QBeaiissimcte ^ixrgini ^Ravine be ^Ronfe (Sarnielo δϊσηίπητ. THEOLOGIA DOGMATICO-SCHOLASTICA AD MENTEM S. THOMAE AQUINATIS AUCTORE VALENTINO ZUB1ZARRETA ex Ordine Carm. Exc. Archiep. S. Jacobi de Cuba Vol. IV DE SACRAMENTIS IN COMMUNI / ET IN PARTICULARI AC DE NOVISSIMIS Editio tertia ab auctore correcta BILBAO Edit. Eléxpuru Unos., Typographi S. Rituum Congr. 1939 Nihil obstat: Sancti Jacobi de Cuba, 20 Junii 1938. Joannes Josephus Badiola, S. E. Cathed. Metrop. Parochus, Censor. Imprimatur: Victoriae, it Novembris 1938. ►I-> XAVERIUS, A. A. Victoriensis. Quae juris sunt auelor sibi reservat. TRACTATUS DE SACRAMENTIS SECTIO I DE SACRAMENTIS IN COMMUNI QUAESTIO I DE ESSENTIA ET PARTIBUS SACRAMENTORUM ARTICULUS I NOTIONES PRAEVIAE TRADUNTUR I. I. Ratio ordinis. Immediate post tractatum de Verbo incar­ nato consulto agimus de sacramentis tum in communi tum in particu­ lari, quia, ut apposite docet Angelicus, sacramenta «ab ipso Verbo incarnato efficaciam habent»1, et. ut ait Auctor libri Sententiarum ad Annibaldum, sunt «quaedam divinae incarnationis reliquiae» 1 2. II. Hujus tractatus momentum. Sacramenta, utpote intime con­ nexa cum Verbo incarnato, maximum habent in Ecclesia momentum, quia, ut ex dicendis patebit, ex latere Christi fluxerunt, ut essent veluti canales, quibus gratia sanctificans communicaretur hominibus. Unde a SS. Patribus merito dicuntur fontes Salvatoris, e quibus haurire licet aquas salutis, juxta illud Isaiae: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris 3. III. Sacramenta sanctificant homines. Poterat quidem Deus per quodlibet, sive visibile sive invisibile, medium perducere homines ad vitam, sed voluit externa signa mediis internis adjungere, ut homo con­ formius ad suam naturam sibi quaereret spirituale remedium. Haec signa externa sunt sacramenta, quibus merita et satisfactiones Christi appli­ cantur hominibus. Unde praecipua pars vitae Christianae in hoc con­ sistit, quod sacramentis homo munitus ad spiritualia adsurgat. Per sa­ cramenta enim «omnis vera justitia, vel incipit, vel coepta augetur, vel amissa reparatur» 4. 1 2 3 ■* III p., q. 60. In IV Seni., ad Annibaldum, prol. 12, 3. Concilium Tridentinum, sess. 7, prooem. 6 DE SACRAMENTIS HICt I. l. y. I III· KHHIlNI'IA I I ΓΛΙΙΙ '.ΑΙΊΙΛΜΙ NIllKI'M IV. Sacramenta gloriam Deo deferunt. Sunt enim pr;ui ipiu- .1 Deo instituta, ut mysterium incarnationis Verbi perenniter exhiben t nr in terris, et fructus redemptionis applicaretur hominibus. Sicut igitur opus iiiriunationi·· Verbi fuit oculis Dei gloriosum, ita sacramenta perpetuo Inudes Deo deferunt. V Conspectus dicendorum. Doctrina sacramentorum partim est speculativa, quae veritatem eorum contra haereticos defendit vel quae­ stiones scholasticas inter catholicos agitatas solvit, partim praedica, quae de sacramentis rite administrandis atque recipiendis regulas tradit. Instituti nostri ratio postulat, ut speculativa tantum, id est, verita­ tem dogmaticam et quaestiones scholasticas meditemur atque tracte­ mus; sed animadvertendum est doctrinam speculativam sacramentorum nonnisi pci statutu pruclicti crebro probari, (.litare doctrinam specula­ tivam 111 amentorum l iile i.ie ita tiadeinus, ut, ubi opus fuerit, solu­ tiones praclicas brevissime adhibeamus. ARTICULUS II DE SACRAMENTI NOMINE ET ACCEPTIONIBUS 2. I. Nomen sacramentum a re sacra praesertim occulta derivari est concors auctorum sententia, adeo ut sacramentum significet aliquam rem sacram et occultam. II. A sacris profanisque scriptoribus multipliciter usurpari con­ suevit. 1) Apud veteres latinos sacramentum saepe dicebatur pecunia, quam litigantes in templo deponebant, ut qui litem perderet, illam re­ linqueret aerario publico, et vocabatur sacra a loco sacro, in quo depo­ sita fuerat *. 2) Apud plures SS. Patres et scriptores tum ecclesiasticos tum pro­ fanos sacramentum aliquando dicitur juramentum, maxime militare, quo militiae adscript! tenebantur fideliter rempublicam defendere12. 3) Interdum usurpatur pro re occulta seu mysterio. Unde dicitur Tobiae: Sacramentum regis abscondere bonum est3. Et Apostolus incar­ nationem vocat sacramentum dicens: Magnum est pietatis sacramentum (μυστήριον) quod manifestatum est in carne 4. 4) Sacramentum praecipue est in Ecclesia signum aliquod sensibile a Christo institutum ad significandam gratiam, quae sanctificat homi­ nes. De sacramentis sic acceptis agere intendimus in hoc tractatu. III. Novatores saeculi xvi non solum rem sacramenti plerumque inficiati sunt, verum et nomen aliquando reprobarunt. Sic l.uthcrus ad1 «Ea pecunia, ait Varro, quae in judicium venit 111 litiluis, sacramentum a sacro. Qui petebat, et qui inficiabatur de aliis rebus, uterque quingentos .iens ad pontificem deponebat: qui judicio vicerat, suum sa, lamentum .1 su< ro auferebat; victi ad aerarium redibat.» De lingua latina, lib |, 1 irin finem 2 Cfr. Tertullianus, De corona, c. 11, MI 2, ill el S. Ilinronyinu», <■/>. ad Heliodorum, n. 2; ML 22, 348. 3 Tob., 12, 7. 4 1 Tim., 3. 16. ART. ΙΠ. QUOMODO DEFINIENDUM SIT SACRAMENTUM 7 serit sacramentum pro signo in Ecclesia nonnisi humano arbitrio fuisse introductum1, et dispensatores sacramentorum vult esse praedicatores 12. Melanchihon non parum abutitur de nomine et significatione sacramen­ ti 3. Calvinus quoque nomen ac naturam sacramentorum argutiis tergi­ versatur 4. IV. In lingua latina sacramentum idem valet ac in graeca μυστή­ ριον. Hinc, quando in textu graeco occurrit μυστήριον, a latinis ple­ rumque versum est sacramentum, ita ut in sacra Scriptura et SS. Patri­ bus sacramentum promiscue usurpetur pro quolibet mysterio sacro. A Tertulliano tamen et deinceps paulatim mos invaluit in Ecclesia, ut sa­ cramenti nomine designarentur signa visibilia rei sacrae sanctificantis homines. ARTICULUS III QUOMODO DEFINIENDUM SIT SACRAMENTUM 3. I. Status quaestionis. Definitio, si vera sit, explicat naturam rei. Unde, ut nobis innotescat natura sacramentorum, quaerenda est eorum vera definitio. Aliqui veteres theologi, ut Argentina, Richardus et Ockam5*, putan­ tes sacramenta esse aggregata quaedam et entia rationis, dixerunt sa­ cramenta definiri non posse. 4. II. Erroneae definitiones sacramenti. 1) Lutherus ait: «Diximus in omni sacramento haberi verbum promis­ sionis divinae, cui credi oportet ab eo, qui signum suscipit, nec solum si­ gnum posse sacramentum esse» B. 2) Melanchthon: «Sacramentum... vocatur caeremonia in Evangelio in­ stituta, ut sit testimonium promissionis, quae est Evangelii propria, videlicet promissae reconciliationis seu gratiae» ’. 3) Calvinus sacramentum definit dicens: «Divinae in nos gratiae testi­ monium externo signo confirmatum, cum mutua nostrae erga ipsum pie­ tatis testificatione» 8. Erroneae sunt, ut diximus, hae novatorum definitiones, quia sacra­ menta non in genere signi sed in testimonio gratiae et divinae promissionis constituunt. Falluntur praeterea haeretici, cum adserunt sacramenta sem­ per connecti cum hominis justificatione. 5. III. Definitiones catholicorum minus propriae. i) Scotus definit sacramentum: «Signum sensibile gratiam Dei vel effe­ ctum Dei gratuitum ex institutione divina efficaciter significans, ordinatum ad salutem hominis viatoris» e. Haec definitio in hoc saltem peccare videtur, quod sacramentum juxta Scotum est signum gratiae vel effectus Dei gratuiti. Has particulas Doctor 1 De capt. babylonica Ecclesiae, cap. De matrimonio, «Sic I Timoth.». 2 Ibidem, § «Igitur sacramentum». 3 Loci theologici, § «De sacramentis», et «De numero sacramentorum». 4 Institut., lib. 4, c. 14, n. 13 sqq.; et c. 19. 5 Argentina, In IV Sent., dist. 1, q. 2, a. 1, conci. 2; Richardus, Τη IV Sent., dist. i, a. i, q. 2; Ockam, In IV Sent., q. x. 3 De capt. babyl., «De matrimonio» sub initio. ’ Loci theol., c. «De sacramentis». 8 Institut., lib. 4. c. 14. n. 1. “ In IV Seni., dist. 1, q. 2, «De tertio principali». 8 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. I. DE ESSENTIA ET PART. SACRAMENTORUM subtilis addidisse videtur propter Eucharistiae sacramentum, quod putat non significare gratiam; sed ex Concilio Tridentino habemus sanctissimam eucharistiam non secus ac caetera sacramenta symbolum esse rei sacrae l. 2) Suarez ait: «Sacramentum est sacra et sensibilis caeremonia, homi­ nes aliquo modo sanctificans et veram animae sanctitatem ex institutione significans» 1 2. Contendit eximius Doctor hanc definitionem facile posse contrahi ad sacramenta veteris legis, «addendo fuisse instituta ad conferendam legalem sanctitatem). Sed plures erant in veteri lege caeremoniae sensibiles, ut ser­ pens aeneus et plura sacrificia, quae sanctitatem legalem significabant et sacramentis non accensebantur. 6. IV. Vera sacramenti definitio. Sacramentum recte definitur a S. Thoma: Signum rei sacrae in quantum est sanctificans homines 3. Hanc definitionem a S. Augustino mutuatam 4 Vazquez vocat «bo­ nam, completam et integram» 5; Philippus a SS. Trinitate «optimam et meliorem quacumque alia» 6; et Waldensis «descriptionem Patrum» 7. Quaelibet definitio, ut bona sit, debet constare genere et differentia. Genus est id, quo res habet gradum communem seu convenit cum aliis; differentia vero id, quo res ab aliis distinguitur. In allata sacramenti definitione signum dicitur esse genus, quia sacramentum formaliter con­ stituitur in genere signi, et quantum ad hoc convenit cum caeteris signis sive naturalibus sive arbitrariis; differentia vero exprimitur particulis rei sacrae ut sanctificantis homines, quibus manifestatur sacramenti spe­ cialis ratio, habitudo scilicet significationis ad rem sacram. Hanc sacramenti definitionem esse exactam et quidditativam probat Joannes a S. Thoma 8, eo quod constet genere proximo et ultima diffe­ rentia. Hinc, dialecticorum regula, juxta quam definitio et definitum con­ vertuntur, applicabilis est huic definitioni, quia omne signum rei sacrae ut sanctificantis homines est sacramentum, et omne sacramentum est signum rei sacrae sanctificantis homines. ARTICULUS IV DE SIGNO QUOD REPONITUR UT GENUS DEFINITIONIS SACRAMENTI 7. Ut germana sacramenti notio habeatur,. operae pretium est ea, quae diximus, paulo latius explicare. 1 13, c. 3: Denz-Bannw., 876. 2 De sacramentis, disp. 1, sect. 4, n. 3. 3 III p., q. 60, a. 2. 1 De civitate Dei, lib. 10, c. 5 sub initio; ML 41, 282. 5 In III p., disp. 128, c. 3, n. 26. ° De sacramentis, disp. 1. dub. 7. Suarez tamen eam appellat subobscuram; De sacramentis, disp. I, sect. 4, n. 3. ’ Doctrinale fidei, «De sacramento eucharistiae», c. 20, n. 2. * De sacramentis in genera, disp. 22, a. 2, dub. 1. ART. IV. § I. UTRUM SACR. CONSTITUATUR IN SOLO GENERE SIGNI 9 § i Utrum Sacramentum formaliter sumptum constituatur essentialiter in solo genere signi. 8. Status quaestionis. 1) Sacramentum, licet objective sumptum, materia, forma, ritu sacro, aliisque'constet, formalitcr tamen est unum ens, sicut domus, quae lateribus, calce, arena, etc., exstruitur, est unum aedificium, et, quatenus est unum ens, sub uno genere constituitur. Unde discutiendum hic venit, an sacramentum, quatenus est formaliter unum ens, constituatur essentialiter in solo genere signi, vel an simul pertineat ad genus testimonii, causae, etc. 2) Signum juxta S. Augustinum est: «Res, praeter speciem, quam ingerit sensibus, aliquid aliud ex se faciens in cognitionem venire» *. Causa vero dicitur id, quod aliquid producit. Signum aliquid significat, causa aliquid efficit. Magis igitur ad causam quam ad'signum requiritur. 9. Error. Novatores plerumque renuunt sacramenta reponere in ge- . nere signi, sed dicunt ea esse ritus et caeremonias religiosas, quibus adnectitur aliqua Dei promissio, seu testimonium promissae reconciliationis. tO. Placita theologorum, r) Plures theologi docent sacramenta for­ maliter sumpta esse essentialiter non solum in genere signi sed etiam in genere causae, ac proinde de ratione essentiali sacramentorum esse non solum significare, verum etiam aliquo modo efficere rem sacram, quae san­ ctificat homines. lta’//wgo a S. Victore, Petrus Lombardus, Guillermus Parisiensis, Suarez, Pesch et alii S. Thomas in libris Sententiarum 1 23 hanc opinionem ut commentator ex­ presse tenuerat, sed in III parte mutavit sententiam. 2) Communius et verius defendunt theologi sacramenta formaliter sum­ pta constitui essentialiter in solo genere signi, propriumque sacramentorum esse-significare rem sacram sanctificantem homines. Ita S. Thomas, S. Bonaventura, Scotus, Solus, Vazquez, Sylvius, Philippus a SS. Trinitate, Ga­ briel a S. Vincentia, Salmanticenses, Paquet et alii 4. 11. Thesis. Sacramentum est in solo genere signi. Arg. 1) Oportet genus definitionis esse commune sacramentis tum veteris tum novae legis. Sacramenta autem veteris legis non causabant sed tantum significabant gratiam. Ergo. ' 1 De doctrina Christiana, lib. 2, c. i; ML 34, 35. 2 Hugo a S. Victore, Summa Sent., tr. 4, c. 1; ML 176, 117; et De sacramen­ tis, lib. I, p. 9, c. 2; ML 176, 317 sq.; Guillermus Parisiensis, De sacramento in ge­ nerali, circa med. (fol. 2, coi. 3, ed. Paris, 1516) sacramenta vocat sacrantia signa; Suarez, De sacramentis, disp. 1. sect. 4. n. 3; Pesch, De sacramentis, n. 17. 3 In IV Sent., dist. 1, q. 1, a. I, quaest. 3 ad 5. 1 S. Thomas, III p., q. 60, a. 1; S. Bonaventura, In IV Sent., dist, 1, p. 1, q. 2; Scotus, In IV Sent., dist. 1. q. 2, § «De tertio principaliori»; Sotus, In IV Sent.,
  • , .1 1: et a. 2, q. 1. § «Sexto loco»; Philippus a SS. Trinitate, De sacramentis, I. dub 1; Gabriel a S. Vincentio, De sacramentis in genere, disp. 1, q. 1; Salmuntioenses. De sacramentis in communi, disp. I, n. 5 sqq : Paquet, De sacramentis in genere, q. 1, a. 1. DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. I. DE ESSENTIA ET PART. SACRAMENTORUM ΙΟ 2) Dominus praecepit Abrahae: Circumcidetis carnem praeputii ve­ stri, ut sit in signum foederis inter me et vos ’. Hanc autem circumcisio­ nem, quae fuit unum ex sacramentis veteris legis, signum appellat Apostolus dicens: Signum accepit circumcisionis signaculum justitiae fi­ dei 1 2 Quod exponens ait Angelicus: «Circumcisio, sicut et alia sacra­ menta veteris legis, erat solum signum fidei justificantis»3*. Iit iterum: «Non oportet, quod sacramentum semper importet causalitatem» ’. 3) Cum sacramenta constituantur in suo genere per unam formam, nequeunt essentialiter ad duo genera pertinere, sicut homo habens unam formam nequit simul constitui in genere animalis et plantae. Constat autem ex SS. Patribus sacramenta constitui in genere signi. Unde S. Augustinus vocat ea signa sacra 5. Hinc 'sequitur sacramenta consti­ tui essentialiter in solo genere signi et non in genere causae, imo repu­ gnare ea in utroque genere simul essentialiter constitui. Plura sunt signa, quae non habent rationem causae; et similiter dantur aliquae causae, quae non sunt signa effectuum, quos producunt. Scholion. Sacramenta novae legis ex vi suae institutionis produ­ cunt quidem gratiam, et essentialiter dicuntur causa gratiae, sed hoc non habent ex parte formae seu ex hoc quod formaliter dicunt, sed ex parte materiae et ordinationis divinae. Unde non formaliter sed aliunde, quamvis essentialiter, sunt causa gratiae. Sicut annulus est essen­ tialiter aureus non ex parte formae sed ex parte materiae, quia, qua­ tenus annulus praescindit ab auro vel argento, et quatenus ex auro con­ ficitur, est essentialiter aureus. Ita pariter sacramcpta novae legis quan­ tum ad suam formalitatem et peculiarem rationem sacramentorum non sunt causae sed signa gratiae, et quantum ad ordinationem divinam, quae se habet ex parte materiae, sunt revera causae. Res autem ponun­ tur in genere per id, quod importat formalitatem, non per hoc, quod habet ex parte materiae; et ideo sacramenta, quae formaliter significant gratiam, quamvis aliquando causent gratiam, formaliter constituuntur in solo genere signi, et non in genere causae. § 2 Utrum sacramenta sint signa ad placitum. 12. I. Signum dividi solet a dialecticis in naturale et arbitrarium seu ad placitum, prout ex natura sua vel ad placitum instituentis aliquid significat. II. Aliqui veteres theologi insinuare videntur sacramenta esse signa naturalia rei sacrae, sed non sunt audiendi, nisi in bono sensu expli­ centur. III. Sacramenta sunt signa arbitraria seu ad placitum. 1) S. Thomas hoc certe tradit dicens: «Res sensibiles... ad sanctifi­ 1 2 3 ■* 6 Gen., 17, ii. Horn., 4, ii. III p., q. 62, a. 6 ad 3. III p., q. 60, a. 1 ad 1. Z>« civ. Dei, lib. 10, c. 5: ML 41, 282. ART. IV. § 3. UTRUM SACRAMENTA SINT SIGNA SENSIBILIA II cationem non ordinantur ex aliqua virtute sibi naturaliter indita, sed solum ex institutione divina. Et ideo oportuit divinitus determinari, quibus rebus sensibilibus sit in sacramentis utendum» *. Nihilominus «res sensibiles aptitudinem quamdam habent ad significandum spiritua­ les effectus ex sui natura. Sed ista aptitudo determinatur ad specialem significationem ex institutione divina. Et hoc est quod Hugo de S. Vi­ ctore (De sacramentis, lib. 1, p. 9. c. 11 ante medium) dicit, quod sacra­ mentum ex institutione significat. Praeelegit tamen Deus quasdam res prae aliis ad significationes sacramcntales; non quia ad eas contrahatur ejus effectus, sed ut sit convenientior significatio»1 2. 2) Res sane sensibiles, quae sunt ordinis naturalis, nequeunt ex na­ tura sua et, ut decet, practice significare gratiam sanctificantem, quae est ordinis supernaturalis. Unde repugnat sacramentum esse signum naturale rei sacrae sanctificantis homines3. Corollarium. Ne tamen dixeris sacramenta esse entia rationis, sicut sunt quaedam signa ad placitum; quia concreta, accidentalia, quamvis aliquando constituantur per formas accidentales, supponunt pro subje­ cto reali, ut annulus constituitur per figuram accidentalem, at non est figura, sed subjectum habens figuram. Sacramenta autem constituun­ tur significatione arbitraria, at non sunt significationes, sed habentia significationem. § 3 Utrum sacramenta sint signa sensibilia. 13. Signum in genere potest dici id, quod potentiae cognoscitivae aliud a se repraesentat 4. Potest esse spirituale vel sensibile, prout spiritu vel sensibus perci­ pitur. Sic idea et locutio interna, quae solo intellectu percipiuntur, sunt signa spiritualia; hedera vero, quae in porta affigitur et sensibus perci­ pitur, est signum sensibile, et significat vinum vendibile. Ut definitio sacramenti penitius explicetur, dilucidandum est, an sacramenta ex sua ratione sint signa sensibilia. Consensus theologorum. Omnes theologi elocent sacramenta tum ve­ teris tum novae legis, quantum ad praesentem providentiam, esse signa sensibilia. 14. Thesis. Omnia sacramenta sunt signa sensibilia. Arg. 1) S. Augustinus ait: «In nullum autem nomen religionis seu verum seu falsum coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligentur, quorum sacramen­ torum vis inenarrabiliter valet plurimum» 5. 1 2 3 4 6 III p., q. 60, a. 5 ad 2. III p., q. 64, a. 2 ad 2. Cfr. Catcchismus romanus, p. 2, c. 1, n. 8 sqq. Cfr. P. Marcellus a Puero Jesu, Logica, n. 55. Contra Faustum, lib. 19, c. 11; MI. 42, 355. 12 DE SACRAMENTIS. SECT. 1. Q. I. DE ESSENTIA ET PART. SACRAMENTORUM 2) Ex congruentiis, a) Sacramenta sunt signa pro hominibus in­ stituta, ut scilicet homines ex ipsis ut ex notioribus ducerentur ad cognitionem gratiae et sanctitatis. Sed signa pro hominibus instituta ad cognitionem gratiae oportet esse sensibilia, quia «effectus... intelligibiles non habent, quod possint ducere in cognitionem alterius, nisi in quantum sunt per aliud manifestati, id est, per aliqua sensibilia» '. b) Conveniens est, ut sacramenta, quibus in vita spirituali gigni­ mur, reficimus ac confortamur, analogiam habeant cum humana na­ tura. Natura autem hominis constat materia sensibili et forma spiri­ tuali. Ergo convenienter per sensibilia ducimur ad spiritualia. c) Societas fidelium est visibilis, et oportet, ut homines in ea sen­ sibilibus signis ad spiritualia ducantur. d) Sacramenta constant materia et forma sensibilibus. Ergo et ipsa sunt signa sensibilia. 15. Scholion. Quantum ad possibilitatem, an scilicet sacramenta potuerint esse spiritualia, lis est inter theologos nondum finita. 1) Affirmant Ockam, Gabriel a S. Vincentia, Philippus a SS. Tri­ nitate, Gonet et alii1 2. 2) Negant Joannes a S. Thoma, Hugon et alii 3. Non est quaestio tanti momenti, ut in ea explananda diutius immoremur. § 4 Utrum sacramenta sint signa practica. 16. 1. Signum ex parte rei significatae dividitur in speculativum, quod aliud a se pure contemplandum non efficiendum significat; et pra­ cticum, quod aliud a se in ipsius usu et praesentia efficiendum reprae­ sentat. II. Plures theologi confundunt signum practicum cum causa sal­ tem morali, et ex eo, quod sacramenta dicantur signa practica gratiae, deducunt ea esse in genere causae. Sed verius Sal manticenses ajunt: «De ratione signi practici non est efficere illud quod significat, vel ex ipso conceptu signi habere viftutem causandi; ut patet in horologio, quod practice signat tempus et horam, quae non efficit» 4. Sufficit ad signum practicum, ut repraesen­ tet aliquid ordinatum ad opus, dum signum speculativum praescindit ab opere vel exeeutione. III. Sacramenta sunt signa practica gratiae, quamvis non omnia eam efficiant. Omnia siquidem sacramenta significant gratiam efficiendam in eorum 1 S. Thomas, III p., q. 60, a. 4 ad i. 2 Ockam, In IV Sent., q. i; Gabriel a S. Vincentio, De sacramentis in genere, disp. 1, q. 2; Philippus a SS. Trinitate, De sacramentis, disp. 1, dub. 4; Gonet, De sacramentis in communi, disp. i, a. 4, § «Dico secundo». 3 Joannes a S. Thoma, In III p.. disp. 22, a. 4, dub. unie.; Hugon, De sacra­ mentis in communi, q. 1, a. 3, 1I1-IV. ■* De sacramentis, disp. 1. n. 26, «Ad argumentum». ART. V. § 1. QUID SIGNIFICET NOMEN REI SACRAE SANCTIF. HOMINES 13 usu et applicatione, sive eam efficiant virtute sibi appropriata, ut sa­ cramenta novae legis, sive solum significent illam effici virtute Dei, ut sacramenta veteris legis. Eodem fere sensu scientia dicitur practica, non ex eo, quod efficiat suum objectum, sed ex eo, quod attingat res' ordi­ natas ad praxim. ARTICULUS V DE RE SACRA, QUAE EST DIFFERENTIA IN DEFINITIONE SACRAMENTI 17. Definitio constat genere et differentia. In compositis genus con­ trahitur per differentiam et determinatur ad constituendam speciem. Hinc signum, quod ponitur ut genus in definitione sacramenti et con­ venit cum omnibus aliis signis, distinguitur ab aliis, et constituitur in ratione propria sacramenti per differentiam, quam exprimunt illae par­ ticulae: Rei sacrae ut sanctificantis homines. Explicandum est quid hic veniat nomine rei sacrae. § 1 Quid significet nomen rei sacrae sanctificantis homines. 18. Placita theologorum, i) Aliqui volunt rationem formalem rei sa­ crae, qua signum, quod est sacramentum, contrahitur, distinguitur ab om­ nibus aliis signis, et constituitur in esse sacramenti, esse sanctitatem in genere, quatenus abstrahitur a sanctitate perfecta per gratiam et a sancti­ tate imperfecta per purificationem legalem. Ita Cano, S. Bellarminus et aliil. 2) Alii contendunt rem sacram sanctificantem homines in definitione sacramenti esse gratiam sanctificantem, sive productam in applicatione sa­ cramenti, sive producendam in futuro, quin necesse sit eam significari ut productam de praesenti. Putant enim sacramenta veteris legis significasse quidem sanctitatem legalem ut praesentem, sanctitatem vero perfectam non ut praesentem sed ut producendam in futuro per passionem Christi. Ita Sotus, Suarez, Lugo et alii 12. 3) Alii inulto melius docent rem sacram, qua sacramentum distingui­ tur ab omnibus aliis signis, ac constituitur in propria ratione sacramenti, esse gratiam sanctificantem praesentem, sive productam virtute ipsius sa­ cramenti, ut contingit in sacramentis novae legis, sive in praesentia et applicatione sacramenti a Deo collatam, ut contingebat in sacramentis ve­ teris legis. Ita Cajetanus, Joannes a S. Thoma, Satmanlicenses, Billuart, Hugon et alii 3. 19. Thesis. De ratione sacramenti est significare gratiam sancti­ ficantem praesentem, sive virtute ipsius sacramenti productam, sive a Deo in ejus applicatione collatam. Arg. 1) S. Thomas hoc expresse docuisse videtur, cum ait: «Pro­ prie dicitur sacramentum, quod est signum alicujus rei sacrae ad homi1 Cano, Relectio de sacramentis, p. i, ad 4; S. Bellarminus, De sacramentis, lib. i, c. 12, prop. 2. 2 Sotus, In IV Sent., dist. 1, q. 1, a. 2, «Satis ergo»; Suarez, De sacramentis, disp. i, sect. 2, n. 12; Lugo, De sacramentis in genere, disp. 1, sect. 2. 3 Cajetanus, In III p., q. 60, a. 2; Joannes a S. Thoma, In III p., disp. 22, .1 2-3; Salmanticenses, De sacramentis in communi, disp. I. n. 36 sqq.: Billuart, I)c sacramentis in communi, diss. 1, a. 2: Hugon, De sacramentis in communi, q. 1, u. 2, η. XVI. DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. I. DE ESSENTIA ET PART. SACRAMENTORUM 14 nes pertinentis, ut scilicet proprie dicatur sacramentum, secundum quod nunc de sacramentis loquimur, quod est signum rei sacrae, in quantum est sanctificans homines»1II . Res autem sacra sanctificans homines et ad homines pertinens non potest esse nisi gratia sanctificans praesens. Unde Cajeianus adjunxit: «Sacramentum est signum rei sacrae, ut actualiter exercet sanctificationem hominis, quia ad hoc adhibetur ut signum, ut sanctificetur homo per illius significatum»2. 2) Differentia essentialis cujuslibet sacramenti debet esse talis ra­ tio, ut omnibus sacramentis conveniat, et nulli alteri rei competat. Si­ gnificare autem gratiam sanctificantem praesentem, sive virtute ipsius signi productam, sive in ejus praesentia et applicatione a Deo collatam, omnibus sacramentis tum veteris tum novae legis convenit, et nulli al­ teri rei competit. Ergo. Sacramenta siquidem veteris legis, in quibus potest esse difficultas, significabant gratiam sanctificantem, quam Deus in eorum praesentia subjecto conferebat. Unde S. Thomas: «Circumcisio, sicut et alia sacramenta veteris legis, erat solum signum fidei justifi­ cantis... et ideo in circumcisione conferebatur gratia, in quantum erat signum passionis Christi futurae»3. E contra, nulla alia caeremonia sacra hanc gratiam praesentem significat, ut patet singulas consideranti. 3) Sacramentum est signum practicum gratiae, quae sanctificat homines. Nihil autem potest esse signum practicum gratiae, nisi gratia ipsa sit praesens, sive ab ipso signo sive a Deo collata. Ergo. § 2 Utrum Sacramentum sit signum unius rei tantum. 20. Cum sacramenta ordinentur ad hominum sanctificationem, et sanctificatio pluribus perficiatur, dubitatio pulsat animum, an sacra­ menta sint unius tantum rei signum. Potuit sane Deus instituere sacramenta, quae unam tantummodo rem significarent, quia potuit, absolute loquendo, homines solis sacra­ mentis sanctificare, quin eos per passionem Christi redimeret, sed in praesenti oeconomia instituit sacramenta, ut homines sanctificaret per applicationem passionis Christi et duceret ad vitam aeternam. Unde plura possunt significare. 21. Thesis. Sacramenta significant passionem Christi, gratiam praesentem, et gloriam futuram. Arg. Cum sacramenta sint nostrae sanctitatis signa, ea significare debent, quae sunt causae sanctificationis hominis. Sanctitatem autem hominis efficiunt passio Christi ut causa efficiens meritoria, gratia san­ ctificans ut causa formalis, et gloria jutura ut causa finalis. Hinc sacra­ I a II 111 p., q. 6o, a. 2. In III p., q. 6o, a. 2. 111 p., q. 6a, a. 6 ad 3. ART. VI. UTRUM SACR. VET. ET NOV. LEGIS CONVENIANT UNIVOCE, ETC. 15 menta significant passionem Christi (futuram vel praeteritam), gratiam sanctificantem praesentem, et gloriam in caelo futuram. «Sacramentum est, ait Angelicus, et signum rememorativum ejus, quod praecessit, sci­ licet passionis Christi, et demonstrativum ejus, quod in nobis efficitur per Christi passionem, scilicet gratiae; et pronosticum, id est, praenun­ tiativum futurae gloriae» 1. Principaliter tamen et primario sacramenta significant gratiam san­ ctificantem, quae est causa formalis nostrae sanctificationis, quia praecipue instituta sunt, ut homo sanctificaretur et Deo conjungeretur in hac vita. ARTICULUS VI UTRUM SACRAMENTA VETERIS ET NOVAE LEGIS CONVENIANT UNIVOCE IN RATIONE SACRAMENTI 22. Status quaestionis. 1) Sacramentum, sicut diximus superius, est quoddam concretum, cujus essentia potest considerari ex parte for­ mae, qua formaliter constituitur in esse sacramenti, et ex parte mate­ riae, qua perficitur essentialiter extra rationem formalem. Sicut annulus formaliter constituitur per suam formam circularem, et ex parte mate­ riae essentialiter perficitur auro, vel argento, vel alia materia, adeo ut annulus formaliter sit supellex, qua digitum ornamus, et materialiter essentialiter possit esse aureus vel argenteus, ita etiam sacramentum formaliter est signum gratiae sanctificantis homines, licet materialiter possit esse causa, actio, etc. 2) Compertum est sacramenta novae legis per rationes essentiales, quas important ex parte materiae, non convenire univoce cum sacramen­ tis veteris legis. Nostra enim sacramenta ex institutione divina, quae se habet ex parte materiae, sunt antiquis multo perfectiora et efficiunt graI iam, quam continent, dum antiqua significabant gratiam a Deo confe­ rendam. Unde S. Augustinus: «Alia sunt (sacramenta) instituta virtute majora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora» 2. 3) Loquimur hic de sacramentis formaliter, et quaerimus, an sacra­ menta veteris et novae legis ex eo, quod important ex parte formae, conveniant univoce. 23. ' Placita theologorum, i) Petrus Lombardus, S. Albertus Magnus, Bonaventura et alii pauci 3 dixerunt sacramenta veteris et novae legis >n convenire univoce in genere sacramenti. 2) Alii multo communius et verius affirmant. Ita S. Thomas, Soto, Bellarminus, Philippus a SS. Trinitate, Sahnanticenses, Hurter, Pcsch Ot alii S. Thomas, III p., q. 6o, a. 3. Contra Faustum, lib. 19, c. 13; ML 42, 355. Petrus Lombardus, IV Seni., dist. 1; S. Albertus M., In IV Sent., dist. I, a. 7; ■ Bonaventura, In IV Sent., dist. i, p. 1, a. un., q. 2 et 5. 1 S. Thomas, III p., q. 61, a. 1-3; Soto, In IV Sent., dist. 1, q. x, a. 1, «AniI I .id vert endum»; S. Bellarminus, De sacramentis in genere, lib. 1, c. 12, prop. 3; Philippus a S. Trinitate, De sacramentis in genere, disp. 1, dub. 6; Salmanticenses, De h 1 amentis in communi, disp. 1, n. 67; Hurter, De sacramentis, n. 278; Pesch, De sacramentis in genere, n. 20. 1 ■* l6 DE SACRAMENTIS. SECT. t. g. Π. DE MATERIA ET FORMA SACRAM. 24. Thesis. Omnia sacramenta tum veteris tum novae legis formaliter sumpta conveniunt univoce in ratione sacramenti. 1) Auctoritas imprimis theologoruni, qui hanc opinionem tenent, satis nos movet ad eam amplectendam. 2) Ratio fundamentalis, cui haec doctrina innititur, enascitur ex ipsa formalitate sacramenti, et transcendit totum tractatum de sacra­ mentis. Sacramentum enim formaliter et primario est in genere signi, et significat gratiam sanctificantem homines. Efficere hanc gratiam vir­ tute propria non est de ratione formali sacramenti, sed provenit ex parte materiae. Ad rationem formalem sacramenti sufficit, ut significet de praesenti gratiam sanctificantem homines. Sacramenta autem tum ve­ teris tum novae legis significant de praesenti gratiam sanctificantem, sive producendam per ipsa sacramenta, sive a Deo in eorum applica­ tione conferendam. Unde in ratione formali et in genere sacramenti om­ nia illa tum antiqua tum nova conveniunt univoce. Corollarium. Theologi, qui sacramenta reponunt formaliter in ge­ nere causae, difficulter possunt hanc univocationem sacramentorum defendere, quidquid dicat in contrarium clarissimus Pesch ’. Sacramenta siquidem veteris legis nonnisi sanctitatem legalem efficiebant, dum sa­ cramenta novae legis producunt gratiam sanctificantem. Haec autem toto caelo differunt. Efficere enim sanctitatem legalem non est proprie causare aliquid in homine, quia hujusmodi sanctitas legalis fit per ex­ ternam hominis rehabilitationem, quin aliquid in eo producatur, dum sanctitas perfecta fit per productionem gratiae sanctificantis. Unde efficere sanctitatem legalem et producere sanctitatem perfectam non sunt univoca in genere causae 12. QUAESTIO II DE MATERIA ET FORMA SACRAMENTORUM ARTICULUS I UTRUM OMNIA SACRAMENTA CONSTENT REBUS ET VERBIS 25. Status quaestionis. 1) Sacramenta, utpote signa sensibilia, quibusdam partibus constare perspicuum est. Hujusmodi partes dicun­ tur esse res et verba. An hoc vere dicatur, investigandum est. 1 T)e sacramentis in genere, n. 20. 2 Cl. Hurler putat sacramenta antiqua et nova posse vocari univoca, quam­ vis ea reponantur in genere causae. «Etsi sanctitas, ait, analogice tantum dicitur de sanctitate legali, possumus tamen a sacramentorum utriusque testamenti effectu abstrahere conceptum univocum et communem sanctitatis, qui significari potest nomine consecrationis aut dedicationis et conjunctionis peculiaris cum Deo. Atqui sacramentis utriusque testamenti ejusmodi consecratio respondet. Utrique ergo ritus univoce dici possunt sacramenta, si sacramenti nomine intelligitur ritus san­ ctitatem significans et suo usu consecrans homines». De sacramentis, n. 278. Sed objiciendum foret ipsi non eamdem sanctitatem nec eamdem consecrationem pro­ duci a sacramentis utriusque foederis. ART. I. UTRUM OMNIA SACR. CONSTENT REBUS ET VERBIS 17 2) Cum alia sint sacramenta veteris legis alia novi testamenti, di­ versimode de illis loquendum est. 26. Thesis I. Sacramenta veteris legis constabant essentialiter rebus non vero verbis. Arg. 1) Ex auctoritate theologorum. Hanc sententiam docuit Alen­ sis, et post ipsum tradiderunt S. Thomas, Cano, S. Bellarminus et alii C Alensis ait: «Est commune in sacramentis secundum omne tempus quantum ad materiam, scilicet, quod fiant in rebus et factis, non autem commune est, quod fiant in dictis» 12. S. Thomas: «Est commune in omnibus sacramentis, quod consistant in rebus sensibilibus gratiam invisibilem significantibus. Sed hoc est speciale in sacramentis novae legis, quod rebus verba addantur»3. Cano: «Sacramenta quippe sine verbis fuere quaedam in lege, tum naturali, tum scripta, sine rebus autem nulla fuere sacramenta» 4. 2) Ex ratione. Sacramenta sunt signa' sensibilia significantia gra­ tiam spiritualem animae. Haec significatio fiebat imperfecte et obscure per antiqua sacramenta, quae erant umbrae et figurae juxta expressio­ nem Apostoli 5* . Ad imperfectam autem et obscuram gratiae significa­ tionem non requirebantur verba, quae rerum significationem perfecte determinant, sed sufficiebant ipsae res sensibiles, quibus adumbrantur spiritualia. Unde Concilium Florentinum satis aperte innuit proprium sacramentorum novae legis esse, quod rebus constent et verbis e. 27. Thesis II. verbis. Omnia sacramenta novae legis constant rebus et Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus vocat baptismum lavacrum aquae in verbo vitae 7. Christus Dominus panem et vinum consecravit verbis prolatis, et jussit apostolis, ut eumdem ritum servarent 8* . Apo­ stoli imponentes manus et orantes ordinem conferebant ®. Ita de caeteris. 2) Ex SS. Patribus. S. Gregorius Nyssenus: «Panis item, panis est initio communis, sed ubi eum mysterium sacrificaverit, corpus Christi fit et dicitur» 10. S. Augustinus: «In aqua verbum mundat. Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum, etiam ipsum tanquam visibile verbum... Unde ista tanta virtus aquae, 1 Alensis, IV p., q. i, m. 4; S. Thomas, In IV Seni., dist. I, q. I, a 3; et III p., q. 60, a. 6 ad 3; Cano, Relectio de sacramentis, p. 1; S. Bellarminus, De sacramentis, lib. i, c. 18. 2 IV p., q. i, ni. 4. 3 In IV Sent., dist. 1, q. 1, a. 3. ·* Relectio de sacramentis, p. 1, «Praeterea interpres». 6 Hebr., 10, i. " Decretum pro armenis; Denz-Bannw., 695. ’ Ephes., 5, 26. " Luc., 22, 19. " Act., 8, 15 sqq. Or. in bapt, Christi: MG 46, 582. 2 18 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. It. DE MATERIA ET FORMA SACRAM. ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo...? Mundatio igitur nequaquam fluxo et labili tribueretur elemento, nisi adderetur in verbo» ’. 3) Ex auctoritate theologorum. Petrus Lombardus: «Duo sunt in quibus sacramentum consistit, scilicet verba et res; verba, ut invocatio Trinitatis; res, ut aqua, oleum et hujusmodi» 12. Exinde omnes theologi hanc veritatem unanimi consensu tenuerunt. Si rationem hujus veritatis quaeras, nulla potest adduci nisi volun­ tas Christi sacramenta instituentis. 28. Scholion. Quo sensu res et verba accipiantur in sacratflentis. Res, si stricte accipiantur, sunt substantiae materiales, quae in primo praedicamento ponuntur; et verba sunt voces ore prolatae. Non tamen sic accipias velim res et verba in hoc articulo, quia sa­ cramenta aliquando confici possunt sine rebus, quae sint substantiae, et sine sono vocis. Res et verba non semel accipiuntur latius, prout res significant omne id, quod non est in ultima significatione determinatum, sed indiget ab alio determinari, ut actio transiens; et verborum nomine venit non so­ lum sonus exterior vocis sed etiam omne id, quod rerum significationem determinat, ut nutus, scriptura, etc. Communis theologorum sententia fert contra Durandum3 res et verba, quibus constant sacramenta, non stricto sensu sed latius esse accipienda, prout res-significant quidquid gerit vices rerum ab alio de­ terminandarum, ut sunt actus pocnitentis in poenitentia; et verba su­ muntur pro eo quod gerit vices verborum determinantium significatio­ nem. ut in matrimonio rationem verborum possunt habere nutus et scriptura. Quamvis igitur, ordinarie loquendo, sacramenta constituantur rebus proprie dictis et verbis formaliter sumptis, prout res et verba a se invi­ cem distinguuntur, aliquando tamen potest contingere, et non raro con­ tingit, ut nomine rerum in sacramentorum constitutione designetur ele­ mentum incompletum et determinabile, imperfecte significans effectum sacramenti; et nomine verborum accipiatur omne determinans rerum significationem, licet verbd non proferantur. Et sic ipsa verba, imper­ fecte et dependenter ab ulteriori determinatione aliquid significantia, habent aliquando rationem rerum in sacramentis; et vice versa actiones, nutus et scriptura, quae perfecte significant et determinant rerum va­ lorem, licet verba non sint formaliter, computantur pro verbis 4. Nota. Quando Ductores distinguunt inter sacramentum et rem sacra­ menti, per rem sacramenti designant, non elementum physicum constituens sacramentum, prout in hac quaestione accipitur, sed effectum sacramenti. Sed de hoc suo loco. 1 In Joan., tr. 8o, n. 3; ML 35, 1840. 2 IV Seni., dist. 1, n. 4; ML 192, 840. 3 In IV Seni., dist. 1, q. 3, n. 8. 4 Cfr. S. Thomas, In IV Sent., dist. 27, q. 1, a. 2, sol. 2 ad 2. Compertum tamen est in omnibus sacramentis, excepto matrimonio, verba formalia requiri. Cfr. Van Noort, De sacramentis, n. 31. ART. II. UTRUM SACRAM. N. LEGIS PERFICIANTUR, ETC. 19 ARTICULUS II UTRUM SACRAMENTA NOVAE LEGIS PERFICIANTUR REBUS TANQUAM MATERIA ET VERBIS TANQUAM FORMA UT PARTIBUS ESSENTIALIBUS 29. Status quaestionis. 1) Docemur in philosophia materiam in rebus physicis se habere per modum subjecti et potentiae indetermi­ natae, formam vero per modum actus determinantis. 2) Cum res sacramentorum habeant rationem potentiae indetermi­ natae et significationis incompletae, verba vero accedant per modum elementi determinantis et perficientis significationem, GuiUelmus Allissiodorensis primus adseruit sacramenta novae legis constare rebus et verbis tanquam. materia et forma 1. 3) Cum autem materia et forma intrinsece et essentialiter consti­ tuant res physicas, duplex in hoc articulo exoritur difficultas: a) an sa­ cramenta novae legis recte componantur ex rebus et verbis tanquam ex materia et forma; b) an materia et forma sint in ipsis sicut in rebus physicis partes intrinsecae et essentiales. 30. Auctorum placita, i) Quoad primum communiter auctores post Xltissiodorensem docent res et verba in sacramentis novae legis habere rationem materiae et formae. 2) Quoad secundum, varii varie opinantur: a) Aliqui negant sacramenta novae legis componi «ex rebus ut mate­ ria et verbis ut forma tanquam ex partibus essentialibus, intrinsece compo­ nentibus essentiam sacramenti», sed volunt ea solis rebus tanquam materia essentialiter constitui, connbtando verba tanquam formas. Ita Cabrera 2 et alii pauci. b) Alii concedunt sacramenta novae legis constitui materia et forma tanquam ex partibus intrinsecis et essentialibus, sed excipiunt eucharistiam, quia, videntes hoc sacramentum esse permanens, verba autem consecratio­ nis transire, defendunt eucharistiam «perfici quidem materia et forma, sed non constare illis, ut partibus essentialibus» (Vazquez). Ita Scotus, Vazquez, Suarez et alii s. c) Alii multo communius tenent omnia sacramenta novae legis com­ poni ex materia et forma tanquam ex partibus intrinsecis et essentialibus. Ita S. Thomas, Sylvius, Salmaniicenses morales, Antonius a Spiritu Sancto, Salmaniicenses et alii 31. Thesis I. Omnia sacramenta novae legis constant rebus et verbis tanquam materia et forma. Nota. Cum compositio sacramentorum non sit physica sed moralis, ut .licemus inferius, vocabula materiae et formae a philosophia scholastica 1 Summa, lib. 4, tr. 7, q. 1, De sacramento extremae-unctionis, «Ad hoc di< imus». - In III p., q. 60, a. 2, disp. 2, n. 7. Scotus, In IV Sent., dist. 8, q. 1 ad 3; Vazquez, De sacramentis, disp. 129, 1 3, n. 39; Suarez, De sacramentis, disp. 42, sect. 2. 1 S. Thomas, [η IV Sent., dist. I, q. 1, a. 3 ad 1; Sylvius, In III p., q. 60, IA his colligitur»; Salmaniicenses morales, De sacramentis, tr. 1, c. 4. dub. 2, 3, Antonius a Sp. S., 7Λ· sacramentis, disp. 2, sect. 1; Salmaniicenses, De sacra­ mentis in communi, disp. 2, n. 19. 20 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. II. DE MATERIA ET FORMA SACRAM. inutuata, non eodem sensu ac in rebus physicis sumuntur, sed sensu quodam analogo, prout res et verba in sacramentis concurrunt ad totum morale seu unum signum constituendum, sicut materia et forma concurrunt ad unum physicum efficiendum. Arg. 1) Concilium Florentinum haec habet: «Haec omnia sacra­ menta tribus perficiuntur, videlicet, rebus tanquam materia, verbis tan­ quam forma, et persona ministri conferentis sacramentum cum inten­ tione faciendi, quod facit Ecclesia; quorum si aliquod desit, non perfi­ citur sacramentum»1. 2) Angelicus Doctor ait: «Ex verbis et rebus fit quodammodo unum in sacramentis, sicut forma et materia, in quantum scilicet per verba perficitur significatio rerum» a. 3) Duo elementa compositi, quorum unum est determinabile et po­ tentiate, et aliud determinans per modum actus, habent rationem ma­ teriae et formae. Sed sacramenta novae tegis sunt composita, in quibus res concurrunt ut quid determinabile et potentiale, verba autem ut quid determinans per modum actus. Ergo sacramenta novae tegis constant rebus et verbis tanquam materia et forma. Hoc satis bene solet expli­ cari ex ratione materiae primae et formae substantialis. Sicut materia prima, quae est pura potentia indeterminata, determinatur per formam substantialem, quae est actus; ita res in sacramentis sunt indetermina­ tae et habent rationem materiae, et determinantur per verba, ac dicun­ tur forma sacramentorum. 32. Thesis 11. Sacramenta novae legis constituuntur rebus et ver­ bis tanquam partibus intrinsecis et essentialibus. Arg. I) /'.λ auctoritate S. Thomae. «Duplex est pars, ut dicitur in V Me ta physicorum (text. 33 et 34), scilicet pars essentiae et pars quantitatis. Partes essentiae sunt naturaliter quidem forma et materia, logice autem est genus et differentia. Hoc autem modo quodlibet sacra­ mentum distinguitur in materiam et formam, sicut in partes essentiae. Unde et supra dictum est, quod· sacramenta consistunt in rebus et verbis» 1 23. 2) Ex auctoritate catechismi romani. «Haec igitur (materia et for­ ma) sunt partes, quae ad naturam et substantiam sacramentorum pertinent, et ex quibus unumquodque sacramentum necessario consti­ tuitur» 45 . 3) Sacramenta novae tegis sunt signa rei sacrae sanctificantis ho­ mines. Non autem partes, quae concurrunt ad constituendum sacra­ menta, sed composita, quae ex partibus constituuntur, sunt signa rei sacrae. Unde «verba et res, ut bene ait S. Thomas, sunt unum in cau­ sando et significando, et per consequens efficiunt unum sacramentum» 6. 1 Decreto pro armenis, Mansi, 31, 1054 B sqq.; et Denz-Bannw., 695. De valore hujus documenti multum disputatur, ut videbimus infra, dum de materia sacramenti ordinis. 2 III ρ., q. 60, a. 6 ad 2. 3 III p., q. 90, a. 2. Cfr. S. Thomas, In IV Sent., dist. I, q. 1, a. 3 ad 1. 4 Part. 2, c. i, n. 17. 5 In IV Seni., dist. 1, q. 1, a. 3 ad I. ART. Π. UTRUM SACRAM. N. LEGIS PERFICIANTUR, ETC. 21 Partes autem, quae per modum materiae et formae seu potentiae et actus concurrunt ad constituendum unum signum, sunt essentiales ipsi signo. Ergo res et verba sunt partes intrinsecae et essentiales sacramen­ torum novae legis. 33. Scholion I. An in sacramentis novae legis sit vera ac realis com­ positio ex rebus et verbis. 1) Aliqui negant in sacramentis novae legis semper fieri veram ac propriam compositionem ex rebus et verbis. Ita S. Bellarminus, Lugo et aliix. 2) Alii tenent in sacramentis esse compositionem veram, propriam ac physicam ad modum compositionis ex materia et forma. Ita Nugnus 12. 3) Alii multo communius docent sacramenta novae legis constitui rebus et verbis reali ac propria, non tamen physica, sed morali compo­ sitione. Ita Soto, Philippus a SS. Trinitate, Salmanticenses morales et scholastici, et alii 3. Haec tertia sententia magis mihi probatur. Ad cujus probationem notandum est compositum posse esse reale physicum vel reale morale, et exinde alias esse compositiones reales phy­ sicas, alias compositiones reales morales. Ad compositionem realem phy­ sicam requiritur, ut partes componentes realiter naturaliter ex se ipsis, et non ad hominis beneplacitum, uniantur, simulque tempore, loco et supposito exsistant. Ad compositionem realem moralem, quae dependet i \· libero hominis arbitrio, sufficit, ut actus et potentia sint reales et uniantur ex hominis institutione, et efficiant unum morale eo modo, quo placuerit instituenti, quin necesse sit, ut actu physico se contingant. Est compositio realis. Omne sacramentum novae legis, utpote si­ num alicujus rei, est unum totum constitutum ex rebus et verbis ar­ bitrio instituentis. Compositum autem ex rebus et verbis non est unum quousque extrema realiter uniantur. Unde necesse est, ut res et verba realiter uniantur, prout a Christo Domino determinatum est. Non est compositio realis physica. Res etenim et verba, quae sunt ■ Ktrema hujus compositionis, non ex natura sua, neque semper simul tempore uniuntur, ut patet ex sacramento poenitentiae, in quo actus poenitentis, qui sunt materia proxima sacramenti, non naturaliter neque iinul tempore conjungtmtur verbis sacerdotis. Est compositio realis moralis. Partes siquidem sacramentorum, quae init res et verba per modum materiae et formae, inter se debent uniri i uniuntur ea saltem praesentia, quae secundum aestimationem homi­ num requiritur ad unum morale constituendum. Unde datur in sacra­ li nuitis compositio realis moralis. Non tamen requiritur eadem unio in omnibus sacramentis, quia, cum diversa sit conditio sacramentorum, diversa etiam requiritur in ipsis inio materiae et formae. Si quis, ex. gr., applicaret hodie materiam 1 S. Bellarminus, De sacramentis, lib. I, c. 18; Lugo, De sacramentis in gemf, disp. 2, sect. 2, n. 50; Suarez, De sacramentis, disp. 2, sect. 2, n. 3. 2 In 111 p., q. 60, a. 6, diff. 2. ’ Soto, In 11' Sent., dist. 1, q. I, a. 2, «Contra hanc»; Philippus a SS. Trinitate, ■■aeramentis in genere, disp 2, dub. 2; Salm. morales. De sacramentis in genere, I dub 2 ad 4; Salmanticenses scholastici. De sacramentis in communi, disp. 2, n. 26. 22 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. II. DE MATERIA ET FORMA SACRAM. baptismi et cras pronuntiaret verba, nihil efficeret; sed e contra, si quis hodie eliceret actus contritionis et propositi in ordine ad confessionem, et cras absolveretur a sacerdote, nulla interveniente retractatione, verum sacramentum reciperet. 34. Scholion IL An singulae -partes constituentes unum sacramen­ tum habeant suam partialem significationem, quibus constituatur una si­ gnificatio sacramentalis composita. Affirmant S. Bellarminus et Suarez1; negant alii communius et verius 12. Dominus Jesus, qui instituit sacramenta et libere ac supernaturaliter contulit eis rationem signi rei sacrae, elegit quidem res et verba, quae ex se aliquid significabant, et congruentiam ac similitudinem praesciere^ bant cdm signo sacramentali, sed illa partialis ac congruens significatio extremorum non fuit a Christo adsumpta ad constituendam significatio­ nem totalem sacramenti. Sic aqua et verba Ego te baptizo, quae sunt materia et forma baptismi, habent singillatim analogiam cum significa­ tione sacramentali baptismi, quia Christus plerumque excogitavit mate­ rias et formas habentes aliquam congruentiam cum sacramentis, sed baptismus habet significationem sacramentalem non conflatam ex signis partialibus materiae et formae, sed ex institutione divina. Ex institutione autem divina sacramenta significant, non in quantum habent duas par­ tes, sed in quantum sunt unum. Unde significatio hujus compositi, quod dicitur sacramentum, non coalescit ex variis significationibus partialibus. ARTICULUS III UTRUM MATERIA SACRAMENTORUM FUERIT A DEO DETERMINATA 35. Status quaestionis. 1) Probavimus jam ad quaelibet sacra­ menta conficienda necessario requiri materiam seu rem sensibilem. Nunc quaerendum est, a quo debeat haec materia sensibilis determinari. 2) Loquimur de determinatione materiae sacramentorum tum ve­ teris tum novae legis. 3) Determinatio materiae est addictio elementi sensibilis ad sacra­ menta conficienda. 4) Deus potest determinare materiam sacramentorum immediate per se vel mediate per alium, quatenus ipse per se eligit rem sensibilem, vel alteri confert facultatem eam eligendi. 5) Determinatio materiae sacramentorum potest a Deo fieri in ge­ nere, in specie, vel in individuo. Determinatio materiae in genere est ordinatio, ut materia quaedam sensibilis apta ad effectum significandum adhibeatur, quin adsignetur species rei sensibilis; determinatio specifica est electio materiae in specie, ex. gr. aquae, panis triticei, etc. Determi­ natio materiae in individuo est adsignatio materiae singularis, v. gr.. hu­ jus aquae, hujus panis. 1 S. Bellarminus, De sacramentis, lib. t, c. l8, prop. 3; Suarez, De sacramentis in genere, disp. 2, sect. 2, η. 3. 2 Cir. Joannes a S. Thoma, De sacramentis in generet disp. 2 2, a. 6, dub. I, «Nihilominus». ART. ΙΠ. UTRUM MATERIA SACRAM. FUERIT DETERMINATA A DEO 23 36. Thesis I. Pro sacramentis tum veteris tum novi testamenti oportuit materiam a Deo designari. Arg. Nemo potest materiam sacramentorum determinare, nisi ha­ beat facultatem instituendi sacramenta, quia designatio materiae est de essentia institutionis eorum. Sed solus Deus, qui potest rebus sensibili­ bus alligare vim significandi gratiam sanctificantem, habet facultatem instituendi sacramenta. Ergo solus Deus potest determinare materiam sacramentorum. 37. Thesis II. In sacramentis legis naturae Deus, mediantibus hominibus, determinabat materiam sacramentorum. Expresse hoc docet Angelicus dicens: «Sicut in statu legis naturae homines nulla lege exterius data, sed solo interiori instinctu movebantur ad Deum colendum, ita etiam ex interiori instinctu determinabatur eis, quibus rebus sensibilibus ad Dei cultum uterentur»1. Hoc dictum est de sacramentis in communi seu saltem de plerisque sacramentis, quod non obstat, quominus aliqua sacramenta fuerint a Deo immediate instituta eorumque materia pariter immediate determi­ nata, cujusmodi est circumcisio, quae fuit in lege naturae a Deo instituta. 38. Thesis III. Materiae sacramentorum legis mosaicae fuerunt a Deo immediate determinatae. Arg. 1) Singulae materiae, quibus sacramenta legis mosaicaO con­ ficiebantur, a Deo designatae sunt per longum in Exodo et Levitico. 2) Rationem congruam affert S. Thomas his verbis: «Postmodum \ ero necesse fuit etiam exterius legem dari, tum propter obscurationem legis naturae ex peccatis hominum, tum etiam ad expressiorem signifi­ cationem gratiae Christi, per quam humanum genus sanctificatur. Et ideo etiam necesse fuit res determinari, quibus homines uterentur in sacramentis» 2. 39. Thesis IV. Christus immediate determinavit materias omnium aeramentorum novae legis. Nota. 1) Ernestus Rena» petulanter ajebat gratuitis hypothesibus nos pervenire ad probandam institutionem et determinationem materiae et for­ mae sacramentorum *. 2) Modernistae, duce Loisy 4, hanc doctrinam mordicus negant, sed ' m um piopositio jure damnata est ab Ecclesia 5. 3) Juxta Petrum Lombardum materia confirmationis, et juxta Alen• m et S. Bonaventwam materia confirmationis et extremae-unctionis non 1 Christo immediate sed mediate per alios determinata fuit, sed hodie inter 1 3 :l 1 111 p., q. 60, a. 5 ad 3. ' » III p., q. 60, a. 5 ad 3. Souvenirs d'enfance et de jeunesse. lutour d'un petit livre, p. 220 sqq.; et L'Evangile et ΓÉglise, ch. 5, n. 2. Decreto Lamentabili, prop. 39-40; Denz-Bannw., 2039, 2040. 24 DE SACRAMENTIS. SECT. 1. Q. II. DE MATERIA ET FORMA SACRAM. theologos catholicos communiter tenetur materias omnium sacramentorum novae legis fuisse a Christo immediate determinatas. Arg. Christus immediate instituit omnia sacramenta novae legis, ut dicemus-inferius, et videtur innuere Concilium Tridentinum. Ergo immediate determinavit sacramentorum materias, quae ad eorum essen­ tiam spectant. 40. Thesis V. 1) Nulla materia sacramentorum fuit a Christo in individuo determinata; 2) Materia autem baptismi, eucharistiae, poeni­ tentiae, extremae unctionis et matrimonii in specie; et 3) materia confir­ mationis ac ordinis probabilius in genere fuit a Christo designata. 1) Nulla materia fuit a Christo in individuo determinata, quia nun­ quam Christus pro sacramentis elegit materiam singularem, v. gr., aquam Jordanis, vel panem Esdrelon. 2) Materia baptismi, eucharistiae, poenitentiae, extreinae-unctionis, et matrimonii fuit a Christo in specie determinata. Hoc probabilius colli­ gitur ex S. Scriptura. Nam Christus determinavit: a) Aquam pro baptismate, ut patet ex sermone Christi apud Joannem ’. b) Panem et vinum pro eucharistia, cum panem et vinum in coena consecravit1 2. c) Actus poenitentis pro poenitentia, cum per modum judicii hoc sacramentum instituit 3. d) Oleum et unctionem pro extrema-unctione, ut insinuatur apud Marcum 45 *, et declaratur apud Jacobum ®. e) Contrahentium corpora et contractum legitimum circa illa pro ma­ trimonio, quando voluit, ut hoc sacramentum institueretur per modum contractus. 3) Materia confirmationis et ordinis fuit probabilius in genere a Christo determinata. Nota, a) Non pauci theologi defendunt materiam horum sacramento­ rum fuisse a Christo in specie determinatam. Ita S. Alphonsus M. de Li­ gario, Dc Augustinis et alii e. Hanc sententiam probare contendunt ex Con­ cilio Tridentino, quod expresse docet Ecclesiam posse statuere vel mutare, quidquid magis expedire judicet «in sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia* ’. Substantia autem sacramentorum, ut alibi dicit con­ cilium, «materia et forma... perficitur»8. Unde Ecclesia non valet horum sacramentorum materiam mutare. b) Alii multo communius tenent Christum nonnisi in genere determi­ nasse materiam horum sacramentorum, designando aliquod signum sensi1 Joan., 3, 5. 2 Maith., 26, 26-28; Marc., 14, 22-24; Luc., 22, 19-20. 3 Joan., 20, 22-23. ·* Marc., 6, 13. 5 Jac., 5, 14-15. 8 S. Alphonsus M. de Ligorio, De sacramentis in genere, n. 12; De Augustinis, Dc sacramentis in genere, th. 13. ’ Sass. 21, C. 2; Denz-Bannw., 931. 8 Sass. 14, C. 2; Denz-Bannw., 895. ART. TV. AN ET QUOMODO CHRISTUS DETERMINAVERIT FORMAM, ETC. 25 bile aptum ad significandum eorum effectum, et Ecclesiae auctoritati reli­ quisse electionem materiae et formae in specie. Ita S. Bonaventura, S. Bellarminus, Lugo, Salmanticenses morales et scholastici, Philippus a SS. Tri­ nitate, Gabriel a S. Vincentio, Billuart, Billot, Fei et alii plures Cum agemus de sacramentis in particulari, constabit materia singulorum. Pro munere nostro sufficiat hic demonstrare materiam horum sacramento­ rum non fuisse a Christo in specie determinatam. Arg. Plures probabiliter defendunt materiam ordinis in Ecclesia latina esse traditionem instrumentorum, dum in Ecclesia graeca est ma­ nuum impositio. Materia confirmationis probabilius in Ecclesia latina est unctio ex oleo olivarum et manuum impositio, cum tamen probabile est apostolos eam administrasse per solam manuum impositionem1 2. Haec autem mutatio explicari non posset, si supponeretur Christum in specie determinasse materiam horum sacramentorum. Ex hoc sequi videtur Christum Dominum in genere tantum deter­ minasse materiam confirmationis et ordinis, id est, designasse aliquod signum sensibile aptum ad significandum donationem gratiae per mo­ dum roboris pro confirmatione, et collationem potestatis pro ordine, re­ licta Ecclesiae facultate ad specificandum signum, quod adhiberi opor­ teret 3. Ad rationem oppositae sententiae dicendum est Ecclesiam, cum spé­ cifient materiam a Christo in genere determinatam, incolumem servare substantiam sacramentorum, quia substantia sacramentorum in nostro casu consisteret in signo sensibili apto ad significandum effectum sa­ cramenti. ARTICULUS IV UTRUM ET QUOMODO CHRISTUS DETERMINAVERIT FORMAM SEU VERBA SACRAMENTORUM NOVAE LEGIS 41. Status quaestionis. 1) Quaestio est de verbis, quibus constat forma sacramentorum novae legis, quia sacramenta veteris testamenti ii on semper constabant verbis. 2) Verba possunt determinari materialiter vel formaliter. Determi­ nantur materialiter, quando eliguntur syllabae, litterae, sonusque sermo­ ni in uno idiomate, ut si quis praescriberet haec verba Ego te abluo cum h .demmet syllabis esse formam baptismi. Certum est Christum non deter­ minasse materialiter formam sacramentorum novae legis, quia nunquam idinavit, ut in sacramentis conferendis adhiberentur formulae determi1 S. Bonaventura, In IV Sent., dist. 24, p. 2, a. I, q. 4 ad 5; S. Bellarminus, aeramento ordinis, c. 9; Lugo, De sacramentis in genere, disp. 2, sect. 5, n. 86 sqq.; dinanticenses morales, De sacramentis in genere, c. 4, n. 48; Salmanticenses schola<11, De sacramentis in communi, q. 60, a. 5 comment.; Philippus a SS. Trinitate, ' sacramentis in genere, disp. 2, dub. 3, ad 3 et 5; Gabriel a S. Vincentio, De samnntis in genere, disp. 2, q. 3; Billuart, De sacramentis in communi, diss. I, a. 5, i'l 3 et conscct. 1; Billot, De sacramentis, ed. 4, th. 2 ad 1 ; Fei, De sacramentis in ii, nere, n. 8. a Act., 8, 17. ° Cfr. Hugon, De sacramentis in communi, q. 1, a. 4, n. 7 sqq. ' 26 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. II. DE MATERIA ET FORMA SACRAM. natis verbis compositae. Determinantur formaliter, quando eligitur seu praescribitur sensus dictionis, et verba, sive exprimantur in uno vel al­ tero idiomate, sive constent his vel aliis vocibus, dummodo exhibeant eumdem sensum, eadem esse dicuntur; sicut in baptismo verba baptizo, abluo, lavo, idem significant. 3) Quaeritur, an Christus determinaverit saltem formaliter verba, quibus constant formae sacramentorum. 42. Error. Lutherus, quem deinceps sequuti sunt plures reformatores, otiosam esse dicebat contentionem, qua de forma baptismi aliqui litiga­ bant. «Quocumque modo, ait (in nomine Jesu, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti), tradatur baptismus, modo non in nomine hominis, sed in nomine Domini tradatur, vere salvum facit» 1.' 43. Thesis. Christus certe determinavit formaliter verba, quibus constant formae sacramentorum novae legis. Arg. 1) Tertullianus diserte docuit materiam et formam baptismi determinatam fuisse dicens: «Lex enim tingendi imposita est et forma praescripta» 12. Et S. Basilius adserit e vita et gratia excidere, «qui ali­ quid addit vel detrahit praescriptae formae baptismatis» 3. 2) Christus Dominus, instituens sacramenta, ea omnia determina­ vit, quae ad eorum substantiam spectabant. Verba autem, quae consti­ tuunt formam, spectant saltem quoad sensum ad substantiam sacramen­ torum. Ergo Christus determinavit quoad sensum verba sacramentorum novae legis. 3) In rebus tum physice tum moraliter compositis forma, quae habet rationem actus, solet esse magis determinata quam materia. Sed in sacramentis oportet, ut diximus, materiam esse a Christo determina­ tam. Ergo a fortiori oportet formam esse a Christo determinatam 4. ARTICULUS V UTRUM VERBA IN FORMIS SACRAMENTORUM NOVAE LEGIS SINT CONCIO­ NATORIA TANTUM, VEL POTIUS EFFECTIVA 44. Errores, i) Reformatores generatin'! dixerunt verba, quibus con­ stant formae sacramentorum novae legis, esse concionatoria tantum vel ad summum doctrinalia et instructiva. Ita Calvinus, Melanchlhon et alii 5. 2) Juxta modernistas «sacramenta eo tantum spectant, ut in mentem hominis revocent praesentiam Creatoris semper beneficam» °. Doctrina catholica. Catholici communiter tenent verba, quibus confi­ cimus nostra sacramenta, non esse mere concionatoria, sed esse vere effe­ ctiva 1 De captiv. babyl. Ecclesiae, c. «De sacramento baptismi», «Hanc sententiam». 2 De baptismo c. 13; ML 1, 1323. 3 De Spiritu Sancto, c. 12; MG 32, 118. 4 Cfr. Joannes a S. Thoma, disp. 12, a. 7. 5 Calvinus, Inst., lib. 4, c. 14, n. 14 sqq.; Melanchlhon, Catechesis, C. «De sa­ cramentis», et Loci theologici, c. «De baptismo infantium». ° Decreto Lamentabili, prop. 41; Denz-Bannw.. 2041. ’ Cfr. Philippus a SS. Trinitate, De sacr. in genere, disp. 2, dub. 5. ART. V. AN VERBA SACRAM. SINT CONCIONATORIA VEL EFFECTIVA 27 45. Thesis. Verba, quae constituunt formas sacramentorum novae legis, non sunt mere concionatoria et pure instructiva, sed sunt vere effectiva. Arg. 1) Apostolus probe distinguit munus baptizandi a munere evangelizandi dicens: Non enim misit me Christus baptizare sed evange­ lizare id est, misit me potius evangelizare quam baptizare, ut explicat ( 'ornely 12. Si autem verba sacramentorum forent solum concionatoria, nullus daretur huic distinctioni locus, sed tam administratio baptismi quam praedicatio essent evangelizare. 2) Sancti Patres diserte docuerunt verba sacramentorum esse effe­ ctiva. S. Cyrillus Hieros.: «Aqua simplex, Spiritus Sancti, et Christi et Patris invocationem percipiens, vim sanctitatis acquirit» 3* . S. Augusti­ nus: «Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum etiam ipsum tanquam visibile verbum... I nde ista tanta virtus aquae, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur... Hoc est verbum fidei, quod praedicamus, quo sine dubio, ut mundare possit, consecratur et baptismus... Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsum credentem, offerentem, benedicen­ tem, etiam tantillum mundet infantem, quamvis nondum valentem cor­ de credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem» ‘. 3) Verba, quibus constant formae sacramentorum novae legis, vel non audiuntur a fidelibus, ut saepe contingit in eucharistia et poeniten­ da, vel non intelliguntur a subjecto, ut accidit in baptismo infantibus collate, et nihilominus accedunt ad elementum et faciunt sacramentum. \d quid proferantur ad modum concionis et persuasionis? Quomodo in liis casibus possunt excitare fidem promissionum? Ad hoc respondet Melanchlhon: «Spiritus Sanctus per baptismum eis datur, qui efficit in eis (in infantibus) novos motus, novas inclinationes ad Deum pro ipsorum modo» 5. Sed S. Augustinus huic anticipate responsum dedit dicens: «Unde autem in ipso tanto salutis praesidio, quando eis Christiana gratia sub­ venitur, quod vocibus, quibus possunt, et motibus reluctantur, non cis imputatur, atque omnis renixus ipsorum nihil penditur, donec in eis sa1 ramenta peragantur, quibus id, quod de originali damnatione tractum est, expietur, nisi quia in tantum nesciunt quid faciunt, ut nec facere indicentur? Porro, si jam uterentur rationis et voluntatis arbitrio, quo illi sanctificationi adhiberi deberet assensus, quantum mali esset resitere tantae gratiae, quamque non solum nihil prodesset, quod fieret, verum etiam inde reatus accresceret, quis Christianus ignoret?»*. Injuste igitur Calvinus in opprobrium vertit, quod sacerdotes catholi' i consecrationis formulam demurmurent vel omnia in sacramentorum 1 a 3 1 '· “ I Cor., i, 17. Comment. ad I Cor., i, 17. Catechesis III, n. 3; MG 33, 429. In Joann., tr. 80, n. 3; ML 35, 1840. Cfr. Van Noort, De sacr., n. 29 nota. l.oci theologici, c. «De baptismo infantium». IJi 187 (al. 57), n. 25; MI. 33, 841. 28 DE SACRAMENTIS. SECT. I. β. H. DE MATERIA ET FORMA SACRAM. administrationc latine -apud homines illiterates pronuntient 1. Essentia enim et effectus sacramentorum non pendent necessario ab intelligentia subjecti vel circumstantium, sed ab intentione ministri materiam appli­ cantis et formam. ARTICULUS VI UTRUM MATERIA ET FORMA SACRAMENTORUM MUTARI QUEANT 46. Status quaestionis. 1) Mutatio tum materiae tum formae sa­ cramentorum potest esse substantialis vel accidentalis. a) Mutatio substantialis materiae est substitutio rei sensibilis essen­ tialiter (physice vel moraliter) diversae ab ea, quam Christus designavit, ut substitutio vini loco aquae in baptismo. Mutatio accidentalis mate­ riae est corruptio materiae legitimae quoad conditiones accidentales, ut si aqua naturalis calefiat, vel panis adhibeatur azymus aut fermentatus. b) Mutatio substantialis formae est corruptio essentialis sensus ver­ borum, adeo ut verba non referant eumdem essentialem sensum vel sen­ tentiam a Christo in institutione sacramentorum intentam; ut si quis in consecratione diceret: Hoc est enim caput meum. Mutatio accidentalis for­ mae est variatio aliqua verborum, eodem sensu vel sententia retento; ut si quis loco baptizo dicat abluo in baptismo. 2) Quaestio de mutatione materiae et formae sacramentorum sub duplici adspectu potest exponi: a) an Ecclesia habeat facultatem mu­ tandi essentialiter materiam et formam sacramentorum; b) an minister particularis possit ad libitum quocumque modo eas mutare. 47. Placita thiologorum. i) Plures veteres theologi voluerunt non omnia sacramenta fuisse a Christo instituta, sed confirmationem et extremam-unctionem ab apostolis vel Conciliis fuisse Christi ordinatione in­ troductas. Hoc admisso principio, dixerunt horum saltem sacramentorum materiam et formam essentialiter ab Ecclesia mutari posse. Ita Hugo Victo­ rinas et Petrus Lom bardus, quoad extremam-unctionem; A tensis et S. Bonaventura, quoad confirmationem 1 2. De hoc agendum erit inferius, dum de auctore sacramentorum. Pro praesenti instituto dicere sufficiat hanc sententiam sustineri non posse post Concilium Tridentinum, in quo definitum est Christum esse auctorem sacra­ mentorum novae legis, et onjnia in Ecclesia circa sacramenta providenda esse, salva illorum substantia 34. 2) Alii defenderunt Christum instituisse materias et formas quorum­ dam sacramentorum in genere tantum et auctoritati Ecclesiae determinan­ das reliquisse. Ita S. Bellartninus, Lugo et alii 1 Institui., lib. 4, c. 14, n. 4. 2 Hugo Viotorinus, De sacram., tom. 3, lib. 2, p. 15, c. 2; ML 176, 577; Petrus Lombardus, IV Sent., dist. 23, c. 2; Alensis, IV p., q. 9, ni. 2; S. Bonaventura, In IV Sent., dist. 7, a. 1, q. 1. 3 S«ss. 21, C. 2; Donz-Bannw., 931. 4 S. Bollarmlnu», De sacramento ordinis, c. 9; Lugo. De sacramentis in genere, disp. 2, sect. 5. ART. VI. AN MATERIA KT FORMA SACRAM. MUTARI QUEANT 29 48. Thesis I. 1) Ecclesia non habet potestatem mutandi essen­ tialiter materiam et formam sacramentorum novae legis; 2) sed habet facultatem inducendi in eis mutationes accidentales; ,3) et, ubi Christus materi ?m et formam sacramentorum in genere tantum determinavit, potest eas in specie designare intra essentiam materiae et sensus verbo­ rum a Christo intentam. Pars l.a Ecclesia nequit essentialiter mutare materiam et formam sacramentorum novae legis. Nota. Nullatenus dubito, quin Christus Ecclesiae suae conferre po­ tuerit potestatem mutandi essentialiter materiam et formam sacramento­ rum novae legis, sed discutiendum est, an de facto eam Ecclesiae contulerit. Multo communius negant theologi. Conferri possunt Solo, Salmanticen­ ses morales et scholastici et alii *. Arg. 1) Concilium Tridentinum docet Ecclesiam habere potesta­ tem mutandi quidquid velit in dispensatione sacramentorum, «salva illorum substantia» 2. Sed materia et forma pertinent ad substantiam sacramentorum. Ergo. 2) Elementa essentialia sacramentorum nemo potest essentialiter mutare, nisi habeat facultatem instituendi sacramenta, quia essentialia mutare est noviter ea condere. Sed materia et forma sunt elementa essentialia sacramentorum, et Ecclesia non habet facultatem instituendi sacramenta. Ergo Ecclesia non potest essentialiter mutare materiam et formam sacramentorum novae legis. 3) Angelicus Doctor hanc doctrinam mirifice expendit dicens: «Apo­ stoli et eorum successores sunt vicarii Dei quantum ad regimen Eccle­ siae constitutae per fidem et fidei sacramenta. Unde, sicut non licet eis constituere aliam Ecclesiam, ita non licet eis tradere aliam fidem, neque instituere alia sacramenta. Sed per sacramenta, quae de latere Christi pendentis in cruce fluxerunt, dicitur esse fabricata Ecclesia Christi» 3. «Ad ministros Ecclesiae nec novos fidei articulos edere, aut editos removere, aut nova sacramenta instituere, aut instituta removere per­ linet; sed hoc est potestatis excellentiae, quae soli debetur Christo, qui est Ecclesiae fundamentum» 4. Cur autem hanc potestatem excellentiae Christus negaverit Eccle­ siae explicat dicens: «Christus non ex invidia praetermisit potestatem excellentiae Ecclesiae ministris communicare; sed propter fidelium uti­ litatem, ne in homine spem ponerent, et ne essent diversa sacramenta, < x quibus divisio in Ecclesia oriretur, sicut apud illos, qui dicebant: Ego •uni Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ut dicitur l ad Corin­ thios, 1, 12» 5. «Ne scilicet multa capita in Ecclesia essent, Christus no­ luit potestatem suae excellentiae ministris communicare»6. 1 Soto, In IV Seni., dist. 3, q. un., a. 5; Salmanticenses morales, De sacra»/< iitis in genere, c. 4, p. 2, n. 48; Salmanticenses scholastici, De sacramentis in corn­ ui uni, disp. 2, n. 61. 8 Stiss. 21, c. 2; Dsnz-Bannw., 931. 3 III p., q. 64, a. 2 ad 3. 1 In IV Sent., dist. 17, q. 3, a. 1, quaest. 5. '· III p., q. 64, a. 4 ad I. “ /71 p., q. 64, a. 4 ad 3. 3° DK SACRAMENTIS. SECT. I. Q. II. DE MATERIA ET FORMA SACRAM. Pars 2,a Ecclesiae auctoritati competit quasdam inno­ vationes accidentales in materia et forma sacramentorum inducere. Expresse hoc docuit Concilium Tridentinum dicens: «Declarat hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in sacramentorum dispensa­ tione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae susci­ pientium utilitati seu ipsorum sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum, et locorum varietate magis expedire judicaret» J. Hac. facul­ tate usa est Ecclesia, cum decrevit aquam consecratam adhibendam esse in baptismo, panem azymum apud latinos et fermentatum apud graecos utendum esse in conficienda eucharistia, etc. Hac etiam facultate formam baptismi aliquantulum mutavit, cum verba Ego te baptizo ado­ ptavit pro latinis; et Baptizatur servus Christi pro graecis. Pars 3.a Ubi materia et forma in genere tantum de­ signatae sunt a Christo, potest Ecclesia eas in specie deter­ minare. Diximus superius materiam et formam quorumdam sacramentorum non in specie sed in genere tantum fuisse a Christo determinatam, qua­ tenus signum aliquod sensibile pro materia, et quaelibet verba, quae de­ terminatum sensum tenerent, pro forma a Christo designata sunt. Quod praecipue in confirmatione et ordine locum habuisse creditur. Ubi id contigit, Ecclesiae catholicae relictum est materiam et for­ mam sacramentorum in genere tantum determinatam in specie desi­ gnare, quod et fecit. Ex hoc orta esse videtur differentia, si qua sit, circa materiam et formam quorumdam sacramentorum in Ecclesiis graeca et latina. Si illa differentia admittatur, ut a plerisque admittitur, dicendum est Ecclesiam, facultate sibi commissa, determinasse unam speciem ma­ teriae ct formae pro Ecclesia orientali, et alteram speciem pro Ecclesia occidentali, utramque tamen contineri sub uno genere sive materiae sive formae a Christo determinato. Scholion. Si quando apostoli eorumque discipuli administrarunt sacramenta sine debita materia vel forma, id fecisse dicendi sunt ex peculiari Dei privilegio et dispensatione. 49. Thesis II. Mutatio substantialis tam materias quam formae invalidai sacramentum, non autem mutatio accidentalis. Pars l.a Mutatio substantialis invalidât sacramentum. Arg. Christus Dominus instituens sacramenta voluit, ut eorum es­ sentia constitueretur materia et forma. Hinc, qui essentialiter mutat materiam et formam sacramentorum, destruit rem a Christo institutam, et efficit aliam rem essentialiter diversam. Ergo mutatio substantialis tum materiae tum formae invalidât sacramentum. Sess.t 21, C, 2; Denz-Bannw., 931. ART. VI. AN MATERIA ET FORMA SACRAM. MUTARI QUEANT 31 Pars 2.a Mutatio accidentalis materiae et formae non invalidât sacramentum. Arg. Mutatio accidentium non destruit sed intactam relinquit essenti.nn rei. Ergo mutatio accidentalis materiae et formae non invalidât aeramentum. Hinc Eugenius IV per suum decretuip Primum omnium declarat baptismum graecorum, licet administretur sub forma acciden1 aliter diversa a forma latinorum. esse validum. Scholion I. a) Mutatio substantialis materiae fit, quotiescumque materia sacramenti ita corrumpitur, ut physice in sua essentia, vel mo. .ititer in aestimatione hominum, differat ab ea, quam Christus designa­ vit. Sic vinum physice et glacies moraliter differunt ab aqua naturali. b) Mutatio accidentalis materiae fit multipliciter secundum omnes variationum species, quibus contingit rem immutari. Scholion II. Mutatio tam substantialis quam accidentalis formae lict i potest diminutione, aliquid auferendo; additione, verba adjungendo; iriatione, verba permutâûdo; transpositione, verba invertendo; corru­ ptione, verba mutilando vel ampliando; interruptione, verborum pronun­ tiationem suspendendo. Haec moralistae exprimere solent sequentibus versibus: Nihil formae demas, nil addas, nil variabis; Transmutare cave, corrumpere verba, morari. Non opus est hos terminos singillatim exponere. Facile est simplici tvgula declarare, quando adsit substantialis et quando accidentalis for­ mae mutatio. Quoties enim relatis mutationibus corrumpitur sensus verI ><>rum, adeo ut verba sic mutata non referant sententiam a Christo pro forma sacramentorum determinatam, est mutatio substantialis. Quando ·. <·κ> remanet sensus verborum et sententiae a Christo intentus, est mu­ tatio accidentalis1, 50. Thesis III. Ministris Ecclesiae non licet mutare, nequidem acciden taliter, ad arbitrium materiam et formam sacramentorum. Arg. Praeceptum datur Ecclesiae obligans omnes ministros, saltem < \ officio deputatos, ut materia et forma sacramentorum, prout exstant ■ ■i rituali proprio, adhibeantur sine ulla mutatione in sacramentorum idininistratione. facultas autem, quam diximus a Christo esse collatam, mutandi ea, quae ad sacramenta spectant, salva illorum substantia, non singulis ministris sed Ecclesiae auctoritati est concessa. Quale sit peccatum mutare materiam et formam sacramentorum, ■lot explicari a moralistis. Mutatio substantialis semper est peccatum mot i ale, nisi excuset ignorantia vel alia causa. Mutatio accidentalis ex Ilis adjungi solent aliae duae species mutationis formarum: usus scilicet .■/< utinniatis. qui mutationem accidentalem non excedit (Cfr. Salm. mor„ De < .mi in genere, c. 4, p. 4, n. 52), et subrogatio nutuum loco verborum, quae extra ■ .11 iiii.inium, est semper mutatio substantialis. Cfr Philippus a SS. Trinitate, De n.urani. in genere, disp. 2, dub. 6, 1 32 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. III. DE NECESSITATE ET EXSISTENTIA SACRAM. genere suo est etiam peccatum mortale, sed admittit parvitatem ma­ teriae, ut omittere enim in forma consecrationis eucharistiae. Unde mu­ tatio accidentalis, «si sit, ait Philippus a SS. Trinitate, de industria no­ tabilis, aut adsit scandalum, erit peccatum mortale; si autem non sit notabilis, et absit scandalum, propter parvitatem materiae erit tantum peccatum veniale» x. Caetera vide apud moralistas. 51. Scholion. Cum Concilium Florentinum dixerit omnia sacra­ menta tribus perfici, «videlicet rebus tanquam materia, verbis tanquam forma, et persona ministri... cum intentione faciendi, quod facit Eccle­ sia» 12, dubium pulsat animum, an intentio ministri conficientis sacra­ menta veniat intrinsece in compositionem sacramentorum. Omnes facile concedunt intentionem ministri esse omnino necessa­ riam ad validitatem sacramentorum. «In sacramentis, ait S. Thomas, est duplex intentio; una, quae ordinatur ad perfectionem sacramenti, et haec est essentialis sacramento: inde, ea praetermissa, non est sacra­ mentum» 3. Sed ulterius disputatur, an intentio ministri intret ut pars ad com­ ponendum intrinsece sacramentum. Partem affirmativam quoad sex sacramenta, quae consistunt in usu, strenue defendit Lugo 4. Sententia tamen negativa est communis et certa. Intentio siquidem ministri, licet necessaria ad validitatem sacra­ menti, extrinsece se habet ad compositionem ejus, quae coalescit mate­ ria et forma unitis, sicut artifex, qui cum notione artis est necessarius ad artefactum, non intrinsece afficit artefactum, sed extrinsece se habens dirigit et applicat partes intrinsecas artefacti, ut opus perfectum evadat. Ex eo autem, quod intentio ministri sit necessaria ad perfectionem sacramenti, male deducit Lugo eam esse partem intrinsecam compositi. Confundit clarissimus auctor causas et conditiones necessarias, quae ex­ trinsece se habent, cum partibus intrinsece componentibus et consti­ tuentibus sacramenta. QUAESTIO III DE NECESSITATE ET EXSISTENTIA SACRAMENTORUM ARTICULUS I UTRUM SACRAMENTA SINT NECESSARIA AD HUMANAM SALUTEM 52. 1) Angelicus Doctor ex necessitate sacramentorum nos quasi manuducit ad cognitionem exsistentiae eorum. Cum enim Deus provide largiatur homini necessaria ad salutem, ostensa necessitate sacramen­ torum, legitime deducit ea de facto exsistere. 2) Necessarium autem hic accipit S. Doctor non absolute, neque ex 1 2 3 * De sacram, in genere, disp. 2, club. 6. Decret, pro ar menis; Donz-Bannw., 695. In IV Sent., dist. 11, q. 2, a. 1, sol. 3 ad t. De sacramentis in genere, disp. 2, sect. 7. ART. I. AN SACRAM. SINT NECESSARIA AD SALUTEM 33 suppositione simpliciter, sed ex suppositione secundum quid1. «Sacra­ menta, ait, non erant necessaria necessitate absoluta, sicut necessarium est Deum esse, cum ex sola divina bonitate instituta sint; sed de neces­ sitate, quae est ex suppositione finis. Non ita tamen, ut sine his Deus hominem sanare non posset (necessitas simpliciter), quia sacramentis virtutem suam non alligavit... sicut cibus est necessarius ad vitam hu­ manam. Sed quia per sacramenta magis congrue fit hominis reparatio Inecessitas secundum quid); sicut equus dicitur necessarius ad iter, quia in equo facilius homo vadit»12. 3) Sacramenta hoc pacto esse ad salutem homini necessaria definit Concilium Tridentinum dicens: Si quis dixerit sacramenta novae legis non esse ad salutem necessaria sed superjlua... a. s.3. 4) Sacramenta esse homini ad salutem necessaria secundum quid ostendit Angelicus pulcherrimis congruentiis, quas lubet heic ad litteram transcribere: a) Ex conditione naturae. «Prima ratio sumenda est ex conditione humanae naturae, cujus proprium est, ut per corporalia et sensibilia in spiritualia et intelligibilia deducatur. Pertinet autem ad divinam provi­ dentiam, ut unicuique rei provideat secundum modum suae conditionis. I t ideo convenienter divina sapientia homini auxilia salutis confert sub quibusdam corporalibus et sensibilibus signis, quae sacramenta dicuntur». b) Ex conditione hominis lapsi. «Secunda ratio sumenda est ex latu hominis, qui peccando se subdit per affectum corporalibus rebus. Ibi autem debet medicinale remedium homini adhiberi, ubi patitur mor­ bum. Et ideo conveniens fuit, ut Deus, per quaedam corporalia signa homini spiritualem medicinam àdhiberet; nam, si spiritualia nuda ei proponerentur, eis animus applicari non posset corporalibus deditus». c) Ex studio actionis humanae. «Tertia autem ratio sumenda est ex studio actionis humanae, quae praecipue circa corporalia versatur. Ne ergo esset homini durum, si totaliter a corporalibus actibus abstraheretur, proI ><>sita sunt ei corporalia exercitia in sacramentis, quibus salubriter exercea­ tur ad evitanda superstitiosa exercitia, quae consistunt in cultu daemo­ num vel qualitercumque noxia, quae consistunt in actibus peccatorum»4* . d) Ex necessitate alienjus signaculi, ut homines ad religionem coa­ dunentur. «In nullum nomen religionis seu verum seu falsum coadunari homines possunt, nisi aliquo signaculorum seu sacramentorum visibi­ lium consortio colligentur. Sed necessarium est ad humanam salutem homines adunari in unum verae religionis nomen. Ergo sacramenta sunt necessaria ad humanam salutem» *. Hanc doctrinam unanimi consensu tenuerunt summi theologi contra quosdam haereticos. Conferendi sunt Petrus Lombardus, S. Bonaventura, Scolus et alii6. Cfr. Theologia fundamentalis, n. 12. In IV Sent., dist. 1, q. I, a. 2, quaest. 5, sol. 1. Sess. 7, Ide sacramentis in genere, can. 4; Denz-Bannw., 847. III -p., q. 61, a. i. /// p., q. 61. a. i, *Sed contra». Petrus Lombardus, IV Sent., dist. 1; S. Bonaventura, In IV Sent., dist. I, un., q 1; Sootus, In IV Sent., dist. 1, q. 3. 1 “ ' ■· 4 3 34 DE SACRAMENTIS. SECT. I. β. III. DE NECESSITATE ET EXSISTENTIA SACRAM. ARTICULUS II UTRUM IN STATU INNOCENTIAE FUERINT SACRAMENTA 53. Status quaestionis. 1) Ex hactenus dictis de necessitate sa­ cramentorum facile deducitur sacramenta de facto exstitisse vel exsi­ stere in aliquo statu hominis. 2) Status porro hominis in via sunt: status innocentiae ante pecca­ tum, status legis naturae a peccato Adami usque ad Moysem, status legis scriptae a Moyse usque ad Christum, et status naturae reparatae post Christum. 3) Status innocentiae fuit ille, quem Adam et Eva habuerunt ante peccatum. Hunc statum omnium felicissimum mirifice descripsit Ange­ licus in suo «Compendio theologiae» *, et nos commemoravimus in tractatu De Deo Creatore 1 2. Disputatur, an in eo fuerint vera sacramenta. 54·. Placita theologorum, i) Durandus arbitratus est sacramenta ex­ stitisse in statu innocentiae, prout fuerunt «sacra signa protestantia fidem de Deo salvatore et remuneratore conferente in praesenti sanctitatem et in futuro salutem» 3. Alensis vero docuit sacramenta potuisse dici necessaria in statu innocentiae, quatenus ordinata sunt ad intelligentiain «gratiae alicujus perficientis ipsam naturam stantem»4. 2) Multo communius alii negant fuisse sacramenta in statu innocen­ tiae. Ita S. Thomas cum omnibus thomistis, Suarez, Vazquez et alii 5. 55. Thesis. mentum. Nullum de facto in statu innocentiae fuit verum sacra­ Nota. Quoad possibilitatem nemo dubitat, quim potuerint in illo statu esse sacramenta. Arg. 1) -Status innocentiae brevissimo tantum tempore duravit. Sacramenta autem, utpote signa permanentia, non videntur esse pro brevi tempore instituta. 2) In statu innocentiae sacramenta carebant scopo proprio et pri­ mario. Sacramenta siquidem praecipue ordinantur ad producendam gra­ tiam sanctificantem. In statu autem innocentiae primam gratiam acce­ pissent homines per transmissionem justitiae originalis, et augmentum gratiae per opera facta in justitia originali. Hac ratione moti generaliter defendunt thomistae 6 contra Suarez, Lugo et alios7 sacramenta nunquam fore in statu innocentiae, si omnes 1 Comp. Theolog., c. i86. 2 De Deo creatore, n. 750 sqq. 3 In IV Sent., dist. 1, q. 2.. 4 IV p., q. 1, m. 2, a. 1. 5 S. Thomas, III p., q. 61, a. 2; Suarez, De sacramentis in genere, disp. 3, sect. 3; Vazquez, In III p., disp. 130, c. 2. 6 Cfr. Soto, In IV Sent., dist. 1, q. 2, a. 2; Joannes a S. Thoma, In III p., q. 61, disp. 23, dub. 2; Philippus a SS. Trinitate, De sacramentis in genere, disp. 3, dub. i. 7 Suarez. De sacramentis in genor, disp. 3, sect. 3; Lugo, De sacramentis in genere, disp. 3, sect. I, n. 16 sqq. ART. ΙΠ. AN ET QUAE FUERINT SACRAM. IN LEGE NATURAE 35 homines persévérassent in innocentia, quamvis supponatur, ut aliqui volunt, Christum fuisse venturum. Si, Adamo non peccante, plures homines pcccassent, disputatur inter iheologos, an per sacramenta providisset Deus peccantium necessitati. Philippus a SS. Trinitate1 censet in hoc casu fore sacramenta, dum llugon negat2, et Salmanticenses in negativam sententiam se incli­ nant3. Totum est incertum. 56. Sholion. Aliquibus visum est matrimonium de facto in statu innocentiae fuisse sacramentum juxta Apostolum, qui referens verba Adami ait: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhae­ rebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum st; ego autem dico in Christo et in Ecclesia 4. Unde S. Leo hunc locum xponens ait: «Cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiae sacra­ mentum» 5. Verius tamen dicendum est matrimonium protoparentum in statu innocentiae fuisse improprie non rigorose sacramentum. Improprie qui­ dem juxta verba Apostoli et S. Leonis, quatenus praefigurabat aliquid novi testamenti, scilicet unionem Christi et Ecclesiae, sicut serpens aeneus, quamvis non esset sacramentum, praefigurabat Christum. Non > igorose, quia non fuit a Deo ordinatum, ut significaret rem sacram santificantem homines. Hanc doctrinam tenet Angelicus dicens: «Matrimoium fuit institutum in statu innocentiae, non secundum quod est sa: amentum, sed secundum quod est in officium naturae. Ex consequenti i.nnen aliquid significabat futurum circa Christum et Ecclesiam; sicut i omnia alia, quae in figura Christi praecesserunt» 6. ARTICULUS III AN ET QUAE FUERINT SACRAMENTA IN LEGE NATURAE 57. Status quaestionis. Status legis naturae, quae sic appellatur in ppositione ad legem scriptam, incepit ab Adamo statim post lapsum, i duravit usque dum Moyses scripsit legem. Hoc tempore instituit Deus h cnincisionem in Abrahamo, quae probabilissime fuit sacramentum. d disputatur, an praeter circumcisionem alia fuerint in lege naturae i< ramenta proprie dicta. 58. Placita theologorum, i) Soto, Vazquez et alii 7 docuerunt in lege iturae nullum fuisse sacramentum praeter circumcisionem. 2) Alii communius tenuerunt in lege naturae etiam ante Abraham 1 '·' 1 1 ' " De sacramentis in.genere, disp. 3, dub. 1. De sacramentis in communi, q. 2, a. 2, conci. 3. Dc sacramentis in communi, disp. 2, n. 19. Ephes., 5. 31-32. lip. 167, Rcspon, ad inq. 4; ML 54, 1204. III p., q. 61, a. 2 ad 3. Solo, In IV Sent., dist. 1, q. 2, a. 3; Vazquez, In III p., disp. 130, t. 2, c. 4, ■ t, n. 35. 36 DE SACRAMENTIS. SECT. I. β. III. DE NECESSITATE ET EXSISTENTIA SACRAM. fuisse vera sacramenta. Ita Hugo Victorinus (vel quisquis fuerit auctor libri De sacramentis). S. Thomas, A tensis, Scotus, Argentina, Durandus, Cano et alii plures antiqui ac recentiores ’. 59. Thesis. In lege naturae, etiam ante datam circumcisionem, remedium naturae fuit verum sacramentum, et probabilius fuerunt alia etiam sacramenta. Pars l.a Remedium naturae fuit verum sacramentum 1 2. Arg. 1) Ex auctoritate S. Augustini: «Nec ideo tamen credendum est et ante datam circumcisionem famulos Dei, quandoquidem eis inerat Mediatoris fides in carne venturi, nullo sacramento ejus opitulatos fuisse parvulis suis; quamvis, quid illud esset, aliqua necessaria causa Scriptu­ ra latere voluerit»3. 2) Ex auctoritate Innocenta III: «Absit, ut universi parvuli pe­ reant, quorum quotidie tanta multitudo moritur, quin et ipsis miseri­ cors Deus, qui neminem vult perire, aliquod remedium procuraverit ad salutem» 4. 3) Ex ratione. Voluntas Dei salvifica non patiebatur in lege na­ turae infantes peccato originali infectos relinquere sine remedio. Hoc autem remedium pro delendo peccato originali adhibendum erat, non per actionem infantium, qui ad hoc incapaces erant, sed per opera alio­ rum. Opera autem hominum vi carent ad delendum peccatum originale alterius, nisi ad hoc ordinentur per institutionem divinam. Unde reme­ dium naturae, quod in statu legis naturae ordinabatur ad salutem in­ fantium, erat verum sacramentum. x Quod fuerit hoc remedium, non constat apud auctores. S. Gregorius Magnus adserit illud pro parvulis fuisse solam fidem, et pro majoribus virtutem sacrificii 5. Fortasse requisivit S. Doctor ex­ ternam fidei manifestationem pro infantibus, sed solam fidem expressit in oppositione ad virtutem sacrificii, quam exegit pro adultis. 5. Thomas ait: «Probabile tamen est, quod parentes fideles (ante datam circumcisionem) pro parvulis natis, et maxime in periculo exsi­ stentibus, aliquas preces Deo funderent, vel aliquam benedictionem eis adhiberent (quod erat quoddam signaculum fidei), sicut adulti pro seipsis preces et sacrificia offerebant» 6. Licet difficile fuerit declarare naturam hujus remedii, dicendum tamen 1 Hugo Vietorinus, De sacramentis, lib. i, p. II, c. i; ML 176, 343; S. Thomas, III p., q. 61, a. 3; et In /Γ Sent., dist. I, q. I, a. 2, q. 3; Alensis, IV p., q. 1, membro 3, a. 3: et q. 2, m. 1: Sootus, In IV Sent., dist. I, q. 3; et q. 7; Argen­ tina, In IV Sent., dist. I, q. 2, a. 2; Durandus, In IV Sent., dist. 1, q. 2; Cano, Releclio de sacramentis, p. 3, ad 1. Cfr. Philippus a SS. Trinitate, De sacramentis in genere, disp. 3, dub. 2; et Billot, De sacramentis in communi, th. 2 et 4. 2 Cfr. Franzelin, De sacramentis, th. 3. 3 Contra Julianum, lib. 5, c. 11; ML 44, 809. 1 Denz-Bannw., 410. 3 «Quod vero apud nos valet aqua baptismatis, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii, vel pro his, qui ex stirpe Abrahae prodierant, mysterium circumcisionis». Moral, lib. 4, c. 3: ML 75, 635. ° III p., q. 70, a. 4 ad 2. ART. III. AN ET QUAE FUERINT SACRAM. IN LEGE NATURAE 37 videtur illud fuisse aliquod signaculum fidei externum seu externam fidei protestationem, quae significabat fidelium sanctificationem. Pars 2.a Probabilius alia fuerunt sacramenta. S. Thomas ait ad rem: «Ante legem scriptam erant quaedam sacra­ menta necessitatis, sicut illud fidei sacramentum, quod ordinabatur ad deletionem originalis peccati: et similiter poenitentia, quae ordinabatur ad deletionem actualis» 1. Ratio id suadet, quia, supposita in Deo voluntate salvandi omnes homines in statu legis naturae, oportuit, ut praepararentur media apta, non solum ad delendum peccatum originale, sed etiam ad tollendum peccata actualia et promovendum augmentum gratiae. Sola autem signa sensibilia, quae gratiam homini sive peccatori sive justo conferendam significabant, erant ad hoc homini proportionata. Ergo in statu legis naturae, praeter remedium naturae, quae ordinabatur ad tollendum pec­ catum 0'iginale, exsistebant alia signa, quibus significabatur vel gratia peccatoribus conferenda, vel augmentum gratiae justis elargiendum. Haec autem erant sacramenta. Quot fuerint in illo statu sacramenta, incertum est. Primum fuit secundum S. Thomam remedium naturae seu sacramentum fidei ad tollendum peccatum originale. Secundum fuit circumcisio a Deo instituta tempore et pro stirpe Abrahae ad delendum etiam peccatum originale. Tertium dicitur fuisse sacramentum poenitentiae ad remissionem pecatorum actualium, «consistens, ut ajunt Salmanticenses... aut in signis ■ xternis doloris, aut in generali et confusa quadam peccatorum confesione, aut in sacrificio ad eorum deletionem ordinato» 2. Quartum fuisse videtur oblationem Melchisedech, quod S. Thomas diserte vocat sacramentum3, et respondebat sacramento eucharistiae. Quintum probabiliter fuit sacra ordinatio, qua constituebantur sacer­ dotes et ministri illius temporis. Unde legimus Noe, Abraham, Melchiedech et alios in lege naturae fuisse sacerdotes4. Alia quoque sacramenta legis naturae numerantur ab auctoribus, oil nihil de hoc demonstrari potest. Haec sacramenta fuerunt certe a Deo instituta, quia citra divinam institutionem signa sensibilia non potuerunt habere vim significandi metitatem ac justitiam hominis. Quia tamen proportionata erant sta­ tui obscuritatis illius temporis, non erant a Deo determinata nisi vago modo et in genere, relicta specifica determinatione materiae ac ritus ad iibitrium et voluntatem fidelium, qui interiori quodam instinctu move­ antur ad determinandas eorum materias et ritus. «Etiam necesse fuit, U Angelicus, quod in veteri lege quaedam sacramenta fidei, quam haIh haut de Christo venturo, determinarentur. Quae quidem comparantur d sacramenta, quae fuerunt ante legem, sicut determinatum ad inde­ 1 ·’ * tn IV Seni., dist. i, q. i, a. 2, quaest. 3 ad 2. De sacramentis in communi, disp. 3, n. 34. /// />., q. 61,a. 3 ad 3. Cfr. S. Thomas, /-//, q 103, a. 1 ad 3. 38 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. III. DE NECESSITATE ET EXSISTENTIA SACRAM. terminatum; quia scilicet ante legem non fuit determinate praefixum homini, quibus sacramentis uteretur, sicut fuit per legem; quod erat necessarium et propter obtenebrationem legis naturalis, et ut esset determinatior fidei significatio»L ARTICULUS IV UTRUM ET QUAE FUERINT SACRAMENTA IN STATU LEGIS SCRIPTAE 60. Status quaestionis. Lex per Moysem data constituit statum legis scriptae pro solo populo judaico1 2, et duravit a Moyse usque ad mortem Christi. Quaeritur, an hoc tempore apud judaeos exstiterint vera sacramenta. 61. T HESIS. In statu legis scriptae fuerunt vera sacramenta. Arg. 1) Ex Concilio Florentino et Tridentino. In his duobus conci­ liis definitum est sacramenta novae legis differre a sacramentis antiquae legis 3. Sub nomine autem antiquae legis venit praecipue lex scripta per Moysem. 2) Ex S. Augustino: «Prima sacramenta, quae observabantur et ce­ lebrabantur ex lege, praenuntiativa erant Christi venturi» 4. 3) Ex ratione, a) Valde conveniens est ad salutem, ut homines adunentur in una Ecclesia. Sed homines in Ecclesia adunari non possunt, «nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colli­ gentur» 5. b) Divina sapientia providet unicuique secundum modum suae con­ ditionis. Sed conditio humanae naturae est, ut per sensibilia et corpo­ ralia ad intelligibilia et spiritualia deducatur. Ergo. c) Congruum est, ut ibi homini remedium adhibeatur, ubi morbum patitur. Sed homo peccavit sese adhaerendo sensibilibus. Ergo conve­ nientius remedium adhibitum fuit per sacramenta sensibilia. Sacramenta legis mosaicae magis determinata sunt a Deo, quam sa­ cramenta legis naturae, ut jam diximus et probavimus superius ex S. Thoma. 62. Scholion I. Quot luerint in hoc statu sacramenta. Non est theologorum una in hac parte sententia. S. Augustinus ait ad rem: Sacramenta veteris legis sunt in lege gra­ tiae «ablata, quia impleta...; et alia sunt instituta virtute majora, utili­ tate meliora, actu faciliora, numero pauciora» °. 1 III p., q. 61, a. 3 ad 2. 2 Gentes extra populum judaicum viventes non ad statum legis scriptae sed ad statum legis naturae pertinebant. 3 Denz-Bannw., 695 et 845. * Contra Faust., lib. 19, c. 13; MI. 42, 355. s S. Augustinus, Contra Faust., lib. 19, c. n; MI. 42, 355. ° Contra Faust., lib. 19. c. 13; MI. 42, 355. ART. IV. AN ET QUAE FUERINT SACRAM. IN V. LEGE 39 Post Hipponensem alii plura alii pauciora designant Probabilius sequentia numerantur: 1) Circumcisio pro stirpe Abrahae a Deo instituta et in lege scripta Moyse servata, «fuit, ut ait S. Augustinus, illius temporis sacramen­ tum»12. Erat enim signum sensibile significans gratiam, qua delebatur masculorum peccatum originale. Pro infantibus gentilium et puellis judaeorum, necnon pro pueris μ idaeorum ante octavum diem decedentibus, vigebat in lege scripta re­ medium naturae, quod diximus fuisse sacramentum. I um circumcisio tum remedium naturae, quae dicebantur sacramenI i fidei, praefigurabant baptismum legis gratiae 3. 2) Esus agni paschalis a toto populo et esus panum propositionis diorumque a sacerdotibus, praefigurabant nostram eucharistiam, et a plerisque theologis merito dicuntur sacramenta. 3) Consecratio, qua Aaron ejusque filii ac posteri deputabantur in icerdotes, multo probabilius erat sacramentum et praefigurabat sacra­ mentum ordinis. 4) Plures expiationes ab immunditiis exterioribus et a peccatis, vi­ dentur pariter fuisse sacramenta, et erant figura poenitentiae. «Sacramento autem confirmationis, quod est sacramentum plenitu­ dinis gratiae non potest respondere in veteri lege aliquod sacramentum; • |iiia nondum venerat tempus plenitudinis, eo quod neminem ad perfe■ tum adduxit lex. Similiter autem et sacramento extremae-unctionis, ■ |tiod est quaedam immediata praeparatio ad introitum gloriae; cujus iditus nondum patebat in veteri lege, pretio nondum soluto. Matrimo­ nium autem fuit quidem in veteri lege, prout erat in officium naturae, non autem prout est sacramentum conjunctionis Christi et Ecclesiae, quae nondum erat facta»4. 63. Scholion II. Effectus sacramentorum legis scriptae. Sacrameni.i legis scriptae: 1) Producebant sanctitatem legalem, quatenus judaeos a populo genI di segregabant, populoque Dei adigebant; aliquos a maculis legalibus purificabant; alios ad sacerdotium deputabant, etc. 2) Significabant gratiam internam, quia in hoc praecise consistit sentia sacramentorum. 3) Causabant gratiam sanctificantem ex opere operantis, non ex opere perato proprie dicto. Erant siquidem ritus cultus divini, et ut tales i uificabant fidem mediatoris Christi venturi, et excitabant actus cou­ nt ionis, fidei, spei et caritatis, aliasque dispositiones, quibus revera in ulultis producebatur gratia. Dixi non ex opere operato proprie dicto, ut unam circumcisionem par.... exciperem, quia circumcisio pertingit quodammodo ad productioh iu gratiae ex opere operato, non quidem active sed passive. Cum enim 1 Honoratus dei Val, De sacramentis in genere, n. 19, enumerat sex legis scri­ pt.><· sacramenta, alii plura volunt esse addenda. ■ De anima, lib. 2, c. II, n. 15; MI. 44, 504. ' Cfr. S. Augustinus, De anima, lib. 2, c. II, n. 15; ML 44, 504. 4 S. Thomas, l-II, q. 102, a. 5 ad 3. 40 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. III. DE NECESSITATE ET EXSISTENTIA SACRAM. parvuli fuerint incapaces exercendi actus humanos, non sanctificaban­ tur ex opere operantis per actus personales juxta meritum et dispositionem subjecti, sed posita circumcisione, ut conditione necessaria. Deus par­ vulis conferebat gratiam sine dispositione personali suscipientium. Hinc in usu circumcisionis, quando parentes vel alii adhibebant signum sen­ sibile fidei, Deus misericorditer conferebat parvulis gratiam sanctifican­ tem sine dispositione eorum. In aliis vero sacramentis legis scriptae ad­ hibebantur signa sensibilia, quae fidem in Christum mediatorem, ipsumque Christum et gratiam per passionem Christi dandam praefigurabant, et fideles excitabant ad actus supernaturales producendos. ARTICULUS V AN ET QUOT SINT SACRAMENTA IN LEGE GRATIAE 64. Status quaestionis. Lex nova vel lex gratiae incepit a Christo, et durabit ad finem usque mundi. Quaerimus, an in hac lege dentur vera sacramenta, et quot illa sint. Errores, i) Plures referuntur haeretici apud Vazquez 1 qui negaverunt exsistentiam sacramentorum in lege gratiae. Hodierni rationalistae, licet fuerint baptizati, inficiantur in hac parte doctrinam Ecclesiae. 2) Quoad numerum sacramentorum plures erraverunt: a) Lutherus tria posuit sacramenta, scilicet, baptismum, poenitentiam et panem b) Melanchthon etiam tria admisit dicens: «Vere igitur sunt sacramenta baptismus, coena Domini, absolutio, quae est sacramentum poenitentiae»1 23*. c) Calvinus et cum eo generatim protestantes hodierni, si forte exci­ pias ritualistas, duo tantum sacramenta admittunt, baptismum et coenam Domini '. d) Ritualistae duo ponunt sacramenta majora, baptismum et coenam, et quinque minora, caetera scilicet nostra sacramenta. 65. Thesis I. De fide est in lege gratiae exsistere sacramenta. Arg. 1) Concilium Tridentinum definit sacramenta novae legis fuisse omnia a Christo Domino instituta 5. 2) Traditio universalis tum catholicorum, tum schismaticorum et protestantium continuo docuit in nova lege semper exsistere sacramenta. 3) Rationi hoc maxime congruit. Sacramenta enim sunt signa sen­ sibilia, quibus homines protestantur fidem Christi. Sicut igitur veteres Patres sacramentis illius temporis protestabantur fidem Christi venturi, ita maxime decet, ut nos novis sacramentis protestemur fidem Christi jam nati et passi. 1 2 8 * 5 In III p., q. 6i, a. 4, Comment. De captiv. babyl. Eccles., § «Principio». Apologia, «De numero et usu sacramentorum», § «Si sacramenta». Inst., lib. 4, c. 14, n. 20. Cfr. Articuli anglicani, a. 25. S«s$. 7, can. i; Donz-Bnnnw., 844 ART. V. AN ET QUOT SINT SACK. IN LEGE GRATIAE 66. Thesis II. sacramenta. il Septem sunt, non plura nec pauciora, novae legis Arg. 1) Ex S. Scriptura. Quamvis S. Scriptura nunquam enumelaverit novae legis sacramenta per ordinem, meminit tamen septem sa­ il amentorum, singulisque characteres veri sacramenti tribuit. De baptismo loquitur, Matth., 28, 19. De confirmatione, Act., 8, 17; et 19, 6. De eucharistia, Matth., 26, 26; Joan., 6, 52; 1 Cor., 11, 23 sqq. De poenitentia, Joan., 20, 23. De extrema-unctione, Jacobi, 5, 14. De ordine, I Tim., 4, 14. De matrimonio, Matth., 19, 6; Ephes., 5, 32. Hoc argumentum breviter tetigi, ut ostenderem doctrinam de septe­ nario numero sacramentorum in S. Scriptura fundari, sed fateor in Scriptura non afferri integrum de sacramentis tractatum, et nume­ rum eorum hinc inde colligi oportere. Unde argumentum ex Scriptura, nt validum sit in hac materia, longa expositione indiget. 2) Ex conciliis. Concilium Florentinum expresse docet hanc veri­ tatem dicens: Novae legis septem sunt sacramenta >. Et Concilium Tridentinum solemnem definitionem edidit his verbis: Si quis dixerit sa. ramenta novae legis non fuisse omnia a Jesu Christo Domino nostro 1 astituta; aut esse plura vel pauciora, quam septem, videlicet: baptismum, . infirmationem, eucharistiam, poenitentiam, extremam-unctionem, ordicrm et matrimonium· aut etiam aliquod horum septem non esse vere et proprie sacramentum, a. s. 1 2. 3) Ex SS. Patribus. Sancti Patres tum in catechesi ad populum liristianum, tum in disputationibus eum haereticis, saepe locuti sunt ■ h sacramentis, sed nunquam disputarunt de numero sacramentorum. Nihilominus, data occasione, omnium meminerunt. Tertullianus memorat baptismum, confirmationem, eucharistiam, et idinem in libro De Praescriptionibus3; poenitentiam commendat in pusculo De poenitentia 4; de matrimonio loquitur in tractatu Ad uxo­ rem 5. S. Augustinus adserit Deum exaudire «homicidam (ministrum etiamsi homicida sit) deprecantem vel super aquam baptismi, vel super oleum tremam unctionem), vel super eucharistiam, vel super capita eorum, ,/11 ibus manus imponitur*e. De baptismo et ordine ait: «Utrumque sacraiiH iitum est; et quadam consecratione utrumque homini datur; illud, Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 695. Sess. 7, can. 1, De sacramentis in genere; Denz-Bannw., 844. 1 De praescriptionibus, c. 40; ML 2, 66. * De poenitentia, c. 7; ML 1, 1352. Id uxorem, lib. 2, c. 9; ML 1, 1416. Et alibi ait: «Caro abluitur, ut anima i· iili-tur; caro ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut et anima munia. .110 manus impositione adumbratur, ut et anima spiritu illuminetur; caro cori t sanguine Christi vescitur, ut et anima de Deo saginetur». De resurrect, cari. 8. MI. 2. 852. • l>< baptismo, lib. 5, c. 20, n. 28; ML 43, 190. 1 1 1 42 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. Ill, DE NECESSITATE ET EXSISTENTIA SACRAM. cum baptizatur; istud, cum ordinatur»L Matrimonium denique «ad po­ pulum Dei pertinet etiam in sanctitate sacramenti» 12. De extrema unctione non adeo frequens est apud Patres oratio, sed neque de ea desunt Patrum diserta testimonia. Origenes et S. Joannes Chrysostomus extremam unctionem conjun­ gunt poenitentiae sacramento, cum dicunt post peractam ab aegroto poenitentiam locum habere illud Jacobi: Infirmatur quis in vobis? In­ ducat presbyteros Ecclesiae3. In Sacramentario Serapionis, saeculo iv, habetur oratio, quae dicebatur in aegrotorum unctione. Et Innocen­ tius 1, ineunte saeculo v, loquitur de ministro extremae unctionis4. 4) Ex traditione. Primis Ecclesiae saeculis nunquam septem sacra­ menta simul per ordinem recensita sunt. Licet SS. Patres omnia et sola septem sacramenta noverint, nunquam tamen ea, quoad sciamus, in unam seriem redegerunt 5. Saeculo xn apparuerunt documenta, in quibus septem sacramenta per ordinem numerata sunt. S. Otto, episcopus bambergensis, anno 1124, dicitur pronuntiasse ora­ tionem catecheticam, in qua a Pomerania Bambergam discessurus, ita fideles pomcranos affatus est: «Trado vobis,,. arrham fidei sanctae inter vos et Deum, septem scilicet sacramenta Ecclesiae, quasi septem signi­ ficativa dona Sancti Spiritus... Ita ergo septem sacramenta, quae iterum vestri causa enumerare libet: baptismum, confirmationem, infirmorum unctionem, eucharistiam, lapsorum reconciliationem, conjugium et or­ dines... Docete ea filios vestros» 6. Gregorius, episcopus bergamensis (c. 1135 juxta computum Creusen, rabulae fontium, tab. VI) ait: «Scire debemus ea sola esse Ecclesiae sa­ cramenta, a Servatore nostro Jesu instituta, quae in medicinam nobis tributa fuerunt, et haec numero adimplentur septenario»7. Auctor libri Sententiae divinitatis (c. 1142, apud Creusen, Tabulae fontium, tabula VI), enumerat septem Ecclesiae sacramenta, quinque communia pro omnibus fidelibus, et duo pro quibusdam particularibus. Hos scriptores proxime sequuti sunt Hugo Victorinus, vel auctor De sacramentis, Bandinus et alii 8. Tandem Petrus Lombardus composuit (c. 1148-1151) celebre opus Quatuor libri Sententiarum, in quo serie, qua hodie recensentur, nostra 1 Contra ep. Parm., lib. 2, c. 13, n. 28; ML 43, 70. 2 De bono conjugali, c. 24, n. 32; ML 40, 394. 3 Origenes, In Levit , hom. 2, n. 4: MG 12, 419; Joannes Chrys., De sacerdotio, lib. 3, n. 6; MG 48, 644. ■* Ep. ad Decentium; Denz-Bannw., 99. 5 Ut primum documentum continens per ordinem septem Ecclesiae sacramen­ ta, citari solent statuta synodalia S. Sonnatii, episcopi rhemensis saeculi vu, sed haec statuta, quae collegit Flodoardus, videntur esse sacculo vn posteriora. Cfr.. ML 80, 443. 6 Holland., Acta Sanci., t. 1 Jul , p 397; et ML 173, 1357 sqq. Merito suspi­ cantur critici hanc catechesim non fuisse ab Ottonc pronuntiatam, sed hoc parum refert. Verba transcripta constant in vita Ottonis ab Hcrbordo anno circiter 1150 scripta, et exprimunt mentem auctoris, ejusdem fere temporis. ’ De veritate corporis Christi. 8 Hugo Victorinus vel alius auctor. De sacramentis, lib. 2. p. 6 sqq.; ML 178, 442; Bandinus, IV Sent., dist 3-25; MI. 192, 1092 sqq. ART. V. AN ET QUOT SINT SACR. IN LEGE GRATIAE 43 icramenta enumerat, et exinde omnes theologi catholici numerum se­ pt enarium sacramentorum tenuerunt1. Haec· universalis traditio continetur in solemnibus Ecclesiae profesionibus. Septem esse Ecclesiae sacramenta docent Synodicae ConstitulUies Odonis episcopi parisiensis (a. 1197) 2; Professio fidei Durando de >sca et sociis ejus waldensibus ab Innocentio III a. 1208 praescripta 3; '■'taluta Concilii Oxoniensis, anni 1222 4; et Londinensis, anni 1273 5; 1’rofessio fidei Michaelis Palaeologi, anni 1274; etc. Ecclesiae similiter schismaticae constantissime tenent ac profitentur ■ptem esse sacramenta. Graeci imprimis, cum in Conciliis Lugdunensi II et Florentino non n um disputarent cum latinis circa diversa religionis capita, nullam discussionem moverunt circa numerum sacramentorum. Monophysitae, si fides est Assemano ®, in hac parte conveniunt cum • .itliolicis. Syri, copti et arment habent professiones fidei suae respectivae Ec■ li siae, in quibus declaratur numerus septenarius sacramentorum 7. Hic ecclesiarum orientalium cum Ecclesia catholica communis con­ fusus est argumentum magni ponderis in favorem septenarii numeri i< ramentorum. Cum enim ecclesiae dissidentes a saeculo jam quinto ib Ecclesia romana discesserint, consensus in hac parte omnium ecclelarum probat fideles a'saeculo v accepisse-doctrinam de numero septe­ nario sacramentorum. 67. Scholion I. Lotio pedum non est sacramentum. Aliqui S. . Im”>sio8, auctori operis De sacramentis °, et S. Bernardo w tribuunt sen■ ntiam, quae docet lotionem pedum fuisse sacramentum a Christo Do­ mino in ultima coena institutum. i n praefatis locis revera dicitur lotionem pedum peccata tollere, ma­ in·· sanctificationis subsidium conferre, imo et sacramentum esse. Sed η. tores, qui ita locuti sunt, benigne interpretari oportet, quatenus vo­ luerint significare per lotionem pedum peccata venialia dimitti, sicut dimittuntur per sacramcntalia. Unde S. Bernardus lotionem pedum ap•llavit sacramentum latiori quodam sensu, quatenus aequivalet sacraentali, et erat caeremonia sacra remittens peccata venialia11. Caeterum, lotio pedum non fuit a Christo instituta, ut esset signum i petuum gratiae conferendae. Unde S. A ugustinus: «Non ergo ad saunentum tanquam mundationis pertinebat, quod lavit eis pedes, sed ■ I exemplum humilitatis»12. 1 Cir. Guillermus Parisiensis, qui in libro De sacramentis de omnibus et sinIIlis sacramentis egregie disserit. 2 Mansi, t. 22, p. 675. Denz-Bannw., 424. 2 Mansi, t. 22, 1173. Mansi, 23, 448. ''' De syris monophysitis diss., p. 17-19. 7 Cir. PerpetuiU de la foi, tom. 5, liv. I, ch. 9. ‘ De mysteriis, c. 6, n. 32; ML 16, 416. l' De sacramentis, lib. 3, c. 1, n. 7; ML 16, 453. 111 Senn. de coena Domini, n. 4; ML 183, 273. 11 Cir. Do Augustinis, De re sacram., p. 1, a. 4. 12 hl ps. <)2, n. 3; ML 37, 1184. 44 BE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. Ill DE NECESSITATE ET EXSISTENTIA SACRAM. 68. Scholion II. An in eucharistia el ordine sint plura sacramenta. In eucharistia sunt duae species consecrationis, consecratio scilicet panis et vini, et in ordine dantur diversi gradus, qui totidem videntur constituere sacramenta. Haec difficultas tangit quaestionem, an in eucharistia et ordine detur unitas sacramenti in specie infima vel subalterna. Ut salvetur doctrina de numero septenario sacramentorum, sufficit dicere haec duo sacramenta esse in specie subalterna et sub se continere alias species infimas. Sic, qui diceret eucharistiam esse unum sacramentum in specie subalterna et sub se continere sacramentum panis et sacramentum vini, non incurre­ ret anathemata conciliorum contra negantes septem esse sacramenta. Nihilominus, multo communior sententia docet sacramenta eucha­ ristiae et ordinis esse duo sacramenta in specie infima, et partes eucha­ ristiae ac diversos gradus ordinis esse species incompletas et inadaequatas ejusdem respective sacramenti. 69. Scholion III. Convenientia numeri septenarii sacramentorum. Vita spiritualis habet quamdam analogiam cum vita corporali, cui respondet. Unde, sacramenta, quae perficiunt hominem in ordine ad cultum Dei secundum religionem vitae Christianae, tot esse convenit, quot modis~ perficitur homo in vita naturali. Homo autem dupliciter perficitur in vita naturali, scilicet, quantum ad personam propriam, et per respectum ad totam communitatem societatis. Quantum ad perso­ nam propriam perficitur vel per se acquirendo aliquam perfectionem, vel per accidens, removendo impedimenta, ut sunt aegritudines. In ordine ad personam propriam per se quidem perficitur, primo per generationem, qua incipit vivere et esse; et loco hujus in vita spirituali est baptismus, qui est spiritualis generatio; secundo per augmentum, quo aliquis perducitur ad perfectam quantitatem et virtutem; et loco hujus in vita spirituali est confirmatio, in qua datur Spiritus Sanctus ad robur; tertio per nutritionem, qua vita hominis conservatur; et loco hujus in vita spirituali est eucharistie, quae est alimentum spirituale. l‘cr accidens perficitur: primo per sanaïionem ab infirmitate; et loco hujus in spirituali vita est poenitentia, quae animam sanat; secundo per restitutionem valetudinis pristinae; et loco hujus in vita spirituali est extrema unctio. In ordine ad totam communitatem perficitur homo, primo, cum ac­ cipit potestatem regendi multitudinem et exercendi actus publicos; et loco hujus in vita spirituali est ordo, quo confertur homini facultas exer­ cendi actus publicos et regendi fideles; et secundo, cum accipit munus propagandi speciem per matrimonium in officium naturae, et huic in vita spirituali respondet matrimonium 1. 70. Scholion IV. Quo ordine enumeranda sint septem Ecclesiae sa- . cramenta. Tripliciter possunt sacramenta inter se comparari; ordine generatio­ nis; quo diximus sacramenta hominem perficere; ordine perfectionis, quo unum est alio nobilius; et ordine necessitatis, quo unum est magis neces­ sarium quam aliud. S. Thomas, III p., q. 65, a. I. ART. I. AN SACK. N. L. CAUSENT GRATIAM 45 1) Ordine generationis recte numerantur hoc pacto a Concilio Tridentino: baptismus, confirmatio, eucharistia, poenitentia, extrema un­ ctio, ordo et matrimonium. Ratio est, quia hoc ordine prius ponenda sunt ea, quae perficiunt hominem quantum ad se, et deinde quae perficiunt eum quantum ad communitatem; ex his autem, quae perficiunt singularem personam, prius enumerantur, quae per se requiruntur, deinde quae per accidens. Inter sacramenta, quae per se pertinent ad perfectionem singularem, debet praecedere baptismus, quo vita spiritualis inchoatur; deinde se­ quitur confirmatio, qua illa perficitur, tertio ponenda est eucharistia, quae est panis perfectorum. Ex sacramentis, quae perficiunt hominem per accidens, poenitentia, quae inchoat sanationem, praecedit extremam unctionem, quae tollit re­ liquias peccatorum. Quantum ad sacramenta, quae perficiunt hominem in ordine ad com­ munitatem, prius ponitur ordo, quia magis spiritualis, ac denique matri­ monium, quia minus perfectum. 2) Ordine perfectionis eminet eucharistia, quae continet realiter Christum Dominum et est finis aliorum sacramentorum. Inter caetera sacramenta potest hic ordo adsignari: ordo, qui magis ad eucharistiam acceditconfirmatio, quae utpote producens nobilio­ rem effectum, augmentum scilicet gratiae, efficacius confert ad perfe­ ctionem hominis, et confertur a digniori ministro12; baptismus, qui per se confert ad perfectionem hominis; extrema unctio, quae perficit homi­ nem justum; poenitentia, quae perficit peccatores; ac denique matrimo­ nium ponitur ultimo loco, quia minimum habet de spiritualitate. 3) In ordine necessitatis primo ponuntur baptismus et poenitentia, ut singuli vitam spiritualem adipiscantur; deinde ordo et matrimonium, ut Ecclesia habeat ministros et societas propagetur. Caetera sacramenta non sunt necessaria simpliciter sed valde utilia. QUAESTIO IV DE EFFICACIA SACRAMENTORUM ARTICULUS I AN SACRAMENTA NOVAE LEGIS VERE ET PROPRIE CAUSENT GRATIAM 71. Status quaestionis. 1) Loquimur de causalitate omnium et .ingulorum novae legis sacramentorum. 2) Ex superius dictis satis constat sacramenta per se non esse in ■ nere causae sed in genere signi, sed, cum sacramenta novae legis efii< aciora sint et utiliora quam sacramenta veteris legis, jure in dubium 1 3 S. Thomas, III p., q. 65, a. 3. S. Thomas. Ili p., q. 72. a. Ii ad 2. 46 DE SACRAMENTIS. SECT. I. β. IV. DE EFFICACIA SACRAMENT. vocatur, an hodierna sacramenta sint non solum signa sed etiam causae gratiae. 3) Notio causae. Causa proprie dicta est id, ad quod sequitur esse alterius, vel id, quod per verum influxum producit effectum. Ad veram causam requiritur: a) quod vere influat in effectum; b) per suum influ­ xum effectui inferat rigorosam dependentiam in fieri ab ipsa causa; c) producat effectum specie vel numero a se diversum. Defectu horum requisitorum principium, occasio et conditio non dicuntur proprie causae1. 4) Genera causarum. Quadruplex potest esse causa, materialis, formalis, efficiens et finalis, quarum definitiones traduntur a philo­ sophis 1 2. Sacramenta novae legis non esse in genere causae materialis et for­ malis gratiae, satis liquet, quia non pertinent ad intrinsecam constitu­ tionem gratiae. Item, compertum est ea non esse in genere causae fina­ lis seu exemplaris gratiae, quia gratia non refertur ad sacramenta ut ad finem neque ab eis normam sibi accipit. 5) Disputatur, an sint causa efficiens gratiae. Causa efficiens definitur a philosophis; id a quo primo incipit motus 3*567; vel ab aliis clarius: Principium extrinsecum, quod actione sua producit effectum a se distinctum. Explicationem quaere a philosophis. Ad praesens quod attinet, potest esse causa efficiens principalis vel inslrumcntalis, ut dicemus inferius. 6) Sacramenta novae legis non sunt causa principalis gratiae, quia solus Deus est. ut diximus in tractatu De gratia, causa principalis gra­ tiae; sed disputatur, an sint causae instrumentales ejusdem. 72. Errores, i) Sociniani plane negaverunt sacramenta novae legis vere producere gratiam, sed dicebant ea esse caeremonias quasdam exter­ nas, et baptismum esse ritum initiationis, qua quisque incipit pertinere ad communitatem Christianam *. 2) Hcformatores gencratim, cum statuunt hominem justificari per so­ lam fiduciam de applicatis sibi promissionibus Christi, ex consequenti ne­ gare coguntur sacramenta novae legis producere gratiam. Unde sacramenta novae legis excitant et augent, imo obsignant fidem melius quam praedi­ catio evangelica °. Quare, Lutherus sacramenta vocat signa extrinseca et sigilla promissionis gratiae; Calvinus symbola, quibus Christus promissiones suae erga nos benevolentiae obsignat Zwinglius tesseram et professionem, «qua homo se esse candidatum Ecclesiae et militem Christi publice declarat» Melanchthon ritus habentes mandatum Dei et promissionem gratiae 8. Et 1 Cfr. Marcellus a Puero Jesu, Metaphysica, n. 219. 2 Cfr. Complutenses, Physic., disp. 8, q. 2. 3 Cfr. Complutenses, In VIII physic., disp. 10, q. I. ■' Cfr. Hergenrother, Hist. de la Iglesia, t. 5, p. 300 (ed. hisp.). 5 «Omnia sacramenta, ait Lutherus, ad fidem alendam sunt instituta». De captiv. habyl. Ecclesiae, c. «De baptismo», § «Quid ergo». Item: «Tota eorum effica­ cia ejt ipsa fides, non operatio... Non sacramentum sed fides justificat». Ibid. «In hoc ergo». Rursum: «Ita nec verum esse potest sacramentis inesse vim efficacem justificationis, seu esse ea signa efficacia gratiae». § «Ita nec». 6 Instil., lib. 4, c. 14, n. 1. 7 De vera et falsa religione, op. 3, 23. 8 Apologia confessionis, «De numero et usu sacramentorum». ART. I. AN SACR. N. L. CAUSENT GRATIAM 47 omnes volunt verba sacramentorum esse concionatoria et promissoria, non consecratoria et effectiva. 3) Modernisfae in rationalismum deflectunt dicentes: «Sacramenta eo tantum spectant, ut in mentem hominis revocent praesentiam Creatoris semper beneficam» l. 73. Thesis. sare gratiam. Dogma catholicum est sacramenta novae legis cau­ Arg. 1) Ex S. Scriptura. In sacris litteris passim tribuitur causalitas gratiae Ecclesiae sacramentis. De baptismo dicitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu San­ cto, non potest introire in regnum Dei12. De confirmatione: Imponebant (apostoli) manus super illos et acci­ piebant Spiritum Sanctum 3. De eucharistia: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo 4. De poenitentia: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis 5*. Et sic de caeteris. 2) Ex conciliis. Concilium Tridentinum definit: Si quis dixerit sa­ cramenta novae legis non continere gratiam, quam significant, aut gratiam ipsam non ponentibus obicem non conferre, quasi signa tantum externa sint acceptae per fidem gratiae vel justificationis et notae quaedam Christia­ nae professionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab infideli­ bus, a. s. e. In hac definitione a) damnati sunt novatores, qui docebant sacra­ menta novae legis esse signa tantummodo externa gratiae; notas initia­ tionis Christianorum in coetu Ecclesiae; ac tesseras professionis Christia­ nae; b) declaratum est sacramenta novae legis continere et conferre gratiam, tum, ut efficacia eorum energice adsercretur, tum, ut clare innueretur gratiam in eis ut effectum in causa contineri. 3) Ex SS. Patribus. Sancti Patres acceptam ab apostolis hac in re traditionem tenuerunt. «Caro abluitur, ait Tertullianus, ut anima (■maculetur; caro ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut anima muniatur; caro manuum impositione adumbratur, ut anima Spiritu illu­ minetur; caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de Deo saginetur» 7. S, Augustinus docet nostra sacramenta esse antiquis «virtute majo­ ra, utilitate meliora» 8. S. Leo: «Virtus enim Altissimi et obumbratio Spiritus Sancti, quae fecit, ut Maria pareret Salvatorem, eadem facit, ut regeneret unda cre­ dentem» 9. 1 2 3 I 6 ° 7 8 II Decreto Lamentabili, prop. 41; Denz-Bannw., 2041. Joan., 3, 5. Aci., 8, 17. Joan., 6, 57. Joan., 20, 23. Sess. 7, Canones de Sacramentis in genere, can. 6; Denz-Bannw., 849. De resurrectione carnis, c. 8; ML 2, 852. Contra Faust., lib. 19, c. 13; MI. 42, 355. Scrm. S in Naliv. Doni., c. 5; ML 54, 211. 48 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. IV. DE EFFICACIA SACRAMENT. Hanc Ecclesiae traditionem ex SS. Patribus ac fidelibus haustam adeo communiter defenderunt theologi, ut nulla unquam hac super re exorta fuerit inter eos controversia. Unde novatores saeculi xvi, qui causalitatem sacramentorum novae legis primo inficiati sunt, nullo antiquitatis suffragio nituntur. 4) Ex ratione. Aliqua sacramenta ex divina institutione admini­ stranda sunt tum infantibus, qui nondum usum rationis adepti sunt, tum adultis, qui, postquam petierunt sacramenta, sensibus destituuntur1. Hoc autem inutile foret ac detestandum, si sacramenta non conferrent gratiam. ARTICULUS II AN SACRAMENTA NOVAE LEGIS PRODUCANT GRATIAM EX OPERE OPERATO 74. Status quaestionis. 1) Origo expressionis. Haec verba ex opere operato et ex opere operantis primo dicuntur esse usurpata a Petro Pictaviensi (1205), Petri Lombardi in cathedra successore. Deinde Inno­ centius III, Petri Pictaviensis discipulus, Al/issiodorensis, Alensis, S. Bo­ naventura, et omnes denique theologi, ac Patres Concilii Tridentini ex­ pressionem adhibuerunt. 2) Sensus expressionis. Producere gratiam ex opere operato .(pas­ sive) significat sacramentum ex se objective consideratum, praescinden­ do a valore morali et a merito personae operantis, per virtutem sibi a Christo communicatam causare gratiam, supposita dispositione et subla­ to obice ex parte subjecti, adeo ut sacramentum factum aut receptum ex se producat gratiam per virtutem a Christo acceptam. Ubi igitur sacramenta ex se producunt gratiam, causant illam ex opere operate. Et producere gratiam ex opere operantis idem est ac opus influere in pro­ ductionem gratiae, non praecise ex virtute sibi a Christo communicata, sed ex valore morali et merito sive ministrantis sive recipientis; seu, quod idem est, meritum, impetrationem, et valorem ministrantis vel re­ cipientis influere in productionem gratiae; ut, cum homo elicit actum contritionis, producitur gratia ex opere operantis. 75. Error. Novatores saeculi xvi non solum expressionem ex opere operato rejecerunt ut barbaram ac legibus grammaticae contrariam, verum etiam sensum expressionis impugnarunt ut notioni de causalitate sacramen­ torum oppositum. Systema eorum fundamentale in hac parte est sacramen­ ta esse signa externa, sigilla ac promissiones gratiae, vel «testimonium vo­ luntatis Dei erga nos ad excitandam et confirmandam fidem» 12, nunquam vero effective et ex opere operato producere gratiam. Confessio augustana a. 1530 haec habet: «Damnant igitur illos, qui do­ cent, quod sacramenta ex opere operato justificant» 3. Et eadem Confessio augustana copiosius Womartiae a. 1540 declarata ait: «Damnat igitur phirisaicam opinionem, quae obruit doctrinam de fide... sed fingit homines justos esse propter usum sacramentorum ex opere operato, et quidem sine bono motu utentium» 4. 1 2 3 1 Haec praxis ipsi Luthero non displicuit. Melanchthon, Catechesis, «De sacramentis»; et Confessio aug., a. 13. Confessio augustana, a. 13. Confessio augustana Womartiae, a. 1540 explicata. ART. 111. AN SACK. SINT CAUSAE INSTRUMENTALES PHYSICAE GR. 49 Melanchthon exponens hunc confessionis articulum ait: «Hic damnamus totum populum scholasticorum doctorum, qui docent, quod sacramenta non ponenti obicem conferant gratiam ex opere operato sine bono motu utentis» *. 76. Thesis. Fide catholica tenendum est sacramenta novae legis non ponentibus obicem ex opere operato conferre gratiam. Arg. 1) Sacra Scriptura crebro docet sacramenta habere virtutem producendi gratiam. Si autem habent virtutem, ex opere operato pro­ ducunt gratiam. 2) Ex Concilio Tridentino. Patres Concilii Tridentini solemnem de hac re ediderunt definitionem his verbis: Si quis dixerit per ipsa novae legis sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, sed solam fidem divinae promissionis ad gratiam consequendam sufficere, a. s. 12. 3) Ex SS. Patribus. Ex Ecclesiae Patribus unus S. Augustinus pro mille sufficiat. «Non eorum meritis, ait, a quibus ministratur, nec eorum, quibus ministratur, constat baptismus, sed propria sanctitate atque veritate propter eum, a quo institutus est, male utentibus ad per­ niciem, bene utentibus ad salutem» 3. 4) Ex ratione, a) Ex divina institutione baptizantur et justifican­ tur infantes ante usum rationis, ut expresse docent Lutherus, Melanchton, Calvinus et alii novatorum duces 4. Sed infantes ante usum rationis ne­ queunt justificari ex opere operantis. Ergo oportet eos in baptismo justi­ ficari ex opere operato seu per virtutem, quae est in sacramento. b) Si sacramenta solummodo forent efficacia excitando fidem, qui­ libet homo posset ea administrare, cum omnes polleant facultate exci­ tandi fidem. ARTICULUS III UTRUM SACRAMENTA NOVAE LEGIS SINT CAUSAE INSTRUMENTALES PHYSICAE GRATIAE 77. Status quaestionis. 1) Causa efficiens, de qua hic tantummo­ do loquimur, potest esse principalis vel instr umentalis. Causa efficiens principalis, quae vicissim potest esse prima vel se­ cunda, Deus vel creatura, est quae virtute sibi propria seu per virtutem suae formae producit effectum. Sic Deus est causa principalis prima om­ nium creaturarum, et homo causa principalis secunda generationis filiorum. Causa instrumentalis est, quae non virtute sibi propria, sed agit virtute sibi ab agente principali communicata, ut securis scindit, non virtute propria, sed virtute hominis, qui eam movet. 2) Ex causis instrumentalibus aliquae sunt causae principali ex natura sua conjunctae, ut manus est instrumentunrconjunctum homini, 1 Apologia, «De numero et usu sacramentorum», «Illud magis». - Sess. 7, Canones de Sacramentis in genere, can. 8; Denz-Bannw., 851. 3 Contra Crescon., lib. 4. c. 16, n. 19; ML 43, 559. 1 Lutherus, Adv. Coeleum, § «Non tamen»; Melanchthon, Catechesis, «De sa, imnentis»; Calvinus, tnst., lib. 4, c. 16, n. 5. 4 5° DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. IV. DE EFFICACIA SACRAMENT. et humanitas Christi instrumentum Verbo conjunctum; aliae dicuntur ab agente principali separatae, ut lapis ab homine jactus percutit ini­ micum, ut instrumentum separatum per virtutem ab agente principali acceptam 1. 3) Causa principalis potest esse moralis vel physica. Moralis est, quae non influit directe in effectum, sed agit in causam physicam eamque excitat et allicit consilio, imperio, merito, impetratione, etc., ut producat effectum. Physica est, quae per virtutem, quam in se habet, attingit et producit effectum. 4) Sicut causa physica una est principalis et alia i nstru mentalis, prout agit virtute propria vel virtute ab agente superiore sibi commu­ nicata, ita pariter plures volunt in linea causae moralis dari causam -principalem moralem, quae voluntate et intentione directa moveat cau­ sam physicam ad effectum producendum, et causam instrumentaient mo­ ralem, quae intentionem causae principalis deferat in causam physicam; ut epistola, quatenus est signum continens voluntatem et intentionem consiliantis, imperantis, etc., dicunt esse instrumentum morale agenti principali morali subordinatum. Quaestio est valde agitata, an sacramenta physice vel moraliter cau­ sent gratiam. 78. Placita theologorum, i) Causalitas impropria seu causa sine qua non. Aliqui veteres theologi docuerunt sacramenta novae legis esse causas sine qua non gratiae, adeo ut fuerint «talia signa a Deo instituta, ut, qui ea susceperit debito modo, habeat tantum de gratia vel habeat gratiam ad hunc actum..., ex tali pactione Dominus adstrinxit se quodam modo ad dandum gratiam suscipienti sacramentum» 1 2. In hac sententia sacramenta non haberent proprie virtutem producendi gratiam, nec in eam positive in­ fluerent, sed forent signa a Deo instituta, quibus adstringeretur voluntas Dei ad conferendam gratiam. «Deus, inquit Ockam, sic instituit, quod non conferatur gratia, nisi positis sacramentis, et sacramento posito confera­ tur» 3. S. Bonaventuram sequuti sunt Ockam, Durandus, Alliacensis, Hicl et alii '. Haec opinio videtur parum probabilis post Concilium Tridentinum, in quo expresse definitum est sacramenta novae legis maxime differre a sacra­ mentis veteris legis, et continere ac'conferre gratiam. Causa autem sine qua non, cum sit conditio quaedam, et non influat in effectum, nequit dici cau­ sare gratiam. Concilium tamen directe agens contra novatores illius temporis, non i videtur directe condemnasse hanc de impropria sacramentorum causalitate . theoriam. a) Causalitas moralis instrumentalis. Plures theologi docent sacramen­ ta novae legis esse causas morales instrumentales gratiae, non quidem in animam influendo vel ipsam gratiam efficiendo, sed, quatenus ea dignitate ac valore pollent, ut Deum efficaciter excitent ad gratiam in eorum usu ' homini conferendam. Unde dicunt sacramenta, cum sint opera Christi, eam dignitatem ac virtutem habere, quae postulet collationem gratiae (causaljtas moralis). Et cum habeant suum valorem a Christo, et in eorum usu 1 Cfr. S. Thomas, 111 p., q. 62, a. 5. 2 S. Bonaventura, In IV Sent., dist. I, p. 1, q. 4. 3 In IV Sent., q. 1, «Secundo dico». ’· Ockam, In IV Sent., q. I, «Secundo dico»; Durandus, In IV Sent , dist. I, q. 4, n. 19; Alliacensis, In IV Sent., q. I, c 1; Biel, hl IV Sent., dist 1, q. 1, a. 2, conci. 7. ART. HI. AN SACK. SINT CAUSAE INSTRUMENTALES PHYSICAE CR. 51 conferatur a Deo gratia, jure vocantur instrumenta Christi et Dei (causa­ litas iristrumentalis) *. Ita Cano, Ledesma, Vazquez, Lugo, Fraitzelvn, Pesch et alii 12: 3) Causalitas physica instrumenlalis. Alii communius contendunt sa­ cramenta novae legis causare gratiam instrumentaliter physice, quatenus a causa principali physica, «piae est Deus, moventur et adhibentur ut instru­ menta ad productionem gratiae. Porro «instrumentum, ut ait 5. Thomas, habet duas actiones; unam instrumentaient, secundum quam operatur, non in virtute propria, sed in virtute principalis agentis; aliam autem habet actionem propriam, quae competit ei secundum propriam formam; sicut securi competit scindere ratione suae acuitatis, facere autem lectum, in quantum est instrumentum artis; non autem perficit instrumentaient actio­ nem, nisi exercendo actionem propriam, scindendo enim facit lectum» 3. Unde dicunt sacramenta esse quaedam Dei instrumenta, habereque dupli­ cem operationem physicam, unam propriam, quae ipsis competit'per suam formam, ut baptismus abluit secundum suam virtutem; et aliam instrumen­ taient, «piam exercet per virtutem Dei supernaturalem sibi communicatam, et qua sub actione ipsius Dei, auctoris principalis gratiae, efficit instrumen­ taliter gratiam. Sic S. Thomas, omnes fere thomistae, S. Bellarminus, Va­ lentia, Suarez et alii plures 4. In quo autem consistat illa Dei virtus supcrnaturalis, quae sacramenta movet et applicat ad producendam gratiam, non facile explicatur. Aliqui dicunt virtutem instrumentalem sacramentis Communicatam non esse nisi • ipsum motum, quo Deus sacramenta adhibet, et ordinat ad gratiam con­ ferendam» Ita Joannes a S. Thoma et alii °. Sed alii probabilius defen­ dunt Deum per motum, quo sacramenta adhibet, imprimere ipsis virtutem quamdam spiritualem,' qualitatem scilicet imperfectam ac fluidam, quae elevet ac constituat ea prius prioritate naturae apta in actu primo proximo seu potentia activa ad agendum. Ad quid autem pertingant sacramenta in sanctificatione hominis, an scilicet ipsam gratiam producant dispositive taritum, ut aliquando voluit S. Thomas et docuerunt aliqui veteres, an perfective, ut deinde docuiçse videtur Angelicus et defenderunt plurimi, quaestio est ardua adhuc sub pulice manens. 4) Causalitas physica instrumenlalis indirecta. Quidam veteres theo­ logi, quibus ex recentioribus aliqui subscribunt, vel quia crediderunt gra­ tiam a Deo creari, et ad opus creationis nullum instrumentum pertingere posse, vel quia putaverunt virtutem instrumentalem sacramentis a Deo communicatam non posse producere completive gratiam sanctificantem, do­ cuerunt sacramenta non producere proprie instrumentaliter ipsam gratiam in anima, sed tantummodo dispositionem quamdam, quae exigat infusio­ nem gratiae, ac proinde causare gratiam dispositive, sicut homo causât ho­ minem disponendo. Ita aliquando S'. Thomas, S. Albertus Magnus, Aegidius Romanus, Capreolas, Ferrariensis, Solus et alii 1 Cfr. Pesch, De sacramentis in genere, nn. 144 et 148. 2 Cano, Relectio de sacramentis in genere, p. 4, conci. 6; Ledesma, Summa de mamentis, difficult. 7; Vazquez, Γη III p., disp. 132, c. 5: Lugo, De sacramentis, disp. 4, sect. 4, η. 34 sqq.; Franzolin, De sacramentis in genere, th. 6, nn. 2 et 3; Pesch, De sacram, in genere, η. 144 sqq. Hunc modum dicendi strenue et meo ju­ dicio efficaciter refutat cl. Billot, De Ecclesiae sacramentis, th. 7. 3 III p., q. 62, a·, i ad 2. 4 S. Thomas, 111 p., q. 62, a. i, et 4; S. Bellarminus, De sacram, in genere, bl· 2, c. 11; Valentia, In III p., disp. 3, q. 3, p. 1; Suarez, De sacram., disp. 9, s. 2. ’ Van Noort, De sacramentis, n. 55. " Joannes a S. Thoma, De sacramentis, disp. 24, dub. 8, a. 1, conci. 4. ’ S. Thomas, In /I’ Sent., dist. 1, q. 1, a 4, q. U S. Albertus Magnus, In IV ' ut«list I, a. 5, ad q 2, ad 1; Alensis, IV p., q. 5, m. 3, a. 5; Aegidius Roma­ nn, tlnodlib , 5, q. I; Argentina, In IV Sent., dist. 2, q. 1, a. 1, conci. 4; Capreolus 52 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. IV. DE EFFICACIA SACRAMENT. Alii aliter hanc theoriam exponunt. S. Albertus Magnus, Aegidius Ro­ manus et Argentina, locis citatis dicunt simpliciter sacramenta, in quantum sunt instrumenta, pertingere ad dispositionem animae necessitantem infu­ sionem gratiae. Sanctus Thomas, Atensis; Capreolus et Ferrariensis docuerunt sacramen­ ta esse causas instrumentales non solum disponendo animam ad gratiam, sed etiam efficiendo in ea vel characterem vel ornatum, necessitantem gra­ tiae infusionem. Sotus ex eo putat sacramenta esse instru men taliter causas gratiae, quod uniunt gratiam cum anima. Honoratus del Val defendit per sacramenta fieri consecrationem sacramentalem animae, quae exigat ex ipsa rei natura infusionem gratiae, ut sui complementum *. 5) Causalilas intentionalis. Clarissimus Card. Billot pluribus, quae praecedentibus theoriis certe obstant, difficultatibus motus, et videns ali­ quando sacramenta valide et infructuose suscepta reviviscere, aliam exco­ gitavit theoriam, vel potius sententiam veterum, quae tenebat sacramenta novae legis causare dispositive gratiam, aliquantulum mutavit. Statuit cum S. Thoma tria in sacramentis inveniri, «aliquid scilicet quod est sacramentum tantum, aliquid autem quod est res et sacramentum, ali­ quid vero quod est res tantum» Sacramentum tantum significat et non significatur, et est signum sensibile constans rebus tamquam materia et ver­ bis tanquam forma. Res tardum significatur et non significat, nempe gratia. Res et sacramentum quod significatur et significat, non est mera dispositio removens prohibens, sed est titulus seu dispositio exigitiva gratiae, quantum in se est. Defendit autem sacramenta causare gratiam, non moraliter sua dignitate et valore Deum movendo ad gratiam conferandam, ut volunt Lugo et alii; neque efficienter perfective actione sua pertingendo immediate ad gratiae substantiam, ut defendunt thomistae, sed solum dispositive, in­ ducendo ex opere operato per virtutem instrumentalem, quae intentionalis est, id, quod est res et sacramentum, nempe titulum seu dispositionem exigitivam gratiae. Adserit virtutem instrumentaient sacramentorum esse, non physicam nec moralem, sed intentionalem, inclusam in genere signi, quia defert ex­ terius intentiones et ordinationes Christi instituentis sacramenta His ita praelibatis, breviter aperiam quid dicendum sit in hac perdif­ ficili quaestione. 79. Thesis I. gratiae. Sacramenta novae legis non sunt causae principales Arg. Angelicus Doctor luculenter hoc probat dicens: «Principalis quidem (causa) operatur per virtutem suae formae, cui adsimilatur effe­ ctus, sicut ignis suo calore calefacit; et hoc modo nihil potest causare gratiam, nisi Deus, quia gratia nihil est aliud quam quaedam partici­ pata similitudo divinae naturae, secundum illud II Petri, 1, 4; Maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut divinae· simus consortes naluraet) ’. Nulla autem creatura potest hanc divinae naturae similitudinem in ho­ mine principaliter causare. In IV Sent., dist. i, q. 1, a. 1; Ferrariensis, Contra Gent., lib. 4, c. 57; Sotus, In IV Sent., dist. 1, q. 3, a. 1, «Est ergo». 1 De sacramentis in genere, n. 53. 2 III p., q. 66, a. 1. 3 Billot. De sacramentis, th. 7. 2 III p., q. 62, a. 1. ART. III. AN SACK. SINT CAUSAE INSTRUMENTALES PHYSICAE GR. 53 80. Thesis II. Causalitas impropria, quam vocant «sine qua non», et est quaedam conditio, non sufficit ad rationem influxus instrumentalis sacramentorum. Arg. 1) Concilium Florentinum declaravit sacramenta veteris legis in eo a nostris sacramentis differre, quod illa non causabant, nostra autem continent et conferunt gratiam 2) Concilium Tridentinum expresse docet sacramenta novae legis continere (ut causa suo modo continet effectum) et causare gratiam 12. Sed sacramenta, si essent conditio sine qua non, ad modum approxi­ mantis causam ad effectum, non continerent nec causarent gratiam. Ergo 3. 81. Thesis III. Causalitas moralis gratiae, si qua sit in sacramen­ tis, non sufficit ad explicandam efficientiam gratiae per sacramenta. Nota. Sacramenta novae legis producere gratiam moraliter modo quo­ dam imperfecto extra dubium est. Sunt enim.signa gratiae, in quorum prae­ sentia Deus certo sanctificat homines. Et hac ratione possunt appellari modo imperfecto causae morales gratiae. Item Christus est causa principalis moralis gratiae Cum autem insti­ tuit sacramenta ut instrumenta sanctificationis, impressit eis aliquem va­ lorem suae passionis, et hic valor coram Deo exhibitus dicitur quodammodo causare moraliter gratiam. Hoc tamen non videtur sufficere ad explicandum influxum, quem con­ cilia tribuunt sacramentis. Arg. Defensores hujus sententiae dicunt in sacramentis adesse ex ineritis Christi dignitatem ac pretium, quae objective moveant Deum ad conferendam gratiam. Sed hoc non sufficit ad salvandam in sacra­ mentis rationem causae efficientis gratiae multiplici ratione. 1) Objecta, quae' habent dignitatem ac valorem, movent certe apud nos alliciendo et suadendo causam principalem ad producendum effe­ ctum. Sed Deum nequeunt proprie movere ad aliquid agendum, quia Deus non agit proprie creaturarum bonitate motus. 2) Tota causalitas, quam patroni hujus sententiae tribuunt sacra­ mentis, in hoc consistit, quod dignitate ac pretio, quod habent ex insti­ tutione Christi, moveant objective et in genere causae finalis Deum ad producendam gratiam. Sed hoc non est efficere gratiam, nec influere in illam aut agere instrumentaliter, quia inauditum est instrumentum mo­ vere ad agendum causam principalem, cujus est instrumentum. 3) Si sacramenta agunt offerendo Deo propriam dignitatem, quam ■ x meritis Christi habent, jam non efficiunt significando gratiam. 82. Thesis IV. Causalitas physica instrumentalis indirecta, pro­ ducens in anima dispositionem exigitivam gratiae, non videtur sufficere ad explicandam totam efficientiam instrumentalem sacramentorum. Nota. Haec opinio magis accedit ad veram doctrinam, et magnam ■ i te adepta est aliquando celebritatem, non solum ob auctoritatem theo­ 1 :l * Decretum pro armenis; Denz-Bannw., Ό95. De sacramentis in genere, can. 6; Denz-Bannw., 849. Cfr. Hiquaous, Comm. ad IV Sent. Scoti, dist. I, q. 5, n. 67 sqq. Cfr. Concilium Tridentinum, sess. 6, c. 7; Denz-Bannw., 799. 54 DE SACRAMENTIS. SECT. 1. β. IV. DE EFFICACIA SACRAMENT. logorum, qui eam tenuerunt, sed etiam propter argumenta, quibus muni­ ta est. S. Thomas aliquando eam defendit dicens: «Ulterius (sacramenta) in quantum sunt instrumenta divinae misericordiae justificantis, pertingunt instrumentaliter ad aliquem effectum in ipsa anima, quod primo correspondct sacramentis, sicut est character) vel aliquid hujusmodi. Ad ultimum autem effectum, quod est gratia, non pertingunt etiam instrumentaliter, nisi dispo­ sitive, in quantum hoc, ad quod instrumentaliter effective pertingunt, est dispositio, quae est necessitas, quantum in se est, ad gratiae susceptionem» '. Cajetanus, Salmanticenses et alii 1 2 dicunt S. Doctorem retractasse hanc sententiam in Summa, in qua tandem veram doctrinam proposuit. Haec sententia apud veteres invaluit, quia plerique existimabant gra­ tiam a Deo creari, et, cum instrumentum nihil possit agere in terminum creationis, defendebant sacramenta, ut sunt instrumenta divinae misericor­ diae, non posse pertingere ad ipsam gratiam. Sed fundamentum fallitur. Quidquid sit de eorum fundamento, non videtur in hac sententia totam causalitatem instrumentaient sacramentorum exponi. Arg. 1) Secundum Concilium Tridentinum sacramenta novae legis vere continent et conferunt gratiam 3* 5. Instrumenta autem, quae solum producunt dispositionem exigitivam gratiae, non videntur vere conti­ nere nec conferre gratiam. Ergo. 2) Productio ex .opere operato dispositionis seu ornatus exigentis in­ fusionem gratiae in anima, est contra modum agendi Dei in sanctifica­ tione hominum per sacramenta. Cum enim instrumentum semper agat a causa principali motum, superfluum est ab agente principali simul cum instrumento produci prius ex opere operato dispositionem in anima, ut postea Deus conferat gratiam. In dispositionibus, quae ex opere operantis praecedunt justificatio­ nem, concipitur Deum prius juvare hominem ad eliciendos actus sttpernaturales, sed dispositio collata ex opere operato ab agente principali simul cum instrumento, quae exigat gratiam a Deo conferendam, est omnino superflua et inexplicabilis. 83. Scholion. Eadem ratione relinquenda est theoria de causalitate interitionali. Licet ingeniosa sit, et pluribus difficultatibus, quae in praesenti materia occurrunt, satisfaciat, vereor, ne destituat sacramenta vera efficientia, quam Concilium Tridentinum ipsis tribuit. 84. Thesis V. physice gratiam. Sacramenta novae legis causant instrumentaliter Arg. 1) Ex S. Scriptura. De baptismo ait Christus: Nisi quis re­ natus juerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei Et Paulus: Salvos nos jecit per lavacrum regenerationis °. In his locis S. Scriptura non solam dispositionem sed ipsam regenerationem tribuit sacramento. 1 In IV Sent., dist. i, q. x, a. 4, sol. 1, «Dicendum». 2 Cajetanus, In III p., q. 62, a. 1; Salmanticenses, De sacramentis in communi, disp. 4, n. 39. 3 De sacramentis in genere, can. 6; Denz-Bannw., 849. 1 Joan., 3, 5. 5 Tit., 3, 5. ART. III. AN SACK. SINT CAUSAE INSTRUMENTALES PHYSICAE GR. 55 2) Ex Conciliis Florentino et Tridentino. Patres horum conci­ liorum expresse docent sacramenta novae legis continere et obicem non -ponentibus conferre gratiam. Causae autem morales et causae physicae producentes dispositiones seu titulum exigitivum gratiae non continent nec conferunt ipsam gratiam. Praeterea, termini, quibus utitur Concilium Tridentinum, significant causalitatem physicam. Concilium adserit baptismum habere vim con­ firmationi tribuit virtutem 12; definit absolutionem sacramentalem esse, non nudum ministerium, sed actum judicialem3; ac tandem declarat in eucharistia vi verborum fieri conversionem panis et vini 45 . 3) E* SS. Patribus. Tertullianus: Aquae «sanctificatae vim sancti­ ficandi combibunt» s. S. Augustinus: «Unde ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat?» 6. S. Cyrillus Alex.: «Quemadmodum enim infusa lebetibus aqua, si admoveatur igni vehementi, vim ejus concipit, ita Spiritus efficacitate sensibilis, aqua ad divinam quamdam et ineffabilem vim transformatur, omnesque demum in quibus fuerit sanctificat» 7. Vix possunt haec testimonia explicari, nisi admittatur sacramento­ rum instrumentalis physica influentia in productionem gratiae. 4) Ex auctoritate et rationibus S. Thomae. «Causa instrumentalis, ait Angelicus Doctor, non agit per virtutem suae formae, sed solum per motum, quo movetur a principali agente. Unde effectus non adsimilatur instrumento, sed principali agenti: sicut lectus non adsimilatur securi, sed arti, quae .est in mente artificis. Et hoc modo sacramenta novae legis gratiam causant. Adhibentur enim ex divina ordinatione homini­ bus ad gratiam in eis causandam. Unde Augustinus dicit (Contra Fau­ stum, c. 16 ante med.): Haec omnia, scilicet sacra mentalia, fiunt et trans­ eunt, virtus tamen, scilicet Dei, quae per ista operatur, jugiter manet. Hoc autem proprie dicitur instrumentum, per quod aliquis operatur: Unde i'it., 3, 5, dicitur: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis'6. Explicat deinde actionem instrumentalem sacramentorum dicens: «Instrumentum habet duas actiones: unam instrumentalem, secundum quam operatur, non in virtute propria, sed in virtute principalis agen­ tis; aliam autem habet actionem propriam, quae competit ei secundum propriam formam; sicut securi competit scindere ratione suae acuitatis, facere autem lectum, in quantum est instrumentum artis: non autem perficit instrumentalem actionem, nisi exercendo actionem propriam, scindendo enim facit lectum. Et similiter sacramenta corporalia per pro­ priam operationem, quam exercent circa corpus quod tangunt, efficiunt operationem instrumentalem ex virtute divina circa animam, sicut aqua baptismi, abluendo corpus secundum propriam virtutem, abluit animam, 1 2 3 4 5 ° ’ " De baptismo, can. i; Denz-Bannw., 857. Sess. 7, De confirmatione, can. 2; Denz-Bannw., 872. Sess. I.|, can. 9; Denz-Bannw., 919. Sess. 13, C. 3; Denz-Bannw., 876. De baptismo, c. 4: MI. 1, 1312. In Joan., tr. 80, n. 3; ML 35, 1840. In Joan. Evang., lib. 2, c. 3, n. 5; MG 73, 244. III p.. q. 62, a. i. DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. IV. DE EFFICACIA SACRAMENT. 5f> in quantum est instrumentum virtutis divinae; nam ex anima et cor­ pore unum fit. Et hoc est, quod Augustinus dicit (loco supra citato), quod corpus tangit et cor abluit» x. Hactenus certe docuit Angelicus sacramenta novae legis esse causas instrumentales, non dispositionis praeviae aut alicujus tituli, sed ipsius gratiae. Porro, si verba S. Doctoris obvio sensu interpretentur, clare indicant has causas instrumentales physice influere in productionem gratiae. Unde explicans virtutem instrumentalem sacramentorum, ait: «Po­ nendo, quod sacramentum est instrumentalis causa gratiae, necesse est simul ponere, quod in sacramento sit quaedam virtus instrumentalis ad inducendum sacramentalem effectum. Et haec quidem virtus proportionatur instrumento. Unde comparatur ad virtutem absolutam et perfe­ ctam alicujus rei, sicut comparatur instrumentum ad agens principale. Instrumentum enim... non operatur, nisi in quantum est motum a principali agente, quod per se operatur. Et ideo virtus principalis agen­ tis habet permanens et completum esse in natura; virtus autem instru­ mentalis habet esse transiens ex uno in aliud et incompletum, sicut et motus est actus imperfectus ab agente in patiens» 2. Natura hujus virtutis. Haec virtus instrumentalis, per quam sacra­ menta agunt, est spiritualis vialis et incompleta, ipsis communicata ex benedictione Christi et applicatione ministri ad usum sacramenti 3; re­ cipitur in corpore quasi ens incompletum et transiens, et «reducitur ad id genus, in quo est virtus completa principalis agentis, quae est quali­ tas, vel in qua esset, si in genere esset» 4* ; sicut motus, qui non est in genere, reducitur ad genus actus perfecti. Haec omnia innuunt sacramenta novae legis esse causas instrumen­ tales gratiae, habere virtutem physicam instrumentalem, unicam pos­ sibilem, quae possit in gratiam influere, eamque pertingere ad ipsam entitatem gratiae, quam producunt. Hinc sacramenta nostra producunt gratiam instrument aliter physice. 5) Ex ratione, a) Oportet causam principalem et instrumentum, quando simul operantur eumdem effectum, esse in eodem ordine, quia, ut docet S. Thomas, virtus instrumenti «comparatur ad virtutem abso­ lutam et perfectam alicujus rei, sicut comparatur instrumentum ad agens principale» s. Sed Deus est causa principalis physica gratiae. Ergo sacramenta sunt causa instrumentalis physica gratiae. b) Si sacramenta novae legis non producerent gratiam instrumentaliter physice, non differrent a sacramentis veteris legis, ut bene arguit S. Bellarminus 6. 85. Corollarium. In tota hac quaestione duo sunt omnino salvan­ da: Primum: quod sacramenta sunt causae instrumentales vere influen-, tes in gratiam, et hoc non videtur salvari in theoriis de causalitate im1 3 3 4 6 ° III p., q. 62, a. I ad 2. III p., q. 62 a. 4. III p., q. 63, a. 4 ad 3. S. Thomas, In IV Sent., dist. i, q. 1, a. 4, sol. 2 ad 1 III p., q. 62, a. 4. De sacramenti.·;, lib. 2, c. 11. ART. ΠΙ. AN SACK. SINT CAUSAE INSTRUMENTATES PHYSICAE GR. 57 propria seu de conditione sine qua non, et de causalitate morali. Secun­ dum: quod sacramenta causant gratiam, et ab hoc deficere videntur theoriae de causalitate physica indirecta et intentionali, secundum quas sacramenta non attingunt ad ipsam gratiae entitatem, sed solum pro­ ducunt dispositiones, ornatum, vel titulum exigentem gratiae infusionem. Difficultatibus satisfit. 86. Plures easque graves difficultates opponunt adversarii huic sen­ tentiae. Obj. 1. Res sensibiles, ut sunt sacramenta, nihil possunt physice agere in productionem gratiae pure spiritualis. Ergo sacramenta non causant instrumentaliter physice gratiam. Resp. Neg. ant. Sacramenta novae legis significant gratiam, et quid­ quid significant, efficiunt. Gratia noti creatur, ut quidam veteres defende­ runt, sed educitur ex potentia obedientiali animae, et potest Deus adhibere sacramenta, quae actione instrumentali ac supernatural! animam attingant, et in eductione gratiae ex anima simul cum Deo principaliter agente in­ strumentaliter operentur. Obj. 2.° Repugnat virtutem spiritualem inesse subjecto corporeo. Ergo virtus instrumentalis physica non potest inesse sacramentis. Resp. 1. Virtus supernaturalis, quae a Deo communicatur sacramen­ tis, ut instrumentaliter producant gratiam, cum non sit ens completum et stabile, sed incompletum et fluens, non est proprie loquendo spiritualis nec corporea. «Virtus illa, ait Angelicus, neque potest dici corporea neque in­ corporea, proprie loquendo; corporeum enim et incorporeum sunt differen­ tiae entis completi; sed proprie dicitur virtus ad incorporeum, sicut motus magis dicitur ad ens quam ens» '. Resp. 2. Repugnat virtutem spiritualem completam inesse ex se et permanenter subjecto corporeo, conc. Repugnat virtutem spiritualem via­ lem et incompletam inesse transeunter subjecto corporeo, neg. «Nihil tamen prohibet, ait Angelicus, in corpore esse virtutem spiritualem instrumentali­ ter, in quantum scilicet corpus potest moveri ab aliqua substantia spiri­ tuali ad aliquem effectum spiritualem inducendum» 12. Obj. 3. C ausa instrumentalis non potest physice agere in distans. Sed aliqua sacramenta, ut sunt poenitentia et matrimonium agunt in distans, id est, in subjectum, quod physice non attingunt. Ergo. Resp. 1. Aliqui dicunt non esse essentiale instrumento attingere phy­ sice subjectum, et ideo posse instrumentum Dei agere physice in distans 3. Resp. 2.° Causa instrumentalis non potest physice agere in subjectum quod sit loco et virtute distans, conc.; in subjectum, quod sit loco distans sed virtute praesens, neg. Sacramenta autem, quamquam non attingant aliquando subjectum praesentia locali, semper tamen illud attingunt vir­ tute instrumentali a Deo accepta, quia Deus, cujus sunt instrumenta in productione gratiae, est intime praesens tum animae tum gratiae. Obj. 4. Oportet, ut sacramenta eodem modo semper producant gratiam. Sed adsunt casus, in quibus certe sacramenta non causant instrumen­ taliter physice gratiam. Ergo. Sacramenta siquidem ficte suscepta, si tol­ latur obex, causant gratiam, quando jam physice non exsistunt. Quomodo autem possunt physice influere, quando physice non exsistunt? Resp.—Neg. min. Ad probationem dicendum est sacramenta, quoties nete suscepta per ablationem obicis reviviscunt, exsistere physice virtualiler, et, ablato obice, influere physice in productionem gratiae. Non est hujus loci discutere, quae sacramenta ficte suscepta per ablationeni obicis reviviscant. De hoc suo loco. 1 2 ’ De veritate, q. 27. a. 4 ad 5. II! p., q. 62, a. 4 ad 1. Cfr. Complutenses Abbrev., Physic., disp. 26, q. 3. n. 16. 58 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. IV. DE EFFICACIA SACRAMENT ARTICULUS IV QUO SENSU DICANTUR IN SACRAMENTIS SACRAMENTUM TANTUM, RES ET SACRAMENTUM, ET RES TANTUM 87. I. Origo hujus terminologiae. A saeculo jam xn in usu fuit apud theologos hic modus loquendi. Nam auctor Tractatus de sacra­ mento altaris, qui tribuitur Stephano de Balgiaco, Hugo Victorinus et Petrus Lombardus 1 primo sacrae eucharistiae, et exinde omnes theologi caeteris sacramentis eum applicuerunt, ac denique S. Thomas approba­ vit et explicuit12. 88. II. Sensus terminorum. Cl. Van Noort, insistens doctrinae Cardinalis Billot-3, et probare volens sacramenta novae legis directe et immediate non producere ipsam gratiam, sed rem et sacramentum, quod mediat inter sacramentum et gratiam, quodque exigit productionem gratiae, ait: «Res et sacramentum in quolibet sacramento habet ratio­ nem tituli de se appellantis gratiam, prout supra expositum est, sed si quaeratur, quid in singulis sacramentis sit secundum se ac veluti mate­ rialiter, ita respondendum est». «In baptismo, confirmatione et ordine est character, seu verius deputatio ad functiones sacras subjectata in signo indelebili; in s. eucha­ ristia est ipsum corpus Domini sub specie panis realiter praesens, quod sumptum gratiam appellat; in poenitentia est jus liberationis a reatu; in extrema unctione est jus alleviationis aut exsistere commendatum mise­ ricordiae Dei; in matrimonio est vinculum conjugale repraesentans unio­ nem Christi et Ecclesiae»4. Haec explicatio, quae theoriam de causalitate intentional! gratiae implicat, ingeniosa est, et, utpote ab eximiis theologis Billot et Van Noort exposita, magnam meretur venerationem. Nihilominus, existimo rem et sacramentum non esse tantummodo titulum exigitivum gratiae. Juxta Angelicum Doctorem sacramentum tantum est signum visibile invisibilis effectus, id est, quod significat tantum et non significatur. lies et sacramentum est, quod significatur ab anteriori signo, et vicissim significat ulteriorem effectum seu gratiam. Res tantum est, quod signi­ ficatur et non significat ulteriorem effectum. Haec tria quoad baptismum explicat S, Thomas dicens: «Res autem et sacramentum est character baptismalis, qui est res significata per exteriorem ablutionem, et est signum sacramentale interioris justificationis, quae est res tantum hujus sacramenti, scilicet significata et non significans» 5. Quare res et sacramentum est aliquid significatum simul et significans. In baptismo, confirmatione et ordine res et sacramentum est cha1 Stephanus de Balgiaco, Tr. de sacramentis, c. 17; ML 172, 1295: Hugo Victo­ rious, De sacramentis, lib. 2, p. 8,.c. 7; ML 176, 466; Petrus Lombardus, IV Sent., dist. 22, n. 3; ML 192, 899. 2 III p., q. 63. a. 6 ad 3: et q. 66, a. I. 3 De sacramentis in comm uni, th. 6. * De sacramentis, n 62. 5 111 p., q. 66, a. 1 ART. V. QUAND.ONAM SACR. PRODUCANT GRATIAM 59 racter, qui significatur a signo sensibili, et significat sanctificationem seu gratiam. In eucharistia est corpus Christi, non quatenus sumptum gratiam appellat, sed in quantum significatur per species panis et vini, et signi­ ficat gratiam cibantem. In poenitentia non est solummodo jus liberationis a reatu, sed po­ tius poenitentia cordis, quae significatur per signum sensibile, et signi­ ficat gratiam remissivam et sanctificationem. In extrema unctione sunt jus alleviationis et sanitas corporis, quae significantur per signum externum hujus sacramenti, et significant gra­ tiam sanantem. In matrimonio est vinculum conjugale contrahentium, quod signi­ ficatur per contractum matrimonialem et significat vicissim gratiam consociantem. 89. Corollarium. Hinc multo probabilius crediderim sacramenta novae legis, quae sunt signa sensibilia et efficiunt quidquid significant, non solum causare directe rem et sacramentum, sed etiam rem tantum, quae est gratia sanctificans. ARTICULUS V QUANDONAM ÇACRAMENTA NOVAE LEGIS PRODUCANT GRATIAM 90. Status quaestionis. Cum sacramenta novae legis administren­ tur successive, non in instanti, dubium occurrit, an successive vel in instanti et in quo instanti producant gratiam. Placita theologorum. Diversi diversimode hac in re sentiunt. 1) Aliqui censent in sacramentis «gratiam conferri in tempore non de­ terminato sed indeterminato ante illud instans terminativum, ita ut nulla pars illius temporis adsignari possit, in qua tota fuerit gratia, sed in minori et minori, sed tamen ante ultimum instans». Ita nonnulli suppresso nomine apud Lugo l. 2) Alii docent in sacramentis «gratiam conferri, non quidem in instanti ultimo terminativo intrinseco vel extrinseco sacramenti, nec in tempore in­ determinato ante ultimum instans, sed in tempore aliquo determinato post aliquod instans continuativum». Ita Lugo 12. 3) Alii contendunt in sacramentis gratiam conferri in instanti termi­ nativo extrinseco, in quo sacramentum primo non est. Ita Gabriel a S. Vin­ centia 3* , et Nugnus apud Philippum a SS. Trinitate ‘. 4) Alii denique volunt sacramenta nostra producere gratiam in instanti intrinseco tum gratiae, quae fit, tum causalitati, qua fit, tum sacramentis, per quae fit, consideratis secundum ultimum eorum mutatum esse; in signo vero extrinseco sacramentis consideratis adaequate secundum quod sunt motus. Ita Salmaniicenses morales, Philippus a SS. Trinitate, Salmaniicenses scholastici et alii 5. 1 De sacramentis in genere, disp. 4, sect. 6, n. 108. 2 De sacramentis in genere, disp. 4, sect. 6, n. 123. 3 De sacramentis in genere, disp. 4, q. 4. 1 De sacramentis in genere, disp. 5, dub. 4. 3 Salmaniicenses morales, tr. t, c. 2, dub. un ad 6; Philippus a SS. Trinitate, De sacramentis in genere, disp. 5, dub. 4; Salmaniicenses scholastici. De sacramen­ tis in communi, disp. 4, n. 77. DK SACRAMENTIS. SECT. I. Q. IV. DE EFFICACIA SACRAMENT. 6o 91. Thesis. Sacramenta nostra producunt gratiam in instanti, quod est intrinsecum gratiae, causalitati et sacramentis secundum ultimum eorum mutatum esse. Arg. Gratia est quaedam forma permanens. Omnis autem forma permanens producitur in instanti, quod sit intrinsecum tum ipsi formae permanenti, tum ejus causis. In instanti quidem, quia forma permanens sicut et -quaelibet substantia habet suum esse simul1. In instanti vero intrinseco tum gratiae, in quo dici possit: nunc esi gratia; ut ex se patet; tum causalitati, quia actio debet esse simul cum effectu; tum sacramen­ tis, quia ultimum terminativum et mutatum esse sacramentorum, in quo gratia producitur et exercetur eorum actio, est ipsis intrinsecum. ARTICULUS VI QUAM GRATIAM CAUSENT SACRAMENTA NOVAE LEGIS 92. Status quaestionis. 1) Gratia, sicut jam saepe diximus, po­ test esse actualis vel habitualis seu sanctificans. Quaerimus, an sacra­ menta novae legis producant gratiam habitualem seu sanctificantem, quae homines justificat. 2) Gratia sanctificans potest esse prima vel secunda. Dicitur prima, non quae sit absolute prima in vita, sed illa, quae datur homini pec­ catori aliam gratiam non habenti; ex. gr. Petrus peccator, qui aliquando gratiam habuit et amisit, per sacramentum poenitentiae dicitur accipere primam gratiam. Secunda autem vocatur augmentum gratiae, id est, gratia, quae confertur homini justo gratiam habenti. 3) Ex modo loquendi auctorum videbitur cuipiam gratiam sacramentalem esse distinctam a gratia sanctificante, et explicari oportet, an et in quo ambae distinguantur. 4) Inquirendum pariter est quantam gratiam sacramenta conferant. 93. Thesis I. Dogma catholicum est singula sacramenta conferre homini gratiam sanctificantem. 1) Hoc certissime patet ex argumentis, quae supra attulimus ad probandam efficaciam sacramentorum. 2) Praeterea, Concilium Tridentinum non solum definit sacramenta non ponentibus obicem gratiam conferre, verum etiam declarat hanc gratiam esse sanctificantem, cum agit de sacramentis Ecclesiae, «per quae omnis vera justitia vel incipit, vel coepta augetur, vel amissa re­ paratur» 1 2. Justi autem efficimur per gratiam sanctificantem, et conse­ quenter sacramenta, quae nos justificant, conferunt animae gratiam sanctificantem. 1 Cfr. CompluloiiHoe Abbrov., disp. 24, q. 3, n 7, prooem ; Manii, 33, 51. 2 Sass. 12. ART. VI. QUAM GRATIAM CAUSENT SACR. N. L. 61 94. T HESIS II. Baptismus et poenitentia per se conferunt primam gratiam, caetera vero sacramenta per se secundam gratiam. Pars l.a Baptismus et poenitentia per se conferunt pri­ mam gratiam. Sacramenta per se dicuntur producere primam gratiam, si primario ex peculiari institutione Christi et ex propria significatione ordinata sunt ad delendum peccata et justificandum hominem. Sed baptismus et poe­ nitentia primario ex peculiari institutione Christi et ex propria signifi­ catione ordinantur ad delenda peccata et ad justificandum hominem. Ergo. Baptismus siquidem abluit hominem a peccato originali, et poe­ nitentia absolvit eum a peccatis actualibus, et consequenter ambo san­ ctificant hominem per primam gratiam sanctificantem. Pars 2.a Caetera sacramenta per se conferunt secun­ dam gratiam. Ratio est, quia haec sacramenta non supponunt hominem in peccato, nec ordinantur ex primaria institutione Christi et ex propria significa­ tione ad remittenda peccata, sed supponunt in subjecto vitam spiritua­ lem, et ordinantur secundum propriam significationem et institutionem Christi ad augendam gratiam. Ergo haec sacramenta conferunt per se secundam gratiam. Hac ratione probatur etiam sacramenta vivorum recipi oportere in statu gratiae, quia ex se ordinantur ad secundam gratiam conferendam. 95. Corollarium. Baptismus et poenitentia vocabulo satis accom­ modato appellantur communiter sacramenta mortuorum, quia supponunt hominem per peccatum Deo mortuum; caetera vero vocantur sacra­ menta vivorum, quia subjectum ea recipiens oportet esse spiritualiter vivum et Deo carum. 96. Thesis III. Aliquando tamen et per accidens sacramenta mor­ tuorum producunt secundam gratiam, et sacramenta vivorum primam. Pars l.a Aliquando per accidens sacramenta mortuo­ rum producunt secundam gratiam. Nihil obstat, quominus interdum aliqui baptismum vel poenitentiam suscepturi per actum contritionis perfectum sanctificentur, et ita sanctificati accedant ad sacramenta mortuorum. Cum autem haec sacramenta non ponentibus obicem gratiam conferant, necessario sequitur sacra­ menta mortuorum, quamvis ex sua institutione et significatione ordi­ nentur ad delenda peccata et conferendam primam justificationem, aliquando conferre homini justificato secundam gratiam. Hoc communi­ ter admittunt theologi. 02 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. IV. DE EFFICACIA SACRAMENT. Pars 2.a Sacramenta vivorum aliquando causant per accidens primam gratiam. Nota, i) Sacramentum eucharistiae atque ideo sacramenta vivorum aliquando causare primam gratiam negant Biel, Vazquez et Lugo '. 2) Alii dicunt sacramenta vivorum, quando inveniunt subjectum bona fide gratia destitutum sed attritum, producere primam gratiam, non per accidens, sed per se secundum gratiam genericam. Ita Gabriel a S. Vin­ cent io 1 2 et alii. 3) Sed multo communius alii docent sacramenta vivorum in hoc casu producere primam gratiam per. accidens. Probatur. I. Aliquando causant 'primam gratiam. 1) S. Thomas ait de confirmatione: «Si aliquis adultus in peccato exsistens, cujus con­ scientiam non habet vel si etiam non perfecte contritus accedat (ad confirmationem), dummodo non fictus accedat, per gratiam collatam in hoc sacramento consequetur remissionem peccatorum»3. De eucharistia: «Si aliquis per hujusmodi signa, facta diligenti di­ scussione suae conscientiae, quamvis forte non sufficienti, ad corpus Chri­ sti devote accedat, aliquo peccato mortali in ipso manente, quod ejus cognitionem praeterfugiat, non peccat, immo magis ex vi sacramenti peccati remissionem consequitur. Unde Augustinus dicit in quodam ser­ mone, quod, quando corpus Christi manducatur, vivificat mortuos» *. De extrema unctione: «Quamvis enim culpa quoad maculam sine con­ tritione non dimittatur; tamen hoc sacramentum per gratiam, quam in­ fundit. facit, quod ille motus liberi arbitrii in peccatum sit contritio, sicut etiam in eucharistia et confirmatione potest accidere» s. Idem dicendum est de aliis sacramentis vivorum. 2) Id ipsum suadet ratio. Sacramenta enim semper conferunt gra­ tiam non ponentibus obicem. Homo autem, qui peccato mortali infe­ ctus, sed bona fide se existimans esse emendatum et vere contritum, devotus ac attritus accedit ad sacramenta vivorum, non ponit obicem gratiae. Ergo. Obicem illi dicuntur pbnere gratiae, qui vel affecti sunt peccato mortali, vel conscientiam habent de peccato non remisso. Qui autem bona fide credit sibi fuisse peccata remissa, et cum attritione supernaturali de peccatis commissis accedit ad sacramenta, nullatenus afficitur peccato mortali, nec conscientiam habet de peccato non remis­ so. Casus est: Petrus, qui aliquando peccatum mortale commisit, si obli­ tus sui peccati faciat attritionem generalem supernaturalem et pie susci­ piat sacramentum eucharistiae, liberabitur proculdubio a peccato mor­ tali et accipiet gratiam sanctificantem. II. In hoc casu causant primam gratiam per accidens. Sacramenta vivorum ex peculiari Christi institutione et secundum primariam eorum significationem ordinantur ad producendam secundam gratiam. Si quando · 1 Biel, In IV Seni., dist. 9, q. 2, a. 1, nota 1; Vazquez, De sacramentis, disp. 205, cc. 4 et 5: Lugo, De eucharistia, disp. 12, sect. 1. 2 De sacramentis in genere, disp. 4, q. 7. 3 III p., q. 72, a. 7 ad 2. 1 In IV Sent., dist. 9, q. 1, a. 3, quaest. 2. " In IV Seni., dist. 23, q t, a. 2, quaest. 1 ad 2. ART. VI. QUAM GRATIAM CAUSENT SACR. N. L. 63 autem ex vi primariae institutionis deberent causare augmentum gratiae in justo, conferantur animae exsistenti in peccato, per accidens fit, ut in ea causent primam gratiam. 97. Thesis IV. 1) Sacramenta solo numero distincta aequalem gratiam conferunt aequaliter dispositis; 2) inaequalem vero inaequaliter dispositis; 3) et sacramenta specie distincta inaequalem conferunt gratiam etiam aequaliter dispositis. Pars l.a Sacramenta solo numero distincta aequalem gratiam conferunt aequaliter dispositis. Aliqui veteres theologi visi sunt huic doctrinae contradicere, sed jam communis evasit haec opinio. >1 ngelicus Doctor eam defendit dicens: «Per se quidem effectus bapti­ smi est id, ad quod baptismus est institutus, scilicet ad regenerandum homines in spiritualem vitam. Et hunc effectum aequaliter facit in omnibus, qui aequaliter se habent ad baptismum. Unde, quia omnes pueri aequaliter se habent ad baptismum, quia non in fide propria, sed in fide Ecclesiae baptizantur, omnes aequalem effectum percipiunt in bapti­ smo» *. Idem dicendum est de confirmatione, quando confertur infantibus usu rationis carentibus. Ratio, quae in his verbis S. Thomae insinuatur, est perspicua, quia sacramenta ex sua institutione producunt illam gratiae quantitatem, quam postulat dispositio animae, sicut causae naturales producunt effe­ ctum aequalem vel inaequalem juxta dispositionem subjecti. Nec valet dicere Deum singulis hominibus distribuere gratiam, prout vult, adeo ut quibusdam parvulis possit majorem gratiam prae aliis con­ ferre in baptismo. Minime dubito, quin Deus possit majorem gratiam uni conferre prae alio, sed nullibi constat ipsum voluisse hanc facere distinctionem in collatione gratiae per sacramenta, quin potius adsunt fundamenta, quae suadeant omnino contrarium. Aequalitas dispositionis adest semper in infantibus, qui accedunt vel feruntur ad sacramenta, sed inter adultos difficulter inveniuntur duo vel plures homines, qui eumdem omnino gradum dispositionis habeant. Pars 2.111 Inaequalem gratiam conferunt inaequaliter di­ spositis. Est expressa sententia Angelici Doctoris, qui ait: «Adulti vero, quia per propriam fidem ad baptismum accedunt, non aequaliter se habent ad baptismum; quidam enim cum majori, quidam cmn minori devotione ad baptismum accedunt; et ideo quidam plus, quidam minus de gratia novitatis accipiunt; sicut etiam ab eodem igne accipit plus caloris, qui plus ei appropinquat; licet ignis, quantum est de se, aequaliter ad omnes suum calorem effundat» 2. 1 J11 p., <\. 69, a. 8. 3 /IJ p., >|. <>9, a. 8. DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. IV. DE EFFICACIA SACRAMENT. 64 Ratio est semper eadem, quia sacramenta, quae ex sua institutione operantur ad instar causarum naturalium, producunt gratiam secundum dispositionem subjecti. Ex hac doctrina colligunt Salmanticenses «non solum recipere majo­ rem gratiam, qui suscipit idem specie sacramentum cum majori specie dispositione intensiva; sed etiam et a fortiori, qui illud suscipit cum majori specie dispositione, licet quoad gradus vel modos magis remissa. Unde, si duo susciperent duo sacramenta solo numero distincta, unus cum attritione ut quatuor, et alter cum contritione ut duo, profecto hic ultimus majorem virtute sacramenti reciperet gratiam, quam alter. Et ratio est: quia contritio, licet remissa, est melior simpliciter, quam at­ tritio licet intensa»x. Pars 3.a Sacramenta specie distincta inaequalem con­ ferunt gratiam etiam aequaliter dispositis. Causa siquidem nobilior nobiliorem, quantum est de se, producit effectum. Sacramenta autem novae legis, quae sunt causa gratiae, sunt alia aliis nobiliora, ut expresse declaravit Concilium Tridentinum 12 et probavimus superius. 98. Scholion. Hoc non obstante, puto aliquando fieri posse, ut sacramentum minus perfectum cum magna devotione susceptum pro­ ducat majorem gratiam, quam sacramentum nobilius remissa devotione susceptum. 99. Thesis V. Gratia sacramentalis est essentialiter ipsamet gratia sanctificans, sed addit supra illam, non quidem habitum novum vel qua­ litatem completam, sed specialem vigorem et modum intrinsecum, quo determinatur et fertur ad producendos speciales effectus necessarios in vita Christiana, et exigit specialia auxilia ad finem sacramentorum obti­ nendum. Nota, i) Discutiendum hic venit, an gratia sacramentalis differat a gratia sanctificante, et, supposito quod essentialiter idem sit cum illa, an aliquid et quid addat supra gratiam sanctificantem. 2) Animadvertendum autem est cum S. Thoma, quod «gratia secun­ dum se considerata perficit essentiam animae, in quantum participat quam­ dam similitudinem divini esse; et sicut ab essentia animae fluunt ejus po­ tentiae, ita a gratia fluunt quaedam perfectiones ad potentias animae, quae dicuntur virtutes et dona, quibus potentiae perficiuntur» 34 . Unde gratia san­ ctificans vocari consuevit gratia virtutum et donorum. At homo per sacra­ menta non solum consequitur similitudinem divini esse in anima, et perfi­ cit ejus potentias, sed ulterius ordinatur ad speciales actus in vita christia- na, et oportet, ut gratia sacramentalis conferat homini Christiano «quoddam. divinum auxilium ad consequendum sacramenti finem» '. Hinc gratia sa­ cramentalis supra gratiam communiter dictam, quae animam sanctificat, et supra virtutes et dona, quae perficiunt potentias animae, addit facul­ 1 2 3 4 De sacramentis in communi, disp. 4, n. 127. Sess. 7, can. 3; Denz-Bannw., 846. III p., q. 62, a. 2. S. Thomas, III p., q. <.>2, a. 2. ART. VI. QUAM GRATIAM CAUSENT SACR. N. L. 65 tatem necessariam ad eliciendos effectus peculiares vitae Christianae et con­ sequendum sacramenti finem. Quid autem addat supra gratiam gratum facientem et supra virtutes et dona, quaestio est non parum agitata inter theologos. a) Aliqui dixerunt gratiam sacramentalem distingui a gratia sanctifi­ cante ratione tantum propter munus diversum, quatenus gratia sacramen­ talis ordinatur ad sanandam animam vel ad sanitatem conservandam augendamque; gratia vero communis seu sanctificans ad bene operandum. b) Alii volunt per gratiam sacramentalem nihil reale intrinsecum addi gratiae sanctificanti, sed solum auxilia extrinseca specialia pro fine sacra­ mentorum obtinendo. Ita Cajetanus, Sotus, Philippus a SS. Trinitate, Lugo, et alii plures ’. 3) Nonnulli contendunt hanc gratiam sacramentalem esse habitum seu qualitatem permanentem, distinctam a gratia communi. Ita Capreolus 12. 4) Alii docent gratiam sacramentalem addere gratiae sanctificanti mo­ dum seu vigorem quemdam intrinsecum, quo gratia communis determina­ tur ac fertur in peculiares effectus vitae Christianae ac finem proprium sa­ cramentorum. Ita Joannes a S. Thoma, Salmanticenses morales, Salmanti­ censes scholastici, Billuart et alii 3. 5) Cl. Van Noort putat gratiam sacramentalem consistere in complexu donorum et gratiarum actualium ad finem sacramenti conducentium *. His praelibatis, probatur thesis per partes. Pars l.a Addit aliquid reale. Tum quia gratia sacramentalis producit effectus distinctos ab effe­ ctibus gratiae communis; tum quia singula sacramenta producunt pecu­ liarem gratiam; tum etiam quia gratia sacramentalis unius sacramenti confert auxilia ab auxiliis gratiae communis et gratiae aliorum sacra­ mentorum diversa. Pars 2.a Non addit habitum novum. Hic enim habitus non recipitur immediate in anima nec in potentiis. Non in anima, quae jam satis perficitur per gratiam communem; non in potentiis, quae pariter per virtutes perficiuntur in ordine ad suos actus. Solum ergo requiritur, ut gratiae communi aliquid reale addatur in or­ dine ad actus necessarios vitae Christianae et in ordine ad finem pecu­ liarem sacramentorum. Pars 3.a Aliquid addit per modum vigoris in ordine ad finem sacramenti. Hanc doctrinam tenet Angelicus Doctor dicens: «Ratio sacramenta­ lis gratiae se habet ad gratiam communiter dictam, sicut ratio speciei ad genus. Unde, sicut non aequivoce dicitur animal communiter dictum 1 Cajetanus, In III p., q. 62, a. 2; Sotus, In IV Sent., dist. I, q. 3, a. 2; Phi­ lippus a SS. Trinitate, De sacramentis in genere, disp. 4, dub. 7; Lugo, De sacramen­ tis in genere, disp. 4, sect. 3, n. 19 sqq. 2 In IV Sent., dist. I, q. I, a. 3, § 3, ad 4 Durandi contra tertiam conci. 3 Joannes a S. Thoma, De sacramentis, disp. 24, a. 2, dub. un.; Salmanticenses morales, De sacramentis in genere, tr. I, c. 5, dub. un., n. 29; Salmanticenses scho­ lastici, De sacramentis in communi, disp. 4, n. 140; Billuart, De sacramentis in com­ muni, diss. 3, a. 5. • De sacramentis, n. 69. 5 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. IV. DE EFFICACIA SACRAMENT. 66 et pro homine sumptum, ita non aequivoce dicitur gratia communiter sumpta et gratia sacramentalis» 1. Hinc, quando Angelicus dicit gratiam sacramentalem addere gratiae communi «quoddam divinum auxilium» ad consequendum sacramenti finem, per auxilium intelligit aliquid reale intrinsecum gratiae communi superadditum 1 2. Ratio est, quia gratia sacramentalis sanctificat hominem redditque eum aptum ad bene operandum, sicut gratia communis virtutum et do­ norum, et ex hac parte est essentialiter gratia sanctificans; et ulterius perficit hominem ad exsequendos peculiares actus vitae Christianae et obtinendum finem sacramentorum, et ex hac parte addit aliquid reale ac intrinsecum supra gratiam communem, quod se habeat per modum specialis vigoris. 100. Thesis VI. Sacramenta novae legis habent virtutem specia­ liter ex passione Christi. Humanitas Christi et sacramenta novae legis sunt causae instrumen­ tales gratiae, illa quidem instrumentum causae principali conjunctum, et haec instrumenta separata. Causa autem principalis utens duobus in­ strumentis, uno conjuncto et altero separato, pro uno effectu produ­ cendo, communicat suam virtutem instrumento separato, mediante in­ strumento conjuncto, sicut serra movetur per manum. Hinc Deus, qui est causa principalis gratiae, communicat suam virtutem sacramentis per humanitatem Christi. Sed humanitas Christi, ut causa instrumentalis conjuncta, producit gratiam specialiter per passionem suam. Ergo sacramenta novae legis habent virtutem ex passione Christi 3. Admonendus est populus Christianus, ut crebro sacramenta suscipiat et sic fructus passionis Christi abunde percipiat. 101. Thesis VII. Sacramenta veteris legis non causabant gratiam ex opere operato. Patet ex Concilio Florentino, in quo haec leguntur: «Illa enim (anti­ quae legis sacramenta) non causabant gratiam, sed eam solum per pas­ sionem Christi dandam esse figurabant» 4. Ratio est, quia sacramenta sunt causae instrumentales physicae se­ paratae, quae accipiunt virtutem ab humanitate Christi ut a causa effi­ ciente. Sed in veteri lege nondum erat humanitas Christi. Ergo sacra­ menta veteris legis non causabant gratiam ex opere operato. ARTICULUS VII UTRUM SACRAMENTA FICTE SUSCEPTA, REMOTO OBICE, REVIVISCANT 102. Status quaestionis. 1) S. Thomas loquendo de baptismo ait: «Dicitur autem aliquis fictus per hoc, quod voluntas ejus contradicit vel baptismo vel ejus effectui»5. Unde duplex fictio potest esse in sacra­ 1 2 3 4 3 III p., q. 62, a. 2 ad 3. III p., q. 62, a. 2. Cir. S. Thomas, III p., q. 62, a. 5. Decreto pro arnienis; Donz-Bannw., 695. III p., q. 69, a, 9. ART. VH. AN SACK , REMOTO OBICE, REVIVISCANT 67 mentis, una, quae impedit validitatem sacramenti, ut si quis sine dolore accedat ad poenitentiam; et alia, quae solummodo impedit effectum principalem sacramenti, qui est gratia, ut si quis sciens et volens con­ trahat matrimonium in peccato mortali. 2) Sacramenta invalide suscepta nunquam producunt gratiam, nec remoto obice reviviscunt, quia ab initio nulla sunt. 3) Obex, qui fructuosae perceptioni sacramenti obstat, potest esse positivus vel negativus. Positivus est, qui scienter et voluntarie adhibe­ tur a subjecto. Negativus, qui bona fide apponitur. 4) Quaeritur, an qui valide et infructuose recepit sacramenta, quia sive voluntarie sive involuntarie apposuit impedimentum justificationi, remoto obice, accipiat gratiam sacramentalem. Casus est: Petrus adul­ tus peccator accedit ad baptismum cum intentione quidem recipiendi sacramentum sed sine ullo dolore de peccatis; si postea concipiat attri­ tionem de peccatis anteactis, accipit gratiam sacramenti et vocatur re­ viviscentia sacramenti. 103. Placita theologorum. 1) Omnes communiter tenent sacramen­ ta, quae imprimunt characterem, si infructuose suscipiantur ob carentiam dispositionum, sublato impedimento, reviviscere et causare gratiam sacra­ mentalem. 2) Communius pariter tenent theologi contra Gabrielem a S. Vincen­ tia 1 sacram eucharistiam infructuose susceptam nunquam reviviscere. 3) De poenitentia, extrema unctione et matrimonio disputant theologi. a) Plures tenent nullum eorum reviviscere per ablationem impedimenti. Sic aliqui thomistae. b) Alii contendunt extremam-unctionem et matrimonium reviviscere, non vero poenitentiam. Ita Tanquerey 12. c) Alii denique opinantur poenitentiam, extremam-unctionem et ma­ trimonium, remoto obice, reviviscere. Ita Gabriel a S. Vincentia, Billot et alii 34 . 104. THESIS I. Sacramenta, quae imprimunt characterem, cum ficte ob defectum dispositionum suscipiuntur, remoto obice, reviviscunt et producunt gratiam. Nota. De baptismo videtur certa sententia, et de confirmatione ac ordi­ ne multo probabilior. De baptismo ait S. Augustinus: «In illo, qui fictus accesserat, fit, ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et veraci confessione purge­ tur, quod non posset sine baptismo, ut, quod ante datum est, tum valere incipiat ad salutem, cum illa fictio veraci confessione recesserit» Et S. Tho­ mas: «Quando aliquis baptizatur, accipit characterem quasi formam, et consequitur proprium effectum, qui est gratia remittens omnia peccata. Impeditur autem quandoque per fictionem. Unde oportet, quod, remota ea per poenitentiam, baptismus statim consequatur suum effectum» s. «In baptismo imprimitur character, qui est immediata causa disponens ad gra1 De sacramentis in genere, disp. 4, q. 5. 2 De sacramentis in communi, nn. 321-322. 3 Gabriel a S. Vincentio, De sacramentis in genere, disp. 4, q. 5; Billot, De sacramentis, th. 6. 4 De baptismo contra donatistas, lib. 1, c. 12, n. 18; ML 43, 119. s III p., q. 69, a. 10. 68 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. IV. DE EFFICACIA SACRAMENT. tiam. Et ideo, cum fictio non auferat characterem, recedente fictione, quae effectum characteris impediebat, character, qui est praesens in anima, inci­ pit habere effectum suum. Et ita baptismus, recedente fictione, effectum suum consequitur» *. Quod hic dicitur de baptismo, valet de confirmatione et ordine, quia in his non minus ac in baptismo imprimitur character, in quo virtualiter continetur sacramentum. Ratio fundamentalis thesis est, quia sacramenta imprimentia cha­ racterem, si quando ficte suscipiantur, virtualiter permanent in ipso charactere, et, remoto obice, causant in anima illum effectum, quem nata sunt producere. 105. Scholion. De dispositione ad reviviscentium. 1) Qui obicem positivum apponit gratiae, suscipiendo sacrilege sacramentum, vel etiam qui, adhibito obice negativo in susceptione sacramenti, peccatum lethale committit antequam actum attritionis emittat, indiget proculdubio con­ tritione perfecta cum voto sacramenti poenitentiae, vel ipso sacramento poenitentiae cum attritione. Hic enim habet peccatum mortale, quod non potest aliter remitti. 2) Qui obicem negativum posuit in susceptione baptismi, et nullum deinde peccatum mortale commisit, indiget solummodo actu attritionis, quia attritio fuisset ipsi sufficiens dispositio ad recipiendam gratiam in actu baptismi, et deinde, baptismo virtualiter remanente, non requiritur amplius. 3) Qui obicem negativum apposuit in susceptione confirmationis aut ordinis, et antequam recordetur sui peccati mortalis, emittit actum attritionis, accipit gratiam, quia haec dispositio fuisset ipsi sufficiens, ut confirmatio et ordo conferrent per accidens gratiam primam. At si, an­ tequam emittat actum attritionis, recordetur peccati lethalis, quod fuit obex gratiae sacramentali, indiget actu perfecto contritionis cum voto poenitentiae, vel ipso sacramento poenitentiae cum attritione superna­ tural!. quia haec dispositio fuisset ipsi necessaria ad gratiam, si conscius fuisset peccati mortalis ante susceptionem sacramenti12. 106. THESIS II. Sacramenta, quae non imprimunt characterem, si ficte suscipiantur, probabilius non amplius reviviscunt nec causant gra­ tiam. Ratio est, quia sacramenta non possunt reviviscere nec causare gra­ tiam, quando non exsistunt saltem virtualiter. Sed sacramenta, quae non imprimunt characterem, si ficte suscipiantur, transacto actu administrationis, non amplius exsistunt virtualiter. Ergo. 1 2 In IV Sent., dist. 4, q. 3, a. 2, quaest. 3. Cfr. Honoratus dei Val, De sacramentis in genere, n. 62. ART. I. AN ET IN QUIBUS SACK. IMPRIMATUR CHARACTER 6g QUAESTIO V DE CHARACTERE SACRAMENTORUM ARTICULUS I AN ET IN QUIBUS SACRAMENTIS IMPRIMATUR CHARACTER 107. Origo nominis. Character (χαρακτηρ) vox graeca idem valet ac latine signaculum. Antiquitus significabat 1) sigillum, quo pecora vel etiam servi inu­ rebantur, ut a dominis agnoscerentur; 2) notam, qua homines militiae adigebantur; 3) signaculum, quo aliquae personae insignitae muneribus publicis deputabantur. A tempore jam S. Augustini translatum est hoc vocabulum ad ordi­ nem spiritualem et exinde significat signaculum quoddam spirituale. Definitio. Character sacramentalis recte difinitur: Signaculum spi­ rituale et indelebile, animae impressum, quo homo ad sacra recipienda, de­ fendenda vel facienda deputatur. Haec definitio explicabitur inferius. 108. Error. Wicleffus primo1 et deinde protestantes mordicus nega­ verunt per sacramenta novae legis imprimi characterem in anima. Wicleffus dixit inventorem hujus theoriae fuisse Innocentium Ill, ineunte saeculo xm; Calvinus adseruit doctrinam de charactere ex indoctorum monachorum officina prodiissc 1 2; et recentius Harnack hoc inventum S. A ugustino tribuit 3. 109. Thesis. Baptismus, confirmatio et ordo imprimunt characte­ rem in anima. Est dogma catholicum. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Quamvis alii aliter S. Scripturam-in hac parte interpretentur, negari nequit in sacris litteris hanc doctrinam di­ serte insinuari. Qui autem, ait Apostolus, confirmat nos vobiscum in Chri­ sto, et qui unxit nos Deus: qui et signavit (σφραγισαμενος) nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris 4. In quo (Evangelio) et credentes signati estis (εσφραγισάητε) Spiritu promissionis sancto 5. Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis (εσφραγισβητε) in diem redemptionis 6. Hos textus in alium sensum plures detorquent, sed in favorem no­ strae sententiae eos exponit Catechismus Romanus dicens: «Cum Apo1 2 3 1 3 • Cfr. Waldensis, De sacramentis, t. 2, c. lio. Antid. Cone. Trid., sess. 7, c. 9. Dogmengesch, III, 154 sqq. (4 ed.). II Cor., i, 21-22. Eph., i, 13. Eph , 4, 30, 7.0 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. V. DE CHARACTERE SACRAMENTORUM stolus (II Cor., 1, 21-22) ait: Unxit nos Dens, qui et signavit nos... voce illa signavit non obscure characterem descripsit, cujus proprium est ali­ quid signare et notare»1. 2) Ex Concilio Tridentino. «Si quis dixerit in tribus sacramentis, baptismo, scilicet, confirmatione et ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est, signum quoddam spirituale et indelebile, unde ea iterari non possunt, a. s.»12. 3) Ex SS. Patribus3. S. Cornelius Papa: «Sed neque postquam liberatus est morbo (Novatianus), reliqua percepit quae juxta ecclesia­ sticam regulam percipi debent neque ab episcopo consignatus est. Hoc autem signaculo minime percepto, quo tandem modo Spiritum Sanctum potuit accipere» 4. S. Ephracm: «Spiritus Sanctus per oleum imprimit signum suum ovi­ bus suis. Sicut annulus in cera imprimit suum sigillum, ita etiam signum occultum Spiritus per oleum imprimitur personis, quando unguntur in baptismo» 5* 7. Hoc signaculum laudibus effert S. Ambrosius ®; et S. Augustinus Ί proprio nomine characterem vocat. S. Augustinus urgentius hoc adstruit ac defendit. Contra donatistas statuens haec tria sacramenta, etiamsi ab haereticis debito modo admi­ nistrarentur, fuisse valida, distinxit in eis duplicem effectum, gratiam scilicet et characterem, et strenue defendit characterem permanere in anima, quamvis aliquando abesset gratia. «Quemadmodum autem Spi­ ritum Sanctum, sicut habent filii dilecti, non habent filii maligni, et tamen baptismum habent, sic et Ecclesiam, sicut habent catholici, non habent haeretici, et tamen baptismum habent; nam Spiritus Sanctus disciplinae fugiet fictum, nec tamen eum fugiet baptismus. Itaque, sicut potest baptisma esse, et unde se aufert Spiritus Sanctus; ita potest esse baptisma, ubi non est Ecclesia... Induunt homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando et usque ad vitae sancti­ ficationem, atque illud primum et bonis et malis potest esse commune, hoc alterum proprium est bonorum et piorum» 8. 4) Ex consensu theologorum. Theologi scholastici hanc doctrinam de productione characteris per sacramenta baptismi, confirmationis et ordinis, haereditate a SS. Patribus acceperunt, et strenue defenderunt. Aliqui eorum, ut Scolus, Cajetanus et alii ®, innuerunt doctrinam de charactere sacramentorum propter solam auctoritatem Ecclesiae habe­ ri, sed hoc de natura non de exsistentia characteris intelligendum est. 1 P. 2, c. i, n. 30. 2 Sess. 7, can. 9; Denz-Bannw., 852. Cfr. Cono. Florentin., Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 695. 3 Jam Patres apostolici baptismum vocare consueverunt sigillum. Clemens Romanus, II ad Cor., 7, n. 6; MG 1, 339; sigillum infragile. Constitutiones apostolicae, 3, 16; MG 1, 798. 1 Rouët de Journal, Enchiridion palristicum, 547. s Assem., Bibl. Orient., 1, 94; et Rouët de Journal, Enchiridion palristicum, 712. * De Spiritu Sancto, lib. I, c. 6; MI. 16, 752. 7 In ep. Joan., tr. 5, n. 6; MI. 35, 2015. 8 De baptismo, lib. 5, c 23, nn. 33-34: MI. 43, 193 3 Scolus, In IV Sent., diet. 6, <]. 9, n 14; Cajetanus, In III p , q. 63, a. I. ART. II. IN QUO CONSISTAT CHARACTER SACRAMENTORUM ?! Hinc revelatio de impressione characteris per sacramenta baptismi, confirmationis et ordinis, adumbrata in sacris litteris, subobscure expo­ sita a SS. Patribus in primis quatuor Ecclesiae saeculis, explicite a S. Augustino secundum Ecclesiae consuetudinem ineunte saeculo v enucleata, deinceps ab aliis Patribus constanti praedicatione conserva­ ta, a theologis scholasticis diligentissime fuit declarata. 5) Ex praxi Ecclesiae. Haec tria sacramenta nunquam Ecclesia consuevit iterare, quia communiter censuit characterem per illa imprimi in anima. 6) Ex ratione congruentiae. Qui ad aliquod munus publicum depu­ tatur et specialem potestatem accipit, aliqua nota etiam in societate civili insignitur. Per sacramenta autem baptismi, confirmationis et or­ dinis, homines specialiter deputantur ad cultum divinum et accipiunt specialem potestatem. Ergo. Per baptismum fit homo membrum Eccle­ siae et accipit potestatem recipiendi alia sacramenta; per confirmatio­ nem fit miles Christi, ut ex officio profiteatur fidem Christi et congruen­ ter recipiat alia sacramenta; per ordinem fit dux exercitus et accipit potestatem conferendi aliis sacramenta. 110. Corollarium. Concilium Florentinum recte docuit tribus sa­ cramentis, non vero aliis, characterem imprimi. «Inter haec sacramenta tria sunt: baptismus, confirmatio et ordo, quae characterem, id est, spi­ rituale quoddam signum a caeteris distinctivum, imprimunt in anima in­ delebile. Unde in eadem persona non reiterantur. Reliqua vero quatuor characterem non imprimunt et reiterationem admittunt» 1. Tria siqui­ dem sacramenta et non alia deputant hominem ad recipiendum et con­ ferendum ea, quae spectant ad cultum divinum, ut supra innuimus12. ARTICULUS II IN QUO CONSISTAT CHARACTER SACRAMENTORUM 111. Status quaestionis. De exsistentia characteris secura est an­ tiqua traditio et certa Ecclesiae doctrina; de natura vero ejusdem obscu­ rior habetur ratio et magna theologorum varietas. Inquirendum tamen est, in quo praecise character consistat, ut inde ejus proprietates colligi valeant. Error, lîosmini in hoc erravit dicens: «In Christiana doctrina Verbum, character et facies Dei, imprimitur in animo eorum, qui cum fide susci­ piunt baptismum Christi. Verbum, id est, character in anima impressum, in doctrina Christiana est Esse reale (infinitum) per se manifestum, quod deinde novimus esse secundam personam SS. Trinitatis» 3. 1 Decret, pro armenis; Denz-Bannw., 695. 2 S. Bonaventura ait ad rem: «Quia e go tria tantum sunt sacramenta, quae respiciunt statum fidei determinatum; baptismus primum, quia ibi fides gignitur, et homo ab aegyptiis separatur; confirmatio secundum, quia ibi fides roboratur, et ut pugil inungitur homo ad praeliandum et ab infirmis discernitur; et ordo ter­ tium, quia ibi virtus multimoda datur, et homo ut sanctus ad ministerium templi a laicis separatur; ideo ista tria tantum imprimunt characterem». In IV Sent., dist. 6. q. 4. 3 Prop. 28 damnata a S. Off. 14 Dec. 1887; Denz-Bannw., 1918. •pl DK SACRAMENTIS. SECT. I. Q. V. DE CHARACTERE SACRAMENTORUM 112. Placita theologorum, i) Juxta Durandum character «est sola rela­ tio rationis, per quam ex institutione vel pactione divina deputatur aliquis ad sacras actiones» l. 2) Scotus putat posse defendi characterem esse relationem realem extrinsecam, probabilius tamen existimat illum esse formam absolutam 3) Alii communiter tenent characterem esse in genere qualitatis, sed inter se dissentiunt, ubi agunt de adsignanda specie qualitatis, ad quam reducendus sit: a) Nonnulli defendunt characterem pertinere ad primam speciem qua­ litatis, esseque habitum quemdam impressum in anima per tria sacramenta. Ita Alensis, Mayronus, Vorrilong, S. Bellarminus, Suarez, Vazquez et alii 123*5. b) Plures volunt characterem reduci ad secundam speciem qualitatis, esseque potentiam spiritualem instrumentaient. Ita S. Thomas, omnes thomistae, et ex extraneis plures ‘. c) Altissiodorensis ait: «Dicimus quod sicut claritas vel illuminatio aeris est passio vel passibilis qualitas ipsius aeris, ita character ille, cum sit illu­ minatio» δ. Huic sententiae subscripsit Lugo “. d) Alii tribuunt Marsilio sententiam, quae docet characterem reduci ad quartam speciem qualitatis, ad formam scilicet vel figuram ’. 113. Thesis. Character sacramentalis est aliquid reale et absolu­ tum, potentia nempe spiritualis, non quidem completa et principalis, sed incompleta et ministerialis seu instrumentalis, et reducitur ad secundam speciem qualitatis. Pars l.a Est aliquid reale. In Conciliis Florentino et Tridentino declaratum est characterem esse signum indelebile in anima. Unde sententia Durandi solet a theologis satis graviter judicari. Pars 2.11 Est aliquid absolutum. Ratione satis ingeniosa probat hoc Angelicus dicens: «Relatio, quae importatur in nomine signi, oportet, quod super aliquid fundetur. Re­ latio autem hujus signi, quod est character, non potest fundari imme­ diate super essentiam animae, quia sic conveniret omni animae natura­ liter. Ft ideo oportet aliquid poni in anima, super quod fundetur talis relatio; et hoc est essentia characteris» 8. 1 In IV Seni., dist. 4, q. 1, n. 11. 2 In IV Sent., dist. 6, q. 10, n. 13. 3 Alensis, IV p., q. 8, m. 8, a. 1; Mayronus, In IV Sent., dist. 7, q. 5, a. Xi; Vorrilong, In IV Sent., dist. 3, p. 3, conci. 1; S. Bellarminus, De sacramentis, lib. 2, c. 19: Suarez, De sacramentis, disp. Ii, sect. 3, n. 14: Vazquez, De sacramentis, disp. 134, c. 3. S. Thomas, III p., q. 63, a. 2; et In IV Sent., dist. 4, q. 1, a. 1. Cfr. ex thomistis Salmanticenses, De sacramentis in communi, disp. 5, n. 31; et ex extraneis Valentia, In III p., disp. 3, q. 4, p. 3 in fine. 5 Summa, lib. 4, tr. 3, c. 2 ad 4. ° De sacramentis in genere, disp. 6, sect. 3, n. 48. ’ Marsilius, In IV Sent., q. 4, a. I, conci. 7. 8 III p., q. 63, a. 2 ad 3. ART. II. IN QUO CONSISTAT CHARACTER SACRAMENTORUM 73 Pars 3.a Character sacramentalis est potentia spiritua­ lis, non quidem completa et principalis, sed incompleta et ministerialis seu instrumentalis, et reducitur ad secundam speciem qualitatis. Sacramenta imprimentia characterem conferunt homini aliquam po­ testatem seu potentiam in ordine ad divina. «In baptismo accipit homo potestatem ad ea agenda, quae ad propriam pertinent salutem, prout scilicet secundum se ipsum vivit... In confirmatione accipit homo po­ testatem ad agendum ea, quae pertinent ad pugnam spiritualem contra hostes fidei» I. In ordine accipit potestatem conficiendi corpus Christi et absolvendi homines a peccatis. Ergo character est potestas seu po­ tentia spiritualis. Hanc potentiam intelligimus physicam, ut decet signum indelebile impressum in anima et conferens facultatem physicam consecrandi et absolvendi in charactere ordinis, et non moralem, ut vult cl. Pesch1 2. Non est tamen potentia completa et principalis, sed ministerialis et incompleta, ut expresse docet Angelicus his verbis: «Haec spiritualis potentia est instrumentalis, sicut etiam supra... dictum est de virtute, quae est in sacramentis. Habere enim sacramenti characterem competit ministris Dei; minister autem habet se per modum instrumenti» 3. Adest igitur in nobis character sacramentalis, ut quoties velimus opera ad cul*tum Dei spectantia peragere, possimus eo uti, et actus vitae christianae, professionis fidei, et cultus divini exercere. Haec potentia spiritualis, instrumentalis cum sit, reductive pertinet ad secundam speciem qualitatis. 114. Scholion I. Character sacramentalis distinguitur real iter a gra­ tia; quia, ut diximus, est quaedam potentia seu virtus instrumentalis, dum gratia est habitus seu forma habens esse completum in anima. Cha­ racter est signum gratiae, a qua distinguitur sicut signum a signato, et aliquando producitur in anima sine gratia. 115. Scholion II. Character nos configurat Christo. «Character proprie est signaculum quoddam, quo aliquid insignitur, ut ordinatum in aliquem finem; sicut charactere insignitur denarius ad usum commu­ tationum; et milites charactere insigniuntur quasi ad militiam depu­ tati. Homo autem fidelis ad duo deputatur; primo quidem et principa­ liter ad fruitionem gloriae; et ad hoc insignitur signaculo gratiae... Secundo autem deputatur quisque fidelis ad recipiendum vel tradendum aliis ea, quae pertinent ad cultum Dei, et ad hoc proprie deputatur cha­ racter sacramentalis. Totus autem ritus christianae religionis derivatur a sacerdotio Christi. Et ideo manifestum est, quod character sacramen­ talis specialiter est character Christi, cujus sacerdotio configurantur fide­ les secundum sacramentales characteres, qui nihil aliud sunt, quam quaedam participationes sacerdotii Christi ab ipso Christo derivatae»4. 1 2 8 * III p., q. 72, a. 5. De sacramentis in genere, n. 199. III p., q. 63, a. 2. III p., q. 63, a. 3. 74 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. V. DE CHARACTERE SACRAMENTORUM Hoc tamen nolim sic intelligas, ut Christus habeat sicut nos chara­ cterem sacramentalem per participationem, qui sit primarius character, a quo derivetur nostrum signaculum. Christus enim est sacerdos per suam naturam habens plenissimam potestatem spiritualem. Nos autem, cum recipimus sacramenta imprimentia characterem, accipimus per par­ ticipationem, quod Christo competit per naturam, adeo ut «sicut Chri­ stus habet plenam spiritualis sacerdotii potestatem, ita fideles ejus ei configurentur in hoc, quod parcipant aliquam spiritualem potestatem respectu sacramentorum, et eorum quae pertinent ad divinum cultum»1. 116. Corollarium. Ex his facile colliges sensum definitionis cha­ racteris, quam supra dedimus. Dicitur 1) signaculum, quia per characterem sacramentalem homo a Christo et a caeteris distinguitur; 2) spirituale, ut innuatur hoc signa­ culum ad spiritualia tantum referri; 3) indelebile, quia, ut jam diximus, hoc signaculum nunquam, nequidem in caelo, delebitur; 4) animae im­ pressum. quo significatur characterem esse aliquid reale et mediate vel immediate in anima recipi; 5) quo homo deputatur ad sacra recipienda, defendenda vel lacienda, quibus exprimitur munus et potentia, quae ho­ mini per characterem conferuntur. Per baptismum deputatur homo ad recipienda sacra, per confirmationem ad defendenda ex officio, per ordi­ nem ad facienda. ARTICULUS III QUODNAM SIT SUBJECTUM, IN QUO IMMEDIATE RECIPITUR CHARACTER SACRAMENTALIS 117. Status quaestionis. In homine sunt corpus, anima rationalis et potentiae, quae omnia realiter inter se distinguuntur. Declarandum hic venit, in quo character tanquam in subjecto im­ mediate recipiatur. 118. Placita theologorum, i) Durandus defendit characterem sacramentalem ponendum esse «in potentia executiva per quam minister appli­ cat formam et materiam sacramenti ad suscipientem» et character ordinis «convenientius poneretur in manibus sacerdotis, quibus tenet hostiam con­ secrandam, et ad hoc consecratae sunt, vel in ore vel in lingua proferente verba consecrationis» 1 2. 2) Alii volunt characterem immediate recipi in essentia animae tan­ quam in subjecto. Ita S. Bellarminus, Suarez, Vazquez, Lessius, Lugo, Becanus et alii 34 . 3) Scotus ponit characterem immediate in voluntate tanquam in sub­ jecto ■*. 4) Multo communius et probabilius tenent alii characterem sacramen­ talem recipi immediate in solo intellectu. Ita S. Thomas, omnes thomistae et plures extranei “. 1 S. Thomas, III p., q. 63, a. 5. 2 In IV Seni., dist. 4, q. 1, n. 9. 3 S. Bellarminus, De sacramentis in genere, lib. 2, c. 19, prop. 4; Suarez, De sacramentis, disp. 11, sect. 4, η. 9; Vazquez, De sacramentis, disp. 134, c. 4; Lessius, In III p., q. 63, a. 4; Lugo, De sacramentis in genere, disp. 6, sect. 4; Becanus, De sacramentis, c. 4, q. 3. 4 In IV Sent., dist. 6, q. n, n. 4. «Dico ergo». 6 S. Thomas, III p., q. 63, a 4 ad 3. Cfr. Cajetanus, In III p , q. 63, a, 4. ART. IV. AN ET QUOMODO CHARACTER RECIPIATUR INDELEBILITER IN ANIMA 119. Thesis. solus intellectus. 75 Subjectum immediatum characteris sacramentalis est Arg. Angelicus Doctor solide probat 1) characterem sacramentalem non recipi immediate in essentia animae; et 2) recipi in solo intellectu. 1) Non recipitur immediate in essentia animae. «Character est quod­ dam signaculum, quo anima insignitur ad suscipiendum vel aliis traden­ dum ea, quae sunt divini cultus. Divinus autem cultus in quibusdam actibus consistit. Ad actus autem proprie ordinantur potentiae animae, sicut essentia ordinatur ad esse. Et ideo character non est sicut in sub­ jecto in essentia animae, sed in ejus potentia» l. 2) Recipitur immediate in solo intellectu. «Character ordinatur ad ea, quae sunt divini cultus, qui quidem est quaedam fidei protestatio per exteriora signa. Et ideo oportet, quod character sit in cognitiva po­ tentia animae, in qua est fides» 1 2. Oportet sane characterem sacramentalem immediate recipi in subje­ cto, quod ordinatur ad operationes, et quod inter operandum dirigit caeteras potentias ad tribuendum Deo verum cultum. Solae autem po­ tentiae non essentia animae, ordinantur ad operationes, et inter ope­ randum solus intellectus practicus dirigit caeteras potentias ad tribuen­ dum Deo verum cultum. Unde in solo intelléctu practico immediate re­ cipitur character. ARTICULUS IV AN ET QUOMODO CHARACTER RECIPIATUR INDELEBILITER IN ANIMA 120. Status quaestionis. Tria sunt praecipue in hoc articulo discu­ tienda: 1) An character sit indelebilis in anima durante hominis vita. 2) An etiam post mortem permaneat in altera vita; 3) An sit indelebilis intrinsece ex natura sua, an vero extrinsece ex sola ordinatione divina. 121. Placita theologorum, r) De fide est et omnes unanimi consensu admittunt characterem indelebiliter permanere in anima durante homi­ nis vita. 2) Non est de fide, sed communis sententia docet characterem post mortem hominis manere in anima. 3) Quantum ad modum tenet Scotus 34, cui subscribunt Vazquez 1 et alii, characterem esse indelebilem ex sola extrinseca Dei dispositione. Sed •S'. Thomas 5, omnes thomistae, et plures extranei defendunt characterem sacramentalem ex natura sua et intrinsece indelebiliter inhaerere animae. 122. Thesis. Character sacramentalis secundum praesentem Dsi providentiam est non solum ex extrinseca Dei dispositione, sed etiam in­ trinsece et ex natura sua, indelebilis in hac et altera vita. Nota. Dixi «secundum praesentem Dei providentiam», quia non dubi­ tamus, quin de potentia Dei extraordinaria, sicut angeli et animae ratio­ nales destrui valent, possit character deleri. 1 2 3 1 4 III p., q. 63, a. 4. III p., q. 63, a. 4 ad 3. In IV Seni., dist. 6, q. 9, n. 20. In III p., disp. 134, c. 5, n. 90. III p.. q. 63. a. 5. 76 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. V. DE CHARACTERE SACRAMENTORUM Pars l.a Character est indelebilis in hac vita. 1) Patres Conciliorum Florentini et Tridentini vocant characterem signum indelebile1: et exinde theologi acceperunt hanc doctrinanr ut dogma fidei. 2) Ex apostolica et universali traditione docemur sacramenta, quae imprimunt characterem, nunquam iteranda esse, eo quod aliquid eorum scilicet character indelebiliter permanet in anima. 3) Character est quaedam participatio sacerdotii Christi. Christus autem est sacerdos in aeternum. Ergo character debet permanere in aeternum. Pars 2.a ra vita. Character sacramentalis est indelebilis in alte­ 1) S. Thomas ait: «Post hanc vitam remanet character et in bonis ad eorum gloriam et in malis ad eorum ignominiam; sicut etiam mili­ taris character remanet in militibus post adeptam victoriam et in his, qui vicerunt, ad gloriam, et in his, qui sunt victi, ad poenam» 2) Cum character sacramentalis recipiatur in anima tanquam in subjecto, remanet indelebilis, dum ipsa anima est incorruptibilis. Sed anima rationalis manet incorruptibilis post mortem hominis. Ergo. Sicut res consecratae ac benedictae non amittunt consecrationem et benedi­ ctionem, dum ipsae integrae manent, ita etiam anima rationalis conser­ vat characterem sacramentalem etiam in altera vita, dum incorrupta manet. Pars 3.a Character sacramentalis est indelebilis non so­ lum ex externa Dei dispositione sed etiam intrinsece et ex natura sua. Character sacramentalis non habet unde corrumpatur, sicut habent alia accidentia. Non potest corrumpi ob defectum potentiae principalis, quae eo utitur tanquam potentia instrumentali ad operanda sacra, ut aliquando desinunt esse causae instrumentales, quia potestas sacerdo­ talis Christi, quae in hoc casu est causa principalis, manet in aeternum. Non desinit esse ad corruptionem subjecti, ad modum colorum, qui, corruente pariete, pereunt, quia character recipitur in intellectu incor­ ruptibili. Non deletur ad introductionem dispositionum, quae illum ex­ pellant, ut peccatum expellit gratiam, quia nihil potest introduci in anima, quod sit incompatibile cum charactere sacramentali. Corollarium. Consequenter docent auctores mortuum baptizatum, si miraculose resurgeret, non fore baptizandum, et sacerdotem mor­ tuum, si surgeret ex mortuis, non fore ordinandum. 1 Concil. Florent., Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 695; et Conoil. Trid., S«SS. 7, can. 9: Denz-Bannw., 852. ■’ III p., q. 63, a. 5 ad 3. ART. I. AN ET QUOMODO CHRISTUS INSTITUERIT SACRAM., ETC. 77 QUAESTIO VI DE AUCTORE SACRAMENTORUM NOVAE LEGIS ARTICULUS I AN ET QUOMODO CHRISTUS INSTITUERIT SACRAMENTA NOVAE LEGIS 123. Status quaestionis. 1) Instituere sacramenta novae legis nihil aliud est, quam determinare signa sensibilia, quae significent et instrumentaliter causent gratiam. Cum autem haec signa sint quaedam composita, quae constant rebus tanquam materia et verbis tanquam forma, signa determinari dicuntur, cum designantur materia et forma, et compositum ordinatur ad significandam gratiam. 2) Auctor sacramentorum potest esse principalis, qui propria vir­ tute ac potestate instituit sacramenta; et ministerialis, qui non virtute propria sed potestate ab auctore principali delegata agit circa sacramenta. Auctor ministerialis potest iterum esse ministerii principalis seu in­ stitutionis, qui habet potestatem excellentiae ad instituenda sacramenta, et ministerii communis seu administrationis, qui nullatenus instituit sed conficit ac confert sacramenta, ut quilibet minister conficit et admi­ nistrat sacramenta. 3) Dilucidandum est, an et quomodo Christus signa sensibilia gra­ tiae determinaverit, et contulerit ipsis virtutem producendi gratiam. 124. Errores, i) Reformatores saeculi xvi noluerunt admittere nisi duo vel tria sacramenta, et dixerunt caetera sacramenta, quae in Ecclesia habentur, saeculo n vel m a catholicis fuisse inventa, ut dogmata Chri­ stiana externo ritu exhiberentur ac profiterentur. 2) Modernistae graviter erraverunt dicentes: «Opiniones de origine sa­ cramentorum, quibus Patres tridentini imbuti erant, quaeque in eorum ca­ nones dogmaticos proculdubio influxum habuerunt, longe distant ab iis, quae nunc penes historicos rei Christianae indagatores merito obtinent» *. «Sacramenta ortum habuerunt ex eo quod apostoli eorumque successores ideam aliquam et intentionem Christi, suadentibus et moventibus circum­ stantiis et eventibus, interpretati sunt» 1 2. 125. Thesis I. mentorum. Solus Deus potest esse auctor principalis sacra­ Arg. Ille solus potest ut auctor principalis sacramenta instituere, qui potest ipsis conferre virtutem causandi gratiam. Sed solus Deus pot­ 1 Decreto Lamentabili, prop. 39; Denz-Bannw., 2039. Excerpta ex Loisy, .1 utour d’un petit livre, p. 223. 2 Decreto Lamentabili, prop. 40; Denz-Bannw., 2040. Excerpta ex Loisy, L'Évangile et 1‘Hglise, p. 239. S. Officio propositionem damnanti respondit Loisy: «Entendue à la rigueur, comme le Saint-Office l’a comprise, cette assertion est inexacte, car Jésus n’a eu aucune idée ni intention par rapport aux sacrements de l'Église. Mais celle-ci n’en a pas moins organisé son système sacramentairc en par­ tant de certaines données évangéliques, ou de faits traditionnels, baptême de Jean, souvenir de la dernière cène, mission des apôtres». Simples reflexions sur le Décret du Saint-Office, § 40. DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. VI. DE AUCTORE SACRAMENTORUM 78 est hanc virtutem signis sensibilibus conferre. Ergo solus Deus potest esse auctor principalis sacramentorum. 126. Corollarium I. Sicut solus Deus est causa principalis gratiae in anima, quia ipse solus potest illabi in animam, et tribuere partici­ pationem suae naturae homini, ita solus Deus potest principaliter con­ stituere causas instrumentales gratiae, ipsisque conferre virtutem pro­ ducendi gratiam. Cum enim sacramenta sint causae instrumentales gra­ tiae et characteris, ab. eo ut a causa principali instituenda sunt, cujus sunt instrumenta, et a quo recipiunt virtutem. Coroll. II. Christus ut Deus est certissime auctor principalis sacra­ mentorum, quia operationes Christi ut Dei sunt communes Sanctissi­ mae Trinitati. Christus ut Deus habet auctoritatem propriam non dele­ gatam. Unde, sicut potest propria auctoritate gratiam quomodolibet producere, ita pariter, cum sit causa principalis omnium rerum, potest instrumenta gratiae instituere eisque virtutem instrumentariam ad gra­ tiam producendam conferre. 127. Thesis II. Christus, ut homo, habebat potestatem ministerii principalis seu excellentiae in sacramentis instituendis. Arg. Haec potestas ministerii principalis seu excellentiae certe com­ petit Christo, ut homini tum propter unionem hypostaticam ad Verbi personam, tum propter munus quod gerebat redemptoris generis huma­ ni. Christus, ut bene ait ad rem Angelicus, secundum quod est homo, «operatur ad interiores effectus sacramentorum meritorie et efficienter, sed instrumentaliter. Dictum est enim q. 48 et 49, quod passio Christi, quae competii ei secundum humanam naturam, causa est nostrae justificationis et meritorie et effective, non quidem per modum principalis agentis, sive per auctoritatem, sed per modum instrumenti, in quantum humanitas est instrumentum divinitatis ejus... Sed tamen, quia est in­ strumentum conjunctum divinitati in persona, habet quandam princi­ palitatem et causalitatem respectu instrumentorum extrinsecorum, qui sunt ministri Ecclesiae... Et ideo, sicut Christus, in quantum Deus, ha­ bet potestatem auctoritatis in sacramentis, ita in quantum homo habet potestatem ministerii principalis, sive potestatem excellentiae» x. Christus, cum duplicem haberet potestatem, auctoritatis scilicet et excellentiae, dupliciter influxit in sacramentorum institutionem. Qua Deus potestate usus est auctoritatis, et fuit auctor principalis sacra­ mentorum; qua homo usus est potestate excellentiae, et fuit auctor mi­ nisterii principalis in instituendis sacramentis. 128. Corollarium. Ad potestatem ministerii principalis seu excellen­ tiae in Christo quatuor spectant: Primo, quod meritum et virtus passionis Christi operentur in sacra­ mentis. Christus enim per passionem suam contulit sacramentis virtu­ tem sanctificandi Secundo, quod in Christi nomine sacramenta sanctificentur. 1 III p., q. 64, a. 3. ART. I. AN ET QUOMODO CHRISTUS INSTITUERIT SACRAM., ETC. 79 Tertio, quod Christus, qui dedit virtutem sacramentis, potuerit in­ stituere sacramenta. Quarto, quod Christus potuerit effectum sacramentorum sine exte­ riori sacramento conferre L 129. Thesis III. Christus, Deus-Homo, omnia novae legis sacra­ menta instituit. (Est de fide.) Nota. Juxta dicta Christus, ut Deus, potestate auctoritatis, et ut homo potestate excellentiae, sacramenta instituit. Arg. 1) Ex S. Scriptura. De quibusdam sacramentis certa, de aliis probabilia exstant circa hoc in sacris litteris testimonia. De baptismo dicitur: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti12. De eucharistia: Accepit Jesus panem et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite: hoc est corpus meum. Et acci­ piens calicem gratias egit, et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus 3. De poenitentia: Christus ait discipulis suis: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinue­ ritis, retenta sunt4. Ordinem autem instituit Christus, quando dixit apud Lucam: Hoc facite in meam commemorationem 5; et cum dedit apostolis potestatem dimittendi peccata 6. Matrimonium instituit, cum declaravit: Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet 7; vel cum in Cana Galilaeae adstitit nuptiis cum disci­ pulis suis. De confirmatione et extrema unctione locus certus non habetur in Scriptura, sed ea sacramenta creduntur instituta fuisse, quando Chri­ stus post passionem et resurrectionem suam per dies quadraginta appa­ rens loquebatur cum discipulis de regno Dei 8. «Non ergo ii dies, dile­ ctissimi, ait S. Leo, qui inter resurrectionem Domini ascensionemque fluxerunt, otioso transiere decursu; sed magna in his confirmata sacra­ menta, magna sunt revelata mysteria» 9. 2) Ex Concilio Tridentino. Solemnem de hac re definitionem ediderunt Patres Concilii Tridentini dicentes: Si quis dixerit sacramenta novae legis non fuisse omnia a Jesu Christo Domino nostro instituta, aut 1 2 3 4 5 6 7 • 11 III p., q. 64, a. 3. Matth., 28, 18 sq. Matth., 26, 26 sqq. Joan., 20, 21 sqq. Luc., 22, 19. Joan., 20, 21 sqq. Matth., 19, 6. Aci., 1, 3. Serm. de Ascensione Domini, c. 2; ML 54, 395. 8o DE SACRAMENTIS. SECT I. Q. VI. DE AUCTORE SACRAMENTORUM esse -plura vel pauciora quam septem... aut etiam aliquod horum septem non esse vere et proprie sacramentum, a. s. T. 3) Ex SS. Patribus. Auctor libri De sacramentis: «Auctor sacra­ mentorum quis est, nisi Dominus Jesus? De caelo ista sacramenta vene­ runt» 1 2. 4) Ex ratione. 1) Sacramenta novae legis, cum habeant virtutem instrumentariam producendi gratiam, ab eo fuerunt instituenda, a quo confertur nobis gratia. Sed Christus, Deus-Homo, confert nobis gra­ tiam. Ergo. 2) Cum fides et sacramenta pertineant ad substantiam Ecclesiae, oportuit, ut ipse, qui fundavit Ecclesiam, traderet fidem et institueret sacramenta. Sed Christus fundavit Ecclesiam. Ergo. «Apostoli et eorum successores, ait Angelicus, sunt vicarii Dei quantum ad regimen Eccle­ siae constitutae per fidem et fidei sacramenta. Unde, sicut non licet eis constituere aliam Ecclesiam, ita non licet eis tradere aliam fidem, neque instituere alia sacramenta. Sed per sacramenta, quae de latere Christi pendentis in cruce fluxerunt, dicitur esse fabricata Ecclesia Christi» 3* . 130. Thesis IV. Potestas auctoritatis, quam Christus habuit ut Deus ad sacramenta instituenda, non potuit communicari puro homini, bene tamen potestas excellentiae. Nota, i) Primam hujus theseos partem omnes, ut decet, unanimi consensu admittunt auctores. 2) Alteram partem disputant theologi. Aliqui negant potestatem ex­ cellentiae, quam Christus habuit in sacramentis instituendis, potuisse ho­ mini puro communicari. Ita Durandus, Biel et Vazquez *. Alii vero multo communius cum S. Augustino 56affirmant °. Pars l,a Potestas auctoritatis in Christo est ipsa deitas. Deitas autem nequit creaturae communicari. Ergo. Unde S. Thomas ait: «Talis potestas nulli creaturae potuit communicari, sicut nec divina essentia»7. Pars 2.'1 1) ,S‘. A uguslinus haec habet: «Potuit autem Dominus Jesus Christus, si vellet, dare potestatem alicui servo suo, ut daret baptismum suum tanquam vice sua, et transferre a se baptizandi potestatem, et consti­ tuere in aliquo servo suo; et tantam vim dare baptismo translato in servum, quantam vim haberet baptismus datus a Domino. Hoc noluit ideo, ut in illo spes esset baptizatorum, a quo se baptizatos agnoscerent... Si enim daret hanc potestatem servis, id est, ut ipsorum esset, quod Domini erat, tot essent baptismi, quot essent servi» 8. 1 2 3 '* a. 3; 6 Sess. q. De sacramentis in genere, can. i; Denz-Bannw., 844. De sacramentis, lib. 4, c. 4, n. 13; ML 16, 458. III p., q. 64, a. 2 ad 3. Durandus. In IV Sent., dist. 2, q. I, n. 4; Biel, In IV Sent., dist. I, q. 2, Vazquez, In III p., disp. 135, C. 2. In Joanncm, tr. 5, n. 7; ML 35, 1417. Cfr. S. Thomas, III p., q. 64, a. 4: et Hugon, De sacramentis in communi, ° q. 4, a. i, § VII. ’ Ili p., q. 64, a. 4. 8 In Joanncm, tr. 5, n. 7; MI, 35, 1417. ART. II. UTRUM CHRISTUS IMMEDIATE INST. OMNIA NOVAE LEGIS SACRAM. 8l 2) Ratio idem ostendit. Potestas enim excellentiae in instituendis sacramentis est facultas eligendi ac designandi signa sensibilia, quae significent et instrumentaliter conferant gratiam, quam Deus principa­ liter causât. Sed potuit Christus puro homini conferre facultatem eli­ gendi ac designandi signa sensibilia, quae significent, et instrumentaliter conferant gratiam, quam ipse Deus principaliter causai. Ergo. «Talem potestatem, inquit Angelicus, potuit (Christus) ministris communicare, dando scilicet eis tantam gratiae plenitudinem, ut eorum meritum ope­ raretur ad sacramentorum effectus, ut ad invocationem nominum ipso­ rum sanctificarentur sacramenta, et ut ipsi possint sacramenta instituere, et sine ritu sacramentorum effectum sacramentorum conferre solo impe­ rio. Potest enim instrumentum conjunctum, quando fuerit fortius, tanto magis virtutem suam instrumento separato tribuere, sicut manus baculo» \ In hoc tamen casu potestas excellentiae reciperetur in homine puro imperfectius quam in Christo, quia Christus ut homo est instrumentum conjunctum, et homo purus esset instrumentum separatum. ARTICULUS II UTRUM CHRISTUS IMMEDIATE INSTITUERIT OMNIA NOVAE LEGIS SACRAMENTA 131. Placita theologorum. Veteres quidam scholastici dixerunt Chri­ stum non immediate instituisse omnia novae legis sacramenta. 1) Confirmationem non immediate a Christo sed a Patribus in Concilio Meldensi sub instinctu Spiritus Sancti «quantum ad formam verborum et materiam elementarem» immediate institutam fuisse docet Alensis 12, et non a Christo immediate sed a Spiritu Sancto fuisse institutam adserit S. Bo­ naventura 3* . 2) S. Bonaventura defendit poenitentiam quoad facultatem absolvendi fuisse a Christo immediate institutam, sed quoad confessionem seu dete­ ctionem peccati fuisse a Christo insinuatam, et ab apostolis auctoritate sibi a Domino tradita institutam *. 3) Extreinam-unctionem non a Christo immediate sed a Spiritu Sancto per apostolos fuisse institutam docuerunt Hugo Victorinus, Petrus Lombardus, Alensis et 5. Bonaventura 5. 1 III p., q. 64, a. 4. 2 IV p., q. 9, membro 1. Merito animadvertunt hic auctores Alensem dece­ ptum fuisse, quia in Concilio Meldensi, quod celebratum est anno 845, nihil actum fuit circa institutionem confirmationis. Cfr. Mansi, Coll. Con., 14, 815 sqq. 3 In IV Sent., dist. 7, a. I, q. 1. Doctor Seraphious, quod auctoritate fortasse Magistri sui Alensis fretus minus correcte in commentariis ad libros Sententiarum scripsit, postea in Breviloquio (p. VI, c. 4) temperavit, vel, si mavis, correxit. 1 In IV Sent., dist. 17, p. 2, a. 1, q. 3. Recentes editores operum S. Bonaventurae hoc loco contendunt confessionem in insinuatione Christi satis fuisse institu tam. 5 Hugo Victorinus, De sacramentis, lib. 2, p. 15, c. 2; ML 176, 577; Petrus Lombnrdus, IV Sent., dist. 23, n. 2; Alensis, IV p., q. 5, m. 2, a. i; S. Bonaven­ tura, In IV Seni., dist. 23, a. 1, q. 2. 0 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. VII. DE MINISTRO SACRAMENTORUM 82 132. Thesis. Christus, Deus-Homo, immediate instituit omnia no­ vae legis sacramenta. Est hodie communis et theologice certa. Arg. 1) Ex Concilio Tridentino. Concilium expresse declaravit sa­ cramenta novae legis fuisse omnia a Christo Domino instituta K Sed instituere obvie significat immediatam actionem, ut grammatici facile concedunt. Ergo. Idem Concilium docet Ecclesiam posse «in sacramentorum dispensa­ tione, salva illorum substantia, ea statuere vel mutare, quae suscipien­ tium utilitati seu ipsorum sacramentorum venerationi... magis expedi­ re judicaverit»1 2. 2) Ex SS. Patribus. S. Augustinus diserte adserit Christum Do­ minum noluisse communicare alteri potestatem excellentiae in insti­ tuendis sacramentis3. Et S. Thomas ait: «Christus noluit potestatem suae excellentiae ministris communicare. Si tamen communicasset, ipse esset caput principaliter, alii vero secundario» 4. 3) Ex ratione. Oportuit, ut Christus, qui immediate Ecclesiam in­ stituit, ea pariter institueret, quae ad substantiam Ecclesiae pertinebant. Sed sacramenta, quae sunt media ad salutem fidelium necessaria, ad substantiam Ecclesiae pertinent. Ergo. QUAESTIO VII DE MINISTRO SACRAMENTORUM ARTICULUS I QUIS SIT MINISTER ORDINARIUS SACRAMENTORUM 133. Status quaestionis. 1) Dominus noster Jesus Christus, qui Ecclesiam immediate fundavit, per se ipsum instituit et Ecclesiae tra­ didit sacramenta, ut recte administrarentur et a fidelibus reciperentur. Ad hoc necessarii erant ministri, qui sacramenta conficerent et fidelibus dispensarent. 2) Porro duplex est sacramentorum minister, unus -primarius, alter secundarius. Minister primarius est ille, qui sacramenta instituit et contulit eis virtutem producendi gratiam, Dominus Jesus, cujus nomine gerimus nos ministerium. Quoties enim minister conficit sacramenta, Christus invi­ sibiliter ea dispensat. Unde S. Ambrosius ajebat: «Nostra enim servitia, sed tua sunt sacramenta» 5. Minister secundarius est, qui nomine Christi et deputatione Ecclesiae sacramenta conficit ac dispensat. 1 2 3 4 3 Sess. 7, can. i; Denz-Bannw., 844. Sess. 21. c. 2; Denz-Bannw., 931. In Joannem, ,tr. 5, n. 7; ML 35, 1417. III p., q. 64, a. 4 ad 3. De Spiritu Sancto, Prol., 18; ML 16, 737. ART. I. QUIS SIT MINISTER ORDINARIUS SACRAM. 83 3) Supremam potestatem ministerialem ad conficienda et dispen­ sanda sacramenta contulit Christus Ecclesiae, et virtute hujus potesta­ tis valet Ecclesia in sacramentorum dispensatione, salva eorum substan­ tia, ea statuere vel mutare, quae suscipientium utilitati seu ipsorum sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum et locorum varietate magis expedire judicaverit Quare Apostolus ajebat: Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei12. Sub hac ratione Ecclesiae competit: a) Infallibiliter declarare ac definire, quae ad ■validam et licitam sa­ cramentorum administrationem spectant. Sic tractu temporis declaravit materiam et formam quorumdam sacramentorum, ac designavit dispo­ sitiones, quibus oportet conficere vel recipere sacramenta. b) Promovere homines ad statum competentem, ut sint idonei ministri sacramentorum, atque inter competentes designare ministros ad singula sa­ cramenta. Ecclesia siquidem hierarchice constituta accurate sibi prae­ stitit, quae ad ordinationem ministrorum requirebantur. 4) Minister secundarius potest esse ordinarius vel extraordinarius, et hoc dupliciter: Minister ordinarius uno modo dicitur, qui ex lege Dei ordinaria seu secundum praesentem Dei providentiam potest sacramenta conficere, ut homo viator; et extraordinarius, qui non in praesenti providentia, sed in alia providentia et per potentiam Dei extraordinariam potest conficere sacramenta, ut angeli. Alio modo dicitur ordinarius, qui intra legem ordinariam ex officio consecratus seu deputatus est ad sacramenta conficienda; et extraordi­ narius. qui non ex officio et speciali consecratione, sed ex necessitate vel speciali commissione conficit sacramenta, ut laicus in necessitate baptizat. 134. Error. Lutherus impiissime dixit ministros ordinarios sacramen­ torum esse tum homines, tum angelos, tum etiam daemones 3. 135. THESIS I. Minister sacramentorum ordinarius in praesenti Dei providentia est homo viator. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Missio conficiendi et dispensandi sacra­ menta concredita est a Christo in sacra Scriptura hominibus tantum viatoribus. Ipsis quippe, non angelis neque hominibus beatis, dictum est: Docete omnes gentes, baptizantes eos 4. Hoc facite in meam commemo­ rationem 5. Et de hominibus viatoribus ait Apostolus: Omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his, quae sunt ad Deum 6. 2) Ex SS. Patribus. S. Joannes Chrysostomus ait: «Qui terram in1 2 3 4 11 ° Concit. Triti., sess. 21, c. 2; Denz-Bannw., 931. I Cor., 4. 1. De abroganda missa privata, circa finem. Matth., 28, 19. Lue., 22, 19. Hebr., 5, 1. 84 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. VII. DE MINISTRO SACRAMENTORUM colunt in eaque commorantur ad ea, quae in caelis sunt, dispensanda, commissi sunt, potestatemque acceperunt, quam neque angelis, neque archangelis dedit Deus» \ 3) Ex ratione. 1) «Tota virtus sacramentorum, ut bene ait S. Tho­ mas, a passione Christi derivatur, quae est Christi secundum quod est homo; cui in natura conformantur homines, non autem angeli....Et ideo ad homines pertinet dispensare sacramenta et in eis ministrare, non autem ad angelos»12. 2) Sacramenta instituta sunt pro sola Ecclesia militante, et opor­ tuit, ut ministri ordinarii eorum adsumerentur ab ipsa Ecclesia militante. Scholion I. Disputatur inter theologos, an sacerdotes beati, si mi­ raculose resurgant, possint absque nova commissione esse ministros or­ dinarios sacramentorum. Difficile quibusdam visum est, sacerdotes beatos, quamvis miracu­ lose resurgant, esse ministros ordinarios sacramentorum; quia beati in caelo sunt sicut angeli Dei, et quia oportet ministros ordinarios sacramen­ torum esse membra Ecclesiae militantis. Nihilominus alii multo probabilius censent sacerdotes beatos, si a mortuis resurgant, inter ministros ordinarios sacramentorum computan­ dos esse; quia 1) ut benet ait Angelicus, «sancti, qui sunt in caelo, sunt similes angelis quantum ad participationem gloriae, non autem quan­ tum ad conditionem naturae; et per consequens neque quantum ad sa­ cramenta» 3; et 2) sacerdos sic resurgens haberet characterem ac pote­ statem ad sacramenta facienda, imo transeunter pertineret ad Ecclesiam militantem. Hinc hujusmodi sacerdos posset non solum valide baptiza­ re, sed etiam missas celebrare, poenitentes cum licentia Episcopi absol­ vere, et alia ministeria perageie. Scholion II. Angeli possunt in alia Dei providentia esse ministri extrat»rc intentione intcrprelativa. Arg. Intentio interpretativa revera nihil est, sed tantum supponit in ministro fore intentionem faciendi quidpiam, si de eo cogitaret. Sed concilia requirunt, ut diximus, veram intentionem, id est, actum volun­ tatis, ad valorem sacramentorum. Ergo. 1 Catharinus, De necessaria intentione in ■perficiendis sacramentis, Roma, 1552; Salmeron, In Ep. S. Pauli, lib. 3, disp. 2; Conienson, lib. II, p. 1, diss. 3, app.; Druvenius, De sacr. in gen., q. 7, c. 3. 2 Salm., De sacr. in com., disp. 7, n. 19 sqq.; Gotti, De sacr. in generali, q. 7, dub. 4; Billuart, De sacr. in comm., diss. 5, a. 7; Franzelin, De sacr. in gen., th. 17; Katschthaler, De sacr. in comm., n. 131 sqq. 3 Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 695. '* Sess. 14, c. 6; Denz-Bannw., 902. 5 Prop. 28 damnata a S. Off., 7 Dec. 1690; Denz-Bannw., 1318. 6 Opusculo 4, § «Est autem considerandum». 7 III p., q 64, a 8 ad 1. 8 Billuart, De sacramentis in communi, diss. 5, a. 7; Franzelin, De sacramentis in genere, th. 17. ART. II. AN ET QUAE INTENTIO REQUIRATUR IN MINISTRO, ETC. 89 De intentione habituali. Arg. Cum minister sacramentorum sit instrumentum vivum, et ha­ beat potestatem ministerialem. oportet, ut ipse in sacramentis confi­ ciendis, se exhibeat ministrum Christi. Ministrum autem Christi se ex­ hibet homo, cum se subordinat Christo per intentionem, et cum vi hujus intentionis operatur. Minister vero, qui habet tantummodo inten­ tionem habitualem, non operatur vi intentionis habitae, quia intentio habitualis non influit in actum. Ergo. Veteres theologi aliquando dixerunt intentionem habitualem suffi­ cere pro sacramentis conficiendis, sed animadvertendum est antiquos theologos intentionem habitualem non semel pro virtuali accepisse1. Sic S. Thomas, III p., q. 64, a. 8 ad 3, intentionem virtualem vocat habitualem, de quo videndi sunt Salmanticenses 12. 142. Thesis IV. Ad valorem sacramenti requiritur et sufficit in ministro intentio virtualis saltem faciendi, quod facit Ecclesia. Arg. 1) S. Thomas: «Quamvis studiose curare debeat sacramenti minister, ut etiam actualem intentionem adhibeat, sed hoc non est tota­ liter positum in hominis potestate, quia praeter intentionem, cum homo vult multum intendere, incipit alia cogitare, secundum illud psalmi 39, 13: Cor meum dereliquit mea 3. 2) In sacramentis conficiendis ea requiritur et sufficit intentio in ministro, quae facit administrationem sacramentorum esse actionem humanam, a ministro ministerialiter nomine Christi peractam. Sed in­ tentio virtualis in ministro facit administrationem sacramentorum esse actionem humanam, a ministro ministerialiter nomine Christi peractam, quia intentio virtualis influxu suo determinat et ordinat ea, quae in sacramentis aguntur, ad finem sacramentorum, et facit, ut minister se exhibeat ministrum Christi. Ergo. Minister itaque habens intentionem virtualem. etsi momentanee distractus, vere conficit sacramentum, quia, ut dicit Suarez, «actio ejus simpliciter est humana et libera, et procedit a priori intentione» 4. Corollarium. Intentio actualis, quamvis sollicite sit curanda, non est necessaria in ministro ad valorem sacramentorum, tum quia, attenta hominum fragilitate, est quandoque impossibilis, tum quia non est re­ quirendus major influxus intentionis quam influxus virtualis. 143. THESIS V. Intentio conditionata de praeterito vel de praesenti sufficit ad valorem sacramenti, non intentio conditionata de futuro. Explicatio. Intentio ponitur aliquando sub conditione de praeterito, ut: Volo te baptizare, si non fuisti baptizatus; quandoque sub conditione 1 Cfr. Raphael a S. Joseph, De actibus humanis, n. 57; et Katschthaler, De sa­ cramentis in communi, n. 117 in nota. 2 De sacramentis in communi, disp. 7, n. 41. 3 III p., q. 64. a. 8 ad 3. 4 De sacramentis, disp. 13, sect. 3, n. 2. DE SACRAMENTIS. SECT. I. ÇJ. VII. DE MINISTRO SACRAMENTORUM 9° de praesenti, ut: Volo te absolvere, si vere es dispositus; interdum sub conditione de futuro, ut: Volo te absolvere, si cras restituas debitum. Quando apponitur conditio de praeterito vel de praesenti, supposito quod verificetur, intentio ministri in actu sacramentali fit absoluta, et validum est sacramentum. At, ubi apponitur conditio de futuro, cum haec non possit verificari nisi in tempore futuro, intentio ministri non fit absoluta sed dependet a conditione ponenda, ac deficit in actu abso­ lutionis, ac proinde nullum est sacramentum. 144. Thesis VI. Ad valorem sacramentorum non requiritur in ministro intentio conferendi gratiam vel characterem. Arg. Juxta Concilium Florentinum et Tridentinum locis saepe citatis requiritur et sufficit in ministro sacramentorum intentio faciendi, quod facit Ecclesia. Ecclesia autem non facit gratiam et characterem, sed sacramentum, ut suos effectus producat. ARTICULUS III UTRUM AD VALOREM SACRAMENTORUM REQUIRATUR FIDES IN MINISTRO 145. Status quaestionis. Titulus patet. Solummodo animadverten­ dum est nos hic agere de valida administratione sacramentorum, de li­ cita confectione inferius acturi. 146. Errores, i) Primus, qui negasse videtur baptismum ab haere­ ticis collatum fuisse validum, fuit Tertullianus ’, a quo fortasse hanc opi­ nionem deinde africani receperunt. 2) /1 grippinus, episcopus carthaginensis, vivente adhuc, ut videtur, Tertulliano, circa a. 220 cum plurimis episcopis Africae, et Firmilianus, episcopus Caesareensis in Cappadocia, cum multis episcopis Asiae minoris declaraverunt baptismum ab haereticis et schismaticis collatum esse inva­ lidum, et haereticos seu schismaticos sic baptizatos, quando ad Ecclesiam catholicam redeunt, rebaptizandos esse 12. 3) Paulo post S. Cyprianus, Agrippini in sede carthaginensi succes­ sor, controversiam hac de re suscitavit, et Agrippini doctrinam strenue defendit. Imo, celebratis Carthagine duabus synodis annis 255 et 256, ipse et adstantes 71 episcopi statuerunt «unum baptisma esse, quod sit in Ec­ clesia catholica constitutum, ac per hoc non rebaptizari, sed baptizari a nobis, quicumque ab adultera et profana aqua veniunt abluendi et sancti­ ficandi salutaris aquae veritate» 3. 4) Eumdem errorem donatistae saeculo iv acriter defenderunt 4. 147. Doctrina Ecclesiae. S. Stephanas I papa huic theoriae resti­ tit, et rescripsit illum canonem: «Si qui ergo a quacumque haeresi ve­ nient ad vos, nihil innovetur, nisi, quod traditum est, ut manus illis imponatur ad poenitentiam» 5. 1 2 3 4 6 De baptismo, 15; ML 1, 1325. Cfr. S. Cyprianus, ep. 71, n. 4: ML 4, 421. S. Cyprianus, ep. 73, n. i; ML 3, 1155. Cfr. Concilium ArSlatense, can. 8: Denz-Bannw., 53. Denz-Bannw., 46. ART. ΙΠ. AN REQUIRATUR FIDES IN MINISTRO SACRAM. 91 Haec doctrina S. Stephani tandem praevaluit, et hodie quoad ba­ ptismum definita est in pluribus conciliis. 148. Thesis. Ad valorem sacramentorum non requiritur fides in ministro. Quoad baptismum est de fide, quoad alia sacramenta proxima fidei. Arg. 1) Ex conciliis. Concilium Arelatense I (a. 314) \ et Conci­ lium Nicaenum I (a. 325) 12, hoc diserte docuerunt. Concilium Florentinum ait: «Etiam paganus et haereticus baptizare potest, dummodo formam servet Ecclesiae, et facere intendat, quod facit Ecclesia» 3. Concilium Tridentinum statuit: Si quis dixerit baptismum, qui etiam datur ab haereticis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, cum in­ tentione jaciendi, quod jacit Ecclesia, non esse verum baptismum, a. s. 4. 2) Ex SS. Patribus. S. Augustinus profundissime de hoc disseruit et nostram doctrinam firmavit dicens: «Nondum erat diligenter illa ba­ ptismi quaestio pertractata, sed tamen saluberrimam consuetudinem tenebat Ecclesia, in ipsis quoque schismaticis et haereticis corrigere, quod pravum est, non iterare quod datum est... quam consuetudinem credo ex apostolica traditione venientem, sicut multa, quae non inveniun­ tur in litteris eorum, neque in conciliis posteriorum, et tamen, quia per universam custodiuntur Ecclesiam, nonnisi ab ipsis tradita et commen­ data creduntur» 5. 3) Ex auctoritate Ecclesiae. S. Stephaniis, ut litem contra S. Cy­ prianum dirimeret, provocavit ad veterem consuetudinem et constan­ tem Ecclesiae praxim. Imo S. Cyprianus refert quosdam de collegis suis noluisse rebaptizare eos, qui ab haereticis baptizari erant dicentes «se in hoc veterem consuetudinem sequi»6; et ipse non negat hanc consue­ tudinem* viguisse, cum ait: «Non est autem de consuetudine praescri­ bendum, sed ratione vincendum» 7. Haec consuetudo 1) primo et secundo saeculo certe in Eclesia vi­ guit; 2) ineunté saeculo tertio a quibusdam in Africa et Asia minori episcopis coepit interrumpi; 3) labente saeculo tertio et deinceps omnino firmata est, et veritas catholica explicite tradita 8. 4) Ex ratione. Veritatem catholicam ratio suadet. Minister enim in sacramentis conficiendis est instrumentum vivum Christi, et agit vir­ tute Christi, adeo ut perfectiones personales ministri nihil influant in valorem sacramentorum. Sed fides est virtus ac perfectio personalis mi­ nistri. Ergo ad valorem sacramentorum non requiritur fides ministri. 1 Can. 8; Denz-Bannw., 53. 2 Can. 8 et 19; Denz-Bannw., 55-56. 3 Decreto pro armenis: Denz-Bannw., 696. 4 Sess. 7, can. De baptismo; Denz-Bannw., 860. 5 De baptismo, lib. 2, c. 7, n. 12 sqq.; ML 43, 133. ° Ep. 71, n. 2; ML 4, 422. 7 Ep. 71, n. 3; ML 4, 423. 8 Cfr. Van Noort, De sacramentis, n. 126 sqq. Vincentius Lirinensis rebaptizan­ tium doctrinam damnavit his verbis: «Agrippinus, carthaginensis episcopus, primus omnium mortalium, contra divinum canonem, contra universalis Ecclesiae regulam, contra sensum omnium sacerdotum, contra morem ac instituta majorum rebapti­ zandum esse censebat». Commonit , c. 6; ML 50, 645. 92 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. VII. DE MINISTRO SACRAMENTORUM ARTICULUS IV UTRUM AD VALOREM SACRAMENTORUM REQUIRATUR PROBITAS VITAE IN MINISTRO 149. Status quaestionis. Probitas vitae consistit in statu gratiae, et quaeritur, an necesse sit, ut minister sit in statu gratiae ad valide conficienda sacramenta. Error. Donatistae saeculo ivl, Albigenses saeculo xn -, Walden ses saeculo xm 123* et Wiclejfitae saeculo xiv defenderunt sacramenta, prae­ sertim ordinem, a ministris peccatoribus collata esse invalida. 150. T HESIS. Ministri peccatores possunt valide conficere sacra­ menta. (Est de fide.) Arg. 1) Ex Concilio Tridentino. Concilii Patres hoc statuerunt: Si quis dixerit ministrum in peccato mortali exsistentem, modo omnia essen­ tialia, quae ad sacramentum conjiciendum aut conferendum pertinent, ser­ vaverit, non conjicere aut conferre sacramentum, a. s. s. 2) Ex S. Augustino: Adserit S. Doctor «potestatem (baptismi) in neminem transituram, ministerium et in bonos et in malos. Non exhor­ reat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem. Quid tibi facit malus minister, ubi bonus est Dominus? »6. 3) Ex auctoritate et ratione S. Thomae. «De bonitate et malitia al­ terius hominis, ait S. Thomas, homo judicare non potest; hoc solius Dei est, qui occulta cordis rimatur. Si igitur malitia ministri impedire posset sacramenti effectum, non posset homo habere fiduciam certam de sua salute, nec conscientia ejus remaneret libera a peccato... Si autem homo salutem consequi per sacramenta non speraret, nisi a bono ministro dispensata, videretur spem suae salutis aliqualiter in homine ponere». Ergo «confitendum est, quod sacramenta sunt salutaria ex virtute Chri­ sti, sive per bonos, sive per malos ministros dispensentur» 7. ARTICULUS V UTRUM MINISTER IN PECCATO MORTALI EXSISTENS POSSIT LICITE CONFICERE VEL ADMINISTRARE SACRAMENTA 151. Status quaestionis. 1) Ex ministris sacramentorum aliqui sunt, qui speciali consecratione ad id deputantur, ut sunt ministri con­ firmationis, eucharistiae, poenitentiae, extremae unctionis et ordinis; 1 2 Cfr. Hergenrother, Hist, de la Iglesia, t. 2, p. i6. Cfr. Fel, De sacramentis in genere, n. i6. 3 Innoc. Ill, ep. «Ejus Exemplo» ad archiep. terrac., i8 Dec. 1208; DenzBannw., 424. ■' Concil. Constantiense, prop. 4; Denz-Bannw., 584. 6 Sess. 7, can. 12; Denz-Bannw., 855. ° In Joannem. tr. 5, n. 11; MT. 35, 1419. 7 In Joannem. tr. 5. n. 18; ML 35, 1424. ART. V. AN MINISTER IN PECCATO MORTALI POSSIT, ETC. 93 alii dicuntur ministri vel necessitatis vel communis deputationis, quales sunt ministri baptismi in casu necessitatis et matrimonii. 2) Ministri specialiter deputati et charactere sacerdotali insigniti possunt conficere vel administrare baptismum vel solemniter et ex offi­ cio, quando appositis omnibus caeremoniis administrant, vel non ex officio, quando in casu necessitatis privatim aliquem baptizant. 3) Sacramenta generatim conficiuntur, quando administrantur, sed adest una exceptio in eucharistia, quae non in ipsa consecratione, sed versus finem missae, vel etiam extra missam, administratur fidelibus. 4) Quaeritur, an minister iri peccato mortali exsistens possit ali­ quando licite conficere sacramenta, vel administrare eucharistiam. 152. Thesis I. Minister consecratus ex officio solemniter conficiens sacramenta in peccato mortali peccat mortaliter. Nota. Est doctrina communis inter Doctores. Conferri possunt S. Tho­ mas, Cajetanus, Salmanticenses morales, Philippus a SS. Trinitate, Suarez, Vazquez, Valentia, Salmanticenses scholastici et alii '. Arg. 1) S. Thomas: «Non est dubium, quin mali exhibentes se mi­ nistros Dei et Ecclesiae in dispensatione sacramentorum, peccent. Et quia hoc peccatum pertinet ad irreverentiam Dei et contaminationem sacramentorum, quantum est ex parte ipsius peccatoris (licet sacramen­ ta secundum se ipsa incontaminabilia sint), consequens est, quod tale peccatum ex genere suo sit mortale» 12. 2) Secundum vulgatum axioma: «Sancta sancte tractanda sunt». Nihil autem est sanctius in terra quam sacramenta, quae sanctitatem producunt. Gravem igitur irreverentiam committunt ministri Dei sacra­ menta in peccato mortali conficientes. 3) Rituale romanum haec habet: «Etsi sacramenta ab impuris coin­ quinari non possunt, neque a pravis ministris eorum effectus impediri, impure tamen et indigne ea ministrantes in aeternae mortis reatum incurrunt» 3. 153. Thesis II. Laici in casu necessitatis et sacerdotes pariter in casu necessitatis non ex officio nec solemniter sed privatim baptismum in peccato mortali administrantes, non peccant mortaliter. Nota. Omnes theologi excusant laicos in casu exposito a peccato mortali. De sacerdote non ex officio sed in casu necessitatis privatim in peccato mortali baptizante disputatur. Affirmant Vazquez, Lugo et alii *, nisi urgen­ tia casus excuset a contritione elicienda. Negant S. Thomas, Cajetanus, Sal­ manticenses et alii multo communius “. 1 S. Thomas. Ill p., q. 64, a. 6; Cajetanus, In III p., q. 64, a. 6; Salmanti­ censes morales, De sacramentis, c. 7, p. 10, conci. i; Philippus a SS. Trinitate, De sacramentis in genere, disp. 8, dub. 6; Suarez, De sacramentis in communi, disp. 16, sect. 3; Vazquez, disp. 136, c. I sqq.; Valentia, In III p., disp. 3, q. 5, p. 3; Sal­ manticenses scholastici. De sacramentis in communi, disp. 7, n. 61. 2 III p., q. 64, a. 6. 3 Tit. 1, n. 4. Vazquoz, disp 136, c. 3; Lugo, De sacram, in genere, disp. 8, sect. 9, n. 150. s S. Thomas, III p., q. 64, a. 6 ad 3; Cajetanus, In III p., q. 64, a. 6; Sal­ manticenses, De sacramentis in communi, disp. 7, n. 65. 94 DH SACRAMENTIS. SECT. I. Q. VII. DE MINISTRO SACRAMENTORUM Arg. 1) De laids. Laicus, cum non sit ex officio deputatus ad sacramenta conficienda ac conferenda, et solummodo baptizet propter necessitatem, non videtur gravem irreverentiam Deo vel contaminatio­ nem sacramento irrogare, cum baptismum administrat necessitate coactus. 2) De sacerdote. «In articulo tamen necessitatis, ait Angelicus, non peccaret baptizando, in casu, in quo etiam posset laicus baptizare; sic enim patet, quod non exhiberet se ministrum Ecclesiae, sed subveniret necessitatem patienti» L Ratio est, quia sacerdos in casu agit, quod ageret laicus, non prae­ cise ut minister consecratus vi specialis deputationis, sed ut minister necessitatis, consecrationem gerens concomitanter12. Sacerdos caetera sacramenta conferens in peccato mortali peccat mortaliter, quia extra casum necessitatis baptismi, in quo laicus potest baptizare et sacerdos baptizat more laici, in aliis sacramentis agit ex officio ut minister consecratus exhibens se ministrum Christi; nec excu­ sat eum urgentia casus in danda absolutione vel extrema unctione, quia in instanti potest facere actum contritionis3. 154. Scholion I. Quomodo justificari debeat sacerdos, qui sacramenta conjecturus est in -peccato mortali. Resp. Juxta communem fere sententiam, contra unum vel alterum, sacerdos in hoc casu missae sacrificium celebraturus tenetur praemittere confessionem, si habeat copiam confessarii, ut expresse praecipit Con­ cilium Tidentinum 4. Alia sacramenta confecturus debet saltem actum contritionis elice­ re: «Sacerdos... ait Rituale romanum, si fuerit peccati mortalis sibi con­ scius (quod absit), ad sacramentorum administrationem non audeat accedere, nisi prius corde poeniteat. Sed, si habeat copiam confessarii, et temporis locique ratio ferat, convenit confiteri» 5. 155. Scholion II. Confessarius, qui in peccato mortali plures poenitentes successive absolvit, tot peccata committit, quot personas ab­ solvit; quia tot sacramenta conficit, quot judicia complet, et independenter plures irreverentias committit. 156. Scholion III. De contrahentibus matrimonium. Communis ho­ die sententia docet ministrum matrimonii esse contrahentes, quia ma­ trimonium est contractus, quo vir. et mulier conveniunt et obligantur. Disputatur autem, an vir et mulier cum mutuo conferunt sacramentum matrimonii in peccato mortali, peccent mortaliter. Affirmant Vazquez, Lugo et alii 6. Probabilius negant Suarez, Salmanticenses et alii 7. 1 III p·, q. 64, a. 6 ad 3; Idem docet In IV Seni., dist. 5, q. 2, a. 2, q. 4. 2 Cfr. Ballerini, Op. mor„ De sacramentis in gen., n. 3. 3 Ch S. Thomas, III p;, q. 64, a. 6 ad 3; et Salmaniicenses, De sacramentis in communi, disp. 7, n. 69. 4 Sess. 13, c. 7; Denz-Bannw., 880. 5 Tit. i, De adm. sacram, generaliter, n. 4. 6 Vazquez, disp. 136, c. 3, n. 38; Lupo, De sacramentis in genere, disp. 8, sect. 9, n. 150. ' Suarez, De sacramentis in communi, disp. 16, sect 4, n. 5: Salmanticenses, De sacramentis in communi, disp. 7, 11. 68. ART. VI. AN MINISTER SACRAMENTORUM CONSECRATUS PERAGENS, ETC. 95 Sententia negativa magis mihi probatur, quia celebrantes matrimo­ nium, licet sint extra casum necessitatis, et vere sacramentum efficiant, non tamen agunt ex officio, nec se exhibent ministros Christi et Ecclesiae. Nihilominus contrahentes matrimonium in peccato mortali peccant mortaliter, ut omnes facile concedunt, non quidem qua ministri sacra­ mentum mutuo sibi invicem conferentes, sed qua subjectum recipientes indigne sacramentum, et impedientes gratiae productionem in anima1. 157. Thesis III. Sacerdos et diaconus, qui in peccato mortali di­ stribuunt fidelibus eucharistiam praeconsecratam, probabilius non pec­ cant mortaliter. Nota. Suarez, Philippus a SS. Trinitate, Salmanticenses scholastici, S. Alphonsus M. de Ligorio et alii affirmant1 2. Sed Gandavensis, Vazquez, Gabriel a S. Vincentio, Lugo, Salmanticenses morales et alii melius negant 3. Arg. Qui distribuit fidelibus eucharistiam praeconsecratam, non conficit sacramentum, sed tangit tantummodo et porrigit eucharistiam, remote cooperando ad productionem gratiae. Tangere autem ac porri­ gere eucharistiam in peccato mortali non videtur esse irreverentia adeo gravis, iit constituat peccatum mortale. ARTICULUS VI AN MINISTER SACRAMENTORUM CONSECRATUS PERAGENS MORTALI ALIA SACRA PECCET MORTALITER IN PECCATO 158. Quaestiones circa necessitatem probitatis vitae in exercendis diversis ministeriis sacris hic per ordinem breviter explanabo. I. Sacerdos condonator praedicans Evangelium in peccato mortali, non peccat mortaliter. Nullibi enim videtur hoc esse prohibitum Quod verum esse existimo, etiamsi concionator praedicet ex officio. II. Diaconus et subdiaconus altari in missa solemni deservientes in peccato mortali, non videntur peccare mortaliter. Ita hodie Doctores longe communius. Ratio est, quia non conficiunt sacramentum, et remote cooperantur ad ejus confectionem. III. Episcopus consecrans sacrum chrisma ac benedicens sanctum oleum infirmorum in peccato mortali, non peccat mortaliter. Ita defen­ dunt Salmanticenses tum morales tum scholastici, Gabriel a S. Vincentio, 1 Cfr. Sanchez, De matrimonio, lib. 2, disp. 6, nn. 3-4; et Gabriel a S. Vincentio, De sacramentis in genere, disp. 7, q. 5, conci. 1. 2 Suarez, De sacramentis, disp. 16, sect. 4, n. 5; Philippus a SS. Trinitate, De sacramentis in genere, disp. 8, dub. 6; Salmanticenses, De sacramentis in communi, disp. 7, n. 82; S. Alphonsus M. de Ligorio, lib. 6, n. 35. 3 Gandavensis, Quodlib. 6, q. 30; Vazquez, disp. 136, n. 38; Gabriel a S. Vin­ centio, De sacramentis in genere, disp. 7, q. 5, «Infertur tertio»; Lugo, De sacramen­ tis in genere, disp. 8, secf. 9, n. 155; Salmanticenses morales, tr. 1, c. 7, p. 11. 1 Cfr. S. Alphonsus M. do Ligorio, lib. 6, n. 41. 96 DE SACRAMENTIS. SECT. 1. Q. VII. DE MINISTRO SACRAMENTORUM Vazquez et alii1; contra Lugo, Gonet, Philippum a SS. Trinitate et alios1 2. Ratio, quam approbat S. Alphonsus M. de Ligorio3, est, quia licet sanctum chrisma et oleum infirmorum sint necessaria ad conferenda sacramenta confirmationis et extremae unctionis, tamen episcopus ea consecrans vel benedicens, remote tantum cooperatur ad dispensatio­ nem horum sacramentorum et ad productionem gratiae. IV. Episcopus, qui in peccato mortali consecrat ecclesiam, benedicit ornamenta, adsistit matrimonio qua testis qualificatus, etc., non peccat gra­ viter, quia haec omnia remote tantum afficiunt sacramenta 4. V. Sacerdos excipiens confessionem in peccato mortali cum proposito eliciendi contritionem, antequam poenitentem absolvat, certe incorrecte agit, sed probabilius non peccat graviter. Ita Lugo, Salmanticenses, S. Alphon­ sus, Ballerini et alii5, contra Gonet et alios 6. Sacerdos in hoc casu, quamvis audiat confessionem, non tamen con­ ficit sacramentum in peccato mortali, et non videtur accusandus de gravi sacrilegio pro sola auditione peccatorum. ARTICULUS VII UTRUM SACERDOS TENEATUR SACRAMENTA DIGNIS MINISTRARE 159. Status quaestionis. 1) Ex sacerdotibus, qui ex officio de­ putantur ad conficienda et ministranda sacramenta, alii habent curam animarum, ut episcopi et parochi, alii exercent ministeria et conferunt sacramenta per commissionem. 2) Digni dicuntur, qui juxta regulas theologiae moralis satis di­ spositi sunt ad recipienda sacramenta. Unde ad suscipienda sacramenta mortuorum digni censentur, qui cum attritione supernatural! illa po­ stulant; ad recipienda sacramenta vivorum dicuntur digni, qui in statu gratiae saltem existimato reperiuntur. 3) Necessitas sacramenti recipiendi potest esse in fidelibus extrema vel quasi extrema, quando quis versatur in periculo damnationis nisi suscipiat sacramenta; gravis, quando quis difficulter potest vitare da­ mnationem nisi sacramentis muniatur 7; communis, quando fideles utili­ ter petunt ad sacramenta accedere, ut peccata vitent, et sanctitatem adipiscantur. 1 Cfr. Salmanticenses morales, tr. I, c. 7, n. 104. 2 Salmanticenses morales, tr. I, c. 7, η. 101; Salmanticenses scholastici, De sa­ cramentis in communi, disp. 7, 11. 80; Gabriel a S. Vincentio, De sacramentis in ge­ nere, disp. 7, q. 5, «Majus dubium»; Vazquez, disp. 136, c. 4, n. 48. 3 Lugo, De sacramentis in genere, disp. 8, n. 156; Gonet, De sacramentis, disp. 6, a. 4, n. 111; Philippus a SS. Trinitate, De sacramentis in genere, disp. 8, dub. 6 ad 2. 1 Cfr. S. Alphonsus, lib. 6, tr. 1, n. 40. 5 Lugo, De sacramentis in genere, disp. 8, n. 158; Salmanticenses, De sacra­ mentis in communi, disp. 7, n. 85; S. Alphonsus, lib. 6, n. 36; Ballerini, De sacra­ mentis in genere, n. 43. ° Gonet, De sacramentis in genere, disp. 6, n. to8. · ’ Cfr. S. Alphonsus, lib. 2, n 27. ART. VII. AN SACERDOS TENEATUR SACK. DIGNIS MINISTRARE 97 Breviter hic regulas dabimus circa obligationem, qua sacerdotes adstringuntur, dispensandi sacramenta fidelibus. 160. I. Praecepto divino mandatum esi omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas cognoscere... et sacramentorum administratione pascere 1. Sacerdotes siquidem per sacram ordinationem specialiter deputati sunt, ut ex officio sacramenta conficiant ac conferant; et, quando eli­ guntur in pastores animarum, celebrant quasi contractum cum fideli­ bus et cum Ecclesia, quo ipsi adstringuntur ex justitia populo sibi commisso sacramenta et media sanctificationis dispensare, et fideles vicissim obligantur eos congrua sustentatione non privare. Si fideles oneri suo satisfacere negligant, non propterea solvitur obli­ gatio pastorum, quia perseverat quasi contractus cum Ecclesia, cujus est per suos pastores oves pascere. 161. II. In fidelium extrema vel quasi extrema necessitate tenentur pastores animarum sub gravi etiam propriae vitae periculo sacramenta eis ministrare. Hoc certe deducitur ex munere pastoris, secundum quod, qui ani­ marum curam gerunt, suscipiunt onus procurandi salutem fidelium. In extrema autem vel quasi extrema necessitate nullum habent fideles re­ medium nisi auxilium sacramentorum. Unde pastores tenentur ex jus­ titia hanc necessitatem patienti sacramenta necessaria ministrare. Huc faciunt illa verba Servatoris nostri: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis 12. 162. III. Quando fideles versantur in gravi necessitate, parochi et curam animarum gerentes tenentur sub gravi, etiam cum gravi incom­ modo, ipsis sacramenta, quibus indigent, ministrare. Ratio est eadem. Vi enim contractus virtualis, quem pastores cele­ brant cum suis ovibus et cum Ecclesia, obstringuntur gravi incommodo sese exponere pro adipiscenda salute fidelium, quibus difficile est pe­ riculum damnationis effugere. Unde vocati ad peccatorem graviter aegrotum, quamprimum contendere debent, ne aegroto auxilia neces­ saria desint. 163. IV. Pastores animarum tenentur fidelibus in communi neces­ sitate constitutis sacramenta, quoties rationabiliter ea petunt, administrare. Sacerdotes ex hoc dicuntur curam animarum habere, quod munus accipiunt pascendi oves doctrina, moribus et sacramentis. Cum ergo fideles gratiam et sanctitatem adipisci volentes rationabiliter sacramen­ ta petunt, pastores ex munere suo obligantur ea petentibus dispensare. Communiter tamen docent auctores sacramenta semel vel iterum fidelibus in communi necessitate denegare non esse peccatum mortale, quia pastor «non videtur tam stricte se obligasse» 3. 164. V. Sacerdotes, qui curam animarum non gerunt, tenentur ex caritate sacramenta necessaria, etiam cum certo periculo vitae ministrare fidelibus extrema vel quasi extrema necessitate laborantibus. In gravi vero 1 2 3 Concilium Tridentinum, sess. 23, c. i, «De reformatione». Joann., 10, n. S. Alphonsus, lib. 6. n. 58. 7 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. VII. DE MINISTRO SACRAMENTORUM 98 necessitate non videntur teneri eis sacramenta ministrare cum proximo pe­ riculo vitae. , Utramque partem defendunt Salmanticenses morales et S. Alphonsus cum pluribus magnae auctoritatis Doctoribus1. ARTICULUS VIII UTRUM SACERDOS POSSIT INDIGNIS MINISTRARE SACRAMENTA 165. Status quaestionis. 1) Indigni dicuntur in praesenti quae­ stione, qui, quamvis capaces sint recipiendi sacramenta, carent dispo­ sitionibus necessariis ad fructuosam eorum receptionem. Hinc fideles baptizati, qui peccato mortali infecti sunt et non habent saltem attri­ tionem supernaturalem, indigni sunt ad recipienda sacramenta mortuo­ rum, sicut etiam, qui carent gratia sanctificante saltem existimata, indigni sunt pro recipiendis sacramentis vivorum. 2) Ex indignis aliqui sunt peccatores publici, èt quidem a) jure, cum per sententiam judicis, per confessionem propriam, vel per testium depositionem tales declarati sunt; b) jacto, cum publice peccaverunt; c) lama, cum eorum peccatum divulgatum est 1 2; alii dicuntur occulti, quando revera sunt peccatores coram Deo, sed publice considerantur ut justi. 3) Peccatores aliquando petunt sacramenta publice coram populo; aliquando occulte coram solo ministro. 4) Varias difficultates circa hoc breviter solvere curabo. 166. I. Minister aliquando tenetur sub gravi indignis sacramenta negare. Communite· hoc tenent Doctores, tum quia non licet ministro sa< i .iinentoi uni cooperari peccato suscipientium indigne sacramenta; tum etiam quia minister sacramentorum agens personam Christi tenetur sancta religiose tractare, ne sanctum tradat canibus contra monitum Servatoris nostri3. 167. II. Peccatori publico, sive publice petat sive occulte, ordinarie deneganda sunt sub gravi sacramenta, quousque resipiscat et scandalum reparet4, Hic proprium locum habent illa Christi verba; Nolite dare sanctum canibus; neque mittatis margaritas vestras ante porcos 5. Publicus peccator, quousque resipiscat, est indignus recipiendi sa­ cramenta; et sive publice petat sive occulte, nullam patitur infamiam, si a ministro repellatur. Unde nulla ratione licet ei sacramenta con­ cedere. Dixi «ordinarie», ut innuerem sacramentum poenitentiae, quod est medium, ut peccatores etiam publici ad gratiam recipiantur, nemini 1 2 3 '* s Salmanticenses morales, tr. 21, o. 6, nn. 32-34; S. Alphonsus, lib. 2, n. 27. S. Alphonsus, lib. 6, n. 44. Malth., 7, 6. S. Thomas, III p., q. 80, a. 6. Cfr. Salm, morales, tr. 21, c. 7, nn. 72-73. Matth., 7, 6. ART. VIH. AN SACERDOS POSSIT INDIGNIS MINISTRARE SACR. 99 esse negandum; et sacramentum extremae unctionis aegrotis, qui non possint confiteri, esse concedendum ut ultimun remedium. Matrimo­ nium nemini ad contrahendum capaci pro sola animae indispositione denegatur, tum quia ipsi contrahentes sunt ministri, tum quia maxime oportet eorum statum legitimare. Disputatur, an deneganda sint caetera sacramenta peccatori publi­ co, si ea petat in loco, ubi non est cognitus ut peccator. Probabilius est sacramenta ei non esse deneganda, nisi praevideatur brevi esse co­ gnoscendus ut peccator. 168. III. Peccatori occulto occulte petenti, per se loquendo, dene­ ganda sunt sacramenta. In Rituali romano haec leguntur: «Occultos vero peccatores, si oc­ culte petant, et non eos emendatos agnoverit, repellat» x. Minister tenetur denegare sacramenta indigno, ubi nulla adsit infa­ mia petentis. Occultus autem peccator per se indignus est et nullam patitur infamiam, si occulte repellatur. Caveat tamen sacerdos unquam denegare sacramenta peccatori oc­ culto ex sola notitia habita in confessione. 169. IV. Peccatori occulto publice petenti ministranda sunt sacra­ menta, excepto ordine. Ita S. Thomas 1 2 et alii fere communiter. Arg. 1) Rituale romanum diserte haec statuit: «Occultos vero pec­ catores, si occulte petant, et non eos emendatos agnoverit, repellat; non autem si publice petant, et sine scandalo ipsos praeterire nequeat» 3. 2) Christus in hoc dedit nobis exemplum, quando Judam, quem novit esse occulte indignum, admisit ad sacram communionem. 3) Ministro non licet occultum peccatorem difamare, manifestando ejus peccatum. Dixi «excepto ordine», quia episcopus potest et debet ordinandos indignos, quamvis sint occulti peccatores, repellere ab ordinatione. Con­ cilium quippe Tridentinum expresse mandat, ut episcopus ordinans di­ ligenter investiget et examinet mores ordinandorum, et quos indignos repererit, non àdmittat ad ordines. Ad rem S. Thomas: «Ad minus hoc requiritur, quod nesciat ordinans aliquid contrarium sanctitati in ordi­ nando esse; sed etiam exigitur amplius, ut secundum mensuram ordinis vel officii injungendi diligentior cura apponatur, ut habeatur certitudo de qualitate promovendorum, saltem ex testimonio aliorum. Et hoc est, quod Apostolus dicit I Tini., 5, 22; Manus cito nemini imposueris» 4. 170. Scholion I. Disputant Doctores, an minister ob metum mor­ tis possit dispensare sacramenta publico peccatori. Affirmant Salmanticenses, ubi saltem publicus peccator occulte et non in odium fidei nec ad contemptum sacramentorum petit sacramen­ ta 5. Negat S. Alphonsus ®. 1 Tit. 4, c. i, n. 9. Peccator publicus censetur emendatus, ubi palam ad sa­ cramentum poenitentiae accesserit, et scandalum removerit. 2 111 p., q. 8o, a. 6. 3 Rituale romanum, tit. 4, c. 1, n. 9. 4 Supplemento, q. 36, n. 4 ad 3. Cfr. S. Alphonsus, lib. 6, n. 52. 5 Salmanticenses, De sacramentis in communi, disp. 7, n. 97. " Lib. 6, n. 49. loo DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. VIII. DE SUBJECTO SACRAMENTORUM Utraque sententia est vere probabilis, et in hac suppositione vix obligari potest sacerdos ad subeundam mortem, ne sacramenta indigno ministret. 171. Scholion II. Aliqui docuerunt sacerdotem, qui eucharistiam est dispensaturus, posse decipere praesentes, deferendo in pixide inter alias hostias consecratas, quae exhibentur populo adorandas, hostiam non consecratam eamque indigno ministrando, si id ipse indignus pe­ tat ad infamiam vitandam. Ita S. Bonaventura et alii paucil. Verius tamen alii cum S. Thoma dixerunt id nullatenus licere. «Ho­ stia tamen non consecrata nullo modo debet dari loco consecratae; quia sacerdos hoc faciens, quantum in se est, facit idololatrare illos, qui credunt esse hostiam consecratam, sive alios praesentes, sive etiam ipsum sumentem; quia, ut Augustinus dicit (In ps. 98, ML 37, 1264, circa me­ dium): Nemo carnem Christi manducet, nisi prius adoret* 12. Minus potest sacerdos simulare sacramentum non applicando for­ mam materiae, vel applicando formam materiae sine intentione facien­ di sacramentum 3. QUAESTIO VIII DE SUBJECTO SACRAMENTORUM ARTICULUS I QUIS ET QUOMODO POSSIT VALIDE SUSCIPERE SACRAMENTA 172. Status quaestionis. Hic breviter investigandum est, quis sit subjectum sacramentorum, et quas dispositiones requirat, ut valide su­ scipiat sacramenta. 173. I. Subjectum sacramentorum est solus homo viator. Hoc principium sic intelligas velim, ut non omnes homines viato­ res sint capaces recipiendi omnia et singula sacramenta, quia mulieres non possunt valide recipere ordinem, nec infantes poenitentiam et ma­ trimonium, sed in quantum omnes et singuli homines viatores possunt recipere aliqua sacramenta. Unde principium significat hominem non angelum, et viatorem non beatum, esse subjectum capax recipiendi sa­ cramenta, eaque pro solis hominibus viatoribus fuisse instituta. Hoc ratio facile demonstrat. Sacramenta siquidem fuerunt a Deo instituta, ut hominibus essent remedia sanctificationis. Sanctificatio au­ tem solis viatoribus competit. Ergo soli homines viatores sunt subje­ ctum sacramentorum. Si autem mus vel canis manducaret hostiam consecratam, sumeret quidem species sacramentales, in quibus est corpus Christi, sed non 1 2 3 S. Bonaventura, In IV Sent., dist. c>, a. 2, quaest. 4 ad 7. III p., q. 80, a. 6 ad 2. Cfr. Ballerini, De sacramentis in genere, n. 63 sqq. ART. I. QUIS POSSIT VALIDE SUSCIPERE SACR. IOI sumeret ea ut sacramentum, nec manducaret corpus Christi sacramentaliter, quia sacramentum non est institutum pro ipsis1. Ex his facile deduces sequentia; quae in materia de sacramentis prae oculis habenda sunt: 1) Solus homo viator est capax recipiendi sacramenta. 2) Omnis et solus homo non baptizatus potest valide recipere ba­ ptismum. 3) Solus homo baptizatus potest valide recipere alia sacramenta, quia baptismus est janua aliorum sacramentorum. .4) Non omnes et singuli homines possunt recipere omnia et sin­ gula sacramenta. Nam mulieres excluduntur ab ordine et infantes a quibusdam sacramentis. 174. II. Infantes et perpetuo amentes possunt aliqua, non omnia, sacramenta valide recipere. Illa sacramenta, in quorum receptione subjectum nihil agit, neque actiones personales exsequitur, possunt infantes recipere, non autem sacramenta, quae vel aliquid agendo recipiuntur, vel actionem subje­ cti praesupponunt. Hinc poenitentiam, cujus materia proxima sunt actus poenitentis, matrimonium, quod est contractus duorum, et ex­ tremam unctionem, quae supponit peccatum aegrotantis, non possunt infantes et perpetuo amantes valide recipere, quia infantes et perpetuo amentes nequeunt actus personales elicere, neque contractum celebra­ re, nec habent reliquias peccatorum. Caetera vero sacramenta, scilicet baptismum, confirmationem, eu­ charistiam et ordinem, valide recipiunt, ut constat ex perpetua Eccle­ siae traditione. Ad baptismum ubique et ad confirmationem in pluri­ bus partibus infantes admittuntur. Ad eucharistiam saepe admissi sunt. Ordo autem nequit licite infantibus conferri, sed, si conferatur, validus censetur, ut «concordi theologorum et canonist arum suffragio defini­ tum est»1 2. 175. III. In adultis certe requiritur aliqua intentio, ut valide reci­ piant sacramenta. Nota. Cajetanus ajebat: «Per se loquendo non exigitur intentio vel vo­ luntas ex parte baptizandi de necessitate sacramenti; sed sufficit in ipso non inveniri obicem voluntatis contrariae» 3. Sed alii communius cum .S. Thoma 4 requirunt in subjecto aliquam in­ tentionem seu consensum, ut sacramenta valide recipere queat 1) Hoc certe dependet a voluntate Christi, quam satis explicat Ecclesia, cum nunquam sacramenta dispensat adultis, nisi ipsi quo­ dammodo consentiant. Ratio id suadet, quia, qui sacramenta suscipit, militiam Christi pro­ fitetur, et novas obligationes acquirit. Nemini autem novae obligatio­ nes imponuntur, nisi ipso consentiente. Optime hoc explicat Angelicus, III p., q. 8o, a. 3 ad 3. Benedictus XIV, Bulla Eo quamvis, 4 Maji, 1745, § 20. 3 In III p., q. 68, a. 7, «His excursis». 4 III p., q. 68, a. 7 et 12. 3 Cfr. Billot, De sacramentis, th. 19. 1 2 102 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. VIII. DE SUBJECTO SACRAMENTORUM 2) Disputatur, qualis esse debeat intentio in suscipiente ad valo­ rem sacramentorum. «Intentio ista, ut egregie ait Billot, quantum ad aliquid convenit cum intentione requisita in ministro, et quantum ad aliquid differt» x. Convenit in hoc quod est independens a convictionibus suscipientis, cum sit sufficiens velle recipere, quod recipit Ecclesia; differt ab ea, quatenus intentio in ministro se habet active causans sacramentum, ad quam magis requiritur, quam ad intentionem suscipientis, quae se ha­ bet per modum dispositionis subjecti. In particulari non conveniunt auctores in determinanda intentione, quae requiritur in suscipiente ad valorem sacramentorum. Ex pluribus sententiis, quae circumferuntur, sequentia mihi videntur probabiliora: a) Pro recipiendis baptismo, confirmatione, eucharistia et extrema unctione, requiritur et sufficit in adultis intentio habitualis saltem im­ plicita, id est. consensus voluntatis implicite saltem habitus et non retractatus, qui in recte pieque in vera Christi Ecclesia vivendi ac mo­ riendi voluntate continetur. b) Pro ordine suscipifendo requiritur intentio habitualis explicita, id est, intentio expresse habita et nunquam retractata, quia ordinans specialissimas obligationes contrahit, ad quas nemo adstringi potest, quin prius intenderit. c) Ad poenitentiam et matrimonium requiritur intentio virtualis. In poenitentia siquidem actus poenitentis sunt materia sacramenti, et nequeunt elici nisi virtute intentionis expresse habitae. In matrimonio vero contrahentes sunt ministri sacramenti, et nequeunt efficere con­ tractum sine intentione saltem virtuali 12. 176. IV. Ad valorem sacramentorum, excepta poenitentia, non re­ quiritur fides in subjecto adulto. Loquimur de valida non licita sacramentorum receptione. Arg. 1) S. Augustinus expresse hoc docuisse videtur, cum ait: «Nec interest, cum de sacramenti integritate et sanctitate tractatur, quid credat, et quali fide imbutus sit ille, qui accipit sacramentum. Interest quidem plurimum ad salutis viam, sed ad sacramenti quae­ stionem nihil interest. Fieri enim potest, ut homo integrum habeat sa­ cramentum et perversam fidem» 3. 2) Idem tenet constans Ecclesiae praxis, secundum quam ariani, nestoriani, macedoniani, lutherani, calvinistae, imo et pagani, qui in sua respective secta rite receperunt baptismum cum intentione reci­ piendi, quod dat Ecclesia, non rebaptizantur, cum veniunt ad Eccle­ siam catholicam. 3) «Alio modo, ait Angelicus, requiritur aliquid ex necessitate ad baptismum, sine quo character baptismatis imprimi non potest; et sic recta fides baptizati non requiritur ex necessitate ad baptismum, sicut 1 2 tis, 11. 3 De sacramentis, th. 19. Cfr. Ballerini, De sacramentis in genere, n. 72 sq.; Van Noort, De sacramen­ 135; Tanquerey, De sacramentis in communi, n 367. De baptismo, Contra Donat., lib. 3, c. 14; MI. 43, 146. ART. II. QUID REQUIRATUR IN SUBJECTO SACR. 103 nec recta fides baptizantis, dummodo adsint caetera, quae sunt de ne­ cessitate sacramenti. Non enim sacramentum perficitur per justitiam hominis dantis vel suscipientis baptismum, sed per virtutem Dei»1. ARTICULUS II QUID REQUIRATUR IN SUBJECTO, UT FRUCTUOSE SACRAMENTA RECIPIAT 177. Status quaestionis. Ulterius hic progredimur, et agimus de dispositionibus requisitis in subjecto ad fructuosam sacramentorum su­ sceptionem. 178. I. Infantes nulla -praecedente dispositione baptismum, et cae­ tera quae possunt sacramenta, solo supposito baptismo, fructuose recipiunt. Hoc patet ex universali praxi Ecclesiae, quae praecipit, ut infanti­ bus ante usum rationis ubique baptismus conferatur; permittit, ut plu­ ribus in locis confirmatio ipsis dispensetur; et per plura saecula eucha­ ristiam eis distribuit. Vetitum quidem est ordinem infantibus conferre, et minister pec­ caret illum administrando, sed infans, si ordinaretur, gratiam sacra­ menti proculdubio reciperet. 179. II. Adulti peccatores, ab excommunicatione et ab omni cen­ sura liberi, ut primam gratiam sanctificantem per sacramenta recipiant, indigent fide saltem et attritione. Nota. 1) Dixi «ab excommunicatione et ab omni censura liberi», quia, si excommunicatione et censuris Ecclesiae plectantur, prohibentur ad sa­ cramenta accedere. 2) Primam gratiam per se producunt sacramenta mortuorum, per acci­ dens aliquando, ut suo loco dictum est, sacramenta vivorum. Pro omnibus eadem est in subjecto habenda dispositio, hac sola diffe­ rentia, quod in sacramentis mortuorum fides et attritio sufficiunt, quamvis subjectum sit conscium peccati mortalis, dum in sacramentis vivorum fides et attritio sufficiunt ad producendam primam gratiam, cum subjectum bona fide credit se habere gratiam. Arg. 1) Concilium Tridentinum diserte hoc tradidit dicens: «Di­ sponuntur autem ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia et adju­ ti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt, atque illud imprimis, a Deo justificari impium per gratiam ejus, per redemptionem, quae est in Christo Jesu, et, dum peccatores se esse intelligentes, a divinae justi­ tiae timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei miseri­ cordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, iliumque tanquam omnis justitiae fontem di­ ligere incipiunt, ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod et detestationem, hoc est, per eam poenitentiam, quam ante baptismum agi oportet» 1 2. 1 2 III p., q. 68, a. 8. St’ss. 6, c. 6; Denz-Bannw., 798. 104 DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. VIII. DE SUBJECTO SACRAMENTORUM 2) In sanctificatione peccatoris adulti, etiam in sacramentis, opor­ tet fieri recessus a peccato et accessus ad Deum. Homo autem recedit a peccato per detestationem ejusdem, et accedit ad Deum per fidem. Ergo peccator adultus, ut primam gratiam per sacramenta recipiat, indiget fide saltem et attritione. Scholion. Non est tamen ad hoc necessarium, ut fidem actualem in eodem momento sanctificationis exerceat, id est, actum fidei in ipsa sacramenti receptione eliciat, sed sufficit, ut homo virtualem fidem in receptione sacramenti poenitentiae et habitualem in receptione aliorum sacramentorum habeatl. 180. III. Homo /ms/ws, ut recipiat augmentum gratiae per sacra­ menta, nulla indiget dispositione actuali, sed sola habituali, quae consistit in gratia sanctificante. Arg. 1) Concilium Tridentinum nullam exigit dispositionem in sub­ jecto, ut digne quis eucharistiam suscipiat, nisi statum gratiae 12. 2) S. Thomas: «Effectus hujus sacramenti rion solum est adeptio habitualis gratiae vel caritatis; sed etiam quaedam actualis refectio spi­ ritualis dulcedinis. Quae quidem impeditur, si aliquis accedat ad hoc sacramentum per peccata venialia mente distractus. Non autem tolli­ tur augmentum habitualis gratiae vel caritatis»3. Rursum: «Ille, qui cum actu venialis peccati ad hoc sacramentum accedit, habitualiter quidem manducat spiritualiter, sed non actualiter. Et ideo habitualem effectum hujus sacramenti percipit, non autem actualem»4. 3) Ratio est, quia nostra sacramenta semper producunt gratiam in non ponentibus obicem. Sed homo justus, habens statum gratiae habitualis, quamvis careat devotione, non ponit obicem augmento gra­ tiae. Ergo. 181. Corollarium I. In hac doctrina fundantur exhortationes, qui­ bus Romani Pontifices crebro monent fideles, ut frequenter imo quo­ tidie ad sacramentum eucharistiae accedant. «Etsi quam maxime, ait S. Congregatio Concilii per decretum a Pio X approbatum, expediat, ut frequenti et quotidiana communione utentes, venialibus peccatis, saltem plene deliberatis, eorumque affectu sint expertes, sufficit nihi­ lominus, ut culpis mortalibus vacent, cum proposito se nunquam in posterum peccaturos» 5. Coroll. II. Velim tamen animadvertas augmentum gratiae, quod sacramenta causant in anima sine ulla actuali dispositione, produci ex opere operato, sed animam eo magis per sacramenta gratia locu­ pletari, quo meliores habeat dispositiones et ferventiores eliciat actus devotionis. Quare hortandi sunt fideles, ut sedulo ad sacram commu­ nionem se praeparent, et devotam adhibeant gratiarum actionem, ut majores inde recolant fructus 6. 1 Cfr. Pesch, De sacramentis in genere, 318. 2 Sess. 13, c. 7; Denz-Bannw., 880. 3 III p., q. 79, a. 8. * III p., q. 79, a. 8 ad 1. 5 Decreto S. Congr. Concilii de dispositionibus requisitis ad frequentem et quotidianam communionem eucharisticam sumendam, 20 Dec. 1905. Acta S. Sedis, vol. 38, p. 404. ° Cfr. Idem Decretum; Acta S. Sedis, vol. 38, p. 404; Denz-Bannw., 1988. ART. III. A QUO MINISTRO POSSINT FIDELES SACR. PETERE I 05 182. Scholion. Circa dispositiones suscipientium fructum sacra­ mentorum haec breviter accipe: 1) Infantes sine ulla dispositione actuali recipiunt gratiam bapti­ smi, et post baptismum gratiam aliorum sacramentorum. 2) Adultus conscius sibi peccati mortalis indiget attritione super­ natural ad recipiendam primam gratiam per sacramenta baptismi vel poenitentiae; statu vero gratiae habitualis ad recipiendum augmentum gratiae per alia sacramenta. 3) Peccator ignorans propria peccata mortalia indiget attritione supernatural! ad quaelibet sacramenta fructuose recipienda. 4) Justus cum sola dispositione habituali status gratiae sanctifi­ cantis recipit fructum- sacramentorum. 5) Peccator suae indignitatis minime conscius, si accedat ad sacra­ menta sine attritione supernatural! (cum obice materiali), non peccat propter suam ignorantiam, nec recipit gratiam sacramentorum, quia obicem ponit. ARTICULUS III A QUO MINISTRO POSSINT FIDELES SACRAMENTA LICITE PETERE 183. Status quaestionis. 1) Dignus sacramentorum minister est ille, qui, accepta consecratione et deputatione Ecclesiae, facultatibus necessariis pollet, nulla censura est irretitus, gratia sanctificante ditatur, atque intentionem ac caetera ad rectam dispensationem necessaria ad­ hibet. 2) Minister sacramentorum potest esse indignus: a) quia cum sit consecratus, jurisdictione caret; b) quia est censura aliqua irretitus; c) quia est in peccato mortali. 3) Fideles petunt sacramenta vel in articulo mortis, vel in gravi necessitate, vel devotionis causa. Quaeritur, an et quando possint fideles sacramenta petere a mini­ stro indigno. 184. I. Nemo potest unquam sacramenta petere ab eo, qui non pot­ est ea valide conferre, vel non est ea valide conjecturus. Sacramenta etenim in hoc casu forent invalida, et nefas est petere, ut sacramenta fingantur cum periculo sacrilegii et scandali. 185. II. Quilibet homo in articulo mortis constitutus potest, si non habeat alium ministrum, petere sacramenta necessaria, scilicet baptismum et poenitentiam, et probabilius etiam eucharistiam et extremam unctionem, a quolibet ministro indigno, etiam excommunicato vitando ac haeretico. Arg. De baptismo expresse hoc docet S. Augustinus, et addit ho­ minem ita u non catholico baptizatum, si de hac vita migraverit, ca­ tholicum esse deputandum; si vero convaluerit, catholicae congrega­ tioni esse adseribendum ’. Et S. Thomas ait: «Si (malus minister) sit praecisus. ab Ecclesia, tunc peccat ab eo recipiens sacramentum, nisi in necessitate, in qua posset etiam a pagano vel a judaeo suscipere» 1 2. 1 2 De baptismo, Contra Donat , lib. t, c. 2, n. 3; ML 43, no. In IV Sent , dist. 5, q. 2, a. 2, quaest. 5. DE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. VHI. DE SUBJECTO SACRAMENTORUM IO6 De -poenitentia Concilium Tridentinum statuit: «Pie admodum, ne hac ipsa occasione aliquis pereat, in Ecclesia Dei custoditum semper fuit, ut nulla sit reservatio in articulo mortis, atque ideo omnes sacerdotes quoslibet poenitentes a quibusvis peccatis et censuris absolvere pos­ sunt» l. Omnes pariter theologi concedunt quemlibet sacerdotem, etiam vi­ tandum, posse defectu alterius confessarii absolvere poenitentem in ar­ ticulo mortis constitutum. Eucharistiam quoque potest moribundus a quolibet sacerdote, etiam vitando atque haeretico, defectu alterius sacerdotis, petere, ut facile concedunt theologi, tum quia jure divino obstringitur recipere euchari­ stiam, tum quia· peccata occulta facilius per communionem remit­ tuntur. Extremam unctionem pariter potest moribundus a quolibet sacer­ dote petere et accipere, si alius sacerdos non adsit, et alia sacramenta nequivit recipere, quia, si habeat peccata occulta et attritionem supernaturalem eliciat, fit per eam contritus et adsequitur gratiam. Quilibet sacerdos, etiam vitandus et haereticus, potest valide et, si faciat actum contritionis, licite haec sacramenta moribundo conferre, quia in articulo mortis cessat omnis reservatio. 186. III. Homo peccator extra articulum mortis in gravi necessitate constitutus, cum scilicet gravi tentatione vexatur vel praecepto paschali urgetur, aut alia incommoda patitur, non potest petere sacramenta ab eo, qui, quamvis conteratur, nequit licite sua potestate uti, ex. gr. ab excom­ municato, suspenso, irregulari, etc. Arg. Sacerdos in casu proposito, quamvis actum contritionis eli­ ciat, non potest licite munera sacerdotalia exercere, et qui ab eo sa­ cramenta peteret, obligaret eum necessario peccare. Sacramenta autem non sunt media omnino necessaria ad superandas tentationes, nec prae­ ceptum ecclesiasticum obligat cum tanto incommodo. 187. IV. In qualibet gravi necessitate imo et in notabili utilitate potest homo fidelis petere sacramenta a sacerdote, qui est in peccato mortali. Arg. Fideles, qui sunt in gravi necessitate constituti, vel notabi­ lem cupiunt capere utilitatem spiritualem, jus habent recipiendi sacra­ menta, et sacerdos exsistens in peccato mortali potest, praemittendo actum contritionis, licite ea dispensare. Unde fideles in hoc casu non sunt privandi auxilio sacramentorum, sed sacerdos est potius cogendus, ut, emittendo actum contritionis, dignum se exhibeat ministrum Christi. 188. V. Fideles absque ulla ratione nequeunt licite sacramenta po­ stulare a sacerdote, qui est in peccato mortali, nisi praevideant ipsum contriturum ante dispensationem sacramentorum. Ratio est, quia exponunt sacerdotem sine ulla ratione gravi periculo committendi sacrilegium. 1 Sess. 14, C. 7; Denz-Bannw., 903. APPENDIX. DE SACRAMENTALIBUS IO7 APPENDIX DE SACRAMENTALIBUS 189. Nota. I. Saeramen talia, si nomen spectes, sunt ea omnia, quae ad sacramenta quoquo modo referuntur, et hoc sensu complectuntur tum caeremonias seu ritus in administratione sacramentorum adhiberi solitas, tum signa ab Ecclesia instituta et extra sacramenta usurpata ad obtinen­ dos quosdam effectus. 190. II. Quoad caeremonias Concilium Tridentinum «declarat hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in sacramentorum dispensa­ tione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae susci­ pientium utilitati seu ipsorum sacramentorum venerationi pro rerum, temporum et locorum varietate magis expedire judicaret» x. Has autem caeremonias et ritus observare tenentur ministri juxta illud Concilii Tridentini: Si quis dixerit receptos et approbatos Ecclesiae catholicae ritus in solemni sacramentorum administratione adhiberi con­ suetos, aut contemni aut sine peccato a ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quemcumque Ecclesiarum pastorem mutari posse, a. s.* 2. Hujusmodi tamen ritus et caeremoniae, quae in solemni admini­ stratione sacramentorum adhibentur, non sunt proprie sacramentalia. 191. III. Sacramentalia. 1) Sacramentalia stricte sunt quae­ dam res seu actiones extra sacramenta adhiberi vel fieri solitae, quae aliquam similitudinem praeseferunt cum sacramentis. Codex Juris Canonici ea definit dicens: Sacramentalia sunt res aut actiones, quibus Ecclesia, in aliquam sacramentorum imitationem, uti solet ad obtinendos ex sua impetratione effectus praesertim spirituales3. 2) Fuerunt ab Ecclesia instituta. Quamvis enim exorcismus fuerit a Christo adhibitus, in ratione tamen sacramen talis ab Ecclesia fuit institutus. Hinc «nova sacramentalia constituere aut recepta authentice interpretari, ex eisdem aliqua abolere aut mutare, sola potest Sedes Apostolica»4. 192. IV. Numerus sacramentalium. Alii plura alii pauciora enu­ merant sacramentalia. 1) Aliqui sex enumerant hoc versu comprehensa: Orans, tinctus, edens, confessus, dans, benedicens. Orans significat orationem dominicalem vel alias ab Ecclesia prae­ scriptas preces; tinctus aspersionem aquae benedictae; edens esum panis benedicti; confessus confessionem generalem per orationem «Confiteor»; dans largitionem eleemosynae ab Ecclesia praescriptam ej usque nomine factam; et benedicens benedictiones ac exorcismos liturgicos, ut primam tonsuram, ordines minores, consecrationes regum, etc. 4 SiSS. 21, c. 2; Denz-Bannw., 931. 2 Sess. 7, can. 13; Denz-Bannw., 856. Cfr. Codex Juris Canonici, can. 733. 3 Can. 1144. Veteres quidam, ut Hugo Victorinus, De sacramentis, lib. 2, p. 9, c. 1; ML 176, 471, ea vocabant sacramenta minora. 4 Codex Juris Canonici, can. 1145. 1θ8 KE SACRAMENTIS. SECT. I. Q. VIII. DE SUBJECTO SACRAMENTORUM 2) Alii volunt septem esse sacramentalia hoc versiculo compre­ hensa: Crux, aqua, nomen, edens, ungens, jurans, benedicens. His verbis denotantur signum crucis, aspersio aquae lustralis, invo­ catio nominis Jesu, esus ciborum benedictorum, unctiones olei bene­ dicti, adjurationes in res nocivas, et benedictiones. In his tamen enumerationibus merito recentiores inveniunt nonnul­ la, quae sacramentalibus accensenda non sunt. Oratio dominica, elee­ mosyna, invocatio nominis Jesu, etc., non videntur habere rationem sacramentalium. 3) Melius igitur et conformius-*ad Codicem Juris Canonici quatuor classes sacramentalium enumerantur: consecrationes nempe, benedictio­ nes, res consecratae vel benedictae, et exorcismi. Tria genera, ut vides, sunt transeuntia, et unum permanens. a) Consecrationes fiunt per aliquam unctionem, et sunt semper con­ stitutivae, quibus res permanenter consecratae atque in divinum cultum ordinatae restant. b) Benedictiones aliae sunt constitutivae, ut tonsura, benedictio aquae lustralis, etc., quibus personae et res manent benedictae, et di­ cuntur res sacramentales, ut aqua benedicta est sacramentalis; aliae sunt invocativae, quibus non res ipsae benedicuntur, sed effectus prae­ sertim spirituales in favorem rerum vel personarum postulantur for­ mula ab Ecclesia approbata, et sunt sacramentales transeuntes. c) Res consecratae et benedictae benedictione constitutiva, ut clerici tonsurati, calices consecrati, aqua benedicta, etc., sunt sacramentales, et jubet Codex, ut «reverenter tractentur, neque ad usum profanum vel non proprium adhibeantur, etsi in dominio privatorum sint» E d) Exorcismi sunt benedictiones invocativae super obsessum per imperium in daemonem. Est unum ex sacramentalibus, de quo in Co­ dice et in Rituali Romano sunt specialia monita. 193. V. Minister sacramentalium. 1) «Consecrationes nemo, qui charactere episcopali careat, valide peragere potest, nisi vel jure vel apostolico induito id ei permittatur» 12. a) Jure pollent facultate efficiendi cpnsecrationes a) Cardinales, Vicarii Apostolici, et Praefecti Apostolici 3; b) A bbates et Praelati nul­ lius, qui charactere episcopali non ornati benedictionem, si eam reci­ pere debent, receperint 4. b) Apostolico induito ii possunt consecrationes peragere, quibus concessio personalis facta est, vel privilegium ad hoc concessum. 2) «Benedictiones autem impertire potest quilibet presbyter, ex­ ceptis iis, quae Romano Pontifici aut episcopis aliisve reserventur.» «Benedictio reservata, quae a presbytero detur sine necessaria li­ centia, illicita est, sed valida, nisi in reservatione Sedes Apostolica aliud expresserit.» 1 2 3 1 Can. Can. Can. Can. 1150. 1147. 294, § 2. 323, § 2. APPENDIX. DE SACRAMENTALIBUS 109 ' «Diaconi et lectores illas tantum valide et licite benedictiones dare possunt, quae ipsis expresse a jure permittuntur», ut benedictio cerei paschalis1. Quae sint benedictiones Romano Pontifici vel episcopis reservatae, disce ex sacrae liturgiae peritis. 3) Exorcismos nemo, quamvis facultate exorcitandi polleat, potest in obsessos proferre, nisi ab Ordinario peculiarem et expressam licen­ tiam obtinuerit 1 2 Exorcismi tamen, qui occurrunt in baptismo, et in consecrationibus vel benedictionibus, fieri possunt a legitimis ministris horum sacrorum rituum 3. 194. VI. Subjectum sacramentalium. 1) Consecrationes et bene­ dictiones constitutivae habent pro subjecto ipsas personas vel etiam res inanimatas, quae manent consecratae vel benedictae, et dicuntur res sacramentales aut sacramentalia permanentia. 2) Benedictiones invocativae et «exorcismi a legitimis ministris fie­ ri possunt non solum in fideles et catechumenos, sed etiam in acatholicos vel excommunicatos» 4. 195. VII. Effectus sacramentalium. Diversa sacramentalia diver­ sos effectus producunt. 1) Consecrationes et benedictiones constitutivae deputant personas atque res consecratas ac benedictas per se quasi ex opere operato ad cultum divinum. 2) Expellunt daemones per modum impdtrationis. 3) Producunt: a) Beneficia temporalia, ubi sunt ad salutem spiritualem utilia. b) Gratias actuales ex opere operantis precibus Ecclesiae. c) Remissionem peccatorum venialium per viam impetrationis et ex opere operantis, quatenus per bona opera et virtute orationum Ec­ clesiae excitantur in subjecto motus contritionis et actus caritatis 5. d) Remissionem poenae temporalis per applicationem satisfactio­ num Christi et sanctorum ad modum indulgentiae, quae non semel adnexa est sacramentalibus. 1 Can. 1147, § 2, 3, 4. 2 Can. 1151, § i. 3 Can. 1153. 4 Can. 1152. “ «Peccatum veniale, ait Angelicus, nunquam remittitur sine aliquali actu poenitentiae virtutis, explicite scilicet vel implicito». III p., q. 87, a. 2, ad 2. «Ve­ niale peccatum dimittitur per fervorem caritatis, qui explicite vel implicite contri­ tionem contineat. Et ideo illa, quae nata sunt de se excitare fervorem caritatis, peccata venialia dimittere dicuntur. Hujusmodi autem sunt, quae gratiam confe­ runt, sicut omnia sacramenta». In IV Sent., dist. 16, q. 2, quaest. 4. SECTIO II DE BAPTISMO QUAESTIO IX DE EXSISTENTIA ET PARTIBUS BAPTISMI ARTICULUS I NOTIONES GENERALES TRADUNTUR 196. I. Etymologia. Baptismus, graece βαπτισμος. βαπτισμα et βαπτισις, a verbo βαπτιςε'.ν — immergere — venit, et immersionem seu ablutionem significat. II. Acceptiones. 1) In sensu metaphorico designat aliquando ma­ gnas animae tribulationes seu aerumnas 1; interdum abundantiam cae­ lestium charismatum 12. 2) In sensu proprio significat nunc ablutionem profanam 3; nunc ablutiones legales judaeorum 4; frequentissime primum novae legis sa­ cramentum 5*. Definitio sacramenti baptismi ®. Baptismus recte definitur: Sacra­ mentum novae legis a Christo Domino institutum, in quo per externam corporis cum aqua ablutionem sub invocatione SS. Trinitatis homo spiritualiter regeneratur7. Sacramentum in hac definitione est genus, quo baptismus convenit 1 Ad rem Christus: Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? Mare., io, 38. 2 Baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. Act. 1, 5. 3 De Judith ait Scriptura: Baptizabat se in fonte aquae. Judith, 12, 7. 4 De pharisaeis ait Marcus: Nisi baptizentur, non comedunt. Mare., 7, 4. 5 Jesus misit discipulos dicens: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes cos. Matth., 28, 19. ° Plures novatores tradiderunt baptismi definitiones cum doctrina catholica parum conformes. 7 Catechismus romanus definit baptismum his verbis: «Sacramentum regene­ rationis per aquam in verbo», part. 2, c. 2, n. 5. Petrus Lombardus: «Baptismus est ablutio corporis exterior facta sub forma verborum praescripta». IV Sent., dist. 3, n 1; MI. 1 92, 843. 112 DE SACRAMENTIS. SECT. II. Q. IX. DE EXSISTENTIA ET PART. BAPTISMI cum omnibus aliis sacramentis. Caeterae particulae constituunt diffe­ rentiam, qua ab aliis distinguitur. Hoc sacramentum ex sua materia vocatur baptismus fluminis seu aquae, cujus vices gerunt modo, quo dicetur inferius, baptismus flami­ nis seu desiderii, actus scilicet contritionis seu caritatis cum voto susci­ piendi baptismum aquae; et baptismus sanguinis seu martyrium pro Christo vel in defensionem fidei aut alicujus virtutis Christianae tole­ ratum. Aliis etiam nominibus designari solet. In usu enim ecclesiastico vo­ catur lavacrum aquae1, sacramentum fidei, lavacrum regenerationis, et renovationis 2, illuminatio 34 *, sigillum i, etc. ARTICULUS II UTRUM BAPTISMUS SIT VERUM SACRAMENTUM 197. Errores, i) Antiqui unitarii et hodierni rationalistae, sicut ne­ gant Trinitatem personarum, ita pariter inficiantur baptismum sub invo­ catione Trinitatis collatum esse sacramentum, sed dicunt illum esse tantum­ modo ritum externum sine ulla efficacia ad producendam gratiam. 2) Modernistarum doctrina continetur in sequenti propositione: Com­ munitas Christiana necessitatem baptismi induxit adoptans illum tanquam ri­ tum necessarium eique professionis Christianae, obligationes adnectens 6. 198. Thesis. Baptismus est verum sacramentum. Arg. 1) Concilium Tridentinum declaravit septem esse Ecclesiae sacramenta, eorumque primum esse baptismum 6. 2) Catechismus romanus definit baptismum dicens: «Est sacramen­ tum regenerationis per aquam in verbo» 7. 3) Didaché seu Doctrina duodecim apostolorum circa a. 80 vel 90 scripta describit ritum baptismi dicens: «... De baptismo autem, sic ba­ ptizate, haec omnia postquam antea dixistis, baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti in aqua viva. Si autem non habes aquam vi­ vam, in alia aqua baptiza; si non potes in frigida, in calida. Sin autem neutram habes (ad immergendum), effunde in caput ter aquam in no­ mine Patris et Filii et Spiritus Sancti» 8. 4) In epistola Barnabae legitur: «Descendimus quidem in aquam pleni peccatis ac sordibus: inde autem emergimus fructum afferentes, in corde timorem et in spiritu spem in Jesum habentes» 9. 1 Ephes., 5, 26. 2 Tit. 3, 5. 3 II Cor., 4, 4-6. 4 Ephes., i, 13. 6 Deer. Lamentabili, prop. 42: Denz-Bannw., 2042. Loisy hoc defendit in libris Autour d’un petit livre, 234; et Simples reflexions sur le Décret du Saint-Office, ΡΓθΡ· 42' 3 Sess. 7, can. 1; Denz-Bannw., 844. Cfr. Concilium I-loren tinum, Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 696. 7 Parte 2, c. 2, n. 5. 8 Didaché, y, 1; Funk, 1, 16. 9 Ep. Barnabae, c. 11; MG 2, 760. ART. III. AN BAPTISMUS FUERIT A CHRISTO INSTITUTUS I13 5) Traditio communis omnium Ecclesiarum semper tenuit bapti­ smum ut verum sacramentum. Unde catholici, schismatici, protestan­ tes, etc., baptizant suos filios, ut a peccato originali liberentur, et gra­ tiam sacramentalem adipiscantur. 6) Baptismus est signum sensibile gratiae a Christo Domino in­ stitutum, scilicet ablutio corporis sub praescripta forma, significans regenerationem spiritualem, a Christo instituta, ut statim probabimus. Ergo est verum sacramentum. ARTICULUS III UTRUM BAPTISMUS FUERIT A CHRISTO DOMINO INSTITUTUS 199. Errores, i) Recentiores quidam protestantes negant sacramen­ tum baptismi fuisse a Christo institutum 1. 2) Loisy cum modernistis defendit baptismum non a Christo historico sed a Christo fidei seu conscientiae Christianae fuisse institutum 12. Sed hi errores carent fundamento. 200. Thesis. Baptismus fuit a Christo institutus. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus Dominus ait Nicodemo: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei3. His verbis certe innuit Servator baptismum esse necessarium ad animae salutem vitamque aeternam consequendam. Ut huic necessitati provideret, ipsemet baptizabat, ut constat ex Joanne, qui ait: Post haec venit Jesus et discipuli ejus in terram Judaeam; et illic demorabatur cum eis et baptizabat4. Et misit apostolos dicens: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti 5. Hoc mandatum rigorose intellexerunt apostoli, et Spiritu Sancto ducti, vix ascendit Christus in caelum, praedicabant necessitatem ba­ ptismi dicentes: Poenitentiam... agite et baptizetur unusquisque vestrum... in remissionem peccatorum vestrorum; et accipietis donum Spiritus San­ cti 6. Imo et baptizabant juxta illud: Qui ergo receperunt sermonem ejus (Petri), baptizati sunt 7. 2) Ex Concilio Tridentino. Patres Concilii Tridentini solemniter de­ claraverunt septem esse Ecclesiae sacramenta, inter quae recensetur baptismus, eaque esse a Christo Domino instituta8. 201. Scholion I. De tempore quo Christus instituerit baptismum. 1) Hac super re sunt opiniones omnium placitis accommodatae: a) Plures Sancti Patres et theologi docent Christum instituisse ba1 2 Décret 3 1 5 “ ’ 8 Cfr. Pesch, De baptismo, n. 348. Loisy, Autour d'un petit livre, 233 (i.cre ed.); et Simples reflexions sur le du Saint-Office, prop. 42. Joan. 3, 5. Joan, 3, 22. Maith., 28, 19. Act., 2, 38. Act., 2, 41. S'fc's'y. 7, can. 1; Denz-Bannw., 844. 8 114 de SACRAMENTIS. SECT. II. Q. IX. DE EXSISTENTIA ET PART. BAPTISMI ptismum, quando ipsemet in Jordane baptizatus est a Joanne. Ita plures SS. Patres, S. Thomas, Catechismus romanus, et communius scho­ lastici b) Alii censent Christum instituisse baptismum, quando Nicodetnum affatus est his verbis: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Ita Estius 1 2. c) Alii volunt Christum, antequam pateretur, instituisse bapti­ smum, sed qua praecise occasione non constare. Ita Scotus, Biel, Wirceburgenses et alii3. d) Alii denique existimant Christum instituisse baptismum, «quan­ do post resurrectionem suam in caelum ascensurus misit apostolos di­ cens: Euntes ergo...4. Ita A tensis, Cano et alii 5* . 2) Certum esse puto Christum Dominum ante passionem suam in­ stituisse baptismum; et probabilius quando in Jordane baptizatus est a Joanne. Ante passionem suam. Tum quia communius ita defendunt Doctores; tum quia Christus ante passionem suam baptizabat, et discipuli baptizabant, ut constat ex Joanne ®; tum denique, quia apostoli in coena receperunt eucharistiam et ordinem, et nullo fundamento adsereretur eos fuisse ordinatos vel sacra communione refectos ante susce­ ptum baptismum, qui est janua sacramentorum. Probabilius in Jordane. Hanc opinionem probat Angelicus his ver­ bis: «Sacramenta ex sua institutione habent, quod conferant gratiam. Unde, tunc videtur aliquod sacramentum institui, quando accipit vir­ tutem producendi suum effectum. Hanc autem virtutem accepit ba­ ptismus. quando Christus est baptizatus. Unde tunc vere baptismus institutus fuit, quantum ad ipsum sacramentum»7. In confirmationem minoris veniunt testimonia SS. Patrum Chrysostomi, Ambrosii et Au­ gustini, qui dicunt vim generandi in spiritualem vitam aquis collatam fuisse, quando Christus in Jordane baptizatus est a Joanne8. Sedulo tamen notanda sunt Angelici verba: Quantum ad ipsum sa­ cramentum; quia postea plura indixit Christus circa baptismum, ut pa­ tet ex sacris litteris. Unde post illa verba prosequitur S. Thomas: «Sed necessitas utendi hoc sacramento indicta fuit hominibus post passio­ nem et resurrectionem»9. 1 Ex SS. Patribus, S. Ambrosius, In Luc., lib. 2, η. 83 sqq.; Ml. 15, 1665; S. Thomas, III p., q. 66, a. 2; Catechismus romanus, p. 2, c. 2, n. 20; ex scholasti­ cis, Gabriel a S. Vinoentio, De sacramento baptismi, disp. 2. q. 6; Liberius a Jesu, Contrv., t. 3. tr. 2, disp. 1, controv. 1; Biliuart, De baptismo, diss. 1, a. 2. 2 ίη IV Sent., dist. 3, § 11. 3 Scotus, In IV Sent., dist. 3, q. 4; Biel, In IV Sent., dist. 3, q. un., a. 3, dub. ult.; Wirceburgenses, De baptismo, n. 11. ■* Matth., 28, 19. 5 Alensis, IV p., q. 8, m. 2, a. 3: Cano, De locis, lib. 8, c. 5; Vine. lacono. Apud ephem. «Verbum Domini», an. 1936, p. 347. ° Joan., 3, 22; et 4, 2. Cfr. S. Thomas, III p., q. 73, a. 5 ad 4. 7 III p., q. 66, a. 2. 8 S. Joannes Chrysostomus, In Matth., hom. 12, n. 3; MG 58, 206; S. Ambro­ sius, In Lucam, lib. 2, n. 83; MI. 51, 1665; S. Augustinus. In Joannem, tr. 13, n. 4; ML 35, 1494. 9 III p., q. 66, a. 2. ART. IV. QUAE SIT MATERIA BAPTISMI US Scholion II. De baptismo Joannis. 1) S. Joannes ait: Erat autem et Joannes baptizans in Aennon juxta Salim, quia aquae multae erant illic, et veniebant, et baptizabantur *. Et Josephus refert multos illo tempore ad Joannem confluxisse 1 2. 2) Qualis fuerit ille Joannis baptismus non constat, sed ornes fa­ tentur et Josephus confirmat illum non fuisse meram lustrationem in lege praescriptam (Lev., 14, 8); neque lotionem a pharisaeis inductam (Mare., 7, 4; Lue., 11, 38); neque baptismum proselytorum, si illo tem­ pore exstitit aliquis baptismus, quo initiarentur homines in statum quemdam novum (vide Knabenbauer, in Matth., 3, 6); sed erat ba­ ptismus poenitentiae in remissionem peccatorum (Marc., 1, 4); quem incolae Jerusalem atque totius Judaeae suscipiebant confitentes peccata sua, id est, «ostendebant (Joanni), ut ait S. Cyrillus hierosol., vulnera, deinde ille ponebat medicamenta» 3. 3) Novatores vix distinguunt baptismum Joannis a Baptismo Chri­ sti. Melanchthon ajebat: «Etsi igitur differentia erat in hoc articulo (de baptismo Joannis et apostolorum), Joannes de passuro Christo et apo­ stoli de passo et resuscitato praedicant, tamen ministerium fuit idem et effectus eosdem habuit in credentibus»4. 4) Dicendum tamen est baptismum Christi esse diversum a baptismo Joannis. a) Concilium Tridentinum hoc declaravit dicens: Si quis dixerit ba­ ptismum Joannis habuisse eamdem vim cum baptismo Christi, a. s. 5*. b) Ipse Joannes explicuit differentiam utriusque, quando ait: Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam... ipse (Christus) vos bapti­ zabit in Spiritu Sancto ®. Unde baptismus Joannis excitabat suscipien­ tes ad poenitentiam, dum baptismus Christi confert ipsam gratiam. «Baptismus Joannis, ait Angelicus, gratiam non conferebat, sed solum ad gratiam praeparabat... per poenitentiam praeparando homines ad suscipiendum effectum baptismi Christi» 7. «Baptismus Joannis non erat per se sacramentum, sed quasi quoddam sacramentale disponens ad baptismum Christi» 8. ARTICULUS IV QUAE SIT MATERIA SACRAMENTI BAPTISMI 202. Status quaestionis. 1) Probavimus superius sacramenta no­ vae legis constare partibus, rebus scilicet tanquam materia et verbis tanquam forma. 2) Materia baptismi potest esse remota vel proxima. Materia re1 2 3 4 6 ° 7 " Joan., 3, 23. Cfr. Matth., 3, 5 sqq. Antiquit., 18, 5. Catech., 3, 7; MG S3, 437. De locis communibus, De baptismo. Sess. 7, can. 1, De baptismo; Denz-Bannw., 857. Matth., 3, ii. 111 p., q. 38, a. 3. 111 p., q. 38, a. t ad 1. DE SACRAMENTIS. SECT. II. Q. IX. DE EXSISTENTIA ET PART. BAPTISMI Il6 mota est res, quae adhibetur in ejus administratione; proxima dicitur ipsa materiae remotae, sub praescripta forma verborum, applicatio. Declarandum hic venit, quae sit materia tam remota quam proxi­ ma baptismi. 203. Errores. I. Quoad materiam remotam erraverunt: 1) Gnostici quidam, qui, ut adserit S. Irenaeus, dicebant «adducere ad aquam supervacaneum esse», vel administrabant baptismum «admiscentes oleum et aquam in unum» *. Manichaei, ut dicit S. Augustinus, «baptismum in aqua nihil cuiquam perhibent salutis afferre» 1 2. Flagellantes dicebant non aquam sed cruorem, ictibus flagellorum effusum, adhibendum esse in ba­ ptismo 345. 2) Alii retinent nomen aquae pro materia baptismi, sed rem mystice vel metaphorice sumunt. Sic pauliciani pro aqua intelligunt verba Christi Ego sum aqua viva; Wicle/jus passionem Christi; Calvinus aquam simul et Spiritum Sanctum l. 3) Alii denique docent aquam quidem esse materiam remotam ba­ ptismi, sed, deficiente aqua, posse baptismum valide conferri in quolibet liquido, quod ad balneum fuerit aptum. Ita Lulherus, Ueza et alii °. II. Quoad materiam proximam erraverunt primo graeci schismatici, et deinde anabaptistae et baptistae, qui dicebant ablutionem per aspersio­ nem et effusionem non sufficere ad valorem baptismi, sed necessario re­ quiri immersionem e. 204. Thesis I. Materia remota valida sacramenti baptismi est om­ nis et sola aqua naturalis. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus Dominus expresse hoc docuit in colloquio cum Nicodemo dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei 78*.Apostoli exinde, men­ tem Domini probe noscentes et verba Christi rigorose intelligentes, aquam naturalem semper adhibuerunt in administratione baptismi. Ecce aqua, ait eunuchus Philippo, quid prohibet me baptizari?... Et jussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam... et baptizavil eum6. Petrus autem, cum videret familiam Cornelii laudantem Deum, ait: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt, sicut et nos? ®. 2) Ex conciliis. Concilium Florentinum ait: «Materia hujus sacra­ menti est aqua vera et naturalis, nec refert frigida sit an calida»10. Et Concilium Tridentinum: «Si quis dixerit aquam veram et naturalem non esse de necessitate baptismi, atque ideo verba illa Domini nostri Jesu 1 2 Adv. haer., lib. I, c. 21, n. 4; MG 7, 664. De haeresibus, haer. 46; ML 42, 38. 8 Cfr. Liberius a Jesu, t. 3, tr. 2, disp. 1, controv. 2. 4 Cfr. Liberius a Jesu, t. 3, tr. 2, disp. I, controv. 2. 5 Apud Katschthaler, De sacramentis, n. 184. 8 Patriarchae schismatis constantinopolitani saepe scripserunt epistolas encyclicas, quibus improbarunt latinos, quod baptismum per aspersionem dicerent va­ lere. Cfr. Palmieri, Theologia dogm. orth., t. 2, c. 3. De baptistis cfr. The Catho­ lic Encyclopedia, art. «.Baptists». ’ Joan., 3, 5. 8 Act., 8, 36 sqq. 0 Act., 10, 47. 10 Decretum pro armcnis; Donz-Bannw., 696. ART. IV. QUAE SIT MATERIA BAPTISMI II? Christi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, ad metapho­ ram aliquam detorserit, a. s.»L 3) Ex SS. Patribus. Sancti Patres doctrinam ab apostolis acce­ ptam constanter tenuerunt. Didaché: «Baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti in aqua viva» 12. Epistola Barnabae: «Descendimus quidem in aquam pleni peccatis ac sordibus, inde autem emergimus fru­ ctum afferentes, in corde timorem et in spiritu spem in Jesum habentes» 3. Pastor Hermae: «Sigillum ergo est aqua; in aquam igitur descendunt mor­ tui et ascendunt vivi»4*. S. Augustinus: «Quid est baptismus Christi? Lavacrum aquae in verbo. Tolle aquam, non est baptismus, tolle ver­ bum, non est baptismus» s. 4) Congruentiae non desunt, tum a) quia oportebat materiam sacra­ menti adeo necessarii, ut est baptismus, esse omnibus communem, et adeptu facilem; tum b) quia ablutio significat effectum baptismi, et aqua naturalis est aptior aliis materiis pro ablutionibus faciendis. Hinc colliges: 1) quaelibet aqua naturalis ex mari, pluvia, flumine, fonte, rore, etc., nisi adulteretur, est certe materia valida. 2) Lac, sanguis, vinum, caffeum, et quidquid in communi aestima­ tione hominum non habetur pro aqua, quamvis ad balneum sit aptum, est materia invalida. 3) Aqua aliis materiis mixta et graviter adulterata, ut tenue juscu­ lum, lixivium, etc., est materia dubia; et nonnisi in defectu materiae validae et casu urgenti est adhibenda. 205. Thesis II. Merito praecepit Ecclesia, ut in baptismo solemni adhiberetur ad liceitatem aqua consecrata et munda. Sedulo animadverte hoc praeceptum esse ad liceitatem non ad validi­ tatem, quia, ut diximus, baptismus valide administratur aqua naturali non benedicta. Arg. 1) «Benedicimus autem, ait S. Basilius, et aquam baptisma­ tis et oleum unctionis». Additque S. Doctor hunc usum accepisse «a tacita secretaque traditione» °. Exinde jam (a. 330-379) novimus in usu fuisse ritum adhibendi aquam benedictam in baptismate. 2) Constitutiones apostolorum c. a. 400 scriptae exhibent formulam benedicendi aquam baptismalem 7. 3) Rituale autem romanum haec habet: «Aqua solemnis baptismi sit eo anno benedicta in sabbato sancto Paschatis vel sabbato Pente­ costes, quae in fonte mundo nitida et pura diligenter conservetur» 8. Haec obligatio adhibendi aquam benedictam urget in solemni, non pri­ vata, administratione baptismi. 1 2 gia 1, 3 * 3 ° 7 B Sess. 7, can. 2, De baptismo; Denz-Bannw., 858. Didaché, c. 7: Kirch, Enchiridion fontium historiae, n. 1; S. Justinus, Apolo­ 61; MG β, 420. Epistola Barnabae, c. 11; MG 2, 759. Sim. 9, c. 16; MG 2, 995. In Joan., tr. 15, n. 4; ML 35, 1512. De Spiritu Sancto, c. 27, n. 66; MG 32. 187. Constitutiones apost., lib. 7, c. 43; MG 1. 1046. TU. 2, c. 1, n. 4. DE SACRAMENTIS. SECT. H. Q. IX. DE EXSISTENTIA ET PART. BAPTISMI Il8 Hunc autem ritum convenienter fuisse in Ecclesia introductum ostendunt plures rationes, quidquid in contrarium dicant protestantes. Nam 1) ad sacramentum regenerationis conficiendum maxime con­ gruum est, ut materia consecrata adhibeatur; et 2) fideles majori vene­ ratione suscipiunt baptismum, quando vident aquam solemniter bene­ dictam ad ipsum adhiberi. 206. Thesis III. Materia proxima baptismi est ablutio aquae, quae fieri potest per immersionem, effusionem vel aspersionem. Pars l.a Est ablutio. Arg. 1) Vox graeca βαπτίςω significat abluo, et baptizare nihil aliud est quam abluere. Unde applicatio materiae remotae baptismi, quae est aqua, est abluere. Cum autem materia proxima baptismi sit applicatio materiae remotae ejusdem, necessario sequitur materiam pro­ ximam baptismi esse ablutionem aquae. Hinc Catechismus romanus ait: «Tunc enim sacramentum baptismi dicendum est, cum aqua ad abluen­ dum aliquem, additis verbis, quae a Domino instituta sunt, reipsa utimur» x. 2) Nullibi est determinatum, quanta debeat esse baptizandorum ablutio. Certe requiritur contactus physicus et immediatus aquae cum corpore; et videtur esse necessarium, ut aqua aliquantulum decurrat supra corpus, non quidem ut corporis sordes abstergat, sed ut ablutio­ nem significare possit. 3) Haec ablutio fieri debet ab ipso ministro, qui formam profert, . ut verba Ego te baptizo verificentur, et materia atque forma unum to­ tum componant. Pars 2.a Ablutio fieri potest per immersionem, effusio­ nem vel aspersionem. Nota. Praxis administrandi baptismum per immersionem antiquis­ sima fuit in Ecclesia et valde communis usque ad saeculum xin. Nihi­ lominus, adsunt antiqua documenta et facta nonnulla, quae certo de­ monstrant immersionem nunquam habitam fuisse ut ritum necessarium ad valorem sacramenti, sed adhibitam fuisse, ut magis exprimeret pas­ sionem, sepulturam et resurrectionem Christi. Fieri itaque potest triplici modo supra citato; et a saeculo xiv me­ rito praevaluit in Ecclesia latina ablutio per effusionem. Arg. 1) Didaché seu Doctrina duodecim apostolorum haec habet: «Si autem neutram habes (ad immersionem), effunde in caput ter aquam in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» 12. 2) Apostoli baptizaverunt una die tria millia hominum in Jerusa­ lem, et non est credendum omnes eos baptizasse per immersionem 3. 3) Eusebius refert aegros, qui per immersionem nequibant bapti­ zari, per effusionem vel aspersionem non semel fuisse baptizatos 4. 1 2 3 • Parte 2, c. 2, n. 6. Didaché, c. 7, n. 1. Act., 2, 41. Hist, eccles., lib. 6, c. 43; MG 20, 623. ART. IV. QUAE SIT MATERIA BAPTISMI 119 4) S. Thomas ait: «Ablutio autem fieri potest per aquam, non solum per modum immersionis, sed etiam per modum aspersionis vel effusio­ nis. Et ideo, quamvis tutius sit baptizare per modum immersionis (quia hoc habet communior usus), potest tamen fieri baptismus per modum aspersionis vel etiam per modum effusionis»x. 207. Corollaria. 1) Monet Rituale romanum, ut modus, qui sit magis in usu. pro ecclesiarum consuetudine retineatur12. Sicubi tamen habeatur usus baptizandi per aspersionem, sedulo no­ tandum est ad hoc non sufficere aspersionem, qua unda ad vestes ba­ ptizandorum pertingat, sed ita fieri oportere, ut aqua corpus baptizandi tangat et fluens vere abluat. 2) Angelicus Doctor adserit suo tempore communiorem et securio­ rem fuisse ritum baptizandi per immersionem. Ineunte tamen saecu­ lo xiv praevaluit in Ecclesia latina usus baptizandi per infusionem, adeo ut pedetentim exoleverit ritus immersionis, et exeunte eodem saeculo ritualia praescripserint effusionem. Consulto hoc actum esse vi­ detur, tum ut valetudini infantium consuleretur, tum etiam ut decentia praesertim circa mulieres servaretur 3. 208. Scholion. De trina ablutione. 1) A primis Ecclesiae saecu­ lis in usu fuit ritus baptizandi per trinam ablutionem, ut melius signi­ ficaretur trinitas personarum, vel expressius fieret memoria passionis, sepulturae et resurrectionis Christi, aut etiam recoleretur triduum sepul­ turae Christi. Omnes tamen fatebantur vçram ablutionem esse necessa­ riam, sed modum ablutionis per accidens se habere ad sacramentum. Unde Concilium Toletanum IV hoc statuit: «Propter vitandum autem schismatis scandalum, vel haeretici dogmatis usum, simplam teneamus baptismi mersionem» 4. 2) Nunc etiam tenet Ecclesia trinam ablutionem in baptismo juxta illud Ritualis romani: «Ego te baptizo in noijiine Patris (fundat primo), et Filii (fundat secundo) et Spiritus Sancti (fundat tertio)». 5 Hunc ritum graviter obligare censent Angelicus, S. Alphonsus et alii6. 3) Nihilominus trina ablutio non pertinet ad essentiam sacramenti, ut expresse declaravit Romanus Pontifex. Cum enim ariani contende­ rent saeculo vi in Hispania per trinam ablutionem indicari diversam personarum naturam, S. Leander consuluit S. Gregorium Magnum, quid efficere liceret, et Vicarius Christi respondit: «Reprehensibile esse nulla­ tenus potest infantem in baptismo vel ter vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus potest personarum trinitas et in una divinitatis singularitas designari» 7. Huic~addi potest trinitatem personarum diserte in forma exprimi. Caetera ad moralistas. 7Zi p., q. 66, a. 7. Rit. rom., tit. 2, c. i, n. 10. Cfr. Liberius a Jesu, Controv., t. 3, tr. 2, controv. 4, n. 39. Concilium Toletanum IV (a. 633), c. 6; Mansi, 10, 619. Rituale rom., tit. 2, c. 2, n. 19. S. Thomas. Ill p., q. 66, a. 8; S. Alphonsus, lib. 6, n. 107, q. 5. /■./>.,43; MI. 77,498. Hanc responsionem suam fecit Concilium Toletanum IV, < ,ip 6; Mansi, io, 619. 1 2 3 I II '· ’ 120 DE SACRAMENTIS. SECT. II. Q. IX. DE EXSISTENTIA ET PART. BAPTISMI ARTICULUS V QUAE SIT FORMA SACRAMENTI BAPTISMI 209. Status quaestionis. Pars altera, qua coalescit sacramentum baptismi, sunt verba ministri tanquam forma. Quibus terminis haec forma constare debeat, est quaestio dilucidanda. 210. Errores, i) Gnostici juxta Eusebium baptizabant «in nomine ignoti omnium Patris, in veritate omnium matre, in eo qui descendit in Jesum» ’. 2) Montanistae «in nomine Patris et Filii et Montani et Priscillae». 3) Sabelliani in nomine unius tantum personae. 4) Paulianistae, a Paulo Samosateno, dicuntur adulterasse invocatio­ nem trinitatis in forma baptismi 12. 5) Eunomiani baptizabant «in nomine Dei increati, et in nomine Filii creati, et in nomine Spiritus sanctificantis et· a creato Filio procreati» 34. 6) Lutherus haec scripsit: «Quomodocumque tradatur baptismus, modo non in nomine hominis sed in nomine Domini tradatur, vere salvum facit, imo non dubitem, si quis in nomine Domini suscipiat, etiamsi impius mi­ nister non det in nomine Domini, vere baptizatum esse in nomine Domini» 211. Thesis. In forma baptismi necessario exprimi debent invoca­ tio trium personarum, actio ministri abluentis, et subjectum sacramenti. Nota. Forma latinorum his verbis continetur: N. Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti 5* . Graeci vero his verbis baptizant: Baptizatur talis servus Christi in no­ mine Patris et Filii et Spiritus Sancti °. Hae duae formae certe continent omnia requisita ad valorem sacra­ menti, et ubique recipiuntur ut legitimae. Doctrinam hujus theseos ostendunt plura argumenta. Pars l.a Invocatio SS. Trinitatis. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Misit Dominus apostolos docere omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Ί. 2) Ex traditione. Didaché ordinat: «Baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» 8. S. Justinus: «In nomine parentis universorum ac Domini Dei ac Sal­ vatoris nostri Jesu Christi et Spiritus Sancti lavacrum in aqua tunc suscipiunt»9. 1 Hist, eccl., lib. 4, c. 11; MG 20, 330. 2 Cfr. Concilium Nicaenum I, can. 19; Denz-Bannw., 56. 3 Cfr. S. Epiphanius, Haer. 76, confut. 36, n. 6; MG 42, 638. 4 De captivitate babyl., § «Hanc sententiam». 6 Rituale romanum, tit. 2, c. 2, n. 19. Docent eruditi hanc formam integram primo introductam fuisse per canones Hippolyti, qui juxta Achelim compositi sunt c. annum 218-221, et juxta Bardenhewer apparuerunt exeunte saeculo v. • In hac forma dicitur, ut vides, baptizatur, non baptizetur. In quo verbo in­ dicativo actionem ministri et subjectum suscipiens satis exprimi docent omnes theologi. ’ Matth., 28, 19. 8 Didaché, 7, 1; Funk, I, 16. ° Apologia l, n. 6r; MG 6, 419. ART. V. QUAE SIT FORMA BAPTISMI 121 S. Ambrosius: «Nisi baptizatus fuerit in nomine Patris et Filii et Spi­ ritus Sancti, remissionem non potest accipere peccatorum nec spiritua­ lis gratiae munus haurire» 1. Pelagius I admonuit Gaudentium episcopum Volaterranum, ut eos, qui confitebantur se in nomine Domini fuisse baptizatos, «ad catholicam fidem convenientes sanctae Trinitatis nomine baptizaret»; eos vero, qui apud haereticos in nomine Trinitatis fuerint baptizati, sola reconcilia­ tionis gratia catholicae fidei sociaret 12. 3) Ex Concilio Florentino. Eugenius IV in Concilio Florentino, De­ creto pro armenis, non solum utramque formam, quae apud latinos graecosque in usu erat, approbavit, sed etiam rationem ambarum red­ didit dicens: «Forma autem (baptismi) est: Ego te baptizo in nomine Pa­ tris et Filii et Spiritus Sancti. Non tamen negamus, quin et per illa verba: Baptizatur talis servus Christi in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; vel: Baptizatur manibus meis talis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, verum perficiatur baptisma; quoniam, cum principalis causa, ex qua baptismus virtutem habet, sit sancta Trinitas, instrumen­ talis autem sit minister, qui tradit exterius sacramentum; si exprimitur actus, qui per ipsum exercetur ministrum, cum sanctae Trinitatis invo­ catione, perficitur sacramentum» 3* . Pars 2.a Actio ministri abluentis. 1) Alexander III expresse declaravit puerum ter immersum in aqua in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti sine expressione: Ego baptizo te, non esse baptizatum ’. 2) Rationem optime adsignat Angelicus dicens: «Quia ablutio homin:s in aqua propter multa fieri potest, oportet quod determinetur in verbis formae, ad quid fiat: quod quidem non fit per hoc, quod dicitur: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, quia omnia in tali nomine facere debemus, ut habetur Coloss., 3. Et ideo, si non exprimatur actus baptismi vel per modum nostrum, vel per modum graecorum, non per­ ficitur sacramentum» ®. Pars 3.a Subjectum sacramenti. Sicut ablutio est verbis determinanda, ita pariter persona, quae ablui­ tur, est determinanda. Imo ipsa forma maneret indeterminata, si omit­ teretur expressio personae baptizandae 6. 212. Corollaria. Ex his facile deducuntur sequentia corollaria. 1 ) Formae, in quibus substantialiter retinetur sensus verborum for­ mae expositae, quamvis aliquas mutationes accidentales subierint, sunt legitimae. Hinc quoad validitatem a) particula ego, quae satis includi1 De mysteriis, c. 4, n. 20; ML 16, 412. 2 £/>. «Admonemus», c. a, 560; Denz-Bannw., 229. 3 Decretum pro armenis: Denz-Bannw., 696. * Denz-Bannw., 398. Cfr. propositionem 27 damnatam a. 1690 ab Alexan­ dro VIII. Denz-Bannw., 1317. '· III p., q. 66, a. 5 ad 2. ° Cfr. Salmanlioenee» morale», tr. 2, c. 3, p. 2. 122 DE SACRAMENTIS, SECT. II. Q. IX. DE EXSISTENTIA ET PART. BAPTISMI tur in verbo, omitti potest; b) loco· baptizo uti potest abluo, lavo, etc., quae idem significent; c) praepositio in non videtur essentialis; d) si in nomine mutetur in nomen, non obstat validitati; e) si ter repetatur in nomine Patris, in nomine Filii et in nomine Spiritus Sancti, proba­ bilius valet baptismus. 2) Verbum baptizo vel aliquod ejus synonimum, quod actionem ablutivam ministri significet, est essentiale. 3) Vox te pariter est essentialis. 4) Dicendum est in nomine in singulari. Si autem dicatur in nomi­ nibus Patris et Filii et Spiritus Sancti, nullus est baptismus, quia non innuit unitatem naturae in personis. 5) Expressio trium personarum SS. Trinitatis est necessaria ad va­ lorem. Unde baptismus collatus in nomine SS. Trinitatis est irritus. 213. Scholion. Quid de baptismo collato in nomine Jesu. I. In Actibus apostolorum haec leguntur: Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum — Baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu 12.—Jussit (Petrus) eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi34 .—His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu ’. Exinde dubitatur, an aliquando validus fuerit baptismus collatus in nomine Domini seu in nomine Jesu. II. i) Veteres quidam theologi dixerunt baptismum collatum in no­ mine Jesu esse validum, quia hoc nomine tota Trinitas comprehenditur. Ita Petrus Lombardus 56 7. Haec tamen sententia est omnino reprobanda. 2) Alii docuerunt baptismum solo nomine Jesu collatum esse per se irritum, sed apostolos ex dispensatione divina aliquando hoc solo nomine valide baptizasse, «ut nomen Christi, quod erat odiosum judaeis et genti­ libus, honorabile redderetur». Ita 5. Thomas, S. Bonaventura, Scotus et alii plures0. Haec opinio, admissa dispensatione divina, non est contra fidem, sed obsoleta est. 3) Communiter hodie defendunt theologi baptismum solo nomine Jesu collatum nunquam fuisse validum, et apostolos nunquam illum contulisse nisi in nomine trium personarum SS. Trinitatis. Ita Suarez, Vazquez, Syl­ vius, Liberius a Jesu ", et ex recentioribus fere omnes 8. III. Haec ultima sententia magis mihi probatur, et secundum eam exponenda sunt loca S. Scripturae, quae contrarium innuere videntur. 1) Nunquam supponebat Apostolus quempiam sine invocatione trium personarum SS. Trinitatis posse baptizari. Cum enim invenisset Ephesi quosdam discipulos, qui dicerent se nunquam, si Spiritus San1 Act.. 2, 38. 2 Act., 8, 16. 3 Act., 10, 48. 4 Act., 19, 5. 5 IV Sent., dist. 3, n. 5; ML 192, 844. 6 S. Thomas, III p., q. 66, a. 6 ad i: S. Bonavontura, In IV Sent., dist. 3, р. I, a. 2, q. 2 ad 3; Scotus, In IV Sent., dist. 3, q. 2, «De quinto». 7 Suarez, De sacramentis, disp. 21, sect. 3, n. 11: Vazquez, In III p., disp. 143, с. 2; Sylvius, In III p., q. 66, a. 6; Liberius a Jesu, Control’., t. 3, tr. 2, disp. 1, controv. 5. 8 Cfr. Katschthalor, De sacramentis, n. 206 et in nota. ART. V. QUAE SIT FORMA BAPTISMI I23 ctus erat, audivisse, miratus est et interrogavit eos: In quo ergo bapti­ zati estis? x. 2) S. Augustinus ait: «Si autem etiam, non nominatis Patre et Spi­ ritu Sancto, in nomine Jesu Christi jussi sunt baptizari (Act., 2, 38), et tamen intelliguntur non baptizati nisi in nomine Patris et Filii et Spi­ ritus Sancti»1 2. 3) Traditio communis inde ab exordio Ecclesiae requisivit invoca­ tionem trium personarum SS. Trinitatis ad legitimam formam baptismi, et nullibi constat dispensationem ab hac lege apostolis aliquando con­ cessam fuisse. Hinc multo probabilius puto nunquam apostolos quempiam baptizasse nisi in forma expressa a Christo apud Matthaeum 3. 4) Textus autem Actuum Apostolorum, in quibus nonnulli dicuntur baptizati in nomine Jesu aut in nomine Christi, non significant aliquos fuisse baptizatos verbis in nomine Christi, sed illos fuisse baptizatos baptismo Christi, id est, baptismo, qui fuit institutus a Christo, ad dif­ ferentiam baptismi Joannis4. 214. Objicies. Duae contra hanc explicationem obstant graves dif­ ficultates. I. S. Ambrosius ait: «Baptizati sunt itaque in nomine Jesu Chri­ sti... Plenum autem (baptisma), si Patrem, et Filium, Spiritumque San­ ctum fatearis. Si unum neges, totum subrues. Et quemadmodum, si unum in sermone comprehendas, aut Patrem, aut Filium, aut Spiritum Sanctum: fide autem nec Patrem nec Filium nec Spiritum Sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum; ita etiam, quamvis et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum dicas, et aut Patris aut Filii aut Spiritus Sancti minuas potestatem, vacuum est omne mysterium... Nunc consi­ deremus, utrum, quemadmodum in Christi nomine plenum esse legimus baptismatis sacramentum, ita etiam Sancto tantum Spiritu nuncupato, nihil desit ad mysterii plenitudinem. Rationem sequamur, quia, qui unum dixerit, Trinitatem signavit... Rationi copuletur auctoritas: in Spiritu quoque recte nos baptizari posse Scriptura indicat, dicente Do­ mino: Eos autem baptizabimini in Spiritu Sancto» 5. Resp. 1) S. Ambrosius non videtur hic agere de forma sacramenti baptismi, quia, si de forma baptismi haec intelligercntur, absurda seque­ rentur, quae non licet tanto Patri tribuere. Sequeretur enim a) validum esse baptismum nomine solius Spiritus Sancti collatum, quod nemo un­ quam admisit; et b) e contra irritum esse baptismum collatum in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti a ministro, qui mala fide minuat perso­ narum potestatem. 2) Probabilius loquitur S. Doctor de forma professionis fidei emit­ tendae ab adultis ante baptismum, et docet adultos, si sermone confi­ 1 Act., 19, 3. * Contra Mazim., lib. 2, c. 17, n. 1; ML 42, 783. 3 Maith., 28, 19. 1 Ita reni explicant Liberius a Jesu, Controv., t. 3, tr. 2, disp. I, controv. 5; S. Alphonsus, lib. 6. n. 112; Pesoh, De sacramentis, n. 380; Knabenbauer, Comment, in Actus Apostolorum, c. 2, v. 38. ° De Spiritu Sancto, lib 1, c. 3, 1111. 42-45; ML 1β. 742 sq. 124 DE SACRAMENTIS. SECT. II. Q. X. DE MINISTRO BAPTISMI teantur Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, fide tamen trinitatem personarum in Deo negaverint, sine fructu baptismum recipere \ 3) Ipse S. Ambrosius alibi saepe requirit invocationem trium per­ sonarum ad valorem baptismi12. II. Nicolaus I ad bulgares scribens ait: «A quodam judaeo, nesci­ tis utrum Christiano an pagano, multos in patria vestra baptizatos adseritis, et quid de iis sit agendum consulitis. Hi profecto, si in nomine sanctae Trinitatis vel tantum in nomine Christi, sicut in Actibus Aposto­ lorum legimus, baptizari sunt, unum quippe idemque est, ut Sanctus exponit Ambrosius, constat eos non esse denuo baptizandos» 3. Resp. 1) Aliqui dicunt Nicolaum I ex lectione verborum S. /l»ibrosii deceptum fuisse, et qua doctorem particularem errorem tradi­ disse. Ita Cano, Solo, S. Bellarminus, Billuart et alii 4. 2) Alii benignius et verius explicant sensum verborum, dicentes Pontificem non agere de forma baptismi, sed de intentione ministri. Illico enim hortatur bulgares inquirere utrum talis judaeus fuerit christianus an paganus, vel saltem factus fuerit christianus, ut inde deducerent ipsum habuisse veram ac necessariam intentionem. QUAESTIO X DE MINISTRO BAPTISMI ARTICULUS I QUIS SIT MINISTER BAPTISMI SOLEMNIS 215. Status quaestionis. 1) Baptismus potest administrari a) solemniler cum omnibus caeremoniis, quas Ecclesia praescribit; et b) pri­ vatim, in casu necessitatis, per solam applicationem materiae et formae cum intentione supra baptizandum. Hinc unus est minister baptismi solemnis, qui ut minister Ecclesiae publicus solemniter baptizat, et alter minister baptismi privati, qui, urgente necessitate, sine caeremoniis ad­ ministrat sacramentum. In hoc articulo disserendum est de ministro baptismi solemnis, de altero in sequenti. 2) Minister baptismi'solemnis potest esse ordinarius, qui ex sua or­ dinatione ad hoc est generaliter deputatus; et extraordinarius, qui non generaliter sed in casibus extraordinariis speciali quadam ratione ad ba­ ptizandum vocatur. 1 Ita mentem S. Ambrosii explicant Estius, In IV Sent., dis. 3, § 5; Pesch, De sacramentis, n. 388; Van Noort, De sacramentis, n. 188; Honoratus dei Val, De baptismo, n. 98; et alii. 2 Cfr. De mysteriis, c. 4, n. 20; ML 16, 411. 3 Responsa ad consulta bulgar., c. 104; Mansi, 15, 432. 1 Cano, De locis, lib. 6, c. 8; Soto, In IV Sent., dist 3, a. 6; S. Bellarminus, De sacramento baptismi, lib. 1, c. 3; Billuart. De baptismo, diss 1, a 4, § 2. ART. I. QUIS SIT MINISTER BAPTISMI SOLEMNIS 125 3) Quaeritur, quis sit minister ordinarius et extraordinarius bapti­ smi solemnis. 216. Error. Fuerunt antiqui haeretici, qui dicerent mulieres esse mi­ nistros baptismi solemnisl. 217. THESIS I. sacerdos. Minister ordinarius baptismi solemnis est solus Nota. 1) Omnis sacerdos est minister ordinarius baptismi solemnis ex parte sacramenti, sed ex parte baptizandorum ad liceitatem indiget ju­ risdictione. Hinc episcopus in sua dioecesi et parochus in sua paroecia sunt ministri ordinarii baptismi ex officio; alii sacerdotes, qui ab episcopo vel a parocho licentiam accipiunt baptizandi, sunt ministri ordinarii ex delega­ tione. 2) Quando parochiarum institutio non fuit in Ecclesia introducta, sacerdotes indigebant episcoporum delegatione seu licentia ad baptizan­ dum, ut jurisdictione pollerent in subditos, sed, facta parochiarum divi­ sione, parochi habent jurisdictionem a jure, et baptizant ex officio. Hoc prae oculis habendum est, ut textus SS. Patrum intelligantur. Arg. 1) S. Ignatius: «Non licet sine episcopo neque baptizare ne­ que agapem celebrare»1 2. Constitutiones apostolorum: «Neque reliquis cleri­ cis potestatem baptizandi facimus, nisi tantum episcopis et presbyteris, ministrantibus diaconis»3*. Gelasius I: «Absque episcopo vel presby­ tero baptizare non audeant (diaconi), nisi praedictis fortasse officiis longius constitutis necessitas extrema compellat» ‘. 2) Concilium Florentinum: «Minister hujus sacramenti est sacerdos, cui ex officio competit baptizare» 5* . 3) Codex Juris Canonici: «Minister ordinarius baptismi solemnis est sacerdos; sed ejus collatio reservatur parocho vel alii sacerdoti de ejus­ dem parochi vel Ordinarii loci licentia, quae in casu necessitatis prae­ sumitur» e. 218. Thesis II. Minister extraordinarius baptismi solemnis est diaconus, qui de licentia Episcopi loci vel parochi justa de causa conce­ denda utitur sua potestate. Pars l.a Arg. 1) Episcopus in ordinatione diaconi haec verba pronuntiat: «Diaconum enim oportet ministrare ad altare, baptizare, et praedicare»7. His verbis certe confertur diacono potestas aliqua, quam non habent simplices laici. 1 Cfr. S. Epiphanius, De haeresibus, Jtiaer. 42, n. 4; MG 41, 699; et Tertullia­ nus, De praescript., c. 41; ML 2, 68. 2 Smyrn., 8, 2; MG 5, 713. 3 Const, apost., lib. 3, c. n; MG 1, 788. ■’ Ep. ad episc. Luc., c. 7; ML 59, 51. “ Decretum pro armenis; Denz-Bannw., 696. ° Codex Juris Canonici, can. 738, § 1. 7 1’oHlificale Romanum, p. 1. «De ordinatione diaconi». 126 DE SACRAMENTIS. SECT. Π. Q. X. DE MINISTRO BAPTISMI 2) Codex Juris Canonici ait: «Extraordinarius baptismi solemnis minister est diaconus»1. Pars 2.a Minister extraordinarius dicitur, qui licentia episcopi vel parochi in­ diget ad munus obeundum. Tertullianus ait: «Dandi quidem (baptismum) habet jus summus sacerdos, qui est episcopus; dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate propter Ecclesiae honorem12. Codex Juris Canonici: «Qui tamen (diaconus) sua potestate ne uta­ tur sine loci Ordinarii vel parochi licentia, justa de causa concedenda, quae ubi necessitas urgeat, legitime praesumitur» 3* . Corollarium. Diaconus itaque, ubi accipit licentiam episcopi vel parochi, potest baptismum solemniter ministrare. ARTICULUS II IN CASU NECESSITATIS QUIS VALEAT BAPTIZARE 219. Errores, i) Rebaptizantes, auctore Agrippino episcopo Cartha­ giniensi, docuerunt haereticos, schismaticos et paganos non posse valide conferre baptismum in casu necessitatis, et eos, qui ex haeresi in Ecclesiam venirent, rebaptizandos esse 2) Calvinus contendit «perperam fieri, si privati homines baptismi administrationem sibi usurpent... Quod autem multis abhinc saeculis, adeoque ab ipso fere Ecclesiae exordio usu receptum fuit, ut in periculo mortis laici baptizarent, si minister in tempore non adesset, non video, quam firma ratione defendi queat» 5*. 220. Thesis. In casu necessitatis quaelibet persona ratione utens, sive vir sive mulier, potest valide et licite baptizare. (Est de fide.) Arg. 1) Ex conciliis. Concilium Lateranense IV ait: «Sacramen­ tum vero baptismi... a quocumque rite collatum proficit ad salutem» ®. Concilium Florentinum: «In causa autem necessitatis non solum sacerdos vel diaconus, sed etiam laicus vel mulier, immo etiam paganus et haere­ ticus, baptizare potest, dummodo formam servet Ecclesiae, et. facere in­ tendat, quod facit Ecclesia» 7. 2) Ex SS. Patribus. S. Hieronymus: «Si necessitas cogit, scimus etiam licere laicis (baptizare)» 8. 3) Rationes congruentiae exponit Angelicus his verbis: «Ad miseri1 Codex Juris Canonici, can. 741. 2 De baptismo, c. 17; ML 1, 1326. 3 Codex Juris Canonici, can. 741. I Cfr. Druvenius, De re sacramentaria, apud Migne, Cursus completus theolo­ giae, t. 20, p. 1373 sqq. 5 Instit., lib. 4, c. 15, n. 20. II Concit. Lat. IV, cap. 1; Denz-Bannw., 430. ’ Decretum pro armenis; Denz-Bannw., 696. Cfr. Codex Jur. Can., can. 742, § 1. 8 Dial. adv. LuciJ, n, 9; ML 23, 173, ART. in. QUID DE PATRINIS IN BAPTISMO 127 cordiam ejus, qui vult omnes homines salvos fieri, pertinet, ut in his, quae sunt de necessitate salutis, homo de facili remedium inveniat... Et ideo... institutum est... ut minister baptismi etiam sit quicumque non ordinatus, ne propter defectum baptismi homo salutis suae dispen­ dium patiatur»U 221. Corollarium. Ordinem tamen sequentem inter ministrantes exigit Rituale Romanum ad liceitatem: «Si adsit sacerdos, diacono prae­ feratur, diaconus subdiacono, clericus laico, et vir feminae, nisi pudoris gratia deceat feminam potius quam virum baptizare infantem non om­ nino editum, vel nisi melius femina sciret formam vel modum bapti­ zandi» 1 2. «Patri aut matri suam prolem baptizare non licet, praeterquam in mortis periculo, quando alius praesto non est, qui baptizet» 3* . Quilibet catholicus praeferendus est semper sub gravi sacerdoti schismatico aut haeretico. Mortale peccatum est adsumere laicum praesente sacerdote catholico. ARTICULUS III QUID DE PATRINIS IN BAPTISMO 222. I. Certum est ad validitatem baptismi non esse necessarium adhibere patrinum. II. Ad liceitatem vero in baptismo solemni sub gravi1 et in bapti­ smo privato saltem sub consilio unus tantum, sive vir sive mulier, vel ad summum unus et una, adhibeatur. Hoc constat ex vetustissima consuetudine inde a tempore saltem Tertulliani· exsistente 5* , et ex praecepto Ecclesiae ®. Ratio suadet hoc Ecclesiae praeceptum diligenter servare. Sicut enim in generatione carnali parvulus natus indiget nutrice et paedagogo, ita etiam in spirituali regeneratione, quae adsimilatur generationi carnali, «requiritur aliquis, qui fungatur vice nutricis et paedagogi, informando et instruendo eum quasi novitium in fide de his, quae pertinent ad fidem et vitam Christianam» 7. III. Ut quis valide sit patrinus, oportet, ut «1. Sit baptizatus, rationis usum adsecutus et intentionem habeat id munus gerendi.» «2. Ad nullam pertineat haereticam aut schismaticam sectam, nec sententia condemnatoria sit excommunicatus aut infamis infamia juris aut exclusus ab actibus legitimis, nec sit clericus depositus vel degradatus.» 1 2 2 11 6 ° 7 III p., q. 67, a. 3. Tit. 2, c. i, n. 13. Codex Juris Canonici, can. 742, § 3. S. Alphonsus, lib. 6, n. 158. De baptismo, c. 18; ML 1, 1330. Cfr. Codex Juris Canonici, can. 762, § I. S. Tliomas, III p., q. 67, a. 7. DE SACRAMENTIS. SECT. II. Q. X. DE MINISTRO BAPTISMI 128 «3. Nec sit pater vel mater vel conjux baptizandi.» «4. Ab ipso baptizando ejusve parentibus vel tutoribus, aut, his de­ ficientibus, a ministro sit designatus.» «5. Baptizandum in actu baptismi per se vel per procuratorem phy­ sice teneat aut tangat, vel statim levet seu suscipiat de sacro fonte aut de manibus baptizantis» h IV. Ut autem quis licite patrinus admittatur, oportet: «1. Decimum quartum suae aetatis annum attigerit, nisi aliud justa de causa ministro videatur.» «2. Non sit propter notorium delictum excommunicatus vel exclu­ sus ab actibus legitimis vel infamis infamia juris, quin tamen sententia intercesserit, nec sit interdictus aut alias publice criminosus vel infamis infamia facti.» «3. Fidei rudimenta noverit.» «4. In nulla religione sit novitius vel professus, nisi necessitas ur­ geat et expressa habeatur venia superioris saltem localis.» «5. In sacris ordinibus non sit constitutus, nisi accesserit expressa Ordinarii proprii licentia» 1 2. V. Tenetur patrinus: 1) In actu collationis baptismi per se vel per procuratorem tangere physice baptizandum, vel saltem immediate post baptismum de sacro fonte levare seu suscipere illum de manu sacerdotis 3, et, ubi agitur de infantibus usu rationis carentibus, nomine eorum respondere sacerdoti, profitendo fidem, abrenuntiando diabolo, et promittendo observantiam mandatorum. 2) Post baptismum defectu genitorum instruere baptizatos in fide et moribus vitae Christianae, eosque in via salutis dirigere. Apposite ad rem S. Thomas: «Qui suscipit aliquem de sacro fonte, adsumit sibi offi­ cium paedagogi, et ideo obligatur ad habendam curam de ipso, si neces­ sitas immineret, sicut eo tempore et loco, in quo baptizati inter infi­ deles nutriuntur. Sed, ubi nutriuntur inter catholicos Christianos, satis possunt ab hac cura excusari, praesumendo, quod a suis parentibus dili­ genter instruantur. Si tamen quocumque modo sentirent contrarium, tenerentur secundum suum modum saluti spiritualium filiorum curam impendere» 4. VI. Effectus. «Cognationem spiritualem contrahunt tantum cum baptizato baptizans et patrinus» 5, etiam in baptismo privato. 1 2 3 4 6 Codex, can. 765. Codex, can. 766. Rituale rom., tit. II, c. 2, n. 21; Codex, can. 765. III p., q. 67, a. 8. Codex, can. 768. ART. I. UTRUM ET QUIBUS DISPOSITIONIBUS ADULTI BAPTIZANDI SINT I2Ç QUAESTIO XI DE SUBJECTO BAPTISMI ARTICULUS I UTRUM ET QUIBUS DISPOSITIONIBUS ADULTI BAPTIZANDI SINT 223. Status quaestionis. Adultorum nomine hic veniunt, qui usum rationis adepti sunt. Amentes, etsi provecti, infantibus aequiparantur. 224. Thesis I. Quilibet homo adultus nondum baptizatus est sub­ jectum baptismi, et tenetur baptizari. Arg. 1) Quilibet homo tenetur jure divino, ubi potest, ad corpus Ecclesiae pertinere, ut salutem aeternam possit adipisci. Sed homo per solum baptismum incipit ad corpus Ecclesiae pertinere. Ergo1. 2) Apostoli receperunt a Christo praeceptum baptizandi omnes gentes. Ergo omnes homines tenentur baptismum suscipere. 225. Corollarium. Dilationem baptismi in adultis merito damna­ runt unanimi consensu SS. Patres. «Es extra paradisum, catechumene, ajebat S. Gregorius Nyssenus, socius exsilii Adae primi nostri parentis. Nunc autem ostio tibi aperto ingredere, unde es egressus, et ne tardes, ne, si forte mors inciderit, ea tibi obstruat aditum»2. Non tamen est facile determinare, quando urgeat graviter haec obli­ gatio. In genere dicitur illa obligare quam primum moraliler fieri potest, sed hoc aliquam latitudinem admittit. In periculo mortis certe urget sine mora. Extra periculum mortis non videtur esse grave peccatum baptismum adultorum per aliquot menses protrahere, imo expedit aliquantulum protrahi, ubi necessitas instru­ ctionis conferendae id exigere noscatur. Unde haec obligatio extra pe­ riculum mortis urget, quando digne et convenienter baptismus conferri potest. 226. Thesis II. Adulti valide suscipiunt baptismum, si solam ha­ beant intentionem habitualem. Arg. 1) Requiritur intentio saltem habitualis, quia nemo ratione utens novas obligationes suscipit nec Ecclesiam ingreditur, nisi prius aliquando hoc voluerit. Unde ad valorem baptismi necessaria est in subjecto adulto intentio semel habita et non retractata s. 2) Non est necessaria intentio actualis, tum quia humanae fragilitati 1 Homo incipit ad animam Ecclesiae pertinere per fidem, spem et caritatem, aliaque dona spiritualia cum voto baptismi. 8 De baptismo, § «Accedit»; MG 46, 418. ■' Cfr Suarez. De baptismo, disp. 24, sect. I, n. 5; Salmanticenses morales, Ii 2, c. 6, p. 3, n. 40. 0 DE SACRAMENTIS. SECT. II. Q. XI. DE SUBJECTO BAPTISMI »3° est saepe impossibilis; tum quia aliis sacramentis suscipiendis non est necessaria. 3) Neque est necessaria intentio virtualis, quia in suscipiendis sacra­ mentis, in quibus subjectum nihil agit, non requiritur intentio virtualis. 227. Corollarium. 1) Quamquam non liceat consensum vi aut metu extorquere, nihilominus consensus ita extortus sufficit ad valorem baptismi, quia est simpliciter voluntarius ac secundum quid involunta­ rius. Consensus autem simpliciter voluntarius sufficit ad valide recipien­ dum baptismum. Expresse hoc docuit Innocentius III in epistola «Ma­ jores Ecclesiae causa » ad archiepiscopum arelatensem’. 2) Dormientes et amentes, qui ante somnum vel ante amentiam petierunt baptismum, valide, et, si adsit periculum mortis, licite possunt baptizari, quia habent intentionem habitualem. Non tamen licet eos in somno vel amentia sine necessitate baptizare. 228. Thesis III. Ad fructuosam baptismi receptionem requiruntur in adulto intentio habitualis, fides recta, et attritio supernaturalis de peccatis personalibus. Requiritur: 1) Intentio habitualis, sine qua nefas est accedere ad recipiendum baptismum. 2) Fides recta. Christus Dominus misit apostolos docere omnes gentes et baptizare. Prius commisit eis docere omnes gentes, ut crede­ rent, deinde baptizare. Unde Philippus exegit fidem ab eunucho, ut ba­ ptizaretur, dicens: Si credis ex toto corde, licet (baptizare) 12. Et Christus ait: Qui crediderit et baptizalus luerit, salvus erit 3. Ecclesia quoque ca­ techumenos instruit in fide, ut ad baptismum suscipiendum praepa­ rentur. 3) Attritio supernaturalis de peccatis personalibus. Hoc diserte do­ cuit S. Petrus, cum judaeis inquirentibus, quid agere deberent, respon­ dit: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum 4. Haec attritio «debet esse, ut ajunt Salmanticenses morales, supernaturalis actus, abso­ lutus et efficax voluntatis, includens detestationem peccatorum et pro­ positum non peccandi de caetero ex motivo supernatural!, et per auxi­ lium gratiae elicitus» 5. Dixi de peccatis personalibus, quia de peccato originali, quod natura contraximus, non datur attritio nec ullus dolor proprie dictus. ARTICULUS II UTRUM INFANTES BAPTIZANDI SINT 229. Status quaestionis. Ex infantibus alii sunt filii catholicorum, alii filii acatholicorum. Non parum interest determinare, qui eorum pos­ sint ac debeant baptizari. 1 2 3 1 5 Denz-Bannw., n. 411. Aci., 8, 37. Mare., 16, 16. Ad., 2, 38. Trad. 2, c. 6, n. 52. ART. II. UTRUM INFANTES BAPTIZANDI SINT IJ! 230. Errores. Plures haeretici, diversis ducti rationibus, docent in­ fantes non esse baptizandos. 1) Novimus ex S. Cypriano Fidum episcopum in Africa, qui, legem circumcisionis baptismo applicans, nolebat infantes baptizare ante octa­ vum a nativitate diem L 2) Anabaptistarum theoriam exponunt protestantes in Confessione Au­ gustana his verbis: «Damnant anabaptistas, qui improbant baptismum pue­ rorum, et affirmant pueros sine baptismo salvos fieri» 12345*7. 3) Michael Servet abominabatur baptismum puerorum. 4) Erasmus permittebat baptizare infantes, sed docebat parvulos sic baptizatos, cum pervenerint ad usum rationis, interrogandos esse, an ve­ lint baptismum ratum habere. 5) Juxta modernistas «usus conferendi baptismum infantibus evolu­ tio fuit disciplinaris, quae una ex causis exstitit, ut sacramentum resolve­ retur in duo, in baptismum scilicet et poenitentiam» s. 231. Thesis I. Infantes valide baptizantur ante usum rationis. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus expresse ait: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. Arnen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intra­ bit in illud\ Hinc parvuli possunt ingredi regnum Dei. Sed nemo potest sine baptismo ingredi regnum caelorum. Ergo. 2) Ex conciliis. Concilium Müevitanum II: Quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat... a. s. Concilium Tridentinum: Si quis dixerit parvulos, eo quod actum cre­ dendi non habent, suscepto baptismo inter fideles computandos non esse; ac propterea, cum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizandos; aut praestare omitti eorum baptisma, quam cos non actu proprio credentes baptizari in sola fide Ecclesiae, a. s. ®. 3) Ex traditione. Sanctorum Patrum una est vox in hac materia. S. Irenaeus: «Omnes enim venit (Christus) per semetipsum salvare; om­ nes, inquam, qui per eum renascuntur in Deum, infantes, et parvulos, et pueros, et juvenes, et seniores» ~. Origenes: «Ecclesia ab apostolis tra­ ditionem suscepit etiam parvulis baptismum dare» 8. S. Augustinus, lo­ quendo de paedebaptismo, ait: «Hoc Ecclesia semper habuit, semper tenuit, hoc a majorum fide percepit; hoc usque in finem perseveranter custodit» 9. 4) Ratio theologica idem suadet. Cum enim Deus neminem velit perire, parvulis ante usum rationis decedentibus aliquod remedium prae­ paravit ad salutem. Nullum autem remedium potest ipsis proficere nisi baptismus, quia ab Adamo descendentes contrahunt peccatum originale, quod ipsis remitti non potest nisi per baptismum. Ergo. 1 2 3 4 5 11 7 “ ’ Cfr. S. Cyprianus, ep. 59, n. 2; ML 3, 1050. Confessio Augustana, art. 9. Decreto Lamentabili, prop. 43: Denz-Bannw., 2043. Mare., 10, 14-15. Can. 2: Denz-Bannw., 102. Srss. 7, De baptismo, can. 13: Denz-Bannw., 869. Irfv. haer., lib. 2, c. 22, n. 4: MG 7, 784. In ep. ad rom , lib. 5, n. 9; MG 14, 1047. Serm. 176, n. 2; MI. 38. 950. I32 DE SACRAMENTIS. SECT. II. Q. XI. DE SUBJECTO BAPTISMI 232. Thesis II. Infantes filii catholicorum debent baptizari, ante­ quam usum rationis adipiscantur. I. Infantes in articulo mortis constitutos omnino baptizandos esse ex se liquet. Sunt enim in extrema necessitate, in qua lex divina naturalis urget parentes aliosque remedium unicum infantibus applicare. Hinc quilibet foetus humanus certo animatus absolute, et, ubi du­ bitatur de ejus vita, sub conditione baptizandus est. Imo, «si mater praegnans mortua fuerit, foetus quam primum caute extrahatur, àc, si vivus fuerit, baptizetur»x. Veteres generation theologi docuerunt foetum in utero matris nun­ quam posse baptizari, tum quia, qui nondum natus est, renasci nequit, tum quia corpus infantis, antequam nascatur, non potest ablui12; sed, inventis mediis, quibus corpus infantis in utero matris exsistens possit ablui, recentiores existimant puerum, cum praevidetur non vivum nasciturum, baptizari posse et debere. Nihilominus S. Congregatio Concilii die 16 Martii 1897, mandavit puerum sic in utero matris baptizatum, si postea vivus nascatur, sub conditione esse rebaptizandum 3. Caetera de his rebus relinquimus moralistis. II. Infantes filii catholicorum extra articulum mortis quam primum baptizandi sunt, praecepto saltem ecclesiastico 4. Cum infantes saepe in tenera aetate periculo mortis exponantur, Ec­ clesia merito praecipit, ut recenter nati baptizentur. «Opportune paro­ chus, ait Rituale Romanum, hortetur eos, ad quos ea cura pertinet, ut natos infantes... quam primum fieri potest..., deferant ad ecclesiam, ne illis sacramentum tantopere necessarium nimium differatur cum pe­ riculo salutis» 5. Concilium Florentinum docet baptismum puerorum «non esse per quadraginta aut octoginta dies seu aliud tempus... differendum» 6. Unde Leo XIII «abusum s. baptismatis in hebdomadas, in menses, imo et in annos pueris differendi» vocavit «iniquum, ecclesiasticis sanctioni­ bus contrarium, detestabilem, in Deum simul impium ac homines» 7. Quae dilatio sit in hac. materia peccatum mortale non est facile defi­ nire. Fortasse non erit peccatum grave dilatio, quae non excedat mensem. 233. Thesis III. Filii acatholicorum, rationis usu compotes, qui libere baptismum postulant, possunt licite baptizari. Arg. Unusquisque, quando rationis usum habet, est sui juris in his, quae sunt de necessitate salutis aeternae, et mediis a Deo designatis tenetur se sanctificare. Unde genitores nequeunt filios a legibus divinis adimplendis avertere. Adest autem lex divina de baptismo suscipiendo. 1 Rituale rom., tit. 2, c. 1, n. 17 (ed. 1917). 2 Cfr. S. Thomas, III p., q. 68, a. II. 3 Ephem. Iit., a. 1897. p. 628. 4 Probari non potest exsistere legem divinam, quae obliget baptizare infan­ tes ante usum rationis extra articulum mortis. 5 Tit. II, c. i, n. 15. 6 Decreto pro jacebitis; Denz-Bannw., 712. ’ Ep. ad episc. anglonen. et lursien., 13 Aug. 1899. Ephctn. Iit., a. 1890, p. 660. ART. Π. UTRUM INFANTES BAPTIZANDI SINT 133 Ergo unusquisque, cum ad usum rationis pervenerit, jure postulat ba­ ptismum, etsi genitores ad id sese opponant, et sacerdos potest eum aqua baptismatis regenerare. Aliquando tamen potest prudenter dilatio suaderi. 234. Thesis IV. Infantes filii acatholicorum, invito utroque pa­ rente, valide, sed extra periculum mortis, quousque eripiantur a potestate parentum, et nisi praevideatur eos fore perpetuo amentes, illicite bapti­ zantur. Pars l.a Valide baptizantur. Nota. Durandus respondet ad rem: «Si autem parentes infideles talium parvulorum sint liberi, cum parvuli eorum non possint eis licite auferri et alterius curae subjici, viventibus parentibus et invitis, tunc non apparet, quod si tales parvuli de facto baptizentur invitis parentibus, quomodo suscipiant verum sacramentum, quia non concurrit voluntas suscipiendi, nec directa nec interpretativa, quarum tamen altera necessario requiritur» Sed haec Durandi opinio communiter rejicitur a theologis. Arg. Baptismus parvulorum non dependet a voluntate parentum, sed, appositis rebus necessariis, quae ad essentiam sacramenti requirun­ tur, valide confertur. Hinc S. Augustinus optime ait: «Non enim scri­ ptum est; Nisi quis renatus fuerit ex parentum voluntate, aut ex offe­ rentium vel ministrantium fide; sed: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto» 1 2. Pars 2.a Extra periculum mortis illicite baptizantur. Arg. 1) Nunquam habuit Ecclesia consuetudinem baptizandi in­ fantes acatholicorum, invitis parentibus 34.Ecclesiae autem usus magnam habet auctoritatem in his praesertim, quae pertinent ad administratio­ nem sacramentorum. 2) Cum infantes baptizantur, invitis parentibus, producitur collisio jurium. Parentes enim natura habent jus retinendi apud se filium, et Ecclesia acquirit jus educandi baptizatum. Cui relinquendus erit parvu­ lus? Subtrahi nequit a parentibus, nisi laedantur eorum jura, relinquere eum sub dominio parentum esset traducere baptizatum in apostasiam '·. Dixi a): Invito utroque parente. Si enim alteruter genitorum velit baptizare filium, et adsit fundata spes, ut parvulus non traducatur in errorem, cessat collisio jurium, et potest baptizari infans. Ratio est obvia, quia, consentiente uno parente, eliditur jus paternum, et prae­ valet jus Ecclesiae. Accurate tamen examinandum est semper, an propter circumstan­ tias speciales adsit grave periculum perversionis, quo exstante, absti­ nendum est a baptismo conferendo. Dixi b): Extra periculum mortis. Si enim infans in gravi periculo 1 2 ’ 4 IV Sent., dist. 4, q. 7, n. 13. /·./). <)8 ad Bonifacium, n. 2; MI, 33, 360. Cfr. S. Thomas, II-ll, q. 10, a. 12. Cfr. Salmanticenses morales, tr. 2, c. 6, n. 22. /h DE SACRAMENTIS. SECT. H. Q. XI. DE SUBJECTO BAPTISMI 134 mortis constituatur, reperitur in extrema necessitate, in qua succurren­ dum est ipsi contra voluntatem et jus parentum, quia major est neces­ sitas pueri quam jus paternum ’. Quodsi postea puer invaluerit et supervixerit, per se subtrahendus est a potestate parentum, quia Ecclesia per baptismum jus acquirit illum catholice educandi. In praxi tamen hoc difficile non raro erit ob resisten­ tiam parentum et dispositiones legis civilis. Dixi c): Quousque eripiantur a potestate parentum. Ubi autem infan­ tes jure vel injuria a parentibus subtrahuntur et traduntur tutoribus, qui consentiant in eorum baptismum, possunt baptizari, quia nulla fit injuria parentibus. Dixi d): Nisi praevideatur eos fore perpetuo amentes. Qui enim ba­ ptizat perpetuo amentes, succurrit necessitatem patientibus, quin ullam injuriam inferat parentibus, vel baptizatos ' exponat periculo perver­ sionis. ARTICULUS III AN BAPTISMUS ITERARI POSSIT 235. I. Certe tenendum est baptismum valide collatum nunquam iterari posse. Est contra marcionitas, qui baptismum semel in infantia et bis in aetate adulta hominibus conferebant1 2; et contra anabaptistas, qui docent homines in infantia baptizatos denuo esse rebaptizandos. Arg. 1) Ex Concilio Tridentino. «Si quis dixerit verum et rite collatum baptismum iterandum esse illi, qui apud infideles fidem Christi negaverit, cum ad poenitentiam convertitur, a. s.» 3. 2) Ex ratione. Baptismus est regeneratio spiritualis; administratur in similitudinem mortis Christi; imprimit characterem; et confertur prae■sertim ad delendum peccatum originale. Sed regeneratio spiritualis debet esse una, sicut una est hominis nativitas; baptismus debet esse unus, sicut mors Christi fuit una; sacramenta characterem imprimentia non sunt iteranda; ac tandem remedium peccati originalis nunquam iterandi non est repetendum. Ergo baptismus valide collatus nunquam est ite­ randus 4. 236. II. Quoties, peracto examine, adsit prudens dubium de validi­ tate baptismi alicui collati, oportet iterari baptismum sub conditione. Ratio est obvia, quia, ubi agitur de validitate sacramentorum, se­ quenda est opinio tutior. Dixi quoties adsit prudens dubium, quia levis suspicio, timor aut scru­ pulus praesertim timoratorum, non sufficiunt ad repetendum baptismum sub conditione, sed dubium sive juris sive facti, debet esse fundatum ac rationabile, ut iteretur baptismus. Ex his inferes: 1) Pueri ad valvas ecclesiae vel hospitii expositi 1 2 3 1 Codex Juris Canonici, can. 750, § 1. Cfr. S. Epiphanius, Haer. 42, n. 3; MG 41, 699. Sess. 7, can. ii, De baptismo; Denz-Bannw., 867. Cfr. S. Thomas, lit p., q. 66, a. 9. ART. I. AN INFANTIBUS ET ADULTIS INFUNDANTUR, ETC. 135 • baptizandi sunt sub conditione, etiamsi ferant schedulam collo appen­ sam cum declaratione baptismi collati, quia rationabiliter dubitari po­ test de validitate baptismi a personis incognitis collati* 1. 2) Repetendus est baptismus sub conditione, quoties adhibita fuit materia vel forma dubia2. 3) Rebaptizandi sunt sub conditione infantes, qui apud haereticos vel etiam apud catholicos indifferentes nati sunt, et nullo documento vel testimonio testis fidedigni probari potest eos aliquando fuisse ba­ ptizatos. 4) Baptismus ab obstetrice vel a persona laica collatus censendus est certe validus, et, si post maturum examen certo moraliter constet omnia ad baptismum necessaria adhibita fuisse, non est iterandus, sed si, peracto casus examine, rationabiliter suspicetur sacramentum non fuisse rite administratum, renovandus est baptismus. Animadvertendum est personas saeculares, mulieres praesertim, plerumque turbari, cum in casu necessitatis baptismum conferre coguntur 3. 237. III. Quoad baptizatos ab haereticis specialis regula data est a S. Congregatione S. Officii his verbis: «In conversione haereticorum a quocumque loco, vel a quacumque secta venerint, inquirendum de va­ liditate baptismi in haeresi suscepti. Instituto igitur in singulis casibus examine, si compertum fuerit aut nullum aut milliter collatum fuisse, baptizandi erunt absolute. Si autem pro tempore et locorum ratione, investigatione peracta, nihil sive pro validitate, sive pro invaliditate de­ tegatur, aut adhuc probabile dubium de baptismi validitate supersit, tum sub conditione secreto baptizentur. Demum, si constiterit validum fuisse, recipiendi erunt tantummodo ad abjurationem seu professionem fidei»4. Operae pretium est hic animadvertere in omnibus protestantium se­ ctis, si excipiantur ritualistae, dubiam esse administrationem baptismi 5. QUAESTIO XII DE EFFECTIBUS BAPTISMI ARTICULUS I UTRUM INFANTIBUS ET ADULTIS INFUNDANTUR IN BAPTISMO HABITUS GRATIAE, VIRTUTUM ET DONORUM 238. Status quaestionis. Tum infantes tum adulti possunt valide recipere baptismum. Unde quaerendum est, an omnes recipiant in ba­ ptismo habitus gratiae, virtutum et donorum. 1 :l 1 '· Cfr. Salmanticenses morales, tr. 2, c. 6, n. 64. Cfr. S. Thomas, III p., q. 66, a. 9 ad 4. Cfr. Billuarl, De baptismo, diss. 1, a. 5. Decretum S. Oflicii, 20 Nov. 1878; Acta S. Sedis, vol. n, p. 606. Cfr. Tanquorey, De sacramentis, n. 447. 136 DE SACRAMENTIS. SECT. II. Q. XII. DE EFFECTIBUS BAPTISMI 239. Errores, t) Lutherus ait: «Baptismus neminem justificat, nec ulli prodest, sed fides in verbum promissionis, cui additur baptismus» '. 2) «Quidam antiqui, ait Angelicus, posuerunt, quod pueris in baptismo non dantur gratia et virtutes; sed imprimitur eis character Christi, cujus virtute, cum ad perfectam aetatem venerint, consequuntur gratiam et vir­ tutes» 12. 240. T HESIS. Tum infantibus tum adultis obicem non ponentibus baptismus confert habitus gratiae sanctificantis, virtutum et donorum supernaturalium. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolo teste salvos nos fecit (Deus) per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti... ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae 3. Unde ba­ ptismus merito dicitur regeneratio spiritualis. 2) Concilium Viennense in Gallia ait: «Opinionem... quae dicit tam parvulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam et vir­ tutes, tanquam probabiliorem, et dictis sanctorum et doctorum moder­ norum theologiae magis consonam et concordem, sacro approbante con­ cilio, duximus eligendam» 45 . 3) Tum infantes tum adulti per baptismum fiunt membra Christi et acquirunt jus ad vitam aeternam. Sed nemo fit membrum Christi nec acquirit jus ad vitam aeternam nisi per gratiam sanctificantem, quae descendit a Christo capite et nos facit haeredes regni caelorum. Ergo. Scholion. Fides catholica nos docet contra wicleffistas, lutheranos et calvinistas, per baptismum imprimi characterem in anima, prout decla­ ravimus supra, dum de effectibus sacramentorum. ARTICULUS II UTRUM PER BAPTISMUM REMITTANTUR OMNIA PECCATA 241. Status quaestionis. 1) Ex baptizandis alii sunt infantes, alii adulti. Infantes habent solummodo peccatum originale, adulti simul cum originali possunt habere peccata personalia. 2) In peccato duo sunt consideranda, culpa scilicet et poena. De remissione culpae agimus in praesenti, de remissione poenae acturi in articulo sequenti. 3) Quaerimus ergo, an omnia peccata tum originale tum personalia remittantur per baptismum. 242. Error. Novatores saeculi xvi dixerunt peccata non tam remitti quam tegi per baptismum. «Quod ergo, ait Lutherus, baptismo tribuitur ablutio a peccatis, vere quidem tribuitur, sed lentior et mollior est signifi­ catio, quam ut baptismum exprimat» s. Et secunda ejusdem Lutheri pro­ 1 2 3 1 5 De capi. babylon., «De sacramento baptismi», § «Ita baptismus». III p., q. 69, a. 6. Tit. 3, 5. « Constitutio «De summa Trinitate et fide catholica»; Denz-Bannw., 483. De captivitate babyl., De baptismo, § «Quod ergo». ART. II. AN PER BAPTISMUM REMITTANTUR OMNIA PECCATA I37 positio a Leone X damnata sic se habet: «In puero post baptismum negare remanens peccatum est Paulum et Christum simul conculcare» ’. 243. THESIS. Per baptismum vere remittuntur omnia peccata tum originale tum personalia baptizati, si baptizatus non ponat obicem. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. Princeps Apostolorum Spiritu Sancto repletus ait ad viros israelitas: Baptizetur unusquisque vestrum... in re­ missionem peccatorum vestrorum1 2. Et Ananias dixit Saulo: Exurge, et baptizare, et ablue peccata tua 3* . 2) Ex conciliis. Concilium Florentinum: «Hujus sacramenti effectus est remissio omnis culpae, originalis et actualis» '. Concilium Tridentinum: «Si quis per Jesu Christi Domini nostri gra­ tiam, quae in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam adserit non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi aut non imputa­ ri, a. s.» 5* . 3) Ex SS. Patribus. S. Ambrosius: «Aqua est ergo, qua caro mergitur, ut omne abluatur carnale peccatum. Sepelitur illic omne flagitium» °. S. Hieronymus: «Omnia nobis baptismate condonata sunt crimina, nec post indulgentiam judicis metuenda est severitas» 7. S. Au­ gustinus: «Salus ergo hominis in baptismate facta est, quia dimissum est, quod peccati a parentibus traxit, vel quidquid etiam proprie ante baptismum ipse peccavit» 8. 4) Ex ratione theologica. Baptizamur in Ecclesia, ut salvi efficia­ mur, juxta illud S. Petri: Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma 9. Sed nemo existens in peccato mortali potest salvus fieri, quia nihil inquinatum intrabit in regnum caelorum. Ergo. 244. Scholion. Novatores ex una parte deprimunt et ex altera parte ultra modum extollunt effectus baptismi. Lutherus docuit, ut di­ ximus, post baptismum remanere in parvulo peccatum; et deinde ait; «Ita vides, quam dives sit homo Christianus sive baptizatus, qui etiam volens non potest pefdere salutem suam quantiscumque peccatis, nisi nolit credere. N ulla enim peccata eum possunt damnare, nisi sola incre­ dulitas. Caetera omnia, si redeat vel stet fides in promissionem divinam baptismo factam, in momento absorbentur per eamdem fidem, imo veritatem Dei»10. Unde juxta Lutherum baptismus non remittit peccata 1 Prop. 2 a Leone X, Bulla Exsurge, Domine, diei 15 Junii 1520 damnata; Denz-Bannw., 742. Lutherus deinde scripsit librum «Adversus exsecrabilem Antichristi Bullam», et in eo adseril hunc articulum esse ab Apostolo traditum. 3 Aci., 2, 38. 3 Act., 22, 16. 1 Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 696. 5 StWS. 5, can. 5: Denz-Bannw., 792. " De mysteriis, c. 3, n. 11; ML 16, 40g. 7 Ερ. 69 ad Ocean., η. 4; ML 22, 657· Β Contra duas ep. pclag., lib. 3, η. 51 ML 44, 591. • / Petri, 3, 21. 111 De capi, babyl., «De baptismo»; § «Ita vides». DE SACRAMENTIS. SECT. II. Q. XII. DE EFFECTIBUS BAPTISMI 138 praecedentia, et deinde sola fides promissionum baptismi remittit pec­ cata post baptismum commissa. Haec doctrina est perniciosissima et habenas laxat vitae christianae. Unde damnata est in Concilio Tridentino his verbis: Si quis dixerit baptizatum non posse, etiamsi velit, gratiam amittere, quantumcumque pec­ cet, nisi nolit credere, a. s.1. ARTICULUS III UTRUM PER BAPTISMUM REMITTANTUR OMNES POENAE PRO PECCATIS CORAM DEO LUENDAE 245. In peccato saltem mortali inveniuntur aversio a Deo bono in­ commutabili et conversio ad creaturas bonum commutabile. Aversioni a Deo debetur poena aeterna, conversioni ad creaturas poena temporalis. Discutiendum est, an hujusmodi poenae remittantur per baptismum. 246. Thesis. Omnes poenae peccatis tum originali tum persona­ libus debitae et coram Deo luendae remittuntur per baptismum. Arg. 1) Juxta Apostolum nihil nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu 12, Unde Concilium Tridentinum docet ita baptizatos fieri haeredes regni caelestis, «ut nihil prorsus eos ab ingressu caeli remoretur» 3. 2) Concilium Florentinum ait: «Hujus sacramenti effectus est re­ missio omnis culpae originalis et actualis, omnis quoque poenae, quae pro ipsa culpa debetur»4. 3) Tertullianus: «Exempto scilicet (per baptismum) reatu, eximitur et culpa» 5*. Dixi: poenae... coram Deo luendae, quia poenae temporales criminibus juxta leges humanas in judicio civili debitae non remittuntur per ba­ ptismum. Item poenalitates hujus vitae, quae sunt peccati originalis et actua­ lium consequentiae, ut fames, sitis, aerumnae, concupiscentia, mors, etc., et non tam personam quam totam naturam respiciunt, in hac vita non tolluntur per baptismum, quia non sunt proprie poenae pro peccatis coram Deo luendae, sed consectaria corruptionis naturae, et virtute baptismi tollentur in ultima resurrectione ®. 247. Scholion I. Lutherus et post ipsum plures reformatores sae­ culi xvi non sine fidelium scandalo dixerunt baptizatos fieri solius fidei non universae legis Christi implendae debitores, legibus ecclesiasticis non adstringi, neque votis religiosis coram Deo ligari7. 1 2 3 1 5 ° 7 Sess. 7, can. 6, De baptismo; Denz-Bannw., 862. Rom., 8, i. Sess. 5, § 5; Denz-Bannw., 792. Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 696. De baptismo, c. 5; ML 1, 1314. Cfr. S. Thomas, III p., q. 69, a. 3; Salm, morales, tr 2, c. 5, 11. 25. Cfr. Lutherus, De capliv. babylon., «De sacram, baptismi» ART. I. UTRUM BAPTISMUS SIT AD SALUTEM NECESSARIUS 139 Sed haec absurde dicta sunt. Quare Concilium Tridentinum statuit: Si quis dixerit baptizatos per baptismum ipsum solius tantum fidei debi­ tores fieri, non autem universae legis Christi servandae, a. s.1.—Si quis dixerit baptizatos liberos esse ab omnibus sanctae Ecclesiae praeceptis, quae vel scripta vel tradita sunt, ita ut ea observare non teneantur, nisi se sua sponte illis submittere voluerint, a. s. a,-—Si quis dixerit ita revocan­ dos esse homines ad baptismi suscepti memoriam, ut vota omnia, quae post baptismum fiunt, vi promissionis in baptismo ipso jam factae irrita esse intelligant, quasi per ea et fidei, quam professi sunt, detrahatur et ipsi baptismo, a. s. 123. Scholion II. Alii plures effectus non immerito tribuuntur baptismo in traditione Christiana. Sic 1) Cooptat nos et subjicit auctoritati ac ju­ risdictioni sanctae matris Ecclesiae. Quare baptismus dicitur janua, qua quis Ecclesiam ingreditur. «Vitae spiritualis, ait Concilium Florenti­ num, janua est; per ipsum enim membra Christi ac de corpore efficimur Ecclesiae» 4. 2) Illuminat baptizatos. quatenus dicitur sacramentum fidei, quo objecta supernaturalià cognoscimus. 3) Aperit nobis regnum caelo­ rum, removendo obstacula, quae nos detinent ab introitu gloriae. Scholion III. Hic meminisse juvat ea, quae superius diximus, dum de sacramentis in genere, n. 104, baptismum, si quando ficte suscipitur, recedente fictione, reviviscere, ac producere gratiam sanctificantem, necnon remittere peccata cuncta, tum originale, quod contractum est, tum personalia, quae ante baptismum commissa sunt, tum etiam poenas pro ipsis coram Deo luendas s. QUAESTIO XIII DE NECESSITATE BAPTISMI ARTICULUS I UTRUM BAPTISMUS SIT AD SALUTEM NECESSARIUS 248. Status quaestionis. 1) Recolenda sunt omnino, quae dixi­ mus in prolegomenis, n. 12, de necessario ejusque divisione. 2) Necessarium hypotheticum pro salute obtinenda potest esse de necessitate medii, quod natura sua vel institutione divina ita est neces­ sarium ad salutem, ut sine eo nequeat salus obtineri, quamvis involun­ tarie omittatur; sic gratia sanctificans est necessaria ad vitam aeternam; et de necessitate praecepti, quod ex voluntate Superioris ita nos obligat, ut sine eo salus obtineri non possit, si voluntarie omittatur, bene tamen si involuntarie relinquatur, ut auditio missae in die festo. 1 Sess. 7, can. 7, De baptismo; Denz-Bannw., 863. 2 Sess. 7, can. 8, De baptismo; Denz-Bannw., 864. 3 Sess. 7, can. 9, De baptismo; Denz-Bannw., 865. 1 Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 696. 6 Cfr S. Thomas, III p., q. 69, a. 10. 140 DE SACRAMENTIS. SECT. II. Q. XIII. DE NECESSITATE BAPTISMI 3) Aliquid est necessarium ad salutem de necessitate medii in re, ut fides et gratia sanctificans; aliud in voto, ut sacramentum poeniten­ tiae in peccatore. His praelibatis, facilis est solutio quaesiti. 249. Errores. 1) Pelagiani, qui negabant exsistentiam peccati ori­ ginalis, dixerunt baptismum non esse necessarium ad salutem. 2) Wicleffistae pariter et zwingliani, diversis ducti rationibus, impu­ gnarunt necessitatem baptismi *. 3) Juxta Bucerum baptismus non est necessarius ad salutem pro in­ fantibus praedestinatis. 250. Opiniones obsoletae. 1) Cajetanus, relata SS. Augustini et Tho­ mae doctrina, qua dicitur nullum esse infantibus remedium ad salutem nisi baptismum re susceptum, addit: «Nec doctrinae huic ex praesenti ar­ ticulo patenter habitae obstat, si quis diceret tunc salvari parvulos in voto parentum, quo scilicet desiderant eos recipere baptismum: maxime in casu necessitatis» 12. 2) Aliqui recentiores dixerunt infantes, qui in vita baptismo ablui non potuerunt, statim ante mortem votum suscipiendi baptismum emissuros, et gratiam suscepturos, qua adipiscantur salutem 3; vel in ipsa morte pro­ babiliter liberatum iri a peccato originali 4567. 251. Thesis 1. Baptismus re susceptus extra casum martyrii est necessarius necessitate medii ad salutem pro infantibus. Arg. 1) Ex sacra Scriptura. Servator noster ait apud Joannfm: Nisi quis renatus luerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Deis. His verbis docemur baptismum esse necessarium pro omnibus, quibus aliunde subveniri non potest. Sed infantibus extra casum martyrii subveniri non potest nisi per baptismum. Ergo. 2) Ex conciliis. Concilium Milevitanum II: «Parvuli... ideo in pec­ catorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mun­ detur, quod generatione traxerunt» ®. Concilium Florentinum: «Per ipsum enim membra Christi ac de corpore efficimur Ecclesiae. Et, cum per primum hominem mors introiverit in universos, nisi ex aqua et spiritu renascimur, non possumus, ut inquit Veritas, in regnum cae­ lorum introire» ’. Omnia concilia, cum docent infantes esse baptizandos, semper fundantur in necessitate baptismi ad salutem declarata a Chri­ sto in Evangelio. 3) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Noli credere, nec dicere, nec docere infantes, antequam baptizentur, morte praeventos pervenire pos­ se ad originalium indulgentiam peccatorum, si vis esse catholicus» 8. Rursum: «Potest proinde recte dici parvulos sine baptismo de corpore exeuntes in damnatione omnium mitissima futuros. Multum autem fal1 2 3 ’ 5 6 7 8 Cfr. JS. Bellarminus, De sacramento baptismi, lib. i, c. 4. In III p., q. 68, a. 2; et In III p., q. 68, a. 11. Ita Klee, Dogm., t. 3, p. 160. Schell, Dogmat., 479. Joan., 3, 5. Can. 2; Denz-Bannw., 102. Decreto pro ar menis; Denz-Bannw., 696. De anima, Jib. 3, c. 9; ML 44, 516. ART. I. AN BAPTISMUS SIT AD SALUTEM NECESSARIUS I4I lit et fallitur, qui eos in damnatione praedicat non futuros» 1. «Nulla igitur ex nostro arbitrio, praeter baptismum Christi, salus aeterna pro­ mittatur infantibus, quam non promittit Scriptura divina, humanis omnibus ingeniis praeferenda» 1 2. 4) Ex theologorum auctoritate. Theologi scholastici hoc constanter docuerunt. Unde Angelicus: «Non potest eis (infantibus) alio remedio subveniri nisi per sacramentum baptismi» 3* 5. 5) Hujus doctrinae ratio demonstrativa nulla potest adduci nisi voluntas Dei, quae res ita disposuit, ut nemo nisi per baptismum vel ejus vices supplentia martyrium aut votum, adipisceretur salutem. Id tamen suadet ratio congruentiae. Nam, sicut generatio naturalis est necessaria ad vitam naturalem, ita regeneratio spiritualis requiritur ad vitam aeternam. Unde baptismus, qui est lavacrum regenerationis spiritualis, necessario requiritur ad vitam aeternam in infantibus, qui nequeunt elicere votum recipiendi baptismum. Dixi: Extra casum martyrii, quia martyrium pro Christo toleratum supplet etiam in parvulis defectum baptismi, sicut dicetur inferius. Unde S. Augustinus ajebat: «Nemo fit membrum Christi, nisi aut ba­ ptismate in Christo, aut morte pro Christo» 252. Thesis II. Baptismus in re vel in voto est necessarius neces­ sitate medii ad salutem pro adultis. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Dominus Jesus absolute ait: Nisi quis renatus luerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei s. 2) Concilia ex hoc textu deducunt necessitatem baptismi pro omni­ bus. Unde Concilium Tridentinum haec habet: «Translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae et adoptionis filiorum Dei per secundum Adam Jesum Christum... post Evangelium promulgatum sine lavacro regenerationis, aut ejus voto, fieri non po­ test, sicut scriptum est: Nisi quis renatus fuerit, etc.» 6. 3) Pius PP. X merito damnavit sequentem modemistarum propo­ sitionem: «Communitas Christiana necessitatem baptismi induxit, ado­ ptans illum tanquam ritum necessarium eique professionis Christianae obligationes adnectens»7. 253. Corollarium. Hanc necessitatem recipiendi baptismum im­ posuit Christus, cum declaravit sine baptismo esse impossibile introire in regnum Dei 8, et cum apostolos misit praedicare evangelium omni creaturae et baptizare omnes gentes 9. Hoc Christi praeceptum obligat De peccatorum meritis et remissione, lib. I, c. 16; ML 44, 120. De pecc. meritis et remissione, lib. 1, c. 23; ML 44, 128; Cfr. Innocentius I, Ep. ad Concit. ·Milev., n. 5; ML 20, 592. 3 III p., q. 68, a. 3. Cfr. Liberius a Jesu, t. 3, tr. 2, disp. 3, controv. I. 1 De anima et ejus origine, lib. 1, c. 9; ML 44, 480. 5 Joan., 3, 5. ü Sess. 6, c. 4; Deni-Bannw., 796. 7 Decreto Lamentabili, prop. 42; Denz-Bannw., 2042. 8 Joan., 3, 5. ° Maith. ', 28, 19. 1 2 1,(2 DE SACRAMENTIS. SECT. 11. Q. XIII. DE NECESSITATE BAPTISMI directe adultos, et indirecte parvulos, quatenus eorum parentes adstringuntur baptismum filiis administrare. Disputari solet, an etiam lege ecclesiastica teneantur omnes recipere baptismum. Aliqui affirmant. Sed alii cum Salmanticensibus 1 melius docent homines nondum baptizatos non posse lege ecclesiastica ad aliquid obligari. Hoc confirmat Concilium Tridentinum dicens: «Cum Ecclesia in neminem judicium exerceat, qui non prius in ipsam per ba­ ptismi januam fuerit ingressus» 12. Indirecte tamen lex ecclesiastica obligat tum adultos, quatenus Ecclesia applicat ipsis praeceptum Christi, tum parvulos, quatenus pa­ rentes catholicos adstringit baptizare filios. 254. Scholion. Quandonam inceperit baptismus obligare. 1) Juxta S. Bernardum aliqui suo tempore docuerunt baptismum obligasse, ex quo Christus dixit Nicodemo: Nisi quis renatus luerit, etc. 3. Sed hoc sine fundamento dictum est, et communiter docent theologi obligationem baptismi non incepisse ante mortem Christi, in qua con­ summata sunt omnia Veteris Testamenti praecepta legalia. 2) Alii .volunt baptismum obligasse ex eo momento, quo Christus post passionem resurrexit. Ita S. Thomas, Gabriel a S. Vincentio, Billuarl et alii4. 3) Alii dicunt legem baptismi incepisse, cum Dominus post resur­ rectionem suam misit apostolos docere omnes gentes et baptizare 56 . Ita Catechismus S. Pii V et alii ®. 4) Alii denique contendunt baptismum obligasse ex die Penteco­ stes omnes homines (Coninch); vel successive, prout legis promulgatio in dissitis provinciis innotuit hominibus (Suarez. Katschthaler, Pesch et alii) 7. Magis mihi probatur sententia, quae docet obligationem baptismi incepisse statim post mortem et resurrectionem Christi, quando jam consummata et mortua sunt omnia legalia, et mortua est circumcisio. Angelicus Doctor expresse hanc opinionem tenuit dicens: «Necessi­ tas utendi hoc sacramento indicta fuit hominibus post passionem et resurrectionem; tum quia in passione Christi terminata sunt figuralia sacramenta, quibus succedit baptismus, et alia sacramenta novae legis, tum etiam quia per baptismum configuratur homo passioni et resur­ rectioni Christi, in quantum moritur peccato, et incipit novam justi tiae vitam; et ideo oportuit Christum prius pati et resurgere, quam hominibus indiceretur necessitas se configurandi morti et resurrectioni ejus» 8. 1 Salmanticenses morales, tr. 2, c. 5, n. 19. 2 Sess. 14, c. 2; Denz-Bannw., 895. 3 Joan., 3, 5. 1 S. Thomas, III p., q. 66, a. 2; Gabriel a S. Vincentio, De sacramento baptismi, disp. 2, q. 7: Biiluart, De baptismo, diss. 1, a. 2, § 2. 5 Matth., 28, 19. 6 Parte 2, c. 1, n. 21. 7 Suarez, De legibus, lib. 10, c. 4. n. 13 sqq.: Katschthaler, De sacramentis, n. 276 in nota: Pesch, De sacramentis, n. 417. 8 III p., q. 66, a. 2. ART. II. AN BAPTISMUS SUPPLERI POSSIT, ETC. Ι·13 ARTICULUS II UTRUM BAPTISMUS SUPPLERI POSSIT TAM IN PARVULIS QUAM IN ADULTIS PER MARTYRIUM 255. Status quaestionis. 1) Martyrium, μαρτυρίαν, est vox graeca, quae significat testimonium, quia qui mortem pro Christo subit, suo sanguine testificatur veritatem suae religionis. Unde martyres recte vocantur testes. Martyrium definitur: Perpessio mortis vel lethalis cruciatus in odium jideii vel ob exercitium virtutis Christianae injlicta et patienter tolerata. Duo, ut vides, in martyrio consideranda sunt, poena scilicet in odium fidei vel alicujus virtutis Christianae inflicta, et actus voluntatis mar­ tyris mortem vel lethalem cruciatum tolerantis. Ex parte operis est poena in odium Christi, fidei vel alterius virtutis Christianae, inflicta, et dicitur opus operatum a· tyranno positum; et ex parte patientis est actus fortitudinis, ut expresse docet S. Thomas ac bene probat Billuarl et dicitur opus operantis ipsius martyris. Ex hoc duplici adspectu bene colligit Gener 3 duplex esse martyrii genus, adultorum scilicet· et infantium. 2) Ad verum martyrium in adultis requiruntur: 1) Fides et attritio supernaturalis de peccatis forte commissis. 2) Acceptatio libera mortis vel lethalis cruciatus propter Christum vel saltem propter aliquam virtu­ tem Christianam sine voluntate se defendendi. 3) Mors in odium Chri­ sti vel alicujus virtutis Christianae illata et revera sequuta 4. In infantibus sufficit, ut mors a tyranno inferatur in odium Chri­ sti vel christianae religionis. Infantibus aequiparantur perpetuo amentes, qui non aetate sed ca­ rentia rationis sunt vere pueri. Discutiendum hic venit, an martyrium, quod vocatur baptismus sanguinis, suppleat baptismum aquae tam in parvulis quam in adultis. Martyrium certe non producit characterem sicut baptismus aquae. Quaestio est de remissione culpae ac poenae et de productione gratiae. 256. Errores. Gnostici olim et Valentiniani negarunt quempiam per martyrium purgari a peccatis et salvari, quia martyrium dementiam esse dixerunt non actum virtutis. «Nec simplicitas ista, ajebant, sed vanitas imo dementia (est) pro Deo mori» s. 257. Thesis I. In infantibus martyrium supplet baptismum aquae quoad remissionem culpae et poenae. Nota, i) Armachanus et Adrianus apud Suarez et Tournely 6 dice­ bant infantes ab Herode propter Christum interfectos non fuisse salvos, nisi prius circumcisionem acceperint. 1 2 3 * n. 13; '■ " II-II, q. 124, a. i et 2. De fortitudine, diss. 1, a. 2. Theolog. dogm. scholastica, part. 3, tr. 2, lib. 2, c. 3, § 2. -Martyres non facit poena sed causa». S. Augustinus, Enarrationes in ps. 34, MI. 38, 340. Tertullianus, Adv. gnoslicos scorpiaca, C. 1; ML 2, 146. Suarez, De sacramentis, disp. 29. sect. 1, η 3; Tournely, De baptismo, q. 2, a. 2. DB SACRAMENTIS. SECT. II. Q. XIII. DE NECESSITATE BAPTISMI 144 2) Jacobus de Vitriaco pariter apud Tournely docuit infantes Christia­ norum, ubi a paganis in odium fidei sine baptismo interficiuntur, non sal­ vari. 3) Alensis docet baptismo aquae plures salvari quam baptismo san­ guinis, quia ille «plures personas liberat, scilicet parvulos et adultos...; ba­ ptismus autem sanguinis liberat paucos, scilicet adultos* '. Communiter tamen tenent Doctores infantes esse capaces martyrii, et ubi in odium Christi vel religionis christianae necantur, sive fuerint filii catholicorum sive paganorum, justificari ac salvos fieri. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Dominus Jesus ait in Evangelio: Omnis ergo, qui confitebitur me coram, hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est... Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam ~. Infantes autem, qui occiduntur in odium Christi vel reli­ gionis christianae, confitentur Christum coram hominibus. Sic sancti Innocentes ab Herode occisi «non loquendo sed moriendo confessi sunt»1 23. 2) Ex praxi Ecclesiae. Infantes, qui ab Herode propter Christum occisi sunt, «in honorem martyrum receptos commendat Ecclesia», ut recte ait S. Augustinus 4. Ex infantibus autem, qui occisi sunt ab He­ rode in Bethlehem et finibus ejus a bimatu et infra, plures certe care­ bant circumcisione. Nihilominus omnes indiscriminatim colit Ecclesia ut sanctos. 3) Ex auctoritate S. Thomae. «Pueri, quamvis liberum arbitrium non habeant, si occidantur pro Christo, in suo sanguine baptizati sal­ vantur» 5*. 258. THESIS II. In adultis pariter martyrium supplet vices bapti­ smi aquae quoad remissionem culpae et poenae. Arg. 1) Testimonia S. Scripturae supra allata valent etiam pro adultis. Hi enim, cum sanguine effuso Christum confitentur coram ho­ minibus, merentur, ut Christus eos confiteatur coram Patre suo; et, dum vitam temporalem amittunt pro fide servanda, inveniunt vitam aeternam in caelis fruendam. Unde meritum martyrii commendat Chri­ stus dicens: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis ®. 2) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Quicumque etiam non per­ cepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis»7. S. Cyrillus Hierosol.: «Si quis baptisma non recipiat, salutem non habet, solis martyribus exceptis, qui etiam sine aqua re­ gnum recipiunt»8. Unde merito Innocentius III repetit in Decretalibus 1 2 3 1 6 « 7 8 IV p., q. 8, ni. 9, a. 5. Matth., io, 32 sqq. Breviarium rom., orat. Sanctorum Innocentium. Be libero arbitrio, lib. 3, c. 23, a. 68; ML 32, 1204. In / Γ Sent., dist. 4, q. 3, a. 3, sol. 3 ad 1. Joan., 15, 13. De civ. Dei, lib. 13, c. 7; MI. 41, 381. Calech. 3, n. 10; MG 33, 440. ART. Π. AN BAPTISMUS SUPPLERI POSSIT, ETC. MS dictum S. Augustini: «Injuria est pro martyre orare, cujus nos debemus orationibus commendari» x. Dices. Angelicus Doctor, loquendo de martyrio, ait: «Effusio sangui­ nis non habet rationem baptismi, si sit sine caritate» 1 2. Sed caritas per se remittit culpam. Ergo martyrium non supplet vices baptismi quoad remis­ sionem culpae. Resp.— Dist. ant. Effusio sanguinis seu martyrium non habet ratio­ nem baptismi, si sit sine caritate, sive praecedente sive in ipso martyrio a Deo communicata, conc.; sine caritate praecedente actum martyrii, neg. Ultro concedimus in martyrio gratiam habitualem et caritatem a Deo in­ fundi, sed haec caritas non praecedit semper aetum martyrii, sed ipsa san­ guinis effusione a Deo communicatur animae, martyrio vices baptismi sup­ plente. 259. Scholion. An martyrium suppleat vices baptismi in infanti­ bus et adultis ex opere operato vel ex opere operantis. Dupliciter potest intelligi per aliquod opus gratiam conferri ex opere operato: 1) Ex opere operato active, quatenus in opere est transeunter aliqua virtus instrumentalis activa, ut in sacramentis novae legis est virtus instrumentaliter producens gratiam ex opere operato active. 2) Ex opere operato passive, quatenus ad positionem operis Deus infallibiliter confert animae gratiam, suppositis dispositionibus subjecti, quamvis independenter a merito suscipientis, ut diximus Deum in cir­ cumcisione Veteris Testamenti eam conferre solitum fuisse pueris judaeorum. Hoc ita praelibato, mihi probatur sententia, quae docet martyrium supplere vices baptismi tam in infantibus quam in adultis ex opere operato, non active, sed passive, quoad remissionem culpae et poenae. Hanc sententiam probant sequentia argumenta: 1) S. Cyprianus diserte ait: «Numquid potest vis baptismi esse major aut potior, quam confessio, quam passio, ut quis coram homini­ bus Christum confiteatur et sanguine suo baptizetur?» 3. Baptismus au­ tem est efficax ex opere operato. 2) S. Thomas: «Baptismus sanguinis non habet hoc (efficaciam ad liberandum hominem a culpa et poena) tantum ex opere operante, ne­ que quantum ad poenam, qua aliquis martyrium excipit; quam con­ tingit non esse sufficientem ad satisfaciendum pro peccato; neque quantum ad devotionem justae voluntatis; quia contingit, quod vo­ luntate majori caritate informata aliquis sine martyrio non potest ab omni poena liberari, sed hoc habet ex imitatione passionis Christi»4. 3) Martyrium in infantibus est certe efficax ex opere operato, quia infantes non habent merita operantis. Ergo est etiam efficax in adul­ tis. Non enim potest rationabiliter supponi martyrium esse inefficacius in adultis quam in infantibus. In III Decret., tit. 41, c. 6, § 2. S. Augustinus, Serm. 159, c. i; ML 38, 868. III p., q. 66, a. 12 ad 2. L'/>. ad Jubajanum, n. 21; ML 3, 1168. In I L Sent., dist 4, q. 3, a. 3, sol. 3 ad 1. Rursum: «Passio pro Christo susce­ pta obtinet vim baptismi; et ideo purgat ab omni culpa et veniali et mortali, nisi actualiter voluntatem peccato invenerit inhaerentem·. III p., q. 87, a. 1 ad 2. 1 2 3 4 10 146 DE SACRAMENTIS. SECT. II. Q. XIII. DE NECESSITATE BAPTISMI 260. Corollaria. Ex dictis facile deducuntur quaedam corollaria scitu digna: 1) Martyrium in infantibus certe supplet vices baptismi et remit­ tit ex opere operato peccatum originale quoad culpam et poenam. 2) Martyrium in adultis, absolute loquendo, id est, ubi adhibentur omnes dispositiones ad verum martyrium requisitae, supplet vices ba­ ptismi fluminis, et remittit peccatum originale, necnon peccata actua­ lia tum mortalia tum venialia, quoad omnem culpam et poenam, adeo ut animae martyrum Novi Testamenti immediate post mortem in cae­ lum conscendant. 3) Quoad dispositionem peccatoris, ut martyrium remittat peccata et conferat peccatori gratiam sanctificantem, non est ima Doctorum sententia, sed multo probabilior est doctrina, quae tenet contritionem perfectam non esse necessario praemittendam, sed requiri et sufficere attritionem supernaturalem1. S. Thomas diserte adserit martyrium purgare animam ab omni cul­ pa et veniali et mortali, nisi invenerit voluntatem peccato actualiter inhaerentem 2. Ut autem voluntas non sit peccato actualiter inhaerens, requiritur et sufficit attritio supernaturalis. Hinc non est ad hoc ne­ cessaria contritio perfecta, qua sine martyrio remittitur peccatum et confertur gratia, sed requiritur attritio supernaturalis, qua voluntas de­ testatur peccata. 4) Dixi martyrium habere efficaciam ex opere operato, non active sed passive, quoad remissionem culpae et poenae, quia solum in sacra­ mentis, quae conferuntur a ministro nomine Christi, invenitur virtus instrumentalis activa ad producendam gratiam active. Martyrium e contra, a tyranno illatum, non habet virtutem instrumentalem activam transeuntem ad producendam gratiam, sed ad ejus positionem Deus confert gratiam, et remittit peccata quoad culpam et poenam. ARTICULUS III UTRUM BAPTISMUS FLAMINIS SEU PERFECTA CARITAS SUPPLEAT BAPTISMUM AQUAE QUOAD REMISSIONEM CULPAE ET COLLATIONEM GRATIAE 261. Status quaestionis. 1) Baptismus flaminis dicitur ab amo­ ris igne, quem accendit Spiritus Sanctus in corde per contritionem perfectam. Porro contritio, quae est dolor de peccatis commissis, est duplex; una imperfecta, qua detestamur peccata commissa, ob rationes inferio­ res, id est, non ob offensam Deo summe bono ac perfecto illatam, sed propter foeditatem peccati, ob amissam beatitudinem, etc., et dicitur 1 Suarez expresse docet hominem, qui est in peccato mortali, instante mar­ tyrio teneri, per se loquendo, praemittere contritionem perfectam, sed aliquando sufficere attritionem «saltem ex accidente seu intercedente bona fide per ignoran­ tiam probabilem juris aut facti». De sacramentis, disp. 29, sect. 3, nn. 8-9. . 2 III p., q. 87, a. 1 ad 2. ART. HI. AN PERFECTA CARITAS SUPPLEAT BAPTISMUM Μ? attritio; alia perfecta, qua detestamur peccata, quatenus sunt offensa Dei summe boni ac perfecti, et vocatur contritio. 2) Attritio, quae dicitur contritio imperfecta, non habet efficaciam ad remittenda peccata et producendam gratiam, ut omnes facile con­ cedunt. 3) Contritio perfecta, sicut in adultis baptizatis supponit votum confitendi peccata, ita in adultis non baptizatis includit desiderium et votum recipiendi baptismum. 4) Hinc quaeritur, an contritio perfecta cum voto recipiendi ba­ ptismum aquae, quae vocatur baptismus flaminis, suppleat vices bapti­ smi fluminis quoad remissionem peccatorum et productionem gratiae. 262. Error. Bajus docuit caritatem perfectam et sinceram, tam in ca­ techumenis quam in poenitentibus, posse esse sine remissione peccatorum *. 263. Opinio singularis. Estius dixit «neque ordinarie neque frequenter, ac multo minus semper, sed raro fieri, ut ante actualem sacerdotis absolutipnem peccator sit absolutus coram Deo» per contritionem 12. Voluit ta­ men aliquando hoc contingere posse, ut in articulo mortis, cum sacerdos haberi non potest; cum petitio absolutionis esset scandali aut alterius pec­ cati incurrendi occasio, difficultas adeundi opportuno tempore confessarium, etc. 264. Thesis. Contritio perfecta, quae est cum caritate perfecta, supplet baptismum aquae quoad remissionem peccatorum et productio­ nem gratiae. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus Dominus ait discipulis in ser­ mone: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum3. In contritione autem perfecta includitur dilectio Dei super omnia. Ergo, qui emittit actum perfectum contritionis et caritatis, diligitur a Deo et sanctificatur. 2) Ex Concilio Tridentino. «Etsi contritionem hanc, ait, aliquando caritate perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare, prius­ quam hoc sacramentum actu suscipiatur, ipsam nihilominus reconcilia­ tionem ipsi contritioni sine sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adseribendam» 4. 3) Ex doctrina Ecclesiae. S. Pius I' damnavit sequentem Baji pro­ positionem: «Caritas perfecta et sincera, quae est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I Tim., 1, 5), tam in catechumenis quam in poenitentibus potest esse sine remissione peccatorum» 5. 4) Ex S. Augustino. «Invenio, inquit, non tantum passionem pro nomine Christi id, quod ex baptismo deerat, posse supplere; sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium ba­ ptismi in angustiis temporum succurri non possit» 6. 265. Corollarium. Ex his facile colligitur contritionem perfectam 1 2 3 1 ■’ n 1'rop. 31 damnata a Pio V, I Oct. 1567; Denz-Bannw., 1031. In IV Sent., dist. 17, § 2. Joan., 14, 21. Sess. 14, c. 4; Denz-Bannw., 898. Denz-Bannw., 1031. De baptismo, lib. 4, c. 22; ME 43, 173. I48 DE SACRAMENTIS. SECT. II. Q. XIII. DE NECESSITATE BAPTISMI semper producere gratiam sanctificantem in anima, adeo ut contritio perfecta informis non sit possibilis. Contritio siquidem perfecta, licet non parum distinguatur a conceptu caritatis, secum tamen fert amorem caritatis. Caritas autem, qua Deus diligitur super omnia, nequit com­ pati in eodem subjecto cum peccati culpa gravi. 266. Scholion I. l)c voto seu desiderio baptismi, quod includitur in contritione perfecta. Non parum disputatum est inter theologos circa naturam hujus voti. Magister Cano opinatur contritionem perfectam cum voto implicito baptismi sufficere ad remissionem peccatorum, sed ad salutem aeternam consequendam requiri contritionem perfectam cum voto explicito b Sed haec distinctio vix concipitur in tanto viro. «Hanc... theologiam, ait Soto, ut exilitatem ingenii mei ingenue fatear, persuadere mihi nun­ quam potui» 1 2. Verius, ut reor, dicitur contritionem cum voto implicito baptismi recipiendi sufficere ad gratiam et salutem aeternam consequendam. Hoc expresse docuit Angelicus dicens: «Remissionem peccatorum ali­ quis consequitur ante baptismum, secundum quod habet baptismum in voto, vel explicite vel implicite» 34 . 267. Scholion II. Discutitur hic, an contritio perfecta, sicut remit­ tit culpas et confert gratiam, extinguat pariter poenam peccatis debitam. Ad quod dicendum est cum Angelico Doctore non totam poenam pec­ catis debitam extingui per contritionem sed partem tantum, majorem vel minorem, secundum quod fuerit major vel minor intensio doloris ac caritatis. «Cum realiter suscipit baptismum, ait S. Thomas, fit plenior remissio, quantum ad liberationem a tota poena» 1 2 3 4 Relectio de poenitentia, p. 5, conci. 3. In IV Sent., dist. 5, q. un., a. 2, § «Hanc autem». III p., q. 69, a. 4 ad 2. Cfr. Salmanticenses, De poenitentia, disp. 4, n. 14. IIT p., q. 69, a. 4 ad 2. SECTIO III DE CONFIRMATIONE QUAESTIO XIV DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS SECUNDUM SE ARTICULUS I UTRUM CONFIRMATIO SIT VERUM SACRAMENTUM 268. I. Nomina confirmationis. Confirmatio saepe ab antiquis a materia remota vocari consuevit chrisma, et a graecis μύρον, id est unguentum; a materia proxima unctio vel etiam impositio manuum; et ab effectibus signaculum, sigillum et confirmatio, quia per confirmatio­ nem roboramur et quasi ratificamur in fide. 269. II. Definitio. Confirmatio recte definitur: Signum sensibile, a Christo Domino institutum, quo baptizatus a legitimo ministro per chrismationem et manuum impositionem sub praescripta verborum forma in gratia roboratur et ut miles Christi signatur. 270. III. Errores, i) De novatianis ait Theodoretus: «Iis, quos ba­ ptizant, sanctissimum chrisma non praebent» l. Ex hoc loco aliqui negligentiam in administranda confirmatione, alii haeresim in ejus admissione novatianis impingunt. 2) Albigenses dicuntur confirmationem rejecisse. Ad eos referri viden­ tur haec Alani de Insulis verba: «Sunt etiam haeretici, qui derogant aliis quibusdam sacramentis, ut confirmationi, ordini et extremae unctioni. Di­ cunt enim nullam esse virtutem sacramenti confirmationis, cum nec in Evangelio, nec in aliis libris Novi Testamenti legatur esse instituta a Chri­ sto vel ab ejus discipulis» 12. 3) Novatores pariter negant confirmationem esse sacramentum. Lutherus ait: «Nihil legimus- Christum uspiam de confirmatione promisisse... Quare satis est pro ritu quodam ecclesiastico seu caeremonia sacramenti confirmationem habere, similem caeteris caeremoniis consecrandae aquae aliarumque rerum» 3. Melanchthon: «Ritus confirmationis, quem nunc epi­ scopi retinent, quid est nisi inanis umbra?» 4. Calvinus: «Posterior autem 1 3 3 1 Haereticarum fabularum comp., lib. 3, § 6; MG 83, 407. Contra haereticos, lib. 1, c. 66; MI. 210, 369. De capi, babyl., «De confirmatione»; § «Nos autem». Loci communis. «De confirmatione et unctione»; § «Sed ritus». 150 DE SACRAMENTIS. SECT. III. Q. XIV. DE SACK. CONFIRM. SECUNDUM SE aetas, re prope oblitcrata, fictitiam nescio quam confirmationem pro Dei Sacramento posuit» *. 4) Antonius de. Dominis denique adseruit: «Neque in Evangelio ullus est locus, qui vel a longe innuat hanc institutionem et mandatum de danda confirmatione» 12. 271. Thesis. Dogma catholicum est confirmationem esse verum Novae Legis sacramentum a Christo Domino institutum. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Nonnulli veteres theologi, ut Alensis, Scotus, Biel et alii3, censuerunt hanc doctrinam ex sacris litteris pro­ bari non posse, sed recentiores, re melius pensata, unanimiter tenent argumentis S. Scripturae efficaciter probari confirmationem esse verum sacramentum. In Actibus Apostolorum legitur: Cum audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Pe­ trum et Joannem, qui, cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum; nondum enim in quemquam illorum venerat, sed ba­ ptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum 45*. Rursum: His auditis, ba­ ptizati sunt (ephesii) in nomine Domini Jesu. Et, cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos s. Communiter docent hodie theologi in his locis agi de confirmatione, et designari omnia, quae sunt necessaria ad verum sacramentum. Est enim a) signum sensibile, manuum scilicet impositio; b) causativum gratiae, quatenus confert Spiritum Sanctum; c) a Christo institutum, quia a nemine alio potest institui signum conferens gratiam. 2) Ex Concilio Tridentino. Solemnem de hoc definitionem edidit Concilium Tridentinum his verbis: Si quis dixerit confirmationem baptizatorum otiosam caeremoniam esse, et non potius verum et proprium sa­ cramentum; aut olim nihil aliud fuisse, quam catechesim quamdam, qua adolescentiae proximi f idei suae rationem coram Ecclesia exponebant, a. s. ®. Unde merito reprobata est sequens modernistarum propositio: «Nihil probat ritum sacramenti confirmationis usurpatum fuisse ab apostolis; formalis autem distinctio duorum sacramentorum, baptismi scilicet et confirmationis, haud spectat ad historiam christianismi primitivi» 7. 3) Ex SS. Patribus. Tertullianus certe distinxit confirmationem a baptismo, cum dixit per aquam nos «emundari», et Spiritui Sancto praeparari». «Egressi de lavacro perungimur benedicta unctione... Carnaliter currit unctio, sed spiritualiter proficit, quomodo et ipsius ba1 Institutiones, lib. 4, c. 19, n. 5. 2 De Republica ecclesiastica, lib. 5, c. 5, n. 7. 3 Alensis, IV p., q. 9, m. 1; Scotus, In IV Sent., dist. 7, q 1, «Supponitur»; Biel, In IV Sent., dist. 7, a. 1. 1 Act., 8, 14 sqq. 5 AcL, 19, 5 sqq. ° Sess. 7, can. 1, De confirmatione; Denz-Bannw., 871. Concilium Eliberitanum, a. 3°5, can· 38 et 77, praecipit, ut baptizati in necessitate, imo et baptizati a dia­ cono, ad episcopum deferantur ad manus impositionem»; Mansi, 2, 12. Et Conci­ lium Laodicenum, a. 320, can. 48: «Oportet eos, qui illuminantur, post baptisma inungi supercaelesti chrismate et esse Christi participes»; Mansi, 2, 572. ’ Decreto Lamentabili, prop. 44; Denz-Bannw., 2044. ART. I. AN CONFIRMATIO SIT SACRAMENTUM 151 ptismi carnalis usus, quod in aqua mergimur; spiritualis effectus, quod delictis liberamur. Dehinc manus imponitur per benedictionem advo­ cans et invitans Spiritum Sanctum»1. S. Cyprianus: «Quia (samaritani) legitimum et ecclesiasticum ba­ ptismum consecuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat; sed tan­ tummodo, quod deerat, id a Petro et Joanne factum est, ut oratione pro iis habita et manu imposita invocaretur et infunderetur super eos Spiritus Sanctus (Act., 8, 14 sqq.); quod nunc quoque apud nos geritur, 'tit qui in Ecclesia baptizantur, et per nostram orationem ac manuum impositionem Spiritum Sanctum consequantur, et signaculo dominico consummentur» 12. S. Hieronymus adserit «hanc esse ecclesiarum consuetudinem, ut ad eos, qui longe a majoribus urbibus per presbyteros et diaconos bapti­ zati sunt, episcopus ad invocationem Sancti Spiritus manus impositu­ rus excurrat» 3. S. Augustinus: «In hoc unguento sacramentum chrismatis vultis in­ terpretari; quod quidem genere visibilium signaculorum sacramentum est, sicut ipse baptismus»4. In sacramentario Serapionis habetur oratio pro consecrando chri­ smate confirmationis, qua Deus invocatur, ut dignetur operari in oleo «operationem divinam ac caelestem, ut baptizati et uncti... tanquam re­ generati ac renovati per lavacrum regenerationis, ipsi quoque partici­ pes fiant doni Spiritus Sancti, et hoc sigillo confirmati permaneant sta­ biles et immobiles» 5. Qui alia velit SS. Patrum testimonia, adeat Vitasse 6. Frustra conatur Antonius de Dominis probare haec SS. Patrum effa­ ta referri ad ritum baptismi, in quo etiam fit chrismatis unctio. Sancti etenim Patres in praefatis et aliis testimoniis tria docent, scilicet: 1) in chrismatione et manuum impositione, de qua loquuntur, infundi gratiam et Spiritum Sanctum ad robur, quod non fit in ritu superaddito ad baptismum; 2) chrismationem et manuum impositionem fieri super baptizatos ac illuminatos; in ritu autem baptismi post infu­ sionem aquae non fit manuum impositio; 3) ministrum hujus chrisinationis et manuum impositionis esse solum episcopum, dum minister baptismatis non est solus episcopus. 272. Scholion. De tempore institutionis hujus sacramenti. Cum auctor omnium sacramentorum fuerit Christus, ut probavimus superius, certum est hoc sacramentum fuisse immediate a Christo insti­ tutum, sed quando fuerit institutum, non certo constat. 1 De baptismo, cc. 6-7; ML 1, 1314 sqq. 2 Ep. 73 ad Jubajanum, n. 9; ML 3, 1160. :t Adv. lucij., n. 9; ML 23, 172. 4 Contra litt. Petitioni, lib. 2, c. 104; ML 43, 342. 6 Funk. Didascalia apost., II, 186. 11 De confirmatione, p. 1, q. 1, c. 1 sqq. Praecipue consulendi sunt: S. Irenaeus, . idv hau , lib 1, c. 21. nn. 3-4: MG 7, 663 sqq.; S. Clemens Alex., Strom., lib. 2, < i MG 8. <>42; Hippolythus, fragmenta in Don., 1, 18; MG 10, 694; Auctor libri D< .1. /amentis, lib. 3, c 2; ML 18, 443. S. Ambrosius, De mysteriis, c. 6; ML 16, 415, S. AuKUstinus, Contra litt. Petitioni, lib. 2, c. 104; ML 43, 342; S. Basibus, 152 DE SACRAMENTIS. SECT. HI. Q. XIV. DE SACR. CONFIRM. SECUNDUM SE 1) S. Thomas ait: «Christus instituit hoc sacramentum, non exhi­ bendo sed promittendo secundum illud: Si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos» 1. Promissio Spiritus Sancti juxta Victoriam * 12 fuit insti­ tutio confirmationis. 2) Sotus et alii3 putaverunt Christum in ultima coena expressisse hanc promissionem. Unde Catechismus S. Pii V cuidam epistolae, quae S. Fabiano Papae tribuitur, innixus, adserit Christum in ultima coena docuisse apostolos modum conficiendi chrisma, sed alii merito animad­ vertunt praedictam epistolam ad falsas decretales pertinere. 3) Melius igitur dicendum videtur Christum instituisse sacramen­ tum confirmationis post suam a mortuis resurrectionem, quando per dies quadraginta apparens discipulis saepe locutus est de regno Dei. 4) Nunquam tamen Christus in vita, neque apostoli ante diem Pentecostes administrarunt hoc sacramentum, quidquid in contrarium dicat Bachonus4, quia, ut bene arguit S. Thomas 5, in confirmatione datur plenitudo Spiritus Sancti, quae non debuit dari ante solemnem Spiritus Sancti adventum. ARTICULUS II DE MATERIA CONFIRMATIONIS 273. 1) Ut ex generali notione materiae et formae sacramentorum constat, materia in quolibet sacramento est illa res (materia, caeremo­ nia vel actio), quae per formam determinatur, atque cum forma con­ stituit compositum, quod dicitur sacramentum, et significat gratiam. Cum in administratione confirmationis simul cum forma adhibean­ tur chrisma, chrismatio, et impositio manuum, non parum disputatur, quaenam eorum sit materia essentialis hujus sacramenti. 2) S. Lucas in Actibus Apostolorum solum meminit impositionis ma­ nuum 6, sed S. Joannes et S. Paulus loquuntur de unctione, ut de signo gratiae 7. Sancti Patres saepe nominant tum manuum impositionem, tum chri­ sma, tum unctionem. 3) Quod ad praxim attinet, Ecclesia graeca solummodo adhibet unctionem, dum Ecclesia latina inter ungendum adhibet manuum im­ positionem 8. Haec cum ita sint, plures excogitati sunt a theologis dicendi modi. De Sp. Sancto, c. 27; MG 32. 187; S. Chrysostomus, In Actus Ap., hom. 18, n. 3; MG 60, 144; S. Cyrillus hieros., 3 mystag.; MG 33, 1090. 1 III p., q. 72, a. i ad 1. 2 De sacramento confirmationis, in principio. 3 In 71' Sent., dist. 7, q. un., a. 1. 4 In IV Sent., dis. 7, q. 1, a. 1. 5 III p., q. 72, a. 1 ad 1. Λ Act., 8, 17; et 19, 6. 7 I Joan., 2, 27; II Cor., 1, 21-22: Comely negat hunc locum ad confirma­ tionem referri. Comm. ad II Cor., 1, 21. 8 Cfr. Revue d'Histoire Ecclesiastique, 1912, P 257 et 467 sqq ART. It. DE MATERIA CONFIRMATIONIS 153 274. Placita theologorum. 1) Aliqui dixerunt materiam confirmatio­ nis esse solam manuum impositionem, quae chrismationem praecedit, quae­ que fit, dum dicitur: «Omnipotens sempiterne Deus». Ita Aureolus, Haberi, Sirmondus et alii 1. Addidit Sirmondus unctionem esse caeremoniam acci­ dentalem ab Ecclesia pro majori solemnitate introductam. Hanc opinionem hodie omnes merito rejiciunt. S. Congregatio de Pro­ paganda Fide die 6 Augusti 1840 declaravit confirmationem, in qua prima manuum protensio omissa fuerat, «non esse repetendam sub conditione» 123*. 2) Alii docent solam unctionem esse materiam essentialem sacramenti confirmationis. Ita Durandus, Sotus, S. Bellarminus et alii *. Ubi autem eis objicitur apostolos administrasse confirmationem sola manuum impositio­ ne, respondet Valentia 1 ex Waldcnsis sententia apostolos adhibuisse tum manuum impositionem, tum chrismationem, illam tanquam meram caere­ moniam, istam vero ut materiam essentialem. 3) Nonnulli insinuarunt tum manuum impositionem sub oratione «Om­ nipotens, sempiterne Deus» tum unctionem seorsim esse materiam essentia­ lem confirmationis, adeo ut una vel altera sufficiat. Pro hac sententia refe­ runtur Tapper, Marinus, Mayer, etc. In hac sententia non videtur quilibet episcopus habere facultatem eligendi unam vel alteram ex his materiis pro administranda confirmatione, sed, supposita designatione materiae in ge­ nere a Christo, Ecclesiae datam fuisse facultatem eligendi ad libitum ma­ nuum impositionem vel unctionem, vel, ut admittit Estius 6*, facultatem eligendi manuum impositionem pro uno tempore et unctionem pro caeteris temporibus tanquam materiam validam confirmationis e. 4) Alii denique multo probabilius et hodie multo communius tenent chrismationem una cum manuum impositione esse materiam confirmatio­ nis, adeo ut chrismatio et manuum impositio, quae simul fiunt, constituant materiam essentialem hujus sacramenti. Ita Guillermus Parisiensis, S. Tho­ mas et recentiores communiter ’. 275. Thesis. Materia confirmationis est chrismatio simul cum ma­ nuum impositione episcopi. Arg. 1) Confirmatio in veteri traditione aliquando chrismatio, in­ terdum vocabatur manuum impositio, non quod una tantum earum luerit materia hujus sacramenti, sed quod totum sacramentum nomine partis per synecdochen non raro exprimeretur. Sanctus Lucas manuum impositionem tantum nominat 8, dum S. Theophilus, Tertullianus, S. Cy­ prianus et alii eam vocant unctionem9. Omnes tamen videntur idem sacramentum designare. Quare plures SS. Patres, utrumque modum complecti volentes, unctionem saepe simul cum manuum impositione expresserunt. Auctor Exegesis in psalmorum librum inter opera S. Be­ llae ait: «Illa unctio, quae per manus impositionem ab episcopis (fit)... 1 Aureolus, In IV Seni., dist. 7, q. 1; Habert, In notis ad Euchologium graecorum; Sirmondus, in utroque antirrhetico. 2 Collectanea, 905. 3 Durandus, In IV Sent., dist. 7, q. 2; Sotus, In IV Sent., dist. 7, q. un., a. 2; S. Bellarminus, De sacramento confirmationis, c. 8. 1 In III p., disp. 5, q. r, p. 1 «Itaque». 6 In IV Sent., dist. 7, § 7. " Cfr. Van Noort, De sacramentis, n. 250. T Guillermus Parisiensis, De sacramento confirmationis, versus finem; S. Tho­ mas. /// p . q. 72, a. 2; et In ep. àd. Hebr., c. 6, léct. 1. B Act., 8, 12 sqq.; et Act., 19, 6. “ S. Theophilus, Ad Autolyc., lib. 1, n. 12; MG 6, 1041; Tertullianus, De ba­ ptismo, i 7; Ml I, 1315; S. Cyprianus. Ep. 73, n 9; ML 3, 1160. 154 DE SACRAMENTIS. SECT. III. Q. XIV. DE SACR. CONFIRM. SECUNDUM SE vulgo confirmatio dicitur»1. Et Rabanus Maurus addit: «Potestas et privilegium apud solum episcopum constat, quod sacrum chrisma ipse conficiat, et baptizatum per manus impositionem cum ipso chrismate consignet»12. 2) Benedicius XIV expresse docet manuum episcopi impositionem fieri in ipsa unctione, «cum sine admotione atque impositione manus inungi nequeat illius frons, qui confirmatur» 3. Non autem prima manus extensio versus confirmandos, dum primas recitat preces, est proprie manus impositio. 3) S. Thomas in III parte solum docet chrisma esse materiam con­ venientem non unicam confirmationis, et complendus esse videtur ex his, quae tradidit in commentariis ad hebraeos4* 6. 276. Corollarium. Ex hoc sequitur unctionem simul et manuum episcopi impositionem esse adeo essentialem ad validitatem sacramenti confirmationis, ut, si alterutra desit, non conficiatur sacramentum. Ubi fit chrismatio, nequit deesse manuum impositio, quia omnis inunctio est simul manus impositio. Sola autem manuum impositio non conficit sacramentum. 277. Scholion. Plura restant adhuc singillatim consideranda et ex­ plicanda circa materiam confirmationis. Speciali explicatione indigent chrisma, unctio et manuum impositio. 1) Chrisma. Chrisma, quod a Concilio Florentino vocatum est materia confirmationis s, et a theologis communiter dictum est materia remota, est oleum olivarum balsamo commixtum et ab episcopo bene­ dictum. a) Oleum olivarum. De necessitate sacramenti oportet esse oleum ex olivis expressum. Caetera enim liquida, ut petroleum, oleum amigdalarum, etc., quae ob similitudinem nomen olei in commercio obtinent, non sunt proprie oleum. b) Balsamo commixtum. Concilium Florentinum ait ad rem: «Ma­ teria (confirmationis) est chrisma, confectum ex oleo... et balsamo... per episcopum benedicto» G. Rationem convenientiae hujus commixtio­ nis reddit Angelicus dicens: «Admiscetur autem balsamum propter fra­ grantiam odoris, quae redundat ad alios» 7. Non parum disputant theologi, an balsamum de necessitate sacra­ menti vel de necessitate praecepti tantum sit oleo adhibendum. Plures iique eximii theologi docuerunt balsamum de necessitate sa­ cramenti esse adhibendum oleo, ut fiat verum chrisma. Ita S. Bellarminus, Suarez, Berti, Sylvius, Liberius a Jesu, Lehmkuhl et alii bene multi8. 1 In psalm, lib. Exegesis, ps. 26, v. i; ML 93, 6x4. 2 De clericorum institutione, lib. 1, c. 28; ML 107, 313. 3 De synodo dioecesana, lib. 13, c. 19, § lf>. 4 Cfr. Bulsano, §557, n. 2. s Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 697. 6 Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 697. 7 III p., q. 72, a. 2. 8 S. Bellarminus, De sacramento confirmationis, c. 8; Suarez, De sacramentis, disp. 33. sect. 1, n. 10; Berti, De theologicis disciplinis, lib. 32, c. 5, § 3; Sylvius, In III p., q. 72, a. 2; Liberius a Jesu. Controv., t. 3, tr. 3, disp. un., controv. 2, n. 39; Lehmkuhl, De sacramento confirmationis, c. 1, § 2. ART. II. DE MATERIA CONFIRMATIONIS ISS Alii, etiam graves theologi, docent balsamum esse oleo permiscen­ dum de necessitate praecepti, vel divini ut aliqui cum Soto 1 volunt, vel ecclesiastici, ut aliis placet. Ita Cajetanus, Victoria, Valentia, Ga­ briel a S. Vincentio, Mendive, Pesch et aliiI23. Utraque sententia est vere probabilis, sed secunda magis mihi pro­ batur. Caeterum, ubi sacramentum confirmationis administretur cum solo oleo sine mixtione balsami, repetendum erit sub conditione. c) A b episcopo benedictum. Concilium Florentinum hoc iterum declaravit, quando docuit chrisma esse conficiendum ex oleo et balsamo «per episcopum benedicto» s. Codex pariter Juris Canonici ait: «Chrisma, in sacramento confirmationis adhibendum, debet esse ab episcopo con­ secratum» 4*. Disputatur a theologis, num ad validitatem vel ad liceitatem chri­ sma ab episcopo benedici oporteat. Aliqui volunt chrisma esse ab episcopo benedicendum ex necessi­ tate sacramenti. Fundantur in Concilio Florentino, in quo dicitur chri­ sma conficiendum esse ex oleo et balsamo «per episcopum benedicto» s. Ita Suarez, Gonet, Billuart et alii non pauci e. Alii docent benedictionem chrismatis esse necessariam necessitate sacramenti, sed posse Romanum Pontificem simplici presbytero com­ mittere, ut auctoritate delegata possit consecrare chrisma. Adlegant Concilium Toletanum I, quod refert morem in aliquibus locis fuisse in­ troductum, ut presbyter benediceret chrisma 7. Et addunt Eugenium IV dedisse facultatem conficiendi sacrum chrisma Fabiano de Bahia ad indos anno 1444 ituro8. Ita Scotus, Victoria, Cajetanus, Valentia, IVirceburgenses et alii 9. Alii dicunt benedictionem episcopalem chrismatis esse quidem ne­ cessariam necessitate praecepti seu ad liceitatem. quia sic insinuatum est in Concilio Nicaeno 1 10II , et ordinatum in Concilio Carthaginensi II n, Toletano 112 et Florentino13, non autem esse necessariam necessitate sacramenti seu ad validitatem, quia, ut dicunt, omnia conciliorum et I In IV Sent., dist. 7, q. un., a. 2. • Cajetanus, In III p., q. 72, a. 1 et 2; Victoria, Sumina de sacramentis, De confirmatione; Valentia, In III p., di p. 5, q. 1, p. 2; Gabriel a S. Vincentio, De confirmatione, disp. 2, q. 1; Mendive, De confirmatione, n. 18; Pesch, De confirma­ tione, 504. 3 Decreto pro armenis: Denz-Bannw., 697. 4 Codex Juris Canonici, can. 781. ■’ Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 697. ° Suarez, De sacramentis, disp. 33, sect. 2, n. 2; Gonet, De sacramento confir­ mationis, disp. 6, n. 45; Billuart, De confirmatione, diss. un., a. 4. 7 Concilium Toletanum I, can. 20; Mansi, 3, 1002. 8 Wadingus, Annales Ord. jr. min., t. 11, p. 209; Romae, 1734. ° Scotus, In IV Sent., dist. 7, q. 1, «Hic patet»; Victoria, De sacramentis, q. 43; Cajetanus, In III p., q. 72, a. 3; Valentia, In III p., disp. 5, q. I, p. 2; WirceburKonses, De sacramento confirmationis, n. 164. IU Concilium Nicaenum I, can. 69; Mansi, 2, 976. II Concilium Carthag. II, can. 3; Mansi, 3, 693. 13 Concilium Toletanum I, can. 20: Mansi, 3, 1002. 1:1 Deruito pro armenis; Denz-Bannw., 697. 156 DE SACRAMENTIS. SECT. III. Q. XIV. DE SACK. CONFIRM. SECUNDUM SE Summorum Pontificum effata non de validitate sed de liceitate agunt materiae. Ita Bulsano et recentius Mendive1. Probabilius mihi videtur chrisma, ut sit materia idonea confirma­ tionis, de necessitate sacramenti ab episcopo esse benedicendum, posse tamen a Papa, non ab episcopo, simplicem sacerdotem delegari, ut valide illud benedicat. Necessitas hujus benedictionis ad validitatem fulcitur magna aucto­ ritate S. Inquisitionis. Eadem namque videtur esse ratio de materia confirmationis ac de materia extremae unctionis. Sacra autem Congre­ gatio Inquisitionis sub die 13 Januarii 1655 decrevit citra temeritatem et errorem doceri non posse «sacramentum extremae unctionis oleo, epi­ scopali benedictione non consecrato, ministrari valide»; et die 14 Se­ ptembris declaravit iterum in casu necessitatis parochum ad validita­ tem sacramenti extremae unctionis uti non posse oleo a se benedicto. Ergo a pari in sacramento confirmationis. Non videtur tamen haec benedictio episcopalis ita esse a Christo determinata, ut non fuerit Romano Pontifici relicta facultas delegandi simplicem presbyterum, ut chrisma valide benedicat. Imo hoc aliquan­ do factum esse probant historiae seu facta, quae retuli. 2) Unctio fieri debet in fronte confirmandi, manu episcopi, et in forma crucis. a) In fronte confirmandi. Profundissimus Victoria 1 23docuit unctio­ nem in fronte esse de necessitate praecepti tantum non de necessitate sacramenti; sed alii multo communius tenent unctionem in fronte ad validitatem sacramenti requiri. Tertullianus confirmationem vocat «si­ gnaculum frontium» s; et S. Cyrillus Hierosoliniitanus ait: «Oleo caput tuum impinguavit in fronte per signaculum, quod habes Dei, ut effi­ ciaris effigies signaculi, sanctificatio Dei» 4. Hoc supponunt omnes SS. Patres, hoc praecipiunt ritualia cuncta, hoc suadet ratio, quia ibi facienda est unctio christiani ad robur, ubi débiles erubescunt 5. b) Manu .episcopi, nullo instrumento mediante. Voluerunt aliqui praeceptum quidem dari, ut manu pontificis in fronte fiat unctio, sed ad validitatem nihil referre, an manu fiat vel mediante instrumento. Ita Gabriel a S. Vincentia 6. Probabilius tamen dicendum puto ad validitatem sacramenti con­ firmationis requiri, ut unctio fiat immediate manu ministri, nullo me­ diante instrumento. Ita docet communis fere sententia cum Suarez, Ti­ berio a Jesu et aliis 7. Ratio est, quia impositio manus episcopi, quae 1 Bulsano, De confirmatione, § 557: Mendive, De confirmatione, r.n. 18-20. 2 De sacramentis, q. 51. Ad liceitatein adhibendum est chrisma benedictum intra annum, nisi a Papa dispensetur. 3 Adv. Marcionem, lib. 3, c. 22: ML 2, 382. 4 Calech. 22 (myst. 4), 9; MG 33, 1101. 5 Cfr. S. Thomas, III p., q. 72, a. 9. Apposite ad rem Concilium Florentinum: «Ideoque in fronte, ubi verecundiae sedes est, confirmandus inungitur, ne Christi nomen confiteri erubescat». Decreto pro armenis: Denz-Bannw., 697. » De sacrannnto confirmat., disp. 2, q. 3 «Tertio difficultatur». ’ Suarez, disp. 33, sect. 3, n. 3; Liberius a Jesu, Conlrov., t. 3, tr 3, disp un, controv. 2, n. 41. ART. III. QUAE SIT FORMA CONFIRMATIONIS 157 fit in ipsa unctione frontis, est essentialis ad validam administrationem hujus sacramenti. Hanc sententiam vocat Ballerini «plusquam proba­ bilem» 1II . c) In forma crucis. Merito docet Gabriel a S. Vincentio 2 forma­ tionem crucis in fronte esse essentialem in hoc sacramento, quia est ritus perennis Ecclesiae respondens verbis ministri Signo te signo crucis. ARTICULUS III QUAE SIT FORMA SACRAMENTI CONFIRMATIONIS 278. Status quaestionis. Forma cujuslibet sacramenti constituitur verbis, quae profert minister, cum adhibet ejus materiam. Cum autem diversae fuerint auctorum opiniones circa materiam confirmationis, va­ riae quoque fuerant sententiae circa ejus formam. 279. Error. Calvinus, postquam negavit exsistentiam sacramenti con­ firmationis, in examen revocavit verba Consigno te signo sanctae crucis, quibus catholici confirmationem conferunt, et in illis, licet pulchre ac ve­ nuste dictis, non invenit verbum Dei, quod Spiritus Sancti praesentiam promittat 3. 280. Placita theologorum. 1) Aliqui voluerunt orationem Omnipo­ tens, sempiterne Deus, quam episcopus recitat manibus extensis versus con­ firmandos, esse formam sacramenti confirmationis. Sed diximus superius extensionem manuum episcopi, quae chrismationem praecedit, non esse materiam confirmationis, atque ideo orationem Omnipotens, sempiterne Deus, non esse formam hujus sacramenti. 2) Alii, sicut adsignant duplicem materiam, primam scilicet manuum impositionem et chrismationein, pro confirmatione, ita pariter volunt for­ mam confirmationis esse verba, quae dicuntur in applicatione unius vel alterius materiae, id est, orationem Omnipotens, sempiterne Deus, si sacra­ mentum conferatur sola manuum impositione, verba autem Signo te signo crucis, etc., si illud administretur chrismatione. 281. Doctrina probabilior. 1) Sacra Scriptura solum dicit apo­ stolos orare solitos fuisse super iis, quibus manus imponebant4. Qualis fuerit hujusmodi oratio, non potest facile explicari. Nihilominus, dici potest quaelibet verba, etiam adsertoria, quae a ministro confirmatio­ nis in chrismatione pronuntiantur, latiori sensu esse orationem. 2) Juxta probabiliorem sententiam, quam cl. Billot et Van Noort 5 admittunt, dicendum milii videtur formam confirmationis non in spe­ cie infima sed generice tantum fuisse a Christo determinatam, et facul­ tatem fuisse Ecclesiae concessam, ut eam in specie determinaret. Hinc illa verba ab Ecclesia excogitata, quae significant collationem gratiae vel donorum Spiritus Sancti ad robur, quaeque pronuntiantur .1 ministro inter chrismandum, sunt forma legitima confirmationis. I II ’ « 8 Opus, theol. morale, vol. 4, p. 570. De sacramento confirmationis, disp. 2, q. 3, «Circa qualitatem». Institut., lib. 4, c. 19, n. 5. Act ,8, 17. Blliot, Dr sacramentis, th 32; Vim Noort, De sacramentis, n. 256. 158 DE SACRAMENTIS. SECT. III. β. XIV. DE SACR. CONFIRM. SECUNDUM SE 282. Thesis. In Ecclesia latina vera est sequens forma: «Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti»; et in Ecclesia graeca legitima est forma: «Signaculum doni Spiritus Sancti». Arg. 1) Forma latinorum disertis verbis praescripta est a Conci­ lio Florentino '. Forma vero graecorum essentialiter non differt a forma latinorum, ut mox videbimus. 2) Cum materia et forma sacramentorum conficiant unum compo­ situm, debent esse simul. Unde rationem formae confirmationis ferunt illa verba, quae a ministro sacramenti pronuntiantur in chrismatione et manuum impositione. Sed ab antiquissimis jam temporibus episcopi latini et graeci inter chrismandum pronuntiant verba in thesi relata. Ergo 12. 3) In sacramento confirmationis accipiunt fideles gratiam ad ro­ bur spiritualis pugnae. Unde per formam hujus sacramenti oportet si­ gnificari gratiam corroborantem. In formis autem graeca et latina, quas retulimus, significatur gratia per modum roboris, quia cum dicitur Con­ 1 Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 697. 2 In primis Ecclesiae saeculis aliquae formae sacramentorum non divulga­ bantur. Unde Pseudo-Dionysius, De Ecclesiastica Hierarchia, c. 7, parte 3, § 10; MG 3, 582; adseruit nefas esse invocationes perfectivas scripto interpretari; et Innocentius I (a. 416) ad Decentium ep. eugubinum scribens ait: «Verba vero (con­ firmationis) dicere non possum, ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere». Denz-Bannw., 98. Nihilominus certum est in Ecclesia tura latina tum graeca formam aliquam in chrismatione adhibitam fuisse. «Dehinc, ajebat Tertullianus, manus imponitur, per benedictionem advocans, et invitans Spiritum Sanctum». De baptismo, c. 8; ML 1, 1316· Forma hodierna graecorum in scripto apparet in Concilio Cp. I, can. 7 (ex­ cerpto ex ep. Ecclesiae Cp. ad Martyrium ep. antiochenum saeculo v). Cfr. Hefele, Histoire des Conciles, 2, pp. 38-39. Forma latinorum, quae certe exsistebat juxta laudatam epistolam Innocentii I (a. 416), sed non videtur fuisse in scriptis exarata usque ad saeculum vm, primo quidem sub diversis verbis, quae idem substantialit r significabant, et dein­ de sub iisdemmet, quibus nunc constat, verbis. En aliquae varietates tum graecorum tum latinorum. Formae graecorum. Signaculum doni Spiritus Sancti. (Euchologium graecorum.) Ungendo ungo te in Deo omnipotente, in Christo Jesu, et in Spiritu Sancto, ut sis operarius habens fidem perfectam et vas ipsi gratum. (Testamentum D. N. J. Chr., P· 131) Chrismate sancto, suavitate odoris Christi, signaculo verae fidei, complemento doni Spiritus Sancti signatur N. in nomine P. et F. et Sp. S. (Jacobitae). Chrismate Christi Dei, suavi verae fidei odore, sigillo et complemento doni Spi­ ritus Sancti obsignatur N. servus Dei, in nomine P. et F. et Sp. S. (Maronitae.) In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; unctio gratiae Spiritus Sancti. Arnen. (Copti.) Formae latinorum. Signo te signo crucis, et consigno te chrismate salutis, in nomine P. et F. et Sp. S. (Rituale romanum.) Signet te Deies sigillo fidei suae in consignatione fidei, in nomine P. et F. et Spiritus Sancti. Vide alias formulas apud Marlène, De antiquis Ecclesiae ritibus, lib. 1, c. 2, a. 4. ART. IV. QUI SINT EFFECTUS CONFIRMATIONIS 159 firmo te, vel signaculum doni Spiritus Sancti, significatur animam in gratia confirmari, corroborari ac sigillari. Hinc forma latina et graeca non re sed accidentaliter distinguuntur. Confirmo te idem significat ac corroboro te in gratia ad pugnam; et signaculum doni Spiritus Sancti idem est ac sigillo vel obsigno te in gratia recepta ad robur. Omnes formae his aequivalentes, quotquot circumferuntur, et in usu fuerunt vel sunt in aliquibus ecclesiis, certe validae sunt, quamvis unusquisque teneatur ex praecepto formam suae ecclesiae adhibere. 283. Scholion. Quae sint verba essentialia in forma latinorum. Non parum disputatur de hoc inter theologos. 1) Aliqui dicunt omnia verba, quibus constat relata forma, exce­ ptis particulis et vel in, eSse essentialia, adeo ut eorum omissio (non vero aequivalentium subrogatio) invalidum reddat sacramentum. Ita Suarez, Salmanticenses, S. Alphonsus et alii1. 2) Alii putant verba Signo te signo crucis, et chrismate salutis, non esse essentialia, et eorum omissionem constituere mutationem acciden­ talem, imo et probabile censent invocationem trium personarum Pa­ tris, et Filii et Spiritus Sancti non esse de essentia. In hac sententia sufficeret dicere: Confirmo te; vel, ut aliis placet, Confirmo. Ita Amicus 1 2. Haec, licet speculative in utramque partem disputari queant, pra­ ctice tamen probabilitate carent, quia praecepto Concilii Florentini tenemur integram formam adhibere. ARTICULUS IV OUI SINT EFFECTUS SACRAMENTI CONFIRMATIONIS 284. Duo referuntur confirmationis effectus, character scilicet et gratia sanctificans. De utroque breviter disserendum est. 285. Thesis I. (Est de fide) 3. In confirmatione imprimitur character in anima. Arg. 1) Concilium Tridentinum expresse hoc declaravit dicens: Si quis dixerit in tribus sacramentis, baptismo scilicet, confirmatione et ordi­ ne, non imprimi characterem in anima... unde ea iterari non possunt, a. s. 4. 2) S. Augustinus ait: «Sacramentum chrismatis... in genere visibi­ lium signaculorum sacrosanctum est, sicut ipse baptismus; sed potest esse et in hominibus pessimis... Discerne ergo visibile sacramentum, quod esse et in bonis et in malis potest, illis-ad praemium, illis ad ju1 Suarez, De sacram., disp. 33, sect. 5; Salmanticenses morales, tr. 3. c. 2, p. 3; S. Alphonsus, lib. 6, n. 168. 2 Disp. 13, sect. 3. Hujus sententiam circa invocationem trium personarum defendit Pesch, De sacramentis, n. 526, et approbare videtur cl. Honoratus dei Val, De confirm., c. 1, a. 2. :l list contra Luthorum, Calvinum, aliosque novatores, qui non solum negant confirmationem esse verum sacramentum, verum etiam irrident doctrinam catho­ licorum circa characterem confirmationis. 4 .S’c.s.t. 7, can. 9, De sacramentis in genere. Denz-Bannw., 852. 16θ DE SACRAMENTIS. SECT. III. Q. XIV. DE SACK. CONFIRM. SECUNDUM SE dicium, ab invisibili unctione caritatis, quae propria bonorum est» b Visibile sacramentum in hoc loco S. Augustini est character, qui ma­ net in bonis et in malis, unctio vero caritatis est gratia. 3) Confirmatio confertur homini per modum consecrationis, et sicut res consecratae semper manent consecratae, ita etiam homines confirmati semper ferunt sigillum confirmationis. 4) Homo per confirmationem deputatur ad pugnam spiritualem in rebus fidei et morum. Ergo in confirmatione accipit specialem potesta­ tem ad hanc pugnam. Haec autem specialis potestas est character. 286. Corollarium I. Confirmatio valide collata. quamvis ab haere­ ticis collâtq fuerit, iterari non -potest. Haec siquidem est proprietas sacramentorum, quae imprimunt cha­ racterem, ut iterari non possint. Sancti Patres crebro docuerunt confirmatione nos tanquam milites Christi signari ac sigillari. Sicut autem milites signaculum militiae indelebiliter gerunt, et nunquam bis signantur, ita pariter fideles confir­ mati gerunt signaculum militiae Christianae, et parati sunt ad pugnam spiritualem adversus hostes vitae christianae 1 2. De haereticis ad fidem conversis ajebat S. Stephaniis: «Si qui ergo a quacumque haeresi venient ad vos, nihil innovetur, nisi quod tradi­ tum est, ut manus illis imponatur in poenitentiam» 3. Haec autem manus impositio in poenitentiam non erat confirmatio sed reconciliatio et ad­ missio in societatem fidelium, ut ex SS. Patrum testimoniis constat45 . Objicies. S. Augustinus diserte docuit confirmationem iterari posse, cum ait: «Manus autem impositio non sicut baptismus repeti non potest; quid est enim aliud nisi oratio super hominem?» &. Resp. S. Augustinus in praefato loco per manus impositionem non intelligit confirmationem, sed reconciliationem eorum, qui ab haeresi veniunt. Ipse S. Doctor sensum explicat dicens: «Manus autem impositio, si non adhiberetur ab haeresi venienti, tanquam extra omnem culpam esse judi­ caretur. Propter caritatis autem copulationem... manus haereticis correctis imponitur» °. Manuum impositio fieri solebat in confirmatione, poenitentia et ordine, et, quoties de ea a SS. Patribus agitur, accurate investigandum est, de qua impositione sit sermo in subjecta materia. Coroll. II. Character confirmationis supponit in anima characte­ rem baptismi. Sicut confirmatio non potest valide conferri homini non baptizato, ita character confirmationis non potest imprimi homini ante baptismum. 287. Scholion. An character confirmationis realiler distinguatur a charactere baptismali: 1) Aliqui dicunt characterem confirmationis differre a charactere 1 2 3 1 5 ° Contra litteras Petiliani, 2. 104; ML 43, 342. Cfr. Vitasse, De confirmatione, p. 3, q. 3, a. i. (Apud Migne, 21, ilio.) Ep. ad Cyprianum: Denz-Bannw., 46. Cfr. Van Noorl, De sacramentis, n. 260. De baptismo, lib. 3, c. 16; ML 43. 149. De baptismo, lib. 5, c. 23, n. 33; ML 43, 193. ART. IV. QUI SINT EFFECTUS CONFIRMATIONIS l6l baptismal! solum extensive, quatenus per ipsum homo deputatur ad munus militis in pugna Christiana contra hostes fidei. 2) Alii defendunt illum differre a charactere baptismati intensive, quatenus potestas, quae est character, «in gradu intensiori in confirma­ tione infunditur quam in baptismo» 3) Multo communius et multo probabilius docent scholastici cha­ racterem confirmationis realiter et specifice differre a charactere bapti­ smal!. Ita S. Thomas et omnes thomistae1 2. Haec ultima sententia videtur verior, quia in confirmatione homo deputatur ad munus specifice diversum a munere, quod recipit in ba­ ptismo, et oportet characterem, quo insignitur, esse pariter diversum. 288. Thesis II. mine. (Est de fide.) Confirmatio auget gratiam sanctificantem in ho­ Arg. 1) Concilium Tridentinum expresse declaravit confirmationem esse verum et proprium sacramentum 3; et omnia sacramenta conferre gratiam sanctificantem45*. Unde sequitur confirmationem conferre gra­ tiam sanctificantem. 2) S. Scriptura testatur per manuum impositionem, quae fit in con­ firmatione, dari Spiritum Sanctum. Spiritus autem Sanctus non datur nisi per gratiam gratum facientem, quia, ut ait S. Thomas, «secundum solam gratiam gratum facientem mittitur et procedit temporaliter per­ sona divina» s; et «apostolis dicitur datus Spiritus Sanctus ad opera­ tionem miraculorum, quia data est eis gratia gratum faciens cum signo manifestante» ®. 3) Traditio in Ecclesia constans hoc docuit. Unde Patres crebro affirmant per confirmationem conferri nobis Spiritum Sanctum; et Con­ cilium Florentinum ait: «Per confirmationem augemur in gratia»7. 4) Ratio hoc suadet, quia, sicut baptismus, qui est primum sacra­ mentum et janua Ecclesiae, nos regenerat, et initiat in vita spirituali, conferens nobis primam gratiam, ita confirmatio, quae nos ordinat ad vitam perfectiorem, auget gratiam sanctificantem. Simul cum gratia sanctificante in confirmatione infunduntur homini dona Spiritus Sancti. Unde in collatione hujus sacramenti ait minister: «Emitte in eos septiformem Spiritum tuum Sanctum Paraclitum de caelis» 8. Ratio specialis hujus gratiae, quatenus est effectus confirmationis, in eo consistit, quod roborat christianum, ut audacter confiteatur nomen Christi, et constanter fidem catholicam teneat9. Ad rem optime Conci1 2 3 * 5 “ 7 ” “ Apud Vitasse, De confirmatione, p. 3, q. 3, a. 2. (Apud Migne, 21, 1112.) S. Thomas, III p., q. 72, aa. 5-6. Sess. 7, can. 1, De confirmatione; Denz-Bannw., 871. Sess. 7, can. 6, De sacramentis in genere; Denz-Bannw., 849. I P·, q· 43. a. 3. 1 P·, q- 43. a. 3 ad 4. Decreto pro arnicnis: Denz-Bannw., 695. l'ont ificole rom , «De confirmandis». Cfr. S. Thomas, /// />., q. 72, a 5 ct 7. II 102 DE SACRAMENTIS. SECT. III. Q. XIV. DE SACR. CONFIRM. SECUNDUM SE lium Florentinum: «Effectus autem hujus sacramenti est, quia in eo datur Spiritus Sanctus ad robur, sicut datus est apostolis in die Pentecostes, ut videlicet Christianus audacter Christi confiteatur nomen» x. Confir­ matio itaque confert Christiano augmentum gratiae roborantis cum jure ad auxilia specialia ad pugnam spiritualem contra hostes fidei. Corollarium. Confirmatio est sacramentum vivorum et per se pro­ ducit secundam gratiam seu augmentum gratiae. Duo etenim sunt sa­ cramenta mortuorum, baptismus et poenitentia, quae per se producunt primam gratiam; caetera conferunt per se secundam gratiam seu augent gratiam exsistentem in anima. Aliquando tamen per accidens producit primam gratiam. Ut, si quis putans se esse contritum, cum solum sit attritus, accedat ad confirma­ tionem, per hoc sacramentum ex attrito fit, contritus, et recipit primam gratiam 1 2. ARTICULUS V QUIS SIT MINISTER CONFIRMATIONIS 289. Status quaestionis. Minister sacramentorum, ut jam supra diximus, est qui confert sacramenta. Minister confirmationis potest esse ordinarius, qui vi sui ordinis sine ulla alterius delegatione valide illam confert; et extraordinarius, qui ex vi ordinationis habet auctoritatem incompletam, et indiget delegatione superioris. Quaeritur hic 1) quis sit minister ordinarius confirmationis; et 2) an simplex sacerdos possit aliquando esse minister extraordinarius. 290. tionis. Thesis I. Solus episcopus est minister ordinarius confirma­ Nota, i) Photiani imprimis, et deinde waldenses, wicleffitae, et hussitae, docentes episcopos nullatenus esse presbyteris superiores, non pa­ tiebantur, ut administratio confirmationis reservaretur episcopis 3; imo aliqui eorum dicebant episcopos sibi reservasse confirmationem «propter cupiditatem lucri temporalis et honoris» 45*7. 2) Armachanus item (Richardus Radulphus, ecclesiae armachanae in Hibernia archiepiscopus), a Dominico Soto ■' de impudentia et impietate accusatus, sed ab aliis merito vindicatus, docuit facultatem confirmandi per Ecclesiae decreta bene esse episcopis reservatam, sed confirmationem a presbyteris sine delegatione collatam esse validam °. 3) Lutherus, Melanchthon, Calvinus, aliique novatores dixerunt con­ firmationem esse caeremoniam olim utilem, nunc autem prorsus otiosam, episcopis injuste reservatam ’. 1 Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 697. 2 Cfr. S. Thomas, III p., q. 72, a. 7 ad 2; et Salmanticenses morales, tr. 3, c. 3, p. i, n. 4. 3 Cfr. Vitasse, De confirmatione, p. 1, q. I, a. 1; et p. 2, q. 2, a. 1. (Migne, Cursus completus, vol. 21, p. 548 sqq.) ·* Prop. 28 Wicleffi damnata à Martino V; Denz-Bannw., 608. 5 In IV Sent., dist. 7, q. un., a. 11, «De hac materia». ° Quaesi. arnien., lib. 11, c.'14 7 Lutherus, De capliv. babyl,, «Non haec dico»; Melanchthon, Loci theol., § «De confirmatione»; Calvinus, Instit,, lib. 4, c. 19, nn. 4-5. ART. V. MINISTER CONFIRMATIONIS 163 4) Scotus et Biel 1 non improbant sententiam, quae docet in primitiva Ecclesia non fuisse differentiam inter episcopos et presbyteros, et, si hoc admittatur, simplicem presbyterum posse ex officio confirmare fideles. Post Concilium Tridentinum nefas est hoc dicere. Arg. 1) Ex conciliis. Concilium Florentinum ait: «Ordinarius mi­ nister est episcopus. Et cum caeteras unctiones simplex sacerdos valeat exhibere, hanc nonnisi episcopus debet conferre»2. Concilium Tridentinum: Si quis dixerit sanctae confirmationis ordina­ rium ministrum non esse solum episcopum, sed quemvis simplicem sacer­ dotem, a. s. 3.—Si quis dixerit episcopos non esse presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi et ordinandi, vel eam, quam habent, illis esse cum presbyteris communem... a. s. 4. Codex Juris Canonici: «Ordinarius confirmationis minister est solus episcopus» °. 2) Ex SS. Patribus. S. Joannes Chrysostomus argumentum ex S. Scriptura attingens haec habet: «Haec (manus imponendi) apostolo­ rum erat praerogativa; ideoque et praepositos—τους κορυφαίους choripheos·—Ecclesiae, non alios, videre est hoc facere» 6. Innocentius I: «De consignandis vero infantibus manifestum est, non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri, licet secundo sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificium solis deberi episcopis, ut vel consignent, vel Paracletum Spiritum tradant, noti solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, ve­ rum et illa lectio Actuum Apostolorum, quae adserit Petrum et Joanncm esse directos, qui jam baptizatis traderent Spiritum Sanctum. Nam presbyteris sive extra episcopum, sive praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum Paracletum» 7. 3) Ex ratione. Rationem congruentiae adsignat S. Thomas. Epi­ scopus enim est in Ecclesia sicut dux in exercitu. Et sicut ad ducem exercitus pertinet consignare milites ad pugnandum pro patria, ita ad episcopum spectat consignare fideles ad pugnandum contra hostes fidei. Corollarium. Cum sacramentum confirmationis conferatur per mo­ dum consecrationis, episcopus, etiam haereticus et schismaticus, dum­ modo rite omnia perficiat, valide confirmat. Unde in haeresi vel in schismate rite confirmatos nunquam Ecclesia confirmavit. Simplex vero sacerdos, nisi habeat Romani Pontificis saltem usu et consuetudine delegatam auctoritatem, invalide confirmat, et sic invalide confirmati, denuo sunt ab episcopo vel a sacerdote delegationem Sum­ mi Pontificis habente confirmandi. 1 Sootus, In IV Sent., dist. 7, q. 1 ad 3; Biel, In IV Seni., dist. 7, q. un., conci. 3. 2 Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 697. Sess. 7, can. 3, De confirmatione; Denz-Bannw., 873. 1 &«. 23, can. 7, De sacramento ordinis; Denz-Bannw., 967. 6 Can. 782. " Homit. 18, in Aci. Ap., n. 3; MG 60, 144. ’ «Si instituta ecclesiastica» ad Decentium episc. eugubinum, 19 Martii 416; Denz-Bannw., 98. 164 DE SACRAMENTIS. SECT. Ht. Q. XIV. DE SACK. CONFIRM. SECUNDUM SE 291. Thesis II. Ex delegatione Romani Pontificis potest quivis sacerdos simplex esse minister extraordinarius confirmationis. Nota. 1) Celebres quidam theologi ante Concilium Tridentinum di­ xerunt simplicem presbyterum non posse a Romano Pontifice delegari, ut confirmationem valide conferret. Ita innuerunt Hugo Victorinus, Petrus Lombardus et Altissiodorensis, atque expresse docuit S. Albertus Magnus *. 2) Alii multo communius et verius dixerunt simplicem presbyterum posse ex delegatione Romani Pontificis conferre valide confirmationem. Ita S. Thomas, Capreolus, S. Bellarminus, Suarez, Salmanticenses morales et alii12. Sententia negans juxta Dominicum Soto 3 ecclesiasticis sanctionibus, et juxta Valentiam 4* 6 fidei doctrinae adversatur. Arg. 1) Ex conciliis. Concilium Florentinum ait: «Legitur tamen aliquando per Apostolicae Sedis dispensationem ex rationabili et urgen­ te admodum causa simplicem sacerdotem chrismate per episcopum confecto hoc administrasse confirmationis sacramentum» °. Concilium Tridentinum, cum definit ministrum ordinarium confir­ mationis esse episcopum, satis innuit ministrum extraordinarium esse simplicem sacerdotem. 2) Ex Ecclesiae usu. In Ecclesia graeca a saeculo saltem v sim­ plices presbyteri immediate post baptismum infantes confirmabant. 3) Summi Pontifices saepe facultatem confirmandi presbyteris concesserunt. Unde S. Gregorius Magnus ad Januarium episcopum calaritanum scripsit: «Ubi episcopi desunt, ut presbyteri etiam in fron­ tibus baptizatos chrismate tangere debeant, concedimus» ®. Id ipsum concessisse dicuntur Nicolaus IV, Joannes XXII, Urbanus V, Eugenius IV, et alii; imo S. Congregatio de Propaganda Fide auctoritate Summi Pontificis recenter episcopis facultatem concessit, ut per sim­ plices presbyteros sibi bene visos confirmatio ministraretur fidelibus, 4) Codex hodiernus Juris Canonici haec habet: «Extraordinarius minister est presbyter, cui vel jure communi vel peculiari Sedis Apo­ stolicae induito ea facultas concessa sit»7. Corollarium. Haec facultas extraordinaria Summi Pontificis, quae simplici presbytero dicitur necessaria, ut sacramentum confirmationis valide conferat, potest concedi tacita delegatione, ut videtur esse con­ cessa graecis, vel peculiari Romani Pontificis induito, ut saepe elargitur in Ecclesia latina. 292. Scholion I. Disputatur, an episcopi possint delegare simplicem presbyterum ad confirmandum. 1) Nonnulli exemplo graecorum moti affirmant. Dicunt enim in 1 Hugo Victorinus, De sacramentis, lib. 2, p. 7, c. 2; ML 176, 459; Petrus Lom­ bardus, IV Sent., dist. 7; ML 192, 856; Altissiodorensis, Summa, lib. 4, tr. 5, c. 3; S. Albertus M., In IV Sent., dist. 7, a. 4. 2 S. Thomas, III p., q. 72, a. 11 ad 1; Capreolus, In IV Sent., dist. 7, q. 2; S. Bellarminus, De confirmatione, c. 12; Suarez, De sacramentis, disp. 36, sect. 2, n. 4; Salmantioenses morales, tr. 3, c. 4, p. I, n. 7. 3 In IV Sent., dist. 7, a. 11. 4 In III p., disp. 5, q. 2, p. 1. 6 Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 697. 6 Ep. 26; ML 77, 696, Apud Migne legitur «baptizandos». 7 Can. 782, § 2. ART. V. MINISTER CONFIRMATIONIS 165 Ecclesia graeca usum invaluisse, ut episcopi deputent simplices sacer­ dotes ad continuandum. 2) Sed alii, ut videtur, verius negant, quia in documentis tum antiquis tum recentioribus semper requiritur delegatio apostolica, ut presbyter sacramentum confirmationis administret. Quare, ad rationem in contrarium dicendum est sacerdotes simplices in Ecclesia graeca hanc facultatem a tacita quadam Summi Pontificis concessione pro­ babilius accepisse. Hodie certum est invalidam fore in Ecclesia latina confirmationem a simplici sacerdote per solam delegationem episcopi collatam 1. 293. Scholion II. Quaestio est satis difficilis, quomodo simplex presbyter ex sua ordinatione inhabilis ad confirmandum, ex sola deputatione fiat habilis, praesertim, si prae oculis habeatur confirmationem, ut plures docent, non esse actum jurisdictionis sed ordinis. 1) Aliqui dicunt ad confirmandum jure divino requiri excellentem quamdam dignitatem, quae episcopis plene competit per suam consecra­ tionem, et presbyteris radicaliter tantum per ordinationem sacerdota­ lem, atque ideo presbyteros indigere speciali deputatione. Ita Billuart, Tanquerey et alii12. 2) Alii docent potestatem confirmandi non esse potestatem physi­ cam sed moralem, quae collata est partim per consecrationem internam, et partim per deputationem externam. Episcopo quidem confertur haec potestas integre per consecrationem internam simul cum charactere epi­ scopali, ét sic episcopus semper valide confirmat, quamvis in haeresim incidat vel schisma. Presbyteris vero confertur potestas incompleta per consecrationem internam, et deest deputatio externa, ut fiant ministri capaces conferendi confirmationem. Ita Pesch3* . 3) Alii volunt tum episcopos tum sacerdotes simplices in sua ordi­ natione accipere potestatem completam ad confirmandum, et ex natura rei ac jure divino sacerdotem posse valide confirmare, sed jure eccle­ siastico munus confirmandi competere episcopis. Si autem tollatur jus et praeceptum ecclesiasticum per dispensationem Ecclesiae, presbyterum posse administrare confirmationem. Ita Mendive \ 4) Salmanticenses morales haec habent ad rem: «Papa hujusmodi commissione non mutat essentiale hujus sacramenti, quia essentialis hujus sacramenti minister non est solus episcopus, sed vel hic, vel sim­ plex sacerdos habens talem Summi Pontificis commissionem» 5. Quod .S'. Thomas radicitus explicat dicens: «Papa in Ecclesia habet plenitudi­ nem potestatis, ex qua potest quaedam, quae sunt superiorum ordinum, committere quibusdam inferioribus; sicut quibusdam presbyteris concedit conferre minores ordines, quod pertinet ad potestatem episcopalem» ®. «Cum episcopatus non addat aliquid supra sacerdotium per relationem ad corpus Domini verum, sed solum per relationem ad corpus mysti1 * 3 1 b “ Cfr. Benedictus XIV, De synodo dioecesana, lib. 7, c. 8, n. 7. Billuart, De confirmatione, a. 7; Tanquerey, De sacramentis, n. 480. De sacramentis, 555. De confirmatione, c. 3. t ract, 3, c. 4. p. 1, n. to. J1 / p., q. 72, a. ii ad i. DE SACRAMENTIS. SECT. ΙΠ. β. XIV. DE SACK. CONFIRM. SECUNDUM SE l66 cum, Papa per hoc quod est episcoporum summus, non dicitur habere plenitudinem potestatis per relationem ad corpus Domini verum, sed per relationem ad corpus mysticum. Et quia gratia sacramentalis de­ scendit in corpus mysticum a capite, ideo omnis operatio in corpus mysticum sacramentalis, per quam gratia datur, dependet ab operatio­ ne sacramentali super corpus Domini verum; et ideo solus sacerdos po­ test absolvere in foro poenitentiali et baptizare ex officio. Et ideo dicendum, quod promovere ad illas perfectiones, quae non respiciunt corpus Domini verum sed solum corpus mysticum, potest a Papa, qui habet plenitudinem pontificalis potestatis committi sacerdoti, qui habet actum summum super corpus Domini verum, non autem diacono vel alicui inferiori, qui non habet perficere corpus Domini verum» T Juxta hanc doctrinam S. Thomae et Salmanticensium dicendum vide­ tur sacerdotem simplicem per characterem sacerdotalem de jure divino habere potestatem ad confirmandum, non quidem absolute, sed con­ ditione commissionis accipiendae ab eo, qui gaudet plenitudine potestatis in Ecclesia1 2. 294. Corollarium. 1) Episcopus, quicumque ille sit, sive catho­ licus, sive haereticus, sive schismaticus, semper valide confirmat, si ex parte materiae,'formae, intentionis et subjecti omnia adhibeat, quae necessaria sunt ad validam collationem sacramenti. 2) Ut episcopus licite quempiam confirmet, indiget jurisdictione. Quare «episcopus in sua dioecesi hoc sacramentum etiam extraneis le­ gitime ministrat, nisi obstet expressa proprii eorum Ordinarii prohibitio. In aliena dioecesi indiget licentia Ordinarii loci saltem rationabiliter praesumpta, nisi agatur de propriis subditis, quibus confirmationem conferat privatim ac sine baculo et mitra»3. 3) Simplex sacerdos sine commissione Papae non potest valide con­ firmare, neque delegatus extra territorium, quod ipsi adsignatur. ARTICULUS VI DE SUBJECTO CONFIRMATIONIS 295. Status quaestionis. Statuendum est imprimis, qui possint va­ lide recipere sacramentum confirmationis, et deinde declaranda veniunt caetera, quae necessitatem sacramenti et dispositiones subjecti respi­ ciunt. 296. Thesis I. Quilibet homo baptizatus nondum confirmatus est subjectum capax confirmationis. Arg. 1) Documenta ecclesiastica nihil in subjecto requirunt ad valide recipiendam confirmationem, nisi baptismum. 1 2 2 In IV Sent., dist. 7, q. 3, a. 1, quaest. 3. Cfr. Billot, De sacramentis, th. 34. Codex Juris Canonici, can. 783. ART. VI. DE SUBJECTO CONFIRMATIONIS 167 2) Praxis erat in primitiva Ecclesia, ut statim post baptismum omnes, etiam infantes, confirmarentur. 3) Ratio hoc suadet, quia, sicut recens nati indigent roborari ac perfici in vita naturali, ita recenter per baptismum renati indigent ro­ borari ad pugnam per confirmationem. Unde omnes post baptismum sunt capaces recipiendi confirmationem. Nulla excipitur aetas vel sexus, nullus hominum status. Infantes et adulti, viri ac mulieres, mente capti atque ratione utentes, dummodo sint baptizati et nondum confirmati, possunt valide confirmari. Ad rem S. Thomas: «Perfectio in confirmatio­ ne collata non praeexigit aliam perfectionem, sed per eam quis in se ipso perficitur, ut sit idoneus ad pugnam spiritualem. Et quia cuilibet est conveniens et bonum, ut in pugna spirituali fortitudinem habeat, ideo ab hoc sacramento nullus excludi debet, qui sit baptizatus» 1. Juxta ipsum Angelicum Doctorem in speciali sunt subjectum con­ firmationis. a) Infantes, quia, licet nequeant actu fidem confiteri vel defendere, possunt accipere characterem et augmentum gratiae cum juribus ad auxilia futurae pugnae. b) Mulieres, quia «quaedam mulieres in pugna spirituali gloriosum reportaverunt ab hoste triumphum, sicut patet de beata Agnete, beata Caecilia et aliis»12. c) Morituri, «quamvis abstrahantur a pugna, tamen vadunt ad locum praemii, in quo secundum mensuram gratiae datur mensura gloriae»3. d) Perpetuo amentes, quia sunt capaces majoris gratiae et gloriae, sicut parvuli ante usum rationis4. 297. Thesis Π. Caeteris paribus satius est confirmationem ad aetatem septem annorum differre, sed, ubi adest legitima in contrarium consuetudo, vel justae rationes suadent eam anticipare, potest antea conferri. Nota. 1) In primis Ecclesiae saeculis nulla erat subjecti praescripta aetas pro administranda confirmatione, sed statim post baptismum vel qua­ libet pueri aetate solebat confirmatio ab episcopo conferri. 2) Nunc etiam in Ecclesia graeca pueri statim post baptismum con­ firmantur a presbytero facultate delegata, ut neophyti post acceptam gra­ tiam sanctificantem, non priventur multo tempore gratia roborante. 3) In Ecclesia latina a saeculo xm et deinceps mos invaluit differendi confirmationem parvulis, quousque ad aetatem discretionis pervenirent, tum ut episcopo facilitas daretur adeundi locos dissitos, tum ut ipsi pueri convenienter ad tantum sacramentum accederent 5. In aliquibus tamen nationibus, ut in Hispania et in tota America lati­ na, antiquus mos confirmandi pueros mox natos ac baptizatos retentus est. In IV Seni., dist. 7, q. 3, a. 2, quaest. 3. S. Thomas, In IV Sent., dist. 7, q. 3, a. 2, quaest. 3 ad 2. S. Thomas, In IV Seni., dist. 7, q. 3, a. 2, quaest. 3 ad 4. Cfr. Salmanticenses morales, tr. 3, C. 3, p. 2. In Gallia non admittuntur fideles ad confirmationem, quousque fuerint prima communione refecti, quae ibi olim locum habebat versus duodecimum aetatis uniuscujusque annum. Cfr. Paquet, De sacramentis, disp. 3, q. 2, a. 1. 1 2 3 '■ DE SACRAMENTIS. SECT. III. Q. XIV. DE SACK. CONFIRM. SECUNDUM SE l68 Pars l.a Caeteris paribus satius est confirmationem us­ que ad annos discretionis protrahere. 1) Catechismus Romanus ait: «Illud observandum est, omnibus quidem post baptismum confirmationis sacramentum posse administra­ ri; sed minus tamen expedire hoc fieri, antequam pueri rationis usum habuerint. Quare, si duodecimus annus exspectandus non videatur, usque ad septimum certe hoc sacramentum differre maxime convenit» 1. 2) Ratio id suadet, quia pueri usum rationis habentes possunt ma­ jori cum reverentia et utilitate quam infantes ante usum rationis hoc sacramentum suscipere. Pars 2.a Ubi adest legitima in contrarium consuetudo, vel justae rationes suadent eam anticipare, potest antea conferri. 1) Haec legitima consuetudo, ubi Anget, habet pro se antiquum Ecclesiae universalis morem et usum Ecclesiae graecae. Imo providet infantibus de augmento gratiae, cujus sunt capaces, cum auxiliis ha­ bituris in futura pugna. 2) Circa rationes, quae suadeant confirmationem anticipare, atten­ denda sunt haec verba Codicis Juris Canonici: «Nihilominus etiam antea conferri potest, si infans in mortis periculo sit constitutus, vel ministro id expedire ob justas et graves causas videatur»1 2. 298. Scholion I. De dispositionibus ad recipiendam confirmationem necessariis. 1) Ut sacramentum confirmationis valide suscipiatur, in pueris usu rationis carentibus solum requiritur baptismus, et in adultis baptismus et intentio saltem habitualis implicita recipiendi confirmationem. 2) Ut aliquis licite et fructuose confirmetur: a) Debet esse in statu gratiae sanctificantis, quia, ut recte ait S. Tho­ mas, «hoc sacramentum datur ad confirmandum, quod prius invenerit, et ideo non debet dari his, qui non habent gratiam» 3. Sufficit sane gratia obtenta per contritionem, sed consultius est, ut, qui conscii sunt peccati mortalis, sacramento poenitentiae prius se justificent, et, ubi plures adulti adsunt confirmandi, de quorum contritione dubitetur, omnino suadendi sunt, ut sacramentum poenitentiae prius suscipiant, et deinde ad confirmationem accedant. b) Adulti debent esse sufficienter instructi circa rudimenta fidei et circa sacramentum confirmationis, ut conscienter sacramentum susci­ piant·. c) Laudabiliter jejuni ad sacramentum accedent, sed non datur ad hoc lex specialis. d) Adhibendus est unus patrinus jam confirmatus, qui sit ejusdem sexus ac confirmandus, et qui in actu chrismationis confirmandum tangat. 1 2 3 Parte 2, c. 3, n. 18. Cfr. Codex Juris Canonici, can. 788. Codex, can. 786. III p., q. 72, a. 7 ad 2. Cfr. Codex Juris Canonici, can. 786. ART. VI. DE SUBJECTO CONFIRMATIONIS I69 299. Scholion II. De obligatione suscipiendi confirmationem. 1 ) Sacramentum confirmationis non esi necessarium necessitate me­ dii ad salutem. Cum enim confirmatio conferat augmentum gratiae, non autem primam gratiam, nisi aliquando per accidens, sine hoc sacramento potest homo esse in gratia sanctificante et in via salutis aeternae\ Unde «docendum est hoc sacramentum ejusmodi necessitatem non habere, ut sine eo salvus quis esse non possit»12. 2) Confirmatio non est necessaria necessitate praecepti divini vel ec­ clesiastici directi. Praeceptum enim divinum vel ecclesiasticum obligans directe homines ad recipiendam confirmationem non invenitur in S. Scri­ ptura, in traditione et in legibus ecclesiasticis 3*. Benedictus XIV in Bulla «Etsi pastoralis» dixit quidem fideles a presbyteris graecis in Italia invalide confirmatos «gravis peccati reatu teneri, si, cum possint, ad confirmationem accedere, illam renuunt ac negligunt» ‘. Sed his verbis non diremit quaestionem. Agebat de fide­ libus italis, qui confirmationem a presbyteris graecis acceptam putabant esse validam, et contra auctoritatem Romani Pontificis contumaciter insurgebant. Ut eorum contumaciam retunderet, declaravit Pontifex eos sub reatu gravis peccati teneri ad confirmationem, ubi possent, accedere. 3) Confirmatio est necessaria necessitate praecepti divini et ecclesia­ stici, non directe sed indirecte et per accidens obligantis. Praeceptum hoc suscipiendi confirmationem indirecte obligat, quia ejus omissio a) contemptum involvit; b) scandalum inter fideles causai, et c) subjectum privat auxilio necessario, quod nonnisi per confirma­ tionem posset obtineri. Hodie non virgis ac tormentis obligamur fidei renuntiare, sed scriptis, exemplo et praedicatione fit continuum bellum adversus regnum Christi, et oportet armis spiritualibus, praesertim gra­ tia roborantis confirmationis nos muniri, ut in hac pugna spirituali victoriam reportemus. Quando episcopus est praesens et ad confirmandum paratus, imo et cum alios confirmat, ad sacramentum pura negligentia non accedere non videtur contemptum involvere, nec excedere peccatum veniale, quidquid alii dicant in contrarium 56 . 1 Codex Juris Canonici, can. 787. 2 Catechismus Romanus, p. 2, c. 3, n. 16. 3 Synodus illiberitana, can. 38; Mansi, 2, 12; laodicena, can. 48; Mansi, 2, 572; et aliae, confirmationis recipiendae praeceptum continere non videntur, sed tan­ tummodo consilium. ■* Bulla Etsi pastoralis, 26 Maji 1742. 6 Vide Billuart, De confirmatione, diss. un., a. 8. SECTIO IV DE SACRA EUCHARISTIA QUAESTIO XV DE VERA AC REAI.I PRAESENTIA CHRISTI IN EUCHARISTIA ARTICULUS I FIGURAE AC NOMINA EUCHARISTIAE 300. I. Figurae eucharistiae. Eucharistia est proculdubio nobi­ lissimum ac praestantissimum donum in Ecclesia a Christo relictum, ut omnes fideles ad ipsum tanquam ad fontem gratiarum semper confu­ giant, et aquas ad vitam aeternam salientes hauriant. Praecipua autem Novi Testamenti mysteria in figura contingebant fidelibus Veteris Testamenti '. Praesertim hoc sacramentum «praefigu­ ratum est. ut ait S. Bonaventura, et praefigurari debuit tum ratione suae dignitatis», ut fama ejus divulgaretur, «tum ratione difficultatis», ut homines ad credendum adsuefierent quadam figurarum manuductione12. Unde Lutherus3 injuste exprobrat catholicis, quod in cultu San­ ctissimi Sacramenti meminerint oblationis Melchisedech, panis subcine­ ricii Eliae, mannae patrum, etc. Haec omnia altas habebant significa­ tiones, quae praetereundae non sunt, sed attente considerandae. In eucharistia, sicut in quolibet sacramento, tria sunt consideranda, sacramentum tantum, res et sacramentum, et res tantum: et figurae eucha­ ristiae in Veteri Testamento ad haec tria simul vel ad aliquod eorum referuntur. 1) Sacramentum tantum eucharistiae consistit in speciebus panis et vini, ut dicemus inferius, et quantum ad hoc potissimae ejus figurae fuerunt oblatio Melchisedech (Gen., 14, 18); panes propositionis, quibus vescebantur mundi (Lev., 24, 5 sqq.); et panis subcinericius Eliae Pro­ phetae (III Reg., 19, 6). 2) Res simul et sacramentum in eucharistia est ipse Christus seu 1 ’ n I Cor., ro, 11. In IV Sent., dist. 8, p. i, a. i, q. t. De abrogantia missa privata, «Et hanc eorum». DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XV. DE REALI PRAES. CHRISTI IN EUCH. lyz corpus et sanguis Domini Nostri Jesu Christi sub speciebus panis et vini, et quantum ad hoc «figurae ejus fuerunt omnia sacrificia Veteris Testa­ menti, praecipue sacrificium expiationis, quod fuit solemnissimum»1. 3) Res tantum in eucharistia est gratia cibans, cujus praecipua figu­ ra fuit «manna, quod habebat in se omnis saporis suavitatem»12, et dabatur peregrinantibus in deserto, sicut hodie hoc sacramentum datur peregrinantibus in hac vita. «Sed agnus paschalis quantum ad haec tria praefigurabat hoc sacra­ mentum. Quantum enim ad -primum (sacramentum tantum), quia man­ ducabatur cum panibus azymis... Quantum vero ad secundum (sacramen­ tum simul et rem), quia immolabatur ab omni multitudine filiorum Israel qiiarta decima luna, quod fuit figura passionis Christi, qui propter innocentiam dicitur agnus. Quantum vero ad effectum (rem tantum), quia per sanguinem agni paschalis protecti sunt filii Israel a devastante angelo, et educti de aegyptiaca servitute»3. 301. II. Nomina eucharistiae. Plura sunt nomina, quibus hoc sacramentum designamus. 1) Ex institutione Christi vocatur corpus et sanguis Christi, quia hoc nomine usus est Christus, cum eam instituit4, et quia continet cor­ pus et sanguinem Christi. 2) In scriptis apostolorum dicta est coena Domini, quia instituta est in ultima coena 5. Hoc nomen novatoribus familiare retinendum est, quia a SS. Patribus saepe usurpatum fuit, et est aptissimum ad desi­ gnandam eucharistiam. 3) In scriptis item apostolorum appellatur calix, panis, fractio pa­ nis 67, quia in pane et vino instituta est, et sub eorum accidentibus con­ servatur. 4) Ab apostolis primo et deinde ab omnibus cbristianis dicitur com­ munio et communicatio1, quia nos cum Christo capite conjungit, et quia in unum conveniunt Christiani, ut corpore Christi reficiantur. 5) A Patribus nominatur eucharistia Ευχαριστία, seu gratiarum actio8, tum quia Christus in ejus institutione gratias Deo egit, tum quia oportet nos in ejus receptione gratias Deo referre. 6) A populo christiano et Ecclesiae ritu appellatur Sanctissimum Sacramentum, quia est omnium sacramentorum praestantissimum con­ tinens auctorem sanctitatis et perfectionis. 7) Non semel audit sacrificium, quia in ejus consecratione verum offertur Deo sacrificium. 8) Vocatur viaticum, quia fideles hoc. sacramento refecti viam de hoc mundo ad patriam peragunt. 1 2 3 4 5 8 7 8 S. Thomas, III -p., q. 73. a. 6. S. Thomas, III p., q. 73, a. 6. S. Thomas, III p., q. 73, a. 6. Matth., 26, 26 sqq. I Cor. 11, 20. Luc., 24, 35. I Cor., 10, 16. Didachc, cc. 9-10; Journel, 6. ART. II. ERRORES CIRCA REALEM PRAESENTIAM I73 ARTICULUS II ERRORES CIRCA VERITATEM REAUS PRAESENTIAE CHRISTI IN EUCHARISTIA 302. 1) A primis jam Ecclesiae saeculis quidam indirecte negaverunt praesentiam realem Christi in eucharistia, cum noluerunt admittere Chri­ stum adsumpsisse veram carnem. De docetis ait 5. Ignatius M. (107): «Ab eucharistia et oratione abstinent, eo quod non confiteantur eucharistiam carnem esse Salvatoris nostri Jesu Christi, quae pro peccatis nostris passa est, quamque Pater benignitate sua suscitavit» 1234. Hos sequuti sunt monophysitae et quotquot negaverunt veritatem corporis Christi. 2) Joannes Scotus Eri gena (c. 883), scripto opere De corpore et san­ guine Christi, quaedam ita obscure circa hoc mysterium exposuit, ut videa­ tur negare praesentiam realem Christi in eucharistia *, quamvis aliqui cum de errore excusent 3. 3) Berengarius Turonibus natus, et andegavensis (Angers) ecclesiae archidiaconus, doctrinam Scoti Erigenae, ut ipse dicebat, sequutus, scri­ psit librum De sacra coena, et dixit Christum post consecrationem esse prae­ sentem in hoc sacramento eo modo, quo Christus dicitur leo, agnus, lapis angularis. Aliqui graves Doctores suspicati sunt Berengarium non realem praesentiam sed transsubstantiationem tantum negasse; sed critici hodierni verius contendunt hunc auctorem realem ac physicam Christi praesentiam impugnasse. Ab Adelmanno, Lanfranco, Guitmundo, Aversano et aliis im­ pugnatus, et a variis Romae ac Galliae Conciliis damnatus, inconstanter aliquando se gessit, sed tandem a Gregorio VII communioni Ecclesiae re­ stitutus est 4, et in sinu Ecclesiae anno 1088 obiit 5. 4) Petrobrussiani a Petro de Bruis, qui et henriciani ab Henrico quo­ dam Petri discipulo dicti sunt, saeculo xil docuerunt Christum fuisse prae­ sentem in eucharistia ab ipso Christo in ultima coena consecrata, non vero in missa celebrata a sacerdotibus. 5) Waldenses et albigenscs saeculo xn, necnon flagellantes saeculo xiv inficiati sunt praesentiam realem Christi in eucharistia. Wide]jus juxta alios praesentiam realem, juxta alios transsubstantiationem negavit 6. 6) Novatores saeculi xvi varie de hoc erraverunt: a) Lutherus, ut Carlostadio et sacramentariis contradiceret, praesen­ tiam realem Christi in eucharistia defendit saltem tempore sumptionis, acce­ dente fidelium communione7, sed addit in capjte sexto Joannis in totum nec syllabam de sacramento fieri sermonem 8. Negat praeterea in sacrificio missae transsubstantiationem fieri 9. Docet deinde sacrificium missae esse «longe impiissimum abusum» 1011 ; et in eucharistia tempore sumptionis «esse verum panem verumque vinum» simul cum carne et sanguine Christi u. 1 Ep. ad Smyrnaeos, 7, 1; MG 5, 713. 2 Gabriel a S. Vinoentio, De sacram, etichar., disp. 6, q. 1; et Katsohthaler, De sacramentis, n. 350. 3 Ejus liber saepe damnatus est. 4 Vide jusjurandum a Berengario praestitum apud Denz-Bannw., 355. s Cfr. Chardonius, Histoire des sacrements, apud Migne, Cursus completus, t. 20, p. 218; Hofele-Leclerque, Histoire des Conciles, t. 4, p. 1040 sqq.; Hergenrdther, Hist, de la Igl. (hisp. versa), t. 3, p. 390 sqq.—Acta Conciliorum vide apud Mansi, t. >9. P- 757 sqq.; 837 sqq.; 897 sqq.; et t. 20, p. 516 sqq. ° In Concilio Constantiensi tributa est Wicletfo et damnata haec 3.» proposi­ tio: «Christus non est in eodem sacramento identice et realiter propria praesentia c orporali»; Denz-Bannw., 853. 7 In ep. ad argentinenses; et De abroganda missa priv., «Abunde satis». 8 De captivitate babylonica Ecclesiae, «Primum». ° Dc captivitate babylonica Ecclesiae, «Dedit mihi». ,0 Dc captivitate babylonica Ecclesiae, «Tertia captivitas». 11 De captivitate babylonica Ecclesiae, «Dedit mihi». 174 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XV. DE REAU PRAES. CHRISTI IN EUCH. b) Zwinglius primo subscripsit Luthero, sed ex quo scripsit anno 1525 librum De vera et falsa religione, in sacramentarios deflexit; et in capite De eucharistia cum Carlostadio et Oecolampadio defendit verbum est in forma consecrationis idem valere ac significat, ac proinde eucharistiam nihil aliud esse quam symbolum corporis et sanguinis Christi seu commemora­ tionem passionis ejusdem ’. c) Calvinus, negans veritatem transsubstantiationis et realis praesen­ tiae Christi in eucharistia, docet formam verborum Hoc est corpus meum significare «Hoc est symbolum corporis mei» Addit tamen «non aliter animas nostras carne et sanguine Christi pasci, quam panis et vinum cor­ poralem vitam tuentur et sustinent» 1 23*, quia «quamvis in nos non ingredia­ tur ipsa Christi caro» tamen «corporis (Christi) participatione non minus laute afluenterque pascimus» ‘. d) Confessio augustana pluries mutata sic tandem relicta fuit: «De coena Domini docent, quod cum pane et vino vere exhibeatur corpus et sanguis Christi vescentibus in coena Domini» 56 7. e) Anglicani post multas vacilationes in catechisino haec dixerunt: «Quaestio: Quae est pars externa seu signum in coena Domini? Resp.: Panis et vinum, quae Dominus jussit recipi. Quaestio: Quae est pars interna seu res significata? Resp.: Corpus et sanguis Christi, quae spiritualitcr sumun­ tur ac recipiuntur a fidelibus in coena Domini» °. Sed inter religionis articulos tenent articulum 28 his verbis conceptum: «Coena Domini non est tantum signum mutuae benevolentiae Christiano­ rum inter sese, verum potius est sacramentum nostrae per mortem Christi redemptionis. Atque adeo rite, digne et cum fide sumentibus, panis, quem frangimus, est communicatio corporis Christi; similiter poculum benedictio­ nis est communicatio sanguinis Christi». «Panis et vini transsubstantiatio in eucharistia ex litteris probari non potest, sed apertis Scripturae verbis adversatur, sacramenti naturam ever­ tit, et multarum superstitionum dedit occasionem. Corpus Christi datur, accipitur et manducatur in coena, tantum Caelesti et spirituali ratione. Me­ dium autem, quo corpus Christi accipitur et manducatur in coena, fides est» ’. 7) Modernistae errant, cum dicunt: «Non omnia, quae narrat Paulus de institutione eucharistiae (1 Cor., 11, 23-25), historice sunt sumenda» 8. 8) Critici denique hodierni putant praesentiam realem corporis et san­ guinis Christi sub speciebus panis et vini repugnare legibus physicis, et dogma catholicum esse inventum ecclesiasticum. 1 Zwinglii opera, III, p. 258 sqq. 2 Instil., lib. 4, c. 17, n. 21. 3 Instil., lib. 4, c. 17, n. 10. ’ Instil., lib. 4, c. 17, n. 32. 5 Confessio augustana, a. 10, Wormatiae anno 1540 declarata. 6 «Question. What is the outward part or sign of the Lord’s Supper?» «Answer: Bread and Wine, which the Lord hath commanded to be received.» «Question: What is the inward part, or thing signified?» «Answer: The Body and Blood of Christ, which are spiritually taken and re­ ceived by the faithful in the Lord’s Supper.» The Book of common Prayer, A. Ca­ techism. 7 Articles-of Religion, art. 28. s Decreto Lamentabili, prop. 45; Denz-Bannw., 2045. Vere inaudita sunt in doctrina catholica, quae Loisy, L'Evangile et l’Église, pp. 181-183, et ρρ. 199-200, necnon Autour d'un petit livre, pp. 237-238; Le Roy, Dogme et Critique, pp. 18-20, et 258-259; et alii modernistae dixerunt de praesentia reali Christi in eucharistia. ART. III. PROB. REALIS PRAESENTIA EX S. SCRIPTURA ITS ARTICULUS III UTRUM EX S. SCRIPTURA CONSTET VERA, REALIS AC SUBSTANTIALIS PRAESENTIA CHRISTI IN EUCHARISTIA 303. Status quaestionis. Tria praesertim argumenta cum pluribus consectariis solent a S. Scriptura peti in favorem praesentiae realis Chri­ sti in eucharistia. Primum, ex promissione Christi dandi se ipsum in cibum et potum, prout habetur in Evangelio S. Joannis, capite sexto. Secundum, ex institutione eucharistiae in ultima coena, prout narratur a synopticis. Tertium, ex institutione pariter, prout legitur in narratione S. Pauli Apostoli (I Cor., 11, 23 sqq.). 304. Thesis I. Ex promissione eucharistiae instituendae, quae le­ gitur in Evangelio S. Joannis, cap. 6, certe demonstratur vera ac realis praesentia Christi in eucharistia. Expenditur argumentum. Tres praecipue partes complectitur caput sextum Evangelii Sancti Joannis. · ’ In prima parte (v. 1-25) refertur miraculum multiplicationis quinque panum et duorum piscium, quibus Christus saturavit hominum quasi quinque millia. Hoc cum vidissent illi homines, dicebant Jesum esse prophetam, et volebant eum facere regem. Jesus autem, videns cogita­ tiones eorum, fugit in montem solus, sed altera die inventus est a turba trans mare Capharnaum (v. 25). In altera parte (26-60) refertur ad longum sermo Domini de pane coe­ lesti. 26. Quaeritis me, inquit, non quia vidistis signa, sed quia mandu­ castis ex panibus et saturati estis. Et cum replicassent judaei: 31. Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit eis manducare. Respondit Jesus: 32. Arnen, amen dico vobis. Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Paler meus dat vobis panem de caelo verum. Panis enim Dei est, qui de caelo descendit, et dat vitam mun­ do. .. Ego sum panis vitae; qui venit ad me, non esuriet: et, qui credit in me, non sitiet unquam. Cum autem murmurarent judaei de illo, quia dixit: 41. Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi; respondit Jesus: Nolite murmurare in invicem: et locutus est eis de fide in ipsum, et ait: Qui credit in me, habet vitam aeternam (47). Sed statim addit de reali manducatione: 48. Ego sum panis vitae. 19. Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt (Ex., 16, 13). 50. Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso mandu> averit, non moriatur. 51. Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. 52. s/ quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. 53. Litigabant ergo judaei ad invicem dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? >1. Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen, dico vobis: Nisi manducaveritis , amem Eilii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in . obis. 55. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet 1γ6 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XV. DE REALI PRAES. CHRISTI IN EUCH. vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56. Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. 57. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. 58. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. 59. Hic est panis, qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt Patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. In tertia parte (60-71) referuntur effectus sermonis Domini inter au­ ditores, confirmatio doctrinae a Christo traditae, et confessio Petri. 1) In prima parte, licet habeatur quaedam praeparatio ad ea, quae sequuntur, agitur tamen directe de pane materiali, non de eucharistia. 2) In secunda parte, quae complectitur sermonem Domini, est gravis controversia. a) Plerique protestantes, et quotquot negant ex hac eucharistiae instituendae promissione posse probari praesentiam realem Christi in eucharistia, volunt sermonem Domini intelligendum esse in sensu figu­ rato, quatenus Jesus dicit se esse panem vitae, sicut se dicit vitam hominis. b) Catholici e contra omnes, uno vel altero excepto, contendunt Christum in hoc sermone locutum fuisse de eucharistia1; quamvis non conveniant in determinando versu, in quo Christus incepit agere de cibo et potu eucharistico. Aliqui volunt totum sermonem a versu 26 referri ad eucharistiam. Ita Perrone, Pesch, Billot et alii1 2. Alii defendunt in sermone Domini duas sectiones esse distinguendas, adeo ut in prima sectione (26-47) Christus locutus fuerit de spirituali manducatione per fidem, et in secunda (48-59) de reali manducatione carnis et sanguinis Christi, quasi gradatim vellet ducere judaeos ad cognitionem eucharistiae. Ita Maldonatus, Salmanticenses, Wiseman, Franzelin, Knabenbauer, Calmes et alii3. Resolutio hujus quaestionis domesticae non est necessaria ad pro­ bandam vim argumenti de praesentia reali Christi in eucharistia, quia omnes catholici concedunt Christum in secunda saltem sectione sui ser­ monis certe egisse de cibo eucharistico in sensu proprio. Utraque catho­ licorum sententia est vere fundata, sed dissimulare non possum facilius explicari quaedam effata Patrum, qui loquuntur de manducando pane vitae per fidem, si distinguantur duae partes sermonis Christi, in quarum prima agatur de cibo spirituali fidei, et in altera de cibo reali eucha­ ristico. 3) In tertia parte (60-71) narrantur opiniones judaeorum circa verba Domini, status animi judaeorum, confirmatio eorum, quae dicta sunt a Christo, et confessio Petri. 1 In Concilio Tridentino disputatum est de sensu verborum Domini, sed Pa­ tres noluerunt quaestionem dirimere. Cfr. Pallavicini, lib. 17, c. 11. 2 Perrone, De eucharistia, n. 12 sqq.; Pesch, De sacramentis, n. 579; Billot, De eucharistia, th. 38. 3 Maldonatus, Commentaria in Joannem, c. 6; Salmanticenses, De SS. eucha­ ristiae sacramento, disp. 1, n. 2; Wiseman, Lectures on the real presence, lect. 1-4; Franzelin, De Sacramento eucharistiae, th. 3; Knabenbauer, Comment in Joannem, c. 6, 48-59; Balmes, L'Évangile selon S. Jean, ch. 6. ART. nr. PROB. REALIS PRAESENTIA EX S. SCRIPTURA I?? Quaestio dilucidanda et vis argumenti. Dilucidandum hic venit, an verba, quae protulit Dominus in secun­ da sectione sui sermonis (48-59) intelligenda sint in sensu litterali de edenda realiter carne et bibendo sanguine Christi, ut defendunt catho­ lici, vel in sensu metaphorico seu translato, ut volunt protestantes. Interpretationem catholicorum veram esse et verba Christi in hac sectione (48-59) in sensu litterali ac proprio intelligenda esse probant ipsi sermonis termini, impossibilitas explicandi textum in sensu meta­ phorico, et interpretatio audientium. 1) Termini sermonis. Ait Dominus Jesus: Ego sum panis vitae... Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita 1; id est, panis, quem ego dabo, est caro mea immolanda pro mundi vita vel salute. Clarius legitur in grae­ co: Panis, quem ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro saeculi vita. His verbis praedixit. Jesus sacrificium cruentum crucis, in quo carnem suam esset daturus pro saeculi vita, et simul promisit hanc carnem in cruento sacrificio immolatam tradendam esse in cibum. Sacrificia enim cruenta solent ubique per realem hostiarum manducationem consum­ mari 123*. Unde hanc doctrinam corroborans statim addit: Nisi manduca­ veritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam Ά. Et ut nemini remaneret de hoc dubium, excla­ mavit: Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus ·*. 2) Impossibilitas explicandi verba Domini in sensu metaphorico. Ex­ pressio «carnem alicujus manducare» in sensu metaphorico apud judaeos et orientales solum significat ipsum calumniari, odio prosequi, perdere 5. Hoc sensu ait psaltes: Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas 6; et Job: Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis satu­ ramini? 7. Sub hac metaphora conqueritur uterque de injuriis sibi illa­ tis. Jesus autem nequivit adhibere metaphorice expressionem de came sua manducanda, quatenus significabat inferre injurias, quia fecisset hunc sensum: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, id est, nisi calumniaveritis Filium hominis, non habebitis vitam in vobis. Hoc esset ridiculum. Nisi ergo admittatur Christum in suo sermone absurda pro­ tulisse, verba ejus accipienda sunt in sensu litterali de vera manduca­ tione carnis et potu sanguinis Jesu Christi in eucharistia. 3) Intelligent™ seu interpretatio audientium. Tum judaei tum di­ scipuli, qui praesentes erant, litteraliter verba Domini intellexerunt. Judaei etenim, scandalizati de praedicatione Jesu, dixerunt: Quo­ modo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? (53). Jesus autem, si locutus fuisset metaphorice, debuisset certe in re tanti mo1 2 3 • Joan., 6, 48-52. Cfr. Billot, De eucharistia, th. 38, § 1. Joan., 6. 54-55. Joan., 6, 56. Locutio sanguinem bibere in sensu metaphorico vix apud judaeos usurpa­ tur nisi forte in symbolum alicujus vindictae vel poenae « Ps. 26. 2. ’ Job, 19, 22. 12 178 DE SACRAMENTIS, SECT. IV. Q. XV. DE REALI PRAES. CHRISTI IN EUCH. menti tollere scandalum judaeorum et explicare sensum verborum, sed urgentius institit in ipsum, et gravius repetiit carnem suam se daturum, ut manducaretur a fidelibus. Discipuli vero non solum litteraliter.sed crasso modo verba Domini intellexerunt, cum exclamarunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? \ «Invitari se, ait S. Cyrillus Alex., ad belluinam aliquam cru­ delitatem putabant (discipuli), ita ut carnibus quidem vesci inhumani­ ter et sorbere sanguinem juberentur, et quaecumque vel auditu solo horrenda sunt, facere cogerentur» 1 2. Hanc discipulorum crassam intelligentiam corrigere volens, ait Jesus: Hoc vos scandalizat? Si ergo vide­ ritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius? 3. Id est, «tunc non scandalizabimini, cum videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius»45*7; et videbitis hic non agi de concidenda crudeliter et devoranda inhumaniter mea carne. Quin tamen retractaret doctrinam de reali manducatione carnis Filii hominis, addidit: Spiritus est, qui vivificat; caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt °; quasi diceret: Caro materialiter tantum devorata non prodest quidquam, sed caro, quam verbis explicui (verba quae ego locutus sum vobis) realiter quidem sed modo sacramentali et cum fide manducata spiritus et vita est. Non obstante hac explicatione, multi discipulorum abierunt, et Jesus interrogavit duodecim: Numquid et vos vultis abire? ®. Tunc edidit Petrus pulcherrimam confessionem dicens: Ad quem ibimus? Verba vitae aeter­ nae habes 1. 305. Scholion. Difficultatem non parvam offerunt illa Domini verba: Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam: verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt8. Contendunt protestantes Dominum his verbis modificasse praecedentes expressiones, et satis clare indicasse carnis manducationem non in sensu litterali sed metaphorico de manducatione per fidem intelligendam esse. Resp. 1) Judaei ac discipuli Domini, qui audito sermone abierunt, non metaphorice sed in sensu litterali haec verba intellexerunt, et nihil suadet ea nunc ad sensum metaphoricum detorquere. 2) Dupliciter poterant judaei ac discipuli manducationem carnis Christi intelligere: a) Garnaliter et crasso modo secundum crudelitatem belluinam per immolationem cruentam victimae, ut in sacrificiis fieri consuevit, et hunc modum damnat Christus his verbis: Caro non prodest quidquam, ut expresse docet S. Cyrillus. b) Realiter sacramentaliter, quando cum spiritu devotionis et fidei ipsa caro vere sumitur, et hoc 1 Joan., 6, 61. 2 In Joan., lib. 4, c. 3; MG 73, 600. 3 Joan., 6, 62-63. 4 Maldonatus, Comment, in Joannem, c. 6, n. 151. 5 Joan., 6, 64. • Joan., 6, 68. 7 Joan., 6, 69. Hoc argumentum dilucide plures theologi exponunt. Videri possunt S. Thomas, In Joannem, 6; Perrone, De eucharistia, n. 12 sqq.; Wiseman, Lectures on the real presence, lect. 1-4; Franzelin, De eucharistia, th. 3; Katschthaler, De sacramentis, n. 365 sqq.; Van Noort, De sacramentis, n. 277 sqq. 8 Joan., 6, 64. ART. III. PROB. REALIS PRAESENTIA EX S. SCRIPTURA 179 sensu caro Christi spiritus et vita est. Apposite ad rem Katschthaler: «Christus v. 64 nil aliud dicere videtur, quam: Cum vobis vitam aeter­ nam polliceor, si carnem meam comederitis, hoc rudi crassaque ratione esse intelligenduin ne credatis, ac si membra mea divellenda essent in frusta, et articulatim singulis distribuenda, ac dentibus comminuenda; sed modo quodam prorsus sublimiori, modo nempe sacramentali, car­ nem meam in cibum et sanguinem meum in potum vobis daturus sum»1. 306. Thesis II. Ex verbis institutionis, prout narratur in synopticis et in epistola S. Pauli ad Corinthios, luculenter ostenditur praesentia realis Christi in eucharistia. Textus synopticorum et epistolae S. Pauli Apostoli ad Corinthios sic leguntur: Matth. 26 Luc. 22 26. Coenantibus autem eis, accépit Jesus panem, et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: accipite et comedite: Hoc est corpus 19.Et, accepto pane, gratias egit et fregit, et dedit eis dicens: Hoc est meum. 27. Et accipiens calicem gratias egit, et dedit eis dicens: Bibite ex hoc omnes. 28.Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effun­ detur in remissionem peccatorum. Mare. 14 22. Et, manducantibus illis, ac­ cepit J esus paném, et benedicens fre­ git, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. 23. Et, accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. 24.Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. 20. Similiter et calicem, post­ quam coenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. 1 Cor. 11 23. Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Do­ minus Jesus, in qua nocte tradeba­ tur, accepit panem. 24. Et gratias agens fregit, et di­ xit: Accipite et manducate: Hoc est corpus meum, quod pro vobis trade­ tur: hoc facite in meam commemora­ tionem. 25. Similiter et calicem, post­ quam coenavit, dicens: Hic calix no­ vum testamentum est in meo sangui­ ne; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. Praenotamina. 1) Critici hodierni facile concedunt epistolam primam S. Pauli Apostoli ad Corinthios, quae scripta dicitur ante annum 58, esse Evangelio Lucae et fortasse Evangelio Marci antiquiore.m. Inde fiunt conjecturae circa influentiam hujus epistolae in Lucam «•t Marcum, et circa affinitatem Evangeliorum synopticorum. Sed hoc parum referre videtur ad casum. Sive enim admittatur dependentia duorum synopticorum ab epistola prima ad Corinthios sive non, vis argumenti, quod petitur ex verbis institutionis in favorem praesentiae realis Christi in eucharistia, minime labefactatur. 1 De sacramentis, n. 375. Eodem modo textum explicat S. Augustinus, In Joannem, tr. 27, n. 5; MI. 35, 1617. DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XV. DE REALI PRAES. CHRISTI IN EUCH. ΐ8θ 2) Quatuor narrationes, quas ad litteram retulimus, substantiali­ ter non differre patet ex verbis. De differentiis earum accidentalibus consulendi sunt commentatores Scripturarum1. 3) Restat hic probandum ex verbis institutionis, quae in quatuor relationibus inter se conveniunt, rite colligi veram ac realem praesen­ tiam Christi in eucharistia. Arg. Verba institutionis: Hoc est corpus meum: Hic est sanguis meus: si in sensu litterali ac proprio accipiantur, significant corpus et sangui­ nem Christi esse vere ac realiter in eucharistia. Sed plurima eaque irrecusabilia fundamenta evincunt ea verba in sensu litterali ac proprio esse accipienda. Ergo. Protestantes, rationalistae, modernistae, aliique haeretici quoquo se ver­ tunt, ut vim hujus argumenti infirment. Refert S. Bellarminus suo jam tempore prodiisse librum, in quo ducentae numerabantur haereticorum diversae expositiones vel depravationes verbo­ rum: Hoc est corpus meum 12. Aliqui calvinistae vim faciebant in pronomine hoc, et dicebant, sive hoc pronomen significet corpus sive panem, non posse admitti doctrinam ca­ tholicam. Si significat corpus, facit hunc sensum: Hoc corpus est corpus meum, quod est ridiculum. Si significat panem, dicetur: Hic panis est cor­ pus meum, quod est falsum. Alii contendunt verbum est idem valere ac significat vel repraesentat, id est: Hoc significat vel repraesentat corpus meum. Loisy defendit verba Christi in institutione eucharistiae fuisse: Ecce cor­ pus meum 3. Hodierni protestantes, qui in rationalismum et modcrnismum defle­ ctunt, facile concedunt in verbis institutionis, quae retulimus, sermonem esse de manducatione reali corporis et sanguinis Christi, sed contendunt auctores synopticorum et epistolae ad Corinthios ideas elaborasse menti ac intentioni Christi minime conformes. Alii addunt Christum Dominum, quando verba institutionis protulit, nihilo advertisse nisi regno Dei, in quo juxta prophetias messianicas ipse futurus erat in sensu eschatologico cibus et alimentum beatorum, et se ipsum in cibum ac potum discipulis obtulisse pro regno messianico futuro. Verba institutionis in sensu litterali ac proprio esse accipienda de­ monstrant sequentia: 1) Communis regula hermeneuticae, juxta quam verba S. Scripturae sunt in sensu litterali interpretanda, ubi rationes evidentes contrarium non suadeant. Sed nulla est evidens nec probabilis ratio, quae suadeat verba institutionis in sensu tropico aut metaphoricô interpretari. Nec enim natura rei, nec orationis indoles nec circumstantiae postulant praefata verba allegorice aut metaphorice interpretari. Res, quae hic defenditur, possibilis est attenta Dei potentia, indoles orationis sensum litteralem potius quam figuratum exigit, et circumstantiae cunctae, ut ablutio pedum, conditio personarum, etc., vehementer suadent verba Domini in sensu obvio ac litterali intelligere. Cfr. Batiffol, De eucharistia, p. 123 sqq. S. Bellarminus, De eucharistia, lib. 1, c. 8. Les évangiles synoptiques, t. 2, p. 520. Modernistae autem dicunt: «Non om­ nia, quae narrat Paulus de institutione eucharistiae (I Cor., 11, 23-25), historice sunt sumenda». Decreto Lamentabili, prop. 45; Denz-Bannw., 2045. 1 2 3 ART. III. PROB. REALIS PRAESENTIA EX S. SCRIPTURA l8l 2) Textus narrationis non patitur interpretationem tropicam. Ver­ ba siquidem: Hoc est corpus meum: Hic est sanguis meus, prolata a Christo in momento solemnissimo totius vitae, quando suum condebat testamentum, et praestantissimum instituebat sacramentum, oportebat esse clara directe rem significantia. Unde sensum litteralem exhibebant. Urgentius hoc corroboratur ex verbis, quae sequuntur. De ipso corpore ac sanguine, de quibus loquebatur, adjecit Jesus: Quod pro vobis datur: quod pro vobis tradetur; qui pro multis effundetur in remissionem pec­ catorum. 3) Subjecta materia. Jesus enim in ultima coena testamentum condidit, legem statuit, sacramentum instituit, dogma docuit. Haec autem omnia requirunt, ut verbis et formulis claris in sensu proprio intellectis redactentur, non troporum et metaphorarum figuris invo­ luta tradantur U 4) Conditio personae loquentis. Dominus noster, quando haec di­ ctabat, Magistrum ac Doctorem se exhibuit, et discipulos atque turbas mysteria redemptionis edocuit. In his autem circumstantiis oportuit, ut locutionibus uteretur simplicibus ac claris, non aequivocis atque metaphoricis. 5) Locutio graeca particulis saepe repetitis fit in praesenti emphatica, et sensum verborum litteralem magis determinat. En textus graecus: Τούτο εστιν το σώμα μου, το υπέρ υμον διδομενον 2. Τούτο γαρ εστιν το αιμα μου. τότες καινής διαθήκης, το περί πολλών εκχυνομενον 3. Harum locutionum sensus hic est: Hoc, quod do vobis manducandum, est ipsum corpus meum, ipsum, quod pro vobis tradetur. Quod do vobis bibendum, est ipse sanguis meus, ipse, qui pro multis effundetur. Haec repetitio pronominis demonstrativi est emphatica, et verba locutionis, praesertim in graeco, contrahit ad sensum litteralem et proprium. 6) Ea, quae verbis institutionis adjunxit Apostolus, certe deter­ minant sensum litteralem textus. Apostolus enim, postquam a Deo edoctus enarravit verbis supra relatis factum institutionis, adjunxit: Itaque, quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se ipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit; non dijudicans corpus Domini4. Qui autem spiritualiter per fidem vel in figura manducat indigne, id est, in peccato corpus Domini, non adeo graviter peccat, ut dicatur esse reus corporis et sanguinis Domini, aut judicium sibi manducare ac bibere. Aliae quoque rationes, quae videri possunt apud apologetas, vehe­ menter suadent, ut verba institutionis eucharistiae in sensu litterali ac proprio sumantur. 307. Corollarium. Concilium Tridentinum merito ad rem scribit: "Quae verba, a sanctis evangelistis commemorata (Matth., 26, 26 sqq.; 1 “ » * Cfr. Monsnbré, Conferenda, by. I..UC., 22, 19, Matth., 26, 28. / Cor., n, 27-29. i82 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XV. DE REAL! PRAES. CHRISTI IN EUCH. Marc., 14, 22 sqq.; Luc., 22, 19 sq.), et a Divo Paulo postea repetita (I Cor., 23 sqq.), cum propriam illam et apertissimam significationem prae se ferant, secundum quam a Patribus intellecta sunt, indignissimum sane flagitium est... ad fictitios et imaginarios tropos, quibus veritas carnis et sanguinis Christi negatur, contra universum Ecclesiae sensum detorqueri»1. Objectiones. 308. Obj. l.° Pronomen hoc in verbis institutionis, et in forma hujus sacramenti vel significat panem, speciem panis, vel corpus Christi. Nihil horum potest significare, quia, si significat panem vel speciem panis, facit hunc sensum: Hic panis seu haec species panis est corpus meum; quod est falsum. Si significat corpus Christi, etiam enuntiat falsum, quia, cum Chri­ stus pronuntiavit hoc, nondum erat corpus Christi. Resp. Pronomen hoc in verbis institutionis eucharistiae significat, non panem nec corpus determinate, sed praesentiam rei indeterminate, quae in principio locutionis est substantia panis, et in fine corpus Christi. Ut hoc plenius intelligatur, notandum est cum cl. Pesch 12 duplex esse propositionum genus. Quaedam dicuntur propositiones mere theoreticae, in quibus nihil efficitur, atque ideo terminus earum, si sint affirmativae, exsi­ stit ab initio, ut, cum demonstro hominem, possum dicere hic est homo, quia ab initio exsistit homo. Aliae sunt propositiones practicae seu effectivae, in quibus subjectum convertitur substantialiter vel accidentaliter in sub­ stantiam vel munus praedicati, ut in hac propositione: hoc est corpus meum, substantiam panis convertit Christus in suum corpus; et rex volens creare suum ministrum, pronuntiat; hic est minister meus, et hominem, qui in principio locutionis non erat minister, in fine creat ministrum. In his itaque propositionibus subjectum significat praesentiam rei inde­ terminate, et praedicatum designat rem, quae efficitur. Haec res, quae efficitur, transeunter est in subjecto, et permanenter in praedicato. Obj. 2.° Verbum est in verbis institutionis et consecrationis euchari­ stiae idem valet ac significat, tum, quia in lingua Syriaca verbum signifi­ candi exprimitur per particulam est; tum, quia S. Scriptura in aliis locis saepe usurpat verbum est pro significat, ut: Petra autem erat Christus 3; Semen est verbum Dei 45 . Quidni idem valeat in verbis institutionis eucha­ ristiae? Resp.—Neg. ant. Tota enim antiquitas Christiana et traditio non in­ terrupta omnium saeculorum accepit verbum est in hac locutione in pro­ prio sensu. Ad primam probationem dicendum est in lingua syriaca plura esse verba, quae idem valent ac significat. Plusquam quadraginta modos eruditi inve­ nerunt, quibus in lingua syriaca et aramaica possit dici: hoc significat, sine verbo auxiliari est 6. Ad secundam probationem negatur consequentia. Nihil enim sequitur ad rem ex eo, quod S. Scriptura in aliis locis adhibuerit est pro significat. Saepe etiam adhibuit hanc copulam in sensu litterali et obvio. Obj. 3.° Christus post institutionem eucharistiae ait discipulis: Hoc fa­ cite in meam commemorationem ·. Nihil autem fit in commemorationem per­ sonae praesentis sed absentis. Ergo Jesus Christus non remansit in eucha­ ristia praesens. 1 2 3 * 5 ° Sffss. 13, C. 1; Denz-Bannw., 874. De sacramentis, n. 607. I Cor., 10, 4. Luc., 8, ii. Cfr. Wiseman. Horae Syriacae, dissert 1 Cor., ii, 24. ART. IV. PROB. REALIS PRAESENTIA EX TRADITIONE 183 Resp.—Dist. min. Nihil fit in commemorationem personae visibiliter praesentis, cone.; in commemorationem personae praesentis invisibilis, neg Christus est realiter praesens in eucharistia, sed permanet omnino invisibi­ lis, et sensibus nostris potest dici absens. Hoc sufficit, ut in ejus commemo­ rationem divina altaris mysteria celebrentur. Commemoratio seu memoria aliquando recordat oblita, quandoque trahit absentia, non semel designat invisibilia. ARTICULUS IV UTRUM EX TRADITIONE CONSTET REAT.IS PRAESENTIA CHRISTI IN EUCHARISTIA 309. Status quaestionis. Plura sunt, ut diximus in theologia fun" damentali1, organa traditionis conservandae. Praecipua sunt opera SS. Patrum, decisiones conciliorum, liturgiae variae, inscriptiones archaeologicae, doctrina theologorum, praxis ecclesiarum dissidentium, etc. Quaeritur, an dogma de reali praesentia Christi in eucharistia vere conservetur in his organis traditionis. 310. T HESIS. Doctrina de reali praesentia Christi in eucharistia constat certissime ex constanti traditione. Nota. Antequam testimonia SS. Patrum exhibeamus, operae pretium est animadvertere priscos Ecclesiae Patres non ex professo sed per transen­ nam plerumque egisse de reali Christi praesentia in eucharistia, quia haere­ tici primorum saeculorum hanc veritatem negare non solebant. 311. I. Testimonia SS. Patrum. S. Ignatius M. de docetis ait: «Ab eucharistia et oratione abstinent, eo quod non confiteantur eucharistiam carnem esse Salvatoris nostri Jesu Christi, quae pro peccatis nostris passa est, quamque Pater beni­ gnitate sua suscitavit» 12. S. Justinus M.: «Hoc alimentum apud nos vocatur eucharistia... Neque enim ut communem panem neque ut communem potum ista sumimus, sed quemadmodum per verbum Dei caro factus Jesus Chri­ stus Salvator noster et carnem et sanguinem habuit nostrae salutis causa, sic etiam illam alimoniam, in qua per precem ipsius verba con­ tinentem gratiae actae sunt, ex qua sanguis et carnes nostrae per mu­ tationem aluntur, incarnati illius Jesu et carnem et sanguinem esse edocti sumus» 3. S. Irenaeus: «Quomodo autem constabit eis (gnosticis) eum panem in quo gratiae actae sunt, corpus esse Domini sui, et calicem sanguinis ejus, si non ipsum fabricatorem mundi Filium dicant, id est, Verbum ejus, per quod lignum fructificat..?4. 1 Theologia fundamentalis, n. 655 sqq. 2 Ep. ad Smyrn., c. 7; MG 5, 713. Nec valet dicere cum quibusdam protestantibus S. Ignaiiuni hic eucharistiam vocare symbolice carnem Christi eo modo, quo alibi (ad. Trallianos, c. 8) fidem et caritatem vocavit carnem et sanguinem, quia hic expresse determinavit carnem Christi, quae passa est, et quam Paler suscitavit, quae symbolice intelligi nequit. 2 .Ipologia, c. 66; MG β. 428-429; Journel, 113. 1 ,-ldv. hacr., lib 4, c. 18, n. 4: MG 7, 1027. 184 de SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XV. DE REALI PRAES. CHRISTI IN EUCH. Tertullianus: «Caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima a Deo saginetur»x. S. Cyprianus: «Quod non statim Domini corpus inquinatis manibus accipiat, aut ore polluto Domini sanguinem bibat, sacerdotibus sacri­ legus irascitur» 12. 5. Hilarius: «De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambi­ gendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est; et hàec accepta atque hausta id efficiunt, ut et nos in Christo et Christus in nobis sit. Anne hoc veritas non est?» 3. S. Cyrillus Hierosolymitanus: «Quemadmodum enim panis et vinum eucharistiae ante sanctam adorandae Trinitatis invocationem nudus pa­ nis et vinum erat, invocatione autem peracta, panis jit corpus Christi et vinum sanguis Christi*4. S. Joannes Chrysostomus: «Hoc, quod in calice est, illud ipsum est, quod ex latere fluxit, et illius sumus participes... Hoc est illud corpus, quod cruentatum fuit, lancea perfossum, quod salutares fontes scaturi­ vit orbi, alium sanguinis, alium aquae... Hoc corpus dedit nobis et tenendum et comedendum, quod intensae dilectionis fuit» 5. Macarius Magnes, initio saeculi V inter graecos, ait: «Similiter accipiens (Christus) panem et calicem dixit: Hoc est corpus meum et sanguis. Non enim typus est corpus, nec typus sanguis, sicut quidam fabulati sunt mente obcoecati, sed secundum veritatem corpus et sanguis Christi» 67 . Hic auctor a saeculo jam v calvinistarum doctrinam rejecit. S. Ambrosius: «Hoc, quod conficimus, corpus ex Virgine est; quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex Virgine? Vera utique caro Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est, vere ergo carnis illius sacramentum est. Ipse clamat Dominus Jesus: Hoc est corpus meum. Ante benedictionem verborum caelestium alia species nominatur; post consecrationem cor­ pus significatur. Ipse dicit sanguinem suum. Ante consecrationem aliud dicitur; post consecrationem sanguis nuncupatur. Et tu dicis: Arnen, hoc est, verum est» ’. Auctor libri De sacramentis fere eadem repetens ait: «Panis iste panis est ante verba sacramentorum; ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi... Ergo didicisti, quod ex pane corpus fiat Christi, et quod vinum et aqua in calicem mittitur, sed fit sanguis consecratione verbi caelestis» 8. 1 De resurrectione, c. 8; ML 2, 852. 2 De lapsis, 22; ML 4, 498. Si corpus et sanguis Christi esset symbolice in eucharistia, non renuntiaretur sacrilegus, qui manibus inquinatis aut ore polluto illa susciperet. 3 De Trinitate, lib. 8, n. 14; ML 10, 247. '* Catechesis 19, 7; MG 33, 1072. 5 In Ep. I ad Cor., hom. 24, nn. 1-4; MG 61, 199 et 203. 8 Apocritica, 3, 23; Journel, 2166. 7 De mysteriis, c. 9, n. 53; ML 16, 424. 8 De sacramentis, lib. 4, c. 4; nn. 14 et 19; ML 16, 458 sqq Hoc opus, quod inter opera S. Ambrosii invenitur, Nicetae Hamesianensi plures tribuunt ART. IV. PROB. REAUS PRAESENTIA EX TRADITIONE 185 312. Loca difficiliora SS. Patrum explicantur. 1) Tertullianus adversus Marcionem scribens ait: «Hoc lignum (crucis) et Hieremias tibi insinuat dicturis praedicans judaeis: Venite, injiciamus lignum in panem ejus (Hier., , 19), utique in corpus. Sic enim Deus in Evangelic quoque vestro (Lucae) revelavit, panem corpus suum appellans, ut et hinc jam eum intelligas corporis sui figuram pani dedisse, cujus retro corpus in panem prophetes figuravit, ipso Domino hoc sacramentum po­ stea interpretaturo» l. Ergo Tertullianus non praesentiam realem Christi sed figuram corporis Christi in eucharistia admittebat. Resp. Tertullianus disputabat contra Marcionem, qui nolebat admit­ tere Christum habuisse verum ac reale corpus. Ut adstrueret contra eum veritatem corporis realis Christi, adseruit eucharistiam in Veteri Testa­ mento typice sub nomine panis significatam esse sacramentum, et, ut tale, esse signum corporis Christi, non vacuum et phantasticum, sed vere conti­ nens, quod significat. Unde argumentatio Tertulliani erat, prout sequitur; Eucharistia sub nomine panis fuit figura corporis Christi. «Figura autem non fuisset, nisi veritatis esset corpus» 1 23*. Ergo Christus habuit reale ac ve­ rum corpus. Tertullianus igitur noluit dicere eucharistiam esse meram figuram et signum vacuum, sed signum et figuram corporis realis, quod continebat. Hanc esse suam mentem satis aperte ipsemet declaravit dicens: «Panis et calicis sacramento jam in Evangelio probavimus corporis et sanguinis do­ minici veritatem adversus phantasma Marcionis» “. Instabis. Tertullianus alibi clarius insinuavit verba institutionis intelligenda esse figuraliter, cum ait: «Acceptum panem et distributum discipu­ lis corpus suum illum fecit hoc est corpus meum (Luc., 22, 19) dicendo, id est, figura corporis inei» ‘. Resp. In praefatis Tertulliani verbis invenitur hyperbaton vitiosum. Oratio videtur ita construenda, ut verba «id est, figura corporis mei», non apponantur immediate post corpus meum, sed post particulam hoc, quae in plurium sententia supponit pro pane, et faciat hunc sensum: hoc, id est, figura corporis mei, est corpus meum 6*. 2) 5. Augustinus ait: «Non enim dubitavit Dominus dicere: Hoc est corpus meum, cum signum.daret corporis sui» e. Et alibi: «Spiritualiter intelligite, quod locutus sum; non hoc corpus, quod videtis, manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt, qui me crucifigent. Sacra­ mentum aliquod vobis commendavi; spiritualiter intellectum vivificabit vos. Etsi necesse est illud visibiliter celebrari, oportet tamen invisibiliter intelligi» ’. Ergo Doctor Hipponensis docuit in eucharistia non corpus sed figu­ ram esse corporis Christi. Resp. Ad primum locum S. Augustini, quo abutitur Calvinus 8, di­ cendum est totum contextum legi oportere. Agebat 5. Doctor contra manichaeos, qui aspernabantur Scripturam, quod diceret sanguinem esse ani­ mam, et hac de causa prohiberet sanguinem sumere; et volens salvare Scripturam dixit sanguinem esse signum et manifestationem invisibilis ani­ mae praesentis, quia sanguine continetur anima in corpore. Quod ut con­ firmaret, adduxit exemplum eucharistiae, in qua datur species panis, si­ gnum visibile corporis Christi invisibiliter praesentis. ii 1 Adv. Marcionem, lib. 3, c. 19; MI. 2, 376. 2 Adv. Marcionem, lib. 4, c. 40; ML 2, 491. 3 Adv. Marcionem, lib. 5, c. 8; ML 2, 520. Cfr. Salmanticenses, De eucharistia, disp. i, n. 14. * Adv. Marcionem, lib. 4, c. 40; ML 2, 491. " Cfr Sylvius, In III p., q. 75, a. i ad 1 ex Patribus; et Val, De SS. euchatistia, n, 146. ° Contra Adimantum manich., c. 12, n. 3; ML 42. 144. ’ Enarrationes in Ps. 98, 9; ML 37, 1264. " Inst., lib. 4, c. 17, n. 28. DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XV. DE REALI PRAES. CHRISTI IN EUCH. l86 Ad secundum locum S. Doctoris optime respondet S. Thomas dicens: «Ex hac auctoritate praedicti haeretici occasionem errandi sumpserunt, male verba Augustini intelligentes. Cum enim Augustinus dicit: Non hoc corpus, quod videtis, manducaturi estis; non intendit excludere veritatem corporis Christi; sed quod non erat manducandum in hac specie, in qua ab eis videbatur. Per hoc autem, quod subdit: Sacramentum, quod vobis com­ mendavi, spiritualiter intellectum vivificabit vos; non intendit, quod corpus Christi sit in hoc sacramento solum secundum mysticam significationem; sed spiritualiter dici, id est, invisibiliter et per virtutem Spiritus Sancti. Unde in Joannem exponens id, quod dicitur: Caro non prodest quidquam, dicit: Sed quomodo illi intellexerunt; carnem quippe sic intellexerunt man­ ducandam, quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo spiritu vegetatur» *. Manducationem sspzoocrpav seu capharnaiticam damnavit S. Augustinus, non manducationem realem corporis Christi in sacramento. 313. II. Testimonia conciliorum. Vix ortus est primus error directe negans praesentiam realem Chri­ sti in eucharistia, ejus auctor Berengarius coactus est in Concilio Ro­ mano (a. 1079) hanc formulam subscribere: «Ego Berengarius corde credo et ore confiteor panem et vinum... post consecrationem esse ve­ rum Christi corpus, quod natum est de Virgine, et quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit, et quod sedet ad dexteram Patris, et verum sanguinem Christi, qui de latere ejus effusus est, non tantum per signum et virtutem sacramenti, sed in proprietate naturae et veri­ tate substantiae»1 2. Concilium Lateranense IV (a. 1215) contra albigenses declaravit Jesu Christi corpus et sanguinem in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter contineri3. Concilium Tridentinum contra novatores edidit hunc canonem: St quis negaverit in sanctissimae eucharistiae sacramento contineri vere, rea­ liter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, ac proinde totum Christum; sed dixerit tan­ tummodo esse in eo ut in signo, vel figura, aut virtute, a. s. 4. 314. III. Liturgiae variae. Liturgiarum nomine veniunt ecclesiarum libri rituales, qui preces, formulas ac ritus ad conficienda administrandaque sacramenta conti­ nent. Sunt diversi juxta diversitatem ecclesiarum, et dicuntur tradi­ tionis conservandae organon satis securum. Testimonium liturgiarum, quando praesertim est constans ac unifor­ me, est certe magnae auctoritatis in rebus fidei, quia «legem credendi lex statuit supplicandi» 5. Porro liturgiae omnes, tum orientales, tum occidentales, constanter tenent doctrinam de praesentia reali Domini nostri Jesu Christi in eucharistia. Liturgia antiquissima, quae habetur in Constitutionibus apostolicis, capite octavo, probabiliter saeculo iv modificata, sed quoad essentialia Ili p., q. 75, a. 1 ad x. 2 Denz-Bannw., 355. 3 Cap. «Firmiter»; Denz-Bannw., 430. 4 Sess. 13, can. 1; Denz-Bannw., 883. 5 De gratia Dei Indiculus, seu «praeteritorum Sedis Apostolicae episcoporum auctoritates», c. 11; Denz-Bannw., 139. 1 ART. IV. PROB. REALIS PRAESENTIA EX TRADITIONE 187 prius exarata, haec habet: «Poscimus te, ut... super hoc sacrificium mittas Sanctum tuum Spiritum..., ut exhibeat panem hunc corpus Christi tui, et calicem hunc sanguinem Christi tui» K Liturgia Hierosolymitana S. Jacobi, saeculo iv jam exsistens, ait: «Mitte Spiritum Sanctum tuum..., ut adveniens efficiat panem istum... corpus Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi... Et mistum, quod est in calice..., efficiat sanguinem Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi»12. Liturgia S. Basilii: «Panem hunc fac pretiosum corpus Domini et Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Hunc vero calicem sanguinem Domini et Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui pro mundi vita effusus est» 3. Liturgiae S. Joannis Chrysostomi, ecclesiae Armeniae, Alexandriae, etcetera, diserte tradunt tum formulas consecrationis, quae significant et efficiunt conversionem panis et vini in corpus et sanguinem Jesu Christi, tum orationes ac preces, quibus petitur a Deo, ut illa conver­ sio fiat. Liturgia romana exhibet formulam consecrationis his verbis: Hoc est enim corpus meum: Hic est enim calix sanguinis mei... qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Post consecrationem addit: «Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, et sanguis, quem potavi, adhaereat visceribus meis». In liturgia mozarabica dicit sacerdos: «Domine, Deus meus, da mihi corpus et sanguinem Filii tui Domini nostri Jesu Christi ita sumere, ut per illud remissionem omnium peccatorum merear accipere» 4. In liturgiis gothica, gallicana, liturgia gallorum, ambrosiana, etc., expressiones adhibentur, quae certe significant praesentiam realem Christi in eucharistia. 315. IV. Testimonia archaeologiae Christianae. Fideles Ecclesiae primitivae fidem suam in praesentiam realem Chri­ sti in eucharistia reliquerunt inscriptam in monumentis archaeologicis. 1) In catacombis romanis exstant picturae, quae certe repraesen­ tant mysterium realis praesentiae Christi in hoc sacramento: a) In sa­ cellis sacramentorum, quae visuntur in catacombis S. Callisti, pingitur Christus in medio discipulorum, benedicens panem et piscem in altari superpositos. Notum est autem inter Christianos Ecclesiae primitivae in figura piscis Christum designari solitum fuisse ®. b) In coemeterio Priscillae visitur pictura et in ea Fractio panis, saeculi n, repraesentans fidelium multitudinem paratam ad convivium, et sacerdotem, qui tenet panem in manibus et calicem coram se positum. Commemorat certe celebrationem sacrificii missae e. c) Aliae quoque inveniuntur picturae 1 Constit. apost., lib. 8, c. 12; MG 1, 1103. 2 Renaudotius, Lit. orient., t. 2, p. 32 sqq. 3 Goar, Euchol., 169. 4 Mis sale moiarabicum; ML 85, 120. r’ Hujus significationis rationem reddit S. Augustinus, dicens: «Horum autem quinque verborum, quae sunt Ιηοους χρϊ'.στο; Oîou Γ'λ; Σωτηρ, latine Jesus Chri­ stus Dei l'ilius Salvator, si primas litteras jungas, erit Ιχθύς, id est, piscis, in quo nomine mystice intelligitur Christus». De civ. Dei, lib. 18, c. 23; ML 41, 580. 11 Cfr. Wilport, Fractio panis Paris, 1890. l88 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XV. DE REAU PRAES. CHRISTI IN EUCH. in catacombis, quae exhibent symbola eucharistiae, ut sunt manna deserti, multiplicatio panum, piscis, etc. Haec omnia certe innuunt fideles, durante persecutione, fidem suam circa realem praesentiam Christi in eucharistia saepe in parietibus pinxisse 1. 2) Efrigra$hia confirmat eamdem doctrinam. Inter omnes inscri­ ptiones, quae nuper inventae sunt, celeberrimum est epitaphium, quod Abercius, episcopus hieropoleos in Phrygia, exeunte saeculo ii jussit apponi in suo tumulo his verbis: «Paulum ego sequebar; fides autem ubique praeibat Et apponebat cibum ubique Piscem e fonte Maximum immaculatum, quem prehenderat Virgo casta, Et hunc attribuebat amicis manducandum perpetuo, Vinum bonum habens, mistum dans cum pane» 12. Piscis nomine Christum ex Virgine natum hic significari non obscure tradit Abercius3. 316. V. Doctrina theologorum. Hanc doctrinam unanimiter tenuerunt theologi. Guillermus Parisiensis ait: «In transsubstantiatione autem nihil omnino remanet de pane praeter novissimum vel ultimum, quod est accidentium sensibilium varietas sive sensibilis forma... Sub forma panis materialis atque visibilis altari, post benedictionem sacerdotalem rite factam, apponitur panis vitae, et sub forma vini visibilis potus vitae. Et intelligimus non solum ipsum Christum solum secundum formam divinitatis panem esse vitae, sed etiam potum vitae. Sed etiam corpus ejus, quod pro nobis in cruce pependit et sanguinem»4. Petrus Loin bardus: «Hujusmodi autem sacramenti gemina est res; una scilicet contenta et significata; altera significata et non contenta. Res contenta et significata est caro Christi, quam de Virgine traxit, et sanguis, quem pro nobis fudit. Res autem significata et non contenta est unitas Ecclesiae in praedestinatis, vocatis, justificatis et glorificatis. Haec est duplex caro Christi et sanguis» 5. S. Thomas: «Verum corpus Christi et sanguinem esse in hoc sacra­ mento neque sensu neque intellectu deprehendi potest sed sola fide, quae auctoritati divinae innititur»6. Omnes deinde theologi hanc doctrinam fideliter tenuerunt et acer­ rime defenderunt 7. 317. VI. Consensus sectarum ab Ecclesia catholica dissidentium. Sectae dissidentes sunt veluti rami ab arbore verae Ecclesiae per 1 Cfr. Diction, archéol., v. «Catacombes». 2 Apud Kirch, Enchiridion fontium hist, eccles., n. 155. 3 Cfr. Diction, archéol. et Diction, théolog. cath., v. «Albericius». Circa authenticitatem hujus epitaphii videri potest Semeria, Dogma, Gerarchia, e Culto, pp. 377-382. ·' Se sacramento eucharistiae, fol. 14, coi. 3. 5 IV Sent., dist. 8, n. 4; ML 192, 857. 6 III p., q. 75, a. i. 7 Qui hoc argumentum de auctoritate theologorum fusius expendere velit, adeat commentatores S. Thomae, apologetas religionis catholicae, et theologos mo­ dernos omnium scholarum. ART. V. DE TRANSSUBSTAN'TIATIONE 18g aliquam haeresim vel schisma divulsi. Non tamen in omnibus materiis errant, et in illis, in quibus non enant, conservant doctrinam, quam Ecclesia catholica tenebat tempore separationis earum. Quare consen­ sus sectarum antiquarum habet magnam auctoritatem in hac materia, quia retinet veterem doctrinam Ecclesiae catholicae circa praesentiam realem Christi in eucharistia. Porro haeretici et schismatici orientales, ut graeci schismatici rutheni, jacobitae, syri, copti, armeni, monophysitae, etc., a centro veritatis avulsi, constituunt ecclesias ac sectas particulares, et unanimiter do­ cent Christum vere, realiter ac substantialiter contineri in eucharistia1. Ipsi nestoriani, quamvis duplicem personam in Christo admittant, realem tamen Christi praesentiam in eucharistia profitentur12*. Hoc argumentum dilucide exposuit Lanfrancus (f 1089) contra Berengarium dicens: «Si verum est, quod de corpore Christi tu credis et adstruis, falsum est, quod ab Ecclesia ubique gentium de eadem re creditur et adstruitur. Omnes enim, qui christianos se esse et dici lae­ tantur, veram Christi carnem verumque ejus sanguinem, utraque sum­ pta de Virgine, in hoc sacramento se percipere gloriantur. Interroga universos, qui linguae latinae nostrarumve litterarum notitiam perce­ perunt. Interroga graecos, armenos sèu cujuslibet nationis quoscumque christianos homines. Uno ore hanc fidem se testantur habere» s. Corollarium. His adjunge, si vis, rationes congruentiae, quas lato calamo et utiliter exponunt S. Thomas, Monsabré et alii 4. ARTICULUS V DE TRANSSUBSTANTIATIONE 318. I. Usus nominis. Hoc vocabulum, quamvis Lutherus dicat esse figmentum thomisticum, antequam S. Thomas nasceretur, in usu fuit apud theologos. Hildcbertiis siquidem Laverdinus, episcopus cenomanensis et dein archiepiscopus turonensis, qui anno 1133 obiit, hanc vocem adhibuit (Serm. 93; ML 177, 776). Paulo post Stephanus augustodwnensis, qui circa a. 1139 vel 1140 mortuus est, orabat Deum, «ut cibus hominum fiat cibus angelorum, scilicet, ut oblatio panis et vini transsubstantietur in corpus et sangui­ nem Jesu Christi» 5. Eodem fere tempore, circa annum scilicet 1140-1141 Rotandus Bandinelli, qui postea fuit Summus Pontifex sub nomine Alexandri III, in suis Sententiis expresse agit de transsubstantiatione panis et vini in hoc sacramento. 1 Cfr. Assomani, Bibliotheca orientalis, II, 39 sqq.; Auctor operis Perpétuité de la foi, t. 1, lib. 10; Franzelin, De eucharistia, th. 14. 2 Cfr. Assomani, III, part. 2, p. 209. De corpore et sanguine Domini, c. 22; ML 150, 440. 1 S. Thomas, /// p., q 75, a. 1; Monsabré, 67.c Conférence. 5 Tract, de sacramento altaris; MI. 172, 1291. IÇO DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XV. DE REALI PRAES. CHRISTI IN EUCH. Consecrato deinde vocabulo a Concilio Lateranensi IV (a. 1215)1234; Guillèrmus Parisiensis, Alexander Alensis, S. Albertus M., S. Thomas et alii theologi illud ex professo exposuerunt2; Concilium Lugdunense II in professione fidei inclusit 3, et Concilium Tridentinum expresse docuit conversionem panis et vini in corpus et sanguinem Christi transsubstantiationem aptissime appellari4. 319. II. Errores, i) Omnes veteres haeretici, qui ut monophysitae negaverunt Christum Dominum adsumpsisse verum corpus, negaverunt pa­ riter conversionem panis et vini in corpus et sanguinem Christi, ac proinde transsubstantiationem inficiati sunt. 2) Transsubstantiationis vocabulum simul et rem impugnant omnes, qui realem Christi praesentiam in eucharistia renuunt admittere. Unde IValdenses, Albigenses, Wicleffus, Zwinglius, Calvinus, et reformatores saecu­ li xvi, necnon protestantes plerique et naturalistae hodierni rejiciunt trans­ substantiationem . 3) Durandus docuit in consecratione, corrupta forma panis, materiam ejus constitui sub forma corporis Christi subito et virtute divina 5* . 4) Alii defendunt panem et vinum post consecrationem esse in eucha­ ristia simul cum Christo, vel a) per consubstantiationem seu coexsistenliam panis et vini simul cum corpore et sanguine Christi, ut vult Lutherus tri­ buens corpori Christi ubiquitatem, qua possit esse in caelo et iu omnibus hostiis consecratis cum pane, in pane et sub pane ·; vel b) per unionem hypostaticam seu impanationem, qua panis dicatur hypostatice uniri cum Christo vel c) per adsumptionem panis et vini, non quidem a Christo imme­ diate, sed a corpore Christi, adeo ut possit dici «panis est caro», non tamen «panis est Christus aut Deus». Ita Joannes quidam parisiensis saeculo xiv 8*. 5) Alii, putantes rationem substantiae esse per se subsistere, et desi­ nere esse substantiam eo solum, quod in alio supernaturaliter sustentetur, volunt transsubstantiationem seu conversionem totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri explicari posse «hac ratione, quod corpus Christi, dum fit substantialiter praesens in eucharistia, su­ stentat naturam panis, quae hoc ipso et absque alia sui mutatione desinit esse substantia, quia jam non est in se, sed in alio sustentante; adeoque manet quidem natura panis, sed in ea cessat formalis ratio substantiae; et ideo non duae sunt substantiae, sed una sola, nempe corporis Christi». Ita professor Bayma*. Sacra Congregatio S. Officii die 7 Julii 1875 declaravit «doctrinam transsubstantiationis, prout hic exponitur, tolerari non posse» 10. Facta siquidem panis et vini conversione, nihil remanet de eorum substan­ tia. Praeterea, ratio formalis substantiae non solum excludit actualem inhaerentiam, sed etiam aptitudinem ad inhaerendum. 1 Cap. «Firmiter»; Denz-Bannw., 430. 2 Guillermus Parisiensis, De sacramento eucharistiae, fol. 14; Alensis, IV p., q. 10, m. 4, a. 2, § 1; S. Albertus M., In IV Sent., dist. 11, aa. 5-6; S. Thomas, In IV Sent., dist. 8, a. 3. 3 Professio fidei Michaelis Palaeologi; Denz-Bannw., 465. 4 Sess. 13, can. 2; Denz-Bannw., 884. 5 In IV Seni., dist. 11, q. 3. Hanc sententiam, utpote Concilio Tridentino contrariam, plures accusant de errore in fide. ° Cfr. Salmanticenses, De eucharistiae sacramento, disp. 1, n. 34. ’ Ita Lucas Osiander, Enchiridion, c. 15, n. 5. Eamdem doctrinam plures tribuunt Ruperto, abbati tuitiensi, aliis reclamantibus. Cfr. Salmanticenses, De eu­ charistiae sacramento, disp. 1, nn. 20 et 30; Hurtor, Nomenclator litterarius (1906), t. 2, pp. 28-29. 8 Cfr. Waldensis, De sacramentis, t. 2, cc. 23 et 65. ° Cfr. Lahousse, De sacramentis, p. 519. 10 Denz-Bannw., 1844 sqq. ART. V. DE TRANSSUBSTANTIATIONE 191 6) Rosmini scribebat: 29. «In eucharistico sacramento substantia pa­ nis et vini fit vera caro et verus sanguis Christi, quando Christus eam facit terminum sui principii sentientis, ipsamque sua vita vivificat; eo ferme modo, quo panis et vinum vere transsubstantiantur in nostram carnem et sanguinem, quia fiunt terminus nostri principii sentientis. 30. Peracta transsubstantiatione, intclligi potest corpori Christi glorioso partem ali­ quam adjungi in ipso incorporatam, indivisam pariterque gloriosam» *. 7) Scholasticorum quaedam explicationes parum concordant cum vera doctrina de transsubstantiatione, quam tenet Ecclesia, sed de hoc inferius. 320. III. Vera notio transsubstantiationis. Transsubstantiatio re­ cte in Ecclesia definitur: Conversio totius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem Christi, manentibus dumtaxat spe­ ciebus panis et vini. Transsubstantiatio, sicut et quaelibet conversio, est transitus unius rei in aliam. Non tamen quilibet transitus est transsubstantiatio, quia transitus potest esse unius formae in aliam formam, vel accidentis ad aliud accidens, sed transsubstantiatio est transitus totius substantiae panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Ut ratio transsubstantiationis integre salvetur, requiruntur sequen­ tes conditiones: 1) Ut terminus a quo et terminus ad quem sint positivi, quia negatio vel privatio nequit in aliud transire, neque terminare transitum alterius. Unde creatio et annihilatio non sunt neque possunt esse conversiones. 2) Ut terminus a quo, qui est substantia panis, desinat esse, et terminus ad quem, qui est corpus Christi, incipiat quodammodo esse. Alioquin non daretur verus transitus neque conversio. 3) Ut desitio termini a quo et inceptio termini ad quem connectantur; seu clarius, ipse terminus a quo convertatur in terminum ad quem, adeo ut ipsum, quod erat terminus a quo seu substantia panis, dicatur et sit postea terminus ad quem seu corpus Christi. Non sufficit, ut unum fortuito vel ex condicto succedat alteri, ut, si Deus in eodem instanti unum angelum annihilaret et alterum crearet, non diceretur unum an­ gelum converti in alium. 4) Addi solet quarta conditio, nempe ut aliquid exsistens in ter­ mino a quo conservetur in termino ad quem, utrique termino commune. In mira conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi con­ servantur eadem accidentia in utroque termino, sicut remanent in con­ versionibus naturalibus, sed haec conditio non est absolute necessaria, ui recte advertunt Cajetanus et Gabriel a S. Vicentio12, quia poterat Christus totam substantiam panis cum omnibus suis accidentibus con­ vertere in corpus suum, et ita efficere transsubstantiationem. 1 Prop. 29-30 Rosmini damnatae per decretum S. Officii, die 14 Decembris 1887. Denz-Bannw., 1919 sq. Cajetanus, In III p., q. 75, a. 2 et 4; Gabriel a S. Vincentio, De sacramento eucharistiae, disp. 8, q. 1. 192 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XV. DE REALI PRAES. CHRISTI IN EUCH. 321. Thesis. Christus fit in eucharistia realiter praesens per con­ versionem totius substantiae panis et vini in corpus et sanguinem ipsius, seu per transsubstantiationem. Arg. 1) Ex S. Scriptura1. Evangelia synoptica et S. Paulus ex­ presse referunt Christum in ultima coena dixisse: Hoc est corpus meum 12. Probavimus autem supra haec verba litteraliter et efficienter intelligenda esse, ac Christum per ea fieri praesentem in eucharistia. Sed «non est dare aliquem modum, quo corpus Christi verum esse incipiat in hoc sacramento, nisi per conversionem substantiae panis in ipsum» 3. Ergo Christus fit realiter praesens in eucharistia per conversionem substan­ tiae panis et vini 4. Diximus in theologia fundamentali, n. 45, hanc propositionem esse conclusionem theologicam, deductam ex una propositione explicite re­ velata: Hoc est corpus meum, et altera naturali, qua dicitur haec verba verificari non posse, nisi fiat praefata conversio. Unde propositio definibilis est et definita ab Ecclesia. Quare Concilium Tridentinum ait: «Quoniam autem Christus Redem­ ptor noster corpus suum id, quod sub specie panis offerebat, vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque nunc denuo sancta haec synodus declarat, per consecrationem panis et vini con­ versionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi» 56. 2) Ex conciliis, a) In Concilio Romano (a. 1079) coactus est Berengarius profiteri panem et vinum in sacrificio altaris «substantialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem carnem et sanguinem Jesu Christi Domini nostri» e. b) Concilium Lateranense IV (a. 1215); «Corpus et sanguis (Jesu Christi) in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter con­ tinentur, transsubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem, po­ testate divina» 7. c) Concilium Tridentinum edidit sequentem definitionem: Si quis dixerit in sacrosancto eucharistiae sacramento remanere substantiam panis 1 Veteres quidam scholastici, ut Sootus, In IV Sent., dist. n, q. 3, n. 5, et alii putant veritatem hujus theseos non posse efficaciter probari ex S. Scriptura, sed alii cum S. Thoma melius docent hanc doctrinam efficaciter probari ex S. Scri­ ptura. 2 Matth., 26, 26; Mare., 14, 22: Luc., 22, 19; 1 Cor., 11, 24. 3 S. Thomas, III p., q. 75, a. 3. Cajetanus, In III p., q. 75, a. 2 «Ad eviden­ tiam», contendit hic non agi de potentia Dei extraordinaria, secundum quam pos­ sunt excogitari alii modi, praeter conversionem, quibus fiat Christus praesens in eucharistia, sed de potentia Dei ordinaria. Sed haec interpretatio displicet aliis theologis, et videtur a mente S. Thomae aliena. Cfr. Gonet, disp. 4, a. 1, n. 19; Billot, De sacramentis, q. 75, prooem. Interpretes S. Thomae communius censent nullatenus fieri potuisse, ut Christus fieret praesens in hoc sacramento nisi per conversionem substantiae panis et vini. Cfr. Salmanticenses, De eucharistiae sacra­ mento, disp. 5, n. 47 sqq. 1 «Ideo relinquitur, ait S. Thomas, quod non possit aliter corpus Christi inci­ pere esse de novo in hoc sacramento, nisi per conversionem substantiae panis in ipsum». III p., q. 75, a. 2. s Sess. 13, C. 4; Denz-Bannw., 877. 6 Denz-Bannw., 355. 7 Denz-Bannw., 430. ART, V. DE TRANSSUBSTANTIATIONS IOS et vini una cum corpore el sanguine Domini nostri Jesu Christi, negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiae pa­ nis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem, manentibus dum­ taxat speciebus panis et vini, quam quidem conversionem catholica Ecclesia aptissime transsubstantiationem a.ppellat, a. s.1. 3) Ex SS. Patribus. SS. Patres usque ad saeculum xu nunquam adhibuerunt vocem transsubstantiationis, sed diserte docuerunt Chri­ stum in eucharistia praesentem fieri per conversionem substantiae panis et vini in ipsum. S. Irenaeus; «Quando mixtus calix et factus panis percipit verbum Dei, et fit eucharistia sanguinis et corporis Christi» 12. S. Athanasius: «Quandiu quidem preces et invocationes nondum sunt peractae, nihil aliud nisi panis calixque est. Postquam autem per­ actae fuerint magnae miraeque preces, tunc panis fit corpus, calix autem Domini nostri Jesu Christi sanguis» 3. S. Cyrillus hierosolymitanus: «Invocatione autem peracta, panis fit corpus Christi et vinum sanguis Christi»4. S. Gregorius nyssenus affirmat panem in Dei Verbi corpus trans­ mutari 5* . S. Caesarius arelatensis (c. a. 470) rationem hujus doctrinae reddi­ dit dicens: «Quid autem mirum est, si ea, quae verbo potuit creare, pos­ sit verbo creata convertere?» e. Hanc deinde traditionem Sancti Patres constanter tenuerunt7. A saeculo ix clariores adhuc explicationes dederunt Paschasius Radhertus (831) 8 et alii; a saeculo XII disertis verbis transsubstantiationem theologi proposuerunt ac propugnarunt; ac denique hanc appellationem^ aptissimam esse Concilium Tridentinum declaravit ®. 322. Corollarium. Ex hoc facile comperies, quomodo et quibus lationibus errores, quos supra commemoravimus, singillatim refutare possis. 1) Error monophysitarum, qui negat Christum habuisse verum cor­ pus, caret fundamento in theologia catholica, ut jam diximus et pro­ bavimus in tractatu De Verbo incarnato. 2) Haeretici, qui negant praesentiam realem Christi in eucharistia et exinde rejiciunt transsubstantiationem, satis refutati sunt in speciali quaestione late discussa, in qua ostendimus Christum vere et realiter esse in eucharistia. 3) Durandi sententia, quae docet solam formam, non materiam, pa1 Sess. 13, can. 2; Denz-Bannw., 884. a Adv. haer., lib. 5, c. 2, n. 3; MG 7, 1124; Journal, 249. 3 Fragmenta; MG 26, 1325; Journal, 802. 4 Catecheses, 19 (mystagogica 1), 7; MG 33, 1072; Journal, 840. • Oratio catechetica, yr, MG 45, 93; Journal, X035. • Hom. 5 de Paschate; ML 67, 1056; Journel, 2231. 7 Conferendi sunt S. Ambrosius, De mysteriis, 9, 52; ML 16, 424; Auctor libri De sacramentis, 4, 4, 14; ML 16, 439; Journel, 1339; S. Joannes Damascenus, De /ide orthod., 4, 13; MG 94, 1144. " De corpore et sanguine Domini, 1, 4, etc.; ML 120, 1270 sqq. “ Sess. 13, can. 2; Denz-Bannw., 884. Cfr. F. Vernet, Diet, de Thiol, cath., v. 5. 1209 sqq. 13 194 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XV. DE REALI PRAES. CHRISTI IN EUCH. nis et vini converti in corpus et sanguinem Christi, contradicit Concilio Tridentino declaranti totam substantiam panis et vini converti in cor­ pus et sanguinem Jesu Christi. 4) Consubstantialia seu cocxsistentia substantiae panis et vini si­ mul cum corpore et sanguine Christi, quam defendit Lutherus; sicut et unio hypostatica seu impanatio, qua panis dicitur hypostatice adsumptus, ut voluit Osiander; imo et adsumptio panis a solo corpore Christi ad mentem Joannis Parisiensis; non solum contradicunt definitioni Con­ cilii Tridentini supra relatae, verum etiam «formae hujus sacramenti, in qua dicitur: Hoc est corpus meum; quod non esset verum, si substan­ tia panis ibi remaneret; nunquam enim substantia panis est corpus Christi; sed potius esset dicendum: Hic est corpus meum» 1. 5) Explicatio Baymae non est toleranda juxta responsionem S. Con­ gregationis S. Officii diei 7 Julii 1875. 6) Sententia Rosminii proscripta est ab eadem S. Congregatione S. Officii die 14 Decembris 1887 1 2. 323. Scholion. Quaestiones scholasticae circa naturam et indolem transsubstantialionis. Ut plenius expendamus materiam transsubstantiationis, promove­ mus hic scholasticas quaestiones, et in examen revocamus veterum recentiorumque quasdam opiniones. 1) Sententia Durandi, quam aliquantulum modificatam defende­ runt nonnulli cartesiani et Rosminius, et qua dicitur materiam panis anima Christi informatam permanere in eucharistia, non potest hodie considerari ut quaestio scholastica, sed potius videtur relinquenda sal­ tem ut contraria doctrinae Concilii Tridentini. 2) Duo sunt in transsubstantiatione accurate consideranda: a) De­ sinit esse substantia panis et cessat terminus a quo; b) incipit esse Christus et fit praesens terminus ad quem. In his explicandis est magna difficultas. Circa primum. Desinit esse substantia panis: a) Aliqui defendunt substantiam panis desinere esse per annihilationem. Ita Scotus, Ockam, Biel et alii3. Sed S. Thomas, S. Bonaventura, Aegidius romanus, Alensis, S. Al­ bertus M., et alii cum communiori sententia negant substantiam panis et vini desinere esse per annihilationem 4. Ratio theologica hujus sententiae negativae est, quia transsubstantiatio est vera conversio substantiae panis et vini. Quod autem con­ 1 S. Thomas, III p., q. 75, a. 2. 2 Denz-Bannw., 1919 sq. 3 Scotus, In IV Sent., dist. 11, q. 4, n. 14; Ockam, In IV Sent., q. 6, dub. 7; Biel, In IV Sent., dist. 11, q. 1, a. 3, dub. 6. Hi annihilationem suo modo explicant. 1 S. Thomas, III p., q. 75, a. 3; S. Bonaventura, In IV Sent., dist. Il, p. I, a. I, q. 3; Aegidius rom., De corpore Christi, theorema t; Alensis, IV p., q. 10, ni. 5, a. 3, § 3; S. Albertus M., In IV Sent., dist. II, a. 7, Conferantur Capreolus, In IV Sent., dist. II, q. 1, a. I, conci. 2; Cajetanus, In III p., q. 75, a. 3; Vazquez, In III p., disp. 183, c. 2; Salmaniicenses, De eucharistiae sacramento, disp. 5, η. I. Scqtus in hoc loco dicit: «Potest ergo teneri... quod desitio panis sit annihilatio absolute panis», et hoc probare contendit sed statim addit: «Dico etiam quod hac conversione panis non annihilatur». ART. V. DE TRANSSUBSTANTIATION!·: 195 vertitur, non desinit esse per annihilationem. Unde apposite S. Bo­ naventura: «Communiter ponunt omnes, quod non est annihilatio panis, imo in meliorem substantiam commutatio; et ideo transsubstantiatio, non annihilatio, talis conversio est, et sic appellari debet» *. Et S. Tho­ mas: «Conversio tollitur, posita vel annihilatione substantiae panis, vel resolutione in praejacentem materiam» 12. b) Alii condemnant quidem vocem annihilationis, sed in re viden­ tur eam admittere. Volunt enim substantiam panis, vel ex vi verborum formae desinere esse, ut succedat corpus Christi3; vel ad productionem corporis Christi separari a quantitate et accidentibus, et sic destrui4; vel subtractione influxus divini ita funditus perire, ac si prorsus in nihilum redacta esset 5. Hi tamen dicendi modi revera implicant annihilationem substantiae panis, et non salvant verum conceptum transsubstantiationis. Si enim substantia panis desinat esse, quin transeat in aliud per conversionem aut per generationem, vel quin resolvatur in praejacen­ tem materiam, vere destruitur ac perit, et, ut volunt aliqui auctores, annihilatur. Nec salvant verum conceptum transsubstantiationis. Transsubstan­ tiatio siquidem est vera conversio panis et vini, adeo ut unum mute­ tur in aliud, et id, quod ante consecrationem erat panis et vinum, post consecrationem sit corpus et sanguis Christi. In sententia autem horum theologorum substantia panis non mu­ tatur in corpus Christi, sed panis desinit esse, ut corpus Christi ipsi succedat. Unde nexus inter desitionem substantiae panis et inceptio­ nem corporis Christi in hoc modo explicandi esset mere accidentalis, et verba consecrationis implicite expellerent substantiam panis, et for­ maliter substituerent corpus Christi, quin desitio unius ullo modo in­ ferat positionem alterius. Successio autem unius ad alterum non est conversio. c) Multo communius tum veteres tum recentiores docent substan­ tiam panis et vini in consecratione non annihilari, nec funditus perire aut in nihilum abire, sed totaliter mutari, ac converti in corpus et san­ guinem Christi, adeo ut, monstrato corpore Christi eucharistico, pos­ simus vere dicere: Hoc ante consecrationem erat substantia -panis; vel: Id, quod prius erat substantia panis, nunc est corpus Christi. Sic nexus inter desitionem panis et positionem corporis Christi est intrinsecus seu essentialis, et desitio unius infert necessario positionem alterius. Ita S. Thomas, Capreolus, Cajetawus, et novissime Billot ®. Circa secundum. Non parum sudant theologi in declarando modo, quo Christus incipit esse praesens in hoc sacramento: a) Aliqui dicunt corpus Christi fieri praesens in eucharistia per 1 In IV Sent., dist. n, p. 1, q. 3. ■ III p., q. 75, a. 3. a Vazquez, De eucharistia, disp. i8i, c. 12. 4 Suarez, Dc eucharistia, disp. 50, sect. 6, n. 7. r' Losslus, De perfectionibus divinis, lib. 12, n. 109. " S. Thomas, Ill p., q. 75, aa. 3 et 4; Capreolus, In IV Sent., dist. Il, q. i.a. I, conci 2 et 3; Cajatanui, In III p., q. 75, a. 3; Billot, Dc sacramentis, q. 75. Ιθ6 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XV. DE REALI PRAES. CHRISTI IN EUCH. actionem adductivam, quae corpus Christi eousque solum in caelo exsi­ stens facit praesens in sacramento. Ita Scotus, Toletus, S. Bellarminus, Vazquez, et novissime Pesch et alii1. Verum adductio, quocumque tandem modo explicetur, non importat conversionem panis, atque ideo rationem conversionis inexplicatam re­ linquit. b) Lugo, cui novissime subscribit Mazzella 12, haec habet: «Merito displicet sententia, quae transsubstantiationem vocat actionem addu­ ctivam. Melius ergo dicitur actio constitutiva corporis Christi sub spe­ ciebus, connotando etiam desitionem substantialem panis; nec enim unitio secundum se, nec desitio secundum se, est adaequate conversio, sed utraque simul componit conversionem constantem ex utraque mu­ tatione, ex desitione et unitione»3. Puto tamen per vocem constituere nondum explicari rationem con­ versionis, veramque conversionem magis importare quam desitionem et unitionem. . ' . c) Alii, radicitus rem exponere volentes, dixerunt transsubstan­ tiationem esse actionem productivam vel potius reproductivam, qua cor­ pus Christi uno modo exsistens sub alio modo efficiatur ex substantia panis. Ita Suarez, Lessius, Conninck, Gonet, Billuart, Pranzelin, Piccirelli, et alii plures eximii theologi4. At nescio, quomodo haec explicatio effugere possit conceptum crea­ tionis. Ut verum fatear, nondum mihi placent, neque doctrinae Angelici Doctoris consonant, theoriae adductionis, constitutionis, et productionis hucusque relatae. d) Verior explicatio. Quamvis probe distinguantur terminus a quo et terminus ad quem in transsubstantiatione, una tamen solutione puto cum cl. Van Noorl5 totam rem explicandam esse. Nulla est certe vox aptior ad explicandam transsubstantiationem quam conversio, et maxime insistendum est huic vocabulo. Unde transsubstantiatio nihil aliud est quam conversio mirabilis ac singularis to­ tius substantiae panis et vini in corpus et sanguinem Christi jam exsi­ stentia et non mutata, manentibus dumtaxat speciebus. Conversio est transitus panis et vini in corpus et sanguinem Chri­ sti. Panis et vinum non annihilantur, non destruuntur, non pereunt, sed transeunt ad aliud esse; et corpus et sanguis Christi non creantur, non adducuntur, non producuntur, sed incipiunt esse terminus conver­ sionis panis et vini in esse sacramentali sine ulla ex parte sui muta­ tione; quia panis fit corpus Christi. Quare, ut profundissime ait Billot, 1 Scotus, In IV Sent., dist. II, q. 3, nn. 22-23; Toletus, In III p., q. 75, a. 4. q. 3, conci. 2; S. Bellarminus, De eucharistia, lib. 3, c. 18; Vazquez, De eucharistia, disp. 181, c. 13, n. 147; Pesch, De sacramentis, n. 695 sq. 2 De sacramentis, n. 242. 3 De eucharistia, disp. 7, sect. 6, n. 89. 4 Suarez, De eucharistia, disp. 50, sect. 4, n. 10; Lessius, De perfectionibus div., lib. 12, n. 119; Conninck, De sacramentis, q. 75, a. 4, dub. 3; Gonet, De eucharistia, disp. 4, a. 2; Billuart, De eucharistia, diss. 1, a. 7; Franzelin, De eucharistia, tll. 14; Piccirelli, Disquisitio... de catholico intellectu dogmatis transsubstantiation is, p. 263 sqq. 5 De sacramentis, n. 348. ART. V. DE TRANSSUBSTANTIATIONS 197 «mirabilis illa et singularis conversio non potest esse nisi imius sub­ stantiae in aliam individuam substantiam praeexistentem et in suo antiquo esse absque mutatione ulla perseverantem, quatenus virtute divina hoc individuum demonstratum fit illud individuum demonstratum* Mirabilis est ac singularis, quatenus totum exsistens convertitur in totum exsistens. In conversionibus naturalibus manet idem subjectum in termino a quo et in termino ad quem, «sed hic et totum convertitur in totum, quia panis fit corpus Christi; et partes etiam convertuntur, quia materia panis fit materia corporis Christi, et forma substantialis similiter fit illa forma, quae est corpus Christi» 2. In conversionibus naturalibus, imo et in miraculosis quoad modum, ut in conversione aquae in vinum in Cana Galilaeae, semper manet aliquod elementum per modum subjecti, quia «naturalis mutatio non potest pertingere usque ad variationem materiae»3, sed in conversione eucharistica totum convertitur. Hinc «mutatio ista fit ex exsistente in exsistens praeter modum aliarum mutationum, quae fiunt etiam ex exsistentibus in exsistentia, ex quarum inspectione intellectus noster sibi suas conceptiones formavit; et ideo haec conversio videtur esse con­ tra conceptiones intellectus, et propter hoc difficilius ei adsentitur quam creationi, quae est ex omnino non exsistenti, cujusmodi mutationem non vidit» 4. Totius substantiae panis et vini. Id, quod natum est esse per se et non in alio, dicitur substantia, et quod alteri inhaeret tanquam sub­ jecto, vocatur accidens. «Substantia autem, in quantum hujusmodi, non est visibilis oculo corporali, neque subjacet alieno sensui, nec etiam imaginationi, sed soli intellectui, cujus objectum est quod quid est»8. Totum igitur esse substantiale quod in pane constituitur materia et forma, convertitur in corpus et sanguinem Christi, quin de ea rema­ neat materia vel forma, subsistentia vel exsistentia, aut aliquid hujus­ modi, quod ad lineam essentialem pertineat, remanentibus dumtaxat accidentibus. In corpus et sanguinem Christi jam exsistentia et non mutata. Ter­ minus actionis conversivae sunt corpus et sanguis Christi in statu sacramentali, adeo ut vera sit expressio: Hoc, quod nunc est corpus Christi, antea fuit substantia panis. «In naturalibus conversionibus transmutatur et id, quod convertitur, et id, in quod convertitur. Illud quidem,'quod in alterum convertitur, semper transmutatur corruptione; sed illud, in quod aliquid naturaliter convertitur, si quidem sit simplex conversio, transmutatur per generationem, sicut cum aqua generatur ex aere; si autem sit conversio cum additione ad alterum praeexsistens, illud, cui additur, transmutatur secundum augmentum, vel saltem per restaura­ tionem deperditi, sicut accidit in nutrimento. Sed hic, illud, in quod fit conversio, erat praeexsistens, et non ei additur, quia, ut dictum est, illud, quod convertitur, convertitur in ipsum, et secundum totum, et secun1 2 3 4 3 De sacramentis, q. 75, «De transsubstantiatione». S, Thomas, In IV Sent., dist. Il, q. I, a. 3, q. I. In IV Seni., dist. 11, q. 1, a. 3, sol. 1. S. Thomas, In IV Sent,, dist. 11, q. 1, a. 3, sol. 3 ad t. S. Thomas, III f> . q. 76, a 7 Iç8 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVI. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN EUCH. dum omnes partes ejus. Unde hoc, in quod terminatur conversio, nullo modo transmutatur, scilicet corpus Christi, sed solum panis, qui con­ vertitur» ’. An haec doctrina de immutatione corporis et sanguinis Christi adeo stricte intelligenda sit, ut ne quidem mutationem modalem substantialem admittat; vel solum mutationem physicam excludat, lis est inter domesti­ cos. Mutationem modalem substantialem in corpore et sanguine Christi in eucharistia verificari et solam mutationem physicam et absolutam ab eis excludi defendunt Capreolus, Valentia, Salmanticenses et alii 1 2. Alii vero volunt corpus et sanguinem Christi ne modaliter quidem, sed terminative tantum, in transsubstantiatione mutari, quia putant Christum in eucha­ ristia sine ulla mutatione terminare actionem conversivam panis et vini sub speciali ratione. Ita Cajetanus, Joannes a S. Thoma, Contenson, Billot et alii 3. . Uterque dicendi modus est probabilis, et satisfacit difficultatibus, quae in hac materia occurrunt, sed secundus mihi profundior ac probabilior vi­ detur. Manentibus dumtaxat speciebus. Ut jam in superioribus insinuavi, disputatur in philosophia ac theologia, an in conversione inter termi­ num a quo et terminum ad quem necessario intercedat aliquid commune. Affirmat Suarez cum aliis 45, et negat Palmieri ®. Quidquid sit de hac quaestione in genere, certum est in conversio­ ne eucharistica revera dari terminum utrique extremo communem, qua­ tenus eadem accidentia panis et vini manent integra ante et post con­ secrationem. De hoc uberius in speciali quaestione. QUAESTIO XVI DE MODO QUO CHRISTUS EST IN EUCHARISTIA ARTICULUS I AN ET QUOMODO CORPUS CHRISTI UNIATUR SPECIEBUS SACRAMENTALIBUS IN EUCHARISTIA 324. Status quaestionis. Praesens quaestio est pure speculativa, sed difficilis intellectu, imo et a quibusdam satis obscure exposita, quo­ modo scilicet Christus sit in eucharistia. S. Thomas egregie ait: «Corpus Christi non est eodem modo in hoc sacramento sicut corpus in loco, quod suis dimensionibus loco commensuratur; sed quodam speciali modo, qui est proprius huic sacramento» ®. 1 S. Thomas, In IV Sent., dist. ii, q. i, a. 3, sol. 1. 2 Capreolus, In IV Sent., dist. Il, q. I, a. 3 ad 2 Durandi, et ad 2 Aureoli; Valentia, In III p., disp. 6, q. 3, p. 3 «Secunda sententia»; Salmanticenses, De eucharistiae sacramento, disp. 5, n. 23 sqq. 3 Cajetanus, In III p., q. 75, aa. 2 et 4; Joannes a S. Thoma, In III p., disp. 28, aa. 2 et 3; Contenson, De eucharistia, diss. i, c. 2; Billot, De sacramentis, q. 75, § 4. • De eucharistia, disp. 50, sect. 2, n. 16. 5 Ontologia, th. 31, p. 518. • III p., q. 75, a. i ad 3. ART. I. AN ET QUOMODO C. CH. UNIATUR SPECIEBUS I99 «Per hoc, quod dicimus ipsum esse sub hoc sacramento, significatur quaedam habitudo ejus ad hoc sacramentum» l. «Corpus Christi remanet in hoc sacramento non solum in crastino, sed etiam in futuro, quousque species sacramentales manent, quibus cessantibus, desinit esse corpus Christi sub eis; non quia ab eis depen­ deat, sed quia tollitur habitudo corporis Christi ad illas species» 1 2. Disputatur, an modus essendi Christi huic sacramento proprius seu habitudo Christi ad species, sit aliquid reale, et quid sit. Esse aliquid reale ipsi corpori Christi intrinsecum non videtur posse negari. Dicunt enim concilia et nos affirmamus corpus Christi esse vere et realiter sub speciebus panis et vini. Ergo ipsis realiter unitur. In quo consistit haec unio? 325. Placita theologorum. 1) Aliqui veteres theologi docuerunt prae­ sentiam corporis Christi speciebus sacramentalibus non tam unionem esse quam inseparabilitatem seu juxtapositionem ex ordinatione divina. Ita Ockam, Argentina, Biel et alii 3* . Sed in hac sententia non posset explicari, quomodo corpus Christi fe­ ratur per accidens ad motum specierum. Si corpus Christi et species sacramentales non uniuntur, remotis speciebus, corpus Christi separabitur, sicut lapis juxtapositus lapidi, cum removetur, separatur ab altero. 2) Alii dicunt corpus Christi uniri speciebus sacramentalibus effective non formaliter, quatenus Deus supplet in accidentibus defectum substan­ tiae per corpus Christi tanquam per instrumentum, et immittit tum cor­ pori Christi tum speciebus virtutem, qua possint sibi ipsis mutuo influere, vel sese mutuo attrahere. Ita Suarez, Lugo et novissime Pesch et Val ·*. Sed efficientia, qua defectus substantiae suppletur, non sufficit ad ex­ plicandum modum, quo corpus Christi defertur ad infirmos, etc., ad motum specierum. Virtus autem attractiva, quae speciebus et corpori Christi conceditur, ut sese mutuo uniant, sine fundamento fingitur. Corpus enim Christi, ut dicemus inferius, est hic per modum substantiae. Substantia autem nec attrahitur ab accidentibus, nec attrahit accidentia. 3) Alii volunt species sacramentales et corpus Christi uniri formaliter, sicut continens et contentum, sine imperfectionibus inhaerentiae et infor­ mationis, quas important aliae uniones formales. Ita plurimi thomistae et ex extraneis non pauci 5. 326. Thesis. Species sacramentales et corpus Christi uniuntur in eucharistia unione quadam formali, non tamen per modum inhaerentiae, nec per modum informationis, sed per modum termini continentis et contenti. Explicatur. Corpus Christi succedit substantiae panis in euchari­ stia, et ideo inter species et corpus Christi oportet salvari eam unio­ nem, quae erat inter substantiam panis et quantitatem, salvis imper1 III p., q. 76, a. 6. 2 III p., q. 76, a. 6 ad 3. 3 Ockam, In IV Sent., q. 5: Argentina, In IV Sent., dist. 10, q. 2, a. ult.; Biol, In IV Sent., dist. 10, a. 2, conci. 10. 1 Suarez. De eucharistia, disp. 47, sect. 3; Lugo, De eucharistia, disp. 6, sect. 2; Pesch, De eucharistia, n. 744; Val, De SS. eucharistia, n. 169, 4. C(r. Capreolus, In IV Sent., dist io, q. 3, a. 3 ad I Scoti; et ad 5 Durandi Exemplum autem»; Cajetanus, In III p., q. 75, a. 1; Salmanticenses, De eucha­ ristiae sacramento, disp. 6, 11. 12 sqq. 200 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVI. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN EUCH. fectionibus. Quantitas autem uniebatur formaliter substantiae panis ante consecrationem per modum termini continentis, et per modum for­ mae, quae inhaeret ac recipitur in subjecto, conferens ipsi extensionem in ordine ad se. Post consecrationem autem unitur supernaturaliter cor­ pori Christi per modum termini continentis tantum, seclusa inhaerentia et dependentia a subjecto. Unde species sacramentales et corpus Chri­ sti uniuntur in eucharistia per modum continentis et contenti sine inhaerentia et dependentia a subjecto. «Non tamen, ait Angelicus, sub­ stantia corporis Christi est subjectum illarum dimensionum, sicut erat substantia panis»1. «Hujusmodi accidentia non sunt in substantia cor­ poris et sanguinis Christi sicut in subjecto» 12. Suppressis igitur imperfectionibus inhaerentiae et receptionis acci­ dentium in corpore Christi tanquam in subjecto, in caeteris salvanda est inter species sacramentales et corpus Christi, ea unio, quae ante consecrationem erat inter quantitatem et substantiam panis. Sed haec unio ante consecrationem erat formalis per modum continentis et con­ tenti. Ergo species sacramentales et corpus Christi post consecrationem uniuntur formaliter per modum termini continentis et contenti. ARTICULUS II AN PRAESENTIA CHRISTI IN EUCHARISTIA SIT LOCALIS 327. I. Status quaestionis. Angelicus Doctor ait: «Corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantiae, et non per modum quan­ titatis»34. Ex hoc principio facile deducitur tota theoria scholasticorum circa modum, quo Christus est in eucharistia, sed, quia aliqui despi­ ciunt principia scholasticorum, et alii non satis intelligunt veterum do­ ctrinam, non parva orta est confusio in praesenti quaestione. 328. II. Opiniones auctorum, i) Quidam cartesiani, putantes essen­ tiam corporum consistere in actuali extensione, rem explicare contendunt per condensationem. Docent enim partes corporis humani cum sua figura et ordine situali posse a Deo ita in infinitum quoad extensionem redigi ac condensari, ut contineantur sub omnibus et singulis specierum moleculis; atque ita de facto «corpus Christi cum figura et ordine situali omnium sua­ rum partium, vi verborum consecrationis reproduci sub omnibus et singulis moleculis speciei panis» ‘. Pluribus rationibus hanc theoriam refutat cl. Billot5; sed, ad praesens quod attinet, sufficit unam tantummodo rationem ex impossibili adducere. Impossibile siquidem est, ut idem corpus Christi sit infinitis dimensionibus molecularibus in eucharistia redactum, dum perfectis dimensionibus est in caelo constitutum. 1 III p., q. 76, a. 5. 2 III p., q. 77, a. 1. 3 III p., q. 76, a. i ad 3. 4 Simonnet, De eucharistia, disp. 5, a. 4. 5 De sacramentis, q. 76, § 1 Ad haec recte addit Angelicus: «Non est tamen adsignare in partibus dimensionum panis, ubi singulae partes corporis Christi ja­ ceant». In IV Seni., dist. 10, q. 1, a. 2, sol. 4 ad 3. ART. II. AN PRAESENTIA CHRISTI IN EUCH. SIT LOCALIS 201 2) Scholastici aliter procedunt. Ex philosophia petunt substantiam cor­ poream realiter a quantitate distingui; tum quia in mysterio eucharistiae substantia panis, quae convertitur in corpus Christi, separatur a quantitate, quae remanet; tum quia corpus Christi integrum manet sub tota specie panis et sub qualibet ejus parte, quod sane non posset verificari, si sub­ stantia corporea esset ipsa quantitas. Substantia igitur est id, cui competit esse in se; et quantitas est accidens extensivum rei in ordine ad se. Substantia corporea non habet partes intégrales nisi in potentia, ac proinde est simpliciter indivisibilis. «Remota quantitate, ait S. Thomas, substantia omnis indivisibilis est, ut patet per Philosophum» '. «Materiam autem dividi in partes non convenit, nisi secundum quod intelligitur sub quantitate, qua remota, remanet substantia indivisibilis» 1 2. Haec substantiae indivisibilitas transcendit totam rationem quantita­ tis et continui, et non est confundenda cum indivisibilitate puncti occu­ pantis determinatum situm in continuo. Substantia siquidem, quamvis per impossibile diffunderetur, nunquam fieret divisibilis. «Materia enim, ait S. Thomas, dicitur indivisibilis per negationem totius generis quantitatis. Punctus autem est indivisibilis sicut quantitatis principium, situm deter­ minatum habens. Unde ex materia res quanta efficitur, non per extensio­ nem (loquendo de materia prima), cum extensio non sit nisi ejus, quod alicujus quantitatis erat, sed per quantitatis susceptionem» 3. Ex dictis certe sequitur corpus Christi, quod est in hoc sacramento per modum substantiae, non esse in eucharistia sicut in loco. Insistendum est huic doctrinae traditionali. 329. III. Ratio formalis, qua unumquodque dicitur esse in loco. 1) Aliqui theologi, quos Billot4 «scholasticos recentiores» vocat, non videntur recte explicare conceptum et rationem formalem essendi rerum in loco, et sic minus recte loquuntur de ratione praesentiae realis Christi in eucharistia. Dicunt enim quamlibet rem esse in loco, quatenus est ipsi praesens, et suo modo replet loci vacuitatem, vel quantitate molis, vel diffusione sui per suas totalitates. Quare, volunt Deum et angelos esse rebus praesentes sola simplici sua praesentia. Ita Suarez, Lessius et Franzelin 5. 1 Contra Gentiles, lib. 4, c. 65. 2 i P·. q- 50. a. 2. 3 In II Sent., dist. 30, q. 2, n. 1. 1 De sacramentis, q. 76, § 1, n. 2. 5 Suarez, De eucharistia, disp. 48, sect. I, n. 12; Lessius, De perfectionibus di­ vinis, lib. 12, c. 16, n. 124; Franzelin, De euch., th. 11. En eorum verba: «Si per localem praesentiam, ait Suarez, intelligamus quam­ libet realem et substantialem praesentiam, ratione cujus res hic adest potius quam alibi, sic hujusmodi praesentia (Christi in eucharistia) localis est, ad eum modum, quo praesentia angeli exsistentis in suo loco localis est. Nam hujusmodi denomi­ natio non connotât aliquem modum physicum seu quantitativum occupandi spa­ tium, sed modum substantialem aut entitativum, ratione cujus fit, ut spatium illud, cui res dicitur esse praesens, non sit omnino vacuum, sed tali re vel substan­ tia plenum». De eucharistia, disp. 48, sect. 1, n. 12. Non intelligo, quomodo sub­ stantia praesertim spiritualis, quin aliquid agat, et corpus Christi per modum sub­ stantiae praesens repleant spatium. Lessius haec habet: «Duo enim ad modum essendi spiritualem, quem substan­ tiae incorporeae habent, requiruntur. Alterum est, ut res tota sit veluli collecta in punctum indivisibile, ita ut nihil illius sit, quod in illo indivisibili non reperiatur. Si enim aliquid ejus esset extra illud indivisibile, quod etiam intra illud non sit, haberet potius modum exsistendi rerum corporearum, quarum est habere partem 202 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVI. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN EUCH. Ex hoc deducunt corpus Christi in eucharistia carere omni dimen­ sione actuali, et nihilominus esse in loco localiter et localiter moveri1. Nunquam sane intelligere potui, quomodo substantia spiritualis, vel etiam substantia corporea, privata quantitate et se habens per modum substantiae, possit per suas totalitates extendi vel diffundi, ut spatii vacuitatem repleat. 2) Ut thomistarum vera sententia intelligatur, prae oculis haben­ dum est quadrupliciter aliquid esse in loco: circumscriptive (corpora quanta); definitive (spiritus); ubique (Deus); et sacramentaliter (corpus Christi in eucharistia). a) Esse circumscriptive in loco est aliquid quantum seu dimensionatum per suas dimensiones applicari loco pariter dimensionato, ac circumscribi terminis ejusdem, extendendo partes suas partibus su­ perficiei, adeo ut totum sit in toto et partes in partibus intra terminos spatii. Unde corpora, quae commensurantur a concavitate loci secun­ dum proprias dimensiones, coextendendo suas partes partibus loci et contingendo terminos superficiei contactu molis, sunt in loco circum­ scriptive et localiter. b) Definitive dicuntur esse in loco, quae conjunguntur loco conta­ ctu virtutis, et ita continentur intra terminos ejusdem, ut nequeant sua virtute contingere alium locum2. Falluntur theologi, qui dicunt angelos esse in loco definitive per suam praesentiam, quamvis nihil ibi agant nihilque sua virtute con­ tingant. c) Ubique dicitur esse solus Deus, quatenus sua infinita virtute om­ nia tangit, conservat atque gubernat. Ratio formalis, qua Deus dicitur esse praesens omnibus rebus, est sua actio virtualiter transiens 8. d) Sacramentaliter seu modo specialissimo est corpus Christi in eu­ charistia. Dicitur esse per modum substantiae. Quid hoc significet, adumbratur ex mysterio transsubstantiationis. Substantia panis et vini per conversionem transit in corpus et san­ guinem Christi, remanentibus dimensionibus panis et vini. Sub his dimensionibus panis et vini loco propriae substantiae ponitur corpus Christi cum suis dimensionibus et figura per naturalem concomitantiam, non tamen ut subjectum sustentans accidentia panis et vini, neque contractum ac circumscriptum dimensive ab illis, sed attingens illa per modum substantiae. extra partem, quam rerum spiritualium, quae totam entitatem suam in punctum indivisibile collectam obtin/nt. Alterum est, ut illud indivisibile continue sit exten­ sum vel diffusum... per suas, ut ita dixerim, totalitates. Alioquin non posset aliquod spatium continuum simul totum et continuo modo occupare, quod etiam est contra modum exsistendi rerum spiritualium. Requiritur itaque, ut totum sit intra pun­ ctum indivisibile, et totum extra, absque tamen discontinuatione. Utrumque hoc reperitur in modo exsistendi, quo corpus Christi exsistit in hoc sacramento; nam totum est sub quovis puncto indivisibili... et totum est continue absque interci­ sione diffusum per totam specierum quantitatem, sicut substantiae spirituales sunt diffusae per totum spatium, quod occupant». De perfectionibus divinis, lib. 12, c. 16, n. 124. 1 Cfr. Luto, De eucharistia, disp. 8, sect, i, n. 25. 2 Cfr. De Deo creatore, n. 854. 3 Cfr. De Deo uno, n. 124. ART. II. AN PRAESENTIA CHRISTI IN EUCH. SIT LOCALIS 203 Quid significet haec expressio per modum substantiae, oportet bre­ viter explicare. Diximus substantiam ex se, remota molis quantitate, non habere partes et esse indivisibilem. Cum ergo dicimus corpus Christi esse in sacramento per modum substantiae, significamus totum Christum, Deum et hominem perfectum, cum suis tribus dimensionibus, figura et sta­ tura naturali in ordine ad se, reduci ad genus essendi substantiae, et contineri sub accidentibus panis et vini per modum substantiae. Corpus Christi succedit substantiae panis et. vini, non dimensive, neque susten­ tans accidentia, sed quatenus citra inhaerentiam continentur sub acci­ dentibus loco antiquae substantiae. «Manifestum est autem ,quod na­ tura substantiae tota est sub qualibet parte dimensionum, sub quibus continetur; sicut sub qualibet parte aeris est tota natura aeris, et sub qualibet parte panis est tota natura panis. Et hoc indifferenter, sive sint dimensiones actu divisae, sicut cum aer dividitur, vel panis seca­ tur; vel etiam sint actu indivisae, divisibiles vero potentia1. Placeat hic aurea S. Thomae verba referre: «Corpus Christi non est in hoc sacramento secundum proprium modum quantitatis dimensivae, sed magis secundum modum substantiae. Omne autem corpus locatum est in loco secundum modum quantitatis dimensivae, in quantum scilicet commensuratur loco, secundum suam quantitatem dimensivam. Unde relinquitur, quod corpus Christi non est in hoc sacramento sicut in loco, sed per modum substantiae; eo scilicet modo, quo substantia continetur a dimensionibus; succedit enim substantia corporis Christi in hoc sa­ cramento substantiae panis. Unde, sicut substantia panis non erat sub suis dimensionibus localiter, sed per modum substantiae, ita nec substantia corporis Christi. Non tamen substantia corporis Christi est subjectum illarum dimensionum, sicut erat substantia panis. Et ideo substantia panis ratione suarum dimensionum localiter erat ibi, quia comparabatur ad locum illum mediantibus propriis dimensionibus. Sub­ stantia autem corporis Christi comparatur ad locum illum mediantibus dimensionibus alienis; ita quod e converso dimensiones propriae corpo­ ris Christi comparantur ad locum illum mediante substantia; quod est contra rationem corporis locati. Unde nullo modo corpus Christi est in hoc sacramento localiter»2. Substantia panis est in loco dimensive ac localiter, quia per suam quantitatem sibi per modum formae inhaerentem commensuratur loco. E contra, corpus Christi non unitur loco per propriam quantitatem sibi inhaerentem, sed per quantitatem alienam, scilicet per quantitatem pa­ nis et vini, cui unitur tanquam termino continenti. Neque commensu­ ratur loco per propriam quantitatem, quia quantitas propria corporis Christi est in eucharistia solum per concomitantiam et per modum sub­ stantiae, non habens extensionem in ordine ad locum3. 1 a a S. Thomas, III p., q. 76, a. 3. HI p., q. 76, a. 5. Cfr. Salmanticonsos, De eucharistiae sacramento, disp. 6, n. 32. 204 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVI. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN EUCH. ARTICULUS III UTRUM CORPUS CHRISTI MOVEATUR IN SACRAMENTO EUCHARISTIAE 330. Status quaestionis. Motus est transitus rei ab uno loco in alium. Dupliciter potest aliquid moveri seu transferri ab uno in alium lo­ cum. Primo per se, quando ipsum mobile desinit locum seu ubi praedicamentale, et acquirit novum locum seu aliud ubi praedicamentale; ut, cum homo transit de domo in ecclesiam. Secundo per accidens, quan­ do mobile, occupans idem ubi praedicamentale, mutatur situ ad motum alterius; ut, cum aliqua res localiter movetur, moventur per accidens objecta in ea contenta. Sic ad motum currus moventur merces in eo contentae. Quaestio est, an et quomodo corpus Christi in eucharistia moveatur. 331. Placita theologorum, i) Sohis Durandus negavit corpus Chri­ sti eucharisticum quodammodo moveri ’. 2) Scotus, Biel et alii 1 23docuerunt Christum in eucharistia moveri per accidens, non quidem a sacerdote vel ab eo, qui defert species, «sed a solo Deo primo et immediate; vel ab anima Christi cum Deo concurrente» ( Biel). 3) Alii docent communiter Christum moveri per accidens a quolibet movente species. Quoad naturam hujus motus disputant theologi, an solum recipiatur in speciebus sacramentalibus, vel simul etiam in corpore et sanguine Christi. Aliqui censent hunc motum sistere in solis speciebus, et nullatenus affi­ cere corpus et sanguinem Christi, ne dicatur corpus Christi per hunc mo­ tum acquirere ubicationem aut ab agente extrinseco aliquid pati. Ita Cajetanus, Vazquez, Contenson et Salmanticenses s. Alii existimant hunc motum afficere etiam corpus et sanguinem Chri­ sti atque in ipsis recipi, ut veri motus rationem habeat. Putant enim alioquin corpus Christi non posse dici moveri etiam per accidens, sicut cor­ pus Christi non dicitur comburi, cum species sacramentales comburuntur. Ita Capreolus, Soto et Suarez '. 332. T HESIS. Christus in eucharistia movetur per accidens ad mo­ tum accidentium, ita tamen ut motus solum recipiatur in accidentibus, non in corpore Christi. Pars l.a Christus in eucharistia movetur per accidens. Corpus Christi, ut diximus superius, vere continetur sub speciebus panis sicut contentum in continente. Impossibile autem est contentum ad motum continentis non moveri per accidens. Ergo corpus Christi 1 In IV Sent., dist. io, q. 3, n. 5. 2 Scotus, In IV Sent., dist. 10, q. 6, n. 4; Biel, In IV Sent., dist. 10, a. 2, conci. 10. 3 Cajetanus, In III p., q. 76, a. 6 «Ad evidentiam»; Vazquez, De sacramentis, disp. 190, c. 4; Contenson, De sacramento eucharistiae, diss. 2, c. 2, q. 4: Salmanti­ censes, De euch. sacram., disp. 6, n. 34. 1 Capreolus, In IV Sent., dist. 10, q. 3, a. 3, ad arg. 3 et 5 Durandi; Soto, In IV Sent., dist. 10, q. 1, a. 6, conci. 2; Suarez, De sacramentis, disp. 47, sect 4, n. 9. ART. III. AN CORPUS CHRISTI MOVEATUR IN SACRAMENTO 205 movetur per accidens ad motum accidentium. Hinc vere dicimus cor­ pus Christi ad infirmos deferri, ab una ecclesia in aliam transferri, etc. Sensus est, quod, motis speciebus de uno ad alium locum, Christus desinit esse per accidens in primo loco, et incipit esse praesens per acci­ dens in secundo loco l. Pars 2.a Hic motus non recipitur in corpore Christi ne­ que ipsum intrinsece afficit. Corpus enim Christi, cum non sit localiter in hoc sacramento, non potest acquirere aliquod ubi praedicamentale, nec ab extrinscco aliquid pati. Si autem reciperet in se motum localem, necessario acquireret ubi praedicamentale tanquam terminum hujus motus, et ab agente extrinseco aliquid pateretur. Ergo. 333. Scholion. De fractione corporis Christi ad fractionem specierum. Aliqui theologi, ut Alensis, S. Bellarminus, Suarez et Lugo123*,docuerunt nullatenus esse dicendum corpus Christi in hoc sacramento frangi, cum species sacramentales franguntur. Huic sententiae favet Ecclesia, cum dicit: Nulla rei jit scissura, Signi tantum jit fractura2. Alii tamen verius docent dici posse Christum, fractis speciebus sacramentalibus, dividi, non quidem secundum praesentiam naturalem, sed secundum praesentiam sacramentalem, quatenus corpus Christi, quod ante divisionem hostiae erat totum in tota hostia et totum in qualibet ejus parte, post divisionem est totum in separatis hostiae par­ tibus, quae feruntur in diversa et opposita loca. Ita Waldensis, Cano et alii plures1. Unde Berengarius coactus est fidem catholicam his verbis profiteri: «Corde credo et ore confiteor... verum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi in veritate manibus sacerdotum tractari, frangi, et fidelium dentibus atteri» 5. In liturgia etiam S. Joannis Chrysostomi dicitur: «Dividitur et non separatur Agnus Dei, Filius Patris, qui semper manducatur et nullate­ nus consumitur»e. 1 Cfr. Valentia, In III p., disp. 6, q. 4, p. 3. - Alensis, IV p., q. 10, m. 9, a. I; S. Bellarminus, De eucharistia, lib. 1, c. 2; suaroz. De eucharistia, disp. 47, sect. 4, n. 13 sqq.; Lugo, De eucharistia, disp. 6, NOCt. 3. 3 In Missa Corporis Christi, Sequentia. 1 Waldensis. De sacramentis, t. 2, cc. 55-56; Cano, De locis, lib. 5, c. postremo nd ultimum. Apud Lantranoum, De corpore et sanguine Domini, c. 2; ML 150, 410. " Liturgia S. Joannis Chrysostomi; apud Maximilianum, Praelectiones de liturgiis orientalibus, t 2, p 266. 2O6 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVI. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN EUCH. ARTICULUS IV UTRUM TOTUS CHRISTUS SIT SUB UTRAQUE SPECIE SACRAMENTALI ET SUB SINGULIS SPECIERUM PARTIBUS 334. Status quaestionis. 1) Duo sunt specierum genera, quae in eucharistia post consecrationem remanent, species nempe panis et vini, quae continent corpus et sanguinem Christi. 2) Species sacramentales in eucharistia remanentes habent partes magnas vel parvas, prout dimensiones earum magis vel minus exten­ duntur. Partes hujusmodi sunt continuae·, dum hostia integra manet vel species vini in uno calice continetur; et divisae, cum hostia frangitur vel species vini in duplici calice ponitur. Ex partibus continuis aliae sunt aliquotae, quae, cum magnitudinem habeant, propria quantitate constituuntur, et physice dividi possunt; aliae proportionales, quibus constare dicitur quantitas, quatenus est divisibilis in infinitum. 3) Totus Christus intelligitur Christus, Deus et homo, ac proinde Verbum divinum seu totus Deus cum tribus personis ac perfectionibus, et integra natura humana constituta ex corpore cum omnibus suis par­ tibus (ossibus, nervis, carne) bene organizatis et anima cum suis poten­ tiis, habitibus, passionibus, etc. 4) Quaestio est, an totus ac integer Christus sit: a) sub qualibet specie sacramentali; et b) sub omnibus et singulis specierum partibus, tum divisis tum continuis. 335. Thesis I. sacramentali. Totus ac integer Christus est sub utraque specie Arg. 1) Ex S. Scriptura. Ex verbis institutionis constat Christum reliquisse suum corpus in hoc sacramento: Hoc est corpus meum. Corpus autem Christi est divinitati, animae, sanguini, quantitati, aliisque acci­ dentibus ad integritatem ejus pertinentibus hypostatice unitum. Ergo Christus relinquens suum corpus in hoc sacramento, integer in eo sub speciebus remansit. Hinc de communicantibus ait: Qui manducat me1. 2) Ex conciliis. Concilium Constantiense: «Firmissime credendum est et nullatenus dubitandum integrum Christi corpus et sanguinem tam sub specie panis quam sub specie vini veraciter contineri»12. Concilium Florentinum: «Totus Christus continetur sub specie panis, et totus sub specie vini»34 . Concilium Tridentinum: «Quapropter verissimum est tantumdem sub alterutra specie atque sub utraque contineri» ’. «Si quis negaverit in ve1 2 3 4 Joan., 6, 58. Denz-Bannw., 626. Denz-Bannw., 698. Siss. 13, can. 3; Denz-Bannw., 876. ART. IV. AN TOTUS CHRISTUS SIT SUB UTRAQUE SPECIE 207 nerabili sacramento eucharistiae sub unaquaque specie... totum Christum contineri, a. s.» x. 3) Ex liturgia romana. «Caro cibus, sanguis potus, manet tamen Christus totus sub utraque specie» 12. 4) Ex SS. Patribus. S. Ambrosius: «In illo sacramento Christus est, quia corpus est Christi» 3* . Et S. Caesarius arelatensis: «Totum unus, totum duo, totum plures sine diminutione percipiunt» 336. Thesis II. Totus Christus est in omnibus et singulis specie­ rum partibus, tum divisis tum continuis. Arg. Ex Concilio Tridentino. «Totus enim et integer Christus sub panis specie et sub quavis ipsius speciei parte, totus item sub vini specie et sub ejus partibus exsistit» 5* . Pars l.a Totus est in partibus divisis. (Est de fide.) 1 ) Concilium Tridentinum haec habet: Si quis negaverit in venerabili sacramento eucharistiae, sub unaquaque specie et sub singulis cujusque speciei partibus, separatione facta, totum Christum contineri, a. s. ®. 2) Liturgia romana retinet hanc doctrinam dicens: «Fracto demum sacramento, ne vacilles, sed memento, tantum esse sub fragmento, quan­ tum toto tegitur» 7. 3) Ratio id ipsum suadet. Christus in hoc sacramento succedit sub­ stantiae panis et vini, et est per modum substantiae. Sicut autem, fracto pane, sub quavis parte remanet tota substantia panis, ita pariter post fractionem specierum sacramentalium sub qualibet specierum parte re­ manet totum corpus Christi, ac proinde totus Christus. Pars 2.a Totus etiam Christus est in partibus continuis. Aliqui volunt hanc thesis partem esse de fide, sed alii cum Valentia et Suarez dicunt eam non esse de fide, sed ita certam, ut opinio con­ traria sit erronea8. 1) Concilium Tridentinum, quamvis in definitione utatur verbis fa­ cta separatione, in capite tamen tertio, quando docet integrum Christum sub quavis ipsius speciei parte exsistere, proculdubio agit de permanen­ tia Christi in partibus specierum continuis9. 2) Angelicus Doctor expresse tenuit hanc doctrinam dicens: «Mani­ festum est, quod totus Christus «est sub qualibet parte specierum panis, 1 '■* ;1 1 6 Scss. 13, can. 3; Denz-Bannw., 885. In Missa SS. Corporis Christi, Sequentia. De mysteriis, 9, 58; ML 16, 426. Hom. 5 de Paschale; ML 67, 1054. Sess. 13, c. 3; Denz-Bannw., 876. ° Scss. 13, can. 3; Denz-Bannw., 885. Missa SS. Corporis Christi, Sequentia. Valentia, In I II p., disp. 6, p. 2; Suarez, De sacramentis, disp. 52, sect. 2, n. 9. Scss. 13, c. 3; Denz-Bannw., 876, 7 " ” DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVI. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN EUCH. 2O8 etiam hostia integra manente, et non solum cum frangitur, sicut quidam dicunt» \ 3) Ratio est semper eadem. Corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantiae. Substantia autem ex se, cum non habeat partes nisi ratione quantitatis, est tota in toto et tota in qualibet quantita­ tis parte. Difficultatibus satisfit. 337. Obj. l.° Veteres quidam theologi, quorum meminit S. Thomas, hanc doctrinam inficiati sunt, dicentes in integra specie, non in singulis ejus partibus esse totum Christum. Et ponebant «exemplum de imagine, quae apparet in speculo; quae apparet una in speculo integro; in speculo autem fracto apparent singulae (imagines) in singulis partibus» 12. Resp. Haec veterum singularis opinio caret fundamento, et destitui­ tur traditionis suffragio. Tota enim antiquitas Christiana adversatur huic dicendi modo. Nec valet exemplum de speculo, «quia, ut ait Angelicus, multiplicatio hujusmodi imaginum accidit in speculo fracto propter diver­ sas reflexiones ad diversas partes speculi; hic autem non est nisi una con­ secratio, propter quam corpus Christi est in hoc sacramento» 34 . Obj. 2.° Cartesiani, qui docent essentiam corporis consistere in trina dimensione, contendunt corpus Christi toties multiplicari sub una specie, quoties in speciei moleculis salvatur trina dimensio, et sic pluries actu esse in hostia trinis dimensionibus totidem replicatum. Resp. Cartesiani in hoc vehementer falluntur, tum quia constitutio corporum non est trina dimensio, tum etiam quia corpus Christi in eucha­ ristia est ad modum substantiae, totum in toto et totum in qualibet ejus parte per unam tantummodo praesentiam. Objectionem cartesianorum praeoccupavit S. Thomas suo tempore di­ cens: «Neque substantia alicujus rei est pluries sub dimensionibus propriis, neque corpus Christi sub dimensionibus panis, et per consequens neque infinities, sed toties in quot partes dividitur» *. 338. Corollarium. Iisdem rationibus facile ostenditur totum Chri­ stum esse pariter in partibus proportionalibus specierum, quia his om­ nibus constant species sacramentales. Et, sicut substantia panis ante consecrationem exsistit in qualibet parte proportionali unita moli, ita post consecrationem Christus manet in illis partibus exsistentibus in toto. ARTICULUS V QUID PONATUR IN SACRAMENTO EUCHARISTIAE VI VERBORUM CONSECRATIONIS 339. Status quaestionis. 1) Dupliciter potest aliquid poni in sa­ cramento eucharistiae: a) Vi verborum /ormae consecrationis, quatenus 1 2 III p., q. 76, a. 3. III p., q. 76, a. 3. Angelicus his verbis retulisse videtur opinionem Altissio- dorensis, qui ajebat: «Sub totali illa forma est Christus, ita quod sub nulla parte sit per se. Tamen, cum frangitur hostia, est integer Christus sub qualibet parte per se... Et est simile in speculo: sicut enim in speculo integro est una sola imago; tamen ipso fracto, in qualibet parte resultat imago, ita sub tali forma est Christus, qui est imago Dei Patris». Summa, lib. 4, tr. 5, c. 4. 3 III p., q. 76, a. 3. 4 III p., q. 76, a. 3 ad 1. ART. V. QUID PONATUR IN EUCH. VI VERBORUM 209 verificatur id, quod formaliter significant verba. Cum enim verba conse­ crationis efficiant, quod significant, illud oportet directe poni in sa­ cramento, quod verba significant. Significant autem «id in quod directe convertitur substantia panis et vini praeexsistens»1, b) Per concomiiantiam, quatenus id ponitur, quod realiter est conjunctum ei, quod directe verba efficiunt. 2) Hanc distinctionem irrident non pauci haeretici, sed communiter admittunt theologi, et adhibet Concilium Tridentinum ut fundatam in ipsa natura sacramenti eucharistiae. De his quae sunt vi verborum, in hoc articulo; et de his, quae sunt per concomitantiam, dicemus in articulo sequenti. 340. Thesis I. Ex vi verborum consecrationis panis ponitur corpus Christi in sanctissimo eucharistiae sacramento. (Est de fide.) Arg. 1) Ex Concilio Tridentino. «Semper haec fides in Ecclesia Dei fuit, statim post consecrationem verum Domini nostri corpus verum­ que ejus sanguinem sub panis et vini specie una cum ipsius anima et divinitate exsistere; sed corpus quidem sub specie panis et sanguinem sub vini specie ex vi verborum» a. 2) Ex auctoritate S. Thomae et theologorum. S. Thomas: «Sub spe­ ciebus panis est quidem corpus Christi ex vi sacramenti» 123. Hanc doctri­ nam tuentur Valentia, Philippus a SS. Trinitate, Billuart, et alii generatim theologi4. 3) Ex ratione theologica. Verba consecrationis id directe efficiunt, quod significant. Sed verba consecrationis panis significant substantiam panis converti in corpus Christi. Ergo ex vi verborum consecrationis panis corpus Christi ponitur in sanctissimo eucharistiae sacramento. 341. Scholion. Quid importet corpus Christi, quod ex vi verborum consecrationis panis ponitur in eucharistia. Non omnes conveniunt in determinanda significatione corporis Christi. 1) Aegidius romanus, Biel et alii pauci 5 putaverunt corpus Christi, quod vi verborum ponitur in hoc sacramento, importare solam mate­ riam primam, quae a sanctissima anima Christi informatur. Sed haec opinio merito rejicitur ab aliis, quia sola materia prima non est proprie corpus, nec dicitur manducari. 2) Gandavensis et Scotus 6 docent corpus Christi, prout in euchari­ stia vi verborum ponitur, importare compositum ex materia prima et forma substantiali corporeitatis. 1 S. Thomas, III p., q. 76, a. i. 2 5ess. 13, c. 3; Denz-Bannw., 876. 3 ΙΙΊ p., q. 76, a. 2. 1 Valentia, In III p., disp. 6, q. 4, p. 2; Philippus a SS. Trinitate, De S. euchaiistiae sacramento, disp. 4, dub. 1; Billuart, De almo eucharistiae sacramento, diss. 4, a i. 6 Aegidius rom„ Theoremata de corpore Christi, prop. 32; Biel, In canoneni missae, Icet. 42. rt Gandavensis, Quodlib. 12, q. 10; Scotus, In IV Sent., dist. IO, q. 4; et dist. 11. q. 3· 14 210 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVI. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN BUCH. Haec theoria admitti nequit ex ea saltem parte, qua ponit in cor­ pore humano formam substantialem corporeitatis \ 3) Quidam recentiores volunt corpus Christi in eucharistia esse complexum atomorum vi attractionis adunatorum; et cartesiani docent illud consistere in trina dimensione. Hae tamen theoriae errant circa constitutionem corporum, et nulla­ tenus sunt admittendae * 2. 4) Alii contendunt corpus Christi, prout vi verborum ponitur in eucharistia, importare compositum substantiale, quod in recto importat materiam et in obliquo formam substantialem. Ita Solo, et Valentia3. Huic modo dicendi obstat compositum substantiale, quod est Chri­ stus, in recto importare tum materiam tum formam substantialem. 5) Scholastici communiter dicunt corpus Christi, quod vi verborum consecrationis ponitur in eucharistia, esse compositum substantiale, con­ stans in recto materia et forma substantiali, quae est ipsa anima ratio­ nalis Christi, non quatenus rationalis est aut sensitiva, sed quatenus dat esse corporeum corpori, et constituit «corpus organicum habens partes dissimilares, scilicet membra requisita ad corpus humanum, et in eis carnem, pellem, ossa, nervos»4, dentes, ungues, capillos, etc., quia sunt partes intégrales corporis ab anima rationali informatae, imo a Verbo Dei immediate adsumptae; uno verbo: corpus Christi in eucharistia est integrum corpus cum omnibus partibus integralibus, quas in caelo habet. Angelicus ad rem: «Ex vi sacramenti sub hoc sacramento continetur quantum ad species panis, non solum caro, sed etiam totum corpus Christi, scilicet ossa, nervi, et alia hujusmodi» 5. Non tamen complectitur salivam, sudorem, lacrimas et humores, quae non pertinent ad corpus humanum. 342. Thesis II. Vi verborum consecrationis vini ponitur sanguis Christi in eucharistia. (Est de fide.) Arg. 1) Concilium Tridentinum expresse docet contineri «sangui­ nem (Christi) sub vini specie ex vi verborum» ®. 2) Id in eucharistia continetur vi verborum, quod ipsa verba con­ secrationis significant. Sed verba consecrationis vini: Hic est calix san­ guinis mei; vel: Hic est sanguis meus, significant sanguinem Christi esse in calice sub specie vini. Ergo sanguis Christi est vi verborum sub specie vini. 1 Cfr. Marcellus a Puero Jesu, Psychologia, n. 414 sqq. 2 Huc venit thesis a S. Congregatione Studiorum approbata tanquam Ange­ lici Dootoris pronuntiatum majus: «Eadem anima rationalis ita unitur corpori, ut sit ejusdem forma substantialis unica, et per ipsam habet homo ut sit homo et animal, et vivens, et corpus, et substantia et ens. Tribuit igitur anima homini omnem gradum perfectionis essentialem; insuper communicat corpori actum essendi, quo ipsa est». Thesis 16. Acta Ap. Sedis, vol 6, p. 385 (1914). 3 Soto, In IV Sent., dist. 10, q. I, a. 1; Valentia, In III p., disp. 6, q. 4, p. 2, «Quid autem». 4 Philippus a SS. Trinitate, De S. Euch. sacram., disp. 4, dub. I. 5 III p., q. 76, a. 1 ad 2. e Srss. 13, C. 3; Denz-Bannw., 876. j ART. VI. QUID PONATUR IN EUCH. PER CONCOMITANTI AM 21 I 3) S. Thomas: «Sub speciebus vero vini est quidem sanguis Christi ex vi sacramenti» \ 343. Scholion. Quid importet sanguis Christi, qui ex vi verborum consecrationis vini ponitur in hoc sacramento. 1) In corpore humano duplex invenitur sanguis, unus nutrimentalis, qui nondum est perfectus sanguis, sed est in coctione et in via ad san­ guinis formationem, cum alimenta transformantur; alter naturalis, qui jam perfecte decoctus pertinet ad compositum humanum. Sanguis nutrimentalis non pertinet ad compositum humanum, sed ex se constituit aliud suppositum, et in Christo non fuit hypostatice unitus Verbo divino. Fuit quidem in Christo toto vitae suae tempore, at in resurrectione, utpote non pertinens ad suppositum humanum, non fuit adsumptus a Christo, nec remanet amplius in caelo. 2) Ex sanguine naturali aliquid amisit Christus durante vita, ut in circumcisione, et praesertim in passione. Diximus alibi sanguinem Christi in triduo passionis fuisse Verbo divino hypostatice unitum, at nihil obstabat, quominus aliqua pars hujus sanguinis, integritati cor­ poris non necessaria, relicta fuerit in mundo ad devotionem fidelium, non unita Verbo. In venerabili eucharistiae sacramento vi verborum consecrationis vini non est sanguis nutrimentalis, qui utpote hypostatice non unitus Verbo, non est amplius in corpore Christi, neque guttae sanguinis natu­ ralis, quas forte reliquit Christus in mundo, sed sanguis naturalis, qui fuit semper hypostatice unitus Verbo, et qui nunc est in corpore Christi in caelo. Corollarium. Tum corpus tum sanguis Christi sunt in hoc sacra­ mento ea integritate, quam habent a parte rei. Unde in ultima coena, quando Christus instituit eucharistiam, erat corpus vivum et sanguis per venas fluens; in triduo passionis, si fuisset hoc sacramentum cele­ bratum, fuisset corpus mortuum a sanguine verso separatum; nunc autem est corpus gloriosum, prout est in caelo 12. ARTICULUS VI QUID PONATUR IN CORPORE ET SANGUINE CHRISTI PER CONCOMITANTIAM 344. Status quaestionis. Diximus in articulo praecedenti ea esse per concomitantiam in eucharistia, quae realiter conjunguntur ei, quod ponitur vi verborum consecrationis. Hoc certe intelligendum est de con­ junctis adaequate et secundum naturalem exigentiam, ut sunt ea, quae pertinent ad integritatem termini directi transsubstantiationis, et quae habent nexum inseparabilem cum eo3. 1 111 p., q. 76, a. 2. - Cfr. Philippus a SS. Trinitate, De S. eucharistiae sacramento, disp. 4, dub. 1, part. 6. !l Cfr Philippus a SS. Trinitate, De S. eucharistiae sacramento, disp. 4, dub. 2 ad 1 212 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. β. XVI. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN EUCH. Vi ejusdem transsubstantiationis et non alterius actionis ponuntur in sacramento ea, quae sunt per concomitantiam, quatenus illa actio efficit directe quae verba significant, et indirecte ponit ea, quae natu­ raliter comitantur. 345. Thesis I. Corpus Christi est in eucharistia per concomitan­ tiam sub speciebus vini, et sanguis pariter Christi est per concomitantiam sub speciebus panis. Arg. 1) Concilium Tridentinum expresse hoc docuit dicens: «Sem­ per haec fides in Ecclesia Dei fuit... corpus sub specie vini et sanguinem sub specie panis... (exsistere) vi naturalis illius connexionis et concomitantiae, qua partes Christi Domini, qui jam ex mortuis resurrexit, non amplius moriturus, inter se copulantur» L 2) Ratio S. Thomae in verbis Concilii Tridentini non obscure in­ sinuata hoc certe probat. Quae enim realiter, adaequate· et secundum naturalem exigentiam conjunguntur, oportet esse simul, adeo ut, ubi­ cumque sit unum, necessario sit et aliud. Sed corpus Christi gloriosum realiter, adaequate et secundum naturalem exigentiam suo sanguini intra venas exsistenti conjungitur, et sanguis pariter corpori copulatur. Ergo corpus Christi in sanguine et sanguis in corpore est per naturalem concomitantiam. Scholion. Si in triduo passionis «fuisset hoc sacramentum celebra­ tum, sub speciebus panis fuisset corpus Christi sine sanguine; et sub speciebus vini sanguis sine corpore, sicut erant in rei veritate» 1 2. Ratio est, quia corpus et sanguis Christi in hoc sacramento sunt eo modo, quo exsistunt a parte rei. In triduo autem passionis sanguis Christi fusus est et a corpore revera separatus; et pariter in sacramento fuisset separatus. Loquimur de corpore et sanguine Christi separatis, quia si in triduo passionis aliqua pars sanguinis emortui in corpore Christi mansit, et celebratum fuisset sacramentum, corpus in illo sanguine, et ille sanguis vicissim in corpore eucharistico fuisset per concomitantiam, quia con­ juncta fuerunt a parte rei. 346. Thesis II. Anima rationalis Christi est sub utraque specie sacramentali per concomitantiam 3. 1) Constat ex Concilio Tridentino, in quo diserte dicitur animam Christi sub utraque specie vi naturalis connexionis et concomitantiae exsistere 4. 2) S. Thomas praeiverat dicens: «Consequens est, quod divinitas vel anima Christi non sit in hoc sacramento ex vi sacramenti, sed ex reali concomitantia* 5. 1 S«5. 13, C. 3: Denz-Bannw., 876. 2 S. Thomas, III p., q. 76, a. 2. 3 Aegidius romanus huic doctrinae adversatur dicens: «Omnino tamen facilius est sustinere, quod materia et forma panis virtute divina converti possit in solam materiam corporis Christi». Theoremata de corpore Christi, prop. 32. ■’ Sess. 13, c. 3; Denz-Bannw., 876. 3 III p., q. 76, a. 1 ad 1. ART. VI. QUID PONATUR IN EUCH. PER CONCOMITANTIAM 213 Difficultas tamen apparenter gravis in hoc occurrit. Anima enim rationalis in Christo, sicut in aliis hominibus, fuit forma substantialis humani corporis, tribuens ei, secundum doctrinam philosophicam con­ firmatam in Concilio Viennensi1 et approbatam a S. Congregatione Studiorum 2, non solum vitam, sed etiam esse corporeum. Hinc, quando nominamus corpus humanum physicum, in eo includi videtur anima rationalis dans esse corporeum. Quare diximus superius contra Biel nomine corporis, quod vi verborum ponitur in eucharistia, non intelligi materiam primam sed corpus constans materia et forma. Ex quo sequi videtur animam rationalem Christi vi verborum esse in eucharistia. Ad solutionem hujus difficultatis observandum est animam rationa­ lem, quae est forma substantialis hominis, esse virtualiter quadruplicem in homine, quatenus munia obit formae corporeae, animae vegetativae, animae sensitivae, et animae rationalis seu intellectivae, et confert ho­ mini esse corporeum, vegetativum, sensitivum et intellectivum. Sane conversio substantiae panis fit vi verborum consecrationis in corpus Christi, non vegetativum, sensitivum aut intellectivum, sed in corpus constitutum per materiam primam et animam rationalem sub munere formae corporeae dantis esse corporeum, quod munus virtuali­ ter distinguitur ab aliis ejusdem animae muneribus. Hoc sensu dicendum est corpus Christi, prout vi verborum ponitur in eucharistia, constare materia et forma substantiali, quae est anima rationalis in suo gradu inferiori dans corpori esse corporeum, virtualiter distincta a se ipsa considerata in gradu superiori. Anima igitur Christi in gradu inferiori, dans ut forma substantialis esse corporeum corpori Christi, est vi ver­ borum in sacramento. Et ipsa anima in gradibus superioribus, quatenus est forma substantialis dans esse vegetativum, sensitivum et intellecti­ vum corpori Christi, est in eucharistia per naturalem concomitantiam. Clarissime hoc docuit S. Thomas dicens: «Anima est forma corporis dans ei totum ordinem esse perfecti, scilicet et esse, et esse corporeum, et esse animatum, et sic de aliis. Convertitur igitur forma panis in formam corporis Christi, secundum quod dat esse corporeum, non autem secundum quod dat esse animatum tali anima» 3. 347. T HESIS III. Natura divina et persona Verbi sunt pariter in eucharistia per naturalem concomitantiam. Ea dicuntur esse per concomitantiam in hoc sacramento, quae na­ turali nexu conjunguntur termino directo conversionis. Sed divina natu­ ra et persona Verbi naturali nexu conjunguntur corpori ac sanguini Christi. Ergo. 348. Thesis IV. Quantitas corporis et sanguinis Christi est realiter in eucharistia per naturalem concomitantiam. Nota. Duo, ut vides, hic enuntiantur: 1) Quantitatem corporis et • inguinis Christi esse in hoc sacramento sub utraque specie contra Duran' 2 ■' I x Consi «De summa Trinitate et fide catholica»; Denz-Bannw., 480. Thesis 10; Acta Ap. Sedis, vol. 6, p. 385 (a. 1914). 111 p., q. 75, a. 6 ad 2. 214 de SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVI. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN EUCH, dum l; et hanc quantitatem, non vi verborum, sed per naturalem conco­ mitantiam esse in eucharistia contra Vazquez Pars l.a Quantitas est realiter in eucharistia. Antequam probetur quantitatem corporis et sanguinis Christi esse in eucharistia, observandum est quantitatem primario producere exten­ sionem partium in ordine ad se, quatenus extendit, distinguit et ordinat partes rei in ordine ad se; secundario vero extensionem partium in ordine ad locum, quatenus facit totum corpus commensurari toti loco, et partes ejusdem singulis partibus. Quamvis quantitas naturaliter tendat producere et producat utrum­ que effectum, potest tamen suspendere effectum secundarium seu ex­ tensionem partium in ordine ad locum 1 23. Dicimus itaque quantitatem corporis et sanguinis Christi, quatenus producit effectum primarium seu extensionem partium in ordine ad se, esse realiter in eucharistia sub speciebus panis et vini. Arg. 1) Hoc certe deducitur ex dogmate catholico, quo docemur corpus et sanguinem Christi esse vere et realiter sub speciebus panis et vini. Corpori enim et sanguini Christi naturaliter convenit habere quan­ titatem, quae producat extensionem partium in ordine ad se. 2) Christus habet in eucharistia omnes partes, quas habet in caelo, licet diverso modo. Sed Christus est in caelo cum sua quantitate. Ergo. 3) Accedit unanimis consensus theologorum, qui certe magnam auctoritatem habet in explicandis mysteriis. Pars 2.a Haec quantitas est in eucharistia per natura­ lem concomitantiam. Ratio est, quia verba consecrationis non significant directe quanti­ tatem, neque conversio panis fit directe in quantitatem. Hinc quantitas corporis et sanguinis Christi non est in eucharistia vi verborum conse­ crationis, sed per naturalem concomitantiam. Ad rem apposite S. Thomas: «Quia tamen substantia corporis Christi realiter non dividitur a sua quantitate dimensiva et ab aliis accidenti­ bus, inde est, quod ex vi realis concomitantiae est in hoc sacramento tota quantitas dimensiva corporis Christi, et omnia accidentia ejus»4*6. Hanc doctrinam amplectuntur omnes scholarum patroni s. 349. Corollarium. Quod diximus de quantitate, pari ratione dicen­ dum est de figura et aliis accidentibus naturalibus corporis et sanguinis 1 In IV Seni., dist. io, q. 2, n. 7. 2 In III p., disp. 87, c. 4. 3 «Quamvis corpus Christi, ait ad rem S. Thomas, prout est sub sacramento, habeat partes distinctas et situatas situ naturali, non est tamen adsignare in par­ tibus dimensionum panis, ubi singulae partes corporis Christi jaceant. Nec tamen sequitur, quod dicamus corpus Christi confusum, quia ordinem habent partes in se; secundum ordinem illum non comparantur ad dimensiones exteriores». In 1V Seni., dist. 10, q. i, a. 2, quaest. 4 ad 3. * III p., q. 76, a. 4. 6 Cfr. Sootus, In IV Sent., dist. 10. q. 4, n. 14 sqq.; Capreolus, In /I' Seni., dist. 10, q. 2, a. x, conci. 2. ART. VII. AN CHRISTUS ALIQUID AGAT PATIATURVH IN EUCH. 215 Christi. Ea igitur omnia accidentia absoluta et intrinseca, quae naturali nexu conjunguntur Christo in caelo, sunt per concomitantiam in hoc sacramento secundum modum essendi quantitatis, quam afficiunt. «Ac­ cidentia corporis Christi, ait S. Thomas, sunt in hoc sacramento... secundum realem concomitantiam. Et ideo illa accidentia corporis Christi sunt in hoc sacramento, quae sunt ei intrinseca» 1. Dixi absoluta et intrinseca, quia, cum Christus non sit circumscriptive in hoc sacramento, accidentia ejus corporis, quae significant situm, con­ tactum loci, etc., non sunt sub speciebus sacramentalibus. 350. Scholion. Pater et Spiritus Sanctus sunt praesentes in eucha­ ristia speciali modo, quatenus simul cum Filio operantur mirabilem con­ versionem panis et vini in corpus et sanguinem Christi, et conservant realem praesentiam Christi sub speciebus, sed non videntur esse in eo per realem et naturalem concomitantiam, quidquid dicant Suarez, Vaz­ quez, Lugo, Gabriel a S. Vincentio et Philippus a SS. Trinitate in con­ trarium 2; quia, ut recte ajunt Salmanticenses, «cuncta exsistentia in hoc sacramento per concomitantiam. sive sint substantialia sive accidenta­ lia, debent esse mediate vel immediate in supposito Christi, et conse­ quenter uniuntur termino primario (conversionis) in unitate suppositi. Personae autem Patris et Spiritus Sancti, licet uniuntur et sint idem cum Christo in natura divina, in qua invisibiliter communicant, nihilo­ minus non sunt in supposito Christi, sed illi realiter relative opponuntur, atque ideo nec mediate uniuntur corpori et sanguini Christi in identi­ tate suppositi»3. Ex hoc sequitur per concomitantiam in hoc sacramento non esse ea, quae sola indistantia, vel solo contactu corpori et sanguini praesentia sunt, ut vestes, etc., neque ea, quae in unitate naturae divinae ipsis uniuntur, ut Pater et Spiritus Sanctus, nisi simul corpori et sanguini Christi realiter uniantur in unitate suppositi. ARTICULUS VII AN ALIQUID AGAT PATIATURVE CHRISTUS IN EUCHARISTIA 351. Status quaestionis. 1) Actiones et passiones aliae sunt spi­ rituales, aliae corporeae. 2) Actiones spirituales sunt, quae exercentur per potentias spiritua­ les, ut intellectio et volitio per intellectum et voluntatem. Passiones spi­ rituales dicuntur, quae recipiuntur in potentia spirituali, ut tristitia in voluntate. 3) Actiones corporeae sunt, quae exercentur mediantibus organis. Et possunt esse pure corporeae, quae fiunt per membra externa, ut 111 p., q. 76. a. 5 ad 3. Suerez, De sacramentis, disp. 51, sect. 6, n. 10; Vazquez, In III p., disp. 185, .·, 11. 17; Luko, De eucharistia, disp. 8, sect. 6: Gabriel a S. Vincentio, De Sacra­ ni, ala eucharistiae, disp. <>, <]. 4, conci. 2; Philippus a SS. Trinitate, De S. eucha­ ristiae sacram., disp. 4, dub. 3. :1 De eucharistiae sacramento, disp. 7, n. 37. 1 216 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVI. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN EUCH. deambulatio; vel sensitivae, quae sensibus externis aut internis animae exercentur, ut visio corporalis; vel intentionales, quae specierum intentionalium immutatione fiunt. 4) Passiones corporeae sunt, quae patiuntur in organis corporis, et possunt esse pure materiales, ut corruptio; vel sensitivae, quae in sensi­ bus recipiuntur, ut dolor sensitivus ex vulnere accepto; vel intentionales, quae specierum intentionalium impressione in sensibus patiuntur, ut receptio specierum in visu. Quaeritur hic, an Christus in eucharistia exerceat vel patiatur me­ moratas actiones et passiones. 352. I. Christus Dominus in eucharistia exercet actiones spiritua­ les intellectus et voluntatis, quae non dependent a sensuum ministerio. Ratio est, quia ad exercendas actiones spirituales non requiritur ex­ tensio partium ad locum, sed sufficit, ut potentiae expeditae maneant in anima. Christus autem habet in eucharistia animam cum intellectu et voluntate expeditis. Ergo intelligit atque vult. Videt essentiam divi­ nam per scientiam visionis; revelata per scientiam infusam; veritates naturales per scientiam acquisitam in via. 353. II. Nullam actionem corpoream, sive pure corpoream, sive sensitivam, sive intentionalem, exercet Christus naturaliter in eucharistia. Nota. Aliqui veteres, ut Ockam, Biel et alii 1 docent Christum in hoc sacramento posse per se exercere easdem actiones, quas exercet in loco circumscriptive positus, eas tamen non exercere, quia Deus suspendit actio­ nes causarum naturalium in hoc mysterio. Verius tamen dixerim cum sententia, fere communi Christum, prout est in hoc sacramento, non posse citra miraculum exercere actiones corporeas. Fundamentum hujus adsertionis est, quia potentiae executrices ne­ queunt naturaliter suas operationes exercere, nisi applicentur subjecto per quantitatem, neque sensus externi aut interni vitaliter agere, nisi accipiant species intentionales extensas. Potentiae autem Christi, prout sunt in eucharistia, nec applicantur subjecto per quantitatem, nec acci­ piunt species intentionales extensas, quia sunt per modum substantiae. Unde Christus in eucharistia non movetur per se, non corrumpitur, non audit naturaliter, non videt. Pari ratione nihil Christus, prout est in eucharistia, ab externis agen­ tibus patitur, quia contactus agentium externorum non recipitur nisi in subjecto dimensive extenso. «Passio, ait Angelicus, convenit corpori passo per comparationem ad agens extrinsecum. Et ideo Christus, se­ cundum quod est sub hoc sacramento, pati non potest, potest tamen mori» z. 354. III. Non videtur Christus in hoc sacramento actus sensuum circa objecta et personas circumstantes supernaturaliter exercere. Nota. Aliqui theologi, ut devotionem erga corpus Christi eucharisticum commendarent, dixerunt Christum in statu sacramentali supernatura­ liter videre personas ac objecta praesentia, audire sonitum solemnitatis ex-12 1 2 Ockam, In IV Sent., q. 5; Biel, In IV Sent., dist. 10, conci. 6. III p., q. 81, a. 4 ad I. ART. VII. AN CHRISTUS ALIQUID AGAT PATIATURVE IN EUCH. 217 ternae atque orationes vocales fidelium. Ita Lessius, Cornelius A lapide, Gonet et novissime Hugon Sed longe probabilius puto Christum sub hoc sacramento nullam habere de facto supernaturaliter sensuum actionem, ac proinde nihil sensibiliter audire, nihil videre. Nullibi enim invenitur fundamentum, ut actiones sensitivas supernaturaliter tribuamus Christo exsistenti in hoc sacramento per modum substantiae; et sine fundamento speciali non sunt adstruenda miracula. Huic doctrinae contradicere videntur, qui pia devotione ducti tri­ buunt actiones sensibiles sacratissimo Cordi Jesu eucharistico, sed sine fundamento. Cor Jesu, prout est in eucharistia, nihil sensibile efficit, nihil patitur. 355. Scholion. De visione Christi in eucharistia per oculum corpo­ reum. Ab antiquis jam temporibus agitata est quaestio, an oculus corpo­ reus possit videre Christum in eucharistia. 1) Si sermo sit de visione naturali, certum esse puto oculum corpo­ reum non posse videre corpus Christi, prout est in eucharistia. Unde Algerus, Lanjrancus, Guitmiindus 2 et alii merito dixerunt sacrificium Ecclesiae duplici constare elemento, uno visibili, quod accidentibus panis et vini continetur, et alio invisibili, quod est corpus Domini nostri Jesu Christi. Katio hoc demonstrat, quia corpus Christi in eucharistia est per mo­ dum substantiae, quae naturaliter nequit oculo corporeo videri. 2) Non constat inter theologos, an hoc jieri possit de potentia Dei extraordinaria. Scotus affirmat dicens: «Deus de potentia absoluta posset causare in ocido glorioso vel non glorioso visionem istius corporis, licet istud corpus nusquam esset nisi in eucharistia» 1*3. Doctorem subtilem sequuntur CarIhusianus, Sotus, Valentia, Vazquez, Sylvius, Gonet, Contenson, Salman­ ticenses et alii plures tum thomistae tum extranei, qui S. Thomam ad suas partes trahere contendunt 4. S. Thomas haec habet: «A nullo autem oculo corporali corpus Christi potest videri, prout est in hoc sacramento... Corpus Christi secundum modum essendi, quem habet in hoc sacramento, neque sensu, nec ima­ ginatione perceptibile est, sed solo intellectu, qui dicitur oculus spiri­ tualis» 5. 1 Lessius, In III p., q. 76, a. 7, dub. 2, n. 51: Alapide, In Cant. Cant., 2, 9; Gonet, De sacramento eucharistiae, disp. 5, a. 4, n. 75; Hugon, De SS. eucharistia, <| 4, a. 3, n. 5. Hanc opinionem Franzelin vocat «probabilissimam et piam». De eucharistia, th. 11, p. 179 (ed. 4). Algerus, De sacramento altaris, lib. I, c. 5; ML 180, 752; Lanfraneus, De irpore et sanguine Domini, c. 10; ML 150, 421: Guitmundus, De corporis et san­ guinis Christi veritate eucharistiae, lib. 1; ML 149, 1434. ’ In I Γ tient., dist. ro, q. 9, n. 5. 1 Carlhusianus. In IV Sent., dist. 10, q. 4, § «Denique circa ista»; Sotus, In /I Sent., dist. 10, q. 1. a. 7; Valentia. In III p., disp. 6, q. 4, p. 3 in fine; Vaz­ quez. In 111 p., disp. 191, c. 2; Sylvius, In III p., q. 76, a. 7; Gonet, De eucharistia, disp 5, a 5, § 1; Salmantioensos, De eucharistiae sacramento, disp. 6, n. 68. » /// p . q 76, a. 7. 2l8 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVI. DE MODO QDO CHRISTUS EST IN EUCH. Plures theologi, putantes 5. Thomam sententiae negativae his verbis adhaerere, negant corpus Christi, prout est in hoc sacramento, posse de potentia Dei absoluta videri ab oculo corporeo. Ita Petrus Paludatius, Capreolus, Durandus, Suarez, Lugo, Joannes a S. Thoma, Becanus, Pesch, Billot et alii l. Quaestio non est tanti momenti, ut multum in ea immoremur, sed ut verum fateamur, argumenta sententiae negativae magis nos convincunt. Oculus enim corporeus nihil videt nisi per speciem sibi impressam objecti visi contactu quantitative. Impossibile autem videtur, ut cor­ pus Christi, prout est in eucharistia, imprimat in oculo corporeo spe­ ciem aliquam contactu quantitative. Ergo. ARTICULUS VIII QUANDO DESINAT CHRISTUS ESSE IN EUCHARISTIA 356. Status quaestionis. Certum est Christum Dominum aliquan­ do desinere esse in eucharistia. Quando hoc contingat, est objectum hujus discussionis. 357. Errores, i) Bucerus contendebat Christum in solo momento sum­ ptionis esse praesentem in eucharistia, non ante neque post; transactaque sumptione, desinere esse praesentem. 2) Chemnitius concedebat Christum esse praesentem durante tota actio­ ne coenae; absoluta autem coena, desinere esse sub particulis consecratis 1 2. 3) Alii dixerunt Christum desinere esse in eucharistia, quando aliquis vel indigne accedit ad sacramentum vel indigne eum tractat 3. 358. Thesis. Christus, peracta consecratione, est permanenter praesens in eucharistia ante et post communionem, quousque species sacramentales corrumpantur. Pars l.a Est permanenter praesens ante et post com­ munionem. Arg. 1) Concilium Tridentinum ait: Si quis dixerit, peracta conse­ cratione, in admirabili eucharistiae sacramento non esse corpus et sangui­ nem Domini nostri Jesu Christi, sed tantum in usu, dum sumitur, non autem ante vel post, et in hostiis seu particulis consecratis, quae post com­ munionem reservantur vel supersunt, non remanere verum corpus Domi­ ni, a. s. 4. 2) Est praesens ante communionem, quia verba: Hoc est corpus meum, vix pronuntiantur, continent veritatem. 1 Paludanus, /« IV Sent., dist. io, q. 4, a. 1, conci. 5; Capreolus, In IV Sent., dist. 10, q. 4, a. 3 ad 6; Durandus, In IV Sent., dist. 10, q. 4, n. 4; Suarez, De sa­ cramentis, disp. 53, sect. 4, n. 7; Lugo, De eucharistia, disp. 9, sect. 2, n. 20; Joan­ nes a S. Thoma, De sacramento eucharistiae, disp. 28, a. 4; Becanus, De sacramentis, c. 19, q. 6; Pesch, De eucharistia, n. 747; Billot, De eucharistia, th. 45. 2 Examen decr. Cone. Trid., «De euch. sacr. », c. 5. 3 Cfr. Suarez, De eucharistia, disp. 46, sect. 8, n. <>. 4 Sess. 13, can. 4; Denz-Bannw., 886. ART. UNIC. UTRUM REALITER ACCID. REMANEANT IN BUCH. 219 3) Est etiam praesens post communionem et post actionem coenae, quia Ecclesia has particulas reverenter conservat in sacrario, ac defert aegrotis. Pars 2.a Permanet praesens in eucharistia, quousque accidentia corrumpantur. Nunquam Ecclesia declaravit quanto tempore permaneat Christus sub speciebus sacramentalibus, sed communiter docent theologi ipsum esse realiter praesentem, quousque accidentia corrumpantur \ Rationem adsignat S. Thomas his verbis: «Cum corpus Christi et sanguis succedant in hoc sacramento substantiae panis et vini, si fiat talis immutatio ex parte accidentium, quae non suffecisset ad corruptio­ nem panis et vini, propter talem mutationem non desinit corpus et sanguis Christi esse sub hoc sacramento... Si vero fiat tanta immutatio, quod fuisset corrupta substantia panis et vini, non remanent corpus et sanguis Christi sub hoc sacramento»12. QUAESTIO XVII DE ACCIDENTIBUS EUCHARISTICIS ARTICULUS UNICUS UTRUM REALITER ET QUA REALITATE ACCIDENTIA PERMANEANT IN EUCHARISTIA 359. I. Accidentia panis et vini dicuntur quantitas, figura, color, sapor et alia phaenomena sensibilia, quae substantiam corpoream panis et vini ante consecrationem afficiunt, et. si verum est testimonium sen­ suum, mirabiliter post consecrationem permanent in eucharistia. Traditio universalis et documenta ecclesiastica communiter adserunt accidentia panis et vini in eucharistia sine propria substantia vere per­ manere et theologi scholastici conati sunt explicare, quomodo hoc sine dogmatis detrimento accidere possit. Sed, inventis saeculo xvm et deinceps modernis theoriis circa in­ dolem et influxum accidentium, magna confusio introducta est circa rcalitatem et modum perseverandi accidentium, quae dicuntur remanere in eucharistia. 360. II. Theoriae recentiores. 1) Cartesiani imprimis, qui ne­ gant accidentia realiter a substantia corporea distingui, volunt acciden­ tia nihil aliud esse, quam sensationes et affectiones, quas corpora in sen­ ibus nostris et objectis circumstantibus producunt. Cum autem panis <■( vinum convertuntur in corpus et sanguinem Christi, non remanent 1 ’ Cir. Sunrez, De sacramentis, disp. 46, sect. 8, n. 8. Hl P·. ‘1 77. “ 4· 220 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVII. DE ACCIDENTIBUS EUCHARISTICIS realiter accidentia panis et vini, sed Deus immediata sua actione produ­ cit sensationes atque affectiones panis et vini in nostris sensibus. Unde non sunt realiter accidentia, sed purae apparentiae specierum r. 2) Atomistae, sicut cartesiani, docent substantiam corpoream et accidentia realiter non distingui, sed dicunt aerem et aetherem, cum corpora moventur, mediantibus undulationibus accedere ad nostros sen­ sus, eosque sensationibus afficere. Peracta autem consecratione panis et vini in sacramento eucharistiae, ubi accidentia pereunt vel potius con­ vertuntur in corpus et sanguinem Christi, Deus speciali virtute loco substantiae panis producit vim objectivam resistendi, vel, ut alii volunt, sustinet materiam imponderabilem substantiae panis et vini prius com­ mixtam, ex qua prodeunt undulationes aeris et aetheris, quae sensus nostros tangunt et immutant. Juxta caftesianos igitur Deus immediate producit sensationes in nobis, et species eucharistiae sunt apparentes, dum juxta atomistas Deus producit aut sustinet vim objectivam resis­ tendi, a qua prodeunt undulationes aeris et aetheris, afficientes sensus. Ita Emmanuel Maignan, Ord. Min.; Tongiorgi, Palmieri et alii1 2. Haec theoria, quatenus docet Deum producere vim objectivam resi­ stendi (Tongiorgi), licet ponat phaenomena objectiva, negat tamen haec phaenomena esse accidentia panis et vini contra doctrinam Ecclesiae traditionalem, et est rejicienda. Quatenus ponit cum Palmieri materiam imponderabilem, quae sub­ stantiae panis et vini commixta erat, quaeque sensibiliter resistere di­ citur atque phaenomena producere, aliquam certe realitatem objectivam conservat, sed secum fert grave inconveniens. Sacerdos enim dicens: Hoc 1 Cfr. Mercier, Ontologia, n. 157. _ 2 Maignan, Philosoph. sacra, t. 1, c. 22; Tongiorgi, Cosmologia, n. 237 sqq.; Palmieri, Cosmologia, th. 26. Tongiorgi rem explicat his verbis: «Fac itaque, sublata, v. gr., panis substantia, divinam virtutem efficere, ut in loco, ubi erat panis, intraque eosdem limites, re­ sistentia habeatur eodem modo atque ordine, quo a panis illius atomis atque moleculis exercebatur. Ex hoc illico habebis extensionem mobilem atque divisibilem, similem in omnibus extensioni panis, habebis eamdem figuram, cohaesionem, du­ ritiem, caeterasque qualitates generales et speciales, quas panis prae se ferebat. Accedent undae luminosae, et in illa superficie eodem modo modificabuntur ac diffundentur ac prius a superficie panis... Hinc tactus, visus, gustus in ea exten­ sione reperient eadem, quae antea reperiebant... Immo non solum humani sensus sed et aether et aer et corpora caetera, si sensus essent capacia, apparentes illas moleculas apparensque illud corpus a veris moleculis veroque corpore non distin­ guerent... Facile colliges, quo pacto juxta hanc sententiam accidentia corporum absque subjecto manere dicuntur. Manent videlicet non secundum entitatem, quam prius in substantia habebant, sed secundum entitatem effectuum: suntque haec accidentia sine subjecto identica cum accidentibus, quae prius erant in subjecto, non identitate numerica et absoluta, sed identitate relativa in sensibili». Cosmo­ logia, nn. 237-239. Palmieri exstruxit suam theoriam his verbis: «Supponimus enim substantiam panis et vini non esse nisi materiam ponderabilem sicut et cuj usque corporis natu­ ralis. Scimus autem atomos corporum immersas veluti esse intra materiam impon­ derabilem, quae sinus omnes corporis pervadit, quaeque cohaerentes tenet partes seu atomos corporis. Fac igitur desinere omnem substantiam panis et vini, Deum­ que efficere, ut materia imponderabilis, quae illis commixta erat, sensibiliter resi­ stat in eodem spatio, quemadmodum prius resistebat corpus; habebis eadem phae­ nomena et quidem objectiva, hoc est, a causa exsistente a parte rei determinata, quae primo habebas». Cosmologia, th. 26, p. 1S3 sq. ART. UNIC. UTRUM REALITER ACCID. REMANEANT IN EUCH. 221 est corpus meum, non posset enuntiare solum corpus Christi, sed simul necessario enuntiaret illam materiam imponderabilem, subjectum simul et causam phaenomenorum sensibilium, et falsum diceret1. P. Leray, eudista, atomistarum theoriam partim sequutus, singula­ rem excogitavit theoriam. Contendit enim panem et vinum constare atomis heterogeneis, quae in corpore humano inveniuntur. Cum autem substantia panis et vini conversa est in corpus et sanguinem Christi, atomi corporis et sanguinis Christi successerunt atomis panis et vini. Hinc accidentia, quae sunt atomi, inhaerent corpori Christi2. Haec theoria non salvat, ut opus est, identitatem accidentium panis et vini ante et post consecrationem 3. 3) Dynamistae paulo aliter rem explicant. Contendunt corpora essentialiter constitui viribus seu energiis inextensis. Centrum ipsum seu nucleus energiarum est substantia. Energiae autem nuclei producunt phaenomena extensionis, caloris, coloris, sapo­ ris, etc., quae dicuntur accidentia. Cum substantia panis et vini seu nu­ cleus principalis energiarum convertitur in corpus et sanguinem Christi, deberent accidentia naturaliter perire, sed Deus conservat impulsum (ενέργημα— actum transeuntem), qui a virtute substantiae (ενεργεια— actu immanente) producebatur, et prodit in phaenomena'·. 361. Ill, Theoria scholasticorum. Scholastici, doctrinam Stagi­ ritae et Porphirii sequuti, totum mundum spectabilem distinguunt in substantias et accidentia. Substantia est, cui competit esse per se, et si est corporea, ut est substantia panis et vini, quam hic dicimus converti in corpus et sangui­ nem Christi, constat materia et forma ut partibus physicis, et exigit trinam dimensionem in altum, latum et profundum. Accidens est, cui competit esse in alio, vel inhaerere alteri tanquam subjecto. Non actualis inhaerentia sed exigentia ad inhaerendum est de ejus essentia. Porro, sicut substantia, quae est id, quod est per se, per subsisten­ tiam realiter ab ea distinctam redditur incommunicabilis alteri, et per exsistentiam substantialem ponitur extra causas et nihil, ita accidens per inhaerentiam actualem realiter ab eo distinctam est in alio tanquam in subjecto, et per exsistentiam accidentalem ab accidente et ab inhaeren­ tia distinctam ponitur extra causas 5. Hinc scholastici, applicando hanc doctrinam speciebus sacramentaliCfr. Sasso, De eucharistia, th. n; et Pesch, De sacramentis, n. 712. Le dogme de l'eucharistie, 1900. Cfr. Van Noort, De sacramentis, n. 325. 1 Franzelin ait ad rem: «Iste impulsus imprimis non est nihil sed aliquid reale, quod tamen ex sese postulat inesse ipsi substantiae et sustentari a substantia, nee potest naturaliter in se ct per se esse extra substantiam... Attamen, quia est res i.n cidens) aliquid habens entitatis distinctae a substantia, potest a Deo conservari, etiam desinente substantia, ubi id, quod substantia, ut causa secunda conferebat .id esse et conservationem accidentis, a Deo ut causa prima suppletur, non sane pel mod tun sustentantis subjecti, sed per modum causae efficientis». De sacra­ mento eucharistiae, th. 16, p. 289 (ed. 1888). ' ( Ir Salinanlioonsoa, Dc eucharistiae sacramento, disp. -8, n. 20; et Mercier, Ontologia, n. 158, • 2 222 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVII, DE ACCIDENTIBUS EUCHARISTICIS bus, docent omnia accidentia panis et vini, peracta consecratione, per­ manere in eucharistia, ita tamen ut sola quantitas conservetur a Deo miraculose sine subjecto, et caetera recipiantur in quantitate ac con­ serventur modo connaturali. His breviter ita expositis, statuenda est vera doctrina circa permanentiam specierum in hoc sacramento. 362. Thesis I. Accidentia panis et vini, peracta consecratione, vere et realiter realitate objectiva permanent in eucharistia. Arg. 1) Ex Concilio Tridentino. Concilium Tridentinum definit totam substantiam panis et vini converti in corpus et sanguinem Christi, manentibus dumtaxat speciebus panis et vini *. Specierum autem nomine nihil concilium intellexit nisi accidentia realia in oppositione ad sub­ stantiam. Ex his concilii verbis deducunt plures theologi doctrinam expositam esse de fide. Ita Sotus, Toletus, Suarez, Lugo, Gonet, et alii plures tum veteres tum recentiores 12. Nihilominus aliqui theologi recentiores dicunt verba concilii manen­ tibus dumtaxat speciebus panis et vini non fuisse dicta per modum defi­ nitionis sed per modum explicationis, et reddere doctrinam, non de fide, sed fidei proximam et theologice certam. Ita Salmanticenses 3. Certe in mente Patrum erat speciebus panis et vini, quibus acciden­ tia designabantur, aliquam realitatem concedere, et verba relata, quid­ quid sit de definitione, magnam conciliant nostrae thesi auctoritatem. 2) Ex Sanctis Patribus. Sancti Patres constanter tenuerunt in eucharistia sedulo distinguendam esse rem internam ac invisibilem, quae adoratur, a re sensibili, quae tangitur, videtur, odoratur. Res invisibi­ lis, quae adoratur, est corpus Christi, res sensibilis, quae palpatur ac videtur, sunt species seu accidentia panis et vini. Unde populus Chri­ stianus a SS. Patribus edoctus semper credidit accidentia eucharistica objectivam habere realitatem. 3) Ex auctoritate veterum theologorum. Traditionem a Patribus acceptam veteres theologi sua auctoritate firmavere. Scholarum omnium principes unanimi consensu dixerunt in venerabili sacramento euchari­ stiae accidentia realiter permanere. Unus pro mille sufficiat. Guillermus Parisiensis ait: «Accidentia simul accepta putamus formam panis visi­ bilem. Non indiget autem omnipotens virtus vivifici panis illo fulcimen­ to, cum ipse sit portans omnia verbo virtutis suae» 4. Conferri possunt S. Albertus M., S. Bonaventura, S. Thomas, Scotus et alii5. 1 Siss. 13, can. 2; Denz-Bannw., 884. 2 Sotus, In IV Sent., dist. 10, q. 2, a. 1; Toletus, In III p., q. 75, a. 5; Suarez, De eucharistia, disp. 56, sect. 1, n 1; Lugo, De eucharistia, disp. 10, sect. 1, n. 1; Gonet, De eucharistia, disp. 6, a. I, n. 2. 3 De eucharistiae sacramento, disp. 8, n. 7. 4 De sacramento eucharistiae, transsubstantiatio panis; fol. 14; ed. Parisio­ rum, 1516. 5 S. Albertus M., In IV Sent., dist. 12, a. i; S. Bonaventura, In IV Sent., dist. n, p. i, a. 1, q. 2; s. Thomas, Contra Gentiles, lib. 4, c. 63; Sootus, In IV Sent., dist. 12, q. 1. ART. UNIC. UTRUM REAL1TER ACCID. REMANEANT IN EUCH. 223 4) Ex ratione. Rationem theologicam dilucide exponit S. Thomas dicens: «Necesse est tamen aliquid (in eucharistia) remanere, ut verum sit quod dicitur: Hoc est corpus meum; quae quidem verba sunt hujus conversionis significativa et factiva. Et quia substantia panis non manet, nec aliqua prior materia, necesse est dicere, quod maneat id, quod est praeter substantiam panis. Hujusmodi autem est accidens panis. Rema­ nent ergo accidentia panis, etiam post conversionem praedictam» 1. «Non tamen hoc fieri dicimus, quasi species illae, quae sensibus apparent in sacramento, sint solum phantasia videntium, sicut solet esse in prae­ stigiis artis magicae, quia veritatis sacramentum nulla fictio decet»12. 363. Thesis II. Accidentia panis et vini, peracta consecratione, manent in eucharistia sine subjecto proprio. Arg. 1) Ex conciliis. Concilium Constantiense damnavit Wide]fi secundam propositionem his verbis conceptam: «Accidentia panis non manent sine subjecto in eodem sacramento (altaris)»3. Concilium Tridentinum docet substantiam panis et vini converti in corpus et sanguinem Christi, «manentibus dumtaxat speciebus panis et vini» 4. Ergo haec accidentia non manent in suo subjecto. 2) Ex auctoritate catechismi S. Pii V: «Tertium restat, quod in hoc sacramento maximum atque admirabile videatur... panis videlicet et vini species in hoc sacramento sine aliqua re subjecta constare. Nam, cum antea demonstratum sit corpus Domini et sanguinem vere in sacra­ mento esse, ita ut nulla amplius subsit panis et vini substantia, quoniam ea accidentia Christi corpori et sanguini inhaerere non possunt, relin­ quitur, ut supra, omnem naturae ordinem ipsa se nulla alia re nixa sustentent. Haec perpetua et constans fuit catholicae Ecclesiae do­ ctrina» 5. 3) Ex auctoritate et ratione S. Thomae. Haec ad rem habet Angeli­ cus Doctor: «Accidentia panis et vini, quae sensu deprehenduntur in hoc sacramento remanere post consecrationem, a) non simt sicut in subjecto in substantia panis et vini, quae non manet (ut supra dictum est, q. 75, :ia. 2-6); b) neque etiam in forma substantiali, quae non manet; et, si remaneret, subjectum esse non posset, ut patet per Boetium in lib. I de Trinitate. Manifestum est etiam, quod hujusmodi accidentia; c) non sunt in substantia corporis et sanguinis Christi sicut in subjecto; quia sub­ stantia humani corporis nullo modo potest his accidentibus affici, neque etiam est possibile, quod corpus Christi gloriosum et impassibile exsi­ stens, alteretur ad suscipiendas hujusmodi qualitates». «Dicunt autem quidam, quod sunt sicut in subjecto in aere circum­ stante. Sed nec hoc esse potest. Primo quidem, quia aer non est hujus­ modi accidentium susceptivus. Secundo, quia hujusmodi accidentia non 1 2 Contra Gentiles, lib. 4, c. 63; «Sciendum». Opusc. II (ed. Parmae), Declaratio quorumdam art. contra graecos, arme- nos et saracenos, c. 8. «Si autem». 3 Donz-Bnnnw., 582. 1 S,i3, can. 2; Denz-Bannw., 884. 5 Part. 2, c. 4, n. 45. DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVII. DE ACCIDENTIBUS EUCHARISTICIS 224 sunt, ubi est aer, quinimo ad motum harum specierum aer depellitur. Tertio, quia accidentia non transeunt de subjecto in subjectum; ut sci­ licet idem accidens numero, quod primo fuit in uno subjecto, postmodum fiat in alio; accidens enim numerum accipit a subjecto; unde non potest esse, quod idem numero manens, sit quandoque in hoc, quando­ que in illo subjecto. Quarto, quia, cum aer non spolietur accidentibus propriis, simul haberet accidentia propria et aliena. Nec potest dici, quod hoc fiat miraculose virtute consecrationis, quia verba consecra­ tionis hoc non significant, quae tamen non efficiunt nisi suum signi­ ficatum.» «Et ideo relinquitur, quod accidentia in hoc sacramento manent sine subjecto. Quod quidem virtute divina fieri potest. Cum enim effectus magis dependeat a causa prima, quam a causa secunda, Deus, qui est prima causa substantiae et accidentis, per suam infinitam virtutem con­ servare potest in esse accidens, subtracta substantia, per quam conser­ vabatur in esse sicut per propriam causam» x. 4) Accidentia realiter distinguuntur a substantia, et nihil obstat, quominus virtute divina exsistant separata ab ea. 364. Corollaria. Ex his facile colliges sequentia: 1) Accidentia eucharistica non sunt solae sensationes a Deo imme­ diate in nobis productae, prout cartesiani imaginati sunt. Solis enim sen­ sationibus nequeunt applicari expressiones conciliorum, quae semper loquuntur de accidentibus panis et vini. 2) Rejicienda est theoria atomislarum. juxta quam accidentia panis et vini revera pereunt, et Deus loco panis sustinet vim objectivam resi­ stendi, ex qua, mediantibus undulationibus, sensationes perveniunt ad sensus, quia in hac theoria nihil remanet in eucharistia de accidentibus panis et vini. 3) Neque materia imponderabilis, quam supponit Palmieri pani com­ mixtam, remanet in eucharistia post consecrationem, quia haec materia imponderabilis, si daretur, esset aliquid de substantia panis, non acci­ dens; et juxta Concilium Tridentinum et theologos catholicos nihil rema­ net de substantia panis in hoc sacramento post consecrationem. 4) Theoria P. l.eray, quae tenet accidentia panis et vini post conse­ crationem inhaerere corpori Christi, disertis verbis rejicitur a S. Thoma loco citato. 5) Systema denique dynamistarum non bene explicat permanentiam accidentium panis et vini in eucharistia post consecrationem. Errat impri­ mis in adsignanda constitutione corporum, quae non nucleis energiarum sed materia et forma constant, et, ut bene arguit Pesch'12, quamvis ad­ mittatur suppositum, sine fundamento dicitur impulsum seu actionem transeuntem substantiae panis a Deo conservari. 1 2 III p., q. 77, a. i. De sacramentis, n. 713. ART. UNIC. UTRUM REALITER ACCID. REMANEANT IN EUCH. 225 365. Thesis III. Sola quantitas panis et vini manet in eucharistia sine subjecto, caetera autem accidentia inhaerent quantitati tanquam subjecto. Angelicus Doctor hanc thesim explicat atque defendit dicens: «Necesse est dicere accidentia alia, quae remanent in hoc sacramento, esse sicut in subjecto in quantitate dimensiva panis et vini remanente. Primo quidem per hoc, quod ad sensum apparet aliquid quantum esse ibi coloratum, et aliis accidentibus affectum; nec in talibus sensus decipitur. Secundo, quia prima dispositio materiae est quantitas dimensiva; unde et Plato posuit primas differentias materiae magnum et parvum. Et quia primum subjectum est materia, consequens est, quod omnia alia accidentia referantur ad subjectum, mediante quantitate dimensiva (si­ cut et primum subjectum coloris dicitur esse superficies), ratione cujus quidam posuerunt dimensiones esse substantias corporum, ut dicitur in I Metaphysicorum, text. 19, et seq. Et quia, subtracto subjecto, rema­ nent accidentia secundum esse, quod prius habebant, consequens est, quod omnia accidentia remaneant fundata super quantitatem dimen­ si vam» x. Rursum: «Qualitates non sunt divisibiles nisi per accidens, scilicet ratione subjecti. Dividuntur autem qualitates remanentes in hoc sacra­ mento per divisionem quantitatis dimensivae, sicut patet ad sensum. Ergo quantitas dimensiva est subjectum accidentium, quae remanent in hoc sacramento» 12. Deus igitur influxu speciali seu supernaturali conservat quantitatem panis et vini sine subjecto, ut bene docent Philippus a SS. Trinitate et Salmanticenses 3, et deinde concursu communi sine miraculo sustinet alia accidentia in quantitate 4. 366. Scholion I. Non videtur quantitas novum modum perseitatis adquirere, cum supernaturali Dei actione conservatur in esse sine sub­ jecto, sed, sicut prius conservabatur in substantia per exsistentiam accidentalem distinctam ab exsistentia substantiali panis, ita post consecrationem conservatur a Deo in sua exsistentia accidentali sine ulla intrinseca mutatione cum dependentia aptitudinali ad proprium subjectum, quin tamen ullam violentiam patiatur 5. 367. Scholion II. De actionibus specierum. Accidentia eucharisti­ ca possunt sine novo miraculo exercere omnes actiones, quas prius in suo subjecto exercebant. S. Thomas ait ad rem: «Quia unumquodque agit, in quantum est ens actu, consequens est, quod unumquodque, sicut se habet ad esse, ita se habeat ad agere. Quia igitur secunclum praedicta a. 1 hujus quaestionis, speciebus sacramentalibus datum est divina 1 III p., q. 77, a. 2. 3 III p., q. 77, a. 2, «Sed contra». 3 Philippus a SS. Trinitate, De S. eucharistiae sacramento, disp. 5, dub. x ad 3; Salmantioenses, De euch. sacram., disp. 8, n. 21. '* Ipsi philosophi judaei atque gentiles docuerunt saepe accidentia posse se­ parari a subjecto. Cfr. Abon Gabirol, Fons vitae, tr. 2 et 3: Porphirius, De praedi­ cabili, et alii. 4 Cfr. Gabriel a S. Vinoontio, De sacramento euch., disp. II, q. 3; et Philippus n SS. Trinitate, De S. euch. sacram., disp. 5, dub. 3, 16 226 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVII. DE ACCIDENTIBUS EUCHARISTICIS virtute, ut remaneant in suo esse, quod, habebant, substantia panis et vini exsistente, consequens est, quod etiam remaneant in suo agere. Et ideo omnem actionem, quam poterant agere, substantia panis et vini exsistente, possunt etiam agere, substantia panis et vini transeunte in corpus et sanguinem Christi» x. Ut haec doctrina magis clarescat et radicitus explicetur, notandum est cum Philippo a SS. Trinitate tria esse actionum genera, quae acci­ dentibus tribui possunt: 1) Quaedam sunt actiones intentionales, quae mediantibus speciebus immutant sensus. 2) Aliae nuncupantur physi­ cae accidentales, quae producunt vel immutant qualitates in rebus, ut sunt alterationes reales, caloris, frigoris, etc. 3) Aliae dicuntur actiones substantiales, quibus producitur vel destruitur substantia, ut generatio et corruptio. Quamvis in hoc non sit concors theologorum sententia, multo com­ munius et verius dicunt Doctores accidentia eucharistica posse exercere hujus triplicis generis actiones. Accidentia siquidem eucharistica: 1) Videntur, odorantur, palpantur, ac proinde immittunt species intentionales et immutant nostros sensus. 2) Frigefaciunt dentes, calefaciunt stomachum, etc., actione physica accidentali; et 3) Possunt esse et aliquando sunt principium generatio­ nis, et exercent actiones substantiales. 368. Scholion III. De corruptione specierum. Accidentia euchari­ stica saepe corrumpi sensuum testimonio novimus. Si enim hostiae con­ secratae applicetur ignis, statim in cinerem vertitur, mutatur color, et caetera accidentia alterantur. Hoc fieri agentium naturalium virtute est certa theologorum senten­ tia contra Scotum et Durandum 12, qui dicunt a solo Deo fieri hujusmodi corruptionem. Quomodo hoc contingat, optime de more explicat Angelicus dicens: «Corruptio est motus ex esse in non esse. Dictum est autem supra, a. praec., quod species sacrament ales retinent idem esse, quod prius habebant, substantia panis et vini exsistente, et ideo, sicut esse horum accidentium poterat corrumpi, substantia panis et vini exsistente, ita etiam potest corrumpi, illa substantia absente. Poterant autem hujusmodi accidentia primo corrumpi dupliciter: uno modo per se, alio modo per accidens. Per se quidem, sicut per alterationein qualitatum, et augmentum vel diminutionem quantitatis... Per accidens per corruptionem subjecti; et hoc modo possunt corrumpi etiam post consecrationem. Quamvis enim subjectum non remaneat, remanet tamen esse, quod habebant hujus­ modi accidentia in subjecto..., et ideo hujusmodi esse potest corrumpi contrario agente» 3. Ad haec optime addit Philippus a SS. Trinitate: «Species sacramentales aliquae habent contrarium, ut color, odor, sapor; et istae corrum­ puntur tam per se, quam per accidens: aliae vero non habent contra1 III p., q. 77, a. 3. 2 Scotus, In IV Sent., dist. 12, q. 3, «Dico»; Durandus, In IV Seni., dist. 12, q. 2, n. 7. 3 III p., q. 77, a. 4. ART. UNIC. UTRUM REAL1TER ACCID. REMANEANT IN EUCH. 227 num, ut quantitas; et hae corrumpuntur tantum per accidens, quando corrumperetur subjectum, si adesset»1. 369. Scholion IV. De generatione rerum ex speciebus sacramentalibus. 1) Theologi scholastici facile concedunt contra Algerum et Waldensem 1 2 ex speciebus sacramentalibus corruptis aliquid generari, et quidem defendunt contra Scotum, Durandum et alios34, id fieri per virtutem agentis creati seu naturalis. «Ad sensum videri potest, ait Angelicus, ex speciebus sacramentali­ bus aliquid generari, vel cineres, si comburantur, vel vermes, si putre­ fiant, vel pulveres, si conterantur» ’. Id autem probat sequenti argumento: «Cum corruptio unius sit ge­ neratio alterius, ut dicitur in I de generatione, textu 17, necesse est, quod ex speciebus sacramentalibus aliquid generetur, cum corrumpantur, ut dictum est art. praeced. Non enim sic corrumpuntur, ut omnino dispereant, quasi in nihilum redigantur, sed manifeste aliquid sensibile eis succedit» 5. Non autem miraculose sed naturaliter haec fiunt, quia non videtur Deus miraculum facere, ut species putrescat aut per combustionem dis­ solvatur, sed potius videmus naturali ac consueto ordine accidentia com­ buri ac putrescere8. Hinc ignis naturaliter comburit species et generat cinerem, causarum naturalium actione putrescunt species et generantur vermes; virtute naturali digerit homo hostias consecratas, et ex eis sa­ tiatur ac nutritur. Conferri possunt Capreolus, Cajetanus, Soto et alii7. 2) Pulsat tamen animum gravissima difficultas, quam non dissimu­ lat Angelicus6, et proponunt atque diversimode solvunt scholastici. En difficultas. In omni generatione requiritur materia prima, ex qua educatur forma substantialis. Sed accidentibus sacramentalibus nulla subest materia prima, ex qua educatur forma substantialis rei generandae. Ergo ex accidentibus sacramentalibus nihil generari potest. Sub speciebus sacramentalibus nulla revera est materia, quae recipiat novam formam. a) Aliqui dixerunt generationem fieri, non ex accidentibus, quae conspicimus, sed ex aere circumstante. Ita refert S. Thomas ®. Sed hanc opinionem expresse rejicit Angelicus. Revera, si hostiae, quae sunt in magna pyxide, comburantur, generantur cineres in majori quantitate, quam potest produci ex aere incluso in pyxide. b) Alii dixerunt solam quantitatem panis et vini esse subjectum 1 De S. eucharistiae sacramento, disp. 5, dub. 5 ad 2. Cfr. Soto, In IV Sent., disp. 10, q. 2, a. 4. 2 Algerus, De sacram, corp, et sang. Domini, lib. 2, c. 1; ML 180, 809 sqq.; Waldensis, De sacramen., lib. 2, c. 62. 3 Scotus, In IV Sent., dist. 12, q. 6, «Dico igitur»; Durandus, In IV Sent., dist, 12, q. 2, n. 10. 4 III p., q. 77, a. 5, «Sed contra». 1 III p., q. 77, a. 5. ° Cfr. S. Thomas, Contra Gentiles, lib. 4, c. 66. 7 Capreolus, In IV Sent., dist. 12, conci. 3; Cajetanus, In III p., q. 77, a. 5; Soto, In IV Sent., dist. 10, q. 2, aa. 4-5. * 111 p., q. 77, a. 5. « III p., q. 77, a. 5. 228 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVII. DE ACCIDENTIBUS EUCHARISTICIS generationis, adeo ut novum compositum constet sola quantitate et for­ ma substantiali, et res inde provenientes pergant exsistere sine subjecto proprio seu sine materia. Ita Aegidius, Ferrariensis et alii1. In hac explicatione nimis multiplicantur miracula. c) Alii dicunt eamdem materiam primam, quae in consecratione desierat, in momento generationis reproduci, et ex ea formam substan­ tialem educi. Ita Lugo 1 2. Hic dicendi modus videtur rejiciendus. Materia enim panis simul cum forma conversa est per verba consecrationis in corpus Christi, et ad­ mitti nequit eam in corruptione specierum ex corpore Christi iterum converti in materiam primam panis3* . d) Alii contendunt substantiam compositam a Deo creari in mo­ mento corruptionis specierum, ut agens naturale possit agere in genera­ tionibus subsequentibus. Ita Scotus, Vazquez et alii *·. In hoc casu generatio non fieret ex speciebus sacramentalibus, ut bene arguit Capreolus 5 contra Paludanum, sed ex illo composito noviter creato, et hoc est rejiciendum. e) Alii communius et verius defendunt quantitatem panis et vini in momento generationis a Deo miraculose converti in materiam primam, ex qua educitur forma substantialis. Ita videtur docere S. Thomas, et defendunt Capreolus, Cajetanus, Gabriel a S. Vincentio, Philippus a SS. Trinitate, Salmanticenses,' Billuart et alii 6. Haec explicatio est certe aptior ad solvendam difficultatem propo­ sitam. Conandum siquidem est, ut ponatur materia ad salvandam gene­ rationem ex speciebus sacramentalibus, quin multiplicentur miracula. In hac autem theoria ponitur materia cum sola continuatione miraculi jam exsistentis. Cum ignis vel principium corruptionis applicatur hostiae consecra­ tae, recipiuntur in accidentibus omnes dispositiones ad alterationem necessariae, quousque jam qualitates resolvantur, et quantitas sit de­ struenda. Cum autem corruptio unius sit generatio alterius, et genera­ tio fieri nequeat sine materia prima, in eo instanti, in quo per vim ca­ loris vel actionem contrariorum resolvuntur qualitates et destruenda est quantitas, Deus virtute praecedentis miraculi, quo sustinebat quanti­ tatem sine subjecto, eam convertit in materiam primam, ut agens na­ turale educat ex ea formam substantialem. Hanc doctrinam tradidisse videtur S. Thomas, cum ait: «Quantitas dimensiva panis et vini retinet naturam propriam, et accipit miraculose vim et proprietatem substantiae»7. «Species sacramentales, etsi non sint 1 Aegidius, Theoremate 44 et 45; Ferrariensis, Contra Gentiles, lib. 4, c. 66. ! De sacramento eucharistiae, disp. 10 sect. 2, n. 31. 3 Cfr. Gabriel a S. Vincentio, De sacram, euch., disp. XI, q. 5. * Scotus, In IV Sent., dist. 12, q. 6; Vazquez, In III p., disp. 184, c. 3. 5 In IV Sent., dist. 12, q. 1, a. 3, ad arg. Scoti contra 3 conci. ° S. Thomas, III p., q. 77, a. 5 ad 3; Capreolus, In IV Sent., dist. 12, q. 1, a. 3; Cajetanus, In III p., q. 77, a. 5; Gabriel a S. Vincentio, De sacramento eucha­ ristiae, disp. ii, q. 5; Philippus a SS. Trinitate, De S. eucharistiae sacramento, disp. 5, dub. 6; Salmanticenses, De euch. sacram., disp. 8, n. 57; Billuart, Do almo euch. sa­ cramento, disp. i, a. 6, § 2. 7 STI P-. q· 77. »· 5 ad 3. ART. UNIC. UTRUM REALITER ACC1D. REMANEANT IN EUCH. 229 ea, ex quibus corpus hominis constat, tamen in ea convertuntur»1. Haec verba, ut bene animadvertit Philippus a SS. Trinitate 12, nequeunt intelligi de totali immediata conversione specierum in substantiam novam, quia negaretur generatio, sed debent intelligi de earum conversione in materiam, ex qua educatur forma substantialis in eodem instanti. Hoc pacto admittitur aliquid miraculi, nempe actio Dei virtute piiraculi praecedentis, et tribuitur generatio agenti naturali. «Secundum quamlibet positionem, ait S. Thomas, oportet ponere aliquid in hac generatione esse miraculosum et aliquid naturale; reditus enim substan­ tiae, vel creatio materiae, vel conversio dimensionum in materiam est miraculosum; sed quod materia jam exsistens recipiat talem formam, cujus dispositiones praecesserunt in dimensionibus, hoc est naturale»3*. S. Thomas igitur, quando locis supra citatis visus est favere senten­ tiae, quae tenebat quantitatem solam esse subjectum hujus generationis, intelligendus est de quantitate a Deo conversa in materiam primam'1. 370. Scholion V. Est principium inconcussum in theologia catho­ lica corpus et sanguinem Christi eousque permanere in eucharistia, quousque manent incorrupta accidentia panis et vini. Ubi autem acci­ dentia desinunt esse, desinunt pariter corpus et sanguis Christi in hoc sacramento esse. Quando hoc contingat, non est facile determinare. Certum est acci­ dentia, cum corrumpuntur vel comburuntur, et ex eis fit alterius rei, puta vermis aut cineris, generatio, desinere esse, et corpus et sanguinem Christi desinere adesse. Corpus quidem Christi non corrumpitur, non annihilatur, non convertitur in aliud, non recedit per motum localem, sed desinit adesse; et negative seu indirecte, corruptis accidentibus, ces­ sat esse praesens. 371. Scholion VI. De mixtione specierum sacramentalium cum aliis materiis. Species sacramentales cum materiis non consecratis permisceri posse sensuum testimonio constat. 1) Si accidentia sacramentalia panis misceantur cum aliis corpori­ bus solidis per juxtapositionem, ut si particulae consecratae misceantur cum non consecratis, corpus Domini certe manet ibidem sacramentaliter, quousque species destruantur. 2) Si speciebus vini consecrati infundatur liquor diversae speciei, puta aqua, in ea quantitate, ut mutuo intersecent, fit corruptio specie­ rum, cui correspondet nova generatio, et desinit esse sanguis Christi5. «Si liquor permixtus, ait S. Thomas, esset alterius speciei, puta si permis­ ceretur aqua, solveretur species vini, et esset liquor alterius speciei» ®. III p., q. 77, a. 6 ad 2. De S. euch. sacram., disp. 5, dub. 6, part. 3. In IV Seni., dist. 12, q. 1, a. 2, quaest. 4 ad 4. Cfr. Salmanticenses, De euch. sacramento, disp. 8, n. 51 sqq. Si adjungatur gutta tantummodo aquae, non videntur species corrumpi, sed una continui pars, in quam pervenerit gutta, esset in subjecto, et in ea desineret esse Christus; reliquum pergeret esse sine subjecto, et in eo esset Christus. Cfr. Bil­ lot, De sacramentis, q. 77, a. 8, schol. 2. * DI p.. q. 77, a. «. 1 2 2 1 5 23° DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVIII. DE EUCH. UT EST SACRAMENTUM 3) Si praefatis speciebus adjungatur vinum diversae qualitatis, pro­ babilius contra Durandum et Suarez1 corrumpuntur species sacramentales, et verificatur nova generatio, ac proinde sub illis speciebus desinit esse Christus. 4) Si vino consecrato infundatur vinum ejusdem speciei et earumdem qualitatum, disputatur inter theologos, an verificetur generatio. Affirmant Alensis, S. Bonaventura, Capreolus, Soto, Gabriel a S. Vin­ centio et alii12. Verius tamen negant Toletus, Salmanticenses et alii3. Negativae sententiae multum favet Innocentius III dicens: «Si post calicis consecrationem aliud vinum mittatur in calicem, illud quidem non transit in sanguinem, nec sanguini commiscetur, sed accidentibus prioris vini commistum, corpori, quod sub iis latet, undique circum­ funditur, non medians circumfusum»4. QUAESTIO XVIII DE EUCHARISTIA UT EST SACRAMENTUM ARTICULUS I UTRUM EUCHARISTIA SIT VERUM SACRAMENTUM AB ALIIS SACRAMENTIS DISTINCTUM 372. Status quaestionis. Constat ex superius dictis, quid sit sacra­ mentum. Nunc inquirendum est, an ratio sacramenti conveniat eucha­ ristiae. 373. Errores, t) Haeretici plures, quamvis erraverint circa praesen­ tiam realem Domini nostri Jesu Christi, vel circa transsubstantiationem, admiserunt eucharistiam esse verum sacramentum, id est, signum visibile invisibilis gratiae sanctificantis homines. Referuntur tamen aliqui haeretici, qui negaverunt eucharistiam esse verum sacramentum. 2) Protestantes liberales et hodierni increduli, etiamsi baptismum apud protestantes vel apud catholicos susceperint, renuunt concedere euchari­ stiae rationem sacramenti. 374. Thesis. Eucharistia est vere et proprie novae legis sacramen­ tum a caeteris sacramentis distinctum. Pars l.a Est sacramentum. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Sacrae litterae satis declarant euchari­ stiam esse vere sacramentum, cum dicunt: Caro mea vere est cibus et 1 Durandus, In IV Seni., dist. 12, q. 3, n. 7; Suarez, De sacramentis, disp. 57, sect. 4, n. 5. 2 Alensis, IV p., q. 10, m. 7, a. 2, § 3; S. Bonaventura. In IV Sent., dist. 12, p. I, a. 2, q. i ad ult.; Capreolus, In IV Sent., dist. 13, q. I, conci. 2; Soto, In IV Sent., dist. 10, q. 2, a. 8, «Ad haec vero»; Gabriel a S. Vinoentio, De sacram, euch., disp. 11, q. 6. 3 Toletus, In III p., q. 77, a. 8; Salmanticenses, De euch. sacram., disp. 8, n. 70. 4 Decret., lib. 3, tit. 41, c. 6, § t. ART. I. AN EUCHARISTIA SIT SACRAMENTUM 23’ sanguis wens vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo 1. Ecce signum sensibile institu­ tum a Christo et expressum in carne et sanguine Christi eorumque speciebus, et ecce pariter significatio gratiae in cibo et potu spirituali. 2) Ex conciliis. Concilium Lateranense IV vocat eucharistiam sa­ cramentum altaris 1 2; Concilium Florentinum ait: «Tertium est eucharistiae sacramentum»3* ; et Concilium Tridentinum inter Ecclesiae sacramenta enumerat eucharistiam’; et in sessione 13 agit «de almo sanctae eucha­ ristiae sacramento» s. 3) Ex traditione. Traditionem hujus doctrinae nunquam fuisse in Ecclesia interruptam ostendunt tum testimonia SS. Patrum, tum adsertiones theologorum, tum universalis consensus ecclesiarum, etiam a ca­ tholica dissidentium. 4) Ex ratione. Rationem convenientiae adducit optimam S. Tho­ mas dicens: «Sacramenta Ecclesiae ordinantur ad subveniendum homini in vita spirituali. Vita autem spiritualis vitae corporali conformatur, eo quod corporalia spiritualium similitudinem gerunt. Manifestum est au­ tem, quod, sicut ad vitam spiritualem requiritur generatio, per quam homo vitam accipit et augmentum, quo homo perducitur ad perfectio­ nem vitae, ita etiam requiritur alimentum, quo homo conservatur in vita. Et ideo, sicut ad vitam spiritualem oportuit esse baptismum, qui est spiritualis generatio; et confirmationem, quae est spirituale augmen­ tum; ita oportuit esse sacramentum eucharistiae, quod est spirituale alimentum» 6. Pars 2.a stinctum. Est sacramentum a caeteris sacramentis di­ Arg. 1) Concilium Tridentinum enumerat eucharistiam ut unum ex septem sacramentis7. 2) Idem concilium adsignat rationem, qua eucharistia distinguatur a caeteris sacramentis, quia caetera sacramenta consistunt in usu, dum eucharistia est permanens. «Commune hoc quidem est sanctissimae eu­ charistiae cum caeteris sacramentis symbolum esse rei sacrae, et invi­ sibilis gratiae formam visibilem. Verum illud in ea excellens et singulare reperitur, quod reliqua sacramenta tunc primum sanctificandi vim ha­ bent, cum quis illis utitur. At in eucharistia ipse sanctitatis auctor ante usum est» 8. 3) Ratio theologica id evidenter probat. Sacramenta enim constit uuntur rebus et verbis tanquam materia et forma. Res autem et verba, quibus eucharistia constituitur, sunt omnino diversa a rebus et verbis, quibus alia sacramenta constant. 1 2 3 1 ·' Joan., 6, 56-57. De fide catholica, c. 1; Denz-Bannw., 430. Decreto pro armenis: Denz-Bannw., 698. Sess. 7, can 1; Denz-Bannw., 844. Cfr. S. Ambrosius, De mysteriis, 58; ML 16, 426; et S. Augustinus, Ep. 98, 9; ML 33, 364. ° III p., q. 73, a. 1. 2 Sess. 7, can 1; Denz-Bannw., 844. " Sess. 13, can. 3; Denz-Bannw., 876. 232 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVIII. DE EUCH. UT EST SACRAMENTUM ARTICULUS II IN QUO CONSISTAT ESSENTIA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 375. Status quaestionis. In eucharistia consideranda sunt conse­ cratio, corpus et sanguis Christi, usus, et species sacramentales. Investigandum est, quid horum habeat in eucharistia rationem sacra­ menti, seu quid sit in ea signum sensibile rei sacrae sanctificantis ho­ mines. 376. Error. Reformatores saeculi xvi defenderunt sacramentum eu­ charistiae essentialiter consistere in usu seu sumptione. 377. Placita theologorum. Ex catholicis alii essentiam hujus sacra­ menti reponunt in consecratione, alii in corpore et sanguine Christi, alii in corpore et sanguine Christi simul cum speciebus sacramentalibus, alii deni­ que in solis speciebus. 378. Thesis. Essentia sacramenti eucharistiae non consistit 1) in consecratione; neque 2) in usu seu sumptione; neque 2) in corpore et sanguine Christi; neque 4) in corpore et sanguine Christi simul cum spe­ ciebus sacramentalibus; sed 5) in solis speciebus sacramentalibus connotantibus in obliquo corpus et sanguinem Christi. Pars l.a Sacramentum eucharistiae non consistit es­ sentialiter in consecratione. Est contra Cajetanum U Consecratio enim est actio seu causa efficiens hujus sacramenti. Causa autem efficiens, utpote quid extrinsecum, nequit constituere es­ sentialiter suum effectum. Unde Concilium Tridentinum satis innuit consecrationem non esse essentiam hujus sacramenti, cum ait: Si quis dixerit peracta consecratione, in admirabili eucharistiae sacramento non esse corpus et sanguinem Domini Jesu Christi..., a. s.1 2. Pars 2.a Non consistit in solo usu seu sumptione. Con­ tra novatores. Concilium Tridentinum damnat eos, qui dicunt in sacramento eucha­ ristiae esse corpus et sanguinem Christi «tantum in usu, dum sumitur, non autem ante vel post, et in hostiis seu particulis consecratus, quae post communionem reservantur vel supersunt, non remanere verum corpus Domini» 3. Usus igitur seu sumptio eucharistiae non est nisi applicatio sacramenti. Pars 3.a Non consistit adaequate in solo corpore et sanguine Christi. Ratio est, quia omne sacramentum, non excepta eucharistia, consi­ stit in signo visibili rei sacrae. «Commune hoc quidem est sanctissimae 1 In III p., q. 63, a. 6. 2 Sess. 13, can. 4; Denz-Bannw., 886. Ex hoc pariter sequi videtur contra Lugo, De eucharistia, disp. 1, sect. 6, consecrationem non pertinere ad essentiam sacramenti eucharistiae tanquam partem constitutivam. 3 Sess. 13, can. 4; Denz-Bannw., 886. ART. II. IN QUO CONSISTAT ESSENTIA SACRAMENTI EUCH. 233 eucharistiae cum caeteris sacramentis symbolum esse rei sacrae et invi­ sibilis gratiae formam visibilem»1. Sed corpus et sanguis Christi in eucharistia non sunt signum et forma visibilis gratiae. Ergo. Praeterea communiter SS. Patres ac theologi dicunt in sacramento eucharistiae contineri corpus et sanguinem Christi. Quod autem conti­ netur in sacramento, non est sacramentum, sed sacramentum est quod significat rem sacram. Pars 4.a Non consistit in corpore et sanguine Christi simul et speciebus. Nota. Plures theologi docent rationem essentialem sacramenti eucha­ ristiae consistere in corpore et sanguine Christi simul et speciebus sacra­ mentalibus in recto sumptis, tta S. Bellarminus, Valentia, Suarez, Vazquez, et novissime Pesch 12. Probabilior tamen videtur nostra sententia, quam defendunt S. Thomas, et thomistae generatim 3. Arg. 1) Algerus olim diserte exposuit doctrinam hujus theseos di­ cens: «Formam panis et vini et caeteras elementorum remanentes et visibiles qualitates sacramentum tantummodo vere dici et esse; substan­ tiam autem illam invisibilem, quae ipso sacramento operta est, et in quam panis et vini substantia translata est, vere et proprie dici et esse corpus Christi testatur A ugiistintis» 4. 2) S. Thomas ait: «In hoc sacramento tria considerare possumus, scilicet, id, quod est sacramentum tantum, quod est panis et vinum; et id, quod est res et sacramentum, scilicet corpus Christi verum; et id, quod est res tantum, scilicet effectus hujus sacramenti» 5. 3) Ratio id satis ostendit, quia corpus et sanguis Christi in eucha­ ristia non habent proprie, nequidem mediantibus speciebus, rationem signi sensibilis rei sacrae. Pars 5.a Ratio essentialis sacramenti eucharistiae di­ recte et adaequate consistit in solis speciebus sacramenta­ libus connotantibus in obliquo corpus et sanguinem Christi. Est multo communior, ut recte animadvertit Philippus a SS. Trini­ tate, et probat Gabriel a S. Vincentio 6. 1 St’ss. 13, c. 3; Denz-Bannw., 876. 2 S. Bellarminus, De eucharistia, lib. 4, c. 6; Valentia, In III p., disp. 6, q. 1, p. 3, «Est igitur tertia»; Suarez, De sacramentis, disp. 42, sect. 3; Vazquez, In III p., disp. 167, c. 5; Pesch, De eucharistia, n. 766. 3 S. Thomas, III p., q. 73, a. i ad 2; et a. 6; In IV Sent., dist. 10, in expo­ sitione textus. S. Doctorem sequuntur Sotus, In IV Sent., dist. 8, q. un., a. 1, «His autem»; Joannes a S. Thoma, De sacramento each., disp. 26, a. 2, conci. 2; Gonet, De eucharistia, disp. 2, a. I, conci. 3 et 4; Philippus a SS. Trinit., De S. eucharistiae sacramento, disp. I, dub. 5; Salmanticenses morales. De sacram, eucharistiae, c. 1, dub 3: Salmanticenses schol., De eucharistiae sacramento, disp. 2, n. 25; Billuart, De almo euch. sacramento, diss. 2, a. 1, § 2. 1 De sacramentis corporis et sanguinis dominici, lib. 1, c. 5; ML 180, 752. ’’ HI P·, q· 73. a. 6. * Philippus a SS. Trinitate, De S. euch. sacram., disp. I, dub. 6; Gabriel a S. Vincentio, De sacramento eucharistiae, disp. 1, q. 3. DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVIII. DE EUCH. UT EST SACRAMENTUM 234 Ratio fundamentalis est, quia solae species sacramentales, quatenus in obliquo connotant corpus et sanguinem Christi, sunt signum sensi­ bile gratiae sanctificantis1. Ergo solae species connotantes in obliquo corpus et sanguinem Christi constituunt essentialiter sacramentum tan­ tum eucharistiae. 379. Corollaria. 1) Sacramentum eucharistiae metaphysice defi­ niri potest: Signum sensibile rei sacrae sanctificantis homines per modum cibi. Species enim sacramentales continentes corpus et sanguinem Chri­ sti significant et producunt gratiam, qua formalitcr sanctificamur et pascimur. Physica hujus sacramenti definitio est: Species panis et vini continentes vi verborum formae consecrationis corpus et sanguinem Christi. 2) Non solum Christus, qui continetur in eucharistia, sed etiam ipsae species sacramentales, quatenus continent Christum, adorandae sunt cultu perfecto latriae, multo perfectius quam’crux et imago Christi. 3) Aggregatum, quod fit ex speciebus sacramentalibus et corpore Christi, dicitur aliquando eucharistia, quatenus nomine eucharistiae ve­ nit res et sacramentum; sed sacramentum tantum sistit essentialiter in solis speciebus. ARTICULUS III UTRUM SACRAMENTUM EUCHARISTIAE SIT UNUM 380. Status quaestionis. 1) Sacramentum eucharistiae essentia­ liter constituitur gemina specie panis et vini, continentibus corpus et sanguinem Christi per modum cibi et potus spiritualis; et utraque spe­ cies separatim sumitur. Hinc quaeritur, an species panis et vini sint duo sacramenta specifice diversa, vel unum essentialiter sacramentum in specie infima. 2) Unitas potest esse materialis seu entitativa, proveniens ex sim­ plicitate, quae excludit compositionem; vel formalis, proveniens ex uni­ tate morali, ut domus pluribus lapidibus, calce et lignis constans dici­ tur una, aut ex unitate significationis, ut compositum saepe significat aliquid unum. 3) Compertum est hoc sacramentum duplici specie sacramentali constare, et materialiter ac inadaequate esse duplex, sed quaeritur, an species sacramentales panis et vini continentes corpus et sanguinem Christi faciant unum sacramentum a) fundamentaliter, quatenus unum constituunt convivium; et b) formaliter, in quantum sunt unum signum gratiae cibantis. 381. Placita theologorum. Quidam veteres theologi dixerunt in eu­ charistia esse duplex sacramentum specifice distinctum, sed sententia, quae docet eucharistiam esse formaliter unum in specie atoma sacramentum, communis evasit, et hodie ab omnibus defenditur 1 2. 1 2 Cfr Philippus a SS. Trinitate, De S. each. sacram., disp. 1, dub. 6 ad 2. Cfr. S. Thomas, III p., q. 73, a. 2; Cajetanus, In 111 p., q. 73, a. 2; Gabriel a S. Vincentio, De eucharistiae sacramento, disp. 2, q. 1; Philippus a SS. Trinitate, De S. eucharistiae sacramento, disp. I, dub 7; Salmanticenses, De eucharistiae sa­ cramento, disp. 2. n. 40; Billuart, De almo eucharistiae sacramento, diss. 2, a. 2, ct alii. ART. III. AN SACRAMENTUM EUCH. SIT UNUM 235 382. Thesis. Species panis et vini continentes corpus et sanguinem Christi sunt unum in specie infima sacramentum. Arg. 1) Catechismus S. Pii V haec habet: «Licet autem duo sint elementa, panis scilicet et vinum, ex quibus integrum eucharistiae sa­ cramentum conficitur, non tamen plura sacramenta, sed unum tantum esse, Ecclesiae auctoritate docti, confitemur»1. 2) S. Thomas: «Hoc sacramentum multa quidem est materialiter, sed unum formaliter et perfective» I2. Rursum: «Hoc sacramentum quo­ dammodo est multa, simpliciter autem unum»3. 3) Concilium Tridentinum definiens septem esse sacramenta, et inter ea enumerans eucharistiam, satis innuit unum esse eucharistiae sacramentum. 4) Ratio est, quia species sacramentales panis et vini constituunt unum convivium, et simul sunt formaliter unum signum gratiae sancti­ ficantis, quae in hoc sacramento homini confertur per modum epuli. Corollaria. 1) Ex hoc sequitur rationem specificam integri sacra­ menti non in qualibet seorsim specie, sed in utraque simul salvari. «Ci­ batio spiritualis, ait ad rem S. Thomas, non significatur perfecte neque per panis tantum neque per vini tantum sumptionem, sed per utrumque simul, sicut est in significatione nominum compositorum»4*. Certe hoc sacramentum habet rationem convivii spiritualis. Convi­ vium autem non consistit in solis speciebus panis, quae vi verborum continent corpus Christi per modum cibi, neque in solis speciebus vini, quae continent sanguinem Christi per modum potus, sed consistit in utroque, scilicet in cibo et potu, qui repraesentantur in speciebus panis simul et vini continentibus corpus et sanguinem Christi. Nec sufficit dicere sub qualibet earum specie revera contineri corpus et sanguinem Christi, quia hoc contingit per concomitantiam, et ad ra­ tionem signi seu sacramenti opus est, ut utrumque vi verborum conti­ neatur. 2) Species sacramentales panis et vini, si seorsim considerentur, non constituunt integrum sacramentum, nec sunt partes homogeneae te­ nentes in se rationem totius, ut aqua divisa ab alia aqua tenet ratio­ nem totius aquae, sed sunt partes heterogeneae sibi invicem distinctae specie partiali in esse signi. Nulla earum significat integrum convivium, sed partem convivii, scilicet cibum vel potum ®. 3) Species tamen sacramentales panis et vini materialiter et impro­ prie, quatenus sunt duae species partiales in genere sacramenti conti­ nentes partem convivii, dici solent plura sacramenta, secundum illud missalis romani: «in me non remaneat scelerum macula, quem pura et sancta refecerunt sacramenta» 6. 4) Fideles, qui recipiunt sacram communionem sub una tantum I Part. 2, c. 4, n. 10. q. 73, a. 2. III p., q. 73, a. 2 ad 1. In IV Sent., dist. 8, q. 1, a 1, quaest. 2 ad 2. Cfr Saltntmtloonsos, De eucharistiae sacramento, disp. 2, n. 45. Oratio post manuum purificationem. 3 III p., 3 • 3 II 236 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XVIII. DE EUCH. UT EST SACRAMENTUM specie, non recipiunt integrum sacramentum in ratione signi, bene tamen in ratione rei contentae, quae est Christus, et in ratione effectus, qui est gratia sanctificans per modum cibi. 383. Scholion. De multiplicatione numerica sacramenti eucharistiae. 1) Multo communius docent theologi unitatem sacramenti eucha­ ristiae non esse adeo magnam, ut unum sit numerice sacramentum sub omnibus speciebus in Ecclesia Dei consecratis, sed plura esse numerice sacramenta sub speciebus, quae Romae, Parisiis et alibi consecrari con­ tigerit x. Ratio est, quia oportet plura esse numero sacramenta, ubi plura sunt signa completa gratiae. Species autem sacramentales panis et vini, quae continent corpus et sanguinem Christi in diversis orbis partibus, sunt plura signa completa gratiae cibantis. Ergo sunt plura numero sa­ cramenta 12. 2) Non conveniunt Doctores in adsignanda ratione, unde petenda sit unitas numerica sacramenti eucharistiae. a) Plures volunt unitatem numericam hujus sacramenti desumen­ dam esse «ex morali conjunctione specierum inter se, in ordine ad unam refectionem spiritualem completam»3, adeo ut solum multiplicentur nu­ mero sacramenta, ubi adest moralis discontinuatio specierum in ordine ad diversam refectionem. Ita Sotus, Philippus a SS. Trinitate, Salman­ ticenses morales et alii4. b) Verius tamen crediderim unitatem et distinctionem numericam hujus sacramenti petendam esse a continuatione et discontinuatiorie physica specierum. Hanc sententiam defendunt Vazquez, Gabriel a S. Vin­ cent™, Salmanticenses scholastici et alii 5. Ratio ad hoc affertur philosophica. Ut enim docet S. Thomas, quae­ dam sunt unum numero, quorum materia est una, signata quantitate, et accidentia sunt pariter numero una, quorum quantitas est una. Sed accidentium sacramentalium quantitas est una vel multiplex numero ex continuatione vel discontinuatione physica eorumdem accidentium. Ergo. Ordo revera ad unam refectionem spiritualem, quem Philippus a SS. Trinitate et Billuart6 requirunt ad moralem specierum conjunctio­ nem, ut unitas numerica sacramenti conservetur, supponit unitatem nu­ mericam jam constitutam. Unde antecedenter ad hunc ordinem datur unitas vel distinctio numerica sacramenti eucharistiae. 1 Conferendi sunt Salmanticenses morales, De sacramento eucharistiae, c. 2, dub. 2. 2 Aliqui voluerunt unitatem numericam sacramenti eucharistiae petendam esse ab unitate corporis et sanguinis Christi, sed non sunt audiendi. In hac enim sententia non esset nisi unum numero sacramentum eucharistiae in tota Ecclesia. 3 Philippus a SS. Trinit., De S. euch. sacramento, disp. 1, dub. 9. 4 Sotus, In IV Sent., dist. 8, q. un., a. 2; Philippus a SS. Trinit., De 5. eucha­ ristiae sacramento, disp. I, dub. 9; Salmanticenses morales. De sacramento euchari­ stiae, c. 2, dub. 2, p. 2. 5 Vazquez, In III p., disp. 168, c. 2, n. 13; Gabriel a S. Vincentio, De sacra­ mento eucharistiae, disp. 2, q. 3; Salmanticenses schol.. De eucharistiae sacramento, disp. 2, n. 58. 6 Philippus a SS. Trinit., De S. euchar. sacramento, disp. I. dub. 9; Billuart, De almo euch. sacramento, diss. 2, a. 2. ART. UNIC. QUAE SIT MATERIA REMOTA EUCHARISTIAE 237 QUAESTIO XIX DE MATERIA SACRAMENTI EUCHARISTIAE ARTICULUS UNICUS QUAE SIT MATERIA REMOTA, EX QUA CONFICITUR SACRAMENTUM EUCHARISTIAE 384. Status quaestionis. In eucharistia vi verborum consecrationis una materia convertitur in corpus Christi et altera in sanguinem. Cum ambae simul constituant materiam completam hujus sacramen­ ti, dc utraque simul agemus in genere, conditiones deinde utriusque singillatim explicaturi. 385. Errores, i) Veteres quidam haeretici dixerunt materiam con­ vertendam in corpus Christi esse panem et caseum, et vocati sunt artotyritae. 2) Cataphrygae et pepusiani docuerunt panem ad hoc sacramentum esse conficiendum ex farina et sanguine infantis. 3) Encratitae, aquarii et ebionitae dicuntur solam aquam adhibuisse in calice. 4) Recenter Harnack docuit veteres Christianos indiscriminatim vi­ num aut aquam adhibuisse in eucharistia celebranda. Merito refutatus est a theologis catholicis. 386. Thesis. Materia remota, ex qua conficitur eucharistia, est panis triticeus et vinum de vite. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus in ultima coena adhibuit pa­ nem et vinum in consecratione hujus sacramenti, ut constat ex Evangeliis et ex epistola ad Corinthios r. Panem expresse nominavit Jesus. Vinum autem fuisse positum in calice probatur tum ex usu judaeorum in celebrando paschate, tum ex verbis, quae Christus statim protulit apud Matthaeum dicens: Non bibam amodo de hoc genimine vitis 12. 2) Ex conciliis. Concilium Lateranense IV expresse docet corpus et sanguinem Christi sub speciebus panis et vini in sacramento altaris veraciter contineri3. Concilium Florentinum expressius ait: «Tertium est eucharistiae sacramentum cujus materia est panis triticeus et vinum de vite»4. Concilium Tridentinum adserit substantiam panis et vini con­ verti in corpus et sanguinem Christi5. 3) Ex catechismo romano: «Nullus panis, nisi triticeus, apta ad sa1 • :1 * 5 Cfr. Matth., 26, 26-27; 22, 18; I Cor,, 11, 24-25. Matth., 26, 29. Cap. l'irmiter; Donai-Bannw., 430. Decreto pro armenis; Donz-Bannw.. 698. Sers. 13, c. 4; Donz-Bannw., 877. 238 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XIX. DE MATERIA SACRAMENTI EUCH. cramentum materia putandus est»; et altera materia «est... vinum ex vitis fructu expressum»1. 4) Ex ratione convenientiae. Cum sacramentum eucharistiae ha­ beat rationem convivii spiritualis, convenienter electa sunt pro ejus ma­ teria illa elementa, quae facilius inveniuntur et communius adhibentur in conviviis. Sed nihil facilius invenitur in mundo aut nihil communius adhibetur in conviviis quam panis et vinum. Ergo. 387. Corollarium. Certum est tum panem tum vinum posse sepa­ ratin'! a ministro consecrari, et de facto sacerdos ea singillatim in altari consecrat. Hinc, si sacerdos, consecrato pane, nollet vel non posset vi­ num consecràre, sub speciebus panis Christus veraciter contineretur. Cum tamen in utraque materia unum sacramentum Christus insti­ tuerit, adest praeceptum divinum, Ecclesiae auctoritate firmatum atque usu communi receptum, consecrandi utramque materiam 12, in quo Sum­ mus Pontifex non potest dispensare3. 388. Scholia. I. Quaestiones de pane. 1) Panis debet esse triticeus. Hoc certe constat ex declarationibus conciliorum supra relatis: a) Unde certum est panem ex fructibus arbo­ rum et ex leguminibus confectum non esse aptum, sed ad validitatem panem fieri oportere «ex granis frumenti, quod nomen generatim signi­ ficat semina ex plantis, quae habent culmen et aristas vel spicas» 4* . b) Quid veniat nomine panis triticei non certe constat inter aucto­ res. Biel putavit omnem panem frumentaceum esse aptum ad consecra­ tionem. Sed theologi communiter ei contradicunt, et docent solum pa­ nem ex tritico esse consecrationi idoneum. Secale, castanea, malum, hordeum, milium, oryza, farre, maizium, etc., sunt materia inepta ad consecrationem. Siligo vero aliaeque tritici species sunt materia valida. Hinc panis certe triticeus est materia certe valida ac idonea; panis non ex tritico confectus, est materia certe inepta; et panis, de quo du­ bitatur sitne triticeus, est materia dubia. 2) Oportet panem esse ex farina tritici et aqua naturali confectum et ad ignem subactum seu coctum. Panis enim nomine, usu quotidiano venit alimentum, quod ex farina triticea et aqua naturali conficitur et ad ignem coquitur. 3) Quoad permixtionem alterius materiae haec habet Angelicus: «Modica permixtio non solvit speciem; quia id, quod est modicum, quo­ dammodo absumitur a plurimo. Ideo, si sit modica admixtio alterius frumenti ad multo majorem quantitatem tritici, poterit exinde confici panis, qui est materia hujus sacramenti. Si vero sit magna permixtio, puta ex aequo, vel quasi, talis permixtio speciem mutat. Unde panis exinde confectus non erit debita materia hujus sacramenti» 6. 4) Panis, tum azymus tum fermentatus, est materia apta, ut vali­ de conficiatur eucharistiae sacramentum, ad liceitatem tamen requiritur, 1 2 3 4 6 Part. 2, c. 4, nn. 13 et 15. Codex Juris Canonici, can. 814 et 817. Vide Mancini, De sacramento eucharistiae, q. 2, a. 4. Pesch, De eucharistia, n. 757. III p„ q. 74, a. 3 ad 3. ART. UNIC. QUAE SIT MATERIA REMOTA EUCHARISTIAE 239 ut unusquisque proprium ritum servet, adeo ut sacerdos latinus in pane azymo et graecus in fermentato sacrum litare teneatur1. a) Utrumque esse materiam validam probat identitas utriusque panis, quia panis azymus et panis fermentatus non differunt specie. b) Ad liceitatem vero proprium ritum servandum esse praecipit Ecclesia. 389. II. Quaestiones de vino. 1) Omne vinum de vite, dummodo sit verum vinum et non corru­ ptum, est materia apta ad consecrationem. Hinc vinum rubrum et album, dulce et amarum, aliaque vina, quae accidentalitcr differunt, possunt valide adhiberi ad celebrationem. 2) Mustum quoque, ex uvis maturis expressum, nondum fermen­ tatum ac purificatum, est materia valida, non tamen licita extra neces­ sitatem. «Mustum, ait S. Thomas, jam habet speciem vini... Et ideo de musto potest (valide) confici hoc sacramentum» 12. 3) Ecclesia saepe declaravit quam mixtionem alcohol seu spiritus vini admittere possit vinum pro celebratione, et prae oculis habenda est Sacrae Congregationis S. Officii instructio 3. 4) E contra, agresta, quae est in via generationis; acetum, quod est vinum corruptum; aqua vitae, quae vergit in alcohol; botrus uvae nondum expressus, qui non habet rationem vini nec liquoris; offa panis vino madefacta, quae non est potus; etc., non sunt materia valida ad missae celebrationem. 390. III. Vino consecrando modicissima aqua miscenda est4, non de necessitate sacramenti, neque de praecepto divino, sed dc praecepto Ecclesiae. 1 ) Haec aquae mixtio non est de necessitate sacramenti, quia, ut ex­ presse ait Missale romanum, si celebrans ante consecrationem advertat non fuisse appositam aquam, statim ponat eam, et proferat verba con­ secrationis. Si id advertat post consecrationem calicis, nullo modo ap­ ponat, quia non est de necessitate sacramenti 5* . Id ipsum affirmat S. Tho­ mas dicens: «Impositio aquae non est de necessitate sacramenti» ®. 2) Non datur praeceptum divinum de miscenda aqua. Est multo communior contra Alensem 7. Sive Christus usum judaeorum sequutus vinum et aquam in calice posuerit, ut in Liturgia S. Jacobi adseritur8, sive solum vinum appo­ suerit, ut Waldensis defendit9, non datur praeceptum divinum miscen­ 1 Codex Juris Canonici, can. 816. Differentia utriusque Ecclesiae inde orta rst, quod latini putant Christum primo die azymorum consecrasse panem azymum, dum graeci defendunt Christum ante dies azymorum consecrasse panem fermen­ tatum. 2 III p., q. 74. a. 5 ad 3. “ S. Off. 30 Jul. 1890; Acta S. Sedis, 23, 699; et 5 Aug. 1896; Acta S. Sedis, 29, 3*7· * Codex Juris Canonici, can. 814. * De defect., c. 4, n. 7. ° III p., q. 83, a. 6 ad 4. 7 IV p., q. 10, membro 4, a. 1, § 6. * Cfr Mnxlinlllanua. Praelectiones de Liturgiis orientalibus, t. 2, p. 36. * De sacramentis, t. 3, c, 32, n. 9. 24° de SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XX. DE FORMA SACRAMENTI EUCH. di aquam vino, quia, si Christus illam vino immisit, non praeceptum imponere sed ritum accidentalem observare voluit. 3) Praeceptum tamen ecclesiasticum adest, quo sub gravi tenentur sacerdotes modicissimam aquam vino consecrando miscere. Hoc praeceptum primo editum apparet a Concilio Carthaginensi III (a. 397), can. 24. Saepius deinde repetitum est in conciliis. Concilium Florentinum decrevit, ut sacerdotes armeni paululum aquae permiscerent vino l. Ac tandem Concilium Tridentinum haec declaravit: «Monet deinde sancta synodus praeceptum esse ab Ecclesia sacerdotibus, ut aquam vino in calice offerendo miscerent»12. Ad rem apposite Auctor libri Sententiarum Ad Annibaldum: «Vinum sine aqua potest consecrari,' sed consecrans peccat graviter, si scienter omittat»3. Rationes congruentiae adducit Angelicus, a) Quia probabiliter «cre­ ditur, quod Dominus hoc sacramentum instituerit in vino aqua per­ mixto, secundum morem illius terrae»45, b) Quia vinum et aquam ex latere Christi in passione profluxisse legitur s. 4) Haec aqua immittenda est vino in exigua, quantitate. Omnia documenta ecclesiastica loquuntur de modicissima aqua, de exigua aquae quantitate, de gutta aquae, etc. Quae quantitas sit apponenda, non facile definitur. Aliqui Doctores designant sextam vel octavam partem, vini. Usus obtinuit, ut multo minor quam octava pars vini misceatur 6. 391. IV. Ad valorem sacramenti oportet, ut materia consecranda sit sacerdoti praesens. Oportet enim, ut forma consecrationis verificetur in consecratione. Forma autem consecrationis exprimitur pronomine «hoc» vel «hic», cujus , significatio non potest verificari, nisi materia sit praesens. QUAESTIO XX DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE ARTICULUS I UTRUM CHRISTUS IN ULTIMA COENA USUS FUERIT VERBIS AD PERAGENDAM CONSECRATIONEM PANIS ET VINI 392. Status quaestionis. Christus in ultima coena non solum insti­ tuit sacramentum eucharistiae, determinando materiam et formam ut partes essentiales hujus sacramenti, verum etiam consecravit panem et vinum, et sacramentum ministravit. 1 2 3 4 5 ° Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 698. Sess. 22, c. 7; Denz-Bannw., 945. Ad Annibaldum, lib. 4, dist. 11, q. un., a. 4. III p., q. 74, a. 6. Cfr. Concit. Trid., sess. 22, c. 7; Denz-Bannw., 945. III p., q. 74, a. 6. Longe lateque disputarunt veteres theologi, quid fieret de aqua vino in ea- ART. II. QUAE VERBA CONSTITUANT FORMAM EUCH. 24I Quaerendum est, an Christus in consecrandis pane et vino usus fue­ rit verbis. Opinio singularis, i) Veteres quidam theologi, ut Catharinus et alii pauci ’, dixerunt Christum in ultima coena consecrationem peregisse sola benedictione sine verbis, et deinde praescripsisse formam adhibendam a sacerdotibus. 2) Erasmus conquestus est, quod S. Paulus non tradiderit «nobis illa verba, quibus consecratus est panis a Christo» !. 393. Thesis. Christus iisdemmet, quibus nos utimur, verbis conse­ cravit eucharistiam. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Constat ex S. Scriptura Christum, ac­ cepto pane, dixisse: Hoc est corpus meum: et, accepto calice cum vino, protulisse haec verba: Hic est enim sanguis meus 3. Ut autem innueret se his verbis panem et vinum consecrasse, et eadem in posterum adhi­ benda esse, adjunxit: Hoc facite in meam commemorationem. 2) Ex SS. Patribus. Tertullianus: «Acceptum panem et distribu­ tum discipulis corpus suum illum fecit: Hoc est corpus meum dicendo 4. 3) Ex ratione congruentiae. Christus Dominus in ultima coena si­ mul ac consecravit panem et vinum, instituit eucharistiam atque de­ terminavit formam sacramenti. Valde autem congruum fuit, ut, haec omnia simul efficiens, proferret eadem verba, quae in posterum consti­ tuerent formam sacramenti. ARTICULUS II QUAE VERBA ESSENTIALITER CONSTITUANT FORMAM EUCHARISTIAE 394. Status quaestionis. Ex superius dictis patet sacramenta novae legis constare verbis tanquam forma. Verba autem, quae in confectione sacramentorum proferuntur, alia sunt necessaria ad valorem, alia addun­ tur ad elegantiam sermonis. Quaeritur hic, quae verba sint necessaria in panis et vini consecra­ tione ad valorem sacramenti. 395. Opiniones, r) Aliqui dixerunt omnia verba, quae constituunt epiclesim, orationem nempe, qua Deus invocatur, ut velit panem et vinum convertere, et in Liturgia romana incipit a verbis: Quam oblationem tu, lice apposita; an scilicet remaneret simplex aqua, an immediate converteretur in sanguinem Christi, vel an immediate converteretur in vinum et mediate in sangui­ nem, etc., sed, ut scite animadvertit cl. Van Noort, De sacramentis, n. 390, hae quaestiones sunt antiquatae. Ex elementis quippe chimicis, quibus vinum com­ ponitur. unum est aqua, et modicissima illa aqua, quae vino miscetur, auget illud elementum praeexsistens. In consecratione autem totum vinum, quod diversis ele­ mentis constat, convertitur in sanguinem Christi. * Cutharlnus, Opusculo misso ad Concilium Tridentinum. “ In adnot. in 1 Cor., c. 11. 3 Matth., 26, 26-28. * .Idv. Marrionem, 4, 40; MI, 2, 401. m 242 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XX. DE FORMA SACRAMENTI EUCH. Deus, et in Liturgiis orientalibus plerumque venit post verba: Hoc est cor­ pus meum; et Hic est sanguis meus l, pertinere ad essentiam formae con­ secrationis. Ita Nicolaus Cabasilas, metropolita thessalonicensis, saecu­ lo xiv 12; Marcus ephesinus, saeculo xv 34*. Etiam hodie in ecclesia russica sacerdotes consecrandi in episcopum debent emittere professionem, qua declaratur epiclesim pertinere ad integritatem formae. Hanc doctrinam aliquantulum temperatam docuerunt ex catholicis Touttée, Renaudotius et alii pauci '. 2) Alii voluerunt verba: «Qui pridie quam pateretur» usque ad verba: «Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis», esse necessaria ad valorem sacramenti, non quidem ut partem formae, sed ut sacerdos procedat nomine Christi, et ut forma ex vi verborum significet id, quod efficit virtute sacramenti. Ita Scotus s. 3) Sententia hodie communis docet formam pro consecratione panis esse: Hoc est corpus meum. Pro consecratione vini plures requirunt integram formam, prout inve­ nitur in missali romano, usque ad verba «remissionem peccatorum». Ita Argentina, Bachonus, Capreolus, Philippus a SS. Trinitate, Salmanticenses morales, Salmanticenses scholastici et alii non pauci 67 . Alii plures defendunt verba: Hic est sanguis meus; vel: Hic est calix sanguinis mei, sufficere ad valorem sacramenti. Ita videtur tenuisse S. Tho­ mas, quamvis de ejus mente non parum disputetur; et expresse docent Alensis, S. Bonaventura, Victoria, Solus, Valentia, Suarez, Vazquez, Gabriel a S. Vincentia et alii plurimi ’. 396. Thesis I. Forma consecrationis panis continetur essentialiter his verbis: «Hoc est corpus meum». Arg. 1) Ex S. Scriptura. Constat ex sacris litteris Christum Do­ minum his verbis consecrasse eucharistiam 8. Ergo his verbis contine­ tur forma consecrationis. Unde Catechismus romanus ait: «A sanctis evangelistis Matthaeo et Luca, itemque ab Apostolo docemur illam esse formam: Hoc est corpus meum» 9. 2) Usus in Ecclesia tam graeca quam latina hanc doctrinam con­ stanter tenuit, cum prolatis verbis: Hoc est corpus meum, sacramentum fidelium adorationi illico exponit. Corollarium. Particula enim, quae invenitur in missali romano, so1 Vide in Liturgia S. Joannis Chrysostomi epiclesim post consecrationem, apud Maximilianum, Praelectiones de liturgiis orientalibus, t. 2, p. 259. 2 Sacrae liturgiae interpretatio, c. 29; MG 150, 428 sqq. 3 Ijb. De- verbis consecrationis; MG 160, 1080 sqq. 4 Toutice, Prolog, ad opera Cyrilli Hierosolimitani; MG 33, 278 sqq.; Renau­ dotius, Liturgiarum orientalium collectio, lib. 1, p. 1, c. 4, a. 8. ·’ In IV Sent., dist. 8, q. 2, § «De secundo dico»; et § «De isto». “ Argentina, In IV Sent., dist. 8, q. 1, a. 2; Bachonus, In IV Sent., dist. 8, q. 3, a. 2; Capreolus, Τη IV Sent., dist. 8, q. i, a. 3, ad arg. contra 6 conclusionem; Philippus a SS. Trinitate, De S. eucharistiae sacramento, disp. 6, dub. 4; Salmanti­ censes morales, De sacramento eucharistiae, c. 5, p. 2; Salmanticenses schol., De eucharistiae sacramento, disp. 9, n. 21. 7 S. Thomas, III p., q. 78, a. 1; Alensis, IV p., q. 10, m. 4, a. 2; S. Bonaven­ tura, In IV Seni., dist. 8, p. 2, q. 2; Victoria. Summa de eucharistia, n. 74; Solus. In IV Sent., dist. II, q. I, a. 3; Valentia, In III p., disp. 6, q. 6, p. 1; Suarez, De sacramentis, disp. 60, sect. 1; Vazquez, In III p., disp. 198, c. 3; Gabriel a S. Vincentio. De sacramento eucharistiae, disp. 12, q. 2. 8 Cfr. Matth., 26. 26; et I Cor., 11, 24. 0 Part. 2, c. 4, n. 19. ART. tl. QUAE VERBA CONSTITUANT FORMAM EUCH. 243 lum ponitur ad designandam continuationem sermonis Christi, non ut pars essentialis formae. 397. Thesis II. Probabilius sola verba: «Hic est sanguis meus»; vel «Hic est calix sanguinis mei»,'sunt essentialia in forma consecratio­ nis vini. Arg. 1) Angelicus Doctor hoc satis clare expressisse videtur, cum ait: «Forma hujus sacramenti importat solam consecrationem materiae, quae in transsubstantiatione consistit, puta cum dicitur: Hoc est corpus meum; vel: Hic calix sanguinis mei» *. Unde S. Thomas, cum adserit sequentia verba esse de substantia formae, interpretandus videtur cum Solo, Billuart et aliis12, dicendo illa verba esse, non de essent ia'formae, sed de substantia, id est, de integritate formae et locutionis, ita tamen, ut sine illis consecratio fieri possit. 2) In aliquibus liturgiis graecis sola verba: Hic est sanguis meus, inveniuntur. Nequit autem dici in liturgiis ab Ecclesia approbatis ali­ quid essentiale in forma consecrationis desiderari. 3) Ad essentiam formae consecrationis sufficiunt illa verba, quae significant praesentiam Christi sub speciebus vini. Sed quatuor illa ver­ ba: Hic est sanguis meus significant praesentiam Christi sub specie vini. Ergo. 398. Corollarium. Ad liceitatem consecrationis apud latinos re­ quiritur integra forma, prout in missali romano prostat, et his verbis exprimitur: Hic est calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, myste­ rium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum·. Fere eadem formula habetur in liturgia S. Jacobi3, et in liturgia S. Joannis Crysostomi 4, brevior autem in liturgia Clementina 5. 399. Scholion. Quem sensum habeat epiclesis. Diximus superius epiclesim seu orationem, qua Dominum rogamus, ut panem altari superpositum in corpus et sanguinem Christi conver­ tere dignetur, plerumque apud latinos ante consecrationem et apud orientales post consecrationem recitari. Transsubstantiatio non verbis epiclesis sed Domini verbis, quae in forma proferuntur, efficitur, ut satis probatum est 6. Si haec epiclesis ante consecrationem recitetur, ut fit in liturgia romana, nulla offertur difficultas circa ejus sensum. Est quaedam prae­ paratio ad consecrationem, et per eam bene petitur a Deo, ut paulo post fiat panis et vini transsubstantiatio. 1 2 III -p., q. 78, a. i. Sotus, In IV Sent., dist. 11. p. 1, a. 3; Billuart, De almo eucharistiae sacra­ mento, diss. 5, a. 3, § 2. 3 Maximilianus, Praelectiones de Liturgiis orientalibus, t. 2, p. 36. 4 Maximilianus, Praelectiones de Liturgiis orientalibus, t. 2, p. 250. r’ Maximilianus, Praelectiones de Liturgiis orientalibus, t. 2, p. 14. 11 Pius X ep. «Ex quo» ad archiepiscopos Delegatos Apostolicos Byzantii, in Graecia, in Aegypto, in Mesopotamia, in Persia, in Syria et ia Indiis orientalibus, .·<> Dec. imo, declaravit epiclesim non requiri ad consecrationem. Acta Ap. Sedis, 1911, 119. 244 DE SACRAMENTIS, SECT. IV. Q. XX. DE FORMA SACRAMENTI BUCH. Si post consecrationem recitetur, ut plerumque fit apud orientales, cum jam facta fuerit transsubstantiatio, ad quid rogatur Deus, ut transsubstantiationem efficere velit? Duplicem ob finem videntur orientales epiclesim post consecratio­ nem panis et vini pronuntiare: 1) Ut fidelem populum de peracto myste­ rio latius instruant. Cum nequeant omnia inter consecrandum pronun­ tiare, epiclesim recitant post consecrationem, mente se transferentes ad illud tempus, quo facta est transsubstantiatio. 2) Ut Dominus velit pa­ nem et vinum esse ipsis fidelibus corpus et sanguinem Christi, id est, antidotum, non animi perniciem1. ARTICULUS III AN VERBA CONSECRATIONIS PROFERANTUR A SACERDOTE RECITATIVE VEL SIGNIFICATIVE 400. Status quaestionis. Proferimus verba recitative, quando per modum narrationis referimus aliorum dicta, ut ex evangelistis narra­ mus plurima verba a Christo pronuntiata. Proferimus verba significa­ tive, quando ea pronuntiamus, volendo eorum significationem affirmare. Utroque etiam modo non semel verba proferimus, quando, aliorum di­ cta narramus, volendo earum significationem affirmare. Disputatur hic, quomodo sacerdos pronuntiet verba consecrationis. 401. Opiniones, i) Aliqui veteres, ut Ambrosius Catharinus 1 23, dixe­ runt sacerdotem proferre verba consecrationis solum recitative; dum alii, ut Biel, Vazquez et alii ’, contendunt ea pronuntiare solum significative. 2) Alii multo communius volunt formam consecrationis a sacerdote proferri utroque modo, scilicet recitative et significative. Ita Philippus a SS. Trinitate, Gabriel a S. Vincentia, Salmanticenses morales, Gonet, Salman­ ticenses. scholastici et alii 4. s 402. Thesis. Verba consecrationis eucharistiae proferuntur a sacer­ dote utroque modo, recitative scilicet et significative. Pars l.a Proferuntur recitative. Sacerdos repetit verba consecrationis tanquam a Christo prius di­ cta. Ait enim: «Qui (Christus), pridie quam pateretur, accepit panem..., benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes: Hoc est enim corpus meum». Similiter de calice. F.rgo sacerdos profert haec verba recitative. 1 Cfr. explicationes graecorum in Concilio Florentino, Mansi, 31. 1006; et Franzelin, De eucharistia, th. 7, p. 82 (ed. 4). 2 Opusc. de verbis consecrationis. 3 Biel, In canonem missae, lect. 48; Vazquez, In III p., disp. 200, c. 2; Phi­ lippus a SS. Trinitate, De S. eucharistiae sacramento, disp. 6, dub. 5; Gabriel a S. Vincendo, De sacramento eucharistiae, disp. 12. q. 3; Salmanticenses morales, De sacramento eucharistiae, c. 5, p. 3; Gonet, De sacramento euch., disp. 7, a. 4: Sal­ manticenses schol.. De eucharistiae sacramento, disp. 9, n 51 1 Missale romanum, in canone ante consecrationem ART. UNIC. QUI SINT EFFECTUS SACRAMENTI -BUCH. Pars 2.a 245 Proferuntur pariter significative. Sacerdos personam Christi gerens, active et instrumentaliter, pro­ nuntiat et applicat verba consecrationis ad materiam praesentem, ut perficiat sacramentum, et per hoc fit minister consecrans. F.rgo profert illa verba significative. Verba consecrationis sic a sacerdote prolata habent virtutem instrumentalem fluidam, et effective instrumentaliter causant conversionem panis et vini, quatenus significant, et efficiunt, quod significant1. QUAESTIO XXI DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE ARTICULUS UNICUS QUI SINT EFFECTUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 403. Loquimur de effectibus eucharistiae, ut est sacramentum, non ut est sacrificium. Plures numerantur hujusmodi effectus. Praecipuos breviter expen­ demus. 404. I. Principalis effectus sacramenti eucharistiae est augmentum gratiae habitualis cibantis et unientis nos cum Christo caritate habituali et actuali. Arg. 1) Argumenta generalia, quibus probavimus omnia sacra­ menta novae legis conferre gratiam non ponentibus obicem, valent a fortiori pro eucharistia, quae est praestantissimum Ecclesiae sacramen­ tum. Unde Angelicus ait ad rem: «Omnium sacramentorum effectus huic sacramento possunt adseribi, in quantum perfectio est omnis sacra­ menti, habens quasi in capitulo et sumina, quae alia sacramenta con­ tinent singillatim» 2. 2) Ex Concilio Florentino. Concilium Florentinum haec habet: «Hujus sacramenti (eucharistiae) effectus, quem in anima operatur digne sumentis, est adunatio hominis ad Christum. Et quia per gratiam homo Christo incorporatur et membris ejus unitur, consequens est, quod per hoc sacramentum in sumentibus digne gratia augeatur» 3. 3) Angelicus Doctor: «Restat igitur, ut. cum sacramentum realiter sumitur, gratia augeatur, et vita spiritualis perficiatur» 4. Scholion. Sacramentum eucharistiae traditur homini per modum < ibi et potus, et modus characteristicus gratiae, quam eucharistia con­ fert, consistit in eo. quod animam conjungat Christo per caritatem tum habitualem tum actualem. 1 a 1 Cfr. S. Thomas, 111 p., q. 78, a. 4. /» /I' Sent., dist. 8, q. 1. a. 2, sohit. 2 ad 4. Decreto pro armenis: Donz-Bannw., 698. // / p,, q. 79, a. 1 ait 1 246 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXI. DE EFFECTIBUS SACRAM. EUCH. Hoc sacramentum, ut egregie ait S. Thomas, traditur per modum cibi et polus. «Et ideo omnem effectum, quem cibus et potus materialis fa­ cit quantum ad vitam corporalem, quod scilicet sustentat, auget, repa­ rat, et delectat; hoc totum facit hoc sacramentum, quantum ad vitam spiritualem» 1. Ex hoc ipso, quod eucharistia traditur nobis per modum cibi et potus, aliter per hoc sacramentum augetur gratia et perficitur vità spi­ ritualis, «quam per sacramentum confirmationis, in quo augetur et perfi­ citur gratia ad persistendum contra exteriores impugnationes inimico­ rum Christi. Per hoc autem sacramentum augetur gratia et perficitur spiritualis vita ad hoc, quod homo in se ipso perfectus -exsistat per conjunctionem ad Deum»1 2. Hinc optime explicatur, quomodo Christus docuerit vitam ex hac manducatione pendere dicens: Qui manducat me, et ipse vivet propter ■me3* , vita scilicet spirituali, quam confert alimentum spirituale et gra­ tia cibans. Christo nos conjungit per caritatem habitualem et actualem. Haec unio non est proprie physica cum corpore Christi, ut aliqui minus recte di­ xerunt, quia corpus Christi in hoc sacramento est per modum substan­ tiae; neque est tantum sacramentalis, quae competit pariter indigne sumentibus, sed est mystica et affectiva voluntatum per caritatem ha­ bitualem et actualem. Hoc patet ex Concilio Florentino, quod ait: «Hujus sacramenti effe­ ctus... est adunatio hominis ad Christum» '1. Praeiverat S. Thomas di­ cens: «Hoc sacramentum confert gratiam spiritualiter cum virtute ca­ ritatis» 567. Haec caritas, quatenus est habitualis, augetur in nobis per majorem ladicationem in voluntate, qua fit, ut voluntas magis adhaereat Deo; et quatenus est actualis, excitat voluntatem, ut actus ferventiores amo­ ris eliciat. Inio nos transformat in Christum, quatenus nos facit intrare in Chri­ stum, ut nihil ejus remaneat nobis non unitum. Unde S. Augustino videbatur sibi a Christo dictum: «Cibus sum grandium, cresce, et man­ ducabis me; nec tu me in te mutabis, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me» ®. 405. II. Quando eucharistia producat augmentum gratiae. Quamvis diversi diversimode rem explicent ac defendant, multo pro­ babilius mihi videtur sacramentum eucharistiae producere gratiam eo momento, quo verum est species sacramentales manducatas esse, seu ad stomachum pervenisse ’. 1 III p., q. 79, a. I. Haec Angelici verba quasi ad litteram transcripsit Con­ cilium Florentinum in Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 698. 2 S. Thomas, III p., q. 79, a. I ad I. 3 Joan., 6, 58. 1 Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 698. 5 III p., q. 79, a. 1 ad 2. 6 Confess., lib 7, c. 10, n. 16; ML 32, 742. 7 Cfr Philippus a SS. Trinitate, De S. eucharistiae sacramento, disp. 7, dub. 6; Gabriel a S. Vincentio, De sacramento eucharistiae, disp. 13, q 1. Salniantloonsos art. UNic. βυι Sint effectus sacramenti euch. 247 Ratio est, quia eucharistia est cibus et potus spiritualis. Sicut ergo cibus et potus materiales non producunt suum effectum, quousque deglutiantur, ita pariter species sacramentales non producunt gratiam, quousque vere dicantur manducari. Unde Christus ait: Qui manducat ■meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam *. Mandu­ care autem et bibere non est ore tantum sumere cibum aut dentibus terere, ut minus recte docuisse Videtur Becanus*12, neque cibuip per guttur diffluere, ut aliis placuit, sed cibum in stomachum recipere. 406. III. Disputatur, an species sacramentales producant gratiam toto tempore, quo incorruptae maneant in stomacho. 1) Prima sententia docet eucharistiam producere gratiam ex opere operato, quandiu species manent incorruptae in stomacho, etiam sine nova dispositione subjecti juxta Cajetanum3, vel accedente nova di­ spositione, juxta Suarezium, Gabrielem a S. Vincentia, Lugoneni et alios 4*. 2) Secunda sententia defendit eucharistiam producere gratiam ex opere operato in primo tantum instanti, quo species sacramentales at­ tingunt stomachum: deinde vero, quandiu manent species in stomacho posse producere augmentum gratiae ex opere operantis, quoties accedit nova animae dispositio. Ita S. Thomas s, et innumeri theologi6. Haec secunda sententia magis mihi probatur. Pars l.a Species sacramentales non producunt gratiam ex opere operato toto tempore, quo remanent integrae in stomacho. 1) S. Thomas ait: «Maxima devotio requiritur in ipsa sumptione hujus sacramenti, quia Ume percipitur sacramenti effectus. Quae qui­ dem devotio magis impeditur per praecedentia, quam per sequentia. Et ideo inagis est institutum, quod homines jejunent ante sumptionem hu­ jus sacramenti, quam post»7. 2) Ratio theologica hoc suadet, quia eucharistia confert gratiam manducantibus aut bibentibus. Sed fideles non manducant nec bibunt toto tempore, quo species sacramentales perseverant in stomacho. Ergo. Pars 2.a Non producunt gratiam ex opere operato tem­ pore sequenti ad manducationem, quamvis accedat nova dispositio. Ratio· videtur clara, quia ad productionem gratiae ex opere operato requiritur susceptio sacramenti. Qui autem se communicavit ac recepit morales, De sacramento eucharistiae, c. 6. p. 1; Salmanticenses schol.. De euchari­ stiae sacramento, disp. 10, n. 23. 1 Joan., b, 55. 2 De eucharistia, c. 22, q. 6, n. 2. 3 In III ρ., q. 79, a. 1, «Secundo igitur». '* Suarez. De sacramentis, disp. 63, sect. 7; Gabriel a S. Vinoentio, De sacra­ mento eucharistiae, disp. 13, q. 1; Lugo, De eucharistia, disp. 12, sect. 2, n. 46 sqq. s III p., q. 80, a. 8 ad 6. 11 Cfr. Philippus a SS. Trinitate, De S. eucharistiae sacramento, disp. 7, dub. 6; Salmantioensos. De eucharistiae sacramento, disp. io, n. 27. ’ Ill p., t]. 80, a. 8 ad 6. 248 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXI. DE EFFECTIBUS SACRAM. EUCH. gratiam sacramenti, quamvis renovet dispositionem, non de novo susci­ pit sacramentum. Ergo. Pars 3.a Species sacramentales, dum incorruptae ma­ nent in stomacho, possunt producere gratiam ex opere ope­ rantis, si accedat nova dispositio subjecti. Species sacramentales manentes in stomacho sunt saepe motivum novae devotionis et amoris, cui corresponde! augmentum gratiae. Ergo ex opere operantis producunt augmentum gratiae, si dispositio reno­ vetur. 407. IV. Eucharistia non 'producit per se primam gratiam, bene tamen aliquando per accidens. Pars l.a Per se non producit primam gratiam. Est contra Ltttherum, qui de hoc sacramento ajebat: «Est enim testa­ mentum hoc Christi medicina unica praeteritorum, praesentium et futuro­ rum peccatorum» '. Arg. 1) Concilium Tridentinum definivit: St quis dixerit vel prae­ cipuum iructum sanctissimae eucharistiae esse remissionem peccatorum, vel ex ea non alios effectus provenire, a. s. 1 2. 2) Huc veniunt effata S. Scripturae, in quibus dicitur sanctum non esse dandum canibus 3; illum, qui manducaverit hunc panem indigne, reum esse corporis et sanguinis Domini 4* ; etc. Indigne autem manducat panem hunc juxta Concilium Tridentinum. qui. habita copia confessarii, accedit ad sacram communionem cum Conscientia peccati mortalis sine praevia confessione s. 3) S. Justinus ajebat: «Hoc alimentum apud nos appellatur eucha­ ristia, cujus nemini alii participare licitum est, nisi qui credat vera esse, quae docemus, atque illo ad remissionem peccatorum et regenerationem lavacro ablutus fuerit, et ita vivat, ut Christus tradidit» ®. 4) In liturgia Clementina episcopus7, in liturgiis S. Jacobi et S. Joannis Chrysostomi sacerdos 89, ante distributionem eucharistiae coram po­ pulo clamat: Sancta sanctis. Pars 2.a Eucharistia producit primam gratiam aliquan­ do per accidens. Nota. Hanc doctrinam inficiati sunt Vazquez, Lugo et alii ·, sed S. Tho­ mas, quem sequuntur S. Bellarminus, Salmaniicenses, S. Alphonsus M. de 1 De captio, babyl. Ecclesiae, «De sacramento altaris». § Ut autem. Doctrinae Lutheri aperte contradicit Melanchthon, Confessio doctrinae ecclesiarum, C. «De coe­ na Domini». 2 Sess. 13 can. 5; Denz-Bannw., 887. 3 Matth., 7, 6. 4 1 Cor., 11, 27, Sess. 13. can. 11; Denz-Bannw., 893. “ Apologia 1, n. 66; MG 6, 428. ’ Liturgia Clementina; Maximilianus, Praelectiones de Liturgiis orientalibus, t. 2, p. 16. * Maximilianus, Praelectiones de Liturgiis orientalibus, t .·. pp. 40 et _·«»<». 9 Vazquez, In 111 p., disp. 205, c. 4; Lugo, Dr elirlhiii.tiu, disp 1.·. sect. 1 ART. UN1C. QUI SINT EFFECTUS SACRAMENTI EUCH. 249 Ligario et alii multo communius 1, docet peccatorem, qui non est conscius peccati mortalis et habet attritionem supernaturalem, si devote accedat ad hoc sacramentum, accipere remissionem peccatorum et primam gratiam. 1) «Potest tamen hoc sacramentum, ait S. Thomas, operari remis­ sionem peccati dupliciter. Uno modo, non perceptum actu, sed voto, sicut cum quis prius justificatur a peccato. Alio modo, etiam perceptum ab eo, qui est in peccato mortali, cujus conscientiam et affectum non habet. Forte enim primo non fuit sufficienter contritus; sed devote et reverenter accedens cpnsequetur per hoc. sacramentum gratiam carita­ tis, quae contritionem perficiet et remissionem peccati» a. 2) Ratio hoc suadet. Omnia siquidem sacramenta novae legis con­ ferunt gratiam non ponentibus obicem. Peccator autem, qui non est conscius peccati mortalis, si habeat attritionem supernaturalem, non ponit obicem gratiae. Ergo, sicut sacramenta mortuorum aliquando pro­ ducunt secundam gratiam per accidens, ita sacramenta vivorum, prae­ sertim eucharistia, conferunt primam gratiam aliquando per accidens. 408. V. Gratia sacramentalis eucharistiae non causatur directe a corpore et sanguine Christi, sed a speciebus sacramentalibus elevatis in earum usu ad rationem causae instrumenta! is per virtutem jluentem ct incompletam provenientem a corpore et sanguine Christi. Ita thomistae communius. 1) Eucharistia, quatenus est sacramentum, instrumentaliter pro­ ducit gratiam. Sed species sacramentales, non autem corpus et sanguis Christi, sunt sacramentum eucharistiae, ut probavimus supra. Ergo. 2) Sacramenta novae legis, utpote instrumenta Dei, causant gra­ tiam, quatenus recipiunt virtutem causae principalis fluentem ac in­ completam. Unde species sacramentales non ex se sed virtute Dei pro­ ducunt gratiam. «Sicut autem se habet virtus Spiritus Sancti ad aquam baptismi, ita se habet corpus Christi verum ad species panis ct vini. Unde species panis et vini non efficiunt aliquid nisi virtute corporis Christi veri»1 23, «in quantum virtus instrumentalis, qua hoc sacramen­ tum agit, provenit a corpore et sanguine Christi exsistentibus sub hoc sacramento»4. 409. VI. An qui suscipit eucharistiam sub utraque specie, recipiat plus gratiae, quam qui suscipit eam sub una tantum specie. Sententiam negativam tenent Cajetanus, Sotus, S. Bellarminus, Sua­ rez et alii5. Affirmativam defendunt Alensis, Vazquez, Philippus a SS. Tri­ nitate, Salmaniicenses et alii 6. 1 S. Thomas, III p., q. 79, a. 3; S. Bellarminus, De sacramentis, lib. 4, c. 18; Salmaniicenses, De eucharistiae sacramento, disp. 10, n. 3; S. Alphonsus M. de Li­ gorio, lib. 6, n. 269. 2 II I P·, 9· 79. a 3· 3 S. Thomas, III p., q. 73, a. 1 ad 2. ’ Philippus a SS. Trinitate, De S. eucharistiae sacramento, disp. 7, dub. 7 ad I. Cajetanus, III III p., q, 80, a. 12, q. de communione sub utraque specie; So­ tus, In /I S< nt , dist. 12, q 1, a. 12, «Postremum argumentum»; S. Bellarminus, Dc eucharistia, lib. 4, c. 23: Suarez, De sacramentis, disp. 63. sect. 6, n. 8 sqq. 11 Alensis, / I’ p . q. 1 1, membro 2, a 4, § 3; Vazquez, In III p., disp. 215, c. 2; Lugo, Dc eucharistia, disp 1.·. sect. 3; Philippus a SS. Trinitate. De S. eucharistiae 250 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXII. DE NECESSIT. SACRAMENTI EUCH. Utraque sententia est probabilis. Quaestio, utpote pure speculativa, non est tanti momenti, ut in aliis materiis exponendis nos retardet. 410. VII. Eucharistia.remittit peccata venialia. 1) Concilium Tridentinum nos hortatur, ut hoc sacramentum su­ mamus «tanquam antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis, et a peccatis mortalibus praeservemur» 2) Ratio theologica probat eucharistiam dupliciter remittere pec­ cata venialia. Primo, quatenus est sacramentum habens rationem cibi spiritualiter animam nutrientis. Nutriendo enim animam, restaurat, quod per peccata venialia deperditum est. Secundo, quatenus excitat fervorem caritatis, quo peccata venialia solvuntur. Unde S. Thomas: «Peccata venialia, etsi non contrariantur caritati quantum ad habitum, contrariantur tamen ei quantum ad fervorem actus, qui excitatur per hoc sacramentum, ratione cujus peccata venialia tolluntur»*12. Imo eucharistia poenam peccatis debitam remittit, non solum in quantum est sacrificium, quod est ex se magis vel minus satisfactorium setundum affectum offerentis, sed etiam, quatenus est sacramentum, quia, ut dicit S. 'Thomas, hoc sacramentum institutum est «ad spiritua­ liter nutriendum per unionem ad Christum et ad membra ejus; sicut et nutrimentum unitur nutrito. Sed quia haec unitas fit per caritatem, ex cujus fervore aliquis consequitur remissionem non solum culpae sed etiam poenae, inde est, quod ex consequenti per quamdam concomitantiam ad principalem effectum, homo consequitur remissionem poenae, non quidem totius, sed secundum modum suae devotionis et fervoris» 3. Praeservat etiam hominem a peccatis futuris, tum quia roborat ani­ mam in vita spirituali; tum quia expellit hostium insidias. Unde S. Igna­ tius M. hortabatur ephesios, ut frangerent «panem unum (eucharistiam), qui pharmachum immortalitatis est, antidotum, ne moriamur, sed vi­ vamus semper in Jesu Christo»4. QUAESTIO XXII DE NECESSITATE SACRAMENTI EUCHARISTIAE ARTICULUS I UTRUM EUCHARISTIA SIT NECESSARIA NECESSITATE MEDII AD SALUTEM 411. Status quaestionis. 1) Dupliciter dicitur aliquid esse neces­ sarium ad salutem, id est, necessitate medii et necessitate praecepti. Illud est necessarium necessitate medii ad salutem, sine quo, quamvis sacramento, disp. 7, dub. 4; Salmanticenses. De eucharistiae sacramento, disp. 7, n. 52. 1 Sess. 13, c. 2; Denz-Bannw., 875. 2 III p., q. 79, a. 4 ad 1. 3 HI p.,<\. 79, a. 5. 4 Ep. ad ephesios, 20, 2; MG 5, 661. ART. I. AN EUCH. StT NECESSARIA... AD SALUTEM 25I involuntarie omittatur, salus obtineri non potest, ut baptismtis pro infantibus. Necessarium vero necessitate praecepti est, quod ita prae­ ceptum est, ut, si voluntarie omittatur, sit peccatum et obstaculum sal­ vationi, sed, si involuntarie omittatur, non sit peccatum nisi ad sum­ mum materiale, et nihil obstet saluti, ut jejunium certis anni diebus. 2) Aliquid potest esse necessarium necessitate medii ad salutem in re, ut gratia sanctificans; aliquid in re vel in voto, ut confessio sacra­ mentalis post peccatum. 3) Potest aliquid esse necessarium in voto explicito, et aliquid in voto implicito, quatenus aliquid in se formaliter vel in aliis virtualiter desideratur. 412. Errores. 1) Gravissimus Thomas Waldensis 1 refert quosdam haereticos armenos docuisse sacram communionem re susceptam esse omni­ bus etiam parvulis ad salutem necessariam. 2) Nonnulli graeci schismatici, ut Nicolaus Cabasilas, Simeon thessalonicensis !, et plures calvinistae eamdem doctrinam tenuerunt. 3) Rosminii propositio 32 sic se habet: «Quoniam, qui non manducat carnem Filii hominis et bibit ejus sanguinem, non habet vitam in se (Joan., 6, 54), et nihilominus, qui moriuntur cum baptismate aquae, sanguinis aut desiderii, certo consequuntur vitam aeternam, dicendum est, his, qui in hac vita non comederunt corpus et sanguinem Christi, subministrari hunc caelestem cibum in futura vita, ipso mortis instanti. Hinc etiam sanctis veteris testamenti potuit Christus descendens ad inferos se ipsum commu­ nicare sub speciebus panis et vini, ut aptos eos redderet ad visionem Dei» 1 *3. 413. THESIS I. Eucharistia re suscepta non est necessaria neces­ sitate medii ad salutem. Arg. 1) S. Augustinus ait: «Si (parvulus), percepto baptismate, de hac vita emigraverit, soluto reatu, cui originaliter erat obnoxius, per­ ficietur in illo lumine veritatis, quod incommunicabiliter manens in aeternum justificatos praesentia Creatoris illuminat»4*. 2) Omnes, qui decedunt in statu gratiae, vitam aeternam certe consequentur. Sed plures decedunt in statu gratiae, quin revera sacra­ mento eucharistiae refecti fuerint. Ergp. Hinc S. Thomas docet eucha­ ristiae perceptionem esse necessariam ad perfectionem vitae spiritualis, «non ad hoc quod simpliciter (vita spiritualis) habeatur» “. 3) Parvuli, qui, suscepto baptismo, antequam eucharistia refician­ tur, moriuntur, certissime salvi fiunt. Unde Concilium Tridentinum edi­ dit hunc canonem: Si quis dixerit 'parvulis, antequam ad annos discre­ tionis pervenerint, necessariam esse eucharistiae communionem, a. s. 8. 4) Eucharistia, ordinarie loquendo, supponit gratiam sanctifican1 De sacramentis, t. 2, c. 91. Aliqui hanc Waldensis imputationem negant. - Cabasilas, De vita in Christo, lib. 4; MG 150, 597 sqq.; Simeon Thessaloni­ censis, De sacramentis, c. 69; MG 155, 235. 3 Prop. 32; Denz-Bannw., 1922. Haec propositio damnata est decreto S. Offi­ cii, die 14 Dec. 1887. * De peccat, mer. et remis., c. 19; ML 44, 123. 3 III p., q. 73, a. 3. • S««. 21, can. 4; Denz-Bannw.. 937. 252 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXII. DE NECESSIT. SACRAMENTI EUCH. tem iri subjecto. Qui autem habet gratiam sanctificantem in anima, aptus est ad salutem. Ergo plures sunt apti ad salutem, antequam eucharistiam suscipiant. Verba autem Domini: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis 1, licet contineant praeceptum divinum, non innuunt necessitatem medii ad salutem. 414. Thesis II. Sacramentum eucharistiae in voto non explicite et proprie dicto, sed implicito et improprio, est necessarium necessitate me­ dii ad salutem. Arg. 1) S. Thomas expresse tradit hanc doctrinam dicens: «Du­ plex est modus percipiendi hoc sacramentum, scilicet spiritualis et sacramentalis. Manifestum est autem, quod omnes tenentur saltem spiritualiter manducare, quia hoc est incorporari, ut supra dictum est, q. 83, a. 3 ad 1. Spiritualis autem manducatio includit votum seu desiderium percipiendi hoc sacramentum, ut supra dictum est,, ibid. Et ideo sine voto percipiendi hoc sacramentum non potest homini esse salus. Frustra autem esset votum, nisi impleretur, quando opportunitas adesset»1 2. Hoc votum aliquando esse implicitum docet alibi, dicens: «Ex in­ tentione Ecclesiae desiderant (parvuli) eucharistiam, et per consequens recipiunt rem ipsius» 3. 2) Eucharistia est finis aliorum sacramentorum, adeo ut, qui velit baptizari, velit etiam eucharistia refici. Sed votum baptismi est neces­ sarium ad salutem. Ergo etiam votum eucharistiae est ad id neces­ sarium. 3) Necessarium est ad salutem votum adimplendi praecepta divina. Sed adest praeceptum divinum recipiendi eucharistiam, ut postea dice­ mus. Ergo. 415. Seholion. Plures iique graves theologi docuerunt sacramen­ tum eucharistiae nec in re nec in voto esse necessarium necessitate medii ad primam salutem, quae est gratia, Ita Alensis, Durandus, Vazquez, Suarez, Lugo et alii45. Alii tamen melius tenent sacramentum eucharistiae in voto saltem implicito esse necessarium necessitate medii etiam ad primam salutem. Ita Sotus, Cajetanus, Sylvius, Philippus a SS. Trinitate, Salmanticen­ ses morales, Salmanticenses scholastici, Taille et alii °. Quidquid enim est necessarium ad salutem aeternam, est pariter ne­ cessarium ad gratiam adipiscendam. 1 Joan., 6, 54. 2 III p., q. 80, a. 11. 3 III p., q. 73, a. 3. 1 Alensis, ΖΓ p., q. Ii, m. 2, a. 4, § 1; Durandus, In IV Seni., dist. 9, q. 2, n. 7; Vazquez, In III p.. disp. 169, c. 3: Suarez, De sacramentis, disp. 40, sect 1-2; Lugo, De eucharistia, disp. 3, sect. 2. 5 Sotus, In IV Seni., dist. I, q. 6, a. 4; et dist. 8, q. un., a 3; Cajetanus, /» III p., q. 73, a. 3. «Adverte 1 et 2»; Sylvius, In III p.. q 80, a. 11: Philippus a SS. Trinitate, De S. eucharistiae sacramento, disp. 1, dull 11; Salmanticenses mora­ les, De sacramento eucharistiae, c. 3, dub. 1, n. 10: Salmantieonso» scholastici, De eucharistiae sacramento, disp. 3, n. 10; Taille, Mysterium jidei, lib. 3, <·. 3 ART, II. AN EUCH. SIT NECESSARIA... AD DIU PERSEVERANDUM 253 ARTICULUS U UTRUM SACRAMENTUM EUCHARISTIAE SIT NECESSARIUM NECESSITATE MEDII AD DIU PERSEVERANDUM 416. Status quaestionis. Perseverantiam hic non stricte pro con­ junctione gratiae cum morte, sed latiori sensu sumimus pro continua­ tione et permanentia animae in gratia per notabile temporis spatium. Quaestio est, an sacramentum eucharistiae in re vel in voto susce­ ptum sit necessarium ad diu perseverandum in gratia. Dixi diu, quia, si agatur de brevi intervallo, id, quod suffecit ad justificationem adipiscendam, sufficit et ad breviter perseverandum. 417. Thesis. Susceptio sacramenti eucharistiae in re est per se lo­ quendo necessaria adultis ad perseverandum longo tempore in gratia, per accidens tamen sufficit saepe susceptio in voto. Pars l.a Per se est necessaria susceptio in re. Arg. 1) S. Cyrillus Alex, haec habet ad rem: «Quicumque baptizati sunt, divinamque gratiam gustarunt, si cunctanter et vix ecclesias adeant, et per longa temporum spatia eulogiam, quae est per Christum, frequentare desinant, praetexantque damnosam reverentiam ex eo, quod ei mystice communicare nolint, intelligant profecto se a vita aeterna excludere se ipsos, dum vivificari renuunt» 1. 2) Ex ratione. Eucharistia ex sua institutione habet rationem cibi spiritualis, et adeo est necessaria ad vitam spiritualem conservandam, sicut cibus materialis est necessarius ad conservationem vitae corpora­ lis. Ergo eucharistia est pariter per se necessaria ad conservationem gratiae. Hanc rationem confirmant praeclara testimonia. Catechismus S. Pii V ait: «Neque enim minus spirituali cibo animam quam naturali corpus indigere perspicuum est» 2. Leo XIII: «Ut enim corpus ita animus cibo saepe indiget suo; ali­ moniam autem maxime vitalem praebet sacrosancta eucharistia»3. 3) Ad justificationem obtinendam requiritur saltem desiderium seu votum saltem implicitum suscipiendi eucharistiam. Votum autem seu desiderium adimplendum est, ubi opportunitas se offert. Ergo ad con­ servandam gratiam requiritur per se sacra communio. Pars 2.a Per accidens sufficit saepe susceptio euchari­ stiae in voto. Veritas hujus adsertionis inde patet, quod defectus copiae sacerdo­ tum et aliae causae excusant saepe homines a reali eucharistiae su­ sceptione. 1 * In Joan,, 6, 53; MG 73, 521. Pari. 2, c. n. 60. I jiiyelica Mirar caritatis, 28 Maji 1902; Acta S. Sedis, vol. 34, p. 653. 254 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXII. DE NECESSIT. SACRAMENTI EUCH. Corollarium. Ex his sequitur eucharistiam in re, quamvis per se requiratur ad diu perseverandum in gratia, non esse ad id necessariam necessitate medii, quippe quae aliunde suppletur; sed in voto esse ne­ cessariam necessitate medii ad diu perseverandum, quia desiderium vi­ tae spiritualis necessario importat appetitum gratiae cibantis, quae datur in eucharistia *. ARTICULUS III UTRUM ADSIT PRAECEPTUM POSITIVUM SUMENDI EUCHARISTIAM 418. Status quaestionis. Praeceptum positivum potest esse divi­ num vel ecclesiasticum, prout a Deo vel ab Ecclesia fuerit impositum. Quaeritur, an detur praeceptum positivum tum divinum tum eccle­ siasticum sumendi aliquando eucharistiam. 419. Opinio quorumdam. Aliqui veteres insinuarunt non dari prae­ ceptum divinum sumendi eucharistiam. Ita Alensis, S. Bonaventura, Cajetanus et alii pauci 8. Sed multo communius tenent Doctores scholastici dari in S. Scriptura praeceptum divinum positivum sumendi eucharistiam. 420. Thesis I. eucharistiam. Praecepto divino positivo tenentur fideles sumere Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus Dominus ait apud Joannem: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis3. Haec autem verba·continent praeceptum Domini. 2) Ex auctoritate S. Thomae. Angelicus Doctor recte interpretatur textum evangelicum dicens: «Manifestum est, quod homo tenetur hoc sacramentum sumere, non solum ex statuto Ecclesiae, sed ex mandato Domini dicentis (Lue., 22, 19): Hoc facite in meam commemorationem» i. 3) Concilium Tridentinum non obscure tradidit hanc doctrinam, cum ait: «Salvator noster discessurus ex hoc mundo ad Patrem, sacra­ mentum hoc instituit... et in illius sumptione colere nos sui memoriam praecepit» 5. 421. Corollaria. 1) Praeceptum hoc solum afficit adultos. Nam diximus superius et Concilium Tridentinum declarat «parvulos usu ra­ tionis carentes nulla obligari necessitate ad sacramentalem eucharistiae communionem» 6. 2) Aliqui theologi, ut Suarez. Vazquez, Lugo, Becanus et alii7, de1 Cfr. Taille, Mysterium fidei, lib. 3, c. 3, § 2. 2 Alensis, IV p., q. Ii, m. 2, a. 4, § 1: S. Bonaventura In IV Sent., dist. 12, р. 2, a. 2, q. 1; Cajetanus, In III p., q. 80, a. 11. 3 Joan., 6, 54. 4 III p., q. 80, a. ix. 5 Sess, 13, C. 2; Denz-Bannw., 875. 6 Sess. 21, C. 4; Denz-Bannw., 933. 7 Suarez, De sacramentis, disp. 69, sect. 2, n. 2; Vazquez, In III p , disp. 214, с. 4; Lugo, De eucharistia, disp. 16, sect. 2, n. 17; Becanus, Dc sacramentis, c. 23, q. 4. ART. III. AN ADSIT PRAECEPTUM POSIT. SUMENDI EUCH. 255 fenclunt hoc praecepto ligari omnes adultos etiam infideles, sicut prae­ cepto amplectendi Evangelium ligantur omnes. Sed alii verius putant legem universalem sumendi eucharistiam re­ stringi ad homines habiles, id est, ad eos, qui per baptismum facti sunt capaces suscipiendi alia sacramenta, quia obligatio recipiendi euchari­ stiam exsurgit ex 'professione fidei, quae emittitur in baptismo L 3) Sententia communissima docet hoc praeceptum per se obligare in periculo mortis proximo, et aliquoties in vita; per accidens vero, quo­ ties sine communione vitari nequit grave peccatum I2 422. Thesis II. Adest praeceptum ecclesiasticum, quo fideles obli­ gamur semel in anno eucharistiam sumere. I. Praecepta ecclesiastica his verbis refert S. Thomas: a) «In pri­ mitiva Ecclesia, quando magna vigebat devotio fidei christianae, sta­ tutum fuit, ut quotidie fideles communicarent. Unde Anacletus Papa, ep. 1, in med. (et habetur c. 10 De consecrat., dist. 2), dicit: Peracta consecratione omnes communicent, qui noluerint ecclesiasticis carere limi­ nibus. Sic enim et apostoli statuerunt et sancta romana tenet Ecclesia (cap. Episcopus, De consecratione, disp. 1)». b) «Postmodum vero, diminuto fidei fervore, Fabianus Papa (cap. Et si non frequentius. De consecrat., dist. 2), induisit, ut, si non fre­ quentius, saltem ter in anno omnes communicent, scilicet in Pascha, Pentecoste, et Natali Domini. Soter etiam Papa dicit in Coena Domini esse etiam communicandum, ut habetur in Decreto Consecrat., dist. 2 (nempe cap. in Coena).» c) «Postmodum propter iniquitatis abundantiam, refrigescente ca­ ritate multorum, statuit Innocentius III, in Concil. Lat., c. 21, ut sal­ tem semel in anno scilicet in Pascha fideles communicent» 34 . Nota. Lutherus de gravi errore accusat Ecclesiam, qui cogit «homi­ nes sub peccato mortali in festo Paschatis eucharistiam accipere» ?. Cal­ vinus e contra adserit consuetudinem, «quae semel quotannis communi­ care jubet, certissimum esse diaboli inventum... Singulis ad minimum hebdomadibus proponenda erat Christianorum coetui mensa Domini» 5. II. Ecclesia autem, benignissima mater, enixe hortatur omnes fideles ut primaevam consuetudinem sequuti, frequenter vel etiam quo­ tidie sacramentum eucharistiae devote sumant, sed noluit aliud prae­ ceptum circa hoc imponere, nisi ut semel in anno eucharistiam sumerent. Praeceptum de annua confessione et communione sic exprimitur in Concilio Lateranensi IV: «Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur... suscipiens reverenter ad minus in Pascha eucharistiae sacramentum» ®. I II 4 6 n Cfr. Salmanticenses, De euch. sacramento, disp. 11, n. 36. Cfr. S. Alphonsus M. de Ligorio, lib. 6, nn. 291 et 295. //l p., q. 80. a. 10 ad 5. Scrrn. de confessione et sacram, euch. Inst , lib. 4, c. 17, 11. 46. De t rinitate, sacramentis, etc , c. 21; Denz-Bannw., 437. DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXII. DE NECESSIT. SACRAMENTI EUCH. 256 Concilium Tridentinum declaravit fideles «teneri singulis annis sal­ tem in Paschate ad communicandum juxta praeceptum sanctae matris Ecclesiae» *. Codex autem Juris Canonici fere ad litteram retinuit decretum Con­ cilii Lateranensis 1 2. 423. Corollaria. 1.) Usus rationis praesumitur adesse pro com­ munione recipienda circa septimum aetatis annum juxta decretum S. Congregationis de Sacramentis, 8 Augusti 1910 3. 2) Tempus paschale pro communione computatur «a dominica Pal­ marum ad dominicam in albis; sed locorum Ordinariis fas est etiam pro omnibus suis fidelibus anticipare»4. In America latina tempus lon­ gius adsignatur Litteris Apostolicis «Trans Oceanum» 5*7. Alia apud moralistas. ARTICULUS IV UTRUM ADSIT PRAECEPTUM DIVINUM SUMENDI EUCHARISTIAM SUB UTRAQUE SPECIE 424. Status quaestionis. 1) Accurate distinguendi sunt in hac ma­ teria sacerdotes missam celebrantes et fideles communicantes. 2) Sacerdos in missa gerit personam Christi et perficit sacrificium. Sacrificium autem eucharistiae a Christo institutum et peractum, quod habet rationem cibi et potus, essentialiter complectitur corpus et san­ guinem Christi. Unde sacerdos sacrificans tenetur perficere sacrificium ac proinde sumere corpus et sanguinem Christi sub utraque specie. «In utroque, ait Angelicus, consistit perfectio sacramenti. Et ideo, quia ad sacerdotem pertinet hoc sacramentum consecrare et perficere, nullo modo debet corpus Christi sumere siiie sanguine» ®. Ex institutione igitur divina hujus sacramenti sacerdos conficiens altaris sacrificium et sacramentum tenetur illud perficere et sumere sub utraque specie. 3) Quaestio est, an omnes laici et sacerdotes more laicorum com­ municantes jure ac praecepto divino teneantur eucharistiam sub utra­ que specie sumere. 425. Errores, τ) Hussitae imprimis saeculo xv docuerunt commu­ nionem sub utraque specie fidelibus laicis esse dandam, sed damnati sunt in Concilio Constantiensi ’. 2) Lutherus dicebat «negare utramque speciem laicis esse impium et tyrannidem» 8; et adserebat Romanos Pontifices esse haereticos et impios 1 2 3 4 5 G 7 “ Sess. 13, can. 9, De eucharistia: Denz-Bannw., 891. Can. 859. Acta A. Sedis, vol. 2, p. 582. Codex Juris Canonici, can. 859, § 2. Acta A. Sedis, vol. 2, p. 275. III p., q. 80, a. 12. Interrog. 18; Denz-Bannw., 668 De captivitate babyl. Ecclesiae, De Coena Domini, «Conchido». ART. IV. UTRUM ADSIT PRAECEPTUM DIV. SUMENDI EUCHARISTIAM, ETC. 257 schismaticos, qui unam speciem dare laicis praesumebant contra eviden­ tes Dei Scripturas *. 3) Calvinus vehementer conqueritur, quod Ecclesia romana «dimidiam coenae partem meliori populi Dei numero vel furata est vel eripuit» 1 2; et sacerdotes, qui hoc faciunt, vocat «satanae ministros» 3. 426. THESIS. Nullum datur praeceptum divinum, quo laici et sacer­ dotes more laicorum communicantes teneantur eucharistiam sub utraque specie sumere. Arg. 1) Ex conciliis. Concilium Constantiense ait: «Hoc praesens Concilium declarat, decernit, et definit... quod, licet in primitiva eccle­ sia hujusmodi sacramentum reciperetur a fidelibus sub utraque specie, tamen haec consuetudo ad evitandum aliqua pericula et scandala est rationabiliter introducta, quod a conficientibus sub utraque specie et a laicis tantummodo sub specie panis suscipiatur»4* . Concilium Tridentinum: St quis dixerit ex Dei praecepto vel ex neces­ sitate salutis omnes et singulos Christi fideles utramque speciem sanctis­ simi eucharistiae sacramenti sumere debere, a. s. s. 2) Ex praxi Ecclesiae. Quamvis Ecclesia longo tempore dispensa­ verit fidelibus communionem sub utraque specie, a primis tamen saecu­ lis permisit, ut non raro dispensaretur sub una tantum specie. a) Tempore persecutionum fideles deferebant solum panem conse­ cratum in domos suas, plerumque in linteolo mundo, b) Infantibus saepe dabatur communio sub una specie vini, aliquando stfb specie pa­ nis 6. c) Aegrotis deferebatur communio et quidem sub una specie, quia non conservabatur nisi sub specie panis 7. d) In missa praesanctificatorum, quae antiquissima est in Ecclesia, sumitur communio sub una tantum specie, e) Ipsi adversarii permittunt, ut abstemis et sapo­ ris vini impatientibus sub sola specie panis eucharistia administretur. 3) Sub una tantum specie continetur ratio sacramenti significantis gratiam cibantem, quia sub specie panis vi verborum continetur cor­ pus, et per concomitantiam sanguis Christi. Unde sacramentum cibi et potus et totum Christum recipit, qui solam sumit speciem panis. Con­ cilium Tridentinum apposite dicit ad rem «nulla gratia necessaria ad sa­ lutem eos defraudari, qui unam speciem solam accipiunt» 8. 427. Obj. 1. Dominus expresse ait: Nisi manducaveritis carnem Fi­ lii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis ". Ergo praeceptum Domini est, ut communio dispensetur omnibus sub utraque specie. 1 De captivitate babyl. Ecclesiae, De Coena Doniini, «Surgite». 2 Inst., lib. 4, c. 17, n. 47. 3 Inst., lib. 4, c. 17, n. 48. I Definitio de communione sub una specie; Denz-Bannw., 626. 3 Sess. 21, Can. I de communione; Denz-Bannw., 934. Cfr. Tertullianus, Ad uxorem, lib. 2, c. 5; ML 1, 1408; S. Basilius, Ep. 93 ad Caesaream patriciam; MG 32, 484; Eusebius, Hist, eccl., lib. 6, c. 44; MG 20, 634. II S. Cyprianus, De lapsis, c. 26; ML 4, 500. 7 Cfr. Eusebius, Hist, ecclesiastica, lib. 6, c. 44; MG 20, 629. M Sess. 21, C. 3; Denz-Bannw., 932. * Joan , 6, 54. 17 258 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXII. DE NECESSIT. SACRAMENTI EUCH. Resp.—Neg. conseq. His verbis certe statuit Dominus praeceptum man­ ducandi ac bibendi carnem et sanguinem Christi, non vero modum mandu­ candi. Porro, qui sumit unam tantum speciem, manducat ac bibit carnem et sanguinem Christi, et adimplet praeceptum, quia sumit totum Christum. Unde ipse Christus satis innuit sumptionem unius speciei sufficere ad implendum praeceptum, cum ait: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum *. Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita s. Qui man­ ducat hunc panem, vivet in aeternum 3. Obj. 2.° Christus distribuens discipulis eucharistiam sub utraque spe­ cie dixit: Hoc jacite in meam commemorationem ·’. Ergo praecepit eis, ut duplici specie dispensarent communionem fidelibus. Resp.- Neg. conseq. Christus his verbis praecepit ad summum, ut sacerdotes offerrent sacrificium sub duplici specie, quin aliquid determina­ ret circa distributionem. ARTICULUS V UTRUM LAUDABILITER ORDINATUM FUERIT AB ECCLESIA, UT SACRA COMMUNIO DISPENSARETUR LAICIS SUB UNA TANTUM SPECIE 428. Status quaestionis. 1) Certum est in primis Ecclesiae saecu­ lis, quamvis darentur casus, in quibus communio sub una tantum spe­ cie dispensabatur, communius tamen eucharistiam sub utraque specie distributam fuisse populo christiano. Sed animadvertendum est hanc praxim in Ecclesia semper consi­ deratam fuisse ut introductam jure ecclesiastico, ut casus, quos supra retulimus, probe demonstrant. Ecclesia autem potest usum jure ecclesiastico introductum modifi­ care, vel etiam, ubi opportunum esse crediderit, omnino tollere. A saeculo jam xil praxis in Ecclesia occidentali incepit et saecu­ lo xiii ubique consuetudo praevaluit distribuendi laicis sacram com­ munionem sub sola panis specie. 2) Quaestio non sine aestu agitatur catholicos inter et protestantes, an haec innovatio juste et laudabiliter facta fuerit. Nota. Protestantes accusant Ecclesiam romanam de haeresi, quia hanc innovationem introduxit. · 429. Thesis. Ecclesia catholica laudabiliter introduxit consuetu­ dinem dispensandi laicis communionem sub unica panis specie. Plures easque validas habuit Ecclesia rationes, ut hanc consuetudi­ nem introduceret. Praecipuae sunt sequentes: 1) Periculum effusionis sanguinis, quod his verbis exponit Angeli­ cus: «Quia crevit multitudo populi christiani, in qua continentur senes, et juvenes, et parvuli, quorum quidam non sunt tantae discretionis, ut cautelam debitam circa usum hujus sacramenti adhibeant, ideo pro1 2 3 '* Joan., 6, Joan., 6, Joan., 6, Luc., 22, 52. 52. 59. 19. ART. I. AN SOLUS SACERDOS SIT MINISTER CONFECT. EUCH 259 vide in quibusdam ecclesiis observatur, ut populo sanguis sumendus non detur, sed solum a sacerdote sumatur»L 2) Defectus vini in aliquibus regionibus pro multitudine. 3) Difficultas adservandi eucharistiam sub specie vini. 4) Aversio inultorum a bibendo vino vel a sumendo eucharistiam ex vase seu calice communi. 5) Necessitas reprimendi haereticos, qui docebant communionem sub utraque specie esse fidelibus necessariam. QUAESTIO XXIII DE MINISTRO EUCHARISTIAE ARTICULUS I UTRUM SOLUS SACERDOS SIT MINISTER CONFECTIONIS SACRAE EUCHARISTIAE 430. Status quaestionis. In sacramentis, quae non consistunt in re permanenti, sed dispensantur, cum conficiuntur, unus est minister confectionis et dispensationis. Sed sacramentum eucharistiae consistit in re permanenti, et potest ab uno confici et ab alio ministrari. Hic quaerimus de ministro confectionis eucharistiae, in sequen,ti de ministro dispensationis acturi. 431. Errores. 1) Marcossiani, si fides est S. Irenaeo, mulieribus con­ cedebant eucharistiae conficiendae facultatem 12. 2) Lutherus haeretice ait: «Prorsus nihil differt, nec plus facit missa privata, quam simplex cujusque laici de manu sacerdotis sumpta commu­ nio, exceptis orationibus, et quod sibi ipsi consecrat et ministrat, re ipsa missae et sacramenti omnes sumus aequales sacerdotes et laici» 3*. Rursum: «Quare, omnes sumus sacerdotes, quotquot Christiani sumus; sacerdotes vero, quos vocamus, ministri sunt ex nobis electi, qui nostro nomine omnia faciant» ‘. 432. Thesis. Soli sacerdotes sunt ministri eucharistiae conficiendae. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus Dominus solis apostolis eonjmque successoribus in ordinatione dixit: Hoc facite in meam comme­ morationem 5. 2) Ex conciliis. Concilium Lateranense IV: «Hoc utique sacramen­ tum nemo potest conficere nisi sacerdos, qui rite fuerit ordinatus» 6. 1 2 2 1 6 " III p., q. 80, a. 12. S. Ironaous, Adv. haer., lib. i, c. 13; MG 7, 579 sq. De captivitate babylonica Ecclesiae, De sacramento altaris, «Deinde publice». De captiv. babylon. Ecclesiae, De ordine, «Qui si cogerentur». Luc., 22, 19. Cap. I; Denz-Bnnnw.. 430. DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXIII. DE MINISTRO EUCHARISTIAE 200 Concilium Tridentinum: «Si quis dixerit iliis verbis: Hoc facite in meam commemorationem, Christum non instituisse apostolos sacerdotes, aut non ordinasse, ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sangui­ nem suum, a. s.» 3) Ex SS. Patribus. S. Justinus: «Is, qui fratribus praeest» ο προεστωτος consecrat eucharistiam, diaconi distribuunt1 2. S. Cyprianus: «Ille sacerdos vice Christi vere fungitur, qui id, quod Christus fecit, imitatur, et sacrificium verum et plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri»3. S. Joannes Chrysostomus: Oblationem «nunc sacerdotes fa­ ciunt» 45*. Aureus liber De imitatione Christi haec habet: «Soli... sacerdotes rite in Ecclesia consecrati, potestatem habent celebrandi, et corpus Christi consecrandi» ®. Et in officio SS. Corporis Christi dicitur: «Sic sacrificium istud instituit, cujus officium committi voluit solis presbyteris, quibus sic congruit, ut sumant et dent caeteris» (Himno Sacris solemniis). ARTICULUS II QUIS SIT MINISTER DISPENSATIONIS EUCHARISTIAE 433. Minister dispensationis dicitur, qui eucharistiam a sacerdote confectam fidelibus distribuit. Quaeritur, cui hoc in Ecclesia competat. 434. Thesis. Minister ordinarius eucharistiae dispensandae est sacerdos, extraordinarius vero diaconus. Pars l.a Minister ordinarius est sacerdos. Arg. 1) Concilium Tridentinum ait: «Semper in Ecclesia Dei mos fuit, ut laici a sacerdotibus communionem acciperent, sacerdotes autem celebrantes se ipsos communicarent, qui mos tanquam ex traditione apostolica descendens jure ac merito retineri debet» ®. 2) Codex Juris Canonici: «Minister ordinarius sacrae communionis est solus sacerdos»7. 435. Scholion. Ad licitam eucharistiae dispensationem requiritur aliqua jurisdictio. Sacerdos habens jurisdictionem ordinariam, ut parochus, dicitur mi­ nister ordinarius ex officio. Sacerdos habens licentiam distribuendi communionem vocatur mi­ nister ordinarius ex delegatione. Qui cum licentia celebrat missam, eo 1 2 3 4 5 8 7 Sess. 22, can. 2; Denz-Bannw., 949. Apologia I, n. 65; MG β, 428. Ep. 63, n. 14; ML 4, 397; Journel, 584. In II Tim., hom. 2, n. 4; MG 62, 612. Lib. 4, c. 5, η. i. Sess. 13, c. 8; Denz-Bannw., 881. Can. 845, § i. ART. I. QUODNAM SIT SUBJECTUM EUCHARISTIAE 201 ipso habet licentiam dispensandi eucharistiam intra missam, imo et immediate ante et post missam. Parocho tamen reservatum est «sanctissimam eucharistiam publice aut privatim tanquam viaticum ad infirmos deferre» 1. Pars 2.a Minister extraordinarius est diaconus. Arg. 1) In ordinatione diaconatus dicit episcopus ordinandis: «Comministri et cooperatores estis corporis et sanguinis Domini»1 2* . Unde antiquis temporibus quandoque utramque speciem, aliquando solum calicem diaconus ministrabat fidelibus 8. 2) In Constitutionibus apostolicis legimus: «Ipse vero (diaconus), cum episcopus vel presbyter obtulit, dat populo, non tanquam sacerdos sed tanquam ministrans sacerdotibus. Nulli autem ex reliquis clericis licet opus diaconi facere» 4. 3) Codex Juris Canonici: «Extraordinarius (minister) est diaconus, de Ordinarii loci vel parochi licentia, gravi de causa concedenda, quae in casu necessitatis legitime praesumitur» 5* . QUAESTIO XXIV DE SUBJECTO EUCHARISTIAE ARTICULUS I QUIS SIT SUBJECTUM CAPAX RECIPIENDI SACRAMENTALITER . EUCHARISTIAM 436. Thesis. Subjectum capax recipiendi sacramentaliter eucha­ ristiam est omnis et solus homo viator rite baptizatus. Homo viator. Sacramenta etenim novae legis, utpote signa sensibi­ lia protestativa fidei et productiva gratiae, pro illis instituta sunt, qui possunt ambulare in fide et gratiam recipere. Sed solus et omnis homo viator potest ambulare in fide et gratiam recipere. Ergo. Homo rite baptizatus. Baptismus est primum sacramentum, quo ho­ mines fiunt membra Ecclesiae et capaces recipiendi gratias ac privile­ gia, quae competunt Christianis. Ergo subjectum eucharistiae est homo baptizatus. Ad rem Didaché: «Nemo autem edat neque bibat a vestra euchari­ stia, nisi qui baptizati sunt in nomine Domini: de hoc etenim dixit Do­ minus: Ne date sanctum canibus» ®. Codex Juris Canonici, can. 462. Pontificale manum, «De ordinatione diaconi». < fr S. Justinus, Apologia I. cc. 65, 67: MG 6, 428; s. Cyprianus, De lapsis, 25: MI. 4, 500. • Consi, apost., lib. 8, c. 28; MG 1, 1126; Journel, 1236. » Can. 845. § 2. " Didache, <), 5; Journel, 6. 1 2 202 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXIV. DE SUBJECTO EUCHARISTIAE Haec dicta sunt de capacitate ad sacramentaliter recipiendam eu­ charistiam, quia ad fructuosam eucharistiae receptionem aliquid am­ plius requiritur, ut dicemus inferius. 437. Corollaria. 1) Peccatores baptizati, si fidem habeant, sunt subjectum sacramenti eucharistiae. 2) Angeli et animae separatae non possunt sumere eucharistiam sacramentaliter, quia non, sunt homines nec viatores. 3) Mus, canis, et alia bruta animalia, licet aliquando comedant species sacramentales, non sumunt eucharistiam sacramentaliter, quia mus, ut ait S. Thomas, «non est natum uti eo ut sacramento. Unde non sacramentaliter, sed per accidens corpus Christi manducat, sicut manducaret ille, qui sumeret hostiam consecratam, nesciens eam esse consecratam» 4) Catechumeni et alii homines nondum baptizati, quamvis ha­ beant fidem, imo quamvis per contritionem adepti fuerint remissionem peccatorum et gratiam sanctificantem, non possunt sumere euchari­ stiam sacramentaliter. 5) Infantes baptizati sunt capaces hujus sacramenti. Ecclesia olim consuevit infantes statim post baptismum et deinde saepius ad com­ munionem admittere. Sed a saeculo jam xn haec consuetudo evanuit, et deinceps Ecclesia ob varias rationes communionem infantibus nega­ vit. «Iis, qui propter aetatis imbecillitatem nondum hujus sacramenti cognitionem et gustum habent, administrari non debet» 1 2. 6) Infantibus aequiparandi sunt amentes seu fatui, qui licet aetateprovexerint, ratione vere infantes sunt. ARTICULUS II QUI POSSINT FRUCTUOSE SUMERE EUCHARISTIAM 438. Thesis. Eucharistiam fructuose sumunt, qui 1) ex parte ani­ mae sunt in gratia sanctificante saltem praesumpta cum attritione; et 2) ex parte corporis manent jejuni. Pars l.a Qui sunt in gratia sanctificante. Arg 1) Ex S. Scriptura. Apostolus scribit haec gravissima ver­ ba: Quicumque manducaverit -panem hunc, vel biberit calicem Domini in­ digne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se ipsum homo; el sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat, et bibit indigne, -judicium sibi manducat et bibit; non dijudicans corpus Do­ mini3. Probare se ipsum est conscientiam discutere ac purgare. 2) Didaché haec habet: «Die dominica autem convenientes fran­ gite panem et gratias agite postquam delicta vestra confessi estis, ut sit mundum sacrificium vestrum» 4. 1 2 3 4 III -p.. q. 8o, a. 3 ad 3. Rituale romanum, tit. 4, c. I, n. 11. l Cor., 11, 27 sqq. Didaché, 14, 1; Joumol, 8. ART. II. 2UI POSSINT FRUCTUOSE SUMERE EUCH. 263 3) S. Thomas: «Quicumque cum peccato mortali hoc sacramentum sumit, falsitatem in hoc sacramento committit; et ideo incurrit sacrile­ gium tanquam sacramenti violator. Et propter hoc mortaliter peccat» ’. 4) Ratio est clara, quia sacramenta vivorum sunt in statu gratiae sumenda. Corollaria. 1) Ex hoc deducunt theologi contra Vazquez1 2 et alios paucos nunquam dari casus, in quo sacerdos vel laicus conscientiam peccati mortalis habens, possit licite ad eucharistiam accedere, quia, si sacerdos coram multitudine missam celebraturus vel laicus communi­ caturus sit in peccato mortali, non potest sic eucharistiam sumere, sed tenetur prius perfectam saltem contritionem elicere cum proposito con­ fitendi peccatum tempore opportuno. 2) Sufficit tamen ad hoc gratia sanctificans existimata, quia po­ test contingere, ut qui ignorat se peccatum commisisse, vel credit se esse vere contritum aut rite confessum, revera commiserit peccatum mortale, et non sit contritus vel rite confessus, et sumat eucharistiam cum sola attritione supematurali. Hoc in casu eucharistia producit per accidens primam gratiam in anima, et fit fructuosa communio. Pars 2.a Jejunus in corpore. 1) Concilium Constantiense adseruit: «Sacrorum canonum auctori­ tas, laudabilis et approbata consuetudo Ecclesiae servavit et servat, quod hujusmodi sacramentum non debet confici post coenam, neque a fidelibus recipi non jejunis, nisi in casu infirmitatis aut alterius neces­ sitatis a jure vel Ecclesia concesso vel admisso» 34 5. 2) S. Augustinus suo tempore ajebat: «Liquido apparet, quando primum acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos acce­ pisse jejunos... Placuit Spiritui Sancto, ut in honorem tanti sacramenti in os Christiani prius dominicum corpus intraret quam caeteri cibi; nam ideo per universum orbem mos iste servatur» Graviter tamen aegrotantes possunt non jejuni viaticum sumere, sicut etiam communionem aegroti ultra mensem decumbentes 6, imo «qui, quamvis niorbo correpti et ex medici judicio naturale jejunium servare non valentes, nihilominus in lecto decumbere non possunt» ®. Alia apud moralistas et liturgistas. 1 2 3 4 5 6 III p., q. 8o, a. 4. In III p., disp. 207, c. 1. Definitio de communione sub una specie: Denz-Bannw., 626. Ep. ad Januarium, c. 6; ML 33, 203. Decret. S. C. Concilii, die 7 Dee. 1906; Acta S. Sedis, vol. 39, p. 603. Decret. S. C. Concilii, 25 Martii 1907; Acta S. Sedis, vol. 40, p. 344. 264 de SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXV. DE EUCH. UT EST SACRIFICIUM QUAESTIO XXV DE EUCHARISTIA UT EST SACRIFICIUM ARTICULUS I QUAEDAM PRAENOTANTUR DE SACRIFICIO IN GENERE 439. I. Sacrificium, si etymon spectes, idem est ac sacrum facere vel sacrum factum. Et hoc sensu quilibet actus religionis, sive inter­ nus cum intellectus ac voluntatis erga Deum subjectione, sive externus cum membrorum ad Deum colendum exercitio, lato sensu vocari po­ test sacrificium; quia revera in actibus internis et externis religionis ali­ quod sacrum facimus ad Deum colendum. Unde S. Augustinus ait ad rem: «Verum sacrificium est omne opus, quod agitur, ut sancta socie­ tate inhaereamus Deo» T. Hic sistunt protestantes. Melanchthon hanc notionem sequutus de­ finit sacrificium: «Caerimonia vel opus, quod nos Deo reddimus, ut eum honore afficiamus» 12. Calvinus: Sacrificium vocat «quidquid omni­ no Deo offertur»3. Sed Angelicus adserit hanc definitionem esse metaphoricam, «in quantum Deum placabilem reddit, ad quod sacrificium offertur» 4. 440. II. Sacrificium rigorose sumptum recte definitur: Oblatio rei sensibilis per rcalem vel aequivalentem ejus destructionem legitime Deo jacta ad testandum supremum Dei dominium in omnes res. Est actus religionis seu actus cultus publici, quo societas ex qua­ dam institutione in honorem Dei victimas offert. Quatuor ut vides, ad sacrificium requiruntur. 1) Oblatio rei sensibilis, id est, signum sensibile, quo homo signi­ ficat se ipsum suasque res qua victimas Deo offerre ad honorem ipsi praestandum. Est in genere signi exprimens interiorem adorationis affe­ ctum. «Significat autem, ait S. Thomas, sacrificium, quod offertur ex­ terius, interius spirituale sacrificium, quo anima se ipsam offert Deo... quia, sicut supra dictum est, q. 81, a. 7, et q. 84, a, 2, exteriores actus religionis ad interiores ordinantur» 5. Cum sacrificium sit actus cultus publici, non est signum ad placitum, sed debet a publica auctoritate esse institutum. Omne sacrificium est oblatio sed non omnis oblatio est proprie sa­ crificium; et ideo sacrificium dicitur oblatio rei sensibilis, quia, ut ait Angelicus, «sacrificia proprie dicuntur, quando circa res Deo oblatas aliquid fit» ®. > 1 2 3 * 6 ° De civ. Dei, lib. 16, c. 6; ML 41. 283. Confessio aug., art. Missae sacrii. Inst., lib. 4, c. 18. In III Sent., dist. 9, q. 1, a. 1, sol. 2 ad 1. II-1I. q. 85, a. 2. II-II, q. 85, a. 3 ad 3. ART. I. PRAENOTIONES DE SACRIFICIO 265 2) Realis vel aequivalens rei sensibilis destructio, qua res oblata non solum usui communi subtrahitur, sed quodammodo immolatur et in pejorem statum reducitur. Sacrificium significat perfectam hominis, id est, sui ipsius vitaeque oblationem, ut practice testetur Deum esse' supremum vitae mortisque Dominum. Sed, quia sui ipsius mactatio seu immolatio vetita est, ea, quae ad sustentationem et ad nostrum servitium ordinata sunt, homo Deo offert ac destruit in recognitionem supremi Dei dominii et propriae subjectionis erga ipsum. Sic antiquitus animalia mactabantur, thus cre­ mabatur, fructus destruebantur, liquida vel comburebantur vel effun­ debantur. Ubi tamen perfecta subjectio in Deum potest sine reali destructio­ ne significari, sufficit aequivalens destructio, quae in ratione signi aequivalet destructioni. In sacrificio crucis Christus mortuus est ac realiter destructus. In sacrificiis veteris legis aliquando physice destruebatur victima, ut quando mactabantur animalia, interdum moraliter destruebatur, ut cum effundebatur vinum. Oblatio et immolatio sunt conceptus diversi, sed aliquando simul fiunt, quia res sensibiles interdum simul offeruntur ac destruuntur ’. Discutiunt theologi, an destructio realis aut saltem aequivalens victi­ mae sit de essentia sacrificii, vel sufficiat quaelibet rei sensibilis etiam in melius mutatio seu transformatio: a) Aliqui tenaciter docuerunt et docent ad sacrificium proprie dictum sufficere reflem victimae immuta­ tionem etiam in melius, qua res ex humana possessione vertantur in divinum mancipium. Ita Suarez, Scheeben et alii 1 2. b) Alii communius requirunt realem vel saltem aequivalentem rei sensibilis destructionem, adeo ut non possit dari verum sacrificium, nisi res in ratione signi spe­ ciem destructionis prae se ferat. Ita S. Bellarminus, Vazquez, Lugo, Billot, Van Noort et alii 3. c) Alii in sacrificiis latreuticis solam rei immu­ tationem, in propitiatoriis destructionem requirunt. Ita Taille 4. Angelicus Doctor destructionem saltem aequivalentem requirere vi­ detur, cum ait: «Si aliquid exhibeatur in cultum divinum, quasi in aliquod sacrum, quod inde fieri debeat consumendum, et oblatio est et sacrificium... Si vero sic exhibeatur, ut integrum maneat divino cultui deputandum, vel in usus ministrorum expendendum, erit oblatio et non sacrificium» 5. 3) Legitime· Deo jacta, a) Deo facta, quia, cum sacrificium offera­ tur ad recognoscendum supremum dominium, quod nonnisi divinae ma­ jestati competit, soli Deo offertur. Unde S. Augustinus ajebat: «Nec tamen nos eisdem martyribus templa, sacerdotia, sacra, et sacrificia constituimus, quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus... Quis 1 Cfr. Taille, Mysterium fidei, lib. 1, c. I, sect. 2 (p. 11). • Suarez, De eucharistia, disp. 73, sect. 5, nn. 4-5; Scheeben, Handb. d. hath. Dogm., Ill, p. 400. 3 S. Bellarminus, De missa, lib. 5, c. 2, § till.; Vazquez, In III p., disp. 220, < ■, n. 12 sqq.; Lugo, De eucharistia, disp. 19, sect. 1, n. 7; Billot, De Ecclesiae sacramentis, qq. 82-83, § 1, III. 1 Mysterium fidei, lib. 1, c. 1, sect. 1 (p. 10). 4 11-11, q, 86, a. 1. DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXV. DE EUCH. UT EST SACRIFICIUM 266 autem audivit aliquando fidelium stantem sacerdotem ad altare... di­ cere in precibus: Offero tibi sacrificium, Petre, vel Paule, vel Cypriane, cum apud eorum memorias offeratur Deo» r. b) Legitime jacta, id est, a publica auctoritate instituta et a ministro competenti oblata. Hinc vides ad legitimam victimae oblationem requiri, ut sacrificium, utpote exercitium actus publici nomine societatis exercendum, debere esse a publica auctoritate institutum et a ministro publico seu persona spe­ cialiter deputata oblatum. Utrumque declarat Concilium Tridentinum dicens: «Sacrificium et sacerdotium ita Dei ordinatione conjuncta sunt, ut utrumque in omni lege exstiterit. Cum igitur in Novo Testamento sanctum eucharistiae sacrificium visibile ex Domini institutione catho­ lica Ecclesia acceperit, fateri etiam oportet in ea novum esse visibile et externum sacerdotium, in quod vetus translatum est» 1 2. 4) Attestatio supremi Dei dominii in omnes res. Offeruntur Deo victimae per earum destructionem, ut significetur nos et omnia creata a supremo Dei dominio ita pendere, ut ad libitum possit Deus ea con­ servare vel in nihilum redigere, sicut res illae destruuntur. 441. III. Materia sacrificii una est remota, res nempe sensibilis, quae legitime declaratur apta, ut nostram subjectionem erga Deum et supremum Dei dominium in omnes res significare valeat; altera proxima. ipsa scilicet destructio materiae remotae ad profitendum praefatum Dei dominium. Forma sacrificii est actio ministri, qua res ex se indifferens ad hono­ randum Deum supremum Dominum offertur. 442. IV. Sacrificium differt a sacramento: quia 1) sacramentum est signum gratiae, dum sacrificium est signum subjectionis nostrae; 2) sacramentum causal instrumentaliter gratiam, et sacrificium non causât, sed impetrat gratiam; 3) sacramentum Deo auctore instituitur et sacrificium potest esse per se institutum ab humana societate; et 4) sacramentum non semel conficitur ab homine privato, et sacrificium semper offertur a persona publica per societatem deputata. 443. V. Divisio. 1) Sacrificium ex parte finis potest esse: a) latreuticum. quatenus est cultus latriae, seu adoratio, qua honorem Deo propter infinitam ejus excellentiam deferimus; b) eucharisticum, si obla­ tiones Deo deferantur in gratiarum actionem pro beneficiis acceptis; c) propitiatorium, ubi subjicimur Deo in signum poenitentiae, eique res sensibiles offerimus ac immolamus ad placandum Numen offensum; ac tandem d) impetratorium, quando Deum oblationibus nobis propitium reddere intendimus. 2) Ratione modi sacrificia possunt esse cruenta vel incruenta, prout cruoris seu sanguinis effusione fiunt vel non. Sic agnus in Veteri Testa­ mento et Christus in cruce cruento sacrificio, panes et vinum incruento offerebantur. Incruentum est non solum quando res ex sua natura ad cruentam immolationem non apta, ut panis, vinum, thus, etc., offer­ tur, sed etiam, (piando res ad cruentum sacrificium ex se apta, non in 1 2 De civ. Dei. lib. 8, c. 27; ML 41, 255. Scsi. 23, C. i: Denz-Bannw.. 957. ART. II. QUID SIT SACRIFICIUM NOVAE LEGIS 267 sua specie, sed specie sacramenti mystice immolatur, ut Christus Do­ minus in sancto sacrificio missae. 3) Ex parte efficaciae: a) sacrificia Veteris Testamenti in foro ex­ terno ex opere operato seu per se tollebant irregularitates et legales immunditias; in foro interno producebant effectus ex opere operantis; b) sacrificium cruentum Domini nostri Jesu Christi in cruce habebat valorem infinitum tum ex opere operato, tum ex opere operantis; et c) sacrificium missae habet valorem infinitum ex opere operato L ARTICULUS II QUID SIT SACRIFICIUM NOVAE LEGIS 444. In quolibet statu Ecclesiae oportet dari sacrificium, quo sub­ jicimur Deo, tum ad honorandum ipsum Deum, tum ad referendam ei gratiarum actionem, tum ad reddendum ipsum propitium erga nos pec­ catores, tum denique ad impetrandum ea, quibus indigemus. Incipiente jam nova lege et oeconomia, vetera sacrificia evanuerunt, quia, ut optime ait Apostolus, translato... sacerdotio, necesse est, ut legis translatio fiat'1. Novum igitur sacrificium institutum est pro lege gratiae, in qua melioris testamenti sponsor jactus est Jesus 3. Quando haec translatio antiquae legis in novum foedus fiebat, Chri­ stus Dominus se ipsum in cruce Deo Patri victimam propitiatoriam pro mundi salute obtulit, et reconciliavit ima summis. Hoc tamen sacrificium crucis, quod Christus morte cruenta obtulit, non fuit sacrificium Novae Legis, tum quia semel oblatum est, tum quia non fuit oblatum a sacerdotibus novae legis. Pro novo autem testamento plures facti sunt sacerdotes 4, quibus com­ petit ex officio offerre Deo sacrificium. Magni momenti est hoc sacri­ ficium cognoscere. Dominus noster Jésus Christus, antequam sacrificium cruentum sui ipsius in cruce offerret, obtulit et immolavit se mystice, et sacrificium eucharisticum imo et sacerdotes instituit, cum panem et vinum in suum corpus et sanguinem convertit, et manducandum dedit discipulis suis commendans eis, ut idem in suam commemorationem facerent. Hoc igitur sacrificium, quod offertur in Ecclesia seu societate Chri­ stiana, est sacrificium missae, de quo disserendum est. ARTICULUS III UTRUM MISSA SIT VERUM SACRIFICIUM 445. I. Nomen missae. Pluribus nominibus hoc sacrificium de­ signari solet. Dicitur enim apud latinos sacrificium, oblatio, et genera­ liter missa. Hoc nomen, quod tempore 5. Ambrosii erat in usu s, vide1 ’ " 4 ‘‘ Cfr Billot, De Ecclesiae sacramentis, qq. 82-83, § 2· Hebr., 7, 12. Hebr., 7, 22. Hebr., f, 23. /·'/>. primae classis, 20, 4; MI. ie, 1037. De missa mentionem saepe facit 268 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXV. DE EUCH. UT EST SACRIFICIUM tur esse derivatum a verbo mitto, ut dicit Angelicus l, vel quia 1) post sermonem ante offertorium dimittebantur catechumeni, juxta illud S. Augustini: «Ecce post sermonem fit missa (dimissio) catechumeni, manebunt fideles» *12: vel quia 2) hoc verbum sumitur pro legatione missa ad Deum, ut expresse docet Rupertus Tuit. his verbis: «Hoc autem sacrosanctum altaris mysterium idcirco missa dicitur, quia ad placa­ tionem et solutionem inimicitiarum, quae erant inter Deum et homines, sola valens et idonea missio est» 34; vel quia 3) preces ad Deum a sacer­ dote mittuntur, juxta illud S. Thomae·. «Propter hoc etiam missa no­ minatur, quia per angelum sacerdos preces ad Deum mittit» ’. In hebraico sermone vix habetur vocabulum correspondens missae. Vox etenim TIDE Missah (oblatio voluntaria), quam Concilium Senonense, Baronins, et alii volunt esse radicem etymologicam missae, nun­ quam venit apud syros et maronitas ad designandum sacrificium eucharisticum 5. Graeci generarim utuntur voce λειτουργία, Lilurgia, ad designan­ dum sanctum sacrificium missae, quo significant in hoc consistere ser­ vitium Dei per excellentiam 67. 446. II. Definitio missae. Sacrificium missae recte definitur: Sa­ crificium Novae Legis, in quo sub visibilibus specie-bus panis et vini Chri­ stus invisibiliter et incruente Deo Patri offertur. Termini hujus defini­ tionis patebunt ex dicendis. 447. HI. Errores, r) Waldenses et albigenses imprimis inficiati sunt in missa offerri verum sacrificium ~. 2) Deinde Wicleff vehementius impugnavit doctrinam catholicam, cum ausus est «pertinaciter adserere non esse fundatum in Evangelio, quod Christus missam ordinaverit»8. Wicleffi cavillationes optime dissipavit egre­ gius Thomas Waldensis 9. 3) Hunc errorem jam olim sopitum suscitarunt protestantes, quorum aliqui rem et nomen, alii rationem sacrificii rejiciunt. Lutherus ajebat: «Al­ terum scandalum amoveijdum est, quod multo grandius est et speciosis­ simum, id est, quod missa creditur passim esse sacrificium, quod offertur Deo» 1011 . Alibi: «Sacerdotium illud Satanae impium et abominabile sat po­ tentibus Scripturis subvertimus, quibus etiam probavimus missas non pos­ se sacrificii nomine censeri» ". Calvinus: «Pestilentissimo errore totum pene orbem obcaecavit (Satan), ut crederet missam sacrificium et oblationem esse ad impetrandam peccatorum remissionem» 12. Articulus 31 Ecclesiae Silvia seu Etheria circa a. 390; Peregrinatio ad loca sancta, 30. Cfr. Kirck, Enchi­ ridion fontium historiae, n. 661. 1 III p., q. 83, a. 4 ad 9. 2 Serrn. 49. 8; ML 38, 324. 3 De div. off., lib. 2, c. 20; ML 170, 46. Hanc significationem habere videntur verba, quae sacerdos ad populum versus dicit: Ite missa est; quasi diceret: Potestis abire, quia legatio seu hostia missa est. 4 III p., q. 83, a. 4 ad 9. 5 Cfr. S. Bellarminus, De missa, lib. 5, c. 1. * Cfr. Maximilianus, Praelectiones de Liturgiis orientalibus, t. 2, p. 2. 7 Cfr Hergenrother, Hist, de la Iglesia, vol. 4, pp. 87 et 116. 8 Concilium Land., a. 1382; Mansi, 26, 696. “ De sacramento euch., cc. 31-32. 10 De captivitate babyl. Ecclesiae, De sacramento altaris; «Jam et alterum» 11 De abroganda missa privata, parte 2, «Prima parte». 12 Inst., lib. 4, c. 18, n. 1. ART. III. AN MISSA SIT VERUM SACRIFICIUM 269 anglicanae docet sacrificia missarum esse fabulas blasphemas et fraudes perniciosas. 4) Hipercritici moderni sunt audaciores. Admissa partim narratione Scripturarum, negant Christum in relatis testimoniis aliquid de iteranda coena aut missa celebranda praecepisse, sed Dominum illis verbis vel pa­ rabolam indicativam imminentis suae mortis enuntiasse, ut vult A. Jü­ licher vel per communicationem panis et calicis convivalem amicitiam imo et unionem socialem discipulis commendasse, ut placet J. Hoffmann Consequenter docent coenam Christianorum non fuisse ortam a coena Christi. Si ab eis quaeras, cujus indolis fuerit coena illa Christianorum, et qua ratione creditum fuerit a coena Christi originem duxisse, diversimode re­ spondent. Quoad primum vult Hoffmann praefatam coenam Christianorum fuisse symbolum religiosum et imitationem conviviorum, quae apparatu religioso haberi solebant apud judaeos, et in quibus mos erat benedicendi panem et vinum a patrefamilias Quoad secundum idem Hoffmann confu­ git ad fidem eschatologicam fidelium primitivae Ecclesiae. Exspectabant enim proximam parousiam, quae cum retardaretur, animo volvebant ad me­ moriam passionis et mortis Christi, quam etiam in convivio mystice reno­ vari credebant 448. Thesis. Missa est vere et proprie sacrificium. (Est de fide.) Arg. 1) Ex vaticinio Malachiae. Malachias ait: Non est mihi vo­ luntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus 5. Haec verba referuntur ad tempus messianicum, praenuntiant verum sacrificium post Messiam futurum, et solo missae sacrificio respondent. a) Referuntur ad tempus messianicum. Respiciunt enim tempus, quo in omni loco sacrificabitur Deo oblatio munda, et cessabunt sacrificia levitarum. Haec autem certe determinant tempus futurum post adven­ tum Messiae. Unde prophetiae, quae annuntiant Deum ab omnibus coli, referuntur ad tempus messianicum. b) Praenuntiant verum sacrificium post Messiam futurum, tum quia propheta utitur verbis sacrificatur et offertur, quae verum sacrificium important, tum etiam quia oblatio munda non potest nisi per verum sacrificium compleri. c) Solo missae sacrificio respondent. Verba enim prophetae chara­ cteres solius missae apprime designant, cum praenuntiant sacrificium mundum Deoque gratum celebrari, idque in omni loco a solis ortu usque ad occasum Deo offerri. Eamdem interpretationem SS. Patres communiter huic loco adhi­ buerunt 6; et Concilium Tridentinum expresse admisit dicens: «Et haec quidem illa munda oblatio est, quae nulla indignitate aut malitia offeZur Geschichte der Abendmahlsfeier der Alten Kirche. Das Abendmahl im Urchristenium: 1903. Das Abendmahl im Urchristentum, p. 108. Ibid., p. 107 sqq. Malach., 1, 10 sq. “ Cfr Didaché, 14; Journol, 8; S. Justinus, Dial, contra Tryph., 41; MG 6, 564; Journol, 135: S. Ironaous, Adv. hacr., lib. 4, c. 17, n. 5; MG 7, 1023; Journal, 232; 1 2 3 4 6 et alii. DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXV. DE EUCH. DT EST SACRIFICIUM 270 rentium inquinari potest, quam Dominus per Malachiam nomini suo, quod magnum futurum esset in gentibus, in omni loco mundam offe­ rendam praedixit» L 2) Ex sacerdotio Melchisedech. In psalmo 109 Christus Dominus dicitur sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 1 2. Ex hoc textu duo praesertim probantur: nempe Christum, utpote sacerdotem aeternum, perpetuum habere sacrificium; et hoc sacrificium esse secun­ dum ordinem Melchisedech, hodiernam scilicet missam. a) Christus est sacerdos in aeternum et 'perpetuum habet sacrificium. Expresse hoc annuntiat psalmista dicens: Dixit Dominus Domino meo, id est, dixit Pater Filio suo, ut omnes, exceptis rationalistis, interpre­ tantur... Tu es sacerdos in aeternum 3. Sacerdos autem est propter sa­ crificium, et, ubi est sacerdos, in aeternum, oportet esse sacrificium perpetuum. Unde sacrificium Christi sacerdotis aeterni durat ad finem usque saeculorum. b) Hoc sacrificium est secundum ordinem Melchisedech, hodierna scilicet missa. Christus ex eo dicitur sacerdos secundum ordinem Mel­ chisedech, quia sacrificium, sicut olim Melchisedech, in pane et vino obtulit. Melchisedech, rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei Altissimi, benedixit ei (Abrahae)... Et dedit ei decimas ex omnibus 4. Christus igitur est sacerdos secundum ordinem Melchisedech, quia sacrificium in pane et vino instituit; et est sacerdos in aeternum, quia hoc sacrificium in missa durat usque in aeternum. 3) Ex institutione eucharistiae 56. Christus in ultima coena, insti­ tuendo eucharistiam, verum sacrificium obtulit. Sed missa hodierna non est nisi repetitio ejus, quod Christus in institutione peregit. Ergo missa est verum sacrificium. Probatur major. Christus instituens eucharistiam non.solum protu­ lit verba, quae conversionem panis et vini in corpus et sanguinem suum significabant atque efficiebant, verum etiam addidit verba significan­ tia sacrificium. De corpore quidem ait: quod pro vobis datur; seu: quod pro vobis traditur; zo υπϊρ υμών δώομενον; et de sanguine: qui pro vobis effunditur; το εζζυνομΐνον, ut dicitur in graeco; vel: effundetur, ut ver­ titur a Vulgata. Haec verba satis clare innuunt Christum tradidisse suum corpus et sanguinem sub speciebus panis et vini discipulis ut victimam, corpus quidem immolandum et sanguinem effundendum im­ molatione ac effusione mystica in remissionem peccatorum. Quod si e lectione \zulgatae tradetur, effundetur, objicias Christum non obtulisse sacrificium in coena, sed offerendum in cruce praenun1 2 Sess. 22, c. i; Denz-Bannw., 939. Ps. 109, 4. 3 Hunc psalmum esse messianicum et ad Christum referri expresse docet Apo­ stolus dicens: Christus non semel ipsum clarificavit, ut Pontifex jieret, sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Hebr., 5, 5-6. * Gen., 14, 18 sqq. 6 Verba institutionis sunt: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur (Luc., 22, 19): Quod pro vobis tradetur (I Cor., 11, 24); Hic est sanguis meus Novi Testa­ menti, qui pro multis effundetur (Mare., 14, 24); Hic est sanguis meus Novi Testa­ menti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth., 26, 28). ART. III. AN MISSA SIT VERUM SACRIFICIUM 271 tiasse, respondendum est: a) in Vulgata olim conformius ad textum graecum legi solitum fuisse traditur, effunditur; et b) lectionem Vulga­ tae nullatenus favere objicientibus. Vulgata apud Lucam satis determi­ nat effusionem sanguinis ad sacrificium eucharisticum referri, cum ait: Hic est calix... qui -pro vobis fundetur; per metonymiam indicans san­ guinem, prout in calice est, effundi. Unde in lectione graeca directe enuntiatur sacrificium incruentum eucharisticum praesens, et indirecte sacrificium crucis futurum; in le­ ctione vero Vulgatae directe enuntiatur sacrificium crucis futurum, et indirecte sacrificium eucharisticum praesens L Probatur minor ex verbis a Christo statim post sacrificium prolatis: Hoc jacite in meam commemorationem 1 2. 4) Ex conciliis. Concilium Ephesinum: «Sanctum ac vivificum incruentumque sacrificium peragimus: corpus, quod proponitur, similiter et pretiosum sanguinem, non communis nobisque similis hominis cujus­ piam esse credentes, sed potius tanquam proprium corpus effectum, et sanguinem etiam Verbi, quod omnia vivificat, accipientes» 34 . Juxta Concilium Tridentinum Dominus Jesus «in coena novissima, qua nocte tradebatur, ut dilectae sponsae suae Ecclesiae visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacrificium... sacerdotem secundum ordinem Melchisedech se in aeternum constitutum declarans, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, ac sub earumdem rerum symbolis, apostolis, quos tunc novi testamenti sacer­ dotes constituebat, ut sumerent, tradidit, et eisdem eorumque in sacerdo­ tio successoribus, ut offerrent, praecepit per haec verba: Hoc facite in meam commemorationem, uti semper Ecclesia catholica intellexit et do­ cuit» Si quis dixerit in missa non offerri Deo verum et proprium sacri­ ficium, aut- quod offerri non sil aliud quam nobis Christum ad mandu­ candum dari, a. s. 5. 5) Ex SS. Patribus. In Didaché sub finem saeculi i scripto legi­ mus: «Die dominica autem convenientes frangite panem et gratias agite, postquam delicta vestra confessi estis, ut sit mundum sacrificium ve­ strum. Omnis vero, cui est controversia cum amico suo, ne conveniat vobiscum, donec reconciliati sint, ne inquinetur sacrificium vestrum. Hoc enim est dictum a Domino: In omni loco et tempore offeratur mihi sacrificium mundum, quoniam rex magnus sum, dicit Dominus, et nomen meum mirabile in gentibus» 6. Hic certe agitur de eucharistiae sacrifi­ cio, quia ad frangendum panem conveniebant fideles, et fractio panis erat communio juxta illud Apostoli: Panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? 1. S. Ignatius: «Studeatis igitur una eucharistia uti; una enim est caro Domini nostri Jesu Christi et unus calix in unitatem sanguinis ipsius, 1 2 3 4 6 ° ’ Cfr. Pesoh, De eucharistia, n. 872. Luc., 22, 19. Declaratio anathematismi, 11; Mansi, 5, 18. Scss. il, c. 1; Denz-Bannw., 938. S. DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXV. DE EUCH. UT EST SACRIFICIUM -2.-JÏ ■unum altare, sicut unus episcopus cum presbyterio et diaconis, conser­ vis meis, ut, quod faciatis, secundum Deum faciatis»1. Expressio unum altare satis determinat eucharistiam ad rationem sacrificii. S. Justinus: «De iis autem, quae in omni loco a nobis gentibus offe­ runtur ei, sacrificiis, hoc est, de pane eucharistiae et de calice similiter eucharistiae, jam tunc praedicit, illud etiam addens, nomen suum a nobis glorificari, a vobis autem profanari»12. S. Irenaeus: «Novi Testamenti novam docuit (Christus) oblationem, quam Ecclesia ab apostolis accipiens in universo mundo offert Deo»3. «Hanc oblationem Ecclesia sola puram offert... Judaei autem non offe­ runt, manus enim eorum sanguine plenae sunt; non enim receperunt Verbum, quod offertur Deo» 4. Tertullianus: «Accepto corpore Domini et reservato, utrumque sal­ vum est, et participatio sacrificii et executio officii» 56. Hippolytus: «Cum vero ille (anti-Christus) advenerit, auferetuV sacrifi­ cium et libamen, quod modo ubique locorum a gentibus offertur Deo» e. Alii plures Patres videri possunt apud Pesch, Tâille et alios 7. 6) Ex ratione theologica. Tanta est inter religionem et sacrificium connexio, ut nullatenus possit vera religio haberi sine sacrificio. Sed in Ecclesia catholica est unica vera religio, et non offertur aliud sacrifi­ cum quam missa. Ergo missa est verum sacrificium. 7) Ex liturgiis. In liturgia S. Jacobi orat sacerdos in missa dicens: «Dona nobis. Domine, et cum omni timore et conscientia pura offera­ mus tibi hoc spirituale et incruentum sacrificium» 89 . ARTICULUS IV IN QUO CONSISTAT ESSENTIA SACRIFICII MISSAE 449. Status quaestionis. Sex numerantur actiones in missa, de quibus dubitari potest, an saltem inadaequate constituant essentiam sacrificii, ut de facto aliqui auctores defenderunt. Hujusmodi sunt: oblatio hostiae in offertorio ante consecrationem, consecratio, oblatio hostiae post consecrationem, fractio hostiae, communio sacerdotis et communio fidelium. Quaestio est, an et in qua harum actionum consistat essentia sa­ crificii missae. 450. Placita theologorum, r) Aliqui videntur essentiam sacrificii missae reponere in oblatione hostiae ante consecrationem. Sic Scotus, Biel et alii ’. 1 2 3 1 5 6 Philad., 4; MG 5, 700. Dialog, contra Tryph., n. 41; MG 6, 563. Adv. haer., 4, 17, 5; MG 7, 1023. Adv. haer., lib. 4, c. 18, n. 4; MG 7, 1027. Dc oratione, 19; ML (Garnier) 1, 1287. Fragmenta in Danielem, n. 22; MG 10, 656. Pesch, De eucharistia, n. 882 sqq.; Taille, Mysterium fidei, EluCidatio 18. Maximilianus, Praelectiones de Liturgiis orientalibus, t. 2, p. 32. Scotus, In IV Sent., dist. 13, q. 2, § «Si objicis»; Biel, In IV Sent., dist. 13, 7 8 9 q. i, a. 3, dub. 2, «Sed adhuc dicitur». ART. IV. ESSENTIA SACRIFICII MISSAE 273 2) Alii docent essentiam sacrificii missae consistere in consecratione simul et oblatione hostiae consecratae, fractione, mixtione, et sumptione. Ita Cano et Valentia *. 3) Alii plures, iique graves Doctores, volunt essentiam sacrificii mis­ sae consistere aeque in consecratione et communione sacerdotis. Ita Solus, S. Bellarminus, Lugo, Salmanticenses scholastici, S. Alphonsus M. de Ligorio et alii 1 2. 4) Alii eam reponunt in sola consumptione. Ita Gabriel a S. Vincentia 3*. 5) Alii denique multo communius defendunt essentiam sacrificii missae perfici in sola consecratione utriusque speciei. ItaS. Thomas, S. Bonaventura, Suarez, Vazquez, Philippus a SS. Trinitate, Salmanticenses morales. Taille, Del Val et alii ‘. 451. Thesis. Essentia sacrificii missae consistit in sola consecra­ tione utriusque speciei. Arg. 1) Ex SS. Patribus. Sancti Patres diserte hoc docent. S. Joannes Chrysostomus: «Vox haec (Hoc est corpus meum)... ab illo ad hodiernum usque tempus et usque ad adventum ejus, sacrificium perfectum efficit» 5* . S. Gregorius Nyssenus: «Se ipsum pro nobis hostiam offert, et victi­ mam immolat, sacerdos simul exsistens et agnus Dei, ille, qui mundi peccatum tollit. Quando id praestitit? Cum corpus suum discipulis con­ gregatis edendum et sanguinem bibendum praebuit, tunc aperte decla­ ravit agni sacrificium jam esse perfectum. Nam victimae corpus non est ad edendum idoneum, si animatum sit. Quare, cum corpus edendum et sanguinem bibendum discipulis exhibuit, jam corpus infallibiliter et invisibiliter immolatum erat secundum voluntatem ejus, qui potentia sua hoc mysterium peragebat» °. S. CyriUus Hierosolymitanus: «Postquam vero perfectum est spiri­ tuale sacrificium, incruentus cultus, super illam propitiationis hostiam obsecramus Deum pro communi Ecclesiarum pace»7. Ex his sequitur ante sumptionem perfectum esse sacrificium per consecrationem. 2) Ex ratione theologica. Sola consecratione, ut ajunt Salmanticen­ ses morales, Christus sufficienter mutatur et mactatur incruente ac my­ stice tanquam victima, ej usque mors repraesentatur; imo aeterno Patri 1'ilius incarnatus offertur in signum supremi dominii actu ipso conse­ 1 Cano, De locis theolog., lib. 12, c. 12; Valentia, In III p., disp. 6, q. II, § 2, >l)e quaestione autem illa». 2 Sotus, In IV Sent., dist. 13, q. I, a. 4; S. Bellarminus, De missa, lib. 5, c. 27; Lugo, De eucharistia, disp. 19, sect. 5; Salmanticenses schol., De eucharistiae sacra­ mento, disp. 13, n. 29; S. Alphonsus, lib. 6, n. 305. 3 De sacrosancto missae sacrificio, disp. I, q. 4. 1 S. Thomas, III p., q. 80, a. 12 ad 2 et 3; S. Bonaventura, In IV Sent., dist. 13, .1 1, q. 4; Suarez, De eucharistia, disp. 75, sect. 5; Vazquez, In III p., disp. 222, <■ 5; Philippus a SS. Trinitate, De euch. sacram., disp. 8, dub. 4; Salmanticenses morales, De missae sacrificio, c. I, p. 2, dub. un.; Taille, Mysterium fidei, Elucidatio 34; Del Val, De SS. Eucharistia, n. 202. ’· De proditione. Judae, hom. 1, n. 6; MG 49, 380. ° Oratio r in resurrectionem; MG 46, 611. ’ Calech. mystag., 5, n. 8; MG 33. 1115. 18 2/4 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXV. DE EUCH. UT EST SACRIFICIUM crationis ex intentione ministri. Ergo in sola consecratione utriusque speciei consistit essentia sacrificii missae C Quomodo haec in sola consecratione verificentur, constabit ex di­ cendis. 452. Corollaria. Ex his sponte sua sequuntur quaedam corollaria. 1) Oblatio hostiae ante consecrationem non pertinet ad essentiam sa­ crificii missae. Res enim, quae in sacrificio missae offertur, est corpus et sanguis Christi, ut expresse docet Concilium Tridentinum 1 2 In obla­ tione autem hostiae, quae fit ante consecrationem, nequeunt offerri cor­ pus et sanguis Christi, quia nondum sunt praesentia sub speciebus panis et vini. Ergo. Nec videtur haec oblatio in usu fuisse semper in aliquibus liturgiis. 2) Oblatio verbalis, quae fit post consecrationem utriusque speciei, non pertinet ad essentiam sacrificii missae. Quamvis enim sacrificium missae sit quaedam oblatio, non tamen illa, quae fit post consecratio­ nem illis verbis: Unde et memores, Domine, nos servi tui... offerimus praeclarae majestati tuae, etc., sed illa, quae fit in ipsa consecratione et immolatione mystica victimae, quaeque est actio sacrificalis, ut mox dicemus. Hac etiam ratione diximus supra epiclesim graecorum non habere efficaciam in consecratione, et excludi a ratione sacrificii. 3) Fractio hostiae consecratae et mixtio specierum in calice non sunt de essentia sacrificii missae, Hanc doctrinam expresse tradit S. Thomas dicens: «Fractio hostiae consecratae, et quod una sola pars mittatur in calicem, respicit corpus mysticum, sicut admixtio aquae significat po­ pulum. Et ideo horum praetermissio non facit imperfectionem sacrificii, ut propter hoc sit necesse aliquid reiterare circa celebrationem hujus sacramenti»3* . Docent nonnulli fractionem hostiae solummodo significare passio­ nem Christi e cruce pendentis. Sed haec interpretatio est recentior. Frangimus hostiam juxta S. Augustinum et S. Gregorium M. ad distri­ buendum juxta Innocentium III ad imitationem discipulorum, qui in fractione panis agnoverunt Dominum in Emmaus 56 7; juxta alios ad imitationem Christi, qui panem fregit deditque discipulis suis; juxta S. Alberhim M., S. Thoniam et alios recentiores ad repraesentandam passionem Christi °. 4) Communio sacerdotis et fidelium non est dc essentia sacrificii· mis­ sae. Per communionem sacerdotis et fidelium non repraesentatur pas­ sio Christi, nec immolatur victima, sed species tantum sacramcntales in ratione sacramenti recipiuntur ac consummuntur ‘. 453. Scholion I. Quae sil hostia hujus sacrificii. Ad rationem sa- · 1 Cfr. Salmaniicenses morales, De missae sacrificio, c. i, p. 2, dub. un. ? 2 StfSS. 22, C. 2; Denz-Bannw., 940. 3 III p., q. 83, a. 6 ad 6. '* S. Augustinus, Ep. 149, x6; ML 33, 637; S. Gregorius M., Dial. 4, 58; MI. 77, 425. 6 De sacro altari mystico, 6, 2; ML 217, 907. 6 S. Albertus M., In IV Sent., dist. 13, E, 51: S. Thomas, 111 p., <| 83. a. 5 ad ;■ 7 Cfr Philippus à SS. Trinitate, De S. eucharistia, sacramento, disp s, dub. 4 ART. IV. ESSENTIA SACRIFICII MISSAE 275 crificii semper requiritur, ut patet ex ejus definitione, aliqua victima seu res sensibilis, quae tanquam materia Deo offeratur. Concilium Tridentinum recte declarat hostiam hujus sacrificii esse ipsum Christum seu corpus et sanguinem Christi, cum ait: «In divino hoc sacrificio, quod in missa peragitur, idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis semel se ipsum cruente obtulit» ’. Unde falluntur, qui immutationes factas in substantia panis et vini in consecratione, vel in speciebus sacramentalibus post consecrationem, censent ad essentiam sacrificii missae pertinere. Hostia seu victima hujus specialissimi sacrificii est Christus, et oportet oblationem ac im­ molationem, quae ad sacrificium requiruntur, ipsum Christum afficere. Sed Christus in missa non offertur nec immolatur in propria specie naturali, sed sub speciebus sacramentalibus, et consequenter caetera, quae circa ipsum actione sacrificali fiunt, verificantur in corpore et sanguine Christi, prout sunt in sacramento, et per signa sacramentalia repraesentantur. Hinc species sacra men tales non offeruntur, nec immo­ lantur; sed corpus et sanguis Christi sub speciebus. Ipse igitur Christus seu corpus et sanguis Christi, prout continentur hic per modum sub­ stantiae, et per signa sacramentalia exhibentur sensibus in habitu ex­ terno immolationis ac destructionis, sunt hostia seu victima hujus sa­ crificii. 454. Scholion II. Quomodo verijicetur immolatio victimae in sola consecratione utriusque speciei. Contra doctrinam, quam modo exposuimus, difficultas non parva exsurgit ex definitione sacrificii. Ad rationem quippe sacrificii requiri­ tur immolatio seu destructio victimae, et non facile explicatur, quo­ modo immoletur aut destruatur Christus, qui est victima hujus sacri­ ficii, in sola consecratione. Diversi diversimode rem explicant: 1) Qui censent ad rationem sacrificii sufficere quamlibet rei sensi­ bilis etiam in melius immutationem, dicunt in consecratione fieri victi­ mae immutationem, quatenus per destructionem panis et vini caro et sanguis Christi producuntur in honorem Dei, et ita victima in melius immutatur. Ita Suarez1 2·. 2) Alii contendunt destructionem aequivalentem victimae fieri in sola consecratione, quatenus Christus per eam constituitur in statu decliviori, seu quatenus humanitas ejus sanctissima, a functionibus et rationibus exsistendi connaturalibus exinanita, reducitur ad statum cibi et potus. Ita Lugo, Franzelin et alii 3. 3) Nonnulli dicunt Christum immolari mystice in consecratione, quatenus consecratio vi verborum est actio ex se tendens ad veram occisionem; quia per consecrationem panis ponitur solum corpus, per 1 Scss. 22, c. 2; Denz-Bannw., 940. 2 De eucharistia, disp. 75, sect. 5, n. 6 sqq. 3 Lugo, Dc eucharistia, disp. 19, sect. 5, nn. 65-67; Franzelin, De sacrificio, th. »<·. Huic sententiae favet Philippus a SS. Trinitate, cum ait: «Realiter immu­ tatur. etiam immutatione quodammodo destructiva, per hoc quod ex vi conse< rationis ponatur sub speciebus eucharisticis modo praeternaturali; scilicet inextenso et indivisibili in ordine ad extrinseca». De S. each. sacramento, disp. 8, dub. 4. 276 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXV. DE EUCH. UT EST SACRIFICIUM consecrationem sanguinis solus sanguis, ita ut veluti per accidens sit respectu consecrationis, quod illa peracta sanguis reperiatur in corpore Christi». Ita Lessius, Gonet et alii '. 4) Alii denique observant victimam seu rem sensibilem hujus sa­ crificii esse corpus et sanguinem Christi, quatenus sacramentaliter con­ tinentur sub speciebus panis et vini; et dicunt hanc victimam seu ho­ stiam mystice immolari ac mactari, in quantum Christus sub speciebus sacramentalibus ponitur, et per eas sensibus nostris repraesentatur in quodam externo habitu mortis ac destructionis. Ita Billot, Van Noorl et Tanquerey 1 2. Haec ultima theoria magis mihi probatur, quia sufficienter explicat immolationem ac destructionem hostiae, quae in missa offertur. Victima seu hostia hujus sacrificii est, ut diximus, ipse Christus, prout per signa sacramentalia sensibus exhibetur, qui cum externo signo mactationis et mortis sensibus sub speciebus apparet, mystice immolatur ac destrui­ tur, quae immolatio aequivalet in casu destructioni reali. Fit igitur oblatio realis corporis et sanguinis Christi in eodem actu consecrationis, in recognitionem supremae majestatis cum mystica im­ molatione victimae, quatenus per species sensibiles nobis apparet victi­ ma in habitu externo destructionis, corpus scilicet separatum a sanguine. Doctrinam sic explicatam tenent SS. Patres. S. Gregorius Nazianzenus ait: «Ne cuncteris et orare et legatione fungi pro nobis, quando verbo Verbum attraxeris, quando incruenta sectione secaveris corpus et sanguinem Domini, vocem adhibens pro gladio» 3. S. Gregorius Nissenus: «Perspicuum est, quod ore vesci homo non potest, nisi comestionem mactatio praecesserit. Quum igitur dedit discipulis suis corpus come­ dendum, aperte demonstravit sacrificium agni esse peractum. Non enim esset corpus sacrificii, ut comederetur, idoneum, si animatum esset. Ergo, quando corpus edendum et sanguinem bibendum praebuit, jam arcana et non aspectabili ratione corpus immolatum erat» 4. 455. Scholion III. In hac theoria magis quam in aliis explicatio­ nibus requiritur consecratio utriusque speciei ad validitatem sacrificii, non solum ex lege institutionis Christi, qui hoc instituens sacrificium utramque speciem consecravit, verum etiam ad salvandam immolatio­ nem et mactationem mysticam victimae. In consecratione quippe unius speciei non exhibetur victima per signa sacramentalia in habitu externo mactationis, dum in consecratione utriusque speciei per species sacramentales repraesentantur corpus et sanguis mystice separata, et Chri­ stus incruente immolatus. 1 Lessius, De per/. div., lib. 12, c. 13, n. 97; Gonet, De sacram, eucharistiae, disp. ii, n. 46 sqq. 3 Billot, In III p., qq. 82-83, th. 54, § 2; Van Noort, De sacramentis, η. 469; Tanquerey, η. 634. 3 Ep. 172 ad Amphilochium; MG 37, 280. '* In Christi resurrectionem, oratio 1; MG 46, 612. ART. V. QUIS SIT SACERDOS OFFERENS SACRIF. MISSAE 277 ARTICULUS V QUIS SIT SACERDOS OFFERENS SACRIFICIUM MISSAE 456. Sacrificium Deo non placet, nisi a legitimo ministro offera­ tur. Hinc oportet ad sacrificium missae celebrandum constitutos esse a jure legitimos ministros. Porro duplex est sacrificii missae minister, primarius et secundarius. Declarandum est hic, qui sint hujusmodi ministri sacrificii missae. 457. Thesis I. Christus Dominus est primarius minister et sacer­ dos offerens sacrificium missae. Arg. 1) Ex Concilio Tridentino. «Una enim eademque hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui se ipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa» >. 2) Ex SS. Patribus. S. Ambrosius: «Etsi nunc Christus non vide­ tur offerri, tamen ipse offertur in terris, quando Christi corpus offertur; imo ipse offerre manifestatur in nobis» 1 2. S. A ugustinus: «Et sacerdos est (Christus), ipse offerens, ipse et oblatio. Cujus rei sacramentum quo­ tidianum esse voluit Ecclesiae sacrificium, quae, cum ipsius capitis cor­ pus sit, se ipsam per ipsum discit offerre» 3. 3) Ratio id ipsum suadet, tum quia Christus dicitur sacerdos in aeternum, cui convenit sacrificium perpetuo offerre; tum quia Christus alios sacerdotes legatos misit, ut nomine ejus sacrificia peragerent, ac proinde videtur ipse simul sacrificium offerre. 458. Scholion. Haec in genere admittuntur a theologis, sed quae­ stio est, quomodo Christus in singula missarum sacrificia influat. 1) Aliqui volunt ideo Christum esse ministrum primarium sacrifi­ cii missae et remote ihud offerre: a) quia hoc sacrificium instituit; b) quia ex propriis meritis virtutem ipsi tribuit; et c) quia nomine ejus alii sacerdotes missas celebrant. Ita Scotus, Biel, Vazquez et alii4. 2) Alii multo communius et verius docent Christum qua sacerdo­ tem supremum immediatius actione instrumentali, actualiter elicita, offerre Deo omnia et singula missarum sacrificia. Ita Suarez, Gabriel a S. Vincentio, Salmanticenses morales, Salmanticenses scholastici, et re­ center Sasse 5. Ratio hujus doctrinae est, quia humanitas Christi est instrumentum Sess. 22, c. 2; Denz-Bannw., 940. Enarrationes in ps. 38, n. 25; ML 14, 1012. De civ. Dei, lib 10, c. 20; ML 41, 298. 1 Scotus, Quodlib. 20, a. 1, § «Hic praemittendum»; BieI, De canone missae, lect 26 et 27; Vazquez, In III p., disp. 225, c. 3. 5 Suarez, De eucharistia, disp. 77, sect. 1; Gabriel a S. Vincentio, De sacro­ sancto missae sacrificio, disp 1, q. 5; Salmant. morales. De missae, sacrificio, c. 2, p 1, n. 3; Salmant. schol.. De eucharistiae sacramento, disp. 13, n. 50; Sasse, De eucharistia, th. 25 1 2 3 278 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. β. XXV. DE EUCH. UT EST SACRIFICIUM conjunctum divinitati, concurrens ad omnes effectus supernaturales et miraculosos, qui per homines fiunth Hinc in singulis missarum sacri­ ficiis elicit Christus actum humanae voluntatis, quo se ipsum exhibet mystice immolandum Deoque offerendum ut caput Ecclesiae. 459. Thesis 11. Omnes et soli sacerdotes rite ordinati possunt ut ministri secundarii celebrare et offerre missae sacrificium. Omnes sacerdotes rite ordinati. Arg. 1) In ordinatione sacerdotali dicit episcopus ordinando: «Ac­ cipe potestatem offerre sacrificium Deo missasque celebrare tam pro vivis, quam pro defunctis» 12. 2) .Munus sacerdotale in hoc praecise consistit, quod oret pro po­ pulo, et nomine omnium sacrificia offerat Deo. Soli sacerdotes rite ordinati. Lutherus docebat etiam laicos esse sacerdotes et habere facultatem consecrandi. «Re ipsa missae et sacramenti omnes sumus aequales, sacerdotes et laici»34. Arg. 1) Innocenti its III praescripsit waldensibus professionem fidei, in qua expresse dicebatur neminem posse «eucharistiam consecrare nec altaris sacrificium conficere, nisi sit presbyter a visibili et tangibili epi­ scopo regulariter ordinatus» 2) Concilium Tridentinum declaravit non omnes Christianos in ver­ bo et omnibus sacramentis administrandis habere potestatem 56 . 460. Corollarium. Veteres quidam scriptores ac theologi docue­ runt sacerdotem haereticum, praecipue si fuerit ab Ecclesia praecisus, depositus aut degradatus, non posse valide offerre missae sacrificium, quia putabant vel per degradationem in sacerdote deleri characterem, vel saltem degradation non posse amplius agere nomine ac deputatione Ecclesiae. Sed hodie certa est sententia, quae docet sacerdotem semel a Deo constitutum ministrum Ecclesiae ad offerendum missae sacrificium, semper manere ad hoc deputatum. Unde sacerdos, quantumvis haere­ ticus, ab Ecclesia praecisus, et degradatus, si missam rite celebret, vere offert sacrificium corporis et sanguinis Domini. 461. Scholion. De fidelibus offerentibus. Omnes etiam fideles quo­ dammodo offerunt sacrosanctum missae sacrificium, quatenus unum corpus morale cum sacerdote efficiunt, et per ipsum mediate influunt. Unde sacerdos in missa fidelibus adstantibus dicit: «Orate, fratres, ut meum ac vestrum sacrificium acceptable fiat apud Deum Patrem omni­ potentem» ®. Et in canone dicit: «Et omnium circumstantium, quorum 1 Gabriel a S. Vincentia. De sanctissimo missae sacrificio, disp. I, q. 5, defen­ dit Christum concurrere ut causam physicam principalem, non tantum ut instru­ mentalem, ad sacrificium missae offerendum. 2 Pontificale romanum. «De ordinatione presbyteri». 3 De capt. babyl., De sacramento altaris, «Deinde publice». 4 Denz-Bannw., 424. 6 Sess. 7, De sacram, in genere, can. 10; Donz-Bannw., 853 6 Missale romanum ante orationes secretas. ART. VI. DE HABITUDINE ULTIMAE COENAE, ETC. 279 tibi fides cognita est et nota devotio; pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt» L Ad rem praeclare S. Petrus Damianus: «In quibus verbis (canonis) patenter ostenditur, quod a cunctis fidelibus, non solum viris, sed etiam mulieribus, sacrificium illud laudis offertur; licet ab uno specialiter offerri sacerdote videatur; quia, quod ille offerendo manibus tractat, hoc multitudo fidelium intenta mentium devotione commendat. Quod illic quoque declaratur, ubi dicitur: Hanc igitur oblationem, etc. Quibus 'verbis luce clarius constat, quia sacrificium, quod a sacerdote sacris altaribus superponitur, a cuncta Dei familia generaliter offeratur» 1 2. Non tamen omnes fideles eodem modo hoc sacrificium offerunt. Alii generalissime, quatenus constituunt societatem Christianam, quae per ministros legitime deputatos offerri facit missae sacrificium. Alii imme­ diatius, quatenus sacerdotem stipe vel precibus movent ad sacrificium celebrandum. Alii denique specialiori modo, quatenus missae praesen­ tes adsunt, caeremoniis missae participant, aut sacerdoti legenti re­ spondent ac serviunt. ARTICULUS VI DE HABITUDINE ULTIMAE COENAE AD SACRIFICIUM CRUCIS ET MISSAE 462. I. Plures haeretici, inter quos Lutherus, Calvinus, Melanchthon et alii ante Concilium Tridentinum 3, et Kemnitius, Osiander et alii post tridentinum 4, dixerunt ultimam Domini coenam non fuisse sacri­ ficium, missamque non sacrificium sed inventum fuisse diaboli 5. Sed omnes catholici merito reprobant hunc dicendi modum, et do­ cent Christum Dominum in ultima coena Deo obtulisse verum sacri­ ficium. Idque probant ex Concilio Tridentino, quod ait: «Is igitur Deus et Dominus noster, etsi semel se ipsum in ara crucis morte intercedente Deo Patri oblaturus erat, ut aeternam illis redemptionem operaretur; quia tamen per mortem sacerdotium ejus exstinguendum non erat, in coena novissima, qua nocte tradebatur, ut dilectae sponsae suae Eccle­ siae visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacrificium, quo cruentum illud semel in cruce peragendum repraesentaretur, ejusque memoria in finem usque saeculi permaneret, atque illius salutaris virtus in remissionem eorum, quae a nobis quotidie committuntur, peccatorum Missale romanum post Memento pro vivis. Opusc. 11: Liber qui dicitur Dominus vobiscum, c. 8; MI, 145. 237. 3 Lutherus, De captivitate babylonica Ecclesiae, De sacramento altaris «Prin­ cipio» et «Jam et alterum»; Calvinus, Catechismus genevensis, Corpus Reformato­ rum, vol. 34, p. 127; et Confessio fidei, Corpus Reformatorum, vol. 33, p. 359; Meianchthon, Loci Theologici, «De coena Domini», Corpus Reformatorum, vol. 21, 1 2 p 481. 1 Komnitius, Examen Concil. Trident. § De Missa Pontificia, a. 9, p. 403, ed. Hcrolini, 1861; Osiandor, Enchiridion controv. inter Augustanae confessionis theologos et Pontificios, c. 17: cd. Witoberg, 1607. * Cfr Calvinus, Confessio fidei, «De sancta coena»; Corp. Ref. v. 33, 359. DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXV. DE EUCH. UT EST SACRIFICIUM 28ο applicaretur, sacerdotem secundum ordinem Melchisedech se in aeter­ num constitutum declarans, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, ac sub earumdem rerum symbolis apo­ stolis, quos tunc novi Testamenti sacerdotes constituebat, ut sumerent, tradidit, et eisdem eorumque in sacerdotio successoribus, ut offerrent, praecepit per haec verba: Hoc facite in meam commemorationem (Lue., 22, 19), uti semper catholica Ecclesia intellexit et docuit» x. Revera Christus in ultima coena, accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit eis dicens: Hoc est corpus méum, quod pro vobis datur; hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur -. Hic certe Christus corpus suum et sanguinem Deo obtulit cum destructione aequivalenti ad remissionem peccatorum: corpus et sanguinem separatim consecravit, fregit, deditque discipulis suis. Quare theologi catholici unanimiter hanc doctrinam tenent. Domi­ nicus a SS. Trinitate ait: «Christus Dominus, quando in ultima coena instituit eucharistiam, tunc vere obtulit sacrificium proprie dictum» 123. Et Liberius a Jesu: «Dicimus Christum in ultima coena verum obtulisse sacrificium»4. II. Omnes catholici, admittentes, ut par est, doctrinam Concilii Tridentini, docent ultimam coenam, crucem et missam habere chara­ cterem sacrificalem. 1) Attamen aliqui eorum volunt ultimam coenam et missam non esse sacrificia completa, sed una cum sacrificio crucis complere unum numero sacrificium, quia credunt ea tria unica actione sacrificali perfici. Ita MacDonald et Bernardi 5* . 2) Rev. P. Mauritius de la Taille admisit duo tantum sacrificia completa, crucis et missae, quia contendit actionem sacrificalem ultimae cocnae et calvarii fuisse numero unam, et coenam cum calvario con­ stituere unum numero sacrificium completum, quatenus oblatio incruent a coenae repraesentat obligationem victimae immolandae in calvario. «Unum proinde, ait Taille, sacrificium redemptionis in cruce et in coena; nec computandum unum sacrificium praeliminarium in coena, alterum in cruce succidaneum» e. «Multo strictior, quam in exemplo allato ena­ scitur in sacrificio Christi unitas ambarum partium constitutivarum, ex hoc quod oblatio incepta in coena per totam jam passionem perse­ verat» 7. 3) Alii multo communius et verius defendunt coenam, crucem et missam esse tria numero sacrificia completa. Quamvis enim hostia sit 1 2 3 4 Sess. 22, C. Γ, Denz-Bannw., 938. Luc., 22, 19-20. Dominicus a SSma. Trinitate, Bibliotheca theologica, t. 5, alter, part. p. 878 Liberius a Jesu, Controv., vol. 3, p. 859. Cf. Gabriel a S. Vincentio, De sacra­ mentis, parte 2, De sacrificio, disp. 1, q. 2. 5 Alex. MacDonald, The Sacrifice of the Mass, c. 3, ρρ. 36-38; et The Eccle­ siastical Review, Philadelphiae, 1905; Valentino Bernardi, II santo Sacrificio della Mcssa, Treviso, 1924. c Mysterium fidei, Êlucidatio 9, sect. 1. 7 Mysterium fidei, Elucidatio 9, sect. 1; p. 102 ART. VII. EFFECTUS SACRIFICII MISSAE 281 eadem in tribus actionibus, oblatio tamen victimae est diversa in sin­ gulis 1. III. Sacrosanctum missae sacrificium, quod in altari offertur, vide­ tur specie differre a sacrificio crucis. Licet enim eadem sit in utroque victima, Jesus Christus, idem sacerdos seu offerens principalis, Christus Dominus, tamen actio sacrificalis, offerens proximus, et modus offerendi sicut et immolatio hostiae sunt diversa in missa et in cruce. Differentiae accidentales inter utrumque sunt sequentes: a) Sacrifi­ cium crucis fuit cruentum, sacrificium missae incruentum; b) Christus in cruce oblatus est mortalis, in missa immortalis; c) in cruce semel oblatus est, in altari saepe; d) in cruce solutum est Deo pretium redem­ ptionis, hic applicatur redemptis. IV. Sacrificium crucis fuit specie diversum a sacrificio coenae. In utroque fuit quidem eadem victima, atque idem offerens, Christus Do­ minus, sed ritus sacrificandi specie differt in cruce et in coena. V. Sacrificium missae est essentialiter idem ac sacrificium oblatum a Christo in ultima coena. Eadem enim est in utroque victima, idem principalis offerens, imo idem modus offerendi, quatenus in utroque incruente ac mystice oblatus est Christus. Differt tamen quoad aliquas circumstantias, quia in ultima coena significata est passio Christi ut futura, in missa autem ut praeterita; in coena oblatus est Christus mortalis ac passibilis, in missa immortalis ac impassibilis. Breviter: Coena et missa differunt a cruce numero et specie, inter se autem solum numero non specie. VI. Licet eadem actione conficiantur sacrificium missae et sacra­ mentum eucharistiae, et sint quoddam signum sacrum, in multis tamen differunt inter se: 1) Sacrificium missae constituitur actione transeunte seu sola consecratione, sacramentum consistit in speciebus permanen­ tibus; 2) sacrificium primario significat interiorem cultum, sacramen­ tum vero gratiam sanctificantem; 3) sacrificium omnibus, sacramentum soli prodest sumenti. ARTICULUS VII QUI SINT EFFECTUS SACRIFICII MISSAE 463. 1) Sacrificium potest esse a) latreuticum, quatenus ordinatur ad agnoscendum supremum Dei in nos dominium, cultumque Deo tri­ buendum; b) eucharisticum, quatenus divinae majestati gratias refert pro collatis beneficiis; c) propitiatorium, quatenus offertur Deo ad con­ ciliandam divinam misericordiam ct obtinendam remissionem peccato1 Rov. P. Emmanuel Alonso scripsit circa hoc eruditissimum opus EI Sacri­ ficio cucartstico de la üllima cena del Setter, et strenue défendît ac demonstravit ultimam coenam Domini fuisse verum sacrificium numerice distinctum a sacrificio crucis. 282 DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXV. DE EUCH. UT EST SACRIFICIUM rum; d) impetratorium, quatenus offertur ad obtinenda beneficia in fu­ turum *. 2) Quaerimus, an sacrificium missae praefatos quatuor effectus producat. 464. Thesis. Sacrificium missae est simul latreuticum, eucharisticum, propitiatorium, et impetratorium. Probatur primo in genere. Arg. 1) Concilium Tridentinum definit: Si quis dixerit missae sa­ crificium tantum esse laudis et gratiarum actionis, aut nudam commemora­ tionem sacrificii in cruce peracti, non autem propitiatorium 1 2, vel soli prodesse sumenti, neque pro vivis et defunctis, pro peccatis, poenis, sa­ tisfactionibus, et aliis necessitatibus offerri debere, a. s. 3. 2) Sacrificium missae differt quidem numero et specie a sacrificio crucis, sed certissime est simul latreuticum, eucharisticum, propitiato­ rium et impetratorium, et fructus, qui bis vocabulis significantur, producit. Ergo. Probatur in particulari. I. Est latreuticum. Latreuticum venit a latria, et est sacrificium, quod ordinatur ad agnoscendum supremum Dei dominium, et ad tribuendum Deo cultum. Sacrificium autem missae agnoscit supremum Dei dominium tribuitque Deo cultum, ut constat ex ejus germana notione. Oblatio siquidem Jesu Christi sub speciebus panis et vini Deo facta, ejusque mactatio per mysticam separationem corporis et sanguinis, prout specierum signo sensibus nostris exhibetur, protestatur supremum Dei dominium erga nos, et demonstrat nos in Dei servitium mancipari. Est igitur missa sacrificium latreuticum. Hinc sacrificium missae per se institutum est ad Deum colendum. Soli enim Deo, non sanctis, victimam in missa offerimus. Nihil tamen obstat, quominus missas celebremus in honorem san­ ctorum. Primo quidem, ut sanctorum agmini adsociati fructuosius offe­ ramus sacrificia ad Deum. Et secundo, ut sancti «pro nobis intercedere dignentur in caelis, quorum memoriam agimus in terris» 4. II. Est eucharisticum. Nulla quippe est in Ecclesia clarior pro beneficiis acceptis gratiarum actio, quam oblatio incruenta Filii Dei ad Patrem. Hac oblatione re­ cordamur nos a peccati servitute esse solutos et in societatem filiorum Dei esse cooptatos. 1 Propitiatorium et impetratorium possunt sub uno vocabulo intelligi, quia in propitiatione includitur impetratio beneficiorum, quatenus offensum reddere pro­ pitium simul est ipsum placare, et ad beneficia conferenda inclinare. Cfr. Billot, De sacramentis, th. 55 in nota. Morem tamen theologorum sequuti quatuor genera sacrificiorum numeravimus, ut melius intelligatur hos omnes effectus per missae sacrificium produci. 2 Sub vocabulo propitiatorium intelligit simul impetratorium 3 Sess. 22, can. 3; Denz-Bannw., 950. • Missale romanum, oratione Suscipe post offertorium ART. VII. EFFECTUS SACRIFICII MISSAE III. 283 Est propitiatorium. Nota. Protestantes facile concedunt sacrosanctum missae sacrificium esse latreuticum ct eucharisticum, quia agnoscunt in missa aliquem Dei cultum celebrari gratiasque Deo referri, sed obstinate negant missae sacri­ ficium esse propitiatorium et impetratorium. Ita Lutherus, Melanchlhon, Cal­ vinus et alii ’. Arg. 1) Sacrificium crucis, latentibus protestantibus, fuit propi­ tiatorium. Sed sacrificium missae est commemorativum Sacrificii crucis. Ergo sacrificium missae est propitiatorium. 2) Sacrificium coenae fuit propitiatorium. ut patet ex verbis, quae in consecratione protulit Christus: Hic est enim sanguis meus... qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum 12. Ergo et sacrificium missae est propitiatorium. 3) Concilium Tridentinum expresse condemnat eos, qui dixerint sa­ crificium missae non esse propitiatorium 3*. 4) Sancti Patres uno ore confitentur hanc doctrinam. S. Cyrillus Hierosolymitanus victimam hujus sacrificii diserte vocat propitiationis hostiam*. S. Augustinus ait: «Illis sacrificiis (veteris testamenti) unum hoc sacrificium significabatur, in quo vera fit remissio peccatorum» 5. 5) Antiquissimae liturgiae idem confirmant. In liturgia S. Jacobi legitur: «Tribuisti nobis (Dominator Domine)... ut accedamus ad tuum sanctum altare et offeramus tibi hoc tremendum et incruentum sacrifi­ cium pro nostris peccatis et pro populi ignorantiis» 67. In liturgia S. Basilii: «Suscipe etiam nos... ut digni simus, qui offeramus tibi hoc ratio­ nabile et incruentum sacrificium pro nostris peccatis et populi igno­ rantiis» 1. Hoc tamen non ita intelligendum est, ut Christus in missa oblatus aliquid de novo mereatur, sed quatenus in missa oblatus ac mystice immolatus fructum satisfactorium et meritorium sacrificii crucis nobis applicat 8. Hoc quippe sacrificium institutum est, ut «cruentum illud semel in cruce peragendum repraesentaretur... atque illius salutaris vir­ tus in remissionem eorum, quae a nobis quotidie committuntur, pec­ catorum applicaretur» 910 . Corollarium. Ex hoc sequitur sacrificium missae remittere peccata mortalia, quia «hujus... oblatione placatus Dominus gratiam et donum poenitentiae concedens crimina et peccata etiam ingentia dimittit» 1(l. Remittit etiam a fortiori peccata venialia, quia facilius venialia quam mortalia remittuntur. 1 Lutherus, De abrog. missa priv., 2 p., «Denique»; Melanchlhon, De usu sa­ cramenti et sacrificio, «Accedit et sacrificium»; Calvinus, Inst., lib. 4. c. 18, n. 13. 2 'Maith., 26, 28. 3 1 5 6 7 8 » 10 Sess. 22, can. 3; Denz-Bannw., 950. Catechesi 23 (myst. 5), n. 8; MG 33, 1116. Quaesi, in Heptateuch.. 3, 57; ML 34, 704. Apud Maximilianum, Praelect. de Liturgiis orient., t. 2, p. 31. Apud Maximilianum, Praelect. de Liturgiis orient., t. 2, p. 288. Cfr Van Noort, De sacramentis, n. 481. Cone Trid., sess. 22, C. 1; Denz-Bannw., 938. Com: Trid.. sess 22, c. 2; Denz-Bannw., 940, DE SACRAMENTIS. SECT. IV. β. XXV. DE EUCH. UT EST SACRIFICIUM 284 Remittit quoque poenas debitas pro peccatis vivorum et mortuorum. Si quis dixerit, ait Concilium Tridentinum, missae sacrificium... soli pro­ desse sumenti; neque pro vivis et defunctis, pro peccatis, poenis, satisfa­ ctionibus et aliis necessitatibus offerri debere, a. s. \ IV. Est impetratorium. 1) S. Cyrillus Hierosolymitanus ait: «Universim pro omnibus, qui opis indigent, precamur nos omnes, et hanc victimam offerimus» 1 2. 2) Si pacificis hostiis olim obtinebant homines dona ac beneficia tum temporalia tum spiritualia, ut patet ex sacris Veteris Testamenti paginis (Cfr. II Reg., c. 24), quanto magis elargietur nobis Deus bene­ ficia per sacrificium missae, in quo offertur Rex pacificus? ARTICULUS VIII QUOMODO SACRIFICIUM MISSAE PRODUCAT SUOS EFFECTUS 465. Status quaestionis. 1) Dupliciter dicitur aliquid per missae sacrificium produci, nempe ex opere operato et ex opere operantis. Pro­ ducitur ex opere operato, quod causatur ex ipsa dignitate sacrificii et meritis Jesu Christi instituentis; producitur ex opere operantis, quod causatur ex meritis sacerdotis et fidelium offerentium. 2) Sacrificium missae producit effectus infallibiliter, quando nulla­ tenus impeditur in sua efficacia, ut cum refert Deo gratiarum actiones; et fallibiliter, quando potest impediri ex defectu cooperationis humanae voluntatis, ut cum ordinatur ad remittenda peccata. 3) Aliquos effectus producit immediate sine ulla interveniente cau­ sa; alios causât mediate, tribuendo homini auxilia necessaria ad produ­ cendos effectus. 466. Error. Protestantes in hac quaestione abhorrent a voce et si­ gnificatione ex opere operato 3. 467. I. Sacrificium missae producit ex opere operato, infallibiliter st immediate, omnes effectus latreuticos et eucharisticos. Sacrificium missae, independenter a meritis et devotione sacerdotis et fidelium offerentium, ex se et ex propria dignitate, quam habet ex institutione Christi, in quantum est oblatio atque immolatio mystica Jesu Christi, agnoscit supremum Dei dominium et refert Deo gratiarum actiones. 468. II. Sacrificium missae ex opere operato, non infallibiliter nec immediate, sed fallibiliter et mediate, producit effectus propitiatorios seu remissionem peccati mortalis ac poenae, quatenus agit ex se quidem, sed dependentor a cooperatione humanae voluntatis (fallibiliter), et movet Deum ad dandum homini auxilia pro eliciendis actibus, quibus respective mor­ talia, venialia et poenae remittuntur (mediate). 1 2 3 -$£SS. 22, can. 3; Donz-Bannw., 950. Catech. 23 (myst. 5), n. S; MG 33, 1115. Cfr. Melanchthon, De vocabulo missae ART. VIII. QUOMODO SACRI F. MISSAE PRODUCAT SUOS EFFECTUS 285 Ex opere operato. Sacrificium missae producit effectus propitiatorios, non intuitu me­ ritorum ac devotionis sacerdotis fideliumque offerentium, sed ex se et ex propria dignitate, quam habet ex institutione Christi, cujus merita applicat homini sicut sacramenta virtute instrumental! a Christo acce­ pta independenter a meritis et moralitate ministri. Hac ratione missa oblata a sacerdote indigno prodest homini, pro quo offertur. Dices. Per sacrificium missae: i) peccator non fit ex attrito contri­ tus; 2) peccata remittuntur per modum ipipetrationis; et 3) non semper peccator justificatur. Haec autem innuunt sacrificium missae non remit­ tere peccata ex opere operato. Ita Suarez ’. Resp. Haec objectio procedit ex confusa intelligentia verborum ex ope­ re operato. Ad remittenda peccata ex opere operato non requiritur, ut sem­ per et infallibiliter culpa deleatur, sed sufficit, ut causa ex virtute propria vel ex meritis Christi effectum producat, quamvis aliquando frustretur. Effectus semper sequitur, si causa ex opere operato simul et immediate ac infallibiliter operetur, sed si mediate et per cooperationem humanae vo­ luntatis operetur, non semper producit effectum. Sacrificium autem mis­ sae non immediate nec infallibiliter remittit peccata hominum, ut statim dicemus. Non infallibiliter. Quamvis enim sacrificium missae virtutem habeat placandi Deum in favorem peccatoris, ad remissionem tamen peccati requiritur omnino cooperatio humanae voluntatis rejicientis propriam culpam. Haec ubi deficit, impeditur effectus propitiationis sacrificii missae. Non immediate. Sacrificium siquidem missae non agit immediate in peccatorem, si­ cut sacramenta, sed impetrat et movet Deum, ut conferat peccatori auxilium, quo possit elicere actum poenitentiae ad obtinendam remis­ sionem peccati mortalis, vel actum formalem aut virtualem caritatis ad remissionem peccati venialis. «Hujus quippe oblatione placatus Domi­ nus gratiam ct donum poenitentiae concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit» 2. 469. III. Sacrificium missae infallibiliter et immediate relaxat tum in vivis tum in defundis poenam temporalem peccatis remissis debitam, vel in toto vel in parte. Remissio poenae non fit actu debitoris sed gratia creditoris. Credi­ tor enim, supposita dispositione subjecti, relaxat poenam directe, quin necesse sit actus speciales debitoris excitare, quia fit per remissionem debiti. Cum igitur quoquo modo offeratur pretium debiti creditori, hic illud acceptat, et directe debitum condonat. Sacrificium autem missae offert, ut dicemus inferius, valorem sufficientem ad solvendum omne debitum peccatorum. Ergo. Dixi in toto vel in parte, quia applicatio valoris missae et inde remis­ sio poenae non semper fit integre debitori. Ex hoc deprehenditur con­ venientia, ut pro uno eodemque debitore offerantur et applicentur plu­ res missae. De sacramentis, disp. 83, sect. 4, n. 4. Concilium Trid.. sess. 22, C. 2; Donz-Bannw., 940. DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXV. DE EUCH. UT EST SACRIFICIUM 286 Si quaeras, qua proportione remittantur tum vivis tum defunctis poenae temporales per applicationem missae, non est facilis responsio. Plures dicunt applicationem valoris missae tum vivis tum defun­ ctis fieri juxta beneplacitum Dei et Christi, qui secundum magnam mi­ sericordiam suam pro suo arbitrio distribuit bona hominibus, et dimit­ tit, quibus vult et quomodo vult, debita temporalia. Ita Lehmkuhl et aliiJ. Alii defendunt sacrificium missae remittere poenas temporales: 1) Eivis secundum dispositionem et devotionem, quam actu habent, adeo ut homini habenti debitum ut centum et dispositionem ut viginti per sin­ gulas missas remittatur debitum ut viginti, et applicandae sint quinque missae ad totalem exstinctionem debiti; 2) defunctis autem «per respe­ ctum ad devotionem et dispositionem, quam homo habuit in morte vel morti proximus» 1 2. Ex quo fit ut ex habentibus idem debitum in pur­ gatorio unus majori numero missarum indigeat quam alter ad totalem liberationem. Ita Salmanticenses 3. Huic secundae sententiae favere visus est S. Thomas, cum ait: «Quamvis ergo haec oblatio ex sui quantitate sufficiat ad satisfacien­ dum pro omni poena, tamen fit satisfactoria illis, pro quibus offertur, vel etiam offerentibus secundum quantitatem suae devotionis, et non pro tota poena» 4. 470. IV. Sacrificium missae ex opere operato, infallibiliter et im­ mediate deprecatur ac movet Deum, ut hominibus offerat vel bona spiritualia et materialia, vel gratias sufficientes ad bona consequenda, sed collatio ho­ rum bonorum saepe fallitur ob resistentiam humanae voluntatis. Sacrificium siquidem missae ex opere operato, infallibiliter et imme­ diate agit ea omnia, quae referuntur ad Deum, ut tribuere Deo cultum, referre gratiarum actiones, etc. Deprecari autem ac movere Deum, ut bona hominibus offerat vel etiam gratias sufficientes eis conferat, est negotium, quod cum solo Deo agitur. Unde sacrificium missae ex opere operato, infallibiliter et immediate hoc agit. Ipsa tamen bonorum col­ latio objectiva sâepe dependet ab hominum voluntate, quae non semel fallitur et frustrat effectum. 471. V. Sacrificium missae producit secundario omnes, quos retu­ limus, effectus ex opere operantis ob meritum et devotionem sacerdotis ce­ lebrantis et fidelium offerentium. Duo sunt in missa consideranda: 1) Ipsum scilicet sacrificium in­ cruentum. quod est oblatio cum immolatione victimae valoris infiniti, et hoc producit effectus enumeratos ex opere operato; et 2) orationes ac preces Ecclesiae, quas sacerdos nomine Ecclesiae recitat ad obtinen­ dos eosdem effectus. Quo autem majori devotione et fervore praedictae orationes recitentur, magis laudant Deum atque movent ad miserendum et elargienda beneficia. Hinc missa celebrata a sacerdote indigno producit effectus proprios sacrificii ex opere operato, non vero effectus, quos producere deberet ex opere operantis. 1 2 3 4 De eucharistia, n. 253. Salmanticenses, De eucharistiae sacramento, disp. 13, n. 123. De eucharistiae sacramento, disp. 13. n. 123. III p., q. 79, a. 5. ART, X. PRO QUIBUS OFFERATUR SACRIFICIUM MISSAE 287 ARTICULUS IX UTRUM VALOR SACRIFICII MISSAE SIT INFINITUS 472. Status quaestionis. I) Valor sacrificii missae, quantum ad praesens attinet, consistit in dignitate, quam habet ex parte victimae oblatae et offerentis principalis, et in virtute seu efficacia, quae ex illa dignitate oritur ad producendos effectus sacrificales. 2) Infinitum est, quod caret limite. Dignitas potest esse -physice infinita, quando ejus subjectum in perfectionibus absolutis caret limi­ tibus, ut Deus; vel moraliter infinita, quando secundum prudens judi­ cium aestimatur illimitata, ut valor satisfactorius operum Christi dicitur infinitus. 3) Virtus seu efficacia dicitur infinita, si in se nullatenus limitatur, id est, si extensive potest omnes effectus sine fine producere. 473. I. Valor sen pretium missae, qui attenditur penes dignitatem rei oblatae et principalis offerentis, est infinitus, et secundum prudentem aestimationem augeri non potest. Victima, quae in hoc sacrificio offertur, et sacerdos principalis, qui sacrificium offert, est ipse Christus infiniti valoris. Ergo valor missae sensu, quo diximus, est infinitus. II. Virtus quoque seu efficacia missae ad producendos effectus sacri­ ficales ex se in actu primo est illimitata. Virtus seu efficacia hujus sacrificii enascitur ab ipso Christo, qui est victima et offerens principalis in missa. Sicut ergo Christus, habet va­ lorem infinitum, missa etiam, in qua offertur Christus, habet efficaciam ill imitatam. III. Valor sacrificii missae, qui attenditur penes dignitatem Eccle­ siae, sacerdotis celebrantis, et fidelium offerentium, est omnino finitus. Hic enim valor competit meritis et devotioni creaturarum, ac proinde est finitus. IV. Fructus sacrificii missae in actu secundo est semper finitus, quamvis extensive possit syncathegorematice sine fine augeri. Ratio est, quia valor fructus missae in actu secundo dependet a devotione et dispositionibus subjecti, quae in praxi limitant effectus causae infiniti valoris. Ex quo proveniat haec limitatio, diximus articulo superiori. ARTICULUS X PRO QUIBUS OFFERATUR SACRIFICIUM MISSAE 474. Status quaestionis. 1) Effectus sacrificii missae potest esse, sicut diximus superius, latreuticus, eucharisticus, propitiatorius et im­ pôt ratorius, qui non semper simul producuntur, et juxta diversitatem fructuum, diversa sunt subjecta sacrificii missae. DE SACRAMENTIS. SECT. IV. Q. XXV. DE BUCH. UT EST SACRIFICIUM 288 2) Fructus iterum sacrificii missae potest esse generalis, quatenus missa offertur nomine Ecclesiae, et debetur omnibus fidelibus; specia­ lis, quatenus offertur nomine adstantium, mandantis vel stipem dantis, et applicatur eisdem; specialissimus, quatenus offertur nomine sacer­ dotis offerentis, et debetur ipsi sacerdoti. Horum fructuum meminit sacerdos in missa dicens: «Hanc immaculatam hostiam offero tibi... pro innumerabilibus peccatis meis, et pro omnibus circumstantibus, sed et pro omnibus fidelibus*1. 3) Homines in societate sunt diversae conditionis; sunt quippe vivi ac defuncti, Christiani ac infideles, justi et peccatores, membra Eccle­ siae ac excommunicati, etc. 4) Quaeritur, pro quibus et quomodo possit sacrificium missae offerri. I. Sacrificium missae offerri potest pro quibuslibet hominibus vivis atque dejunctis, salvis exceptionibus infra referendis. Concilium Tridentinum expresse ait: Si quis dixerit missae sacrifi­ cium... soli prodesse sumenti; neque pro vivis et dejunctis, pro peccatis, poenis, satisfactionibus, et aliis necessitatibus offerri debere, a. s. 1 2. Codex Juris Canonici haec habet: «Integrum est missam applicare pro quibusvis tum vivis tum etiam defunctis, purgatorio igne admissa expiantibus, salvo praescripto can. 2262, § 2, n. 2»3. Ex hoc consequitur missae sacrificium certe offerri posse pro omni­ bus fidelibus baptizatis, sive vivis sive defunctis, quia sunt membra Ecclesiae, et ut tales possunt fructum sacrificii percipere. Hinc sacrificium missae quoad fructum propitiatorium et impetratorium prodest: 1) Pueris baptizatis quoad beneficia in futurum conferenda. 2) Peccatoribus fidelibus quantum ad remissionem peccatorum et exstinctionem poenae. 3) Animabus purgatorii quantum ad exstinctionem debiti. 4) Catechumenis, haereticis, et infidelibus, quoad eorum conver­ sionem ac remissionem peccatorum. II. Lege tamen positiva sequentia ordinantur: 1) De vivis. «Excommunicatus non fit particeps... publicarum Ec­ clesiae precum»4, cujusmodi est missa celebrata nomine Ecclesiae. «Non prohibentur tamen... sacerdotes missam privatim ac remoto scandalo, pro eo applicare; sed, si sit vitandus, pro ejus conversione tantum» 5. 2) De dejunctis. Vetamur missam exequialem etiam anniversa­ riam applicare defunctis, qui sepultura ecclesiastica privantur a jure juxta canones 1239 et 1240 ®. 1 Missale romanum in oblatione post offertorium. 2 Sess. 22, can. 3; Denz-Bannw., 950. Codex Juris Canonici, can. 809. Codex Juris Canonici, can. 2262. Codex Juris Canonici, can. 2262, § 2, n. 2. Codex Juris Canonici, can. 1241. 3 4 5 3 SECTIO V DE SACRAMENTO POENITENTIAE QUAESTIO XXVI DE EXSISTENTIA SACRAMENTI POENITENTIAE ARTICULUS I NOTIONES PRAEVIAE 475. I. Poenitentia, si nomen spectes, idem est ac 'poenam tenere, quia omnia in poenitentia signilicant poenam concipere de peccatis, cum displicent nobis praeterita, detestamur peccata commissa et adhi­ bemus opera poenalia. II. Poenitentia dupliciter accipi solet: 1) In quantum est virtus supernaturalis, moralis, pertinens ad justitiam commutativam, quae nos inclinat ad detestationem peccati commissi contra Deum, et nos movet ad propositum emendationis et satisfactionis. 2) Quatenus est sacra­ mentum, in quo homo contritus, confessus et ad satisfactionem disposi­ tus a sacerdote juridice absolvitur a peccatis post baptismum commissis. De poenitentia, ut est sacramentum, praesertim hic agitur. III. Sortitur varia nomina. Vocari consuevit: 1) Ab actu poenitentis confessio; 2) a· ritu, quo aliquando conferebatur, manuum impo­ sitio; 3) ab effectu, quem producit, sacramentum reconciliationis; 4) ab ipsa sua natura communiter et proprie sacramentum poenitentiae. ARTICULUS II ERRORES CIRCA EXSISTENTIAM SACRAMENTI POENITENTIAE 476. Plures haeretici impugnarunt exsistentiam hujus sacramenti. Saeculo π montanistae negaverunt Ecclesiae relictam fuisse potestatem remittendi homicidium, idololatriam, negationem, blasphemiam, moechiam et fornicationem *, imo ipse Tertullianus, postquam ad castra montanistarum convolavit, dixit soli Petro relictam fuisse potestatem clavium 1 2. 1 ’ Cfr. Tertullianus, De pudicitia, c. 19; MI, 2, 1071 sqq. De pudicitia, c. 21; MI. 2, 1077 sqq. 19 290 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXVI. DE EXSISTENTIA SACR. POENITENTIAE Saeculo m novaliani negaverunt primo Ecclesiam habuisse facultatem remittendi lapsis peccata enormia, et deinde potestatem remittendi quod­ libet peccatum post baptismum commissum *. Saeculo iv donatistae putaverunt peccatum traditionis ita grave esse, ut a nemine possit in Ecclesia remitti. Saeculo xn Abaelardus defendit potestatem ligandi atque solvendi apo­ stolis tantum non eorum successoribus datam fuisse 1 2. Saeculo xvi reformatores quoad exsistentiam hujus sacramenti se­ quentia dixerunt: Lutherus primo quidem ait: «Principio neganda mihi sunt septem sa­ cramenta, et tria tantum pro tempore ponenda, baptismus, poenitentia et panis» 3. Sed deinde addidit: «Si rigide loqui velimus, tantum duo sunt in Ecclesia Dei sacramenta, baptismus et panis» 4. Calvinus; «Mendacium ergo et impostura fuit, quod de sacramento poe­ nitentiae commenti sunt (romanenses et scholastici)... Aptissime itaque dixeris, si baptismus vocaveris poenitentiae sacramentum» 5*7. Hodierni protestantes, si ritualistas excipias, negant plane poenitentiam esse sacramentum. Hinc ecclesia anglicana et ecclesia episcopalis americana articulo 25 ex triginta et novem religionis articulis, quos admittunt, negant poenitentiam in Evangelio enumerari ut sacramentum et in par­ vo catechismo, quem habent pro fidelium instructione, duo sacramenta, scilicet baptismum et coenam, ponunt ’. Indifferentes et rationalistae blaterant sacramentum poenitentiae esse inventum Ecclesiae catholicae ad exercendum suum despoticum influxum in conscientias hominum. Modernistarum denique theoria his verbis exprimitur: «Non adfuit in primitiva Ecclesia conceptus de christiano peccatore auctoritate Ecclesiae reconciliato, sed Ecclesia nonnisi admodum lente hujusmodi conceptui as­ suevit. Immo etiam postquam poenitentia tanquam Ecclesiae institutio agnita fuit, non appellabatur sacramenti nomine, eo quod haberetur uti sacramentum probrosum» 8. Hi sunt errores praecipui circa veritatem sacramenti poenitentiae. Euerunt etiam plurimae hominum aberrationes circa institutionem, na­ turam, partes, ministrum, etc., hujus sacramenti, sed de his inferius. ARTICULUS III UTRUM CHRISTUS INSTITUERIT VERUM SACRAMENTUM POENITENTIAE 477. Status quaestionis. 1) Quamvis inferius ex professo expli­ canda sit natura hujus sacramenti, ad resolutionem tamen quaestionis propositae operae pretium est notionem praemittere sacramenti, quod in Ecclesia administratur ad remittenda peccata post baptismum com­ missa. Constituitur in Ecclesia tribunal, in quo reus et actor est peccator, 1 Cfr. Wouters, Hist. eccl. comp., epocha 2, n. 72. «Non hoc quidem, ajebat S. Ambrosius novatianis, auctor vestri erroris Novatianus, qui nemini poeniten­ tiam dandam putavit». De poenitentia, lib. 1, c. 3, n. 10: ML 16, 489. 2 Errores Abaelardi, error 12; Denz-Bannw., 379. 3 De capliv. babyl. Ecclesiae, § «Principio». 4 De captiv. babyl. Ecclesiae, «Proprie tamen». 5 Instil., lib. 4, c. 19, n. 17. ° Articles of Religion, art. 25. 7 The Book 0/ common Prayer; «A catecism.», versus finem. * Decreto Lamentabili, prop. 46: Denz-Bannw., 2046. Hunc gravissimum erro rem late exponit ac defendit Loisy, L'Évangile et T Église, p. 196 sqq. ART. III. AN CHRISTUS INSTITUERIT SACR. POENITENTIAE 29I et judex est sacerdos auctoritatem Christi gerens. Reus igitur, qui se ipsum accusat, dolet de peccatis, atque satisfactionem promittit, audi­ tur a sacerdote, et, poena imposita, juridice absolvitur. 2) Administratur in hoc tribunali verum sacramentum a Christo Domino institutum? Quaestio, ut vides, est maximi momenti, et proxime tangit vitam spiritualem Ecclesiae catholicae. Quare, accurate exponenda est vera . doctrina. 478. Errores. Osores hujus sacramenti numerantur hodie omnes pro­ testantes, exceptis ritualistis, rationalistae, atque modernistae, juxta dicta articulo superiori. 479. Thesis. 1) Christus instituit in Ecclesia verum sacramen­ tum poenitentiae a sacramento baptismi distinctum; 2) et ordinavit, ut illud per potestatem clavium apostolis eorumque successoribus et sacer­ dotibus concessam in actu judiciali exerceretur; 3) in absolvendis pecca­ toribus contritis ac confessis a quibuslibet peccatis post baptismum commissis. Pars l.a tentiae. Christus instituit verum sacramentum poeni­ Arg. I. Ex Concilio Tridentino. Si quis dixerit in catholica Eccle­ sia poenitentiam non esse vere et proprie sacramentum pro fidelibus, quo­ ties post baptismum in peccata labuntur, ipsi Deo reconciliandis, a Christo Domino nostro institutum, a. s.x. II. Ex S. Scriptura. 1) Christus Dominus promisit Petro in vita potestatem clavium, qua remittenda erant peccata12; et deinde dixit apostolis: Amen, amen dico vobis: quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo 3. Hic promissa est apostolis eorumque successoribus potestas solvendi omnia vincula moralia, quibus solent homines detineri in adipiscenda salute, sicut in persona apostolorum cunctis sacerdotibus collata est potestas docendi, baptizandi, consecrandi, etc. Vincula autem, quibus homines detinentur in adipiscenda salute, sunt peccata, ut profunde demonstrat Palmieri 4*ex consideratione triplicis vinculi, legis, poenae et culpae; et constat ex verbis parallelis S. Joannis, 20, 23, ubi certe agi­ tur de potestate remittendi peccata. 2) Hanc potestatem promissam contulit Christus apostolis eorum­ que successoribus dicens: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit: et dixit eis: Accipite Spiritum San­ ctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt8. 1 2 3 4 6 Sess. 14, can. i. De poenitentia; Denz-Bannw., 911. Matlh., 16, 19. Matlh., 18. 18. De poenitentia, th. 8. Joan., 20, 21-23. Immerito contendunt protestantes in his verbis agi de remissione peccatorum per excitationem ad fidem. Ad excitationem enim produ­ cendam non requirebatur, ut apostoli acciperent Spiritum Sanctum. 292 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXVI. DE EXSISTENTIA SACR. POENITENTIAE Per haec verba collata est apostolis potestas remittendi peccata; tum quia in sensu biblico solvere peccata idem est ac ea remittere; tum quia Christus misit apostolos sicut ipsum misit Pater; id est, sicut Pa­ ter misit Filium suum redimere peccata potestate divina, ita Filius misit apostolos remittere peccata potestate ministerial! instructos. Ad hoc dedit eis Spiritum Sanctum, ut specialem haberent facultatem. Unde Concilium Tridentinum «verissimum hunc illorum verborum Domini sensum... probans et recipiens, damnat eorum commentitias interpretationes, qui verba illa ad potestatem praedicandi verbum Dei et Christi Evangelium annuntiandi, contra hujusmodi sacramenti insti­ tutionem, falso detorquent» *. Deinde doctrinam catholicam de institu­ tione sacramenti poenitentiae tradidit dicens: Si quis dixerit verba illa Domini Salvatoris: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis pec­ cata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan.. 20, 21 sqq.), non esse intelligenda de potestate remittendi peccata in sacramento poe­ nitentiae, sicut Ecclesia catholica ab initio semper intellexit; detorserit autem, contra institutionem hujus sacramenti, ad auctoritatem praedicandi Evangelium, a. s. 12. 3) Potestas remittendi peccata, quam contulit Christus apostolis eorumque successoribus, erat valde distincta a munere baptizandi. a) Hoc certe innuunt ipsa evangelica verba, quibus simul collata est potestas remittendi ac retinendi peccata, quae in munere bapti­ zandi non includitur. b) Potestatem baptizandi tribuit Christus apostolis, cum eos misit docere et baptizare omnes gentes3, hic autem contulit eis potestatem remittendi peccata. c) Concilium Tridentinum diserte hoc docuit his verbis: Si quis sa­ cramenta confundens, ipsum baptismum poenitentiae sacramentum esse dixerit, quasi haec duo sacramenta distincta non sint, atque ideo poeniten­ tiam non recte secundam post naufragium tabulam appellari, a. s. 4. III. Ex SS. Patribus. In Didaché agitur jam de delictis confiten­ dis. «Frangite panem, et gratias agite, postquam delicta vestra confessi estis, ut sit mundum sacrificium vestrum» 56. Tertullianus: «Cum accusat, cum condemnat, absolvit» e. Et montanista effectus, non exsistentiam, sed virtutem negavit hujus sacramenti ad graviora remittenda peccata. S. Cyprianus: «Confiteantur singuli, quaeso vos, delictum suum, dum adhuc, qui deliquit, in saeculo est, dum admitti confessio ejus potest, dum satisfactio et remissio facta per sacerdotes apud Deum grata est» 7. Firmilianus: «Potestas ergo peccatorum remittendorum apostolis 1 Sess. 14, Doctrina de sacramento poenitentiae, c. 1; Denz-Bannw., 894. 2 Sess. 14, can. 3, De sacramento poenitentiae; Denz-Bannw., 913. Modernistae ausi sunt defendere verba S. Joannis minime referri «ad sacramentum poenitentiae, quidquid Patribus tridentinis adserere placuit». Decreto Lamentabili, prop. 47; Denz-Bannw., 2047. 3 Matth., 28, 19. 1 Sess. 14 can. 2, De sacramento poenitentiae; Denz-Bannw., 912. 5 Didaché, 14: Journal, Enchiridion Patrislicum, S. 6 De poenitentia, c. 9; ML 1, 1355. ’ De lapsis, n. 29; ML 4, 503. ART. UI. AN CHRISTUS INSTITUERIT SACR. POENITENTIAE 293 data est et ecclesiis, quas illi... a Christo missi constituerunt, et episco­ pis, qui iis ordinatione vicaria successerunt»1. S. Athanasius: «Si nondum soluta sunt vincula tua, trade te ipsum discipulis Jesu. Adsunt enim, qui nos solvunt, accepta ea a Salvatore potestate his verbis: quodeumque ligaveritis, etc., ac: quorum remiseri­ tis, etc. 1 2. IV. Ex ratione. Cum Christus commiserit Ecclesiae, ut per sacra­ menta vitam spiritualem in fidelibus generaret, augeret, nutriret, ope­ rae pretium fuit, ut potestatem ipsi conferret reparandi vitam spiri­ tualem. ubi amitteretur, per sacramentum poenitentiae. Pars 2.a Christus ordinavit, ut hoc sacramentum per potestatem clavium apostolis eorumque successoribus et sacerdotibus concessam in actu judiciali exerceretur. 1) Hoc sacramentum per potestatem clavium administratur. Cum Christus primo promitteret Petro hanc potestatem, ait: Tibi dabo claves regni caelorum. Et quodeumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodeumque solveris super terram, erit solutum et in caelis 3. Id ipsum promissum est deinde omnibus apostolis 45 . Ac denique haec potestas collata est omnibus apostolis apud Joannem, 20, 21 sqq., sicut diximus superius. Potestas autem remittendi peccata merito vocatur potestas clavium, quia, sicut portae aperiuntur clavibus, ita aditus regni caelorum aperi­ tur peccatori potestate absolvendi a peccatis. Unde sacramentum poenitentiae administratur per potestatem cla­ vium. 2) Per potestatem apostolis eorumque successoribus ac sacerdotibus concessam. Hanc potestatem non tantum apostolis sed etiam eorum legitimis successoribus fuisse collatam multiplici probatur argumento. a) Apostolis siquidem haec potestas data est eodem modo ac mu­ nus praedicandi atque baptizandi, quod proculdubio ad successores apo­ stolorum transiit. Egregie olim S. Pacianus circa hoc argumentabatur dicens: «An tantum hoc (solvere peccata) solis apostolis hcet? Ergo et baptizare solis licet, et Spiritum dare solis, et solis gentium peccata purgare; quia totum hoc non aliis quam apostolis imperatum est... Si ergo et lavacri et chrismatis potestas, majorum et longe charismatum, ad episcopos inde descendit, et ligandi quoque jus adfuit atque sol­ vendi» ®. b) Veteres apologetae ita rem intellexerunt, quando montanistas et novatianos, qui hanc potestatem ad solos apostolos partim restringe­ bant, acerrime impugnarunt 6. 1 2 3 ·' 5 “ Apud S. Cyprianum, ep. 75, 16; MI. 3, 1216. Tract, in illud Profecti in pagum, n. 7; MG 28, 183. Matth., 16, 19. Matth , 18, 18. 1, n <·: MI. 13, 1057. Cfr. EuMbiu», Hist. <■<■. Alii cum Gone! et Billuart'12 negant, dicentes detestationem, non ut elementum essentiale, sed ut conditionem necessariam eamque implicitam ad contritionem requiri 34 *. Revera veteres scholastici non posuerunt detestationem in defini­ tione contritionis. Concilium Tridentinum illam posuisse videtur majoris explicationis gratia. 3) De peccato commisso, id est, ut bene notat Hurler, «de peccato proprio, non de alieno, de peccato commisso libere, non de contracto» *. 4) Cum 'proposito non peccandi de caetero, id est, cum ea saltem animi dispositione, ut contritionem emittens paratus sit non peccare in futurum. Aliqui volunt ad veram contritionem requiri propositum formale nunquam peccandi. Ita Soto, Cano, S. Bellarminus et alii ®. Sed alii melius dixerunt propositum virtuale, cum quis non adver­ tit ad peccata futura, sufficere ad veram contritionem. Ita Cajctanus, Suarez, Gabriel a S. Vincentia, Antonius a Spiritu Sancto, Salmanti­ censes morales et alii ®. 5) Additur: Cum voto confitendi ac satisfaciendi. Etsi Concilium Tridentinum non expresserit has particulas in definitione, addidit tamen in explicatione: «reconciliationem ipsi contritioni sine sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adseribendam»7. In voto autem confi­ tendi includitur propositum satisfaciendi. 494. III. Qualitates. Contritio debet esse: 1) Supernaturalis du­ plici saltem ex capite, id est, ex parte principii, quod est gratia, et ex parte motivi, quod fide tenetur. Unde oritur ex gratia salutari auxiliante, et movetur per motiva religiosa, ob bonitatem scilicet Dei, ob timorem gehennae, ob spem gloriae aeternae, ob turpitudinem pecca­ ti, etc., per fidem nota. 2) Universalis, qua quis doleat de cunctis pec­ catis lethalibus libere commissis. 3) Summa appretiative, qua quis ma­ gis doleat de peccato commisso quam de aliis malis. 495. IV. Divisio. Contritio potest esse: 1) Formalis seu expliciDe sacramento poenitentiae, sect. 3, c. 2, a. 1, assert. 1. Gonet, disp. 7, a. 1; Billuart, De poenit., diss. 4, a. i. Cfr. Salmanticenses morales, De sacr. poenit., c. 5, dub. un., n. 6. 4 De poenitentia, th. 245. ‘‘ Sotus, In IV Sent., dist. 17, q. 2, a. x; Cano, Relectio de sacr. poenit., p. 1, conci. 1; S. Bellarminus, De poenitentia, lib. 2, c. 6. ° Cajetanus, In Suppi., q. 1, a. 1; Suarez, De poenitentia, disp. 20, sect. 4, n. 22; Gabriel a S. Vincentio, De poenitentia, disp. 4, q. 3; Antonius a Spiritu Sancto, De poenitentia, n. 119; Salmanticenses morales, De sacramento poenitentiae, c. 5, 1 2 3 P· 4. '>· 54· ’ Sess. 14. c. 4; D onz-Bunnw., 898. 20 306 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXVIII. DE CONTRITIONE ia, qua homo actu expresso et directo dolet peccatum commisisse, ut cum se affligit de pronuntiata blasphemia; et virtualis seu implicita, qua quis elicit actum quempiam, in quo virtualiter seu implicite con­ tinetur dolor de peccatis commissis, ut qui amat Deum super omnia, implicite seu virtualiter dolet de peccatis. 2) Perfecta, quae est simpliciter contritio, et imperfecta, quae vo­ catur attritio. Perfecta oritur ex motivo caritatis et est illa, qua homo de peccatis commissis dolet propter Deum summe bonum; et imperfe­ cta seu attritio non oritur ex motivo caritatis et est illa, qua homo dolet de peccatis ob gehennae et poenarum metum, ob turpitudinem peccati, etc., fide apprehensum. De utraque fusius in sequentibus. ARTICULUS II DE CONTRITIONE PERFECTA 496. 1) Licet conceptus contritionis et caritatis inter se formaliter differant, contritio tamen perfecta semper comitatur caritatem. Ideo diximus contritionem oriri ex motivo caritatis. Caritate diligimus Deum in se summe bonum seu perfectum, et con­ tritione perfecta dolemus de peccàto commisso, quatenus est offensa Dei summe boni ac perfecti. 2) Quaeritur hic, an contritio perfecta sit adeo efficax, ut ante susceptionem sacramenti poenitentiae remittat peccata mortalia et sanctificet homines, et an requiratur in poenitente ad fructuosam sus­ ceptionem sacramenti poenitentiae. 497. Error. Bajus ajebat: «Per contritionem etiam cum caritate perfecta et cum voto suscipiendi sacramentum conjunctam, non remittitur crimen extra casum necessitatis aut martyrii, sine actuali susceptione sacramenti»x. 498. Thesis I. Contritio perfecta per se sola ante susceptionem sacramenti poenitentiae remittit peccata mortalia et sanctificat pecca­ torem. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Legimus apud Ezeçhielem: Impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua 1 2. Auctor Proverbiorum: Ego diligentes me diligo 3. Et S. Joannes: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et- ego diligam eum 4. Unde dili­ gentes Deum liberantur a peccato et diliguntur a Deo seu sanctifican­ tur. Sed contritio perfecta producit caritatem et amorem Dei. Ergo. 2) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Mundantur (peccata) et sacrificio contriti cordis... Mundantur ipsa, quae supereminet omnibus 1 2 3 4 Prop. 71, a S. Pio V, die I Oct. 1567 damnata; Denz-Bannw., 1071. Ezech., 33, 12. Prov., 8, 17. Joan., 14, 21. ART. II. DE CONTRITIONE PERFECTA 3°7 caritate..., quae una, si adsit, omnia illa recte fiunt; si autem desit illa, omnia frustra fiunt»1. S. Fulgentius: «Caritas, ubi habitare coeperit, non permittit domi­ nari peccatum, sed cooperit multitudinem peccatorum; nec solum prae­ sentia peccata facit vitari, quin etiam praeterita facit omnia relaxari»1 2. 3) Ex auctoritate theologorum. S. Thomas ait: «Quarftumcumque parvus sit dolor, dummodo ad contritionis rationem sufficiat, omnem culpam delet»3. S. Alphonsus M. de Ligorio: «Omnis dolor peccati, qui oritur ex caritate praedominante, est contritio justificans hominem ex­ tra sacramentum, ut communiter docent Doctores»4* . 4) Ex ratione. Contritio perfecta producit in voluntate caritatem et amorem Dei. Sed amor Dei et peccatum mortale nequeunt esse in eodem subjecto. Ergo contritio perfecta expellit peccatum mortale. Objicies. 5. Augustinus ait: «Quantumcumque catechumenus proficiat, adhuc sarcinam iniquitatis suae portat; non illi dimittitur, nisi, cum venerit ad baptismum» °. Resp. S. Doctor loquebatur de catechumeno, qui, habita occasione suscipiendi baptismum, illum differebat, imo et superbe contemnebat °. 499. Corollarium I. Quaelibet contritio perfecta, quae procedit ex amore benevolentiae et est appretiative summa, remittit omnia peccata mortalia in instanti, quin requirat diuturnum tempus aut determina­ tum gradum intensitatis 7. Coroll. II. Perfecta contritio semper complectitur votum saltem implicitum confitendi omnia peccata mortalia, ut animadvertimus in definitione contritionis, et collegimus ex Concilio Tridentino. Unde merito damnata est propositio prima Petri de Osma: «Peccata mortalia, quantum ad culpam et poenam alterius saeculi, delentur per solam cor­ dis contritionem sine ordine ad claves» 8. Coroll. III. Ubi peccata mortalia remittuntur et homo justificatur per contritionem perfectam, remanet obligatio confitendi peccata mor­ talia sic remissa, ratione praecipue voti, quod includebatur in contri­ tione, et ratione institutionis Christi, qui voluit omnia peccata mortalia remitti in ordine ad claves Ecclesiae. Merito ad rem damnata est in Concilio Constantiensi propositio 7 Wiclejji: «Si homo fuerit debite contritus, omnis confessio exterior est sibi superflua et inutilis» 9. 500. 1’HESIS II. Contritio perfecta non est necessaria in poenitente ad remissionem peccatorum in sacramento poenitentiae obtinendam. Nota. Profundissimi quidam theologi dixerunt contritionem perfectam, quae per se remittit peccata mortalia et causât gratiam, esse in sacramento 1 2 3 4 ’ 0 ’ 8 11 Contra Cresconiuni, lib. 2, c. 12, n. 15; ML 43, 475. Dp. 7, η. 3; MI. 65, 353. In IV Sent., dist. 17, q. 2, a. 5, sol. 3. Lib. 6, tr. 4, n. 441. In Joan., tr. 13, n. 7; ML 35, 1496. Cfr. Sasso, De sacramento poenitentiae, th. 18. Cfr. S. Thomas, In IV Sent., dist. 17, q. 2, a. 5. Damnata a Sixto IV, 9 Aug. 1478; Donz-Bannw., 724. Sess. 8 habita die 4 Maji 1415; Donz-Bannw.. 587. 308 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXVIII. DE CONTRITIONE poenitentiae necessariam, adeo ut pocnitens, qui se accusat et absolvitur in confessione, sit semper per contritionem sanctificatus. Unde peccatum in sacramento per sacerdotis absolutionem non remittitur, sed gratia poenitenti augetur poenaque remittitur. Ita Hugo a S. Victore, Richardus a S. Victore, Petrus Loinbardus, S. Albertus Magnus, Argentina et alii '. Duces tamen scholarum, ut S. Thomas, Scotus et alii 1 2 rejiciunt hanc sententiam, 'et docent contritionem perfectam non necessario requiri in poenitente ad sacramentum poenitentiae rite et fructuose recipiendum, ac proinde per absolutionem sacerdotis vere remitti peccata mortalia in hoc sacramento. Arg. 1) Synodi pistoriensis propositio 36 damnata est a Pio VI, quia monebat pastores animarum, ut, antequam suos poenitentes ad­ mitterent ad absolutionis beneficium, exigerent ab eis signa caritatis dominantis 3. 2) Damnata est pariter propositio 58 Baji, quae dicebat: «Pecca­ tor pocnitens non vivificatur ministerio sacerdotis absolventis, sed a solo Deo, qui poenitentiam suggerens et inspirans vivificat eum et resuscitat, ministerio autem sacerdotis solum reatus tollitur»4. 3) Sententia, quae ad fructuosam absolutionis susceptionem requi­ rit contritionem perfectam, tollit omnino efficaciam sacramenti. Si enim ante absolutionem sacerdotis requireretur in poenitente contritio per­ fecta sanctificans hominem, sacramentum poenitentiae non remitteret peccata et efficacia careret, quod nefas est dicere. ARTICULUS III DE ATTRITIONE 501. I. Vox attritio ignota fuit antiquis. Primo usurpata fuisse videtur ab eximiis theologis Alano de Insulis, Guillermo Parisiensi, Ale­ xandro Alensi et S. Alberto Magno 5. Res tamen per attritionem significata innotuit theologis omni tem­ pore. Quando SS. Patres et veteres theologi dicebant peccata remitti per sacramentum poenitentiae, vel peccatorem in sacramento poeniten­ tiae absolvi a peccatis, et ad hoc requirebant certas’dispositiones in subjecto, supponebant ad fructuosam poenitentiae susceptionem prae­ mittendum esse aliquem dolorem peccati a poenitente, qui sine abso­ lutione non sufficeret ad remittenda peccata. Hic autem dolor erat attritio. 1 Hugo a S. Victore, Summa, tr. 6, C. Xi; ML 176, 148; Richardus a S. Victore, De potestate ligandi et solvendi, c. 7; ML 196, 1165; Petrus Lombardus, IV Sent., dist. 18, n. 4; ML 192, 886; S. Albertus M., In IV Sent., dist. 18, a. 9, 11; Argen­ tina, In IV Seni., dist. 18, q. 1, a. 3. 2 S. Thomas, III p., q. 80, a. 4 ad 2; et q. 84, a. 3; In IV Sent., dist. 18, q. 1, a. 3, sol. 1; Scotus, In IV Sent., dist. 14, q. 14 «Quantum ad tertium». 3 Prop. 36 damnata a Pio VI, 28 Aug. 1794: Denz-Bannw., 1536. * Prop. 58 damnata a S. Pio V, 1 Oct. 1567; Denz-Bannw., 1058. 5 Alanus do Insulis, Theol. reg., C. 85: ML 210, 665; Guillormus Parisiensis, De sacramento poenitentiae, § «Pec’catum epilogat» (ed. Paris, 1516), p. 30; Alensis, IV p., q. 17, m. 5, a. I sqq.; S. Albertus Magnus, In IV Sent., dist. 16, q. 8. ART. ΙΠ. DE ATTRITIONE 3°9 . Apud recentiores communiter usurpata est et usurpatur vox attritio. 502. II. Gradus attritionis. Attritio, cum sit quaedam imperfecta contritio, est dolor de peccatis ex motivis quibusdam conceptus, et juxta diversitatem motivorum diversos admittit gradus. 1) Aliquando oritur ex timore serviliter servili, qui non excludit affectum ad peccatum, sed peccator, retento affectu ad illicita, ita re­ jicit actus peccaminosos, ut, si poenam non incurreret, committeret peccatum. 2) Quandoque oritur ex timore simpliciter servili, qui revera excludit affectum ad peccatum ob timorem incurrendi poenam peccato debitam. Distinguitur a praecedenti, quatenus vere deponit affectum ad pec­ catum. 3) Interdum enascitur ex amore honestatis moralis, quo peccator odit turpitudinem peccati, et dolet de peccato commisso ex eo, quod opponatur morum honestati. 4) Procedit non semel ex timore filiali, quo homo metuit Deum omnium patrem, et consequenter odit peccatum ob timorem reverentialem. 5) Oritur denique ex amore concupiscentiae, quo Deum volumus, in quantum est nostra beatitudo, 503. III. Praenotamen. Compertum est dolorem de peccatis, si tamen dolor nominandus sit. conceptum ex timore serviliter servili, non esse salutarem, nec sufficere ad sacramentum poenitentiae rite susci­ piendum, quia hic dolor non deponit affectum ad peccatum, et qui afficitur peccato, non suscipit sacramentum poenitentiae. Certum pariter est contritionem perfectam, quae ex se sanctificat hominem, non requiri, ut quidam antiqui voluerunt, ad sacramentum poenitentiae fructuose suscipiendum. 504. IV. Quaestiones. Duae praecipue graves quaestiones agi­ tantur circa attritionem: 1) An attritio ex timore simpliciter servili, seu ex metu gehennae orta, sit utilis ac salutaris, praeparans saltem remote hominem ad sacramentum poenitentiae. 2) Quae attritio requiratur in poenitente ad sacramentum poenitentiae fructuose suscipiendum. 505. V. Errores. 1) Quantum ad primum ajebat Lutherus: «Contri­ tio (sic enim coepit vocari vera poenitentia interior) duplici via paratur: primo per discussionem, collectionem, detestationem peccatorum, qua quis, ut dicunt, recogitat annos suos in amaritudine animae suae, ponderando peccatorum gravitatem, damnum, foeditatem, multitudinem, deinde amis­ sionem aeternae beatitudinis, ac aeternae damnationis acquisitionem, et alia, quae possunt tristitiam excitare. Haec autem contritio facit hypocri­ tam, imo magis peccatorem, quia solum timore praecepti et dolore damni id facit» '. 2) Bajus pariter, fansenius et Quesnellus docuerunt solam attritionem caritate destitutam esse vitiosam, et non excludere peccandi voluntatem. 1 Concio 11, De poenitentia, Lutheri Op. lat. (ed. Schmidt, Francof, 1865), vol. i, p. 331 sq. Ex hoc loco excerpta est propositio ejus b a Leone X, die 15 Junii 1520 damnata; Denz-Bannw., 746. Lutherus deinde insolenter respondens Bullae Romani Pontificis ait: «Contritio quantumlibet magna, nisi fiat amore justitiae, et, ut ipsimet dicunt, in caritate Dei, non est vera, sed simulata. Omnia enim, quae extra caritatem fiunt, nihil, vana et falsa sunt». Opp. lat , vol. 3, p. 184. 310 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXVIII. DE CONTRITIONE 506. VI. Opiniones. Quantum ad secundum magno aestu disputatum est inter theologos circa conditiones attritionis ad sacramentum poeniten­ tiae fructuose suscipiendum necessarias. 1) Aliqui dixerunt attritionem non sufficere, nisi includat amorem ini­ tialem benevolum caritatis et amicitiae. Ita jansenistae, et aliqui theologi catholici, praesertim Pallavicini, Billuart et alii 2) Alii ad sacramentum poenitentiae fructuose suscipiendum requi­ runt attritionem, quae includat amorem concupiscentiae, quo Deus ut nobis bonus et ut nostra beatitudo diligatur. Ita Tournely, Liberius a Jesu, Wirçeburgenses, S. Alphonsus M. de Ligario, Katschthaler et alii1 2. 3) Alii docent attritionem ex solo metu gehennae et poenarum con­ ceptam, seu ex metu simpliciter servili ortam, sufficere in subjecto ad fru­ ctuosam sacramenti poenitentiae susceptionem. Ita Guillermus Parisiensis, S. Thomas, Durandus, Sotus, Cano, Suarez, Tanner, Sasse et alii plurimi 3. 507. Thesis I. Attritio ex solo gehennae metu concepta non est peccatum nec facit hominem hypocritam, sed est bona et utilis. (Est de fide.) Nota. Agimus de attritione orta, non ex metu serviliter servili, sed ex metu simpliciter servili, quae voluntatem peccandi excludit cum spe veniae. 1 ) Non est peccatum. Sacra Scriptura saepe commendat salutarem timorem, quo homo se abstineat a peccatis. Timete eum, ait Jesus, qui potest et animam et cor­ pus perdere in gehennam 4. Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et projice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam 5. Concilium Tridentinum declarat primo attritionem ex metu gehen­ nae ortam excludere voluntatem peccandi ®, et deinde definit gehennae metum non esse peccatum dicens: Si quis dixerit gehennae melum, per quem ad misericordiam Dei, de peccatis dolendo, confugimus, vel a pec­ cando abstinemus, peccatum esse, aut peccatores pejores jacere, a. s.1. 2) Non facit hominem hypocritam. Hypocrita, quoad praesens attinet, dicitur, qui se fingit virtuosiorem, quam revera est. Sed homo ob metum gehennae attritus de pec­ catis commissis et a peccando abstinens, non se fingit tortuosiorem quam revera est. Ergo. Unde Concilium Tridentinum damnat eos, qui 1 Pallavicini, Assert, theol., lib. 7, c. 12; et Hist. Condi. Trid., lib. 8, c. 13. n. 13; Billuart, De poenitentia, a. 7, § 3. 2 Tournely, De poenitentia, q. 5, a. 3; Liberius a Jesu, Controv., t. 4, part. 2, disp. 3, a. 4; Wirçeburgenses, De poenitentia, n. 166; S. Alphonsus M. de Ligorio, lib. 6, tr. 4, n. 442; Katschthaler, De poenitentiae sacramento, n. 686. 3 Guillermus Parisiensis, De~sacramento poenitentiae, De prima parte poeni­ tentiae (ed. Paris, a. 1516, fol. 30 sqq.); S. Thomas, In IV Sent., dist. 22, q. 2, a. i, sol. 3: Durandus, In IV Sent., dist. 18, q. 2, n. 6; Sotus, In /I’ Sent., dist. 17, q. 2, a. 5; Cano, Relectio de poenitentia, p. 6, «Deinde etiam attritio»; Suarez, In III p.. disp. 4, sect. 8; Vazquez, In III p., q. 92, a. 1, dub. 3; Tanner, In III p., disp. 6, q. 2, dub. 4, η. 74; Sasse, De sacramento poenitentiae, th. 24. '* Matth., 10, 28. 5 Matth., 5, 29. ° Sess. 14, c. 4; Denz-Bannw., 898. ’ Sess. 6, can 8; Denz-Bannw., 818. ART. III. DE ATTRITIONE 3II dicunt attritionem ex metu gehennae ortam «facere hominem hypocri­ tam et magis peccatorem»1. 3) Est bona et utilis. a) S. Scriptura diserte ait: Timor Domini expellit peccatum, nam, qui sine timore est, non poterit justificari12. b) Concilium Tridentinum expresse condemnavit errorem Lutheri dicens: Si quis dixerit eam contritionem, quae paratur per discussionem, collectionem et detestationem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animae suae, ponderando peccatorum suorum gravitatem, mul­ titudinem, foeditatem, amissionem aeternae beatitudinis et aeternae da­ mnationis incursum cum proposito melioris vitae, non esse verum ct utilem dolorem, nec praeparare ad gratiam.... a. s.3. c) S. Augustinus: «Timore facit, quidquid boni facit; non timore amittendi bonum illud, sed timore patiendi illud malum. Non timet, ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet, ne mittatur in gehen­ nam: bonus est iste timor, utilis est» 4*. d) Ratio id suadet. Homo enim per hanc attritionem dolet quo­ dammodo de peccatis commissis, et continet se a committendis. Hoc autem est bonum ac utile. 508. Thesis II. Attritio ex metu gehennae sine amore initiali Dei et sine amore concupiscentiae concepta probabilius sufficit ad justifica­ tionem in sacramento poenitentiae obtinendam. Nota. In hac quaestione, vehementissime oliin agitata, prae oculis habendum est decretum Alexandri VII, die 5 Maji 1667, dicentis:'«Non au­ deant alicujus theologicae censurae alteriusve injuriae aut contumeliae nota taxare alterutram sententiam, sive negantem necessitatem aliqualis dile­ ctionis Dei in praefata attritione ex metu gehennae concepta, quae hodie inter scholasticos communior videtur, sive adserentem dictae dilectionis necessitatem, donec ab hac Sancta Sede fuerit aliquid hac in re definitum» 6. Arg. 1) Concilium Tridentinum expresse docet attritionem ex ge­ hennae et poenarum metu conceptam excludere voluntatem peccandi cum spe veniae, atque esse donum Dei et Spiritus Sancti impulsum, «et, quamvis sine sacramento poenitentiae per se ad justificationem per­ ducere peccatorem nequeat, tamen eum ad Dei gratiam in sacramento poenitentiae impetrandam disponit» ®. Concilium loqui videtur hic de dispositione immediata ad recipiendum sacramentum poenitentiae. In prima siquidem capituli parte agit de contritione perfecta sufficienti ad justificationem sine sacramento, et in altera de attritione disponente hominem ad justificationem cum sacramento poenitentiae. 2) Alexander VII adserit inter scholasticos communiorem videri 1 2 3 15 ab 4 11 ° Sess. 14, can. 5, De poenitentia: Denz-Bannw., 915. Eccli., i, 27. Sess. 14, can. 5. De poenitentia: Denz-Bannw., 915. Cfr. etiam propositio Alexandro VIII, die 7 Sept. 1690, damnata; Denz-Bannw., 1305. Enarrat, in ps. 127, n. 8; MI. 37, 1682. Ex decreto S. Off., 5 Maji 1667; Denz-Bannw., 1146. Sess. 14, c. 4; Denz-Bannw., 898. 312 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXVIII. DE CONTRITIONE sententiam «negantem necessitatem aliqualis dilectionis Dei in praefata attritione ex metu gehennae concepta» 1. 3) Qui attritionem ex metu gehennae et poenarum concipit, vere odit peccatum, et se abstinet a peccando. Quatenus odit peccatum, quod est offensa Dei, implicite etiam odit offensam Dei, et exercet actum doloris123. Hic autem actus est sufficiens dispositio ad justifica­ tionem in sacramento poenitentiae. «Servilitas non pertinet ad speciem timoris servilis» 8, et ideo «attritio oritur ex timore servili poenarum»4. Ex hoc sequitur timorem simpli­ citer servilem esse honestum et motivum bonum ad odienda peccata. Ad haec cl. Gotti: «Attritio, quae requiritur ad percipiendum fru­ ctum sacramenti poenitentiae, esto non debeat esse mere servilis, sed debeat respicere ex parte objecti, finis et termini amorem Dei, non est tamen necesse, ut ex parte subjecti et principii importet amorem Dei adhuc nascentem et imperfectum»56 . ARTICULUS IV UTRUM ALIQUANDO POSSIT DARI SACRAMENTUM POENITENTIAE VALIDUM SIMUL ET INFORME SEU INFRUCTUOSUM 509. I. Casus, qui heic praecipue in disputationem adducitur, dupliciter exponi potest. 1) An, qui habeat attritionem non appretiative seu aestimative summam, et bona fide credens se esse bene dispositum confitetur sacer­ doti, et recipit ab eo absolutionem, suscipiat sacramentum poeniten­ tiae validum simul et informe, quod, remoto obice, reviviscat. Plures affirmant cum Billot, Van Noort, Vermeersch, Hervé et aliis β. Alii melius negant cum Lehmk'uhl, Palmieri, Pesch, Wouters, Ter Haar et aliis 7. Haec negativa sententia verior mihi videtur, quia attritio non aesti­ mative summa non est sufficiens disposifio ad valide suscipiendum sacramentum poenitentiae, et bona fides non favet poenitenti non habenti attritionem aestimative summam. 2) An Petrus, qui commisit duo peccata mortalia specie diversa, fornicationem scilicet et furtum, et, cum se disponit ad sacramentum poenitentiae, involuntarie obliviscitur furti, de fornicatione vero dolet Décret. 5 Maji 1667; Denz-Bannw., 1146. Cfr. Billot, De poenitentia, th. 15. Plures theologi dicunt, et Liberius a Jesu, Controv., t. 4, tr. 5, De poenitentia, p. 2, disp. 3, a. 1, probare conatur hujusmodi 1 2 attritionem ex metu gehennae conceptam appellari posse Dei dilectionem inchoa­ tive et in radice. Cfr. Honoratus dei Val, De sacramento poenitentiae, n. 255. 3 S. Thomas, II-II, q. 19. a. 4. 4 Sotus, In IV Sent., dist. 17, q. I, a 5. 6 De sacr. poenit.. q. 4, dub. 4, § 2. 6 Billot, De poenitentia, th. 16, ed. 4, p. 169 sqq.; Van Noort, De poenitentia, n. 68 sqq.; Vermeersch, De poenitentia, n. 569; Hervé. De poenitentia, n. 379 sqq 7 Lehmkuhl, De poenitentia, n. 401; Palmieri, De poenitentia, th. 32. parergon, n. 5 sq.; Pesch, De poenitentia, n. 17 sq.; Wouters, vol. 2, n. 299, 5; Ter Haar, Ephem. theol. lov., an. 1938, p. 625. ART. IV. AN POSSIT DARI SACRAM. POENIT. VALIDUM SIMUL ET INFORME 313 attritione supernatural! motivo particulari, ob specialem turpitudinem vel foeditatem contra virtutem infusam çastitatis, cum proposito emendationis, et ita dispositus, immemor furti, confitetur peccatum fornicationis, quin doleat de furto, et absolvitur a confessario, recipiat sacramentum validum et informe. Quaeritur, an in hoc casu sacramentum poenitentiae sit validum propter dispositionem sufficientem in poenitente, et informe seu infru­ ctuosum propter peccatum furti, quod remanet irremissum in anima. Si quis duo peccata specifice diversa habens, immemor unius, do­ leat de uno attritione supernatural! concepta ex motivo universali, in quo complectatur ratio alterius peccati, cujus obliviscitur, sacramentum est validum et fructuosum, quia dolor conceptus ex motivo universali se extendit ad peccatum oblitum, et remittitur illud per accidens per sacramentum poenitentiae. Sed casus est de poenitente, qui dolet de uno peccato ex motivo supernatural! quidem sed particulari, ob foeditatem scilicet specialem unius peccati contra virtutem infusam, quod non se extendit ad rationem formalem alterius peccati. 510. II. Sententiae. Duplex est hac in re theologorum sententia. Prima sententia negat posse dari sacramentum poenitentiae vali­ dum et informe. Ita Vazquez, Laymann et alii1. Absolutio in casu juxta alios est fructuosa, juxta alios nulla. Altera sententia valde communior affirmat, et dicit poenitentem in casu proposito recipere valide sacramentum, quia forma a legitimo mi­ nistro prolata cadit supra materiam proximam, sed infructuose, quia, dum habet peccatum furti in anima, nequit recipere gratiam. Ita S. Tho­ mas, Solus, Suarez, Lugo, Gabriel a S. Vincentio, Salmanticenses mora­ les, S. Alphonsus et alii2. 511. III. Haec secunda sententia est probabilior, tum ob aucto­ ritatem S. Thomae, tum ob rationem. S. Thomas ait: «Confessio potest esse etiam in eo, qui non est con­ tritus, quia potest peccata pandere sacerdoti, et clavibus Ecclesiae se subjicere, et quamvis tunc non percipiat absolutionis fructum, tamen recedente fictione percipere incipiet, sicut etiam in aliis sacramentis est. Unde non tenetur iterare confessionem, qui fictus accedit, sed tenetur postmodum fictionem suam confiteri» 3, id est, tenetur pecca­ tum prius oblitum confiteri. Ratio hoc suadet, quia poenitens, de quo in casu, ex una parte habet materiam tum remotam tum proximam et dispositionem neces­ sariam ad integritatem sacramenti, et recipit absolutionem; sed aliunde habet peccatum, ad quod dolor non extenditur, et quod proinde, cum non remittatur, est obstaculum gratiae recipiendae. Hinc poenitens recipit sacramentum validum sed informe. 1 Vazquez, In III p., q. 92, a. 2; Laymann, lib. 5, tr. 6, c. g. a S. Thomas, Suppi., q. 9, a. 1; Sotus, In IV Sent., dist. 18; q. 3, a. 3; Suarez, De poenitentia, disp. 20, sect. 5, n. 7; Lugo, De poenitentia, disp. 14, sect. 6-7; Ga­ briel a S. Vino., De sacram poenit , disp. 6, q. j; Salm. mor., De sacramento poeni­ tentiae, c. 5, dub un . n 9; S. Alphonsua, lib. 6, n. 444. ·. Supplementum. q. 9, a. 1. 314 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXIX. DE CONFESSIONE QUAESTIO XXIX DE CONFESSIONE ARTICULUS I QUID SIT CONFESSIO SACRAMENTALIS 512. Diximus superius sacramentum poenitentiae habere rationem judicii, quod exercetur in tribunali. In omni autem judicio requirun­ tur tres saltem personae, actor, judex, et reus, nisi aliquando ipse reus suppleat munus actoris. Actor accusat, judex sententiam absolutoriam vel condemnatoriam fert, et reus sententiae judicis paret. In tribunali poenitentiae poenitens est reus simul et actor. Postquam enim peccata commiserit, conscientiam suam aperit atque peccata judici defert. Unde totum negotium inter judicem poenitentemque absolvitur. Poenitens igitur, actoris et rei officium agens, incipit processum per confessionem auricularem, quae definitur: Accusatio peccatorum post ba­ ptismum commissorum, sacerdoti jurisdictionem habenti jacta ad veniam virtute absolutionis impetrandam. Non est mera narratio peccatorum commissorum, sed est accusatio eorum in ordine ad absolutionem. «Peccata, ait ad rem Catechismus Romanus, ita commemoranda non sunt, quasi scelera nostra ostente­ mus, ut ii faciunt, qui laetantur, cum male fecerint..., verum accusa­ torio animo ita enumeranda sunt, ut ea etiam in nobis vindicare cu­ piamus» 1. Potest esse confessio magis vel minus integra, prout peccata magis vel minus distincte sacerdoti manifestentur, ut infra videbimus. « ARTICULUS II UTRUM CONFESSIO AURICULARIS SIT JURE DIVINO NECESSARIA AD PECCATORUM POST BAPTISMUM COMMISSORUM VENIAM OBTINENDAM 5t3. I. Errores, i) Wicleff saeculo xiv primus negasse videtur di­ vinam institutionem confessionis auricularis, imo et negavit ejus utilitatem in contritis 123. 2) Petrus de Osma, Doctor salmanticensis, saeculo xv docuit confes­ sionem de peccatis in specie provenire «ex aliquo statuto universalis Ec­ clesiae, non de jure divino», eamque debere esse «de peccatis secretis, non de manifestis» 3. 1 Part. 2, c. 5, n. 38. 2 Cfr. ejus propositionem a Cone. Constantiensi damnatam; Denz-Bannw., 587. 3 Errores 2 et 4 Petri de Osma damnati a Sixto IV, 9 Aug. 1478; Denz-Bannw., 725 et 727. ART. II. AN CONF. AURICULARIS SIT NECESSARIA SIS 3) Lutherus primo ajebat: «Occulta autem confessio, quae modo cele­ bratur, etsi probari ex Scriptura non possit, miro modo tamen placet, et utilis, imp necessaria est, nec vellem eam non esse, imo gaudeo eam esse in Ecclesia Christi, cum sit ipsa afflictis conscientiis unicum remedium» *. Hoc unum detestatur «esse eam confessionem in tyrannidem et exactionem pontificum redactam» 1 2. Deinde addit non esse necessarium, ut omnia pec­ cata et circumstantiae manifestentur, sed satis esse, ut cuilibet, etiam laico, qua fratri fiat confessio 3. 4) Melanchthon ait: «Fortassis initio mos ille enumerationis singulo­ rum delictorum ortus est ab iis, qui delicta coram ministris aut Ecclesia confitebantur» 4. «Utile est au-tem rudiores ad aliquam generalem enume­ rationem juxta ordinem decalogi institutam assuefacere» 5* 7, tamen «quod... in arcana confessione enumeratio omnium vel paucorum delictorum non sit praecepta jure divino manifestum est» °. 5) Calvinus: «Miror autem qua fronte ausint contendere confessionem, de qua loquuntur, juris esse divini; cujus equidem vetustissimum esse usum fatemur, sed quem facile evincere possumus olim fuisse liberum... Nondum elapsi sunt anni trecenti, ex quo injectus (est) ab Innocentio 111 laqueus et imposita confitendi necessitas» ’. 6) Protestantes recentiores, si ritualistas excipias, respuunt confessio­ nem auricularem. 7) Plerique indifferentistae, rationalistae atque increduli hodierni, ut vitiis et passionibus habenas facilius laxare possint, ubique vociferantur confessionem auricularem esse inventum sacerdotum Ecclesiae catholicae, imo et audent adserere per confessionem bonos mores corrumpi pacemque familiarum destrui. 514. II. Opiniones quorumdam. Aliqui indifferentes et increduli, licet dogmata Ecclesiae catholicae inficientur, utilitatem tamen confessionis auricularis agnoscunt. Leibnitz ait: «Totum hoc institutum divina sapientia dignum esse ne­ gari non potest, et si quid aliud, hoc certe in religione Christiana praecla­ rum et laudabile est, quod sinenses et japonenses sunt admirati; nam et a peccatis multos deterret confitendi necessitas, eos maxime, qui nondum obdurati sunt, et lapsis magnam consolationem praestat, et adeo puto pium, gravem et prudentem confessarium magnum Dei organum esse ad animarum salutem» 8. Voltaire adseruit confessionem auricularem maximum esse frenum, quod homines a vitiis praesertim occultis retrahat9. Similia habet Rousseau 10. 515. Thesis. Confessio auricularis peccatorum lethalium, quae post baptismum commissa sunt, est jure divino necessaria ad obtinendam eorum veniam. Arg. 1) Ex institutione sacramenti poenitentiae. Diximus et pro­ bavimus supra potestatem clavium, qua administratur sacramentum poenitentiae, exerceri per modum judicii. Sed potestas judicialis exer­ ceri nequit in sacramento sine confessione. Ergo. 1 2 3 4 s ° 7 " " 1,1 De capt. babyl., De sacram, poeuit., «Occulta autem». Ibidem, «Ego etsi». Ibidem, «Occulta autem». Loci theologici, De confessione, «Diligentia». Loci theologici, De confessione, «Utile est autem». Loci theologici, De confessione, «Quod igitur». Instil., lib. 3. c. 4, n. 7. System der Theol, ed, Mogunt, 1825, p. 264 sq. Dictionnaire philosophique, v. Catéchisme. Émile, liv. III. 3l6 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXIX. DE CONFESSIONE Probatur minor. In sacramento poenitentiae agitur judicium inter sacerdotem, qui est judex, et poenitentem, qui est reus. Judex autem cognoscere debet causam, quae in judicium defertur, scilicet poenitentis delicta, ut sciat quid absolvere quidve retinere possit, imo et quam satisfactionem reo imponere debeat. Porro nullatenus potest sacerdoti causa rei seu delictum poenitentis innotescere nisi per confessionem ipsius poenitentis. Ergo potestas judicialis exerceri nequit in hoc sacra­ mento sine peccatorum confessione 1. 2) Ex S. Scriptura. Sunt et alia Scripturae testimonia, quae, licet seorsim necessitatem confessionis non videantur demonstrare, verita­ tem tamen ex institutione jam statutam satis confirmant. S. Lucas: Multique credentium conveniebant (ad Paulum) conjitentes εξομολογούμενοι et annuntiantes actus suos πράξεις 1 2. Actus in hoc loco significant peccata. Unde in aliquibus codicibus graecis legitur τας αμαρτίας; et S. Joannes Chrysostomus exponit hunc locum de confes­ sione sacerdoti facienda 3. S. Joannes: Si confiteamur—ομολογωμεν—peccata nostra, fidelis est et justus (Deus), ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate4. Apostolus: Probet autem se ipsum homo, el sic de pane illo edat, et de calice bibat... Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicare­ mur 5.· Apostolus monet hic, ut unusquisque se ipsum exploret, an bene ad communionem se praeparaverit. S. Jacobus: Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum... Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orale pro invicem, ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua ®. Haec, inquam, si recte interpretentur, satis testantur necessitatem confessionis auricularis. 3) Ex Concilio Tridentino. Patres Concilii Tridentini hanc defini­ tionem ediderunt: Si quis negaverit confessionem sacramentalem vel insti­ tutam vel ad salutem necessariam esse jure divino; aut dixerit modum secrete confitendi soli sacerdoti, quem Ecclesia catholica ab initio semper observavit et observat, alienum esse ab institutione et mandato Christi, et inventum esse humanum, a. s.1. 1 Melanchthon, Loci theologici, De confessione, «Respondeo» agnoscens vim hujus argumenti, sacramentum poenitentiae non vult appellare judicium, sed mi­ nisterium Evangelii. «At ministerium Evangelii est mandatum certum impertiendi beneficii, scilicet annuntiandae remissionis, sive nota sint sive ignota». Sed perpe­ ram haec dicta sunt, quia ex verbis Evangelii constat hoc sacramentum exercen­ dum esse per modum judicii. 2 Act., 19, 18. 3 S. Joannes Chrys., In Acta Aposl., hom. 41, n. 2; MG 60, 290. * I Joannis, 1, 9. 5 I Cor., ii, 28-31. '' Jacobi, 5, 14-16. S. Joannes Chrysostomus interpretatur hunc locum de con­ fessione sacramentali. De sacerdotio, lib. 3. n. 6; MG 48, 644. ' Sess. 14, can. 6, De poenitentia; Denz-Bannw., 916. Totam circa hoc doctri­ nam egregie exponit idem Concilium dicens: «Ex institutione sacramenti poeniten­ tiae jam explicata, universa Ecclesia semper intellexit institutam etiam esse a Domino integram peccatorum confessionem (Jac. 5, 16; I Joan., 1, 9; l ue., 17, 14). et omnibus post baptismum lapsis jure divino necessariam exsistere (can 7), quia ART. Π. AN CONF. AURICULARIS SIT NECESSARIA JI? 4) Ex traditione Christiana. Saeculo jam 1 post completam S. Scri­ pturam incipiunt documenta, quae doctrinam de necessitate confitendi continent. Didaché seu Doctrina duodecim apostolorum ait: «In ecclesia confite­ beris peccata tua, neque accedes ad orationem tuam in conscientia mala»1. «Die dominica autem convenientes frangite panem et gratias agite, postquam delicta vestra confessi estis, ut sit mundum sacrificium vestrum» 2. In his locis agi de confessione, non soli Deo sed sacerdoti facienda, ex eo constare videtur, quod jubetur confessionem fieri in ecclesia. Epistola Barnabae: «Non facies dissidium, sed pacem conciliabis in­ ter contendentes, eos associans. Confiteberis peccata tua. Non accedens ad orationem tuam in conscientia mala3. Clemens Romanus (96-98) vel alius auctor: «Quandiu sumus in hoc mundo, de malis, quae in carne gessimus, ex toto corde resipiscamus, ut a Domino salvemur, dum habemus tempus poenitentiae. Postquam enim ex hoc mundo migraverimus, non possumus amplius ibi confiteri εςομολοησοσβαι aut poenitentiam adhuc agere»1. Saeculo n. S. Irenaeus (202), loquendo de gnosticis, Marci discipu­ lis, ait: «Multas seduxerunt mulieres, quae cauterizatas conscientias ha­ bentes, quaedam quidem etiam in manifesto exomologesim faciunt, quaedam autem reverentes hoc ipsum in silentio sensim semetipsas retrahunt, desperantes a vita Dei. quaedam quidem in totum abscesse­ runt, quaedam autem inter utrumque dubitant» 5. Saeculo m. Origenes (253): «Sicut ii, qui habent intus inclusam escam indigestam, aut humoris vel phlegmatis stomacho graviter et moleste immanentis abundantiam, si vomuerint, relevantur; ita etiam ii, qui peccaverunt, si quidem occultant et retinent intra se peccatum, intrinsecus urgentur, et propemodum suffocantur a phlegmate vel hu­ more peccati, si autem ipse sui accusator fiat, dum accusat semetipsum Dominus noster Jesus Christus, e terris ascensurus ad caelos, sacerdotes sui ipsius vicarios reliquit (Matth., 16, 19; 18, 18: Joan., 20, 23), tanquam praesides et judi­ ces, ad quos omnia mortalia crimina deferantur, in quae Christi fideles crediderint, qui pro potestate clavium remissionis aut retentionis peccatorum sententiam pro­ nuntient. Constat enim sacerdotes judicium incognita causa exercere non potuisse, neque aequitatem quidem illos in poenis injungendis servare potuisse, si in genere dumtaxat, et non potius in specie ac singillatim sua ipsi peccata déclarassent... Unde, cum a sanctissimis et antiquissimis Patribus magno unanimique consensu secreta confessio sacramentalis, qua ab initio Ecclesia sancta usa est et modo etiam utitur, fuerit semper commendata, manifeste refellitur inanis eorum calumnia, qui eam a divino mandato alienam et inventum humanum esse, atque a Patribus in Concilio Lateranensi congregatis initium habuisse docere non verentur (can. 8); neque enim per lateranense Concilium Ecclesia statuit, ut Christi fideles confite­ rentur, quod jure necessarium et institutum esse intellexerat, sed ut praeceptum confessionis saltem semel in anno ab omnibus et singulis, cum ad annos discre­ tionis pervenissent, impleretur». Sess. 14, c. 5; Denz-Bannw., 899 et 901. 1 Didaché, 4. 14; Journel, 3. 2 Didaché, 14, 1; Journel, 8. 3 Epistola Barnabae, 19, 12; MG 2, 780. • Ep. tl ad Cor., c. 8: MG 1, 342. « Adv. haer . lib t. c 13. n. 7; MG 7. 592. 318 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXIX. DE CONFESSIONE et confitetur, simul evomit et delictum, atque omnem morbi digerit causam. Tantummodo circumspice diligentius, cui debeas confiteri pec­ catum tuum» i. S. Cyprianus (258): «Confiteantur singuli... delictum suum, dum adhuc, qui deliquit, in saeculo est, dum admitti ejus confessio potest, dum satisfactio et remissio, facta per sacerdotes, apud Dominum gra­ ta est» 12. Saeculo iv. Aphraates (335-345): «Qui a Satana percussus fuit, non debet pudere delictum suum confiteri, illudquc relinquere, et poeniten­ tiam in remedium postulare... Si quis autem erubuerit, sanari non po­ terit, quoniam plagas suas non vult patefacere medico... Vos autem medici, qui insignis medici nostri estis discipuli, non debetis medicinam iis denegare, quibus curatione opust est. Quicumque vobis suum vul­ nus detexerit, et remedium imponite poenitentiae; eum autem, qui in­ firmitatem suam manifestare erubuerit, ne hanc a vobis abscondat adhortamini; cumque ipsam vobis revelaverit, nolite eam publicare»3. En confessio auricularis cum obligatione sigilli servandi ex parte confessarii. S. Athanasius (373): «Quemadmodum homo a sacerdote baptizatus Spiritus Sancti gratia illuminatur, ita qui confitetur, in poenitentia per sacerdotem Christi gratia remissionem accipit»4. S. Basilius (379): «Servanda est ratio eadem in peccatorum confes­ sione, quae in detergendis corporis morbis adhibetur. Quemadmodum igitur corporis morbos non omnibus patefaciunt homines, neque qui­ busvis, qui horum curandorum periti sunt, ita fieri quoque debet pec­ catorum confessio coram iis, qui curare haec possint»5*. «Peccata iis confiteri necesse est, quibus mysteriorum Dei concredita dispensa­ tio est» ®. S. Padanus (391): «Vos ergo primum appello, fratres, qui crimini­ bus admissis poenitentiam recusatis; vos, inquam, post impudentiam timidos, post peccata verecundos, qui peccare non erubescitis, et eru­ bescitis confiteri»7. Saeculo v et deinceps S. Augustinus, S. Leo, S. Gregorius M., alii­ que christianam de necessitate confessionis auricularis traditionem clarissime retinuerunt ac posteris transmittendam curarunt. 5) Ex conciliis particularibus. Concilia particularia in diversis nationibus olim celebrata regulas statuerunt circa modum confitendi peccata etiam occulta sacerdotibus, et circa rationem agendi poeniten­ tiam. Conferenda sunt praesertim Concilia Carthaginense, a. 3978, et Quinisextum, a. 692 9. 1 2 3 4 5 ° ' 8 9 In ps. yj, hom. 2, n. 6; MG 12, 1386. De lapsis, c. 29; MT, 4, 503. Demonstrationes, 7, 3-4; Patr. Syr., 1, 318; JourneI, 685. Fragmenta; MG 26, 1316. Peg. brev., 229; MG 31, 1235. Peg. brev., 288; MG 31, 1283. Paraen. ad poenit., n. 6; ML 13, 1085. Cap. 30; Mansi, 3, 923. Can. 102; Mansi, 11, 987. ART. II. AN CONF. AURICULARIS SIT NECESSARIA 319 6) Ex consensu ecclesiarum orientalium dissidentium. Validum ad rem petitur argumentum ex consensu harum ecclesiarum. Schisma si­ quidem orientale absolutum est ante tempora, in quibus novatores dicunt inventam fuisse confessionem auricularem. Schismatici deinde infensissimi, ut erant, latinorum hostes, nullam voluerunt accipere do­ ctrinam, institutionem vel caeremoniam Ecclesiae romanae, quae non fuerit communis in Ecclesia ante eorum separationem. Unde, si schi­ smatici retinent confessionem auricularem, oportet dicere illam fuisse communem in omnibus ecclesiis ante separationem schismaticorum. Porro ariani, separati ab Ecclesia romana a saeculo iv, eutichiani ac nestoriani a saeculo v, graeci schismatici a saeculo IX, et copti, syri, jacobitae, armeni, etc., ex praefatis sectis deinde orti, retinent confes­ sionem auricularem in suis ecclesiis, ut constat ex theologis schismati­ cis. Unde Jeremias, patriarcha cpolitanus, refutavit caput undecimum Confessionis Augustanae. Et Petrus Mogila, metropolitanus kiovensis, edidit Confessionem orthodoxae fidei, in qua haec leguntur: «Hanc cordis contritionem sequi debet viva voce singillatim facta omnium peccato­ rum confessio. Non enim solvere pater spiritualis potest, ubi nihil sol­ vendum deprehendit, nec poenam mulctamque ideo imponere» *. Solvuntur difficultates. 516. Obj. l.° Altum silentium tenet S. Scriptura circa confessionem auricularem. Si autem confessio auricularis esset institutionis divinae, non posset explicari hoc silentium. Ergo. Resp. i) Neg. maj. In S. Scriptura satis clare innuitur necessitas confessionis auricularis ad remissionem peccatorum. Ex ipsa sacramenti poenitentiae institutione certe colligitur peccata esse a poenitente judici manifestanda; et in variis locis S. Scripturae, cum hortamur ad poeniten­ tiam vel etiam ad confessionem, commendatur confessio auricularis. 2) Gratis supponitur in objectione omnia dogmata contineri in S. Scri­ ptura. Sunt aliqua dogmata, quae in sacris litteris non referuntur, et a Deo esse revelata noscimus. Obj. 2.° Ex institutione et suppressione muneris poenitentiarii. In histo­ riis ecclesiasticis legimus ab episcopis institutum esse munus poenitentiarii pro excipiendis fidelium confessionibus, et a Nectario Patriarcha Cpolitano suppressum fuisse ob delictum, quod in ecclesia patratum fuerat a. Ergo confessio auricularis instituta fuit in Ecclesia ab episcopis. Resp. 1) Hic victoriam canunt protestantes, et Calvinus ausus est dicere: «Ob id facinus Nectarius... confitendi ritum abrogavit. Hic aures asini isti (catholici) arrigant. Si lex Dei erat auricularis confessio, qui ausus esset Nectarius eam refigere ac convellere?» 3. 1 Confessio orthodoxae fidei. 2 Socrates ait: «Episcopi poenitentiarium presbyterum albo ecclesiastico adje­ cerunt, ut, qui post baptismum lapsi essent, coram presbytero ad eam constituto sua delicta confiterentur». Hist, eccl., lib. 5, c. 19; MG 67, 614-615. «Ex presby­ teris aliquem, qui vitae integritate spectatissimus esset, et taciturnitate et pru­ dentia polleret, huic officio praefecerunt, ad quem accedentes ii, qui deliquerant, actus suos confitebantur». Hist, eccl., lib. 7, c. 16; MG 67, 1459. En institutio. Ob scelus tamen, quod in ecclesia a diacono quodam patratum fuerat, et ob scanda­ lum, quod exinde in populo sequutum fuerat, Nectarius Patriarcha Cpolitanus, suadente Eudaemonc sacerdote, «presbyteros ecclesiarum, qui poenitentiae praee­ rant, placuit aboleri» Sooraios. II E., lib. 5, c. 19; MG 6 7, 614. 3 Inst., lib. 3, c. 4, n. 7. 320 DE SACRAMENTIS. SECT. V. β. XXIX. DE CONFESSIONE 2) Baronius 1 hanc historiam inter fabulas putat esse recensendam; Canus e contra et Waldensis 12 non solum admittunt factum, sed existi­ mant confessionem auricularem fuisse a Nectario inique abrogatam; sed alii cum S. Bellarmino 3* 5 melius dicunt casum esse explicandum, prout sequitur. 3) Munus poenitentiarii, non confessio auricularis nec potestas au­ diendi confessiones, dicitur esse institutum ab episcopis, ut sacerdotes ad hoc deputati levarent laborem episcoporum in audiendis confessionibus, et hujusmodi munus poenitentiarii abrogavit Nectarius, quin circa ipsam con­ fessionem auricularem aliquid innovaret. Ipsa institutio muneris poeniten­ tiarii supponebat exsistentiam confessionis auricularis, et post suppressum munus poenitentiarii obligatio confessionis auricularis integra mansit. Ni­ hil ergo immutatum est ab episcopis in institutione poenitentiariorum, vel a Nectario in eorum suppressione. Nunc etiam in quibusdam Basilicis Romae et in pluribus orbis catholici cathedralibus adsunt poenitentiarii, quibus specialiter committitur audire fidelium confessiones, sed nihil in­ novaretur circa confessionem auricularem, si Ecclesia hos poenitentiarios supprimeret '. Obj. 3.° S. Joannes Chrysostomus ait: «Nec cogat (Deus) in medium procedentes, quae peccavimus enuntiare, sed sibi soli rationem reddere, ju­ beat et sibi confiteri... ut... solo testimonio nostro contentus sit» 6*. «Hor­ tor, rogo et oro, ut frequenter Deo confiteamini. Non te in theatrum con­ servorum tuorum duco, neque hominibus peccata revelare cogo» °. Idem dicit alibi saepe. Resp. 1) In aliquibus locis, quae referuntur, S. Joannes Chrysostomus loquitur ad catechumenos, quibus non opus est peccata hominibus reve­ lare aut confiteri. Satis est, ut dolorem de peccatis concipiant, et baptismi sacramentum suscipiant. 2) In aliis locis, quando Chrysostomus loquitur de confessione soli Deo facienda, excludit necessitatem confessionis publicae, non secretae soli sacer­ doti faciehdae. Existimabat S. Doctor manifestationem peccatorum, quae fit sacerdoti locum Dei tenenti, atque sub sigillo sacramentali confessiones nomine Christi excipienti, dici posse confessionem soli Deo fieri. S. Joannes Chrysostomus hoc pacto cum se ipso conciliandus est. Saepe enim commendat alibi usum confessionis auricularis. Obj. 4.° Concilium Cabillonense II (a. 813) haec habet: «Quidam Deo solummodo confiteri debere dicunt peccata, quidam vero sacerdoti confi­ tenda esse percensent, quod utrumque non sine magno fructu intra san­ ctam fit Ecclesiam... Confessio itaque, quae Deo fit, purgat peccata; ea vero, quae sacerdoti fit, docet qualiter ipsa purgentur peccata... Deus nam• que... plerumque haec praebet suae potentiae admirabili administratione, plerumque medicorum operatione» ’. Haec fere verba retulit Gratianus ex Poenitentiali Theodori archiepiscopi cantuariensis saeculi vn 8. Magister Sententiarum saeculo xn adseruit duplicem tunc vigere opi­ nionem, unam, quae soli Deo, et alteram, quae defendit sacerdotibus esse faciendam confessionem Resp. 1) Concilium Cabillonense solummodo refert opinionem quo­ rumdam dicentium peccata esse soli Deo confitenda, sed non approbat 1 Annal, ad annum 388. 2 Canus, Relectio de poenitentia, p. 5, in fine; Waldensis, Doctrinale fidei, t. 2, c. 141. 3 De poenitentia, lib. 3, c. 14. ' Cfr. Norbertus dei Val, De sacramento poenitentiae, n. 263. 5 Catechesis 2 ad illuminandos, n. 4; MG 49, 237. 6 De incomprehensibili, hom. 5, n. 7; MG 48, 746. ’ Can. 33. 3 Dist. i, c. 34-37 de poenitentia. ° IV Seni., dist. 17, n. 3; ML 192, 881. ART. III. QUALIS DEBEAT ESSE CONFESSIO 32I hanc opinionem. Imo contrariam sententiam docuisse videtur, quando emendatione indigere censet, «quod quidam, dum confitentur sua peccata sacerdotibus, non plene faciunt» 1. 2) Sylvius putat Gratianum de hoc dubitasse 1 2; Valentia dicit ipsum turpiter errasse 3* ; alii volunt Gratianum solum intendisse referre opinionem. 3) Magister item Sententiarum solum retulit, non approbavit, opinio­ nem eorum, qui docebant peccata soli Deo esse confitenda. De Gratiano et Magistro Sententiarum ait Angelicus: «Magister et Gra­ tianus hoc pro opinione ponunt. Sed nunc, post determinationem Eccle­ siae sub Innocentio III factam, haeresis reputanda est» Corollarium. Vehementer falluntur hodierni increduli, cum dicunt confessionem auricularem institutam fuisse ab Innocentio III in Con­ cilio Lateranensi (a. 1215). Hoc enim est: 1) historice falsum, quia ante Concilium Lateranense vigebat confessio auricularis; et 2) dogmatice ab­ surdum, quia Ecclesia, sicut non potuit instituere sacramenta, ita nec potuit instituere confessionem auricularem, quae est pars sacramenti poenitentiae, si Christus eam non instituit, ut diserte probant Scotiis, Canus, S. Bellarminus et alii5. ARTICULUS III QUALIS DEBEAT ESSE CONFESSIO AURICULARIS 517. Status quaestionis. 1) Confession potest esse numerica, cum poenitens se accusat de omnibus numero peccatis commissis; specifica, cum omnia peccata specie distincta manifestat; et generica, cum non numerum neque speciem peccatorum exponit confessario, sed se esse peccatorem adserit, et se accusat de omnibus in genere peccatis. 2) In confessione numerica adest integritas materialis; in confessio­ ne specifica et generica potest esse integritas formalis, si ea omnia pec­ cata exponantur, quae poenitens hic et nunc confiteri potest ac debet. 3) Quaeritur hic, qualis esse debeat confessio, an integra materia­ liter vel formaliter, et si aliquando sufficit integra formaliter, an requi­ ratur integritas formalis ex specifica accusatione, vel satis sit integritas formalis ex generica accusatione. 518. Error. Protestantes dixerunt nullibi constare obligationem con­ fitendi singula peccata, nec faciendi confessionem integram materialiter, quamvis poenitens ea singillatim recordetur; nec opus esse facere confes­ sionem formaliter integram ex specifica peccatorum accusatione, quam­ vis hoc possibile sit; sed sufficere semper accusationem genericam. 519. Doctrina catholica. Veram doctrinam tradidit Concilium Tri­ dentinum dicens: Si quis dixerit in sacramento poenitentiae ad remissionem Can. 32. In supplementum, q. 6, a. i ad 7. In III p., disp. 7, q. 9, p. 2. In IV Sent., dist. 17, exposit. textus in fine. " Sootus, In IV Sent., dist. 17, q. un.; «Si tertium»; Canus, Relectio de poe­ nitentia, p. 6, § «Ita licet Ecclesia»; S. Bellarminus, De sacramento poenitentiae, 1 2 3 1 lib. 3, c. 12 SI 322 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXIX. DE CONFESSIONE ■peccatorum necessarium non esse jure divino confiteri omnia et singula peccata mortalia, quorum memoria cum debita et diligenti praemedi­ tatione habeatur, etiam occulta., et quae sunt contra duo ultima decalogi praecepta, et circumstantias, quae peccati speciem' mutant, sed eam con­ fessionem tantum esse utilem ad erudiendum et consolandum poenitentem, et olim observatum fuisse tantum ad satisfactionem canonicam imponen­ dam: aut dixerit eos, qui omnia peccata confiteri student, nihil relinquere velle divinae misericordiae ignoscendum; aut demum non licere confiteri ■peccata venialia, a. s.x. 520. T ÏIESIS. 1) Confessio sacramentalis ex instituticne Christi debet esse per se integra materialiter ex numerica accusatione peccato­ rum mortalium; 2) sed ubi hoc est moralitar impossibile, sufficit et requiritur integritas formalis ex accusatione specifica peccatorum mor­ talium; 3) aliquando tamen sufficit integritas formalis ex accusatione generica peccatorum. Pars l.a Per se requiritur integritas materialis ex ac­ cusatione numerica peccatorum mortalium. Constat ex Con­ cilio Tridenti.no. Arg. 1) Sacramentum poenitentiae ex sua institutione exercen­ dum est judicialiter. Sed in judicio, in quo agitur de absolvendo vel ligando reo, oportet manifestari judici omnia et singula rei delicta. Ergo. 2) Confessarii munus est debitam pro peccatis satisfactionem poenitenti imponere. Sed confessarius nequit debitam satisfactionem poenitenti imponere, quin cognoscat ejus delicta. Ergo. 3) Juxta SS. Patres grave peccatum est in confessione celare pec­ cata. Ergo confessio per se debet esse integra materialiter. Pars 2.a Ubi integritas materialis est impossibilis, suf­ ficit et requiritur integritas formalis ex distincta et specifi­ ca accusatione peccatorum mortalium. Nota. Integritas materialis confessionis ex numerica accusatione pec­ catorum aliquando est impossibilis physice vel moraliter, et tunc quae­ renda est integritas saltem formalis ex specifica accusatione peccatorum mortalium, quae in hoc casu sufficit, et requiritur, si fieri potest. I. Sufficit integritas formalis, ubi integritas materialis est impos­ sibilis. Arg. 1) Concilium Tridentinum expresse ait: «Constat enim nihil aliud in Ecclesia a poenitentibus exigi, quam ut, postquam quisque diligentius se excusserit..., ea peccata confiteatur, quibus se Dominum et Deum suum mortaliter offendisse meminerit; reliqua autem peccata, quae diligenter cogitanti non occurrunt, in universum eadem confes­ sione inclusa esse intelliguntur, pro quibus fideliter cum Propheta dici­ mus: A b occultis meis munda me, Domine12. 1 2 Sess. 14, can. 7; Denz-Bannw., 917. S’«ss. 14, C. 5; Denz-Bannw., 900. ART. UNIC. QUID SIT SATISFACTIO 323 2) Poenitens, cui impossibile est enumerare omnia et singula pec­ cata mortalia, non est privandus sacramento poenitentiae. 3) Cum poenitens manifestat confessario ea peccata, quae· hic et nunc potest ac debet declarare, sicut requiritur ad integritatem forma­ lem confessionis, potest habere dolorem universalem de omnibus, etiam occultis et oblitis, et ita absolvi de cunctis, ima et justam satisfactio­ nem conformem statui conscientiae a confessario acceptare. Ergo suf­ ficit ipsi integritas· formalis. II. Integritas formalis ex accusatione specifica peccatorum requiri­ tur, si obtineri potest. Arg. 1) Concilium Tridentinum docet omnia peccata, quorum poe­ nitens conscientiam habet, imo et circumstantias mutantes speciem, declaranda esse in confessione T. Ergo requiritur integritas formalis ex specifica peccatorum accusatione. 2) Haec integritas quaerenda est ex necessitate, quam confessarius habet cognoscendi statum poenitentis. Pars 3.a Aliquando sufficit integritas formalis ex accu­ satione generica peccatorum mortalium. Arg. 1) Concilium Carthagincnse IV ait: «Is, qui poenitentiam in infirmitate positus petit, si casu, dum ad eum sacerdos venerit, oppres­ sus infirmitate obmutuerit vel in phienesim versus fuerit, dent testi­ monium, qui eum audierunt, et accipiat poenitentiam» 12. 2) Id ipsum confirmat Rituale Romanum, tit. 3, c. 1, n. 24. 3) Confessio peccatorum in genere est quaedam accusatio, qua poe­ nitens ut reus judici sistit, imo et qua aliquantulum peccata clavibus Ecclesiae subjicit. Hoc autem, ubi major integritas obtineri non potest, videtur sufficere ad absolutionem valide conferendam. QUAESTIO XXX DE SATISFACTIONE SACRAMENTAL1 ARTICULUS UNICUS QUID SIT SATISFACTIO SACRAMENTALIS 521. Status quaestionis. 1) In peccato duo sunt consideranda, culpa scilicet, qua Deum offendimus, et poena, quae ipsi debetur. 2) Peccato mortali, quo Deum offendimus debetur duplex poena, aeterna nempe et temporalis. Peccato mortali, quatenus est aversio a Deo, debetur poena aeterna, et quatenus est conversio ad bonum com­ mutabile, debetur poena temporalis. 1 8 Sr.W. i.|, c. 5; Denz-Bnnnw,, 899. Can, y(), ML 84, 206. 324 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXX. DE SATISFACTIONE SACRAM. 3) Remissa per contritionem vel per sacramentum poenitentiae culpa, non semper remittitur tota poena, ut contra protestantes docet Concilium Tridentinum dicens: Si quis dixerit totam poenam simul cum culpa remitti semper a Deo, 'Satisfactionemque poenitentiam non esse aliam, quam fidem, qua apprehendunt Christum pro eis satisfecisse, a. s.'1. Praei­ verat S. Augustinus dicens: «Cogitur homo tolerare (mala) etiam remissis peccatis, quamvis, ut in eam veniret miseriam, primum fuit causa pecca­ tum. Productior est enim poena quam culpa; ne parva putaretur culpa, si cum illa finiretur et poena. Ac per hoc... temporaliter hominem deti­ net poena, et quem jam ad damnationem sempiternam reum non detinet culpa» 1 2. 4) Quomodo hoc contingat, diversimode explicant theologi catholici. a) Aliqui dicunt poenam aeternam in remissione culpae remitti quoad aeternitatem durationis et remanere quoad durationem tempo­ ralem. Ita Valentia et alii 3*. Sed hoc videtur minus recte dictum. Poena enim aeterna est indi­ visibilis. b) Alii melius dicunt poenam aeternam, quae peccato mortali, qua­ tenus est aversio a Deo, debetur, simul cum culpa totaliter remitti, et poenam temporalem, quae peccatis, in quantum sunt conversio illicita ad creaturas, debetur, post remissionem culpae partim saepe remanere. Ita videtur docuisse Concilium Tridentinum l, et probare conantur plu­ res theologi56 . 5) Poenae temporales post remissionem culpae remanentes pos­ sunt extingui quadruplici via: a) Per applicationem meritorum Christi, beatissimae Virginis Ma­ riae, et sanctorum in indulgentiis et in sacrificio eucharistico. b) Per satis passionem et expiationem in purgatorio, quando in loco expiatorio, qui purgatorium dicitur, per dolores et afflictiones solvenda erunt omnia poenae temporalis debita. c) Per opera satisfactoria seu poenalia virtutis poenitentiae. Potest certe homo justus actiones poenales seu afflictivas extra sacramentum poenitentiae exercere, quibus valeat debitum temporale ex delictis di­ missis erga Deum relictum compensare ac redimere, ut expresse decla­ ravit Concilium Tridentinum et confirmarunt documenta pontificia. Concilium Tridentinum ait ad rem: Si quis dixerit pro peccatis quoad poenam temporalem minime Deo per Christi merita satisfieri poenis ab eo inflictis et patienter toleratis, vel a sacerdote injunctis, sed neque sponte susceptis, ut jejuniis, orationibus, eleemosynis vel aliis etiam pietatis ope­ ribus, atque optimam poenitentiam esse tantum novam vitam, a. s. °. Deinde S. Pius V damnavit Baji propositionem 77 his verbis expressam: «Satisfactiones laboriosae justificatorum non valent ex­ 1 2 3 * 5 6 Sess. 14, can. 12; Denz-Bannw., 922. Cfr. Sess. 6, can. 30; Denz-Bannw.. 840. In Joan., tr. 124, n. 5; ML 35, 1972. In III p., disp. 7, q. 14, p. I. Sess. 6, c. 14: Denz-Bannw., 807. Cfr. Pesch, De sacramento poenitentiae, n. 230. Sess. 14, can. 13; Denz-Bannw., 923. ART. UNIC. QUID SIT SATISFACTIO 325 piare de condigno poenam temporalem restantem post culpam condo­ natam» *. Haec opera satisfactoria seu poenalia, quibus homo affligitur et sa­ tisfacit Deo, possunt reduci ad orationem, jejunium, mortificationes et eleemosynam, quibus compescimus omnia genera peccatorum, concupis­ centiam scilicet carnis, concupiscentiam oculorum et superbiam vitae 1 23. d) Per satisfactionem sacramentalem, seu per opera poenalia, quae sacerdos imponit poenitenti, ut partem sacramenti poenitentiae. 6) Satisfactio sacramentalis definiri potest: Opus poenale volunta­ rium a confessario in sacramento poenitentiae poenitenti injunctum ad reparandam injuriam per peccatum Deo illatam et redimendam poenam temporalem. Tria sunt de hac satisfactione sacramentali investiganda: a) An sa­ tisfactio sit in sacramento poenitentiae a sacerdote poenitenti impo­ nenda et a poenitente acceptanda; b) an sit necessario ante absolutionem implenda; c) quos effectus producat. 522. Errores. Novatores multiplici via corrumpunt doctrinam de satisfactione sacramentali. Lutherus statuit imprimis satisfactionem esse innovationem vitae s; ac­ cusat Ecclesiam catholicam de excitanda fidelium desperatione; ac tandem perversitatem esse putat, «quod peccantes absolvimus ante satisfactionem impletam... Cum e contra absolutionem oporteat esse, sicut in primitiva Ecclesia, posteriorem satisfactione peracta» 4* . Melanchthon insurgit in monachos, quod doctrinam de satisfactione deturperint, et addit: «Etsi sustinent conversi poenas temporales, tamen hae prorsus nihil pertinent ad potestatem clavium, nec imponuntur, nec remit­ tuntur potestate clavium» Calvinus denique doctrinam Ecclesiae de satisfactione appellat menda­ cia, quibus opponit «gratuitam peccatorum remissionem» e, adseritque Chri­ stum esse peccatorum propitiationem et «non aliam esse satisfactionem» ’. 523. Thesis I. De munere sacerdotis in tribunali poenitentiae est poenitentibus pro qualitate criminum et poenitentium facultate salutares et convenientes satisfactiones injungere. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. Haec sacerdotum obligatio colligitur ex facultate solvendi atque ligandi, quam ministris sacramenti poeni­ tentiae contulit Christus (Matth., 18, 18). Qui enim potestatem habet solvendi atque ligandi reum, debet ab eo poenas exigere. 2) Ex Concilio Tridentino. Sancta tridentina synodus docet satis­ factionem esse quasi materiam et partem poenitentiae8; et adjungit: «Debent ergo sacerdotes Domini, quantum spiritus et prudentia sugges­ 1 Ex Bulla Ex omnibus afflictionibus, i Oct. 1567, prop. 77; Denz-Bannw., 1077. 2 Cfr. S. Thomas, Supplent., q 15, a. 3. Catechismus Romanus apposite ait ad rem: «Deum oratione placamus, proximo eleemosyna satisfacimus, nos ipsos vero jejunio castigamus». Part. 2, c. 5, n. 74. 3 De captiv. babyl. Ecclesiae, De sacr. poenitentiae, «Satisfactionem». I De captiv. babyl. Ecclesiae, De sacr. poenitentiae, «Processerunt». ° Loci theologici, De satisfactione, «Tertio». II Instil , lib. 3, c. 4, n. 25. ’ Instil , lib. 3, c. 4, n. 26 " Srss. 14, c. 3; Donz-Bnniiw., 896. 326 DE SACRAMENTIS. SECT, V. Q. XXX. DE SATISFACTIONE SACRAM. serit, pro qualitate criminum et poenitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones injungere»1. 3) Ex SS. Patribus. S. Innocentius I statuit: «De pondere aesti­ mando delictorum, sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lacrymas corrigentis, ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem suam» 1 2. S. Augustinus: «Veniat ad antistites, per quos illi in Ecclesia claves ministrantur, et... a Praepositis sacramentorum accipiat satisfactionis modum» 3. 4) Ex ratione congruentiae. Sacerdos in tribunali poenitentiae est judex simul et medicus. Ut judex exercet potestatem clavium in pec­ catores. qui Deo volunt satisfacere. Munus quippe ministri potestatis clavium est satisfactionem poenitentis ad integritatem sacramenti ele­ vare, ut majori cum efficacia extinguat debitum. Ut medicus debet medicinam peccatori praebere, ut aegrotum sanet, et a novis infirmita­ tibus contrahendis praeservet. 524. Scholion. Qualis satisfactio sil a confessorio inj ungenda poenitentibus. Doctrina certa, quam tradidit S. Thomas et confirmavit Conci­ lium Tridentinum 4, docet in satisfactionibus imponendis attendendum esse tum qualitati peccatorum tum facultatibus poenitentium. Hoc sua­ det ratio et expostulat prudentia. Imo, ubi poenitens est incapax poe­ nitentiae adimplendae, potest ac debet a confessario, nulla imposita poenitentia, absolvi. Curet in particulari confessarius opera poenalia imponere poenitentibus, quae aptiora videantur tum ad reparandam injuriam, tum ad exstinguendum debitum, tum ad praecavendum lapsum. Rituale Roma­ num ait: «Contrarias peccatis poenitentias injungat confessarius, vehit avaris eleemosynas; libidinosis jejunia vel alias carnis afflictiones; su­ perbis humilitatis officia; desidiosis devotionis studia» 5. 525. Corollarium. Poenitens tenetur in sacramento poenitentiae sa­ tisfactionem a confessario sibi impositam acceptare et suo tempore adim­ plere. Concilium Lateranense IV expresse hanc obligationem statuit dicens: «Omnia sua solus (poenitens) peccata... fideliter confiteatur..., et injun­ ctam poenitentiam studeat pro viribus adimplere» 6. Obligatio quippe imponendi opera satisfactoria, quam habet con­ fessarius, correlativa est obligationi acceptandi atque adimplendi sa­ tisfactiones, quae incumbit poenitenti 7. 1 2 3 Sess. 14, c. 8; Denz-Bannw., 905. Ep. 1 ad Decent., c. 7; ML 20, 559. Serm. 351, n. 9; ML 39, 1545. Journel,. 1530. S. Thomas, Quodlib. 3, a. 28; Concilium Tridentinum, sess. 14, c. 8; Denz- 1 Bannw., 905. 5 Tit. 3, c. i, n. 20. " Concit, l.at. IV. C. 21; Denz-Bannw., 437. 7 Cfr. S. Thomas, In TV Sent., dist. 18, q. i, a. 3, sol. 3 et 4: Sotus, In TV Sent., dist. 19. q. 1, a. 2; Vazquez, In III p., q. 94, a. 2, dub 1; Salmantloonsos morales, De sacr. poenit., c. 10, p. 4. ART. UNIC. QUID SIT SATISFACTIO 327 526. Thesis II. Non est necessarium, ut satisfactio a poenitente opere impleatur ante absolutionem sacramentalem. Nota. Petrus de Osma imprimis, deinde Lutherus et alii protestantes, necnon jansenistae aliique haeretici, locis infra referendis, docuerunt sa­ tisfactionem esse adimplendam ante absolutionem sacramentalem, ideoque confessarium, audita confessione poenitentis impositaque ei poenitentia salutari, debere differre absolutionem, quousque poenitens, impleta poeni­ tentia, redierit. Arg. 1) Ex propositionibus ab Ecclesia damnatis. Sixtus IV damnavit sequentem Petri de Osma propositionem: «Non sunt absolvendi poenitentes, nisi peracta prius poenitentia eis injuncta» *. Alexander VIII damnavit has propositiones; 16: «Ordinem praemit­ tendi satisfactionem absolutioni induxit non politia aut institutio Ec­ clesiae, sed ipsa Christi lex et praescriptio, natura rei id ipsum quodam­ modo id dictante». 17: «Per illam praxim mox absolvendi ordo poeni­ tentiae est inversus»1 2. 2) Ex Ecclesiae praxi. Ecclesia consuevit ubique absolutionem poenitentibus ante peractam poenitentiam dare. 3) Ex ratione. Satisfactio in voto acceptata seu seria voluntas satisfaciendi pertinet quidem ad essentiam sacramenti poenitentiae, et ita absolutionem praecedere debet; sed satisfactio opere completa non pertinet ad essentiam sed ad integritatem sacramenti, ut diximus su­ pra. Hinc poenitentes, qui seriam habent voluntatem satisfaciendi seu acceptant satisfactionem in voto, ponunt ea omnia, quae sunt ad sa­ cramentum poenitentiae necessaria, quamvis postea teneantur satisfa­ ctionem opere complere. 4) Moribundi, qui incapaces sunt satisfactionis implendae, absol­ vuntur et suscipiunt sacramentum. 527. Thesis III. Satisfactio sacramentalis habet efficaciam ex opere operato ad remittendum poenam temporalem. Arg. 1) Contritio, confessio et satisfactio «quatenus in poenitente ad integritatem sacramenti, ad plenamque et perfectam peccatorum remissionem ex Dei institutione requiruntur..., poenitentiae partes di­ cuntur»3. Unde hi tres poenitentis actus perfectam peccatorum remis­ sionem ex opere operato producunt. Satisfactio autem, quamvis in voto concurrat ad remissionem culpae, dum tamen opere completur, culpam supponit deletam, et solum ordinatur ad remissionem poenae temporalis. 2) S. Thomas confirmat hanc doctrinam dicens: «Cum enim satisfa­ ctio a sacerdote absolvente injuncta sit pars poenitentiae, manifestum est, quod in ea operatur vis clavium ita, quod amplius valet ad expian­ dum peccatum, quam si proprio arbitrio homo faceret idem opus»4. 1 Bulla Licet ea, 9 Aug. 1478, prop. 5; Denz-Bannw., 728. Decreto S. Off., 7 Dec. 1690, prop. 16 et 17; Denz-Bannw., 1306 sq. Cfr. pistoriensium propositiones 34 et 35, damnatae a Pio VI per Const. «Auctorem fidei», 28 Aug. 1794; Denz-Bannw., 1534-1535. 3 Concit. Trid., sess. 14, c. 3; Denz-Bannw., 896. 1 Quodlib. 3, a. 28. Cfr. Collet, De poenitentia, p. 2, c. 6, a. 5 (apud Migne, Theol. Cursus compl., t. 22, p. 632); et Saint, morales. De sacr. poenit., c. 10, p. 1. 2 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXI. DE FORMA... SACR. POENITENTIAE 328 528. Corollarium. Calvinus et alii protestantes non parum scan­ dalizati sunt de hac doctrina, et dixerunt solum Christum esse juxta S. Joannem1 propitiationem pro peccatis nostris, nullamque aliam dari satisfactionem «qua offensus Deus propitiari placarive possit» 1 2. Sed pace protestantium dicendum est plenam et abundantem sa­ tisfactionem Christi nullatenus minui per satisfactiones sacramentales. Ultro fatemur Christum Dominum superabundanter Deo Patri satisfe­ cisse pro peccatis totius mundi, sed ulterius tenemus hujusmodi satisfa­ ctiones nobis applicari oportere. Applicantur autem praesertim, quando operibus in sacramento poenitentiae nobis injunctis et virtute clavium quodammodo elevatis cooperamur Domino. Unde opera nostra per sa­ tisfactiones Christi dignificantur, imo ex satisfactionibus Christi totam suam efficaciam hauriunt3. 529. Scholion. Non parum disputant theologi, an satisfactio sa­ cramentalis ultra remissionem poenae temporalis gratiam quoque san­ ctificantem ex opere operato producat. Affirmant Cajetanus, Sotus, Gabriel a S. Vincentio, Gonet et alii4. Negant Vazquez, Lugo, Collet et recenter Sasse 5. Salmanticenses morales merito docent has duas opiniones posse con­ ciliari. si dicatur «satisfactionem sacramentalem in exeeutione non pro­ ducere novum gradum gratiae habitualis et sanctificantis», sed «satisfa­ ctionem sacramentalem, adhuc ex opere operato, in exeeutione in non habente obicem peccati mortalis, perficere gratiam habitualem tam in ratione abolendi peccatum, quatenus remittit poenam temporalem, quam impetrando gratias praevenientes et auxilia divina, ut facilius peccata in posterum caveantur» ®. QUAESTIO XXXI DE FORMA, ABSOLUTIONE, ET MINISTRO SACRAMENTI POENITENTIAE ARTICULUS I QUAE SIT FORMA SACRAMENTI POENITENTIAE 530. 1. Cum sacramentum poenitentiae exerceatur per modum ju­ dicii, oportet, ut forma ejus importet atque exprimat sententiam judi­ cialem, qua pocnitens vere absolvatur. Unde rejicitur opinio Magistri Sententiarum, qui docet formam poenitentiae hunc facere sensum: «De­ 1 7 Joan., 2, 2. Inst., lib. 3, c. 4, η. 26. 3 Cfr. Hurter, De poenitentia, η. 502. 4 Cajetanus, In III p., q. go, a. 2; Solus, hl ΖΓ Sent , dist. 17, q. 1, a. 2 «Con­ siderate»; Gabriel a S. Vinoentio, De sacramento poenit., disp. 12, q. I; Gonet, De Sacramento poenitentiae, q. 9, dub. 2, § 2. 5 Vazquez, In III p., q. 94, a. 2, dub. 5; Lugo, De poenitentia, disp. 25, sect 1; Collet, De poenitentia, p. 2, c. 6, a. 5; Sasse, De sacramento poenitentiae, sect. 3, c. 4, assert. 2. • De Sacramento poenitentiae, c. 10, p. I, n. 14. 2 ART. t. QUAE SIT FORMA SACR. POENITENTIAE 329 claro tc a Deo absolutum esse a peccatis» \ Simplex declaratio non est absolutio, nec solus Deus sed etiam sacerdos absolvit ministerialiter poenit entem. Rejicienda pariter est sententia Suarezii, qui dicit formam sacra­ menti poenitentiae significare: «Ego tibi gratiam sanctificantem con­ fero remissivam peccati, quantum est ex se» 12. Forma hujus sacramenti directe significare debet sententiam absolutoriam a peccatis, non colla­ tionem gratiae. Melius ergo docet S. Thomas formam hujus sacramenti idem esse ac Ego le sacramentaliter absolvo a peccatis, quatenus sacerdos proferens formam ministerialiter absolvit poenitentem a peccatis, et indirecte confert ei gratiam, non viceversa. 531. II. Quaestiones. Determinata jam significatione formae, tria praesertim circa illam veniunt disputanda: 1) An aliquando in Eccle­ sia in usu fuerit forma deprecatoria sacramenti poenitentiae; 2) an ad validitatem sacramenti poenitentiae necessaria sit forma indicativa, sic­ ut nunc, utimur latini, vel sufficiat forma deprecatoria; 3) quaenam sit forma nunc adhibenda. 532. III. Quaestio l.a An forma deprecatoria sacramenti poeni­ tentiae aliquando in usu fuerit in Ecclesia. Guillermits Parisiensis ait: «Neque more judicum forensicorum pro­ nuntiat confessor: Absolvimus te, non condemnamus, sed magis oratio­ nem facit super eum. ut Deus absolutionem et remissionem atque gra­ tiam satisfactionis tribuat» 3*. Similia habet Hugo a S. Victore*. Auctor anonymus libelli, quem refutavit S. Thomas, ajebat: «Vix triginta anni sunt, quod omnes hac sola forma (deprecatoria) uteban­ tur»5... «Sacerdos absolvendo uti non debet hac forma: Ego te absolvo» (cap. 1). Morinus addit: «Formam ordinariam absolutionis sive reconciliatio­ nis poenitentiam fuisse deprecatoriam testantur quotquot hactenus legi aut relata audivi antiquitatis ecclesiasticae monumenta ad annum usque salutis ducentesimum supra millesimum» 6. Morino subscripserunt Gotti, Tournely, Perrone, Palmieri, Hurter et alii7. Denzinger denique scripsit recentius: «Forma absolutionis apud orien­ tales catholicos et non catholicos, si solos armenos excipias, deprecativa est» 8. 2) Alii e contra tenaciter defendunt formam pure deprecativam nunquam usurpatam fuisse in Ecclesia in administratione sacramenti Cfr. S. Thomas, III p., q. 84, a. 3. De poenitentia, disp. 19, sect. 2, n. 14 sqq. De sacramento poenitentiae, c. 19 (Ed. Parisiensis 1516, fol. 45). De sacramentis, lib. 2, part. 14, c. 8; ML 17 6, 567 sqq. s Apud S. Thomam, Op. 18 (ed. Parmensis), alias 22, «De forma absolutio­ nis», c. 5. ° De adm. sacramenti poenitentiae, lib. 8, c. 8. 7 Gotti, De poenitentia, q. 8, dub. 2; Tournely, De poenitentia, q. 9, a. I, conci. 3: Palmieri, De poenitentia. Parergo post th 12. I· . Perrone, De poenitentia, η. 227; Hurter, De poenitentia, η. 505, " Hit. Orient , t. 1, p. toi 1 2 3 1 33° DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXI. DE FORMA... SACR. POENITENTIAE poenitentiae. Et addunt in monumentis ac libris ritualibus a Morino citatis exhiberi quidem, sicut nunc in Pontificali Romano, formulas reconciliationis deprecativas, sed sacerdotem, recitatis formulis depre­ catoriis, quae in libris reperiuntur. formam absolutionis indicativam adbibere consuevisse. Quae forma indicativa aliquando in libris ritua­ libus omittebatur, ne sacramenta irrisioni traderentur, sed notat Mar­ lène, «in plerisque una cum orationibus reconciliationis formulas quas­ dam absolutionis indicativas reperiri» ·. Ita Lugo, Billuart, De Augu­ stinis et alii1 2. De Guillermo Parisiens!, Hugone a S. Victore et Altissiodorensi ait 5. Thomas: «Inducit (anonymus) sic sensisse quosdam antiquos et fa­ mosos Magistros, scilicet Magistrum Gulielmum de Altissiodoro, et Ma­ gistrum Gulielmum quondam Episcopum Parisiensem, et Dominum Hugonem quondam Cardinalem, de quibus quod ita senserint, non constat. Sed etsi ita senserunt, numquid eorum opinio praejudicare po­ terit verbis Domini dicentis Petro: Quodcumque solveris» 3. Haec cum ita sint, pronum est quaestionem propositam esse satis obscuram, et non certo constare, an in Ecclesia aliquando in usu fuerit forma deprecativa sacramenti poenitentiae. 533. IV. Quaestio 2.a An ad validitatem sacramenti poenitentiae necessaria sit forma indicativa. Plures defendunt ad validitatem sacramenti poenitentiae sufficere formam deprecativam. Ita Gotti, Tournely, Perrone, Franzelin, Hurter et alii 4. Sed alii ad validitatem requirunt formam indicativam. Ita S. Tho­ mas, S. Bonaventura, Valentia. Salmanticenses morales et alii 56 . S. Thomas ait: «Perlecto libello a vobis exhibito, inveni assertionem cujusdam valde temerariam, dicentis, quod sacerdos absolvendo uti non debet hac forma: Ego te absolvo. Quod quidem praesumptuosum ju­ dico, quia repugnat evangelicis dictis» ®. «In sacramento autem poeni­ tentiae verba Scripturae, quae maxime sunt sectanda, non faciunt men­ tionem de aliqua deprecatione, sed magis verbo indicativo utitur, non enim dicit: Quaecumque petieris esse solvenda, erunt soluta; sed: Quae­ cumque solveris, erunt soluta. Si ergo illa tantum dicuntur soluta, quae habens claves solverit; qui autem petit aliquid esse solvendum, non solvit: miror, qua temeritate aliquis asserat esse solutum, quem habens claves non significat se solvere, sed solum rogat esse solvendum» 7. 1 De antiquis Ecclesiae ritibus, lib. i, c. 6, a. 5, n. 12. 2 Lugo, De poenitentia, disp. 13. sect. 4, n. 92; Billuart, De poenitentia, diss. 1, a. 3> § 31 436 Augustinis, De poenitentia, p. 300 sqq. 3 Op. 18 (ed. Parmae), a 22, «De forma absolutionis», c. 2. 4 Gotti, De poenitentia, q. 8, dub. 2; Tournely, De poenitentia, q. 9, a. 1; Per­ rone, De poenitentia, c. 5; Franzelin, De sacr. in genere, th. 5; Hurter, De poeni­ tentia, η. 505. 5 S. Thomas, Op. 18 (ed. Parmae), «De forma absolutionis», c. 1; S. Bona­ ventura, In IV Sent., dist. 18, p. I, a. 2, q. 1: Valentia, In III p., disp. 7, q. 1, p. 3; Salm. morales, De sacr. poenit., c. 3, p. 3, n 17. 6 Op. 18 (ed. Parmae). «De forma absolutionis», c. 1. «Perlecto». 7 Op. 18 (ed. Parmae), «Deforma absolutionis», c. t. «Non solum» ART. II. QUAE SIT ABSOLUTIO ET QUOMODO DANDA .SSI S. Bonaventura: «In forma absolutionis praemittitur deprecatio per modum deprecativum, et subjungitur absolutio per modum indica­ tivum» 1234. Huic sententiae se inclinant Sasse, De Augustinis. Katschthaler et alii2. Haec cum ita sint, forma pure deprecatoria videtur esse saltem dubia. Nihilominus forma apparenter et materialiter deprecativa potest formaliter importare imperium, ut ait Lugo 3, vel exercitium potestatis ministerialis, ut adserit Susse4, et hoc sensu potest admitti formam materialiter deprecatoriam et aequivalenter indicativam, ex institutio­ ne Christi et ratione sacramenti, esse validam, et aliquando fortasse, si vera sunt, quae ab auctoribus referuntur, fuisse in Ecclesia adhi­ bitam. 534. V. Quaestio 3.a Quae forma sil in praxi adhibenda. Quantum ad praxim adhibenda est in Ecclesia latina haec forma: Ego te absolvo a peccatis tuis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus San­ cti. Arnen. Concilium Tridentinum ait: «Docet praeterea sancta synodus sacramenti poenitentiae formam, in qua praecipue ipsius vis sita est, in illis ministri verbis positam esse: Ego te absolvo, etc., quibus quidem de Ecclesiae sanctae more preces quaedam laudabiliter adjunguntur, ad ipsius tamen formae essentiam nequaquam spectant, neque ad ipsius sacramenti administrationem sunt necessariae»5* . In hac forma non sunt essentialia nisi verba absolvo te, caetera sup­ ponuntur, et ad integritatem pertinent ®. Qui haec essentialia verba quantum ad essentiam mutaret, invalide absolveret. Verbis tamen synonimis valide conferret sacramentum. ARTICULUS II QUAE SIT ABSOLUTIO ET QUOMODO DANDA 535. I. Absolutio sacramentalis est actus judicialis, quo poenitens rite contritus, confessus et satisfacere volens solvitur a peccatis. Concilium Tridentinum ait: Si quis dixerit absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse actum judicialem, sed nudum ministerium pro­ nuntiandi et declarandi, remissa esse peccata confitenti... a. s,7. Non placent verba Sasse dicentis: «Adaequatus sensus formae abso1 In IV Sent., dist. 18, p. 1, a. 2, q. 1. 2 Sasse, De poenitentia, sect. 3, c. 5; De Augustinis, De poenitentia, th. 23; Katschthaler, De poenitentiae sacramento, c. 4, a. 4. 3 De poenitentia, disp. 13, sect. 4, n. 106. ’ De poenitentia, sect. 3, c. 5, th. 32. 5 Sess. 14, c. 3; Denz-Bannw.. 896. 8 Cfr. Gabriel a S. Vincentio, De sacramento poenitentiae, disp. 3, q. 4. Dicen­ dum est contra Durandum, In IV Sent., dis. 24, q. 2, invocationem SS. Trinitatis non esse necessariam ad validitatem, quia sine illa completur forma. Ita S. Tho­ mas, III p., q. 84. a. 3; et commentatores. Cfr. Valentia, In III p., disp. 7, q. 1, p. 3, «Secunda opinio». 7 Sess. 14. can. 9; Denz-Bannw., 919, 332 DE SACRAMENTIS. SECT. V. β. XXXI. DE FORMA... SACR. POENITENTIAE lutionis hic est: Ego solvo te a vinculo peccatorum per collationem gratiae, quae delet peccata» ’. Melius ego dicerem sensum esse: Ego solvo te a peccatis per eorum remissionem, et confero tibi gratiam 12. Datur ministerialiter a sacerdote jurisdictionem habente per pote­ statem clavium, cui simul adnexa est facultas retinendi ac ligandi. 536. II. Absolutio ex divina institutione significat et efficit re­ missionem peccatorum. Sed cum peccata nunquam remittantur, nisi simul gratia infundatur, indirecte significat etiam infusionem gratiae. Unde poenitenti per absolutionem remittuntur directe peccata, et con­ fertur indirecte gratia. Contingit non semel poenitentem, peracto actu perfectae contritio­ nis, accedere ad tribunal poenitentiae, et se accusare de peccatis jam deletis. Quomodo verificabitur in hoc casu veritas verborum absolutio­ nis? Respondendum puto hoc etiam in casu verificari directe significa­ tionem verborum absolvo te, quae certe non important necessario solu­ tionem a vinculo materiali, sed actum voluntatis remittentis offensam. Hic autem actus voluntatis repeti potest in favorem illius, cui offensa jam remissa est 3. 537. III. Absolutio sacramentalis, ut valida sit, debet necessario ore proferri. Absolutio siquidem sacramentalis est forma sacramenti poeniten­ tiae. Sed forma sacramentorum constituitur verbis. Ergo oportet verba absolutionis ore proferri. 538. IV. Absolutio sacramentalis nequit absenti valide impendi. Sensus verborum absolvo te nequit afficere absentem. Hinc abso­ lutio data absenti per nuntium aut epistolam nulla est. Ita defendunt summi theologi Victoria, Canus, Sotus, Gabriel a S. Vincentio et alii4. Hoc declaravit Clemens VIII per decretum S. Officii: «Sanctissimus... propositionem, scilicet licere per litteras seu internuntium confessario absenti peccata sacramentaliter confiteri, et ab eodem absente absolu­ tionem obtinere, ad minus uti falsam, temerariam, et scandalosam da­ mnavit ac prohibuit» 5* . «Paulus V die 14 Julii 1605 in Congregatione S. Officii contra sen­ tentiam a Suarez propositam declaravit hoc decretum etiam in sensu diviso, hoc est, de confessione vel de absolutione seorsim valere» 8. 539. V. Sitne valida absolutio per telephonum transmissa, non con­ stat. Omnes dicunt eam esse valde dubiam ob defectum praesentiae. «In casu tamen necessitatis, ait Hurter, in quo omnia sunt tentanda. interim sub conditione liceret dare absolutionem per telephonum: nam hinc S. Congregatio hac de re interrogata responsum noluit adhuc dare» 7. 1 De sacramento poenitentiae, sect. 3, c. 5, th. 33. Cfr. Waldensis, t. 2, C. 143. Cfr. Toletus, In III p., q. 84, tertia conci., dub. 1: Salmanticenses morales, De sacramento poenitentiae, c. 3, p. 1, n. 7. 4 Victoria, De poenitentia, n. 171; Canus, lielectio de poenitentia, p. 6, «Alte­ rum»; Sotus, In IV Sent., dist. 18, q. 2, a·. 6; Gabriel a S. Vincentio, De sacramento poenitentiae, disp. 5, q. 4. 5 Ex decreto S. Officii. 20 Jun. 1602; Denz-Bannw., 1088 ° Denz-Bannw., 1089. 7 De poenitentia, n. 504. Cfr. Honoratus dei Val, De saci. poenit., n. 236. 2 3 ART. HI. QUIS SIT MINISTER SACR. POENITENTIAE 333 ARTICULUS III QUIS SIT MINISTER SACRAMENTI POENITENTIAE 540. Minister sacramenti poenitentiae est, qui poenitentem con­ tritum, confessum et satisfacere volentem absolvit a peccatis. 541. Errores, i) Waldenses, wicleffitae et hussitae docebant laicos probos, non vero sacerdotes improbos, poenitentes absolvere l. 2) Lutherus: «Ego non dubito eum esse a peccatis suis occultis absolu­ tum, quisquis sive sponte confessus sive correptus veniam petierit, et emen­ daverit coram quovis privatim fratre... Christus et manifeste dedit absolvere cuilibet suo fideli» 1 2. Protestantes, hanc Lutheri doctrinam plerumque sequuti, tenuerunt omnes homines habere potestatem declarandi suum fratrem liberum a peccatis, sed exercitium potestatis regulari oportere per deputationem magistratus aut communitatis. 3) Guillermus Parisiensis scripsit: «In venialibus autem peccatis se­ cundum quosdam absolvere possunt et laici in necessitate» 3. 542. Thesis. Minister sacramenti poenitentiae est solus et omnis sacerdos jurisdictione pollens. Pars l.a Solus sacerdos. Arg. 1) Ex munere solis sacerdotibus collate. Traditio universalis Ecclesiae semper intellexit illa Christi verba: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, directa fuisse apostolis munere sacerdotali auctis, et exinde solos sacerdotes esse legitimos-sacramenti poenitentiae ministros. 2) Ex Concilio Trident ino. Definitio dogmatica circa hoc edita est a Concilio his verbis: Si quis dixerit sacerdotes, qui in peccato mortali sunt, potestatem ligandi et solvendi non habere, aut non solos sacerdotes esse ministros absolutionis, sed omnibus et singulis Christi fidelibus esse dictum: Quaecumque ligaveritis super terram, etc., a. s. 4. 3) Ex SS. Patribus. S. Innocentius I: «De pondere aestimando delictorum, sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis»5. S. Ambrosius: «Jus enim hoc (ligandi atque solvendi) solis permis­ sum sacerdotibus est»6. 543. Scholion I. De confessione ad diaconum. S. Cyprianus haec scripsit: «Qui libellos a martyribus acceperunt et praerogativa eorum apud Deum adjuvari possunt, si incommodo aliquo et infirmatis pericu­ lo occupati fuerint, non exspectata praesentia nostra, apud presbyte­ rum quemcumque praesentem, vel, si presbyter repertus non fuerit, et 1 Cfr. Interrogatio 20 wicleffitis et hussitis proposita ex Bulla Inter cunctas, 22 Februarii 1418; Denz-Bannw., 670. 2 De captivitate babyl. Ecclesiae, De sacr. poenitentiae, «Proinde». 3 De sacramento poenitentiae, cap. «Eleganti et acuto stilo solvit quatuor quae­ stiones», fol. 45 (ed. Parisiorum, a. 1516). 1 Srss. 14, can. 10; Denz-Bannw., 920. 5 Ep. 3 ad Decentium, c. 7; MI. 20, 559. e De poenitentia, lib i, c. 2, n. 7; MI. te, 488. 334 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXI. DE FORMA... SACR. POENITENTIAE urgere exitus coeperit, apud diaconum quoque exomologesim facere de­ licti ^ui possint, ut, manu eis in poenitentiam imposita, veniant ad Do­ minum cum pace, quam dari martyres litteris ad nos factis desiderave­ rant»1. Morinus hac S. Cypriani auctoritate motus putavit diaconum in casu necessitatis esse ministrum sacramenti poenitentiae Resp. S. Cyprianus nunquam, ne quidem in casu necessitatis, con­ cessit diaconis facultatem absolvendi poenitentes sacramentaliter. Loco autem citato per exomologesim intellexit reconciliationem pec­ catorum per professionem fidei, per signa poenitentiae, per absolutio­ nem a censuris, etc., quae diaconis per delegationem poterant competere. Ouodsi saeculis vin-xn nonnulli adserunt diaconos posse morientium confessiones in casu necessitatis audire, hanc confessionem non habuerunt ut sacramentalem, sed suadere voluerunt moribundis sua peccata in casu necessitatis diaconis imo et laicis manifestare ad ex­ citandam contritionem petendumque consilium. Caeterum Praelati Ecclesiae et concilia particularia expresse nègaverant diaconos habere potestatem absolvendi poenitentes. Odo parisiensis haec statuit: «Prohibetur districte, ne diaconi ullo modo audiant confessiones nisi in arctissima necessitate; claves enim non habent, nec possunt absolvere»1 23. Synodus pictaviensis: «Abusum erroneum, qui in nostra dioecesi ex *perniciosa ignorantia inolevit, eradicare volentes, in­ hibemus, ne diaconi confessiones audiant, et ne in foro poenitentiali absolvant, cum certum et indubitatum sit ipsos absolvere non posse, cum claves non habeant, quae in solo sacerdotali ordine conferuntur»4. 544. Scholion II. De confessione ad laicos. S. Jacobus ait: Con­ fitemini alterutrum peccata vestra 5* . Haec S. Jacobi verba ita olim usus interpretatus est, ut praxis invaluerit alicubi confitendi laicis in casu necessitatis. Quam praxim commendatam accepimus ab auctore libri De vera et falsa poenitentia his verbis: «Tanta itaque vis confessionis est, ut, si deest sacerdos, confiteatur proximo... Et, si ille, cui confite­ bitur. potestatem solvendi non habet, fit tamen dignus venia ex desi­ derio sacerdotis, qui socio confitetur turpitudinem criminis»G. Hanc doctrinam sequuti sunt plures antiqui. S. Albertus Magnus: «Absolutio quaedam est hic, scilicet, quae fit merito unitatis Ecclesiae; licet ergo non tantum effectum consequatur, sicut si confiteretur sacerdoti, 'ta­ men consequitur absolutionem in communi, et ad hanc non est necessa­ ria vis clavium, ubi non potest sacerdos haberi» 7. Resp. 1) Textus S. Jacobi non praecipit nec commendat, ut con­ fessio sacramentalis laico fiat, sed, ut Hugo Victorinas explicat, hunc sensum habet: Confitemini alterutrum..., hoc est inter vos, homines ho­ minibus, oves pastoribus, subjecti praelatis, ii. qui peccata habent, iis, 1 2 3 1 6 ° 7 Ep. i2 presbyteris et diaconis: ML 4, 265. De admin, sacramenti poenitentiae, lib. 8, c. 22. Constitui., Odonis parisiensis, c. 56; ML 212, 68. Synodus pictaviensis (1280); Mansi, 24, 383. Jac. 5, 16. De vera et falsa poenitentia, c. 10, n. 25: ML 40, 1122. In IV Sent., dist. 17, a. 59. ART. I. AN POENITENTIA SIT NECESSARIA 335 qui peccata dimittere potestatem habent» 1. Eodem modo explicat tex­ tum Cornelius Alapide1 2. 2) Aliqui defenderunt confessionem in casu necessitatis, deficiente sacerdote, faciendam esse laico, sed hanc confessionem nunquam ha­ buerunt ut sacramentalem, sed tantummodo ut signum contritionis. Absolutio autem, siquando collata fuit a laico, non fuit data virtute clavium, nec remisit peccata, sed fuit simplex benedictio. Pars 2.a Omnis sacerdos jurisdictione pollens. Eugenius IV in decreto pro armenis ait: «Minister hujus sacramenti est sacerdos habens auctoritatem absolvendi vel ordinariam vel ex commissione superioris» 3. Concilium Tridentinum: «Quoniam igitur natura et ratio judicii illud exposcit, ut sententia in subditos dumtaxat feratur, persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, et verissimum esse synodus haec confirmat, nul­ lius momenti absolutionem eam esse debere, quam sacerdos in eum profert, in quem ordinariam aut delegatam non habet jurisdictionem» 4. Sacerdoti cuilibet ultra ordinem esse necessariam jurisdictionem ad sacramentum poenitentiae administrandum dilucide probat Angelicus dicens: «Oportet, quod ille, qui dispensator hujus sacramenti constitui­ tur, sit talis, qui possit imperare aliquid agendum. Imperium autem non competit alicui in alium, nisi ei, qui habet super eum jurisdictio­ nem. Et ideo de necessitate hujus sacramenti est, non solum ut minister habeat ordinem, sicut in aliis sacramentis, sed etiam, quod habeat jurisdictionem. Et ideo, sicut ille, qui non est sacerdos, non potest hoc sacramentum conferre, ita nec ille, qui non habet jurisdictionem» 5. QUAESTIO XXXII DE NECESSITATE ET ITERABILITATE SACRAMENTI POENITENTIAE ARTICULUS I AN ET QUOMODO SACRAMENTUM POENITENTIAE SIT NECESSARIUM AD SALUTEM 545. Status quaestionis. Diximus superius n. 248, quid et quotuplex sit necessarium et quomodo aliquid requiratur ad salutem. Recolenda sunt, quae diximus de necessario necessitate medii et ne­ cessitate praecepti, sicut etiam de necessario in re vel in voto. Quaerimus hic, an sacramentum poenitentiae sit lapsis post bapti­ smum necessarium necessitate medii ad salutem, et quatenus affirma­ tive. an in re vel in voto. 1 2 3 4 6 Ds sacramentis, lib. 2, part. 14; ML 17β, 552. In ep. Jacobi. 5. 16. Decrolo pro armenis; Donz-Bannw., 699. .S'ess, 14, c. 7; Denz-Bannw., 903. Supplem., q. 8, a 4. DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXII. DE NECESS. ET ITERAB. SACK. POENIT. 33& 546. Error. Novatores saeculi xvi plerumque negaverunt hoc sacra­ mentum esse necessarium ad salutem, ita tamen, ut, dum Lutherus et Me­ lanchthon mitius agunt, Calvinus omnino irreverenter contra sacramentum poenitentiae loquatur. 547. Thesis. Iis, qui post baptismum in peccatum mortale labuntur, sacramentum poenitentiae est necessarium necessitate medii in re vel in voto. Arg. 1) Argumentum efficax ad hoc sumitur ex institutione po­ testatis clavium. Ad quid Christus instituerit sacrum tribunal poeni­ tentiae, si non imposuit fidelibus obligationem se sistendi judici, ut a peccatis solvantur? 2) Concilium Tridentinum ait: «Est autem hoc sacramentum poe­ nitentiae lapsis post baptismum ad salutem necessarium, ut nondum regeneratis ipse baptismus»1. Sed baptismus in re vel in voto est non­ dum regeneratis necessarius necessitate medii ad salutem, ut n. 251 sqq., probavimus. Ergo. 3) S. Hieronymus sacramentum poenitentiae vocat secundam post naufragium tabulam 12. Quam expressionem lepide exposuit Catechismus Romanus dicens: «Ut enim confracta nave, unum vitae conservandae perfugium reliquum est, si forte tabulam aliquam de naufragio liceat arripere, ita post amissam baptismi innocentiam, nisi quis ad poe­ nitentiae tabulam confugiat, sine dubio de ejus salute desperandum est» 3. 4) Theologi uno ore hanc veritatem confitentur ac declarant. Unde Scotus contrariam sententiam vocat haereticam4. Dixi in re vel in voto, quia haec necessitas non est adeo stricte intelligenda, ut ad salutem semper requiratur sacramentum poenitentiae in re susceptum. Saepe enim contingit, ut peccator morti proximus defectu sacerdotis actum perfectae contritionis, in quo votum susci­ piendi poenitentiam includitur, eliciat, atque sanctificetur, et sic sanctificatus migret e vita. Hic sine dubio salutem consequitur. Unde sa­ cramentum poenitentiae in voto aliquando sufficit ad salutem. 548. Scholion. Dubium hic pulsat animum, an votum suscipiendi' sacramentum poenitentiae in hoc casu debeat esse explicitum vel suf­ ficiat implicitum. Sufficere videtur implicitum, quidquid in contrarium dicat Canus5, in hoc consistens, quod, qui contritionem elicit, proponat omnia Dei et Ecclesiae praecepta, quae sub gravi obligant, adimplere. Sic virtualiter intendit sacramentum poenitentiae, data occasione et urgente prae­ cepto, suscipere6. Sess. 14, C. 2; Dena-Bannw., 895. In Is., 3, 8 sq.; ML 24, 66. Part. 2, c. 5, n. 1. In IV Sent., dist. 17, q. un. Cfr. S. Thomas, III p., q. 84, a. 6. Relectio de poenitentia, p. 5, q. 2. 6 Cfr. Salmanticenses morales. De sacramento poenitentiae, c. 2, p. 3, n. 23; et Katsohthaler, De poenit. sacramento, n. 753. 1 2 3 4 5 ART. Π. AN SACK. POENIT. ITERARI POSSIT 337 ARTICULUS II AN ET QUOTIES ITERARI POSSIT SACRAMENTUM POENITENTIAE 549. Error. Novationi saeculo iv docuerunt traditores reconciliari aut absolvi in sacramento poenitentiae amplius non posse et luciferiani idem de clericis lapsis contenderunt 12. Aliqui haeretici dixerunt lapsis semel tan­ tum sacramentum poenitentiae esse concedendum 3*. 550. Thesis. libet peccatore. Sacramentum poenitentiae pluries iterabile est a quo­ Arg. 1) Concilium Tridentinum certe hoc docuit dicens: «Ante hoc tribunal tanquam reos sisti voluit, ut per sacerdotum sententiam, non semel, sed quoties ab admissis peccatis ad ipsum poenitentes confuge­ rint, possent liberari» ■*. 2) S. Joannes Chrysostomus accusatus fuit in synodo «ad Quer­ cum», quod peccantibus licentiam praeberet, sic docens: «Si iterum pec­ casti, poeniteat iterum; et quoties peccaveris, veni ad me, ego te sa­ nabo» 5. 3) «Putabant, ait Angelicus, adeo grave esse peccatum, quod ali­ quis committit post veniam impetratam, quod non sit possibile ipsum remitti. In quo quidem -errabant, et ex parte peccati, quod etiam post remissionem consecutam potest esse et gravius et levius, quam fuerat primum peccatum remissum; et multo magis contra infinitatem divinae misericordiae, quae superat omnem numerum et magnitudinem pecca­ torum, secundum illud Ps. 50, 1: Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam'. Unde reprobatur verbum Cain dicentis (Gen., 4, 13): Major est iniquitas mea quam ut veniam merear. Et ideo misericordia Dei peccantibus per poenitentiam veniam praebet absque ullo termino» 6* . 4) Ecclesia id commendat, cum praecipit singulis annis accedere ad sacramentum poenitentiae. 551. Dices. Apostolus damnat iterationem poenitentiae dicens: Im­ possibile esi eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poe­ nitentiam ’. Resp. Variae sunt hujus loci interpretationes: i) Hugo a S. Victore docet impossibile esse semel lapsis renovari viri­ bus naturae, non viribus gratiae 8. 1 S. Augustinus, De hacresibus, c. 38; ML 42, 32.- Hunc errorem S. Hiero­ nymus, Contra Jovinianum, lib. 2; ML 23, 299, tribuit Montano. 2 Cfr. Hergenrother, Hist, de la Iglesia, t. i, p. 437. 3 Cfr. auctor De vera et falsa poenitentia, c. 5; ML 40, 1116. ■* Sess. 14, c. 2; Denz-Bannw., 895. 3 Fragmenta apud Photium, Biblioth , cod. 59; ML 103, 112; Journet, 1230. « III p.. q. 84, a. 10. ’ Hebr., 6. 4 s<| .·. putt 14. 1 4; MI. 176. 557. 22 33§ DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXIII. DE EFFECTIBUS SACR. POENIT. 2) S. Hieronymus et 5. Ambrosius dicunt particulam impossibile in loco citato large sumptam idem significare ac difficile. Unde Apostolus non absolute impossibile sed valde difficile esse docuit lapsis per poenitentiam renovari x. 3) S. Joannes Chrysostomus et alii intelligunt verba Apostoli de ba­ ptismo, adeo ut impossibile sit eos, qui post baptismum prolapsi sunt, denuo renovari per baptismum. Revera Apostolus loquitur de iis, qui semel illuminati sunt per baptismum, qui dicitur sacramentum illuminationis: et impossibile esse dicit eos renovari, quod similiter baptismum significat 12. QUAESTIO XXXIII DE EFFECTIBUS SACRAMENTI POENITENTIAE ARTICULUS I AN PECCATA MORTALIA REMITTANTUR QUOAD ÇULPAM PER SACRAMENTUM POENITENTIAE 552. Status quaestionis. Protestantes docent peccata mortalia in sacramento poenitentiae non tam remitti quam tegi. Ex quo sequi vi­ detur poenitentem post acceptam absolutionem in eo statu remanere, in quo peccata, de quibus absolutus est, possint redire. Ecclesia catholica semper docuit peccata mortalia quoad culpam omnino remitti in sacramento poenitentiae, et nunquam eorum culpam ad animam redire. 553. Thesis. Poenitenti rite disposito et confesso remittuntur per sacramentum poenitentiae omnia peccata mortalia post baptismum commissa. Dixi «post baptismum commissa», quia peccata etiam personalia ante baptismum commissa remittuntur per baptismum. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus in Evangelio, cum instituit sa­ cramentum poenitentiae, expresse docuit omnia peccata per ipsum hominibus remissum iri. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis34. Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in, caeloi. Nullum peccatum quantumvis grave excepit Christus. 2) Ex Concilio Tridentino. Sancta synodus hoc definit dicens: Si quis dixerit in catholica Ecclesia poenitentiam non esse vere et proprie 1 S. Hieronymus, Contra Jovinianum, lib. 2, c. 3; ML 23, 298: S. Ambrosius, De poenitentia, lib. 2, c. 2, n. 12; ML 16, 520. 2 S. Joannes Chrysostomus, Ad Hebr., hom'. 9, n. 3; MG 63, 79. Auctor libri De vera et falsa poenitentia, c. 3; ML 40, 1114. Cfr. Paquet, De ipsa poenitentia disp. i, q. i, a. 7. 3 Joan., 20, 23. 4 Maith., 18, 18. ART. II. AN PER POENITENTIAM REMITTI POSSIT, ETC. 339 sacramentum pro fidelibus, quoties post baptismum in peccata labuntur, ipsis Deo reconciliandis, a Christo Domino nostro institutum, a. s.1. 3) Ex SS. Patribus. Tertullianus ait: «Omnibus ergo delictis seu carne seu spiritu, seu facto seu voluntate commissis, qui poenam per judicium destinavit, idem et veniam per poenitentiam spondit» 12. S. Pa­ danus: «Quaecumque solveritis inquit, omnino nihil excipit, quaecum­ que inquit, vel magna vel modica» 34 . S. Ambrosius: «Dominus enim crimen nullum excepit, qui peccata donavit omnia» *. 4) Ex ratione. Divinae misericordiae repugnat, quod homo sincere velit peccata sibi deleri, et Deus nolit ea remittere; et virtuti passionis Christi derogat, quod per poenitentiam valor passionis Christi homini applicetur, et peccatorum venia non concedatur5* . Corollarium. Apposite huc veniunt verba Joannis XIX: «Nullum in Ecclesia catholica majus potest esse nefas, quam existimare alicujus naevum criminis praecipue pocnitentis, quod non queat dissolvere concessa Petro a Domino clavis» e. ARTICULUS II UTRUM PER POENITENTIAM REMITTI POSSIT UNUM PECCATUM MORTALE SINE ALIO 554. Status quaestionis. Agitur de peccatore,- qui duo saltem pec­ cata mortalia commisit, et quaeritur, an possit unius peccati mortalis veniam obtinere per poenitentiam, remanente altero. Omnes theologi concedunt unum mortale sine alio secundum actua­ lem providentiam non remitti in homine duo peccata mortalia habente. An de potentia Dei absoluta id fieri possit, disputatur. 555. Placita theologorum, i) Aliqui docent de potentia Dei absoluta unum peccatum mortale sine alio remitti posse per extrinsecain condona­ tionem sine intrinseca peccatoris mutatione. Ita Suarez et alii 2) Negant S. Thomas, Sotus, Valentia, Paquet et alii 8. 556. Thesis. Unum peccatum mortale sine alio nullatenus remitti potest per poenitentiam. Arg. 1) Auctor libri De vera et falsa poenitentia diserte hoc tra­ didit dicens: «Sunt plures, quos poenitet peccasse, sed non omnino, reservantes sibi quaedam, in quibus delectentur, non animadvertentes Sess. 14, can. 1; Denz-Bannw., 911. De poenitentia, c. 4; ML 1, 1343. Ep. 3 ad Sympronianum, n. 12; ML 13, 1071. De poenitentia, lib. 1, c. 2, n. 5; ML 16, 487. 8 Cfr. S. Thomas, Ill p., q. 86, a. 1. ° Ep. 17; MI. 141, 1151. ’ Suarez, De poenitentia, disp. io, sect. 1, n. 9. " S. Thomas, III p., q. 86, a 3: Solus, In IV Sent,, dist. 15, q. I, a. 3: Va­ lentia, In III p.. disp. 7, q 3, p. 3; Paquet. De poenitentia, disp. 2, q. 1, a. 2. 1 2 3 4 PE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXIII. DE EFFECTIBUS SACK. POENIT. 34° Dominum simul surdum et mutum a daemonio liberasse (Matth., 12, 22), per hoc docentem nos nunquam nisi de omnibus sanari»x. 2) Ratio theologica idem ostendit. Nemo potest ab uno peccato liberari, nisi simul in gratiam Dei recipiatur. Sed impossibile est, etiam de potentia Dei absoluta, hominem, qui retinet unum peccatum mor­ tale, recipi in gratiam Dei, quia impossibile est hominem esse simul Deo gratum et ingratum, in gratia et in peccato. Esse quippe in peccato mortali significat esse gratia Dei privatum. Ergo. 3) Peccatum mortale non potest remitti nisi per detestationem inju­ riae Deo illatae. Qui autem pergit in peccato remanere, non detestatur injuriam Deo illatam. Ergo. «Peccata, ait ad rem S. Thomas, quamvis non sint connexa quantum ad conversionem ad bonum commutabile, sunt tamen connexa quantum ad aversionem a bono incommutabili, in qua conveniunt omnia peccata mortalia, et ex hac parte habent ratio­ nem offensae, quam oportet per poenitentiam tolli»1 2. 557. Corollaria. 1) Peccatum mortale est absolute incompatibile cum gratia sanctificante. Peccatum enim mortale excludit gratiam, sicut gratia excludit peccatum mortale. 2) Peccatum mortale non remittitur in hoc sacramento per puram condonationem extrinsecam, quin homo intrinsece mutetur per dete­ stationem offensae Deo illatae. Qui autem retinet unum peccatum mor­ tale,, non mutatur intrinsece, nec detestatur offensam Deo illatam. 3) Nequit Deus diligere dilectione gratiae hominem, qui pergit re­ tinere peccatum mortale. ARTICULUS III UTRUM POENAE DEBITAE PECCATIS MORTALIBUS EORUMQUE RELIQUIAE REMITTANTUR PER POENITENTIAM 558. Status quaestionis. 1) Duo respectus sunt in omni peccato mortali distinguendi, aversio a Deo, bono incommutabili, et conversio ad creaturas, bonum commutabile. Aversioni a Deo debetur poena aeterna, et conversioni ad creaturas poena temporalis. 2) Ex delectatione et praesertim ex habitu peccati oriuntur in ho­ mine quaedam propensiones mentisque debilitates, quae reliquiae pec­ cati vocantur. 3) Hinc, in quolibet peccato mortali ultra culpam considerandae sunt poena aeterna, poena temporalis et reliquiae peccatorum. Et quae­ ritur, an per sacramentum poenitentiae haec tria simul cum culpa’ remittantur. 559. Placita theologorum. Aliqui catholici dixerunt poenam in sacra­ mento poenitentiae remitti quoad aeternitatem durationis non quoad tem­ poralem durationem. Ita Valentia 3. 1 2 3 De vera et falsa poenitentia, c. 9, n. 24; ML 40, 1121. III p., q. 86, a. 3 ad 3. In III p.. disp. 7, q. 14, p. 1. ART. HI. AN PER POENIT. REMITTATUR POENA 34I Alii verius docent poenam aeternam peccato mortali debitam una cum culpa remitti in sacramento poenitentiae, remanentibus partim poena tem­ porali et reliquiis peccatorum. 560. Errores, l.utherus, Calvinus et alii haeretici docuerunt post cul­ pam remissam nihil in anima relinqui, quod in hac vita vel futura sit Deo solvendum. Exinde negaverunt exsistentiam purgatorii, in quo poena tem­ poralis peccatis debita expietur. 561. Thesis I. Poena aeterna peccatis mortalibus, in quantum sunt aversio a Deo, debita remittitur per sacramentum poenitentiae simul cum culpa. Arg. 1) Ex Concilio Tridentino. Concilium Tridentinum docet in poenitentia contineri satisfactionem, «non quidem pro poma aeterna, quae vel sacramento vel sacramenti voto una cum culpa remittitur, sed pro poena temporali» 1. 2) Homo per remissionem culpae justificatur et fit haeres regni caelestis. Sed impossibile est, ut homo justus et haeres regni caelestis sit simul reatui poenae aeternae obnoxius, quia nemo potest ad gloriam et poenam aeternam simul addici. Ergo poena aeterna peccatis morta­ libus debita remittitur per sacramentum poenitentiae simul cum culpa. 562. Thesis II. Poena temporalis peccatis sive mortalibus sive venialibus debita non semper remittitur totaliter per sacramentum poe­ nitentiae, sed plerumque in peccatore post acceptam absolutionem re­ manet aliquid Deo solvendum. Nota. Minime negaverim partem poenae temporalis, vel etiam, si quando dolor excellens fuerit, ut in S. Paulo fuisse creditur, totam poenam tem­ poralem per sacramentum poenitentiae remitti. In sacramento enim poe­ nitentiae omnino requiruntur contritio et satisfactio, quae ordinatae sunt ad poenam etiam temporalem remittendam, et ubi intensa fuerit contritio, tota poena temporalis remitti potest. «Intensio contritionis, ait ad rem S. Thomas, potest attendi dupliciter: uno modo ex parte caritatis, quae di­ splicentiam causât, et sic contingit tantum intendi caritatem in actu, quod contritio inde sequens merebitur non solum culpae amotionem, sed etiam absolutionem ab omni poena. Alio modo ex parte doloris sensibilis, quem voluntas in contritione excitat; et quia ille etiam poena quaedam est, tan­ tum potest intendi, quod sufficiat ad deletionem culpae et poenae» 12. Hoc tamen raro fit, ut dicunt theologi catholici, et peccator plerumque post susceptum sacramentum poenitentiae remanet obnoxius poenae tem­ porali luendae. Arg. 1) Ex Concilio Tridentino. Sancta synodus hoc declaravit dicens: Si quis post acceptam justificationis gratiam cuilibet peccatori poenitenti ita culpam remitti et reatum poenae aeternae deleri dixerit, ut nullus remaneat reatus poenae temporalis exsolvendae vel in hoc saeculo, vel in juturo in purgatorio, antequam ad regna caelorum aditus patere possit, a. s. 3. 1 * 3 .Sess (>, Suppi., C. 14; Donz-Bannw., 807. q. 5, a. 2, (», can. 30; Donx-Bnnnw., M40. DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXIII. DE EFFECTIBUS SACK. POENIT. 342 2) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Productior est enim poena quam culpa; ne parva putaretur culpa, si cum illa finiretur et poena»1. S. Gregorius: «Delinquenti ergo Dominus nequaquam parcit, quia delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit»1 2. 3) Ex ratione, a) Peccator, Deum offendendo, et amcitiam su­ stulit et justitiam laesit. Quando autem per sacramentum poenitentiae cum Deo se reconciliat, amicitiam recuperat, sed justitiae non semper satisfacit. Sic etiam saepe contingit apud homines: «Quando offendens offensum verbis placat, nondum re subtracta restituta, fit recompen­ satio amicitiae, sed non justitiae» 3. b) Qui se poenitet de peccatis commissis, redit ad Deum, a quo discesserat per aversionem, ac destruit culpam et poenam aeternam aveisioni respondentem; sed non semper dolet tantum quantum dele­ ctatus est in conversione ad creaturas, nec satisfacit pro poena tempo­ rali respondente conversioni ad bonum commutabile. 563. Thesis III. Post susceptum sacramentum poenitentiae saepe remanent in homine reliquiae peccatorum, quamvis debilitatae ac di­ minutae. Arg. 1) S. Thomas dilucide hoc explicat dicens: «Deus totum ho­ minem perfecte curat; sed quandoque subito, sicut socrum Petri statim restituit perfectae sanitati, ita ut surgens ministraret illis, ut legi­ tur Luo., 4, 39; quandoque autem successive, sicut dictum est q. 44, a. 3 ad 2, de coeco illuminato (Mare., 8, 23). Quandoque autem prius remittit culpam per gratiam operantem, et postea per gratiam cooperantem successive tollit peccati reliquias»45. 2) Homo revera, cum se avertit a Deo et convertit ad creaturas, praesertim si post aversionem a Deo indulgeat delectationibus, acquirit vitiosas propensiones ad malum, sive per modum dispositionis sive etiam per modum habitus. Cum autem anima sanatur per gratiam, recuperat statum amicitiae cum Deo, sed illae propensiones manent, quousque per repetitionem actuum contrariorum destruantur. Hinc experientia quotidiana docet propensiores esse ad malum eos, qui peccatis multo tempore indulserunt, quam qui innocentiam vitae servaverunt. «Remanent tamen debilitatae et diminutae, ita quod homini non dominentur; et hoc magis per modum dispositionum quam per modum habituum, sicut etiam remanet fomes post baptismum» 1 2 3 1 5 In Joan. Evang., tr. 124, 5; ML 35, 1972. Moral., lib. 9, c. 34, η. 54; ML 75, 889. S. Thomae, In IV Sent., dist. 14, q. 2, a. 1, sol. 2. III p.. q. 86, a. 5 ad 1. III p., q. 86, a. 5. ART. IV. AN PECCATA VENIALIA REMITTANTUR, ETC. 343 ARTICULUS IV AN ET QUOMODO PECCATA VENIALIA REMITTANTUR PER SACRAMENTUM POENITENTIAE ET EXTRA SACRAMENTUM 564. Status quaestionis. «Peccatum veniale actuale, ait Billuart, est conversio inordinata ad bonum creatum sine aversione tamen a bono increato»1. Per inordinatam conversionem afficitur voluntas hominis ad bona creata, et retardat fervorem caritatis. In hac diminutione fer­ voris caritatis consistit macula peccati venialis seu peccatum veniale habituale;. Quaestio est, quomodo remittatur peccatum veniale habituale. 565. I. Viribus naturae obtineri nequit remissio -peccati venialis. Peccatum veniale, utpote retardans fervorem caritatis in ordine gra­ tiae, non remittitur nisi per applicationem meritorum Christi. Unde quilibet homo, quantumvis justus, indiget auxilio gratiae actualis ad obtinendam remissionem peccati venialis. 566. II. Homini exsistenti in peccato mortali non potest remitti pec­ catum veniale, nisi prius prioritate saltem naturae remittatur peccatum mortale. Ita .S. Thomas cum communi sententia 1 2. Remissio siquidem peccati venialis fit per opus satisfactorium Deo gratum in ordine supernaturali. Sed opera hominis exsistentis in pec­ cato mortali non sunt Deo grata in ordine supernaturali. Ergo. Ad rem S. Thomas: «Veniale autem peccatum... per accidens fit irremissibile peccato mortali conjunctum, in quantum est in subjecto privato gratia; et sic per accidens punitur poena aeterna»3* . 567. III. Peccatum veniale remitti non potest sine aliqua poeniten­ tia; non requiritur tamen poenitentia formalis, sed sufficit virtualis. Pars 1 a Non remittitur sine aliqua poenitentia. Arg. 1) S. Augustinus ajebat: «Nec quemquam putes ab errore ad veritatem, vel a quocumque seu magno seu parvo peccato ad cor­ reptionem sine poenitentia posse transire»1. 2) Ratio est conspicua, quia peccatum veniale non dimittitur, dum voluntas hominis peccato adhaeret. Voluntas autem hominis peccato adhaeret, quousque ab eo per displicentiam se avertat. Pars 2.a Ad remissionem peccati venialis non requiri­ tur poenitentia formalis sed sufficit virtualis. Formalis poenitentia est actus explicitus doloris, perfecti vel imper­ fecti, de peccatis commissis. Virtualis poenitentia est affectus «in Deum et res divinas, ut, quidquid sibi occurreret, quod eum ab hoc motu re­ tardaret, displiceret ei et doleret se commisisse, etiamsi actu de illo non cogitaret»5. 1 2 3 1 " De poenitentia, diss. 3, a. 2, § 1. S. Thomas, III p., q. 87, a. 4. De malo, q, 7, a. to. Ερ. <)3 ad Vincentium, n. 53; ML 33, 347. S. Thomas. Ill p., q. 87, a 1. DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXIII. DE EFFECTIBUS SACR. POENIT. 344 Haec virtualis poenitentia seu displicentia satis avertit voluntatem hominis justi a complacentia peccati venialis, atque idcirco est suffi­ ciens ad obtinendam remissionem peccati venialis. Aliqui theologi, ut Sasse1, merito dicunt in quolibet actu meritorio hominis justi reperiri hanc poenitentiam virtualem, aliis contradicen­ tibus 1 2. 568. IV. Cum peccatum veniale non contrarietur gratiae et cari­ tati, ad remissionem peccati venialis non requiritur infusio gratiae ha­ bitualis, sed sufficit influxus gratiae vel caritatis, qui importet actum explicitum vel implicitum poenitentiae. «Quia tamen in habentibus usum liberi arbitrii, in quibus solis possunt esse peccata venialia, non con­ tingit esse infusionem gratiae sine actuali motu liberi arbitrii in Deum et in peccatum, ideo quandocumque de novo gratia infunditur, peccata venialia remittuntur» 3. Hinc peccata venialia quandoque tolluntur per sacramenta et per infusionem gratiae, non semel extra sacramenta per poenitentiam sal­ tem virtualem etiam sine infusione gratiae, quatenus exercentur actus procedentes «ex gratia, per quam removeatur inordinata adhaesio ad rem temporalem» 4. 569. V. Modum remittendi peccata venialia dilucide explicat An­ gelicus dicens: «Ad remissionem venialis peccati non requiritur novae gratiae infusio, sed sufficit aliquis actus procedens ex gratia, quo ali­ quis detestetur peccatum veniale vel explicite vel saltem implicite, si­ cut cum aliquis ferventer movetur in Deum». «Et ideo triplici ratione aliqua causant remissionem venialium pec­ catorum. Uno modo, in quantum in eis infunditur gratia, quia per in­ fusionem gratiae tolluntur venialia peccata, ut supra dictum est articulo praecedenti. Et hoc modo per eucharistiam, et extremam unctionem, et universaliter per omnia sacramenta novae legis, in quibus confertur gratia, peccata venialia remittuntur. Secundo, in quantum sunt cum aliquo motu detestationis peccatorum, et hoc modo confessio generalis, tunsio pectoris et oratio dominica operantur ad remissionem venialium peccatorum; nam in oratione dominica petimus: «Dimitte nobis debita nostra». Tertio modo, in quantum sunt cum aliquo motu reverentiae in Deum et ad res divinas; et hoc modo benedictio episcopalis, aspersio aquae benedictae, quaelibet sacramentalis unctio, oratio in ecclesia de­ dicata, et si aliqua alia sunt hujusmodi, operantur ad remissionem ve­ nialium peccatorum»56 . «Omnia ista causant remissionem peccatorum venialium, in quan­ tum inclinant animam ad motum poenitentiae, qui est detestatio pec­ catorum vel implicite vel explicite» ®. Juxta haec Angelici principia, peccata venialia remittuntur: 1 2 3 4 5 6 De poenitentia, sect. 3, c. 7, assert. 3. Cfr. Billuart, De sacramento poenitentiae, S. Thomas, III p., q. 87, a. 2. S. Thomas, IIT p., q. 87, a. 2 ad 3. III p., q. 87, a. 3. III p., q. 87, a. 3 ad 1. diss. 3, a. 2, § 1. ART. IV. AN PECCATA VENIALIA REMITTANTUR, ETC. 345 1) Per sacramentum -poenitentiae et per alia novae legis sacramenta ex opere operato. Sacramenta enim novae legis producunt gratiam. Quoties autem infunditur gratia adultis, eorum liberum arbitrium movetur in amorem Dei detestationemque peccati, et hoc motu animae tollitur peccatum veniale. 2) Per contritionem perfectam extra sacramenta. Contritio enim per­ fecta delet peccata etiam mortalia. Attritio supernaturalis probabilius tollit peccata venialia justi. Id innuere videtur Concilium Tridentinum, cum docet peccata venialia non solum per sacramentum poenitentiae sed multis etiam aliis mediis ex­ piari posse1. 3) Per sacramentalia ex opere operantis. Sacramentalia ex sua institutione nata sunt excitare in nobis pios motus vel detestationis peccatorum vel reverentiae in Deum, in quibus includitur virtualis displicentia peccatorum. Per detestationem autem et displicentiam virtualem delentur peccata venialia. Dixi ex opere operantis. Plures theologi ut Solus, Canus, Valentia et alii 1 2 docuerunt sacramentalia delere peccata venialia ex opere ope­ rato, sed I 'azquez, Suarez, Salmanticenses morales, Billuart et alii 3 me­ lius dixerunt sacramentalia tollere peccata venialia ex opere operantis tantum. 570. VI. Per dolorem universalem, qui saltem virtualiter se exten­ dat ad omnia peccata venialia, cuncta delentur; per dolorem vero limita­ tum ea remittuntur, ad quae virtualiter se extendit. Dolor quippe ea remittit peccata, ad quae virtualiter se extendit; atque ideo dolor universalis remittit omnia, et particularis ea, ad quae se extendit. Ex hoc sequitur unum peccatum veniale posse in homine justo sine alio remitti, si quis de uno dumtaxat doleat 4. Ea vero peccata venialia, quibus voluntas afficitur, non remittun­ tur per dolorem de aliis peccatis elicitum 5. 571. VII. Peccata venialia, quibus homo decedit ex hac vita, remit­ tuntur ei post mortem per actum perfectae caritatis in Deum ipsis venia­ libus repugnantem. 1) Supponit conclusio aliquos ex hac vita decedere cum peccatis venialibus. Qui enim de peccatis venialibus actu vel habitu compla­ centes repente vel in somnis moriuntur, ferunt peccata venialia ex hac vita. 2) Deinde certum est culpam peccati venialis remittendam esse, 1 Sess. 14, c. 5; Denz-Bannw., 899. Cfr. Gabriel a S. Vincentio, De sacramento poenitentiae., disp. 2, q. 9; et Salmanticenses morales, De sacramento poenitentiae, c. 5. n. 34. 2 Sotus, In IV Sent., dist. 15, q. 2, a. 3; Canus, De locis, lib. 12, c. 12 ad 9; Valentia, In III p , disp. 7, q. 4, p. 1; «Est autem hic». 3 Vazquez, I η III p., q. 87, a. 3, dub. 1; Suarez, De poenitentia, disp. 12, s 2: Salm. morales. De sacr poenit , c.5. n. 50; Billuart, De s. poenit., diss. 3, a. 2. 4 Cfr S. Thomas, III ρ , q. 87. a 3 ad 2; Salm, morales. De s. poenit., c. 5. 4 Cfr 8. Thomas, 111 p , q. 87, a 3 ad 2. 346 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXIII. DE EFFECTIBUS SACR. POENIT. antequam homo ad beatitudinem perveniat, quia nihil inquinatum in­ trabit in regnum caelorum. 3) Quomodo haec peccata post mortem dimittantur, explicat An­ gelicus dicens: «De peccato veniali quidam dixerunt, quod in habenti­ bus caritatem semper dimittitur in hac vita quantum ad culpam, sed post hanc vitam dimittitur quantum ad poenam, per poenae scilicet solutionem. Sed hoc quidem satis probabile videtur in his, qui cum usu rationis ex hac vita recedunt: non enim est probabile, quod aliquis in caritate exsistens et cognoscens sibi mortem imminere, non moveatur motu caritatis et in Deum et contra omnia peccata, quae fecit; etiam venialia; et hoc sufficit ad remissionem venialium quantum ad culpam, et fortassis etiam quantum ad poenam, si sit intensa dilectio. Sed quandoque contingit, quod aliqui in actibus peccatorum venialium, vel in proposito venialiter peccandi occupantur somno vel aliqua passione auferente usum rationis, et praeveniuntur morte, antequam possint ha­ bere usum rationis. Quibus manifestum est, quod in hac vita peccata venialia non dimittuntur, et tamen propterea non impediuntur perpe­ tuo a vita aeterna, ad quam nullo modo perveniunt, nisi omnino im­ munes ab omni culpa effecti. Et ideo oportet dicere, quod venialia remittuntur eis post hanc vitam etiam quantum ad culpam, eo modo, quo remittuntur in hac vita, scilicet per actum caritatis in Deum, re­ pugnantem venialibus in hac vita conmmissis. Quia tamen post hanc vitam non est status merendi, ille dilectionis motus in eis tollit quidem impedimentum venialis culpae, non tamen meretur absolutionem vel diminutionem poenae, sicut in hac vita»'. Angelico subscribunt Scotus, Capreolus, Suarez, Salmanticenses morales, et alii communiter12. ARTICULUS V UTRUM ET QUO GRADU VIRTUTES INFUSAE PER PECCATUM AMISSAE RECUPERENTUR PER POENITENTIAM 3 572. Status quaestionis. 1) Virtutes infusae, exceptis plerumque fide et spe, amittuntur per peccatum mortale, quia, cum radicentur in caritate, amissa semel caritate, ipsae pereunt. 2) Verum homo per poenitentiam restituitur ad vitam spiritualem et ad caritatem, et quaestio est, an virtutes infusae, quae ante pecca­ tum erant in anima, recuperentur, et quatenus affirmative, quo gradu per poenitentiam restituantur animae. 573. Placita theologorum, i) Concors theologorum sententia docet virtutes infusas per peccatum amissas restitui animae per poenitentiam. 1 De malo, q. 7, a. 11. 2 Scolus, In IV Sent., dist. 21, q. 1; Capreolus, In IV Sent., dist. 21, q. I, a. 1; Suarez, De poenitentia, disp. 11, sect. 4, n. 9 sqq.: Salmanticenses morales, De sacramento poenitentiae, c. 5, n. 51. 3 Virtutes acquisitae non per poenitentiam sed actuum repetitione recupe­ rantur. ART. V. UTRUM ET QUO GRADU VIRTUTES INFUSAE RECUPERENTUR, ETC. 347 2) ' Juxta Suarez restituuntur in majori gradu, quam habebant ante peccatum *; sed juxta alios verius in majori, aequali, vel raonori gradu secundum uniuscujusque dispositionem. Ita S. Thomas, Sylvius et alii 1 2. 574. Thesis I. Homo per poenitentiam recuperat omnes virtutes infusas per peccatum mortale amissas, quae ex sua natura recuperabiles sunt. Arg. 1) Concilium Tridentinum ait: «In ipsa justificatione cura re­ missione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur, fidem, spem, et caritatem» 3. 2) S. Thomas: «Relinquitur, quod per poenitentiam gratia homini infundatur. Ex gratia autem consequuntur omnes virtutes gratuitae, sicut ex essentia animae fluunt omnes potentiae»4. Ergo per poeniten­ tiam omnes virtutes recuperantur. Dixi: quae ex sua natura recuperabiles sunt. Sunt enim aliquae vir­ tutes vel potius dignitates, ut innocentia et viiginitas, quae materiali­ ter recuperari nequeunt. De virginitate ait S. Thomas: «Ille, qui virgi­ nitatem peccando amisit, per poenitentiam non recuperat virginitatis materiam, sed recuperat virginitatis propositum»5. 575. Thesis II. Virtutes infusae quandoque in majori gradu, quan­ doque in aequali, et quandoque in minori, quam erant ante peccatum, per poenitentiam homini restituuntur. Rationem hujus theseos adducit S. Thomas his verbis: «Motus liberi arbitrii, qui est in justificatione impii, est ultima dispositio ad gratiam. Unde in eodem instanti est gratiae infusio cum praedicto motu liberi arbitrii, ut in secunda parte habitum est (I-II, q. 113, a. 5 et 7), in quo quidem motu comprehenditur actus poenitentiae, ut supra dictum est, q. 86, a. 2. Manifestum est autem, quod formae, quae possint recipere magis et minus, intenduntur et remittuntur secundum diversam dispo­ sitionem subjecti, ut in secunda parte habitum &sV(I-II, q. 52, a. 1 et 2; et q. 66, a. 1). Et inde est, quod secundum quod motus liberi ar­ bitrii in poenitentia est intensior vel remissior, secundum hoc poenitens consequitur majorem vel minorem gratiam. Contingit autem intensio­ nem motus poenitentis quandoque proportionatum esse majori gratiae, quam fuerit illa, a qua ceciderat per peccatum, quandoque autem aequali, quandoque vero minori. Et ideo poenitens quandoque resurgit in majori gratia, quam prius habuerat, quandoque autem in aequali, quandoque etiam in minori; et eadem ratio est de virtutibus, quae ex gratia consequuntur» ®. 1 2 3 4 5 ° Opusculo V, Relectio de rep. merit., disp. 2, sect. 3, n. 58. S. Thomas, III p., q. 89, a. 2; Sylvius, In III p., q. 89, a. 2. Sess. 6, c. 7; Denz-Bannw., 800. III p., q. 89, a. 1. ll-ll, q. 152, a. 3 ad 3. /// p.. q. 89, a. 2. •η 34® Dii SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXIII. DE EFFECTIBUS SACK. POENIT. ARTICULUS VI UTRUM MERITA PER PECCATUM MORTIFICATA PER POENITENTIAM REVIVISCANT 576. Status quaestionis. 1) Quadruplicis generis sunt opera, quae ab homine fiunt, viva scilicet, mortua, mortifera et mortificata. Opera viva sunt, quae procedunt ex gratia et caritate in anima exsistente, ut amor Dei supernaturalis in justo. Mortua dicuntur, quae ex objecto quidem sunt bona, sed fiunt ab homine spiritualiter mortuo, et non procedunt a gratia sanctificante, ut oratio peccatoris. Mortifera sunt, quae homi­ nem mactant, id est, gratiam expellunt, vitamque spiritualem de­ struunt. Mortificata vocantur, quae aliquando fuerunt viva, sed adve­ niente peccato mortali, carent influxu spirituali1. 2) Opera viva per poenitentiam, licet ratificentur, non reviviscunt; mortua, quae nunquam meritum habuerunt, reviviscere nequeunt; mor­ tifera, quae sunt peccata, per poenitentiam destruuntur. Quaestio est, an opera, quae fuerunt viva, et per peccatum mortificata sunt, per poenitentiam acquirant statum pristinum, id est, meritum vitae aeter­ nae et jus ad beatitudinem, quod ante peccatum habuerunt. 577. Error. «Quidam dixerunt, ait Angelicus, quod opera meritoria per peccatum sequens mortificata non reviviscunt per poenitentiam subsequentem, considerantes, quod opera illa non remanent, ut iterum vivifi­ cari possint» 1 2. Sed hunc errorem statim refutat ipse dicens: «Hoc impedire non potest, quin vivificentur; non enim habent vim perducendi in vitam aeternam (quod pertinet ad eorum vitam) solum, secundum quod actu exsistunt, sed etiam postquam actu esse desinunt, secundum quod remanent in acceptatione divina. Sic autem remanent, quantum est de se, etiam postquam per pec­ catum mortificantur» 3. 578. Thesis. Opera meritoria per peccatum mortale mortificata reviviscunt per poenitentiam, quatenus recuperant vim perducendi homi­ nem ad vitam aeternam. Arg. 1) E.x S. Scriptura, a) Dominus per Joelem ait: Reddam vobis (poenitentibus) annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo*. Quod explicans ait S. Hieronymus: «Si autem post poenitentiam tan­ tam ubertatem Deus rerum omnium pollicetur, quid respondebit No­ vatus negans poenitentiam, et reformari posse peccatores in pristinum statum, si digna fecerint opera poenitentiae?» °. b) Apostolus ad hebraeos: Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui mini1 2 3 1 6 Cfr Billuart, De sacramento poenitentiae, diss. 3, a. 5, S 1. III p.. q. 89, a. 5. III p·, q. 89, a. 5. Joel., 2, 25. In Joelem, 2, 25; MI. 25, 974. ART. VI. AN PER POENIT. MERITA REVIVISCANT 349 strastis sanctis et ministratis1. Concilium Tridentinum docet haec verba applicanda esse «justificatis hominibus, sive acceptam gratiam perpe­ tuo conservaverint, sive amissam recuperaverint»12. c) Apostolus iterum: Tanta passi estis sine causa3. Si tamen sine causa 3. Hunc textum S. Joannes Chrysostomus exponit de reviviscen­ tia meritorum45*. Et S. Hieronymus diserte ait: «Quas (persecutiones) frustra arguuntur fuisse perpessi (galatae), si a gratia Christi recedant, propter quam tanta perpessi sunt. Simul et illa spes, quod quicumque ob Christi fidem laboraverit et postea lapsus fuerit in peccatum, sicut priora sine causa dicitur passus fuisse, dum peccat, sic rursum non per­ dat ea, si ad pristinam fidem et antiquum studium revertatur» s. Aliqui theologi ac commentaristae, ut Pesch, Cornely et alii ®, cen­ sent haec Apostoli verba ad hebraeos intelligenda esse de judaeis non lapsis, et non referri ad reviviscendam meritorum, sed aliqui SS. Pa­ tres, ut vidimus, ea interpretati sunt de meritis mortificatis et per poenitentiam recuperatis. «Quaecumque demum, ait ad rem Lehmkuhl, fuerit vera Apostoli intentio, ex interpretatione multorum Patrum ha­ bemus argumentum traditionis, persuassionem de reviviscentia merito­ rum Ecclesiae semper insedisse»7. 2) Ex ratione S. Thomae: «Quod isti, qui ea fecit, non sint effi­ cacia ad ducendum in vitam aeternam, provenit ex impedimento pec­ cati supervenientis, per quod ipse redditus est indignus vita aeterna. Hoc autem impedimentum tollitur per poenitentiam in quantum per eam remittuntur peccata. Unde restat, quod opera prius mortificata per poenitentiam recuperant efficaciam perducendi eum, qui fecit ea, in vitam aeternam, quod est ea reviviscere» 8. Ex hoc patet opera viva facta in caritate proprie non mori peccato superveniente, sed impediri ab effectu consequendo per impedimentum superveniens ex parte operantis 9. Hic agendum esset de mensura, qua opera mortificata reviviscunt per poenitentiam, sed de hoc satis dictum est in tractatu De gratia n. 347 sq. 1 Hebr., 6, io. 2 Sess. b, c. l6; Denz-Bannw., 809. Cl. Pesch defendit S. Paulum non hic agere de judaeis, qui defecerunt, sed de mercede aeterna omnibus justis retribuen­ da; De sacramento poenitentiae, 320 et 326. S. Epiphanius e contra textum explicat de reviviscentia meritorum (Haer. 59, n. 2; MG 41, 1019). 3 Gal., 3. 4. 1 Comment, ad Galatas, 3, 2; MG 61, 650. 5 Comment, ad Gal., lib. 1, c. 3; MI. 2 6, 376. ° Pesch, De sacramento poenitentiae, n. 320; Cornely, Comment, ad Gal., 3, 4. 7 Editio Sasse, De sacramento poenitentiae, sect. 3, c. 6, th. 36, p. 223 in nota addita a Lehmkuhl. 8 S. Thomas, III p., q. 89, a. 5. s Cfr. S. Thomas, III p., q. 89, a. 5 ad 2. 35° DE SACRAMENTIS. SECT. V. β. XXXIV. DE REDITU PECCATORUM QUAESTIO XXXIV DE REDITU PECCATORUM PER POENITENTIAM DIMISSORUM ARTICULUS UNICUS UTRUM PECCATA PER POENITENTIAM SEMEL DIMISSA REDEANT PER SEQUENS PECCATUM 579. Status quaestionis. 1) Peccatum, in quantum est actio in­ dividua, si semel remittatur, idem in individuo redire nequit, «quia, ut optime ait Angelicus, quod omnino in nihilum decidit, idem numero resumi non frotesti>x. Fuit actus liberi arbitrii, qui in nihilum decessit, nunquam rediturus. 2) Experientia tamen quotidiana nos docet peccatum remissum quoad identitatem specificam saepe redire, quia eumdem specie actum peccati saepe repetimus. 3) Quaestio est, an macula et reatus poenae aeternae peccatorum praecedentium, quae remissa sunt per poenitentiam, redeant per pec­ catum sequens. Quod ut recte intelligatur, observandum est cum S. Thoma duo esse consideranda in peccato mortali, aversionem scilicet a Deo et conver­ sionem ad bonum creatum. «Quidquid autem est ex parte aversionis in peccato mortali, secundum se consideratum, est commune omnibus pec­ catis mortalibus, quia per quodlibet peccatum mortale homo avertitur a Deo. Unde et per consequens macula, quae est per privationem gra­ tiae, et reatus poenae aeternae communia sunt in omnibus peccatis mortalibus... Sed ex parte conversionis peccata mortalia sunt diversa, et interdum contraria. Unde manifestum est, quod ex parte conversio­ nis peccatum mortale sequens non facit redire peccata mortalia prius abolita». «Verum, quia aversio in peccato mortali ex conversione quodammodo causatur, recipiunt ea, quae sunt ex parte aversionis, quodammodo di­ versitatem per comparationem ad diversas conversiones, sicut ad diver­ sas causas, ita quod sit alia aversio, et alia macula, et alius reatus, prout consurgit ex alio et alio actu peccati mortalis.» «Et hoc modo in quaestionem vertitur, utrum macula et reatus poenae aeternae,, secundum quod causabantur ex actibus peccatorum prius dimissorum, redeant per peccatum mortale sequens»12. 580. Errores, i) Testibus Petro Lombardo et S. Thoma, quibusdam visum est peccata mortalia semel dimissa simpliciter per sequens pecca­ tum redire 3. 1 In IV Sent., dist. 22, q. 1, a. 1, sol. 1. 2 S. Thomas, III p., q. 88, a. I. 3 Petrus Lombardus, IV Seni., dist. 22, nn. 1-2; Ml. 192, 898; S. Thomas, III p„ q. 88, a. I. ART. I. QUID SIT INDULGENTIA SSI 2) «Alii dixerunt, quod non redit peccatum dimissum per quodlibet peccatum sequens, sed per quatuor tantum; scilicet, per odium fraternum, per apostasiam a fide, et per contemptum confessionis, et per hoc quod aliquis dolet se poenituisse. Unde fecerunt versus: Fratres odit, apostata fit, spernitque fateri, poenituisse piget; pristina culpa redit* ‘. 3) «Alii, ponentes peccata redire, dixerunt, quod Deus non remittit pec­ cata poenitenti postmodum peccaturo secundum praescientiam, sed solum secundum praesentem justitiam» 12. 581. Thesis. catum sequens. Peccata semel a Deo dimissa non redeunt per pec­ Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apud Ezechielem ait Dominus: Impie­ tas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua... Omnia peccata ejus, quae peccaverit, non imputabuntur ei3. 2) Ex ratione. Si peccatum dimissum rediret quoad maculam vel culpam, actus, qui in nihilum redactus est, exerceret vim suam impe­ diendi homines a consequenda salute. Hoc autem impossibile est, quia, quod in nihilum transiit, nihil potest efficere. Ergo 4. 3) Ex alia ratione. Quod Deus semel destruxit, non resurgit. Sed Deus destruxit peccatum in justificatione hominis. Ergo. QUAESTIO XXXV DE INDULGENTIIS ARTICULUS I QUID SIT INDULGENTIA 582. I. Nomen. Multiplici sensu sumitur vocabulum indulgen­ tia. Theodorus a Spiritu Sancto5* quatuor enumerat ejus acceptiones. Sumitur: 1) «Pro illicita quadam lenitate, quae malum impune permittat, aut malo viam aperiat». _Hoc sensu Quintiliianus ait: «Mollis illa edu­ catio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes et mentis et corporis frangit»®. 2) «Pro quadam facilitate respectu subditorum .et inferiorum... quae exactioris vitae rigorem temperet». In hac acceptione Apostolus fecit virginibus nubendi facultatem secundum indulgentiam non secun­ dum imperium 7. 3) «Pro pulchritudine et formae elegantia». Ad rem inter­ rogat Quintillianus: «Si filio obtigerit indulgentior facies, vultus erectior, 1 2 3 '* 5 n ’ S. Thomas, In IV Sent., dist. 22, q. 1, a. I. S. Thomas,1/// p., q. 88, a. I. Ezcch., 33, 12-16. Cfr. Capreolus, In IV Sent., dist. 22, q. 2, a. 1. Tractatus dogm. moralis de indulgentiis, diss. prooem., § 1. Instil , lib. 1, c, 2. / Cor., 7, 6 et 25. DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXV. DE INDULGENTIIS 35 2 refugiet mater amplexus?» *. 4) «Pro cessione debiti vel actionis, cujus habemus jus adversus alterum». Apposite de hoc S. Augustinus: «Ne desperatione homines pejus viverent, promisit (Deus) indulgentiae portum» 1 2. Ex hac quarta acceptione videtur nomen indulgentiae fuisse usui ecclesiastico accommodatum, ut significaret remissionem poenae tem­ poralis. 583. II. Definitio. Indulgentia recte definitur: Remissio poenae temporalis pro peccatis actualibus quoad culpam jam dimissis Deo debi­ tae, ab auctoritate ecclesiastica homini baptizato extra sacramentum poe­ nitentiae concessa per applicationem satisfactionum, quae sunt in thesauro Ecclesiae. Dicitur 1) Remissio, id est, relaxatio, qua homini extinguitur vel solvitur debitum. Disputatur, an haec remissio fiat per absolutionem datam ab habente jurisdictionem, vel sit solutio pretii ad redimendum debitum. Diversi diversimode rem explicant, sed verius mihi videtur indul­ gentiam pro vivis esse absolutionem, quatenus habet adnexam solu­ tionem, et indulgentiam pro defunctis esse solutionem per modum suffragii. Utrumque docet Codex Juris Canonici his verbis: «Quam (indulgen­ tiam) ecclesiastica auctoritas ex thesauro Ecclesiae concedit pro vivis per modum absolutionis, pro dejunctis per modum su ifragiis 3. Indulgentia igitur conceditur vivis per actum judicialis potestatis. Auctoritas ecclesiastica illam concedens utitur potestate ligandi vel solvendi, profertque sententiam absolutoriam sine strepitu judiciali, condonando homini debitum, quod habet coram Deo4. Habet tamen solutionem connexam, quatenus haec remissio fit per quamdam satisfactionem, non propriam debitoris, sed Jesu Christi ac Sanctorum, quorum satisfactiones applicantur debitori. Indulgentia vero pro dejunctis est solutio, quatenus nomine Ecclesiae satisfactiones Christi et Sanctorum suppliciter offeruntur Deo pro de­ functis per modum suffragii. 2) Poenae temporalis. Tum in sacramento poenitentiae tum in actu perfectae contritionis, remittitur peccatori culpa mortalis et poena aeterna, sicut etiam per poenitentiam saltem virtualem remittitur culpa peccati venialis, sed relinquitur plerumque debitum poenae temporalis utriusque culpae. Remissio hujus poenae temporalis dicitur indulgentia. Ante hanc remissionem poenae temporalis remitti oportet peccata quoad culpam per poenitentiam sive in re sive in voto. Unde bullae ac constitutiones pontificiae, quibus conceditur indulgentia, loquuntur de remissione poenae temporalis. Quidam veteres theologi, putantes peccatum veniale consistere in rea­ tu poenae temporalis, dixerunt peccata venialia remitti posse sola in­ 1 2 3 4 Declamat. iS, c. io. Enarrat, in ps. ror, serm. i, n. to; ML 37, 1301. Codex Juris canonici, can. 911. Cfr. Boringer, Les indulgences, part. I, § 5. ART. t. QUID SIT INDULGENTIA 353 diligentia, imo Paludanus, qui recte censebat de natura peccati venialis habitualis, ait: «Potest etiam, ut videtur, per indulgentiam, in quantum habet rationem cujusdam absolutionis, remitti veniale quoad culpam» ·. Sed verius docent theologi communiter in peccato veniali haberi culpam et poenam temporalem, et culpam sine aliqua poenitentia saltem vir­ tual! deleri non posse. 3) Pro peccatis actualibus quoad culpam jam dimissis. Pro pecca­ tis quidem actualibus, quia poena debita peccato originali remittitur in baptismo, et non pertinet ad indulgentiam. Quoad culpam jam di­ missis, quia poena debita peccatis, sive mortalibus sive venialibus, remitti nequit, antequam dimittatur culpa. Culpa enim secum fert reatum poenae. 4) Deo debitae. Poenae siquidem civiles, ut restitutiones facien­ dae, et satisfactiones aliis hominibus vel societati debitae, non remit­ tuntur per indulgentiam, sed solummodo poenae temporales in foro Dei debitae, quae praecipue in purgatorio essent solvendae. Hinc damnatur propositio 19 Lutheri: «Indulgentiae his, qui veraciter eas consequun­ tur, non valent ad remissionem poenae pro peccatis actualibus debitae apud divinam justitiam»123. Erraverunt pariter pistorienses, quando dixerunt indulgentiam non aliud esse quam «remissionem partis ejus poenitentiae, quae per cano­ nes statuta erat peccanti» s. Unde pervertunt doctrinam catholicam, qui dicunt indulgentiam non esse nisi declarationem, qua dicitur peccatorem sufficienter pro peccatis commissis satisfecisse. 5) Ab auctoritate ecclesiastica concessa. Cum enim indulgentia sit quaedam judicialis quasi sententia, qua poenae peccatis coram Deo de­ bitae relaxantur, non potest nisi ab habente auctoritatem in foro ex­ terno Ecclesiae concedi. 6) Homini baptizato. Per has particulas designatur subjectum in­ dulgentiae, quod non potest esse nisi homo baptizatus. Auctoritas enim ecclesiastica nullam habet jurisdictionem in homines non baptizatos. 7) Extra sacramentum poenitentiae. Dupliciter potest remitti poe­ na temporalis Deo debita, per absolutionem scilicet in sacramento poeni­ tentiae, et per indulgentiam extra sacramentum poenitentiae. Sed est differentia inter utrumque. Sacramentum poenitentiae, quatenus est instrumentum a Christo Domino institutum, applicat homini passionem Christi, et remittit directe et per se culpam, et ex consequenti poenam per modum condignae satisfactionis; indulgentia e contra non est instrumentum sed remissio poenae temporalis, quatenus auctoritas ecclesiastica per judicialem potestatem applicat peccatori satisfactiones Christi atque sanctorum 4. 8) Per applicationem Satisfactionum, quae sunt in thesauro Ecclesiae. In IV Sent., dist. 21, q. 1 in fine. Prop. 10; Denz-Bannw., 759. Prop. 40; Denz-Bannw., 1540. 4 Cfr. Theodorus a Spiritu Sancio. De indulg., p. i, c. 6, a. i «His modis»; et Sotus, />i IV Sent . dint. 21, q. 1, a. 3. 1 2 3 23 354 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXV. DE INDULGENTIIS His verbis significatur indulgentiam non esse meram condonationem sed absolutionem et solutionem debiti ex alienis operibus poenalibus, scilicet, ex satisfactionibus Christi et sanctorum, quae, ut dicemus in­ ferius, remanent in thesauro Ecclesiae. ARTICULUS II QUOTUPLEX SIT INDULGENTIA 584. I. Indulgentia potest esse plenaria vel partialis. Indulgentia plenaria seu totalis est remissio totius poenae temporalis, quam pecca­ tor debet coram Deo; partialis dicitur remissio partis poenae temporalis coram Deo debitae secundum formam concessionis. 1) Indulgentia plenaria aliquando olim dicebatur plena, plenior et plenissima1, cujus distinctionis explicatio non una est apud auctores. Sotus putavit hanc gradationem initium habuisse in exaggeratione con­ donatorum 1 2. Juxta Paludanum et alios «plenaria intelligitur de poenis peccatorum mortalium remissorum; plenior de ipsis una cum culpis ve­ nialium; sed plenissima de absolutione ab omni poena et veniali culpa» 3. Juxta Lehmkuhl et alios plena est remissio, quae ad poenas canonice impositas et eam poenae Deo debitae partem respondeat; plenior, quae ad poenas et impositas et secundum canones imponendas se extendit; plenissima, quae ad remissionem omnis poenae Deo debitae, etiamsi excedat debitum secundum canones imponendum respondet 4. Alii, ut Suarez, Theodorus a Spiritu Sancto, Collet et alii defendunt praefatas indulgentias inter se non differre, sed distinctionem indulgentiae in ple­ nam, pleniorem et plenissimam explicandam esse penes privilegia et indulta specialia, quae in concessione indulgentiarum ac jubilaei lar­ giuntur 56 . Haec distinctio nunc evanuit, et quaelibet indulgentia plenaria est remissio totius poenae temporalis coram Deo debitae. Ad intelligentiam tamen hujus indulgentiae plenariae prae oculis haberi oportet id, quod supra diximus, scilicet, poenam peccatorum re­ mitti non posse, nisi prius remittatur culpa. Quando fideles lucrantur indulgentiam plenariam, recipiunt remissionem totius poenae, quae de­ betur peccatis quoad culpam dimissis, atque ideo remissionem totius poenae peccatis mortalibus remissis debitae, sicut etiam remissionem poenae debitae peccatis venialibus, de quibus dolent, sed non remissio­ nem poenae temporalis debitae peccatis venialibus, quibus afficiuntur. 1 Haec distinctio venit in Constitutione Bonifacii VIII, cujus initium «Anti­ quorum», in Extrav. commun, de poenitentia et remissione data pro jubilaeo anni 1300. 2 In IV Sent., dist. 21, q. 2, a. 1 «Praeter haec». 3 Apud Solum, In IV Seni., dist. 21, q. 2, a. 1. 4 Lehmkuhl, vol. 2. n. 662. Hanc explicationem tenuerunt Navarrus, Com­ mentarium de indulg. et jubil., notabili 9; et S. Bellarminus, De indulgentiis, c. 9. 6 Suarez, De poenitentia, disp. 50, sect. 4, n. 7; Theodorus α Spiritu Sancto, Tractatus de indulgentiis, p. 1, c. 6, a. 2; Collet, De indulgentiis, c. 1, n. 9. ART. III. AN EXSISTAT THESAURUS ECCLESIAE 355 Hinc contingere potest, et saepe contingit, ut quis lucretur indulgen­ tiam plenariam partialiter, et indigeat novo dolore et nova indulgentia, ut omnino a debito coram Deo 'liberetur. Qui enim de omnibus peccatis mortalibus et de decem peccatis venialibus dolet, et aliis decem peccatis venialibus afficitur, lucrando indulgentiam plenariam liberatur a poena peccatis mortalibus et decem peccatis venialibus debita, et retinet poe­ nam debitam decein peccatis venialibus non remissis1. Ex hoc sequitur valde conveniens esse renovare saepe dolorem de peccatis etiam venialibus, et lucrari plures indulgentias plenarias. 2) Indulgentia partialis est, ut diximus, remissio partis poenae tem­ poralis secundum formam concessionis. Si cui habenti debitum poenae temporalis ad octo, concedatur indulgentia partialis ad decem, haec indulgentia evadit plenaria per accidens. Antiquitus indulgentia partialis non semel concessa fuit his vel si­ milibus terminis: Concedimur remissionem tertiae partis peccatorum, sum­ pto vocabulo «peccatorum» pro reatu poenae, et significabatur tertiam partem debiti poenae temporalis relaxari. Saepius nunc conceditur indulgentia partialis tot dierum, annorum et quadragenarum, et sensus est per talem indulgentiam remitti coram Deo quantitatem poenae pro peccatis, quae antiquis poenitentiis canonicis totidem dierum, annorum et quadragenarum remittebatur coram Deo. Falluntur, qui dicunt per indulgentiam quinquaginta dierum diminui tempus purgatorii per quinquaginta dies. Antiquitus difficilius conce­ debatur indulgentia fidelibus, et loco ejus lapsis contritis adsignabatur poenitentia ad determinatum tempus. Cum igitur conceditur indulgen­ tia centum dierum, conceditur remissio poenae, quae per poenitentiam publicam centum dierum relaxata fuisset secundum veteres canones. 585. II. Indulgentia tum plenaria tmn partialis dividitur in per­ sonalem, realem et localem. Personalis est, quae uni vel pluribus perso­ nis tanquam favor vel gratia datur, easque, quocumque ierint, afficit. Realis dicitur, quae rei vel objecto cuipiam, ut coronis, numismati­ bus, etc., adhaeret. Localis nuncupatur, quae in favorem quidem per­ sonae conceditur, sed inhaeret alicui loco, ut ecclesiae, oratorio, etc., in ordine ad personas. 586. III. Indulgentia potest esse perpetua vel temporaria, prout in perpetuum vel ad certum tempus ab auctoritate ecclesiastica con­ ceditur. ARTICULUS III UTRUM IN ECCLESIA EXSISTAT THESAURUS COMMUNIS, CONTINENS SATISFACTIONES CHRISTI ET SANCTORUM 587. Status quaestionis. 1) Indulgentia non est mera condonatio poenae sed absolutio cum solutione debiti. Cum haec solutio fiat satis­ factionibus, non quidem propriis debitoris, sed alienis, nempe Christi et sanctorum, operae pretium est investigare, an in Ecclesia exsistat 1 Cfr. Lohmkuhl, n. 6b8, 356 DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXV. DE INDULGENTIIS thesaurus, in quo reserventur satisfactiones aptae ad solvendum Deo debitum poenae temporalis, quod post remissionem culpae saepe re­ manet in anima. 2) Hic thesaurus, cujus nomen videtur primum inveniri apud Ale­ xandrum Alensem et S. Albertum Magnum l, dicitur esse cumulus satis­ factionum ' Christi et sanctorum Ecclesiae relictus, ut ab auctoritate ecclesiastica fidelibus applicetur. 588. Errores, r) Lutherus, scripto de virtute indulgentiarum volu­ mine, plurima contra indulgentias evomuit. Conclusionibus 56 et 58 de thesauro ait: «Thesauri Ecclesiae, unde Papa dat indulgentias, non sunt merita Christi et sanctorum»1 2. Deinde ajebat: «Quod sit thesaurus indul­ gentiarum, nego, donec docear» 3. 2) Calvinus pariter exprobrat hanc doctrinam, et thesaurum Ecclesiae despective vocat «horreum»4. 3) Synodus pistoriensis docuit «scholasticos in suis subtilitatibus in­ flatos invexisse thesaurum male intellectum meritorum Christi et san­ ctorum» 56 *. 4) Ex catholicis unus, Mayronus, impugnavit exsistentiam thesauri Ecclesiae, putans Christum accepisse completam meritorum suorum ac satisfactionum renumerationem, et nihil in thesauro reliquisse °. 5) Holden haec scripsit: «Caetera omnia dubia sunt et a theologis in utramque partem agitata, nimirum, an sit thesaurus aliquis meritorum et satisfactionum in Ecclesia (ut supra notavimus), cujus dispensatores sint Romani Pontifices et reliqui Ecclesiae Pastores» ’. 589. Thesis. Exstat in Ecclesia thesaurus spiritualis ex Christi sanctorumque satisfactionibus constans, quem ad temporalis poenae re­ missionem nobis auctoritas ecclesiastica dispensat. Hic thesaurus dicitur esse in Ecclesia, quia est in acceptatione et praesentia seu in scientia ac voluntate divina, et relinquitur ministerio Ecclesiae dispensandus in favorem fidelium. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus Dominus, verus Deus et verus homo, propter unionem hypostaticam humanae naturae ad divinam personam, habuit valorem infinitum in suis actibus, et obtulit Deo satisfactiones superabundantes infiniti valoris. Hae autem nunquam sunt exhaustae, sed post redemptionem generis humani, cum infinitae fuerint, in acceptatione divina remanserunt. Hinc Apostolus ait: Qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus 8. Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata 9. Et S. Joannes: Ipse est propitiatio 1 Alexander Alensis, IV p., q. 23, m. 1, a. 1; et m. 3; S. Albertus Magnus, In IV Sent., dist. 20, a. 16. 2 Ex his verbis desumptus est ejusdem error 17 damnatus a Leone X, 15 Junii 1520; Denz-Bannw., 757. 3 Ad conci. 58. In conclusione 62 adseruit: «Verus thesaurus Ecclesiae est sacrosanctum evangelium gloriae et gratiae Dei». Et conclusione 66: «Thesauri in­ dulgentiarum retia sunt, quibus nunc piscantur divitiae virorum». 4 Inst., lib. 3, c. 5, n. 2. 5 Prop. 41; Denz-Bannw., 1541. 6 In IV Sent., dist. 19, q. 2. ’ Analys. fidei, lib. 2, c. 6, § 3 (Migne, C. theol., t. 6, p. 836). 8 / Tim., 2, 6. 9 Hebr., 9, 28. ART. HI. AN EXSISTAT THESAURUS ECCLESIAE 357 pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi1. 2) Ex declarationibus Ecclesiae. Clemens VI in Extrav. «Unigeni­ tus» declaravit Christum Dominum in ara crucis non guttam sanguinis modicam, sed profluvium pro redemptione generis humani effudisse, et thesaurum militanti Ecclesiae acquisivisse. «Quem quidem thesaurum non in sudario repositum, non in agro absconditum, sed per beatum Petrum caeli clavigerum ejusque successores, suos in terris vicarios, commisit fidelibus salubriter dispensandum»12. Propositiones 17 Lutheri et 41 synodi pistoriensis, in quibus nega­ batur thesaurus Ecclesiae, damnatae sunt 3. 3) Ex SS. Patribus. Ex SS. Patribus unum tantummodo S. Joannem Chrysostomum laudare sufficiat: «Longe plura, ait, quam debea­ mus, solvit Christus, et tanto plura, quanto prae parva stilla pelagus immensum» 4. 4) Ex ratione theologica. Expedit maxime, ut sicut in regno ma­ teriali exstat thesaurus, ex quo communibus subditorum indigentiis subvenitur, ita in corpore mystico Christi adsit thesaurus ad fidelium spiritualibus necessitatibus subveniendum aptus. Hic autem thesaurus est cumulus satisfactionum Christi et sanctorum, quae, cum infinitae sint, post solutionem debiti eorum, qui praecesserunt, manent in acce­ ptatione divina pro iis, qui venturi sunt usque ad finem mundi. Hanc rationem praeclare expendit Angelicus dicens: «Ratio autem, quare valere possint, est unitas corporis mystici, in qua multi in ope­ ribus poenitentiae supererogaverunt ad mensuram debitorum suorum: et multi etiam tribulationes injustas sustinuerunt patienter, per quas multitudo poenarum poterat expiari, si eis deberetur; quorum merito­ rum tanta est copia, quod omnem poenam debitam nunc viventibus excedunt; et praecipue propter meritum Christi, quod etsi in sacramen­ tis operatur, non tamen efficacia ejus in sacramentis includitur, sed sua infinitate excedit efficaciam sacramentorum... Ea autem, quae sunt alicujus multitudinis communia, distribuuntur singulis de multitudine secundum arbitrium ejus, qui multitudini praeest» 5*. 590. Scholion. Quibus constet hic thesaurus Ecclesiae. Lutherus, Calvinus et alii protestantes dicunt profanari Christi san­ guinem, cum praetenditur ejus valorem per indulgentias ad solvendum Deo pretium peccatorum applicari ®. De sanctorum vero satisfactionibus ait Lutherus; «Nullus sanctorum in hac vita sufficienter implevit mandata Dei, ergo nihil prorsus fece­ runt superabundans» 7. Bajus deinde hunc errorem renovavit dicens: «Per passiones sancto1 2 3 4 4 ” 7 / Joan., i, 2. Bulla Jubilaei Unigenitus Dei Filius, 25 Jan. 1343; Denz-Bannw., 550-551. Dcnz.-Bannw., 757 et 1541, In ep. ad Homan., honi 10, 2; MG 60, 477. Suppi., q. 25, a. 1. Cfr. Calvinus, Inst., lib 3, c 5, n, 2. De virtute indulgentiarum, conci. 58, «Tertio·. DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXV. DE INDULGENTIIS 358 rum in indulgentiis communicatas non proprie redimuntur nostra de­ licta» 1. 1) Ex Ecclesiae tamen declarationibus et ratione theologica constat in thesauro Ecclesiae contineri satisfactiones infiniti valoris Christi, et super abundantes sanctorum. Christus in suis operibus obtulit Deo Patri opera superabundanter satisfactoria, quorum valor nunquam exhauri­ tur. Ex sanctis vero beata Virgo Maria, quae nihil debuit, plurimum Deo satisfecit, aliique sancti, vel innocentiam servantes, vel post con­ versionem maxime sese affligentes, in operibus poenalibus plus passi sunt, quam eguerunt ad proprium debitum solvendum, et residuum superabundans in thesauro Ecclesiae reliquerunt. 2) Quaeri etiam solet, an hic thesaurus, qui ex Christi sanctorum­ que satisfactionibus coalescit, sit unicus in tota Ecclesia, vel multiplex in ecclesiis particularibus, fn quo vera est sententia Durandi dicentis: «Thesaurus Ecclesiae, quem Christus sponsus ejus, dimisit ei tanquam sponsae, non est divisus in Ecclesia, ita ut in una particulari ecclesia sit una pars illus thesauri, et in alia alia pars, sed est unus et indivi­ sus in tota Ecclesia»12. ARTICULUS IV UTRUM ECCLESIA HABEAT POTESTATEM CONCEDENDI INDULGENTIAS 591. Status quaestionis. Thesaurus, ex Christi sanctorumque sa­ tisfactionibus constitutus, est totius reipublicae Christianae commune bonum, sicut thesaurus publicus in republica civili est omnium civium patrimonium. In republica autem civili princeps auctoritate pollet distribuendi bona thesauri publici in necessitates communes. Et quae­ ritur, an etiam Ecclesia habeat potestatem dispensandi thesaurum spiritualem, concedendo indulgentias. 592. Errores, i) Novatiani et montanistae, sicut negaverunt in Ec­ clesia esse facultatem remittendi graviora peccata, ita pariter negaverunt Ecclesiae concessam fuisse facultatem relaxandi poenas his peccatis debitas. 2) Waldenses dixerunt: «Praelatorum indulgentia^ nullius esse valoris» 3. 3) Wicleffus ajebat: «Fatuum est credere indulgentiis Papae et episco­ porum» 4567. Eamdem doctrinam sequuti sunt hussitae ·'■. 4) Petrus de. Osma: «Papa non potest indulgere alicui vivo poenam purgatorii» ". 5) Lutherus, Calvinus, Zwinglius, et omnes novatores saeculi xvi, con­ tenderunt Ecclesiae non competere facultatem concedendi indulgentias ’. 1 2 Prop. 6o, damnata a S. Pio V, I In IV Seni., dist. 20, q. 5, n. 5. Oct. 1567; Denz-Bannw., 1060. 3 Hic articulus damnatus esse dicitur in Concilio Lateranensi III. * 5 6 Prop. 42 damnata a Concilio Const.: Denz-Bannw., 622. Prop. 25; Denz-Bannw., 651. Error 6: Denz-Bannw., 729. Lutherus, De virtute indulgentiarum, 95 conclusionibus; Calvinus, Ini , 7 c. 5, horribilia de hoc dixerunt. lib. 3, ART. IV. AN ECCLESIA POSSIT DARE INDULGENTIAS 359 593. Thesis I. Ecclesia habet potestatem divinitus acceptam con­ cedendi indulgentias. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. Dominus Jesus primo Petro et deinde omnibus apostolis promisit ac contulit potestatem clavium, facultatem scilicet ita ligandi atque solvendi, ut quicumque soluti fuerint in terris, solverentur etiam in caelis1. In hac potestate includitur facultas remit­ tendi peccata adeo complete, ut peccator haeres fiat regni caelorum. Sed, remissa culpa, saepe relinquitur debitum poenae, quae impedit admissio­ nem peccatoris in caelo. Ergo potestas clavium seu potestas solvendi peccata involvit facultatem remittendi poenas peccatorum, quas non potest Ecclesia remittere nisi per applicationem thesauri spiritualis1 2. Hoc argumentum scripturisticum egregie expendit S. Thomas his verbis: «Totus ergo iste thesaurus (meritorum Christi et sanctoium) est in dispensatione ejus, qui praeest generali Ecclesiae; unde Petro Domi­ nus claves regni caelorum commisit (Matth., 16, 19). Quando ergo utili­ tas vel necessitas ipsius Ecclesiae hoc exposcit, potest ille, qui praeest Ecclesiae, de ista infinitate thesauri communicare alicui, qui per cari­ tatem fit membrum Ecclesiae, de praedicto thesauro, quantum sibi vi­ sum fuerit opportunum, vel usque ad totalem remissionem poenarum, vel usque ad aliquam certam quantitatem; ita scilicet, quod passio Christi et aliorum sanctorum ei imputetur, ac si ipse passus esset, quan­ tum sufficeret ad remissionem sui peccati; sicut contingit, cum unus pro alio satisfacit»3* . 2) Ex doctrina Concilii Tridentini. Juxta Concilium Tridentinum, «cum potestas conferendi indulgentias a Christo Ecclesiae concessa sit, atque hujusmodi potestate divinitus sibi tradita antiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit» ’, indulgentiarum usus populo christiano est utilis. 3) Praxis Ecclesiae hanc veritatem liquido demonstrat. Ab anti­ quis quippe temporibus Ecclesia usa est hac facultate. Porro «si quid horum, ait S. Augustinus, tota per orbem frequentat Ecclesia; nam et hinc, quin ita faciendum sit, disputare insolentissimae insaniae est»56 . 4) Ratio ad hoc non potest adduci nisi voluntas Dei. Congruentiae tamen non desunt, quae nos ad hanc veritatem admittendam inclinant. Supposita enim exsistentia thesauri spiritualis, oportet ejus dispensato­ rem in Ecclesia dari. «Ea autem, ajebat Angelicus, quae sunt communia multitudinis alicujus, distribuuntur singulis de multitudine secundum arbitrium ejus, qui multitudini praeest» *. 1 Quodcumquc solveris super terram, erit solutum et in caelis, Matth., i6, 19. Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo, Matth., 18, 18. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, Joan., 20, 23. 2 Cfr. Perrone, De indulgentiis, n. 10. 3 Quodlib. 2, q. 8, a. 16. 1 Sess. 25, Decret, de indulgentiis; Denz-Bannw., 989. 5 Ep· 54. c. 5; MI. 33, 202. Vide apud Katschthaler, De sacramentis, n. 764 in nota, et apud Posch. De poenitentia, n. 495 sqq., quomodo Ecclesia in diversis temporibus hac facultate usa fuerit. 6 In IV Sent., dist 20, q 1, a. 3, sol. 1. Cfr. Suarez, In III p., disp. 49, se­ ctione 5, n. 3. DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXV. DE INDULGENTIIS 36ο 594. Thesis II. Potestas concedendi indulgentias est potestas ju­ risdictionis, non ordinis. Plures de hoc dubitarunt, sed est sententia communis et certa. Arg. 1) Codex Juris Canonici expresse docet indulgentias concedi «pro vivis per modum absolutionis»1. Absolutio autem datur per po­ testatem jurisdictionis1 2. 2) Potestas ordinis versatur circa corpus Christi reale, et potestas jurisdictionis circa corpus Christi mysticum. Concedere autem indul­ gentias est dispensare thesaurum communem in favorem corporis mystici Christi. Ergo potestas concedendi indulgentias est facultas jurisdictionis. Ad rem apposite S. Thomas: «potestas concedendi indulgentias sequitur jurisdictionem» 3. 595. Thesis III. Qui regimen Ecclesiae vi muneris tenent, id est, Papa in Ecclesia universali, et episcopi in suis dioecesibus dependenter a Papa, possunt indulgentias concedere. 1) Qui regimen Ecclesiae vi muneris tenent. In indulgentiis dispensantur satisfactiones Christi et sanctorum, quae sunt in thesauro communi Ecclesiae, et ad eas concedendas requiritur ac sufficit jurisdictionem ac gubernium Ecclesiae vi muneris habere. «Solus ille, ait S. Thomas, qui praeficitur Ecclesiae, potest indulgen­ tias facere»4. 2) Papa in Ecclesia universali. Thesaurus, in quo continentur satisfactiones Christi et sanctorum, non est hujus vel alterius dioecesis, sed est totius Ecclesiae communis. Solus autem Papa, qui habet jurisdictionem in Ecclesia universali, et est hujus thesauri custos ac dispensator, potest de eo disponere ac indulgentias sine limite concedere. 3) Episcopi in suis dioecesibus dependenter a Papa. Episcopi sunt a Spiritu Sancto positi regere Ecclesiam Dei. Ad hoc regimen exercendum singuli episcopi vi muneris acquirunt jurisdictio­ nem in fideles suae dioecesis. Unde potestate ordinaria possunt, depen­ denter tamen a Papa, partem thesauri communis in favorem fidelium suae dioecesis dispensare. Haec tamen potestas «in episcopis est taxata secundum ordinationem Papae» 5. 596. Corollarium. 1) Solus Papa, utpote caput omnium fidelium, potest omnibus et singulis fidelibus indulgentias plenarias etiam defun­ ctis applicabiles concedere, quia ipsi soli conci editus est thesaurus com­ munis Ecclesiae, ipsique dictum est: Tibi dabo claves regni caelorum 6. 1 2 3 4 a. I, 5 “ Can. 911. Cfr. Theodorus a Spiritu Sancto, De indulgentiis, p. 1, c. 3, a. 2. In IV Sent., dist. 20, q. r, a. 4, sol. 2. Supplementum, q. 26, a. 1 Cfr. S. Bonaventura, In /I’ Sent., dist. 20, p. 2, q. 3. S. Thomas, Suppi., q. 26, a. 3. Matth., 16, 19. ART. V. CAUSA AD DANDAS INDULGENTIAS 361 2) Cardinales, archiepiscopi et episcopi non possunt eas concedere in Ecclesia universali, sed in suis tantum provinciis et dioecesibus se­ cundum taxationem Papae; cardinales quidem in locis vel institutis ac pro personis suae jurisdictionis vel protectionis indulgentiam 200 die­ rum x; archiepiscopi in sua provincia ecclesiastica indulgentiam 100 die­ rum 12; et episcopi in sua dioecesi indulgentiam 50 dierum 3. 3) Lutherus et qui ipsum sequnti sunt novatores dixerunt indulgen­ tias nemini esse utiles, sed mortuis ac morituris esse maxime nocivas4; sed ex catholicis nemo eis subscribit. Unde Concilium Tridentinum declaravit usum indulgentiarum esse populo christiano salutarem, et in Ecclesia retinendum 5. ARTICULUS V UTRUM ALIQUA PIA ET PROPORTIONATA CAUSA REQUIRATUR AD INDULGENTIARUM CONCESSIONEM 597. Status quaestionis. 1) Per indulgentiam dispensantur fide­ libus bona, quae sunt in thesauro Ecclesiae recondita, et poenae tem­ porales pro peccatis debitae relaxantur. Compertum est autem ad hoc aliquam causam honestam requiri, ut concessiones Ecclesiae fiant ad aedificationem non ad destructionem. Oportet, ut causa indulgentiae concedendae cedat in gloriam Dei et utilitatem Ecclesiae. 2) Supponimus neminem posse indulgentias sine aliqua causa licite concedere. Quaestio est de causa necessaria ad validam concessionem indulgentiarum. 3) Quaeritur ergo, an causa requisita ad concedendas indulgentias debeat esse pia, et indulgentiae concedendae proportionata. 598. Thesis I. Ut valide indulgentiae concedantur, requiritur ali­ qua causa pia; non sufficit utilitas tantum lucrantis; sed exigitur causa pia externa, quae cedat in laudem Dei et utilitatem Ecclesiae. Arg. 1) Praelati, qui indulgentias concedunt, dispensant ut admi­ nistratores, non tanquam domini, bona spiritualia thesauri communis. Administratores autem nequeunt valide bona aliena spiritualia sine cau­ sa pia dispensare. Ergo. Sic distributio aerarii publici non esset valida sine causa. 2) Qui indulgentias concedit, dispensat in lege divina exigente poe­ nas temporales pro peccatis remissis. In lege autem divina nequit auctoritas ecclesiastica dispensare sine causa pia. Optime ad rem Suarez: «Omnes doctores, tam theologi quam canonistae, consentiunt piam causam esse necessariam ad valorem indul­ gentiae» ®. 1 2 3 4 5 * Codex Juris Canonici, can. 239, § 1, n. 24. Codex Juris Canonici, can. 274, n. 2. Codex Juris Canonici, can. 349, § 2, n. 2. Art. 22; Donz-Bnnnw,, 762. Scss. 25, Decret, dc indui#.; Donz-Bnnnw., Dc sacramentis, disp, 54, sect. 2, n 3. 989. DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXV. DE INDULGENTIIS 362 599. Corollarium. Causa pia et rationabilis concessionis indulgen­ tiarum, distincta ab utilitate lucrantis, est opus pium, quod a conce­ dente injungitur, et fideles suscipiunt implendum. Non est necessarium, ut causa indulgentiae concedendae sit opus poenale. Sufficit, ut in glo­ riam Dei cedat. 600. Thesis II. Indulgentiae valent, quantum pronuntiantur a concedente, quantumque sonant; et judicium de proportione causae re­ linquendum est concedenti. Nota. Diversae sunt hac in re theologorum sententiae: 1) Cl. Valentia, quem alii merito sequuntur, ait: «Est igitur quarta sen­ tentia, quam veriorem ego existimo, ut indulgentia valeat, sufficere quamcuinque causam piam, atque adeo eam valere absolute tantum, quantum so­ nat: quamvis fieri quidem possit, ut, qui concedit maximas indulgentias pro­ pter causas minimas, peccet ex quadam indiscretione et forte etiam ratione alicujus scandali» *. S. Thomas favet huic sententiae, ut videbimus infra. 2) Alii docent concessionem indulgentiae sine causa proportionata esse nullam. Ita S. Albertus Magnus, S. Bonaventura, Suarez, Lugo, Teodorus a Spiritu Sancto, Billuart et alii 1 2. 3) Alii denique volunt utramque sententiam conciliari posse. Ita S. Bel­ larminus, Ballerini, Sasse et alii plures 3. Arg. 1) In hac materia adest axioma communiter receptum: In­ dulgentiae tantum valent, quantum sonant. Si autem indulgentiae sine causa proportionata concessae essent nullae, axioma esset falsum. 2) Omnes theologi, etiam defensores causae proportionatae, com­ muniter docent Ecclesiam quandoque majorem et interdum minorem indulgentiam cum eadem causa concedere. Ergo pro majori indulgentia non semper requiritur major proportionaliter causa. 3) Concedunt pariter theologi adaequationem causae non esse di­ metiendam ex magnitudine objectiva rei, sed secundum prudentem aestimationem concedentis4. Unde S. Bonaventura ajebat: «Haec quan­ titas mensuratur secundum rectum judicium summi Pontificis, vel ejus, qui indulgentias facit» 5. 4) Causa in se minima potest aliquid coram Deo maxime accepta­ ble involvere, ut adsistentia ad benedictionem Summi Pontificis signi­ ficat adhaesionem Vicario Christi. 5) Angelicus Doctor haec habet: «Clavis jurisdictionis non est quid sacramentale, et effectus ejus arbitrio hominis subjacet: et hujus modi clavis effectus est remissio, quae est per indulgentias; cum non perti­ neat ad dispensationem sacramentorum talis remissio, sed ad dispen­ In III p., disp. 7, q. 20, p. 4 «Est igitur». 2 S. Albertus M., In IV Sent., dist. 20, a. 17: S. Bonaventura, In IV Sent., dist. 20, q. 6; Suarez, De sacramentis, disp. 54, sect. 3, n. 5; Lugo, De poenitentia, disp. 27, sect. 8, n. 141; Theodorus a Spiritu Sancto, De indulgentiis, p. I, c. 4, a. 2; Billuart, De indulgentiis, diss. un., a. 4. 3 S. Bellarminus, De indulgentiis, lib. 1, c. 12; Ballerini, De indulgentiis, n. 21; Sasse, De indulgentiis, c. 4. 4 Cfr. Suarez, De sacramentis, disp 54, sect. 3, n. 11; Theodorus a Spiritu Sancto, De indulgentiis, p. 1, c. 4, a. 2. 5 In IV Sent., dist. 20, a. un., q. 6. 1 ART. V. CAUSA AD DANDAS INDULGENTIAS 363 sationem bonorum communium Ecclesiae. Et ideo etiam legati non sacerdotes indulgentias facere possunt. Unde in arbitrio dantis indul­ gentiam est taxare, quantum per indulgentiam de poena remittitur. Si tamen inordinate remittat, ita quod homines quasi pro nihilo ab ope­ ribus poenitentiae revocentur, peccat faciens tales indulgentias: nihilo­ minus quis plenariam indulgentiam consequitur» l. 601. Scholion. Axioma: Indulgentiae tantum valent, quantum so­ nant. verissimum est. sed ut ejus sensus plene intelligatur, in indulgen­ tiis duae causae sunt considerandae, causa nempe concessionis indul­ gentiae, et causa remissionis poenae. Causa concessionis indulgentiae est opus pium, quod eligitur atque praescribitur a concedente, major vel minoi secundum prudentem aestimationem. Causa remissionis poenae sunt satisfactiones Christi et sanctorum in thesauro Ecclesiae abscon­ ditae. Remissio poenae est major vel minor secundum applicationem thesauri factam a concedente, et sic dicuntur indulgentiae tantum va­ lere, quantum sonant in concessione. Unde indulgentia plenarie con­ cessa ex se valet plenarie, et indulgentia concessa pro centum diebus valet totidem diebus. Non valor operis praescripti, neque devotio illud exsequentis, sed Christi sanctorumque satisfactiones producunt effectum indulgentiarum, et ideo tantum valent indulgentiae, quantum dispensatur de thesauro Ecclesiae. «Quantitas effectus, ait S. Thomas. sequitur quantitatem suae cau­ sae. Causa autem remissionis poenae in indulgentiis non est nisi abun­ dantia meritorum Ecclesiae, quae se habet sufficienter ad totam poe­ nam expiandam; non autem causa remissionis effectiva est vel devotio, vel labor, vel datum recipientis indulgentiam, aut causa, pro qua datur indulgentia. Unde non oportet ad aliquid horum proportionare quantita­ tem remissionis, sed ad merita Ecclesiae, quae semper superabundant. Et ideo, secundum quod applicantur ad istum, secundum hoc remis­ sionem consequitur. Ad hoc autem, quod applicentur isti, requiritur auctoritas dispensandi hujusmodi thesaurum, et unio ejus, cui dispen­ satur, ad eum, qui merebatur (quod fit per caritatem), et ratio dispen­ sationis, secundum quam salvetur intentio illorum, qui opera meritoria fecerunt; fecerunt enim ad honorem Dei et utilitatem Ecclesiae in ge­ nerali. Unde quaecumque causa adsit, quae in utilitatem Ecclesiae et honorem Dei vergat, sufficiens est ratio indulgentias faciendi». «Et ideo secundum alios est dicendum, quod indulgentiae simpliciter tantum valent, quantum praedicantur, dummodo ex parte dantis sit auctoritas, et ex parte recipientis caritas, et ex parte causae pietas, quae comprehendit honorem Dei et proximi utilitatem. Nec in hoc fit nimis magnum forum de misericordia Dei, ut quidam dicunt, nec divi­ nae justitiae derogatur; quia nihil de poena dimittitur, sed unius poena alteri computatur»2. 1 a Suppi., <| Suppi , >| 25, a. 2 ad 1. 25, n 2. 'l otus hic articulus est omnino legendus. 3&4 DE SACRAMENTIS. SECT. V. g. XXXV. DE INDULGENTIIS ARTICULUS VI QTUAE CONDITIONES REQUIRANTUR AD LUCRANDAS INDULGENTIAS 602. Ad lucrandas indulgentias requiruntur in homine sequentes condiitiones: 1) Ut sit subditus concedentis. Unde requiritur, ut lucrans bapti­ smum susceperit, quo unusquisque iit subditus auctoritatis ecclesiasti­ cae. «et ut reperiatur in territorio concedentis, ubi agitur de indulgentiis localiibus; vel jurisdictioni concedentis subjaceat, si lucrandae sint in­ dulgentiae personales1. 2) # Ut sit in statu gratiae sanctificantis. Poena enim peccatis de­ bita nunquam remittitur, nisi prius culpa gravis remittatur. Hac ra­ tiones aliquando poenae temporales aeternaliter puniuntur, quando sunt conjuunctae culpae mortali. Unde in concessione indulgentiarum solet hoc Tbreviter saepe indicari verbis: corde saltem contritis. Ofuando Praelatus dicit in forma. Ecclesiae consueta, significat indulgentiiam concedi vere poenitentibus seu vere contritis. Srtatus gratiae non est necessario habendus in quolibet opere adimplenodo, si plura sint opera injuncta, sed in instanti, quo lucratur in­ dulgentia, id est. in instanti, quo omnia opera complentur. ΑαΠ status gratiae requiratur- in lucranda indulgentia pro defunctis, quaeestio est sub judice. S. Bellarminus, Suarez et alii 2 putant homi­ nem,, qui est in peccato mortali posse lucrari indulgentias pro defunctis, quando in concessione nulla apponitur clausula de contritione. 3') VoluMas lucrandi. Non videtur requiri intentio actualis, virtualiis aut propne habitualis lucrandi indulgentias, quamvis aliqui eam exegjerint. Sufficit ea voluntas seu intentio interpretativa, qua quis ita adimplet unum opus, in quo implicite continetur voluntas lucrandi in­ dulgentias 3. Sii ad lucrandas indulgentias non est necessaria intentio formalis, aut virtualis, minus requiritur sollicitudo quaedam satisfaciendi ardensque poenitentiae desiderium, quod Cajetanus, Tournely, Katschthaler et alii docuerunt esse necessarium 4. Sane consulenda est omnibus sollici­ tudo Deo satisfaciendi, et hortandi sunt fideles ad ardens poenitentiae studflium, sed haec sunt extra rationem indulgentiae 5. 4-) Ut opus, injunctum integre adimpleatur. Operis executio est con­ ditio sine qua non, ac proinde opus adimplendum. Si quis opus adimplere non valens, aut bona fide credens se opera praestitisse, cum non prae­ stiterit, non lucratur indulgentiam. >- Cfr. Palmieri, Opus theol. mor. Ballerini, De indulgentiis, n. 22. 2a S. Bellarminus, De indulgentiis, lib. I, c. 14: Suarez, De poenitentia, disp. 53, sect.. 4, n. 6. 38 Cfr. Palmieri, Opus theol. mor. Ballerini, De indulgentiis, n. 26 sqq.; Lehrmkuhl, De sacr. poenit., n. 675. •*B Cajetanus, Opusc. de indulgentiis, tr. 10, de suscipientibus indulgentiam, q. 1; Tournely, De poenitentia, q. ult. conci 5; Katschthaler, De poenit. sacr , n 778. 55 Cfr. Suarez, De poenitentia, disp. 52, sect 9, n 2; Theodorus a Spiritu San­ cto, De indulgentiis, p. 1, c. 8, a. 3. ART. VII. AN INDULG. APPLICARI POSSINT DEFUNCTIS 365 ARTICULUS VII UTRUM ET QUOMODO INDULGENTIAE APPLICARI POSSINT DEFUNCTIS 603. Status quaestionis. Duas quaestiones titulus involvit, an sci­ licet indulgentiae defunctis prosint, et quomodo eis applicari queant. Utraque quaestio est breviter discutienda ac resolvenda. 604. Thesis 1. Dogma catholicum docet animas fidelium in pur­ gatorio detentas posse indulgentiis juvari. Lutherus dicebat indulgentias non esse necessarias nec utiles defunctis *; Calvinus vehementer invehitur contra quodlibet suffragium pro defunctis 21; synodus pistoriensis adseruit «luctuosius adhuc esse, quod chimaerea isthaec applicatio (thesauri per indulgentias) transferri volita sit in defunctos» 3. Sed veritas catholica patet ex sequentibus: 1) Ex Concilio Tridentino. Patres hujus Concilii docuerunt «pur­ gatorium esse animasque ibi detentas fidelium suffragiis... juvari»4. 2) Propositiones Lutheri et synodi pistoriensis, quae contrarium docebant, ab Ecclesia damnatae sunt. 3) S. Thomas merito ait: «Non enim est aliqua ratio, quare Eccle­ sia transferre possit communia merita, quibus indulgentiae innituntur, in vivos, et non in mortuos» 5. 4) Leo X in Breve ad Card. Cajetanum expresse docet «Romanurh Pontificem... concedere christifidelibus, qui caritate jungente membra sunt Christi, sive in hac vita sint, sive in purgatorio, indulgentias ex superabundantia meritorum Christi et sanctorum»; et tam vivos quam defunctos per indulgentias a poena temporali liberare 6. 605. Thesis II. modum suffragii. Indulgentiae applicantur et prosunt defunctis per Thesis sic expressa est communis inter theologos: 1) Codex Juris Canonici expresse docet auctoritatem ecclesiasti­ cam concedere indulgentias «pro vivis per modum absolutionis, pro defunctis per modum suffragii»7. 2) Leo X ad Card. Cajetanum scripsit hanc indulgentiam ad de­ functos per modum suffragii transferri consuevisse 8. Communis theologorum sententia hoc docet. Conferendi sunt S. Tho­ mas, S. Bonaventura, et principes eorum commentatores ®. 1 2 3 '* 5 ° ’ Prop. 22; Denz-Bannw., 762. Inst., lib. 3, c. 5. Prop. 42; Denz-Bannw., 1542. Sess. 25, Decreto de purgatorio; Denz-Bannw., 983. Suppi., q. 71, a. 10. Decretali Per praesentes. Can. 911. Decretali Per praesentes. S. Thomna, Suppi., i| 71. a 10; et S. Bonaventura, In 3 3 p. 2. q. 5 ΖΓ Sent., dist. 20, DE SACRAMENTIS. SECT. V. Q. XXXV. DE INDULGENTIIS 366 606. Scholion. Quomodo indulgentiae applicentur defunctis per mo­ dum suffragii. Quamvis omnes theologi catholici admittant indulgentias applicari defunctis per modum suffragii, non tamen est facile explicare, quomo­ do hoc fiat. 1) Rejicienda videtur sententia, quae dicit Summum Pontificem viventibus opera pia exercentibus facultatem conferre, ut partem the­ sauri Ecclesiae possint defunctis directe applicare, quia hoc supponeret fideles accepisse potestatem clavium, ut portionem thesauri Ecclesiae disponerent. 2) Cl. Lugo contendit «Pontificem non concedere immediate indul­ gentiam defuncto nec etiam viventi, sed solum ex thesauro Ecclesiae elevare opera pia fidelium viventium, ita ut non solum sint satisfactoria ex opere operantis, sed etiam ex opere operato, si pro defuncto offe­ rantur» '. Nulla tamen adest ratio, quae nos persuadeat hanc elevationem pii operis injuncti verificari. Imo adest fundamentum, quod nos evincit talem elevationem non esse necessariam. Si enim pia opera pro lucran­ dis indulgentiis vivorum non adipiscuntur vim influendi ex opere ope­ rato, a pari non est necessarium, ut hanc vim habeant in lucrandis indulgentiis pro defunctis. Non opera viventium sed satisfactiones Chri­ sti et sanctorum, quae ex thesauro Ecclesiae disponuntur, habent vim satisfactoriam. 3) Inspectis verbis, quibus indulgentiae pro defunctis concedi so­ lent, et attenta doctrina Angelici Doctoris, qui adserit indulgentias defunctis indirecte applicari 1 23, haec quaestio videtur explicanda sequen­ ti modo: Romanus Pontifex potestate utens clavium injungit pia opera vi­ ventibus, et pro his operibus haurit offertque Deo satisfactiones Christi et sanctorum ex thesauro Ecclesiae tanquam pretium et solutionem poenae, quam defuncti pati deberent in purgatorio. «Sicut ergo, ait ad rem Card. Gotti, cum quis dat eleemosynam vel jejunat pro defuncto, non absolvit eum a reatu poenae, sed offert illud opus Deo in satisfa­ ctionem pro illo; ita Pontifex non absolvit defunctorum animas a poena, sed offert Deo ex thesauro Ecclesiae satisfactiones communes, ut, eis acceptatis, liberentur. Ex quo apparet discrimen inter modum, quo Pon­ tifex extendit indulgentiam ad defunctos, et modum, quo quilibet fide­ lis potest opera satisfactoria eis applicare. Nam hic opera tantum propria privata caritate dirigere ad defunctos potest, nulla jurisdictione sive auctoritate utens. Pontifex autem utitur potestate clavium, et aucto­ ritate, non judiciaria, sed dispensatoria, quam habet in communem the­ saurum» 8. Actio fidelis, qua petitur liberatio defuncti est impetratoria, actio Pontificis, qua thesaurus Ecclesiae dispensatur et satisfactiones Deo offeruntur, ut pretium poenae defunctorum, est satisfactoria. 1 2 3 De sacramento poenitentiae, disp. 27, sect. 5, n. 70. Suppi., q. 71, a. 10. De indulgentiis, q. 3, dub. 4, § 3. ART. VH. AN INDULG. APPLICARI POSSINT DEFUNCTIS 367 607. Scholion II. An indulgentiae prosint defunctis injallibililer. Plures iique graves theologi, ut Suarez, Lugo et alii4, docent indul­ gentias per modum suffragii defunctis applicatas infallibili certitudine suum effectum sortire, atque defunctis prodesse. Juxta Solum est ma­ gis pium hoc sentire 12. Alii communius negant indulgentias per modum suffragii oblatas infallibiliter defunctis prodesse, Ita Theodorus a Spiritu Sancto, Bil­ luart, Lehmkuhl et alii 3*5. Huic sententiae applicari possunt sequentia verba S. Thomae: «Retributio proportionalis pertinet ad justitiam commutativam, quando attenditur secundum debitum legale, puta si pacto firmetur, ut tantum pro tanto retribuatur; sed ad virtutem gratiae sive gratitudinis retributio pertinet, quae fit ex debito honestatis» 4. In indulgentia autem pro defunctis, licet offerantur Deo satisfactiones Chri­ sti, quae solvunt totum debitum ad apicem juris, applicatio earum forte non regulatur virtute justitiae commutativae. Caeteium prae oculis habenda sunt semper haec S. Augustini verba: «Eis (defunctis) haec prosunt, qui, cum viverent, ut haec sibi postea possent prodesse, meruerunt... Quocirca hic omne meritum compara­ tur, quo possit post hanc vitam quispiam relevari vel gravari» 5. 1 Suarez, De poenitentia, disp. 53, sect. 3, n. 3 sq.; Lugo, De sacramento poe­ nitentiae, disp. 27, n. 59. 8 In IV Seni., dist. 21, q. 2, a. 3 «Est tamen hic». 3 Theodorus a Spiritu Sancto, De indulgentiis, p. I. c. a· 5: Billuart, De indulgentiis, diss. un., a. 6, petes 3: Lehmkuhl, De sacramento poenitentiae, n. 668. * 11-11, q. 106, a. 1 ad 2. 5 Enchiridion, c. 1 io; ML 40, 283. SECTIO VI QUAESTIO XXXVI DE SACRAMENTO EXTREMAE UNCTIONIS ARTICULUS I UTRUM EXTREMA UNCTIO SIT VERUM NOVAE LEGIS SACRAMENTUM 608. Status quaestionis. Nomen. Extrema unctio, quam graeci ει>χελαιον (orationem cum oleo) βίαγιονελαιον (oleum sanctum) vocant, apud latinos dicitur oleum, oleum sanctum, unctio, et generatim extre­ ma unctio, quia sub finem vitae administratur. Definitio. Extrema unctio definitur: Sacramentum novae legis a Chri­ sto Domino institutum ad abstergendas reliquias peccatorum, seu ad con­ ferendam aegroto periclitanti salutem animae et corporis per unctionem sacri olei et orationem praescriptam sacerdotis. 609. Errores, r) Waldenses, wicleffitae et hussitae videntur non tam inficiari sacramentum extremae unctionis, quam ejus susceptionem conte­ mnere, ut colligere licet ex interrogatione 19 jussu Martini V proposita wicleffitis et hussitis 1. 2) Lutherus queritur, quod theologi catholici ritum unctionis infirmo­ rum vocaverint sacramentum extremum, et ait: «Nusquam autem legitur in Evangelio unctionis istius extremae sacramentum» 1 2. Vellet tantum eam numerari «inter ea sacramenta, quae nos constituimus, ut salis et aquae consecratio et aspersio» 3* . 3) Calvinus audacius loquitur dicens: «Fictitium sacramentum est extrema unctio..., histrionica hypocrisis, qua citra rationem et sine fructu apostolos referre volunt (catholici)» ■*. 4) Hodierni protestantes, exceptis ritualistis, negant extremam unctio­ nem esse sacramentum. 5) Modernistae denique videntur negare extremam unctionem esse sa­ cramentum, cum dicunt S. Jacobutn non promulgasse aliquod sacramentum, sed commendasse tantummodo pium aliquem ungendi morem 5. 1 2 Bulla Inter cunctas, 22 Febr. 1418; Denz-Bannw., 669. De capt. babyl., De sacram, extr. unctionis, «Huic ungendorum» et «Ego autem». De captivitate babyl., De sacr. extremae unctionis, «Igitur». Inst., lib. 4, c. 19, n. 18. Decreto Lamentabili, prop 48; Denz-Bannw., 2048. Cfr. Lois?, Autour d’un petit livre, p. 251; et Simples reflexions, p. 93. ’ 11 24 DE SACRAMENTIS. SECT. VI. Q. XXXVI. DE EXTREMA UNCTIONE 37° 610. Thesis. Extrema unctio est verum et proprie dictum novae legis sacramentum a Christo Domino institutum. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. In Evangelio S. Marci legitur: Et exe­ untes praedicabant, ut poenitentiam agerent; et daemonia multa ejicie­ bant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant1. S. Jacobus expressius ait: Infirmatur quis in vobis? Inducat presby­ teros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio jidei salvabit infirmum, et allemabit eum Dominus, et, si in peccatis sit, remittentur ei1 2. Lutherus adserit catholicos delirare, cum exsistentiam extremae unctio­ nis ex hoc textu probare contendunt. Facile rem componere putat, dicendo epistolam S. Jacobi non esse authenticam, «nec apostolico spiritu dignam»; et, si est authentica, non referri ad hoc sacramentum. Arbitratur utram­ que unctionem relatam apud Marcum et apud Jacobum esse quemdam ritum ad modum sacramentalium 3. Calvinus docet unctionem a S. Marco relatam et a S. Jacobo commen­ datam ejusdem rationis esse ac manuum impositionem 4. Hoc tamen dicere nefas est. Concilium Tridentinum sensum horum tex­ tuum expresse declaravit dicens: «Instituta est autem sacra haec unctio infirmorum tanquam vere et proprie sacramentum NoviTestamenti aChristo Domino nostro institutum, apud Marcum quidem insinuatum, per Jacobum autem... fidelibus commendatum et promulgatum»5* 7. Deinde addit Concilium: «Quibus verbis, ut ex apostolica traditione per manus accepta Ecclesia didicit, docet materiam, formam, proprium mini­ strum et effectum hujus salutaris sacramenti» °. Pius A' damnavit sequentem modernistarum propositionem: « Jacobus in sua epistola (5, 14 sq.) non intendit promulgare aliquod sacramentum Christi, sed commendare pium aliquem morem; et, si in hoc more forte cernit medium aliquod gratiae, id non accipit eo rigore, quo acceperunt theologi, qui notionem et numerum sacramentorum statuerunt» ’. 2) Ex Concilio Tridentino. Sancta synodus tridentina expresse rem declaravit et simul argumentum praecedens roboravit dicens: Si quis dixerit extremam unctionem non esse vere et proprie sacramentum a Chri­ sto Domino nostro institutum, et a beato Jacobo Apostolo promulgatum (Jac., 5, 14 sq.), sed ritum tantum acceptum a Patribus, aut figmentum humanum, a. s. 8. 3) Ex SS. Patribus. Innumeri Patres, textui S. Jacobi innixi, ex­ tremam unctionem pro vero sacramento habuerunt. Origenes: «In quo impletur et illud, quod Jacobus Apostolus dicit: Si quis autem infirmatur, vocet presbyteros Ecclesiae, et imponant ei ma­ nus, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infir­ mum, et, si in peccatis fuerit, remittentur ei» ®. 1 2 3 4 5 ° 7 8 ° Mare., 6, 12 sq. Jac., 5, 14-15. De capt. babyl., De s. extremae unctionis, «Ego autem» et «Quare». tnst., lib. 4, c. 19, n. 18. Sess. 14, De sacr. extremae unctionis, c. 1; Denz-Bannw., 908. Sess. 14, De sacr. extremae unctionis, c. 1; Denz-Bannw., 908. Decreto Lamentabili, prop. 48; Denz-Bannw., 2048. Srss. 14, Canones de exirem, unctione, can. 1; Denz-Bannw., 926. In Levit., hom. 2, n. 4; MG 12, 419. Journel, 493. ART. I. AN EXTREMA UNCTIO SIT VERUM SACRAMENTUM 37I S. Joannes Chrysostomus, extollens potestatem sacerdotum, ait: «Ne­ que enim tantum, cum nos regenerant, sed etiam post regenerationem admissa peccata condonare possunt. Nam: Infirmatur, inquit, quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae»1. S. Innocentius I ad Decentium scribebat: «Adjecit etiam filius meus Caelestinus diaconus in epistola sua esse a tua dilectione positum illud quod... conscriptum est: Infirmatur quis... Quod non est dubium de fide­ libus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrisma­ tis perungi possunt, quod ab episcopo confectum, non solum sacerdo­ tibus, sed omnibus uti Christianis licet, in sua aut suorum necessitate ungendum. Caeterum, illud superfluum videmus adjectum, ut de epi­ scopo ambigatur, quod presbyteris licere non dubium est. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis impediti ad omnes languidos ire non possunt. Caeterum, si episcopus aut potest aut dignum ducit aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chri­ smate, sine cunctatione potest, cujus est ipsum chrisma conficere. Nam poenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus puta­ tur posse concedi?»1 2. S. Innocentius hic sacrum oleum vocat chrisma lato sensu, sed ex contextu satis liquet sermonem esse de oleo infirmo­ rum, tum quia loquitur de eundo «ad languidos», tum quia paulo supe­ rius egit de confirmatione administranda a solo episcopo, dum hic mu­ nus ungendi tribuit presbyteris. 4) In antiquis Patrum Sacramentariis inveniuntur formulae conse­ crationis oleorum pro infirmis 34 . Ritualia item latinorum et euchologia graecorum vetustissima continent ritum administrandi hoc sacramentum *. 5) Ex consensu ecclesiarum dissidentium. Animadvertunt periti in omnibus ecclesiis dissidentibus acceptum fuisse, imo in plerisque hodie vigere, sacramentum extremae unctionis. Soli nestoriani et armeni di­ cuntur illud reliquisse, quamvis in suis libris ritualibus modum admi­ nistrandi retineant 5. 6) Ratio suadet. Christus enim instituit sacramenta pro diversis vitae necessitatibus. In fine autem vitae, quando diabolus «omnes suae versutiae nervos intendit ad perdendos nos penitus et a fiducia divinae misericordiae deturbandos»6, major est necessitas auxilii spiritualis. Unde conveniens fuit, ut pro aegrotantibus speciale sacramentum in­ stitueretur. 611. Scholion I. De institutione sacramenti extremae unctionis. Re­ fert Angelicus opinionem quorumdam, qui «dicunt, quod sacramentum istud et confirmationis Christus non instituit per se, sed apostolis in­ stituendum dimisit»7. Ita sensisse videntur Hugo a S. Victore, Petrus 1 2 De sacerdotio, lib. 3, n. 6; MG 48, 644; Journel, 1120. Ep. 25 ad Decentium, n. 8; ML 20, 559. Cfr. Sacramentarium Serapionis, saec. IV, apud Funk, Didascalia, II, 192 sq.; 3 Journel, 1241. 4 Cfr. Sacramentarium S. Gregarii M., apud ML 7 8, 82, 233; et Euchologium graecorum, apud Goar, Euchol., p. 408 sqq. 6 Cfr. DenzInKor, Ril. orient., II, 483 sqq. " Concit. Trid., sess. 14, De sacram, extremae unctionis, Introd. ’ Suppi., q. 29, n 3 Do Sainte Bouvo merito statuit exsistentiam sacramenti 372 DE SACRAMENTIS. SECT. VI. Q. XXXVI. DE EXTREMA UNCTIONE Lambardus, S. Bonaventura et alii1. Haec opinio ante Concilium Tri­ dentinum excusanda erat, post Concilium Tridentinum reprobanda est ut erronea, quidquid in contrarium dixerit De Sainte Beuve* 12. Hodie certum est hoc sacramentum fuisse a Christo Domino imme­ diate institutum, tum quia Concilium Tridentinum declaravit omnia sa­ cramenta fuisse a Christo instituta 3, tum etiam quia docuit extremam unctionem fuisse a Christo Domino nostro institutam, et a beato Jaco­ bo apostolo promulgatam4. 612. Scholion II. Quandonam fuerit hoc sacramentum institutum. Nonnulli docent Christum in vita instituisse sacramentum extremae unctionis, quando scilicet apud Marcum vocavit duodecim et coepit eos mittere binos ( in Galilaeam), et dabat illis potestatem spirituum immun­ dorum. Discipuli hac potestate instructi ungebant oleo aegros et sana­ bant 56 . Ita Maldonatus, Sainte Beuve et alii pauci ®. Alii multo communius et probabilius censent Christum instituisse hoc sacramentum post resurrectionem, quando per quadraginta dies versatus est cum apostolis. Ita Salmanticenses morales, aliique plures7. Extrema unctio est quasi complementum poenitentiae, et oportuit, ut institueretur post poenitentiam, quae instituta dicitur post resur­ rectionem apud Joan., 20, 22-23. ARTICULUS II DE EXTREMAE UNCTIONIS PARTIBUS 613. Partes sacramentorum dicuntur materia et forma. De mate­ ria igitur et forma sacramenti extremae unctionis agendum est. I. Materia remota sacramenti extremae unctionis est oleum olivarum ab episcopo benedictum. 1) Oleum olivarum. S. Jacobus, qui hoc sacramentum promulga­ vit et commendavit, certe ejus materiam nominavit his verbis: Ungen­ tes eum oleo 89 . «Oleum, ut ait S. Thomas, principaliter nominatur oli­ vae liquor, cum alii liquores solum ex similitudine ad ipsum olei nomen accipiant» n. Concilium Florentinum nominavit quintum sacramentum extremam unctionem, «cujus materia est oleum olivae per episcopum benedi­ extremae unctionis probari ex S. Scriptura et traditione, et testimonia late et docte expendit. De sacramento unctionis infirmorum extremae, disp. 2, a. 2 sqq. (Migne, Cursus c. th., t. 24, p. 24 sqq.) 1 Hugo a S. Victore, Sent., tr. 6, c. 15; ML 17β, 153; Petrus Lombardus, IV Seni., dist. 23, n. 2; MI. 192, 899; S. Bonaventura, In IV Sent., dist. 23, q. 2. 2 De extrema unctione, disp. 1, a. 2. (Migne, Cursus c. th., 24, p. 15.) 3 Sess. 7, can. 1; Denz-Bannw., 844. 4 Sess. 14, De sacram, extr. unctionis, can. 1; Denz-Bannw., 926. 5 Mare., 6, 7-13. 6 Maldonatus, Comment, in Marcum, 6, 13; Sainte Beuve, De extrema unctione, disp. 2, a. i. 7 Salmanticenses morales. De sacramento extremae unctionis, c. 1, p. 1. 8 Jacobi, 5, 14. 9 Suppi., q. 29, a. 4. ART. Π. DE PARTIBUS EXTREMAE UNCTIONIS 373 ctum»1; et Ecclesia juxta Concilium Tridentinum intellexit hujus salu­ taris sacramenti «materiam esse oleum ab episcopo benedictum»12. Convenientiam hujus materiae adsignat Angelicus his verbis: «Spiri­ tualis sanatio, quae in fine adhibetur, debet esse perfecta, quia post eam alia non relinquitur; et lenis, ut spes, quae exeuntibus est maxime necessaria, non frangatur, sed foveatur. Oleum autem lenitivum est, et penetrativum usque ad intima, et etiam diffusivum. Et ideo quantum ad utrumque praedictorum est conveniens materia hujus sacramenti» 3. Aliam convenientiam petit Catechismus Romanus ex effectu olei. «Aptissime, inquit, haec materia illud significat, quod vi sacramenti interius in anima efficitur; nam ut oleum ad mitigandos corporis dolo­ res magnopere proficit, ita sacramenti virtus animae tristitiam ac do­ lorem minuit. Oleum praeterea sanitatem restituit, hilaritatem affert, et luminis tanquam pabulum praebet; tum ad recreandas defatigati cor­ poris vires maxime accommodatum est. Quae omnia, quid in aegroto divina virtute per hujusmodi sacramenti administrationem efficiatur, declarant»4. 2) Ab episcopo benedictum 5*. Hoc esse de necessitate praecepti nemo dubitat, quia exstat Eccle­ siae praeceptum. Oleum ab episcopo benedictum requiri ad validitatem hujus sacra­ menti probant sequentia. a) Innocentius I, Eugenius IV et Concilium Tridentinum expresse requirunt oleum ab episcopo benedictum e. b) Paulus V in congregatione generali declaravit propositionem, quae docebat sacramentum extremae unctionis oleo episcopali benedi­ ctione non consecrato ministrari valide «posse, esse temerariam et errori proximam»7. Item Gregorius XVI ad dubium: «An in casu necessita­ tis parochus ad validitatem sacramenti extremae unctionis uti pos­ sit oleo a se benedicto, respondit: Negative»8. Pius IX die 12 Jan. 1850 idem declarasse dicitur etiam pro casu, quo moribundus in extrema ne­ cessitate reperiatur sensibus destitutus 9. In his declarationibus certe agitur de validitate sacramenti, quia in extrema necessitate non obligaret praeceptum Ecclesiae. c) Potest tamen simplex sacerdos ex commissione Summi Pontifi­ cis oleum ad conferendam extremam unctionem benedicere. Ita pro 1 Decreto pro annenis; Denz-Bannw., 700. 2 Sess. 14, De sacram, exirem, unctionis, c. i; Denz-Bannw., 908. 3 Suppi., q. 29, a. 4 '* Pari. 2, c. 5, n. 5. 5 Calvinus de hoc sic scripsit: dsti (romani) oleum non dignantur adhibere nisi ab episcopo consecratum; hoc est, multo halitu calefactum, multo murmure incantatum, et novies flexo genu salutatum». Inst., lib. 4, c. 19, n. 21. ° Innocentius I, Ep. 2j ad Decentium, n 8; Denz-Bannw., 99; Eugenius IV, Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 700; Concilium Tridentinum, sess. 14, De sacra­ mento exirem unctionis, C. 1: Denz-Bannw., 908. ’ Ex decreto S. OU- sub Paulo V, 13 Jan. 1611. Denz-Bannw., 1628. * Ex decreto S. Off. sub Gregorio XVI, 14 Sept. 1842; Denz-Bannw., 1629. “ Icta S Sedis, t. 1. p 4: Cfr. Soavinl, vol. 3, n. 409. DE SACRAMENTIS. SECT. VI. Q. XXXVI. DE EXTREMA UNCTIONE 374 graecis italis declaraverunt Clemens VIII1 et Benedictus XIV12; et cui­ libet sacerdoti posse hanc facultatem a Romano Pontifice delegari ex­ presse defendit Benedictus XIV 3. Codex Juris Canonici supponit hanc doctrinam esse certam, cum statuit oleum olivarum in sacramento extremae unctionis debere esse ad hoc benedictum ab episcopo vel a presbytero, qui facultatem illud benedicendi a Sede Apostolica obtinuerit4. d) Dubitant auctores, an oleum debeat esse benedictum in ordine ad extremam unctionem, vel ad validitatem sufficiat aliud oleum ab episcopo benedictum, v. gr., chrisma vel oleum catechumenorum. Alii affirmant, alii negant. Utramque sententiam S. Alphonsus vocat pro­ babilem 5*, sed merito putat Lehmkuhl olea non benedicta in ordine ad extremam unctionem esse materiam dubiam, et citra necessitatem ad­ hiberi non posse. Quare Codex Juris Canonici dicit oleum in hoc sacra­ mento adhibendum debere esse ad hoc benedictum ab episcopo ®. 614. II. Materia proxima hujus sacramenti est unctio corporis aegro­ tantis. 1) Ratio in promptu est. Materia enim proxima sacramentorum, quae non consistunt in re permanenti, consistit in usu seu applicatione materiae remotae. Unde applicatio olei seu «unctio aptissime Spiritus Sancti gratiam, qua invisibiliter anima aegrotantis inungitur, reprae­ sentat» 7. 2) Septem unctiones praescribuntur in Rituali Romano 8*et in Con­ cilio Florentino p, scilicet: ad oculos, ad aures, ad nares, ad os, ad manus, ad pedes et ad renes, ut remittatur, quidquid per haec membra delictum est; sed hodie «unctio renum semper omittitur» et «unctio pedum ex qualibet rationabili causa omitti potest» 1011 . 3) Quinque ergo unctiones sub crucis forma peragendae sunt sub praescripta formula, ut peccata per quinque sensus vel quomodolibet commissa indulgeat Dominus11. 4) Disputarunt antiqui, an quinque unctiones in totidem partibus designatis fieri debeant de necessitate sacramenti vel sufficiat unica unctio ad validitatem. Quinque unctiones ad valorem sacramenti re­ quirunt Sotus, Salmanticenses morales, S. Alphonsus et alii12. Hodie tamen certum est ad valorem sacramenti non requiri nisi unicam unctionem. In decreto S. Officii, 25 Aprilis 1906, declaratur «in casu necessitatis sufficere formam: Per istam sanctam unctionem indulInstr, pro italis graecis. Bullar. Rom., io, p; 212 (ed. Taur.) Bulla Etsi Pastoralis, 26 Maji 1742. De synodo dioecesana, lib. 8, c. 1, n. 4. Can: 945. 5 Lib. 6, n. 709. ° Can. 945. 7 Concil. Trid., sess. 14, De sacr. extrem. unctionis, c. 1; Denz-Bannw., 700. 3 Tit. 5, c. 2, n. 9. ° Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 700. 10 Codex Juris Canonici, can. 947, § 2 et 3. 11 Simeon Thessalonicensis adserit sacerdotem in hoc sacramento ungere fron­ tem, faciem, et manus. De S. Euchelaeo, c. 290; MG 155, 527. 12 Sotus, In IV Sent., dist. 23, q. 2, a. 3; Salmanticenses morales. De sacramen­ to extrem. unet., c. 2, p. 3; S. Alphonsus, lib. 6, n. 710, 1 2 3 ART. II. DE PARTIBUS EXTREMAE UNCTIONIS 375 geat tibi Dominus quidquid deliquisti. Arnen»1. Haec verba supponunt unicam fieri unctionem. Deinde Codex Juris Canonici statuit: «In casu autem necessitatis sufficit unctio in uno sensu seu rectius in fronte cum praescripta foima breviore, salva obligatione singulas unctiones sup­ plendi cessante periculo» 12345*. Quando Codex Juris Canonici disponit extra casum gravis necessi­ tatis unctiones fieri oportere manu, nullo adhibito instrumento 8, con­ firmare videtur doctrinam Sylvii, Salmanticensium et Scavini1, qui defendunt ad valorem sacramenti non pertinere, quod unctiones manu immediata sacerdotis fiant. 615. III. Forma extremae unctionis est oratio, quam sacerdos inter ungendum pronuntiat, et quae effectum sacramenti exprimit. 1) Forma latina hodierna in Rituali Romano continetur his ver­ bis: Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus, quidquid per visum (auditum, odoratum, gustum et locutionem, tactum) deliquistis. Forma graecorum sic exprimitur: Pater sancte, animarum et corpo­ rum medice, qui Filium tuum unigenitum, Dominum nostrum Jesum Chri­ stum. omnem morbum curantem et ex morte nos liberantem misisti, sana quoque servum tuum N. a detinente illum corporis infirmitate, et vivifica illum per Christi tui gratiam (pronuntiantur beatissimae Virginis Ma­ riae et plurium sanctorum nomina) et omnium sanctorum. Arnen ®. 2) Ex hac formarum varietate deducitur Christum Dominum non determinasse formam hujus sacramenti in specie infima, sed adsignasse in genere precationem, quae significaret effectum hujus sacramenti, et Ecclesiae reliquisse facultatem eligendi verba in specie infima. 3) Omnes fere formae in Ecclesia latina et graeca usitatae sunt deprecativae, non indicativae, sed disputatur, an ad valorem sacramenti requiratur, ut forma sit deprecativa. a) Plures defendunt foimam hujus sacramenti in modo indicativo esse validam, quia variae formae ab Ecclesia approbatae sunt revera indicativae, ut dia, quae praescribitur in Sacramentario veneto a Leone X approbato: «Ungo te oleo sancto, ut hac unctione protectus fortiter stare valeas adversus aereas catervas in nomine Patris...»7. Ita Durandus, Tournely, Estius, Becanus et alii 8. b) Alii plures verbis S. Jacobi et consuetudini Ecclesiae innixi pu­ tant esse de necessitate sacramenti, ut forma extremae unctionis ex­ 1 Denz-Bannw., 1996. 2 Codex Juris Canonici, can. 947, § 1. 3 Codex Juris Canonici, can. 947, § 7. 4 Sylvius, [n Suppl., q. 32, a. 3; Salmanticenses, De sacr. extrem. unctionis, c. 2, n. 16; Scavini, vol. 3, n. 411. 5 Non sunt omnia verba necessaria ad valorem sacramenti. Adest obligatio recitandi omnia, sed ad validitatem sufficeret dicere: Per istam sanctam unctionem induigeat tibi Dominus, quidquid deliquisti. Amen: ut pro casu necessitatis decla­ ravit S. Congregatio S. Officii, 25 Aprilis 1906; Acta S. Sedis, vol. 39, p. 273. ° Gear, Euchol., p. 417. ’ Aliam formam huic similem ex ecclesia mediolanensi affert S. Bonaventura, In IV Sent , dist. 23, a. t, q. 4. » Durandus, In /I' Sent., dist. 23, q. 3; Tournely, De extrem. unctione, q. 2, a 2, Vico i. Estius, In I Γ Seni., dist 23, § 10; Becanus, De sacramentis, c. 27, q. 4. 37<> DE SACRAMENTIS. SECT. VI. Q. XXXVI. DE EXTREMA UNCTIONE primatur modo deprecativo. Ita Suarez, Valentia, Salmanticenses mora­ les, Billuart et alii1. Haec cum ita sint, et in Ecclesia latina aliquando adhibitae fuerint formae indicativae, existimo formam hujus sacramenti debere esse de­ precatoriam. sed nihil obstare, quominus aliquando grammaticaliter sit indicativa, dummodo quoad sensum sit deprecatoria. 4) Quamvis in administratione hujus sacramenti plures adhibean­ tur unctiones et formae, extrema unctio est unum sacramentum, et omnes unctiones ac formae coeunt ad unum. Dubitatur tamen, an sin­ gulae unctiones et formae producant gratias partiales, vel unam tan­ tum gratiam efficiant. Dicendum mihi videtur varias unctiones et for­ mas sacramentales unum sacramentum efficere, et per hoc sacramen­ tum unam gratiam eamque cum ultima unctione et forma, quando sacramentum fuerit completum, produci. «Quando sunt, ait S. Thomas, multae actiones ordinatae ad unum effectum, ultima est formalis re­ spectu omnium praecedentium, et agit in virtute earum, et ideo in ultima unctione gratia infunditur, quae effectum sacramenti praebet»12. ARTICULUS III DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EXTREMAE UNCTIONIS 616. Effectus sacramenti extremae unctionis sunt: 1) Gratia san­ ctificans connotans auxilia specialia ad abstergendas reliquias pecca­ torum; 2) remissio peccatorum, si quae sint in anima; et 3) sanatio corporis interdum, ubi saluti animae expedierit. De singulis hic pauca. I. Gratia sanctificans connotans auxilia specialia ad abstergendas re­ liquias peccatorum. 1) Disputatum est aliquando inter theologos, an effectus princi­ palis hujus sacramenti sit remissio peccatorum venialium, ut existi­ mant S. Bonaventura, Scotus, Estius et alii3; an remissio omnium peccatorum tum venialium tum mortalium, ut censet S. Bellarminus, Tournely et alii4; an vero augmentum gratiae sanctificantis sanantis aegrotum a reliquiis peccatorum, et alleviantis seu corroborantis ipsum contra morbi molestias ac diaboli tentationes, ut defendunt S. Thomas, Sotus, Suarez, Salmanticenses, Billuart, Ballerini et alii multis. Haec S. Thomae thomistarumque sententia videtur omnino proban­ da, tum quia duo sacramenta adsunt, scilicet baptismus et poenitentia, 1 Suarez, De sacramentis, disp. 40, sect. 3, n. 7; Valentia, In III p., disp. 8, q. 1, p. 2; Salmanticenses, De exirem, unctione, c. 2, p. 4; Billuart, De extrema un­ ctione, diss. un., a. 3. 2 Suppi., q. 30, a. i ad 3. Cfr. Salm.. De s. extr. unci., c. 3, p. 2, n. 8. 3 S. Bonaventura, In IV Sent., dist. 23, a. 1, q. 1; Scotus, In IV Sent., dist. 23, q. un.; Estius, In IV Sent., dist. 23, § 4. 1 S. Bellarminus, De extr. unet., c. 8; Tournely, De extr. unet., q. ult., a. 1 s S. Thomas, Suppi., q. 30, a. 1; Sotus, In IV Sent., dist. 23. q. I, a. 2; Sua­ rez, De sacramentis, disp. 41, sect. 1, n. 14, Salmanticenses, De s. extrem. unctionis, c. 3, p. 1; Billuart, De extrema unctione, diss. un, a. 4; Ballerini, Opus theol. morale, De extrema unctione, n. 4 sqq. ART. III. DE EFFECTIBUS EXTREMAE UNCTIONIS 377 quae ex primaria institutione remittunt peccatum originale et peccata personalia, tum etiam quia ex verbis S. Jacobi supponitur subjectum hujus sacramenti esse sanctificatum et in eo primario produci augmen­ tum gratiae, et secundario, «si in peccatis sit», id est, «si quae sint ad­ huc expianda»1, remitti peccata. 2) Primario igitur extrema unctio producit augmentum gratiae sanctificantis in anima. Est enim sacramentum vivorum, cui competit gratiam conferre. Concilium Tridentinum hoc declaravit dicens: «Res etenim haec (hujus sacramenti) gratia est Spiritus Sancti»* 3. Si quis di­ xerit sacram infirmorum unctionem non conferre gratiam... a. s. 3. 3) Haec gratia, quatenus est sacramentalis, datur animae per mo­ dum medicinae, non praecise ad tollendum ipsum peccatum, sed «ad sanandum infirmitatem peccati»4 et abstergendas ejus reliquias. «Sicut autem corporalis medicatio praesupponit corporalem vitam in medi­ cato, ita spiritualis spiritualem» 5*. Ex quo sequitur hoc sacramentum supponere per se animam in gratia saltem existimata, et primario pro­ ducere augmentum gratiae, quae, ut sacramentalis est, ordinatur ad sanandum aegrotum a reliquiis peccatorum. «Reliquiae autem peccati non dicuntur hic dispositiones ex actibus relictae, quae sunt quidam habitus inchoati, sed quaedam spiritualis debilitas in ipsa mente exsi­ stens» ®. «Ideo hoc sacramentum non datur contra defectus, quibus spi­ ritualis vita tollitur, scilicet contra peccatum originale vel mortale, sed contra illos defectus, quibus homo spiritualiter infirmatur, ut non ha­ beat perfectum vigorem ad actus vitae gratiae vel gloriae; et hic defe­ ctus nihil aliud est quam quaedam debilitas et ineptitudo, quae in nobis relinquitur ex peccato actuali vel originali, et contra hanc debi­ litatem homo roboratur per hoc sacramentum»7. Merito ergo Concilium Florentinum adserit effectum hujus sacramen­ ti esse «sanationem mentis» 8* , et S. Thomas docet extremam unctionem esse institutam «ad reliquias peccatorum tollendas», id est, ad augen­ dam gratiam sanctificantem, sanantem ac roborantem mentem debili­ tatam ex reliquiis peccatorum. 617. II. Remittit peccata tum mortalia tum venialia. S. Jacobus in textu supra adlegato addit: Et, si in peccatis sit, re­ mittentur ei ®. Unde Concilium Tridentinum damnat eos, qui negant sa­ cram unctionem non remittere peccata10. Modum hujus remissionis egregie explicat 5. Thomas dicens: «Hoc robur gratia facit, quae secum non compatitur peccatum, ideo ex con­ sequenti, si invenit peccatum aliquod, vel mortale vel veniale, quoad 1 2 3 4 5 β 7 8 v 10 Concil. Trid., sess. 14, De sacr. extr. unet., c. 2; Denz-Bannw., 909. Sess. 14, C. 2; Denz-Bannw., 909. Sess 14, Canones de extr. unctione, can. 2; Denz-Bannw., 927. S. Thomas, Suppi., q. 30, a. I. S. Thomas, Suppi., q. 30, a. 1. S. Thomas, Suppi., q. 30, a. 1 ad 2. S. Thomas, Suppi., q. 30, a. 1. Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 700. Jacobi, 5, 15. Si'.s-.s 14, Canones de extrema unctione, can 2, Denz-Bannw., 927. DE SACRAMENTIS. SECT. VI. Q. XXXVI. DE EXTREMA UNCTIONE 378 culpam tollit ipsum, dummodo non ponatur obex ex parte recipientis, sicut etiam de eucharistia et confirmatione supra dictum est»x. Remissio igitur peccati est effectus per se, non per accidens, extre­ mae unctionis, secundarius tamen et ex consequenti. Remissio peccati mortalis per extremam unctionem habet locum, ubi aegrotus peccato mortali obstrictus, vel bona fide credens se esse in gratia* vel hic et nunc se confiteri aut contritionem ob sensuum de­ stitutionem emittere non valens, suscipit hoc sacramentum cum attri­ tione supernatural!. Ita dicitur aegrotus non ponere obicem. Peccata quoque venialia remittit, ubi adest poenitentia saltem virtualis. 618. III. Poenas quoque temporales pro peccatis debitas diminuit vel etiam remittit. Hoc sacramentum immediate hominem ad gloriam disponit 1 2. Ergo removet poenas, quae sunt impedimenta ad gloriam. 619. IV. Sanitatem corporis restituit, si saluti animae expedierit. S. Jacobus apostolus id satis aperte expressit dicens: Oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus 3. Concilium Florentinum ait: «Effectus (extremae unctionis) est men­ tis sanatio et, in quantum autem expedit, ipsius etiam corporis» 45 6. Concilium Tridentinum: «Infirmus... sanitatem corporis interdum, ubi saluti animae expedierit, consequitur»s. Sanatio corporis est quidem effectus per se, non per accidens, ex­ tremae unctionis, sed, utpote conditionatus, est secundarius. Non est licitum fidelibus hoc sacramentum ad finem usque vitae differre, sed debent, aegroti quando sunt in periculo mortis, quamprimum plena cognitione et devotionis affectu suscipere, ut gratiam sanantem recipiant, et, si expedierit, salutem corporis recuperent. ARTICULUS IV QUIS SIT MINISTER SACRAMENTI EXTREMAE UNCTIONIS Agimus hic de causa efficiente sacramenti extremae unctionis. 620. Error. Novatores nullum non movent lapidem, ut hoc sacramen­ tum invalident. Lutherus exponens textum S. Jacobi, in quo dicitur indu­ cendos esse ad infirmum presbyteros Ecclesiae, ait: «Incertum est mihi, an sacerdotes velit intelligi, cum dicat presbyteros, id est, seniores» 621. THESIS I. Solus sacerdos est minister sacramenti extremae unctionis. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. S. Jacobus expresse designat ministrum hujus sacramenti, cum ait: Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyte­ 1 2 3 1 5 6 Suppi., q. 30, a. i. S. Thomas, In IV Sent., dist. 23, q. 1, a. 1, sol. 1 ad 2. Jacobi, 5, 15. Decreto pro arnienis; Denz-Bannw., 700. Srss. 14, De extrema unctione, c. 2; Denz-Bannw., 909. De capt. babyl. Ecclesiae, De sacr. extr. unctionis, «Contingit». ART. IV. MINISTER EXTREMAE UNCTIONIS 379 ros Ecclesiae1. Presbyteri autem in S. Scriptura sunt sacerdotes, ut patet ex I Tim., 5, 17 sq. Ergo. 2) Concilium Tridentinum definit hanc dctrinam, et simul expli­ cat sensum Scripturae dicens: Si quis dixerit presbyteros Ecclesiae, quos beatus Jacobus adducendos esse ad infirmum ungendum hortatur, non esse sacerdotes ab episcopo ordinatos, sed aetate seniores in quavis commu­ nitate; ob idque proprium extremae unctionis ministrum non esse solum sacerdotem, a. s. 1 2. 3) Ex SS. Patribus. S. Joannes Chrysostomus: «Neque enim tan­ tum, cum nos regenerant (sacerdotes), sed etiam post regenerationem admissa peccata condonare possunt. Nam, infirmatur, inquit, quis in vobis?» 3. 4) Ex ratione. Extrema unctio est complementum sacramenti poe­ nitentiae. Unde, sicut solus sacerdos, exclusis omnino laicis, potest ad­ ministrare sacramentum poenitentiae, ita pariter solus sacerdos potest extremam unctionem conferre. Corollarium. Quilibet sacerdos, etiam excommunicatus, potest ex­ tremam unctionem aegrotis valide conferre, quia ad validitatem non requiritur in ministro jurisdictio. Codex Juris Canonici ait ad rem: «Hoc sacramentum valide administrat omnis et solus sacerdos»4* 67. 622. Scholion. Quot sacerdotes requirantur in administranda extre­ ma unctione. 1) Dicitur in Ecclesia latina aliquando adhibitos fuisse plures sacer­ dotes in administranda extrema unctione s, sed hodie generatim unus tantummodo, quamvis alii sint praesentes, omnia perficit. In Ecclesia graeca secundum Goariume, et in caeteris ecclesiis orientalibus juxta Denzinger ", plures simul administrant extremam unctionem. 2) Unus sacerdos sufficit ad administrandum hoc sacramentum. Ad rem Alexander III: «Nos igitur tibi taliter duximus respondendum, quod sacerdos, uno praesente clerico, et etiam solus potest infirmum unge­ re» 8. Vocabulum igitur presbyteros apud S. Jacobum non jubet plures adesse, sed perinde significat ac: «vocet aliquem ex presbyteris». Unde Angelicus Doctor: «Si tamen unus solus presbyter adsit, intelligitur hoc sacramentum perficere in virtute totius Ecclesiae, cujus minister exsi­ stit, et cujus personam gerit» 9. Debet tamen, si potest, ministrum ad­ hibere. 3) Circa administrationem extremae unctionis per plures sacerdo­ tes distinguendum est: a) Si unus sacerdos materiam applicat et alter formam pronuntiat, 1 2 3 4 s 6 7 " “ Jacobi, 5, 14. Sess. 14, De extr. unet., can. 4; Denz-Bannw., 929. De sacerdotio, lib. 3, n. 6; MG 48, 644; Journel, 1120. Can. 938, § 1, Cfr. Marlène, De anliq. rit., lib. 1, c. 7, a. 3, 11. 3. Ooar, Euchologium. Denzinger, Rit. orient., I. 188. Decret., lib. 5, tit. 40, c. 14. Contra Gent., lib. 4, c. 73. 38ο DE SACRAMENTIS. SECT. VI. Q. XXXVI. DE EXTREMA UNCTIONE ut aliquando factum esse adserit Marlène J, sacramentum est inva­ lidum 12. b) Si tinus unam pariem ungat cum sua forma, et alter aliam par­ tem cum sua forma, sacramentum valide administratur. Ita S. Thomas, Salmanticenses, S. Alphonsus, Pesch et alii3* . c) Si plures sacerdotes simul applicant materiam et pronuntiant for­ mam, valide administrant sacramentum. Hoc pariter contingit in sa­ crificio missae, in quo neosacerdotes simul cum episcopo consecrant eucharistiam. 623. Thesis II. Soli pastores, id est, episcopus vel parochus, ju­ risdictionem ordinariam habentes, vel eorum delegati, possunt licite suis subditis administrare sacramentum extremae unctionis. In Codice Juris Canonici declaratur: «Minister ordinarius est paro­ chus loci, in quo degit infirmus; in casu autem necessitatis vel de licen­ tia saltem rationabiliter praesumpta ejusdem parochi vel Ordinarii loci, alius quilibet sacerdos hoc sacramentum ministrare potest» +. Quoad obligationem hoc iterum disponit Codex Juris Canonici: «Mi­ nister ordinarius ex justitia tenetur hoc sacramentum per se ipse vel per alium administrare, et in casu necessitatis ex caritate quilibet sacerdos»56 . ARTICULUS V DE SUBJECTO EXTREMAE UNCTIONIS 624. Thesis. Subjectum extremae unctionis est homo baptizatus, adultus, periculose aegrotans. 1) Baptizatus. Baptismus quippe est janua Ecclesiae. Qui per eam ingrediuntur, fiunt membra Ecclesiae, capaces suscipiendi sacra­ menta. Qui nondum est baptizatus, nullum» sacramentum suscipere potest. 2) Adultus. Forma siquidem hujus sacramenti non competit pue­ ris usu rationis carentibus, quia non peccaverunt per visum, auditum, etcetera. Praeterea, hoc sacramentum «non datur contra reliquias originalis peccati, nisi secundum quod sunt per actualia peccata quodammodo confortatae. Unde principaliter contra actualia peccata datur (ut ex ipsa forma patet), quae non sunt in pueris» ®. Ex hoc deducimus beatam Virginem Mariam non suscepisse nec po­ tuisse valide suscipere extremam unctionem. 1 De antiq. rit., lib. i, c. 7, a. 3, n. 4. 2 Cfr. Salmanticenses, De extr. unet., c. 5, n. 6; S. Alphonsus, lib. 6, n. 724. 3 S. Thomas, Suppi., q. 29, a. 2 ad 3; Salmant., De extr. unct .c. 5, n. 6; S. Al­ phonsus, lib. 6, n. 724: Pesch, De sacramentis, n. 560. ■' Codex Juris Canonici, can. 938, § 2. 5 Can. 939. 6 S. Thomas, Suppl., q. 32, a. 4 ad 2. ART. V. DE SUBJECTO EXTREMAE UNCTIONIS 381 Pari etianl ratione adultus, qui nunquam mortaliter vel venialiter peccavit, quamvis sit capax peccati, non videtur esse subjectum hujus sacramenti, quidquid in contrarium dicant Suarez, Pesch et alii1, quia non habet reliquias peccati actualis 1 23. Perpetuo amentes aequiparandi sunt pueris, et non possunt susci­ pere extremam unctionem. Amentes vero baptizati, qui aliquando intervalla lucida habuerunt, possunt et debent ungi. 3) Periculose aegrotans, a) Extremam unctionem non esse admi­ nistrandam nisi aegrotantibus, satis innuit S. Jacobus his verbis: Infir­ matur quis in vobis?... Salvabit infirmum2. Unde materia hujus sacra­ menti vocari consuevit oleum infirmorum. «Declaratur etiam, ait ad rem Concilium Tridentinum, esse hanc unctionem infirmis adhibendam, illis vero praesertim, qui tam pericu­ lose decumbunt, ut in exitu vitae constituti videantur, unde et sacra­ mentum exeuntium nuncupatur» 4. Soli igitur graviter aegrotantes possunt valide suscipere hoc sacra­ mentum. b) Quaelibet periculosa infirmitas constituit aegrotum in statu suscipiendi valide et licite extremam unctionem. Mulieribus laboranti­ bus in partu, non quidem in doloribus communibus, sed ubi in pericu­ loso partu in infirmitatem inciderint, administranda est, quia graviter aegrotant 5*. c) Quamvis non facile determinentur gradus infirmitatis, ut aegro­ tus dicatur esse in periculo mortis, sufficit parocho prudens aestimatio de periculo mortis aegroti, ut administret sacramentum. Post admini­ stratum viaticum aderit semper hujusmodi prudens aestimatio e. d) Capite damnati, milites in pugna, aliique cuncti, qui infirmitate non laborant, sed causis extrinsecis sunt morti propinqui, nequeunt va­ lide suscipere extremam unctionem, quia non sunt infirmi7. E contra, qui, suscepto vulnere in bello aut in rixa, vel hausto veneno, vel etiam senio confecti, sunt morti proximi, possunt ungi, quia sunt vere infirmi 8. e) In ecclesia graeca non solum infirmi sed etiam sani oleo sancto unguntur, ut Goar, Leo Allatius et alii testantur 9. Aliqui dicunt hanc praxim apud graecos considerari ut sacramentale quoddam non ut sacramentum. Alii verius contendunt graecos in hac parte errare circa subjectum extremae unctionis, putantes verum sacramentum conferri bene valen­ 1 Suarez, De sacr., disp. 42, sect. 2, n. 8; Pesch, De sacr. extr. unci., n. 549. 2 Haec quaestio non solvitur ex decreto S. C. propagandae fidei, quo decla­ ratur paganum immediate post baptismum, si graviter aegrotet, ungendum esse. Paganus in hoc casu ungendus est, quia supponitur commisisse peccata actualia. 3 Jacobi, 5, 14 sq. 1 Sess. 14, De extrema unctione, c. 3; Denz-Bannw., 910. 5 Cfr. S. Alphonsus, lib. 6, n. 713. ° Cfr. S. Alphonsus, lib. 6, n. 714. ’ Cfr. Salmanticenses, De extrema unctione, c. 4, n. 6. 8 Cfr Pesch, De sacramento extremae unctionis, n. 553. ° Ooar, Euchologiwn, p. 412; Leo Allatius, De Ecclesiae occidentalis et orien­ talis perpetua consensione, lib 3, c. 16, n. 3. 382 DE SACRAMENTIS. SECT. VI. Q. XXXVI. DE EXTREMA UNCTIONE tibus i. Revera censemus contra Sainte Beuve12 invalide apud graecos administrari sanis extremam unctionem. 625. Corollarium. Ad licite fructuoseque recipiendum sacramen­ tum extremae unctionis, requiritur: 1) Status gratiae saltem per contritionem perfectam habitus. «Im­ poenitentibus vero, ait Rituale Romanum, et qui in manifesto peccato mortali moriuntur, et excommunicatis, et nondum baptizatis, penitus denegetur» 3. Qui sola contritione praeparatur ad extremam unctionem, habet obligationem se confitendi, et melius faceret praemittere confes­ sionem, sed contritus potest prius inungi et deinde confiteri. Potest tamen aliquando contingere, ut aegrotus sola attritione su­ pernatural! suscipiat fructuose hoc sacramentum. Qui enim credit se esse contritum, cum non sit nisi attritus, et qui praemissa attritione supernatural! sensibus destituuntur, si suscipiant extremam unctionem, justificantur per hoc sacramentum. 2) Voluntas aliqua suscipiendi sacramentum. In iis, qui sensibus destituuntur, sufficit voluntas interpretativa. Unde «excludi non debent ab extrema unctione: a) Si sensibus destituti reperiuntur, etsi parum christianc vixerint; b) neque, si in ipso actu peccati, signo poenitentiae non manifestato, sensibus destituuntur»4. Ratio est, quia in extremis extrema sunt probanda. 626. Scholion I. De obligatione recipiendi extremam unctionem. Aliqui Doctores, ut Habert, Tournely et alii 5, contendunt dari prae­ ceptum divinum suscipiendi extremam unctionem. Sed alii cum S. Tho­ ma, Suarez, Sylvia, Salmanticensibus, S. Alphonso, Bulsano, etc. 6, me­ lius negant extremam unctionem, secluso scandalo et contemptu, esse necessariam praecepto divino vel ecclesiastico. Verba igitur S. Jacobi: Inducat praesbyteros Ecclesiae, exhortationem non praeceptum con­ tinent. Aegrotus, qui alio modo acquirit statum gratiae et vitat scandalum ac contemptum sacramenti, non videtur graviter peccare, si negligat extremam unctionem suscipere. 627. Scholion II. De iteratione sacramenti extremae unctionis. 1) Extrema unctio non imprimit characterem, ac proinde reiterari potest7. Sed quaestio est, quando admittat reiterationem. 2) P. Kern, intelligens de vero sacramento et non de sacramentali, quae ordinabantur in sacramentario gregoriano 8, ait: «Gravibus ratio­ Cfr. Benedictus XIV, De synodo dioecesana, lib. 8, c. 5. n. 3. 2 De extrema unctione, disp. 7, a. 1 (Migne, Cursus completus th., vol. 24, p. 118). 3 Rituale Romanum, tit. 5, c. 1, n. 8. 4 Lehrnkuhl, De sacramentis, n. 724. 5 Habert, De extrema unctione, c. 7, q. 2; Tournely, De extrema unctione, q. ult., a. 2. 6 S. Thomas, In IV Sent., dist. 23, q. I, a. i, sol. 3 ad 1; Suarez, De sacramen­ tis, disp. 44. sect. 1, n. 2; Sylvius, In Supplementum, q. 32, a. 4, quaest. 1; Salman­ ticenses, De extrema unctione, c. 4, n. 10; S. Alphonsus, lib. 6, n. 733; Bulsano, De extrema unctione, n. 674. ' Cfr. Concilium Florentinum, Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 695. 8 Sacrament, greg.; ML 78, 235. Cfr. Menardus, In S. Gregorii librum sacra­ mentorum notae, 916; ML 78, 523. 1 ART. V. DE SUBJECTO EXTREMAE UNCTIONIS 383 nibus innititur sententia, extremam unctionem, spectato ejus valore, in eadem infirmitate, etiam manente eodem mortis periculo, saepius conferri posse»1. 3) Doctrina tamen est Ecclesiae, quae tenet extremam unctionem, non in eodem mortis periculo, sed in diversa infirmitate, imo in eadem infirmitate sed in diverso mortis periculo, reiterari posse. Rituale Romanum haec habet: «In eadem infirmitate hoc sacramen­ tum iterari non debet, nisi diuturna sit; ut si, cum infirmus convalue­ rit, iterum in periculum mortis incidat»1 2. Et Codex Juris Canonici praescribit: «In eadem infirmitate hoc sacramentum iterari non potest, nisi infirmus post susceptam unctionem convaluerit, et in aliud vitae discrimen inciderit» 3. Toties extrema unctio iterari potest, quoties aegrotus, superato uno periculo mortis, in novum periculum, durante etiam eadem infirmitate, cadit. 1 3 3 De sacramento extremae unctionis, prop. 13. Tit. 5, c. i, n. 14. Can. 940, § 2. SECTIO VII DE SACRAMENTO ORDINIS QUAESTIO XXXVII DE OMNIBUS QUAE SPECTANT AD SACRAMENTUM ORDINIS ARTICULUS I NOTIONES GENERALES TRADUNTUR 628. I. Ordo in genere. Vocabulum ordo in genere, ut optime ait S. Augustinus, «est parium dispariutnque rerum sua cuique loca tri­ buens dispositio»1. Hoc sensu ait etiam Catechismus Romanus: «Est enim ordo, si propriam ejus vim et rationem accipiamus, dispositio su­ periorum et inferiorum rerum, quae inter se aptatae sunt, ut una ad alteram referatur»1 2. II. Diversae acceptiones. Tum in rebus profanis tum ecclesiasti­ cis, quoties altiora et inferiora certa ratione distribuuntur, dicimus ex­ sistere ordinem. Sic in usu profano ordo significat: 1) Dispositionem rerum materialium; 2) seriem personarum, quae in diversis gradibus constituuntur. In usu autem ecclesiastico diversa significat, prout diversimodi.res distribuuntur. Unde: 1) Lato sensu designat ipsam Ecclesiam organice constitutam, in qua conspicimus gradus laicorum et clericorum, guber­ nantium et gubernatorum 3. 2) Strictius hierarchiam ecclesiasticam, in qua personae ecclesiasticae in diversis gradibus constitutae sunt, quibus competit sacra facere ac ministrare. 3) Strictissime id, quod constituit homines in sacra hierarchia et habiles facit ad sacra munia obeunda. Hinc ritus sacer, quo homines in certo gradu hierarchico constituuntur et ad ministeria ecclesiastica rite obeunda consecrantur, aptissime vo­ catur ordo seu ordinatio 4. 1 2 De civ. Dei, lib. 19, c. 13; ML 41, 640. Pari. 2, c. 7; nn. 19-20. :l S. Bonaventura docet in Ecclesia esse hunc ordinem propter pulchritudinem et rectitudinem societatis organicae. In IV Seni., dist. 24, p. 1, a. 2, q. 1. Idem adserit S. Thoma·, Suppi., q. 34. a. 1. 4 Ipse status clericalis non semel appellatur ordo. 26 DE SACRAMENTIS. SECT. Vil. Q. XXXVII. DE SACRAMENTO ORDINIS 386 Ordinem hic sumimus pro sacro ritu, quo quis ad certum gradum ecclesiasticum evehitur, et idem est ac sacra ordinatio. 629. III. Definitio. Ordo seu ordinatio definiri solet: Sacramen­ tum novae legis a Christo Domino institutum, quo confertur gratia et tra­ ditur -potestas spiritualis ad munia ecclesiastica rite obeunda in ordine ad eucharistiam. ARTICULUS II UTRUM ORDO SIT VERUM ECCLESIAE SACRAMENTUM 630. Errores. Lutherus ajebat: «Hoc sacramentum Ecclesia Christi ignorat, inventumque est ab Ecclesia Papae; non enim solum nullam habet promissionem gratiae nullibi positam, sed ne verbo quidem ejus meminit novum testamentum. Ridiculum autem est adserere pro sacramento Dei, quod a Deo institutum nunquam potest demonstrari» l. Calvinus: «Impositionem manuum, qua Ecclesiae ministri in suum munus initiantur, ut non invitus patior vocari sacramentum, ita inter ordinaria sacramenta non numero» 1 2. Exinde omnes protestantes, exceptis ritualistis, negant ordinem esse verum sacramentum. Doctrinam Lutheri et Confessionis Augustanae sequuti, admittunt ad summum clericos per ordinationem ad ministerium verbi deputari 34. Modernistae dixerunt: «Coena Christiana paulatim indolem actionis liturgicae adsumente, hi, qui coenae praeesse consueverant, characterem sacer­ dotalem acquisiverunt». «Seniores, qui in Christianorum coetibus invigilandi munere fungebantur, instituti sunt ab apostolis presbyteri aut episcopi ad providendum necessariae crescentium communitatum ordinationi, non pro­ prie ad perpetuandam missionem et potestatem apostolicam» *. 631. Thesis. Ordo est verum novae legis sacramentum. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus ait ad Timotheum: Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii 5. Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearunt; non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis et sobrietatis 67 . Hic certe habetur ordinatio, ut est sacramentum. Est enim: a) Ritus sensibilis, id est, impositio manuum. Hanc ordinationem certe conferebant apostoli per impositionem manuum et orationem sen­ sibilem. ut constat ex Actibus Apostolorum: Hos statuerunt ante conspe­ ctum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus b) Conferebat gratiam. Diserte docet S. Scriptura Timotheum accepisse gratiam per impositionem manuum presbyterii. Haec autem gratia, quamvis exprimatur per vocabulum χαριςμα, significat gratiam De capt. babyl., De ordine, «Hoc sacramentum». Inst., lib. 4. c. 14, n. 20. 3 Cfr. Conjessio Augustana, a. 14; Lutherus, De capt. babyl., De ordine. 4 Decreto Lamentabili, prop. 49-50; Denz-Bannw., 2049-2050. Hae proposi­ tiones excerptae sunt ex Loisy, Autour d’un petit livre, p. 252 sq. 5 1 Tim., 4, 14. ° II Tim., i, 6-7. 7 Act., 6, 6. 1 2 ART. II. UTRUM ORDO SIT VERUM SACRAMENTUM 387 sanctificantem, non gratias gratis datas, tum quia data est signo ex­ terno, tum quia concessa est permanenter, ut innuunt verba: quae est in te; quae data est tibi; tum denique, quia voluntate ipsius Timothei poterat extingui vel excitari. Gratiae autem gratis datae, quae aliquan­ do simul cum gratia sanctificante caelitus conceduntur, ex se non con­ feruntur ad positionem signi sensibilis; neque dantur permanenter; ne­ que voluntate hominis excitare possunt vel extingui. Verba autem -per prophetiam, quae adhibentur ab Apostolo, non si­ gnificant per impositionem manuum collatum fuisse Timotheo donum prophetiae, sed innuunt speciali Spiritus Sancti revelatione adsumptum fuisse ipsum in episcopum, juxta illud Apostoli: Hoc praeceptum com­ mendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias x. c) A Christo permanenter institutus. Solus enim Christus potest signo sensibili, ut est impositio manuum, gratiam alligare. 2) Ex conciliis. Concilium Florentinum: «Sextum sacramentum est ordinis, cujus materia est illud, per cujus traditionem confertur ordo» 1 2. Concilium Tridentinum: Si quis dixerit ordinem sive sacram ordina­ tionem non esse vere et proprie sacramentum a Christo Domino institutum, vel esse figmentum quoddam humanum, excogitatum a viris rerum eccle­ siasticarum imperitis, aut esse tantum ritum quemdam eligendi ministros verbi Dei et. sacramentortim, a. s. 34. 3) Ex SS. Patribus. S. Basilius: «Qui... ordinationem a Patribus habebant, et per manuum eorum impositionem habebant donum spi­ rituale» ’. S. Augustinus: «Utrumque enim (baptismus et ordo) sacramentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur; illud, cum ba­ ptizatur, istud, cum ordinatur; ideoque in catholica (Ecclesia) utrumque non licet iterari. Nam, si quando ex ipsa parte venientes etiam prae­ positi pro bono pacis, correcto schismatis errore, suscepti sunt, visum est opus esse, ut eadem officia gererent, quae gerebant, non sunt rur­ sus ordinati, sed sicut baptismus in eis, ita ordinatio mansit integra, quia in praecisione fuerat vitium, quod unitatis pace correctum est, non in sacramentis, quae, ubicumque sunt, ipsa sunt. Et, cum expedire hoc judicatur Ecclesiae, ut praepositi venientes ad catholicam unitatem ho­ nores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis sacra­ menta detrahuntur, sed manent super eos. Ideoque non eis in populo manus imponitur, ne non homini, sed ipsi sacramento fiat injuria» 5. 4) Ex praxi Ecclesiae. In antiquissimis Ecclesiae tum graecae tum latinae libris liturgicis leguntur formulae ordinationis, quibus certissi­ me probatur ordinem ut sacramentum administrari consuevisse. In Constitutionibus Apostolicis habetur pro ordinatione episcopi sequens 1 2 I Tim., i, 18. Decreto -pro armenis; Denz-Bannw., 701. 3 Sess. 23, can. 3: Denz-Bannw., 963. Alibi ait concilium: «Cum Scripturae testimonio, apostolica traditione, et Patrum unanimi consensu, perspicuum sit per sacram ordinationem, quae verbis et signis exterioribus perficitur, gratiam con­ ferri, dubitare nemo debet ordinem esse vero et proprie unum ex septem sanctae Ecclesiae sacramentis». Sess. 23, c. 3; Denz-Bannw., 959. 4 /·.'/>. iSfi ad Amphilochium a. 374, can 1; MG 32, 670; Journol, 919. Contra ep. Turn: , lib. 2, c. 13, n. 28; MI. 43. 70; Journol, 1617. 388 DE SACRAMENTIS. SECT. VII. Q. XXXVII. DE SACRAMENTO ORDINIS invocatio: «Da illi, Domine omnipotens, per Christum tuum, participa­ tionem Sancti Spiritus, ut habeat potestatem remittendi peccata secun­ dum mandatum tuum, dandi cleros seu ordines ecclesiasticos, juxta praeceptum tuum, et solvendi omne vinculum secundum potestatem, quam tribuit Apostolus» 1. 5) Rationes congruentiae non desunt. Valde conveniens est, ut ho­ mines ad sacra facienda et administranda publica auctoritate deputen­ tur, et gratiis necessariis ad ea rite obeunda locupletentur. Ad hoc autem non sufficit, ut volunt protestantes, simplex electio, sed necesse est, ut speciali sacramento muniantur. 632. Scholion. Quando luerit hoc sacramentum a Christo institutum. Nihil de hoc certum habetur in S. Scriptura et in Ecclesiae defini­ tionibus. Videtur tamen probabilius, quamvis Lutherus opiniones theo­ logorum irrideat 1 2, Christum instituisse hoc sacramentum in ultima coe­ na, quando apostolis dicens: Hoc facite in meam commemorationem, constituit eos sacerdotes, et ordinavit, «ut ipsi aliique sacerdotes offer­ rent corpus et sanguinem suum» 3. S. Thomas ostendit potestatem remittendi peccata necessario sequi ex potestate conficiendi eucharistiam 4. ARTICULUS III QUOT SINT IN ECCLESIA ORDINES 633. I. Quamvis ordo sit unum tantummodo sacramentum, ut dicemus in fine hujus articuli, plures tamen numerantur ordines juxta diversam potestatem, quae confertur clericis relate ad corpus Christi reale vel mysticum. Alii enumerant septem, quia episcopatum et presbyteratum ponunt sub uno sacerdotio, et tonsuram negant esse ordinem 56. Alii enumerant octo ordines, quia episcopatum et presbyteratum separant, et tonsuram respuunt a ratione ordinis °. Alii volunt esse novem ordines, quia de­ fendunt episcopatum et tonsuram esse ordines ab aliis distinctos7. II. Verius et communius dicitur septem esse in Ecclesia ordines, quia prima tonsura non est ordo; et episcopatus ac presbyteratus, sive sint ordines distincti sive non. includuntur sub sacerdotio. Hi septem ordines vocantur: Sacerdotium (complectens episcopatum et presbyte­ ratum), diaconatus, subdiaconatus, acolythalus, exorcistatus, lectoratus et ostiariatus. Horum meminit S. Cornelius I a. 251, dum docebat Romae opor­ tere «presbyteros esse quadraginta sex, diaconos septem, subdiaconos se1 2 3 1 6 6 7 Const. Apost., lib. 8, c. 5; MG 1, 1074. De capt. babyl. Ecclesiae, De ordine, «Post hoc». Concilium Tridentinum, sess. 22, can. 2; Denz-Bannw., 949. Contra Gent., lib. 4, c. 74. Huic sententiae favet Concit. Trid., sess. 23, c. 2; Denz-Bannw., 958. Ita Altissiodorensis, Summa, lib. 4, tr. 8. Ita aliqui canonistae. ART. III. QUOT SINT IN ECCLESIA ORDINES 389 ptem, acolythos duos et quadraginta, exorcistas autem et lectores cum ostiariis quinquaginta duos» k Deinde Concilium Tridentinum ait: «Non solum de sacerdotibus sed et de diaconis sacrae litterae apertam mentionem faciunt, et quae ma­ xime in illorum ordinatione attendenda sunt, gravissimis verbis docent, et ab ipso Ecclesiae initio sequentium ordinum nomina, atque uniuscu­ jusque eorum propria ministeria, subdiaconi scilicet, acolythi, exorcistae, lectores, et ostiarii in usu fuisse cognoscuntur, quamvis non pari gradu» 1 2. III. Rationem hujus numeri colligit Angelicus ex relatione ad eu­ charistiam, ad quam ordines quodammodo referuntur: 1) Qui habet potestatem consecrandi eucharistiam, est sacerdos. 2) Qui cooperatur sacerdoti in ipso sacramento quantum ad dispensationem, est diaconus. 3) Qui parat materiam sacramenti in vasis sacris, est subdiaconus. 4) Qui praesentat materiam sacramenti in urceolis extra vasa sacra, est acolythus. 5) Qui recipientes eucharistiam liberat a daemonis pote­ state ope exorcismi, est exorcista. 6) Qui catechumenos rite instruit ad eucharistiae receptionem, est lector. 7) Qui infideles credere nolentes arcet ex officio a coetu communicantium, est ostiarius 3. IV. Quamvis omnes ordines sint quodammodo sacri, quatenus ad sacram eucharistiam et officia ecclesiastica referuntur, tamen ratione materiae, circa quam versantur, tres tantum dicuntur ordines sacri, «scilicet sacerdotium et diaconatus, qui habent actum circa corpus Chri­ sti et sanguinem consecratum, et subdiaconatus, qui habet actum circa vasa consecrata; et ideo eis etiam continentia indicitur, ut sancti et mundi sint, qui sancta tractant»4. Hi tres communiter vocantur ordi­ nes majores et sacri56, caeteri autem minores et non sacri ®. V. Hi omnes ordines sunt unum tantummodo sacramentum, quia inferiores ordines se habent ad episcopatum, in quo est plenitudo sacer­ dotii, sicut imperfectum ad perfectum, sicut partes ad totum potesta­ tivum. Unde Angelicus: «Divisio ordinis non est totius integralis ad suas partes, neque totius universalis, sed totius potestativi, cujus haec est natura, quod totum secundum completam rationem est in uno, in aliis autem est aliqua participatio ipsius. Et ita est hic; tota enim ple­ nitudo sacramenti hujus est in uno ordine, scilicet sacerdotio, sed in aliis est quaedam participatio ordinis» 7. 1 Ep. ad Fabium episc. antiochenum, a. 251: Denz-Bannw., 45. 2 Sess. 23, c. 2; Denz-Bannw,, 958. 3 Suppi., q. 37, a. 2. 4 S. Thomas, Suppi., q. 37, a. 3. 5 Subdiaconatus usque ad saeculum xi in Ecclesia latina ordinibus minori­ bus accensebatur, et in Ecclesia graeca etiam hodie inter minores computatur. 6 Codex Juris Canonici ait: «Nomine ordinum majorum vel sacrorum intelliguntur presbyteratus, diaconatus, subdiaconatus, minorum vero, acolythatus, exorcistatus, lectoratus, ostiariatus». Can. 949. 7 Suppi., q. 37, a. 1 ad 2. DE SACRAMENTIS. SECT. VII. Q. XXXVII. DE SACRAMENTO ORDINIS 39° ARTICULUS IV UTRUM OMNES ET SINGULI ORDINES SINT SACRAMENTUM 634. Quaestio est, an ritus, quo omnes et singuli ordines confe­ runtur, sit ex vi institutionis Christi signum sensibile et causa gratiae ex opere operato. Difficultas praesertim est circa episcopatum, subdiaconatum et ordi­ nes minores. § 1 De episcopatu. 635. I. Praenotamina. 1) Fide catholica certum est episcopatum esse divina ordinatione institutum. Concilium Tridentinum hoc declaravit dicens: «Si quis dixerit in Ec­ clesia catholica non esse hierarchiam divina ordinatione institutam, quae constet ex episcopis, presbyteris et ministris, a. s.» 1. 2) Episcopi sunt presbyteris quoad potestatem ordinis et jurisdictio­ nis jure divino superiores 12. Duplex spiritualis potestas traditur sacerdotibus et episcopis in ordi­ natione, una ordinis et altera jurisdictionis. Prima est potestas confi­ ciendi et tradendi sacra ex officio ad fidelium sanctificationem. Solum complectitur facultatem conficiendi atque administrandi sacramenta, et obeundi munia sacra ordini respectivo adnexa. Altera est potestas li­ gandi atque solvendi subditos legibus, judicio ac poenis in his, quae spectant ad finem Ecclesiae. Potest esse suprema et subordinata, uni­ versalis et particularis, ordinaria et delegata, fori interni ac externi. Quoad utramque potestatem episcopi sunt presbyteris jure divino superiores. a) Quoad potestatem ordinis. Concilium Tridentinum ait: Si quis dixerit episcopos non esse presbyteris superiores, vel non habere potesta­ tem confirmandi et ordinandi, vel eam, quam habent, illis esse cum presby­ teris communem... a. s.34 . Optime ad rem monet S. Ignatius, ut laici diaconis subjiciantur, dia­ coni presbyteris, presbyteri episcopo, episcopus Christo ut ipse Patri *. Ratio perspicua est. Potest enim episcopus vi potestatis ordinis alios ordinare ac confirmare, quod presbyteri non possunt sine speciali dele­ gatione Romani Pontificis, imo delegari non possunt ad diaconatum, presbyteratum et episcopatum valide conferendum. Sess. 23, can. 6; Denz-Bannw., 966. 2 Hoc primo negavit Aerius, ut dicit S. Epiphanius, Adv. Haer., lib. 3, haer. 75, n. 3; MG 42, 506. Ipsum sequuti sunt Waldenses et Wicleffus (cfr. Thomas Waldensis, Doctrinale fidei, t. 1, a. 3, c. 60); Calvinus, Instil., lib. 4, n. 2; Lutherus, presbyteriani, etc. 3 Sess. 23, can. 7; Denz-Bannw., 967. 4 Ep. ad Trallianos, 3; MG 5, 678. 1 ART. IV. § I. DE EPISCOPATU 391 b) Quoad potestatem jurisdictionis: a) Ex ipso nomine episcopi deducit S. Augustinus episcopos esse presbyteris superiores, dicens: «επ', quippe super, v/atac, vero intentio est. Ergo επισκοπεί?, si velimus, latine superintendere dicere possumus» l. b) Apostolus diserte tradit hanc doctrinam, cum episcopos adhor­ tatur his verbis: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus San­ ctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei1 2. c) Idem Apostolus admonet Timotheum episcopum dicens: Adver­ sus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus 3. Poterat ergo sub duobus vel tribus testibus juridice procedere contra presbyterum, judicans eum quasi inferiorem. 636. II. Quaestio. An episcopatus sit sacramentum proprie dictum et imprimat characterem. S. Thomas ait ad rem: «Ordo potest accipi dupliciter. Uno modo secundum quod est sacramentum, et sic, ut prius dictum est q. 37, a. 2 in corpore, et ad 1, et a. 4, ordinatur omnis ordo ad eucharistiae sacramentum. Unde, cum episcopus non habeat potestatem superiorem sacerdote, quantum ad hoc episcopatus non erit ordo. Alio modo po­ test considerari ordo secundum quod est officium quoddam respectu quarumdam actionum sacrarum, et sic, cum episcopus habeat potesta­ tem in actionibus hierarchicis respectu corporis mystici supra sacerdo­ tem. episcopatus erit ordo»4. Aliqui theologi, ut Billuart5, dicunt episcopatum posse considerari: 1) Adaequate, prout complectitur sacerdotium et episcopatum; 2) inadaequate, prout ordinatio episcopalis addit simplici sacerdoti potesta­ tem ordinandi, confirmandi atque gubernandi. Volunt autem episcopatum adaequate sumptum, quatenus comple­ ctitur sacerdotium, esse verum sacramentum, non autem inadaequate sumptum quoad ea, quae addit ad sacerdotium. Quamvis conceptus adaequatus et inadaequatus quoad episcopatum verus sit, hic tamen dicendi modus rem magis implicati quam solvit. Quaeritur enim, an consecratio presbyteri in episcopum, seu ritus ex­ ternus, quo presbytero confertur episcopatus, sit sacramentum. Si cleri­ cus nondum presbyter ordinaretur simul in presbyterum et episcopum, posset fortasse sustineri hic dicendi modus, sed episcopatus adaequate sumptus, prout complectitur sacerdotium et episcopatum, nemini simul confertur, quia subjectum consecrationis episcopalis est presbyter. Unde ordinatio episcopi adaequate sumpti nunquam fit simul nec probabilius valide fieri potest, et episcopatus, prout est sacerdotium plenum com­ plectens sacerdotium et episcopatum, est status permanens et gradus supremus hierarchiae ecclesiasticae; non sacramentum. Difficultas ergo est de episcopatu praecisive a sacerdotio, et quae­ ritur, an ordinatio clerici, qui jam est presbyter, in episcopum sit ordo et sacramentum. 1 2 2 4 6 De civ. Dei, lib. 19, c. 19: ML· 41, 647, Cfr. S. Thomas, In I Tini., 3, lect. 1. Act., 20, 28. / 'Tini., 5, 19. Suppi., 9 4«. » 5 De sacramento ordinis, diss. 4, a. 2. 392 DE SACRAMENTIS, SECT. VII. Q. XXXVII. DE SACRAMENTO ORDINIS 637. Placita theologorum. Praeclarissimi theologi Alensis, S. Albertus Magnus, S. Bonaventura, Capreolus, Sotus, et recenter Card. Billot defen­ dunt episcopatum sensu explicato non esse verum sacramentum 1, quia ordines non sunt nisi septem, et quia in ordinatione episcopi nulla confertur ordinando potestas in eucharistiam. Alii plures affirmant, quia episcopo in ordinatione per ritum sensibilem datur gratia et imprimitur character indelebilis, quo possit alios ordinare, confirmare et gubernare. Ita Altissiodorensis, Durandus, Paludanus, Caje­ tanus, S. Bellarminus, Vazquez, Cotti, Hallier, Katschthaler, Pesch, Herve et alii 12. Ex his satis apparet utramque opinionem, auctorum numero ac gravi­ tate imo et rationum pondere, esse omnino probabilem. Sed attentis verbis S. Scripturae et doctrina traditionis, probabilior mihi videtur sententia affir­ mativa. Unde sit: 638. Thesis. Ordinatio episcopi seu ritus, quo presbyter consecra­ tur in episcopum, eique tribuitur potestas ordinandi, confirmandi atque gubernandi, est verus ordo et verum sacramentum. Arg. 1) Apostolus hortatur Timotheum dicens: Admoneo te, ut re­ suscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum 3. Ad haec dicit S. Thomas: «A quo scilicet ordinatus erat episcopus, in qua manus impositione data est ei gratia Spiritus Sancti» 45 . Ergo ordi­ natio Timothei in episcopum per impositionem manuum Apostoli fuit signum sensibile conferens gratiam, atque ideo sacramentum. 2) S. Augustinus, loquendo de episcopis donatistis ad Ecclesiam catholicam redeuntibus, ait: «Non sic illos suscipimus, ut sunt; absit a nobis, nam haeretici sunt; suscipimus autem catholicos, mutantur, su­ scipiuntur... Bona, quae in illis agnoscimus, non sunt sua; Domini no­ stri habent bona. Ecclesiae habent bona. Baptismus non est ipsorum, sed Christi. Invocatio nominis Dei super caput ipsorum, quando ordi­ nantur episcopi, invocatio illa Dei est, non Donati... In errante et dese­ rente milite crimen est desertoris, character autem non est desertoris, sed imperatoris»s. S. Doctor characterem tribuit hic ordinationi epi­ scopali, sicut tribuit baptismo. 3) In ordinatione episcopali: a) Adest signum sensibile seu ritus externus cum applicatione materiae et formae, b) Elargitur ordinando gratia sanctificans, quando consecrans, imposito libro evangeliorum ad scapulas ordinandi et tangens manibus caput ejusdem, dicit: Accipe Spiritum Sanctum: vel ungit et consecrat caput ejus chrismate cum caelesti benedictione, juxta sententias auctorum circa materiam et 1 Alensis, IV p , q. 20, m. 8, a. 1; S. Albertus M., 7» IV Sent., dist. 24, a. 39; S. Bonaventura, In IV Sent., dist. 24, p. 2, a. 2, q. 3; Capreolus, In IV Sent., dist. 25, q. un., a. 1; Sotus, In IV Sent., dist. 24, q. 2, a. 3; Billot, De ordine, th. 31, § 2. 2 Altissiodorensis, Summa, lib. 4, tr. 8, q. 1; Durandus, In IV Sent., dist. 24, q. 6, n. 8; Paludanus, In 71' Sent., dist. 24. q. 6, a. 3; Cajetanus, Opusc., t. I, tr. 11; S. Bellarminus, De ordine, c. 5: Vazquez, In III p., disp. 240, c. 4; Gotti, De ordine, q. 5, dub. 2; Hallier, De sacris elect, et ord., p. 2, sect. 2, c. I, a. 2, § 2; Katschthaler, De sacram, ord., n. 848; Pesch, De sacram, ord., n. 613 sqq.; Herve. De ordi­ ne, n. 497. 3 II Tim., i, 6. 1 In II Tim., c. 1, lect. 3. «Supra». 5 Sermone ad Caesariensis ecclesiae plebem, j\. 2; MI. 43, 691 ART. IV. § I. DE EPISCOPATU 393 formam ordinationis episcopalisx. c) Confertur ei potestas ordinandi. confirmandi atque gubernandi modo indelebili, adeo ut per haeresim, schisma aut peccata episcopi nunquam deleatur. 639. Scholion. De mente Angelici. Doctoris. Plures dicunt Ange­ licum Doctorem adhaesisse sententiae negativae in verbis, quae attuli­ mus ex Supplemento, q. 40, a. 5, sed perperam puto S. Thornam pro hac sententia citari. Solum affirmat S. Doctor episcopatum non esse ordinem et sacra­ mentum, prout ordinatur ad eucharistiae sacramentum, quia episcopus in- consecratione non accipit potestatem superiorem sacerdote respectu eucharistiae, sed expresse docet ipsum in ordinatione accipere «potesta­ tem in actionibus hierarchicis respectu corporis mystici supra sacerdo­ tem», et hoc sensu episcopatum esse ordinem 1 2. Clarius et disertius alibi: «Quod vero quarto proponitur, quod epi­ scopatus non est ordo; hoc manifeste continet falsitatem, si absolute intelligatur. Expresse enim dicit Dionysius esse tres ordines ecclesia­ sticae hierarchiae, scilicet episcoporum, presbyterorum et diaconorum: et 21 dist., cap. Cleros habetur, quod ordo episcoporum quadripartitus est. Habet enim ordinem episcopus per comparationem ad corpus Chri­ sti mysticum, quod est Ecclesia; supra quam principalem accipit curam et quasi regalem... Quod autem habeat aliquem ordinem, et non juris­ dictionem solam, sicut archidiaconus vel curatus presbyter, patet ex hoc quod episcopus potest multa facere, quae non potest committere, sicut confirmare, ordinare et consecrare basilicas, et hujusmodi... Idem etiam patet ex hoc quod, si episcopus depositus restituatur, non iterum consecratur, tanquain potestate ordinis remanente, sicut et in aliis con­ tingit ordinibus» 3. His verbis defendit S. Thomas episcopatum esse ordinem non relate ad eucharistiam, sed relate ad corpus Christi mysticum, imo et chara­ cterem imprimere, quem episcopus per depositionem non amittit. Hic autem ordo seu ordinatio, cum sit signum sensibile, conferens gratiam et imprimens characterem, est vere et proprie sacramentum. Quid enim amplius requiritur? 640. Corollarium. Ex his facile colliges in episcopo plures esse potestates. Sunt enim potestas consecrandi corpus et sanguinem Christi, potestas remittendi peccata, potestas ordinandi et potestas confirmandi. «Prima et secunda potestas, ait Gotti, conferuntur per ordinationem presbyteralem, reliquae per episcopalem. Quare ad episcopatum adaequate sumptum duae requiruntur ordinationes, quarum utraque sacramentum est, nempe presbyteralis et episcopalis. Per primam presbyter ordina­ tur, per secundam ex presbytero ordinatur episcopus»4. Secunda ita supponit primam, ut. qui non est sacerdos, nequeat consecrari in epi­ scopum. 2) Quamvis admittatur episcopatum esse ordinem et sacramentum non sequitur esse octo ordines, sicut ex admissa sacramentalitate plu1 * ’ 4 Cfr. Gotti, De sacramento ordinis, q. 5, dub. 3. Suppi., q. 40, a. 5. Opusc. 2 (ed. Parmae), c. 24. De sacramento ordinis, q. 5, dub. 2, n. 7. DE SACRAMENTIS. SECT. VII. β. XXXVII. DE SACRAMENTO ORDINIS 394 num ordinum non sequitur esse plusquam septem sacramenta. Ordo sacerdotalis dividitur in duas partes, scilicet in ordinem presbyteralem et episcopalem, id est. in ordinem sacerdotii communis et sacerdotii summi. § 2 Ve presbyteratu. 641. Nota. Presbyter πρίσβοτίρος idem est ac senior, vel quia olim ho­ mines provectioris aetatis deligebantur ad sacerdotium, vel quia moribus senes videbantur, qui sacerdotio aucti sunt. Eo nomine non raro vocabantur episcopi, saepe sacerdotes. Deinde generatim soli sacerdotes vocati sunt presbyteri. 642. T HESIS. Presbyteratus est verum Ecclesiae sacramentum. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Presbyteri dicuntur in sacris litteris bene praeesse sub episcopo, atque laborare in verbo et doctrina pa­ scere gregem Christi 12; et alia facere, quae denotant presbyteratum esse sacramentum. Licet difficile sit distinguere, utrum haec effata ad solos presbyteros-sacerdotes, an vero ad episcopos referantur, quia, ut dixi­ mus, nomine presbyterorum nonnunquam episcopi designati sunt, nihi­ lominus plusquam probabile est in epistola prima ad Timotheum, 5, 17. sermonem esse de simplici sacerdote, quia Apostolus monita dat Timo­ theo episcopo circa modum agendi cum presbyteris, et Ecclesia semper intellexit in quibusdam locis S. Scripturae agi de presbyteratu instituto a Christo in ratione sacramenti. 2) Ex Concilio Tridentino. «Dubitare nemo debet ordinem esse vere et proprie unum ex septem Ecclesiae sacramentis... Quoniam vero in sacramento ordinis... character imprimitur, qui nec deleri nec auferri potest, merito sancta synodus damnat eorum sententiam, qui adserunt novi testamenti sacerdotes temporariam tantummodo potestatem habe­ re et semel rite ordinatos iterum laicos effici posse» 3. Idem concilium docet sacerdotes habere potestatem «consecrandi, offerendi et ministran­ di corpus et sanguinem» Christi, «necnon et peccata dimittendi et re­ tinendi» 4. 3) Ex SS. Patribus. S. Ignatius: «Hortor, ut in concordia Dei omnia peragere studeatis, episcopo praesidente loco Dei, et presbyteris loco senatus apostolici; et diaconis mihi suavissimis concreditum haben­ tes ministerium Jesu Christi» 5. «Cuncti similiter revereantur diaconos ut mandatum Jesu Christi, et episcopum ut Jesum Christum Filium Patris; et presbyteros ut senatum Dei et Concilium Apostolorum: sine his Ecclesia non vocatur» ®. 1 2 1 Tim., 5, 17. I Petri, 5, i sqq. 3 ' Sess. 23, c. 3 et 4; Denz-Bannw., 959 sq. Sess. 23, c. I; Denz-Bannw., 957. Ep. ad Magn., 6; MG 5, 668; Journel, 44. Ep. ad Trail., 3; MG 5, 677; Journal. 49. “ ° ART. IV. § 3. DE DIACONATU 395 S. Clemens Romanus: «In obedientia subditi estote presbyteris, et correptionem suscipite in poenitentiam» ’. S. Hieronymus ait: «Quid enim facit, excepta ordinatione, episco­ pus, quod presbyter non faciat?»1 2. 4) Ex ritu ordinationis. In omnibus graecis latinisque liturgiis or­ dinantur presbyteri cum impositione manuum episcopi et oratione invo­ cante Spiritum Sanctum, cui in Ecclesia latina adjungitur traditio in­ strumentorum cum formula: Accipe potestatem offerendi sacrificium pro vivis et defunctis, in nomine Patris, etc. Hic, ut vides reperiuntur omnia necessaria ad rationem sacramenti, nempe signum sensibile, productio gratiae, et institutio Christi, quatenus ritui externo adnexa est produ­ ctio gratiae. § 3 De diaconatu. 643. Nota. 1) Quamvis Durandus et Cajetanus negaverint 3 diaco­ natum esse sacramentum, hodie certa et communis sententia id affirmat. Imo Vazquez putat esse de fide 45 , Tanner prope de fide 67 , et alii aliter. 2) Diaconus, graece oicrzovo;, aliquando ministros mensae ·; generatim adjutores episcoporum et presbyterorum in praedicando, baptizando et in ministeriis altaris significat’, et est ordo sacer. 644. Thesis. Diaconatus est verum sacramentum. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostoli post ascensionem Domini, cum audissent murmur graecorum eo, quod viduae eorum despicerentur in ministerio quotidiano, dixerunt multitudini: Considerate, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus (ministerium quotidianum)... Et placuit ser­ mo coram omni multitudine, et elegerunt Stephanum... Hos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus 8. Auctores multo probabilius defendunt hic agi de collatione sacra­ menti diaconatus. Septem quippe viri, qui electi sunt pleni Spiritu San­ cto et sapientia, ac instituti per impositionem manuum cum oratione 9, adnumerati sunt episcopis 10. Haec autem non pro ministris mensae sed pro adjutoribus sacerdotum in muneribus sacris fieri consueverunt, et 1 I Cor., 57; MG 1, 324. 2 Ep. 146 ad Evang., n. 1; ML 22, 1194; Journel, 1357. 3 Durandus, In IV Seni., dist. 24, q. 2, n. 7; Cajetanus, Opusc. t. I, tr. tt. 4 In III p., disp. 238. c. 2, n. 12. 5 De ordine, disp. 7, c. 2, dub. 2, n. 39. 6 Luc., 4, 39; 10, 40. 7 Philpp., i, 1; Act., 6, 2 sq. 8 Act., 6, 1 sqq. Knabenbauer, In Actus Apostolorum, 6, 1-7 (p. m), docet hic agi de institutione diaconorum ex graecis, quia diaconi ex hebraeis ante hunc actum existebant. Potest etiam dici apostolos hic occasionem arripuisse ordinandi primos diaco­ nos juxta legem institutionis diaconatus, quam ex revelatione Spiritus Sancti no­ verant. ° Act., ύ, 3 sqq. 10 1'hilpp., t, i. 396 DE SACRAMENTIS. SECT. VH. Q. XXXVII. DE SACRAMENTO ORDINIS impositio manuum cum oratione conferebat gratiam, ut patet ex con­ textu 1, aliisque locis 12. Ergo praefata septem virorum ordinatio cum impositione manuum et oratione fuit verum sacramentum. Ad rem S. Ignatius: «Non enim ciborum et potuum ministri sunt (diaconi), sed Ecclesiae Dei ministri» 3. 2) Ex SS. Patribus: Pseudo-Dionysius: «Diaconus (ordinandus) unum genu flectens ante divinum altare supra caput habet dexteram Pontificis ipsum consecrantis, et ab eo consecratur invocationibus ad ministrorum consecrationem accommodatis»4. S. Joannes Chrysostomus: «Vide, quam non superflue scriptor loqua­ tur, non enim dicit, quomodo, sed simpliciter, quod ordinati sint per orationem. Hoc enim est ordinatio. Manus viri superimponitur, totum vero Deus operatur, ejusque manus est, quae tangit caput ordinati, si, quemadmodum oportet, ordinatur»5. S. Cyprianus: «Diaconos... apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et Ecclesiae ministros» 6. Tota antiquitas Christiana exinde jam a Patribus apostolicis diaco­ nos consideravit ut ministros Ecclesiae et adjutores sacerdotum in mu­ neribus sacris. 3) Ex ordinatione. Constitutiones apostolicae praescribunt modum ordinandi diaconos his verbis: «Diaconum efficies, episcope, imponens ei manus, adstante tibi cuncto presbyterio cum diaconis, et orans dices: Deus omnipotens... ostende faciem tuam super servum tuum hunc, ele­ ctum tibi in diaconatus ministerium, et imple eum Spiritu Sancto et virtute, sicut implevisti Stephanum»7. Pontificale romanum: «Solus Pontifex manum dexteram extendens ponit super caput cuilibet ordinando... dicens singulis: Accipe Spiritum Sanctum ad robur, et ad resistendum diabolo et tentalionibus ejus. In nomine Domini 8. 4) Concilium Tridentinum edidit super hoc solemnem definitionem dicens: Si quis dixerit in Ecclesia catholica non esse hierarchiam divi­ na ordinatione institutam, quae constat ex episcopis, presbyteris et mini­ stris, a. s. 9. 645. Scholion I. Quando institutus fuerit diaconatus. Certum est diaconatum fuisse a Christo Domino institutum simul cimi presbyte­ ratu, probabiliter in ultima coena. 646. Scholion II. De diaconissis. In S. Scriptura fit aliquando mentio diaconissarum seu mulierum, quae adsumebantur ad quaedam ministeria1011 , et de quibus agunt plures SS. Patres11. 1 2 3 4 5 6 7 8 8 10 11 Act., 6, 8. Act., 8, 17-19: 13, 2-3. Ad Trail., 2; MG 5, 779. De eccl. hierar., c. 5, § 7, n. 2; MG 3, 510. In Act. Apost., hom. 14, n. 3; MG 60, 116; Journel, 1214. Ep. 65, n. 3; ML 4, 408. Const, apost., lib. 8, c. 17-18; MG 1, 1115. De ordinatione diaconi. Sess. 23, can. 6; Denz-Bannw., 966. Rom., 16, 1; I Tim., 5, 9 sqq. Cfr. S. Ignatius, Ep. ad Smyrn., 13; MG 5, 858. ART. IV. § 4. DE SUBDIACONATU ET QUATUOR ORDINIBUS MINORIBUS 397 Earum munera describuntur in Constitutionibus apostolicis his ver­ bis: «Elige diaconissam, fidelem et sanctam, ad mulierum ministeria... Diaconissa siquidem femina ad multos usus indigemus. Ac imprimis quidem curri baptizantur mulieres, diaqonus tantum earum frontem unget oleo sancto, et post diaconissa eas illinet» '. Non semel viduas visitare ac portas ecclesiae custodire solebant, et juxta capitula Concilii Carthaginensis docebant «imperitas et rusticas mulieres tempore, quo baptizandae» erant, qualiter ministro respondere et qualiter accepto baptismate vivere deberent 1 23 *. Quamvis aliqui recentiores dixerint diaconissas ordinem clericalem per manuum impositionem et invocationem Spiritus Sancti recipere consuevisse, nihilominus, quidquid sit de ritu institutionis earum, di­ cendum est eas nunquam fuisse ad ordinem clericalem cooptatas. Appo­ site ad rem S. Epiphanias: «Quamquam vero diaconissarum in Eccle­ sia ordo est, non tamen ad sacerdotii functionem aut ullam hujusmodi administrationem institutus est, sed ut muliebris sexus honestati con­ sulatur» 8. § 4 De subdiaconatu et quatuor ordinibus minoribus. 647. Nota, i) Plures negant subdiaconatum et quatuor ordines mi­ nores esse sacramenta. Ita Durandus, Cajetanus, Sotus, Benedictus Λ'/Γ, Morinus, S. Alphonsus, Perrone, Franzelin, Pesch, Gasparri, Huarte et alii’. 2) Nihilominus omnes fere antiqui et ex recentioribus non pauci defen­ dunt subdiaconatum et quatuor ordines minores esse revera sacramenta. Ita S. Thomas, S. Albertus M., S. Bonaventura, Scotus, S. Bellarminus et alii summi theologi5*. His ex recentioribus subscribunt Wirceburgenses, De Au­ gustinis, Billot, Hugon, Tanquerey, Van Noort-Verhaar, Herve et alii °. 648. Thesis. Subdiaconatus et quatuor ordines minores probabi lius sunt sacramenta sub uno diaconatu. Arg. 1) Eugenius IV sub sacramento ordinis enumerat septem ordines majores et minores, dicens: «Sextum sacramentum est ordi­ nis, cujus materia est illud, per cujus traditionem confertur ordo; Const, apost., lib. 3, c. 15; MG 1, 794 sq. Concilium Carthag. IV, c. 12; Mansi, 3, 952. Haer. y<), c. 3; MG 42, 743. I Durandus, In IV Seni., dist. 24, q. 1, n. 9; etq. 2, n. 6; Cajetanus, Opusc. t. I, tr. II; Sotus, In IV Sent., dist. 24, q. I, a. 4, conci. 7; Benedictus XIV,- De synodo dioecesana, lib. 8, c. 9, n. 3 sq.; Morinus, De sacra ordinat., p. 3, exerc. n, c. 1; S. Alphonsus, lib. 6, n. 737; Perrone, De ordine, n. 81; Franzelin, De traditione, th. 17; Pesch, De sacram, ord., n. 585 sqq.; Gasparri, De sacra ord., 1, n. 41; Huar­ te, De ordine, n. 20 sqq. 5 S. Thomas, Suppi., q. 35, q. 2; et q. 37, a. 3; S. Albertus M., In IV Sent., dist. 24, a. 16 sqq ; S. Bonaventura, In IV Seni., dist. 24, p. I, a. 2, q. 4; Scotus, In IV Sent., dist. 24, q. un., n. 12; S. Bellarminus, De ordine, c. 8. II Wircoburgonses, De sacram, ord., n. 64 sq.; Do Augustinis, De ordine, a. 6; Casajuana, De saerdm. ord., th. 9; Billot, De ordine, th. 29, § 2; Hugon, De ordine, p 531 sqq.; Tnnquoroy. De sacram., n. 815; Van Noort-Verhaar, De sacramentis, n 217; Horvo, De ordine, 11 501 1 2 3 DE SACRAMENTIS. SECT. VH. Q. XXXVII. DE SACRAMENTO ORDINIS 398 sicut presbyteratus traditur per calicis... porrectionem; diaconatus vero... et similiter de aliis per rerum ad ministeria sua pertinentium adsignationem. Forma sacerdotii talis est: Accipe potestatem... Et sic de aliorum ordinum formis... Ordinarius minister hujus sacramenti est episcopus. Effectus augmentum gratiae, ut quis sit idoneus Christi minister»l. His verbis Pontifex: a) sub sacramento ordinis ponit septem ordines; b) adsignat singulorum materiam et formam; c) nominat ordinarium eorum ministrum 1 2. 2) Concilium Tridentinum docet in Ecclesia praeter sacerdotium esse alios ordines majores et minores 3. Et deinde definit sacram ordi­ nationem (absque ulla distinctione) esse sacramentum 4. Hinc merito adserit Van Noort Verhaar hanc doctrinam esse conciliis magis con­ sentaneam 5* 7. 3) Pontificale romanum ordinat, ut episcopus «moneat ordinandos, quod instrumenta, in quorum traditione character imprimitur, tangant»®. 649. Obj. l.° Amalarius ait: «Nec in ordinationem (subdiaconus et minoristae) ante altare adsequuntur, eo quod nec mysteriis ministrare statuuntur» ’. Et Urbanus II: «Sacros autem ordines dicimus diaconatum et presbyteratum. Hos siquidem solos primitiva legitur Ecclesia habuisse, super his solum praeceptum habemus Apostoli» 8* . Imo ipse S. Thomas non veritus est dicere: «In primitiva Ecclesia fuerunt soli duo ordines sacri, presbyteri et diaconi, et tamen postea Ecclesia minores sibi ordines insti­ tuit, iit Magister in Sententia dicit» “. Resp. Optime ad haec respondet Angelicus Doctor dicens: «In primitiva Ecclesia, propter paucitatem ministrorum, omnia inferiora ministeria dia­ conis committebantur... Nihilominus erant omnes praedictae potestates, sed implicite in una diaconi potestate. Sed postea ampliatus est cultus divinus, et Ecclesia, quod implicite habebat in uno ordine, explicite tradidit in diversis. Et secundum hoc dicit Magister in littera, quod Ecclesia alios ordines sibi instituit» 10. Unde Christus, cum instituit sacerdotium ut unum sacramentum, vere instituit alios ordines ut sacramenta partialia in toto. Ex hoc toto apostoli diviserunt diaconatum, et deinde Ecclesia, data oppor­ tunitate, diaconatum divisit in varios ordines ut sacramenta partialia. Obj. 2. In collatione ordinum minorum deest materia sacramenti ordinis, quae est manuum impositio. Ergo ordines minores non sunt sacra­ menta. Resp. Nego impositionem manuum esse materiam omnium ordinum. Christus revera instituit omnes ordines, et quodammodo designavit ma­ teriam eorum. Sed, sicut diximus superius, materiam ordinis determinavit tantum in genere, et Ecclesiae reliquit facultatem determinandi eam in Decreto pro annenis; Denz-Bannw., 701. Accurate notanda sunt verba: Ordinarius minister hujus sacramenti est epi­ scopus, quibus significatur dari extraordinarium ministrum sacramenti ordinis, qui non sit episcopus. Nemo autem potest esse minister extraordinarius episcopatus, presbyteratus ac diaconatus. Ergo minister extraordinarius, qui supponitur in ver­ bis Pontificis, se refert ad sacramenta subdiaconatus et ordinum minorum. 3 Sc.ss. 23, can. 2; Denz-Bannw., 962. 4 Sess. 23, can. 3; Denz-Bannw., 963. 5 De sacramento ordinis, n. 217. ° De ordinibus conferendis, § «Advertat». 7 Amalarius (saec. ix), De eccl. officiis, lib. 2, c. 6; ML 105, 1083. 8 In Concilio Beneventano (a. 1091), can. 1; Mansi, 20, 738. “ Opusc. 16 (ed. Venetiarum, 1754). 10 Suppi., q. 37, a. 2 ad 2. 1 2 ART. V. QUAE SIT MATERIA ET FORMA ORDINIS 399 specie et dividendi diaconatum in diversos ordines. Cum autem ipsum divi­ sit, pro subdiaconatu et ordinibus minoribus designavit materiam traditio­ nem instrumentorum *. ARTICULUS V QUAE SIT MATERIA ET FORMA SACRAMENTI ORDINIS 650. Status quaestionis. 1) Christus Dominus, cum per se ipsum instituit sacramentum ordinis, determinavit ejus materiam et formam in genere tantum, initiationem scilicet seu actionem et verba, quibus convenienter traderetur potestas in sacra, et Ecclesiae catholicae reli­ quit facultatem determinandi in specie actionem et verba, quibus ea potestas traderetur. 2) Ecclesia catholica hac facultate usa est, et unam materiam cum sua forma pro uno ordine et alteram materiam pro alio ordine deter­ minavit. Imo unam materiam pro una Ecclesia et alteram pro alia Ecclesia designavit, et nunc unam nunc alteram pro eodem ordine sub materia generica a Christo determinata contentam ct ad tradendam potestatem in sacra aptam excogitavit. 3) Variationes quoad utrumque introductae sunt in Ecclesia tum graeca tum latina: a) In Ecclesia graeca, sola manuum impositio cum sua forma adhibetur in sacra ordinatione, b) In Ecclesia latina ordi­ natio episcopi, presbyteri et diaconi fiebat manuum impositione, et subdiaconatus ac ordines minores conferebantur per traditionem instru­ mentorum cum subjecta materia. At, si fides est Card. Van Rossum 12 aliisque in liturgia peritis, saeculo x cognoscebatur usus tradendi librum Evangeliorum diacono et calicem cum vino ac patenam cum hostia presbytero in ordinatione cum respectivis formulis. Saeculo xn dicitur introducta tertia manuum impositio in fine missae cum verbis: Accipc Spiritum Sanctum, quorum remiseritis, etc. 3. 4) Disputatio praecipue versatur circa materiam et formam ordi­ nationis presbyteri, et, ut scite animadvertit Card. Billoti, controversia quoad materiam reducitur ad impositionem manuum et porrectionem instrumentorum, et quoad formam controversia est circa verba, quae Pontifex pronuntiat in applicatione materiae. Sed quia multiplex est in ordinatione presbyteri manuum impositio ac porrectio instrumento­ rum, et n.on una est formula, quam recitat minister, plures sunt hac in re doctorum sententiae. 651. Placita theologorum. Cl. Card. Van Bossinn eruditissime expen­ dit hanc quaestionem, et refert sex auctorum sententias. Prima sententia defendit unicam materiam ordinationis sacerdotalis esse 1 Cfr. S. Thomas, Suppi , q. 37, a. 2 ad 2; S. Albertus M., In IV Sent., dist. 24, a. 36; S. Bonaventura, In IV Seni., dist. 24, p. 2, a. 2, q. 1 ad 3 et 4; Argentina, In IV Sent., dist. 24, q. un., a. 2 ad 7; Scotus, In IV Seni., dist. 24, q. un., «Ad tertium dico». 2 De essentia sacrae ordinationis, n. 295 sqq.; et n. 323. 3 Cfr. Van Rossum, De essentia sacrae ordinationis, n 354. * De ordine, th. 30. 400 DE SACRAMENTIS. SECT. Vil. Q. XXXVII. DE SACRAMENTO ORDINIS traditionem patenae cum pane et calicis cum vino; formam vero illa verba, quae profert Pontifex in traditione: Accipe potestatem offerre sacrificium Deo, missasque celebrare tam pro vivis quam pro defunctis. In nomine Domini, Ita S. Albertus M., Eichardus a Mediavilla, Durandus, Capreolus, Victoria, Sotus, Valentia, Philippus a SS. Trinitate, Gabriel a S. Vincentio et alii ’. Secunda sententia docet duplicem potestatem conferri sacerdoti in ordi­ natione, ordinis scilicet in corpus Christi reale, et jurisdictionis in corpus Christi mysticum, atque ideo duplicem esse ordinationis sacerdotalis mate­ riam et formam; unam, quae consistit in traditione patenae cum hostia et calicis cum vino sub forma: Accipe potestatem offerre sacrificium, etc.; et alteram, quae consistit in manuum impositione cum verbis: Accipe Spiri­ tum Sanctum, quorum remiseritis peccata, etc. Ita Scotus, Sylvius, Vazquez, S. Bellarminus, Lessius, Salmanticenses morales, Antonius a Spiritu Sancto, Platelius, Dominicus a SS. Trinitate, Frassen, Billuart et alii plures 1 2. Tertia sententia pariter requirit duplicem materiam in ordinatione sa­ cerdotis, primam scilicet impositionem manuum Pontificis in silentio et traditionem instrumentorum cum formula: Accipe potestatem offerre, etc. Hanc sententiam tenent Liberius a Jesu, Berti, Bonal, Billot, Nôldàn, Del Val, Herve et alii 3. Quarta sententia in tribus reponit materiam et formam ordinationis sacerdotalis, in prima scilicet manuum impositione cum invocatione Spiri­ tus Sancti, in traditione instrumentorum cum verbis: Accipe potestatem offerre, etc.; et in ultima manuum impositione cum verbis: Accipe Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, etc. Sic Lugo, Gotti, Egger et alii pauci 4. Quinta sententia docet materiam et formam ordinationis esse vel primam manuum impositionem cum invocatione Spiritus Sancti, vel traditionem instrumentorum cum formula: Accipe potestatem offerre sacrificium, etc. Ita Amicus, Diana et alii5. Sed merito animadvertit Herve* hanc opinionem a nemine hodie defendi. Sexta sententia tenet materiam et formam ordinationis sacerdotalis esse primam manuum impositionem manu extensa Pontificis sub invocatione Spiritus Sancti (sub praefatione juxta Gasparri) continuatam. Ita Guiller­ mus Parisiensis, S. Bonaventura, Bachonus, Waldensis, Becanus, Conten­ son, Habert, Tournely, Martine, S. Alphonsus, Perrone, De Augustinis, Bal- 1 S. Albertus M., In IV Sent., dist. 24, a. 38; Richardus a Mediavilla, In IV Sent., dist. 24, a. 4, q. 3; Durandus, In IV Sent., dist. 24, q. 3, n. 6; Capreolus, In IV Sent., dist. 24, q. 1, a. 3, ad 3 arg. 1 conclusionis Scoti; Victoria, Summa sacram, ordinis, n. 229: Sotus, In IV Sent., dist. 24, q. 1, a. 4 «Hinc fit»; Valentia, In III p., disp. 9, De sacram, ordinis, q. 1, p. 5; Philippus a SS. Trinitate, De sa­ cramentis, disp. 2, dub. 4: Gabriel a S. Vincentio, De sacramento ordinis, disp. I, q. 5. 2 Scotus, In IV Sent., dist. 24, q. un., a. 3, n. 9; Sylvius, In Suppi., q. 37, a. 2, q. 4; Vazquez, In III p., disp. 239, c. 3 et 5; S. Bellarminus, De. ordine, c. 9; Lessius, De sacram, ordinis, c. 1, dub. 5 et 6; Salmanticenses morales, De sacra­ mentis, tr. 8, c. 3, p. 5; Antonius a Spiritu Sancto, Direct, confess., tr. 9, disp. 2, sect. 2, n. 29; Platelius, De sacramento ordinis, n. 1004 sqq.; Dominicus a SS. Tri­ nitate, Bibliotheca theologica, lib. 4, sect. 11, c. 74; Hiquaous, In IV Sent., dist. 24, q. un., n. 127 (ed. Vives, t. 19, p. 97); Frassen, Scotus academicus, De ordine, disp. 1, a. 2, § 7; Billuart, De sacramento ordinis, diss. 1, a. 3. 3 Liberius a Jesu, Controv., tr. 7, p. 1, disp. 2, controv. 2; Berti, De theolo­ gicis disciplinis, lib. 36, c. 12; Bonal, Inst, fheol., De ordine, n. 30; Billot, De 01 dine, th. 30; Noldin, De ordine, n. 456; Del Val, De sacram, ord., a. 2, n. 17; Horve, De ordine, n. 506 sq. Huic sententiae favet Angelicus, ut videbimus infra. 4 Lugo, De sacram, in genere, disp. 2, sect. 5, nn. 90 et 98; Gotti, De sacramen­ to ordinis, q. 6, dub. 2, § 1; Egger, Enchiridion, tr. 12, c. 2, a. 2. 5 Amicus, De sacramentis in genere, disp. 2, sect. 4; Diana, Resol. morales. p. 3, tr. 4, resol. 187. 4 De ordine, n. 505. 4OI ART. V. QUAE SIT MATERIA ET FORMA ORDINIS lerini, Franzelin, Marc, D’Annibale, Sasse, Palmieri, Mendive, Katschthaler, Gasparri, Pesch, Van Fossum et alii plurimi 652. Thesis. Materia ordinationis sacerdotalis in Ecclesia latina est prima manuum impositio, in qua episcopus nihil dicit, et traditio instrumentorum; forma vero verba Pontificis: «Accipe potestatem offer­ re sacrificium Deo missasque celebrare tam pro vivis quam pro defun­ ctis. In nomine Domini». Nota. Triplex potissimum ratio me movit ad hanc sententiam ample­ ctendam: i) Christus non determinavit in specie materiam et formam sa­ cramenti ordinis, sed Ecclesiae reliquit facultatem eas determinandi, quid­ quid in contrarium dicant aliqui theologi. Ecclesia autem hac facultate usa est, et non semel determinavit ultra manuum impositionem porrectionem instrumentorum, ut in probationibus videbimus. 2) Traditioni satis univer­ sali innixus probabilius puto subdiaconatum et ordines minores esse sacra­ menta partialia, simul cum sacerdotio a Christo instituta, et per Ecclesiam deinde separata. In his autem non habetur manuum impositio, sed sola porrectio instrumentorum, et probabilius existimo hanc materiam fuisse ab Ecclesia pro ipsis determinatam. Ad rem Innocentius IV: «De ritu apo­ stolico invenitur in epistola ad Timotheum, quod manus imponebant ordi­ nandis, et quod orationes fiebant super eos. Aliam autem formam non inve­ nimus ab eis servatam. Unde credimus, quod, nisi essent formae postea inventae, sufficeret ordinatori dicere: Sis sacerdos, vel alia aequipollcntia verba. Sed subsequentibus temporibus formas, quae servantur, Ecclesia ordinavit» !. 3) Manuum impositio simul cum oratione, quam plures volunt esse materiam ordinationis, revera non est manuum impositio, quia Ponti­ fex in illa extendit, non imponit, manum dexteram super omnes ordinan­ dos. Admodum difficile est salvare materiam ordinationis in hac manus extensione super omnes, ut videbimus infra. Pars l.a Arg. Concilium Florentinum in Decreto pro armenis ait: «Sextum sacramentum est ordinis, cujus materia est illud per cujus traditionem confertur ordo; sicut presbyteratus traditur per calicis cum vino et pa­ tenae cum pane porrectionem. Diaconatus vero per libri evangeliorum dationem. Subdiaconatus vero per calicis vacui cum patena vacua su­ perposita traditionem»1*3. His verbis satis declaravit Concilium tradi­ tionem instrumentorum, prout ab antiquis temporibus fiebat in Ecclessia latina, esse materiam essentialem ordinationis. Non videtur tamen 1 Guillermus Parisiensis, De sacramento ordinis, c. 2 «Ordinari quid sit»; S. Bo­ naventura, In /I' Sent., dist. 24, p. 2, a. 1, q. 4 «Sed quoniam» et «Ad illudo; Ba­ chonus, In IV Seni., dist. 25, q. 1, a. 2; Waldensis, Doctrinale fidei, t. 2, De sacra­ mento ord., c. 123; Becanus, De sacramentis, c. 26, q. 4, conci. 3; Contenson. lib. 11, p. 4, diss. 3, c. 1, spec. 2; Habert, De sacram, ord., p. 1, c. 7, q. 5; Tournely. De sacramento ord., q. 3, conci. 1; Martène, De antig. Ecclesiae rit., lib. 1, c. 8, a. 9, n. 16; S. Alphonsus, lib. 6, n. 749: Perrone, De ordine, n. 622; De Augustinis, De ordine, a. 7; Ballorini, Op. theol, mor., tr. 10, sect. 7, n. 13; Franzelin, De sacra­ mentis in genere, th, 5; Maro, n. 1901; D’Annibale, lib. 3, tr. 2, n. 290; Sasse, De sacramentoord., c. 3, th. 7 et 8 et c. 4: Palmieri, De Rom. Ponti]., Proleg., § 5; Mendive. De sacram. ord., nn. 36-41; Katschthaler, De sacram, ord., n. 860 sqq.: Gasparri, De sacra ordinatione, n. 1079; Pesch, De ordine, n. 622; Van Rossum, De essentia sacrae ordinationis, n. 482. a Glossa super caput «Presbyter». 3 Decretum pro armenis: Denz-Bannw., 701. 20 402 DE SACRAMENTIS. SECT. VII. Q. XXXVII. DE SACRAMENTO ORDINIS concilium per hoc excludere voluisse manuum impositionem, quae inde ab apostolis erat in usu. Hinc duplicem partialem materiam reliquit pro presbyteratu et diaconatu. » Forma autem cujuslibet sacramenti constituitur verbis, quae a mi•nistro pronuntiantur in applicatione materiae. Non parum disputant theologi de valore memorati Decreti pro armenis. Omnes quidem concedunt Decretum esse actum conciliarem, séd quoad ejus valorem diversimode sentiunt. Aliqui volunt illud esse me­ ram instructionem armenis datam et opinionem erroneam continere ex opusculo S. Thomae In articulos fidei et sacramenta expositio mutua­ tam1. Alii dicunt in eo ritum disciplinarem, qui ad essentiam sacra­ menti non pertinet, praescribi12. Cl. De Smet et Verhaar putant Decretum esse actum magisterii Ecclesiae, non omnino infallibilem seu irreformabilem, cui debeatur adsensus religiosus 3. Profundissimus Hugon, L’Ami du Clergé et alii docent Decretum esse dogmaticum 4. Revera puto hoc Decretum esse actum Concilii Oecumenici et con­ tinere doctrinam magisterii Ecclesiae. Est actus Concilii Oecumenici, quia editum est «sacro approbante Florentino Concilio, ipsis oratoribus ad hoc etiam consentientibus» 5, et datum est «in publica sessione synodali solemniter in Ecclesia majori celebrata» 6. Continet doctrinam magisterii Ecclesiae, quia, ut ipsum Decretum ait, tradit «ecclesiasticorum sacramentorum veritatem pro ipsorum armenorum tam praesentium quam futurorum doctrina» 78 . Ut optime ad rem arguit Card. Billot9, thëologi huic decreto in aliis materiis religiose inhaerere consueverunt, et Concilium Tridentinum plerasque formulas dogmaticas in doctrina sacramentorum ex eo sum­ psit, ut sacramenta conferre gratiam non ponentibus obicem; ad sacra­ mentorum valorem requiri intentionem faciendi quod facit Ecclesia; tria sacramenta imprimere characterem; et alia plura. Quidni valeat, ubi no­ minat materiam et formam sacramenti ordinis? Corollarium. Materia adaequata sacramenti ordinis. Cum Decre­ tum pro armenis nominat traditionem instrumentorum tantum, non videtur adsignare materiam adaequatam ordinis, nec excludere manuum impositionem, ut aliqui volunt, sed commemorare voluit materiam essen­ tialem, quae est communis omnibus sacramentis. Egit de materia et forma omnium ordinum, atque ideo nominavit porrectionem instru­ 1 Van Rossum, De essentia sacramenti ordinis, n. 459. 2 Benedictus XIV, De synodo dioecesana, lib. 8, c. 10, n. 8; Denz-Bannw., 701 in nota; Pesch, De sacramento ordinis, n. 628; M. Quera, Estudios eclesidsticos, 1927, P· 54 sqq. 3 De Smet, De sacramentis in genere, ed. 2, pp. 7 et 8 in nota; Verhaar, De sa­ cramento ordinis, n. 225 sqq. 4 Hugon, Tractatus dogmatici, vol. 5, pp. 510-515; L'Ami du Clergé, 1925, pp. ιϋι-177. s Mansi, 31, 1050. 6 Mansi, 31, 1060. 7 Denz-Bannw., 695. 8 De sacramento ordinis, th. 30. ART. V. QUAE SIT MATERIA ET FORMA ORDINIS 4°3 mentorum, quae est omnibus ordinibus communis, quin describeret ma­ teriam adaequatam ordinum sacerdotii et diaconatus, quae in instru­ mentorum traditione simul et manuum impositione continetur. Instrumentorum traditio est essentialis in ordinatione sacerdotali, ut habetur ex Decreto pro armenis, et impositio manuum est pariter essentialis juxta declarationem Leonis XIII dicentis: «Idque in sacra­ mento ordinis manifestius apparet, cujus conferendi materia, quatenus hoc loco se dat considerandam, est manuum impositio»1. Pars 2.a etcetera. Forma ordinationis sacerdotalis est: Accipe, Ratio est, quia forma sacramentorum consistit in verbis, quae mi­ nister pronuntiat in applicatione materiae. Haec autem sola verba pro­ nuntiat Pontifex dum applicat materiam ordinationis sacerdotalis. 653. Scholion I. De mente S. Thomae. Angelicus Doctor admisit materiam adaequatam ordinationis sacer­ dotis et diaconi consistere in manuum impositione et instrumentorum traditione. Diserte docuit imprimis porrectionem instrumentorum esse essentia­ lem. ut videri potest in opusculo IV: In articulos jidei et sacramenta Ecclesiae expositio, et in Supplemento, q. 34, a. 5 ad 3; et q. 37, a. 5. Et alibi ait: «Impositio manuum in sacramentis Ecclesiae fit ad designandum aliquem copiosum gratiae effectum, quo illi, quibus ma­ nus imponuntur, quodammodo per quamdam similitudinem continuan­ tur ministris, in quibus copia gratiae-esse debet. Et ideo manus impo­ sitio fit in sacramento confirmationis, in quo confertur plenitudo Spi­ ritus Sancti, et in sacramento ordinis, in quo confertur quaedam excel­ lentia potestatis in divinis mysteriis; unde et II ad Timotheum, 1, 6, dicitur: Resuscites gratiam, quae est in te per impositionem manuum mea­ rum» 1 2. Et rursum: «Per manus impositionem datur (ordinandis) pleni­ tudo gratiae, per quam ad magna officia sint idonei» 3. Ex his sponte sua sequitur juxta S. Thomam non solum porrectio­ nem instrumentorum, sed etiam manuum impositionem esse in ordina­ tione sacerdotis et diaconi essentialem. Id enim, per quod in sacramento datur plenitudo gratiae, oportet esse essentiale sacramento. 654. Scholion II. Quid dicendum de sententia, quae materiam ordi­ nationis ponit in sola manuum impositione. Defensores hujus sententiae totam essentiam ordinationis sacerdo­ talis reponere solent in prima manuum episcopi impositione per sequen­ tem dexterae super ordinandos extensionem continuata, et in oratione, quam episcopus manu extensa recitat 4. Sed haec opinio graves patitur difficultates: 1) Episcopus imponit primo manus singillatim super ordinandos 1 Litterae Aposlolicae curae, de ordinationibus anglicanis, 13 Sept. 1896; Acta S. Sedis, 29, 199. a IU p., <|. 84, a. 4. Suppi., q. 37, a. 5. 4 Po»oh, De sacramento ordinis, n. 622; Arrogui, Summarium theol. moralis, n. 670. 404 DE SACRAMENTIS. SECT. VH. Q. XXXVII. DE SACRAMENTO ORDINIS nihil dicens, et deinde manu extensa super omnes recitat invocationem. Ubi sunt plures ordinandi, a prima manus impositione ad manus ex­ tensionem consumitur fere quadrans, et post hoc temporis spatium fit manus extensio super ordinandos per ecclesiam dispersos, et recitatur oratio: Exaudi nos, etc. 2) Si in hoc consisteret sacerdotum ordinatio, Pontifex advocaret ad se omnes singillatim ordinandos ad applicationem materiae sine for­ ma, et deinde post longum temporis spatium omnes simul quasi gregatim ordinaret. Sed hoc est inconveniens. 3) Dexterae Pontificis extensio post quadrantem non videtur esse continuatio primae impositionis manuum facta in silentio, nec est pro­ prie dicta impositio, quia fit ad longam distantiam. Hinc oratio, quam haec sententia vult esse formam, non applicatur simul cum materia. 4) Praeterea, oratio Exaudi nos est pure deprecativa, et forma sa­ cramenti ordinis debet esse adsertiva. 5) Denique, videtur praxi Ecclesiae esse parum consentaneum, ut plures diaconi cum unica forma simul et ad distantiam ordinentur sacerdotes. 655. Scholion III. Materia ordinationis diaconi est pariter impo­ sitio manuum episcopi et traditio libri evangeliorum. Forma vero his verbis continetur: Accipe potestatem legendi evangelium in Ecclesia Dei tam pro vivis quam pro dejunctis. In nomine Domini. Arnen. Essentia subdiaconatus et ordinum minorum consistit in traditione instrumentorum et verbis, quae simul pronuntiat episcopus. Constat ex Decreto Concilii Florentini pro armenis. Corollarium. Merito animadvertunt theologi communiter in praxi tutiorem partem esse sequendam. Unde ordinationes repetendae sunt, si omissa fuerit manuum impositio vel instrumentorum traditio, sicut etiam, si omittantur oratio super ordinandos post primam manuum impositionem, aut verba, quae pronuntiari debent in instrumentorum traditione. ARTICULUS VI DE MINISTRO SACRAMENTI ORDINIS 656. Minister sacramentorum est. qui illa confert. Hic quaerimus, quis possit in Ecclesia sacros ordines conferre. Errores. Haeretici quidam, ut Acrius saeculo iv, Marsilius patavinus saeculo xiv, Wiclcjjus sacculo xv, et protestantes saeculo xvi, dice­ bant presbyteros esse jure divino episcopis aequales, et omnes presby­ teros habere potestatem conferendi sacros ordines. 657. Thesis I. Minister ordinarius validae ordinationis est solus episcopus consecratus; minister vero ordinarius licitae ordinationis est episcopus ordinandi proprius. Pars l.a Minister ordinarius validae ordinationis est episcopus consecratus. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Ex sacris litteris conjici licet solos epi­ scopos accepisse potestatem constituendi ministros Ecclesiae. Apostoli ART. VI. DE MINISTRO ORDINIS •l°5 septem viros a multitudine electos constituerunt diaconos per manuum impositionem Paulus et Barnabas episcopi consecrati per singulas ecclesias constituerunt presbyteros12; et Paulus edocuit Timotheum et Titum, episcopos, quibus deberent sacros ordines conferre34. 2) Ex conciliis. Concilium Florentinum diserte ait: «Ordinarius mi­ nister hujus sacramenti est episcopus» *. Concilium Tridentinum: Si quis dixerit episcopos non esse presbyteris superiores; vel non habere potesta­ tem confirmandi ct ordinandi: vel eam, quam habent, illis esse cum pre­ sbyteris communem... a. s. 56 . 3) Ex SS. Patribus. S. Epiphanias: «Totum illud (Aerii placitum) stoliditatis esse plenissimum prudens quisque facile perspicit, velut cum episcopum et presbyterum adaequare conatur... Episcoporum ordo ad gignendos patres praecipue pertinet, patres enim gignit Ecclesiae... Al­ ter, cum patres non possit, filios Ecclesiae regenerationi lotione produ­ cit, non tamen patres aut magistros» ®. S. Hieronymus: «Quid enim facit, excepta ordinatione, episcopus, quod presbyter non faciat» 7. 4) Statuta Ecclesiae antiqua loquuntur de singulis ordinationibus, et solum episcopum nominant ut omnium ordinum ministrum 8. 5) Codex Juris Canonici ait: «Sacrae ordinationis minister ordina­ rius est episcopus consecratus» 9. 6) Communis est circa hoc theologorum sententia. Videndi sunt S. Thomas, S. Bellarminus, Vazquez, Liberius a Jesu et alii 1011 . Dixi Episcopus consecratus: quia episcopi electi, licet habeant jurisdi­ ctionem, potestatem tamen ordinandi non accipiunt nisi in consecratione. 658. Scholion I. Ordinationes ab episcopis haereticis et schismaticis factae validae sunt. Constat: 1) Ex declarationibus Ecclesiae. Concilium Nicaenum I decrevit, ut cathari (novatiani) ad apostolicam Ecclesiam accedentes, «impositis cis manibus, sic in clero maneant» u. Haereticis ad Ecclesiam redeunti­ bus fiebat manus impositio ad poenitentiam, non ad reordinationem, nam reordinationes prohibitae erant juxta illud Concilii Carthaginensis III, a. 397: «Non liceat fieri rebaptizationes et reordinationes»1213 . 1 2 3 4 5 6 ~ 8 Act., 6, 6. Act., 14, 22. I Tim., 3, i sqq.; Tit., 1, 5. Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 701. Sess. 23, can. 7; Denz-Bannw., 967. Haer. 75. c. 4; MG 42, 507; Journet, 1108. Ep. 146 ad Evang., n. 1; ML 22, 1194; Journet, 1357. Statuta Ecclesiae antiqua, n. go sqq.; MI. 56, 887; Mansi, 3, 951; Denz- Bannw., 150 sqq 9 Can. 951. 1,1 S. Thomas, Suppl., q. 38. a. i, S. Bellarminus, De clericis, lib. 1, c. 4; Vazquez, In III p., disp. 243, c. 1; Liberius a Jesu, Controv., tr. 7, disp. 2, controv. 8 (t. 5, p. 172). 11 ( an 8; Mansi, 2, 671. Haec verba interprete Dionysio Exiguo leguntur: «Impositionem manus accipientes, sic in clero permaneant». Mansi, 2, 680; DenzBannw., 55 13 C .<» 38; Menai, 3. 886. DE SACRAMENTIS. SECT. VII. 2. XXXVII. DE SACRAMENTO ORDINIS 4O6 Concilium Arelaten.se I, a. 314, ait: «Si iidem (traditores) aliquos ordinasse fuerint deprehensi, et hi, quos ordinaverunt, rationales sub­ sistunt, non illis obsit ordinatio» ’. 2) Ex SS. Patribus. S. Augustinus strenue defendit ordines eorum, qui extra Ecclesiam ordinati sunt, non esse iterandos, quia in eis «ordi­ natio mansit integra... et cum expedire hoc judicatur Ecclesiae, ut praepositi eorum, venientes ad catholicam societatem, honores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis sacramenta detra­ huntur, sed manent super eos» 12. «Sicut redeunti non redditur, quod foris habebat, sic venienti non repetendum est, quod etiam foris acce­ perat» 3. S. Anastasias II: «Virtus (sacramenti) nulla ministri indignitate con­ stringitur» 45*. S. Gregorius M. ad Quiricum et episcopos Hiberniae scripsit: «Qui­ cumque a perverso errore Nestorii revertuntur... absque ulla dubita­ tione eos sanctitas vestra, servatis eis propriis ordinibus, in siio coetu recipiat» ’. 3) Ex ratione. Ratio est perspicua, quia, ut diximus superius, n. 148, ad valorem sacramentorum non requiritur fides in ministro. 659. Scholion II. Valent etiam ordinationes jactae ab episcopis simoniacis. S. Petrus Damianus defendit validitatem harum ordinationum, et ait: «Quibus tamen, si catholica fiat (a simoniacis) ordinatio, sacrae dignitatis officium, ad quod non merentes accedunt, perfecte susci­ piunt. Ejusdem namque virtutis est Spiritus Sanctus, cum ejus gratia venditur, cujus est et cum gratis datur» ®. Pars 2.a Minister ordinarius licitae ordinationis est epi­ scopus ordinandi proprius. Hoc constat ex conciliis et ex Codice Juris Canonici. Concilium Antiochenum, a. 341, ait: «Nec presbyterum nec diaco­ num audeant (corcpiscopi) ordinare absque urbis episcopo, cui subjici­ tur ipse et regio» 7. Concilium Tridentinum: «Unusquisque a proprio episcopo ordinetur... si secus fiat, ordinans a collatione ordinum per annum, et ordinatus a susceptorum ordinum executione, quandiu proprio ordinario videbitur expedire, sit suspensus» 8. Codex Juris Canonici: «Unusquisque a proprio episcopo ordinetur, aut cum legitimis dimissoriis. Episcopus proprius, justa causa non im­ peditus, per se ipse suos subditos ordinet, sed subditum orientalis ritus, sine apostolico induito, licite ordinare non potest» 9. 1 2 2 Can. 13; Mansi, 2, 472; Kirch, 372. Contra ep. Parm., lib. 2, c. 13, n. 28; ML 43, 70 sq. Contra ep. Parin., lib. 2, c. 13, n. 30; ML 43, 72. 4 Ep. «Exordium» ad Anastasium Augustum; Denz-Bannw., 169. Epistolarum lib. 11, ep. 67; ML 77, 1208. Opusc. VI, liber, qui appellatur «Gratissimus», c. 6; ML 145, 105. Can. 10; Mansi, 2, 1311; Kirch, 494. Sess. 23, c. 8, De reformatione. Can. 955. 5 ° 7 8 " ART. VI. DE MINISTRO ORDINIS 407 Episcopus proprius in casu «est tantum episcopus dioecesis, in qua promovendus habeat domicilium una cum origine aut simplex domi­ cilium sine origine» x, servatis tamen, quae sequuntur in Canone. 660. Thesis II. ter ex delegatione. Quosdam ordines conferre potest simplex presby­ Arg. 1) Gelasius papa de presbyteris ait: «Nec sibi meminerint ulla ratione concedi, sine summo Pontifice, subdiaconum aut acolythum jus habere faciendi»12*. 2) Hoc privilegium a summis Pontificibus saepe fuisse concessum documenta ecclesiastica referunt. 3) Codex Juris Canonici haec habet: «Sacrae ordinationis minister... extraordinarius (est), qui, licet charactere episcopali careat, a fure vel a Sede Apostolica per peculiare indultum potestatem acceperit aliquos ordines conferendi» 8. 661. Scholion I. Quos ordines possit simplex presbyter facultate de­ legata conferre. 1) Facultate a jure concessa possunt conferre tonsuram et ordines minores: a) Cardinales presbyteri omnibus, qui habeant dimissorias proprii Ordinarii litteras 4. b) Vicarius ac Praefectus Apostolicus, Abbas vel Praelatus nullius in proprio territorio et durante tantum munere tum propriis subditis ad normam canonis 956, tum aliis qui litteras dimissorias jure requisitas exhibeant 5*. c) «Abbas regularis de regimine, etsi sine territorio nullius... dummodo promovendus sit ipsi subditus vi professionis saltem simplicis, ipse vero sit presbyter et benedictionem abbatialem legitime acceperit» ®. 2) Romanus Pontifex potest cuilibet presbytero concedere facul­ tatem conferendi tonsuram et quatuor ordines minores, ut patet ex verbis Codicis supra relatis. An episcopus possit hanc facultatem presbytero concedere, dispu­ tatum est aliquando 7, sed jam olim haec facultas reservata est Romano Pontifici. Gregorius IX ait: «Licet episcopus committere valeat, quae jurisdictionis exsistunt, quae ordinis tamen episcopalis sunt, non potest inferioris gradus clericis demandare» 8. Quaestionem resolvit Codex Ju­ ris Canonici, quando dicit ministrum extraordinarium aliquorum ordi­ num esse, qui «a jure vel a Sede Apostolica per peculiare indultum potestatem acceperit aliquos ordines conferendi» 9. 662. Scholion II. An Summus Pontifex concesserit aliquando vel concedere possit simplici presbytero facultatem conferendi subdiaconatum. 1 a 8 1 6 n 7 " • Can. 956. Ep. 9, c. 6; Can. 951. Codex Juris Codex Juris Codex Juris MI. 59, 50. Canonici, Canonici, Canonici, Cfr. Huilier, De sacris Decret., lib 3, iit. 40, Can. 951. can. 239, § 1, n. 22. can. 957. can. 964, 1.° elect, et ordinat., p. 2, sect. 5, c. 1, n. 9. c. 9. Cfr. S. Thomas, Suppi., q. 38, a. 1 ad 3. 4o8 de SACRAMENTIS. SECT. VH. 2. XXXVII. DE sacramento ordinis Aliqui, ut S. Thomas, Paludanus, Capreolus et alii1 negare videntur. Alii, ut Hallier, Katschthaler et alii12 sententiam affirmativam vocant probabilem; alii ut Pesch 3*evidentem. Sententia affirmativa vere probabilis est. Subdiaconatus enim anti­ quitus recensebatur inter ordines minores. 663. Scholion III. Simplex presbyter non potest a Summo Pontifice delegari, ut diaconatum conferat. Communior et certa. Ratio, quam adducit S. Thomas pro ordinibus majoribus, valet praesertim pro diaconatu, quia hic ordo proxime refertur ad euchari­ stiam, cujus administrandae facultas tribuitur diacono. In contrarium objici solet privilegium, quod dicitur ab Innocentio VIII, a. 1489, per Bullam Exposcit abbatibus cisterciensibus con­ cessum, ut possent diaconatum suis subditis conferre. Vazquez adserit se Pontificis Bullam, qua hoc privilegium concedebatur, in vetusto codice Compluti legisse *. Alii contendunt praefatam Bullam nunquam exstitisse 56 . Quaestionem penitus solvit Card. Gasparri dicens: «Dum multi de Bullae genuinitate dubitant, mihi, facta inspectione in archivo Vatica­ no, relatum est Bullam quidem ibidem reperiri, sed mentionem de dia­ conatu in eadem deesse» ®. Armeni docebant «quod catholicon minoris Armeniae dedit potesta­ tem cuidam presbytero, ut posset ordinare in diaconos, quos vellet de subjectis». Hic error damnatus est a Benedicto XII7. 664. Scholion IV. Romanus Pontifex non potest simplici presbytero committere, ut presbyterum aut episcopum ordinet. Certum. Romanus Pontifex nunquam hanc commissionem simplici presby­ tero dedit, et, ut apposite ait Card. Gasparri, «soli episcopo proprium esse videtur, ut valeat creare sibi pares» 89 10 in sacerdotio. 665. Obj. 1. Ex sacris canonibus constat corepiscopos, qui erant simplices sacerdotes, contulisse saepe presbyteratum. Concilium Ancyranum, a. 314, statuit: «corepiscopos non licere presbyteros vel diaconos ordinare... nisi cum litteris ab episcopo permissum fuerit» °. Et Concilium Antioche­ num, a. 341, prohibuit ipsis, ne «absque urbis episcopo», id est, sine con­ sensu episcopi proprii, auderent presbyterum aut diaconum ordinare» ‘°. Ergo corepiscopi, simplices presbyteri, cum licentia episcopi poterant pre­ sbyteros ordinare. Resp. Corepiscopi, attenta eorum institutione, erant quidem simplices presbyteri, sed in praxi plures erant episcopi auxiliares, ut clarissime pro1 S. Thomas, Suppi., q. 38, a. 1 ad 2; Paludanus, In IV Sent., dist. 25, q. I, a. 2; Capreolus, In IV Seni., dist. 7, q. 2, a. 3 ad 3 et 10. 2 Hallier, De sacris elect, et ordinat., p. 2, sect. 5, c. I, § 3: Katschthaler, De sacramento ordinis, n. 665. 3 De sacramento ordinis, n. 665. ■* In III p., disp. 243, c. 4, n. 39. 5 Hanc bullam Giraldi, 1, sect. 105, refert ad V idus Aprilis 1487; dum Vaz­ quez, In III p., disp. 243, c. 4, n. 39, adscribit eam ad V idus Aprilis 1489. 6 De sacra ordinatione, vol. 2, n. 798. 7 Error 95, damnatus a Benedicto XII, a. 1341: Denz-Bannw., 548. 8 De sacra ordinatione, vol. 2, n. 798. 9 Concilium Ancyranum, a. 314, can. 13; Mansi, 2, 518. 10 Concilium Antiochenum, a. 341, can. 10; Mansi, 2, 1311 ART. VI. DE MINISTRO ORDINIS 409 bat Liberius a Jesu *. Hinc, Concilium Nicaenum statuit, ut episcopi in haeresim lapsi, si in Ecclesiam reverterentur, inter corepiscopos admitte­ rentur 1 2. Corepiscopi igitur, de quibus agunt memorata concilia, erant cha­ ractere episcopali insigniti. Obj. 2. Bonifacius /.V, a. 1400, facultatem fecit abbati S. Osithae in Anglia et ejus successoribus, ut «omnibus et singulis canonicis praesen­ tibus et futuris professis ejusdem monasterii omnes minores necnon subdiaccnatus, diaconatus et presbyteratus ordines, statutis a jure temporibus libere et licite valeant» conferre 3. Resp. Haec concessionis verba indigent recta interpretatione. Sensus verborum non est Bonifacium IX concessisse abbati S. Osithae, simplici sacerdoti, facultatem conferendi per se ipsum suis subditis ordines majores. Hoc enim absonum est. Concessit solummodo praefato abbati ejusque successoribus privilegium exemptionis a proprio Ordinario quantum ad ordinationem, ita ut possent suos subditos promovere ad ordines sub­ diaconatus, diaconatus et presbyteratus per quemcumque episcopum, independenter a proprio episcopo. Ita esse privilegium interpretandum suadent: 1) Ipsa natura privilegii, quae aliter esset omnino inconsueta: 2) verba episcopi londinensis, qui apud Pontificem reclamavit «eo quod litterae et indulta hujusmodi in gravem ipsius episcopi et jurisdictionis suae ordinariae ac Ecclesiae londinensis lae­ sionem vergeret» 4* . Hanc rationem adduxit episcopus londinensis contra privilegium exemptionis. Si abbati facta fuisset facultas conferendi ordines per se ipsum, querela episcopi de restrictione suae jurisdictionis, non ha­ buisset locum. 3) Hanc interpretationem adhibent ephemeris Estudios eclesidsticos et cl. Herve *. 666. Scholion V. Ad validam consecrationent episcopi sujlicit unus episcopus, ad licitam vero requiruntur tres, nisi Sedes Apostolica in hoc dispensaverit. 1) Quoad valorem. S. Gregorius scripsit S. Augustino anglorum episcopo: «In anglorum Ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inve­ niris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes» ®. Codex Juris Canonici expresse adserit Sedem Apostolicam in hoc dispensare posse 7. Quamvis tres episcopi adsistant, unus, qui formam profert, con­ secrat. 2) Quoad liceitateni. Quamvis Concilium Arelatense (a. 314) ex­ optaret, ut episcopus alium in episcopum non ordinaret, «nisi adsumptis secum aliis septem episcopis» 8, antiqua consuetudo, confirmata a Pontificali Romano 9, a Statutis Ecclesiae antiquis 10II , et a Concilio Ni­ caeno I ", ubique praevaluit, qua episcopus in consecratione episcopi duos adsumat episcopos adsistentes, nisi aliquando Sedes Apostolica in hoc dispensaverit. 1 2 3 I '· “ 7 " “ 10 II Controv., tr. 7, p. 1, disp. 3, controv. 5 (t. 5, p. 254). Concilium Nicaenum, a. 325, can. 8; Mansi, 2, 671. Bulla Sacra religionis; Archiv. vat., Reg. lat., 81, fol. 264. Cfr. Estudios eclcsidslicos, Apr. 1925. Estudios cclesidslicos, Apr. 1925; Herve, De ordine, η. 514. Epist. lib. ii, ep. 64; resp. ad 8,aln interog.; ML 77, 1191. Can. 954. Concilium Arelatense (a. 314), can. 20: Mansi, 2, 473. De consecratione electi in episcopum. Statuta Erdrsiae antiqua (saec. V), 90; Denz-Bannw., 150. Concilium Nicaenum l (a 325), can 4: Mansi, 2, 670. DH SACRAMENTIS. SECT. Vil. 2. XXXVII. DE SACRAMENTO ORDINIS 410 Quarc Codex Juris Canonici ait: «Episcopus consecrator debet alios duos episcopos adhibere, qui sibi in consecratione adsistant, nisi hac super re a Sede Apostolica dispensatum fuerit»1. ARTICULUS VII DE SUBJECTO ORDINIS Ex parte subjecti quaedam ad validitatem, quaedam ad liceitatem in ordinatione requiruntur. 667. Thesis I. Sacram ordinationem valide potest recipere solus et omnis vir baptizatus. 1) Solus vir. a) Ex S. Scriptura. Candidati promoventur ad ordines in socie­ tate, ut ex officio praedicent in Ecclesia et fidelibus praesint. Aposto­ lus autem statuit: Mulieres in Ecclesia taceant: non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse1 2. Mulier in silentio discat... Docere autem mulieri non permitto 3. b) Ex SS. Patribus. S. Epiphanius: «Nunquam enim, ex quo mun­ dus conditus est, sacerdotio est functa mulier, ac ne Eva quidem ipsa... Episcoporum ac presbyterorum successiones sunt in domo Dei consti­ tutae. Nec illos tamen mulier ulla cooptata legitur» 4. c) S. Thomas ait: «Sexus virilis requiritur ad susceptionem ordi­ num «de necessitate sacramenti» 5, quia mulier nata est ad statum sub­ jectionis, non ad eminentiam gradus, ad quam tendit ordinandus. 2) Baptizatus. Baptismus est «vitae spiritualis janua», qua Ecclesiam ingredimur, et efficimur membra ejus. Prius autem est effici membra Ecclesiae, quam dignitates in ea adipisci per ordines. 3) Omnis vir baptizatus. Omnes viri, tum adulti tum infantes, ipsi etiam amentes sunt capa­ ces ordinationis. De adulto non datur difficultas, dummodo habeat intentionem reci­ piendi ordines. Sine ejus intentione invalida esset ordinatio ®. De infantibus autem et perpetuo amentibus, qui ad casum aequiparantur, ait Benedictus XIV: «Ab episcopo legitima auctoritate suffulto non solum minores, sed etiam sacros ordines infanti conferri» posse per­ spicuum est; et addit: «Concordi theologorum et canonistarum suffragio Can. 954. I Cor., 14. 34. / Tim., 2, 11-12. Haer. 79, nn. 2-3; MG 42, 742 sq. Suppi., q. 39, a. 1. Diaconissae et presbyterissae, quamvis aliquam benedi­ ctionem reciperent, nullum habebant ordinem. Cfr. S. Epiphanius, haer. 79, n. 3; 1 2 3 4 5 MG 42, 743. ° Cfr. Codex Juris Canonici, can. 214, § 1. ART. VIII. EFFECTUS SACRAMENTI ORDINIS 4II definitum est validam sed illicitam censeri hanc ordinationem, dum­ modo nullo laboret substantiali defectu materiae, formae et intentionis in episcopo ordinante, non attenta contraria sententia, quae raros habet asseclas, et quae supremis tribunalibus et congregationibus urbis nun­ quam arridet»1. Ratio S. Thomae id suadet: «Omnia illa sacramenta, quae actum re­ quirunt suscipientis sacramentum, talibus (infantibus et perpetuo amen­ tibus) non competunt, sicut poenitentia, matrimonium et hujusmodi. Sed... omnia sacramenta, in quibus non requiritur actus suscipientis de necessitate sacramenti, sed potestas aliqua spiritualis divinitus datur, possunt pueri suscipere et alii, qui usu rationis carent» 1 2. 668. Scholion. Ordinationes per saltum usque ad presbyteratum sunt validae sed illicitae, ut diximus superius. Probabilius tamen non potest in episcopum ordinari, qui non est presbyter, vel quia in ordinatione episcopali solum extenditur character sacerdotalis, qui in subjecto supponitur, vel quia episcopatus est per­ fectio sacerdotii. 669. Thesis II. Sacram ordinationem licite suscipit, qui est in sta­ tu gratiae, et observat conditiones requisitas juxta canonem 974 Codicis Juris Canonici. Ad ordines suscipiendos, est necessarius status gratiae, sicut est ne­ cessarius ad quodlibet sacramentum vivorum recipiendum. Aliae conditiones a jure requisitae sunt: «l.° Recepta sacra confirmatio. 2. ° Mores ordini recipiendo congruentes. 3. ° Aetas canonica. 4. ° Debita scientia. 5. ° Ordinum inferiorum susceptio. 6. ° Interstitiorum observatio. 7. ° Titulus canonicus» 3. ARTICULUS VIII DE EFFECTIBUS SACRAMENTI ORDINIS Pro coronide hujus sectionis operae pretium est declarare, quos effe­ ctus producat sacramentum ordinis. 670. Thesis. Sacramentum ordinis imprimit characterem in ani­ ma, eique infundit gratiam sanctificantem. Pars l.a Imprimit characterem in anima. 1) Concilium Tridentinum damnat eos, qui dixerint «in tribus sa­ cramentis, baptismo scilicet, confirmatione et ordine non imprimi cha­ racterem in anima, hoc est, signum quoddam spirituale et indelebile»4; 1 Instructio «Inter illicitas», 4 Maji 1745, § 20. 1 3 Suppi., q. 39, a'. 2. Codex Juris Canonici, can. 974. 7, can. 9, Dc sacramentis in genere; Donz-Bannw., 852. * 412 DE SACRAMENTIS. SECT. ,VII. Q. XXXVII. DE SACRAMENTO ORDINIS et eos, qui dixerint «per sacram ordinationem... non imprimi chara­ cterem» 1. 2) In consecratione episcopi et ordinatione presbyteri ac diaconi certo imprimitur character, et probabilius in collatione subdiaconatus et ordinum minorum. Hanc doctrinam tradit Angelicus dicens: «Opor­ tet, quod in omnibus ordinibus character imprimatur» 1 2. 3) Character est potentia quaedam imperfecta seu ministerialis, qua ordinati ad sacra peragenda vel ad ministeria praestanda depu­ tantur. Episcopus recipit potestatem confirmandi et ordinandi; presby­ ter potestatem consecrandi corpus et sanguinem Christi, et remittendi ac retinendi peccata; diaconus potestatem ministrandi ex officio sacer­ dotibus ad altare, et dispensandi eucharistiam; subdiaconus potestatem ad praeparandam materiam sacramenti in vasis sacris; acolythus autem, exorcista, lector et ostiarius accipiunt potestatem praestandi ex officio quaedam ministeria, id est, vel praesentando subdiacono materiam sa­ cramenti, vel praeparando ad communionem energumenos, vel instruen­ do catechumenos, vel arcendo omnino indignos 34 4) Eadem ratione, qua n. 287 diximus, characterem confirmationis distingui a charactere baptismali, hic pariter dicendum est characterem ordinis realiter distingui a praecedentibus. Ordinatur enim ad munia specie distincta. 671. Scholion I. De distinctione characteris unius ordinis a chara­ ctere aliorum. Vazquez censet in ordinatione episcopi non imprimi characterem omnino distinctum a praecedente, nec praecedentem extendi, sed per­ manente eodem charactere conferri aliam potestatem distinctam a prae­ cedente Paludanus, Billot et alii existimant per episcopatum non imprimi characterem, sed characterem sacerdotalem ampliari et extendi 5. S. Bellarminus, Pesch et alii defendunt in ordinatione episcopali im­ primi novum characterem ab aliis distinctum 6. Magis mihi probatur sententia, quae docet characteres omnium ordinum inter se realiter distingui, quia potestas omnino distincta con­ fertur in singulis. 672. Scholion II. Character ordinis praesupponit characterem baptismalem de necessitate sacramenti, characterem confirmationis et ordinis inferioris ex praecepto Ecclesiae, nisi agatur de episcopatu, qui presbyte­ ratum praesupponit probabilius ad validitatem. 1) Characterem baptismalem requirit ad validitatem, quia, cum ba­ ptismus sit janua Ecclesiae, nemo potest sine baptismo Ecclesiam in­ gredi, nec alia sacramenta valide suscipere. «De necessitate enim sacra­ menti, ait S. Thomas, exigitur, quod ille, qui accedit ad ordines, sit ordinis susceptivus, quod competit ei per baptismum, et ideo chara­ 1 2 3 4 5 u Sess. 23, can. 4; Denz-Bannw., 964. Suppi., q. 35, a. 2. Cfr. S. Thomas, Suppi., q. 37, a. 2. In III p., disp. 240, c. 5. n. 54. Paludanus, In IV Sent., dist. 24, q. 7, a. 4; Billot, De ordine, th. 31 S. Bellarminus, De ordine, c. 5; Pesoh, De sacramento ordinis, n. 639. ART. VIII. EFFECTUS SACRAMENTI ORDINIS 413 cter baptisinalis praesupponitur de necessitate sacramenti, ita quod sine eo sacramentum ordinis conferri non potest»1. 2) Characterem confirmationis praesupponit de congruo et ex prae­ cepto Ecclesiae. «Ad susceptionem ordinis, ait S. Thomas..., de congruitate requiritur omnis perfectio per quam aliquis reddatur idoneus ad executionem ordinis, et unum de istis est, ut sit confirmatus»12. 3) Characterem ordinis inferioris praesupponit ex gravi praecepto Ecclesiae, ita ut ordinationes per saltum sint validae sed illicitae. Innocentius III ajebat: «Tuae litterae continebant, quod, sicut ex relatione quorumdam receperas, N. presbyter, diaconatus ordine prae­ termisso, se fecit ad sacerdotii ordinem promoveri... Mandamus, quate­ nus condignam poenitentiam pro hujusmodi negligentia injungas eidem; qua peracta, ipsum in diaconum ordinare procures, et sic de mise­ ricordia eumdem ministrare permittas in ordine sacerdotis»3. Haec prae oculis habebat Angelicus, cum ait: «In primitiva Ecclesia aliqui ordinabantur in presbyteros, qui prius inferiores ordines non suscepe­ rant; et tamen poterant omnia, quae inferiores ordines possunt, quia inferior potestas comprehenditur in superiori virtute, sicut sensus in intellectu, et ducatus in regno. Sed postea per constitutionem Ecclesiae determinatum est, quod ad majores ordines se non ingerat, qui prius minoribus officiis se non humiliavit. Et inde est, quod qui ordinantur per saltum secundum canones... non reordincntur, sed id quod omissum fuerat de praecedentibus ordinibus, eis confertur»4. 4) Nisi agatur de episcopatu, qui presbyteratum praesupponit proba­ bilius ad validitatem. Sicut enim diximus superius, nemo potest in epi­ scopum valide consecrari, nisi prius sit presbyter. Pars 2.a Infundit gratiam sanctificantem. 1) Juxta Apostolum data est gratia Timotheo cum impositione ma­ nuum presbyterii 5*. 2) Novimus ex tridentino sacramenta novae legis conferre gratiam non ponentibus obicem e; et per sacram ordinationem dari Spiritum Sanctum 7. 3) Cum ordo sit sacramentum vivorum, confert per se secundam gratiam seu augmentum gratiae, sed per accidens potest aliquando cau­ sare primam gratiam, cum scilicet candidatus bona fide existimans se esse in gratia, ordinatur in peccato mortali cum attritione supematurali. 4) Oui ordinem in peccato mortali sciens suscipit, valide ordina­ tur, sed peccat. Qui vero ignoranter ordinatur in peccato mortali sine attritione, non peccat, nec gratiam recipit. Remoto obice, in utroque casu sacramentum reviviscit, et producit gratiam 8. 1 ’ 1 5 * 7 " Suppi., q. 35, a. 4. Suppi., q. 35, a. 4. Decretal., lib. 5, tit. 29. Suppi., q. 35, a. 5. Cfr. Codex Juris Canonici, can. 974. § 1, n. 5. / Tim , 4, 14; et II Tim., 1, 6. ,$■<.·.«. 7, can. 6, De saçram. in genere; Denz-Bannw., 849. Sess. 23, can 4; Denz-Bannw., 964. Cfr. De sacramentis in genere, n. 104. SECTIO VIII DE SACRAMENTO MATRIMONII QUAESTIO XXXVIII DE MATRIMONIO UT EST IN OFFICIUM NATURAE ARTICULUS UNICUS DE HIS, QUAE PERTINENT AD MATRIMONIUM, UT EST IN OFFICIUM NATURAE 673. I. Nomen. Matrimonium, cujus etymon videtur esse matris munus, principaliter a matre nomen ducit, vel quia «femina idcirco ma­ xime nubere debet, ut mater fiat»l, vel quia «prolem concipere, parere, educare, matris munus est» 1 2. Apposite ad rem S. Thomas: «Feminis in­ cumbit maxime educandae prolis officium» 3. «Unde magis pertinet ad rationem matrimonii mater quam pater»4. E contra patrimonium dici­ tur a patre, quia ad patrem pertinet providere de rebus ad vitam ne­ cessariis 5*. Matrimonium saepe appellatur conjugium, quia est duorum conjun­ ctio; et non semel nominatur connubium vel nuptiae, a connubere vel nubere, quod est velare, «quia in ipsa solemnitate desponsationis, qua matrimonium perficitur, capita nubentium velantur» 8. 674. II. Duplex conceptus matrimonii. Matrimonium considerari potest active, quatenus est actus contrahentium constituens societatem conjugalem; et passive, quatenus est societas constituta. 1) Matrimonium active sumptum est contractus, quo vir et mulier, juridice habiles, legitime sibi invicem tradunt jus ad actus per se aptos ad generationem et educationem prolis, et se obligant ad individuam 'vitae societatem. 1 Catechismus Romanus, p. 2, c. 8, n. 2. Cfr. S. Augustinus, Contra Faustum, lib. 19, c. 26; ML 42, 365; Aulus Gelius, Noctes atticac, lib. 18, c. 6. 3 Catechismus Romanus, p. 2, c. 8,'n. 2. 3 Suf>pl., q. 44, a. 2. 4 S. Thomas, Suppi , q. 44, a. 2 ad 1. 5 Cfr Compundlum Snlm., De matrimonio, c. 2, n. 43. ° S. Thomas. Suppi., q. 44, a. 2. 416 DE SACRAMENTIS. S. VIII. Q. XXXV111. DE MATRIM. UT EST IN OFFIC. NAT. a) Est contractus, id est, libera conventio, qua vir et mulier sese mutuo sibi invicem tradunt. b) Quo vir et mulier, id est, duo individua diversi sexus, unus vir et una mulier in singulari, se obligant ad fines hujus contractus. c) Juridice habiles, nullo impedimento juris naturae vel legis posi­ tivae ligati. d) Legitime, juxta leges naturales et positivas, quibus connubia reguntur. e) Sibi invicem jus tradunt. Mutua traditio est objectum contractus. In aliis contractibus homines se obligant ad aliquid dandum, faciendum vel omittendum, hic contrahentes sese invicem tradunt. f) Ad actus per se aptos ad generationem et educationem prolis. His verbis exprimitur finis primarius matrimonii, et simul innuitur ejus per­ petuitas. g) Et se obligant ad individuam vitae societatem. Hic adsignatur finis secundarius matrimonii, qui consistit in mutuis conjugum obsequiis. 2) Matrimonium passive consideratum est vinculum morale perma­ nens exsistens inter virum et mulierem ad filios procreandos 1 et educan­ dos, seu, ut definit Magister Sententiarum, «Viri et mulieris conjunctio maritalis individuam vitae consuetudinem retinens»12. 675. III. Essentia matrimonii. Quinque sunt in matrimonio con­ sideranda, contractus scilicet, quo sponsi sese mutuo tradunt et acce­ ptant; vinculum quod ex contractu oritur, et quo societas inter sponsum et sponsam constituitur; societas ipsa, quae ex vinculo consurgit; po­ testas mutua in corpus alterius; carnalis conjunctio seu copula conjugum. Facile concedunt theologi essentiam matrimonii non consistere in copula carnali 3; neque in mutua conjugum potestate in corpus alterius; neque in vitae societate aut conjugum commoratione; quia haec omnia sunt effectus et consequentiae constituti matrimonii. Disputant Doctores, an ratio matrimonii consistat in vinculo stabili ac permanente conjugum, ut defendunt Catechismus Romanus. Thomas Sanchez, Katschthaler et alii 45 *; vel in contractu, quo conjuges sibi invi­ cem corpora tradunt et acceptant, ut innuere videtur S. Thomas s, et defendit Gabriel a S. Vincentio e. Utraque opinio potest facile conciliari, si dicatur naturam matrimo­ nii active sumpti consistere in contractu, passive vero et in facto esse in vinculo stabili et obligatorio viri ac mulieris7. Ex hoc habes causam efficientem matrimonii esse consensum con­ trahentium. «Causa efficiens matrimonii, ait Concilium Florentinum, re1 Codex Juris Canonici, can. 1082. 8 IV Sent., dist. 27, n. 2; ML 192, 910. 3 Cfr. S. Augustinus, Contra Julianum, lib. 5, c. 16, n. 62; .MI. 44, 818. 1 Catechismus Romanus, p. 2, c. 8, n. 4; Sanchez, De matrimonio, lib. 2, disp. 1; Katschthaler, De matrimonio, n. 920. 5 Suppi., q. 44, a. i ad 2. ° De sacramento matrimonii, disp. 1, q. 1, n. 7. 7 Hic modus conciliandi comprobatur ex sacramento matrimonii, in quo, ut dicemus inferius, sacramentum tantum est ipse contractus, et sacramentum ac res est vinculum. Cfr. S. Thomas, Suppi., q. 44, a. I ad 2. ART. UNIC. DE HIS, QUAE PERTINENT AD MATRIMONIUM, ETC. 417 gulariter est mutuus consensus per verba de praesenti expressus»x. Di­ xit regulariter per verba, quia consensus aliquando datur nutibus vel · aliis signis. 676. IV. Finis matrimonii est praesertim duplex, unus principa­ lis, et alter secundarius. 1) Finis principalis est bonum prolis, quod in generatione et edu­ catione filiorum consistit. «Matrimonium, ait S. Thomas, principaliter est institutum ad bonum prolis non tantum generandae, quia hoc etiam sine matrimonio fieri potest, sed etiam promovendae ad perfectum sta­ tum, quia quaelibet res intendit effectum suum naturaliter perducere ad perfectum» 1 2. Perfectio autem prolis «qua talis in hoc consistit, quod bene se habeat ad ultimum totius humanae vitae finem, qui solus Deus est» 3* 7. Unde finis principalis matrimonii in officium naturae est bonum prolis sub duplici adspcctu generationis et educationis in ordine ad Deum. 2) Finis secundarius matrimonii est fides mutua seu conservatio promissorum atque conjugum adjutorium seu mutuum obsequium in prosperis atque adversis vitae negotiis. Post originale peccatum bis adjungitur alius finis secundarius, nempe remedium concupiscentiae, quod non est aliud quam major explicatio fidelitatis. Fidelitas quippe exigit luxuriae habenas non relaxare. «Pro­ pter justitiae, in qua homo conditus erat, amissionem, appetitus rectae rationi repugnare coepit» et fuit necessarium remedium quaerere. Hoc remedium Apostolus adsignavit dicens: Propter fornicationem autem unus­ quisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat®. Et statim hortatur conjuges, ut, si quando orationis causa a matrimonii debito abstineant, iterum revertantur in idipsum, «ne tentet vos, ait, sa­ tanas propter incontinentiam vestram» ®. Apposite ad rem Angelicus: «Dum concupiscentiae satisfit in actu conjugali, ad alias corruptelas non ita incitat» ". 677. V. Bona matrimonii. Juxta Angelicum Doctorem 8 bona ma­ trimonii sunt proles, fides, et sacramentum, quae fere eadem sunt ac fines matrimonii, quaeque honestant actum matrimonii. «Adsignatur autem, ait Concilium Florentinum, triplex bonum matrimonii. Primum est proles suscipienda et educanda ad cultum Dei. Secundum est fides, quam unus conjugum alteri servare debet. Tertium indivisibilitas ma­ trimonii, propter hoc quod significat indivisibilem conjunctionem Chri­ sti et Ecclesiae»9. Quodlibet horum bonorum satis honestat actum matrimonii, atque ideo illi, qui propter aetatem vel sterilitatem nequeunt generare prolem, propter bona secundaria vel ob consequendos fines secundarios possunt inire matrimonium eoque uti. 1 2 3 1 6 “ 7 B " Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 702. Suppi., q. 59, a. 2. Billot, De matrimonio, th. 34. Catechismus Romanus, p. 2, c. 8, n. 14. I Cor., 7, 2. l Cor., y, 5. Suppi., q. 42. a. 3 ad 4. Suppi., q. 49, a. 2. Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 702. 27 4l8 de sacramentis. S. VIII. 2. xxxvui. de matrim. ut est in offic. nat. 678. VI. Origo matrimonii. Compertum est matrimonium in offi• cium naturae fuisse institutum in paradiso ante peccatum Adae. Domi­ nus enim decrevit in paradiso dare homini adjutorium simile sibi, et, cum eduxisset mulierem ex latere viri, dixit eis: Crescite et multipli­ camini x. Quo autem praeciso tempore vel quo actu, an scilicet in ipsa forma­ tione E vae, ut videtur innuere Magister Sententiarum 1 2, an in prolatione verborum: Crescite et multiplicamini34 . ut defendit Sanchez*, non constat. Probabile est Dominum, cum adduxit mulierem formatam ad Adam, instituisse matrimonium, et prima connubia contracta fuisse, quando Adam dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea... Quarnobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una 5* . 679. VII. Matrimonium est de jure naturae. Natura expostulat non solum prolis generationem et nutrimentum ad conservandum et pro­ pagandum genus humanum, sed etiam ejus educationem ad perficien­ dam societatem. Unde tria praecipue parentes, natura duce, conferunt filiis in hac vita, esse, nutrimentum et educationem. Haec autem nequeunt convenienter filiis procurare, nisi sint uniti in societate stabili ac per­ manente, qualis est matrimonium. 1) Esse liliorum. Ex vago concubitu maris et feminae duo praeci­ pue mala sequuntur contra esse prolis: a) quando ad unam feminam plures viri accedunt, impeditur plerumque generatio, ut docent physiologi; et b) siquando habeatur generatio, tollitur certitudo filiorum, quae est principale bonum generationis prolis °. 2) Nutrimentum prolis. Filius tum in ventre matris tum post na­ tivitatem indiget per longum tempus alieno auxilio ad nutrimentum. Sola autem mater laboribus praegnationis primo impedita, et deinde lactatione aliisque curis praepedita, nequit alimenta filiis curare. Unde opus habet concursus viri, ut filios alere possit. Matrimonium, sicut diximus superius, venit a matre, quia mater in prolis procreatione et educatione plus laborat quam pater; sed patri­ monium dicitur a patre, quia pater in rebus ad nutrimentum necessariis magis desudat. Apposite ad rem Angelicus Doctor: «Quaecumque vero animalia sunt, in quibus femina non sufficit ad educationem prolis, mas et femina simul post coitum commanent, quousque necessarium est ad prolis educationem et instructionem»7. 3) Educatio. «In specie humana proles non indiget solum nutritione quantum ad corpus, ut in aliis animalibus, sed etiam instructione quantum ad animam... Nec hujusmodi instructionis sunt capaces mox geniti, sed post longum tempus et praecipue cum ad annos discretionis perveniunt. Ad hanc etiam instructionem longum tempus requiritur; et 1 2 3 4 " ° 7 Gen., i, 28. IV Seni., dist. 26, n. 1; ML 192, 908. Gen., i, 28. De matrimonio, lib. 2, disp. 4. Gcn., 2, 23 sq. Cfr. S. Thomas, Contra gentiles, lib. 2, c. 124. Contra gentiles, lib. 3, c. 122, «Est enim». ART. UNIC. DE HIS, QUAE PERTINENT AD MATRIMONIUM, ETC. 419 tunc etiam propter impetus passionum, quibus corrumpitur aestimatio prudentiae, indigent non solum instructione sed etiam repressione. Ad hoc' autem mulier sola non sufficit, sed magis in hoc requiritur opus maris, in quo est ratio perfectior ad instruendum et virtus potentior ad castigandum» L Haec certe probant ad bonum prolis in generatione, nutritione et educatione, natura duce, obtinendum, necessario requiri inter virum et mulierem diuturnam et stabilem societatem contractu firmatam. Ergo matrimonium est de jure naturae. 680. VIII. Fornicatio seu concubitus soluti cum soluta est contra jus naturae et peccatum. Fornicarii enim tollunt bonum prolis, quod, ut diximus, consistit in generatione, nutritione et educatione; fines secundarios conjunctionis viri ac mulieris, qui in conjugum mutuo auxilio et in remedio concupi­ scentiae positi sunt, abjiciunt; et insana libidine ducti bonum generis humani, quod per constitutionem familiae maxime obtinetur, evertunt. Unde fornicarii juxta Apostolum regnum Dei non consequents12. Lex naturalis fornicationem prohibens nunquam exceptionem pati­ tur, quia, ut egregie ait gravissimus Lugo 3, mala, quae advenirent so­ cietati, si semel admitteretur exceptio in hac materia, nunquam pos­ sent compensari ex bono particulari fomicatoris. 681. IX. Matrimonii usus honestus est ac licitus. Nota. Primis Ecclesiae saeculis gnostici, marcioniiae, encratitae, manichaei et alii haeretici, quamvis insanae libidini dediti essent, negarunt tamen matrimonii usum esse honestum ac licitum 4. Hunc errorem medio aevo cathari, albigenses, Arnolds Brixiensis, et Waldenses renovarunt 5. Montanistae secundas nuptias et graeci plerumque tertias ac quartas nuptias reprobarunt. Arg. 1) Ex S. Scriptura.. Dominus Deus, quando masculum et feminam creavit6 et benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini7, approbavit usum matrimonii. Christus ait: Dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo sed una caro. Quod autem Deus conjunxit, homo non separet8* . Apostolus denique praecepit conjugibus, ut, si quando ab usu ma­ trimonii ad tempus se abstinerent, reverterentur in idipsum ®; et voluit juniores nubere, filios procreare, et matresfamilias esse10. S. Thomas, Contra gentiles, lib. 3, c. 122, «Rursus». Gal., 5, 21; et Ephes., 5, 3. De poenitentia, disp. 23, sect. 1, 11. 8. 41 Cfr. S. Irenaeus, Adv. haer., lib. I, C. 24 sqq.; MG 7, 675 sqq ; Tertullianus, Adv. Marcionem, lib. 1, c. 1; ML 2, 271; s. Epiphanius, Haer. 23, et 46; MG 41, 299, et 839; S. Augustinus, De haeresibus, 25, 26 et 46; ML 42, 30-37. 5 De catharis et albigensibus cfr. Hergenrother, Historia de la Iglesia, t. 4, 1 2 3 p. 112 sqq.; De Brixiensi et waldensibus vide Denz-Bannw., 367 et 424. n Gen., i, 27. ’ Gen., t, 28. * ‘ Matth., 19, 5-6. " 10 / Cor., 7. 5. I Tini , 5, 14. 420 DE SACRAMENTIS. S. VIII. β. XXXIX. DE EXSIST. SACRAM. MATRIMONII 2) Ratio hoc plane ostendit, quia licitum est conservationem ge­ neris humani juxta leges divinas quaerere. X. Usus matrimonii non constituit essentiam ejusdem. Nota. Julianus pelagianus dicebat olim «nihil aliud esse nuptias, quam corporum commixtionem»1. Arg. 1) Beata Virgo Maria et S. Joseph verum matrimonium inie­ runt, ut S. Scriptura, SS. Patres, omnes theologi et commentatores S. Scripturae docent1 2. S. Scriptura vocat S. Josephum virum Mariae 3, et angelus appellavit Mariam conjugem Joseph 4. Sed inter Mariam et Joseph nunquam fuit matrimonium consummatum. Ergo. 2) Concubitus inter virum et mulierem ante contractum matrimo­ nium est illicitus. Unde, si essentia matrimonii consisteret in copula, per actum illicitum contraheretur matrimonium, quod nefas est dicere. QUAESTIO XXXIX DE EXSISTENTIA SACRAMENTI MATRIMONII ARTICULUS I ERRORES CIRCA EXSISTENTIAM SACRAMENTI MATRIMONII 682. Diversi diversimode negaverunt matrimonium esse novae legis sacramentum. I. Novatores. Ex novatoribus saeculi xvi Lutherus, postquam adseruit matrimonium esse licitum, ait: «Matrimonium non solum sine ulla Scriptura pro sacramento censetur, verum iisdem traditionibus, quibus sacramentum esse jactatur, merum ludibrium factum est» 5*. Calvinus: «Matrimonium, quod ut a Deo institutum fatentur omnes, ita pro sacramento datum nemo usque ad Gregorii tempora viderat. Et cui­ nam unquam sobrio in mentem venisset? Ordinatio Dei bona est et sancta, et agricultura, architectura, sutrina, tonstrina ordinationes sunt Dei legi­ timae, nec tamen sacramenta» °. Melanchthon tria tantum ponens in Ecclesia Dei sacramenta ~, negat matrimonium esse sacramentum. Chemnicius impugnat Concilium Tridentinum ex eo, quod matrimonium inter sacramenta novae legis numeravit 8. Hodierni protestantes, si ritualistas excipias, seqiiuntur veterum refor­ matorum doctrinam. II. Marcus Antonius de Dominis, episcopus olim spalatensis et deinde haereticus, ait: «Sacramentum tamen in matrimonio ego nullum verum et 1 2 3 4 3 ° ' 8 Apud S. Augustinum, Contra Julianum, lib. 5, n. 62; ML 44, 818. Cfr. Petrus Lombardus, IV Sent., dist. 26; et Pesch, De matrimonio, n. 732. Matth., i, 16. Matth., i, 20. De captiv. babyl.Ecclesiae, Dematrimonio;«Matrimonium». Inst., lib. 4, c. 19, n. 34. Loci theologici, De numero sacramentorum; «Cum autem». Examen decretorum Concilii Trid., parte 2, loco 1. ART. II. AN MATRIMONIUM SIT VERE SACRAMENTUM 42I proprie dictum possum invenire» ’. Deinde defendit matrimonium non con­ ferre gratiam 12. III. Modernistae dixerunt: «Matrimonium non potuit evadere sacra­ mentum novae legis nisi serius in Ecclesia; siquidem ut matrimonium pro sacramento heberetur, necesse erat, ut praecederet plena doctrinae de gratia et sacramentis theologica explicatio» 34 . IV. Plures hodierni increduli ac rationalistae, qui Christum philoso­ phum non Deum fuisse profitentur, negant matrimonium a Christo fuisse evectum ad dignitatem sacramenti ARTICULUS II UTRUM MATRIMONIUM SIT VERE ET PROPRIE NOVAE LEGIS SACRAMENTUM 683. Status quaestionis. Loquimur de matrimonio active sumpto, prout est contractus, quo vir et mulier sibi invicem tradunt jus in cor­ pora juxta superius dicta. Quaeritur, an hic contractus evectus fuerit a Christo ad dignitatem sacramenti. 684. Thesis. Matrimonium est vere et proprie novae legis sacra­ mentum. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus ad ephesios scribens horta­ tus est mulieres, ut essent subditae viris suis, et viros, ut diligerent uxores suas, sicut Christus dilexit Ecclesiam, et ait: Propter hoc relin­ quet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 5* . Ex his Apostoli verbis habetur: a) Matrimonium novae legis, utpote magnum mysterium significans unionem Christi cum Ecclesia, esse signum sensibile gratiae. Ut enim Christus per suam unionem diligit et sanctificat Ecclesiam, ita unio conjugalis significans hanc unionem sanctificat virum et mulierem. Ego dico in Christo et in Ecclesia (graece in Christum et in Ecclesiam) *. Unde hac ratione praecepit Apostolus viros, ut diligerent uxores, sicut Christus dilexit Ecclesiam, dilectione scilicet ambos sanctificante 7. b) Hoc signum fuisse a Christo institutum. Unio viri ac mulieris nequit ex natura sua significare mysticam unionem Christi et EccleDe republica ecclesiastica, lib. 5, c. 11. n. 24. De republica ecclesiastica, lib. 5, n. 33 sqq. 3 Decreto Lamentabili, prop. 51; Denz-Bannw., 2051. Excerpta est ex Loisy, Autour d’un petit livre, p. 255. Ad propositionem damnatam respondit Loisy: «J’ai 1 2 dit que la loi du mariage chrétien remontait à Jésus luimême, et que le classement définitif du mariage comme sacrement n’était pas antérieur à la formation de la doctrine scolastique sur les sacraments». Simples réflexions, p. 97. 4 Cfr Syllabus, prop. 65; Donz-Bannw., 1765. 6 Ephes., a, 31-32. 11 itc χριοτον zat st; την szz/.ηαιαν. S. Auitustlnii·, De nuptiis et concupiscentia, c. 17, n. 19; MI. 44, 423. hoc argumentum egregie expendit. I fi S. Bollarnilnu», De matrimonio, c. 2. DE SACRAMENTIS. SECT. VIII. Q. XXXIX. DE EXSIST. SACRAM. MATRIMONII 422 siae neque collationem gratiae sanctificantis, sed hoc accepit ex insti­ tutione Christi. Unde Christus expresse docet unionem matrimonialem fuisse a Deo factam dicens: Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet1. 2) Ex conciliis. Concilium Florentinum ait: «Septimum est sacra­ mentum matrimonii, quod est signum conjunctionis Christi et Eccle­ siae, secundum Apostolum dicentem: Sacramentum hoc magnum est. etcetera»12. Concilium Tridentinum: «Si quis dixerit matrimonium non esse vere et proprie unum ex septem legis evangelicae sacramentis a Christo Domino institutum, sed ab hominibus in Ecclesia inventum, neque gratiam con­ ferre, a. s. 3. 3) Ex SS. Patribus, a) Aliqui ex SS. Patribus matrimonium pro­ prio sensu vocaverunt sacramentum. S. Augustinus: «Bonum igitur nu­ ptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est, et in fide castitatis: quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum vir ejus vivit... Haec omnia bona sunt, propter quae nuptiae bonae sunt, proles, fides, sacramentum»4. Rursum: «In Eccle­ sia, ubi nuptiarum non solum vinculum, verum etiam sacramentum ita commendatur, ut non liceat viro uxorem suam alteri tradere»5. b) Alii dicunt Christum per se et per suos sacerdotes nuptiis bene­ dixisse. S. Ignatius M.: «Decet, ut sponsi et sponsae de sententia episcopi conjugium faciant, quo nuptiae sint secundum Dominum et non secun­ dum cupiditatem» 6* . S. Cyrillus Alexandrinus: «Cum nuptiae celebrarentur, caste nimi­ rum et honeste, adest quidem mater Salvatoris, sed et ipse una cum discipulis suis invitatus venit, non tam epulaturus, quam ut miraculum faceret, ac propterea generationis humanae principium sanctificaret, quod ad carnem nimirum attinet. Conveniebat enim, ut qui naturam ipsam hominis renovaturus erat, non solum iis, qui jam in ortum vo­ cati erant, benedictionem impertiret, sed et iis quoque, qui postea nascituri essent, gratiam praestrueret, et eorum ortum sanctum efficeret» ~. S. Ambrosius adserit «ipsum conjugium velamine sacerdotali et be­ nedictione sanctificari»89 . S. Maximus Taurinensis: «Vadit ergo ad nuptias Dei Filius, ut quas dudum potestate constituit, tunc praesentiae suae benedictione san­ ctificet» 8. c) Alii docent gratiam esse matrimonio adnexam. Tertullianus: «Unde sufficiamus ad enarrandam felicitatem matrimo1 2 3 1 5 ° ’ 8 9 Matth., 19, 6. Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 702. Sess. 24, can. 1; Denz-Bannw., 971. De bono conjug., c. 24, n. 32; ML 40, 394. De fide et oper., c. 7. n. 10; ML 40, 203. Ep. ad Polycarpum, «. 5, n. 2; MG 5, 724; Journel, 67. Γη joannem. 2, 1, c. 2; MG 72, 223. Ep. 19, c. 7; ML 16, 1026; Journel, 1249. Hom. 23; ML 57, 274. ART. II. AN MATRIMONIUM SIT VERB SACRAMENTUM 423 nii, quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat benedi­ ctio, angeli renuntiant. Pater rato habet» L Origenes: «Deus quidem is est, qui duo in unum compegit, ut, ex quo mulier viro nupsit, duo amplius non sint, ct quoniam conjunctionis auctor est Deus, propterea iis inest gratia, qui a Deo conjuncti sunt; quod non ignorans Paulus connubiuin Verbo Dei consentaneum gra­ tiam esse pronuntiat, quemadmodum castus coelibatus gratia est»12. S. Innocentius I: «Statuimus, fide catholica suffragante, illud esse conjugium, quod erat primitus divina gratia fundatum, conventumque secundae mulieris, priore superstite... nullo pacto posse esse legitimum»3. 4) Ex auctoritate theologorum. Omnes theologi unanimiter defen­ dunt matrimonium esse verum sacramentum. Conferendi sunt S. Tho­ mas, Scotus. S. Bellarminus, Liberius a Jesu et alii 4* 6. Magister Sententiarum videtur quidem innuere matrimonium non pro­ ducere gratiam sed solum afferre concupiscentiae remedium s, sed ejus men­ tem explicat A ngelicus dicens: «Gratia autem, quae in matrimonio confer­ tur, secundum quod est sacramentum Ecclesiae in fide Christi celebratum, ordinatur directe ad reprimendum concupiscentiam... et ideo Magister dicit, quod matrimonium est tantum in remedium; sed hoc est per gratiam, quae in eo confertur» ®. 5) Ex consensu ecclesiarum dissidentium. Consensus ecclesiarum dissidentium magnam habet, sicut innuimus superius, in re sacramentaria auctoritatem, quatenus exhibet fidem Ecclesiae tempore separa­ tionis earum ab unitate catholica. Porro omnes ecclesiae dissidentes profitentur ac docent matrimo­ nium esse sacramentum a Christo institutum. 6) Ex liturgiis. Libri liturgici sunt partim organon traditionis ve­ rae doctrinae in Ecclesia. Antiquissimi autem libri liturgici, euchologia, ordines, ritualia et sacramentaria, continent modum celebrandi matri­ monii sacramentum, et preces recitandas super nubentes, ut eos Do­ minus sanctificet, et in muneribus rite adimplendis adjuvet. Haec au­ tem conjugum sanctificatio fit per gratiam sacramentalem. Unde ritus Ecclesiae docet matrimonium conferre gratiam sacramentalem et esse sacramentum 7. 1 Ad uxorem, lib. 2, e. 9; ML 1, 1415. 2 In Mat,th., t. 14, 16; MG 13, 1230. 3 Ep. 36, ad Prob.; ML 2 0, 602. 1 S. Thomas, In IV Sent., dist. 26, q. 2, a. 3; et II-II, q. 100, a. 2 ad 6; Sco­ tus, In IV Sent., dist. 26, q. I, «Sed quia communiter»; S. Bellarminus, De matri­ monio, c. 2 sqq.; Liberius a Jesu, Controv., tr. 6, disp. I, controv. 3. 6 IV Sent., dist. 2, et 26. ° In IV Sent., dist. 2, q. 1, a. 1, sol. 2 ad 3.—Cfr. Perrone, De matrimonio Christiano, lib. 1, sect. 1, c. t, a. 1. Auctor operis Perpétuité de la foi, luculenter ostendit matrimonium inter orientales semper habitum fuisse ut sacramentum. Perpétuité de la foi, t 5, liv. 6, ch. 1. 7 Cfr. Martine, De antiquis Ecclesiae ritibus, lib. 1, c. 9; Perrone, De matrimo­ nio ch> istiiuio, lib. 1. sect. 1. c. 1; Palmieri, Dc matrimonio, th. 7; IV. Cl. Martine affert sexdecim ecclesiarum onlines, in quibus matrimonium non semel appellatur sacramentum, et semper supponitur esse verum sacramentum De ant. Eccl. rit., lib i, c. <). a 5 DE SACRAMENTIS. S. VHI. Q. XXXIX. DE EXSIST. SACRAM. MATRIMONII 424 7) Ex monumentis archaeologicis. In antiquissimis catacombis ad­ sunt picturae, quibus nuptiarum benedictio exhibetur. In his picturis conspiciuntur sponsi ante altare porrigentes sibi manus dextras, in al­ tari annulus et corona, et in medio Christus quandoque eis benedicens, quandoque imponens coronas. Alicubi superscriptio visitur: «Vivatis in Deo»; vel etiam: Osou γα(ηζ-gratia Dei. Inventa sunt pariter in eis numismata connubiorum memorialia, in­ cisiones lapideae, inscriptiones sepulchrales cum epithetis: Conjugi opti­ mo; confugi fidelissiniae; quos paribus meritis junxit matrimonio dulci omnipotens Dominus, etc., quae satis indicant Christianos suam fidem in sacramentum matrimonii reliquisse in monumentis sculptam x. 8) Ex ratione congruentiae. Christus instituens sacramenta pro­ videre voluit hominum necessitati spirituali tam in individuo quam in communitate. Individuorum necessitati spirituali providit per quinque priora sacramenta. Ad perfectionem vero communitatis quantum ad potestatem regendi multitudinem in vita spirituali et exercendi actus publicos, dedit ordinem, et quantum ad naturalem propagationem ge­ neris humani et sanctificationem familiae oportuit, ut institueret sacra­ mentum matrimonii 12. 685. Scholia. 1) Quando fuerit sacramentum matrimonii institutum. Quamvis aliqui cum Alphonso de Castro et Petro de Soto 3 docue­ rint matrimonium etiam in lege veteri fuisse sacramentum, melius ta­ men dicitur matrimonium veteris legis nullatenus habuisse rationem sacramenti, nisi forte in statu imperfecto, eo modo quo alia veteris testamenti signa dicta sunt sacramenta45 . Quando fuerit hoc sacramentum a Christo institutum non certo con­ stat. Aliqui volunt illud fuisse institutum, quando Christus cum sua matre adfuit nuptiis Canae Galileae, sed melius docent Sotus, Sanchez, et alii Christum Dominum nuptias in Cana Galileae approbasse, sed sa­ cramentum matrimonii instituisse, quando apud Matthaeum dixit: Quod ergo Deus conjunxit, homo non separets. 2) Licet matrimonium sit contractus bilateralis, est inter duos unum tantummodo sacramentum, quia ratio hujus sacramenti consistit in contractu, et contractus nonnisi inter duos celebrari potest 6. Cfr. Martigny, Diet, des Antiquités, v. «Mariage». Cfr. S. Thomas, III p., q. 65, a. I. Alphonsus do Castro, Adv. haer., lib. 11, haer. 3: Petrus do Soto, De matri­ monio, lect. 2. 4 Cfr. S. Bellarminus, De sacramento matrimonii, c. 5: Liberius a Jesu, Controv., tr. 8, disp. 1, controv. 3, n. 40. 5 Matth., 19, 6. 6 Cfr. Gabriel a S. Vincentio, De sacr. matr., disp. 2. q. I, n. 5; Salmanticenses, De matrimonio, c. 3, dub. 1, n. 50. 1 2 3 ART. I. UTRUM SACRAMENTUM MATRIMONII SIT ESSENTIALITER, ETC. 425 QUAESTIO XL DE ESSENTIA SACRAMENTI MATRIMONII ARTICULUS I UTRUM SACRAMENTUM MATRIMONII SIT ESSENTIALITER IPSE CONTRACTUS MATRIMONIALIS 686. Status quaestionis. Diximus superius matrimonium active sumptum, et in quantum est in officium naturae, consistere, non in vinculo permanente, sed in solo contractu, actu transeunte. Hic exsurgit dubium, an sacramentum matrimonii pariter consistat in contractu transeunte, vel in aliquo signo contractui superaddito. 687. Auctorum placita, i) Aliqui docuerunt sacramentum matrimo­ nii, si quid sit, esse aliquid contractui civili perfecte constituto extrinsece superadditum, sive sit benedictio sacerdotalis, sive aliquid aliud. Ita Mar­ cus Antonius de Dominis, Launoyus, et recentius Joannes Nep. Nuylz, pro­ fessor juris canonici in academia taurinensi ’. Hic error damnatus est in Syllabo, prop. 65 et 66 1 2. 2) Alii dixerunt sacramentum matrimonii essentialiter consistere in actibus contrahentium ut materia et benedictione sacerdotali ut forma. Ita Canus, Sylvius, Tournely et alii 3. 3) Alii defendunt matrimonium quidem esse ipsum contractum a Chri­ sto elevatum, si contrahentes habent intentionem faciendi quod facit Ec­ clesia; sed, si habent intentionem contrahendi sine intentione faciendi quod facit Ecclesia, fieri matrimonium contractum, non tamen sacramentum quod conferat gratiam. Ita Vazquez, Gabriel a S. Vincentia, Salmanticenses, Wirceburgenses et alii 4. Haec opinio hodie post declarationes Romanorum Pontificum nulla gaudet probabilitate. 688. THESIS. Sacramentum matrimonii est essentialiter ipse con­ tractus matrimonialis Christianorum. Cerla. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus Dominus apud Matthaeum re­ ferens verba Geneseos ait: Propter hoc dimittet horno patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt 1 Marcus A. de Dominis, De republica ecclesiastica, lib. 5, c. n, n. 22. Negat hic auctor matrimonium esse verum sacramentum, sed admissa suppositione quod sit sacramentum, docet rationem sacramenti supervenire •matrimonio jam plene et perfecte in esse civilis contractus constituto». Ibidem, n. 22. Launoyus, De regia in matrimonium potestate, I, p. 2, c. 4; Nuytz, In jus ecclesiasticum universum tra­ ctiones, tr. de matrimonio. 2 Cfr, Denz-Bannw., 1765-1766. 3 Canus, De locis theologicis, lib 8, c. 5: Sylvius, In Suppi., q. 42, a. I, quae­ stio 3; Tournely, De matrimonio, q. 3, a. 1. 4 Vazquez, Dr sac ramentis in genere, disp. 138, c 5, n. 63; Gabriel a S. Vinoontlo, Dr aeramento matrimonii, disp 2, q. 1, n 7: Salmantioonses, De sacramento matrimonii, c. 3, dub 3, n 77; WirooburKonse», De sacramento matrimonii, n. 300. 426 DE SACRAMENTIS. SECT. VIII. Q. XL. DE ESSENTIA SACR. MATRIMONII duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet1. His autem verbis locutus est de contractu matrimoniali, de ipsa scilicet conjunctione, eumque evexit ad rationem sacramenti. Ergo sacramen­ tum matrimonii est essentialiter ipse contractus matrimonialis? Unde .Apostolus docet matrimonium, quod essentialiter est contractus, inter Christianos esse mysterium magnum 1 2. 2) Ex conciliis. Concilium Florentinum: «Septimum est sacramen­ tum matrimonii, quod est signum conjunctionis Christi et Ecclesiae... Causa efficiens matrimonii regulariter est mutuus consensus per verba de praesenti expressus» 3. Per mutuum autem consensum fit contractus. Ergo. Concilium Tridentimun: «Dubitandum non est clandestina matrimo­ nia, libero contrahentium consensu facta, rata et vera esse matrimonia»4. 3) Ex documentis Ecclesiae, a) Innocentius III ait: «Sufficit ad matrimonium solus consensus illorum, de quorum quarumque conjun­ ctionibus agitur» 56. b) Pius IX: «Nemo ex catholicis ignoret aut ignorare possit matri­ monium esse vere et proprie unum ex septem evangelicae legis sacra­ mentis a Christo Domino institutum, ac propterea inter fideles matri­ monium dari non posse, quin uno eodemque tempore sit sacramentum; atque idcirco quamlibet aliam inter Christianos viri et mulieris praeter sacramentum conjunctionem, cujuscumque etiam civilis legis vi factam, nihil aliud esse nisi turpem atque exitialem concubinatum ab Ecclesia tantopere damnatum, ac proinde a conjugali foedere sacramentum se­ parari nunquam posse» ®. Ipse Pius IX damnavit in Syllabo sequentes propositiones: «66. Ma­ trimonii sacramentum non est nisi quid contractui accessorium ab eoque separabile, ipsumque sacramentum in una tantum nuptiali benedictione situm est». «73. Vi contractus mere civilis potest inter christianos con­ stare veri nominis matrimonium, falsumque est, aut contractum ma­ trimonii inter christianos semper esse sacramentum, aut nullum esse contractum, si sacramentum excludatur» 78. c) Leo XIII: «Non potest hujusmodi distinctio seu verius distra­ ctio (contractus nuptialis a sacramento) probari, cum exploratum sit in matrimonio christiano contractum a sacramento non esse dissociabilem, atque ideo non posse contractum verum et legitimum consistere, quin sit eo ipso sacramentum. Nam Christus Dominus dignitate sacramenti au­ xit matrimonium; matrimonium autem est ipse contractus, si modo sit factus jure... Itaque apparet omne inter christianos justum conjugium in se et per se esse sacramentum» 1 2 3 1 5 6 7 8 Matth., 19, 5-6. Ephes., 5, 32-33. Decreto pro arments; Denz-Bannw., 702. Sess. 24, De reformatione matrimonii, c. 1; Mansi, 33, 152. Ep. «Cum apud Sedem», 15 Jul. 1198; Denz-Bannw., 404. Allocut. «Acerbissimum vobiscum», 27 Sept. 1852; Denz-Bannw., 1640. Syllabus, prop. 66-73; Denz-Bannw., 1766 et 1773. Encycl. «Arcanum divinae sapientiae», 10 Febr. 1880; Denz-Bannw., 1854. ART. Π. QUAESTIONES DE VARIIS CONTRACT. MATRIM. 427 d) Codex Juris Canonici: «Christus Dominus ad sacramenti dignita­ tem evexit ipsum contractum matrimonialem inter baptizatos»1. 4) Ex consensu omnium fere theologorum. Theologi omnes, si ad­ modum paucos excipias, docent sacramentum matrimonii esse ipsum contractum matrimonialem, qui inter christianos celebratur. Videndi sunt S. Thomas, S. Bonaventura, Scotus, Sotus, Billot et alii12. 689. Corollarium I. Nullum possunt christiani contrahere matrimo­ nium validum, quod non sit simul sacramentum, quamvis hoc expresse in­ tendant. Est consequentia necessaria praecedentis doctrinae contra paucos. Hoc expresse declaravit Codex Juris Canonici dicens: «Inter baptiza­ tos nequit matrimonialis contractus validus consistere, quin sit eo ipso sacramentum» 3. Sacramentum matrimonii pro christianis est ipse contractus, adeo ut intentio celebrandi contractum matrimonialem non sit valida, quin simul sit intentio saltem virtualis faciendi, quod facit Ecclesia. Nihil autem a se ipso separari potest4. Coroll. II. Sacramentum matrimonii est contractus transiens. Aliqui theologi, ut S. Bellarminus, Sanchez et alii 5* , dixerunt non so­ lum contractum matrimonialem, sed etiam vinculum maritale, quod ligat conjuges, appellandum esse sacramentum. Sed melius dicendum . puto sacramentum matrimonii consistere in contractu transeunte, et in ipsa tantum celebratione produci gratiam e. ARTICULUS II QUAESTIONES DE VARIIS CONTRACTIBUS MATRIMONIALIBUS 690. Quaeres l.° An matrimonium infidelium jiat sacramentum, quando conjuges baptizantur. 1) Aliqui absolute negant ex eo, quod conjuges infideles, utpote non habentes dominium in proprium corpus, non possunt, quando ba­ ptizantur, apponere materiam et formam sacramenti matrimonii. Ubi autem deest materia et forma, nequit fieri sacramentum. Ita Vazquez, Gabriel a S. Vincentia, Salmanticenses, Billuart et alii7. 2) Capreolus loquens de conjugibus, qui baptizantur, ait: «Opor1 Can. 1012, § i. 2 S. Thomas, Suppi., q. 42, a. I ad I; S. Bonaventura, In IV Sent., dist. 27, a. 2. q. 1-2; Scotus, In IV Sent., dist. 26, q. 1, conci. 3; Sotus, In IV Seni., dist. 26, q. 2, a. 3. «Circa materiam vero»: Billot, De matrimonio, th. 37. 3 Can. 1012, § 2. 1 Cfr. Liberius a Jesu, Conlrov., tr. 8, disp. 1, controv. 5, n. 75. 6 S. Bellarminus, De sacramento matrimonii, c. 6; Sanchez, De matrimonio, di­ sputatione 5, n. 7. “ Cfr. Salmanticenses, De matrimonio, c. 3, dub. I, n. 47; et Pesch, De sacra­ mento matrimonii, n. 725. ’ Vazquez, Dr matrimonio, disp 2, c. 10, n 116 sqq.; Gabriel a S. Vincentio, Dr \,ΐι ramento matrimonii, disp. ... >| 1. n. <>; Salmantloonses, De matrimonio, c. 3. dub 3, n 81. Billuart, De matrimonio, diss, 1, a. 5, petes 6. 428 DE SACRAMENTIS. SECT. VIII. Q. XL. DE ESSENTIA SACR. MATRIMONII tet, quod tales habeant novum consensum vel novam electionem et approbationem antiqui consensus, et novam expressionem consensus per verba vel aliud aequipollens verbis; aliter enim solus baptismus non faceret matrimonium antiquum esse denuo sacramentum novae legis» ’. 3) Alii melius defendunt matrimonium infidelium fieri sacramen­ tum per solum conjugum baptismum. Ita Sanchez, Billot, Pesch, Herve, et alii12. Pius IX expresse declaravit «inter fideles matrimonium dari non ■posse, quin uno eodcmque tempore sit sacramentum» 3. Sed conjuges eo ipso, quod baptizentur, sunt fideles et habent matrimonium. Ergo ha­ bent etiam simul sacramentum. S. Thomas haec habet: «Quamvis infidelibus non competat matrimo­ nium, secundum quod est sacramentum in dispensationem ministrorum Ecclesiae consistens, competit tamen eis, in quantum est in officium naturae; et tamen etiam matrimonium tale est aliquo modo sacramen­ tum habitualiter, quamvis non est actualiter, eo quod actu non con­ trahunt in fide Ecclesiae»4. Eo autem ipso, quod conjuges infideles baptizentur, fit matrimonium in actu. 691. Quaeres 2.° An matrimonium fidelium per procuratorem inter absentes contractum sit sacramentum. Resp. Aliqui egregii theologi negaverunt conjugium, quod inter absentes per procuratorem celebratur, esse proprie sacramentum. Ita Cajetanus, Victoria, Canus et alii5* . Alii tamen melius docent matrimonium per procuratorem, qui habet speciale mandatum contrahendi, personaliter cum determinata persona juxta instructiones mandantis celebratum, esse verum sacramentum. Ita hodie communiter ®. Codex Juris Canonici confirmat hanc doctrinam dicens: «Ut matri­ monium per procuratorem valide ineatur, requiritur mandatum spe­ ciale ad contrahendum cum certa persona, subscriptum a mandante et vel a parocho aut Ordinario loci, in quo mandatum fit, vel a sacedote ab alterutro delegato vel a duobus saltem testibus»7. Ratio est, quia procurator nomine mandantis adhibet consensum de praesenti et init contractum. Plures antiqui, ut Salmanticenses 8, docuerunt matrimonium initum per epistolam inter absentes esse in Ecclesia verum sacramentum, sed hodie Codex Juris Canonici ad matrimonium valide contrahendum re1 In IV Sent., dist. 26, q. 1, a. 3 ad 3. Hanc opinionem probabilem esse cen­ sent Wirceburgenses, De sacram, matrim., n. 284. 2 Sanchez, De matrimonio, lib. 2, disp. 9, n. 5: Billot, De matrimonio, th. 38; Pesoh, De sacram, matrim., n. 727; Herve, De matrimonio, n. 540. 3 Allocutio «Acerbissimum», 27 Sept. 1852; Denz-Bannw., 1640, I Suppi., q. 59, a. 2 ad 1. 5 Cajetanus, Opusc., t. 1, tr. 12, q. i; Victoria, Summa, n. 244; Canus, De locis theologicis, lib. 8, c. 5, «Poenitentiae demum». II Cfr. Sanchez, De matrimonio, lib. 2, disp. n, n. 26; Liberius a Jesu, Controv., tr. 8, disp. 1, controv. 4, n. 52; Salmanticenses, De matrimonio, c. 3, p. 3, n. 89; S. Alphonsus, lib. 6, n. 885. 7 Can. 1089, § i. 8 De sacramento matrimonii, c. 3. p. 3, n. 89. ABT. Ill, QUO ACTU PERFICIATUR SACR. MATRIMONII 429 quint, «ut contrahentes sint praesentes sive per se ipsos sive per procu­ ratorem» A 692. Quaeres 3.° An matrimonium, quod fidelis ex dispensatione Sedis Apostolicae contrahit cum infideli, sii verum sacramentum· Resp. Aliqui affirmant dicentes nihil obstare, quominus contra­ ctus in una parte habeat qualitatem, quam non habet in alia, et ita matrimonium in uno contrahente sit sacramentum. Ita Sotus, Perrone, Pesch et alii1 2. Alii vero, considerantes sacramentum matrimonii esse contractum bilateralem, probabilius censent contractum matrimonialem duorum, quorum unus est inhabilis ad sacramentum recipiendum, non esse ve­ rum sacramentum. Ita Sanchez, Billuart, Wirceburgenses, Billot et alii 3*. Haec opinio negans magis mihi probatur. S. Thomas aperte favet huic sententiae dicens: «Cum matrimonium sit quaedam relatio, et non possit innasci relatio in uno extremorum sine hoc quod fiat in alio, ideo, quidquid impedit matrimonium in uno, impedit ipsum in altero, quia non potest esse, quod aliquis sit vir non uxoris, vel quod aliqua sit uxor non habens virum, sic nec mater non habens filium; et ideo dicitur communiter, quod matrimonium non clau­ dicat» A Sic pariter nequit unus conjugum sacramentaliter conjungi, quin alter simul sacramentum matrimonii suscipiat. Corollarium. Ex hoc sequitur matrimonium infidelium, si unus con­ jugum baptizetur, non fieri sacramentum, quia cum sacramentum ma­ trimonii sit bilaterale in ratione sacramenti, matrimonium infidelium nequit fieri sacramentum, si unus tantum baptizetur, altero in infide­ litate remanente 5. ARTICULUS III QUO ACTU PERFICIATUR SACRAMENTUM MATRIMONII 693. Status quaestionis. Cum sacramentum matrimonii sit quidam contractus, eodem modo perfici videtur, quo perficitur contractus, con­ sensu scilicet mutuo contrahentium. Sed quia nonnulli dixerunt consensu ab utraque parte praestito, non interveniente copula, nondum perfici sacramentum matrimonii, et hoc sacramentum non posse dari in his, qui ligantur voto virginitatis, ope­ rae pretium est breviter declarare, quomodo perficiatur hoc sacra­ mentum. Can. 1088. Sotus, In IV Seni., dist. 26, q. 2, a. 3 in fine; Perrone, De matrimonio Chri­ stiano, lib. 2, sect, i, c. 7, a. 1; Pesch, De sacramento matrimonii, n. 728. 3 Sanchez, De matrimonio, lib. 2, disp. 8; Billuart, De matrimonio, diss. I, a. 5, petes 7; Wirceburgenses, De sacramento matrimonii, n. 288; Billot, De matrimonio, th. 38, § 3. 1 ■'>■«/>/>/, q 47. « i 9 Cfr Billot, De matrimonio, th. 38. 1 - 43° DE SACRAMENTIS. SECT. VIII. Q. XL. DE ESSENTIA SACR. MATRIMONII 694. Thesis. Sacramentum matrimonii perficitur mutuo contra­ hentium consensu de praesenti; et ideo matrimonium fidelium non con­ summatum est verum sacramentum. Arg. 1) Sacramentum matrimonii est ipsummet matrimonium seu contractus matrimonialis elevatus a Christo ad rationem sacramenti, et eodem modo perficitur ac ipsum matrimonium. Sed contractus matri­ monialis seu matrimonium perficitur consensu de praesenti sine sexuum commixtione, ut patet ex matrimonio S. Joseph et beatae Mariae Vir­ ginis. Ergo. Petrus Lombardus errorem vocat dicere «sine carnali copula non posse contrahi matrimonium; inter Mariam et Joseph non fuisse conjugium, vel non fuisse perfectum; quod nefas est dicere»1. 2) Ex SS. Patribus. S. Ambrosius: «Non enim defloratio virgini­ tatis facit conjugium, sed pactio conjugalis... Cum jungitur puella, con­ jugium est, non cum virili admixtione cognoscitur»1 2. Nicolaus I: «Per hoc sufficiat secundum leges solus eorum consen­ sus de quorum conjunctionibus agitur. Qui consensus si in nuptiis solus forte defuerit, caetera etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur, Joan­ ne CJirysostomo, magno doctore, testante, qui ait: Matrimonium non jacit coitus, sed voluntas» 3. 3) Ex Ecclesiae documentis. Concilium Florentinum ait: «Causa effi­ ciens matrimonii regulariter est mutuus consensus per verba de prae­ senti expressus»4. Codex Juris Canonici: «Matrimonium facit partium consensus inter personas jure habiles, legitime manifestatus»5. Catechismus Romanus apposite ad rem admonet parochos, ut fide­ libus explicent «praeter consensum eo, quo dictum est, modo expres­ sum, ut verum matrimonium exsistat, concubitum necessario non re­ quiri; nam et primos parentes ante peccatum, quo tempore nulla inter eos carnis copula intercesserat, ut Patres testantur, vero matrimonio junctos fuisse plane constat. Quare a Sanctis Patribus dictum est ma­ trimonium non concubitu, sed consensu exsistere» e. 4) Ex ratione. Matrimonium copula carnali non consummatum di­ citur ratum. Si hoc matrimonium ratum non esset sacramentum sed promissio futurae copulae, ut aliqui voluerunt, vetitum esset conjugibus Christianis commisceri, quia solum sacramentum facit eis usum ma­ trimonii esse licitum. Inauditum est autem conjugibus post celebratum conjugium non licere commisceri. 1 2 8 4 5 ® IV Seni., dist. 26, n. 7; ML 192, gio. De instil. virg., c. 6, n. 41; ML 16, 331. Resp. ad consulta bulgar., c. 3; Mansi, 15, 403. Decreto pro armenis: Denz-Bannw., 702. Can. 1081, § i. Parte 2, c. 8, n. 8. ART. IV. QUAE SIT MATERIA ET FORMA SACR. MATRIMONII 4SI ARTICULUS IV QUAE SIT MATERIA ET FORMA SACRAMENTI MATRIMONII 695. Status quaestionis. 1) Omnia sacramenta constant materia et forma, ut patet ex Concilio FlorentinoUnde fallitur Durandus 12, cum docet matrimonium non convenire univoce cum aliis sacramentis quoad applicationem rei et verborum, quia in aliis sacramentis per ali­ quem extrinsecum. in matrimonio autem per ipsos contrahentes fit ap­ plicatio. Sed hoc nihil obstat. In matrimonio sicut in aliis sacramentis est aliquid determinatum quod est materia, et aliquid determinans quod est forma. 2) Loquimur de materia et forma matrimonii, quatenus matrimo­ nium est sacramentum seu contractus in fieri, non de matrimonio, qua­ tenus est vinculum in facto esse, et ideo in ipso contractu quaeri adsignariqne debent materia et forma. 696. Placita theologorum. 1) Aliqui theologi, putantes sacerdotem esse ministrum hujus sacramenti, dixerunt verba contrahentium esse ma­ teriam, verba vero sacerdotis esse formam ejusdem. Ita Canu-s, Estius, Syl­ vius et alii pauci 3. Contra hanc sententiam ait cl. Martine: «Inaudita quippe apud eos (veteres ritualistas) erant illa verba parochi: Ego vos conjungo in nomine. Patris, etc., in quibus aliqui ex recentioribus scholasticis formam hujus sacramenti constituunt» 4*7. 2) Alii dixerunt corpora legitime contrahentium esse materiam, con­ sensum vero per verba vel alia signa externa expressam esse formam hujus sacramenti. Eorum ratio est, quia in contractibus res ipsae, quae mutuo dantur, sunt materia, et verba, quibus res traditur, dicitur forma. Ita Vaz­ quez et alii pauci s. Sed hoc non placet, quia in aliis contractibus res, quae mutuo dantur, sunt materia circa quam, non constituens contractum, et nequit aequiparari cum materia proxima sacramenti matrimonii, de qua nunc agimus. 3) Alii contendunt consensum internum contrahentium aliquo modo expressum esse materiam, verba vero seu signa, quibus consensus exprimi­ tur, esse formam. Ita Capreolus, Navarrus, Valentia et alii °. 4) Verior sententia docet verba seu signa utriusque conjugis ad invicem, quibus consensus exprimitur, esse simul materiam et formam sacramenti matrimonii sub diverso respectu; quatenus scilicet verba seu signa expri­ munt mutuam traditionem juris ad corpora, sunt materia; et quatenus exprimunt mutuam acceptationem traditionis, sunt forma. Hanc sententiam tenent S. Thomas, Suarez, Sanchez, Gonet, Gabriel a S. Vincentio, Salmanticenses et alii plures ’. Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 695. In IV Sent., dist. 26, q. 3, n. 11. 3 Canus, De locis theologicis, lib. 8, c. 5; Estius, In IV Sent., dist. 26, § io; Sylvius, In Suppl., q. 42, a. i, q. i. 4 De antiquis Eccl. rit., lib. 1, c. 9, a. 3, n. 6. 3 De matrimonio, q. 3, c. 5. 3 Capreolus, In IV Sent., dist. 26, q. un., a. 3 ad 7; Navarrus, Manuale contessariorum, c. 22, n. 20; Valentia, In III p., disp. 10, q. 1, p. 6. 7 S. Thomas, Suppl., q. 42, a. 1 ad I et 2; Suarez, De sacramentis in genere, q. 60, a 8, disp .:, sect. 1; Sanchez, De matrimonio, lib. 2, disp. 5, n. 6; Gonet, De matrimonio, disp 2, a 5; Gabriel a S. Vineontio, De sacramento matrimonii, disp. 2, q. 1, Salmanlloonses, De matrimonio, c. 3, p 2, n. 63. 1 2 DE SACRAMENTIS. S. VIII. Q. XLI. DE MINISTRO ET SUBJECTO MATRIMONII 432 Falleretur certe, qui diceret in hac sententia unum conjugum adhibere materiam, verba scilicet significantia traditionem, et alterum ponere for­ mam seu verba exprimentia acceptationem. Ambo potius adhibent utramque, quia, ut dicemus inferius, ambo sunt ministri et subjectum hujus sacramenti. Clarissime hoc exponunt Salmanticenses his verbis: «Quando vir dicit feminae: Volo te in conjugem recipere, duo facit; et exprimit traditionem sui corporis feminae et acceptationem mutuae traditionis feminae ad ipsum: et similiter ex parte feminae, quando ipsa dicit: Volo tecum nubere, et tra­ ditionem sui et acceptationem alterius explicat. Verba ergo utriusque con­ jugis, secundum quod explicant traditionem, sunt materia respectu alterius, cujus verba, ut explicant acceptationem illius, se habent ut forma; et con­ sequenter verba istius, ut explicant traditionem sui alteri, se habent ut materia; et alterius verba, ut explicant acceptationem, ut forma. Ac proinde in hoc sacramento datur duplex materia et forma partialis, neutra tamen perfecte significans, nisi ut conjuncta cum alia» ·. Hoc modo explicatur materiam et formam intrinsece constituere sacra­ mentum seu contractum matrimonialem transeuntem, et simul, ut decet, esse sensibiles. QUAESTIO XLI DE MINISTRO ET SUBJECTO SACRAMENTI MATRIMONII ARTICULUS I QUIS SIT MINISTER SACRAMENTI MATRIMONII 697. Minister sacramentorum est, qui ea conficit et administrat. Investigandum hic venit, quis conficiat et conferat sacramentum ma­ trimonii. Placita theologorum, i) Aliqui defendunt sacerdotem, qui nuptias be­ nedicit, et profert verba: Ego vos conjungo, esse ministrum hujus sacramenti. Ita Canus, Sylvius, Contenson et alii pauci 12. 2) Alii communiter docent ipsos contrahentes esse ministros sacra­ menti matrimonii 3. 698. Thesis. Ministri sacramenti matrimonii sunt ipsi contrahentes. Arg. 1) Ex praxi et doctrina Ecclesiae. Ubi parochus vel Ordina­ rius vel sacerdos delegatus haberi nequit, «in mortis periculo validum et licitum est matrimonium contractum coram solis testibus; et etiam extra mortis periculum, dummodo prudenter praevideatur eam rerum conditionem esse per mensem duraturam» 4. De matrimonio, c. 3, p. 2, n. 63. 2 Canus, De locis theologicis, lib. 8, c. 5; Sylvius, In Suppi., q, 42, a. 1; quae­ ritur 1; Contenson, lib. ii, p. 4, diss. 4, c. 1, prop. 3 et 4. 3 Cfr. Sotus, In IV Sent., dist. 26, q. 2, a. 3; Liberius a Jesu, Conlrov., tr. 8, disp. 2, conlrov. unica: Gabriel a S. Vincentio, De sacramento matrimonii, dispo­ sitio 3, q. 12. '* doilex Juris Canonici, can. 1098, § I. Cfr. Wiroeburgenses, De sacramento matrimonii, n. 305 sqq., qui dilucide hanc materiam explicant. 1 ART. Ii. SUBJECTUM SACR. MATRIMONII 433 2) Ex auctoritate S. Thomae. Angelicus Doctor ait ad rem: «Verba, quibus consensus exprimitur matrimonialis, sunt forma hujus sacramen­ ti, non autem benedictio sacerdotis, quae est quoddam sacramentale» L 3) Ex ratione. Sacramentum matrimonii est ipse contractus trans­ iens. Contractum autem faciunt contrahentes. Ergo contrahentes con­ ficiunt et administrant hoc sacramentum. 699. Scholion. Parochus tamen vel sacerdos delegatus munere spe­ ciali fungitur in celebratione sacramenti matrimonii. Est testis qualijicatus et ex officio deputatus, qui non facit quidem sacramentum seu contractum, sed solemnizat nuptias. A primis Ecclesiae saeculis praesentia sacerdotis in matrimoniis ineundis requirebatur ad liceitatem. Primo quidem juxta S. Ignatium de sententia episcopi connubia fiebant 1 2; et deinde S. Evaristus saecu­ lo n ex traditione apostolica statuisse dicitur, ut matrimonium publice celebraretur, et sacerdotis benedictio adhiberetur3. Quare tempore Ter­ tulliani «occultae... conjunctiones, id est, non prius apud Ecclesiam pro­ fessae, juxta moechiam et fornicationem judicari» periclitabantur45 . Juxta Concilium Tridentinum s, et Codicem Juris Canonici ®, «ea tan­ tum matrimonia valida sunt, quae contrahuntur coram parocho, vel loci Ordinario, vel sacerdote ab alterutro delegato et duobus saltem te­ stibus». His tamen verbis non declaratur sacerdotem esse ministrum sacra­ menti matrimonii, sed contractui matrimoniali, qui a contrahentibus celebratur, apponitur ea conditio, ut ad validitatem celebretur coram parocho, Ordinario vel sacerdote ab alterutro delegato. Caetera apud moralistas. ARTICULUS II QUIS SIT SUBJECTUM SACRAMENTI MATRIMONII Quae de subjecto sacramenti .matrimonii disputantur, breviter hic exponenda suscipimus. 700. I. Omnis et solus homo baplizatus. qui nullo ligatur impedi­ mento dirimente juris naturae vel juris positivi, potest valide suscipere sacramentum matrimonii. 1) Nemo potest valide hoc sacramentum suscipere, nisi prius sit baptizatus, quia baptismo ingredimur Ecclesiam et capaces reddimur suscipiendi caetera sacramenta. 2) Oportet subjectum esse immune ab impedimentis dirimentibus, quia impedimenta dirimentia reddunt contractum nullum, ac proinde invalidant sacramentum. Vide haec impedimenta in Codice Juris Cano­ nici, can. 1067-1080, et apud moralistas. 1 3 3 1 5 n Suppi., q. 42, a. 1 ad 1. S. Ignatius, cp. ad Polycarpum, 5, 1; Journel, 67. lireviarium romanum, die 26 Octobris. Tertullianus, De pudicitia, 4; ML 2, 1038. .$>$$. 24, decretum de reformatione, c. 1; Mansi, 33, 152. Can, 1094, 28 434 DE SACRAMENTIS. S. VIH. Q. XLII. BE EFFECTIBUS SACR. MATRIMONII 3) Cum contrahentes sint minister ac subjectum hujus sacramenti, quatenus sunt minister, debent habere intentionem saltem virtualem faciendi, quod facit Ecclesia, et quatenus sunt subjectum, intentionem saltem habitualem. 701. II. Omnis homo, qui est in statu gratiae sanctificantis, et ser­ vat leges a legitima auctoritate circa connubia latas, licite potest hoc sa­ cramentum suscipere. 1) Omnis homo, qui est in statu gratiae, quia, cum matrimonium sit sacramentum vivorum, non licet Christianis matrimonium in peccato mortali recipere. 2) Qui leges a legitima auctoritate circa connubia latas servat. Hae leges plerumque referuntur ad impedimenta tam dirimentia quam im­ pedientia, et a contrahentibus servandae sunt. Scholion. Sedulo hortandi sunt fideles, ut antequam matrimonium ineant, confirmationem suscipiant1, et «sua peccata diligenter confitean­ tur, et sanctisssimam eucharistiam pie recipiant» 12. QUAESTIO XLII DE EFFECTIBUS SACRAMENTI MATRIMONII 702. Effectus sacramenti matrimonii sunt gratia sanctificans et proprietates, quae dicuntur unitas et indissolubilitas. De gratia sancti­ ficante matrimonii in uno articulo et de proprietatibus disseremus in sequentibus. ARTICULUS I AN ET QUAM GRATIAM PRODUCAT SACRAMENTUM MATRIMONII 703. Thesis. Sacramentum matrimonii causai augmentum gratiae sanctificantis cum vigore speciali ad munera matrimonii rite adimplenda. 1) Causal augmentum gratiae sanctificantis. Matrimonium enim est sacramentum vivorum. Sacramenta autem vivorum producunt au­ gmentum gratiae non ponentibus obicem. 2) Cum speciali vigore ad munera matrimonii rite adimplenda. Gra­ tia sanctificans, quatenus confert jus ad auxilia quaedam specialia, vo­ catur sacramentalis. Sacramentum autem matrimonii confert gratiam sanctificantem cum auxiliis specialibus ad rite adimplenda munera sta­ tus matrimonialis. Munera status matrimonialis sunt: ut a) conjuges prolem honeste pro­ creent et christiane educent; b) sese mutuo diligant, ut Christus dilexit Ecclesiam 3, mutuumque sibi praestent auxilium; c) fidelitatem sibi in­ vicem servent; d) ardores concupiscentiae compescant. 1 2 3 Codex Juris Canonici, can. 1021, § 2. Codex Juris Canonici, can. 1033. Ephes., 5, 25. ART. II. UNITAS MATRIMONII 435 Sacramentum autem matrimonii confert gratiam sanctificantem cum auxiliis ad haec munera rite adimplenda necessariis, ut docet Concilium Tridentinum dicens: «Gratiam vero, quae naturalem illum amorem per­ ficeret, et indissolubilem unitatem confirmaret, conjugcsquc sanctifica­ ret, ipse Christus venerabilium sacramentorum institutor atque perfe­ ctor sua nobis passione promeruit»x. ARTICULUS II UNITAS MATRIMONII EXPLICATUR 704. Status quaestionis. 1) «Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas ac indissolubilitas, quae in matrimonio Christiano peculiarem obtinent firmitatem ratione sacramenti»12. De unitate in hoc articulo et de indissolubilitate in sequenti loquemur. 2) Unitas matrimonii est qualitas essentialis ejusdem, juxta quam unus vir foedere conjugali conjungitur cum una sola muliere. Dicitur monogamia — μονος γάμος — unum matrimonium. Est perfecta, si conjux, mortuo conjuge, non transit ad novas nu­ ptias; et imperfecta, si novas ineat nuptias. Unitati matrimonii adversatur polygamia (plura matrimonia), quae est conjunctio conjugalis unius cum pluribus. Si una mulier plures viros habeat, dicitur polyandria; si unus vir pluribus mulieribus jungatur, est proprie polygamia; utraque tamen nomine communi vocatur simpliciter polygamia. Potest esse simùltanea vel successiva, prout una pars, vivente vel mortuo conjuge, novas inierit nuptias. 3) Quaeri potest, an polygamia simultanea adversetur tum matri­ monio sacramento tum matrimonio ut est in officium naturae. 1 Sess. 24, prooem.;· Denz-Bannw., 969. Effectus matrimonii Christiani lepide describit Tertullianus his verbis: «Quale jugum fidelium duorum (conjugum) unius spei, unius disciplinae, ejusdem servitutis. Ambo fratres, ambo conservi, nulla spiritus camisve discretio. Atquin vere duo in carne una, ubi caro una, unus et spiritus. Simul orant, simul volutantur et simul jejunia transigunt, alterutro do­ centes, alterutro hortantes, alterutro sustinentes. In Ecclesia Dei pariter utrique, pariter in convivio Dei, pariter in angustiis, in persecutionibus, in refrigeriis; neuter alterum celat, neuter alterum vitat, neuter alteri gravis est, libere aeger visitatur, indigens sustentatur; eleemosynae sine tormento, sacrificia sine scrupulo, quoti­ diana diligentia sine impedimento; non furtiva signatio, non trepida gratulatio, non muta benedictio; sonant inter duos psalmi et hymni, et mutuo provocant, quis melius Deo suo cantet. Talia Christus videns et audiens gaudet, his pacem suam mittit, ubi duo, ibi et ipse; ubi et ipse ibi malus non est». Ad uxorem, lib. 2, c. 9; MI. 1, 1416 sq. Leo item SII/ docet matrimonia Christiana non solum propagationi generis humani prospicere, sed et meliorem beatioremque efficere conjugum vitam, tum mutuo ad vitae necessitates sublevandas adjumento, tum amore constanti ac fi­ deli, communione bonorum, et gratia caelesti, quae a sacramento proficiscitur. Deinde addit: «Hos fructus tantos ac tam praeclaros tamdiu matrimonium revera genuit, quandiu munera sanctitatis, unitatis, perpetuitatisque retinuit, a quibus vim omnem accipit fructiferam et salutarem». Encyclica Arcanum divinae sapien­ tiae, 10 1'cbr. 1880. Acta S. Sedis, 12, 395. 1 Codex Juris Canonici, can. 1013, § 2. DE SACRAMENTIS. S. VIII. β. XLII. DE EFFECTIBUS SACR. MATRIMONII 436 4) Facile probatur polygamiam simultaneam adversari matrimonio sacramento, quia Christus ita instituit hoc sacramentum unum, ut unus et una solummodo inire possent connubium. 5) Difficilius explicatur, an et quomodo polygamia simultanea ad­ versetur matrimonio, quod est in officium naturae, et quomodo dispen­ sationem patiatur. Ut haec difficultas radicitus explicetur, notanda sunt sequentia: jura naturae aliquando praecipiunt ea, quae spectant ad bonum Dei, et ve­ tant, quae ipsi ultimo fini ac summo bono directe repugnant, ut Deum esse diligendum et non esse blasphemandum, dicunturque praecepta primae tabulae; aliquando exigunt, quae respiciunt bonum creaturae, ac vetant, quae repugnant eidem, ut vitam innocentis esse servandam, et neminem esse occidendum, vocanturque praecepta secundae tabulae. Praecepta secundae tabulae possunt esse primaria vel secundaria. prout fines naturae primarios vel secundarios servandos ordinent, aut eorum opposita prohibeant. Jus enim naturae potest praecipere finem primarium vel secundarium naturae, ut custodia vitae innocentis est finis primarius, et solutio debiti est finis secundarius. Et juxta hoc du­ pliciter etiam contingit aliquid naturae fini adversari: uno modo quasi omnino prohibens ac tollens finem principalem naturae, ut polyandria impediens generationem tollit finem principalem matrimonii, qui est prolis procreatio: alio modo quasi prohibens ac tollens finem secunda­ rium naturae, ut polygamia seu unius viri cum pluribus uxoribus con­ junctio tollit finem secundarium matrimonii, qui est fides mutuumque inter conjuges auxilium1. 6) Jura naturae, quae referuntur ad bonum Dei ut ad ultimum finem, immobilia sunt, ac proinde praecepta primae tabulae nullam admittunt dispensationem, quia Deus non potest dispensare ab obliga­ tione, quam habemus, diligendi ipsum, nec licentiam concedere ad blas­ phemandum. Praecepta primaria secundae tabulae, quae servant jura naturae re­ spectu finis principalis ipsius naturae, comparari possunt ordini ac le­ gibus generalibus totius universi, et aliquando dispensari possunt a Deo, non tanquam regula generalis et privilegium permanens pro omnibus, sed in casibus particularibus, ratione alicujus mysterii significandi, sicut ordo totius universi dispensatur a Deo per miraculum. Ad rem appo­ site S. Thomas: «Ratio dispensationis in praeceptis legis naturae quando­ que... est tantum in causis superioribus, et tunc potest dispensatio esse divinitus etiam contra prima, praecepta legis naturae, ratione alicujus mysterii divini significandi vel ostendendi, sicut patet de dispensatione in praecepto Abrahae facto de occissione filii innocentis. Tides autem dispensationes non fiunt communiter ad omnes, sed ad aliquas singula­ res personas, sicut etiam in miraculis accidit» 12. Praecepta igitur aliqua primaria juris naturae circa matrimonium possunt a Deo dispensari quasi per miraculum pro quibusdam personis particularibus, non habitualiter pro tota societate. 1 2 Cfr. S. Thomas, Suppi., q. 65, a. I. Suppi., q. 67, a. 2. ART. II. UNITAS MATRIMONII 437 Praecepta secundaria legis naturalis servant ordinem naturae circa fines secundarios ejusdem, ut in matrimonio praecipitur fides, ac conjugum mutuum auxilium, et in his potest Deus aliquando dispensare etiam pro omnibus ad certum tempus. 7) Matrimonium «habet ulterius alium finem, in quantum inter fideles est, scilicet significationem Christi et Ecclesiae; et sic bonum ma­ trimonii dicitur sacramentum» E Polygamia hunc finem «totaliter tollit, eo quod, sicut Christus est unus, ita et Ecclesia una» 12. 8) Quaeritur, an et quomodo polygamia sit vetita. 705. Thesis I. ceptis adversatur. Polyandria simultanea omnibus juris naturae prae­ Nota. Divinus Plato primo 3* et deinde sansimoniani communiter alii­ que haeretici 1 commendarunt communitatem feminarum, imo plures abo­ minandam turpitudinem accedendi ad unam mulierem tenuerunt, libidine magis quam doctrina ducti. Dilucide probat cl. Perrone r' aliquando quidem contigisse, ut unica mulier pluribus simul fuerit addicta viris (polyandria), sed hujusmodi con­ gressus apud nullas gentes, nequidem barbaras atque sylvestres, matri­ monii nomine fuisse cohonestatas. Arg. 1) Polyandria simultanea a) adversatur primario matrimonii fini, qui est bonum prolis. Mulier enim, cui plures accedunt viri, reddi­ tur sterilis, adeo ut juxta Debreyne 6*ex ducentis meretricibus duo vel tres filii nascantur per annum; et educatio prolis fit impossibilis, ubi ignoratur pater, b) Tollit omnino bonum fidei, quod, ut diximus, con­ sistit in mutuo conjugum adjutorio et fidelitate. Plures enim viri in unius tantum mulieris commercio non pacem fovent, non mutuum auxi­ lium praestant, sed rixas discordiasque promovent, c) Non adhibet con­ cupiscentiae remedium, quia plures viri cum una tantum muliere non satisfiunt ". Compertum etiam est ex historia nunquam in hoc a Deo dispensa­ tum fuisse, neque consuetudine vel lege aliqua apud gentes polyandriam simultaneam ut honestam habitam fuisse. An possit Deus aliquando dispensare in lege naturali prohibente po­ lyandriam simultaneam, non constat. Si attendantur principia S. Tho­ mae, qui dicit Deum posse, ratione alicujus mysterii divini significandi vel ostendendi, in casibus particularibus et per modum miraculi dispen­ sare in praeceptis etiam primariis juris naturae8, videtur posse Deum aliquando dispensare in praecepto primario prohibente polyandriam si­ multaneam, et ita docet Sanchez 9. Alii tamen communius defendunt 1 2 3 * ■’ " ’ " ° S. Thomas, Suppi., q. 65, a. I. S. Thomas, Suppi., q. 65, a. I. Dc republica (Civitas), lib. 5. Cfr. Porrono, De matrimonio Christiano, lib. 3, c. 1, a. 1. Dc matrimonio Christiano, lib. 3, c. 1, a. 1. Essai sur la théologie morale, p. 3, § 3. Cfr. Porrono, Dc matrimonio Christiano, lib. 3, c. 1, a. 1. Suppl., q. 67. a. 2. Dc matrimonio, lib. 7, disp. 80, n. 15. DE SACRAMENTIS. S. VIII. Q. XLII. DE EFFECTIBUS SACR. MATRIMONII 438 polyandriam simultaneam ita esse essentialiter malam, ut nunquam pos­ sit supponi ratio alicujus mysterii divini significandi vel ostendendi, qua Deus valeat ab ea auferre malitiam. Unde putant polyandriam simultaneam ita esse essentialiter foedam ac inhonestam, ut nulla causa dispensari possit. 706. Thesis II. Polygamia et polyandria successiva, id est, novum matrimonium post mortem unius conjugis vel etiam post dissolutionem matrimonii rati aut matrimonii in infidelitate contracti, est libera ac licita. Nota. Montanistae imprimis, opitulante Tertulliano *, et deinde novatiani, si fides est Theodoreto 1 2, damnarunt secundas nuptias ut illicitas. Inter graecos controversia olim exarsit, an tertiae et quartae nuptiae (trigamia et tetragamia) aliquando licerent. Opinio negativa inter graecos praevaluit. Hujus disciplinae incipientis theoriam continent verba S. Gregorii Nazianzeni, qui loquendo de nuptiis ait: «Primum (matrimonium) lex est, secundum venia et indulgentia, tertium iniquitas. Qui autem hunc numerum excedit, porcinus plane est» 3. S. Basilius similia habet 5* . Idque, incipiente saeculo x, Nicolaus 1 cognomento mysticus, Patriarcha Cpolitanus, expresse declaravit in suo decreto anni 920 4. Attamen, Nicolaus I, qui primo dixit quartas nuptias jure divino da­ mnari, deinde fassus est jure tantum ecclesiastico eas reprobari. Graeci schismatici nunc etiam huic doctrinae ita adhaerent, ut tertias nuptias dicant illicitas et quartas invalidas, nisi impedimentum a legitima auctoritate tollatur. Ecclesia latina nunquam tertias et ulteriores nuptias damnavit. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Hanc doctrinam diserte tradidit Apo­ stolus dicens: Dico autem non nuptis et viduis: Bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. Quod si non continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri... Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit; quod si dormierit vir ejus, liberata est; cui vult, nubat, lanium in Domino 5. Alibi hortatur viduas juniores nubere, filios procreare, matres familias esse ®. 2) Ex SS. Patribus. Hermas: «Si mulier, inquam Domine, aut in­ vicem vir aliquis dormierit et nupserit aliquis eorum, numquid peccat nubens? Non peccat»7. S. Epiphanius: «In populo, propter ejus imbecillitatem, tolerari istud potest, ut, qui uxore prima contenti esse non possunt, ea mortua, se­ cundam sibi copulent» 8. S. Hieronymus: «Erubescat calumniator meus dicens me prima da­ mnare matrimonia, quando legit: Non damno bigamos, et trigamos, et, si dici potest, octogamos. Aliud est non damnare, aliud praedicare; aliud est veniam concedere, aliud laudare virtutem»9. 1 2 3 4 5 ° ’ 8 8 c. 1; ML 2, 970. Theodoretus, Haeret, /ab. compl., lib. 3, c. 6; MG 83, 407. Orat. 37, n. 8; MG 36, 291. Ep. 160; MG 32, 627. I Cor., η, 8-9, 39. I Tini., 5, 14 Mand. 4, c. 4, n. 1; MG 2, 922; Journel, 88. Adv. Haer. Panarium, haer. 59, c. 4; MG 41, 1024: Journel, 1097. Ep. 48 ad Pammachium, c. 9; ML 22, 499; Journel, 1349. Monogamia, ART. II. UNITAS MATRIMONII 439 S. Augustinus: «De tertiis et de quartis et de ultra pluribus nuptiis solent homines movere quaestionem. Unde, ut breviter respondeam, nec ullas nuptias audeo damnare, nec eis verecundiam numerositatis au­ ferre» 1. 3) Ex Ecclesiae documentis. Concilium Florentinum: «Cum secun­ dum Apostolum, mortuo viro, mulier sit ab ejus lege soluta, et nubendi cui vult in Domino habeat facultatem, nec distinguat, mortuo primo, vel secundo, vel tertio, -declaramus non solum secundas, sed tertias et quartas, atque ulteriores, si aliquod impedimentum non obstat, licite contrahi posse» 1 2. Codex Juris Canonici: «Licet casta viduitas honorabilior sit, secundae tamen et ulteriores nuptiae validae et licitae sunt» 3*. Haec fuit praxis in Ecclesia semper servata. 707. Thesis III. Polygamia simultanea proprie dicta non juri na­ turae primario sed juri naturae secundario adversatur. Nota, i) Pars prima videtur esse contra Calvinum ‘, qui diserte adseruit polygamiam simultaneam ita esse legi naturali contrariam, ut nun­ quam possit a Deo permitti, et Patriarchas veteris testamenti, qui duas habuerunt uxores, fuisse adulteros. 2) Circa alteram thesis partem duae sunt theologorum opiniones. Ali­ qui censent polygamiam simultaneam esse quidem juri naturae parum consentaneam eique repugnare ut aliquid minus perfectum, sed, spectato solo naturae jure, unionem esse validam. Ita Durandus 5*et alii apud Per­ rone, quibus ipse Perrone non parum favet °. Alii communius et melius putant polygamiam simultaneam ita juri naturae adversari, ut nemo, spe­ ctato solo naturae jure, possit citra dispensationem Dei cum duabus simul uxoribus nuptias valide inire. Ita videtur tenere S. Thomas, et defendunt S. Bellarminus, Liberius a Jesu, Billot et alii 7, Pars l.a Non adversatur juri naturae primario. Polygamia simultanea non tollit nec impedit omnino finem prima­ rium matrimonii, qui est procreatio et educatio prolis, quia, ut ait S. Thomas, unus vir sufficit «pluribus uxoribus fecundandis et educan­ dis filiis ex eis natis» 8. Pars 2.a Adversatur juri naturae secundario. 1) Quia polygamia simultanea difficilem reddit obtentionem finis primarii matrimonii praesertim quoad educationem prolis. 2) Quia multum impedit fines secundarios matrimonii: a) «Eo quod non facile potest esse pax in familia, ubi uni viro plures uxores jungun­ De bono viduit., c. 12, n. 15; ML 40, 439; Journel, 1790. Decreto pro armenis; Mansi, 31 B, 1741. Can. 1142. Comment, in Genesim, c. 16. In ll' Sent., dist. 33, q. 1. De matrimonio Christiano, lib. 3, c. 1, a. 2. ’ S. Thomas, Suppi., q. 65, a. 1; S. Bellarminus, De matrimonio, c. 10; Liberius a Jesu. Controv., tr. 8, disp. 3, controv. 2: Billot, De matrimonio, th. 40, § 1. “ Suppi., q. 65, a 1. 1 2 3 1 5 ° 44° DE SACRAMENTIS. S. VIII. Q. XLII. DE EFFECTIBUS SACR. MATRIMONII tur; cum non possit unus vir sufficere ad satisfaciendum pluribus uxo­ ribus ad votum, et etiam quia communicatio plurium in uno officio causât litem»J. b) Polygamia seu commercium unius viri cum pluribus uxoribus non jam remedium concupiscentiae sed signum est libidinis atque luxuriae. 708. Thesis IV. veteri Testamento. Nota. Polygamia simultanea lege divina vetita est in Haec doctrina est multo communior contra Durandum, Sanchez, Perrone et alios 1 234. Arg. 1) Ex institutione matrimonii. Dominus in paradiso, insti­ tuens matrimonium, unum virum cum una uxore conjunxit. Quare S. Joannes Chrysostomus apposite ait: «Animadverte autem illum non a creatione solum illud affirmare, sed et a praecepto ejus. Non enim dixit ipsum fecisse unum tantum hominem unamque mulierem: sed etiam praecepisse, ut unus uni copularetur. Si voluisset autem hanc dimitti, aliam duci, cum unum hominem fecit, multas fecisset mulieres. Nunc autem et ex modo creationis et ex forma legis ostendit unum de­ bere semper cum una habitare, neque unquam separari» 8. 2) Ex verbis Adae in paradiso. Cum Dominus adduxisset mulie­ rem ad Adam, dixit Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea... Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una *. Hunc locum commentatus est Innocentius III dicens: «Non dicit 1res vel plures, sed duo: nec dicit: adhaerebit uxoribus, sed uxori5. 709. Thesis V. Deus in Veteri Testamento dispensavit a lege, quae prohibebat polygamiam simultaneam. Communis et certa. Diximus supra polygamiam simultaneam non adversari primariis juris naturae praeceptis, sed secundariis tantum, quae dispensationem patiuntur. Hanc autem dispensationem olim a Deo concedi oportuisse probat Angelicus his verbis: «Lex autem de unitate uxoris non est hu­ manitus sed divinitus instituta; nec unquam verbo aut litteris tradita, sed cordi impressa, sicut et alia, quae ad legem naturae qualitercumque pertinent. Et ideo in hoc a solo Deo dispensatio fieri potuit per inspira­ tionem internam, quae quidem principaliter Pattibus sanctis facta est, et per eorum exemplum ad alios derivata est eo tempore, quo oportebat praedictum naturae praeceptum praetermitti, ut major esset multipli­ catio prolis ad cultum Dei educandae. Semper enim principalior finis magis observandus est quam secundarius. Unde, cum bonum prolis sit 1 S. Thomas, Suppi., q. 65, a. i. Mahumetani, qui plures uxores habent, non valentes ponere pacem in familia, in veram servitutem eas redegerunt. 2 Durandus, In IV Sent., dist. 33, q. 1; Sanchez, De matrimonio, lib, 7, disp 80, n. 6; Perrone, De matrimonio Christiano, lib. 3, p. 34. 3 In Matth., hom. 62, n. r; MG 58, 597. 4 Gen., 2, 23 sq. 3 Ep. Gaudemus in Domino, a. 1201; ML 216, 1270. ART. Π. UNITAS MATRIMONII 44I principalis matrimonii finis, ubi prolis multiplicatio necessaria erat, de­ buit negligi ad tempus impedimentum, quod posset in secundariis fini­ bus evenire, ad quod removendum praeceptum prohibens pluralitatem uxorum ordinatur» x. Revera in hoc a Deo dispensatum fuisse constat eo quod Abraham, Jacob, Elcana, David, Joas aliique sanctissimi viri habuerint plures uxo­ res in veteri Testamento. Tanti enim viri non sunt accusandi de adul­ terio. Merito animadvertit cl. Billot·1 2 dispensationem, de qua loquimur, non esse licentiam committendi adulterium, quia adulterium secum fert malitiam, sed dare dispensationem idem significare in casu ac auferre malitiam adulterii ab iis actionibus, quae alias illam continerent. 710. Scholia. 1) Auctores multo communius docent dispensatio­ nem hac in re fuisse a Deo concessam post diluvium; et rationem affe­ runt cum S. Bellarmino, «quia post diluvium homines paucissimi erant, et non diu vivebant ut ante diluvium, idcirco Deus ad faciliorem propa­ gationem generis humani induisit polygamiam» 34. Quare Lamechum ex nepotibus Cain, qui ante diluvium duas coepit simul habere uxores, Tertullianus et S. Hieronymus maledictum11 et S. Nicolaus I adulterum5* vocant. Aliqui insinuant statim post diluvium fortasse ipsi Noe e, alii poste­ rius scilicet Abrahae, dispensationem fuisse factam. S. Thomas solum dicit eam Patribus sanctis fuisse concessam, quando prolis multiplicatio fuit necessaria7. 2) Haec dispensatio non per externam locutionem sed per internam inspirationem videtur fuisse facta. 3) Non omnibus singillatim sed juxta aliquos soli Noe, juxta alios Abrahae, et juxta S. Thomam Patribus sanctis dispensatio facta est, et per eorum exemplum ad alios fuit derivata. Voluerunt nonnulli hanc dispensationem soli populo hebraeorum fuisse concessam, sed verius di­ citur eam fuisse ad omnes gentes extensam per quamdam concomitantiam. 711. Thesis VI. In lege evangelica fuit polygamia simultanea pro­ hibita et antiqua dispensatio in perpetuum penitus revocata. Nota. 1) Gnostici docuerunt polygamiam in lege evangelica non esse prohibitam. 2) Lutherus item et anabaptistae, Calvino contradicentes, dixerunt polygamiam simultaneam esse jure divino licitam 8*. Suppi., q. 65, a. 2. De matrimonio, q. 65, «De unitate matrimonii». De matrimonio, c. 11, «Quod a Christo». 4 Tertullianus, De exhortai, ad castitatem, c. 5; ML 2, 969; S. Hieronymus Ep. yg ad Salvinam; ML 22, 732. 5 Responsa ad consulta bulgar., n. 51: ML 119, 1000. ° Katsohthaler, De matrimonio, n. 956. ’ Suppi., q. 65, a. 2. 1 2 3 * Lutherus, Melanchthon et Bucerus concesserunt Philippo de Hesse licen­ tiam. iit Margaritam de Sahl in uxorem duceret, vivente Christina, prima uxore. Cfr HorKonrOther. Historia de la Igtesia, t 5, p. 142. 442 DE SACRAMENTIS. S. VIII. Q. XLH. DE EFFECTIBUS SACR. MATRIMONII ] 3) Mormoni denique, a quodam Josepho Smith in Statibus Foedera­ tis Americae septentrionalis anno 1830 fundati, non solum docuerunt polygamiam simultaneam esse licitam, verum etiam anno 1883 in congressu adunati decreverunt mittendos esse missionaries in universum mundum, ut salutiferam doctrinam de plygamia simultanea praedicarent. Pars l.a evangelica. Polygamia simultanea prohibita est in lege Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus Dominus revocans matrimo­ nium ad primaevam institutionem ait: Non legistis, quia, qui jecit homi­ nem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: propter hoc di­ mittet homo patrem et matrem, et adaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una 1. Dispensationemque olim concessam abrogavit dicens: Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Detis conjunxit, homo non separet12. Totam autem legem de matrimonio complevit Dominus dicens: Qui­ cumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit, moe­ chatur 3. Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur4. Eadem ratio est de eo, qui, retenta prima uxore, aliam duxerit. Ergo Dominus in Evangelio polygamiam simultaneam reprobavit. Apostolus etiam confirmavit hanc doctrinam dicens: Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro 5. 2) Ex Concilio Tridentino: «Si quis dixerit licere Christianis plures simul habere uxores, et hoc nulla lege divina esse prohibitum, a. s.» 6. 3) Ex documentis Ecclesiae. S. Nicolaus I ad bulgaros ait: «Duas tempore uno habere uxores nec ipsa origo humanae conditionis admit­ tit, nec lex Christianorum ulla permittit» 7. 4) Ex SS. Patribus. S. Theophilus: «Apud quos (christianos) adest temperantia, continentia colitur, unicum matrimonium servatur» 8* . S. Ambrosius: «Non licet tibi, uxore vivente, uxorem ducere. Nam et aliam quaerere, cum habeas tuam, crimen est adulterii» ®. Pars 2.a abrogata. Antiqua dispensatio est in perpetuum penitus 1) Christus Dominus reduxit matrimonium in statum pristinum. In primo autem statu exstitit monogamia non polygamia. Ergo Domi­ nus sustulit dispensationem olim in veteri Testamento concessam. 2) Ipse Dominus, relata monogamia matrimonii primitivi, ait: Ita­ que jam non sunt duo, sed una caro10. 1 2 3 4 s 6 7 8 8 10 Matth., 19, 4-5. Matth., 19, 6. Matth., 19, 9. Mare., 10, 12. Rom., 7, 3. Sess. 24. can. 2; Denz-Bannw., 972. Responsa ad consulta bulgar., c. 51; Mansi, 15, 419; MI. 119, 999 sq. Ad Autolycum, lib. 3, n. 15; MG 6, 1142. De Abraham, lib. 1, c. 7. n. 59: ML 14, 464. Matth., 19, 6. ART, III. AN ET QUOMODO MATRIM. SIT INDISSOLUBILE 443 712. Corollarium. Haec dispensatio sublata est a Domino non solum pro christianis, qui sacramentum matrimonii contrahunt in Eccle­ sia, sed etiam pro gentilibus, qui matrimonio in officium naturae jun­ guntur. 1) Quia matrimonium revocatum est ad statum primitivum, in quo polygamia prohibita erat jure naturae. 2) Licet gentiles non teneantur ad praecepta pure ecclesiastica, adstringuntur tamen praeceptis Christi ut legislatoris universalis. Christus autem ut legislator universalis sustulit dispensationem, qua permitte­ batur polygamia. Hinc gentiles nec licite nec valide possunt celebrare secundas nuptias, vivente prima uxore. ARTICULUS III AN ET QUOMODO MATRIMONIUM SIT INDISSOLUBILE 713. Status quaestionis. 1) Matrimonium infidelium, quod est in officium naturae, vocatur legitimum seu verum; matrimonium baptizatorum, quod est sacramentum, carnali copula nondum consummatum, dicitur ratum; et matrimonium baptizatorum actu conjugali consumma­ tum appellatur ratum et consummatum. De horum indissolubilitate di­ versimode loquendum est. 2) Indissolubilitas est qualitas, qua vinculum matrimoniale disrumpi non potest. 3) Indissolubilitati opponitur dissolutio, quae est a) perfecta, quan­ do matrimonium quoad vinculum disrumpitur, vel b) imperfecta, quando dissolutio fit solummodo quoad torum vel etiam quoad habitationem. De dissolutione imperfecta agunt canonistae et moralistae. Hic de dis­ solutione perfecta. 4) Indissolubilitas matrimonii potest esse a) intrinseca, si iisdem causis, quibus matrimonium contractum est, scilicet libero conjugum consensu, dissolvi non potest; et b) extrinseca, si a nulla lege statuta vel a nulla ecclesiastica civilive auctoritate potest annihilari. 5) Disserendum est primo de indissolubilitate intrinseca matrimo­ nii, et deinde de indissolubilitate extrinseca. § 1 Utrum omne matrimonium sit intrinsece indissolubile. 714. Errores, i) Juxta Lutherum vinculum conjugale dissolvi po­ test, si ethnicus aut malus Christianus conjugem deserit; si conjux ad fur­ tum aliud ve crimen conjugem inducat; si conjuges rixas inter se habeant; si alter conjugum diu absit; si unus adulterium committit '. Juxta Bucerum matrimonium dissolvitur ob quamlibet causam, qua conjuges sibi invicem displicent -. 1 Comment, ad cap. mento matrimonii, lib 1, 3 /s Matth , c, 19, 7 op. primae ad Corinthios. Cfr. S. Bellarminus, De sacra­ < 15; et Liberius a Josu, Controv., tr. 8, disp. 4, prooem. 441 DE SACRAMENTIS. S. VIII. Q. XLII. DE EFFECTIBUS SACR. MATRIMONII Juxta Melanchthonem et Calvinum, quando unus injuste ab alio dese­ ritur vel adulterio defraudatur, potest vinculum dissolvere1. 2) Recentiores protestantes dubio haerent. Aliqui docent matrimo­ nium ab auctoritate publica, non ab ipsis contrahentibus, dissolvi posse ob adulterium. Alii negant. 3) Graeci schismatici plerumque credunt matrimonium dissolvi posse ab ipsis conjugibus in casu adulterii. 4) Multi ralionalistae defendunt in matrimoniis dissolvendis liberta­ tem cuique societati esse tribuendam. 715. THESIS I. dissolubile. Omne matrimonium est jure naturae intrinsece in­ Nota. Veritas hujus theseos divina revelatione simul ac Ecclesiae do­ cumentis, necnon theologorum suffragio ac rationis lumine demostratur. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Dominus in Evangelio de primaevo ma­ trimonio in officium naturae instituto ait: Non legistis, quia, qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet1 2. His verbis docet Christus matrimoniale vinculum semel contractum ex natura sua esse indissolubile et a con­ trahentibus non posse dissolvi. Unde Concilium Tridentinum: «Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum primus humani generis parens divini spiritus instinctu pro­ nuntiavit. cum dixit: Hoc mine os ex ossibus meis...»3. 2) Ex documentis ecclesiasticis. Pius IX damnavit in Syllabo sequentem propositionem: «Jure naturae matrimonii vinculum non est indissolubile» 45 6. Gatechismus Romanus: «Quamvis enim matrimonio, quatenus est na­ turae officium, conveniat, ut dissolvi non possit, tamen id maxime fit, quatenus est sacramentum» s. 3) Ex auctoritate theologorum. Theologi fere communiter docent matrimonii vinculum esse jure naturae indissolubile, ut videre est apud S. Thornam, Salmanticenses, Libertum a Jesu, S. Alphonsum et alios e, quamvis inter eos aliqui putent, ut videbimus infra, in ipsa lege natu­ rali adsignari quasdam rationes, ob quas connubia possint dissolvi. 4) Ex ratione, a) «Matrimonium, ait S. Thomas, ex intentione na­ turae ordinatur ad educationem prolis, non solum ad aliquod tempus, sed per totam vitam prolis. Unde de lege naturae est, quod parentes filiis thesaurizent, et filii parentum haeredes sint (II Cor., 12). Et ideo, cum proles sit commune bonum viri et uxoris, oportet eorum societa- Loci theologici, «De conjugio». Matth., 19, 4-6. Sess. 24, prooem.; Denz-Bannw., 969. Prop. 67; Denz-Bannw., 1767. Parte 2, c. 8, n. 11. 6 S. Thomas, Suppi., q. 67, a 1; Salmanticenses, De matrimonio, c. 4. n 16; Liberius a Jesu, Controv., tr. 8, disp. 4, controv. 1; S. Alphonsus, lib. 6, n. 956. 1 2 3 1 5 ART. III. § I. AN MATRIMONIUM SIT INTRINSECE INDISSOLUBILE 445 tem perpetuo permanere indivisam, secundum legis naturae dictamen. Et sic inseparabilitas matrimonii est de- lege naturae»x. b) Indissolubilitas matrimonii est omnino necessaria pro conse­ quendo fine ejusdem secundario, qui consistit in mutuo conjugum obsequio. 5) Ex inconvenienti. Matrimonia non sunt dissolvenda privata al­ terutrius conjugis'auctoritate, nec mutuo amborum consensu. a) Non privata alterutrius auctoritate, quia, ut ait S. Thomas, «ma­ nifeste apparet inconveniens, si mulier virum dimittere possit, cum mu­ lier naturaliter viro subjecta sit tanquam gubernatori. Non est autem in potestate ejus, qui alteri subjicitur, ut ab ejus regimine discedat. Contra naturalem igitur ordinem esset, si mulier virum deserere posset. Si ergo vir deserere posset mulierem, non esset aequa societas viri ad mulierem, sed servitus quaedam ex parte mulieris» 2. b) Non mutuo conjugum consensu, quia contractus a particularibus ad bonum commune initi, cum ad bonum commune pertineant, nequeunt a contrahentibus rescindi. Matrimonium autem ad bonum commune, id est, ad conservationem generis humani, celebratur. 716. Scholion. An in ipsa lege naturali, quae statuit indissolubilitatem matrimonii. adsignentur rationes, ob quas valide et licite dissolvatur a contrahentibus vel saltem ab auctoritate publica humana vinculum ma­ trimonii. Nonnulli theologi, qui admittunt indissolubilitatem matrimonii esse de jure naturae, defendunt in lege naturali inveniri rationes, quae sua­ deant dissolutionem matrimonii. Ita S. Bellarminus, Sanchez et alii3. Hujusmodi rationes adsignari solent sterilitas alterutrius, morbus per­ petuus, defectus fidei per adulterium, etc. Alii tamen melius negant aliquam rationem in lege naturali inveniri, quae suadeat dissolutionem vinculi matrimonialis. «Matrimonium, ait S. Thomas, principaliter ordinatur ad bonum commune ratione princi­ palis finis, qui est bonum prolis; quamvis etiam ratione finis secundarii ordinetur ad bonum personae matrimonium contrahentis, prout per se est etiam remedium concupiscentiae. Et ideo in legibus matrimonii magis attenditur, quid omnibus expediat, quam quid uni competere possit. Quamvis ergo matrimonii inseparabilitas impediat bonum prolis in ali­ quo homine, tamen est conveniens ad bonum prolis simpliciter» 4. Ex hoc consequitur nulla auctoritate mere humana, quantumvis supre­ ma, statui posse divortium proprie dictum, quo vinculum conjugale solva­ tur. Auctoritas siquidem humana, quantumvis suprema, nihil potest fa­ cere, quod non ordinetur ad bonum commune. Adimplet ea, quae sta­ tuta sunt jure naturali et positivo, ac determinat ad bonum commune ea, quae in eis indeterminata reperit. Sed divortium proprie dictum, quo dissolvatur vinculum conjugale, non fovet sed destruit bonum commune. Leo XIII per longum enumerat mala, quae societatibus eveniunt ex Suppi., q, 67, a. i. Contra gentiles, lib. 3, c. 123. :l S. Bnllarininu». Ile sacramento matrimonii, c. .;, «Primum aperte»; et Sanchez, l>e matrimonio, lib. 2, disp. 13, n. 7. * Suppi., q. 07. a I nd ,| 1 3 446 DE SACRAMENTIS. S. VIII. Q. XLII. DE EFFECTIBUS SACK. MATRIMONII admissione divortiorum. «Quanti materiam mali, inquit, in se divortia contineant, vix attinet dicere. Eorum enim causa fiunt maritalia foe­ dera mutabilia; extenuatur mutua benevolentia; infidelitati perniciosa incitamenta suppeditantur; tuitioni atque institutioni liberorum noce­ tur; dissuendis societatibus domesticis praebetur occasio; discordiarum inter familias semina sparguntur; minuitur ac deprimitur dignitas mu­ lierum, quae in periculum veniunt, ne, cum libidini virorum inservie­ rint , pro derelictis habeantur. Et quoniam ad perdendas familias, frangendasque regnorum opes nihil tam valet, quam corruptela morum, facile perspicitur, prosperitati familiarum ac civitatum maxime inimica esse divortia, quae a depravatis populorum moribus nascuntur, ac, teste rerum usu, ad vitiosiores vitae privatae et publicae consuetudines'adi­ tum januamque patefaciunt». «Multoque graviora haec mala constabit, si consideretur, frenos nul­ los futuros tantos, qui concessam semel divortiorum facultatem valeant intra certos aut ante provisos limites coercere.' Magna prorsus est vis exemplorum, major cupiditatum; hisce incitamentis fieri debet, ut divor­ tiorum libido latius quotidie serpens plurimorum animos· invadat, quasi morbus contagione vulgatus, aut agmen aquarum, superatis aggeribus, exundans»V 717. Corollarium. Doctrina exposita est certa, quando agitur de dissolvendo matrimonio fidelium, quod est sacramentum. Potestas enim civilis nullam habet auctoritatem m sacramentum matrimonii. Unde secunda pars propositionis 67 Syllabi, quae dicebat: «In variis casibus divortium proprie dictum auctoritate civili sanciri potest» 1 23, excerpta ab Allocutione Acerbissimum, 27 Sept. 1852, damnata est pro Christianis. Verum rationes allatae probant etiam potestates civiles carere facul­ tate statuendi divortia proprie dicta, quibus dissolvantur matrimonia etiam infidelium, quia divortia pergunt destruere bonum commune so­ ciorum. 718. Thesis II. Omne matrimonium etiam in casu adulterii est intrinsece indissolubile. Nota. Hanc thesim expresse discutiendam proponimus ob difficulta­ tem, quam ingerit textus evangelicus, et ob errorem contrarium veterum protestantium ac graecorum praecipue schismaticorum. Veteres protestantes et graeci schismatici defendunt, ut diximus, ma­ trimonium quodlibet esse solubile ob delictum adulterii, et hoc probare contendunt ex verbis Christi dicentis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari, et qui dimissam duxerit, adul­ terat ’. Et alibi: Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur 4. Doctrina Ecclesiae in hac materia proponenda est, et textus Scripturae declarandus, ut fundamentum protestantium evertatur. 1 Encyclica Arcanum divinae sapientiae, io Febr. 1880. Acta S. Sedis, vol γ men 12, 396. 2 Prop. 67; Denz-Bannw , 1767. 3 Matth., 5, 32. 4 Matth., 19, 9. ART. ΙΠ. § I. AN MATRIMONIUM SIT INTRINSECE INDISSOLUBILE 447 Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus Dominus sine ulla exceptione expresse ait: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulte­ rium committit super eam. Et si uxor dimiserit virum suum et alii nu­ pserit, moechatur1. Similia dixit apud S. Lucam 1 2. Haec autem sine di­ stinctione dicta probant matrimonium in casu adulterii dissolvi non posse. Textus vero, qui ex S. Matthaeo, 5, 32, et 19, 9, in contrarium adducuntur, et qui innuere videntur cuilibet licere dimittere uxorem suam ob fornicationem, loquuntur de dimissione a toro et cohabitatione, non de dissolutione vinculi conjugalis3. Haec est interpretatio, quae oritur ex verborum contextu, et admittitur a commentaristis 4*. 2) Ex SS. Patribus. Doctrinam Ecclesiae dilucide exponit Hermas dicens: «Ouid... si uxor permanserit in hac libidine? Dimittat illam, inquit, et vir maneat secum; sin vero, uxore dimissa, aliam duxerit, et ipse adulterium committit» s. S. Ignatius M.: «Qui ducit repudiatam ab altero viro, moechatur»6. S. Basilius: «Non licet viro, uxore dimissa, aliam ducere, nec fas est repudiatam a marito ab alio duci uxorem» 7. » S. Hieronymus: «Omnes igitur causationes Apostolus amputans, aper­ tissime definivit, vivente viro, adulteram esse mulierem, si alteri nupse­ rit... Quandiu vivit vir, licet adulter sit, licet sodomita, licet flagitiis omnibus coopertus et ab uxore propter haec scelera derelictus, maritus ejus reputatur, cui alterum virum accipere non liceat» 8* . S. Augustinus: «Nec ideo tamen eum, qui propter causam fornica­ tionis dimiserit et aliam duxerit, ab hujus peccati labe defendimus. Ambos enim, licet alterum altero gravius, moechos tamen esse cogno­ scimus» 8. 719. Corollarium. Haec de omnibus matrimoniis valent. De matrimoniis tamen Christianorum clariora adhuc restant testi­ monia. Ex allocutione Acerbissimum, 27 Sept. 1852, ubi Pius IX egit de matrimoniis Christianis, excerpta est secunda pars propositionis 67 Syl­ labi, quae damnata est, et exprimitur his verbis: In variis casibus divor­ tium proprie dictum auctoritate civili sanciri potest10. Concilium Milevitanum II (a. 416) vel juxta alios Concilium Cartha­ ginoise (a. 418) ait: «Placuit, ut secundum Evangelium et apostolicam 1 2 Mare., io, 11-12. Luc., 16, 18. 3 Non me latet aliquos commentatores, ut a difficultate, quam ingerit Scri­ ptura, facilius se expedirent, negasse genuinitatem verborum: excepta fornicationis causa et nisi ob fornicationem, bisque suppressis rem composuisse in favorem fir­ mitatis matrimonii in casu adulterii. Ita recentiores quidam protestantes. Vide Knabenbauor, In Matthaeum, 19, 9; et Huarte, De matrimonio, n. 269. Non est tamen necessarium ad hoc confugere, quia retentis verbis potest sensus explicari. 4 Cfr. S. Basilius, Ep. can. ad Amphiloch., 199, can. 48; MG 32, 731; et Knabenbauer. In Matthaeum, 5, 32; 19, 9. 6 Mand. 4, 6; MG 2, 919. n Apologia, 1, n. 15; MG 6. 350. ’ lieg. 73, c. 2; MG 31. 851. B Ep Ij‘j ad Amand., n. 3; ML 22, 562. " De conjugiis adult , lib. 1, c. 9; ML 40, 456 sq. 111 Prop. <>7; Donz-Biinnw., 1767. DE SACRAMENTIS. S. VIH. β. XL.U. DE EFFECTIBUS SACR. MATRIMONII 448 disciplinam neque dimissus ab uxore neque dimissa a marito alteri con­ jungantur; sed ita maneant aut sibimet reconcilientur. Quod si contem­ pserint, ad poenitentiam redigantur»1. Concilium Florentinum: «Quamvis autem ex causa fornicationis liceat tori separationem facere, non tamen aliud matrimonium contrahere fas est, cum matrimonii vinculum legitime contracti perpetuum sit»1 2. § 2 Utrum matrimonia legitima non Christianorum -possint extrinsece dissolvi. 720. Status quaestionis. 1) Diximus superius matrimonium ab infidelibus juxta leges naturae celebratum vocari legitimum. 2) Quaerimus, an matrimonia infidelium a quapiam potestate pos­ sint dissolvi. Porro tres sunt auctoritates, de quibus potest dubitari, an valeant dissolvere matrimonia, civilis scilicet, divina et ecclesiastica. 3) Probavimus supra auctoritates civiles non posse dissolvere ma­ trimonia legitima, quia potestas civilis ordinatur ad bonum commune, divortia vero tendunt ad destructionem. 4) Restat igitur investigandum, an et quae matrimonia possint a Deo et ab Ecclesia Dei nomine dissolvi. 721. Thesis I. dissolvere. Deus potest absolute loquendo omnia matrimonia Sunt praecepta primae tabulae, quae in ultimum finem ut ad sum­ mum bonum ordinantur, et dispensationem non patiuntur. Sic praece­ ptum diligendi Deum super omnia, et praeceptum negativum non blasphemandi, pertinent ad primam tabulam, et dispensari nequeunt. In secunda tabula sunt praecepta primaria et secundaria, ut supra explicatum est. In praeceptis primariis secundae tabulae potest Deus dispensare per modum miraculi, id est, in casibus particularibus, non pro tota commu­ nitate, dum in praeceptis secundariis dispensat etiam permanenter et pro tota communitate. Praeceptum de indissolubilitate matrimonii, prout matrimonium est in officium naturae, si aliunde provideatur bono prolis, est praeceptum naturale secundarium, ut expresse docet S. Thomas his verbis: «Si ergo inseparabilitas matrimonii inter prima praecepta legis naturae continea­ tur, solum hoc secundo modo (quasi per miraculum) sub dispensatione cadere potuit. Si autem sit inter secunda praecepta legis naturae, etiam primo modo (permanenter et pro tota communitate) cadere potuit sub dispensatione. Videtur autem magis inter secunda praecepta legis na­ turae contineri. Inseparabilitas enim matrimonii non ordinatur ad pro­ lis bonum, quod est principalis matrimonii finis, nisi quantum ad hoc, quod per parentes filiis provideri debet in totam vitam per debitam 1 2 Can. 17; Mansi, 4, 331. Decreto pro armenis; Denz-Bannw., 702. ART. ΙΠ. § 2. AN MATRIMONIA LEGITIMA NON CHRIST. POSSINT, ETC. 449 praeparationem eorum, quae sunt necessaria vitae. Hujusmodi autem praeparatio non est de prima intentione naturae, secundum quam omnia sunt communia. Et ideo non videtur esse contra primam inten­ tionem naturae dimissio uxoris, et per consequens nec contra prima praecepta, sed contra secunda legis naturae. Unde etiam primo modo (permanenter et pro tota communitate) sub dispensatione videtur posse cadere»*. Hinc matrimonium, prout est in officium naturae, potest etiam per­ manenter a Deo dissolvi. Indissolubilitas vero matrimonii Christianorum pertinet ad praecepta primaria sacramenti, et nequit dispensari nisi in casibus particularibus et per modum miraculi, ut expresse docet Angelicus his verbis: «Insepara­ bilitas, quamvis sit de secunda intentione matrimonii, prout est in offi­ cium naturae, est tamen de prima intentione ipsius, prout est sacra­ mentum Ecclesiae. Et ideo, ex quo institutum est, ut sit Ecclesiae sacramentum, manente tali institutione, non potest sub dispensatione cadere, nisi forte secundo modo dispensationis»12. 722. Thesis II. Deus in Veteri Testamento reapse dissolvit matri­ monia legitima per concessionem libelli repudii. Facultas dandi libellum repudii describitur in Deuteronomio his ver­ bis: Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu- illius, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem 3. Circa repudium libellumque repudii variae quaestiones sunt diluci­ dandae: 1) Quae fuerit causa hujus concessionis. Christus Dominus expresse dixit permissum fuisse judaeis dimittere uxores per libellum repudii ad duritiam cordis eorum 4, quod explicans merito docet S. Thomas hoc concessum fuisse «propter majus malum cohibendum, scilicet uxoricidium, ad quod judaei proni erant propter corruptionem irascibilis» 5*. 2) Qua ratione poterant judaei dare uxoribus libellum repudii. Res est difficilis. Rationem in genere adsignat sacra littera propter aliquam foeditatem ®. Quid fuerit haec foeditas non certe constat. In tra­ ctatu mischnico de divortiis (gittin) legitur: «Schola Schamai dicit: nemo repudiabit uxorem, nisi in ea repertum fuerit quid inhonesti — 1ΖΊ mw — Schola Hillelis dicit: etiamsi combusserit decoctum ejus; rab­ bi Aqiba dicit: etiamsi illa pulchriorem inveniat aliam»7. 1 2 2 4 6 n ’ Suppi., q. 67, a. 2. Suppi., q. 67, a. 2 ad 3. Dcut., 24, 1-4. Matih., 19, 8. Suppi., q. 67, a. 3. Cfr. Knabonbauer, In Matth., 19, 8. Deut., 24, 1. Apud Knabonbauor, In Matth., 19, 3. Hillelis opinionem sequi videtur Jo20 450 DE SACRAMENTIS. S. VIH. Q. XLII. DE EFFECTIBUS SACR. MATRIMONII Glossa ex S. Augustino ad Deuteronomium 24 ait: «Multae erant in lege causae dimittendi uxorem». S. Thomas rem explicat his verbis: «Hae autem causae intelliguntur foeditates vel in corpore, puta infirmitates vel aliqua notabilis macula; vel in anima, sicut fornicatio vel aliqua hujusmodi, quae in moribus inhonestatem facit»1. Haec cum ita sint, locus videtur interpretandus non tam ample, ut qualibet de causa potuerit dari libellus repudii, nec tam stricte, ut non­ nisi una vel altera causa liceret illum dari* 12. 3) per libellum repudii dissolveretur vinculum conjugale. Communis hodie sententia defendit matrimonium quoad vinculum per libellum repudii dissolvi solitum fuisse: Quia a) uxor dimissa pote­ rat ab alio viro duci; b) uxor repudiata et alteri viro nupta, post mor­ tem secundi mariti non poterat ad primum maritum redire. Oportebat libellum repudii scripto tradere uxori, ut uxor repudiata posset suam libertatem probare, et, ubi vellet, alteri nubere 3. 4) Probabile est facultatem, quam judaei habebant dimittendi uxores, fuisse gentilibus extensam. Gentiles enim non tenebantur leges strictiores servare quam judaei. . 723. Thesis III. Matrimonium infidelium, etiam consummatum, ex privilegio Paulino potest dissolvi quoad vinculum, quando unus ex conjugibus baptizatur et alter vel discedit vel non vult cum eo cohabi­ tare sine contumelia Creatoris. Hic agitur de privilegio Paulino, quod ab Apostolo sic exprimitur: Si quis frater uxorem habeat infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier fidelis habeat virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: sanctijicatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per vi­ rum fidelem; alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Quod si infidelis discedit, discedat, non enim servituti subjectus est frater aut soror in hujusmodi; in pace autem vocavit nos Deus 4. Hic certe loquitur Apostolus, ut omnes theologi fatentur, de disso­ lutione matrimonii quoad vinculum: 1) quia adserit conjugem fidelem per discessum infidelis liberari a servitute; 2) quia baptizatis concedit privilegium dissolutionis, ut facile fieret conversio alterutrius conjugis ad fidem. Si autem verba intclligerentur de separatione quoad torum vel cohabitationem, nihil faveret fidei, et baptizati essent in eadem con­ ditione ac infideles, quibus vetitum est ab eodem Apostolo, ne post discessum alterutrius ad alias nuptias transirent 5. sephus, cum ait: «Qui vero ab uxore secum habitante quascumque ob causas dis­ jungi velit (multae enim tales hominibus accidunt), scripto confirmet se non am­ plius cum ea rem habiturum esse». Ani. jud., lib. 4, c. 8, n. 23. 1 $uppl., q. 67, a. 6. 2 Cfr. Palmieri, De matrimonio, th. 16. 3 Cfr. S. Thomas, Suppi., q. 67, a. 7. Formula libelli repudii reperitur apud Maimonidem, Hebraeorum de connubiis jus civile et pontificium, in fine. 4 I Cor., 7, 12-15. s I Cor., 7, ii. ART. ΙΠ. § 2. AN MATRIMONIA LEGITIMA NON CHRIST. POSSINT, ETC. 45I Haec vinculi dissolutio fieri potest, quando pars infidelis sive phy­ sice sive moraliter discesserit. Discedit physice, quando revera abit; mo­ raliter vero, quando consentit quidem cohabitare, sed conatur trahere conjugem fidelem ad apostasiam aut alia gravia peccata, et dicitur non velle cohabitare cum conjuge fideli sine contumelia Creatoris. In utroque casu potest vinculum matrimoniale dissolvi. Difficile tamen est determinare, quando pars infidelis dicatur renuere cohabitare cum conjuge baptizata. Sanchez, Wirceburgenses, Ballerini, Huarte et alii1 docent conjugem infidelem eo ipso, quod in regionibus Christianorum nolit converti ad fidem, nolle pacifice cohabitare cum parte baptizata; sed Wernz et alii12 renuunt hoc admittere. Revera non conversio non probat infidelem nolle vivere pacifice cum parte baptizata. Post innumeras Ecclesiae declarationes, Codex Juris Canonici ex­ presse ait: «Legitimum inter non baptizatos matrimonium, licet consum­ matum. solvitur in favorem fidei ex privilegio Paulino» 3. Amplior explicatio privilegii Paulini. 1) Hoc privilegium est divinum ab Apostolo promulgatum. Aliqui gravissimi theologi textum Apostoli: Caeteris ego dico, non Dominus 4* referunt ad verba: Si quis frater uxorem habet infidelem, etc., et defen­ dunt privilegium Paulinum originem habuisse, non immediate divinam neque mere humanam, sed apostolicam, quatenus Apostolus, ex spe­ ciali concessione seu praerogativa Christi hanc gratiam hominibus in­ duisit. Ita videntur defendere Rosset, Lehmkuhl et alii s. Sed alii, ut reor, melius dicunt hoc privilegium esse de jure imme­ diate divino, et promulgatum esse ab Apostolo ut praecone. Ita Sanchez, Billot, Wernz et alii G. S. Congregatio S. Officii die 11 Julii 1886, de hac materia loquens declaravit «supra scripta postulata intelligi de privilegio a Christo Do­ mino in favorem fidei concesso et per Apostolum Paulum (I Cor., 7, 12 sqq.) promulgato»7. Unde verba praecedentia Apostoli: Caeteris ego dico non Dominus non referuntur ad privilegium, quod statim conce­ ditur, sed ad verba praecedentia: Non nuptis et viduis 8. 2) Matrimonium hujusmodi dissolvitur, quando pars conversa et baptizata, videns partem infidelem discedere vel nolle cohabitare cum ea sine contumelia Creatoris, novas nuptias init. Ex hoc momento pars etiam infidelis liberatur a vinculo conjugali, et potest libere ad alias nu­ ptias transire. 3) Si pars conversa et baptizata post discessum conjugis infidelis continentiam servet, vel sacros ordines suscipiat, vel etiam vota simpli­ 724·. 1 Sanchez, De matrimonio, lib. 7, disp. 74, n. 9; Wirceburgenses, De sacra­ mento matrimonii, n. 385; Ballerini, Op. theol. morale, t. 6, n. 689; Huarte, De sa­ cramento matrimonii, n. 336. 2 Wernz, Parte 4, n. 702. 3 Can. 1120, § i. 4 1 Cor., 7, 12. s Rosset, De matrimonio, I, n. 646; Lehmkuhl, De matrimonio, n. 932. ° Sanchez, De matrimonio, lib. 7, disp. 74, n. 4; Billot, De matrimonio, th. 43; Wernz, tit. 34, De divortiis, n. 702, nota 60. ’ Apud Pesch, De sacramento matrimonii, n. 790. " Cfr. Billot, De matrimonio, th. 43. DE SACRAMENTIS. S. VIII. β. XLII. DE EFFECTIBUS SACR. MATRIMONII 452 cia in aliquo instituto religioso emittat, non solvitur vinculum conju­ gale, et pars infidelis discedens aut pacifice cohabitare nolens nequit novum matrimonium inire. 4) Probabilius non solvatur vinculum conjugale per emissionem professionis $olemnis in aliquo Ordine religioso. 5) Si unus ex conjugibus infidelibus baptizetur in aliqua secta hae­ retica vel schismatica Christiana, probabilius potest uti privilegio Pau­ lino. Ita communius contra Rosset1. Ratio est, quia hoc privilegium concessum est in favorem baptismi fidei, quem recipit quicumque ba­ ptizatur. 6) «Antequam conjux conversus et baptizatus novum matrimo­ nium valide contrahat, debet, salvo praescripto canonis 1125, partem non baptizatam interpellare; an velit et ipsa converti ac baptismum suscipere: an saltem velit secum cohabitare pacifice sine contumelia Creatoris. Hae interpellationes fieri semper debent, nisi Sedes Apostolica aliud declaraverit»1 2. Interpellationes fiunt regulariter de auctoritate Ordinarii conjugis conversi, sed fieri possunt privatim ab ipsa parte conversa, adhibitis duobus saltem testibus vel alio legitimo probationis modo, et concessis parti infideli, si eas petierit, induciis ad deliberandum 3. Factis vel a Sede Apostolica dispensatis interpellationibus, ubi «in­ fidelis eisdem negative responderit expresse vel tacite pars baptizata jus habet novas nuptias cum persona catholica contrahendi, nisi post baptismum dederit parti non baptizatae justam discedendi causam» 4. «Conjux fidelis, licet post susceptum baptismum denuo matrimonialiter cum parte infideli vixerit, jus tamen novas celebrandi nuptias cum persona catholica non amittit, ideoque potest hoc jure uti, si conjux infidelis, mutata voluntate, postea discedat sine justa causa, vel jam non cohabitet pacifice sine contumelia Creatoris» 5. 725. Thesis IV. Matrimonium in infidelitate contractum et con­ summatum potest aliquando a Romano Pontifice gravi de causa post unius vel utriusque conjugis baptismum dissolvi, dummodo consumma­ tum non fuerit post utriusque baptismum. Arg. S. Pius V Constitutione Romani Pontifices adserit aliquando apud indos ad fidem converti virum, qui plures habeat uxores, quarum prima seu legitima renuit baptizari, sed secunda vel tertia baptizata est aut petit baptismum. In hoc casu Pontifex «motu proprio et ex certa scientia... ac Apostolicae Potestatis plenitudine, ut indi sic ut praemittitur baptizati et in futurum baptizandi cum uxore, quae cum ipsis baptizata fuerit et baptizabitur, remanere valeant tanquam cum legi­ tima uxore, aliis dimissis, Apostolica auctoritate tenore praesentium de­ claramus, matrimoniumque hujusmodi inter eos legitime consistere»6. 1 2 3 1 6 6 De matrimonio, I, n. 6i6 sq. Can. 1121. Can. 1122. Can. 1123. Can. 1124. Const. Romani Pontifices, 2 Augusti 1571; Acta Sanctae Sedis, 26, 64. ART. III. § 2. AN MATRIMONIA LEGITIMA NON CHRIST. POSSINT, ETC. 453 Gregorius XIII, Const. Populis, refert alium casum, prout sequitur: Saepe contingit, ut infideles post contracta connubia ex Ancola, Aethio­ pia, Brasilia, aliisque indicis regionibus ab hostibus capti separentur a conjugibus, et ad longinquas regiones ducantur. Sic conjuges longo loco­ rum intervallo disjuncti aliquando convertuntur ad fidem, et conjugem infidelem interpellare non valentes petunt ad novas nuptias transire. Pontifex autem contulit missionariis facultatem dispensandi cum eis, ut superstite conjuge infideli, et ejus consensu minime requisito aut responso non spectato, matrimonia cum quovis fideli etiam alterius ri­ tus contrahere possent, et in iis carnali copula consummatis, quoad vixerint, remanere licite valerent ’. Haec cum ita sint, dicendum est primum vinculum eorum a Papa dissolutum fuisse. Codex Juris Canonici has constitutiones reliquit in vigore dicens: «Ea, quae matrimonium respiciunt in constitutionibus Pauli III Altitudo, 1 Junii 1537, S. Pii V Romani Pontifices, 2 Augusti 1571; Gregorii XIII Populis, 25 Januarii 1585, quaeque pro peculiaribus locis scripta sunt, ad alias quoque regiones in eisdem adjunctis extenduntur» 1 2. Dixi dummodo consummatum non fuerit post utriusque baptismum, quia matrimonium hujusmodi per susceptionem baptismi illico resultat sacramentum, ut diximus superius, quod ut sacramentum ante consum­ mationem est ratum, ac dispensabile per auctoritatem ministerialem Summi Pontificis, post consummationem vero est ratum ac consumma­ tum, non dispensabile per auctoritatem Ecclesiae. 726. Scholion. Difficultas gravis occurrit, an hujusmodi dissolutio­ nes fiant virtute privilegii Paulini. an vero virtute potestatis ministerialis Summi Pontificis. Aliqui docent praefatas dissolutiones fieri virtute privilegii Paulini, et neoconversum ac baptizatum posse, praemissa Pontificis dispensa­ tione ab interpellationibus faciendis, novas nuptias contrahere. Ita Be­ nedictus XIV, Rosset, Del Val et alii 3. Alii tamen communius et melius putant in his casibus Romanum Pontificem potestate ministerial! dissolvere matrimonia, quae in infide­ litate quidem consummata sunt, sed post baptismum utriusque, id est, postquam matrimonia transierunt in sacramentum, manent rata. Ita BalUrini, Billot, Lehmkuhl. Wernz et alii In aliquibus revera casibus potest matrimonium dissolvi virtute privilegii Paulini, sola praemissa dispensatione ab interpellationibus fa­ ciendis, sed in aliis casibus, ex. gr. quando uterque conjux in dissitis et ignotis regionibus baptizatus fuerit, ultra dispensationem ab interpella­ tionibus est necessaria dissolutio matrimonii a Pontifice per auctorita­ tem ministerialem facta. Hoc autem est possibile, etiam alterutra parte invita, quando agi­ 1 Const. Populis, 25 Januarii 1585. Can. 1125. 3 Benedictus XIV, De synodo dioecesana, lib. 6, c. 4, n. 3; et lib. 13, c. 21, n. 4; Rosaot, De matrimonio, I, n. 641: Del Val, De sacramento matrimonii, n. 30. * Ballerini, Opus theol. morale, t <>, n 703; Billot, De matrimonio, th. 44: Lehmkuhl, t 2, 11. 930; Worn», II. 705. 3 454 DE SACRAMENTIS. S. VIH. Q. XLII. DE EFFECTIBUS SACR. MATRIMONII tur de matrimonio in infidelitate quidem consummato, sed post bapti­ smum non consummato, quia matrimonium in casu, quatenus est sa­ cramentum, non est consummatum sed manet ratum T § 3 An et quando possint matrimonia, fidelium extrinsece dissolvi. Ί2Ί. Status quaestionis. 1) «Matrimonium baptizatorum validum dicitur ratum, si nondum consummatione completum est; ratum et con­ summatum, si inter conjuges locum habuerit conjugalis actus»1 2. 2) Quaeritur, an et quod horum matrimoniorum possit extrinsece dissolvi. 728. Thesis I. Matrimonium fidelium ratum et non consumma­ tum dissolvitur tum ipso facto per solemnem alterutrius conjugis pro­ fessionem religiosam, tum, exsistente justa causa, per auctoritatem ministerialem Romani Pontificis. Pars l.a Per solemnem alterutrius professionem reli­ giosam. (Est de jide.) Arg. 1) Ex Concilio Tridentino. Si quis dixerit matrimonium ra­ tum, non consummatum, per solemnem religionis professionem alterius conjugum non dirimi, a. s. 3. 2) Id ipsum declarat Codex Juris Canonici·, can. 1119. 3) Ex documentis Ecclesiae. Alexander III (circa a. 1180) statuit: «Post consensum legitimum de praesenti, licitum est alteri, altero etiam repugnante, eligere monasterium, sicuti sancti quidam de nuptiis vo­ cati fuerunt; dummodo carnalis commixtio non intervenerit inter eos, et alteri remanenti, si commonitus continentiam servare noluerit, licitum est ad secunda vota transire, quia, cum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire, et alter in saeculo rema­ nere» 4. 4) Innocentius III docet «antequam matrimonium sit per carnalem copulam consummatum, licere alteri conjugum, reliquo etiam incon­ sulto, ad religionem transire, ita quod reliquus ex tunc poterit alteri copulari» 5. Scholion. Quo jure solemnis religionis professio dirimat matrimo­ nium ratum. Non parum agitatur in scholis haec quaestio: 1) Aliqui docent solemnem religionis professionem habere vim di­ rimendi matrimonium ratum ex natura sua, «ita quod licet ex dispen­ 1 Cfr. Ballerini, Opus theol. morale, «De matrimonio», n. 703 sqq. 2 Codex Juris Canonici, can. 1015, § 1. 3 Sess. 24, can. 6; Denz-Bannw., 976. Circa hanc definitionem vide Billot, De matrimonio, th. 45, § 3. 1 Ep. ad archiep. Salernitanum; Denz-Bannw., 396. 5 Ep. Ex parte tua ad Andream Arch, lund., 12 Jan. 1206; Denz-Bannw., 409. ART. III. § 3. AN ET QUANDO MATRIM. FID. POSStNT EXTRINSECE, ETC. 455 satione divina aut Pontificis, id non haberetur, sufficiens esset ipsa pro­ fessio religiosa ex natura sua ad dissolutionem talis matrimonii»l. Ita Salmanticenses, Habert et alii12. 2) Alii tenent matrimonium ratum dirimi in solemni professione religiosa ex jure divino positivo. Ita Sanchez, Gonet, Billuart, Perrone, Rosset, Del Val, Mancini et alii3* . 3) Alii multo communius defendunt professionem solemnem reli­ gionis dirimere matrimonium ratum ex solo jure immediate ecclesia­ stico, mediate divino. Ita Suarez, Wirceburgenses, Sasse, Pesch, Wernz, Huarte et alii A Haec tertia sententia videtur praeferenda. Non enim omnis profes­ sio sed solemnis tantum professio dirimit matrimonium ratum, et vide­ tur illud dirimere ratione solemnitatis. Solemnitas autem professionis est de jure immediate ecclesiastico, ut notum est juristis. Dixi ex jure immediate ecclesiastico, mediate divino, tum quia haec videtur esse mens auctorum, qui tertiam sententiam defendunt, ut ex­ presse adserit Huarte 5, tum quia jus ecclesiasticum in hac parte enasci­ tur ex jure divino 6. Pars 2.a Matrimonium ratum dissolvitur, justa exsi­ stente causa, per auctoritatem ministerialem Romani Pon­ tificis. Nota, i) Nonnulli veteres, quorum sententiam expresse defenderunt Solo et Billuart7, dixerunt Romanum Pontificem non posse dispensare in matrimonio rato. 2) Recentissime cl. Del Val docet Romanum Pontificem non dispen­ sare in matrimonio rato, sed exsistere in jure naturali aliquas causas jure divino confirmatas, quae matrimonium ratum dirimere valeant, non a conjugibus sed à Romano Pontifice applicandas, adeo ut effectum suum sor­ tiantur post sententiam declaraloriam Pontificis 8. 3) Multo communius hodie tenent theologi matrimonium ante carna­ lem copulam, quamvis sit sacramentum et intrinsece indissolubile, posse a Romano Pontifice, justa et probata causa, vi auctoritatis ministerialis sibi a Deo concessae dissolvi. Ita Sanchez, Suarez, S. Bellarminus, Salmanticenses, Benedictus XIV, Ballerini, Wernz, Billot et alii °. Arg. 1) Ex factis Romanorum Pontificum. Romani Pontifices saepe dispensarunt his ultimis temporibus a matrimonio rato, ut videre 1 Salmanticenses, De matrimonio, c. 4, n. 78. 2 Salmanticenses, De matrimonio, c. 4, n. 78; Habert, De matrimonio, c. 2, § 7. 3 Sanchez, De matrimonio, lib. 2, disp. 19, n. 3; Gonet, Dc matrimonio, nn. 66-67; Billuart, De matrimonio, diss. 5, a. 2, § 4; Perrone, De matrimonio Christiano, lib. 3, c. 6, § 3; Rosset, De matrimonio, t. 1, n. 672; Del Val, De sacramento matrimonii, n. 36; Mancini, De matrimonio, q. 3, a. 4. 1 Suarez, De religione, lib. 9, ce. 23-24; Wirceburgensos, De sacramento ma­ trimonii, n. 406; Sasse, De sacramento matrimonii, th 9, Scholion; Pesch, De sa­ cramento matrimonii, n. 807; Wernz, n. 698; Huarte, De matrimonio, 11. 309. 5 De matrimonio, n. 311. " Cfr. Billot, De matrimonio, th. 45. 7 Soto, In IV Sent., dist. 27, q. 1, a. 4; Billuart, De matrimonio, diss. 5, a. 2, § 5. * De sacramento matrimonii, n. 37. “ Sanchez, De matrimonio, lib. 2, disp 14, n. 2; Suarez, De virtute et statu 456 DE SACRAMENTIS. S. VIH. Q. XLII. DE EFFECTIBUS SACR. MATRIMONII est passim in ephemeridibus Acia S. Sedis et Acta Apostolicae Sedis. Unde Perrone ait: «Ego quoque certo novi plures ejusmodi dispensatio­ nes factas fuisse ab insequentibus Pontificibus Pio VII, Gregorio XVI, Pio IX, ut omittam non paucas resolutiones congregationum concilii et s. inquisitionis de petenda a Pontifice dispensatione illis in Causis, in quibus casus iste agitatus est»1. Haec pluries repetita dispensatio luculenter probat Romanos Ponti­ fices auctoritate pollere dissolvendi matrimonia rata. 2) Codex Juris Canonici ait: «Matrimonium non consummatum in­ ter baptizatos vel inter partem baptizatam et partem non baptizatam dissolvitur tum ipso jure per solemnem professionem religiosam, tum per dispensationem a Sede Apostolica ex justa causa concessam, utra­ que parte rogante vel alterutra, etsi altera sit invita» * 123. Dixi justa exsistente causa. Non sunt audiendi, qui dicunt Romanum Pontificem etiam sine causa posse valide dissolvere matrimonia rata, saltem si uterque conjux consentiat, quia Romanus Pontifex id facit virtute potestatis ministerialis sibi a Deo concessae, et requirit causam gratiae concedendae proportionatam. 729. Thesis II. Matrimonium ratum et consummatum est extrinsece omnino indissolubile. Nota. Non solum increduli hodierni verum etiam plures protestantes hanc doctrinam ausi sunt negare, ut vidimus superius, sed omnes catholici illam admittunt, et admittere tenentur. Arg. 1) Ex S. Augustino. Doctor hipponensis diserte hoc adserit dicens: «Hujus proculdubio sacramenti res est, ut mas et femina connubio copulati, quandiu vivunt inseparabiliter perseverent... Hoc enim custoditur in Christo et Ecclesia, ut vivens cum vivente in aeter­ num nullo divortio separetur»s. 2) Ex documentis Ecclesiae. Innocentius III: «Inter fideles autem verum quidem et ratum (matrimonium) exsistit, quia sacramentum fi­ dei, quod semel est admissum, nunquam amittitur, sed ratum efficit conjugii sacramentum, ut ipsum in conjugibus illo durante perduret»4. Codex Juris Canonici: «Matrimonium validum ratum et consumma­ tum nulla humana potestate nullaque causa, praeterquam morte, dis­ solvi potest» 5. 3) S. Thomas adsignat differentiam matrimonii rati et consummati his verbis: «Matrimonium ante carnalem copulam significat illam con­ junctionem. quae est Christi ad animam per gratiam, quae quidem solreligionis, tr 7, lib. 9, c. 13; S. Bellarminus, De monachis, lib. 2, c. 38; Salmanticen­ ses, De matrimonio, c. 4, n. 61; Benedictus XIV, Quaesi, canon., 24; Ballerini, Opus tehol. mor., t. 6, n. 763; Wernz, n. 698; Billot, De matrimonio, th. 45. 1 De matrimonio Christiano, lib. 3, c. b, a. 4. 2 Can. 1119. 3 De nuptiis et concupiscentia, lib. 1. c. 10; ML 44, 420. 4 Ep. Quanto te magis, ad Ugonem Episc. Ferrariensem, 1 Maji 1199; Denz- Banaw., 406. 5 Can. 1118. ART. I. AN ECCLESIA POSSIT STATUERE IMPED. DIRIMENTIA 457 vitur per dispositionem spiritualem contrariam, scilicet per peccatum mortale; sed post carnalem copulam significat conjunctionem Christi ad Ecclesiam quantum ad adsumptionem humanae naturae in unita­ tem personae, quae omnino est indissolubile»1. QUAESTIO XLIII DE POTESTATE ECCLESIAE IN MATRIMONIUM ARTICULUS I UTRUM ECCLESIA JUS HABEAT STATUENDI IMPEDIMENTA DIRIMENTIA MATRIMONIUM 730. Status quaestionis. Impedimentum, ut ipsa vox sonat, impe­ dit matrimonium, et est circumstantia quaedam in alterutro vel in utroque contrahente exsistens, quae ex juris dispositione obstat matri­ monio licite vel valide contrahendo. Si obstet tantum licitae celebrationi, impedimentum dicitur impe­ diens, si simul validae celebrationi obstet, est impedimentum dirimens. Cum matrimonium in sua essentia sit quidam contractus, contra­ ctui valide celebrando quaedam obstant jure divino, naturali vel posi­ tivo, ut error et metus, quaedam jure ecclesiastico, ut clandestinitas. Quaestio est, an Ecclesia statuere possit impedimenta, quae invali­ dum reddant matrimonium celebrandum. 731. Errores, i) Lutherus imprimis 12 insurrexit contra impedimenta dirimentia ab Ecclesia statuta, nullum admittens impedimentum, quod vel contractui naturaliter obstaret, vel quod in Levitico, c. i8, consignatum non esset. Et enumeratis Ecclesiae impedimentis, ait: «Quid est prohibere nuptias, si hoc non est prohibere, tot impedimenta fingere, et laqueos po­ nere, ne coeant, aut, si coierint, dissolvere matrimonia? Quis dedit homini­ bus hanc potestatem...? Homo non habuit jus leges tales condendi» 3*. Litlherum alii protestantes plerumque sequuntur ‘. 2) Marcus Antonius de Dominis et Launoius 5 dixerunt potestatem statuendi impedimenta dirimentia matrimonia esse propriam auctoritatis civilis, eamque a principibus saecularibus fuisse Ecclesiae derivatam, et Romanos Pontifices per reges «alteram Ecclesiae personam» impedimenta statuere. Huic doctrinae subscripserunt synodus pistoriensis, aliqui theologi ac canonistae Galliae, Austriae et Italiae, necnon plures legislatores hodierni statuum civilium “. 1 2 3 Suppi., q. 6i, a. 2. De captivitate babyl. Ecclesiae, De captivitate babyl. Ecclesiae, Cfr. Calvinus, Inst., lib. 4, c. «De matrimonio». «De matrimonio». 19, n. 37. ’ ■'· Marous Antonius De matrimonio, th. 47 ad 5. TRACTATUS DE NOVISSIMIS SEU DE ESCHATOLOGIA 738. Novissima vocantur in theologia ea, quae in extremis tempo­ ribus accident homini ac universo mundo. Hic tractatus a voce graeca έσχατον—ultimum—vocari solet Eschatologia, et graece εσκατα dicuntur novissima. Quaedam sunt novissima hominum singulorum, nempe mors et ju­ dicium particula) e; alia novissima sunt receptacula, in quae homines juxta cujusque merita vel demerita post judicium particulare se reci­ pient, nempe infernus, purgatorium et paradisus; alia sunt novissima mundi, scilicet conflagratio mundi, resurrectio mortuorum et judicium universale. De his omnibus singillatim per ordinem disserendum est. QUAESTIO XLIV DE MORTE HOMINIS ARTICULUS I QUID SIT MORS HOMINIS 739. I. Variae acceptiones vocabuli mortis. 1) Mortis nomine aliquando venit privatio gratiae, quae revera est mors animae illata per peccatum, quia peccatum tollit ab anima vitae spiritualis principium et facultatem se movendi ad Deum per motum supematuralem. Unde peccatum grave dicitur mortale. 2) Magistri vitae spiritualis sumunt interdum pro vitiorum ac pas­ sionum mortificatione, qua mortui sumus peccato 1. Et sic agunt de vetere (vitioso) homine occidendo, ut novus homo spiritu vivat in Christo. 3) Mors proprie est separatio animae et corporis, seu discessus animi a corpore 2. II. Omnia viventia per separationem animae et corporis moriun­ tur, cessantque ab actibus vitalibus exercendis. Vegetalia quidem et 1 “ Kom., 6, 2. Clooro, Tuse, quaest., lib. i, c. 9. DE NOVISSIMIS. Q. XI.IV. DE MORTE HOMINIS 4&+ animalia certe moriuntur per mortem animae, quando, dissoluto cor­ pore, anima ab eo dependens perit per corruptionem accidentalem1, sed homo, qui corpore et anima immortali constat, moritur per simpli­ cem separationem, qua corpus destruitur et anima spiritualis novam vitam incipit. Quomodo hoc contingat explicandum est. 740. III. Errores, i) Materialistae et multi hodierni increduli, qui, deliciis hujus vitae contenti, nollent alteram vitam habere, docent animam humanam simul cum corpore mori, nihilque post mortem remanere. 2) Pantheistae dicunt hominem post mortem in animam mundi sive Deum absorberi. 3) Spiritistae, antiquam metempsycosim renovantes, dicunt animas humanas post separationem a corpore vel reincarnari in diversis successive viventibus, quousque omnino perficiantur, et ultimo refundantur in Nirwana, vel migrare in sidera ac volitare indefinite per aera s. IV. Vera doctrina. Catholici omnes docent animam humanam in morte separari a corpore, et incipere vitam perpetuo duraturam. 741. T HESIS I. tionalis a corpore. Mors hominis consistit in separatione animae ra­ Nota. Non desunt philosophi, qui adserant mortem hominis proxime causari per violentam quamdam corporis humani excussionem, sed alii fere communiter explicant mortem per simplicem corporis animaeque separa­ tionem. Revera, si prae oculis habeatur animam rationalem dare esse et vivere homini, facile deducitur causam proximam mortis esse ejusdem se­ parationem a corpore. Si vel uno momento anima tollatur a corpore, perit statim homo. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Auctor libri Ecclesiastes, describens mortem hominis, ait: Revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum 123. Apostolus vero mortem vocat dissolutionem 4, resolutionem 56, ac ex­ poliationem ®, et S. Petrus depositionem tabernaculi 7. Hoc ipsum innuit S. Jacobus, quando ait: Corpus sine spiritu mor­ tuum est89 . 2) Ex SS. Patribus. S. Irenaeus: «Mori enim est vitalem amit­ tere habilitatem, et sine spiramine in posterum, et inanimalem et imme­ morabilem fieri, et deperire in illa, ex quibus et initium substantiae habuit» ®. Tertullianus: «Mortuum... non est, nisi quod amisit animam, de cu­ jus facultate vivebat; corpus est, quod amittit animam, et amittendo fit mortuum»10. 1 2 3 '■ 5 6 ’ 8 9 10 Cfr. Marcellus a Puero Jesu, Psychologia, n. 115. Cfr. Urraburu, Psychologia, t. 3, n. 199, p. 582. Eccl., 12, 7. Phil., i, 23. II Tim., 4, 6. II Cor., 5, 4. II Petri, 1, 14. Jac., 2, 26. Adv. haer., lib. 5, c. 7, n. 1; MG 7, 1140. Adv. Marcionem, lib. 5, c. 9; ML 2, 523. ART. I. QUID SIT MORS HOMINIS 465 3) Ex ratione. Anima rationalis est principium, quod esse et vi­ vere dat homini. Ergo ejus separatio a corpore est mors hominis. 742. Thesis II. Mors est naturalis homini secundum se conside­ rato, per accidens tamen est in homine effectus peccati originalis. Pars l.a Homo est compositum quoddam, constans anima et corpore. Cor­ pus autem in hoc composito habet tendentias oppositas animae, quae producunt pugnam et ultimo separationem. Apposite ad rem S. Thomas: «Ex principiis autem naturalibus esse perpetuum habere non potest (homo), cum ex contrariis componatur, quod est causa corruptionis in rebus, cum forma materiam perficiat secundum ejus capacitatem»U Pars 2.a Homo, licet naturaliter constet principiis contrariis, quae dissolu­ tionem petunt, fuit tamen a Deo in justitia originali constitutus et pri­ vilegio immortalitatis auctus. Hoc privilegium ita a justitia originali primitus dependebat, ut, si quando homo peccaret, statim amitteretur. In quacumque enim die comederis ex eo (ex fructu vetito), morte morieris 12. Peccavit homo, edendo de fructu vetito, et immortalitate privatus est. Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per pec­ catum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes pec­ caverunt 3. Hinc mors hominis, post justitiam originalem, fuit effectus peccati. 743. Thesis III. In morte clauditur homini status viae et tempus merendi ac demerendi. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus Dominus ait discipulis suis: Venit nox, quando nemo potest operari4. Per noctem hic commentatores intelligunt mortem 5*. 2) Ex SS. Patribus. S. Cyprianus: «Quando isthinc excessum fue­ rit, nullus jam poenitentiae locus est, nullus satisfactionis effectus. Hic vita aut amittitur, aut tenetur» ®. 3) Nulla potest hujus thesis ratio afferri quam divina voluntas, quae ita res ordinavit, ut praesens vita esset hominibus probationis sta­ dium. «Mereri aut demereri, ait S. Thomas, pertinet ad statum viae. Unde bona in viatoribus sunt meritoria, mala vero demeritoria. In bea­ tis autem bona non sunt meritoria, sed pertinentia ad eorum beatitudinis praemium. Et similiter mala in damnatis non sunt demeritoria, sed pertinentia ad damnationis poenam»7. 1 2 ’ 4 f' 11 ’ tn II Sent., dist. 19, a. 2. Gen., 2, 17. Rom., 5, 12. Joan,, g, 4. Cfr Knabonbnuor, In Joannem, 9, 4; et Maldonatus, ibid. Lib. ad Demetriannni, 11. 25; MI. 4, 582. II-Il, q. 13, a 4 ad 2. 30 466 DE NOVISSIMIS, β. XL1V. DE MORTE HOMINIS 744. Thesis IV. Anima rationalis post separationem a corpore vi­ vet in perpetuum. (Est de fide.) Nota. Tnetopsychitae in Arabia docuerunt olim animam humanam cum corpore mori ac resuscitari *; hypnopsychitae vero dixerunt animam hominis post separationem a corpore dormire usque ad diem judicii 1 2. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Omnes S. Scripturae paginae testantur superviventiam animae rationalis post' separationem a corpore. Auctor libri Sapientiae ait de animabus justis: Justorum autem ani­ mae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis... Spes illo­ rum immortalitate plena est3. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est 4. Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum 5. De animabus vero impiorum: Viden­ tes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis 6. Christus etiam Dominus, describens finem judicii universalis, ait: Et ibunt hi (mali) in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeter­ nam 7. Et iterum: Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit ani­ mam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam 89 . Apostolus denique sperabat se habiturum domum non manufactam aeternam in caelis ®. 2) Ex SS. Patribus. S. Athanasius: «Nec enim anima moritur, sed ejus discessu corpus moritur... Siquidem animae motus nihil aliud est, quam ejus vita»1011 . S. Ambrosius: «Mortuo enim homine, caro corrumpitur, sensus pe­ reunt, vox amittitur, remanet mens immortalis, incorpoream vitam recipiens»11. 3) Rationes, quae in philosophia ostendunt spiritualitatem et im­ mortalitatem animae rationalis, demonstrant hanc thesim. Eloquentis­ sime, uti solet, ait ad rem Canus: «Periculosum ac temerarium est, ne quid amplius addam, affirmare, quod nullum argumentum hactenus inventum demonstrat animae immortalitatem. Quia argumentum, quod sumitur ex operatione propria vel etiam ex potentia, quae substantiam rei necessarie naturaliterque consequitur, vere ostendit, qualisne sit ejus rei natura atque substantia... Ait D. Thomas ex praemissis manifeste ostendi posse animam humanam non corrumpi cum corpore; concludit vero in haec verba, II Contra gentiles, c. 79: Patet igitur, quod intellectus 1 2 Cfr. Eusebius, Hist, eccles., lib. 6, c. 37; MG 20, 598. Cfr. Tertullianus, De anima, c. 58; ML 1, 795. 3 Sap., 3, i sqq. 4 Sap., 5. 5· 5 Sap., 5, 16. 6 Sap., 5, 2. 7 Matth., 25, 46. 8 Joan., 12, 25. 9 II Cor., 5, i. Vide textus S. Scripturae late expositos apud Billot, Quae­ stiones de novissimis, q. 1. 10 Oratio contra gentes, c. 33; MG 25, 66. 11 De Abraham, lib. 2, c. 1, n. 3; ML 14, 479. ART. II. AN OMNES HOMINES SINT MORITURI 467 humanus est incorruptibilis; ergo et anima humana, quae est intellectiva substantia. Item I p., q 75, aa. 2 et 6: Necesse est dicere animam in­ tellectualem esse incorpoream, subsistentem, incorruptibilem»L Scholion. Disserunt philosophi de conditionibus animae rationalis in statu separationis quoad modum essendi, operandi et se movendi. Non est hic de his rebus agendi locus. Conferri possunt utiliter Urraburu et Marcellus a Puero Jesu1 23 . ARTICULUS II UTRUM OMNES HOMINES SINT IN FINE MORITURI 745. Status quaestionis. Dupliciter potest titulus intelligi: 1) An lex generalis data fuerit, ut omnes homines moriantur. 2) An de facto lex exceptionem in aliquibus patiatur. 746. Thesis I. Omnes homines habent reatum mortis. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus expresse declarat legem mor­ tis in Genesi latam omnes afficere homines: Statutum est hominibus semel mori 8. In omnes hom ines mors pertransiil, in quo omnes peccaverunt4. Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 5. 2) Ex ratione, a) Mors est effectus peccati originalis. Sed omnes contraxerunt vel contrahere debuerunt peccatum originale. Ergo. b) Omnes homines constant contrariis principiis, quae tendunt ad destructionem. Ergo omnibus imposita est lex mortis. 747. Thesis II. Omnes et singuli homines sine ulla exceptione probabilius sunt morituri, quamvis probabile sit exceptionem dari pro aliquibus. Arg. 1) Lex moriendi est universalis, et exceptio, si daretur, de­ beret clare constare in Scripturis. 2) Omnes homines resurgent. Ergo prius omnes sunt morituri. 3) Christus et beata Virgo Maria mortui sunt. Convenientius au­ tem ipsis quam aliis videbatur exceptio concedenda. 748. Scholion I. Exceptio non sine probabilitate adlegatur in fa­ vorem Henoch et Eliae, necnon in favorem justorum, qui in secundo adventu Christi viventes obviam ibunt Christo. 1) De Henoch et Elia. De Henoch ait Scriptura: Ambulavitque cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus6. Translatus est in para1 2 gici, n. 3 I ° II De locis, lib. 12, c. 14, conci. 4. Urraburu, Psychologia, lib. 2, disp. Ii; Marcellus a Puero Jesu, Psycholo­ 448 sqq. tlcbr. q, 27. Cfr. Antonius a S. Alberto, Voces dei Pastor en el retira, § 7. Rom,, 5, 12. 1 Cor., 15, 22. Gen., 5, 24. 468 DE NOVISSIMIS. Q. XLIV. DE MORTE HOMINIS disum 1234. Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non invenieba­ tur, quia transtulit illum Deus 2. De Elia: Cumque pergerent (Elias et Eliseus)... ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendit Elias per turbinem in caelum. Eliseus autem... non vidit eum amplius 3. Haec loca S. Scripturae interpretantur a rabbinis de vera morte He­ noch et Eliae et de sepulchro eorum ignoto. Et «Calvinus, sequutus Aben Ezra et judaeos, putat Henoch esse mortuum suaviter et placide»4. Sed communis fere traditio et commentatores S. Scripturae docent Henoch et Eliam adhuc vivere, et liturgia ecclesiastica adserit Domi­ num eos liberasse «de commune morte mundi»5* . Unde Cornelius A la­ pide putat «fidei esse proximum, quod Henoch, aeque ac Elias, necdum sint mortui» ®. Relinquimus commentatoribus quaestiones de loco, statu et condi­ tione horum sanctorum, et solum adserimus eos multo probabilius ad­ huc vivere. Quamvis aliqui Sancti Patres ex hoc deduxerint Henoch et Eliam nunquam morituros, tamen multo communius docent alii eos in fine mundi ad communem vitam redituros et mortem subituros. De Elia ait S. Isidorus: «Igneo curru in caelum raptus ascendit, venturus juxta Malachiam prophetam in fine mundi, ac praecessurus Christum, nuntiaturus ultimum ejus adventum cum magnis virtutibus prodigiisque signorum; ita ut etiam in terra bellum gerat Antichristus adversus eum, vel qui cum eo venturus est (Henoch), et occidet eos, cadavera quoque eorum in plateis insepulta jacebunt»7. Imo Tertullianus, S. Augustinus, aliique8* 11 10 applicant Henoch et Eliae verba Apocalypsis: Cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascen­ dit de abysso, jaciet adversus eos bellum, et vincet illos et occidet eos; et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis -magnae ®. 2) De justis, qui tempore judicii vivi reperientur. De iis notatu di­ gna sunt verba Apostoli: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes im­ mutabimur ln. In textu graeco legitur: Ιδού. μυστήριον υμιν λέγω παντες μεν ου κοιμηΟησομεβα, -αντες δε αλλαγησομεβα. Ecce mysterium vobis dico: Om­ nes non dormiemus, sed non omnes immutabimur. Hanc esse genuinam lectionem erudite probat Comely11. Iterum Apostolus: Nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt. Quoniam... mortui, qui in 1 2 3 Eccli., 44, i6. Ilebr., n, 5. IV Reg., 2, ix. 4 Cornelius Alapide, In Genesim, 5, 24. 5 ° 7 Ordo commendationis animae. In Genesim, 5, 24. «Sequitur secundo». De ortu et obitu Patrum, c. 35; ML 83,140. Circa authenticitatem hujus operis vide Patrem Garcia Villada, Hist. ecl. de Espaiia, t. 1, part. I, p. 62. Hanc S. Isidori relationem omnino confirmat Cornelius Alapide, In Genesim, 5, 84, in nota. 8 Tertullianus, De anima, c. 50; ML 2, 780; S. Augustinus, Serm. 300, n. 11; ML 38, 1376. 8 10 11 Apoc., 11, 7 sq. I Cor., 15, 51. In I Cor., 15, 51 469 ART. Π. AN OMNES HOMINES SINT MORITURI Christo sunt, resurgent primi; deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera1. a) Aliqui Sancti Patres, plures commentatores ac theologi non pau­ ci, his Apostoli testimoniis innixi, defendunt justos, qui in fine mundi vivent, non esse morituros. «Revera, inquit S. Augustinus, quantum ad verba beati Apostoli attinet, videtur adserere quosdam in fine saeculi, adveniente Domino, cum futura sit resurrectio mortuorum, non esse morituros, sed vivos repertos, in illam immortalitatem, quae sanctis etiam caeteris datur, repente mutandos et simul cum illis rapiendos, sicut dicit, in nubibus. Nec aliquid aliud mihi visum est, quoties de his verbis volui cogitare»1 2. In sequentibus tamen S. Doctor interpretatio­ nem quaerit in favorem sententiae, quae docet eos esse morituros, et alibi probabilius putat omnes justos, qui in adventu Christi vivent, morituros, et postea resurrecturos 3. Probabilitatem hujus opinionis diserte admisit S. Thomas his ver­ bis: «Si tamen hoc verum sit, quod alii dicunt, quod illi nunquam mo­ rientur, sicut Hieronymus narrat diversorum opiniones in quadam epi­ stola ad Minervium, de resurrectione carnis (quae incipit: In ipso jam profectionis artic., ante med.), dicendum est, quod illi, etsi non morian­ tur, est tamen in his reatus mortis, sed poena aufertur a Deo, qui etiam peccatorum actualium poenas condonare potest»4. b) Sententia tamen, quae docet omnes justos, tempore adventus Domini viventes, esse morituros, probabilior est. «Securior est, ait S. Thomas, haec et communior opinio, quod omnes morientur, et a morte resurgent» 5. Catechismus Romanus hanc doctrinam tradit 6, et scholastici com­ munius defendunt 7. Hoc ita fieri existimat 5. Augustinus, «ut, dum per aera in sublime portantur, in illo spatio et moriantur, et reviviscant» 8*. Et auctor ope­ ris Commentaria in duodecim epistolas beati Pauli ait: «In ipso enim raptu mors proveniet et quasi per soporem, ut egressa anima in mo­ mento reddatur. Cum enim tollentur, morientur, ut pervenientes ad Dominum, praesentia Domini recipiant animas, quia cum Deo mortui esse non possunt» °. 3) Haec cum ita sint: a) Apostolus in I Cor., 15, 51, secundum lectionem graecam, quam veriorem esse putamus, cum dicit: Omnes non dormiemus, excludit diu­ turnam permanentiam et longam exspectationem in sepulchro, id est, docet justos non fore diu mortuos10. b) In textu vero I Thess., 4, 14, Apostolus non negavit mortem 1 2 3 4 5 0 ’ " “ 1,1 I Thess., 4, 15 sqq. Ep. 193, n. 9: ML· 33, 873. De civ. Dei, lib. 20, c. 20, n. 2; ML 41, 688. l-II, q. 81, a. 3 ad 1. Suppl., q. 78, a. i. Parte 1, c. 12, n. 6. Cfr. Suarez, De mysteriis vitae Christi, disp. 50, sect. 2. Dr tin. Dm, lib. 20, c. 20, n. 2; Ml. 41, 688. hi ep. t ail Thrss , 4, 14; Ml. 17 475. (It Del Vai, De novissimis, n ■, ct Leploler, De novissimis, p. 1. » 5 «Sert hoc». DE NOVISSIMIS. 480 Q. XLVI. DE INFERNO periri, quatenus poena temporalis pro peccatis venialibus et mortalibus quoad culpam remissis debita aliquando tandem extinguitur. Ita Sco­ tiis, Tanquerey et alii1. Haec opinio dici nequit erronea, sed est theologice minus probabilis. Poena siquidem temporalis peccatis venialibus debita nunquam re­ mittitur, quin ipsum peccatum veniale quoad culpam remittatur. Culpa autem peccati venialis damnatorum, utpote peccato mortali conjun­ cta, non remittitur in inferno. Et sic poena temporalis venialibus debita per accidens fit aeterna in damnatis. Poena etiam temporalis, peccatis mortalibus quoad culpam remis­ sis debita, irremissibilis est in inferno. Poena siquidem nunquam re­ mittitur, nisi debitor fiat amicus et gratus creditori. Damnati autem nunquam liunt Deo grati. ARTICULUS III DE NATURA POENARUM INFERNI 768. Duplici poena, poena scilicet damni et sensus, pimiuntur re­ probi in inferno, juxta illud, quod Salvator dicturus est damnatis: Di­ scedite a me, maledicti, in ignem aeternum 12. Poena damni est privatio visionis Dei, seu carentia Dei, quae debetur peccato, in quantum est aversio a Deo. Poena sensus est positiva afflictio seu dolor a Deo in­ flicta per agens extrinsecum, ignem, vermem, tenebras exteriores, etc., et debetur peccato mortali, in quantum est conversio inordinata ad bona creata. Poena damni causatur a Deo, «non quidem agendo aliquid, sed potius non agendo. Ex eo enim, quod Deus gratiam non influit, consequitur in isto gratiae privatio» 345. De utraque breviter agendum est. 769. THESIS I. Omnes reprobi puniuntur poena damni in inferno. Nota. Omnes, qui exsistentiam admittunt inferni, facile concedunt damnatos privari visione Dei in inferno. Unde breviter probanda est thesis. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus dicturus est reprobis in judi­ cio: Discedite a me, maledicti*. Item: Paterfamilias dicet iis, qui foris sunt: Nescio vos... discedite a me, omnes operarii iniquitatis... vos autem expelli foras s. 2) Ex SS. Patribus. De poena damni loquens ait S. Augustinus: «Perne a regno Dei, exulare a civitate Dei, alienari a vita Dei, carere tam magna multitudine dulcedinis Dei..., tam grandis est poena, ut ei nulla possint tormenta, quae novimus, comparari» 6. 1 2 3 4 5 6 Scolus, In IV Sent., disp. 21, q. 1, n. 6; Tanquerey, De novissimis, n. 935. Matth., 25, 41. S. Thomas, In II Sent., dist. 37, q. 3, a. I. Matth., 25, 41. Luc., 13, 27-28. Enchiridion, c. 112; ML 40, 285. ART. III. DE NATURA POENARUM INFERNI 481 3) Ex ratione. Reprobi per poenam damni à) privabuntur summo bono et omnium fine ultimo, cujus praesentia facit caelites beatos; b) excludentur a regno Dei, amoenissimo paradiso, in quo audiuntur dul­ cissimi concentus, et conspiciuntur praeclarissima spectacula sole pul­ chriora; c) amittent caelestem patriam, quae cunctos cives facit felices; d) avertentur ab angelorum et sanctorum societate, qui perpetua festa ce­ lebrant in conspectu agni; e) post resurrectionem carebunt gloria corpo­ rum, qua fulgebunt filii Deil. 770. Thesis II. Omnes reprobi cruciantur poena sensus in inferno. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Omnes sacrae paginae testantur damna­ tos torqueri poena sensus in inferno. Dives Epulon vocabat infernum locum tormentorum 1 2; reprobi missi sunt in stagnum ignis ardentis sul­ phure 3* ; daemones Deus rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos *; et vinculis aeternis sub caligine reservavit 5* . 2) Ex SS. Patribus. Origenes: «Mens ipsa vel conscientia per di­ vinam virtutem omnia in memoriam recipiens, quorum in semetipsa signa quaedam et formas, cum peccaret, expresserat... vel etiam impie commiserat, historiam quamdam scelerum ante oculos suos videbit ex­ positam; tunc et ipsa conscientia propriis stimulis agitatur atque com­ pungitur, et sui ipsa efficitur accusatrix et testis... Ex quo intelligitur, quod circa ipsam animae substantiam tormenta quaedam ex ipsis pec­ catorum noxiis affectibus generantur» ®. 3) Ex ratione. Sicut in peccato mortali invenitur duplex malitia, aversio scilicet a Deo bono incommutabili, et conversio inordinata ad creaturas bonum commutabile, ita oportet, ut duplici poena peccator puniatur. Pro aversione a Deo punitur poena damni, quae consistit in separatione a Deo; pro inordinata autem conversione ad creaturas cru­ ciatur poena sensus, dolore scilicet, qui extrinsecus causatur in anima. Apposite ad rem auctor Imitationis Christi: «In quibus homo peccavit, in illis gravius punitur... Nullum vitium erit, quod suum proprium cru­ ciatum non habebit» 7. Quinque praecipue sunt juxta Lessium, quae poenam sensus cau­ sant in inferno: a) locus obscurissimus ac profundissimus, a caelo lon­ gissime distans, omni horrore, calamitate et moestitia plenus; b) dae­ monum et aliorum damnatorum perpetua societas, quae delicatissimis praesertim hujus mundi incolis erit moeror intolerabilis; c) ignis sul­ phureus, qui, providentia divina sic disponente, dolore intensissimo affliget animas; d) objecta affligentia omnes sensus, ita ut luxuriosi foetido sulphure, gulosi ingenti siti et fame, atque summa avari pu1 2 3 1 5 ° 7 Cfr. Lessius, De perfect, div., lib. 13, c. 29, η. 203. Luc., 16, 28. Apoc., 19, 20; 20, 9-15. II Petri, 2, 4. Jud., 6. De principiis, lib. 2, c. 10, η. 4; MG 11, 237. Lib. 1, c. 24. 31 482 DE NOVISSIMIS. Q. X1.VI. DE INFERNO niantur egestate; e) vermis assidue rodens, qui in mentem revocat tot beneficia recepta in vita totque occasiones derelictas adipiscendi vitam aeternam, producit continuos remorsus, atque in desperationem conjicit animam l. ARTICULUS IV UTRUM IN INFERNO SIT VERUS IGNIS 771. Non defuerunt theologi, qui dubitarent de mente quorumdam SS. Patrum circa corporeitatem ignis inferni. Origenes, S. Gregorius Nyssenus, S. Ambrosius et alii 1 2 dicuntur ignem inferni metaphorice explicuisse. Unde S. Hieronymus ait: «Vermis autem, qui non morietur, et ignis, qui non extinguetur, a plerisque conscientia accipitur peccatorum, quae torqueat in suppliciis constitutos» 3. Et de ipso S. Augustino inquit Alensis: «Circa hanc quaestionem videtur Augustinus dubitare, utrum ille scilicet ignis purga­ torius sit materialis an spiritualis, et de igne infernali similiter, in quo ille dives ardebat»4*67. 2) Deinde Calvinus docuit infernum nihil aliud esse, nisi conscientiae errorem ■'·, et quae in Scripturis de igne inferni leguntur, «esse metaphoricam locutionem» °. 3) Ex catholicis Ambrosius Catharinus ait: «Quod non sit ignis ille corporeus multa mihi videntur facere et urgere» ’. 4) Communiter tamen SS. Patres ac theologi docent ignem inferni, licet diversum a nostro igne, esse verum ac corporeum 8*. 772. Thesis. Ignis inferni est vere corporeus. Arg. 1) Ex S. Scriptura. S. Scriptura in locis etiam, in quibus magna proprietas verborum requirebatur, loquitur de igne. In sententia finali judicii universalis Jesus Christus dicturus est reprobis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum ®. Qui faciunt iniquitatem, mittendi sunt in caminum ignis I011 ; et qui non est scriptus in libro vitae, missus est in stagnum ignis11. Haec loca rationabiliter exponi nequeunt in sensu metaphorico. 2) Ex SS. Patribus. Sancti Patres litteraliter interpretantur Scri­ pturam. S. Hilarius: «Ignis aeterni in ipsis sit aeterna materies»12. S. Basilitts: «Ignis quidem asperitas ac torquendi proprietas iis, qui adustione Lessius, De perfect, div., lib, 13, c. 29, n. 2o6 sqq. Origenes, De principiis, lib. 2, c. 10, n. 4; MG 11, 236. S. Gregorius Nyss., Orat. Catech., c. 40: MG 45, 103 sq.; S. Ambrosius, In Luc., lib. 7, n. 205; ML 15, 1844 3 In Is., 66, 24; MI. 24, 702. 4 Summa, p. IV, q 15, m. 3, a. 4. 6 Inst., lib. 3, c. 25. 6 Calvinus, In Matth., c. 3. 7 Opusc. De bonorum praemio et supplicio malorum aeterno. 8 Patres, qui in contrarium citantur, fortasse voluerunt significare ignem in­ ferni esse diversum ab igne mundi, quod certum est. ’ Matth., 25, 41. 10 Matth., 13, 42. 11 Apoc., 20, 15. 12 In Matth., c. 5, n. 12; ML 9, 949· 1 2 ART. V. QUOMODO IGNIS MAT. TORQUEAT ANIMAM RATIONALEM 483 digni sunt, servetur»1. S. Gregorius: «Gehennae ignem corporeum esse non ambigo» 123. 3) Theologi omnes, uno vel altero excepto, defendunt ignem infer­ ni verum esse ac corporeum. Unde S. Thomas: «Quae vero (testimonia Scripturae) animabus damnatorum praenuntiant poenas corporeas, utpote quod ab igne inferni cruciabuntur, sunt secundum litteram intelligenda» s. 4) Rationem congruentiae satis claram exponit Lessius his verbis: «Si ignis naturaliter per suum calorem potest affligere spiritum hominis mediante corpore, cur idem ignis ut instrumentum Dei non poterit affligere eumdem spiritum sine ullo corpore medio? Corpus enim solum se habet, ut medium, per quod immediate calor spiritui applicetur, et ejus praesentia vi sentiendi percipiatur. Deus autem non eget aliquo medio, sed facile omnem medii effectum supplere potest» 4. 773. Scholion. De natura ignis inferni. Omnes concedunt ignem inferni aliquo modo differre, a nostro igne, quia a solo Deo accenditur, materiam accensam non destruit, immediate agit in animam, et nun­ quam extinguitur. In quo consistat ejus natura, et an specie vel sola proprietate di­ stinguatur a nostro igne, quaestiones sunt ab eruditis disputatae. Aliqui dixerunt praefatum ignem esse spiritualem, sed non sunt au­ diendi. Juxta Lactantium «est purus, ac liquidus, et in aquae modum fluidus» 5. Aliqui volunt ignem inferni specie differre a nostro igne 6; sed S. Tho­ mas docet illum quantum ad naturam ignis esse idem specie cum no­ stro igne, quamvis quantum ad corpora, in quibus invenitur, possit specie differre a nostro igne materialiter considerato. Non incongrue puto dicendum cum S. Augustino: «Qui ignis, cujusmodi et in qua mundi vel rerum parte futurus sit, hominum scire arbi­ tror neminem, nisi forte cui Spiritus divinus ostendit» 7. ARTICULUS V QUOMODO IGNIS MATERIALIS TORQUEAT ANIMAM RATIONALEM 774. Placita theologorum. 1) Aliqui contendunt daemones et ani­ mas in inferno cruciari, vel quatenus intentionaliter per speciem apprehen­ dunt ignem ut sibi nocivum, ut volunt S. A Ibertus M., S. Bonaventura et alii 8; vel quatenus ab igne, operante virtute divina, detinentur formaliter con­ tra suam voluntatem in uno loco definitive, et simul immutantur objective 1 Hom, in psalmum 28, η. 6; MG 2 9, 297. 2 Dial., lib. 4, c. 29; ML 77, 368. 3 Comp, theol., c. 179. ·* De per/, div., lib. 13, c. 30. 5 Div. Inst., lib. 7, c. 21; ML 20, 801. 0 Ita Hurter, De novissimis, n. 653. 7 De civ. Dei, lib. 20, c. 16; ML 41, 682. 8 S. Albertus M., In IV Sent., dist. 44, q. 2, a. 34; S. Bonaventura, In IV Sent., dist. 44, p 2, a. 3, q. 2. 484 DE NOVISSIMIS. Q. XLVI. DE INFERNO ac detinentur «in consideratione ignis intensa et perpetua», ut defendit Scotus *. 2) Alii dicunt ignem inferni, in quantum est instrumentum Dei, pro­ ducere in daemone vel anima qualitatem quamdam spiritualem doloriferam, qua spiritus crucientur. Ita Suarez, Silvester Maurus, Casajoana et alii1 2. 3) Juxta S. Thomam et thomistas generatim, ignis inferni, quatenus est instrumentum Dei, alligat sibi et detinet invite quasi in carcere dae­ mones et animas. «Anima enim, ait Angelicus, et quaelibet incorporalis substantia, quantum est de sui natura, non est obligata alicui loco, sed transcendit totum ordinem corporalium. Quod ergo alligetur alicui et de­ terminetur ad aliquem locum per quamdam necessitatem, est contra ejus naturam, et contrarium appetitui naturali; et hoc dico, nisi in quantum conjungitur corpori, cujus est forma naturalis, in quo aliquam perfectionem consequitur. Quod autem aliqua spiritualis substantia alicui corpori oblige­ tur, non est ex virtute corporis potentis substantiam incorpoream detinere, sed ex virtute alicujus superioris substantiae alligantis spiritualem sub­ stantiam tali corpori... et per hunc modum animae et daemones alligantur virtute divina in sui poenam corporeo igni... Et sic verum est, quod ignis ille, in quantum virtute divina detinet animam alligatam, agit in animam, ut instrumentum divinae justitiae; et in quantum anima apprehendit illum ignem ut sibi nocivum, interiori tristitia affligitur; quae quidem maxima est, cum considerat se infimis rebus subdi, quae nata fuit Deo per fruitio­ nem uniri» 3. Haec alligatio non solum est extrinseca detinens substantiam spiritua­ lem loco, sed etiam intrinseca impediens potentias ejusdem in ordine ad suas operationes. Ignis igitur infernalis, in quantum est instrumentum Dei, alligat sibi detinetque spiritum quasi in carcere rebus infimis subditum, atque retardat eum «ab executione propriae voluntatis, ne scilicet possit operari, ubi vult, et secundum quod vult» 4. Sententia Thomae est communior et magis mihi probatur. Velim tamen adjungere id, quod dicebat S. Augustinus, miris, scilicet, tamen veris modis spiritus ab igne corporeo in inferno torqueri 5. ARTICULUS VI UTRUM OMNES DAMNATORUM POENAE SINT IN INFERNO AEQUALES 775. Thesis I. Omnes poenae, quas damnati patiuntur in inferno, sunt certe gravissimae. Arg. 1) Ex S. Scriptura. De damnatis ait Isaias: Et claudeatur ibi in carcere6* . Et Sapiens: Videntes turbabuntur timore horribiliΊ. Dominus Jesus dicturus est reprobis in judicio: Discedite a me, ma­ ledicti, in ignem aeternum8. Maledictos vocat eos Dominus, quia exulantur a facie Dei, et mittuntur in ignem aeternum. In IV Seni., dist. 44, q. 2, n. 7, «Dico autem», sqq. 2 Suarez, De angelis, lib. 8, c. 14, n. 41 sq.; Silvester Maurus, Opus theol., t. I, q. 192, n. 30; Casajoana, De novissimis, c. I, a. 2, schol. 3 De anima, a. 21. Eadem repetit Contra gentiles, lib. 4, c. 90; De veritate, q. 26, a. 1; et Suppi., q. 70, a. 3. 1 S. Thomas, Suppi., q. 70, a. 3. Cfr. Joannes a S. Thoma, In I p., disp. 24, a. 3, qui de hoc profundissime agit. s De civ. Dei, lib. 21, c. 10; ML 41, 724. 8 Is., 24,-22. ’ Sap., 5, 2. 8 Matth., 25, 41. 1 ART. VI. AN POENAE IN INFERNO SINT AEQUALES 485 Dives Epulon postulat a Deo, ut Lazarus intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam suam L 2) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Sicut nullum gaudium re­ rum temporalium ex aliqua parte simile potest inveniri gaudio vitae aeternae, quam sancti accepturi sunt, ita nullus cruciatus poenarum temporalium potest sempiternis iniquorum cruciatibus comparari» 1 2. 3) Ex ratione. Gravitas poenae damni colligitur: a) Ex valore boni ■perditi, quod est Deus summe bonus ac infinite perfectus; b) ex amissa societate angelorum et sanctorum, quae post visionem beatificam beatitudincm accidentalem constituit; c) ex privatione amoenissimi loci, in quo caelites laudes Dei perpetuo canunt; d) ex amissione omnium bono­ rum, quae ad felicitatem hominis concurrunt. Gravitas autem poenae sensus dimetiri potest ex omnibus malis, quae damnatos torquent; hujusmodi sunt: ignis sempiternus, societas desperatorum, locus obscurissimus ac foetidus, vermis perpetuo rodens. Haec omnia gravissimas poenas in anima producere nemo negabit. 776. Thesis II. Non omnes damnati aequaliter puniuntur, sed unus altero gravius pro gravitate delictorum. Nota. Fuit «error quorumdam dicentium in futuro omnia praemia et poenas esse aequalia»3. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Auctor libri Sapientiae ait: Potentes autem potenter tormenta patientur... Fortioribus autem fortior instat crutiatio 4. Apostolus: Reddet unicuique secundum opera ejus 5. Et S. Joannes audivit vocem: Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum 6. 2) Ex Concilio Florentino. «Definimus, ait concilium..., illorum ani­ mas, qui in actuali mortali peccato vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas» 7. 3) Ex SS. Patribus. Origenes: «Si peccator sum, numquid eadem mihi erit poena, si semel peccavi, quae et si secundo et tertio, et si fre­ quentius peccem? Non ita erit, sed pro modo, et numero, et mensura peccati, etiam poenae quantitas metienda est... Mensura autem haec erit, quam sibi in hac vita unusquisque vel amplius peccando quae­ sierit» 8. S. Augustinus: «Nec dubitandum est quidem ipsas poenas, quibus cruciabuntur, qui regnum Dei non possidebunt, pro diversitate crimi­ num esse diversas, et alias aliis acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus peccatorum sint disparia. tormenta poenarum»9. 1 2 3 4 3 3 7 " " Luc., 16. 24. De caiechiz. rudib., c. 24, n. 45; ML 40, 342. S. Thomas, Contra gentiles, lib. 3, c. 142, in fine. Sap., 6, 7-9. Doni., 2, 6. Apec., 18, 7. Dei rato pro grueris: Denz-Bannw., 693. In Niim.. hom. 8; MG 12. 623. Contra Donat., lil> 4, e 19; MI. 43, 171. 486 DE NOVISSIMIS. Q. XLVII. DE PURGATORIO 4) Ex ratione. Ratio justitiae postulat, ut graviora peccata gra­ vius puniantur. Ergo peccatores inaequaliter punientur pro gravitate culparum E 777. Scholion I. Inaequalitas in poena damni et sensus. In utra­ que poena admittenda est inaequalitas. 1) Poena damni, quatenus est mera carentia visionis Dei, non ha­ bet diversitatem graduum; quia privationes totales non recipiunt magis et minus; est tamen major vel minor, in quantum procedit a majori vel minori aversione uniuscujusque a Deo per diversos gradus peccato­ rum. Damnati in inferno eo magis aversi erunt a Deo, quo gravius peccaverint, et eo magis capient poenam de amissione summi boni, quo magis ab eo elongati fuerint 12. 2) Poena etiam sensus erit major vel minor in damnatis juxta gra­ vitatem peccatorum, quatenus, qui magis peccaverint, intensius pu­ nientur. 778. Scholion II. De loco inferni. Certissime tenendum est infer­ num esse in loco quodam determinato, sed, ubi sit, nescimus. Unde S. Augustinus: «In qua mundi vel rerum parte futurus sit, hominum scire arbitror neminem, nisi forte cui Spiritus divinus ostendit» 34. Generatim conjiciunt auctores eum esse sub terra, sed melius est dicere cum S. Joanne Chrysostomo: «Ne ergo quaeramus, ubinam sit, sed quomodo illam (gehennam) fugiamus» '1. QUAESTIO XLVII DE PURGATORIO ARTICULUS I UTRUM EXSISTAT PURGATORIUM 779. Purgatorium, sic dictum quia in eo purgantur animae, est locus, in quo animae justorum cum aliquo poenae temporalis debito ex hac vita migrantes, patiendo purificantur. Accurate recolenda sunt, quae superius 5 circa remissionem culpae et poenae peccati diximus. Culpa et poena aeterna remittuntur per sa­ cramenta Ecclesiae vel etiam per actum doloris; et poena temporalis vel in ipsis sacramentis ac contritione, si dolor sit intensus, vel per dolorem et poenitentiam satisfactoriam, aut etiam per indulgentias, in quibus merita satisfactionesque Christi et sanctorum applicantur ani­ mae ad remissionem poenae temporalis. Qui ex hoc mundo decedunt in peccato mortali, sepelientur in infer­ Cfr. S. Thomas, Contra gentiles, lib. 3, c. 143. Cfr. Salmantioenses, De vitiis et peccatis, disp. 18, n. 18; Pesch, De novissi­ mis, n. 645; et Katschthaler, De regni div. consummat., n. 80. 3 De civ. Dei, lib. 20, c. 16; M L 41, 682. 4 In Rom., hom. 31, n. 5; MG 60, 674. 5 De indulgentiis, n. 521. 1 2 ART. 1. UTRUM EXSISTAT PURGATORIUM 487 no; qui in peccatis venialibus non remissis, liberantur a culpa veniali per actum doloris, quem probabilius emittent statim post separationem a corpore; qui cum debito poenae temporalis pro peccatis mortalibus vel venialibus quoad culpam remissis, indigent purgatione. Ubi purga­ buntur? En quaestio. 780. Errores. 1) Nestoriani saeculo iv, albigenses, petrobrusiani et waldenses saeculo xn, et hussitae saeculo xv, exsistentiam purgatorii ne­ gaverunt. 2) Deinde infensissimi hujus doctrinae hostes fuerunt novatores sae­ culi XVI. Lutherus, licet sibi inconstans in hac parte fuerit, anno 1537 scribebat: ♦Purgatorium et quidquid ei solemnitatis, cultus et quaestus adhaeret, mera diaboli larva est x. Calvinus vehementius adhuc in hoc dogma invehitur dicens: *Cum ex multis blasphemiis constructum sit purgatorium... Clamandum ergo non modo vocis, sed gutturis et laterum contentione, purgatorium exitiale esse commentum, quod Christi crucem evacuat» s. Veteres protestantes Luthero et Calvino subscripserunt. Hodierni protestantes, licet locum expiationis generatim admittant, no­ men purgatorii rejiciunt. 781. Thesis. Exsistit purgatorium, in quo animae justorum pur­ gantur. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. Celebris est locus libri II Machabaeoruin, in quo dicitur, quod Judas, jacta collatione, duodecim millia drach­ mas argenti misit Jerosolymam, ojferri pro peccatis mortuorum sacri­ ficium, bette et religiose de resurrectione cogitans (nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis), et quia considerabat, quod hi, qui cum pietate dormitionem acce­ perant, optimam haberent repositam gratiam. Sancta ergo el salubris est cogitatio pro dejunctis exorare, ut a peccatis solvantur 3. Judae Machabaeo auctorique sacro persuasum fuit: a) Purgatorium exsistere, in eoque detineri eos, qui pie, id est in gratia Dei, mortui sunt, sed habent aliquid Deo solvendum; et b) animas dejunctorum in eo detentas suffragiis fidelium posse juvari, quia salubre esse cogitabant pro peccatis exorare, ut a peccatis solverentur. Christus Dominus ait: Quicumque dixerit verbum contra Filium homi­ nis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remit­ tetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futino*. In his verbis supponebat Christus aliqua peccata saltem quoad aliquid remitti post mortem. Hunc locum exponens recte ait S. Augustinus: «Neque enim de qui­ busdam veraciter diceretur, quod non his remittatur neque in hoc saecu­ lo neque in futuro, nisi essent (aliqui), quibus, etsi non in isto, tamen remittetur in futuro» ®. 2) Ex Concilio Tridentino. Docuerunt Patres «purgatorium esse, 1 2 3 4 Ait. smalcaldici, p. 2, c. 2, Inst., lib. 3, c. 5, n. 6. II Machah., 12, 43-46. Matth., 12, 32. Decii·. Dei., lib. 21, c. 24, §9. n. 2; MI. 738 488 DE NOVISSIMIS. Q. XLVJI. DE PURGATORIO animasque ibi detentas fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili altaris sacrificio juvari»1. 3) Ex SS. Patribus. S. Cyprianus: «Aliud (est) pro peccatis longo dolore cruciatum emundari et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione’ (martyrii) purgasse»1 2. S. Gregorius Nyssenus: «Post exitum e corpore cognoscens virtutis discrimen a peccato, non... poterit participare divinitatem, nisi ignis purgatorius maculam animo immixtam purgaverit»34 . 4) Plura monumenta archaeologica, in quibus animae in purgatio­ ne ignis exhibentur; inscriptiones sepulcrales, in quibus refrigerium pro animabus defunctorum postulatur; liturgiae omnium ecclesiarum, in qui­ bus regulae et ordo de suffragiis faciendis traduntur, probant exsisten­ tiam purgatorii. 5) Ex ratione. Plures animae justae, etsi a peccatis mortalibus liberae sint, cum debito poenae temporalis de hoc inundo exeunt. Sed nihil inquinatum nec debitis onustum intrabit in regnum caelorum. Ergo oportet dari locum, in quo hujusmodi animae mundentur1. ARTICULUS II QUID PATIANTUR ANIMAE IN PURGATORIO 782. Thesis I. Animae in purgatorio patiuntur poenam damni seu dilationis gloriae et poenam sensus. Pars l.a riae. Patiuntur poenam damni seu dilationis glo­ Arg. Omnes animae justae, quibus aliquid est Deo solvendum, vix separantur a corporibus, cognoscunt se ad perpetuam Dei visionem de­ stinari, sed in via, quousque totum debitum solvant, detineri. De hac autem detentione, quae simul est privatio Dei et dilatio gloriae, vehe­ menter tristantur. Ergo patiuntur poenam damni. Optime tamen animadvertunt Salmanticenses hanc esse poenam da­ mni secundum quid, quia poena damni simpliciter causatur per aversio­ nem perpetuam, quae est in damnatis 5. Hanc dilationem gloriae ultro acceptant animae purgatorii, quia perfecte cognoscunt eam deberi negligentiis, quas ipsae commiserunt, et a Deo sapientissime ordinari. 1 Sess. 25, Decret, de purgatorio; Denz-Bannw., 983. Cfr. Benedictus XII, Const. Benedictus Deus; Denz-Bannw., 530; Concilium Florentinum. Decreto pro graecis; Denz-Bannw., 693. 2 Ep. louitl Antonianum, n. 20; ML 3, 811. 3 Orat, de mortuis; MG 56, 525; Joumel, 1061. 4 Cfr. Liberius a Jesu, Controversiae, t. 1. fol. 131 sqq. ’ Salmanticenses, De vitiis et peccatis, disp 18, n. 6. Cfr. Liberius a Jesu Controversiae, t. 1, fol. 217 sqq. ART. Π. QUID PATIANTUR ANIMAE IN PURGATORIO Pars 2.a 489 Patiuntur poenam sensus. Debitum temporale debetur animae ob inordinatam conversionem ad creaturas. Aequum autem est, ut inordinata conversio ad creaturas puniatur poena sensus. Unde animae in purgatorio purificantur poena sensus. 783. Thesis II. Poenae purgatorii acerbissimae sunt. Arg. Animae purgatorii ardenter amant Deum, summum bonum, et vehementer desiderant eum possidere, et nihilominus ab eo possi­ dendo retardantur, imo et subjiciuntur poenae sensus, quae praecipue causatur ab igne. Absentia autem ab objecto perfectissimo ac vehe­ menter amato est poena damni gravissima, sicut poena ignis est acer­ bissima. Ergo poenae purgatorii sunt acerbissimae. 784. Scholion I. Quoad gradus acerbitatis poenarum, quas animae patiuntur in purgatorio, non una est theologorum sententia. 1) Poena damni purgatorii est certe acerbior qualibet poena hujus vitae, quia,'ut bene arguit S. Thomas, «quanto... aliquid magis deside­ ratur, tanto ejus absentia est molestior. Et quia affectus, quo deside­ ratur summum bonum, post hanc vitam in animabus sanctis est inten­ sissimus, quia non retardatur affectus mole corporis, et etiam quia terminus fruendi summo bono jam advenisset, nisi aliquid impediret, ideo de rei tardatione maxime dolent»1. 2) Quantum ad poenam sensus, aliqui auctores benignius, alii seve­ rius loquuntur. Aliqui dicunt dari in purgatorio poenam sensus, quae sit acerbior omni poena hujus mundi, sed non quamlibet poenam sensus purgatorii excedere in gravitate omnes poenas hujus vitae. Ad rem S. Bonaven­ tura: «Poena purgatorii gravior est omni temporali poena... Sane tamen hoc intelligendum, ut generaliter poena illa sit major ista... non quia minima sit major maxima in hoc genere, sed quia maxima in illo gene­ re major sit maxima in hoc genere» 1 2. S. Bonaventuram sequuntur S. Bellarminus, Suarez et alii 3. Alii volunt quamlibet etiam minimam purgatorii poenam esse acer­ biorem poena maxima hujus mundi. Ita defendit S. Thomas dicens: «Similiter etiam, cum dolor non sit laesio, sed laesionis sensus, tanto aliquis magis dolet de aliquo laesivo, quanto magis est sensitivum; unde laesiones, quae fiunt in locis maxime sensibilibus, sunt maximum dolo­ rem causantes. Et quia totus sensus corporis est ab anima, ideo, si in ipsam animam aliquod laesivum agat, de necessitate oportet quod ma­ xime affligatur. Quod autem anima ab igne corporali patiatur, hoc ad praesens supponimus... Et ideo oportet, quod poena purgatorii quan­ tum ad poenam damni et sensus excedat omnem poenam istius vitae» 4. 1 tn IV Sen!., dist. 21, q. 1, a. I, sol. 3. Cfr. Suarez, De poenitentia, disp. 46, sect. 3, n. 1. 2 In IV Sent., dist. 20, p. 1, a. un., q. 2. 3 S. Bellarminus, De purgatorio, lib. 2, c. 14; Suarez, De poenitentia, disp. 46, sect 3, n. 7. 4 Iu IV Sint , dist. 21, q I, a, I, sol. 3. DE NOVISSIMIS. Q. XXVII. DE PURGATORIO 490 Haec sententia S. Thomae, quam sequuntur plures theologi, videtur fundari in doctrina S. Augustini dicentis: «Gravior tamen erit ille ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita» >. 785. Scholion II. Poenae purgatorii, quantumvis graves, fiunt to­ lerabiles, quia animaq sunt confirmatae in gratia, et securae de sua sa­ lute aeterna. 1) Confirmatae sunt in gratia et nequeunt amplius peccate, quia gra­ tiam finalem conjunxerunt cum morte, et sunt extra statum merendi vel demerendi1 2. Unde merito damnata est propositio 39 Lutheri sic expressa: «Animae in purgatorio peccant sine intermissione, quamdiu quaerunt requiem, et horrent poenas»3. 2) Sunt securae de sua salute aeterna, quia certe cognoverunt sen­ tentiam judicis in judicio particulari. Jure damnata est a Leone X pro­ positio 38 Lutheri, quae dicebat: «Animae in purgatorio non sunt se­ curae de. earum salute» 4. 786. Scholion III. Causa praecipua poenae sensus in purgatorio est ignis corporeus. Graeci schismatici negant ignem esse in purgatorio, et pauci ex ca­ tholicis dubitant, an ibi sit verus ignis corporeus. Sed S. Scriptura affirmare videtur: S. Cyprianus, S. Augustinus, S. Gregorius, S. Isidorus hispalensis, aliique Patres diserte loquuntur de igne purgatorii 5* ; et scholastici omnes defendunt animas in purga­ torio vero et corporeo igne torqueri ®. Hunc ignem esse praecipuam causam doloris sensus in purgatorio docet constans fidelium traditio et communis theologorum sententia. Ita intelligenda videntur verba Apostoli: Ipse autem salvus et it, sic tamen quasi per ignem 7. 787. Corollaria. 1) Poenae in purgatorio sunt inaequales. Deus enim exigit majorem poenam iis, qui majori debito onusti e vita mi­ grarunt. Haec inaequalitas attenditur penes acerbitatem, quatenus ali­ qui intensiores poenas eadem duratione ferunt, et penes durationem, quatenus aliqui magis, alii minus in purgatorio detinentur. 2) Nemo scit quantum illae poenae durabunt. Hoc unum nobis con­ stat illas esse temporales, et ultra diem judicii non protractum iri. In die judicii reprobi in supplicium aeternum et justi ibunt in vitam aeternam8. 3) Qui in die judicii justi reperientur, purgabuntur juxta S. Thomam a poena temporali, si quam debent, per ignem conflagrationis universi9. In psalm. 37, n. 3; ML 36, 397. Cfr. S. Bonaventura, In IV Sent., dist. 26, dub. 6. 3 Prop. 39; Denz-Bannw., 779. 1 Prop. 38; Denz-Bannw., 778. ·' S. Cyprianus, Ep. 10, n. 20; Mt 3, 811; S. Augustinus. In ps. 37, enarrat. 3; ML 36, 397: S. Gregorius M., Dial., lib. 4, c. 39; ML 77, 397; S. Isidorus Hisp., De ord. creat , e. 14, n. 12; ML 83, 950. ° Cfr. S. Bellarminus, De purgatorio, lib. 2, c. 11; et Liberius a Jesu, Contro­ versiae, t. 1, fol. 208 sqq. 7 I Cor., 3, t5. 8 Matth , 25, 46. Cfr. S. Augustinus, De civ. Dei, lib. 21, c. 16; ML 41, 73t. 9 In IV Sent., dist. 47, q. 2, a. 3, sol. 2 ad 5. 1 2 ART. HI. A QUIBUS MACULIS MUNDENTUR ANIMAE IN PURGATORIO 491 4) «De loco purgatorii, ait Angelicus, non invenitur aliquid expres­ se determinatum in Scriptura, nec rationes possunt ad hoc efficaces induci. Tamen probabiliter, et secundum quod consonat magis sancto­ rum dictis et revelationi factae multis, locus purgatorii est duplex: Unus secundum legem communem; et sic locus purgatorii est locus in­ ferior, inferno conjunctus, ita quod idem ignis sit, qui damnatos cru­ ciat in inferno, et qui justos in purgatorio purgat, quamvis damnati, secundum quod sunt inferiores merito, et loco inferiores ordinandi sunt. Alitis est locus purgatorii secundum dispensationem; et sic quandoque in diversis locis aliqui puniti leguntur, vel ad vivorum instructionem, vel ad mortuorum subventionem, ut viventibus eorum poena innote­ scens, per suffragia Ecclesiae mitigaretur»'. ARTICULUS III A QUIBUS MACULIS MUNDENTUR ANIMAE IN PURGATORIO' 788. Status quaestionis. Anima, quae separatur a corpore sine ulla culpa mortali vel veniali, et sine debito poenae temporalis, mox in cae­ lum recipitur. E contra, quae in peccato mortali exit e corpore, illico damnatur. Sed aliquae animae migrant e vita sine ulla culpa mortali vel ve­ niali, cum debito tamen poenae temporalis pro peccatis quoad culpam remissis relictae; aliae cum peccatis venialibus quoad culpam non re­ missis et cum debito poenae temporalis his venialibus aliisque peccatis jam remissis debitae, et recipiuntur in purgatorium poenis acerbissimis purgandae. Quaeritur hic, quomodo peccata venialia et poenae temporales in purgatorio extinguantur. 789. 1. Remissio culpae venialis. Quoad remissionem peccato­ rum venialium diversi diversimode opinati sunt: 1) Gravissimus Alensis existimat peccata venialia, quae homo ju­ stus habet in articulo mortis, remitti quoad culpam in ipsa vita per gratiam finalem. «Deletur ergo, ait, veniale illud, de quo quaeritur in praesenti... a gratia finali... Cum ad hoc devenitur, quod anima solvitur a carne cum finali gratia, fit anima spiritualis et libera ab illa servi­ tute... Existimo tamen, quod si maneret in actuali voluntate peccati (venialis) in morte, quod illa placentia jam progressa esset in contem­ ptum, et jam esset peccatum mortale, et quod (anima) damnaretur»12. Duo hic docet Alensis: a) Peccata venialia, quibus homo afficitur in vita, per gratiam finalem sine actu caritatis vel poenitentiae mo­ lientis remitti in articulo mortis, et hoc caret fundamento, quia gratia finalis non est nisi ipsa gratia praecedens continuata, quae certe non acquirit virtutem remittendi peccata, qua prius carebat; b) affectum hominis ad peccatum veniale in articulo mortis progredi in contem1 » In /I '«-iu , .I1.1 . i, q i, a. i, sol. 2. Cfr. Mazzolla, De Deo creante, n. 1349. /I p , q 14, m n, H. ' 492 DE NOVISSIMIS. Q. XLVII, DE PURGATORIO ptum gravem et evadere peccatum mortale, et hoc contradicit rationi theologicae, juxta quam affectus ad veniale peccatum nullatenus po­ test importare gravem contemptum. Venialia enim nunquam, obstant gratiae 1. 2) Alii censent culpam peccati venialis remitti in purgatorio pedetentim, id est, «per actum caritatis et patientiae continuatum illo tem­ pore, quo veniale punitur». Ita Sotus 12. In hac sententia tantum durat culpa venialis in purgatorio, quantum ejus poena. 3) S. Thomas et cum eo plures’ theologi docent iis, qui peccato veniali affecti moriuntur, culpam venialem remitti per actum caritatis statim post mortem seu in primo instanti, quo sunt in purgatorio. Voluntaria enim acceptatio poenarum purgatorii est virtuâlis retracta­ tio peccati venialis 3. Haec videtur verior sententia. «Quandoque contingit, ait Angelicus, quod aliqui in ipsis actibus peccatorum venialium, vel in proposito venialiter peccandi, occupan­ tur somno vel aliqua passione auferente usum rationis, et praeveniun­ tur morte, antequan· possint habere usum rationis. Quibus manifestum est, quod in hac vita peccata venialia non dimittuntur, et tamen propterea non impediuntur perpetuo a vita aeterna, ad quam nullo modo perveniunt, nisi omnino immunes ab omni culpa effecti. Et ideo opor­ tet dicere, quod venialia remittuntur eis post hanc vitam etiam quan­ tum ad culpam, eo modo quo remittuntur in hac vita; scilicet per actum caritatis in Deum, repugnantem venialibus in hac vita commissis. Quia tamen post hanc-vitam non est status merendi, ille dilectionis motus in eis tollit quidem impedimentum venialis culpae, non tamen meretur absolutionem vel diminutionem poenae, sicut in hac vita»4. 790. II. Remissio poenae temporalis. Poena temporalis, pecca­ tis tam mortalibus quam venialibus remissis debita, duplici modo extinguitur in purgatorio: 1) suffragiis fidelium, ut dicemus infra; 2) solu­ tione debiti paulatim per viam satispassionis, quando anima suffert poenas purgatorii. Nam «quicumque est debitor alicujus, per hoc a debito absolvitur, quod debitum solvit. Et quia reatus nihil est aliud quam debitum poenae, per hoc quod aliquis poenam sustinet, quam debebat, a reatu absolvitur; et secundum hoc poena purgatorii a reatu purgat» 5. ARTICULUS IV UTRUM ANIMAE PURGATORII SUFFRAGIIS VIVORUM JUVARI POSSINT 791. Status quaestionis. Suffragium pro defunctis est auxilium, quod animabus purgatorii conferimus, ut eorum reatus citius extinguatur. Cfr. S. Thomas, In IV Sent., dist. 21, q. i, a. 2, sol i In IV Sent., dist. 15, q. 2, a. 2, «Hoc tamen». 3 Cfr. Liberius a Jesu, Controversiae, t. 1, fol. igo. 4 De malo, q. 7, a. 11. Cfr Salmanticenses, De poenitentia, q. 87, a 4, n 6 sq comment. 5 In IV Sent., dist. 21, q. 1, a. 3, sol. 2. 1 2 ART. IV. AN ANIMAE PURGATORII SUFFRAGIIS VIVORUM JUVARI POSSINT 493 792. Errores, i) Aerius olim, sacerdos armenus et haeresis arianae acerrimus propugnator, dicitur negasse exsistentiam purgatorii, sed verius videtur negasse tantummodo suffragia pro defunctis *. 2) Calvinus ajebat: «Ante mille et trecentos annos usu receptum fuit, ut precationes fierent pro defunctis. Omnes in errorem abrepti sunt. Dico in eo aliquid humani passos esse, ideoque ad imitationem trahendum non esse, quod fecerunt') 12. 793. T1IESIS. Animae purgatorii suffragiis vivorum juvantur. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Auctor libri II Machabaeorum expres­ se adserit sacrificia oblata esse pro mortuis, et addit: Sancta ergo et salubris est cogitatio pro delimetis exorare, ut a peccatis solvantur 3. 2) Ex Concilio Tridentino. Sancta synodus docet «purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili altaris sacrificio, juvari» 4. 3) Ex SS. Patribus. Tertullianus: «Oblationes pro defunctis an­ nua die facimus» 5. S. Cyrillus hierosolymitanus: «Deinde (oramus) et pro defunctis san­ ctis patribus..., maximum hoc credentes adjumentum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur» 6. S. Augustinus: «Habet ecclesiastica disciplina, quod fideles nove­ runt, cum martyres eo loco recitantur ad altare Dei, ubi non pro ipsis oretur, pro caeteris autem commemoratis defunctis oratur» 7. 4) Ex documentis Ecclesiae. In Constitutionibus apostolicis legi­ tur: Oremus «pro fratribus nostris, qui in Christo requieverunt, ut ho­ minum amans Deus, qui animam defuncti suscipit, ei remittat omne peccatum... et collocet eum in regione piorum» 8. 5) Id liquido demonstrant inscriptiones coemeteriorum, in quibus le­ guntur orationes pro. defunctis, ,et exhortationes, ut suffragia fiant pro ipsis 9. 794. Scholion I. Quibus suffragiis juventur animae purgatorii: 1) Animae defunctorum juvantur imprimis indulgentiis, in quibus Christi sanctorumque merita ac satisfactiones applicantur defunctis, et ita solvitur Deo debitum temporale, quod defuncti habent coram Deo, ut diximus supra. 2) Deinde efficaciter prodest defunctis sanctum sacrificium mis­ sae, quod vere esse propitiatorium et prodesse defunctis, probavimus superius. 3) Orationes, eleemosynae, poenitentiae, aliaque bona opera pro­ sunt defunctis, et abbreviant eorum poenas. 1 Cfr. Katschthaler, De regni divini consummatione, n. 84. Inst., lib. 3, c. 5, n. 10. II Machab., 12, 46. Sess. 25, Decret, de purgatorio; Denz-Bannw., 983. * De corona militis, c. 3; ML 2, 99. Catcch., 23, 9; MG 33, 1116. Serm. 159, n. 1; ML 38, 868. Consi apostolicac, lib. 8, c. 41: MG 1, 1143. " Cfr Maruoohl, Manuale di archeologia cristiana, p. 3, c. 1 sqq.; et p. 4, c. 2 sqq. 2 2 * s “ Ί “ 494 DE NOVISSIMIS. Q. XLVII. DE PURGATORIO 795. Scholion II. Haec suffragia diversimode prosunt dejunctis: 1) Missae sacrificium, utpote infiniti valoris, habet vim propitiatoriam et impetratoriam ex opere operato, ut poenae temporales ani­ marum purgatorii extinguantur vel diminuantur. 2) Opera poenalia, ad quae reducuntur indulgentiae1, juvant ani­ mas per viam satisfactionis vicariae, et solvunt Deo, quantum animae purgatorii satispati debent. Disputatur, an hujusmodi satisfactio vi­ caria prosit defunctis ex justitia, an ex pura Dei liberalitate. Suarez et Liberius a Jesu 123 merito defendunt opera poenalia, quae vim satisfactoriam habent, prodesse defunctis ex justitia, supposita promissione Dei acceptandi satisfactiones vivorum. 3) Orationes vivorum prosunt defunctis per modum impetrationis, movendo Deum, ut Christi sanctorumque merita ac satisfactiones appli­ cet defunctis 8. 796. Scholion III. De offerentibus suffragia: 1) Beati, qui sunt in caelo, et praesertim beata Virgo Maria, im­ petrant a Deo liberationem animarum purgatorii. Ecclesia saepe rogat Deum, ut «intercedentibus omnibus sanctis» velit animas a purgatorio liberare. 2) Omnes, etiam peccatores, possunt suffragia offerre per modum impetrationis, et rogare Deum, ut cum defunctis misericorditer agat. 3) Justi, qui sunt in hac vita, possunt facere suffragia per modum satisfactionis vicariae, et juvare defunctos operibus, quae eis prosint tum opere operato tum opere operantis. 4) An peccatores possint juvare mortuos operibus satisfactoriis, distinguendum est: possunt cos juvare operibus satisfactoriis, quae ha­ beant vim ex opere operato vel quasi ex opere operato, ut sunt Sacrifi­ cium missae, indulgentiae, etc.; non vero operibus, quae solum vim habeant ex opere operantis, nisi agant ut minister publicus nomine Ec­ clesiae, vel ut instrumentum alterius principaliter agentis. 797. Scholion IV. Quibus prosint suffragia: 1) Suffragia per modum impetrationis possunt prodesse omnibus, qui sunt in purgatorio, baptizatis et non baptizatis. Orationes enim pro omnibus fiunt. 2) Omnia suffragia prosunt fidelibus defunctis baptizatis. 3) Disputatur, an missae sacrificium prodesse queat defunctis non baptizatis. 1 Indulgentiae dicuntur ad opera poenalia reduci, quia in indulgentiis appli­ cantur satisfactiones seu opera laboriosa Christi et sanctorum, quae sunt in the­ sauro Ecclesiae. Cfr. S. Bellarminus, De purgatorio, lib. 2, c. l6. 2 Suarez, De poenitentia, disp. 48, sect. 6, n. 4; Liberius a Jesu, Controversiae, tr. 2, p. 4, controv. 7. n. S sqq. 3 Cfr. Lugo, De poenitentia, disp. 24, n. 20. ART. I. UTRUM EXSISTAT PARADISUS SEU CAELUM 495 QUAESTIO XLVIII DE PARADISO ARTICULUS I UTRUM EXSISTAT PARADISUS SEU CAELUM 798. I. Paradisus primo dictus est amoenissimus ille locus, in quo creavit et posuit Deus primum hominem. Fuit revera locus deliciarum, in quo homo vitam duxisset felicem, si statum innocentiae servare vo­ luisset. Ex hoc conceptu deliciarum translatum est nomen ad significandum locum et statum beatitudinis, in quo sancti deliciis sempiternis coram Deo affluent. Alio nomine vocatur caelum, quod licet in Scripturis non semel aerem, nubes, ac firmamentum indicet, saepius tamen paradisum seu locum beatitudinis sempiternae significat, adeo ut caelum seu -paradi­ sus in usu ecclesiastico sit locus, in quo beati Deum intuitive vident, et deliciis fruentur sempiternis. Quaestio est, utrum caelum exsistat, et quomodo in eo beati erunt felices. 799. II. Errores, i) Gentiles, qui doctrinas revelationis primitivae amiserant, et revelationem mosaicam penitus ignorabant, fingebant campos elysios, in quibus homines voluptate sensuali credebant fore felices. 2) yiahumedani pariter totam felicitatem hominis reponebant in vo­ luptatibus carnalibus *. 3) Almaricus, ineunte saeculo xin, negabat caelum esse locum deter­ minatum, sed unumquemque esse felicem per Dei in se ipso cognitionem 12. 4) Maierialistae, spiritistae, rationalistae, aliique increduli, diversis du­ cti rationibus, negant caelum exsistere hominemque in eo esse beatum. 800. Thesis. Exsistit caelum seu paradisus, in quo animae justo­ rum defunctorum plene purgatae vident intuitive Deum, ut est in se. Pars l.a Exsistit caelum. Arg. 1) Omnes S. Scripturae paginae testantur esse caelum, in quo habitant Deus, angeli et sancti. Christus nos orare docuit: Pater noster, qui es caelis 34. Angeli dicuntur semper videre in caelis faciem Patris*. Et nos aedificationem ex Deo habemus, domum non manufa­ ctam, aeternam in caelis 5. Unde caelum est praeclarissimum Dei opus et splendidus locus, in quo ipse cum angelis et sanctis habitat in perpe­ tuas aeternitates. 1 Koran, Sura 18, n. 32; Sura 37, n. 49 sqq.; Sura 38, n. 53; Sura 78, n. 32. 2 Clr. Gotti, Theolog. schol., tr. 16, q. 6, dub. 1. 3 Matth, 6, 9. 4 Matth , 18. 10. 5 // Cor., 5. 1 DE NOVISSIMIS. Q. 496 xlviu. de paradiso. 2) Tota traditio Christiana semper tenuit caelum esse habitaculum Dei, sedem immensae majestatis, et receptaculum sanctorum. 3) S. Thomas: «Quamvis... animabus post mortem non adsignentur aliqua corpora, quorum sint formae vel determinati motores, de­ terminantur tamen eis quaedam corporalia loca per congruentiam quam­ dam secundum gradum dignitatis earum, in quibus sint quasi in loco, eo modo, quo incorporalia esse possunt in loco, secundum quod magis vel minus accedunt ad primam substantiam, cui locus superior per con­ gruentiam deputatur, scilicet Deum, cujus sedem caelum Scriptura esse denuntiat ps. 102, 19; Is., 66, 1. Et ideo animas, quae sunt in partici­ patione perfecta deitatis, iri caelo esse ponimus» 1. Pars 2.a Animae justorum defunctorum plene purga­ tae statim in caelo vident Deum intuitive, ut est in se. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus in cruce ait ad latronem: Ho­ die mecum eris in paradiso 1 2. Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem fa­ de ad fadept 3. S. Joannes: Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quo­ niam videbimus eum. sicuti est4. 2) Ex documentis Ecclesiae. Benedictus XII ait: «Definimus, quod animae... in quibus nihil purgabile fuit... mox post mortem suam... fuerunt, sunt et erunt in caelo caelorum regno et paradiso... et vident divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali» 56 . 3) Ex Concilio Florentino. «Definimus... illas (animas)... quae... sunt purgatae, in caelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfe­ ctius» e. 4) Ex SS. Patribus. S. Irenaeus: «Hoc concedit (Deus) iis, qui se diligunt, id est, videre Deum»7. Nota. De visione Dei plura diximus in tractatu Dc Deo uno, q. 12, n. 163 sqq,, et qui velit ampliorem de his rebus notionem habere, potest illa accurate conferre. ARTICULUS II UTRUM DEUS IN CAELO SIT BEATITUDO ANIMAE 801. Status quaestionis. 1) Beatitudo juxta Boetium est: Sta­ tus omnium bonorum aggregatione perfectus 8; et juxta S. Thomam: Bo­ num perfectum, quod totaliter quietat appetitum 9. 1 2 3 4 s 6 7 8 9 Suppi., q. 69, a. i. Luc., 23, 43. I Cor., 13, 12. I Joan., 3, 2. Const. Benedictus Deus, 29 Jan. 1336; Denz-Bannw., 530. Decretum pro graecis; Denz-Bannw., 693. Adv. haer., lib. 4, c. 20, n. 5; MG 7, 1035. De consolat, philosoph , lib. 3, pros. 2; ML 63, 724. I-II, q. 2, a. 8. ART. II. AN DEUS IN CAELO SIT BEATITUDO ANIMAE 497 2) Beatitudo hominis dicitur naturalis, si consideretur ejus ordo naturalis, et consistit in aliquali Dei possessione mediis naturalibus ac­ quisita; vel supernatural is, si attendatur ejus ordo supernaturalis, et consistit in plena Dei possessione auxiliis gratiae obtenta. Loquimur de hominis beatitudine supernaturali. 3) Potest esse objectiva vel formalis. Beatitudo objectiva est ipsum summum bonum, alios efficiens beatos, nempe Deus; et formalis dicitur beatitudinis objectivae consecutio seu Dei summe boni possessio. 4) Una est essentialis, quae consistit in ipsa Dei visione intuitiva, alia accidentalis, quae importat gaudia beatitudini essentiali superaddita. De beatitudine objectiva in praesenti et de formali in sequenti dis­ serendum est. 802. Errores, i) Voltairius impie dixit non dari summum bonum, quod ita plene hominem delectet, ut aliis delectabilius frui nequeatl. 2) Epicurus felicitatem hominis posuit in voluptate, ut videtur, cor­ poris; et ob id solum praecepit virtutem colere, ut plenius voluptate affi­ ceretur 12. 3) Stoici existimabant suminum bonum atque felicitatem hominis consistere in virtute, sicut summum malum dicebant esse vitium. 4) Antiqui philosophi juxta S. Augustinum «invenire conati sunt quid efficiat hominem beatum3, et ita divisi sunt, ut de hoc «Marcus Varro... ad ducentas octoginta sectas, non quae jam essent, sed quae esse possent, adhibens quasdam differentias, facillime perveniret» 4. Unde Heraclitus, De­ mocritus, Pyrrho, Anaxagoras, Pythagoras, Aristoteles, et alii totidem bona excogitarunt, in quibus felicitatem hominis perfectam reponerent. Alii beatitudinem in divitiis, alii in honoribus, alii in gloria et fama, alii in potestate, alii in voluptate, alii reposuerunt in virtute. Sed omnes decepti sunt. 803. Thesis. Beatitudo hominis objectiva in solo Deo consistit. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Auctor Ecclesiastes omnia relaturus, quae possent homini placere, ait: Vanitas vanitatum... et omnia vanitas 5. S. Joannes: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum6* . Usu autem loquendi Scripturae vita aeterna est beatitudo. 2) Ex documentis Ecclesiae. Benedictus XII ait: «Auctoritate apo­ stolica definimus, quod... animae sanctorum omnium... vident divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali... quodque sic videntes... sunt vere beatae et habent vitam et requiem aeternam·»1. 3) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Ut vita carnis anima est, ita beata vita hominis Deus est» 8. Rursum: «Fecisti nos (Domine) ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te» ®. 1 Diet, philosoph., art. «Bien» (souverain). «Le souverain bien et souverain mal sont des chimères». 2 Cfr. S. Thomas, Contra gentiles, lib. 3, c. 27. 3 De civ. Dei, lib. 19, c. 1; ML 41, 621. 4 S. Augustinus, De civ. Dei, lib. 19, c. 1; ML 41, 621. 5 Eccles., i, 2. 11 Joan , 17, 3. ’ Constit. Benedictus Detis, 29 Jan. 1336; Denz-Bannw., 530. * De civ. Dei, lib. 19, c. 26; ML 41. 656. " Confess., lib 1, c. I, n. 1; ML S2, 661. 32 DE NOVISSIMIS. Q. XLVIII. DE PARADISO 49« 4) Ex ratione S. Thomae. «Beatitudo est bonum perfectum, quod totaliter quietat appetitum... Objectum àutem voluntatis, quae est appe­ titus humanus, est universale bonum, sicut objectum intellectus est universale verum. Ex quo patet quod nihil potest quietare voluntatem hominis nisi bonum universale, quod non invenitur in aliquo creato, sed solum in Deo; quia omnis creatura habet bonitatem participatam» *. Ergo beatitudo objectiva hominis in solo Deo consistit. ARTICULUS III AN BEATITUDO FORMALIS HOMINIS CONSISTAT IN ALIQUA OPERATIONE 804. Status quaestionis. Beatitudo formalis hominis consistit in adsecutione et possessione beatitudinis objectivae seu Dei, Deum au­ tem adsequimur per unionem perfectam cum ipso. Hinc quaeritur, quae sit animae humanae cum Deo unio perfecta. 805. Placita theologorum, i) Henricus Gandavensis1 2, quamvis ex­ cusetur a Vazquez 3, docuisse videtur beatitudinem formalem hominis con­ sistere in illapsu Dei in animam beati, seu in operatione speciali, qua Deus intime operatur in anima, eamque conservat. 2) S. Bonaventura docet beatitudinem formalem importare habitum simul et actum, seu «habitum ut actum sive in actu» 4, principaliter tamen dicere habitum et deiformitatem. 3) .Multo communius docent theologi beatitudinem formalem animae consistere in actuali operatione. Ita S. Thomas, omnes thomistae, et ex extraneis fere omnes 5* . 806. T HESIS. ratione. Beatitudo formalis hominis consistit in actuali ope­ Arg. 1) 5. Scriptura, quoties adserit nos futuros esse in caelo bea­ tos, dat rationem, quia videbimus Deum, sicuti est e. 2) Aristoteles, licet gentilis, loquendo de beatitudine naturali, quae­ rit, «anne summum bonum in possessione, an in usu positum esse pute­ mus; itemque in habitudine, an in energia sive actione». Et respondit illud consistere in actione. «Accidere enim potest, ut habitus bonus, qui insit, nihil boni efficiat; verbi gratia in illo qui dormit, aut qui alio aliquo modo otiosus ac feriatus est. De energia vero idem dici non potest» 7. 3) Ratio naturalis id suadet. Beatitudo enim formalis animae con­ sistit in consecutione summi boni, scilicet Dei. Sed Deum consequimur operatione actuali animae, non illapsu Dei, qui non est aliud, nisi actio Dei, neque habitu, qui nihil agit neque est ultima hominis perfectio. Ergo. 1 2 2 1 5 ° 7 I-II, q. 2, a. 8. Quodlib. 13, q. 12. In I-II, disp. 8, c. 1. In IV Sent., dist. 49, q. 1 ad ult. S. Thomas, I-II, q. 3, a. 2; et In IV Sent., dist. 49, q. 1, a. 2, sol. 2. I Joan., 3, 2; Joan., 17, 3. Ethica, lib. 1, c. 8 (Didot, II, 8). ART. IV. IN QUA OPERATIONE ANIMAE CONSISTAT BEATITUDO FORMALIS 499 Corollarium. Ex hoc sequitur sententiam Magistri Bonae Spei, qui dicebat beatitudinem formalem hominis consistere in intellectione Dei increata, carere fundamento. Beatitudo enim hominis consistit in ope­ ratione actuali ipsius beati, non in actione Dei1. ARTICULUS IV IN QUA OPERATIONE ANIMAE CONSISTAT BEATITUDO FORMALIS 807. Status quaestionis. Id, quo homo consequitur possessionem Dei, est essentia beatitudinis formalis. Quaestio est, qua actione homo perveniat ad possidendum Deum. Placita theologorum, i) Aureolus et alii beatitudinem formalem ho­ minis posuerunt in gaudio1 2: Scotus'et scotistae generatim in actu volunta­ tis, in actu scilicet perfectae caritatis erga Deum3; 5. Bonaventura, Valen­ tia, Suarez, Lessius, et alii in actibus intellectus et voluntatis 4; S. Thomas, omnes thomistae, et ex extraneis Vazquez et alii multo communius in sola actione intellectus, quae est visio Dei 5. 808. Thesis. Beatitudo formalis hominis essentialiter consistit in solo actu intellectus, qui dicitur visio Dei. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Juxta sacram litteram beati erimus per visionem Dei. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te, verum Deum 67 . Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis Ί. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt8* . 2) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Tota merces nostra visio est» ®. Et rursum: «Visio illa Dei, qua contemplabimur incommutabilem atque humanis oculis invisibilem Dei substantiam... sola est summum bonum nostrum, cujus adipiscendi causa praecipimur agere, quidquid recte agimus»1011 . S. Cyrillus Alexandrinus: «Dei autem contemplatione praecellent i us fieri nihil potest, quando supremae beatitatis res ea nos facit parti­ cipes» 11. 3) Ex ratione. Beatitudo formalis hominis essentialiter consistit in adeptione summi boni, quod est Deus. Sed clara et intuitiva visione, 1 Cfr. Liberius a Jesu, Controversiae, tr. 3, part. 2, controv. 6, n. 117. 2 Aureolus, In III Sent., dist. 15, q. 1. a. 3. 3 Scotus, In IV Sent., dist. 49, a. 4 et 5. Cfr. Hiquaeus, In IV Seni., dist. 49, a. 4, «Comment, in Scotum». 4 S. Bonaventura, In IV Sent., dist. 49, p. I, q. 51 Valentia, In I-II, disp. I, q. 3, p. 4; Suarez, In I-II, disp. 7, sect. 1: Lessius, De summo bono, lib. 2, c. 5, n. 24. 5 S. Thomas, I-II, q. 3, a. 4; Vazquez, In I-II, disp. II, c. 3 et 7. Ex thomistis conferendi sunt Capreolus, In IV Sent., dist. 49, q. 2; Salmaniicenses, De beatitiulinc, disp. 1, n. 55; Billuart, De ultimo fine, diss. 2, a. 2. ° Joan., 17, 3. 7 Joan., 14, 8. 8 Matth., 5, 8. ° in ps. 90, serm. 2, n. 13; ML 37, 1170. Dc Trinitate, lib. 1, C. 13. n. 31: ML 42, 844. 11 Contra Julianum, lib. 3; MG 70, 627. DE NOVISSIMIS. 500 Q. XLVIII. DE PARADISO non actu voluntatis, consequimur Deum. Ergo. Visio intellectiva ex sua natura attrahit ad se et adsequitur objectum, dum actus voluntatis, si est desiderium, non consequitur bonum, et si est amor caritatis, sup­ ponit bonum adsecutum h Ad rem S. Thomas: «Beatitudo est conse­ cutio finis ultimi. Consecutio autem finis non consistit in ipso actu vo­ luntatis» 12. Unde recte dicit Medina: «Beata vita non est amare quod habes, sed habere quod amas» 3. 809. Corollaria. 1) Contra Aureolum dicendum est gaudium bea­ torum supponere beatitudinem adeptam. Prius enim est adipisci obje­ ctum, quam de illo gaudere. 2) Contra opinionem Scoti est ratio philosophica, juxta quam prius res intelligitur, quam amatur. Unde «ad voluntatem pertinet delectatio beatitudinem consequens»45*. 3) Contra sententiam S. Bonaventurae et aliorum stat firma ratio, qua dicitur actum amoris supponere adsecutionem objecti per intelle­ ctum, quia amor supponit cognitionem. «Una, ait S. Thomas, et con­ tinua et sempiterna operatione in illo beatitudinis statu mens hominis Deo conjungitur» ®. Scholion. Hanc formalem hominis beatitudinem necessario sequi­ tur in anima intensissimus amor et inenarrabile gaudium, ut mox vi­ debimus. ARTICULUS V DE PROPRIETATIBUS BEATITUDINIS 810. Status quaestionis. Proprietates beatitudinis sunt ea, quae necessario fluunt ex essentia beatitudinis. Alii plures alii pauciores enu­ merant, sed generatim ponuntur tres, amor scilicet, impeccabilitas, et perpetuitas. De his breviter in hoc articulo disserendum est. 811. T HESIS I. amant Deum. Omnes beati necessario necessitate etiam exercitii Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus ait: Caritas nunquam excidit, sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia de­ struetur ®. 2) Ex auctoritate S. Augustini: «Beatus autem, quantum existimo, neque ille dici potest, qui non amat, quod habet.... etiamsi optimum sit» 7. 3) Ex ratione. Anima in visione beatifica intuitive rudet ac possi­ det Deum optimum, maximum, summum bonum. Sed voluntas neces­ sario amat summum bonum sibi praesens, visum ac possessum. Ergo. 1 2 3 4 5 ° 7 Cfr. Salmanticenses, De beatitudine, disp. i, n. 58. I-II, q. 3, a. 4. In I-II, q. 3, a. 4, opinio 4, «Deinde haec sententia». S. Thomas, I-II, q. 3, a. 4. I-II, q. 3, a. 2 ad 4. 1 Cor., 13, 8 sqq. De mor. eccl., lib. 1, c. 2, n. 4; ML 3.2, 1312. ART. V. DE PROPRIETATIBUS BEATITUDINIS 5°I Hic amor beatificus est necessarius etiam quoad exercitium, adeo ut nequeat voluntas suspendere actum amoris, tum quia intellectus vi­ dens intuitive Deum, summum bonum, immunis ab errore, non habet indifferentiam judicii circa perfectionem et bonitatem objecti, et ne­ quit proponere voluntati Deum esse deserendum, et aliud bonum esse amandum; tum quia voluntas in praesentia Dei summe boni totaliter impletur et adaequatur, adeo ut nequeat aliud bonum appetere aut desiderare. Merito animadvertunt theologi beatos amare in caelo Deum tum amore amicitiae, in quantum Deus est in se summe bonus, tum amore concupiscentiae, in quantum Deus est etiam ipsis bonus. 812. Corollarium. Ex hoc amore Dei vehementissimo sponte sur­ git in anima ineffabile gaudium. Unde S. Scriptura diserte dicit beatos, quando incipiunt videre Deum, intrare in gaudium DominiJ, et ita laetari in caelo, ut nemo tollat gaudium ab eis12. Et S. Hieronymus ait: Deum videre «vera laetitia est, cujus visio perfectum est gaudium» 34 . Sancti in caelo placidissime quiesermt in possessione summi boni, et laetantur sine ulteriori desiderio. 813. Thesis II. Beati in caelo sunt omnino impeccabiles. Arg. 1) Ex S. Scriptura. S. Petrus diserte hoc docuit dicens: Regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mor­ tuis, in haereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibi­ lem, conservatam in caelis in vobis 2) Ex SS. Patribus. Aphraaies: «Neque impii (post mortem et re­ surrectionem) resipiscent regnumque ingredientur, neque justi pecca­ bunt amplius, ut ad cruciatum abeant» 56 . S. Augustinus: «Completo judicio, suos fines habebunt civitates duae, una scilicet Christi, altera diaboli, una bonorum, altera malorum, utra­ que tamen et angelorum et hominum. Istis voluntas, illis facultas non poterit ulla esse peccandi» ®. 3) Ex ratione. Beati in caelo ita rapiuntur ad amandum Deum, summe bonum, ut nequeant suspendere actum amoris. Qui autem ne­ cessario amat Deum, nequit peccare. Ergo beati in caelo sunt omnino impeccabiles. 814. Scholion. Quaestio est inter theologos, an haec beatorum im­ peccabilitas proveniat ab intrinseca natura beatitudinis, an vero ab extrinseca voluntate Dei. Scotiis et scotistae docent .hoc ab extrinseco provenire, a voluntate scilicet Dei praeveniente «illam voluntatem (beati), ut semper continuet actum fruendi, et ita nunquam possit potentiam suam remotam non fruendi vel peccandi reducere ad actum» 7. Mat th., 25, 21. Joan., 16, 22. In Is., 66, 14; ML 24. 688. / Petri, 1, 3-4. Demonstrationes, 20, 12; Patrol. Syr., 1, 911 Enchiriil. c. 111; MI. 40, 284. Sooiua, h /I Sent . dist 49, q 6, n 11. qunou». In /I' Sent., dist 49. q (>, Comment. 1 2 3 4 5 6 (accurante Gratin); Journel, 693. Ex scotistis conferri potest Hi- 502 DE NOVISSIMIS. Q. XLVIII. DE PARADISO S. Thomas, thomistae caeterique theologi, extra scholam Scoti, defen­ dunt hanc beatorum impeccabilitatem provenire ex intrinseca visionis et amoris Dei conditione1. Sententia S. Thomae magis mihi probatur. Γη voluntate siquidem nequit esse peccatum, quando in intellectu non est error, ignorantia aut inconsideratio respectu objecti dilectionis. Sed in intellectu beati non est error, ignorantia aut inconsideratio re­ spectu Dei summi boni. Ergo voluntas beati ex conditione visionis bea: tificae est impeccabilis. Item voluntas beati per actum amoris Dei ita satiatur, ut nequeat aliud desiderare. Ergo beati ex conditione amoris beatifici sunt omnino impeccabiles. 815. Thesis III. Beatitude animae est perpetua et inamisibilis. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Legimus in libro Sapientiae: Justi au­ tem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum 1 2. Christus Dominus: Ego vitam aeternam do eis3. Et iterum: Ibunt hi in suppli­ cium aeternum, justi autem in vitam aeternam 4. 2) Ex documentis Ecclesiae. Benedictus XII ait: «Eadem visio et fruitio sine ulla intercisione seu evacuatione praedictae visionis et frui­ tionis continuata exsistit et continuabitur usque ad finale judicium et ex tunc usque in sempiternum» 5. In symbolo quotidie dicimus: «Credo... in vitam aeternam»6. 3) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Illa vita, quae beatissima esse non potuit, nisi de sua fuerit aeternitate certissima»7. 4) Ex ratione. Beatitudo explet omne desiderium hominis, et ani­ mam reddit felicem. Sed, nisi esset aeterna, non expleret omne deside­ rium hominis, nec animam redderet omnino felicem. Ergo beatitudo animae est aeterna. Beati certe non parum affligerentur, si periculum haberent amittendi beatitudinem. Hinc S. Augustinus: «Nullo modo igitur esse poterit vita veraciter beata, nisi fuerit sempiterna»8. 816. Scholion. Movetur hic inter theologos- quaestio, an perpe­ tuitas beatitudinis proveniat ex sola voluntate Dei, an ex natura ipsius beatitudinis. Scotiis et scotistae communiter docent hominis beatitudinem esse perpetuam et inamisibilem ab extrinseco, a libero scilicet concursu Dei eam perpetuo conservantis 9. 1 S. Thomas, l-II, q. 4, a. 4. Cfr. Suarez, De beatitudine, disp. 10, sect. 1; Gabriel a S. Vincentio, De beatitudine, disp. 3, dub. 8; Billuart, De ultimo fine, diss. 2, a. 4, § 2. 3 Sap., 5, 16. 3- Joan., 10, 28. 1 Matth., 25, 46. 5 Const. Benedictus Deus, 29 Jan. 1336; Denz-Bannw., 530. 6 Symbolo apostolorum: Denz-Bannw., 6. 7 De civ. Dei, lib. 10, c. 30; ML 41, 310. 8 De Trinitate, lib. 13, c. 8; MI, 42, 1023. 8 Seotus, In II' Sent., dist. 49, q. 6, n. 10 sqq. ART. VI. DE BEATITUDINE ACCIDENTALI 503 S. Thomas cum communiori sententia, defendit perpetuitatem bea­ titudinis petendam esse ab ipsa natura beatitudinis 1. Ratio S. Thomae perspicua est. tum quia beatitudo, quatenus est visio Dei et exigit ejus amorem, necessario et perpetuo unit voluntatem cum Deo; tum quia beatitudo, quatenus explet omne desiderium et satiat omnem appetitum, excludit omnem timorem amittendi felici­ tatem. ARTICULUS VI DE BEATITUDINE ACCIDENTALI, SEU DE DOTIBUS ANIMAE AC CORPORIS, NECNON DE AUREOLIS De dotibus animae. 817. I. Variae significatioi.es. Dos in genere est quoddam do­ num vel bona qualitas, qua aliquis prae aliis distinguitur; et sic qui bono ingenio, pulchritudine, robore pollent, dicuntur bonis dotibus ornari. Dos proprie significat bona, quae marito pro uxore dantur ad fe­ renda matrimonii onera. Ex hoc translatum est ad denotanda orna­ menta, quibus anima in mystico ac perfecto matrimonio cum Christo decoratur in caelo. In patria enim celebrantur nuptiae Agni cum anima juxta illud S. Joannis: Gaudeamus et exaltemus, et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se12*4. 818. II. Definitio. Dos in praesenti est: Ornatus animae et cor poris vitae sufficiens in aeterna beatitudine jugiter per sereruns I·-.1 01 ■natus, ut anima sponsa placeat Deo; vitae sufficiens, qui.i .mini.i in < ,n Iu sustentatur beatitudine; jugiter perseverans, quin datui pro Int.i sil 1 819. 111. Numerus. 1res communiter ponuntur .mimae «Ioles. visio, comprehensio et fruitio. Rationem hujus numeri a.«lsi|.’,ii;d S //»<> mas, quia in matrimonio mystico, quod esi imperfectum in via, orna tur anima pignoribus seu arrhis fidei, spei et caritatis, et in matrimonio mystico consummato in patria ornatur tribus dotibus, quae illis cor­ respondent. «Et sic dotes tres respondent tribus virtutibus theologicis: scilicet visio fidei, spei vero comprehensio... caritati vero fruitio» ’. Visio hic non accipitur pro actu visionis, qui est beatitudo. sed «pro habitu, a quo talis operatio elicitur, id est, pro ipsa gloriae claritate, qua anima divinitus illustratur ad Deum videndum: et sic est dos, et principium beatitudinis» 5. Comprehensio, quatenus est dos animae, non est inclusio compre1 2 a 4 4 a. 4. Cfr. Billuart, De ultimo fine, diss, 2, a. 4, § 3. 7. S. Thomas, /» IV Sent., dist. 49. q. 4, a. i. S. Thomas, Suppi,, q. <>5, a. 5. S. Thomas, In /I Sent , dint. 49, q. 4, a. 2 ad 3. l-ll, <1. 5, Apoc., 19, 504 DE NOVISSIMIS. Q. XLVIII. DE PARADISO hensi in comprehendente, qualis dicitur cognitio comprehensiva obje­ cti, sed est retentio boni habiti. Beati ex hoc dicuntur comprehensores. Fruitio, ut dos, est habitus caritatis consummatae, quo elicitur actus fruitionis. His ergo dotibus ornatur anima in matrimonio mystico, quod con­ summatur in gloria. § 2 De dotibus corporis glorificati. 820. I. Notio. Sicut ornatus, quibus animae decorantur ad unio­ nem cum Christo in matrimonio mystico, vocantur dotes animae, ita perfectiones seu qualitates supernaturalcs, quae ab anima beata deri­ vantur in corpus sibi unitum pleneque subjectum, vocantur dotes cor­ poris. 821. II. Numerus. Quatuor generatim numerantur dotes corpo­ ris, impossibilitas scilicet, subtilitas, agilitas et claritas. Hic numerus fundatur in verbis Apostoli: Seminatur (corpus) in corruptione, surget in incorrnptione (impossibilitas); seminatur in ignobilitate, surget in gloria (claritas); seminatur in infirmitate, surget in virtute (agilitas); seminatur corpus animale, surget corpus spiritale (subtilitas) l. Ratio hujus numeri est, quia anima est forma et motor corporis. Quatenus est forma, confert corpori esse substantiale, formas acciden­ tales et conservationem, et quatenus est motor, dat ei motum. «Corpus ergo gloriosum, in quantum perfecte animae subditur quantum ad esse substantiale, quod ab ea habet, sic est dos subtilitatis... In quantum vero perfecte subditur ei ut formae secundum accidentales formas, quae sunt in corpore ab anima, sic est dos claritatis. In quantum vero corpus gloriosum perfecte ab anima conservatur, sic est dos impossibilitatis... Sed, in quantum corpus perfecte subditur animae ut motori, sic est dos agilitatis» 2. Corpus igitur gloriosum recipit ab anima beata impossibilitatem, qua praeservatur a corruptione; subtilitatem, qua possit penetrare corpora aliena; agilitatem, qua possit summa celeritate moveri; et claritatem, qua efficitur luminosum et diaphanum. § 3 De beatorum aureolis. 822. I. Nomen. Quae hactenus dicta sunt de beatitudine essen­ tiali ac dotibus, sunt omnibus beatis communia, sed aequum est, ut qui prae caeteris sanctis in uno vel altero ordine egregie pugnaverunt, singularibus praerogativis decorentur. 1 3 I Cor., 15, 42 sqq. S. Thomas, tn IV Sent., dist. 49, q. 4, a. 5, sol. 3. ART. I AN ET QUAE SIGNA PRAECEDENT CONSUMMATIONEM MUNDI 505 Gloria essentialis beatorum saepe dicitur aurea vel corona, quia est praemium victoriae concessum omnibus; et praemium accidentale ali­ quibus pro speciali victoria concessum dicitur aureola, sicut singulares praerogativae quibusdam militibus collatae dicuntur aureolae, quasi parvae coronae. Non tamen omne praemium accidentale praemio essentiali super­ additum potest dici aureola, sed quod datur pro aliqua insigni victoria. 823. II. Definitio. Aureola definitur: Privilegiatum praemium privilegiatae victoriae respondens Ut haec definitio recte intelligatur, explicandi sunt termini prae­ mium privilegiatum et victoria privilegiata. Praemium privilegiatum, quidquid aliqui dixerint in contrarium, est gaudium accidentale in anima beata receptum et inde redundans in corpus. Privilegiata victoria illa est, quae obtinetur ab anima in hoc mundo in certamine contra tres hostes, scilicet contra carnem, mundum et diabolum. Praemium privilegiatum, quod debetur victoriae contra carnem, di­ citur virginitas; quod debetur victoriae contra mundum, nuncupatur martyrium; quod autem debetur victoriae contra diabolum, est doctoratus. «Aureola, inquit S. Thomas, est quoddam privilegiatum praemium privilegiatae victoriae respondens, ut patet ex dictis. Et ideo secundum privilegiatas victorias in tribus pugnis, quae cuilibet homini imminent, tres aureolae sumuntur. In pugna enim, quae est contra carnem, ille potissime victoriam obtinet, qui a delectabilibus venereis, quae sunt praecipua in hoc genere, omnino abstinet, et ideo virginitati aureola debetur. In pugna vero, qua contra mundum pugnatur, illa est prae­ cipue victoria, cum a mundo persecutionem usque ad mortem sustine­ mus; unde et martyribus, qui in ista pugna victoriam obtinent, secunda aureola debetur. In pugna vero, qua contra diabolum pugnamus, illa est praecipua victoria, cum aliquis hostem non solum a se sed a cordi­ bus aliorum removet, quod fit per praedicationem et doctrinam; et ideo doctoribus et praedicatoribus tertia aureola debetur»2. QUAESTIO XLIX DE FINE MUNDI ARTICULUS I AN ET QUAE SIGNA PRAECEDENT CONSUMMATIONEM MUNDI 824. I. Ordo eventuum. Antequam exponamus ea, quae contin­ gent in fine mundi, operae pretium est referre ordinem, quo illa fient. ’ 8 /n /I’ Sent , dist, -|<>, q. 5. a. 5, sol. 1. tn /I’ Seni., dint q 5, a. 5, sol. 1. 506 DE NOVISSIMIS. Q. XI.IX. DE FINE MUNDI Praecedent primo signa descripta in libris sacris, quae finem mundi annuntiabunt. Deinde eveniet conflagratio universalis, in qua status praesens hujus orbis destruetur, viventes peribunt, ac justi omni debito purgabuntur. Sequetur generalis resurrectio mortuorum, et, omnibus adspicientibus, descendet Christus in majestate, cui electi obviam rapientur in aera, et reprobi a longe maledicent. Tunc fiet judicium universale, prout describetur inferius. Ac denique, abeuntibus reprobis in infernum et justis in caelum, relinquentur caeli novi et terra nova. Haec per ordinem explicanda sunt. 825. II. Quae erunt signa. Quaedam erunt signa remota, quae directe non indicabunt finem mundi et adventum Christi, sed negative tantum, quatenus finis mundi non eveniet, nisi prius haec signa con­ tingant, ut sunt praedicatio Evangelii in universo mundo, apostasia ge­ neralis, adventus Antichristi, apparitio Eliae et Henoch, et conversio judaeorum; quaedam vero sunt proxima, quae certe indicabunt maxi­ mos eventus esse futuros, ut innovationes in sole, luna et stellis, atque in terris praessura gentium. Pauca de singulis. 826. III. Signa remota. 1) Praedicatio Evangelii in universo mundo. Christus Dominus hoc praedixit dicens: Praedicabitur hoc Evan­ gelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio 1. Circa haec ultima verba ait S. Augustinus: «Tunc veniet, quid est, nisi ante non veniet? Quanto post ergo veniat, incer­ tum nobis est; ante tamen non esse venturum dubitare utique non debemus» 1 2. 2) Apostasia universalis. Jesus Christus insinuavit in secundo suo adventu non fore fidem in terra 3; et Apostolus praenuntiavit postremis diebus venturam esse apostasiam seu defectionem a fide4. Ante illos dies, quando pseudoprophetae pullulabunt in terra, plures certe deficient a fide, sed non ita omnes, ut Ecclesia dicatur extingui. Illis etiam temporibus-non pauci catholici veram fidem retinebunt et certabunt contra impios et hostes Ecclesiae. Per apostasiam aliqui intelligunt defectionem, «qua nationes et popu­ li. quatenus sunt societates et corpora politica, christianismo renuntient, simulque quamplurimi homines in omnibus regionibus fidem abjiciant» 5, remanentibus utique permultis Christianis. Alii volunt integras nationes et regna ante illa tempora defecturas esse a fide, adeo ut principia, leges, scholae, familiae, et generatim vita publica ac socialis christianismo adversentur, quamquam plures in eis conserventur ad religionem Christianam addicti. 3) Adventus Antichristi. Post haec revelabitur ille iniquus (homo peccati, filius perditionis), quem Dominus Jesus interjiciet spiritu oris 1 Matth., 24, 14. 2 Ep. 197. n. 4; ML 33, 900. Haec praedicatio non erit annuntiatio sterilis verbi Dei, neque omnes et singuli homines convertentur ad Christum, sed ea erit praedicatio, quam omnes vel fere omnes possint audire. 3 Luc., 18, 8. 4 II Thess., 2, 3. 5 Jungmann, De novissimis, p. 198. ART. Π. AN ET QUOMODO VENTURUS SIT FINIS MUNDI 507 sui, et destruet illustratione adventus sui eum. Cujus est adventus secun­ dum operationem satanae in omni virtute et signis ei prodigiis mendaci­ bus, et in omni seductione iniquitatis iis, qui pereuntL Plura dicuntur de Antichristo, sed non omnia certa sunt. Anlichristus, quem nominat S. Joannes1 2, vi vocis est contra Chri­ stum. Lato sensu designat quemlibet Christi adversarium; et stricte significat hominem seductorem ac mendacem, qui ultimis temporibus venturus est ut Christi adversarius. De eo scimus: quod a) venturus est postremis temporibus; b) futu­ rus est homo singularis, non diabolus, ut aliqui dixerunt, neque societas seu institutio, ut aliis placuit; c) praedicatione, praestigiis ac mendaciis multos seducet; d) occidetur a Christo. Caetera sunt obscura atque dubia 3*. 4) Apparitio Eliae et Henoch. De Elia ait Malachias: Ecce ego mit­ tam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis (Mal,, 4, 5). De Henoch legitur in libro Ecclesiastici: Henoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus poenitentiam His duobus testibus generatim applicantur a theologis, quae dicun­ tur in libro Apocalypsis S. Joannis, 11, 3 sqq. 5) Conversio judaeorum. Judaeos aliquando conversum iri satis declarant verba Oseae: Et post haec revertentui filii Israel5*. Haec tamen conversio non erit adeo universalis, ut nemo ex judaeis remaneat in impietate, sed fiet sufficiens, ut populus israeliticus et christianus dici possint unus populus. 827. IV. Signa proxima consummationis saeculi erunt prodigia, quae apparebunt in caelo et in terra. Christus Dominus diserte illa de­ scribit dicens: Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscu­ rabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et vir­ tutes caelorum commovebuntur r‘. Et alibi: Erunt signa in Sole, et luna, et stellis, et in terris praessura gentium prae confusione sonitus, maris, et fluctuum..., nam virtutes caelorum movebuntur7. Haec signa non adeo stricte intelligenda sunt, ut post obscurationem solis omnia jaceant in tenebris, et stellae e suis discedant viis, sed ob­ scuratio solis erit relativa, Deo sic disponente, et stellae dabunt exha­ lationes, cometis similes, ut homines terreant, et ad fidem excitent. Caeterum haec signa nondum certe probabunt judicium esse pro­ ximum. ARTICULUS II ΛΝ ET QUOMODO VENTURUS SIT FINIS MUNDI 828. I. Hic mundus non ita finietur, ut abeat in nihilum. Aliqui scriptores dixerunt hunc mundum ultimis diebus ita destru­ ctum iri, ut annihiletur. 1 2 II Thess., 2, 8 sqq. I Joan., 2, i8 ; et II Joan., 7. 3 Circa Xntichristuni utiliter conferri possunt Malvenda, De Antichristo; Les»iu«. Di· Antuhrislo; Boraz.a, De Novissimis, n. 1400 sqq. et alii. 1 liccli,, 44, i<>. • <·> . i, ·, " Matth., 44, 2<) sq. 7 Luc., 21, 25 sq. 508 DE NOVISSIMIS. Q. XLIX. DE FINE MUNDI Sed Concilium Cpolitanum II damnavit hunc errorem dicens: Si quis dixerit, quod futurum judicium significat omnimodam corporum abo­ litionem; et quod finis confictae fabulae est natura expers materiae, et quod in futuro nihil eorum erit, quae constant materia, sed nuda et sola mens, a. s. 1. Apposite ad rem S, Augustinus: «Mutatione namque rerum non omni modo interitu, transibit hic mundus... Figura ergo praeterit, non natura» 1 2. Theologi igitur, cum loquuntur de fine mundi, agunt de cessatione status praesentis mundi. 829. II. Mundus quoad statum periturus constat terra et caelo aereo quod terram circumdat, non caelo sidereo. S. Petrus, expresse docet mundum, qui in consummatione peribit, constare caelo et terra, quae aquis diluvii inundata sunt 3. In diluvio autem aquae ad terram et caelum aereum, non sidereum, pervenerunt. Ergo. Locum S. Petri hoc sensu interpretati sunt S. Augustinus et S. Thomas 4. 830. III. Mundus probabilius finietur conflagratione. 1) Mundum actualem aliquando transformatum iri videtur esse certa sententia. Hoc enim non solum S. Scriptura docet et confirmat traditio, verum etiam scientiae naturales demonstrant. Sicut probavi­ mus in tractatu De Deo creatore, n. 653, omnia in mundo per entropiae legem tendunt ad aequilibrium, et per energiarum dissipationem tan­ dem frigescent, adeo ut vita in terra desinat esse, et sequatur trans­ formatio. 2) Triplici modo mundi transformatio fieri potest: a) Per natura­ lem refrigerationem terrae corporumque caelestium juxta leges entropiae; b) per conflagrationem ignis ex visceribus terrae erumpentis; c) per con­ flagrationem ignis a Deo specialiter praeparati. Quolibet ex his modis potest venire tinis mundi. 3) Non est exspectandus finis mundi per extinctioneni energiarum. Plures hodie defendunt finem mundi exspectari oportere per extin­ ctionem energiarum sive per telluris astrorumque refrigerationem, sed verius credimus refrigerationem naturalem non esse exspectandam, sed mundum ignis elemento destructum iri, quia ubique nuntiatum est ignis violentia mundum esse consumendum. Inter veteres philosophos erat olim communis persuasio omnia esse per ignem finienda. Juxta Heraclitum, si fides est Mullachio, «quum e flammae ardore (mundus) generatus sit. certo tempore eum comburi necesse est» 56. Juxta Ovidium ab antiquis dictum est «adfore tempus, quo mare, quo tellus correptaque regia caeli ardeat, et mundi moles operosa laboret»e. Id ipsum juxta S. Augustinum docuere sybillae ", 1 2 3 Can. ii; Mansi, 9, 399. De civ. Dei, lib. 20, c. 14; ML 41, 679. II Petri, 3, 5-10. S. Augustinus, De civ. Dei, lib. 20, c. 18; MI. 41, 684; S. Thomas, Suppi., 4 q. 74, a. 4 ad 2. 5 Mullaohius, Fragmenta philosophorum graecorum, «De Heraclito». 6 Metamorphoseon 1, v. 256 sqq. ’ De civ. Dei, lib. 18, c. 23; ML 41, 579. ART. II. AN ET QUOMODO VENTURUS SIT FINIS MUNDI 509 Ac tandem S. Petrus adserit mundum per calorem esse combu­ rendum L 4) Mundus actualis non consumetur per conflagrationem ignis na­ turalis e centro telluris erumpentis. Plures philosophi et astronomi hodierni, qui admittunt mundum consumendum esse conflagratione, confugiunt ad causas pure natura­ les, et dicunt extremis temporibus ignem subterraneum per crateres erupturum esse et totam terrae superficiem invasurum. Hoc sine speciali Dei interventu fieri non posse facile demonstratur. Legibus enim physicis repugnat, ut ignis subterraneus e sinu terrae egressus totam terrae superficiem naturaliter percurrat. 5) Extremis diebus ignis speciali Dei interventione praeparatus con­ flagrabit orbem terrarum. S. Petrus diserte ait: Adveniet autem dies Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terram autem, et quae in ipsa sunt opera, exurentur -. Poterit certe Deus quemcumque ignem ad hoc adhibere, et si po­ natur specialis interventus Dei, non est inconveniens in admittenda mundi conflagratione per ignem erumpentem ex visceribus terrae. Explicatio tamen S. Thomae magis mihi probatur. «Ista autem con flagratio, ait Angelicus, nihil aliud est, quam congregatio omnium t.ni sarum superiorum et inferiorum, quae ex natura sua habent virtutem igniendi, quae quidem congregatio non naturali cursu rerum, sed vir tute divina fiet; et ex omnibus istis causis sic congregatis generabitur ignis qui faciem hujus mundi exuret» 1 23. 831. Scholion I. Aliqui auctores, ut S. Augustinus, S. Bonaven­ tura, Suarez et alii4* , docent ante hanc conflagrationem celebrandum esse judicium, sed S. Thomas contendit conflagrationem futuram esse ante mortuorum resurrectionem et judicium, quia ignis purgabit cor­ pora justorum, et non poterit ea purgare post resurrectionem, cum jam erunt impassibilia et gloriosa. «Cum ergo, ait ille, conflagratio mundi sit dispositio ad renovationem praedictam... manifeste potest colligi, quod ista conflagratio, quoad purgationem mundi, judicium praecedet; sed quoad aliquem actum, qui scilicet est involvere malos, judicium sequetur» s. 832. Scholion II. Innovatio caeli et terrae describitur in sacris lit­ teris. Isaias ait: Ecce enim ego creo caelos novos et terram novam 6. S. Joan­ nes in Apocalypsi vidit caelum novum et terram novam 7. Et S. Petrus, exposita ignis actione, addit: Novos vero caelos, et novam terram secun­ dum promissa ipsius eicspedamus, in quibus justitia habitat8. 1 II Petri, 3, 10. 2 II Petri, 3, 10. 3 In IV Sent., dist. 47, q. 2, a. I, sol. 3. Juxta S. Bonaventuramerit «ibi concur­ sus ignis dementaris et terrestris, ignis purgatorii et etiam infernalis». Breviloquium, part. 7, c. 4. 1 S. Auguetlnua. De civ. Dei, lib. 20, c. 30; ML 41, 708; S. Bonaventura, /» / I Sent . did 17. .1 ·. q. |. Suarez, In III p., disp. 57, sect. 1. 6 -s"/7’/ . '1 74. « 7 • h . 6j, 17 ’ !/■<·< , n. 1 «II Petri, 3, 13. DE NOVISSIMIS, Q. L. DE RESURRECTIONE MORTUORUM 510 Circa hanc innovationem caeli et terrae, multae conjecturae factae sunt ab antiquis theologis et commentaristis, sed plerumque gratuitae. Unum certe nobis constat, scilicet, statum praesentem universi, ter­ rae et caeli aerei, mutatum iri in melius. De statu futuro hujus terrae omnia sunt incerta. S. Thomas et cum eo plurimi auctores1 putant regnum organicum, quod animalibus et plantis viventibus constat, non esse in hac mundi innovatione restau­ randum. QUAESTIO L DE RESURRECTIONE MORTUORUM ARTICULUS I UTRUM FUTURA SIT RESURRECTIO MORTUORUM 833. Status quaestionis. Resurrectio est: corporis ei animae homi­ nis mortui ad eamdem personam constituendam unio. Si active attendas, est actio Dei; si passive, est animae corporisque conjunctio, seu hominis ad vitam restitutio. 834. Errores, r) Gentiles in Areopago, cum audissent (a Paulo) re­ surrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: audiemus te de hoc iterum 12*. 2) Accesserunt ad eum (Christum) sadducaei, qui dicunt non esse resur­ rectionem 3) Quidam ex Corinthiis juxta Apostolum dicebant, quoniam resurre­ ctio mortuorum non est 4* ; et Himenaeus ac Philetus a veritate exciderunt di­ centes resurrectionem esse jam factam °. 4) Exinde jam plures haeretici, ut seleuciani et herminiani, gnostici, manichaei, ac priscillianistae, negaverunt veritatem resurrectionis mor­ tuorum. 5) Eos medio aevo et deinceps sequuti sunt albigenses, sociniani et alii haeretici. 6) Plures protestantes liberales, et generatim hodierni rationalistae, pantheistae et material istae negant factum resurrectionis Jesu Christi, et infi­ ciantur doctrinam de resurrectione universali mortuorum. 835. Thesis. Omnes homines in fine mundi resurgent. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. Scio enim, inquit Job, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum; et rursum cir­ cumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum 6. Rationalistae inutiliter conantur probare Jobum hic solum manifestare spem recu1 2 2 4 6 ° S. Thomas, Suppi., q. 91, a. 5. Cfr. Suarez, In III p., disp. 58, sect. 3, n. 5. Act., 17, 32. Matth., 22, 23. I Cor., 15, 12. II Tim., 2, 18. Job, 19, 25-26. ART, I. AN FUTURA SIT RESURRECTIO MORTUORUM 511 perandi salutem. Sancti Patres adserunt hic agi de vera resurrectione1. Joannes a /esu Maria hunc locum exponens merito ait: «Testimonium hoc de resurrectione corporum adeo illustre, apertum, efficax et Pa­ trum laudibus celebratum est, ut mirum plane sit ab expositore ullo in alium sensum potuisse detorqueri»123. S. Scriptura laudibus extollit Judam Machabeum, quod bene et reli­ giose ile lesurreclione cogitans... eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret s. Christus Dominus ait sadducaeis: De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: ligo sum Deus Abraham?... Non est Deus mortuorum, sed vivo­ rum. I 'os ergo multum erratis 4* 7. Et de manducante corpus et sanguinem eucharisticum inquit: Ego resuscitabo eum in novissimo die\ S. Paulus: Si autem Christus praedicatur, quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? °. Si omnino mortui non resurgunt... ut quid et nos periclitamur omni hora? ~. 2) Ex documentis Ecclesiae. In symbolo apostolorum profitemur carnis resurrectionem 8* , in, symbolo nicaeno-cpolitano exspectamus re­ surrectionem mortuorum ®; juxta Benedictum XII «in die judicii omnes homines ante tribunal Christi cum suis corporibus comparebunt»1011 ; et juxta symbolum athanasianum «omnes homines resurgere habent cum corporibus suis» u. 3) Ex SS. Patribus. Juxta Didaché tertium signum apparebit «resurrectio mortuorum»12* S. Polycarpus: «Qui... dixerit nec resurrectionem nec judicium esse, hic primogenitus est satanae» 1S. Tertullianus: «Resurget igitur caro,-et quidem omnis, et quidem ipsa, et quidem integra»14. 4) Ex ratione. Variis rationibus probat S. Thomas resurrectionem esse futuram. a) Anima est forma corporis, adeo ut sit contra naturam animam esse sine corpore. «Nihil autem, quod est contra naturam, potest esse perpetuum»15. Hinc juxta S. Augustinum: «Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse» 16. 1 Cfr. S. Hieronymus, Ep. 53, n. 8; MI. 22, 545. Rev. P. Vincent Rose dilucide ostendit Jobum loqui de resurrectione mortuorum; Revue Biblique, 1896, p. 48 sqq. 2 Paraphrasis in librum Job, 19, 25. 3 II Mach ab., 12, 43-44. 4 Mare., 12, 26 sq. 8 Joan., 6, 55. ° I Cor., 15, 12. 7 / Cor., 15, 29-30. 8 Denz-Bannw., 6. 11 Denz-Bannw., 86. 10 Const. Benedicius Deus, 29 Jan. 1336; Denz-Bannw., 531. 11 Denz-Bannw., 40. 12 Didaché, c. 16; Journal, 10. 1:1 Ad Philpp., 7, 1; MG 5, 1012. 14 Dc camis resurrectione, c. 63; MI. 2, 933. 18 Contra gentiles, lib. 4, c. 79, «Ostensum est». 18 Dr civ, Dri, 111*. <■ /7; Ml. 41, 795, 512 DE NOVISSIMIS, β. L. DE RESURRECTIONE MORTUORUM b) Homo compositus ex anima et corpore operatus est in mundo. «Et quia operanti debetur operis merces, oportet, quod ipse homo, com­ positus ex anima et corpore, operis sui mercedem accipiat»L Corollarium. Haec doctrina intelligenda est, non de aliquibus tan­ tum hominibus, sed de omnibus hominibus mortuis. Credimus, inquit S. Irenaeus, «resuscitandam (esse) omnem carnem humani generis» 12. Et S. Augustinus: «Resurrecturam tamen carnem omnium quicumque nati sunt hominum atque nascentur, et mortui sunt atque morientur, nullo modo dubitare debet christianus» 3. ARTICULUS II UTRUM OMNES HOMINES RESURRECTURI SINT CUM IISDEM CORPORIBUS, QUAE IN MUNDO HABUERUNT 836. Status quaestionis. Ad veritatem resurrectionis omnino re­ quiritur, ut idem homo reviviscat, qui ante mortem erat. Homo autem constat ex corpore et anima tanquam materia et forma, et idem homo in resurrectione reviviscit, si idem corpus et eadem anima, quae in morte separata sunt, denuo uniantur tanquam materia et forma. Quoad animam non est difficultas. Cum sit immortalis, et immutata post mortem remaneat, eadem in resurrectione unitur corpori. Quoad corpus est difficilior explicatio. 837. Thesis. Omnes homines resurgent cum iisdem numero cor­ poribus, quae ante mortem habuerunt. Arg. 1) Ex S. Scriptura. S. Paulus diserte ait: Qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificavit et mortalia corpora vestra 4. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 56 . 2) Ex conciliis. Concilium Lateranense IV: «Omnes cum suis propiis resurgent corporibus, quae nunc gestant» ®. Concilium Toletanum XI: «Nec in aërea vel qualibet alia carne, ut quidam delirant, sur recturos nos credimus, sed in ista, qua vivimus, consistimus et movemur» 7. 3) Ex symbolo fidei Leonis IX, in quo haec leguntur: «Credo etiam veram resurrectionem ejusdem carnis, quam nunc gesto» 8. 4) Ex SS. Patribus. Tertullianus: «Resurrectionis vocabulum non aliam rem vindicat, quam quae cecidit. Surgere enim potest dici, et 1 2 3 1 5 6 7 8 S. Thomas, Suppi., q. 75, a. 1 ad 3. Adv. haer., lib. 1, c. 10, n. 1; MG 7, 550. Enchiridion, 84; MI. 40, 272. Horn., 8, ii. I Cor., 15, 53. Concit. Lot. IV, c. 1; Denz-Bannw., 429. Symbolum fidei, a. 675: Denz-Bannw., 287. Symbolum fidei, Denz-Bannw., 347. ΛΚΤ. Π1. UNDE REPETENDA SIT IDENTITAS CORPORUM 513 quod omnino non cecidit, quod semper retro jacuit. Resurgere autem non est nisi ejus, quod cecidit. Iterum enim surgendo, quia cecidit, resurgere dicitur. Re enim syllaba iterationi semper adhibetur» l. S. Augustinus: «Ista caro resurget, ista ipsa, quae sepelitur, quae moritur, ista, quae videtur, quae palpatur»1 2. 5) Ex ratione·. Ratio, quam Tertullianus insinuavit, optime ex­ penditur ab Angelico his verbis: «Idem numero corpus resurget... Non enim resui rectio dici potest, nisi anima ad idem corpus redeat, quia resurrectio est iterata surrectio. Ejusdem autem est surgere et cadere. Unde resurrectio magis respicit corpus, quod post mortem cadit, quam animam, quae post mortem vivit. Et ita, si non est idem corpus, quod anima resumit, nec dicetur resurrectio, sed magis novi corporis ad­ sum pt io» 3. ARTICULUS III UNDE REPETENDA SIT IDENTITAS NUMERICA CORPORUM, QUAE PER MORTEM CECIDERUNT, ET QUAE IN RESURRECTIONE ADSUMUNTUR 838. Status quaestionis. Res, ut fatetur Card. Billot4* , obscura est, et difficultatibus plena. Quomodo corpus hominis, quod per gene­ rationum seriem aliquando in alium hominem, aliquando in vegetalia et animalia transit, potest idem numero animae rationali uniri? 839. Placita theologorum, i) Durandus olim et recenter Card. Bil­ lot Γ· docuerunt identitatem numericam hominis petendam esse ab unitate numerica animae, adeo ut homo resuscitatus, qui habeat eanidem animam ac ante mortem, idem sit numero homo, quamcumque habeat materiam corpoream. 2) Multo communius defendunt theologi ad resurrectionis veritatem oportere, ut eadem numero materia, quam ante mortem habuit homo, in resurrectione adsumat. 840. Thesis. Ad veritatem resurrectionis requiritur, ut pars sal­ tem materiae singularis, quam habebat homo ante mortem, denuo adsumatur. Arg. 1) Catechismus Romanus hoc deducit ex necessitate sanctio­ nis. «Corpora, ait, excitanda esse docuimus, ut referat unusqfiisque pro­ pria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum. Hominem igitur ex ipso corpore, cujus opera vel Deo, vel daemoni servivit, resurgere opor­ tet, ut cum eodem corpore triumphi coronas et praemia consequatur, aut poenas et supplicia miserrime perferat»6. Adv. Marcionem, lib. 5, n. 9; ML 2, 523. Serm. 264, n. 6; ML 38, 1217. Videri possunt S. Gregorius M., Moral., lib. 14, nn. 72-74; ML 75, 1077; et S. Hieronymus, Contra Joannem Hierosolymitanum, 1 2 n. 30; ML 23, 398. 3 Suppi., q. 79, a. i. Quaestiones de novissimis, th. 13, § 2. “ Durandus, In IV Seni., dist. 44, q. 1; Billot, Quaestiones de novissimis, th. 13. § 2-3. ° Parte 1, c. 12, n. 8. '· 33 514 BE NOVISSIMIS. Q. L. DE RESURRECTIONE MORTUORUM 2) Resurrectio, secundum doctrinam Tertulliani et S. Thomae su­ pra expositam, est iterata surrectio ejus, quod cecidit. Homo autem in morte cecidit praesertim quoad corpus, et resurrectio magis respicit corpus quam animam. Ergo oportet, ut in resurrectione idem corpus, quod anima deseruerat, adsumatur. 841. Objicies. 1) Anthropophagi aluntur saepe carne humana, adeo ut eadem materia pertineat successive ad duos homines. Ambo autem ne­ queunt resurgere cum uno corpore. 2) Corpora mortuorum in elementa chimica resolvuntur; et ex his per varias generationes aluntur vegetalia et animalia. Vegetalibus autem et animalibus vescuntur homines, et sic post seriem generationum una caro pertinuit ad plures homines. Ergo nequit unusquisque cum sua propria carne resurgere. Resp. 1) Anthropophagi non nutriuntur ex solis carnibus humanis, sed alia etiam alimenta sumunt, ex quibus formant partem corporis ad resurrectionem. Praeterea, in casu anthropophagiae non tota materia victimae transit in corpus manducantis, sed remanet pars ejus satis magna ad resurrectionem. 2) Ad secundum casum eadem est responsio. Corpora mortuorum re­ solvuntur in plura elementa chimica, quorum aliqua non transeunt in ve­ getalia et animalia, neque totam substantiam vegetalium et animalium manducant homines. Hinc ex primaevis hominum corporibus relinquitur semper materia apta ad resurrectionem. Optime rem expendit S. Thomas dicens: «Quod enim non impedit uni­ tatem secundum numerum in homine, dum continue vivit, manifestum est, quod non potest impedire unitatem resurgentis. In corpore autem hominis, quamdiu vivit, non semper sunt eaedem partes secundum materiam, sed solum secundum speciem; secundum vero materiam partes fluunt et re­ fluunt. Nec propter hoc impeditur, quin homo sit unus numero a principio vitae usque in finem... nam forma et species singularium partium ejus con­ tinue manet per totam vitam, sed materia partium resolvitur per actionem caloris naturalis et de novo adgeneratur per alimentum. Non est autem alius numero homo secundum diversas partes et aetates, quamvis non quid­ quid materialiter est in homine secundum unurti statum, sit in eo secundum alium. Sic igitur non requiritur ad hoc, quod resurgat homo idem numero, quod quidquid fuit materialiter in eo secundum totum tempus vitae suae, resumatur, sed tantum ex eo, quantum sufficit ad complementum debitae quantitatis, et praecipue illud resumendum videtur, quod perfectius fuit sub forma et specie humanitatis consistens. Si quid vero defuit ad com­ plementum debitae quantitatis, vel quia aliquis praeventus est morte, an­ tequam natura ipsum ad perfectam quantitatem deduceret, vel quia forte aliquis mutilatus est membro, aliunde hoc divina supplebit potentia. Nec tamen hoc impediet resurgentis corporis unitatem, quia etiam opere natu­ rae super id, quod puer habet, aliquid additur aliunde, ut ad perfectam perveniat quantitatem; nec talis additio facit alium numero; idem enim numero est homo et puer et adultus». «Ex quo etiam patet, quod nec resurrectionis fidem impedire potest etiam si aliqui carnibus humanis vescantur... Non enim est necessarium, ut ostensum est,.quod quidquid fuit in homine, materialiter resurgat ineo; et iterum, si aliquid deest, suppleri potest per potentiam Dei. Caro igitur comesta resurget in eo, in quo primo fuit anima rationalis perfecta; in se­ cundo vero, si non solis carnibus humanis est pastus sed aliis cibis, re­ surgere poterit tantum de alio, quod ei materialiter advenit, quod erat necessarium ad debitam quantitatem corporis restaurandam. Si vero solis humanis carnibus sit pastus, resurget in eo, quod a generantibus traxit, et quod defuerit supplebitur omnipotentia creatoris. Quod et si parentes ex solis humanis carnious pasti fuerint, ut sic et eorum semen, quod est super­ fluum alimenti, ex carnibus alienis generatum sit, resurget quidem semen ART. IV. DE MILLENARISMO SIS iliis csl <\ semine, loco cujus ei, cujus carnes comestae sunt, .iliuml·· lior enim in resurrectione servabitur, quod, si aliquid Iii.it. i i.iliiri Imi m pluribus hominibus, resurget in eo, ad cujus perfectio­ nem iii.ii'1 ■ l"'i imelmt; unde, si fuit in uno ut radicale semen ex quo est geiici.ilui . 111 alio vem sicut superveniens nutrimentum, resurget in eo, qui (-,t gciiei.itu rs I sicut ex semine. Si vero in uno fuit ut pertinens ad jx rl< rlioneni individui, in alio autem ut deputatum ad perfectionem spe­ ciei, n ini ' I m eo, ad quem pertinebat secundum perfectionem individui; nndi· ''tin n 1 « · 111 ·. · I m genito et non in generante, et costa Adae resurget in 1 \ .i Ium in Viam. in quo fuit sicut in naturae principio. Si autem se­ cundum eiiind· in perfectionis modum fuit in utroque, resurget in eo, in <|uo pi mutus fuit» *. m qui ii. >,ιι|ι|ιΙιΊίΙιιι hh 842. Corollaria. 1 ) Causa efficiens principalis resurrectionis erit .solii- Heus, qui omnipotenti sua virtute vivificat mortuos; causa instruntentalis \’, 3. 520 DE NOVISSIMIS. Q. LI. DE JUDICIO UNIVERSALI His verbis innuit Apostolus angelos indirecte tantum esse judicandos, «in quantum actibus hominum fuerunt commixti»L III. Omnia opera sive bona sive mala hominum erunt materia ju­ dicii. universalis. Sacra Scriptura saepe hoc testatur. Et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum sive ma­ lum illud sit1 2. Ratio idem suadet. Cuncta enim opera hominis sunt objectum prae­ mii vel poenae. Ut autem sciatur, an praemio vel poena digna sint, oportet ea examinare ac judicare 34. Aliquando disputatum est, an peccata per poenitentiam deleta ape­ riantur in judicio. Magister Sententiarum existimat «non irrationabili­ ter putari posse peccata hic per poenitentiam tecta et deleta, illic etiam tegi aliis, alia vero cunctis propalari»l. Sed S. Thomas 5 et alii communius docent omnia peccata etiam per poenitentiam deleta manifestatum iri in judicio. Haec tamen publicatio non causabit in sanctis poenitentibus verecundiam sed potius magnam gloriam propter poenitentiam, quam fecerunt. «Dicuntur autem peccata esse deleta, quia Deus non videt ea ad puniendum»67 . IV. Sententia judicis erit duplex: una particularis, qua unicuique praemium vel poena juxta merita vel peccata adsignatur; altera gene­ ralis, quae hoc modo proferetur: Justis: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi ’. Reprobis: Disce­ dite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus...8. Quamvis de modo procedendi in judicio et proferendi sententiam nihil certo sciatur, «tamen probabilius aestimatur, quod totum illud ju­ dicium et quoad discussionem, et quoad accusationem malorum, et quoad commendationem bonorum, et quoad sententiam de utrisque mentaliter perficietur. Si enim vocaliter singulorum facta narrarentur, inaestimabilis magnitudo temporis ad hoc exigeretur, sicut etiam Augu­ stinus dicit (De civ. Dei, lib. 20, c. 14; ML 41, 680)... Unde probabile est, quod illa, quae dicuntur Matthaei 25, non vocaliter sed mentaliter intelligenda sint esse perficienda»9. Ad hoc dicit Durandus: «Licet discretio meritorum et demeritorum fiat tantum mentaliter... tamen sententia proferetur vocaliter»1011 . Opi­ nionem Durandi sequitur Solus n. Capreolus ait ad rem: «Sciendum est, quod in judicio illo erit duplex sententia. Quaedam particularis cujuslibet, qua adjudicabitur tali et 1 Suppi., q. 89, a. 8. 2 liccl., 12, 14. 3 Cfr. Lessius, De perfect, div., lib. 13, c. 22, η. 136 sqq. 4 In IV Sent., dist. 43, § 4. s Suppl , q. 87, a. 2. • S. Thomas, Suppl., q. 87, a. 2 ad 3. 7 Matth., 25, 34. 3 Matth., 25, 41. 9 S. Thomas, Suppl., q. 88, a. 2. Idem docet s. Albertus M., In IV Senten­ tiarum, dist. 47, a. I. 10 In IV Sent., dist. 47, q. 1, n. 9. 11 In IV Sent., dist. 47, q. 2, a. 4, concl. 2. Ahl tl CIRCUMSTANTIAE JUDICII UNIVERSALIS 52I t.ini.ic poenae. vel Iuli et tanto praemio, et ista fiet mentalis sicut et «h■·.< ii·.· i<> inclitorum. Alia vero erit sententia generalis, una pro beatis, el aha pio (lamnulis; et de ista probabile est, quod fiat vocaliter, quia non lequiiil temporis prolixitatem, sicut prima requireret»1. V Sententia statim executions mandabitur, juxta illud Matthaei: Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam'12·. VI. A esi imus ubi celebrandum sit judicium. Sacra Scriptura dicit: Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et discepta­ bo eum eis Consurgant et ascendant omnes gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo, ut judicem omnes gentes in circuitu» 3. Plures theologi hunc textum ad litteram intelligentes dixerunt judi­ cium celebratum iri in valle Josaphat ad plagam orientalem templi Sa­ lomonis ad pedem montis Oliveti prope Jerusalem. Ita S. Thomas, Sua­ rez, Mazzella, Jungmann et alii 45*. Sed boni expositores merito suspicantur vallem, quae hodie vocatur Josaphat. olim non ita appellatam fuisse, cum Josephus, qui suburbia Jerusalem clare descripsit, nihil de hac valle dixerit. Deinde animadver­ tunt vocabulum Josaphat hebraice significare: Dominus judicat. Unde vallis Josaphat designat locum, ubi Dominus est judex. Potest esse qui­ libet locus. Locus determinatus fortasse continere non poterit omnes quotquot vixerunt et vivent homines a principio mundi usque ad fiiiem, nisi velis per miraculum plura corpora gloriosa collocare in uno loco ®. Apparitionem Christi in judicio explicat Origenes his verbis: «Non in aliquo quidem loco apparebit Filius Dei, cum venerit in gloria sua, in altero autem non apparebit... Sicut enim fulgur egrediens ab oriente, et propterea quod omnia implet, apparet usque ad occidentem, sic cum venerit Christus in gloria sua, proptereaque ubique futurus est, et ipse in conspectu omnium erit ubique, et omnes ubique erunt in conspectu ipsius, et sic constituentur ante sedem gloriae ejus»e. VII. Nemo scit, quando Juturum sit judicium universale. Christus Dominus diserte ait ad rem: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater 7. Faxit Deus, ut cum venerit judicare vivos et mortuos, omnes nos paratos inveniat. 1 In IV Sent., dist. 47, q. un., a. 3, § 4. Idem docent Sylvius, In Suppi., q. 88, a. 2; et Suarez, De mysteriis vitae Christi, disp. 57, sect. 10, n. 4. 2 Maith., 25, 46. 3 Joel, 3, 2-12. 1 S. Thomas, Suppl., q. 88, a. 4: Suarez, De mysteriis vitae Christi, disp. 53, sect. 3, η. 2 sq ; Mazzella, De Deo creante, n. 1416; Jungmann, Dc novissimis, n. 249. 5 Cfr. S. Thomas, Suppi., q. 83, aa. 2-3. ° Series commentariorum in Matthaeum, n. 70; MG 13, 712. Cfr. Knabenbauer, Comment, in Matth., 25, 33-34. 7 Matth., 24, 36. LAUS DEO VIRGINIQUE MATRI INDEX TRACTATUS DE SACRAMENTIS Sectio I.-—De Sacramentis in Communi. QUAESTIO I DE ESSENTIA ET PARTIBUS SACRAMENTORUM Art. I Art. II. Art, III. Art. IV. Art. V. Art. VI. Notiones praeviae traduntur.................................... De sacramenti nomine et acceptionibus........................................... Quomodo definiendum sit sacramentum......................................... De signo quod reponitur ut genus definitionis sacramenti.... § i. Utrum Sacramentum formaliter sumptum constitua­ tur essentialiter in solo genere signi. 9 § 2. Utrum sacramenta sint signa ad placitum..................... § 3. Utrum sacramenta sint signa sensibilia........................... § 4. Utrum sacramenta sint signa practica............................. De re sacra, quae est differentia in definitione sacramenti.... § i. Quid significet nomen rei sacrae sanctificantis ho­ mines......................................................... 13 § 2. Utrum Sacramentum sit signum unius rei tantum.. Utrum sacramenta veteris et novae legis conveniant univoce in ratione sacramenti...................................................... 15 PAG. 5 6 7 8 io n 12 13 14 QUAESTIO II DE MATERIA ET FORMA SACRAMENTORUM Art. I. Art. II. Art. III. Art. IV. Art. V. Art. VI. Utrum omnia sacramenta constent rebus et verbis..................... Utrum sacramenta novae legis perficiantur rebus tanquam ma­ teria et verbis tanquam forma ut partibus essentialibus......... Utrum materia sacramentorum fuerit a Deo determinata. ... Utrum et quomodo Christus determinaverit formam seu verba sacramentorum novae legis..................................... 25 Utrum verba in formis sacramentorum novae legis sint concionatoria tantum, vel potius effectiva.................... 26 Utrum materia et forma sacramentorum mutari queant........... 16 19 22 28 QUAESTIO III DE NECESSITATE ET EXSISTENTIA SACRAMENTORUM Art. I. Art. II. Art III Art IV. Art. V Utrum sacramenta sint necessaria ad humanam salutem............ Utrum in statu innocentiae fuerint sacramenta............................. An et quae fuerint sacramenta in lege naturae.............................. Utrum et quae fuerint sacramenta in statu legis scriptae............ An el quot sint sacramenta in loge gratiae....................................... 32 34 35 38 40 INDEX 524 QUAESTIO IV Art. Art. Art. Art. Art. Art. Art. DE EFFICACIA SACRAMENTORUM FAG. I. An sacramenta novae legis vere et proprie causent gratiam.. II. An sacramenta novae legis producant gratiam ex opere operato. III. Utrum sacramenta novae legis sint causae instrumentales phy­ sicae gratiae................................................................... 19 IV. Quo sensu dicantur in sacramentis sacramentum tantum, res et sacramentum, et res tantum....................... 58 V. Quandonam sacramenta novae legis producant gratiam............ VI. Quam gratiam causent sacramenta novae legis.......................... VII Utrum sacramenta, ficte suscepta, remoto obice, reviviscant. 45 48 59 60 66 QUAESTIO V DE CHARACTERE SACRAMENTORUM Art. Art. Art. Art. I. An et in quibus sacramentis imprimatur character...................... II. In quo consistat character sacramentorum................................... III. Quodnam sit subjectum, in quo immediate recipitur character sacramentalis........................................................ 74 IV. An et quomodo character recipiatur indelebiliter in anima... . 69 71 75 QUAESTIO VI DE AÜCTORE SACRAMENTORUM NOVAE LEGIS Art. Art. I. An et quomodo Christus instituerit sacramenta novae legis.. II. Utrum Christus immediate instituerit omnia novae legis sa­ cramenta ........... 81 77 QUAESTIO VII DE MINISTRO SACRAMENTORUM Art. Art. I. II. Art. Art. III. IV. Art. V. Art. VI. Art. VII. Art VIII. Quis sit minister ordinarius sacramentorum................................ An et quae intentio requiratur in ministro ad valide conficien­ da sacramenta....................................................... 85 Utrum ad valorem sacramentorum requiratur fides iri ministro. Utrum ad valorem sacramentorum requiratur probitas vitae in ministro............. 92 Utrum minister in peccato mortali exsistens possit licite con­ ficere vel administrare sacramenta................ 92 An minister sacramentorum consecratus peragens in peccato mortali alia sacra peccet mortaliter.............. 95 Utrum sacerdos teneatur sacramenta dignis ministrare........... Utrum sacerdos possit indignis ministrare sacramenta........... 82 90 96 98 QUAESTIO VIII DE SUBJECTO SACRAMENTORUM Art. I. Art. II. Art. Ill, Appendix. Quis et quomodo possit valide suscipere sacramenta............... Quid requiratur in subjecto, ut fructuose sacramenta recipiat. A quo ministro possint fideles sacramenta licite petere........... De sacramentalibus............................................................................... 100 103 105 107 INDEX 525 Sectio Π.—De Baptismo. QUAESTIO IX DE EXSISTENTIA ET PARTIBUS BAPTISMI Ari Art \ri Λκι Art I II III IV. V Notiones generales traduntur.................................................................. Utrum baptismus sit verum sacramentum........................................ Utrum baptismus fuerit a Christo Domino institutus.................. Quae sit materia sacramenti baptismi................................................ Quae sit forma sacramenti baptismi.................................................... PAG. m 112 113 115 120 QUAESTIO X DE MINISTRO BAPTISMI Art. I. Art. II. Art. III. Quis sit minister baptismi solemnis.................................................... In casu necessitatis quis valeat baptizare.......................................... Quid de patrinis in baptismo................................................................. 124 126 127 QUAESTIO XI DE SUBJECTO BAPTISMI Art. I. Art. II. Art. III. Utrum et quibus dispositionibus adulti baptizandi sint............... Utrum infantes baptizandi sint............................................................ An baptismus iterari possit................................................................... 129 130 134 QUAESTIO XII DE EFFECTIBUS BAPTISMI Art. I. Art. II. Art. III. Utrum infantibus et adultis infundantur in baptismo habitus gratiae, virtutum et donorum................................. 135 Utrum per baptismum remittantur omnia peccata........................ Utrum per baptismum remittantur omnes poenae pro peccatis coram Deo luendae.................................................... 138 136 QUAESTIO XIII DE NECESSITATE BAPTISMI Art. Art. I. II. Art. III. Utrum baptismus sit ad salutem necessarius.................................. Utrum baptismus suppleri possit tam in parvulis quam in adul­ tis per martyrium...................................................... 143 Utrum baptismus flaminis seu perfecta caritas suppleat bapti­ smum aquae quoad remissionem culpae et collationem gratiae. Sectio III. 139 146 De Confirmatione. QUAESTIO XIV DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS SECUNDUM SE I. II. ART 111. Art IV. Art V Am. VI. Art. Art. Utrum confirmatio sit verum sacramentum....................................... De materia confirmationis.......................................... Quae sit forma sacramenti confirmationis....................................... Qui sint offectus sacramenti confirmationis................. ... Quis sit minister confirmationis........................................................... De subjecto confirmationis..................................................................... 149 152 157 159 162 166 526 INDEX Sectio IV.—De Sacra Eucharistia. QUAESTIO XV DE VERA AC REALI PRAESENTIA CHRISTI IN EUCHARISTIA Art. Art. Art. I. II. III. Art. IV. Art. V. PAG. Figurae ac nomina Eucharistiae.................................................... 171 Errores circa veritatem realis praesentiae Christi in Eucharistia. 173 Utrum ex S. Scriptura constet vera, realis ac substantialis praesentia Christi in Eucharistia.................................................. 175 Utrum ex traditione constet realis praesentia Christi in Eucha­ ristia..................................................................................................... 183 De transsubstantiatione...................................................................... 189 QUAESITO XVI DE MODO QUO CHRISTUS EST IN EUCHARISTIA Art. I. Art. Art. Art. II. III. IV. Art. V. Art. VI. Art. VII. Art. VIII. An et quomodo Corpus Christi uniatur speciebus sacramentalibus in Eucharistia................................. An praesentia Christi in Eucharistia sit localis............................ Utrum Corpus Christi moveatur in sacramento Eucharistiae.. Utrum totus Christus sit sub utraque specie sacramentali et sub singulis specierum partibus............................................................ Quid ponatur in sacramento Eucharistiae vi verborum conse­ crationis.................................................................. Quid ponatur in corpore et sanguine Christi per concomitantiam......................................................................... An aliquid agat patiaturve Christus in Eucharistia................... Quando desinat Christus esse in Eucharistia................................ 198 200 204 206 208 211 215 218 QUAESTIO XVII DE ACCIDENTIBUS EUCHARISTICIS Art. unicus. Utrum realiter et qua realitate accidentia permaneant in Eucharistia.................................................................................... 219 QUAESTIO XVIII DE EUCHARISTIA UT EST SACRAMENTUM Art. Art. Art. Utrum Eucharistia sit verum sacramentum ab aliis sacramen­ tis distinctum........................................................ 230 II. In quo consistat essentia sacramenti Eucharistiae....................... III. Utrum sacramentum eucharistiae sit unum.................................. I. QUAESTIO XIX DE MATERIA SACRAMENTI EUCHARISTIAE Art. unicus. Quae sit materia remota, ex qua conficitur sacramentum eucharistiae................................................... 237 232 234 INDEX 527 QUAESTIO XX IU Ai< i I A mi Au 1 II III loRMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE I 'Irum < Iu islns in ultima coena usus fuerit verbis ad peragen­ dum consociationem panis et vini.................. 240 Quae vii ba essentialiter constituant formam eucharistiae.. . . An verba consecrationis proferantur a sacerdote recitative vel significative............................................................. 244 1>AG. 241 QUAESTIO XXI Dit EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE Am r-.i< i i ijui sint effectus sacramenti eucharistiae.................................. 245 QUAESTIO XXII 111' NECESSITATE SACRAMENTI EUCHARISTIAE Λκ ι Am Am Alt 1 Ar i I II l Humi eucharistia sit necessaria necessitate medii ad salutem. 250 Utrum sacramentum eucharistiae sit necessarium necessitate medii ad diu perseverandum......................................................... 253 III l trum adsit praeceptum positivum sumendi eucharistiam. .. . 254 IV. Utrum adsit praeceptum divinum sumendi eucharistiam sub utraque specie..................................................................................... 256 V. Utrum laudabiliter ordinatum fuerit ab Ecclesia, ut sacra com­ munio dispensaretur laicis sub una tantum specie. 258 QUAESTIO XXIII DE MINISTRO EUCHARISTIAE Art. I. Art. II. Utrum solus sacerdos sit minister confectionis sacrae eucha­ ristiae ....................................................................... 259 Quis sit minister dispensationis eucharistiae................................. 260 QUAESTIO XXIV DE SUBJECTO EUCHARISTIAE Art. I. Art. II. Quis sit subjectum capax recipiendi sacramentaliter euchari­ stiam................................................................. · · · 261 Qui possint fructuose sumere eucharistiam................................... 262 QUAESTIO XXV DE EUCHARISTIA UT EST SACRIFICIUM Art. I. Art. II. Art. III. Art. IV. Art. V. Art. VI. Art. VII. Art. VIII Ari IX Ari X Quaedam praenotantur de sacrificio in genere.............................. 264 Quid sit sacrificium novae legis........................................................... 267 Utrum missa sit verum sacrificium.................................................... 267 In quo consistat essentia sacrificii missae....................................... 272 Quis sit sacerdos offerens sacrificium missae.................................. 277 De habitudine ultimae coenae ad sacrificiumcrucis et missae. 279 Qui sint effectus sacrificii missae..................................................... 281 Quomodo sacrificium missae producat suos effectus.................. 284 Utrum valor sacrificii missae sit infinitus....................................... 287 J '10 quibus offeratur sacrificium missae........................................... 287 528 INDEX Sectio V.—De Sacramento Poenitentiae. QUAESTIO XXVI DE EXSISTENTIA SACRAMENTI POENITENTIAE Art. Art. Art. Art. PAG. I. Notiones praeviae................................................................ 289 II: Errores circa exsistentiam sacramenti poenitentiae............. 289 III. Utrum Christus instituerit verum sacramentum poenitentiae. . 290 IV. Utrum aliquando invaluerit consuetudo in Ecclesia negandi veniam gravioribus peccatis.............................................................. 296 QUAESTIO XXVII DE MATERIA SACRAMENTI POENITENTIAE Art. Art. I. II. De materia remota sacramenti poenitentiae.................................. Quae sit materia proxima sacramenti poenitentiae........................ 300 302 QUAESTIO XXVIII DE CONTRITIONE Art. I. Art. II. Art. III. Art. IV. Quid et quotuplex sit contritio............................................................ 304 De contritione perfecta........................................................................... 306 De attritione............................................................................................... 308 Utrum aliquando possit dari sacramentum poenitentiae vali­ dum simul et informe seuinfructuosum.................................... 312 QUAESTIO XXIX DE CONFESSIONE Art. Art. I. II. Art. III. Quid sit confessio sacramentalis.......................................................... Utrum confessio auricularis sit jure divino necessaria ad pec­ catorum post baptismum commissorum veniam obtinendam. Qualis debeat esse confessio auricularis............................................. 314 314 321 QUAESTIO XXX DE SATISFACTIONE SACRAMΕΝΤΛΙ.1 Art. unicus. Quid sit satisfactio sacramentalis............................................... 323 QUAESTIO XXXI DE FORMA, ABSOLUTIONE, ET MINISTRO SACRAMENTI POENITENTIAE Art. I. Art. II. Art. III. Quae sit forma sacramenti poenitentiae............................................ Quae sit absolutio et quomodo danda.............................................. Quis sit minister sacramenti poenitentiae........................................ 328 331 333 INDEX ’ 52, 3 An et quando possint matrimonia fidelium extrinsece dissolvi........................................................................ 454 Aki Axi A·" QUAESTIO XLIII DH POTESTATE ECCLESIAE IN MATRIMONIUM Ari 1 Ari II Ari III Utrum Ecclcaia jus habeat statuendi impedimenta dirimentia matrimonium.............. .......................................................... I 'Iriitu Ecclesia statuere possit impedimenta dirimentia pro haereticis.............................................................................. 459 Quid pvsint principes saeculares circa matrimonia....................... 457 460 TRACTATUS DE NOVISSIMIS SEU DE ESCHATOLOGIA QUAESTIO XI.IV DE MORTE HOMINIS Ani Ani I II Quid sit mors hominis................................................................................ 1'trum omnes homines sint in line morituri.......................................... 463 467 QUAESTIO XI.V DE JUDICIO PARTICULARI Am I Am An i II ill Ar i IV Utrum animae humanae statim post separationem a corporibus judicentur............................................................................. 470 Onl·· Sil judex m judicio particulari........................................................ I ' t rutu 1 ulciitiii a Christo in judicio particulari data illico exse'in.ilur.............................................................................................................. Variae quaestium ulac circa judicium particulare............................ 472 473 474 QUAESTIO XI.V1 DE INPRRNO Ani I Aut II Ani III Λι.ι IV Am V Am VI Unum eismlal infernus................................................... :................................ 17O I k’ iirli'i nltiilc poeiuii urn inferni.......................................... ,......... 477 l*>' iiatuni poenarum inferni....................................................................... 4K0 Ullum m Inleino hit vetus ignis................................................................ 4H2 Qimimslu Ignis ntalerlalla torquent animam rationalem............. 484 I lium ■■mn>·· diintliiiluriim ...... mu· sint in Inleiim acquaint·.............. |H.| INDEX 532 QUAESTIO XLVII DE PURGATORIO Art. I. Art. II. Art. III. Art. IV. PAG. Utrum exsistat purgatorium................................................................ 486 Quid patiantur animae in purgatorio.................................................. 488 A quibus maculis mundentur animae in purgatorio............. .’... 491 Utrum animae purgatorii suffragiis vivorum juvari possint.... 492 QUAESTIO XI.VIII DE PARADISO Art. Art. Art. Art. Art. Art. I. Utrum exsistat paradisus seu caelum...................................... 495 II. Utrum Deus in caelo sit beatitudo animae............................ 496 III. An beatitudo formalis hominis consistat in aliqua operatione. . IV. In qua operatione animae consistat beatitudo formalis...... 499 V. De proprietatibus beatitudinis..................................................... 500 VI. De beatitudine accidentali, seu de dotibus animae ac corporis, fiecnon de aureolis............................................................................... § i. De dotibus animae............................................................... § 2. De dotibus corporis glorificati.............. r....................... § 3. De beatorum aureolis.......................................................... 498 503 503 504 504 QUAESTIO XLIX DE FINE MUNDI Art. I. Art. II. An et quae signa praecedent consummationem mundi............... An et quomodo venturus sit finis mundi......................................... 505 507 QUAESTIO L DE RESURRECTIONE MORTUORUM Art. I. Art. II. Art. III. Art. IV. Utrum futura sit resurrectio mortuorum........................................... Utrum omnes homines resurrecturi sint cum iisdem corporibus, quae in mundo habuerunt....................................... 512 Unde repetenda sit identitas numerica corporum, quae per mortem ceciderunt, et quae in resurrectione adsumuntur. . . . Quid dicendum de millenarismo seu chiliasmo................................ 510 513 515 QUAESTIO 1.1 DE JUDICIO UNIVERSALI Art. I. Art. II. Utrum futurum sit judicium universale........................................... Quaenam sint scitu necessaria in Theologia circa judicium uni­ versale............................................................................ 519 517 INDEX ALPHABETICUS HUJUS VOLUMINIS Referuntur numeri mttrglnali·. Λ Aliliillu i ‘t llllltoihi plnxlnm bapIHinl aoft; trimi iihlullo J*>h Abaolullo >m i nninnlull· ·> i , < x divum imititulioni' nlgiillli ut et ■·!(!< it irinis sionom |»'ih<>nuin non constat 539 . Aooldniilla p.nilu < I villi p>o, 401, peracta r-iinnei i.illom- roulltci permanent iu eucharistia tu.·, et quidem alne sub­ jecto proptio 30 i, nola quantitas manet nine subjei to, alia m 1 idontiu inhaerent quantitati tanquam subjecto 365; exer­ cent omnes actiones, quas prius exer­ cebant 367: corrumpi possunt 308 Actions· <■! paaslono·. spirituales et corporcac. actiones corporeae possunt esse pure corporeae, sensitivae et intentio­ nales 3.11; Christus in eucharistia ex• erect actiones spirituales intellectus et ’ voluntatis 332; nullam actionem corpo­ ream exercet Christus naturaliter in eucharistia 353; neque supernaturaliter 354. Aotornitan poonuruin in inferno 764, 765. Anima rationali· Christi est per conco­ mitantium sub speciebus panis et vini 346; difficultas notanda 346. Aiiiiiin rationali· post separationem a cor pole vivet in pin pet 1111111 744 Aqua misi eiid.i vino in eucharistia 300 AtmiilalKo miuilil accidentia realiter di­ stingui n Niibslnnllii |Oo, Attritio, uniis 101, explicatio 501; uti quando 01 Itui ux timore serviliter ser­ vili, qunndoqiie ex timore simpliciter servili, IntiMiluni ι·χ niiiiue honestatis moralis, non aenwl es f imoin/i/m/i, aut cliain c» uinom <,mi upist enliae 502, lllltltio ex nolo l’i'li' niliiv metu tonic pia non est piKiatiim 507; ntirllio ex melli geluiimic sim anime Inillnli 1,'i'i et sini' Itmolu noni llpltll enlllle mill eptll vldelui nufflicio nd jmdIlli 11IIonem tn inii tameiilii i.ultimum v'i Amour tomi 11 noinloruin 123; principalis i t ministerialis 123; ministerialis potest 1 v.e ministerii principalis seu institu­ tionis et ministerii communis seu adniinlstr· itionis 123; Solus Deus est am tor principalis sacramentorum 125; Christus, ut Deus, est auctor princi­ palis sacramentorum 126; Christus, ut homo, habebat potestatem ministerii principalis seu excellentiae in sacramen­ tis instituendis 127; Christus, Deus­ ti omo, instituit omnia novae legis sa­ cramenta 129; potestas auctoritatis, quam Christus habuit ad instituenda sacramenta, non potuit communicari homini puro, bene tamen potestas ex­ cellentiae 130; Christus immediate in­ stituit omnia novae legis sacramenta 132· Aurea 822. Aureolae, nomen 822; definitio 823; sunt tres, virginitas, martyrium et doctoratus 823. B Baptismus, etymon 196; acceptiones io<>: definitio 196; baptismus /luminis, /la­ minis et sanguinis 196; est verum sa­ cramentum 198; a Christo institutum 200: quando fuerit institutus 201; ba­ ptismus Joannis 201 ; materia baptismi remota et proxima 202; materia remota valida est aqua naturalis 204; ad licei tatem aqua consecrata et munda 205; materia proxima, baptismi ablutio, quae fieri potest per immersionem, effusionem et aspersionem 206; forma baptismi 2ti; baptismus collatus in no­ mine Jesu 213; minister baptismi orilinarius et extraordinarius 215; bapti­ smus administrari potest solemniter vel privahm 21·,, minister ordinarius ba pitsmi solemnis est solus sacerdos 217, minister extraordinarius baptismi so Icminis ext dim'onus 218; in casu iioci 'i sitnthi quilibet vir vol mullei "·,ι ml Ulster biipliHinl JJo, mdo in Imi 1 mm servandus · >ι. quin Hit iiilqei I uni bu INDEX ALPHABETICUS 534 ptismi 224; in adultis requiritur ad validitatem intentio saltem habitualis 226; ad liceitatem requiritur in adulto intentio habitualis, recta fides et attri­ tio supernaturalis 228; infantes valide baptizantur ante usum rationis 231; infantes filii catholicorum debent ba­ ptizari ante usum rationis 232; filii acatholicorum an et quomodo baptizari possint 233,234; baptismus non est ite­ randus 235; quid si adsit dubium 236; quid de baptizatis ab haereticis 237; tum infantibus, tum adultis obicem non ponentibus, baptismus confert habitus gratiae sanctificantis, virtutum et do­ norum supernaturalium 240; per ba­ ptismum remittuntur omnia peccata, tum originale tum personalia baptizati, si baptizatus non ponat obicem 243; et omnes poenae peccatis tum origi­ nali tum personalibus debitae et coram Deo luendae 246; baptismus re susce­ ptus, extra casum martyrii, est neces­ sarius necessitate medii ad salutem pro infantibus 251: in re vel in voto est necessarius necessitate medii ad salutem pro adultis 252; quando ince­ perit obligatio baptismi 254: marty­ rium supplet baptismum in infantibus 257; etiam in adultis 258; an ex opere operato vel ex opere operantis 259, 260. Baptismus flaminis 196, 2όι; supplet ba­ ptismum aquae quoad remissionem peccatorum et productionem gratiae 264; de voto seu desiderio baptismi, quod includitur in baptismo flaminis 266; an extinguat poenam peccatis de­ bitam 267. Beati necessario etiam necessitate exer­ citii amant Deum 811; sunt omnes impeccabiles 813; haec impeccabilitas provenit ex intrinseca visionis et amo­ ris Dei conditione 814. Boatitudo 801; naturalis et supernaturalis; objectiva et formalis; .essentialis et ac­ cidentalis 801; béatitude hominis ob­ jectiva est solus Deus 803; formalis consistit in actuali operatione, qua possidetur Deus 804, 806; in solo actu intellectus, qui dicitur visio 808; est perpetua et inamisibilis 815; ex ipsa natura beatitudinis 816. C Caeremoniae 190. Causa 71; genera causarum 71: efficiens potest esse principalis et instrumentalis 77; instrumentalis 84. Character, origo nominis 107; definitio 107, it6; imprimitur in baptismo, confirmatione et ordine 109; in quo consistat character sacramentorum m sqq.; est aliquid reale et absolutum, potentia nempe spiritualis incompleta et ministerialis seu instrumentalis re­ ducta ad secundam speciem qualitatis 113; distinguitur realiter a gratia 114; nos configurat Christo T15; recipitur in solo intellectu tanquam in subjecto immediate 119; recipitur indelebiliter in subjecto 122; character confirma­ tionis supponit in anima characterem baptismi 286; character confirtnationis realiter distinguitur a charactere ba­ ptismi 287. chiliasmus, vide Millenarismus. Chrisma quomodo conficiatur 277. Christus permanet in eucharistia, quo­ usque species sacramentales corrum­ pantur 358, 370. Coena Domini fuit sacrificium 462. Compositio ex rebus et verbis in sacra­ mentis 33. Confessio definitur 512 > confessio auricu­ laris 513; Lutherus eam non negavit 513; Leibnitz, Voltaire 514; confessio auricularis est jure divino necessaria ad obtinendam veniam peccatorum 515: potest esse numérisa, specifica vel generica 517: numerica potest esse in­ tegra materialiter vel fornialiter 517; debet esse per se integra materialiter per accusationem numericam peccato­ rum mortalium 520; ubi hoc non est moraliter possibile, sufficit et requi­ ritur integritas formalis ex accusatio­ ne specifica peccatorum mortalium 520; aliquando sufficit integritas for­ malis ex accusatione generica pecca­ torum 520. Confirmatio, nomina 268; definitio 269; est verum sacramentum a Christo in­ stitutum 271; quando instituta fuerit 272; materia confirmationis 273, 274, 275; forma confirmationis quomodo determinata a Christo 281; in Ecclesia latina et in Ecclesia graeca 282; quae sint verba essentialia 283; in confirma­ tione imprimitur character in anima 285; confirmatio iterari non potest 286; auget gratiam sanctificantem in anima 288; minister ordinarius et ex­ traordinarius confirmationis 269; ordi­ narius est solus episcopus 290; ex dele­ gatione R. Pontificis quilibet sacerdos est minister extraordinarius 291; sim­ plex sacerdos non potest deputari ab episcopo ad confirmandum 292; quo­ modo presbyter deputetur a K. Pon­ tifice 293; quilibet homo baptizatus nondum confirmatus est capax confir- INDUX ALPHABETICUS mulionii, ιοί. qua iielale le< ipienda sit ■ oiilli imillii io’;. qmie dispositio sit inni'wiuin ml recipiendam confirma­ tionem jqk an «ii obligatio recipiendi , ΚΙΙΙΙΊΊ ' t/is 1'1 summo 7i.ifii. pi.|; pillent ossi’ formalis j ii i i/i/iiiOi i l nii/iiii/iA seu implicita: pillp:lil <1 llllpl'l/l’l III sen attritio 495. Ciiiilrllln inolmilii |9(>; pel se sola remit­ tit pm i nla mnttnlia piH. complectitur villum .ullcm implicitum confitendi omnia pe. i nlii moiinlin si. remissa 499; el ii'imim'l obllgiitln en confitendi 490; 11... I mi. ·. ..ma in pocnitonte 500. Convm >lu in cm hiiristin 323. Coran· (·Ίιι·Ι·ιΙ In cm Inn 1;.I in movetur per n. i Ulen·. (|· Iiunghur secundum prae.I'nliiim .a. lainenliilem 333; quid im­ pôt let ( 01 pm. chrlnll, quod vi verborum ■ iiniei intionln panIn ponitur in eucha-. riot io || I, cut in eucharistia per con■ omllaiillam ntib iipeciebus vini 345. Culpn vaiilnli» 1 emittil 111 aliquando in purgatorio 790 D Dnlorinliiutlo mntnrlno sacrninehtorum 33; fieri potuit immediate a Deo vel mediate is; in genere, in specie vel in individuo 45 Dlaoomitu· 1· .t verum sacramentum <>44: institutus lull n Christo simul cum presbyteratu 043. diaconissae Ο.ρ>; nun­ quam fuerunt ml ordinem clericalem l ooplntne li.pi Ol«nl ad leiiplenda sacramenta 158. OlMinlutlo matrimonii 713. perfecta et imperfecta 713. Do· in genere 817; proprie 817. Dolo· nnlnuio 818; sunt visio, compre­ hensio et fruitio 819. 1) 535 Eschatologie 738. Eucharistia, figurae 300; sacramentum tantum, res simul et sacramentum, res tantum 300; nomina eiieharisl iae 301, errores circa praesentiam rcalem Chri­ sti in eucharistia 302; praesentia Christi in eucharistia constat ex S Scri­ ptura 304; ex promissione eucharistiae instituendae 304; ex verbis institutio­ nis, quae leguntur in Evangeliis 306; ex verbis institutionis in epistola S. Pauli ad Corinthios 306; ex traditione 310; ex SS, Patribus 311; ex conciliis 313; ex liturgia 314; ex archaeologia Christiana 315; ex doctrina theologo­ rum 316; ex consensu sectarum dissi­ dentium 317; Christus fit realiter prae­ sens in eucharistia per conversionem panis et vini seu per transsubstantia­ tionem 321; quomodo corpus Christi et species sacramentales uniantur in eucharistia 324, 325, 326; vi verborum consecrationis panis 'ponitur corpus Christi 340; vi verborum consecratio­ nis vini ponitur sanguis Christi 342; eucharistia est verum sacramentum 374; in solis speciebus sacramentalibus connotantibus in obliquo corpus et sanguinem Christi 378; definitio eucha­ ristiae metaphysica et physica 3711; est unum sacramentum in specie infi­ ma 382; haec unitas petenda videtur a continuatione vel discontinuatione physica specierum 383; materia remo­ ta eucharistiae est panis triticeus et vinum de vite 386: qualis panis esse debeat 388; quale vinum 389; forma eucharistiae 393; quae verba sint es­ sentialia ad consecrationem panis 396; ad consecrationem vini 397; verba consecrationis proferuntur a sacerdote recitative et significative 402; producit augmentum gratiae habitualis ciban­ tis 404; eo momento, quo verum est species sacramentales manducatas esse 405; aliquando producit primam gra­ tiam per accidens 407; remittit pecca­ ta venialia 410; re suscepta non est necessaria necessitate medii ad salu­ tem 413, bene tamen in voto implicito 414: in voto implicito etiam ad pri­ mam salutem 415; in re suscepta est necessaria per se loquendo ad diu per­ severandum in gratia 417; per acci­ dens sufficit saepe, susceptio in voto 417. praecepto divino tenemur recipe re eucharistiam 420; praecepto eccle­ siastico semel in anno 422; non tenen lui fideles sumere eucharistiam sub uliaqui specie 42O; hiudabilitei Intui ductu est consuetudo dispensandi com INDEX ALPHABETICUS 53*> munionem sub una specie 429; soli sacerdotes sunt ministri eucharistiae conficiendae 432; minister ordinarius eucharistiae dispensandae est sacerdos 434; extraordinarius est diaconus 434; subjectum eucharistiae est solus homo viator baptizatus 436; dispositiones sunt gratia in anima et jejunium na­ turale in corpore 438. Extrema-unctio, nomen 608; definitio 608; errores 609; est verum sacramentum 610; fuit a Christo institutum 611; quando fuerit institutum 612; materia remota extremae-unctionis est oleum olivarum ab episcopo benedictum 613; materia proxima est unctio corporis aegrotantis 614; forma est oratio, quam sacerdos inter ungendum pronuntiat 6x5; producit gratiam sanctificantem 616; remittit peccata tum mortalia tum venialia 617; poenas temporales diminuit vel remittit 618; sanitatem corporis restituit, si animae expedierit 619; minister est solus sacerdos 621; soli Pastores, episcopi et parochi, ad liceitatem 623; subjectum est homo baptizatus, adultus, periculose aegro­ tans 624; requiritur ordinarie status gratiae et voluntas recipiendi 625; non videtur dari praeceptum recipiendi 624; iterari potest, sed non in eodem mortis periculo 627. F Ficte suscipere sacramenta 102; sacra­ menta, quae imprimunt characterem, si ficte suscipiantur, remoto obice, re­ viviscunt et producunt gratiam 104; non vero sacramenta, quae non impri­ munt characterem 106. Fides non requiritur in ministro ad valide conficienda sacramenta 148; neque in subjecto ad valide recipienda sacra­ menta, excepta poenitentia 176. Finis mundi 824; signa 825; remota 826; proxima 827; mundus ita finietur, ut non abeat in nihilum 828. Forma sacramentorum sunt verba 41-43; Christus determinavit formaliter verba, quibus constant formae sacramento­ rum 43. Fornicatio est contra jus naturae et pec­ catum 680. G Generatio rerum ex speciebus sacramen­ talibus 369; difficultas de materia prima requisita ad generationem 369. Gratia sacramentalis est ipsa met gratia sanctificans cum speciali vigore et modo intrinseco ad producendos spe­ ciales effectus necessarios in vita Chri­ stiana 99. H Henoch 748. Hoc in forma consecrationis 308. I Impedimentum matrimoniale 730; impe­ diens et dirimens 730; Ecclesia habet potestatem statuendi impedimenta di­ rimentia matrimonium 732; etiam pro haereticis 733; in praxi attendenda est mens legislatoris 733; quoad impedi­ mentum clandestinitatis vide Codicem Juris Canonici, can. 1099, 733; Princi­ pes saeculares nequeunt statuere im­ pedimenta dirimentia matrimonia Chri­ stianorum 735; nec probabilius impe­ dimenta impedientia 736; bene tamen pro matrimoniis infidelium 737. Indigni ad sacramenta recipienda 165; publici (jure, jacto et jama) et occulti i65· . Indissolubilités matrimonii 713; intrin­ seca et extrinseca 713. Indulgentia, nomen 582; diversae acce­ ptiones 582; definitio 583; potest esse plenaria et partialis 584; dicebatur olim plena, plenior et plenissima, quomodo 584; personalis, realis, loca­ lis 585; perpetua et temporaria 586; non est mera condonatio poenae sed abso­ lutio cum solutione debiti 587; Eccle­ sia habet potestatem concedendi indul­ gentias 593; est potestas jurisdictionis non ordinis 594; Papa in universali Ecclesia et epj.scopi in suis dioecesibus possunt concedere indulgentias 595; ut valide indulgentiae concedantur, requiritur aliqua causa pia externa, quae cedat in laudem Dei et utilitatem Ecclesiae 598; indulgentiae valent, quantum pronuntiantur, quantumque sonant 600; quomodo hoc intelligatur 600, 601; conditiones ad lucrandas in­ dulgentias 602; animae fidelium in purgatorio detentae indulgentiis juvari possunt 604; indulgentiae applicantur et prosunt defunctis per modum suffra­ gii 605; quomodo applicentur 606; non prosunt defunctis infallibiliter 607. Infantes et perpetuo amentes possunt ali­ qua sacramenta valide recipere 174; infantes valide baptizantur ante usum rationis 231; infantes filii acatholicorum rationis usu compotes, si postulent, possunt licite baptizari 233; infantes filii acatholicorum, invito utroque pa- I N HI X ALPHABETICUS fnlllo vnllilo >eil i s tin periculum mor­ ti·, llll< Ile I >n 1111 f η ι ι I m 1 li>l··· liu·. ιιιιΙιιιίι in, ιριιιΐιιοι interni 761; piopilo · st Im un, In quo iliimnati pu1111111I111 /in ι •■ίηΙΙΙ Itilninus 763; in fin iliiinliiitl piiiiliinl 111 in aeternum 765; Hi ini nun ’Hl Im ii” poenitentiae 766; III” pm >1,11 nuI ΙμιιΙmill III 7117, reprobi In lull ni” ι>1111111111 n· purlin damni 769; ■ i purini ”ΐΊΐ·ιιιι 770, in inferno est irlil’i Ij’lil” rulpnl'ClI’i 772, 773; modus quo igiiin loiqiii’l unliniiN 774; locus inΙ1.Ί11Ι 77H Innnvallu ‘ in’ll <’t ferine 832. Ηι,,ιιιιη,ι ” un inniuntu > 23; Christus, DeusI Ii.iiiii, luiililiiil omnia novae legis sa• 1 .1111■■ 111.ι ι jo; potestatem auctoritatis nd liihl IllK'inl.i mu ramenta habuit Chriiiii” ut I’i'll*. 120; non communican­ dum nil’ll 130; Christus, ut homo, li.ilmll poti 'ilnti’in ministerii principa­ lis s u ι xι i'IIi'Utme 127; potuit com­ muni.. alien 130; Christus immé­ diat’ iiisllliilt omnia novae legis saI ninii’iita 132. lainiilln 13/. ιίΙιίιιιι vel interna 137; interna pot’ d chhc actualis, virlualis, habituali ·. i't intrrpietativa 137; absoluta et condilionata 143; ad validitatem '..linimenti requiritur intentio saltem laciendi. i/uoil /acil Ecclesia 138; quid hoc significet 139; externa non suffi­ cit 140, interpretati va et habitualis non sufficiunt in ministro ad validi­ tatem ‘iiicrnmentorum 141; requiritur et sufficit intentio virtualis saltem fa­ ciendi quod facit Ecclesia 142; in­ tentio condilionata de praesenti vel de praeterito sufficit, non conditio­ nata de luturo 143; non requiritur in­ tentio conferendi gratiam vel chara­ cterem 144; aliqua intentio requiritur in adultis ad recipienda sacramenta 175. quae intentio requiratur 175. J Judicium conficitur actore, judice et reo Juillolum particulare 750; animae ratio­ nales post separationem a corpore pro­ tinus a Deo judicantur 752; sors ani­ mae in eo determinabitur 753; Christus est judex in judicio particulari 755; et fert in eo sententiam 755; haec sen­ tentia statim execution! mandatur 757; unimur indicatae statim ad perpetuam sortem addicuntur 757; locus judicii particularis est probabiliter ipse in quo anima ii coi pure separatur 738; illiiCIIHMIii 1 limini’ Iit metaphorice’ 75H; 537 receptacula animarum 759; egressus animarum e diversis receptaculis 760. Judicium universale celebrabitur in fine mundi 848; judex erit Christus, virtu­ te quidem divina sed in forma humana 849; omnes comparebunt in judicio 849; omnia opera erunt materia judicii universalis 849; sententia duplex, par­ ticularis et generalis 849; vocaliter an mentaliter 849; sententia statim execu­ tion! mandabitur 849; nescimus ubi celebrandum sit judicium universale 849; nemo scit, ubi celebrandum sit 849. L Libellus repudii 722; causae 722. Locus 329; ratio formalis, qua aliquid dicitur esse in loco 329. Lotio pedum non est sacramentum 67. M Martyrium, etymon 255; definitio 255; non producit characterem 255; supplet baptismum in infantibus 257; et in adultis non baptizatis 258; an ex opere operato vel ex opere operantis 259, 260; quas dispositiones requirat in subjecto 260. Materia et forma in sacramentis 29, 30; substantialiter mutari non possunt bene tamen accidentaliter 48; mutatio substantialis invalidât sacramentum non accidentalis 48; ministri Ecclesiae nequeunt mutare accidentaliter mate­ riam et formam sacramentorum 50. Materia sacramentorum determinari po­ test a Deo in genere, in specie vel in individuo 35; debuit a Deo determinari 36; in sacramentis legis naturae deter­ minata fuit mediantibus hominibus 37: in sacramentis legis mosaicae immedia­ te a Deo 38; in sacramentis novae legis immediate a Deo 39; nulla fuit deter­ minata a Christo in individuo 40; materia baptismi, eucharistiae, poeni­ tentiae, extremae-unctionis et matri­ monii fuit determinata in specie 40; et materia confirmationis et ordinis probabiliter in genere 40; ubi in genere determinata est a Christo, potest ab Ecclesia determinari in specie 48. Matrimonium, etymon 673; active et passive 674; definitio matrimonii active sumpti 674; definitio passive sumpti 674; essentia matrimonii 675; finis matrimonii, principalis et secundarius <>7(1; bona matrimonii 677; origo ma­ trimonii <178; matrimonium est jii'ill qill tempore judicii vivi lepiHleiitill ,-1’· liorn mortis est incerta . pi mil uiui multi clique necessaria 7*19 Mullin |p· pm i" el pii tu cidens 330. Muiulin pi i II utn·· constat terra et caelo Helen M *·»; pi·ilinbillns linietur conflaglnllulio M|u. Muintiii mali tine et formae sacramento­ rum 46; substantialis et , accidentalis uliiiiHipir |<>. substantialis non potest Heil ali I 11 leam, bene tamcn accideni.ili·. pi Ministri nequeunt inducere mut.itione·. accidentales 50. N Natura divino est in eucharistia per concomituiiliiim 347. Nniinniiirliini u/i.m/idi' et secundum quid ■,·. · |S necessarium necessitate medii et necessitate praecepti 248, 411; in re vel m votu 411; in voto explicite vel impli­ cito 411. Necessitas recipiendi sacramenta 159; extrema, quasi extrema, gravis et com­ munis 159. Novissima 738; alia hominum singulorum mors et judicium particulare: alia rece­ ptacula hominum post judicium par­ ticulare, infernus, purgatorium, paradi­ sus; alia novissima mundi, conflagratio, resurrectio mortuorum et judicium uni­ versale 738. 0 Obex, positivus et negativus 102. Oblatio non pertinet ad essentiam sacri­ ficii missae 452. Ooulus corporeus Christi nihil videt in eucharistia 355; nec videre potest 355. Opere operato ex 74; origo expressionis 74; sensus 74. · Opera viva, mortua, mortifera et mortificata 576, Ordo, vocabulum 628; diversae acceptio­ nes i>j8; est verum novae legis sacra­ mentum (131; in ultima coena fuit a t I1111I0 Inslitulum 632; sunt septem m l'.cclcumi onlines, 1res majores el quiit ni u mini n es ο 11, omnes sun I unum '••ii 1 amentum 633, materia ludtni·· pro liablllu·· tlcleiminutu eat a Clirluto In gemui’(13η, l'.i t Iriilu hide delet iiilnii vll unum miileiluiii pi·· mu· mdlm· el 539 alteram pro alio ordine 650; variatio­ nes 650; opiniones circa materiam pre­ sbyteratus 651: materia ordinationis sacerdotalis in Ecclesia latina est pri­ ma manuum impositio et traditio in­ strumentorum 652; forma presbyteratus 652; materia ordinationis diaconi est pariter impositio manuum episcopi et traditio instrumentorum 655; forma: Accipe potestatem legendi, etc. 855; ma­ teria et forma subdiaconatus ac ordi­ num minorum consistit in traditione instrumentorum et verbis, quae simul pronuntiat episcopus 655; in praxi tutior pars est sequenda 655; minister ordinarius validae ordinationis est epi­ scopus consecratus 657; minister ordina­ rius licitae ordinationis est episcopus ordinandi proprius 657; episcopi haere­ tici et schismatici valide possunt ordi­ nare 658: etiam simoniaci 659; presbyter potest aliquos ordines conferre ex de­ legatione 660; Romanus Pontifex potest cuilibet sacerdoti concedere facultatem conferendi tonsuram et quatuor ordines minores 661; et probabiliter etiam fa­ cultatem conferendi subdiaconatum 662; non tamen facultatem conferendi diaconatum, presbyteratum et episco­ patum 663, 664: ad validam consecra­ tionem episcopi sufficit unus episcopus ad liceitatem requiruntur tres 666; so­ lus et omnis vir baptizatus potest valide suscipere ordines 667; ordinatio­ nes per saltum usque ad presbyteratum sunt validae sed illicitae 668; licite suscipit ordines, qui est in statu gra­ tiae et observat conditiones in jure requisitas 669; ordo imprimit chara­ cterem 670; characteres omnium ordi­ num probabilius inter se realiter di­ stinguuntur 671; character ordinis sup­ ponit characterem baptismi de neces­ sitate sacramenti 672; characterem confirmationis et ordinis inferioris de praecepto Ecclesiae 672; episcopatus praesupponit probabilius characterem presbyteratus ad validitatem 672. P Paradisus, locus deliciarum et caelum 798; exsistit caelum 800; animae justo­ rum in caelo vident intuitive Deum 800. Pastores animarum, quibus et quo pericu­ lo teneantur sacramenta ministrare I60 sqq Putor ei Spiritus Sanctus non videntur <·,·.. m <111 Imi i .lin pel concomitantiam lio. I'alrliil lu bupllaino itl, quot debeant 54° INDEX ALPHABETICUS esse 222; quis possit esse valide patrinus in baptismo 222; quis possit esse licite patrinus in baptismo 222; obliga­ tiones patrini 222; effectus 222. Per concomitantiam quid Significet 339. Perpetuo amentes et infantes possunt ali­ qua sacramenta recipere 174. Persona Verbi est in eucharistia per concomitantiam 347. Poena debita culpae 521: aeterna et tem­ poralis 521; poena aeterna remittitur simul cum culpa 52; 779; poena tem­ poralis remitti potest per applicationem satisfactionum et meritorum Christi, per expiationem in purgatorio, per opera poenalia virtutis poenitentiae, et per satisfactionem sacramentalem 521. Poenae in inferno 768; poena damni et sensus 768; omnes poenae in inferno sunt gravissimae 775; non aequales, sed graves vel graviores juxta gravi­ tatem delictorum 776; unde veniat inaequalitas 777. Poenitentiae, etymon 475; ut virtus et ut sacramentum 475; nomina 475; erro­ res 476; Christus instituit verum sacra­ mentum poenitentiae 479; exercendum ab apostolis eorumque successoribus et sacerdotibus per potestatem clavium in actu judicii 479; in absolvendis peccatoribus contritis et confessis a quibuslibet peccatis post baptismum commissis 479; nunquam invaluit con­ suetudo universalis denegandi veniam relapsis vel quolibet gravi crimine ob­ noxiis 482; materia remota sacramenti poenitentiae sunt omnia et sola pec­ cata actualia post baptismum commis­ sa 485; peccata mortalia sunt materia necessaria, venialia vero materia libe­ ra 486; materia proxima poenitentiae sunt tres actus poenitentis, contritio, confessio et satisfactio 490; aliquando datur sacramentum poenitentiae vali­ dum simul et informe 500. 510, 511; in tribunali poenitentiae poenitens agit officium actoris et rei 512; mini­ ster sacramenti poenitentiae 540; est solus et omnis sacerdos jurisdictionem habens 542; quid de diacono 543; de confessione ad laicos 544; homini ba­ ptizato mortaliter peccanti est sacra­ mentum poenitentiae necessarium ne­ cessitate medii in re vel in voto sal­ tem implicito 547, 548; pluries iterari potest 550; per sacramentum poeni­ tentiae remittuntur omnia peccata mortalia post baptismum commissa 5531 per poenitentiam non potest remit­ ti unum peccatum mortale sine alio 556; poena aeterna peccatis mortalibus, in quantum sunt aversio a Deo, debita per sacramentum poenitentiae remit­ titur simul cum culpa 561; poena tem­ poralis non semper remittitur per poe­ nitentiam 562; post sacramentum poe­ nitentiae saepe remanent in homine reliquiae peccatorum 563; per poeni­ tentiam recuperat homo omnes virtutes infusas per peccatum mortale amissas 574; quandoque in majori gradu, quandoque in aequali, et quandoque in minori, quam erant ante peccatum 575.' opera meritoria per peccatum mortale mortificata reviviscunt per poenitentiam 578; peccata per poeni­ tentiam semel dimissa nunquam re­ deunt 581. Polyandria 704; simultanea vel successiva 704; simultanea omnibus juris natu­ rae praeceptis adversatur 705; succes­ siva est licita 706. Polygamia 704; simultanea et 'successiva 704; simultanea adversatur sacramento matrimonii 704; an adversetur matri­ monio in officium naturae valde no­ tanda 704; successiva est licita 706; simultanea adversatur juri naturae se­ cundario 707; simultanea vetita est in Veteri Testamento 708: Deu^,aliquando dispensavit in Veteri Testamento 709; in lege evangelica vetita est in perpe­ tuum 711. Praesentia realis Christi in eucharistia probatur ex S. Scriptura 304; ex pro­ missione eucharistiae instituendae 304; ex verbis institutionis, quae constant in evangeliis et in epistola ad Corin­ thios 306; ex traditione 310; Christus fit praesens in eucharistia per conver­ sionem panis et vini seu per transsubstantiationem 321; corpus Christi est praesens in eucharistia per modum substantiae non sicut in loco 328, 329. Presbyteratus est unum Ecclesiae sacra­ mentum 642. Privilegium Paulinum 723, 724; explica­ tio 724. Purgatorium 779; exsistit purgatorium, «in quo animae justorum purgantur 781; in eo animae patiuntur poenam damni et sensus 782; poenam quidem acerbissimam 783, 784: tamen tolera­ bilem 785; animae in purgatorio sunt confirmatae in gratia et securae de salute aeterna 785; causa poenarum est ignis corporeus 786; sunt poenae inaequales 787; locus purgatorii 787; in purgatorio remittitur aliquando culpa venialis 789; et poenae tempora­ les 790; animae purgatorii suffragiis juvantur 793; quibus suffragiis 794, INDEX ALPHABETICUS Q Quantum corporis ct sanguinis Christi est in eucharistia per concomitantiam 34Λ; sola quantitas accidens manet sine subjecto 365. R Receptacula animarum post mortem 759· Ros 01 verba in sacramentis 28; quomodo accipiantur 28; habent rationem ma­ teriae et formae in sacramentis 31. Ros saora 18. Rosurreotlo mortuorum 833; oinnes ho­ mines in fine mundi resurgent 835; cum iisdem numero corporibus, quae ante mortem habuerunt 837; adeo ut pars saltem materiae singularis, quam ha­ buit homo in vita, denuo adsumatur 840; objectio difficilis 841; causa effi­ ciens principalis resurrectionis erit Deus; instrumentales, vox Christi; exem­ plaris resurrectio Christi, ministerialis forte angeli 842. Reviviscentia sacramentorum 102; dispo­ sitiones ad rcviviscentiam sacramen­ torum 105. ____ S Sacerdotes beati, si resurgant, possunt esse ministri ordinarii sacramentorum 135 Saoramentalia 189, 191; numerus sacramentalium 192; minister eorum 193; subjectum sacramentalium 193; effe­ ctus eorum 195. Sacramenta novae legis constant rebus et verbis 27; tanquam materia et forma 31; tanquam partibus intrinsecis essentialibus 32; fit ex eis moralis com­ positio 33; sunt necessaria ad salutem, non absolute sed secundum quid 52; nullum fuit sacramentum in statu inno­ centiae 55; an et quot fuerint sacra­ menta in lege naturae 59; an et quot in lege scripta i»l, <>2; quos effectus prodin'ebiint (>t; in lege gratiae sunt septem Mactiitnvnl.i f.t>; ordo eorum 69; causant rtli. ilei gmtinm 73: et qui­ dem n opere operato, non ponentibus obi· eni /<>, non "tini · ·ιιι>..ι principalis guilim /<>, quoinodo 1 ument gratiam Ko, Hi, h.i, η i, iiimuinl in-.lrumentalitei pliyub e H| pioiliu init gratiam in imitanti m omnia pimliK lint gratiam ■ 1111· Illi, nutem o 1 h.ipll lilii'. et poeni­ tentia |.ei i< pilmnm i'1'illiim. caetera pci ........ t illidam m al Ium 04; aliquando pei m < Ideiin vli lOHiiii ui·. an ueqiialein ve| imieqmilem p/, Imbeiii vir­ 54 ‘ tutem specialem ex pastione Christi 100. Sacramenta voleris logis constabant es­ sentialiter rebus non verbis 26; non causabant gratiam ex opere operato 101. Sacramentum, nomen 2; acceptiones 2; definitiones erroneae 4; vera definitio 6; sacramenta a Verbo Incarnato effi■ caciam habent 1; sanctificant homines 1; gloriam Deo deferunt 1; sacramen­ tum est in genere signi 11; cur in ge­ nere signi et non in genere causae ii; sacramenta sunt signa arbitraria 12; sensibilia 14; significant gratiam san­ ctificantem praesertim 19; significant passionem Christi, gratiam praesentem et gloriam futuram 21; sacramenta veteris et novae legis formaliter sum­ pta conveniunt univoce in ratione sacra­ menti 24. Sacramentum tantum, res et sacramen­ tum, et res tantum 87, 88. Sacrificium, etymon 439; definitio 44O; materia sacrificii remota et proxima 441: differt a sacramento 442; divisio, latreuticum, eucharisticum, propitiatorium, et impetratorinm 443; cruentum et incruentum 443; sacrificium novae legis 444; vide Missa. ' Sanguis Christi, quid importet sanguis Christi, qui vi verborum consecrationis vini ponitur in eucharistia 343; est in eucharistia per concomitantiam sub speciebus panis 345. Satisfactio sacramentalis 521; satisfacti0 salutaris injungenda est poenitenti a sacerdote in tribunali poenitentiae 523; qualis debeat esse 524; poenitens te­ netur eam acceptare et suo tempore adimplere 525; non est necessarium, ut satisfactio a poenitente opere com­ pleatur ante absolutionem sacramentalem 526; habet efficaciam ex opere operato ad remittendam poenam tem­ poralem 527; forma sacramenti poeni­ tentiae 530; an aliquando in usu fuerit forma deprecatoria 532; necessaria est forma indicativa 533; forma apparenter et materialiter deprecativa potest ali­ quando esse aequivalenter indicative 5331 quae sit forma in praxi adhiben­ da 534. Scholastici distinguunt realiter substan­ tias ct accidentia 361. Sinuum H, i j; naturale et arbitrarium tZJ 'ipiritiinlo d sensibile 13; speculativum vl |l| m 1 Ii mu i <1 Kphi'ii.u ........ nimii «Ina i|,|. habent partes I I'libflll.i , (|| <1)0101 ||,|; i(/i(/i(·* nub lltluqiii '.p.Mln ||i. lollIH lit hltlgU ’ ^."/"ιΜιίιιί/ι ■ INDEX ALPHABETICÙS 542 u lis specierum partibus, tum divisis tum' continuis 336. Subdiaconatus probabilius est sacramen­ tum sub uno diaconatu 648. Subjectum sacramentorum est solus homo viator 173; quid requiratur in subje­ cto ad valide recipienda sacramenta 175 sqq.; quid requiratur ad fructuose recipienda sacramenta 177 sqq. Unctio in confirmatione 277; quomodo fiat 277. Unitas matrimonii 704; perfecta et im­ perfecta 704. Substantia 361. Veniale peccatum 564; viribus naturae Suffragiis juvantur animae purgatorii 793; quibus suffragiis 794; suffragia diversimode prosunt defunctis 795; qui offerant suffragia 796; quibus pro­ sint 797. obtineri nequit remissio peccati venia­ lis 565; homini exsistenti in peccato mortali non potest remitti peccatum veniale 566; remitti non potest sine aliqua poenitentia saltem virtuali 567; peccata venialia remittuntur per su­ sceptionem sacramentorum ex opere operato, per contritionem perfectam, per sacramentalia ex opere operantis^ 569; per dolorem perfectum universa­ lem cuncta delentur, per dolorem limi­ tatum ea remittuntur, ad quae virtualiter se extendit 570; peccata venialia, quibus homo decedit ex hac vita, remit­ tuntur ei post mortem per actum perfectae caritatis 571. Verba, quibus constant formae sacramen­ torum 41, 43; determinatae sunt a Chri­ sto 43; non sunt mere concionatoria sed vere effectiva 45. Vi verborum consecrationis quid signifi­ cet 339. Virtutes infusae, exceptis plerumque fide et spe, amittuntur per peccatum mor­ tale 572. T Thesaurus in quo reservantur satisfa­ ctiones aptae ad solvendum Deo debi­ tum poenae temporalis 587; est cumu­ lus satisfactionum Christi et sanctorum Ecclesiae relictus, ut ab auctoritate ecclesiastica fidelibus applicetur 587; exstat in Ecclesia hic thesaurus 589; continet satisfactiones infiniti valoris Christi et superabundantes sanctorum 590; est unus et indivisus in tota Eccle­ sia 590; est totius reipublicae Christia­ nae commune bonum 591. Tonsura non est ordo 633. Transsubstantiatio, usus nominis 318; errores 319; vera notio 320; quaestio­ nes variae 323; desinit esse substantia panis et incipit esse Christus 323; con­ versio panis et vini in corpus et sangui­ nem Christi 323; manentibus dumtaxat speciebus 323. V