DE DEO CREANTE ET ELEVANTE AUCTORE CAROLO BOYER S. I. IN PONTIFICI K UNIVERSITATE GIIEGORlANA THEOLOGIAE PROFESSORE ACADEMIAE ROMANAE S THOMAE SOCIO A SECRETIS EDITIO QUARTA AB AUCTORE RECOGNITA f BELMONT ABBEY COLLEGE LIBRARY 'BELMONT, NORTH CAROLINA ROMAE APUD AEDES UNIVERSITATIS OREOORIANAE 1948 IMPRIMI POTEST Romae, die 2 septembres 1948 P. Paulus Dezza S. I. t Rector Universitatis IMPRIMATUR Ex Vicariatu Urbis, die 9 septembres 1943 T A. Traolia Archien. Caesarien., Vic. Ger MOMAE — TYF. PONTIFICIAE UNIVERSITATIS CREGORIANAE DE DEO CREANTE ET ELEVANTE PRAEFATIO Tractationes de Deo creante et de Deo elevante in unum volumen parvae molis ad utilitatem quidem incipientium, non vero ad eruditionem doctorum contraximus. Hoc nobis tamen consi­ lium fuit, doctrinam satis amplam, quae hodierni temporis ne­ cessitatibus satisfaceret, ordinate ac compendiose conscribere. Quod ut obtineremus, theses non ita multas distinximus, easque omnes eadem semper methodo et eodem processu exposuimus; in statu quaestionis declarando et in praecipuis argumentis pro­ ponendis stylo fusiori usi sumus; quaestiones deinde minores, vel quae potius in aliis tractatibus ex professo agitari solent, ad scholia seu corollaria remisimus. Argumentum vero patristicum, quod brevioribus sententiis, ne in infinitum procedatur, necesse est conficere, ut iucundius atque altius a discipulis quodammodo intelligeretur, longioribus quibusdam tractatibus complevimus, qui ex uno vel altero Patrum selecti, ac minoribus typis expressi, le­ gentibus exemplo essent ac simul incitamento ad intimius cum Patribus commercium habendum. Grato rependimus animo quid­ quid apud rccentiores auctores invenimus atque intentui nostro aptavimus, quorum nominatim designatos hos saltem volumus: Patres scilicet Billot, Pignataro, Palmieri, Beraza, Huarte, omnes e Societate lesu, necnon Em.um Card. Lépicier, Janssens, Scheeben. Faxit Deus ut studiosae iuventuti hoc qualecumque opus nostrum pro suo modulo notitiam et amorem sacrae theologiae inspiret ! In hac quarta editione, nonnulla passim mutavi vel addidi quae quidem substantiam rerum non tangunt, sed ad illustran­ dam vel perficiendam doctrinam aliquid facere visum est. 31 Maii 1948 C. B. PROOEMIUM Antequam in medias res praesentis nostrae considerationis deveniamus, pauca quaedam praemittenda sunt, quibus obiectum, locus, fontes et ordo tractatus illustrentur. § i. Obiectum et locus tractatus. Cum tractatus de Deo uno et tractatus de Deo trino, de ipso Deo agant secundum quod in Se est, tum in unitate suae divinae essentiae, tum in trinitate personarum divinarum, tractatus legi­ timo ordine tertius habendus est de processione creaturarum a Deo, seu de Deo creante. S. Thomas quinquaginta novem quaes­ tiones, scilicet a quaestione XLIV ad quaestionem CTI inclusive primae partis Summae theologicae, in consideratione processionis rerum a Deo impendit. Postquam enim ostenderit quonam modo Deus sit rerum omnium causa, a quaestione XLIV ad quaestio­ nem XLVT, incipit sermonem facere de distinctione rerum crea­ tarum, disserendo primum de natura pure spirituali, seu de an­ gelis, deinde de natura pure corporali, et tandem de natura mixta ex spirituali et ex corporali, nempe de homine. Quorum omnium longe maior pars hodie in nostris scholis per annos philosophiae deditos distribuuntur, nec in theologia vacat ut repetantur. Ad nos pertinet in his insistere quae ex divina revelatione constant, et quae tum ad creationem omnium rerum a Deo, tum ad eleva­ tionem rationalis creaturae ad ordinem supernaturalcm spectant : unde tractatio De Deo creante et elevante nomen accepit. Cum autem et multi angeli et primi hominum parentes no­ luerint sese libero arbitrio adiuvare ut supcrnaturalia dona sibi a Deo concessa servarent, tractandum nobis erit, ut acceptio et amissio bonorum illorum simul describantur, de probatione ange­ 10 PROOEMIUM lorum et praesertim de lapsu protoparcntis atque de transmis­ sione peccati Adami in omnes homines. Haec vero in Summa theo­ logica iuxta diversum ordinem disponuntur, nam ea quae de lapsu angelorum agunt in quaestione LXIII primae partis, et ea quae ad actionem bonorum et malorum angelorum in homines perti­ nent in eiusdem partis quaestione CXI et sequentibus, ubi de gu­ bernatione rerum sermo est, inveniuntur; de lapsu hominis agitur in secunda secundae a quaestione CLXII1 ad quaestionem CLXV inclusive, ubi de peccato superbiae; dum quaestiones de peccati originalis traductione, natura, effectibus, discutiuntur in prima secundae a quaestione LXXXI ad LXXXV, ubi de causis exte­ rioribus peccati disputatur. Reccntiores theologi, cum contra gravissimos errores Pro­ testandum et lansenistarum de natura elevationis Adami et de essentia peccati originalis, ut de quaestionibus intime connexis, pugnare debuerint, quaestiones de peccato protoparentum et de eius transmissione tractatui dc Deo creante statim coniunxerunt : quod etiam ab illis observatur qui ipsam litteram Angelici per­ petuo commentario interpretantur *. § 2. Divisio generalis tractatus. ¥ Attendentes igitur ad naturam quaestionum, prout nostris temporibus agitantur, satius nobis videtur dividere tractatum prae­ sentem in quatuor parles iuxta sequentem ordinem. In prima parte, agemus dc creatione rerum omnium et speciatim de creatione ho­ minis, propter quem mundus iste aspectabilis factus est, simulquc dicemus quid de natura hominis in fontibus revelationis decla­ ratum inveniatur In fecunda parte, elevationem hominis ad ordinem supernaturalem, omnesque dotes iustitiae originalis considerabimus. Deinde, in /. cit. 1= Ita A. E. Taylor, Plato, London, 1926, pag. 444: < The Demiurge really is thought of as a Creator in the full sense of the word Similiter Λο DE creatione .mundi in genere terminate loquuntur de ipsa creatione, ita theologiam Platonis describunt ut in ea doctrina creationis facile locum inveniat n. Et revera non pauci pulchri textus, praesertim si simul inspiciantur, posterioribus favent: « I am effectorem quidem et patrem huius universi ct invenire difficile et inventum indicare in vulgus ne­ fas » « Itaque his quoque quae cognoscuntur non solum hoc a bono contingere dicas, ut cognoscantur, sed etiam ut sint et essen­ tiam ab eodem praeberi, cum ipsum essentia non sit, sed supra essentiam dignitate ct potentia elatum»15. Describit ipsam pul­ chritudinem «id ipsum per seipsum cum semetipso uniforme sem­ per exsistens, cetera vero omnia, quae pulchra sunt, illius parti­ cipatione quadam pulchra, ea scilicet conditione, ut nascentibus et intereuntibus reliquis, nihil subtrahatur illi aut addatur ... » ’°. b) Quod Aristotelem spectat, ei pariter S. Thomas agni­ tionem creationis tribuit constanter. « Posteriores vero philosophi, ut Plato, Aristoteles ct eorum sequaces ... posuerunt aliquam uni­ versalem causam rerum, a qua omnia alia in esse prodirent » 1T. Hodie vero plures historiae cultores aliter de Stagirita sen­ tiunt, ita tamen ut alii dicant notionem creationis contradictoriam esse ipsis principiis Philosophi 18 ; alii vero tenent principia Aris- J. M. Lagrange, O P., Platon théologien, Revue Thomiste, Mai-Juin 1926, pag. 196 sqq. 13 Vide A. Diès, Autour de Platon, vol. II, Paris, 1927, livre 4, ch. 3. pag. 523 sqq. \ Bremond, Note sur le Dieu de Platon, Archives de Philo­ sophie, vol lî, cahier III, 1924, pag. 42 sqq. Cf. C Ritter, Platon, Mün­ chen, 1923, vol. 2, pag. 769 14 Tim., 28, c. 15 Republiea, VI, 509, b. CL. VII, 517 b. 3 3,i Convivium, 211, b xî De Pot., qu. 3 an. 5 c. Ct. In VIII Phys. lect. 2, n. 4, lect 3, nn. 5 et b. In VI Metaph. lect. 4 In IV Metaph. lect. I In II Met. lect. 2, etc. Cl. GiLSON occasionem errandi circa hoc invenit, dum putavit Ange­ licum Aristoteli notitiam creation.s denegare in 1 qu. 44, art 2, c. : L'esprit de la philosophie médiévale, pag. 72 et 241. At in hoc textu verba «El ulterius aliqui non sum accipienda quas diceretur - Et ulterius alii», ut patet ex loco parallelo Pot., qu 3 art. 5, c. Unde recte scribit R. Jolivet L’opinion de saint Thomas n’est pas douteuse. Il ne veut pas admettre * Aristote ait ignoré la création» Re\ des sc. ph ct th. 1930, pag. 210. qu Î’1 Sic Werner, Aristote et l'idéalisme platonicien, Paris. 1910; Jac­ ques Chevalier, La notion de nécessaire chez Aristote, Paris, 1915; Zeller (Kleine. Sehriften, vol. I) et W I). Ross (Mind, 1914, pag. sqq.) con­ tra I’ BkenTano, Hamelin. Le système d'Aristote, Paris, 1911; Jaeger, Aristoteles, Berlin 1923. quem sequitur J M Lagrange, O. P., Comment f UTRUM DEUS OMNIA CREAVERIl 21 totelis creationi nun opponi, imo ei favere, quamquam ipse ad hanc notionem non pervenit ‘°. Nihilominus non desunt qui inter­ pretationem S. Thomae probant et Aristotelem creatianismi fau­ torem agnoscunt -°. Nec dici posse videtur hanc opinionem pro­ babilitate destitui, nam Aristoteles i° quaerit causam etiam eorum quae semper sunt et dicit causam entium non posse esse nisi Ens verissimum, id est ipsum Esse subsistens : « Unumquodque vero id ipsum maxime aliorum est, secundum quod celeris univocatio inest... Quare verissimum etiam est id quod posterioribus, ut vera sint, causa est. Propter quod principia semper exsistentium necesse est verissima esse. Nec enim aliquando vera, nec illis ut sint, aliquid aliud causa est, sed illa ceteris. Quare ut secundum Esse unumquodque se habet, ita etiam secundum veritatem » *20 23 ; 22 2' in hoc ponit finem metaphysicae ut causas entis ut entis in­ vestiget·-’, exhibet primum motorem, finem coeli, ut causam essendi omnibus : « Sempiternitas est. a semper essendo appella­ tione sumpta, immortalis sane atque divina : unde et ceteris, aliis exactius, aliis offuscatius, ipsum esse vivereque dependet (ro είναι τε και ζην) » 23. Quod si concedatur in his contineri principia quae recta ducant ad creationem ponendam, nonne cre­ dibilius erit hoc ipsum non latuisse tantum philosophum?— Quid­ quid tandem eligas, hac ipsa controversia ostenditur optimos phi­ losophorum non clare et firmiter, ut debuissent, Creatorem con- éest transformée la pensée religieuse d'Aristote? Rev thom. 1926, pag. 285 sqq. 10 Sic, vg. cl. M. de Wulf, Histoire de la philosophie médiévale, 2 cd. 1905, p. 350; cl praesertim R. Jolivet, Aristote et la notion de créa­ tion, Rev. des sc. ph. et th., 19304 pag. 1-50 et 200-235. Negant etiam Aris­ totelem creationi adhaesisse Roland-Gosselin, Aristote, Paris, 1927, p. 96; Baudry, Le problème de fOrigiiie et de l’éternité du monde, Paris, 1031, pag. 185 sqq.; Gilson, op. cil P. Garrigou-Lagrange qui prius cum his sentiebat (Diet apol. Dieu, col. 1037) postea mitius locutus est (Pieu3. Paris, 1928. p. 261-262). 20 Ita olim Brentano, Ucber don Crcatianismus des Aristoteles. Sitz d. Wien. Akad. 1882, pag. 05-126; et recentius: Aristoteles’ Lehre vom Ursprung des mensch. Geistcs, Leipzig, 1911, neenon Aristoteles, ibid.; Sertillanges, N. Thomas d’Aquin, t. 1, p. 281 ; Maritain, Les Lettres, jki Avril, p. 98. 1020. 23 II Metaph, c. I, 993 b. 22 IV Metaph, c. I, 1003 a. 22 De Coelo, lib. I, c. 9, 279 b. 22 DE CREATIONE MUNDI IN GENERE fessos esse: «Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glurificaverunl aut gratias egerunt » ** . B. Negatores vero manifesti creationis distingui possunt in materialistas, pantheistas, dualistas. a) Matcrialistac. — i° In antiquitate, Democritus et Epi­ curus (saec. IV et V ante Christum) omnem realitatem, nulia re excepta, ad atomos aeternas reducebant, quarum dii, si quos atomis conflatos admiserunt, nec entitatem nec motus ullo mbdo producerent. Saec. primo ante Christum, Lucretius hoc syste­ ma praesertim ut irreligiosum in suo poemate De rerum natura celebravit. 2° In aetate moderna, praeter individuates quosdam conatus atheismi materialistic! tempore Renascentiae, systemata materialistica iterum florere visa sunt exinde a saec. XVIII, tum apud «philosophos» Helvetium et Holbach, tum saec. XIX apud < scientificos » Feuerbach, Moleschott, Buechner, Haeckel, Le Dantei , qui innumeros lectores invenerunt. Feuerbach explicite creationem negavit ut mendacium clericorum. Sequaces eius non­ nisi vires materiae agnoverunt et evolutionismum crassum, sine finalitate, sola compositione atomorum confictum propugnaverunt. Affines illis sunt positivistae agnostici, ut Comte, Spencer, Vir­ chow, qui de veris causis rerum refugiunt quaerere. Hodierna tamen philosophia ab illis systematibus, praesertim a nudo materialismo, dedignanter se avertit, at saepius ad inventa kantiana vel simpliciter idealistica, quae non minus creationem infitiantur, confugere solet. b} Pantheismus qui quodammodo latebat in plerisque anti­ quitatis philosophicis doctrinis, apertius in aetate moderna a non paucis philosophis propugnatur. Cum tot fere formas induat quot sunt capita pantheistarum, in duas tamen praesertim directiones divertere videtur: alteram staticam, seu absolutam, alteram dynamicam seu evolutivam. Formae pantheismi statioae seu absolutae, ut est spinozismus, ponunt substantiam divinam ab aeterno com­ pletam et infinitam esse, et variationes huius mundi sensibilis esse tantum modificationes prorsus accidentales eiusdem unicae subs­ tantiae. Ad has formas reducuntur systemata loanni Scoterigenis ( t 883)· Giordan i Brunonis (f 1600)-r·. Formae vero evo« Rom. I, 21 -5 < Tutto lo che fa differenza e numero, è puro accidente, è pura figura, è pura complessione Della causa, principio cd uno, dial 5. UTRUM DEUS OMNIA CREAVERIT 2J lulwae pantheismi ipsam substantiam divinam sesc evolventem fingunt per mutationes et progressus huius mundi ; quod invenire est apud pantheistas germanos initii saeculi XIX, Fichte, Schell­ ing, Hegel, et deinde cum accidentalibus modificationibus, apud eorum sequaces, Vacherot, Renan, Croce, Gentile Ideaiistac huius temporis quaerunt ipsam intelligibili talem creationis negare, cum velint realitatem quamcumque concipi non posse nisi ad mo­ dum cogitationis cuiusdam continuo progredientis ~e. Quidam evo­ lutionem mundi periodicam volunt per palingenesim quamdam ; completa enim evolutione mundi, res in statum primaevum reinciduni et eadem evolutio iterum incipit, idque indcfinities repetitur: sic Hartmann, post Schopenhauer. Ad quae satis appropinquant somnia theosaphorum dicentium evolutionem mundi et deinde ab­ sorptionem omnium in unitatem et identitatem se habere quasi res­ pirationem et inspirationem divinae substantiae. — Nimis autem patet in quocumque systemate pantheistic© creationem proprie dic­ tam locum habere non posse: creatio enim supponit distinctionem inter Creatorem et creaturam, et quidem distinctionem intrinsecam et essentialem a pantheism© negatam 37. ίϋ Dual istac, quorum praecipui sunt Manichaei, doctrinae creationis resistunt duplici modo : primum, in quantum non omne ens huius mundi a Deo venire dicunt, sed solum substantias bo­ nas; deinde, in quantum res huius mundi partes esse ponunt duo­ rum principiorum : sic, v. g. anima humana est pars divinae substantiae. S. Augustinus ex quo praecipue cognitio nostra manichaeismi desumitur, sic incipit compendiare quae M xnes do­ cuit: «Iste duo principia inter se diversa et adversa eademque aeterna et coaeterna, hoc est semper fuisse, composuit ; duasque naturas atque substantias, boni scilicet et mali, sequens alios anti­ quos haereticos, opinatus est. Quarum inter se pugnam et com­ mixtionem, et boni a malo purgationem, et boni quod purgari non potuit cum malo in aeternum damnationem, secundum sua dog­ mata asseverantes. multa fabulantur»38. Albigenses (saec. XIII) et lacobitae quosdam errores Manichaeorum renovarunt. 26 Cf quae referuntur de idéaliste. Brunschvicg, Bulletin Soc. franc, de Philos. Mai-Juin 1028, La querelle de l'athéisme, />ag. 71-72. Plura de materialismo et de pantheismo invenies sive apud phi­ losophos, sive apud Janssens theologum, De Deo creante, pag. 06-120. Alii alias dant divisiones pantheismi, at ea quam dedimus magis funda­ mentalis esse videtur. 28 De hacresibus, 46. ML 42, col. 34· Cf. P. Alfaric, Les Ecritures manichéennes, Paris 1917; Diet. Théol. cathol,, IX, col. 0841 seq. I 24 Di CREATIONE MUNDI IN GENERE Adde tandem quod quidam Protestantes negaverunt doctri­ nam de creatione in Scriptura contineri, ac proinde eam inter opi­ niones liberas amandaverunt III. Documenta Ecclesiae. — Creatio rerum omnium a Deo asseritur i° in symbolis fidei. In symbolo apostolico : « Credo in (unum) Deum Patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae». In Nicaeno (325) «Credimus in unum Deum Patrem omnipoten­ tem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Do­ minum nostrum lesum Christum... per quem omnia facta sunt, quae in caelo et in terra». In Constantinopolitano (3S1) docetur Deum esse : « creatorem caeli et terrae, visibilium omnium et in­ visibilium »30. — 2° In conciliis occumcnicis. In Lateranense IV. contra Albigenses (1215): «Unum universorum principium: crea­ tor omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corpora­ lium : qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utram­ que de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, an­ gelicam videlicet et mundanam : ac deind< humanam, quasi com­ munem ex spiritu et corpore constitutam. Diabolus enim et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per sc facti sunt mali. Homo vero diaboli suggestione peccavit»31. In concilio Vaticano, adversus materialismum et pantheismum. hi quinque canones confecti sunt: « Can. 1. Si quis unum verum Deum visibilium et invisibilium creatorem et Dominum negave­ rit : anathema sit. — 2. Si quis praeter materiam nihil esse affir­ mare non erubuerit : a. s. - 3. Si quis dixerit res finitas tum cor­ poreas tum spirituales aut saltem spirituales e divina substantia emanasse, aut divinam essentiam sui manifestatione vel evolutione fieri omnia, aut denique Deum esse ens universale seu indefini­ tum, quod sese determinando constituat rerum universitatem in genera, species et individua distinctam: a. s. — 4. Si quis dixerit unam eamdemqut esse Dei et rerum omnium substantiam vel es­ sentiam: a. s. — 5. Si quis non confiteatur mundum resque om­ nes. quae in eo continentur, et spirituales et materiales secundum -® Ita Beavsobre, Histoire des dogmes de Manichée, livre 5, c. 5, Amsterdam, 1734 * 3® Denzinger, Enchiridion, ed. 13 el sqq., nn. 6, 54. 86 Cf numeros 13. IQ. 213, 1 Denz. 428. Cf. cone. Florent, decret, pro lacobitis, nn. 706, 713, ubi eadem fere repetuntur et insistitur in praedicanda bonitate cuiusque creaturae necnon contra distinctionem ciborum. I TRI M DEUS OMNIA CREAVERIT lotam suam substantiam a Deo ex nihilo esse productas, aut Deum dixerit non voluntate ab omni necessitate libera, sed tam neces­ sario creasse quam necessario amat scipsum, aut mundum ad Dei glo-iam conditum esse negaverit : a. s. » 3233 *. 34 Etiam concilium Bracarcnsc damnaverat Manichaeismum (563). Pius IX, an. 1864, fortiter pantheismum huius temporis damnaverat in allocutione « Maxima quidem », ex qua desumpta est prima propositio damnata in Syllabo 38. § 2. Solvitur qkaestio. THESIS I. — Mundus resque omnes quae in eo conti­ nentur. ET SPIRITUALES ET MATERIALES, A DEO CREATAE SUNT, SEU SECUNDUM TOTAM SUAM SUBSTANTIAM EX NIHILO SUNT PRODUCTAE. Thesis est de fide definita in conciliis supra citatis; et fere ad verbum in conc. Vaticano. I. Probatur ex primis versiculis Genesis. — Praenota. — Γ Sciendum est quod interpretes distinguunt in narratione pro­ ductionis rerum opus productionis quo mundus efficitur et opus distinctionis e‘ ornatus quo mundus diversitatem et pulchritudi­ nem atque ordinem suum accipit. — 2" Attendimus hic solum ad sensum loci litteralem sensu hodierno sumptum, hoc est, ad sen­ sum primo manifestatum ex ordinaria significatione verborum et ex contextu : praescindendo ab aliis sensibus, etiam si qui sint alii a Deo inspirante pariter intenti, ut non pauci Patres putaverunt. — 3" Quamquam probabilius censemus verbis Gencseos creatio­ nem omnium rerum simpliciter doceri, tamen non intendimus pro­ bare hoc textu nisi creationem visibilium 3*. 32 Denz. 1801 sqq. Cf. 1782- 1784, cap. 1. 33 Denz. 235 vt 1701. 34 In ceteris argumentis, omnia quae praeter Deum sunt, ve! etiam distincte invisibilia entia a Deo creata esse ostendentur. In ipso capite Grwiir, Augustinus videbat creationem angelorum in creatione diei, P. Lom bardus in creatione caeli, 2 Sent. d. 2: hoc ultimum verius videtur. 26 DE CREATIONE MCXDl IX GENI Rf Sit igitur primus.versus iuxta textum hebraicum, iuxta Sep­ tuaginta, iuxta Vulgatam: ΡΊΝΓΊ DK1 2VX·-, ps·' I τ,τ T ·· : · · » - · ··· » » · ··· Έν αρχή έποίησεν ό Θεό; τον ουρανόν και την γην. « In principio creavit Deus caelum et terram ». 4 Cum necesse sit in re fundamentali satis amplam et com­ plexam evolvere probationem, quae adversus multas impugnatio­ nes stare possit, argumentum generale sic primum breviter po­ namus : Qui efficit simpliciter omnia alicuius rei, creat eam. Atqui, secundum textum genesiacum, Deus effecit simpliciter omnia huius mundi aspectabilis. Ergo illum creavit. Maior constat ex ipsa definitione creationis. Probanda est minor. Attende primum quod non arguimus ex solo verbo « crea­ vit » ΝΊ2 quasi ipsum significaret necessario « producere ex nihilo»; etenim, verba nonnisi rarissime, si unquam, sensus ita necessarios habent, et in ipso contextu hoc verbum adhibetur bis pro aliqua productione quae non est simpliciter ex nihilo, nempe vers. 2i « Creavitque Deus cete grandia », et vers. 27 « Et creavit Deus hominem », ubi praesupponitur materia iam producta 'tr’. At negari nequit verbo ΧΊ2 in Scriptura significari productionem, immo productionem altioris generis, nam non adhibetur nisi pro productione a Deo factasn. Demonstrandum est tamen quod haec mira productio ad omnia quae hunc mundum constituunt se ex­ tendit. Demonstratur autem sic : A. Ex locutione: in principio. — Ante initium absolutum, nihil supponendum est esse huius rei quae dicitur incipere. Porro, auctor sacer loquitur de initio absoluto, nam nullam restrictio­ nem ponit, cumque intendat narrare initium rerum huius mundi, dicendo «in principio» significat manifesto: initio, in principio rerum, ante omnia, nempe: antequam essent ea quorum ortum 35 Cf. Petavius, De sex primorum mundi dierum opificio, lib. 1, c. I. n. 8. Ed. Vives, Parisiis, 1866, t. 4, p. 151. M Praeter Genesim, ubi etiam V, 1, 2 et VI. 7 adest, invenitur dictum de Deo in his locis: Ex. XXXIV, 10; Num. XVI, 30·, Délit IV 32’ Pr L 12; LXXXVHI, 48; CI. 19; CHI. 30; CXLVIII. 5; Eccle XI,’ IV’ 5; XL. 26. 28; XLI, 20; XLHl, i. 7, 15; XLV, 12. 18; XLVHl 7· f iv 16; LVII. 19; LXV, 18; 1er XXXI, 22; Er. XXI, 30; XXVIII 13’, Mal II, 10. — Cf. F. de Hummelauer, Comment. in Gen. Parisiis, 1908 p 86 utrum m us omnia creaverh 27 sum narraturus, in eo instanti in quo Deus incepit opus suum. Bene Tertullianus: «Nos autem unicuique vocabulo proprie­ tatem suam vindicamus, principium initium esse, et competisse ita poni rebus incipientibus fieri. Nihil enim quod fieri habet sine initio esse, quin initium sit illi ipsum, dum incipit fieri. Ita prin­ cipium, sive initium, inceptionis esse verbum»"’7. Ante igitur hoc initium, nihil est eorum quae dicuntur incipere; unde, si totus mundus dicitur incipere, ante hanc inceptionum nihil de mundo erat. I ■3· Obiicitur. — Verba «in principio» non sunt intelligenda de initio absoluto, sed sumenda sunt simul cum ceteris verbis primi versiculi ad significandum tempus non ipsius creationis, sed vel terrae informis vel operis distinctionis in sequentibus versiculis descripti ; ita ut sensus sit : cum Deus inciperet creare caelum et terram, terra erat vacua et inanis. Sic Aben Esra, rabbinus saec. XII; — vel: in principio creationis caeli et terrae, (terra autem erat inanis et vacua et tenebrae...) dixit Deus: fiat lux. Sic, post Iarchi rabbinum saec. XI, non pauci moderni, ut Smith, Loisy etc. Ratio huius est quia sine articulo indicat in lingua hebraica statum constructum et exigit complementum : initio toû creandi. Respondeo. Nego assertum et rationem adductam, nam Γ. omnes versiones (v. g. LXX : έποίησεν ). ac massoreti qui signo separationis (tifcha) post utuntur, omnesque auctores noti ante Iarchi, et etiam hodie maior et optima pars interpre­ tum (Welhausen, Driver, Perowne. E. Konig, etc.) intelligunt ita: In principio (absoluto), Deus creavit (verbum propositionis principalis) ; nam 2", forma ΓΧΓΝΊ invenitur alibi sine comple­ mento: «ab initio (ΓΓνΓΝΊΟ) quae nondum facta sunt dicens», Isaias, XLV1. 10; nam 3“, si articulus necessarius esset ad sen­ sum ante Iarchi acceptum, nihil impediret quominus poneretur: puncta enim quae haec significant non sunt nisi saec. VI, nec desunt litterales transcriptiones graecae quae articulum suppo­ nant : Βσρησηΐ) : n?m 40, versiones quae sequuntur ex acceptione status constructivi, admitti nequeunt: prior enim, nempe rabbini Aben Esra, ponens sententiam principalem : terra erat, non con­ venit cum grammatica quae verbum principale, quod in apodosi 37 Adversus Hermogenem, c. 16. 38 Cf. Revue biblique, IQO2, p. 120. 1 28 DE CREATIONE MUNDI IN GENERE post propositionem temporalem in statu constructo venit, vult poni in imperfecto constructo, cum Ί consecutive ut esset 'Hrrt 30 ; posterior autem, quae est rabbin: larchi et aliorum nimis com­ plexa est quam ut possit in lingua hebraica et initio ipsius libri atque in capite styli simplicissimi, adhiberi39 40. ! Nota. Hoc est discrimen inter larchi et rationalistas hodier­ nos, quod ille veram creationem in hoc loco supponi censebat, dum hi eam volunt ipso textu exclusam. /J. Ex verbis: caelum et terram. — Sensus enim huius locu­ tionis hic est: fecit omnia quae constituunt caelum et terram. Caelum et terra designant simpliciter omnia, saltem omnia quae sunt huius mundi aspectabilis. Etenim, haec est obvia significatio verborum ; deinde, in aliis locis Scripturae haec verba istis ut aequi valenti bus supplentur: «caelum et terra et omnia quae in eis sunt »41. vel etiam simpliciter « omnia, totum ». ut in illo Jeremiae, X, t6: «Non est his similis pars lacob: qui enim formavit omnia (73ΓΪ T/V) ipse est». Cf. Heb. I. 3: «fecit et saecula... portans omnia verbo virtutis suae» et Ioan. I, 3: «omnia per ipsum facta sunt »; denique, si haec complexa : « caelum et terra > non significarent simpliciter omnia et ipsam substantiam caeli et terrae, sed omnia praeter terram informem, de cuius creatione nihil diceretur vel cuius creatio implicite negaretur, non intelligeretur qu. sex dier. lib. I, c. 2, n. io, p. 162. 43 Conlr lulian. Petavius, -ibid p. 163. JO DE CREATIONE MUNDI IN GENERE matio materiae informis, bene ponitur productio illius materiae in sua informitate; turn a connexione cum versiculo secundo: haec enim terra quae dicitur vacua, ea est de qua in versiculo primo agebatur. Argumenta vero alterius sententiae parum sua­ dent. Ad hoc enim reducuntur: Ubique caelum et terra signifi­ cant universum integrum et non chaos, ut etiam patet ex hoc ipso loco: «perfecti sunt caeli et terra» (Gen. II, i). At respondetur: et in nostra interpretatione verba « caelum et terra » significant universum integrum, sed qualis erat in instanti de quo agitur: porro in hoc instanti terra erat informis, ut statim dicitur. — Quisnam autem erat status caeli? Si caelum sumeretur pro caelo hoc visibili, nempe exclusive pro firmamento quod in diebus genesiacis formatur, tunc ipsum per operationem primi versiculi in statu informitatis factum esset a materia informi indistinctum H. Sed alius omnino videtur esse sensus, tum quia cum tale caelum ex formatione terrae resultet, non erat dicendum initio: creavit caelum et terram, sed: creavit terram: tum quia dicitur cum articulo et non sine articulo, ut in versiculo 8. Caelum vero cum articulo audit : caeli, caeli caelorum, id est, omnes regio­ nes superiores mundi (non excluso nostro firmamento), cum incolis carum, proinde cum ipsis angelis; sicut in his locis: « Psallite Deo qui ascendit super caelum caeli ad orientem » ‘3. « Laudate Domi­ num de caelis ... Lau late eum caeli caelorum ... Laudate eum omnes angeli eius » ·'·. Rabbini interpretabantur « caelum » ut locum an­ gelorum et creationem caeli habebant ut creationem angelorum. Confirmatur argumentum, nam: — Γ Manifesta in lent io scriptoris est Deum exhibere auctorem et dominum rerum om­ nium. ut monotheismi veritas splendeat : hic autem finis destrue­ retur. si extra dominium Dei poneretur ipsa materia rerum. — 2>° ille qui disponit de materia informi ad suum beneplacitum, vamque intrinsece transformat sicut Deus fecit in hexaemero, non solum debuit eam facere, sed etiam explicite exhiberi ut eius fac­ tor. ne tota narratio manca et incredibilis appareret ; quapropter “ Pm.mifhi, Pf.sch etc. solam creationem materiae informis in primo versiculo legunt. *·'· Ps l.XVII. 34. Ps. 113: «qui fecit coelum et terram coelum cocli Domino». Cfr. Calés, 1Π, p. 377. 40 Cf. etiam iVe/icm. IX, 6; 11 Chron. 11 6, etc. Haec est interpretatio cl interpretis E. Konig, Dic Genesis 1919, 2* e- 47 2 Madi. VI1, 28. 2 Esd. IX, 6. <0 Sap. IX, 1. so Ps. CXLV. 6; ci. Ts. C XXXIV, 6; XXXI1, 6, 9; Tf XL, 26; XLIV, 24; 1er. X, 12; Esther, XI II, 9, etc. 5' Cf. I. B. Frey, Grcgorianum, 1027. pag. 495, sqq.; Cf. Palmieri, De Creatione, Prati, iqio, pag. 14 ss. 32 DE CREATIONE MUNDI IN GENERE nes »K. Unde sic arguitur. In hoc textu, declaratur significatio nominis « creationis », nempe, est facere aliquid non ex nihilo, sed ex materia invisa (seu informi) illa de qua agitur in vers. 2 Genesis. Ergo in primo versu Geneseos non agitur de creatione proprie dicta. Rationalistae etiam sic concludunt : ergo auctor libri Sapientiae, Graecos secutus, putavit materiam esse aeternam. Respondeo. Auctor Sapientiae non loquitur in hoc loco de creatione ipsius materiae, concedo; eam negat, vel negandam esse quocumque modo insinuat, nego. Etenim talis erat scopus auctoris in praesenti ut appellare deberet non ad opus Dei quo condita est materia informis, sed ad opus Dei quo formata sunt animalia et cetera genera entium. Haec est nempe argumentatio eius: Si Deus voluisset perdere impios, nonne potuisset producere non tantum parvas illas bestiolas quae Aegyptios taedio affecerunt, sed etiam animalia magna et ferocia, quae eos dévorassent, quemadmodum in principio omnia animalia produxit? Sed productio animalium in Genesi describitur ut productio ex materia informi, invisa. Ergo auctor Sapientiae de hac sola productione seu de creatione se­ cunda tantum debebat loqui Creationem autem primam, seu materiae informis, implicite in hoc eodem capite, omnia a Deo facta esse dicendo, confitetur. II. Probatur ex nomine Dei, Jahve. — Sufficiet nobis in­ dicare argumentum, quod ex complementis in aliis tractatibus vel disciplinis praestitis facile evolvetur. DeusdVIoysi interroganti no­ men sibi proprium revelavit, et illud nomen est Jahve, significans < qui est», seu «ipsum esse». Porro, si aliquid non esset a Deo creatum sed a se esset, nomen « qui est » non amplius proprium Dei esset, sed pari modo huic alii enti conveniret. Ergo solus Deus a se est, ceteraquc omnia ab ipso facta sunt per operationem quae nihil praesupponebat, ac proinde per creationem. — Quod ad maiorem attinet, certum est Deum intendisse nomen suum pro­ prium revelare : nam praemittit : « ego sum qui sum », quod ma­ nifestat intentionem proferendi non solum nomen quod Deum de­ signet, sed etiam nomen quo id quod Deus est exprimatur; et pariter certum est nomen Jahve, ΓΠΓ? • · , esse formam archaicam pro Π'Γΐ'. nempe pro imperfecto formae Kal. in tertia persona « Sap. XI, 18. 83 Cf. Frey, Revue Biblique, 1916, pag. 36 sqq. et Cornei.y-Zoreli. •n h. 1. UTRUM DEUS OMNIA CREAVERIT 33 verbi Π'Π, esse 5455 . Nec dicatur tali sensu supponi metaphysicam nimis evolutam pro temjiore Moysis; nam primum agitur de re­ velatione a Deo facta; deinde haec veritas, quamquam altissima est, ab ingenio Moysis, donis Dei tum naturalibus tum supernaturalibus singulariter ornati, exacte suscipi et transmitti, immo profunde intelligi sine dubio potuit. Quam etiam Augustinus a suis auditoribus Hipponiensibus capi posse censuit: «Quamvis enim natura illa immutabilis non recipiat Fuit et Erit, sed tan­ tum Est : ipsa enim veraciter est, quia mulari non potest ; et ideo illi tantum convenerat dicere, Ego sum qui sum; et Dices filiis Israel, qui est misit me ad vos » ®°. Porro idem est apud Augus­ tinum mutabile esse atque creatum esse5β. III. Probatur ex Scriptura Novi Testamenti. — * i Ex pro­ logo loannis. Etenim, postquam loannes consideravit Verbum in sinu Patris natura divina gaudens, divinitatem eius iterum osten­ dit ex eius virtute, hoc modo: «Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil quod factum est»: Πάντα δι’ αύτοΰ t t \ \ 9 t 7e\ η n / «7 εγ ενετό, και χωρίς αυτου εγενετο ουοε εν ο γεγονεν . Unde sic arguimus : Omnia, id est, quaecumque sunt praeter Deum, dicuntur absolute facta esse per Verbum, nec contextus ullam limitationem suggerit, immo illimitationem suadet ex eo quod intentio auctoris sit divinitatem Verbi manifestare. Sed om­ nia non possunt fieri, nisi per creationem fiant : si enim quidquam praesupponeretur huic productioni, illud praesuppositum non fac­ tum esset, et falso diceretur omnia facta esse. Ergo omnia per Verbum sensu proprio creata sunt. Obiicipl quis : Dicitur in textu quod nihil quod factum est, M Cf. Prat, Diet, bibi., art. Jéhovah et G. Mitosinka, Patrum grae­ corum interpretationes Exodi III, 14, Pragac, 1938. 55 In Ioan. tr. 99 n. 5, ML 35, 1888. 50 Apud antiquissimum populum Mohcnjo Daro, videtur iam hacc divinitatis notio non ignota esse: «The inscription reads as follows: Iruvan - adu Komminanir, i. c. «the horn playing Mina? of one who exists». Now since the horn players in religious festivals arc, even to-day, servants of the temple, «one who exists» must be an idea that is only referable to God» H. Heras, S. I., The religion of the Mohenjo Daro people accord­ ing to the inscriptions. (Reprinted from the Journal of the University of Bombay, vol. V. Part. I, July, 1936, p. 4). P. Heras locum cum Exod. Ill, 13-14, confert. 67 Ioan. 1, 3. 3 — C. Bovkr S. I. — Ve Deo créante et devante. 34 DE CREATIONE MV ND! IN GENERE .sine Verbo factum est: sed non ex hoc excluditur quod sit prae­ ter Deum aliquid non factum. H Kcspondetur quod textus dicit primum explicite: omnia per ipsum facta sunt: ubi omnia significat absolute quidquid est prae­ ter Deuni et non cum restrictione, ut esset : omnia quae facta sunt. Deinde, quando in secundo membro enuntiatur: sine ipso factum est nihil quod factum est, illud «quod factum est» non ponitur ut restrictio quaedam, sed ad modum emphasis, ut expri­ matur universalitas virtutis creatricis Verbi: repetitur nempe sub forma negativa «sine ipso factum est nihil quod factum est» illud ipsum quod iam positivo modo dictum erat « omnia per ipsum facta sunt» iuxta parallelismum consuetum apud Hebraeos55. Adde quod non sine probabilitate legeretur cum Augustino et Origene, aliter dividendo textum : « sine :pso factum est nihil. Quod factum est in ipso vita erat ». Hoc enim modo, servaretur forma styli quae in hoc loco aliis sententiis imponitur, repetendo finem unius sententiae ut fiat initium sententiae sequentis : et in hac lectione, ne apparentia quidem difficultatis praesentis rema­ neret ae. 2" De Christo Paulus pariter sine restrictione dicit quod est «portans omnia verbo virtutis suae»60, quod per illum facta sunt saecula'11. Quod idem in epistola ad Colossenses declaratur: « In ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant»”-. Et idem de Deo Patre dicitur in epistola ad Romanos: «Ex ipso, et per ipsum et in ipso sunt omnia»”1. Et simul de Patre et 1'ilio in epistola ad Co­ rinthios: « Xobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et no' in illum: et unus Dominus lesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum»64. V In .lefibtcs apostolorum primi fideles lerosolymitani s>c ss Cfr. in h. I MaldonaTVS et Ksadenhauer. Vick F. Prat, JésusChrist, Paris. 1933, t. 1, p. 498, n. 2. S. Aug., Dc Genesi ad lit., lib. 5. c. 14, nn. 31-32, ML 34, coi. 331-332. Augustinus scribit: «vita crf». ’J Hcb I, 3. ei Ibid vers. 2. te Col. I, 16-17. •3 Ront. XI, 36. M / Cor. VIII. 6. I UTRUM DEUS OMNIA CREAVERIT 35 orant : « Domine, tn es qui fecisti caelum et terram, marc et omnia quae in eis sunt » °5. Et Paulus sic alloquitur Athenienses aeropagi : «Deus qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit Dominus, non in manu factis templis habitat, nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem, et omnia»06. In his enim textibus, et praecipue in contione Pauli, non solum asseritur quod Dominus fecerit caelum et terram, quod iam universalitatem re­ rum significaret, sed emphatice Deus laudatur ut Dominus omni­ potens caeli et terrae, quod verum non esset si caelum et terram quoad totam substantiam eorum non fecisset, IV. Probatur ex Patribus. — Patres non tantum concep­ tum creationis exacte definierunt, sed factum creationis omnium rerum a Deo ut dogma fidei asseruerunt ac contra ethnicos et haereticos defenderunt. ' ' J. Patres aposfctlici. Iam magna cum determinatione loquun­ tur, ita ut dodtrina creationis statim ab initio ad nova lumina per evangelii praedicationem in mundo diffusa pertinere videatur07. Clemens enim romanus vocat Deum «totius mundi parentem et creatorem »os, et ut fideles hortetur ad laetitiam in bene ope­ rando, ait: «Ipse enim opifex et dominus omnium in operibus suis exultât. Caelos enim suprema sua et maxima potentia stabilivit illosque incomprehensibili sua sapientia ornavit: terram etiam ab aqua, quae illam ambit, separavit et super immobile propriae voluntatis fundamentum firmavit; et animalia, quae in illa ver­ santur. iussu suo praecepit esse; mare etiam et quae in illo vivunt animalia, cum prius parasset, potentia sua inclusit... » Quo in textu, opus creationis ab opere distinctionis et ornatus distingui­ tur, et terra nonnisi in voluntate divina fundata exhibetur6·’. Her- Aci. Apost. IV, 24. M Act. XVII, 24-25. 67 Vacherot, qui tamen Patres primaevos de creatione confuse tan­ tum locutos esse censebat, recte scripsit: «L’idée de la création er nihilo est chrétienne ». Christiana sane, saltem merito claritatis et usus frequentissimi : Histoire critique dc l'Ecole d’Alexandrie, t. I, p. 132, Paris, 1846. Propter quod et propter alia multa vides quam falso scripserit E BrÉhier: .r. /11, n. 16. iVIL 37, 1878-1879. 104 Confession, lib. 12, c. 15, nn. 19, 22, ML 32, col. 832, 834. 105 Palmieri, Tract, de creatione, Prati, 1910, p. 53. 44 DE CREATIONE MUNDI IN GENERE 9 creationem. — At revera minor non videtur cum historia philo­ sophiae componi posse, nec cum recto ordine in demonstratione creationis adhibendo convenire. Deum esse omnium creatorem ve­ ritas est alia, et quoad nos posterior ac remotior quam veritas ipsius exsistentiae Dei. Obiectiones solvuntur. — Γ Ex nihilo nihil fit. Sed creari est fieri ex nihilo. Ergo creatio repugnat. Respondeo. Distingua maior. Nihil fit ex nihilo ut ex sub­ lecto vel materia, vel ex nihilo causae efficientis, concedo; nihil fit ex nihilo, id est post nihilum' et ex nullo praesupposito, subdist. in emanatione effectuum particularium a causis particula­ ribus, concedo; in emanatione prima ab universali rerum princi­ pio, nego 2* Id quod fit mutatur. Sed mutatio est ex subiecto aliquo, non ex nihilo. Ergo nihil fit ex nihilo. Respondeo. Id quod fit, mutatur vel proprie vel improprie, concedo, semper proprie, nego. Contradislinguo minorem. Quod sic a S. Thoma explicatur: «Creatio non est mutatio, nisi secun­ dum modum intelligcndi tantum. Nam de ratione mutationis est quod aliquid idem se habeat aliter nunc et prius ... Sed in crea­ tione per quam producitur tota substantia rerum, non potest ac­ cipi aliquid idem aliter se habens nunc et prius, nisi secundum intellectum tantum, sicut si intejligatur aliqua res prius non fuisse totaliter et postea esse >* 107. Instantia. — In quacumque productione est actio et passio. Sed actio et passio sunt in subiecto patiente. Ergo requiritur subiectum in quacumque productione; et proinde nihil fit ex nihilo. Respondeo. Distinguo maiorem : in quacumque productione datur actio et passio, id est motus proprie dictus cum diversis habitudinibus in producente et in producto, nego; datur motus vel proprie dictus vel improprie dictus cum diversis habitudini­ bus in producente et in producto, concedo. Contradistinguo mi­ norem. Etenim creatio non est proprie motus ; et « oportet quod subtracto motu, non remaneant nisi diversae habitudines in creante et in creato » ioe. 3* Impossibile est infinitam distantiam pertransire. Sed da100 i*, qu. 45, art. 2, ad iurn. 107 Ibid, ad 2“™. 408 Ibid. UTKUM DEUS OMNfA CREAVERIT 45 tur distantia infinita inter ens et nihilum. Ergo impossibile est ens ex nihilo fieri. Respondeo. « Obièctio illa procedit ex falsa imaginatione, ac si sit aliquod infinitum medium inter nihilum et ens, quod patet esse falsum. Procedit autem haec falsa imaginatio ex eo quod creatio significatur ut quaedam mutatio inter duos terminos ex­ sistens »10t>. 4* Non est idem fieri et factum esse, sed fieri praecedit fac­ tum esse. Ergo antequam aliquod ens factum sit, debet praesupponi subiectum quod fiat, et proinde quidquid fit, fit ex subiecto praesupposito et non ex nihilo. Respondeo. Distinguo antecedens : fieri praecedit factum esse in his quae fiunt cum motu proprie dicto, concedo; in his quae fiunt sine motu proprie dicto, nego. « Unde cum creatio sit sine motu, simul aliquid creatur et creatum est » no. 5* Materia destrui non potest. Sed si creata esset, destrui posset. Ergo est increata. Respondeo. Distinguo maiorem. Materia destrui non potest ab agentibus creatis, concedo; non potest simpliciter et absolute destrui, nego. Ex cius enim imperfectione patet quod non est a se, ac proinde non est necessaria. 6* Philosophi gentiles omnes creationem negaverunt. Ergo hoc saltem est signum quod veritas creationis non est rationi ho­ minis pervia. Respondeo. Transmisso antecedente secundum dicta in statu quaestionis, distinguitur consequens: hoc est signum quod con­ ceptus creationis sit in se difficilis ac multis praeiudiciis contra­ rius, conceditur consequentia; hoc est signum quod principia na­ turalis rationis, rite adhibita, non ducant necessario ad veritatem creationis agnoscendam, negatur consequentia. 7* Doctrina creationis intendit ponere Deum et mundanas res ut distincta ; atqui non potest hoc obtinere, sed aut Deum aut mun­ dum supprimit. Etenim, in creationismo, aut realitas, soliditas, va­ lor rerum ponitur in rebus ipsis, aut ponitur in Deo. Si ponitur in rebus ipsis, iam res non indigent rcalitatc Dei, et ipse Deus non est. Si ponitur in Deo, tunc ipsae res realitate carent, et non sunt. Ergo doctrina creationis vel Deum supprimit, vel mundum; 109 Ibid, ad 4um, 1,0 Ad 3urn, 4Ü de creatione mundi in genere et consequenter Deus et mundus non sunt cogitandi ut distincti, sed unitate identificati, quae est vita et evolutio Spiritus 1U. Respondeo. Distinguo maiorem. Recta doctrina creationis po­ nit Deum et mundum ut entia distincta, et simul ut univoce vel aequivocc entia, nego; ut analogice entia, concedo. Contradisiinguo minorem : non potest haec distinctio obtineri si ponitur ens convenire Deo et creaturis univoce vel aequivocc, concedo; si ponitur ens convenire Deo et creaturis analogice, nego. Tunc enim perfectio, realitas, valor mundi simul sunt intrinseca rebus, et tamen a Deo participata ac proinde a Deo dependentia et susten­ tata; nec finis rerum est ut ipsae liant Deus, sed ut bonitatem divinam per perfectionem a Deo in ipsis intrinsece participatam manifestent; — et Deus est perfectus sine ulla imperfectione nec propterea aufert mundo perfectionem participatam quam ei com­ municat, retinet sibi omnem perfectionem in gradu supremo, in puritate actus eminenter continentis quidquid perfectionis est in rebus. Haec omnia cohaerentia et intelligibilitate sunt plena, quae etiam distinctius perspiciuntur, si attendatur ad absurditates idealismi pantheistic!, qui ponit perfectum habere imperfectionem, et infinitum identificati cum finito. Sic Giovanni Gentile: . / firoblemt délia sealastica e t! pensicro ttaliano, Bari, 1913, pa­ gine 146-147. Vide, si placet, quae contra haec scripsimus in «Archives de philosophie .·, vol. 9, cah 3, 1933. Rote sur l’idéalisme de M. G. Gentile. - Similia ab idealista L. Brunschvicc prolata habes in But. Soc. jranç. de phil., Paris, 192R, p. 64. p. UTRUM JJJ t;s OMNIA CREAVERIT 47 LECTIO PATRUM: Nunc vero, quo mens SS. Patrum in­ timius penetretur ac iucundius gustetur, paulo ampliora ex S. Ba­ silio et ex S. Augustino recitemus: Ex S. Basilio Magno, Homilia Γ in Hexaemeron — 2. In principio fecit Deus coelum et terram. Orationem meam admiratio huius sententiae sistit. Quid primum dicam? unde narrandi sumam exordium? Rcdarguamne ethnicorum vanitatem? an veritatem nostram laudibus efferam? Prodide­ runt multa Graecorum sapientes de natura: sed ne una quidem opinio, pos­ teriore priorem semper antiquante, fixa inter ipsos atque inconcussa per­ mansit Quare dicta eorum confutare nihil nobis opus est; siquidem ad mutuam suam eversionem sufficiunt. Etenim Deum qui ignoravere, causant providam ortui praeesse universorum non concessere: sed consequentia convenienter primae suae inscitiae concludebant. Quam ob rem nonnulli, origine universitatis rerum clementis mundi adseripta, ad causas mate­ riales confugerunt: alii vero atomis, ct corporibus partium expertibus, mole ac meatibus naturam rerum visibilium contineri finxerunt. Nunc qui­ dem insecabilibus corporibus inter se coniunctis, nunc vero rursus dis­ cretis, generationes et corruptiones fieri, atque indurabilioribus corporibus diuturnitatis causam ex atomorum inter se complexu validiore proficisci arbitrati sunt. Sane araneae telam texunt qui talia scribunt, qui coeli terraeque et maris principia ponunt adeo tenuia, nec uspiam consistentia. Non enim noverunt dicere: In principio fecit Deus coelum et terram. Quapropter ob inhabitantem in ipsis divinitatis ignorationem in hunc er­ rorem inciderunt, ut cuncta, tamquam casu et temere mota, credant nec regi nec gubernari. Quod ipsum nobis ne accidat, is qui mundi fabricam conscripsit, statim in primis verbis per Dei nomen mentem nostram illus­ travit, dicens; In principio fecit Deus. Quam pulcher est ordo iste! Primo apposuit principium, ne qui mundum principii expertem esse opinarentur. Deinde adiecit : Fecit, ut ostendatur, res conditas minimam esse poten­ tiae opificis partem. Quemadmodum enim figulus qui eadem arte innumera effinxit vasa, neque artem, neque potentiam exhausit : ita ct universi huius opifex effectricem potentiam habens, non uno inundo circumscriptam, sed ii infinitum excedentem rerum quae conspiciuntur magnitudines solo volun­ tatis nutu condidit. Itaque, si mundus et principium habet, et factus est, inquire, quis sil qui ci dedit principium, et quis illius sit conditor, fmo ne forte, si humanis inquiras ratiocinationibus a veritate aberres, hoc nos documento praeoccupat, dum videlicet praestantissimum Dei nomen tam­ quam sigillum ct antidotum in animis nostris imprimit, dicens: In prin­ cipio fecit Deus. Beata natura, ingens bonitas, idipsum quod omnibus ra­ tionis participibus est amabile, pulchritudo valde desiderabilis eorum quae existunt principium, fons vitae, spiritualis lux. sapientia inaccessa, hic, In principio fecit coelum ct terram. (MG 29, coi. 6, n. 2). Ex S. Augustino, Confessionum, lib. XI, c. 3, n. 5. — Audiam et intelligent quomodo in principio fecisti coelum et terram. Scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transivit hinc a te ad te; neque nunc ante me est. Nam si esset, tenerem eum, et rogarem cum, et per te obsecrarem ut mihi ista panderet ; ct praeberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore eius. Et si hehraea voce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum. 48 OE creatione mundi in genere nec inde mentem meam quidquam tangeret; si autem latine, scirem quid diceret. Sed unde scirem an verum diceret? Quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? Intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis, nec He­ braea, nec gracca, nec latina, nec barbara veritas, sine oris et linguae organis, sine strepitu syllabarum diceret, Verum dicit; et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem, Verum dicis. Cum ergo illum inter­ rogare non possim, te, quo plenus vera dixit, Veritas, rogo te, Deus meus, rogo parce peccatis meis; et qui illi servo tuo dedisti haec dicere, da et mihi haec intelligerc. 6. Ecce sunt coelum et terra : clamant quod facta sint ; mutantur enim atque variantuii Quidquid autem factum non est, et tamen est, nun est in eo quidquam quod ante non erat, quod est mutari atque variari Clamant etiam quod seipsa non fecerint: Ideo sumus quia facta sumus; non ergo eramus, antequam essemus, ut fieri possemus a nobis. Et vox dicentium est ipsa evidentia. Tu ergo, Domine, fecisti ea qui pulcher es, pulchra sunt enim; qui bonus es, bona sunt enim; qui es, sunt enim. Nec ita pulchra sunt, nec ita bona sunt, nec ita sunt, sicut tu conditor eorum, cui comparata, nec pulchra sunt, nec bona sunt, nec sunt. Scimus haec, gratias tibi. Et scientia nostra scientiae tuae comparata, ignorantia est. Caput V. — 7. Quomodo autem fecisti coelum et terram, et quae machina tam grandis operationis tuae? Non enim sicut homo artifex formans corpus de corpore, arbitratu animae valentis imponere utcumque speciem quam cernit in semetipsa interno oculo. Et unde hoc valeret, nisi quia tu fecisti cam? Et imponit speciem iam existenti et habenti ut esset, veluti terrae, aut lapidi, aut ligno, aut auro, aut id genus rerum cuilibet. Et unde ista essent, nisi tu instituisses ea? Tu fabro corpus·, tu animum membris imperitantem fecisti, tu materiam unde facit aliquid, tu ingenium quo artem capiat et videat intus quid faciat foris, tu sensum corporis quo interprete traiiciat ab animo ad materiam id quod facit, et renuntiet animo quid factum sit, ut ille intus consulat praesidentem sibi veritatem, an bene factum sit. Te laudant haec omnia creatorem omnium : sed tu quomodo facis ea? quomodo fecisti, Deus, coelum et terram? Non utique in coelo neque in terra fecisti coelum et terram; neque in aere, aut in aquis, quo­ niam et haec pertinent ad coelum et terram: neque in universo mundo fecisti universum mundum, quia non erat ubi fieret antequam fieret ut esset Nec manu tenebas aliquid unde faceres coelum et terram ; nam unde tibi hoc, quod tu non feceras, .unde aliquid faceres·? Quid enim est, nisi quia tu es? Ergo dixisti, et facta sunt, atque in verbo tuo fecisti ea. Caput VI. — 8. Sed quomodo dixisti? Numquid illo modo quo facta est vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus? Illa enim vox acta atque transacta est, coepta et finita. Sonuerunt syllabae atque tran­ sierunt, secunda post primam, tertia post secundam, atque inde ex ordine, donec ultima post ceteras, silentiumque post ultimam. Unde claret atque eminet, quod creaturae motus expressit eam, serviens aeternae voluntati tuae ipse temporalis. Et haec ad tempus facta verba tua nuntiavit auris exterior menti prudenti, cuius auris interior posita est ad aeternum Ver­ bum tuum At illa comparavit haec verba temporaliter sonantia, cum ae­ terno in silentio Verbo tuo, et dixit: Aliud est, longe aliud est. Haec longe infra me sunt; nec sunt, quia fugiunt et praetereunt: Verbum autem Do­ mini mei supra me manet in aeternum Si ergo verbis sonantibus et prae- Γ UTRUM DEUS OMNIA CREAVERIT 49 tcrcuntibus dixisti 'ut fieret coelum et terra, atque ita fecisti coelum et terram, erat iam creatura corporalis ante coelum et terram, cuius motibu * temporalibus temporaliter vox illa percurreret. Nullum autem corpus ante coelum et terram : aut si erat, id certe sine transitoria voce feceras, unde transitoriam vocem faceres qua diceres ut fieret coelum et terra. Quid­ quid enim illud esset unde talis vox fieret, nisi abs te factum esset, om­ nino non esset. Ut ergo fieret corpus unde ista verba fierent, quo verbo a te dictum est? Cafut VII. — Vocas itaque nos ad intelligendum Verbum Deum apud te Deum, quod sempiterne dicitur, et eo sempiterne dicuntur omnia f neque enim finitur quod dicebatur, et dicitur aliud ut possint dici omnia; sed simul ac sempiterne omnia. Alioquin iam tempus et mutatio, et non vera aeternitas, nec vera immortalitas. Hoc novi, Deus meus, et gratias ago. Novi, confiteor tibi, Domine; mccumque novit et benedicit te quis­ quis ingratus non est certae veritati. Novimus, Domine, novimus, quoniam in quantum quidquid non est quod erat, et est quod non erat, in tantum moritur et oritur. Non ergo quidquam Verbi tui cedit atque succedit quo­ niam vere immortale atque aeternum est. Et ideo Verbo tibi coaeterno, simul et sempiterne dicis omnia quae dicis, et fit quidquid dicis ut fiat; nec aliter, quam dicendo, facis: nec tamen et simul et sempiterne fiunt omnia quae dicendo facis. (ML 32, col. 811-813). Scholia. Scholion I. — Quid dicitur propria creari? — « Creari est quoddam fieri, ut dictum est. Fieri autem ordinatur ad esse rei. Lude illis proprie convenit fieri ct creari quibus convenit esse: quod quidem convenit proprie subsistentibus, sive sint simplicia, sicut substantiae separatae, sive sint composita sicut substantiae materiales. Illi enim proprie convenit esse quod habet esse; et quod est subsistens in suo esse. Formae autem et accidentia et alia huiusmodi non dicuntur entia, quasi ipsa sint, sed quia eis aliquid est... Sicut igitur accidentia et formae ct huiusmodi, quae non subsistunt, magis sunt coexsistentia quam entia; ita magis debent dici concreata quam creata ; proprie vero creata sunt subsistenHia>512. Iam similiter Augustinus: «Non quia informis materia formatis rebus tempore prior est, cum sit utrumque sirnul con(reatum, ct unde factum est, ct quod factum est » lia. ’ ια Qu- 45. art. 4. us De Genesi ad litteram, lib. I, c. 15, n. 29. ML 34, col. 257. Confess. ,ib· 13, c. 33· 4— C. Boykr S. I. — De Deo creante ct elevante. DE CREATIONE MUNDI IN GENERIC 50 Scholion II. — De natura creationis ulterius explicanda. — Creatio considerari potest vel activa, seu ex parte Dei, ve! passiva, seu ex parte creaturae. Porro domesticae controversiae inter catholicos exstant in determinanda natura utriusque crea­ tionis. Recolamus praecipua quaestionis capita, quae in philoso­ phia fusius considerantur: J. Creatio activa. — Quaeritur utrum sit actio immanens an transiens. Erit formaliter immanens, si id quo Deus consti­ tuitur actu creans est perfectio in solo Deo exsistens et nihil est extra Deum; seu aliis verbis, si tota consistit in ipso actu volun­ tatis divinae. Contra, erit formaliler transiens si est aliquid extra Deum, sive modus quidam qui sit in termino, quasi medius inter agentem et terminum actionis (ut censuit Suarez cum multis aliis) sive non distinguatur realiter a termino, sed tantum ra­ tione, ut posuerunt veteres quidam Nominales, et deinde Vas· quez * 115*et alii. Dicendum est cum S. Thoma, Caietano, FerraRii-Nsi Valentia ”7, Mazzella, Palmieri, Remer, etc.: Crea­ tio active considerata est actio formalité immanens et virtnalitcr transiens. Γ list formaliter immanens. Etenim creatio active con­ siderata .est actio creatrix considerata ex parte Dei. Sed quaecumque actio Dei considerata ex parte Dei est ipse Deus, ac proinde perfecte immanens. Ergo creatio activa est formaliter immanens1”. « Duplex est actio : una quae manet in agente, et est perfectio ipsius, ut videre; alia quae transii in exteriora, et est perfectio facti, sicut comburere in igne. Divina autem actio non potest esse de genere illarum actionum quae non sunt in agente, cum sua actio sit sua substantia»””. Nec dicas hac actione Dei immanenti poni aliquid ^extra Deum quod praerequireretur ad positionem termini, ut quidam effluxus medius inter causam et effectum ; nam a) talis effluxus intelligi nequit nisi ut motus producens aliquem motum usque ad exsistentiam termini : sed creatio non est motus : ergo talis effluxus non requiritur ad creationem; b} haec realitas media saltem natura praecederet terminum, seu ipsum ens creatum : ergo non haberet subiectum in quo sustentaretur. In Deo igitur facere 1,4 115 *’« >>' ne »»» fiisput. inctaph 20. s. 5. In tant, disput. 173. In 2 Q/., c 18. In hint, disp. 3. qu. 2. p. ιΛ Contra Gent lib. 1, c. 45. Ibid. lib. 2. c. 23. n. 4 UTRUM DEUS OMNIA CREAVERIT 5Î erit ipsum intelligent et velle : « effectus autem ab intellectu et vo­ luntate sequitur secundum determinationem intellectus et imperium voluntatis » 12°. 2° Creatio active spectata est virtualiter transiens'. ille enim actus Dei immanens habet virtutem actionis transeuntis, nam facit ut aliquid, nempe ens creatum, ponatur exsistens extra Deum. Et sane hic modus intelligendi creationem activam optime con­ sonat cum verbis S. Scripturae: «Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt»12’ et Patrum: «Rerum quae conspiciuntur magnitudines solo voluntatis nutu condidit » r-2. Ambrosius : « Quid enim difficile ei, cui velle fecisse est? » 121 etc. B. Creatio passive considerata '2‘. — Communiter agnoscitur creatio ex parte creaturae consistere in relatione dependentiae crea» turae a Creatore ut effectus a causa. Disputatur autem utrum haec relatio sit transcendentalis, ut voluit Scotus, an praedicamentalis ; et, si est praedicamentalis, utrum sit realiter distincta a termino an tantum ratione. Dicimus cum Aquinate : Creatio passive spec­ tata est relatio realis ac praedicamentalis creaturae ad Deum ut ad principium sui esse noviter accepti. « Creatio potest sumi active et passive. Si sumatur active, sic designat Dei actionem, quae est eius essentia cum relatione ad creaturam, quae non est realis re­ latio, sed secundum rationem tantum. Si autem passive accipiatur, cum creatio, sicut iam supra dictum est, proprie loquendo non sit mutatio, non potest dici quod sit aliquid in genere passionis, sed est in genere relationis. Quod sic patet. In omni vera mutatione vt motu, invenitur duplex processus. Unus ab uno termino motus n alium, sicut ab albedine in nigredinem ; alius ab agente in pa­ tiens, sicut a faciente in factum. Sed hi processus non similiter se habent in ipso moveri, et in termino motus. Nam in ipso mo­ veri. id quod movetur recedit ab uno termino motus, et accedit ad alterum; quod non est in termino motus, ut patet in eo quod movetur de albedine in nigredinem, quia in ipso termino motus iam non accedit in nigredinem, sed incipit esse nigrum. Simili­ ter dum est in ipso moveri, patiens vel factum transmutatur ab* 124 122 Coiit. Gent. I. 2, c. 35, n. 2. Psalm. XXXII, 9. 122 S. Basilius, in hexaetn. hom. 1. n. 2, MG 29, coi. 7. J23 Uexaeni. lib. 2, n. 5. ML 14, col. 147. 124 Cfr. Serti 1.1.ANCES, La création (trad. Somme théol.), Soc. S. Jean ΓΕν., 1927, pas. 242 ss. 52 DE CREATIONE MUNDI IN GENERE agente; cum autem est in termino motus, non ulterius transmu­ tatur ab agente sed consequitur factum quamdam relationem ad agentem, prout habet esse ab ipso; et prout est ei simile quoquomodo, sicut in termino generationis humanae consequitur natus filiationem. Creatio autem, sicut dictum est, non potest accipi ut moveri, quod est ante terminum motus, sed accipitur ut in facto esse; unde in ipsa creatione non importatur aliquis accessus ad esse, nec transmutatio a creante, sed solummodo inceptio essendi, et relatio ad Creatorem, a quo esse habet : et sic creatio nihil est aliud realiter quam relatio quaedam ad Deum cum novitate es­ sendi »12S. Adde sequentem animadversionem : « Neque tamen oportet quod quamdiu creatura sit, dicatur creari ; quia creatio importat habitudinem creaturae ad Creatorem cum quadam no­ vitate seu inceptione »12e. Realitas autem distincta huius accidentis relationis sic osten­ ditur : «Oportet quod res haber^es ordinem ad aliquid, realiter referantur ad ipsum, et quod in eis aliqua res sit relatio. Omnes autem creaturae ordinantur ad Deum et sicut ad principium cl sicut ad finem ; nam ordo qui est partium universi ad invicem est per ordinem qui est totius universi ad Deum ; sicut ordo qui est inter partes exercitus est propter ordinem exercitus ad ducem, ut patet 12 Metaph. Unde oportet quod creaturae realiter refe­ rantur ad Deum, et quod ipsa relatio sit res quaedam in crea­ tura » l-’7. Creatio igitur passive considerata est accidens de prae­ dicamento relationis subiectatum in re creata ; est nempe « ipsa dependentia esse creati ad principium a quo instituitur » 128, et sine ea esse creatum institui nequit. «Est igitur in esse a Deo producta, non tamen alia creatione creata quam ipsa creatura pri­ ma. quae per eam creata dicitur; quia accidentia et formae, sicut per se non sunt, ita nec per se creantur, cum creatio sit productio entis; sed sicut in alio sunt, ita in aliis creatis creantur» 120. 125 Potentia, qu. 3, art. 3. >-« *.t qu. 43, art. 3, ad 3um. r-7 De Potentia, qu. 7, art. 9. Cont Gent., 1. 2, c. 18. Ibid. UTRUM TOTIUS ET SOLIUS TRINITATIS SIT CREARE Articulus 53 secundus Utrum totius et solius Trinitatis sit creare. (P, qu. 45, art. 5 et 6) Cfr. S. Thomas, Cont. Gent., 1. 2, c. 20 ss. ; De Pot., q. 3, a. 4. — S, Bonaventura, In 2 d. 1, p. 1, a. 2, q. 2; d. 7, p. 2, a. 2, q. 1. — Scotus, In 2 d. 1, q. i. — Suarez, Metaph. d. 20, j. 2. — Palmieri, De Creatione, th. 7 et 8. — Ianssens, Sumina Theol., t. 6, p. 151 ss. Etc. § I· Status quaestionis. I. Sensus tituli. — Quaeremus primum de relatione Trini­ tatis ad creationem ut sciamus utrum creatio sit actio propria ali­ cuius divinae personae an solum ei appropriata. Illud nempe opus dicitur appropriatum alicui divinae Personae quod, a tribus quidem Personis pariter effectum, specialem tamen similitudinem habet cum proprietate huius Personae, sicut v. g. infusio charitatis ap­ propriate Spiritui Sancto procedenti per amorem, quamquam fit a tribus Personis. Deinde quaeremus utrum extra Trinitatem possit haberi Crea­ tor, id est, non solum utrum Deus de facto solus creaverit, sed etiam utrum creare sit ita ei proprium ut potestatem creandi nulli creaturae communicare possit. Talis autem communicatio posset cogitari vel ut conferens potestatem creandi causalitate causae principalis, vel solam potestatem creandi causalitate causae instru­ mentons. Causa nempe principalis « operatur per virtutem suae formae cui assimilatur effectus, sicut ignis suo calore calefacit... Causa vero instrumentalis non agit per virtutem suae formae, sed solum per motum, quo movetur a principali agente. Unde effectus non assimilatur instrumento sed principali agenti, sicut lectus non assimilatur securi, sed arti, quae est in mente artificis » ’. II, Opiniones. A. De relatione Trinitatis ad creationem. — Manifestum est haereticos qui consubstantialitatem divinarum Personarum non 1 3*. qu. 63, art. 1. 54 PE CREATIONE MUNI»! IN GENERE admiserunt non potuisse creationem concipere ut opus totius Tri­ nitatis. Nullus autem catholicus dixit simpliciter creationem esse propriam alicui personae. Attamen quidam, ut ratione demonstra­ rent exsistentiam SS. Trinitatis, voluerunt aliquid invenire in crea­ tione quod esset proprium alicui personae: ita H. Gandavensis -, et discipuli Raymundi Lulli, ac sacc. XIX Guenther : porro, si aliquid extra Deum ab una sola Persona proveniret, creatio huius esset tali Personae propria et non communis toti Trinitati. B. De relatione creaturarum ad crealivam operationem, videamus primum quid de ipso facto dictum sit; postea quid de quaestione turis. a) De ipso facto, nempe utrum Deus revera solus mundum universum creaverit. Recolendi sunt dualistae, seu Mani­ chaei, somniantes substantias malas, quas a principio mali originem habere posuerunt, dum substantias bonas a principio boni derivari concedebant. Nec Gnostici, Simon Magus, Basilides, Carpocrates, Valentinus, Cerdon, Marcion, essentialiter in praesenti quaestione a Manichaeis differunt, sed difficultatem dualismi mul­ tiplicitate intermediorum entium superare vel dissimulare tentant. Systemata quidem multa caque diversa confecerunt, at in his fere conveniunt : ex primo principio, multi cones processerunt, manentes quidem in pleromate divinitatis, sed tamen eo minores et imper­ fectiores quo pluribus intermediis a primo principio distarent ; quo­ rum ultimus peccare potuit, et a mundo divino exclusus est. Hic eon praevaricator creavit tunc mundum materialem et hominem, opera imperfecta. Unde in hac theogonia et cosmogonia, invisibilia per emanationem a primo principio procedunt; visibilia autem sunt opus conis inferioris et peccatoris3. Eccc quomodo Irenaeus describit Basilidis systema: «Ba­ silides autem, ut altius aliquid et verisimilius invenisse videatur, in immensum extendit sententiam doctrinae suae, ostendens Noun primo ab innato natum Patre, ab hoc autem natum Logon deinde a Logo Phronesin, a Phronesi autem Sophiam et Dynamin, a Dynami autem ct Sophia Virtutes et Principes et Angelos quos et primos vocat, et ab iis primum caelum factum. Dehinc ab ho­ rum derivatione alios autem factos aliud caelum' simile priori fecisse; ct simili modo ex eorum derivatione cum alii facti essent, antitypi eis qui super eos essent, aliud tertium deformasse cae­ lum ; et a tertio deorsum descendentium quartum, et deinceps 2 Cf. Valentïa, I. i, d. 2, art. 2, 3. Diet thcol., art Gnosticisme (Bareille), col. 1460-61. UTRUM TOTIUS ET SOLIUS TRINITATIS SIT CREARE 55 secundum cum modum alteros ct alteros Principes et Angelos iactos esse dicunt et caelos trecentos sexaginta quinque Quaprop­ ter et tot dies habere annum, secundum numerum caelorum. Eos autem qui posterius continent caelum Angelos, quod etiam a nobis videtur, constituisse ea quae sunt in mundo omnia » *. — Alii vero solum Deum principali causalitate creasse omnia confessi sunt; sed dixerunt creatorem non sine creato instrumento opera­ visse: Arius posuit hoc instrumentum fuisse Verbum, quod crea­ tum esse praedicabat. Avicenna docuit entia creata praeter primum non derivari immediate a primo principio Deo, sed mediantibus (instrumentaliter, ut intellexit S. Thomas5, manente Deo causa principali), principiis intermediis, iuxta ordinem processionis a Deo. A Deo enim produit primum causatum seu intelligentia pura, ex qua tria derivant : nova intelligentia (procedens ex eo quod primum causatum cognoscit Deum) ; anima supremae spherae (seu Saturni, procedens ex eo quod primum causatum cognoscit se ipsum ut necessario procedens a Deo) ; corpus, seu materia sphe­ rae supremae (procedens ex eo quod primum causatum cognoscit seipsum ut ex se possiblem). Deinde ex nova intelligentia deri­ vata a primo causato, triplex emanatio in eumdem modum exsur­ git; et sic deinceps, usquedum perveniamus ad intelligentiam Lu­ nae; ex hac autem derivat ultima intelligentiarum, scilicet intel­ lectus agens, ex quo emanant tandem omnes formae substantiales mundi nostri sublunaris, dum materia increata non indiget pro­ cessione. Quae omnia non parum redolent neoplatonismum Plotini c. — Omnes catholici tenent dc facto Deum sine instru­ mento creavisse omnia. b) Quod autem ad quaestionem de iwrc seu de possibilitate attinet, distinguendum est iterum inter causalitatem principalem et instrumentaient. Γ Durandus tenuit quod Deus posset com­ municare alicui creaturae, ut causae principali, virtutem creandi ea genera entium quae infra eamdem creaturam collocantur. Con­ cedit quidem quod creaturae non potest communicari quod non innitatur causae primae; concedit etiam quod non potest ei com­ municari creatio secundum totum suum ambitum, ita ut posset 4 Adv. Haereses, lib. I, c. 24, nn. 3-4. MG. 7, coi. 675-6. 8 1*. qu. 45, art. 5. 8 Cf. Avicennae mctaphysices compendium, trad. lat. RR. DD. Caume, Roma, 1926, pag. 193, seu lib. I, p, 4, tr. 2, c. 1, n. 7 sqq. — Eiusdem versionis Introductio, (e cl. Sestili conscripta) pag. xxn sqq.; necnon Carra pf. Vaux, Avicenne, Paris, 1900, pag. 246 sqq, 56 DE CREATIONE MUNDI IN GENERE omne creabile creare. Sed ad quaestionem utrum creatura cum concursu divino possit accipere potentiam creandi quantum ad aliquem specialem effectum, respondet : « Non apparet aliqua ratio convincens necessario quod Deus non posset facere aliquam creaturam quae possit aliquid producere nullo supposito in quo agat ». Ratio praecipua est quia, secundum ipsum, creatio non requirit potentiam infinitam — 2° Satis multi philosophi et theo­ logi scholastici docuerunt creaturam adhiberi posse a Deo ut ins­ trumentum ad creandum, seu creaturam posse creare ut causant instrumentaient, sicut securis potest facere lectum. Sic Petrus Lombardus haec habet: «Posset per aliquem creare aliqua, non per eum tamquam auctorem, sed ministrum, cum quo et in quo operaretur»78*. Suarez putat non certo repugnare ut creatura pos­ sit esse instrumentum, non quidem naturale seu per potentiam naturalem, sed elevatum seu per potentiam obedientialem, ad ali­ quid creandum : « Controversia haec, quatenus attinet ad supernaturale instrumentum, in Theologia examinanda est : existimo enim ex propriis principiis creationis non posse definiri»®. — 30 Sen­ tentia tamen longe communior, et hodie forte communis, cum S. Thoma, Vasquez, Valentia, etc., est quod repugnat creaturam posse esse causam physicam10 creationis, sive principalem, sive instrumentalem. ΙΠ. Documenta ecclesiae. A. Creationem esse communem toti Trinitati definitum est in cone. Lateran. I : « Si quis secun­ dum sanctos Patres non confitetur proprie et veraciter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, Trinitatem in unitate et unitatem in Trinitate, hoc est, unum Deum in tribus subsistentiis consubs­ tantialibus et aequalis gloriae, unant eamdemque trium deitatem, naturam substantiam, virtutem, potentiam, regnum, imperium, voluntatem, operationem inconditam, sine initio, incomprehensi­ bilem, immutabilem, creatricem omnium et protectricem condem­ natus sit»11. In Lateran. IV: « Firmiter credimus et simpliciter 7 2 (list, i, qu. 4. — Biel cum Durando sentit; Arriaga sententiam Durandi ut probabiliorem admisit, Phys. disp. 11, s. 6, subs. 2; Ripalda ut probabilissimam, De ente supem. Disp. 7, s. 1, nota. 8 IP Sent. disk 5. — Cf. S. Thomas, i‘,-qu. 45, art. 5, n. 3. ° Disp, ntetaph disp. 20, sect. 3. Cfr. De Incarnatione, disp. 31, sect. 9, n. î8. 10 Anna quac predbus suis a Deo filium obtinuit, fuit causa moralis creationis animae Samuelis. 11 Denz. 254. 57 UTRUM TOTIUS ET SOLIUS TRINITATIS SIT CREARE confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus ... unum universorum princi­ pium, creator omnium » r-. In decreto pro lacobitis conc. Florent: < Pater et Filius non duo principia Spiritus Sancti, sed unum» principium, sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus non tria prin­ cipia creaturae, sed unum principium » * 13. B. Quod de facto Deus omnia solus creaverit, hoc habetur in documentis Ecclesiae, quae allata sunt in thesi praecedenti : etenim, si omnia entia praeter Deum fuerunt a Deo creata, nul­ lus est creator nisi Deus. Recole dictum esse in Lateran. IV < unum universorum principium ». § 2. Solvitur quaestio. THESIS II. Creatio non est propria alicui divinae per­ sonne, SED EST COMMUNIS TOTI TRINITATI. DEUS AUTEM SOLUS CREAVIT, NEC ULLA CREATURA POTUISSET CREARE, AUT ESSE CREA­ TIONIS INSTRUMENTUM. * _ Prima pars est definita in concilio Lateranensi I et IV ac in Florentino. Secunda pars (Deus solus creavit) est de fide defi­ nita in symbolis fidei et in conciliis, quibus excluditur alia quae­ cumque causa creationis, maxime principalis, ut patet, sed etiam, ut videtur, instrumentalis, nam vel hoc est in intentione expli­ cita documentorum, quam Patres videntur in symbolis intelle­ xisse, reiicientes omnem causam intermediam, vel saltem in inten­ tione implicita, propterea quod nullam causalitatem nisi divinam umquam afferunt. Et est clare in Scriptura, et in Patribus. Tertia pars defenditur ut longe communior et ut conformior non tan­ tum principiis sanae philosophiae, sed etiam intentioni Scriptu­ rarum et Patrum. Probatur prima pars: Creatio non est propria- alicui divi­ nat Personae, sed est communis toti 'Trinitati. u' Denz. 428. 13 Denz. 704. « HE CREATIONE MUNDI IN GENERE I. Scriptura enim tribuit opus creationis et Patri («Confi­ teor tibi, Pater, Domine caeli ct terrae»)1': et Filio («Omnia per ipsum facta sunt»)14 15*; et Spiritui Sancto, saltem iuxta inter­ pretationem Patrum: «Et Spiritus Dei ferebatur super aquas»10. Deinde Scriptura tribuit Patri et Filio eamdem operationem ad extra, et hoc propter unitatem naturae : quae ratio etiam pro Spi­ ritu Sancto pariter valet. Sed haec audi ex Augustino : «Ca­ tholica fides hoc habet, firmata Spiritu Dei in sanctis eius, contra omnem haereticam pravitatem, quia Patris et Filii opera insepa­ rabilia sunt. Quid est quod dixi? Quomodo Pater et Filius inse­ parabiles sunt, sic et opera Patris et Filii inseparabilia sunt. Quo­ modo Pater et Filius inseparabiles sunt? Quia ipse dixit, Ego et Pater unum sumus. Quia Pater et Filius non sunt duo dii, sed unus Deus, Verbum et cuius est Verbum, unus et unicus, Deus unus Pater et Filius caritate complexi, unusque caritatis Spiritus eorum est, ut fiat Trinitas Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Non ergo tantum Patris et Filii, sed et Spiritus Sancti, sicut ae­ qualitas et inseparabilitas personarum, ita opera inseparabilia sunt. Adhuc planius dicam quid sit, opera inseparabilia sunt. Non dicit catholica fides ejuia fecit Deus Pater aliquid, et fecit Filius ali­ quid aliud: sed quod fecit Pater, hoc et Filius fecit, hoc et Spi­ ritus Sanctus fecit. Per Verbum enim sunt omnia»17. Et paulo infra: « Non facit Pater alia, et alia facit Filius similia, sed eadem similiter. Non enim ait : Quaecumque facit Pater, facit et Filius alia similia, sed: Quaecumque, inquit, Pater facit, haec eadem et filius similiter. Quae ille, haec et ipse: mundum Pater, mundum Filius, mundum Spiritus Sanctus. Si tres dii. 1res mundi ; si unus Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, unus mundus factus est a Patre per Filium in Spiritu Sancto»18*. Alius Trinitatis doctor, S. Cyrillvs Alex, eamdem doctrinam exponit10. Uterque au­ tem Pater se ad fidem Ecclesiae et ad traditionem appellat. . . ' V J II. Ratione theologica ostenditur ex hucusque probatis se­ qui quod creatio cuiuscumque rei non potest esse propria alicui personae, sed debet esse communis toti Trinitati. Si enim creatio 14 15 10 17 18 Matth. XI, 25; Luc. X, 21. Ioan. I, 3. Gen. I, 2. In loan. tr. 20, n. 3. ML 35, col. 1557-1558. Ibid. n. 9, col. 1561. Dial, tic .Ç.S*. Trinitate. MG 75, col 1034 sqq. 1 J UTRUM TOTUS ET SOLIUS TRINITATIS SIT CREARI 50 adivi· sumpta est ipsa operatio divina, quae est essentia divina, cum haec essentia sil communis Iribus personis, oportet quod crea­ tio sit etiam tribus personis communis. Insuper, si instrumentum in creatione repugnat, non erit, praeter alias rationes, lingendum, unam personam esse causam principalem et aliam quavis ratione instrumentaient creationis. Ecce argumentum S. Thomae; «Creare est proprie causare sive producere esse rerum. Cum autem omne agens agat sibi simile, principium actionis considerari potest ex actionis effectu: ignis enim est qui generat ignem. Et ideo creare convenit Deo secundum suum esse, quod est eius essentia, quae est communis tribus personis. Unde creare non est proprium alicui personae, sed commune toti Trinitati »’-°. Haec tamen causalitas quam personae divinae habent com­ munem in creatione ad unamquamque pertinet secundum rationem swie processionis, hoc modo: « Deus est causa rerum per suum intellectum et voluntatem, sicut artifex rerum artificiatarum. Ar­ tifex autem per verbum in intellectu conceptum ct per amorem suae voluntatis ad aliquid relatum operatur. Unde et Deus Pater ope­ ratus est creaturam per suum Verbum, quod est Filius, et per suum amorem qui est Spiritus Sanctus. Et secundum hoc processiones personarum sunt rationes productionis creaturarum, in quantum includunt essentialia attributa, quae sunt scientia et voluntas»2’. Sensus non est quod actio creativa Patris sit aliquid distinc­ tum ab actione creativa Filii aut Spiritus Sancti: sed quod haec eadem actio creativa ut est in Patre est qua generatur Verbum, et, ut est in Patre et in Filio, est qua spiratur Spiritus Sanctus, in Filio autem est ut generata et in Spiritu Sancio ut spirata. Xec aliter esse posset cum natura divina sit necessario subsistens in tri­ bus personis. In hac Trinitate actus intellectus non potest esse quin sit in Patre ut generans Verbum, in Verbo ut generatus a Patre; et actus voluntatis non potest esse quin sit in Patre et in Filio ut spirans Spiritum Sanctum, et in Spiritu Sancto ut spiratus a Patre Filioque. Unde creatio, quae est actus intellectus et voluntatis est a Patre dicente per Verbum ct donante in Spiritu Sancto 20 *22. Est igitur eadem actio tribus personis communis, sed pertinens uni­ cuique secundum rationem suae processionis. Et hoc modo intelligenda sunt verba consueta Scripturae et Patrum: Creatio est a 20 i*, qu. 45, art. 6. Ibid. 22 Cf. Ruiz, /Je Trinitate, d. 5, s. 2. 6θ DE CREATIONE MUNDI IN GENERE Patre per Verbum23, in Verbo24, in Spiritu Sancto: agitur de ea­ dem identica actione, sed inclusa in diversis rationibus processio­ num. — Potest tamen etiam hoc intelligi per appropriationem de diverso causalitatis respectu: causalitas efficiens tribuitur Patri, cui per appropriationem tribuitur potentia: a Patre, ex Patre; causalitas exemplans tribuitur Filio, cui tribuitur per appropria­ tionem ars, sapientia : per Filium ; causalitas finalis, seu origo bo­ nitatis rerum tribuitur Spiritui Sancto, cui appropriatur bonitas, finis25* . Vel etiam creatio tribuitur Patri ; cxccutio creationis Filio ut causae mediae, principio de principio; gubernatio et vivificatio creaturarum Spiritui Sancto 2C. Probatur secunda pars: Deus solus creavit. — Ex thesi pri­ ma hoc saltem iam habemus quod Deus creavit omnia ; sed si alius aliquid creavisset, iam Deus non creavisset omnia; ergo saltem ut causa principalis nullus praeter Deum quidquam creavit. Quod in­ super Deus creaverit sine instrumento ullo, hoc etiam habetur ex modo quo Scriptura describit creationem : « dixit et facta sunt » 2T. « Dixitque Deus: Fiat lux et facta est lux»2829 : ubi quidquid aliud praeter voluntatem divinam excluditur. Pariter apud Isaiam : « Ego sum Dominus, faciens omnia ... et nullus mecum » 20. Probatur tertia pars: creatura non potest creare nec princi­ paliter nec instrumentaliter. — A. Et primum quidem creatura ne­ quit ut causa principalis creare: I. Ex S. Scriptura creare est proprium Dei signumque veri Dei: «Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fe­ cit»30. Audi I erem iam: «Dominus autem Deus verus est: ipse Deus vivens et rex sempiternus: ab indignatione eius commove­ bitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. Sic ergo dicetis eis : Dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelo sunt. Qui facit terram in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit cae­ 23 Ioan. I, 3. 24 Colos. I, 16. 35 I*, q. 44, art. 6 ad 2°® « Ibid. « Psalm. XXXII, 9. 28 Gen. I, 3. 29 Is. XLIV, 24. 38 Ps. XCV, 5. UTRUM TOTIUS ET SOLIUS TRINITATIS SIT CREARE 6i los »31. S. Ioannes ct S. Paulus ex hoc ostendunt divinitatem Christi eiusque super omnia primatum, quod per ipsum creata sunt omnia: «Et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est»32. Deus, ait Paulus, «diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula »33. Si vero posse creare principali causalitate non per­ tineret ad solum Deum, ipsa actio crcaliva iam non esset signum et argumentum divinitatis. II. Patres contra Arianos Verbum esse Deum demonstrave­ runt ex hoc quod ei competat aliquid proprium Dei, scilicet crea­ tio. Eccc enim quomodo S. Athanasius argumentatur: «Quod si quae Pater facit, eadem et Filius facit, et quae creat Filius, Patris sunt creaturae; certe si Filius creatura est Patris, vel ergo ipse seipsum efficit, proindeque seipsum creat (quandoquidem quae Pater facit, eadem Filii sunt opera), quod profecto absurdum est, nec fieri ullo modo potest; vel si Patris opera creat et facit, igitur non opus, nec creatura est, ne cum ipse sit causa efficiens, in rebus quae fiunt facere reperiatur quod ipse factus est: cum potius ne facere quidem possit. Qui enim fieri queat, ut ea quae non sunt efficiat ut sint, si, ut putatis, factus e nihilo est? Quod si ille, licet creatus, possit producere creaturam : certe idem de singulis crea­ turis erit intelligendum, nempe illas quoque creare posse. Quod si a vobis conceditur, quid Verbo opus fuit cum inferiores a supe­ rioribus effici queant : vel saltem cum res singulae factae potuerint a Deo initio audire, Fias, et, Efficere, atque ita fuissent productae? Verum neque id scriptum est, neque fieri potuit. Nulla enim rerum quae fiunt, causa est efficiens»31. Similia invenies apud S. Basilium ct alios arianismi debellatores35. — S. Cyrillus, luliano apostatae respondens, qui inferiora mundi a diis creatis facta esse dicebat, iuxta haec verba Platonis: «Vos pro natura vestra susci­ pite, ut animalia gignatis, et meam in ortu vestro vim imitamini », haec ait : «Repugnat maxime divinae gloriae procreandi faculta­ tem aliis inesse putare, et in lucem edendi quae non erant. Neque enim fas est dicere quae singularia sunt ac propria divinae ct inef31 33 33 34 35 1er. X, 10 sqq. Ioan. I, 3-4. //cb. T, 2. Oratio 2 contra Arianos, n. 21. MG 26, coi. 190-191. S. Basilius M., Advers. Eunom. lib. 4, c. 3, n. 1. MG 29, coi 687. 62 BE CREATIONE MVXDI IN GENERE: fabilis naturae, ca posse naturaliter quibusdam inesse rebus ab ipsa conditis. Sed hoc ei praesertim solique convenit, et ad summam eius gloriam pertinet : cum rei creatae, quemadmodum nuper dixi, praeclusus sit aditus ad ea quae supremae omnium substantiae soli ct proprie competunt, cuiusmodi est creandi facultas, et in lucem edendi quae nusquam erant» Λ Teste pariter Augustino, «crea­ re naturam tam nullus angelus· potest quam nec seipsum » 8T. B. Nec creatura potest esse causa instrumentais creationis. — Probatur I. Ex Patribus. Primus S. Trenaeus, contra Basilidem arguens, postquam ostenderit creaturam independenter a Deo creare et ex hoc deduxerit ad summum potentiam creandi ministcrialem seu instrumentalem creaturae tribui posse, ne hoc quidem dicit esse concedendum quia hoc detraheret divinae perfectioni. Sermo enim, ait, quo creatura diceretur instrumentum creationis « sil fortasse hic sermo suasorius, sive seductorius apud eos qui ignorant Deum, et qui hominibus assimilant eum inopibus, et his qui non possunt statim aliquid ex parato fabricare, sed indigen­ tibus multis organis ad eorum fabricationem ; non autem verisi­ milis in totum apud eos qui sciunt quoniam nullius indigens om­ nium Deus, Verbo condidit omnia et fecit, neque angelis indigens adiutoribus ad ea quae fiunt; neque Virtute aliqua valde inferiori ab illo, et ignorante Patrem ... omnia autem quae facta sunt infa­ tigabili Verbo fecit. Proprium est enim hoc Dei supereminentiae, non indigere aliis organis ad conditionem eorum quae fiunt »*37 38. Principium quo plus minusve explicite utitur hic Irenaeus est ad essentiam pertinere actionis crcativae, quae est propria Dei, ut solo nutu Creatoris fiat, quocumque remoto instrumento. — Deinde Patres agentes contra \rium, non solum ostendunt nihil creatum posse principaliter creare, sed ne instrumentaliter quidem, ac propterea, cum concederetur ab Arianis quod per Verbum, saltem ut per instrumentum, omnia facta essent. Verbi divinitatem ex hoc de­ monstrant. Sufficiat audisse Athanasjum : « Praeterea, cur, quae­ so, cum nos creare vellet, intermedium aliquem quaesivit adminis­ trum. quasi scilicet non sufficeret eius voluntas ad ca efficienda quae ipse voluerit? Clamant quippe Scripturae: Omnia quaecumque vo­ luit fecit; et: Voluntati enim eius quis resistit? Si porro sola eius 3β Contra luliamtnt, lib. 2. MG 76. coi. 595. 37 De Gen. ad Iit. 1. 9, c. 15, n. 28. 1K Contra hacrescs. lib 2, c 2. nn 4-5. MG 7, coi. 714-715. UTRUM TOTIUS ET SOI JUS TRINITATIS SIT CREARE 6j. voluntas sufficit ad res omnes producendas, inutilis secundum vos erit intermedii illius adiutoris opera»30. Et infra iterum: «Ut canit beatus David: Ipse dixit et facta sunt, ipse praecepit ct creata sunt. Dixit, inquam, non ut quemadmodum apud homines fieri solet, tamquam minister aliquis audiret, ac ubi loquentis didi­ cisset voluntatem ad opus peragendum properaret. Hoc enim re­ rum creatarum proprieest, quod de Verbo cogitare vel dicere valde dedecet»39 40* . Et revera, nisi Patres exclusissent possibilitatem crea­ tionis per creaturam ut per instrumentum, argumentatio haec eo­ rum contra Arianos manca et inefficax evasisset. Clare Augusti­ nus: «qui formavit terram... ipse dicit, Discite a me. Numquid forte hoc nobis dicturus est, ut ista cum illo faciamus? quis hoc potest? Solus Deus facit » n. — Patres igitur, cum de generali crea­ tione agitur, non contenti sunt asserere illam revera sine instru­ mento factam esse, sed a priori ratiocinantur et negant convenisse attributis divinis ut per instrumentum facta sit. Attamen hi textus non hoc forte omnes efficerent ut in casu particulari et propter rationem sibi notam Deus non posset uti aliqua creatura ad aliquid creandum: quod saltem ex argumentis rationis excludimus. — No­ ta tamen Patres non excludere quodeumque ministerium Angelo­ rum in constitutione universi, sed ministerium illud est «more agricolandi vel medendi » 42 nullo autem modo creativum. II. Probatur ratione ( tota secunda pars). — Λ) Primum crea­ turam ut causam principalem creare repugnat. « Oportet enim uni­ versaliores effectus in universaliores et priores causas reducere. Inter autem omnes effectus universalissimum est ipsum esse. Unde oportet quod sit proprius effectus primae universalissimae causae quae est Deus ... Producere autem esse absolute, non in quantum est hoc, vel tale, pertinet ad rationem creationis. Unde manifes­ tum est quod creatio est propria actio ipsius Dei » 43. Quod potest sic declarari. In creatione causatur esse simpliciter et per se: fit enim ut id quod non erat ullo modo, incipiat esse; dum in aliis productionibus, causatur esse tale, vg. album, hominem. Proinde haec erit causa creationis, quae est causa per se essendii simplici­ 39 40 4’ 42 43 Oratio 2 contra /irianos, n. 29 MG 26. coi. 207. Ibid. n. 31, coi. 211. Sermo, Miscet. aejost., t. I, p. 702. Aug., De f/en. ad Iit. 1. 9. c. 15, n. 28. Γ, qu. 45, art. 5. Cf. qu. 65, art. 3; Pol. qu. 3, art 4. c 64 DE CREATIONE MUNDI IN GENERE ter. Esse autem est effectus universalissimus, qui in omni ente invenitur. Ergo causa per se essendi simpliciter, seu cuius obiectura formale sit ratio essendi, debet esse causa universalissima, hoc est, causa omnis entis creabilis; causa enim particularis, in qua esse est contractum et causatum, nequit esse talis causa, tum quia de­ beret causare seipsam, tum quia deberet habere virtutem infinitam. Solum ipsum Esse, habens a se rationem essendi nullo modo coarctatam, potest esse causa universalissima et prima, ac proinde causa per se essendi simpliciter. Solus igitur Deus, qui est ipsum Esse subsistens, potest creare ut causa principalis. Dices. — Γ Creatura potest id facere quod requirit tantum potentiam finitam. Sed creare requirit tantum potentiam finitam; et ratio est quia effectus creationis est ens finitum. Ergo creaturam creare non repugnat. Respondeo. Concedo maiorem. Nego minorem, et ad rationem additam respondeo « quod virtus facientis non solum considera­ tur ex substantia facti, sed etiam ex modo faciendi : maior enim calor non solum magis sed etiam citius calefacit. Quamvis igitur creare aliquem effectum finitum non demonstret potentiam infini­ tam, tamen creare ipsum ex nihilo demonstrat potentiam infi­ nitam ... Si enim tanto maior virtus requiritur in agente quanto potentia est magis remota ab actu, oportet quod virtus agentis ex nulla praesupposita potentia, quale agens est creans, sit infinita, quia nulla proportio est nullius potentiae ad aliquam potentiam, quam praesupponit virtus agentis naturalis, sicut non entis ad ens » “. Et simul in his verbis novum habes argumentum quo ap­ pareat creaturam non posse creare. Instabis. — Sed facere ex nihilo non arguit potentiam infini­ tam. Creatura enim potest facere aliquid ex contrario, seu ca­ lidum ex frigido. Sed maiore virtute opus est ut fiat aliquid ex contrario quod resistit quam ex nihilo quod non resistit. Ergo re­ manet difficultas. Respondeo. Nego min. subs. Ad Titionem additam, conc. maiorem, nego minorem. Qui enim facit aliquid c contrario facit aliquid ex aliqua potentia, quantumvis ligata; qui autem facit ali­ quid ex nihilo hoc facit ex nulla potentia44 45. Dues 2‘. Homo potest generare hominem. Ergo angelus, qui est virtutis superioris poterit producere angelum. Sed in an44 I*. qu. 45, art. 5, ad 3uni. Cf. 3% qu. 78, a. 4, ad 2. 15 Ibid, ad 2uin. UTRUM TOTIUS ET SOLIUS TRINITATIS SIT CREARE 6$ gelo non est materia ex qua fiat. Ergo fiet ex nihilo sui et subiectï, id est creabitur. Respondeo. Cone, antecedens ; nego consequentiam et conse­ quens. Nam, nullum « ens creatum potest producere aliquod ens absolute, nisi in quantum esse causât in hoc. Et sic oportet quod praeintelligatur id per quod aliquid est hoc actioni qua facit sibi simile. In substantia autem immateriali non potest praeintelligi ali­ quid per quod sit haec; quia est haec per suam formam, per quam habet esse, cum sint formae subsistentes. Igitur substantia imma­ terialis non potest producere aliam substantiam immaterialem sibi similem quantum ad esse eius, sed quantum ad perfectionem al:quam superadditam » ‘G. b) Repugnat etiam creaturam esse instrumentum creatio­ nis. — Causa enim instrumcntalis habet aliquam actionem pro­ priam quae praesup ponitur actioni causae principalis ; securis secat lignum, quod praesupponitur actioni fabricandi lectum. Tn crea­ tione autem nullus effectus praesupponi potest effectui causae crea­ tricis, cum hic effectus sit communissimus omnium et praesuppositus cuivis alii effectui, nam causa creatrix facit esse simpliciter; insuper, creatio Iit ex nullo praesupposito : ergo non praesupponit effectum instrumento proprium *47. Ad idem redeunt aliae rationes : v. g. instrumentum adhibe­ tur ad causandum aliquid per viam motus. Sed in creatione non est motus. Vel etiam : instrumentum adhibetur propter suam con­ venientiam ad subiectum actionis : sed in creatione, nullum prae­ supponitur subiectum. Adde quod ad creationem primi creati, nullum sane potest co­ gitari instrumentum. Dices (cum Suarezio) : Deus potest elevare creaturam ut per suammet entitatem absque alia superaddita efficiat effectum exce­ dentem virtutem suam naturalem ut fit in sacramentis. Ergo potest elevare creaturam ad hoc ut sit instrumentum creationis. Respondeo. Transmisso antecedente, quod tamen nec conce­ deretur ab iis qui causalitatem physicam sacramentorum negant, nec ab iis qui instrumentum elevari non posse tenent nisi addita entitate qualitatis imperfectae seu fluentis, negatur consequentia et consequens. Ratio enim cur creatura nequeat esse instrumentum creationis non est quia hoc esset supra suam potentiam naturalem. V| Ibid. ad ilim. Confer cum 1*, qu. 76, art. 6 ad 2uni et 3un’. 47 i*, qu. 45, art. 5. — 2 Coni Gent. c. 21. S — C. Boyer S. 1. — De Deo creante et elevante. I 66 OK CREATIONS MUNDI IN GENERE sed quia natura creationis excludit instrumentum, cum instrumen­ tum supponat motum et subiectum, quae in creatione non dantur. Nota. — Scotus quidem admittit thesim nostram, sed ratio­ nes nostras praecipuas impugnat, multa loquendo contra argumenta D. Thomae48. Sic negat esse compositi produci a Deo, et non a generante. Sed non attigit mentem Angelici, qui non negat esse compositi produci a generante secundum quid et per accidens, sed negat hoc esse produci a generante simpliciter et per se primo: non facit enim generans ut compositum sit, sed facit ut sit tale. Sed non potest facere ut sit tale, nisi aliquo modo, quamquam non per se primo, faciat ut sit. LECTIO PATRUM; Ex S. Athanasio, Oratio 2* contra .4rianos, n. 24 Atqui ipse non certe adoratus fuisset, nec ista de eo dicerentur, st prorsus e nunicro esset rerum creatarum. Quia vero non est creatus, sed proprius est substantiae Dei adorandi fetus ac naturalis Filius, idcirco adoratur et Deus creditur, estque Dominus exercituum, dominator atque omnipotens, sicuti ipse Pater. Siquidem ipse dixit : Omnia quotcumque habet Pater, mea sunt. Filii enim proprium est ea quae Patiis sunt habere, ac talem esse ut in ipso Pater conspiciatur et per eum omnia facta fuerint, in coque fiat et constet omnium salus. Nam hoc ab illis inquirere haud abs re erit, quo magis sit perspicua illorum haeresis refutatio: Quare nimirum cum res omnes sint creatae, atque ex nihilo exstiterint, ipseque Filius secundum vos sit creatus et ex earum rerum numero quae aliquando non fuerunt, omnia tamen per ipsum fecit Deus et sine illo factum est nihil? Vel quare cum omnia dicitur, Filium inter omnia significari nemo intelligit ; cum vero de Verbo loquuntur Scripturae, non ipsum e numero omnium esse intclligunt, sed cum Patre collocant, omniumque conserva­ tioni et saluti in eo providet ac prospicit Pater: maxime cum omnia eodem imperio, quo ipse a solo Deo factus est, fieri possint? Nec enim Deus iubendo defatigatur, vel ad omnia creanda est imbecillior, ut solus solum Filium creet, quo adiutorc et ministro indigeat ad res alias producenda' Nam nulla interponitur mora ut ea quae voluerat fiant ; sed satis fuit eum velle, statimque omnia exstiterunt, nemoque cius restitit voluntati. Quare igitur non a solo Deo omnia eodem * iussu facta sunt, quo Filius factus est? Vel si factus ipse est, dicent velim quare omnia per ipsum facta sunt? sane nihil nisi perabsurdum habent quod respondeant (MG 26, col. 19S). 26 Insuper hoc etiam pacto redargui potest illorum inscitia Si ipsum quoque Verbum factae est naturae, qui fieri potest ut cum ipsa Dei actio­ nem sustinere non queat, solum Verbum ex omnibus a non facta et puris­ sima De natura fieri fiotuerit, uti vos asseveratis? Nam necessc est, si possit Verbum, res omnes similiter posse: aut si nulla possit, nec Verbum item posse, utpote quod secundum vos una sit e lactis rebus. Rursus si. . «» 4 dist i. qu I, nn. 7, 31 67 UTRUM TOTIUS ET SOLIUS TRI.KITATIS SIT CREARE ideo quod facta natura non possit actionis ipsius Dei esse particeps·, in­ termedii alicuius opus fuit, sane cum Verbum factum sit et creatum, ut possit creari, necessarius omnino fuerit aliquis item intermedius·, quando­ quidem ipsum quoque est ex numero factarum naturarum, quae actionis Dei participes esse non queunt, sed intermedio indigent aliquo. Quod si intermedius aliquis inter illum intermedium et Deum reperiatur, alio iterum intermedio propter istum opus· erit, itaque quis progrediendo et mente indagando, maximam confluentium intermediorum turbam offendet, ac proinde nulla res creata poterit exsistere et constitui, aim semper inter­ medio aliquo indigeat, unusque intermedius sine alio intermedio non possit fieri, ideo quia omnes factae sunt naturae, quae actionis solius ut vos contenditis, particeps esse non potest. Quanta igitur illorum in rebus creatis non possunt a nobis cognosci ut vestigium et ut imago Trinitatis nisi post cognitam a nobis Trinitatem per lumen fidei. «Propheta enim dixit: Nisi credideritis, non intelligetisM. Per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Prius haerea­ mus per fidem, ut sit quod vivificetur per intellectum » * S3. Est. enim impossibile per rationem naturalem ad cognitionem Trinitatis per­ venire. ut in alio tractatu demonstratur M. Articulus tertius. Utrum Deus libere creaverit. Cfr. S. Thomas, Sum. thcol. qu. 19, art. 3; qu. 44, art. 4; Opusc. De aeternitate mundi {27 in cd. Rom) ; De Potentia, qu. 3, a. 13. — S. Bonaventura, In 2, d. 2, q. 1-3. — Scotus, In 2, d. q. 3. — Suarez, Mctaph. disp. 30, sect. 9; disp. 20, s. 6; De opere sex dierum, lib. I, c 2. — Petavius, De opificio sex dierum, lib. I, c. 1. — Ioannes a S. Thoma, Phys. q. 24. — Palmieri, De Creat., th. 14. — Ruiz, De voluntate Dei, disp. 7, & — Lessius, De div. perfect., 1. XVI, c. I. — Kleutgen, Théologie der Parseit, t. 1, 2 cd. 1867. Etc. § i. Status quaestionis. I. — Sensus tituli. In praesenti articulo non solum de liber­ tate Dei in creatione, quae et in aliis tractatibus defenditur, sed etiam de duabus quaestionibus cum divina libertate connexis, quae singulariter ad rem nostram pertinent, nempe de fine Crea­ toris et de initio durationis creaturarum. Quidam enim eum finem creationis excogitaverunt qui necessitatem induceret; ct nonnulli ex tali necessitate eruerunt creationem esse ab aeterno. Cum Deus audiat ens supremum a quocumque alio independens, omnino patet cum in creando libertate a coactione gavisum esse. Quaestio igitur non potuit poni nisi de libertate indifferen­ tiae, quae nempe immunitatem a quacumque necessitate etiam interna comprehendit, et plenum dominium agentis in actum suum: num scilicet sit in 1 )eo aliqua lex naturae aut exigentia cx parte « Jsaias, VII, 9, iuxta LXX. 53 S. Augustinus, In Ioan. tr. 27, n. 7· ML 35, col. 1618. M Cf. ia, qu. 32, art. 1. 70 DE CKEATIONE -MUNDI IN GENERE alicuius attributi divini unde necessitas creationis oriatur, ita ut Deus eius sit essentiae ut non potuerit non creare? Porro, in fine creationis investigando, distinguendum est finem operantis (creantis) et finem operis (creaturarum). Finis enim operis est ad quem opus vi suae naturae intrinsece vel immanenter tendit, ut horologium ad tempus indicandum vel oculus ad vi­ dendum. Finis operantis, scilicet quem operans intendit, potest alius esse a fine operis, quamvis hunc etiam finem consequenter velit: opifex horologia facit ut pecuniam lucretur, quamquam vult quoque ut horologia tempus indicent. Finis ita descriptus dicitur finis qui: actio qua is finis obtinetur vocatur finis quo ; finis cui est subiectum cuius gratia finis qui intenditur. Cum deinde de tempore creationis agitur, et quaeritur utrum facta sit in tempore, sensus non est: Γ utrum ante creationem fuerit tempus: certo enim non fuit. Tempus enim est numerus motus; ubi non est motus, non est tempus. Si igitur « in tempore » significat « in medio temporis » creatio non facta est in tempore, sed cum tempore, ut explicat S. Augustinus : « Quod enim fit in tempore, et post aliquod fit, et ante aliquod tempus ... Cum tempore autem factus est mundus, si in eius conditione factus est mutabilis motus»'. jjjH Nec quaeritur 2° utrum mundus fuerit aeternus eodem sensu quo Deus est aeternus; nam aeternitas divina est tota simul, dum tempus sine initio esset tamen successivum : « Nec tu tempore tempora praecedis, alioquin non omnia tempora praecederes. Sed praecedis omnia praeterita celsitudine semper praesentis aeterni­ tatis, et superas omnia futura, quia futura sunt, et cum venerint praeterita erunt ; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient »’. Sed quaeritur utrum mundus habuerit initium temporis sui, vel utrum tempus et creatura habuerint initium an fuerint sempei. vel etiam utrum fuerit instans exsistentiae mundi, ante quod nul­ lum aliud instans sit. Haec est disputatio de aeternitate mundi. Insuper quaestio ponitur de fercto. Hic mundus, a Deo creatus, fuitne semper, an percurrendo tempora praeterita cursu retrogra­ do estne invenire primum instans, in quo mundus incepit esse et ante quod nih:l erat praeter Deum? Propter tamen utilitatem rei. tum ad eligenda inedia quibus probetur mundum incepisse, 1 S. Augustinus, Dc Civitate Dei, lib. u, c. 6. ML 41, Col. 521 3 Id., Confession , lib. ii, c ij, n. 16. ML 32, col. 815. '‘S UTRUM DEUS LIBERE CRFAVERII 7* tum ad intelligendas controversias inter catholicos exsistentes, ali­ quid dicemus de quaestione possibilitatis mundi sine initio tempons. II. Opiniones. A. De libertate creationis. Necessitatem exsis­ tentiae mundi propugnare debent systemata pantheistica et generatini quaecumque genuinam creationem non profitentur Insu­ per nonnulli philosophi vel theologi, qui mundum esse vere creatum tenebant, arguentes tamen ex attributis divinis, quibus, aiebant, Deus ad optimum eligendum determinatur, negaverunt mundum potuisse a Deo non creari, vel etiam non omnium possibilium opti­ mum creari. Ita iam Abaelardus ; deinde Leibniz, Malebranche, Hermes, Gunther quibus prope accessit Rosmini. B. De fine creationis sciendum est Hermes sub influxu Ethi­ cae kantianae docuisse mundum non esse ad Dei gloriam creatum, sed ultimatim ad felicitatem creaturae rationalis. Putavit enim Deum non posse sine detrimento suae sanctitatis honorem pro­ prium quaerere. « Qui honorem quaerit, ait ille, etsi illum merea­ tur, est ambitiosus, ambitio autem secundum rationem et reve­ lationem est reprehensibilis et prohibita ». (Dogm. P. II, § 177). Laberthonniere multa etiam scripsit contra eos qui finem mundi ingloria Dei procuranda reponunt1 *456. C. De tempore creationis. Γ Aristoteles docuit mundum esse aeternum, nec posse non esse aeternum, non solum quoad materiam, sed etiam quoad formam®. S. Thomas, quemadmodum censuit creationem ab Aristotele admissam esse, ita in praesenti quaestione putavit Aristotelem non intendisse argumentari sim­ pliciter contra possibilitatem creationis in tempore, sed « ad con­ tradicendum rationibus, antiquorum ponentium mundum incipere 1 Pantheistac generatim clarius adhuc ct vividius libertatem Dei in productione mundi negant quam ipsam creationem. Sic, dc Plotino, lege R. Arnou, Le désir de Dieu dans la philosophie de Plotin, p. 141 ss. ; de Spinoza, lege V. Delbos, Le Spinosisme. Paris, 1916, p. 67 ss. 4 Cf. Kleutgen, Théologie der Vorseit, ed. 2, Munster, 1867. t. I, nn. 428 sqq. Coll. Lac. t. 7, col. 86. 5 Cf. Archivio di Filosofia, 1033, Π, pag. 3-36; II, pag. 10-71 ; Etu­ des sur Descartes, Paris, 1935, t. II, p. 370. 6 Phys., lib. 8. — Aristoteles improbavit Platonem co quod iste mun­ dum incepisse tenuerit, quod tamen non ita certum est : Taylor, Plato. London, 1926, p. 442, ss. tribuit Platoni doctrinam aeternitatis mundi: Dits vero illam inceptionis mundi, Autour dc Platon, Paris, 1027, p. 571. Ncoplatonici mundum aeternum esse docebant. I r DE CREATIONE MUNDI TN GENERE secundum quosdam modos in veritate impossibiles » ;. Praeterea, Augustinus hoc modo refert platonicas seu potius ncoplalonicas quasdam opiniones: «Qui autem a Deo quidem factum fa­ tentur (mundum), non tamen eum volunt temporis habere, sed suae creationis initium, ut modo quodam vix intelligibili semper sit factus, dicunt quidem aliquid, unde sibi Deum videntur vclut a fortuita temeritate defendere, ne subito illi venisse credatur in mentem, quod numquam ante venisset, facere mundum et acci­ disse illi voluntatem novam, cum in ullo sit omnino mutabilis» . * Quos deinde Avicenna, Averroes et Eckart secuti sunt. — 2* Catholici autem doctores omnes tenuerunt creaturas de facto ha­ buisse initium in tempore; sed inter se discrepant, cum de possi­ bilitate creationis ab aeterno ponitur quaestio. Multi contendunt creationem ab aeterno simpliciter repugnare. Quod ad Patres atti­ net, non videtur verum esse, quod quidam9 dicunt, eos scilicet unanimiter pro hac sententia locutos esse. Saepius enim Patres* 10 videntur de alia quaestione agere, etiam in illis textibus quos Petavius congessit11*: tractant enim de creatione facta revera in tempore, vel denegant mundo hanc aeternitatem quae certo cer­ tius Deo propria est. Attamen non pauci Patres aut dixerunt sim­ pliciter mundum non potuisse non habere initium temporis aut ita locuti sunt ut huic opinioni faverent. Sic S. Iustinus: «Si id omne quod fit antequam fieret non erat, non igitur aeternum et principii expers tempus est. Quare neque motus est aetemus expersque principii, cuius numerus est tempus » Sic Tertul­ lianus: «Quis enim alius Dei census quam aeternitas? Quis alius aeternitatis census, quam semper fuisse et futurum esse, ex praerogativa nullius initii ct nullius finis? Hoc si Dei est pro­ prium, solius Dei erit cuius est proprium»13. Etiam Methodius: « Quod simul interminatum est, cum ortus initium non habeat, " Qu. 46, art. i. — Historia vero hodierni scribunt non solum Aristo­ telem aeternitatem mundi simpliciter defendisse, sed aeternitatem mundi necessariam esse in systemate Aristotelis: quod forte validius affirmant quam probant. e De Civitate Dei, lib. 11, c. 4, n. 2 ML 41, 319. » Vg. Janssens, p. 191. ίλ io Vg. S. Gregorius Nyssen., Bas ilius, S. Cyrillus Alex. Atha­ nasius. n De Dea, hb. 3, c. 6. Parisiis, 1865, t. I, p. 293 sqq. « Confutat. 31. »» Contra Hermogenem, cap. 4- UTRUM DEUS LIBERE CREAVERIT 73 una ingenitum et aequalis virtutis esse necesse est »14. Vides nem­ pe hos Patres impossibilitatem creationis ab aeterno ponere non simpliciter ex Scriptura vel traditione, sed ratiocinando, ad ali­ quam aliam veritatem declarandam, pro qua alia argumenta etiam tradunt. Intentio enim eorum erat factum inceptionis mundi asse­ rere, naturamque incrcatam Verbi a creatis seiungere. Proinde, nulla est necessitas eos sequendi in opinione de impossibilitate aeternitatis mundi. — Medio aevo, plures doctores creationem ab aeterno repugnare tenuerunt: ita Alex. Hal., S. Albertus M.1516 , S. Bonaventura, Gulielmus Parisiensis 10, Richardus 1718 , 19 Henricus Gandavensis3β. S. P>onaventura haec habet: «Ponere mundum aeternum esse sive aeternaliter productum, ponendo res omnes ex nihilo productas, omnino est contra veritatem et ratio­ nem, sicut ultima ratio probat (nempe quia quod habet esse post non esse non potest esse aeternum) ; et adeo contra rationem, ut nullum philosophorum quantumcumque parvi intellectus credide­ rim hoc posuisse » 10. Eamdem sententiam elegerunt postea Toletus, Valentia, Petavius, Maurus20; quam etiam opinionem nostris diebus resolute defendit Palmieri21; eumque sequuntur Pesch, Larousse, Pignataro, aliique. — 30 Alii vero doctores fide tenentes creationem factam esse in tempore, tamen docuerunt non probari impossibilitatem creationis ab aeterno. Iam Augus14 Apud Photium, Coci. 235. 15 Physic., lib. 8, tract. 1. 16 Lib. i, De universo. ” 2 (1. i a. 3, q. 4. 18 Quodlib. I, qu. 7. 10 Unde de Aristotele addit hacc verba valde significantia: «Qui­ dam tamen moderni dicunt Philosophum nequaquam illud sensisse nec in­ tendisse probare, quod mundus omnino non coeperit, sed quod non coepe­ rit naturali motu. — Quod horum magis verum sit, ego neseio; hoc unum scio quod si posuit mundum non incepisse secundum naturam, verum posuit.ct rationes cius sumptae a motu et tempore sunt efficaces. Si autem hoc sensit, quod nullo modo coeperit, manifeste erravit, sicut pluribus ra­ bonibus ostensum est supra. Et necesse fuit eum ad vitandam contradic­ tionem ponere aut mundum non esse factum, aut non esse factum ex nihilo. Ad vitandam autem infinitatem actualem, necesse fuit ponere aut animae rationalis corruptionem, aut unitatem, aut circulationem; ct ita auferre bcatitudinenr Unde iste error et malum habet initium et pessimum habet finem». 2 Sent., dist i, p. i, art. i, qu. 2, In ed. Quaracchi, t. 2, pag 19 sqq. Cf. In Exameron col. VI, nn. 2-5, t. 5, p. 360. 20 Qu. philos., vol. 2, lib. 3, qu. I. -1 Cosmologie, th. 31. DE creatione mundi in GENERE 74 tinus, decertans cum neoplatonicis qui mundum a Deo factum esse dicebant, at non in tempore, sed ab aeterno, quamquam non aeternum eodem modo quo Deus est aeternus, ad hoc tantum argumenta sua dirigit ut demonstret hanc opinionem non esse ne­ cessariam, ac proinde credendum esse Scripturis initium rerum in tempore narrantibus. Hic saltem locus est relegendus: «Sicut enim, inquiunt, si pes ex aeternitate semper fuisset in pulvere, semper ei subesset vestigium ; quod tamen vestigium a calcante facium nemo dubitaret, nec alterum altero prius esset, quamvis alterum ab altero factum esset: sic, inquiunt, et mundus atque in illo dii creati, ct semper fuerunt semper existente qui fecit, et tamen facti sunt. Numquid ergo si anima semper fuit, etiam miseria cius semper fuisse dicenda est? Porro si aliquid in illa, quod ex aeterno non fuit, esse coepit ex tempore, cur non fieri potuerit, ut ipsa esset ex tempore, quae antea non fuisset? Deinde beatitudo quoque eius post experimentum malorum firmior et sine fine mansura, sicut iste (Porphyrins) confitetur, procul dubio ce­ pit ex tempore, et tamen semper erit, cum antea non fuerit. Illa igitur omnis argumentatio dissoluta est, qua putatur nihil esse posse sine fine temporis, nisi quod initium non habet temporis. Inventa est enim animae beatitudo, quae cum initium temporis habuerit, finem temporis non habebit. Quapropter divinae aucto­ ritati humana cedat infirmitas » 2223 . Infra dicit hos philosophos velle *25 mundum habere non quidem temporis « sed suae creationis ini­ tium, ut modo quodam vix intclligibili semper sit factus » Si vix intelligibilis est modus iste, ergo non simpliciter inintelligibilis est '. Sed postea S. Thomas omnino ex professo docuit, coaevis multis murmurantibus, quod « mundum non semper fuisse sola fide tenetur, et demonstrative probari non potest ». Et addit : « Et hoc utile est ut consideretur, ne forte aliquis quod fidei est de­ monstrare praesumens, rationes non necessarias inducat, quae praebeant materiam irridendi infidelibus existimantibus nos prop­ ter huiusmodi rationes credere quae fidei sunt » * Eamdem posi­ tionem tenuerunt multi ex diversis scholis: Durandi s, Occam, Thomistae O. P., plures Scotistae, Suarez,■ Vasquez, Molina, et recentius Liberatore, Schiffini, Mendive, Beraza, etc. Inter 22 De Civitate Dei, lib io. c. 31 ML 41. cot. 311-313 23 Ibid., lib. il, c. 4, η. 2, col. 319. 21 S. Thomas eodem modo interpretatur S Augustinum nitate mundi. jg De aeter­ 25 ι·, qu. 46, art. 2. Cf. opusculum De aeternitate mund ,an. 1270. UTRUM DEUS LIBERE CREAVERIT quos tamen differentia quaedam invenitur: nam Capreoli.s, Ferrariensis, Scotus, Vasquez cum quibus S. Thomas annumeran­ dus esse videtur impossibilitatem creationis ab aeterno, conten­ dunt non demonstrari, non solum pro entibus permanentibus, sed etiam pro successivis, seu per generationes successivas productis; contra, Soto, Suarez ao, Joannes a S. Th. ar, quos sequitur UrRABURÙ28, tenent impossibilem esse motum ab aeterno et conse­ quenter dicunt entia successiva non posse esse ab aeterno, sed tantum entia permanentia, et hoc ex repugnantia infiniti actualis. III. Documenta Ecclesiae. A. Libertas Dei in creatione. Con­ cilium Senonense damnavit an. 1140 hanc propositionem Abaelardi : « Quod ea solummodo possit Deus facere vel omittere, vel eo modo tantum vel eo tempore quo facit et non alio ». Concilium faticanum, postquam Lateranensi IV addiderit verba « liberrimo consilio », eum anathemate damnavit qui « Deum dixerit non vo­ luntate ab omni necessitate libera, sed tam necessario creasse quam necessario amat seipsum » 2®. B. Ibidem Concilium Vaticanum edixit quod si quis < mun­ dum ad Dei gloriam conditum esse negaverit, anathema sit». C. In concilio Lateranensi IV ponitur quod Deus «sua om­ nipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo con­ didit creaturam »30, quae verba recitantur in concilio Vatica­ no Ergo tempus mundi habuisse initium documentis Ecclesiae constat32. 20 Disp. Metaph. 20, s. 6, n. 16. 27 Ph. nat., qu. 24, art. 2. Ed. Vives, t. 2, p. 406. 29 Cosmol., p. 285. 211 Denz. 374 (Cf. 607), 1.805 (Cf. sess. 3 cap. 1). 30 Denz. 428. 31 Constitutio dogmatica dc fide catholica, cap. 1. Denz. 1783. 32 R. P. Sertillanc.es in recenti opere L’idée de création et ses reten­ tissements en philosophie, Paris, 1945. dubia movit de certitudine huius definitionis. /\t videtur quod saltem a tempore S. Augustini quaestio tue­ nt dare posita et consequenter verba conciliorum sine ambiguitate crea­ tionem ab aeterno excludunt. DE CREATIONE MUNDI IN GENERE § 2. Solvitur quaestio. THESIS III. — Deus liberrimo consilio ad bonitatem SUAM MANIFESTANDAM SEU AD SUI GLORIAM MUNDUM IN TEMPORE CREAVIT. Quod AUTEM in TEMPORE CREAVERIT nonnisi PER REVE­ LATIONEM certo SCIMUS. Probatur prima pars: Deus libere creavit. I. In Scripturis fons huius doctrinae aperte invenitur, a qui­ bus nihil plus abhorret quam necessitas actionis Dei ad extra. Sit illud S. Pauli, qui postquam semel et iterum divinam libertatem commendaverit, ad Dei propositum se erigit « qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae33. Quod autem fit secundum consilium voluntatis, libere fit : ubi enim necessitas, non datur locus consilio. Dicit alia Scriptura quod Deus « omnia quaecumque voluit fecit » Sed haec verba sensu obvio et usitato adhibentur ad libertatem perfectam significandam ; et revera qui non potest non facere aliquid, non potest quaecumque vult facere. 11. Patres contra diversos haereticos (Gnosticos, Manichaeos) hanc doctrinam expresserunt, speciatim Irenaeus: «Ipse omnia libere fecit, et quemadmodum voluit»*35. S. Athanasius per hoc distinguit generationem Verbi et creationem rerum quod haec est libera, illa autem naturalis et necessaria3®. S. Augustinus : « Qui ergo dicit: quare fecit Deus caelum et terram? respondendum est ei : quia voluit. Voluntas enim Dei causa est caeli et terrae, et ideo maior est voluntas Dei quam caelum et terra. Qui autem dicit: quare voluit facere caelum et terram? maius aliquid quaerit quam est voluntas Dei : nihil autem maius inveniri potest » 37. — Sane nonnulli Patres, iuxta modum loquendi platonicum, dixerunt Deum creasse quia si non creasset fuisset invidus, quod primo aspectu 83 £/>/». I, n. 3< Ps. CXIII, n ; CXXXIV, 6. 36 Adversus haeres, lib. 3, c 8. MG 7, coi. 868. 3β Contra Arianos, lib. 3. MG 26, col. 452. 37 De Genesi contra Munich^ lib. I, c. 26, η. 4. ML 34, col. 175 Cf De Civitate Dei, lib. n, c. 24. etc· .‘.1 utrum HEUS Liratae creaverit 77 videtur reddere creationem intrinsece necessariam, ut quando Au­ gustinus ait : « Sed bona facere si non posset, nulla esset poten tia; si autem posset nec faceret, magna esset invidentia»88. At haec dicunt Patres ut rationem convenientiae afferant ad intelligendam creationem, ad explicandum quod Deus potuerit creare, quod creatione laudetur bonitas Dei, non ad ostendendum quod debuerit creare, nam talem necessitatem constanter excludunt. Ill, Ratio idem evincit. « Voluntas enim divina necessariam habitudinem habet ad bonitatem suam, quae est proprium eius obiectum. Unde bonitatem suam Deus ex necessitate vult...* 30 Alia autem a se Deus vult, in quantum ordinantur ad suam bonitatem ut in finem. Ea autem quae sunt ad finem, non ex necessitate volumus volentes finem, nisi sint talia sine quibus finis esse non potest... Unde cum bonitas Dei sit perfecta et esse possit sine aliis, cum nihil ei perfectionis ex aliis accrescat, sequitur quod alia a se cum velle non sit necessarium absolute, et tamen neces­ sarium est ex suppositione. Supposito enim quod velit, non potest non velle, quia non potest voluntas eius mutari » ‘°. Ad solvendas difficultates quae ex ratione fieri possunt contra libertatem crea­ tionis ct harmoniam huius doctrinae cum divina immutabilitate, retine praesertim quod ille idem actus divinus qui est ipse Deus et qui dicit nunc respectum ad exsistentiam mundi, potuisset, ma­ nendo intrinsece ct in se omnino immutatus, habere respectum ad non exsistentiam mundi, si Deus elegisset non creare; nec tamen terminatio illius actus ad creaturae exsistentiam est aliquid extrinsecum Deo, nam praecise haec est vis infinita illius actus ut possit, manendo id quod est, terminari ad mundum hunc vel ad alium, vel etiam ad nullum, prout Deus ipse voluerit. Unde si 38 De Genesi ad litteram, lib. 4, c. 16, n. 27. Vide, si placet, quae posuimus de hac quaestione in opere L’idée de vérité dans ta phil. de S Aug., 2“ cd. pag. 162 et 165 sqq. 30 /icr. V. 18-20 4β Ephes. I, 11-12. — Cf. i Cor. XV, 23-28. « Ps. XVIII. i fs. XL\ III, ii. Verba / rov. XVI, 4: «Universa propter '•emetipsum operatu-· est Dominus» non immediate ad rem nostram faciunt cum ex hebraico legendum sit potius: «Universa ad finem suum operatus est Dominus ». J 4» Cap. X, nn. 3-4 Ed. Funk 1. p. 23. 3 UTRUM DEUS LIBERE CREAVERIT 79 riam tibi tamquam liber scriptus suggerit orbis hic universus » 'fl. Augustinus : « Diligit enim nos Deus, et multum nobis dilec­ tionem eius erga nos divina Scriptura commendat. Quomodo ergo diligit? Ut nobis utatur, an ut fruatur? Sed si fruitur, eget bono nostro, quod nemo sanus dixerit ... Non ergo fruitur nobis, sed utitur. Nam si neque fruitur neque utitur, non invenio quemad­ modum diligat. Sed neque sic utitur ut nos; nam nos res quibus utimur ad id referimus, ut Dei bonitate perfruamur; Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert... Ille igitur usus qui dicitur Dei. quo nobis utitur, non ad eius sed ad nostram utili­ tatem refertur, ad eius autem tantummodo bonitatem » ”, 111. RatioHe theologica. Distinguamus finem ipsius Dei crean­ tis et finem creaturarum. Cum finis Dei creantis ultimus sit prop­ ter cuius amorem ille res producit, alius esse non potest nisi ipse Deus, seu bonitas divina : secus Deus moveretur ab aliquo alio, quod independentiae et sufficientiae divinae repugnat. Is autem finis, cum ab aeterno perfectissime exsistat et plenissime possi­ deatur. non movet ut acquiratur: unde nihil utilitatis vel boni intrinseci per actionem eo fine volitam Deo contingit. Ex amore autem suae bonitatis Deus illos effectus velle potest qui ad camdem bonitatem referri possunt, tamquam illius manifestativi, vel similitudinis illius expressivi. Potuit igitur Deus aliud a se velle, idque producere ad manifestandam suam bonitatem, sive, quod idem est. ad sui ipsius gloriam. Quae gloria vel perfectionis di­ vinae manifestatio ipsi Deo nullum intrinsecum bonum affert, sed nec afferre potest. « Omne agens agit propter finem : alioquin ex actione agentis non magis sequeretur hoc quam illud, nisi a casu. Est autem idem finis agentis et patientis, in quantum huiusmodi, sed aliter et aliter. Unum enim et idem est quod agens intendit imprimere, et quod patiens intendit recipere. Sunt autem quaedam quae simul agunt ct patiuntur, quae sunt agentia imperfecta; et his convenit quoi etiam in agendo intendant aliquid acquirere. Sed primo agenti qui est agens tantum, non convenit agere propter acquisi­ tionem alicuius finis sed intendit solum communicare suam per­ fectionem, quae est eius bonitas; et unaquaeque creatura intendit 50 Orat 2 in verba Faciamus hominem. ;1 Dc Doctrina chrisliana, lib. i, c. 32, n. 35. ML 34, col. 32. De rébus Dto confitentibus, cf Enarrat, in Ps. 144. nn. 13-15. ML 37, col. 1877 » Bo DE CREATIONE MUNDI IN GENERE consequi suam perfectionem, quae est similitudo perfectionis et bonitatis divinae. Sic ergo divina bonitas est finis rerum om­ nium » w. Brevi, bonitas Dei ut communicanda est linis Dei crean­ tis; bonitas Dei ut acquirenda est tinis creaturae. Bonitas autem Dei a creaturis acquisita est gloria Dei ; quatenus bonitatem quae in Deo est manifestat. Sic gloria Dei est finis creaturae. Finis igitur creaturae ex line creantis deducitur. Effectus enim ad finem agentis ordinatur. Finis igitur ultimus creaturae est bonitas divina, quae creaturae est et manet cxtrinseca. Modus autem quo creatura ordinatur ad hunc finem est ut bonitatem divi­ nam manifestet, illam quadam similitudine possidendo : in quo consistit bonum eius intrinsecum et eius perfectio. Haec tamen manifestatio et hoc intrinsecum bonum referenda sunt ad Deum seu divinam bonitatem, ex cuius amore procedunt et ad cuius amorem ab ipso Creatore ordinantur. Entia quaecumque « per hoc tendunt in suam perfectionem quod tendunt ad bonum, cum unumquodque in tantum bonum sit, in quantum est perfectum. Secundum vero quod tendit ad hoc quod sit bonum, tendit in divinam similitudinem : Deo en.m assimilatur aliquid in quantum bonum est : bonum autem hoc vel illud particulare habet quod sit appetibile, in quantum est simi­ litudo primae bonitatis. Propter hoc igitur tendit in proprium bonum, quia tendit in divinam similitudinem, et non c converso. Unde patet quod omnia appetunt divinam similitudinem quasi ul­ timum finem»33. Porro homines et angeli perfectiore modo quam creaturae irrationales Deo assimilantur. «Deo autem assimilatur maxime creatura intellectualis per hoc quod intellectualis est : hanc enim similitudinem habet prae ceteris creaturis, et hoc includit omnes alias : in genere autem huius similitudinis magis assimilatur Deo secundum quod i'ntelligit actu, quam secundum quod intell git in habitu vel potentia, quia Deus semper actu intelligens est, ut in I libro (c. 56) probatum est; et in hoc quod intclligit actu, maxime assimilatur Deo secundum quod intclligit ipsum Deum, nam ipse Deus intelligendo se, intclligit omnia alia, ut in I libro (c. 46) probatum est. Intelligere igitur Deum est ultimus finis omnis intellectualis substantiae»34. 9 “ 1“. qu. 4-1, art. 4. 63 Cont. Genl., I. III, c. 24, med. Cf. Iam qu. 44 a 4 ad 3. '1 Coni Gent. I. III, c. 25, n. 5. Cf. V. de Broglie S. I. Dc fine ultimo huntatuie vifoe, Parisiis, 1948, Praenotanda, pag, 1-28. UTRUM DEUS LIBERE CREAVERIT 8ί Quae doctrina, si usitatis distinctionibus utamur, sic breviter exprimi poterit: finis qui Dei creantis est eius bonitas; finis quo Dei creantis qua creantis, est eius bonitas quatenus manifestanda, seu eius gloria. Finis autem qui ultimus creaturae est bonitas divina in se considerata; finis quo creaturae est manifestatio bonitatis divinae, quae cum perfectione intrinseca ipsius creaturae coincidit (quam­ quam distingui solet finis eius primarius (gloria Dei) et finis se­ cundarius (perfectio creaturae); sed tunc finis primarius videtur significare finem quo ut relatum ad finem qui, id est ut volitum ex Dei amore ; et finis secundarius videtur praescindere ab hac relatione (non tamen eam excludere). Finis autem cui, cum proprie significet subiectum cui finis acquiritur, vel utilis est, est sola creatura, quia sola bono intrin­ seco ditatur manifestando divinam bonitatem et eius similitudi­ nem exprimendo. Nota. — Quamquam voluntas divina non habet causam, ut tamen ordo sit in suis operibus, imponit rebus habitudinem dependenfae unius ab aliis; sic res materiales et irrationales factae sunt propter homines, hoc sensu quod Deus qui non voluit eas propter homines sed propter seipsum, voluit tamen eas esse prop­ ter homines. Haec ordinatio finium non raro exponitur a Patribus. Sit illud Lactantii: «Idcirco mundus factus est ut nascamur; ideo nascimur ut agnoscamus factorem nostri ac mundi Deum; ideo agnoscimus ut colamus ; ideo colimus ut immortalitatem pro laborum mercede capiamus, quoniam maximis laboribus cultus Dei constat ; ideo praemio immortalitatis afficimur ut similes an­ gelis effecti, summo Patri ac Domino in perpetuum serviamus et simus aeternum Dei regnum. Haec summa rerum est, hoc arca­ num Dei, hoc mysterium mundi » 8e. Probatur tertia pars: Deus creavit mundum in tempore’ quod ex sola revelatione certum est. Creatio in tempore videtur satis clarc definita in Lateranensi IV ct in Vaticano5®. Haec pars est de fide definita in Lateranensi IV et in Va­ ticano. Libere contrevertitur quaestio de possibilitate creation’s55 * 55 De divin. institut., 6. ML 6, col. 757. iC Hoc tamen in dubium hodie vertitur a quibusdam, ut a P. SertilUSGES, sicut supra in nota 32 diximus. 0 — C. Boyer S. I. — Dc Deo creante ct elevante. DE CREATIONE MUNDI IN GENERE «2 ab aeterno. Stabilito facto creationis in tempore, de hac possibi­ litate deinde dicemus. A. Creationem foetam esse in tempore probatur: I. Ex Scripturis, hoc clare habetur. Ipse enim Christus ait: < Nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te » 57. Et : « Dilexisti me ante constitutionem mundi68. Item S. Paulus gratias agit Deo qui benedixit nos in Christo, « sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem »6U. Verba haec sensu obvio intellecta significant mundum non semper fuisse; prioritas quae esset tantum naturae, non temporis, non posset verbis tam emphatice significantibus tempus exprimi : < τη δόξη η είχον προ τοΰ τον κόσμον είναι >. Similiter legitur in Proverbiis de Sapientia : « Dominus possedit me initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a princi­ pio ... Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram »G0. Insuper dubium esse nequit quin in primo versiculo Genesis, verba : « Tn principio creavit Deus caelum et terram » significent inceptionem in tempore01. Scriptor sacer intendit manifesto des­ cribere initium rerum, ac proinde subaudit quod ante illud initium seu principium nihil erat praeter Deum. Quando S. loannes dicit: « In principio erat Verbum », ostendit quod si verba sumantur de initio temporis, ante illud erat Verbum; dum in Genesi in ipso hoc principio mundus creatus est. Dices. Multi Patres aliter interpretati sunt illud « in prin­ cipio ». Ergo nullum ex hoc textu habetur argumentum pro initio temporis. Respondeo. Patres dederunt etiam alios sensus huius locu­ tionis, concedo; non admiserunt simul sensum inceptionis in tem­ pore, nego. 11 Ex Patribus. Iam vidimus non paucos Patres tenuisse creationem ab aeterno esse impossibilem: ergo a fortiori iidem tenuerunt eam de facto fuisse in tempore. Quod autem ad Au­ gustinum pertinet, qui non arguit ex tali impossibilitate, mens* 59 ΛΤ 18 59 •° loan. XVII, 5. Ioan. XVII, 24. Ephes I, 4. Prov. VIII, 22-26. ·’ Cf dicta in thesi I, initio probationis. -3 UTRUM DEUS 1.IBER0 CREAVERIT «3 cius ex professo aperitur ex hoc quod argumentatur contra ad­ versarios negantes mundum habuisse initium sui temporis, eosque premit ut « credant et mundum ex tempore fieri potuisse, nec ta­ men ideo Deum in eo faciendo aeternum consilium voluntatem­ que mutasse »e2. Et alibi dicit : «>Et utinam sic sciam quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum scio quod nulla fiebat éreatura, antequam fieret ulla creatura > °. III. Ex rations, In hac materia, ratio valet duo ostendere: i* quod creatio in tempore non repugnat ; 2° quod convenienti ra­ tione suadetur. i" Et primum quidem, possibilis est creatio in tempore, seu non est necessarium mundum semper fuisse. Etenim < volun­ tas Dei est causa rerum. Sic ergo aliqua necesse est esse, sicut necesse est Deum velle illa, cum necessitas effectus ex necessi­ tate causae dependeat, ut dicitur in V. Metaph. Ostensum est autem supra, quod absolute loquendo non est necesse Deum velle aliquid nisi seipsum ; non est ergo necessarium Deum velle quod mundus fuerit semper, sed eatenus mundus est, quatenus Deus vult illum esse, cum esse mundi ex voluntate Dei dependeat sicut ex sua causa. Non est igitur necessarium mundum semper fuisse; unde nec demonstrative probari potest » β4. 2° Ratio autem convenientiae creationis in tempore est quia melius demonstrat potentiam divinam : « Manifestius enim mundus ducit in cognitionem divinae potentiae creantis, si mun­ dus non semper fuit, quam si semper fuisset : omne enim quod non semper fuit manifestum est habere causam; sed non ita ma­ nifestum est de eo quod semper fuit »os. Et haec ratio manet, etiamsi lumen naturale non possit probare mundum esse factum in tempore : hoc enim cognosci potest per fidem, et haec fides sufficit ad magis extollendam potentiam divinam; insuper, nulla est creatura rationalis quae nesciat se incepisse. « Si autem quae­ ratur quare hoc voluit, sine dubio dicendum quod propter seipsum. Sicut enim propter seipsum res fecit, ut in eis suae bonitatis similitudo manifestaretur in hoc quod, omnibus aliis non exsis­ tentibus, ipse in seipso omnem sufficientiam beatitudinis habuit •2 De civitate Dei, lib. 11, c 4, n. 2. ML 41, col. 31Q-320. M Confess lib. il, c. 12, n. 14, ML 32 ,815. M i‘, qu. 46, art i5 Ibid ad 6'"11. 1. 84 DE CREATIONE MUNDI IN GENERE et virtutis ad rerum productionem. Et hoc quidem dici potest quantum humana ratio capere potest de divinis, salvo tamen secreto divinae sapientiae, quod a nobis comprehendi non potest» . ** Obiicilur (Ex Aristotele et Averroe). — 1’ Si mundus non est aeternus, antequam incepit, erat possibilis, seu in potentia ad esse. Sed id quod est in potentia ad esse est materia, quae a forma accepit esse. Ergo antequam mundus inciperet, erat ma­ teria. Sed materia nequit esse sine forma. Ergo tandem mundus semper fuit necessario0T. · . "Jw Respondeo. Distinguo maiorem, mundus antequam esset, erat in potentia obiectiva, seu erat mere possibilis, concedo, erat in potentia subiectiva, nego. Coniradislinguo minorem. « Antequam mundus esset, possibile fuit mundum esse, non quidem secundum potentiam passivam, quae est materia, sed secundum potentiam activam Dei; etiam, secundum quod dicitur aliquid absolute pos­ sibile, non secundum aliquam potentiam, sed ex sola habitudine terminorum, qui sibi non repugnant » 68. Obiicilur 2°. — Si omnis motus supponit motum praece­ dentem, motus est ab aeterno, et creatio non est in tempore. Sed omnis motus supponit motum praecedentem : nam ut aliquid inci­ piat moveri, oportet ut aliter se habeat quam prius ; sed aliter se habere quam prius est moveri. Ergo motus est necessario ab aeterno. Respondeo. Concedo maiorem, distinguo minorem : omnis mo- cnsicro ilaliano, p 155). At quam parum recte haec dicantur, patet cuique consideranti quid S. Thomas concesserit rationibus Aristotelis, quid cis renuerit, et quidem sola ratione utendo. Concessit quidem illas valere contra cos qui simul negarent originem mundi per creationem et ponerent mundum ince­ pisse in tempore; concessit etiam his rationibus efiici ut creatio ab aeterno non appareat impossibilis: sed negavit et demonstravit esse negandum quod his rationibus efficiaturut creatio ab aeterno sit sola poss bilis, et quoi! creatio in tempore non sit poss bilis.Proinde omnino legitimum et ratio­ nabile ac obligatorium est assentiri fidei docenti id quod ratio igno at, scilicet Deum creavisse n tempore. Ci. In VIII Physic., lect. 3, initio. e» Ibid, ad ; UTRUM DEUS LII1ER0 CREA VER IT «5 tus qui fit secundum operationem naturarum, seu causarum se­ cundarum, supponit motum praecedentem, concedo; omnis motus simpliciter, etiam ille qui incipit esse per creationem, nego, nam creatio non est motus proprie dictus nec mutatio. Obiicilur 3°. — Posita causa perfecte sufficiente, necessa­ rium est ut sequatur effectus. Sed Deus fuit ab aeterno causa mundi perfecte sufficiens. Ergo mundus creatus est ab aeterno. Respondeo. Distinguo maiorem. Posita causa sufficiente, po­ nitur effectus, si effectus causatur necessario ex sola forma natu­ rali causae, concedo; si effectus ponitur ab agente per voluntatem, subdistinguo, effectus sequitur iuxta praedefinitionem huius vo­ luntatis, concedo, sequitur alio modo, nego. Proinde effectus cau­ sae aeternae non erit ab aeterno, si causa vult ut suus effectus habeat esse post non esse. Instabis. — Voluntas divina est immutabilis. Ergo semper vo­ luit mundum esse. Ergo mundus semper fuit. Respondeo. Concedo antecedens; distinguo primum conse­ quens: ergo semper voluit mundum esse in tempore, concedo consequentiam; semper voluit mundum esse; nego consequentiam et consequens hoc, atque ultimum consequens. Obiicilur 4°. — Non potest intelligi cur Deus creaverit mun­ dum in uno tempore potius quam in alio, tunc et non antea vel postea. Ergo dicendum est quod creavit ab aeterno. Et ad con­ firmationem antecedentis, additur quod si Deus prius non fa­ ciebat mundum, et postea fecit, debuit esse aliqua ratio nova huius novae voluntatis; sed haec ratio nova nec in Deo immutabili haberi potest, nec in mundo qui non erat. Respondeo. Dist. antecedens, non potest hoc a nobis intel­ ligi, concedo; est absolute inintelligibile, seu Deus non elegit prop­ ter rationem sibi notam, nego. In confirmatione antecedentis sup­ ponitur falso quod ante ortum mundum fuerit tempus, et quod Deus sit in tempore. « In agente universali, quod producit rem et tempus, non est considerare quod agat nunc et non prius se­ cundum imaginationem temporis post tempus, quasi tempus praesupponatur eius actioni ; sed considerandum est quod dedit ef­ fectui suo tempus quantum voluit, et secundum quod conveniens fuit ad suam potentiam demonstrandam »c9. Et Augustinus : «Quid ei venit in mentem, ut aliquid faceret cum antea numquam aliquid fecerit? Da illis, Domine, bene cogitare quid dicant, «° i», qu. 46, art. i, a. 6. 86 DE CREATIONE MUNDI IN GENERE et invenire quia non dicitur < numquam » ubi non est tempus. Quod ergo dicitur numquam fecisse, quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse? Videant igitur nullum tempus esse posse sine creatura, et desinant istam vanitatem loqui » ™. Obiicilur 5°. — Non potest esse tempus quin sit nunc Sed nunc supponit et praeteritum tempus cuius est finis et futurum tempus cuius est principium. Ergo initio temporis supponeretur tempus praeteritum, quod est contradictorium, ct proinde tempus non potest incipere. Respondeo. Concedo maiorem. Ad minorem distinguo : nunc supponit praeteritum tempus post inceptum tempus concedo; ini­ tio temporis, nego. Primum nu.nc absolute, et non post tempus, ponitur actu creative. B. Attamen mundum incepisse nonnisi per revelationem sci­ mus. — Etenim, novitas mundi cognosceretur vel ex parte mundi, vel ex parte Dei. Non autem ex parte mundi, nam non est de essentia rerum ut sint nunc et non antea : abstrahunt enim ab hic et nunc ; possunt igitur semper esse. Nec ex parte Dei : Deus enim creat per actum voluntatis liberae, qui a nobis non cognoscitur nisi in quantum Deus ipse voluit eum revelare. Ergo quod mundus non semper fuerit, nonnisi per revelationem cognosci potest. Dices: Non est de essentia rei ut sit nunc potius quam antea; sed tamen « fieri potest ut ea quae necessario connexa sunt cum essentia rei creabilis, et indoles durationis sine initio postulent rem creari post non esse, et idcirco Deum quoque praecedere ef­ fectum suum ducatione > n. Sic v. g. : « Si creatura semper fuisset, vel semper in mutatione successiva fuisset, ut corpora quae op­ ponuntur per transmutationem, vel saltem successivos actus sem­ per elicuisset, ut substantiae separatae, cum et ipsae non sint semper in actu secundo omnis suae operationis. Sed transmuta­ tiones reales numero definiri possunt, item actus successivi reales numero definiri possunt, dum ex hypothesi essent infiniti : simul igitur haberetur finitum et infinitum, quod repugnat » 72. Respondeo. Ad hanc et ad similes difficultates, S. Thomas respondet ostendendo obiicientcin exire ex hypothesi, vel petere principium. Eventus enim successivi possunt numero definiri quo­ tiescumque assignantur duo termini numerationis; sed si non da- To Confess., lib. Π, c. 30, n. 40. ML 32, col. 826 n Palmieri, Cosmol. th. 31. « P IGNAT aro, De Deo creatore, p. 63. UTXb’Sf 0E( > I.iliERh, CREAVEKIl 87 tur initium, ut in hypothesi de qua agitur, initium non potest sumi ut terminus a quo, et proinde totalitas illorum eventuum non potest numero definiri : sed numerus eventuum inter eventum praesen­ tem et quemcumque ex praeteritis dari potest. Et haec solutio est applicanda ad obiectiones dicentium: si non fuisset initium tem­ poris, debuissent transcurrere dies infiniti usque ad praesentem diem : proinde dies praesens non potuisset contingere ; vel, gene­ ratio praesens venit post infinitas generationes, sed infinitum non transit, ergo haec generatio non potuisset advenire, etc. Instabis. — Saltem animae humanae, cum sint immortales, in hypothesi generationum sine initio essent nunc numero infi­ nitae. Atqui hoc repugnat. Ergo et generationes sine initio re­ pugnant. Respondeo. Ad hoc S. Thomas duo responsa dedit. In Sum­ ma·. « Haec ratio particularis est. Unde posset dicere aliquis quod mundus fuit aeternus, vel saltem aliqua creatura, ut angelus, non autem homo. Nos autem intendimus universaliter, an aliqua crea­ tura fuerit ab aeterno T*. In opusculo De aeternitate mundi contra murmurantes, quod post primam partem Summae scriptum est, addit : « Et praeterea, adhuc non est demonstratum quod Deus non possit facere ut sint infinita actu ». Intelligendum est quod S. Doctor loquitur de entibus quae non sunt per se subordinata : certo subordinata per se non possunt esse infinita 73 75. — Ceterae 74 obiectiones quae quandoque proferuntur debiles sunt ac facile solvuntur. LECTIO PATRUM: Ex S. Gregorio Nyseeno, Contra Eunorniutn. lib. I, — At cum omnium recte sentientium suffragiis ct consensione li­ queat, entium aliud quidem esse creatum, aliud increatum : cumque veri­ tatis ct pietatis disciplina doceamur, divinam naturam incrcatam esse, in qua aliud quidem sit principium, aliud ex principio inseparabiliter substan­ tiam suam accipiat, ct creatura in intervallo quodam repraesentata conti­ neatur: omnis omnino temporalis- ordo ct series rerum creatarum a tem­ pore comprehenditur; illa vero antesaecularis, seu ante tempus exsistens natura, caret omni ea diversitate, qua alia antiquiora, alia recentiora esse solent, eo quod in divina illa et beata vita minime quaerenda et conside­ randa sint, quae ratio nostra in creatura inesse conspicit Nam omnis creatura, sicut dictum est, secundum ordinem et seriem quamdam pro­ ducta mensuratur ducatione temporis, ct si quis ratione ascendat per re­ rum creatarum ordinem ad earumdem principium, indagationem suam tem73 Cf. i* 74 i·, qu. 73 Cf. i*, qu. 46, art. 2 et Cg. lib. 2, c. 38. 46, art. 2 ad 8. qu. 7 a. 4 et Cg. lib. 2, c. 38. 88 Ü1 CREATIONE MUNDI TN GENET'S poris exortu et conditione circumscribet. At vero substantia, quae supra creaturam evecta est, tamquam ab omni intercapedine temporali libera, omnem temporis seriem transcendit; a nullo huiusccmodi principio, ullo modo secundum ordinem procedens, vel in ullum desinens. Ei enim, qui omnia tempora et omnia quae in illis condita sunt, percurrit atque per­ lustrat, ipsius divinae naturae consideratio, tamquam immensum quoddam pelagus menti apparebit, nullumque argumentum suppeditabit, quod ali­ cuius initii iudicium sit ei, qui facultatem suam intelligcndi in illa ulte­ riora extendere volet; adeo, ut qui circa temporum maiorem ant quitatem occupatur, et ad primum principium rerum ascendit, nusquam cogitationem suam sistere et figere possit: semper enim id quod investigatur, quodam­ modo subterfugit, nullumque statum et terminum curiosae inquisitioni concedit. Manifestum est porro omni illi, qui sobrie rerum naturam conside­ rare ingreditur, nullam rem esse, quae divinae illi et beatae vitae commensurctur. (MG 45, coi. 363). Ex S. Augustino, De Civitate Dei, lib. X, c. 31. — Cur ergo non potius divinitati credimus de his rebus, quas humano ingenio pervestigare non possumus, quae animam quoque ipsam non Deo coaeternam, sed crea­ tam dicit esse, quae non erat? Ut enim hoc Platonici nollent credere, hanc utique causam idoneam sibi videbantur afferre, quia nisi quod semper antea fuisset, sempiternum deinceps esse non posset. Quamquam et de mundo et de his quos in mundo deos a Deo factos scribit Plato, apertissi­ me dicat eos esse coepisse, et habere initium, finem tamen non habituros, sed per Conditoris· potentissimain voluntatem in aeternum permansuros esse perhibeat. Verum id quomodo intelligant, invenerunt, non esse hoc videlicet temporis, sed substitutionis initium. Sicut enfin, inquiunt, Λ />rr ex aeternitate semper fuisset in pulvere, semper ei subesset vestigium; quod tamen vestigium a calcante factum nemo dubitaret, nec alterum allero prius esset, quamvis alterum ab altero factum esset : sic, inquiunt, et wittndus atque in illo dii creati, et semper fuerunt semper existente qui fecit, et tamen facti sunt. Numquid ergo si anima semper fuit, etiam miseria eius semper fuisse dicenda est? Porro si aliquid in illa, quod ex aetemo non fuit, esse coepit ex tempore, cur non fieri potuerit, ut ipsa esset ex tempore, quae antea non fuisset? Deinde beatitudo quoque cius post ex­ perimentum malorum firmior et sine fine mansura, sicut iste confitetur, procul dubio coepit ex tempore, et tamen semper erit, cum antea non fuerit. Illa igitur omnis argumentatio dissoluta est, qua putatur nihil esse posse sine fine temporis, nisi quod initium non habet temporis. Inventa est enim animae beatitudo, quae cum initium temporis habuerit, finem tem­ poris non habebit. Quapropter divinae auctoritati humana cedat infirmitas (ML 41, col. 311). libid. lib. XI, caput 6. — Si enim recte discernuntur aeternitas et tem­ pus, quod tempus sine aliqua mobili mutabilitate non est, in aeternitate autem nulla mutatio est; quis non videat quod tempora non fuissent, nisi creatura fieret, quae aliquid aliqua motione mutaret; cuius motionis ct mu­ tationis cum aliud atque aliud, quae simul esse non possunt, cedit atque succedit, in brevioribus vel productioribus morarum intervallis tempus UTRUM DEUS LINERE CREAVERIT «9 sequeretur? Cum igitur Deus, in cuius aeternitate nulla est omnino mu­ tatio, creator sit temporum et ordinator, quomodo dicatur post temporum spatia mundum creasse, non video; nisi dicatur ante modum iam aliquam fuisse creaturam, cuius motibus tempora currerent. (ML 41, col. 321). § 3. SCHOLION. De perfectione creationis. Perfectio rerum potest considerari in rebus singularibus vel in universo. Si considerantur res singulares, certum est essen-' tiam eiusdem rei non posse fieri meliorem, nam esset alia res ; sed potest fieri alia essentia melior. Deinde, bonitas accidentalis rerum potest semper fieri maior. Unde simpliciter loquendo « qua­ libet re a se facta potest Deus facere aliam meliorem ». Attamen, Deus quaedam fecit quae sub aliquo respectu, nec possunt esse meliora nec seipsis meliora admittunt : « Humanitas Christi ex hoc quod est unita Deo, et beatitudo creata ex hoc quod est fruitio Dei, et Beata Virgo ex hoc quod est mater Dei, habent quamdam dignitatem ex bono infinito quod est Deus; et ex hac parte non potest aliquid fieri melius eis, sicut non potest aliquid melius esse Deo » TC. Si consideratur autem universum, « dicendum quod univer­ sum, suppositis his rebus, non potest esse melius propter decentissimum ordinem rebus attributum a Deo, in quo bonum uni­ versi consistit. Quorum si unum aliquod esset melius, corrum­ peretur proportio ordinis, sicut si una chorda plus debito inten­ deretur, corrumperetur citharae mclodia. Posset tamen Deus alias res facere, vel alias addere istis rebus factis: et sic esset illud universum melius » ". Pariter S. Augustinus pulchritudinem universi commen­ dat: «Ideo fecit Deus omnia et ecce bona valde: non tantum bo­ na, sed etiam valde ; non ob aliud, nisi quia omnia » 78. Et de tota evolutione mundi agens, Deum laudat qui «novit quid cuique tempori accommodate adhibeatur; quid quando impertiat, addat, auferat, detrahat, augeat, minuatvc, immutabilis mutabilium, si­ cut creator, ita moderator, donec universi sacculi pulchritudo, qu. 25, art. 6, ad 4U1” 77 Ibid, ad 3«'”. 78 De bono viduitatis, c. 6, n. 9. ML 40, col. 435. 7β I*, DE CREATIONE MUNDI IN GENERE 90 cuius particulae sunt quae suis quibusque temporibus apta sunt, vclut magnum carmen cuiusdam ineffabilis modulatoris excurrat, atque inde transeant in aeternam contemplationem speciei qui Deum rite colunt, etiam cum tempus est fidei » 7980 Ex hac thesi igitur tenemus Deum esse causam mundi fi­ nalem; ex scholio thesis praecedentis iam habebamus Deum ut causam mundi exemplarem; et ex prima thesi ut causam mundi efficientem "°. Articulus quartus. I Utrum species viventium sint immediate a Deo Cfr. Suarez, De opere sex dierum, lib. I, cap. 10-12; lib. Π. — Janssens, De Deo creatore, P. Π, sect. 3, c. 2. Diet, de la Bible. Supplé ment. art. Genèse (Cuveilhier et Pirot), Historique (genre) (Robert), cot. 7-12. — Mattiussi S. I., L’Evohiaione è possibile? Monza, L. ViALLETON, L'origine des êtres vivants. L’illusion transformiste, Paris, 1929. — E. Messenger, Evolution and Theology, London, 1931. — P M. Pa­ rier, Le transformisme, l’origine de l’homme et le dogme catholique, Paris, '93® — Diet. Théol. Cathol., art. Transformisme (E. Amann). Etc Status quaestionis. I. Sensus tituli. In praecedentibus articulis vindicavimus creationem omnium rerum a Deo factam. Hoc autem, si stricte intclligatur, exigit tantum operationem divinam ad primam re­ rum apparitionem, in statu quem in primo instanti suae exsisten­ tiae res habuerunt. Multa igitur quaerenda manent. Quisnam fuit ille status in quo Deus condidit creaturam? Num materia infor­ mis aliquando sola exstitit, et in quo gradu informitatis? Num distinctio rerum in diversas illas species quas hodie in mundo consideramus ex sola evolutione primitivi status sine ulteriori Dei interventu effecta est? Et si requirantur novi actus divini, quot sunt et in quo ordine et cuius naturae? Quae omnia, cum 79 Epistola 138, n. 5. ML 33, col. 527. Et saepe alibi: cf. opus nos­ trum: L’idée de vérité dans la philosophie de satnt Augustin, 2* cd„ pag. «53 sqq., et 171. 80 Beraza, De Deo creante, pag. 87-159. 4 UTRUM SPECIES VIVENTIUM SINT IMMEDIATE Λ DEO QI sint a theologis ex fontibus revelationis examinanda, diversimode solvuntur pro diverso modo interpretandi narrationem in Genesi descriptam. Quia autem hodie mos est in praelectionibus Scriptu­ rae sacrae tractare de diversis opinionibus interpretum easque diiudicare, satis nobis erit summa rei capita recolere et quaestiones de origine specierum maxime auctoritate Scripturae et Patrum pensitare. • II. Opiniones. — Dicamus primum de opinionibus catholi­ corum quae ad interpretationem narrationis mosaicac spectant, et deinde de opinionibus quae ad formationem specierum pertinent. A. De interpre talionibus narrationis mosaicae. Ie Usque ad recentiora tempora, non pauci interpretes censuerunt tenen­ dum esse quod Deus produxerit successive diversas rerum species intra spatium sex dierum seu sexies viginti quatuor horarum : sic multi Patres, ut Bas ili iis, Ambrosius, Nazianzenus, Grego­ rius M.; deinde Suarez aliique pluies; et nostris fere tempori­ bus Sientrup l, Mazzella 2. At haec opinio, quocumque modo explicet dispositionem stratorum terrae, sive nempe recurrendo ad convulsiones post hominem creatum productas (sic Diluvianistae), sive ponendo convulsiones terrae ante opus a Moyse nar­ ratum habitas esse (sic Restitutionistae), cum certis datis geologiae et paleontologiae componi non potest. 2° Alii inter recent iores dixerunt dies Genesis supponere pro periodis, ita ut opus cuiusque diei ab opere praecedentis diei lon­ go tempore separari potuerit ct integram periodum geologicam comprehenderit. At impossibile est strictam harmoniam quam asserebant Concordistae (ut Vigouroux v. g.) invenire inter evo­ lutionem a geologis et paléontologie descriptam et ordinem he­ xaemeri Genesis. Si autem defendatur tantum concordia late dicta inter ordinem dierum in Genesi et ordinem evolutionis cosmicae, talis sane concordia invenitur, sed parum credibile est auctorem sacrum intendisse periodos gcologicas docere ; imrao, verba eius, si periodismum non certo excludunt, ei tamen non facile accommo­ dantur: cogita, v. g. «et fuit vespere, et fuit mane, dies unus > : quod non de periodo, sed de ordinario dic dictum esse videtur. 3° Alii tandem putant ordinem dierum pertinere in Genesi ad formam, litterariam narrationis, non ad ipsas res narratas; in- 1 De Deo uno, n. 456. 3 De Deo creante, cd. 4 Romae, p. 167 92 DE CREATIONE MUNDI IN GENERE tentio auctoris fuit ut doceret creationem rerum omnium a Deo factam, et non tantum quoad substantiam mundi, sed etiam quoad eius varietatem et pulchritudinem ; simulquc ut recordaretur la­ borem hominis et requiem eius sabbaticam, quae a lege praescri­ buntur, instituta esse ad laborem et requiem divinam Creatoris ho­ noranda. Quod ut efficeret, elegit distribuere opus creationis se­ cundum dies hebdomadis, servando etiam ordinem perfectionis et procedendo de imperfecto ad perfectum. Haec interpretatio iam apud Patres Alexandrinos et Augustinum invenitur, hoc saltem sensu quod hi Patres intelligunt Moysen non intendisse, distinguendo sex dies, nec ordinarios dies nec periodos temporis indicare. Cum in hac interpretatione, Moyses non intenderit or­ dinem scientificum apparitionis rerum tradere nec scientias docere, facile admittitur quod locutus sit, nnn secundum veritatem scientificam, sed secundum apparentias et opiniones sui temporis; ete­ nim nihil affirmabat de his apparentiis vel opinionibus, sed tantum illis utebatur ad alia affirmanda. Et haec fere est interpretatio nostris diebus a nonnullis proposita, inter alios a cl. Janssens3. B. Quod nunc ad formationem specierum spectat, fl) praemittendum est quod triplex iam apud Patres erat opinio de tempore et modo distinctionis rerum. Nempe. Patres Alexandrini tum propter rationes ex ipso textu Genesis desumptas, tum propter verba Ecclesiastici: «Creavit omnia simul»4, posuerunt Deum i-M uno instanti creationis mundum produxisse in statu perfecto, qui prae .enti statui sit similis, scilicet cum omnibus speciebus ele­ mentorum. plantarum, animalium iam actu existentibus. Patres autem ceteri, praeter Augustinum, ut Basilius et Gregorius M., interpretati sunt quod initio, et quidem ante primum diem, Deus caelum et terram fecerit non quidem secundum solam materiam primam, sed cum elementis inorganicis iam formatis, ex quibus ipse diversas species rerum per sex dies hexaemeri eduxit. Au­ gustinus tandem mediam opinionem proposuit: Quidquid nar­ ratur in primo capite Genesis per dies sex operatum, in uno eodenique instanti temporis factum est: et proinde iam in primo 3 Tract de Deo creatore, p. 348, seqq De Hummelauer, interpretando dies dc ordine visionum Adami, cos etiam refert ad ordinc^n narrationis (a Deo Adamo factae), non ipsius creationis. Lagrange O. P. (La méthode historique, Paris, 1904, p. 143) ait < C’est ainsi que les jours seront bien dc vingt-quatre heures, comme toute le monde, excepté saint Augustin, a compris le texte ... >. L < Eccli. XVIII, i. UTRUM SPECIES VIVENTIUM SINT IMMEDIATE A DEO 93 instanti spccics omnes creatae et distinctae erant. Attamen non exsistebant adhuc actu et in ratione propria, sed in potentia, vir­ tute, in causis, in rationibus quibusdam seminalibus. Deinde, post sex dies creationis, species apparuerunt paulatim, unaquaeque se­ cundum id quod rationes suae seminales exigebant, hoc est, et modo et tempore quae Deus decreverat et paraverat. S. Thomas defendit simul, quoad essentialia, has duas ultimas opiniones, am­ bas ut probabiles. De opinione Augustini, dixit etiam aliquando : «est rationabilior, et magis ab irrisione infidelium sacram Scrip­ turam defendens ... et haec opinio plus mihi placet »5* . Et alibi, conferens ad invicem utramque opinionem ait: «Hae autem duae opiniones, si referantur ad expositionem litterae Genesis, magnam diversitatem habent... Sed si istae duae opiniones referantur ad modum productionis rerum, non invenitur magna differentia» * 5. Etenim in utraque opinione, paucis omissis, eodem fere sensu intelligitur triplex opus quod distingui solet: opus creationis, quo caelum et terra producuntur informia; opus distinctionis, quo cae­ lum et terra fiunt formata; opus ornatus quo caelum et terra in eis habitantia accipiunt7. b) Sacculo autem XIX, quaestio nova ponitur. Cum Ioan. Rapt. Lamarck8* 10et Carolus Darwin® transformationem sftecierum docuissent, quaesitum est utrum diversae species plantarum et animalium, quae nunc exsistunt vel quae iam exstinctae sunt et solis vestigiis seu fossilibus cognoscuntur, distincta et imme­ diata ac speciali Dei operatione formatae sint, an proveniant ex evolutione naturali primarum spccierum, sine speciali interventu divino. Qui hoc ultimum defendunt, ac proinde evolutionistae vel transformistae vocantur, non omnes eodem modo suam theoriam proponunt. Theologo autem sufficit attendere ad duas formas evolutionismi valde oppositas, et quarum commixtione diversimode composita, ceterae formae resultant. Altera est radioalis, et sive sit athcistica, sive creationem primitivam a Deo factam admittatxo, hoc essentiale habet : ex uno vel ex paucissimis organismis pri5 Dist. 12, art. 2. c I*. qu. 74, art. 2. T Cf. i*, qu. 70, art. i. " Philosophie soologicfue, 1S09. 0 The origin of species (1850), The descent of mon (1871). 10 Ipse Darwin in suis prioribus operibus Deum creatorem confitebatur; in fine autem vitae suae potius agnosticismo adhaesit. Ferunt eum confes­ sum esse se in febrin incidere, cum dc formatione oculi cogitaret! 94 DE CREATIONE Μ I NIH IN GENERE initivis, qui et ipsi ex evolutione materiae inorganicae proveniunt, omnes actuales species et omnes species exstinctae processerunt, vi selectionis naturalis et modificationum causis naturalibus phy­ sico- chimicis productarum (Darwin), vel etiam vi tendentiae na­ turalis ad sesc diversis et novis conditionibus aptandum (La­ marck), sine speciali formatione vel prae formatione a Deo im­ mediate proveniente, ita ut ratio apparitionis novae speciei non sit, qua talis, offectus operationis divinae, sed quasi praeter in­ tentionem divinam. — Altera forma evolutionism], quae moderata dicitur et etiam a non paucis catholicis defenditur Γ exigit spe­ cialem actionem divinam tum ad apparitionem vitae vegetativae plantarum, tum ad apparitionem vitae sensitivae animalium: 2* requirit actionem Dei creativam ad exsistentiam cuiusque animat humanae; 30 admittit, saltem saepius, specialem Dei interventum ad formationem corporis primi hominis; 40 sed ponit quod om­ nes species plantarum et brutorum ortum habent ex evolutione, incipiente vel ab uno vel paucissimis organismis primitivis et de­ veniente gradatim, in decursu temporum, ad species magis magis­ que diversas, magisque perfectas; 50 denique profitetur hanc evo­ lutionem per vires a sapientia divina organismis insertas obtiner et providentia divina suos fines prosequente constanter dirigin. Ili quidem auctores generatim contenti sunt arguere ex scien­ tiis biologicis et aliquo modo ex philosophia. Sed quidam sunt qui transformismum moderatum apud quosdam Patres invenire conantur. Sic IL de Dorlodot tenet a Gregorio Nysseno et a S. Augustino ampliorem evolutionem doceri quam ab hodiernis evolutionistis moderatis 12. 1 * III. Documenta Ecclesiae. — A. Concilia tribuunt Deo non tantum creationem substantiae mundi, sed et;am aliquam distinctioSic fere Wasmann, Die moderne Biologie und dic Enlwickehmy theorie, 2 ed. 1904. — Gemelli, in traduc, ital. eiusdem operis. — Frank Philosophia naturalis, 1926, pag. joc) sqq, — R. dé Sinéty. art. « Evolu­ tionnisme > in Diet. prat, des connais. relig. ct art. < Transformisme·» in Diet Apol. — Ulterius procedunt H de Dorlodot, Le Darwinisme au point de vue de ^orthodoxie catholique t* T vol. L'origine des espèces, Bruxelles 1921 — Teilhard de Chardin, Etudes, 1021, e 167: de his ultimis quaestio recurret in aliquo articulo sequenti. 12 Op. c\L, pag. 83-108 E. Messenger, qui vestigia’ Hcnrici de Dor lodot sequitur, concedit quidem a S. Augustino non doccri evolutionem sensu moderno intellectam, sed tenet hanc apud S. Gregorium NySsenum inveniri. Evolution and Theology, London. 1931, n UTRUM SPECIES VIVENTIUM SINT IMMEDIATE A OEO 95 uem creaturarum. In Lalcran. II/: « Creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium, qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque dc nihilo condidit crea­ turam ... ac deinde humanam»*11. In decreto pro lacobitis: «Quando voluit, bonitate sua universas tam spirituales quam cor­ porales condidit creaturas»”. Illa sane verba «omnium visibi­ lium » « universas », non recte ponerentur, si ortus specierurn prae­ ter intentionem et omnem specialem actionem divinam evenisset. B. Interpretationi hexaemeri his duobus responsis Commis­ sionis biblwae determinatae normae assignantur: Γ Responsum 27 lunii 1906 de mosaica auJhentia Penta­ teuchi, ex quo punctum tertium hic putamus recitandum esse : <111. Utrum absque praeiudicio Mosaicae aulhentiae Pentateu­ chi concedi possit Moysen ad suum conficiendum opus fontes ad-, hibuisse, scripta videlicet documenta vel orales traditiones, ex quibus secundum peculiarem scopum sibi propositum et sub di­ vinae inspirationis afilatu, nonnulla hauserit eaque ad verbum vel quoad sententiam, contracta vel amplificata ipsi operi inseruerit? — Resp. Affirmative » 1δ. 2° Responsum 30 lunii 1909 de historicitate priorum capitum Genesis quod, cum maximam lucem in, praesenti quaestione praebeat, integrum transcribimus: « 1. Utrum vana systemata excgetica, quae ad excludendum sensum litteralem historicum trium priorum capitum libri Geneseos excogitata et scientiae fuco pro­ pugnata sunt solido fundamento fulciantur? — Resp. Negative. II. Utrum non obstantibus indole et forma historica libri Geneseos, peculiari trium priorum capitum inter se et cum sequen­ tibus capitibus nexu, multiplici testimonio Scripturarum tum Ve­ teris tum Novi Testamenti, unanimi fere sanctorum Patrum sen­ tentia ac traditional! sensu, quem ab israelitico etiam populo tran­ smissum, semper tenuit Ecclesia, doceri possit, praedicta tria ca­ pita Geneseos continere non rerum vere gestarum narrationes, quae scilicet obicctivae realitati et historica'? veritati respondeant; sed vel fabulosa ex veterum populorum mythologiis et cosmogo­ nies deprompta et ab auctore sacro, expurgato quovis polytheismi errore, doctrinae monothcisticae accommodata ; vel allegorias et symbola fundamento obiectivae realitatis destituta, sub historiae 13 Denz. 428. 14 Denz. 706. 11 Enchiridion bibheum, n. 176. Denz 1999. 96 DE CREATIONS MUNDI IN GENERE specie ad religiosas et philosophicas veritates inculcandas propo­ sita : vel tandem legendas cx parte historicas et ex parte fictitias, ad animorum instructionem et aedificationem libere compositas? — Resp. Negative ad utramque partem. III. Utrum speciatim sensus litteralis historicus vocari in dubium possit, ubi agitur dc factis in eisdem capitibus enarratis, quae Christianae religionis fundamenta attingunt : uti sunt, in­ ter caetera, rerum universarum creatio a Deo facta in initio tem­ poris; peculiaris creatio hominis; formatio primae mulieris ex primo homine; generis humani unitas; originalis protoparentum felicitas in statu iustitiae, integritatis et immortalitatis; praecep­ tum a Deo homini datum ad eius obedientiam probandam; divini praecepti, diabolo sub serpentis specie suasore, transgressio; pro. loparentum deiectio ab illo primaevo innocentiae statu ; necnon Reparatoris futuri promissio? — Resp. Negative. IV. Utrum in interpretandis illis horum capitum locis, quos Patres et Doctores diverso modo intellexerunt, quin certi quippiam definitique tradiderint, liceat, salvo Ecclesiae iudicio servataque fidei analogia, eam quam quisque prudenter probaverit, sequi tuerique sententiam? — Resp. Affirmative. V. Utrum omnia et singula, verba videlicet et phrases, quae in praedictis capitibus occurrunt, semper et necessario accipienda sint sensu proprio, ita ut ab eo discedere numquam liceat, etiam cum locutiones ipsae manifesto appareant improprie, seu meta­ phorice usurpatae, et sensum proprium vel ratio tenere prohibeat vel necessitas cogat dimittere? — Resp. Negative. VI. Utrum, presupposito litterali et historico sensu, nonnul­ lorum locorum eorumdem capitum interpretatio allegorica et pro­ phetica, praefulgente sanctorum Patrum et Ecclesiae ipsius exem­ plo, adhiberi sapienter ct utiliter possit? — Resp. Affirmative. VII. Utrum, cum in conscribendo primo Gcneseos capite non fuerit sacri auctoris mens intimam adspectabilium rerum consti­ tutionem ordinemque creationis completum scientifico more do­ cere, sed potius suae genti tradere notitiam popularem, prout com­ munis sermo ferebat per ea tempora, sensibus et captui hominum accommodatam, sit in horum interpretatione adamussim semperque investiganda scientific! sermonis proprietas? — Resp. Ne­ gative. VIII. Utrum in illa sex dierum denominatione atque di­ stinctione, de quibus in Genescos capite primo, sumi possit vox yom (dies) sive sensu proprio pro die naturali, sive sensu im­ UTRUM SPECIES VIVENTIUM SINT IMMEDIATE A DEO 97 proprio pro quodam temporis spatio, deque huiusmodi quaestio­ ne libere inter exegetas disceptare liceat? — Resp. Affirmative > ie. C. Attentissime consideranda sunt quae Pius XII in sua Encyclica Divino afflante Spiritu (30 Sepi. 1943), posuit de ne­ cessitate attendendi ad genus litterarium et ad modum scribendi antiquorum etiam in re historica. AAS XXXV (1943), p. 315 ir. § 2. Solvitur quaestio. THESIS IV. — Deus non solum caelum et vit SED ETIAM EORUM DISTINCTIONEM terram crea­ ET ORNATUM OPERATUS EST: UNDE FORMATIONIS SPECIERUM AGNOSCENDUS EST AUCTOR, REIECTO TRANSFORMISMO RADICALE ImMO FORMATIO PRIMA UNIUS­ CUIUSQUE SPECIEI VIVENTIUM, QUAE REVERA ESSENTIALITER AB ALIIS DIFFERAT ET SUPERIORIS ORDINIS SIT, NON SINE PRINCI­ PALI Dei causalitate potuit evenire. Prima pars qua rigidus transformismus excluditur, pertinet ad fidem catholicam, quia clare continetur in Scriptura et in tra­ ditione. et etiam videtur implicite definiri in conciliis supra in­ dicatis. Distinctio et ornatus caeli et terrae sumuntur sensu supradicto, pro ordine et divisione rerum in species diversas. Altera pars addit causalitatem Dei in formatione uniuscuiusque speciei viventium esse non solum primam, sed etiam principalem, quod tamen non excludit interventum causae secundae ut causae instrumcntalis (ut esset causalitas rationis seminalis). In his multum valet notio speciei, quae sensu philosophico intelligenda est et quae proinde cum essentia specifica convertitur. Ea entia sunt di­ versae speciei quae diversam habent essentiam. Saepissime enim species quae ita vocantur in classificatione Systcmaticae hodiernae non distinguuntur essentialiter inter se ac proinde non sunt tot species distinctae. Nam, si excipias dif­ ferentias viventis et non viventis, sensitivi et non sensitivi, ratio­ nalis et non rationalis, quae ut specificae et essentiales statim ap14 Enchiridion biblicum, nn. 332-339. Denz. 2121-2128. 17 Ipsa responsa Commissionis bus: lam esse. Et revera caelo et terra ct aquis iam distinctis, I )eus die tertia « ait : Germinet terra herbam virentem et facientem se­ men, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum... Et protulit terra herbam virentem et facientem semen iuxta genus suum». Et die quinta: « Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum ». Et die sexta: « Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas... Et ait: faciamus hominem». Similia in vers. 7, 9, 19 capitis secundi. Nihil prorsus de sensu historico huius narrationis remaneret, si distinctio diversarum specierum viventium in mundo sine efficaci Dei interventu explicaretur; contra, cuique attente consideranti verba Scripturae Iit manifestum Moysen intendisse divinae ope­ rationi et divino consilio tribuere ordinem et varietatem rerum «iuxta species suas», «in genere suo» distinctarum. S. Thomas dilucide explicat triplex opus quod in primo ca­ pite Genesis narratur: «In recapitulatione divinorum operum Scriptura sic dicit : Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum: in quibus verbis triplex opus intelligi potest: scilicet opus creationis, per quod caelum et terra producta legun­ tur. sed informia : ut opus distinctionis, per quod caelum et terra sunt perfecta, sive per formas substantiales attributas materiae omnino informi, ut Augustinus vult, sive quantum ad convenien­ tem decorem et ordinem, ut alii sancti dicunt : et his duobus operibus additur ornatus; et differt ornatus a perfectione: nam per­ fecti caeli et terrae ad ea pertinere videtur quae caelo et terrae sunt intrinseca, ornatus vero ad ea quae sunt a caelo et terra dis­ tincta: sicut homo perficitur per proprias partes et formas, ornatur autem per vestimenta, vel aliquid huiusmodi. Distinctio autem ali­ quorum maxime manifestatur per motum localem, quo ab invi­ cem separantur: et ideo ad opus ornatus pertinet productio il­ larum rerum quae habent motum in caelo ct in terra. Sicut autem supra dictum est1Tb,h, de tribus fit mentio in creatione, scilicet de caelo et aqua et terra. Et haec tria etiam formantur per opus distinctionis trium dierum. Primo dic caelum, secundo die distin­ guuntur aquae, tertio die iit distinctio, in terra, maris et aridae. Et similiter in opere ornatus primo die, qui est quartus, produ­ cuntur luminaria, quae moventur in caelo ad ornatum ipsius; ,7bis Γ, qu 69, art. i. I 100 DE CREATIONS MUNDI IN GENERE secundo die qui est quintus, aves et pisces ad ornatum medii ele­ menti. quia habent motum in aere et aqua quae pro uno accipiun­ tur: tertio die qui est sextus, producuntur animalia, quae habent motum in terra ad ornatum ipsius » '8. * Dices Γ: In hexaemero, non ponitur actio Dei ad distinctio­ nem specierum mundi anorganici. Sed non magis requiritur actio Dei ad distinguendas species mundi organici quam species mundi anorganici. Ergo non est necesse ponere actionem specialem Dei ad distinctionem specierum. Respondeo Γ retorquendo argumentum : in hexaemero asse­ ritur explicite actio Dei ad distinctionem specierum mundi orga­ nici. Atqui non minus requiritur actio Dei ad distinctionem specierum in mundo anorganico quam in organico. Ergo ponenda est causalitas divina ad distinctionem quarumcumque specierum. Respondeo 2': Dist. maiorem: non ponitur actio Dei ad dis­ tinctionem specierum anorganicarum modo explicito et cum forma scientifica, concedo; non ponitur implicite et cum forma populari, nego. Etenim implicite saltem tribuitur Deo distinctio caeli, aquae, terrae quae supponunt pro speciebus anorganicis. Iam S. Thomas: « Moyses ea tantum proposuit quae in manifesto apparent, sicut iam dictum estl9. Corpora autem mineralia habent generationem occultam in visceribus terrae; ct iterum non habent manifestam distinctionem a terra, sed quaedam terrae species videntur. Et ideo de eis mentionem non fecit > 'M. Ceterum negari potest mi­ nor obiectionis: nam saltem ad transeundum a mundo anorganico ad mundum organicum actio Dei specialissimo modo requiritur. Dices 2": In narratione mosaica distinguitur productio lucis a productione astrorum, quod non potest sensu litterali historico accipi. Ergo aliae distinctiones specierum non sunt sensu litterali historico accipiendae. Respondeo. Negari posset antecedens, nam exegetae non unum modum invenerunt intelligcndi sensu obvio hanc distinctionem. Sed melius respondendum videtur quod auctor sacer intendens do­ cere opus creationis, distinctionis et ornatus mundi a Deo prove­ nire, hanc veritatem docet utendo apparentiis et opinionibus sui temporis. Unde ex eo quod posuit aliquam distinctionem quae scientihce loquendo non datur, nullo modo sequitur quod non sint i*. qu. 70. art. i. Cf. qu 74, art. i. i* I*. qu. 67, art 4 s® i*, qu. 69. art. 2, ad 3. I UTRUM SPECIES VIVENTIUM SINT IMMEDIATE Λ DEO TOI speciali Dei actioni tribuendae ceterae distinctiones quas etiam posuit et quae revera ct scientifice loquendo exsistunt. Moyses nempe « rudi populo condescendens secutus est quae sensibiliter apparent » 21. Dices 3": luxta narrationem mosaicam, species quae dicun­ tur distingui a Deo non sunt tantum species proprie dictae, sed etiam varietates ab ipso homine propter proprios usus formatae. Etenim verba genus, species, quae ponuntur in Vulgata vertunt hebraicum ΓΟ (min). Porro ΓΟ non significat speciem scientifice sumptam, sed speciem lato seu vulgari sensu intellectam, scilicet pro collectione viventium ab aliis differentium per differentias constantes, quantumvis accidentales, ut sunt differentiae canis do­ mestici. Quod constat ex usu verbi in ceteris libris mosaicis22. Sed varietates producuntur sine speciali operatione divina. Ergo non potest argui ex textu Genesis ad probandum distinctionem specierum a Deo factam esse. Respondeo. Distinguo maiorem: in Genesis narratione, spe­ cies vel genus sumuntur etiam pro varietatibus quibuscumque, nego; pro varietatibus bene definitis et a multo tempore constan­ tibus, quas vulgus a veris speciebus non distinguit, concedo. Dis­ tinguo etiam minorem : varietates producuntur sine speciali opera­ tione divina immediata, concedo: sine dispositionibus a Creatore in specie naturali insertis, nego. Unde pariter distinguo consequens : Genesis non statuit distinctionem specierum factam esse a Deo, utendo verbis scientificis, concedo; utendo verbis vulgo notis et considerata intentione auctoris, nego (nam haec intentio manifes­ ta est speciali actioni divinae tribuendi distinctionem rerum in species suas). Et nota quod si ipsae varietates ex quadam divina actione dicuntur provenire, a fortiori dicendum est species pro­ prie dictas non sine actione divina ortas esse: quod sufficit ut evolutionismus radicalis excludatur23. II. Ex Patribus. — Quod autem ad Patres attinet, unanimi­ ter tenent specificationem omnium rerum a Deo procedere: Pa31 i*, qu. 70, art. I, ad 3. “ V. g. Lev. VI, 14-29. Cf. Dorl •III· T, pag. 38, seqq. 23 Proinde concedi potest cimo H. de Dorlodot, op. cit. pag. 38 seqq., evolutionismum moderatum, qualem illum supra definivimus, non excludi 4 textu sacro Genesis. — Corluy, Spicilegium, I p. 198, ex illo sensu verbi win concludit tenendum esse, docente Scriptura, etiam distinctionem varie­ tatum a Deo provenire. 102 DE CREATIONE All’NDI IN GENERE tres enim Alexandrini ponunt eam factam sine successione et com­ pletam actu simul cum creatione; S. Augustinus ponit eam fac­ tam in primo instanti creationis in rationibus seminalibus, et dein­ de successive, Deo administrante, secundum rationem propriam; alii Paires ponunt eam factam esse successive post ipsam creatio­ nem immo ct immediate a Deo. Exemplo sit illud S. Basilii. «Et dixit Deus: producat terra... Venit praeceptum ordine pro­ cedens, et terra quoque proprium accepit ornatum. Illic: Produ­ cant aquae reptilia animarum viventium ; hic : Producat terra ani­ mam viventem. Numquid animata est terra? Tamne locum habent desipientes Manichaei, qui terrae indunt animam? Non quia dixit: Producat, id quod in ipsa situm erat protulit; sed quia praeceptum dedit, etiam vim et facultatem producendi ei contulit. Neque enim cum audivit terra : Germinet herbam feni et lignum fructiferum, fenum quod in se reconditum habebat protulit ; neque palmam aut quercum aut cupressum in ima quapiam sui uteri parte occul­ tata, extra superficiem eduxit; sed divinus sermo eorum quae fiunt natura est. Germinet terra ; non quod habet, edat ; sed quod non habet acquirat, quandoquidem Deus agendi et producendi vim ei largitur. Sic etiam nunc: Producat terra animam, non eam quae inerat in ipsa; sed eam quae ei per praeceptum a Deo data est»:* Et paulo supra de productione piscium : « Producant aquae rep­ tilia ... Vox quidem praecepti parva, imo ne vox quidem, sed so­ lum nutus et voluntatis impetus : at vero sententiae, quae in prae­ cepto delitescit, tanta est variées quanta et ipsa piscium differen­ tia aut societas. Quae omnia accurate recensere, perinde est atque si quispiam fluctus pelagi enumerare, aut manus vola aquam ma­ ris admetiri conaretur»28. Non est sane dubium quin Pater ille cuiusque speciei originem divino nutui tribuat. H III. Probatur ratione. — Etenim distinctio et ornatus mundi quae resultant ex multiplicitate specierum non possunt fieri nisi per productionem novarum formarum. Sed novae formae non pos­ sunt induci in materia praeter intentionem primi agentis, scilicet Dei Quod multipliciter probari potest2'·. Γ Nulli rei esse contin­ gere potest praeter intentionem primi agentis, nam ipsum Esse subsistens est causa per se perfectionis essendi, seu esse et pro-*25 Hcnnil S in Hexaemeron, n. i. MG 29, coi. 163. 25 Ibid, homil. 7, η. I, coi. 150. Cf. Contra Gent., lib. 2, cc. 39-45. UTUUM SPECIES VIVENTIUM SINT IMMEDIATE A DEO IOJ prius effectus primae causae. Sed esse est per formam, sequitur formam, commensuratur formae. Ergo nulla forma nova fieri po­ test praeter intentionem primi agentis, cui competit prima causalitas formarum 27* . 2° hem, « id quod est optimum in rebus creatis reducitur ut in primam causam in id quod est optimum in causis. Oportet igitur effectus proportionales esse causis. Optimum autem in omnibus entibus creatis est ordo universi, in quo bonum univer­ si consistit, sicut et in rebus humanis bonum gentis est divinius quam bonum unius. Oportet igitur ordinem universi sicut in pro­ priam causam reducere in Deum»-23. Ordo autem universi re­ sultat ex varietate formarum. Quod autem conveniens fuit ut Deus varietatem specierum produxerit sic ostenditur: i° Convenit agenti perfectissimo ut inducat perfectissime suam similitudinem in suum effectum, in quantum effectus eam habere potest. Sed res creatae non possunt consequi perfectam Dei similitudinem secundum unam solam spe­ ciem. Convenit igitur ut per varietatem specierum creatura simili­ tudinem Dei obtineat,.in quantum in ea haec similitudo esse po­ test29. 2° «Operi a summo bono artifice facto non debuit deesse summa perfectio. Sed bonum ordinis diversorum est melius quo­ libet illorum ordinatorum per se sumpto ; est enim formale respec­ tu singularium, sicut perfectio totius respectu partium. Non de­ buit ergo bonum ordinis operi Dei deesse. Hoc autem bonum esse non potest, si diversitas et inaequalitas creaturarum non fuisset. Est igitur diversitas et inaequalitas in rebus creatis non a casu, non propter materiae diversitatem, non propter interventum ali­ quarum causarum, vel meritorum, sed ex propria Dei intentione, perfectionem creaturae dare volentis, qualem possibile erat eam habere »30. Concludendum est igitur transformismum radicalem seu rigi­ dum esse falsum. Etenim, transformismus radicalis, etiam quando Deum creatorem non negat, nullam ponit specialem operationem divinam ad productionem diversarum specicrum explicandam, sed solum recurrit ad leges generales mundi physici, ad systemata mechanicistarum, ad luctam pro vita, ad varietates casu productas et selectione naturali confirmatas, auctas, propagatas. Sed hoc est evi27 78 2D 30 Ibid, c 43» n. 7 Ibid. c. 42, n. 2. Ibid. c. 45, η. I. - Cf. 1·. qu. 47. art 1 et a tbid. c. 45, n. 7. 104 DE CREATIONE MUNDI IN GENERE (lenter originem et distinctionem specierum esse praeter Dei in­ tentionem, seu distinctionem specierum non esse a Deo, contra id quod in prima parte probatum est31. Probatur secunda pars: formatio prima uniuscuiusque speciei viventium a Deo ut a principali sua causa procedit, id est, ut idem negativo modo dicatur, una species viventium proprie dicta non est causa principalis alterius speciei. Ostendamus primum quod nullus Patrum ortum specierum a specie diversa docuerit; ct deinde quod ortus huiusmodi et rationi et experientiae contra­ dicit. I. Nullus Patrum ortum specierum a speciebus diversis fac­ tum esse dixit. Cum enim Gregorius Nysscnus et Augustinus prae­ cipue sint illi Patres quibus aliqui evolutionismum moderatum ful­ ciri contendunt, utriusque doctrinam consideremus. A. Et primum quidem quod ad S. Gregorium Nyssenu.m attinet, cum ille sibi proponeret difficultates solvere quas quidam movebant circa expositionem hexaemeri a S. Basilio suo fratre factam, et praesertim circa ea quae ad solem pertinent, haec scrip­ sit initio suae expositionis: «In principio igitur mundum esse conditum dicens, significat rerum omnium occasiones et causas ei potestates a Deo fuisse confectas, et ad primum voluntatis illius motum res singulas exstitisse, caelum, aethera, stellas, ignem, aera, mare, terram, animalia, plantas : quae quidem omnia Dei oculo cernebantur, potestatis ratione conspicua, ut inquit propheta : Qui videt omnia prius quam fiant. Sed potestate potentiaque ad sin­ gularum mundi partium perfectionem collata, necessaria quaedam series ordine quodam consecuta est, ut unum aliquod ex tota re­ rum universitate primum exstiterit ct apparuerit. Deinde post 31 Digna omnino sunt quae laudentur, verba quae L. CuiNOT, notis­ simus biologus ct evolutioni«mo addictus, typis mandavit: < Le premier gru­ meau vivant... renfermait forcément en puissance les innombrables Vies qui se sont succédé depuis son apparition... Preordination qui a un sens, l’on accepte une intervention métaphysique dans la création de la Vie, inconcevable dans toute autre hypothèse>. Et: «Pour rendre compte des intentions manifestes que l’on découvre à chaque instant dans les orga­ nismes, on est amené invinciblement à admettre qu'il y a dans la Nature, en plus des causes efficientes, objets de l’étude scientifique, un agent directeur d’ordre métaphysique, guidant les variations vers une fin utile, de même qu'un ouvrier dirige la fabrication d'un marteau:». L'inquiétude métaphysi­ que, Etudes, 20 Octobre 1928. UTRUM SPECIE' VIVENTIUM SINT IMMEDIATE. A DEO '05 illud necessario alturum secutum. Tum ut artifex natura cogebat, tertium et quartum et quintum et reliqua deinceps, non casu et fortuna, inordinato et celeri quodam motu, sed ut necessarius naturae ordo in rebus disponendis requirebat, ita singula facta fuisse narrat, et de naturalibus institutis philosophatur. Quasdam etiam voces imperantis Dei, singulis rebus quae generantur, as­ signat, idque recte et convenienter facit. Quidquid enim ordine sapienterque factum est, quamdam veluti vocem Dei vicissim re­ fert»82. Unde sic cl. H. de Dorlodot argumentatur: Ille docet evolutionismuni qui docet initio temporum et unico instanti Deum condidisse naturam confusam et homogencam, quae sese evolvendo sine ullo alio interventu Dei, praeter initialem impulsum, produ­ ceret omnes species organicas et inorganicas. Atqui haec est doctri­ na Gregorii Nysseni : ergo docet evolutionismum 3S. At interpretatio haec toto caelo distat a vera mente S. Gre­ gorii. Etenim, iuxta evolutionistas species hodiernae non praeex­ sistebant initio nisi in specie aliena. Sed S. Gregorius ponit species omnes exstitisse initio in specie propria, sed tantum occulto modo. Opus « naturae artificis» fuit revelare quod latebat, non species transmutare. Ipse Nyssenus non evolvit in suo opere nisi originem solis et stellarum. Porro, non eam explicat per transformationem elementorum materiae, quae prius homogenea fuisset, sed per se­ parationem elementorum iam ab initio diversorum, at confuse prius mixtorum. Quod omnino patet ex sequenti textu: «Quare non absurde conditus orbis a magno Moyse ita describitur ut. -----------/ 32 In Hexaemeron, MG 44, coi. 71. 33 Verba ipsius cl. auctoris fortiora potius esse dices: «La théorie de saint Grégoire est bien une théorie d'évolutionnisme absolu, pour les êtres vivants aussi bien que pour la nature inorganique. Elle nie formelle­ ment toute intervention spéciale de Dieu, autre que Punique impulsion, la μία ροπή, de la création primitive à l’origine des temps, qui a eu pour effet immédiat une nature confuse formant un tout homogène. 11 n’y a donc aucune place pour une intervention spéciale de Dieu, meme à l’ori­ gine de la vie. Toutes les natures inorganiques ou organiques dérivent de l’évolution naturelle, dans la plus stricte acception du mot ». Auctor tamen nomine evolutionismi absoluti non intelligit id quod vocamus evolutio­ nismum radicalem, sed illum qui originem vitae ex sola evolutone materiae inorganicae explicat, evolutionismum nempe universalem.' Nec ipse usque huc procedit, quamquam dicit hanc fuisse opinionem Patrum. Le Darwinis­ me, pag. 9S-99. Et prorsus admittit Patres nonnisi evolutionem a Deo in­ tentam et directam docuisse. E. Messenger. Evolution and Theology, Lon­ don, 1931, eodem fere modo Nyssenum interpretatus est ac cl. H de Dorlodot. » ίθ6 DE CREATIONE MUNDI IN GENERE 4 quantum ad materiam pertinet, simul omnia dicantur virtute opi­ ficis constituta: singularis autem eorum, quae in mundo viden­ tur, distinctio ordine quodam ac serie naturali, eo spatio quod dictum est, absoluta. Tunc simul universa lux exstitit, tunc omnis rerum illustrantium natura propriis distincta differentiis apparuit, quarum e numero sol est et luna. Ac quemadmodum ea quae flu­ entem vim habent, non sunt unius generis omnia, sed differentia quadam inter se vicissim discrepant, ut videre licet in oleo, et aqua et argento vivo, quae si quis omnia simul in uno vase con­ fundat, parva interiecta mora primum aspiciet argentum vivum ob graviorem deorsumque tendentem naturam in fundo totum considere, licet omnia commista sint ; deinde aquam simul coactam omnem succedere ; postremo olei congregatas particulas superna­ tare et super utroque consistere : eodem pacto de re nobis ad di­ sputandum proposita possumus coniicere, illud unum in exemplo tantum commutantes, ut quod illic propter gravitatem, hic contra propter levitatem eveniat. In prima enim rerum constitutione, quae levitate sursum tendebant, pariter omnia concurrerunt, tum ex velocitatis praestantia ipsa quoque inter se distincta sunt. Ut igi­ tur in exemplo proposito rerum fluentium secretio et separatio materiam singularem non constituit, sed iam factam distinxit, distinctamque demonstravit : sic in trium dierum spatio illustrans solis natura potestasque facta non est, sed cum in universitate rerum diffusa esset, simul coacta est et coniuncta » a*. De origine autem ceterarum rerum S. Doctor dicit se adhaerere explicationi­ bus sui fratris S. Basilii34 35. Sed S. Basibus immediate a verbo Dei, ut supra vidimus, ortum cuiusque speciei procedere docet Unde hoc solum revera ex verbis Nysseni quoad plantarum et animalium species haberi potest, quod in instanti creationis, in confusione primitiva aderant, actu quamquam occulte, determinata et immediata semina cuiusque speciei, quae iuxta ordinem in uni­ verso insitum, postea manifesto apparuerunt: in hoc autem nulla est transmutatio specierum. Quod deinde S. Gregorius Nys. de formatione hominis dicit aperte omni transformisme contradicunt, ut infra videbimus. v B. S. Augustini haec fuit hexaemeri interpretatio : Dies enu­ merati a Moyse non sunt intelligendi ut divisiones temporis. Nam: 1* Deus creavit omnia simul, ut dicitur in Ecclesiastico; 2° dies 34 Grec. Nïss., /λ Hexaemeron. MC 44, col. itq. a» Ibid., col 123. -'-X UTRUM SPECIE* VIVENTIUM SIM’ ÎMMEhlVfE Λ UEO IO/ nun possunt esse ante exsistentiam solis; 3’ concordia inter pri­ mum et secundum caput Genesis evanescit, si dies sumarftur ut divisiones temporis: quaedam enim ordinem diversum in primo et in secundo capite habent. — Unus dies igitur significat cognitionem quam angeli (creati cum factus est dies) habent de ceteris rebus creatis, et primo quidem in Verbo, forma exemplari omnium (et haec est cognitio angelorum matutina), ac deinde in rebus ipsis factis (ct haec est cognitio eorum vespertina). Cum autem res si­ mul creatae retineant inter se ordinem naturae, hic ordo mani­ festatur in narratione mosaica per ordinem dierum : ordo enim dierum significat ordinem rerum in unica cognitione angelica (in unico die) expressum, qui ordo gradus perfectionis exprimit. Fa­ cta autem hac siniultanea creatione, Deus requiescit, hoc est, non amplius creat, sed tantum res creatas administrat. Attamen et textus sacer et experientia testantur non omnes res, quae simul creatae sunt, fuisse creatas eodem modo seu in eodem statu. Quaedam enim, ea nempe quae enumerantur ante formationem plantarum et in opere quarti diei, creata sunt statim in specie perfecta; cete­ ra autem, ea nempe quae a formatione plantarum narrari incipiunt, excepto opere quarti dici, creata sunt tantum in suis rationibus seminalibus, seu in causis suis mundo insitis ; ac postea ordinate perveniunt ad propriam et perfectam formam, in decursu tempo­ rum, iuxta leges a Deo in constitutione mundi primitus insertas. Ecce textus quosdam in quibus S. Doctor compcnd;at suam doctrinam. Sit pro creatione omnium simul : « Dies ergo ille quem I)cus primitus fecil, si spiritualis rationalisque creatura est, id est angelorum supercaelestium atque Virtutum, praesentatus est omnibus operibus Dei hoc ordine praesentiae, quo ordine scien­ tiae, qua ct in Verbo Dei facienda praenosceret, et in creatura facta cognosceret, non per intervallorum temporalium moras, sed prius et posterius habens in connexione creaturarum, in efficacia vero Creatoris omnia simul. Sic enim fecit quae futura essent, ut non temporaliter faceret temporalia, sed ab eo facta currerent temnora » M. Pro duplici statu rerum creatarum : « Sicut autem in ipso grano invisibiliter erant omnia simul quae per tempora in arborem surgerent, ita ipse mundus cogitandus est. cum Deus simul om­ nia creavit, habuisse simul omnia quae in illo et cum illo facta sunt, quando factus est dies : non solum caelum cum sole et luna Je De Genesi ad litteram, lit». 4, cap 3$, u 56. ML 34, col. 320. roS DE CREATIONE MUNDI IN GENERE et sideribus, quorum species manet motu rotabili, et terram et abysso?, quae velut inconstantes motus patiuntur atque inferius adiuncta partem alteram mundi conferunt ; sed etiam illa quae aqua et terra produxit potentialiter atque causaliter, priusquam per tem­ porum moras ita exorirentur, quomodo nobis iam nota in eis operibus, quae Deus usque nunc operatur »87. Speciatini pro exsi­ stentia in rationibus causalibus: « Causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, id est producendi accepisse virtutem. In ea quippe iam tamquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, quae per tempora futura erant... Quia iam omnes naturae fruticum atque lignorum in prima conditione factae fuerant, a qua conditione Deus requievit ; movens deinde administransque per temporales cursus illa ipsa quae condidit, et a quibus conditis requievit, non solum tunc plantavit paradisum, sed etiam nunc omnia quae nascuntur. Quis enim alius etiam nunc ista creat, nisi qui usque nunc operatur? Sed creat haec modo ex iis quae iam sunt: tunc autem ab illo, cum omnino nulla essent, creata sunt cum factus est dies ille qui etiam ipse omnino non erat, spiritualis videlicet atque intellectualis creatura » 38. At certum omnino est S. Augustinum non cogitavisse de transmutatione specierum, neque ullum verbum quo talis theoria fulciretur scripsisse. Censuit sane Deum produxisse initio, in in­ stanti creationis primitivae, omnes potentias passivas et activas quarum actione et passione unaquaeque species plantarum et ani­ malium aliquando appareret. Sed per hoc habetur tantum praepa­ ratio materiae determinatae adducens illam ad hanc dispositionem in qua accipiat formam alicuius speciei viventis omnino deter­ minatae, quae est una ex speciebus quas videmus nunc in mundo. Unaquaeque scilicet species, secundum S. Doctorem, suam semi­ nalem rationem determinatam iam ab initio habuit, nec magis per transformismum educta est quam planta ex semine proprio orta vel pullus ex ovo proprio natus. Dices: sed Patres admiserunt transmutationem speciei inor­ ganicae in speciem viventem. Respondetur: i’ antiqui, ab Aristotele usque ad tempora me­ dii aevi completa, admiserunt concursum astrorum, ut causarum superiorum, operari ad vitam communicandam, et quandoque, in casu saltem animalium inferiorum, putabant illa operari sufficien­ 31 Ibid, lib. 5, c. 23. n. 45, ML 34, col. 338. 58 Ibid., lib. 5, n. II. col. 325. UTRUM SPECIES VIVENTIUM SINT IMMEDIATE A DEO IOf> ter. Unde Augustinus attendebat ad illas vires a Deo productas quae ordine praestabilito materiam iam praeparatam ad vitam elevarent : quod sane non est doctrina evolutionismi 2* Au­ gustinus quamquam excludit post sex dies creationem proprie dictam, tamen non excludit interventum divinum. Unde doctrina rationum seminalium potest recurrere, quotiescumque necesse est, ad causalitatem Dei, dummodo haec causalitas non sit simpliciter creatrix, — et hoc’ etiam sensu largo intelligi potest, ita ut exclu­ datur solum creatio novae speciei —, sed utatur materia praepa­ rata, quantum fieri potest a rebus creatis, ad actionem Creatoris recipiendam. Dices iterum: si veritas evolutionismi moderati aliunde iam constaret, sufficeret ad illum philosophice explicandum, ponere vim talis evolutionis in primitivis rationibus seminalibus, sicut iam S. Augustinus ponebat in viventibus rationes seminales ani­ malium nascentium ex eorum putrefactione: «Cetera vero quae de animalium gignuntur corporibus, et maxime mortuorum, absur­ dissimum est dicere tunc creata cum animalia ipsa creata sunt : nisi quia inerat iam omnibus animatis corporibus vis quaedam naturalis, et quasi praeseminata et quodammodo liciata primordia futurorum animalium, quae de corruptionibus talium corporum pro suo quaeque genere ac differentiis erant exortura, per administrationem ineffabilem, omnia movente incommutabili Creatore»*4041 . Respondeo : concedo totum. Sed si haec intelligantur, non so­ lum Deum designant ut primam causam specierum, sed ut causam earundem principalem » Nota. Nec obliviscendum est tum S. Gregorium Nyssenum, tum Augustinum explicite dixisse se non solum de rebus fide te­ nendis agere, sed etiam de materiis liberis disputare, de iis scilicet quas quisque, salva fide, modo quem meliorem censuerit, explicare potest. De his enim quae Spiritus in Scriptura non dicit « nescien30 Cf. S. Thomam, Ver., qu. 5, art. 9, ad 81”. 40 De Genesi ad Iit., lib. 3, 14, n. 23. — Idem apud S. Thomam, I, qu. 72, ad 5m. 41 Porta lié, Diet, théol., art. «Augustin», col. 2353-2354, ex op­ posito videtur exaggerare dicendo Augustinum docuisse impossibilitatem evolutionismi. Ex textibus enim quos citat (v. g. « dc grano tritici non nascitur ifaba », De Gen. ad Iit, hb. 0. c. 17 ,n. 32) sequitur tantum quod ordo productionis rerum certis legibus dirigitur, et quod Augustinus ipse non extendit vim rationum seminalium nisi ad haec facta explicanda quae suo tempore nota erant. no DE CREATIONE MUNDI IN GENERE tes conicctamus quid heri potuerit, quod ille non nesciens praeter­ misit; tantum id conantes pro modulo nostro quantum adiuvamur efficere, ne aliqua absurditas vel repugnantia putetur esse in Scrip­ turis sanctis, quae opinionem lectoris offendat, et dum existimat fieri non potuisse quae facta esse Scriptura commemorat, vel re­ siliat a fide, vel non accedat ad fidem » 4243 . II. Argumentum ex ratione lignum est attenta consideratione. Species enim viventium non generant speciem diversam neque vi suae naturae, neque sub influxu aliarum causarum naturalium. Ergo ad formationem uniuscuiusque speciei requiritur actio Dei ut principalis causae. Etenim i) Naturae non tendunt ad sui destructionem, sed ad sui perfectionem. Sed tendere ad speciem diversam esset na­ turis tendere ad destructionem sui, non ad sui perfectionem. Ut constanter repetit S. Thomas: «oportet agens esse simile facto»45 «simile fit a suo simili » 44 etc. « In prima autem corporalis crea­ turae productione non consideratur aliqua transmutatio de poten­ tia in actum. Et ideo formae corporales quas in prima productione corpora habuerunt, sunt immediate a Deo productae, cui soli ad nutum obedit materia tanquam propriae causae » 48. Quod si dicas naturas non tendere ad speciem diversam vi impulsus naturalis, sed solum vi rationis seminalis in ipsis inditae, quae sub motione di­ vina ad novam formam tendat, respondendum est hoc forte non repugnare: sed, si fiat, nonnisi ab actione Dei immediata, ut a causa non solum prima sed principali, procedit ; quod intentui nostro in praesenti thesi sufficit. <2· Actiones causarum naturalium in species viventium sunt accidentales, ut temperatura, ratio nutrimenti etc., neque (excepto casu hybridationis) aptae sunt ad communicandam speciem agen­ tis: neque, ut procedentes a virtute formae substantialis valent formam alterius speciei educere, κ Qualitates activae in natura 42 De Genesi ad litteram, lib. 5, c. S, n 23, ML 34, col 329 Similia apud S. Greg. Xyss. Dc rationibus seminalibus apud Augustinum, vide quae scripsimus in Essais sur la doctrine de S. Augustin, Paris. 1932, chap. IV, pag. 97-137; Portalié, loc. cit. ; H Woods, Augustine and évolution, 1024; J. McKeûUGH, Washington, 1926, TA<* meaning of the rationes seminales in St. Augustine·, P. Schepens, « Gregorianum », 1925, pag 216 sqq. ; Thamiry, De rationibus seminalibus, Paris 1905, pag. 109 43 I, q. 9J, a. 2. 44 I. q. 65, a. 4 45 I*, qu. 65, art. 4, c. ■ W UTRUM SPECIES VIVENTIUM SINT IMMEDIATE A DF.0 III agunt in virtute formarum substantialium, et ideo agens naturale non solum producit simile sibi secundum qualitatem, sed secun­ dum speciem» (Γ, qu. 45, a. 8, ad 2). III. Argumentum ex experientia ita fere exponitur a qui­ busdam primoribus inter cultores scientiarum naturae47. i° Ty­ pus proprie (lictus (seu species proprie dicta) non est typus for­ malis, sed typus organisationis : hic enim ex intima correlatione partium secundum ideam propriam resultat, ille habetur ex dif­ ferentiis externis et praesertim quantitativis, quae priori super­ veniunt et quasi accidunt. Attendendo ad typum organisationis, constituuntur magnae divisiones Systematicae : maximi Rami (gallice: embranchements), Classes, Ordines; dum divisiones subsé­ quentes, Familiae, Genera. Species, plerumque non obtinentur nisi typum formalem considerando. 2° lamvero transitus fieri potest a typo formali ad alium tum causis a Darwin et Lamarck indagatis, tum etiam aliis causis eiusdem generis : usque ad hoc pertingunt argumenta ex factis quae solent a trans form istis adduci. 30 At ty­ pus organisationis tangi nequit similibus causis nec fit transitus ab uno typo organisationis ad alium. Ratio est quia hic typus ita est determinatus et talem habet coordinationem partium ut paulatim efformari non possit, sed oportet ut statim omnes suos cha­ racteres possideat. Hi enim characteres, si separati inveniantur, vel si non in statu perfecto habeantur, nullius sunt utilitatis ne­ que partes esse possunt organismi viventis. 40 Veque umquam ex­ perientia aliud ostendit, nam inter typos tales nulla forma inven­ ta est quae possit scientifice exhiberi ut forma transitionis (per generationem) 18 ; — nam formae adultae numquam sunt indeter­ 47 Praesertim a L. Vialleton, cuius haec sunt praecipua opera: Membres et ceintures des Vertébrés tétrapodes, critique morphologique du transformisme, Paris, 1924; L'origine des êtres vivants. L'illusion transfor­ miste, Paris, 1929; Archives de philosophie, 1928, vol VI, cahier 1, Types d’organisation et types formels; Morphologie et transformisme, in Le Transformisme, Paris, 1927, pag. 61-122. Similiter Oskar Kuhn (ZfkTh 67 (1043) 45-74), et plures morphologos Germanos, quos invenies dtatos a P. Bea, Biblica 25 (1944), p. 71. Quamquam G. Sergi est evolutionista, multa tamen scripsit quae ad rem nostram faciunt; quod etiam, ■tiori, de palaeontologo Rosa dici potest. Cf. Enciclopedia italiana, art. Evoluoionismo. κ " ’’ 4S Vialleton hoc accurate demonstrat de /Irchaeopteri.r, de illa nempe forma fossili quae intermedia dici solet inter Reptilia ct Aves, Cf. v. g. Membres et ceintures..., p. 652. — Dictum est quidem recenter inventas I 12 DE CREATIONI. ML.MH IN GENERE minatae et quasi indifferentes ad unum vel ad alterum typum, sed perlinent indubitanter ad unum determinatum typum cuius omnes proprietates essentiales exhibent; — nam formae embryo­ nales transeunt quidem de characteribus universalioribus et in­ determinatioribus ad characteres minus universales magis deter­ minatos, sed in quocumque suo statu nihil praebent quod sit pro­ prium typi inferioris nec induunt characteres determinatos nisi proprios sui typi. Animadvertendum est deinde quod si certa experientia alia fuerit, processionemque quandam unius speciei a specie diversa ostenderit, ortus novae speciei erit nihilominus Deo ut causae prin­ cipali tribuendus: explicari enim nequiret nisi ex virtute ratio­ nis cuiusdam seminalis a Deo inditae, praeter virtutes proprias speciei e qua fieret processio. Cui explicationi nulla scientia con­ tradiceret. Divina enim actio non ipsa cadit sub sensu, sicut ope­ ratio Dei creantis singulas animas humanas non cadit sub sensu, nisi quoad suos effectus. Unde fit ut non spectet ad geologiam vel ad palaeontologiam, qua tales, hanc actionem apprehendere, sed tantum effectus eius describere. Hi autem effectus, seu apparitio­ nes novarum specierum, possunt fieri, non tantum sine miraculo, sed etiam sine sensibili discontinuitate, sine hiatu in serie phae­ nomenorum ; ita ut non ipsa experientia, sed reflexio in experien­ tiam sola actionem divinam valeat discernere. Quae omnia, si be­ ne penetrentur, hoc primum efficiunt ut absurdum appareat tenta­ men eorum qui, ^pv experientiae et factorum, ut aiunt, actionem divinam in distinctione specierum volunt excludere; hoc deinde efficiunt ut experientia non videatur posse contra nos ab illis evolutionistis invocari, qui quidem necessitatem actionis Dei ut cau­ sae piimae concedentes, causalitatem eius principalem et imme­ diatam respuant ; nam experientia quae videretur eis favere, quae nempe ostenderet novam speciem oriri sine discontinuitate sen­ sibili vel per maiorem quamdam mutationem, ab alia specie, tam bene explicaretur per actionem divinam ex se sola educentem for­ mam novam de potentia materiae, vel etiam per actionem divinam utentem specie priore cui indita esset apta ratio seminalis ut inesse formas intermedias inter primos gradus classificationis, v. g. inter Reptilia ct Mammifcra (Cfr. Revue des Questions Scientifiques, 20 oct 1947). At prudenter ille sc habebit qui de hoc ulteriora studia et magis completa documenta expectabit, nec videntur argumenta cl.mi Vialleton posse unquam negligi. , UTRUM SPECIES VIVENTIUM SINT IMMEDIATE A DEO IIJ stramento ad educationem novae formae procurandam quam per exercitium virtutis naturalis alicuius speciei40. Quod theologo maxime cordi est, id sane in nostra sententia obtinetur, nempe ut omnis contradictio a sacra Scriptura et a doc­ trina Ecclesiae arceatur, necnon ut quaecumque discordia inter veram scientiam sanamve philosophiam et catholicum dogma de creatione et distinctione rerum a Deo facta devitetur. LECTIO PATRUM: Ex S. Gregorio Nysseno. In Hexaemeron li­ ber. — Itaque cum omnia possit, ad rerum procreationem sapienti potentique voluntate simul omnia contulit, levitatem, gravitatem, densitatem, raritatem, multitudinem, duritiam, humiditatem, siccitatem, frigiditatem, caliditatcm, colorem, figuram, circumscriptionem, intervallum: quae quidem singula sunt tenues quaedam nudacque notiones; nihil enim horum unum per se materia est, sed cunctis inter se concurrentibus materia fit. Si igitur sapientiae potentiacque praesentia et omnia novit, ct potest omnia, aliquo modo fortasse ad excelsam Mosis vocem accepimus, qui, « in sum­ ma» inquit (sic enim Aquilas pro, «in principio» vertit) fecit Deus coelum ct terram. Quoniam enim procreationis librum composuit propheta, ut ad Dei cognitionem dux esset, idque Mosi propositum fuit, ut cos qui sen­ sibus obnoxii dcvinctiquc sunt, per ea quae cernuntur, ad illa perduceret quae sensibus comprehendi non possunt; coelo autem et terra nostra per oculos cognitio terminatur; idcirco extrema eorum quae sensu a nobis percipiuntur, tamquam rec omnes complectentia nominavit, ut ea quae com­ plectuntur, a Deo facta esse commemorans, comprehenderet quidquid ab illis continetur, ct pro eo, ut diceret, simul omnia Deum fecisse, « in sum­ ma» sive «in principio», dixit, Deum fecisse coelum et terram. Utriusquc autem vocis una significatio est: principium enim, et summa aeque decla­ rant simul. Quare per « summam » ostendit omnia simul fuisse procreata, et per «principium» cuncta, momento, et sine ullo temporis spatio facta fuisse significat. Principium enim non patitur, ut ullum intervallum co­ gitemus. Nam ut punctum est principium lineae, ct individuum corporis, sic momentum ipsius temporis. Rerum igitur simul omnium constructio ab incredibili potentia Dei profecta, principium a Mose, seu summa in qua consistit universitas, nominatur. Ille, dum rerum extrema prosequitur, tacite etiam indicat quae ipsis comprehenduntur extremis. Extrema dico, habita ratione sensus humani, qui nec sub terram penetrat nec coelum transcendit. In principio igitur mundum esse conditum dicens, significat rerum omnium occasiones et causas, ct potestates a Deo fuisse confectas, d ad primum voluntatis illius motum res singulas exstitisse, coelum, aethe­ ra, stellas, ignem, aera, mare, terram, animalia, plantas: quae quidem omnia Dei oculo cernebantur, potestatis ratione conspicua, ut inquit propheta: (Qui videt omnia prius quam fiant». Sed potestate, sapientiaque ad sin­ 49 «Tutto fa credere che la spiegazionc dei fatto, esistenza dclla spe­ cie, conduca subito fuori del campo scicntifico, tanto questa spiegazionc ipparisce refrattaria c impossibile». G. Tuccimei, Storia delfcvolusionc, R vista intern, di Scienze soc., 1905, Cf. eiusdem, ibid., dicetnb. 1909. S - C. Bovre S. I. De Deo creante et elevante. U4 DE CREATIONE MUNDI ÏN GENERE gularum mundi partium perfectionem collata, necessaria quaedam series ordine quodam consecuta est, ut unum aliquod ex tota rerum universitati primum extiterit, et apparuerit. Deinde post illud necessario alterum se­ cutum. Tum, ut artifex natura cogebat, tertium et quartum, et quintum, ct reliqua deinceps, non casu et fortuna, inordinato et celeri quodam motu, sed ut necessarius naturae ordo in rebus disponendis requirebat, ita singula facta fuisse narrat, et de naturalibus -institutis philosophatur. Quasdam etiam voces imperantis Dei, singulis rebus quae generantur, assignat, idque recte ct convenienter facit. Quidquid enim ordine sapienterque factum est. quamdam vcluti vocem Dei vicissim refert. itaque cum Dei naturam ignoremus, ipsam potentiam ipsamque sa pientiam animo concipientes, Deum mente nos credimus comprehendisse Idcirco quando conditus est orbis universus, antequam singulae parteipsius apparerent, tenebris totus obtegebatur, quia splendor ignis, quae sub materiae particulis latitabat, nondum effulserat. Etenim, quemadmo­ dum silices in tenebris obscurae iacent, licet vim lucidam atque illu­ strantem naturaliter in se contineant, quippe quae pariant ignem, si inter se collidantur, scintilla vero ab ipsis prolata, splendore illius ipsae quoque cernuntur: sic obscura caecaque erant omnia prius quam perlucida atque illustrans natura in apertum proferretur. Nam cum uno divinae volun­ tatis motu nuper indistincta rerum universitas simul exlitisset, omniaqut elementa inter se concreta permistaque essent, ignis qui ubique disseminatus erat, obscurus tacebat, materiaeque impotentia supprimebatur: verum quo­ niam vis eius velox atque agilis est, simul atque rerum naturae ad mundi constitutionem a Deo motus principium atque incitatio adhibita est, anu illam omnia quae graviora sunt, exsiliens, lumine cuncta statim illustravit Hoc autem sapientiae ratione fecit potentia conditoris, qui, ut eius iuben tis oratio a Mose describitur, «Fiat, inquit, lux, et facta est lux>: oratio enim et ratio in Deo, ut ego sentio, est opus ct factum. Quidquid enim ab eo iit, ratione fit. Et in iis quae a Deo proficiscuntur, nihil a ratione alie­ num, nihil inordinatum aut fortuitum animadvertitur. Quare credendum est, in rebus singulis sapientem quamdam ac solertem messe rationem, longi tamen praecautiorem, quam ut aspectu nostro comprehendatur. Quod igitur dixit Deus, quando rationis imperantis ea vox est, non indignam, opinor. Deo cogitationem suscipiemus, si ad rationem rei procreatae insitam dic­ tum retulerimus. (MG 44, coi. 70). ... Quare non absurde conditus orbis a magno Mose ita describitur ut quantum ad materiam pertinet, simul omnia dicantur virtute opifici constituta : singularis autem eorum, quae in mundo videntur, distinet ordine quodam ac série naturali, eo spatio quod dictum est, absoiuta Tunc simul universa lux exstitit, tunc omnis rerum illustrantium natura propriis distincta differentiis apparuit, quarum e numero sol est et luna \c quemadmodum ea quae fluentem vim habent, non sunt unius genenomnia, sed differentia quadam inter se vicissim discrepant, ut videre licet in oleo, et aqua, et argento vivo, quae si quis omnia simul in unu vase confundat, parva interiecta mora primum aspiciet argentum vivum oh graviorem deorsunique tendentem naturam in fundo totum considere, licet omnia commista sint; deinde aquam simul coactam omnem succe dere; postremo olei congregatas particulas supernatare et super utroque consistere; eodem pacto de re nobis ad disputandum proposita possu- UTRUM SPECIES VIVENTIUM SINT IMMEDIATE A '»E0 US mus comiccre, illud unum in exemplo tantum commutantes, ut quod illic propter gravitatem, hic contra propter levitatem eveniat. Tn prima enim rerum constitutione, quae levitate sursum tendebant, quamdiu ob natura­ lem vim insitam celeritate valebant, pariter omnia concurrerunt, tum ex velocitatis praestantia ipsa quoque inter se distincta sunt. Ut igitur in exemplo proposito rerum fluentium secretio ct separatio materiam singularem non constituit, sed iam factam distinxit, distinctamque demonstravit : sic in trium dierum spatio illustrans solis natura, potestas­ que facta non est, sed cum in universitate rerum diffusa esset simul coacta est ct coniuncta. (MG 44, coi 119). Ex S. Augustino, De Genesi ad litteram·, lib. V, c. 4. n. 7 — Quid sibi ergo vult etiam quod sequitur: nam ita sermo contexitur. Cum factus est dies, fecit Deus coelwm et terram, et omne znride agri, imtequam esset super terram, ct omne fenum agri, antequam exortum est? Quid est hoc? Non­ ne quaerendum est ubi ea fecerit, antequam esset super terram, et antequam exorta sunt? Quis enim non proclivius crederet, tunc ea Deum fecisse, cum exorta sunt, non antequam exorta sunt, nisi admoneretur hoc divino elo­ quio, ista Deum fecisse antequam exorirentur, ut si ubi facta sint, invenire non possit, credat tamen ante facta quam exorta, quisquis huic Scripturae pie credit; impie quippe non credit. 8. Quid ergo dicemus? An quod nonnulli putaverunt, in ipso Verbo Dei facta omnia, antequam exorirentur in terra? Sed si hoc modo facta sunt, non cum factus est dies, sed antequam fieret dies, facta sunt : aperte autem Scriptura dicit. Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, ct mnne viride Ogri antequam esset super terram, ct omne fenum antequam exoriretur. Si ergo cum factus est dies, non utique antequam fieret dies: ac per hoc non in Verbo, quod Patri coaeternum est. antequam dies, ante­ quam omnino aliquid fieret ; sed cum factus est dies. Nam illa quae in Verbo Dei ante omnem creaturam sunt, non utique facta sunt: haec autem facta sunt, cum factus est dies, sicut Scripturae verba declarant ; sed tamen antequam essent super terram, antequam exorirentur; quod de viridibus et feno agri dictum est. 9. Ubi ergo? \n in ipsa terra causaliter ct rationaliter, sicut in semi­ nibus iam sunt omnia, antequam evolvant, quodammodo, atque explicent incrementa et species suas per numeros temporum? Sed ista semina, quae videmus, iam super terram sunt, iam exorta sunt : annon erant super ter­ ram, sed infra terram; et ideo antequam exorta sunt, facta sunt; quia inne exorta Mint, cum semina germinarunt, et accessu incrementorum in auras eruperunt, quod per moras temporum nunc fieri videmus suo cui­ que generi distributas? Num ergo semina tunc facta sunt, cum factus est dies, et in ipsis erat omne viride agri, et omne fenum, nondum ea specie qua sunt super terram iam exarta, sed ea vi qua sunt in rationibus semi­ num? Semina ergo primum terra produxit? Sed non ita Scriptura loqueba­ tur, cum diceret : Et produxit terra herbam pabuli, vel herbam feni, semi nnntcm semen secundum genus, et secundum similitudinem : ct lignum fruc­ tuosum faciens frudum, cuius semen suum in se secundum genus super ttrram. His enim verbis magis apparet semina esse orta ex verbis et li­ gnis; non autem illa ex seminibus, sed ex terra: praesertim quia ct ipsa serba Dei sic se habent Non enim ait, Germinent semina in terra herbam I ιό DE CREATIONIS MUNDI IN GENERE fcni, et lignum fructuosum; sed ait, Germinet terram herbam feni semi­ nantem semen; ut semen ex herba, non herbam insinuaret ex semine. Et sic est factum^, produxit terra; id est, prius sic cs-t factum in cognitione illius diei, et produxit terram iam, uL hoc fieret etiam in ipsa creatura, quae cond.ta est. io. Quomodo ergo antequam essent super terram, et antequam exori­ rentur; quasi aliud eis fuerit fieri cum coelo ct terra, quando factus est dies· ille inusitatus atque incognitus nobis, quem primum Deus fecit; aliud autem exoriri super terram, quod non fit nisi per hos dies, quos circui­ tus solis facit per temporum moras suo cuique generi accomodatas? Quod si ita est, diesque ille societas atque unitas super coelestium Angelorum atque Virtutum est; procul dubio longe aliter nota est Angelis creatura Dd, aliter nobis: excepto quod eam in Verbo Dei noverunt, per quod facta sunt omnia; etiam in seipsa dico longe aliter notam eis esse quam nobi> Illis enim primordialiter, ut ita dicam, vel originaliter, sicut eam Deus primitus condidit, et post eam conditionem a suis operibus requievit, non condendo aliquid amplius: nobis autem secundum rcrqjn antea conditarum administrationem, iam per ordines temporum, secundum quam Deus iam illis rebus per senariam perfectionem consummatis, usque modo operatur. n. Causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam ct li­ gnum, id est producendi accepisse virtutem. In ea quippe iam tamquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, quae per tempora futura erant. Nam utique postea plantavit Deus paradisum iuxta orientem, ct eiecit ibi de terra omne lignum speciosum ad aspectum, ct bonum ad escam; nec tamen dicendum est, cum aliquid tunc addidisse creaturae, quod ante non fecerat, quod vclut illi perfectioni, qua omnia bona valde sexto die consummavit, post esset addendum; sci quia iam omnes naturae fruticum atque lignorum in prima conditione factae fuerant, a qua conditione Deus requievit, movens deinde administransque per temporales cursus illa ipsa quae condidit, et a quibus conditis requievit, non solum tunc plantavit pa­ radisum, sed etiam nunc omnia quae nascuntur. Quis enim alius etiam nunc ista creat, nisi qui usque nunc operatur? Sed creat haec modo ex iis quae iam sunt: tunc autem ab illo, cum omnino nulla essent, creata sunt, cum factus est dies ille, qu' etiam ipse omnino non erat, spiritualis videlicet atque intellectualis creatura. Caput 5. — 12. Factae itaque creaturae motibus coeperunt currere tempora: unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante tempora tempora. Motus enim si nullus esset vel spiritualis vel corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent, nullum esset tempus omnino. Moveri autem creatura non utique posset, si non esset. Potius ergo tempus a creatura, quam creatura coepit a tem­ pore: utrumque autem ex Deo. Ex ipso enim, et per ipsum, ct in ipso sunt omnia. Nec sic accipiatur quod dictum est, Tempus a creatura coepit, quasi tempus creatura non sit; cum sit creaturae motus ex alio in aliud, consequentibus rebus secundum ordinationem administrantis Dei cuncta quae creavit Quapropter cum primam conditionem creaturarum cogitamus, a quibus operibus suis Deus in die septimo requievit; nec illos dies sicut istos solares, nec ipsam operationem ita cogitare debemus, quemadmodum nunc aliquid Deus operatur in tempore: sed quemadmodum operatus est unde inciperent tempora, quemadmodum operatus est omnia simul, praestans UTRUM SPECIES VIVENTIUM SINT IMMEDIATE Λ DEO II/ cis diam ordinem, non intervallis temporum, sed connexione causarum, ut ea quae simul facta sunt, senario quoque illius diei numero praesentato perficerentur. 13. Non itaque temporali, sed causali ordine prius facta est informis fonnabilisque materies, ct spiritualis et corporalis, dc qua fieret quod fa­ ciendum esset, cum ct ipsa priusquam instituta est, non fuisset: nec insti­ tuta est nisi ab illo utique summo Deo et vero, ex quo sunt omnia; sive coeli et terrae nomine significata sit, quae in principio fecit Deus ante unum illum diem quem condidit, propterea iam sic appellata, quia inde facta sunt coélum ct terra; sive nomine terrae invisibilis ct incompositae atque abyssi tenebrosae, ut iam in primo libro tractatum est. 14. In his vero quae iam ex informitate formata sunt, evidentiusque appellantur creata, vel facta, vel condita, primum factus est dies. Oporte­ bat enim ut primatum creaturae obtineret illa natura, quae creaturam per Creatorem, non Creatorem per creaturam posset agnoscere. Secundo, firma­ mentum unde corporeus incipit mundus. Tertio, species maris et terrae, atque in terra potentialiter, ut ita dicam, natura herbarum atque lignorum. Sic enim terra ad Dei verbum ea produxit, antequam exorta essent, acci­ piens omnes numeros eorum quos per tempora exsereret secundum suum genus. Deinde, posteaquam haec vclut habitatio rerum condita est, quarto die luminaria ct sidera creata sunt, ut prius pars mundi superior, rebus quae intra mundum moventur visibilibus ornaretur. Quirito, aquarum na­ tura, quia coelo aerique conjungitur, produxit ad Dei verbum indigenas suos, omnia scilicet natatilia et volatilia; et haec potentialiter in numeris, qui per congruos temporum motus exsererentur. Sexto, terrestria similiter ani­ malia, tamquam ex ultimo elemento mundi ultima; nihilominus potentia­ liter, quorum numeros tempus· postea visibiliter explicaret. 15. Hunc omnem ordinem creaturae ordinatae dies ille cognocit; et per hanc cognitionem sexies quodammodo praesentatus tamquam sex dies exhibuit, cum sit unus dies, ea quae facta sunt, in Creatore primitus, et in ipsis consequenter agnoscens, nec in ipsis remanens, sed eorum etiam cognitionem posteriorem ad Dei referens dilectionem, vesperam et mane ct meridiem in omnibus praebuit ; non per moras temporum, sed propter ordinem conditorum. Postremo, quietis sui Creatoris, qua in se requiescit ab omnibus operibus suis, notitiam repraesentans, in qua non habet vespe­ ram, benedici et sanctificari ob hoc meruit. Unde ipsum septenarium nu­ merum sancto Spiritui quodammodo dedicatum, commendat Scriptura, et novit Ecclesia. 16. Hic est ergo liber creaturae coeli et terrae, quia in principio fecit Deus coelum et terram, secundum materiae quandam, ut ita dicam, formabilitatem, quae consequenter verbo cius formanda fuerat, praecedens for­ mationem suam, non tempore, sed origine. Nam utique cum formaretur, primum factus est dies, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, ct omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exoriretur, sicut tractavimus; vel si quid liquidius et congruen­ tius videri ct dici potuit aut potuerit (ML 34, col. 323 η. 12-16). I i8 nF CREATIONB MUNDI IN GENERE § 3. SCHOLION. De conservatione rer uni a Deo so. Agens dicitur conservare opus suum duplici sensu, negative nempe et positive. Sculptor statuam a se factam negative con­ servat, si eam non destruit. Ad conservationem positivam requi­ ritur continuatio causalitatis agentis, quae tamen erit indirecta vel directa: indirecta, si solum consistit in removendo causas de­ structionis; directa, si influit ad ipsam perseverantiam rei in esse Porro creaturam a Deo positive et directe conservari indu­ bium est, et dici potest dé fide catholica propter explicitam doctri­ nam Scripturae et traditionis. Id enim explicite docetur in libris sacris. In Sapientia’. «Quo­ modo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt. Domine, qui amas animas. O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus!»50 51. Quae verba sane ultra in­ directam conservationem significant. Spiritus Dei dicitur omnia continere seu sustentare52. Deus portat omnia « verbo virtutis suae » 53 ; et omnia in ipso constant » 54 ; « in ipso enim vivimus et movemur et sumus»55. H Quapropter Patres docent omnia creata statim in nihilum re­ digi, si divina conservatio eis deficiat. Ita S. Ioannes Chrysosto mus: «Sive visibilia omnia sive invisibilia, haec illius providentia fruuntur, ac, si eius efficientia destituantur, abeunt ac pereunt» . ** Ita Augustinus « Sic credamus vel, si possumus, etiam intelligamus usque nunc operari Deum, ut, si conditis ab eo rebus ope­ ratio eius subtrahatur, intercidant » 5T. Necessitas conservationis hoc rationis argumento a S. Thonra ostenditur: «Sicut igitur fieri rei non potest remanere, cessante causa effectus secundum neri, ita nec esse rei potest remanere, 50 Cf. Pesch, nn. 64 seqq. W «XI, 26-XII, 1. 58 Ibid., 1, 7 < το συνέχον τά πάντα». 33 Hcbr I, 3. 54 Colos., I, 17. γ® 33 det. XVII, 28 ■ 60 Contra bom 12, n. 4. MG 48, col. 810. ” De Gen ad lit, 1. V. c 20, n. 40 ML, 34, col. 333. Cf. Petavium, De Deo, I. 8, c 2. UTRUM ΛΝ1ΜΛ HUMANX SIT X DEO ΙΈ» CRPATIONKM IIQ r cessante actione agentis quod est causa effectus non solum secun­ dum fieri, sed etiam secundum esse... Sic autem se habet omnis creatura ad Deum, sicut aer ad solem illuminantem. Sicut enim sol est lucens per suam naturam, aer autem fit luminosus partici­ pando lumen a sole, non tamen participando naturam solis; ita solus Deus est ens per essentiam suam, quia eius essentia est suum esse; omnis autem creatura est ens participative, non quod sua es­ sentia sit eius esse ». Nota. — Satius ducimus hic non tangere quaestionem de con­ cursu divino in ipsa operatione creaturarum, quae in aliis tracta­ tibus necessario et fuse solet exponi M. QUAESTIO SECUNDA De creatione hominis in specie Tractatis in philosophia quaestionibus de natura hominis, hic attendemus tantum ad ea quae revelatio docet de origine hominis secundum animam et corpus, de immortalitate animae, de unione animae cum corpore, de unitate speciei humanae. Incipiemus lo­ quendo de anima, quia hic ordo et convenientior est in theologia et aptior ad ea intclligenda quae postea de corpore dicemus : « Na­ turam autem hominis considerare jpertinet ad theologum ex parte animae, non autem ex parte corporis, nisi secundum habitudinem quam habet corpus ad animam » T Procedemus igitur quaerendo : Primo, utrum anima humana sit a Deo per creationem. Secundo, utrum anima humana sit forma corporis. Tertio, utrum homo sit quoad corpus a Deo immediate con­ ditus. Quarto, utrum omnes homines ab Adam et Eva descendant. 88 Cf Vide tractatus philosophicos Theologiae naturalis et theologicos Dt· Deo Uno ct de Gratia. Rem egimus in Curs. Phil. t. 11 pag. 404 sqq.; Tract. de Gratia div, 2a cd. 1946, pag. 271 sqq.; < Gregorianum » XIX (1038), pag. 194 sqq. 1 qu. 75, proocm. DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE 120 Articulus è primus Utrum anima humana sii a Deo per creationem, (l“ qu. 00, qu. 118). Cfr. S. Thomas, Contra Gentes, I. 2. a. cap. 56; (Ju. dc Anima, etc, S. Bonaventura, in 2 (list. 18. — S. Bellarminus, De amiss, grat. et stat pecc., 1. 4, c 11. — Suarez, Disp. Metaph., d. 2; De anima, 1. 2. — Palmiehi. De creatione, th. 31 et 32. — Janssens, Sum theol., t. 2, De hominis natura, pag. 53 ss., p. 591 ss. Etc. Status quaetionis L Sensus tituli. — Quod anima sit saltem aliquo sensu latiori a Deo creata, hoc iam tenemus ex textibus praecedentibus, quitus creationem et distinctionem omnium rerum Deo tribuendas esse ostendimus, et satis apparet ex verbis Scripturae : « Formavit igi­ tur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem >< Duo tamen magis determinanda sunt, quae ceteroquin inter se intime connectuntur, nempe utrum operatio Dei producens ani­ mam humanam tum Adami tum ceterorum hominum sii vere et proprie creatio, seu productio ex nihilo, et non eductio ex materia ordine saltem naturae praeexistenti ; et secundo utrum haec anima sil spiritualis, qualis a philosophis describitur, scilicet quoad esse intrinsece independens a materia ac proinde intellectu et libera voluntate praedita, atque immortalis. Ad ambitum eiusdem quaestio­ nis secundario pertinet problema de tempore productionis animae tum in casu primi hominis, tum in casu uniuscuiusque hominis. II. Opiniones. — Distinguamus eas i° quoad modum produ­ ctionis animae ; 2“ quoad tempus productionis ; 30 quoad eius na luram. A. Opiniones de origine animae. 1" Materialistae cuiusvis temporis eamdem originem animae ac corporis esse dixerunt, cum jxjsuerint animam ex concursu et complexu elementorum materia­ lium resultare : ex atomis, secundum Democritum et Lucretium; ex temperatione materiae nerveac in cerebro, ut materialistae saecu- - Gen. II, 7 UTRUM ANIMA'HUMANA SIT A DEO PER CREATIONEM 121 li XIX, Moleschott, Le Dantec, Haeckel etc. — 2" Sensislae, qui, etsi animam non esse corpus fatentur, tamen eam ab anima brutorum non essentialiter distinguunt. Transformistae, quando non explicite matérialisme» adhaerent, inter sensistas connumerandi sunt, cum velint animam humanam ex simplici evolutione animae brutorum procedere: ita, v. g. C. Darwin3, Spencer etc. — 3* Ut pantheistas hodiernos omittamus, qui veram distinctionem inter mentem nostram et divinam non valent percipere, recolendi sunt Manichaei, contra quos Patres dimicaverunt, et qui animam hu­ manam habebant ut partem substantiae divinae, ac proinde non eius ortum describebant, sed tantum eius adventum in corpus. — 40 Traducianismus corporalis Tertulliani 4*qui videtur, prout eius verba sonant, censuisse animam Adami ex vaporis materialis afflatu productam esse a Deo et animas posterorum Adami ex semine corporali generari a parentibus : sic ipse S. Augustinus eum intellexit ac improbavit: «Illi qui animas ex una propagari asserunt, quam Deus primo homini dedit, atque ita eas ex paren­ tibus trahi dicunt, si Tertulliani opinionem sequuntur, profecto non eas spiritus, sed corpora esse contendunt, et corpulentis se­ minibus exoriri : quo perversius quid dici potest? » 8. — 50 Rosmini docuit animam generari quidem a parentibus, at sensitivam; cui animae sensitivae contingit deinde illuminatio divina, qua in­ tellectiva fit. (Averroes, cum ipsum intellectum possibilem ab ani­ ma separatum esse doceret, eodem modo ac Rosmini ortum animae humanae per generationem a parentibus explicabat) °. — 6° Frohschammer, saec. XIX, generatianismum defendit, ponendo animam 3Bergson cuius systema exponitur in celebri opere L'évolution créa­ trice, 1907, quamquam animam humanam per evolutionem produci censet, tamen non concordat cum sensistis, in quantum progressum in homine obtentum ut creationem quamdam et novam inventionem considerat, nec excludit specialem Dei interventum ad illum progressum promovendum. <... (Les considérations) de l’Evo lut ion créatrice présentent la création com­ me un fait : dc tout cela se dégage nettement l’idée d’un Dieu créateur et libre, générateur à la fois de la matière et de la vie, et dont l’elTort de créa­ tion se continue, du côté de la vie par l’évolution des espèces et par la constitution des personnalités humaines. De tout cela se dégage, par con­ séquent, la réfutation du monisme et du panthéisme en général». Epistola Bcrgsonis ad 1’. de Tonquédec, «Etudes», t. 130, p. 515. At anti-intelleo tualismus illius auctoris nimis distat a veritate quam ut possit, saltem logice, veram animae creationem defendere. 4 Dc anima, cc. 19 et 27. * Epist- 190, n. 14, ML 33, col. 861. c Cf. S. Thom. i“ qu. 118, art. 2 ad 2. 122 DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE creari a parentibus; ait enim : « Generatione parentum homo secun­ dum corpus ct animam oritur, vi potestatis creandi secundariae, quae naturae humanae immanens et in prima rerum origine a Deo collocata est»7. Hermes similia dixit. Iam Luth erus traducianismo adhaeserat8. — 7° S. Augustinus non ausus est quemdam spiritualem generatianismum seu traducianismum excludere. Sane, ut supra posuimus, generatianismum corporalem fortiter respuit: creationem animae Adami admisit ; creationem immediatam cetera­ rum animarum possibilem esse asseveravit 9 ; immo libenter eam fieri confessus esset, nisi timuisset ne in hac sententia non sufficien­ ter vitaretur periculum peccati originalis negandi, cum eius transmis­ sio magis mysteriosa videretur. Sic enim loquitur scribens ad S. Hie­ ronymum : « Quaerenda, est causa atque reddenda, quare damnen­ tur animae quae novae creantur singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi sacramentum parvuli moriantur : damnari enim eas, si sic de corpore exierint, et sancta Scriptura et sancta est testis Ecclesia. Unde illa de animarum novarum creatione senten­ tia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea; si oppugnat, non sit et tua... Nam licet nemo faciat optando, ut ve­ rum sit quod verum non est. tamen, si fieri posset, optarem ut haec sententia vera esset; sicut opto ut si vera est, abs te liquidissime atque invictissime defendatur... Illam vero opinionem, quod ex una fiant omnes animae, nec discutere volo, nisi necesse sit ; atqu·. uti nam ista, de qua nunc agimus, si vera est, sic abs te defendatur, ut hoc necesse iam non sit » 19. Et revera traducianismum quan­ tumvis spiritualem magnis difficultatibus impediri fatebatur: < Cum considerari et pertractari ceperit quid dicatur, mirum si ullus sensus comprehendit humanus quonam modo tamquam lu Cema de lucerna accendatur et sine detrimento alteiius alter inde ignis exsistat, sic anima de anima parentis fiat in prole, vel tra­ ducatur in prolem: utrum incorporeum semen animae, sua qua'am occulta ct invisibili via seorsum ex patre currat in matrem cum Iit conceptus in femina; an quod est incredibilius, in semine corporis lateat». Unde concludit: «Ubi res naturaliter obscur?. T Defensio generatianismi, cit. ap. Janssens, t. 7. p. 597 H 8 Cf. Seeberg, Lehrbuch d. Dognyj., t. 41 p. 171. ”Cf. De anima cl dus origine. lib. 2, c 4, n . 6 ML 44, col. sia, 10 Epistola 166, ann. 415 c. 8, n. 25, 26; c. 9, n. 27, ML 33. col. 731-732 Recte Franklin Arnold, Caesarius von Arelate, Leipzig, 1894, p. 326: « Uelierhaupt wùnschte er, obwohl er stark schwanktc. dem Creatianismus den Sieg ». .U (JTRUM ΛΝ1Μ\ HUM\\A SH Λ ΟΚΟ fl R CRTATTONhAt 12.J nostrum modulum vincit, et aperta divina Scriptura non subvenit. leniere hinc aliquid definire humano coniectura praesumit»". Adhuc saec. XVIII, Noris dubitationem Augustini suam fecit1 ; et recentius saec. XIX, Klee et Ubaghs versus spiritualem traducianismum inclinaverunt — 8" Scholastici omnem gcneratianismum respuerunt ut creatianismum, seu creationem cuiusque ani­ mae ex nihilo docuerunt Quidam tamen pauci probabilitatem generatianismi spiritualis non excluserunt. B. Opiniones de tempore productionis animae. Γ Origi­ nes posuit animas omnes fuisse ab initio simul cum angelis creatas sine corpore ullo; sed eas peccasse, ac propterea missas esse in corpora per modum poenae. Haec fuit etiam opinio Priscillianorum. Non pauci quoque philosophi praeexistentiam animarum do­ cuerunt: v. g. Plato, Leibniz15 *142: hic dixit animas initio crea­ tas inclusas esse in organismis minusculis. — 2“ S. Augustinus, non quidem docendo, sed quaerendo et disputando, probabilius putavit animam Adami creatam esse simul cum angelis, quando Deus fecit omnia simul, et venisse postea per inclinationem natu­ ralem in corpus, quando Deus hominem ex limo formavit : « Cre­ datur ergo, si nulla scripturarum auctoritas seu veritatis ratio contradicit, hominem ita factum sexto die ut corporis quidem hu­ mani ratio causalis in elementis mundi, anima vero iam ipsa crea­ retur, sicut primitus conditus est dies, et creata lateret in operi­ bus Dei, donec eam suo tempore sufflando, hoc est inspirando, formato ex limo corpori insereret » lfi. — 30 Alii Patres et schola­ stici intelligunt animam Adami non exstitisse antequam formaretur corpus eius. Insuper illi omnes qui singulas animas a Deo ex nihi­ lo creari sine traductione ulla admittunt, iidem ponunt eas tunc creari quando in singula corpora veniunt. Hoc solum disputatur inter eos, utrum scilicet anima infundatur corpori in istanti con­ ceptionis, an postea. "Epistola 190, ann. 418, c. 4, n. 15; c. 5, n. 16. ML 33, col. 862. 12 Vindiciae augustinianae, c. 4. 3. Migne ML 47, coi. 691 seqq. 11 Klee, Katol. Doffinatik, Mainz, 1835, t 2, p. 234: Ubaghs, /inthropologia, Lovanii, 1843. 14 S. Thom. ia qu. 118, art. 2. 15 Nostris diebus Lutoslawski. Cf. Hochland, 17, p. 45. 18De Genesi ad litteram, lib 7, c. 24, n 35. ML 34. coi. 368. E. Messen·» •ea, Evolution and Theology^ p. 144, tribuit quidem S. Gregorio Nysseno upinioncrn quod anima humana facta sit in primo instanti causaliter scu virtualitcr tantum. z\t Gregorius contra expresse dicit animam Adac simul cum corpore tactam esse in statu perfecto. f ► 4 1)1. CREATION! HOMINIS IX’ -PECIE C. Opiniones de natura animae.. Γ Quicumque animam a materia inorganica vel ex evolutione animat sensitivae provenire simpliciter dicunt, ponunt quoque, saltem quotiescumque logice ra­ tiocinantur '7, animam non esse spiritualem, nec liberam, nec immor­ talem. 2° Ex Patribus accepimus fuisse tempore Origenis quosdam slrabes (licentes animas perire quidem cum corpore, sed cum illo in resurrectione ad vitam redituras esse 18 ; necnon quosdam fuisse Thnctopsychitas haereticos qui immortalitatem animae negave­ runt10. 3“ Tandem Rosmini dixit animam in ordine naturali non quidem perire cum corpore, sed tamen conscientia privari. 4" Omnes Patres et theologi, cum nobilioribus philosophis, animam immortalem ac liberam esse docuerunt ; de spiritualitate autem animae aliqui pauci, ut TertuiXianvs, saltem confuse lo­ cuti sunt. III. Documenta Ecclesiae. — .1. De origine animae. Ana­ stasi us II, ann. 498, in epistola ad universos per Galliam con­ stitutos, haec habet: < Ego absens corpore, spiritu vero praesens vobiscum, ita redargui volo qui in novam haeresim prorupisse dicuntur, ut a parentibus animas tradi generi humano asserant, quemadmodum ex faece materiali corpus infunditur, ut sciant secundum apostolicam praedicationem se quidem iam mor­ tuos ... » a0. Sensus tamen huius damnationis non ita facile deter­ minatur: haeresis quam Pontifex damnat videtur fuisse traducianismus corporalis, ct forte traducianismus quo specialis Dei inter­ ventus in productione animae negaretur 21. Etenim Anastasius non ita locutus esset de opinione a S. Augustino et ab aliis doctoribus optimae famae tolerata; nec Gregorius Magnus potuisset postea 17 Quod non semper evenit; nam Condillac, qui dux sensistartnn ex «ti­ nt. immortalitatem animae defendit. 18 Eusebius, Hist Eccles., lib 6. c. 37. MG 20, coi. 598; Augustinus De haeres., n. 83. ML 42, col 46. 10 S Ioan. Damascenus, De haeres., lib. I, haer. 80. 20 Cavallera, Thesaurus, 646. Cf. Denz. 170. 21 Thiel hac nota illustrat epistolam Anastasi 1 II: « Directa est con­ tra quosdam Gallos, qui ad instar Tertulliani animas humanas materia­ liter ex generatione humana factas vel conflatas docebant». A. Thiel Epistolae Rom. Pontificum, t. I, p. 634, nota 1. — Eo minus dices hanc epistolam contra opinionem \u< ustlNi dirigi, quo in ea influxus S. Docto­ rs- ct in sententiis et ;n ipsis verbis evidentior est. Confer. Denz. 170 (i) cum De Gen. ad lit., I. 6, c. 4, n 5. De qua epistola Anastasii vide P. Galtif.r, Gregorianum, 1930, fasc 1. p. 17 sqq., qui eodem fere modo ac no' loquitur, dum tamen dubia de authentia documenti profert UTRUM ANIMA HUMANA SII \ DEO PEK CREATIONEM 125 scribere: «Sed hac de re dulcissima mihi tua caritas sciat quia de origine animae inter sanctos Patres requisitio non parva versata est, sed utrum ipsa ab Adam descenderit, an certe singulis detur, incertum remansit, eamque in hac vita insolubilem fassi sunt esse quaestionem; gravis enim quaestio est, nec valet ab homine com­ prehendi»22. S. Isidorus, Hispanus antistes saec. VII, inter sen­ tentias quas traditas a doctoribus Christianis collegit, hanc posuit: < Quod incerta sit animae origo » : non quod velit ut haec incerti­ tude sit de fide, sed quod intendat doctores de facto nonnisi in­ certa de hac materia tradidisse, et ut sibi incertam exhibuisse -3* 2. In libro De ecclesiasticis dogmatibus qui Gennadio presbytero Massiliensi, coaevo Anastasii II, et inclinanti in semipelagianismum, tribuitur, dicitur in c. 14: «Animas hominum non esse ab initio inter ceteras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut Origenes lingit; neque cum corporibus per coitum seminatas » 2\ Haec auctoritas recitatur a scholasticis medii aevi. Porro S. Bonaventura2·' et alii putaverunt hunc librum esse Augustini, ac proinde S. Doctorem determinate generatianismum reiecisse; S. Thomas autem in quodl. 12 art. 10, scripto circa tempus quo scripta est Γ pars Summae, ponit : « Sed ille liber non est Augustini, sed Gennadii ». S. Thomas tamen putavit quod Ecclesia declaraverit, post tempora Augustini, falsitatem traducianismi : «Tempore Au­ gustini nondum erat per Ecclesiam declaratum quod anima non esset ex traduce » 20. Et haec est probabiliter rat:o cur dicat in Summa: « Haereticum est dicere quod anima intellectiva tradu­ catur cum semine » 27. S. Leo Magnus, in epistola ad Turribium Asturicensem epi­ scopum ita describit errorem Priscillianorum : « Referuntur as­ serere animas quae humanis corporibus inseruntur fuisse sine cor­ pore, et in caelesti habitatione peccasse, atque ob hoc a sublimi­ bus ad inferiora delapsas, in diversae qualitatis principes indicisse, et per aerias ac sidereas potestates, alias duriores, alias mitiores, corporibus esse conclusas, sorte diversa et conditione dissimili : ut quidquid in hac vita varie et inaequaliter provenit, ex praece­ dentibus causis videatur accidere». Quod sic reprobat: «Quam 22 Episi. S3 ad Secundinun), lib. VII. 22 De officiis cedes., lib. 2, c. 23. 21 ML 58, col. 984. 2S2 dist. 18, art. 2, qu. 3, conci. Ed. Quaracchi, t. 2, p. 453. m/h epist. ad Rom., c. 14, Icct. 3. 271* qu. n8, art 2. c. 126 PE CREATIONI POMIMS I\ ‘1H.ii impietatis fabulam ex multorum sibi erroribus texuerunt; sed omnes eos catholica fides a corpore suae unitatis abscidit, constati ter praedicans atque veraciter, quod animae hominum, priusquam suis inspirarentur corporibus, non fuere, nec ab alio iticorporan tur nisi ab opifice Deo, qui ct ipsarum est creator et corporum Hac quidem epistola sine dubio directe damnatur error Priscillianvrum. Satis communitur dicitur quod Pontifex ultra pro­ cedit, et quod addit catholica fide praedicari creationem immedia­ tam animarum a Deo29. At hoc videtur incertum propter tria: Γ quia tunc dubitatio posterior GreGorii M. difficile intelligeretur; 2° quia non magis immediate, iuxta textum, Deus debet esse creator animarum quam corporum : sed corpora traducuntur.; j’ quia lorte Deus dicitur incorporare animas, tantum ut contradica tur Priscillianis dicentibus animas includi per aerias potestates. Tn concilio Hracarensi : «Si quis animas humanas dicit prius in caelesti habitatione peccasse et pro hoc in corpora humana in terra deiectas, sicut Priscillianus dixit, a. s. » 30. — In epistola ad Petrum episc. Antiochenum. Leo IX, fidem suam declarans, ait; « Animam non esse partem Dei sed ex nihilo creatam et absque baptismate originali peccato obnoxiam credo et praedico »31. Iam similia verba habes tum alibi, tum in libello in modum symboli re­ dacto, circa medium saec. V : « Credimus ... animam autem homi­ nis non divinam esse substantiam, vel Dei partem, sed creaturam dicimus divina voluntate creatam »32. Sed in his quoque formulis, non videtur constare quod intendatur immediata creatio, quacum­ que forma traducianismi exclusa. Ioannes XXII per constitutionem « Tn agro dominico» dam­ navit ut haereticum hunc articulum Eckardi : « Aliquid est in anima quod est inercatum et incrcabile : si tota anima esset talis, esset increata et increabilis; eft hoc est intellectus » 38. Inter errores /trmenorum Benedictio XIT hunc ponit : « quod anima humana filii propagatur ab anima patris sui, sicut corpus a corpore et angelus etiam unus ab alio » M. I. ** Efiisl. 15. c. io. ML 54, col. 685. T jj 29 Haec erat opinio commissionis theologorum, in concilio CalicMO, cum dc primo capite *Constitutioni · ile Fide agerent. .-leta Coi. Laccns, t. 7, coi. 546. 30 Denz 236. — Anno 563. 31 Denz 348. — Anno 1053. "'JB w Denz. 20. 33 Denz. 527. — Anno 1329. ■’·· Di NZ. 533. — Anno 134’· J UTRI M ANIMA HUMANA SIT ' l>EO PER CREATIONEM I-'7 Saeculo XIX, liher Frohschammeri, cui titulus Defensio Genrratianismi damnatus est a S. Congregatione Indicis, decreto 5 Martii 1857; ct Ubaghs nomine Pu IX iussus est, anno 1866, expungere quae scripserat in sua /Int/tropologia, ponendo traducianismum spiritualem esse probabiliorem creatianismo. Tandem damnatae sum decreto 5*. Officii 14 Decembris 1887, hae propo­ sitiones Ros mini: «20. Non repugnat ut anima humana genera­ tione multiplicetur, ita ut concipiatur eam ab imperfecto, nempe ϋ gradu sensitivo, ad perfectum, nempe ad gradum intellectivum procedere. 2t. Cum sensitivo principio intuibile fit esse, hoc solo tactu, hac sui unione, principium illud antea solum sentiens, nunc dmul intelligens, ad nobiliorem statum evehitur, naturam mutat, ac fit intelligens, subsistens atque immortale » 38. B. Do natura animae (de immortalitate). — Contra neo-aristoielicos quosdam, concilium oecum. Laterculense F processit : • · · · · * a cum enim ilii dicant « de natura praesertim animae rationalis, quod videlicet martulis sit, aut unica in cunctis hominibus; et nonnulli temere philosophantes, secundum saltem philosophiam verum id esse asseverantes; contra huiusmodi pestem opportuna remedia ad­ hibere cupientes, hoc sacro approbante concilio, damnamus et re­ probamus omnes asserentes animam intellectivam mortalem esse aut unicam in cunctis hominibus, et haec in dubium vertentes : cum illa... et immortalis et pro corporum quibus infunditur multitudi­ ne singulariter multiplicabilis ct multiplicata ct multiplicanda sit > 3e •\ttende quod in hoc decreto non solum definitur quod de facto ani­ ma est immortalis, sed quod haec est cius natura ut sit immortalis; nam i° error contra quem procedit concilium et qui in decreto enun­ tiatur naturalem immortalitatem negat; nam 2" in eodem decreto patet agi de ipsa natura animae, cum recolatur doctrina concilii Viennensis de anima forma corporis ; nam 30 concilium iniungit philosophis ut doctrinam decreti doceant ; sed ad philosophos per­ tinet. non factum praeternaturale stabilire, sed naturam animae describere. Leo XIII hanc Rosminianam propositionem damnavit; «In statu naturali, anima defuncti exsistit perinde ac non exsisteret, cum non possit ullam super seipsam reflexionem exercere, aut ullam habere sui conscientiam, ipsius conditio similius dici debet statui tenebrarum perpetuarum et somni sempiterni > 3T. •■'Denz 1 Ann Denz 1910, 1513. 1914. 1911. Denz 738. DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE T 28 Insuper, concilium Constantinopolitanum II·' damnavit quo­ sdam dicentes de homine « duas eum habere animas » 38 ; et Gre­ gorius XI damnavit ut haereticum errorem Alberti episc. Alberstadensis, ann. 1372, qui libertatem negabat; libertas hominis ce­ terum mullis documentis Ecclesiae defenditur : sed hoc tractatum De gratia remittitur.' § 2. X Solvitur quaestio. THESIS V. — Anima quam Deus in faciem, hominis in­ spiravit EST NATURA SUA IMMORTALIS. ANIMA AUTEM ADAMI a Deo creata est ex nihilo, quando homo factus est; pari­ ter ANIMAE SINGULORUM HOMINUM A DeO CREANTUR EX NIHILO, CUM SINGULIS CORPORIBUS INFUNDUNTUR. In hac thesi, distinguemus quinque partes, cuique suam notam proprio loco assignando. lamvero prima pars est de fide definita in cone. Lateran. V. Probatur prima pars: anima humana, seu principium vitae in homine, est natura sua immortalis 340 ’. I. Scriptura Sacra. Ut a Novo Testamento incipiamus, ani­ mam esse immortalem iam evidenter habetur ex dogmate aeterni­ tatis poenarum vel mercedis. Deinde animam post corruptionem corporis subsistere saepius asseri videmus : Christus hoc promittit latroni : « Hodie mecum eris in paradiso » ‘°. In parabola mali di­ vitis et Lazari, tum mendicus tum epulo statim post mortem cor­ poris praemium vel poenam recipiunt41. S. Paulus ait: « Coarctor autem c duobus; desiderium habens dissolvi (i. e. mori) et esse cum Christo, multo magis melius : permanere autem in came, necessarium propter vos »42. Ioannes vidit subtus altare « animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant, et clamabant voce magna...»43, lamvero, ad significan­ Can. ii. Denz. 338. S. Tu. i». qu. 75, art. 6. Luc. XVIII, 43. Luc XVI, 19 sqq. 42 Philip I 23-24. Cf. 2 Cor., V. 4-8. 43 /tpocal. VI, p-10. 38 39 40 41 UTRUM ΛΝΊΜΛ HUMANA SIT Λ UEO PER CREATIONEM I2Q dum hanc immortalitatem esse naturalem animae, clara sunt ver­ ba Christi : « Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam » 44 Non solum enim in • textu duratio animae post praesentem vitam continetur, quod etiam ex immortalitate facti, praeternaturali, provenire posset; sed co quod dicitur eam non posse occidi, duratio eius post mortem corporis ex cius natura provenire ostenditur; nullum fit verbum de privilegio quocumque; ipsa perditio a Deo inducta non est in mortem, sed in gehennam. Quod ad Vetus Testamentum pertinet, immortalitas animae ex professo docetur in recentioribus libris. In libro Sapientiae, integrum carmen quod ab initio ad cap. Ill, 12 decurrit, pulchre hanc veritatem exponit, describendo primum obiectiones et cogita­ tiones impiorum et deinde eas retundendo. Sint haec verba: « Quo­ niam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem si­ militudinis suae fecit illum. Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum ; imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. \zisi sunt oculis insipientium mori, et aesti­ mata est afflictio exitus illorum, et quod a nobis est iter extermi­ nium. Illi autem sunt in pace. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est... Impii autem secundum quae cogitaverunt correctionem habebunt »45. In eodem libro, impii ostenduntur in inferno errorem suum détestantes : « Nos insensati... Ergo erravimus ... »40. Cum igitur vita post mortem corporis tum iustis tum impiis tribuatur, haec vita non-est tantum immortalitas gratuita, ad modum doni praeternaturalis, sed sequi­ tur conditionem hominis. — Nec dicas vitam dari gratuito iustis ad modum premii, et imponi impiis praeternaturaliter ad modum poenae. Non enim convenit ut poena excedat conditionem naturae; ct si resurrectio corporum non est stricte ex conditione naturae, non tamen praemium, aut poenam substantialiter mutat, sed^potius accidentali ter extendit: vitae autem duratio, si homo natura­ liter totus in morte periret, substantialiter omnino poenam muta­ ret. — Adde quod in ipso textu recitato, Scriptura appellat ad. natuttim hominis : homo est immortalis (saltem quoad animam), quia Deus fecit illum similem sibi ; sed homo est iam similis Deo*4 ° Μλτπι. X, 28. « Sap. II, 23 25; III, i. 4, 10. 4C Sap. V, 1-15. 4 - C. Boyer S. I. — De Deo creante et elevante. DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE 130 propter animam rationalem ; ergo immortalitas naturaliter sequi­ tur rationalitatem 47. Notandum est tamen ibi gratuitam immortali­ tatem corporis simul et explicite recoli. /n tettporibus autem praecedentibus exilium rariora quiderc sum test monia de vita futura 48* . Attamen i° Non licet dubitare de fide patriarcharum in futurae vitae mercedem, cum legatur in epistola ad Hebraeos: « luxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et sa­ lutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere. Et si qui­ dem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tem­ pus revertendi. Nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem >” In hoc loco, scriptor sacer commendat fidem futurorum praemio­ rum quam habuerunt viri veteris Testamenti incipiendo ab Abcl usque ad Samuel et prophetas. — 2° Omnes populi, maxime Orien­ tales, immortalitatem animae professi sunt : quomodo Hebraei, omnium religiosissimi, aliter cogitassent?50. — Psalmi, in quibus fides populi electi resonabat, non semel spem mercedis post mor­ tem retribuendae concinunt : « Apprehendisti manum dexteram meam; consilio tuo deduces me, et in gloriam tandem suscipies me ». Quaenam autem est haec gloria? Non est sane terrena, nam pergit psalmistes : « Quis praeter te mihi est in caelo, et si tecum sum, non delectat me terra. Deficit caro mea et cor meum, petra cordis mei, et pars mea Deus in aeternum » 51. Unde optimi exegetae commentantur: « Habetur igitur assertio felicitatis aeternae in altera vita » In psalmo XLVTTI. ostenduntur impii iacentes in inferno (Sceol, dum i usti ab inferno liberantur: «Sicut oves in inferno ponuntur; mors pascit eos, et iusti domi­ nantur in eos. Cito figura eorum absumetur, infernus erit domus eorum. Verumtamcn liberabit ab inferis animam meam, eo quod me assumet»'-. Sensus est: Impii patiuntur in Sceol sub pedibus iustorum, ibique veterascent, dum iusti ab inferno quondam libe­ ·' Sap. II, 23. TT 48 De hac quaestione vide A. Vaccari!. «Verbum Domini », 1921, p p. 308. 40 Hebr. XI, 13-1(>. .-^3 30 Cf. Rcv. bibi. 1907, p. 59, ubi tamen auctor nimis rationalisme in­ dulge!. I j· 3' Ps. LXX11. 24-26. sibis In editione Pont. Inst. Biblici, 1945, p. 14-’. 32 Ps. XLPltl. 15-16: nova versio Inst. Biblici. UTRUM ANIMA HUMANA SIT A DEO PER ( REATJONEM I3I rabuntur63. Qui moriuntur dicuntur «congregari ad populum suum». (In Gen. XXV, hoc dicitur de Abraham mortuo extra patriam). lacob optat ut « descendat ad filium suum lugens in infernum » M. Samuel evocatur, etc. — 30 Rationes cur non magis frequenter et explicite de vita futura sit quaestio in libris Veteris Testamenti multae occurrunt: saepe de populo qua tali agitur, cui nonnisi temporalia sunt praemia vel poenae; — cum adhuc non haberetur cognitio valde determinata de modo et conditioni­ bus vitae futurae, cum etiam ante Christum nemo quantumvis iustus, caelum ingrederetur55, satis erat ut sciretur animas post mortem vivere in Sceol, ibique sub providentia Dei summe iusti stare; et revera utrumque frequens est in Scripturis ®’; — prae­ bens vita, cum semper multum diligatur, tunc praesertim, propter imperfectionem conditionum vitae in Sceol degendae, maximi pre­ tii habebatur, et eius bona vel mala multum mentes populi commo­ vebant : unde sanctio temporalis convenienter, quamquam non ex­ clusive, erat Hebraeis et danda et praedicanda. Origenes : « Tum quanti fuit vix natos et adhuc balbutientes didicisse animae im­ mortalitatem, subterranea tribunalia, mercedem recte viventibus destinatam? Quae quidem omnia pueris et puerilia sapientibus veluti sub fabularum involucro narrabantur, sed erga eos, qui diligentius conspicere haec arcana et in hac inquisitione proficere volebant, hae, ut ita loquar, fabulae transformabantur in verita­ tem quae iis involuta erat » 57. S. Augustinus : « Illa quippe ter­ rena munera in manifesto promittebantur et tribuebantur; in oc­ culto autem illis omnibus rebus Novum Testamentum figurate praenuntiabatur, et capiebatur intelligentia paucorum quos eadem gratia prophetico munere dignos fecerat » s8. Boni ipsam rem fi­ guratam perci pi ebant. Obiiciuniur praesertim quaedam verba lob et Ecclesiastic. Γ lob enim videtur, cum sibi provinciam assumat justificandae providentiae, nullo modo ad futuram vitam appellare, sed tantum ad praemia vel poenas praesentis vitae; immo ait: «Sic homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum (hoc est43 *47 43 Cf. A. Durand, Etudes, t. 81 (1889) pag. 340 sqq. ·'< Gen. XXXVII, 35. 54 Iustus dicitur «apponi ad populum suum y etiamsi seorsim sepelia­ tur: Gen. XXV, 17. 40 Isaias, VII, 11 ; V, 14; — lob. X, 21-22 etc. 47 Contra Celsum, lib. 5, n. 42. MG 11, cui. 1247. 41 Episl. 11(1, c. 2, n. 5. ML 23, col. 540 »32 DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE numquam), non evigilabit, nec consurget de somno suo... Putasne mortuus horno rursum vivat?»50. Ergo negat immortalitatem animae. Respondeo. Negandum est prorsus antecedens. lob enim ap­ pellat cmphatice ad futuram vitam dicens : « Scio enim quod re­ demptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum >”. — Insuper ita argumentatur lob contra suos amicos in cap. XXI, ut ostendat non posse iustificari iustitiam divinam, si retributio non sit nisi in terra: hic est modus docendi esse proinde aliam vitam'1 Quod ad verba obiecta attinet, non aliud significant nisi hominem mortuum non redire super terram. Obiicilur 2°. — Dicit Ecclesiastes : « Idcirco unus interitus est hominis et iumentorum, et aequa utriusque conditio: sicu‘ moritui homo, sic et illa moriuntur: similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumento amplius : cuncta subjacent vanitati, et omnia pergunt ad unum locum : de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascen­ dat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum?»'2. Sed haec videntur contra immortalitatem dicta. Respondeo Γ. Indirecte. Ecclesiastes clare docet immortalita­ tem animae: « Memento Creatoris tui ... antequam ... revertatur pul­ vis in terram suam unde, erat, et spiritus redeat ad Deum qui de­ dit illum » : ubi fit memoria creationis animae in Genesi narratae, et distinctio inter sortem corporis et animae, ratione diversae ori­ ginis, i i est ratione diversae naturae. Ergo in hoc textu immorta­ litas naturalis animae continetur °3. 2*. Directe. Melior interpretatio (nam multae proponuntur) haec esse videtur : Cum Ecclesiastes in hoc loco enumeret quae­ cumque communia sunt bestiis et homini, postquam de corpore fuerit locutus, venit ad animam, et, nullo modo dubitans de vita animae humanae post mortem corporis, quaerit de loco ad quem pergat, et fatetur nescire utrum hic locus, sit sursum, versus cae­ lum, an deorsum, sub terra: et si sub terra sit, hacc est aliqua °» lob. XIV, 12-14. 00 XIX, 25. Hic textus intelligitur a traditione, paucis exceptis, et ab optimis exegetis dc spe mercedis in vita futura. Cum autem accurata crisis huius textus fieri soleat in aliis tractatibus et in cursu Scripturae, illuc recurre Cf. Knahenkauer, in h. 1. Comment in libr. lob , Parisiis’ 1886 °’ Cf. Billot, Dc novissimis, th. 1. ‘ ' «= Ecclc. III, 19-21. « Ecclc. XII, 7 J UTRUM ΛΝΙΜΛ HUMANA -ΙΊ Λ DEO ΡΕΓ: CHEAT ΙΟΝ Γ. Μ J33 nova similitudo cum anima bestiarum, non quod haec adhuc vive­ re asseratur, sed quia non pergit sursum, et quia videtur conditio­ nem corporis sequi sub terra. Forte etiam auctor alludit ad con­ troversiam tunc agitatam de loco quo anima post mortem pergat, aliis ponentibus eam in Sceol deorsum, aliis volentibus quod, vincu­ lo corporis dissoluto, in sublime feratur® . * Immediate ante textum obiectum, habetur: « lustum et impium iudicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit » 05 quod, cum non fiat in hac vita, teste ipso Ec­ clesiaste 6C, in altera fiat necesse est. II. Ex Patribus. — Nemini dubium esse potest quin Patres te­ nuerint animam post corruptionem corporis vivere, quandoquidem tota religio Christiana hoc postulat. Insuper, certum est Patres ha­ buisse hanc immortalitatem ut ex natura animae profluentem. In re tam aperta, sufficiat duos textus omnino cxplicitos afferre: unum Athenagorae : « Homines autem (cum) ab ipso quidem ortu im­ mutabilem permansionem secundum animam habeant, at secundum corpus immutationis beneficio incorruptionem assequantur»07; al­ terum Constitutionum apostolicarum : « Animam nostram incorpo­ ream et immortalem confitemur, non autem interitui obnoxiam ut corpora, immo mortis expertem, utpote rationabilem ac liberae po­ testatis » °8. Obiiciuntur tamen quaedam Γ Ex Arnobio, qui revera vi­ detur docere animas vivere quidem post mortem corporis, sed si fuerint impiae, per cruciatum ignis inferni post longissimum tem­ pus totaliter consumi00. — At Arnobius, cum haec scribebat, adhuc catechumenus exsistebat, nec traditionis testis erat, praesertim cum ibi nimis ad philosophorum placita attendat. 2° Ex Tatiano qui quidem admittit praemia et poenas sine fine, sed videtur censere quod anima aliquo modo dissolvatur cum corpore, et cum corpore resurgat. « Non est immortalis per se ip­ sa, o Graeci, anima, sed mortalis. Potest tamen eadem non mori. M Vide Condam in, Revue Biblique, 1900, Etude sur ^Ecclesiaste, p. 369 sqq.; Λ. Parenti, Grcgorianum, 1921, pag. 117 sqq. Alia explicatio datur a P Durand, < Etudes» 1900, Les rétributions de la vie future dans t'.dncten Test., t. 83, pag. 42 sqq.: Ecclesiastes narrat dubia sua praeterita, quae postea solvit Ill, 17, Cf. XII, 13-14 VIII. «7 De resurrectione mortuorum, n. 16. MG 6, coi 1006. e8 Constit. apost., lib. 6, c. II. MG 1, coi. 937. e0 Adversus Gentes, lib. 11, c. 14 et c. 36. ML 5, col. 831, 864. •34 01- CREATIONE HOMINIS in SPECIE Moritur enim et dissolvitur cum corpore, si veritatem ignoret; postea autem resurgit in fine mundi una cum corpore, mortem per supplicia in immortalitate accipiens. Rursus autem non moritur, etiamsi solvatur ad tempus, si Dei cognitione instructa sit »T0. At Γ: et ipse ibi vinculis falsae philosophiae impeditur; : non om­ nem exsistentiam forte intendit auferre animae impiorum usque ad ultimum indicium, sed tantum exigere praesentiam et influxum Spiritus Sancti ad hoc ut anima valeat sine corpore suas operatio­ nes agere. — Cum Arnobius, tum Tatianus timent ne, si anima dicatur simpliciter immortalis ex natura sua, exsistat independenter a Deo, ad modum deorum Gentium; nempe non valent distingue­ re inter immortalitatem essentialem et immortalitatem naturalem. 3“Ex S. Iustino qui tamen nihil erroneum quoad rem in no­ stra materia profert : concipit enim durationem animae ut a Deo dependentem, et in hoc tantum sensu dicit animas esse mortales. «Non ergo immortales sunt? Non; siquidem statuimus mundum esse genitum. Non tamen perire dico ullas animas ; vere enim de lucro id esset improbis. Quid igitur? Piorum quidem animas in meliore loco manere, iniquorum autem et malorum in deteriore, iudicii tempus exspectantes»70 7172 . *74 4° Ex Irenaeo : at hic clare omnino docet tum omnes animas semper duraturas, tum eas ad hoc non requirere nisi conservatio­ nem a Deo. « Sine initio et sine fine, vere et semper idem et eodem modo se habens, solus est Deus, qui est omnium Dominus. Quae autem sunt ab illo omnia, quaecumque facta sunt et fiunt, initium quidem suum accipiunt generationis, et per hoc inferiora sunt ab eo'qui ea fecit, quoniam non sunt ingenita; perseverant autem et extenduntur in longitudinem saeculorum, secundum voluntatem factoris Dei, ita ut sic initio fierent, et postea ut sint iis donat »T:. Si igitur quidam Patres non ita determintae de naturali im­ mortalitate animae locuti sunt, ratio fuit quod intendebant ne­ gare immortalitatem essentialem Sed ad durationem animarum nihil aliud exigere videntur nisi ’conservationem Dei creatoris. — Si quando nos ex gratia immortales esse dicunt, hoc intendunt de conditionibus supernaturalibus nostrae immortalitatis 7!. | 70 zid Graecos, n. 13. _ . 71 Dialog, cum Tryphone n. 5. MG 6, coi. 487. — Paulo aliter : Riviere. S. Justin et les apologistes du second siècle, Paris, 1907, p. 204. 72 Λ dvers haeres., lib. 2, c 34, n. 2. MG 7, col. 835. — De aetemitoit poenarum, lege ibid lib. 4, c. 28, col. 1061. 74 Cf Palmieri, p 300 UTRUM ANIMA HUMANX SIT A OEO PER CREATIONEM IJ5 III. Ratione. i° Ratio theologica desumitur ex aeternitate prae•niorum ct poenarum, praesertim ex aeternitate poenarum, hoc modo. Convenit ut praemia et praesertim poenae a Deo aptentur naturis entium, quod ad durationem spectat, nam duratio in esse est quaedam mensura naturarum : unde disproportio sequeretur, tali mensura neglecta, et praesertim quidem si duratio in malum durantis fieret. Sed animae aeternis praemiis vel poenis retribu­ untur, secundum merita praesentis vitae. Ergo immortalitas est de natura animarum. Nec obiicias corpora, quae etiam post re­ surrectionem in aeternum manebunt, non esse natura immortalia: nam, praemium vel poena corporis sunt aliquid accidentale, consecutivum et conveniens, cum iam duratio animae habeatur. 2° Ratio philosophica, quam nobis innuisse sufficiet, triplex maxime exsistit : a) anima humana, cum habeat operationes intel­ lectus et voluntatis intrinsece a materia independentes, est quoad esse independens a materia et non corrumpitur per corruptionem corporis; nec per seipsam corrumpi seu dissolvi potest, cum sit simplex: ergo natura sua est incorruptibilis seu immortalis. Cfr. DePot. q. 3, a. 9 : cum anima... «ad minus non habeat materiam contrarietati subiectam, non potest fieri ex aliquo » : haec ratio va­ let etiam in opinione ponentium in anima materiam spirtiualem. — b) Desiderium naturae nequit esse inane; sed homo, cum ap­ prehendat esse absolute et secundum omne tempus, naturaliter de­ siderat esse semper : ergo, saltem quoad animam, eius naturae est ut semper sit74. — c) Requiritur perfecta sanctio pro meritis vel demeritis hominis; sed talis sanctio non habetur nisi anima hu­ mana post hanc vitam pergat esse, et quidem sine fine. Ergo ani­ ma humana est immortalis. Nota de spiritualitate animae. - Tum Scriptura, tum tra­ ditio et documenta Ecclesiae magis explicite loquuntur de immor­ talitate animae quam de eius spiritualitate: ratio est quia, quam­ quam immortalitas sequitur ex spiritualitate,, facilius tamen et utilius, quod ad vitae praxim attinet, homines cogitant de immorta­ litate quam de spiritualitate animae. Dicendum nihilominus est quod spiritualitas animae sufficienter, quamquam implicite, tradi­ tur, cum docetur animam esse natura sua immortalem. Immo explicitiori modo haec spiritualitas manifestatur ex distinctione quae ponitur inter corpus et animam, quoad originem, dotes, finem : Cf. i-‘ qu 75 art 6 Cont. Gerit , lib. 2, c. 55. J 36 HE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE « El revertatur pulvis in terram suam untie erat, et spiritus re­ deat ad Deum qui dedit illum » 75* . Oppositio inter corpus (car­ 77 nem) ei animam (spiritum) emphatice et frequenter a S. Paulo exhibetur70. Et Patres de animae spiritualitate saepe loquuntur et est in explicito magisterio Ecclesiae. Utrum autem spiritualitas animae sit definita in concilio La­ teranensi IV dicente Deum condidisse « creaturam spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam ; ac deinde huma­ nam, quasi communem ex spiritu ct corpore constitutam»”, di­ sputatur. Dubium enim haberi potest an concilium hoc non obiter tantum dixerit, sine intentione definiendi, vel etiam au non locu­ tum sit de late dicta spiritualitate : dicendo enim angelicam natu­ ram esse spiritualem, forte non intendit, ut ex opinionibus huius temporis et temporis proxime sequentis argui potest, excludere omne corpus, etiam aethereum, angelicae creaturae. Sed haec du­ bia forte exaggerantur, nam et concilium satis insistit in hac de­ claratione, et quaestio de corpore angelorum omnino alia est: id quod concilium incertum reliquit est utrum angeli praeter spiri­ tum habeant materiam quamdam, sed non incertum reliquit quod homines, praeter corpus, habeant spiritum, qui dicitur anima. Tum de spiritualitate animae, tum de immortalitate, quae in spiritualitate includitur, tum etiam de libertate, tenendum est quod ratione humana, etiam sine revelatione, certo demonstrari possunt Etenim A. Bonnetty debuit subscribere : « Ratiocinatio Dei existentiam, animae spiritualitatem, hominis libertatem cum certitu­ dine probare potest » H Probatur secunda pars: anima Adami ex nihilo creata est. Haec pars, cum clare in Scriptura et in traditione inveniatur, est de fide catholica. I. Scriptura Sacra. — Primum legimus in capite secundo Ge­ nesis: «Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, ct factus est homo in animam viventem »70. Ibi opponitur modus productionis cor­ poris, quod ex terra formatur, modo productionis animae, quae 75 Eccle XIl, 7. "° Kant V-V1II, I Cor. XV etc. 77 Ann. 1215. Idem a conc Vaticano est repetitum. Denz. 7S Ex decreto S. C Indicis, an 1855. — Denz. 1650 70 Gen. II, 7. et 1783. UTRUM ANIMt HUMANA SIT Λ DEO I’F.R CREATIONEM <37 directa et immediata inspiratione divina, hoc est communicatione immediata divinae Lucis, non quidem per emanationem pantheisticam, quod in se repugnat ct toti Scripturae contradicit, sed per productionem ex nihilo, seu per strictam creationem, efficitur. Pa­ riter, in capite primo, ubi narratur productio plantarum et anima­ lium, dicitur : « Germinet terra herbam ... Producant aquae rep­ tile... Producat terra animam viventem...». Cum vero de produc­ tione hominis agitur, dicitur simpliciter : « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram»80. Quod manifestum et in­ tentum discrimen sine causa exsisteret, si anima non ex nihilo producta esset; nam si anima ex potentiis materiae educta esset, eodem modo ac bestiae et plantae totus homo factus esset. Deni­ que emphasis quacum homo dicitur factus esse ad imaginem Dei idem exigit: «Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum »81 ; etenim, si anima esset forma ma­ terialis (ut necessario esset, si ex materia educeretur) non esset speciali modo Dei similitudo, nec nomen imaginis mereretur. Et Patres unanimiter intellexerunt hanc Scripturam de crea­ tine animae ex nihilo. Recole quoque aliam Scripturam iam non semel adductam : « Et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum »82 : ubi Deus solus po­ nitur ut origo animae; non autem per emanationem intrinsecam; ergo per actum voluntatis, quo communicatur ex nihilo participa­ tio divinae intellectualitatis. II. Ratione theologica. — Doctrina fidei est animam huma­ nam esse spiritualem ct immortalem. Atqui talis anima non potest produci nisi per creationem ex nihilo. Ergo anima Adami a Deo ex nihilo creata est. /Id minorem : « Anima autem humana hoc habet proprium inter alias formas, quod est in suo esse subsistens; et esse quod est sibi proprium corpori communicat. Anima igitur per se habet suum fieri praeter modum aliarum formarum, quae fiunt per accidens, compositis factis. Sed cum anima humana non habeat materiam partem sui, non potest fieri ex aliquo sicut ex materia. Relinquitur ergo quod ex nihilo fiat et sic creetur»83. Dices. - Fuerunt doctores qui ipsam animam materia et forR<' Gen I, 6. ” Gen. 1, 26-27. «2 Eccle XII, 7. 83 Coni. Gait., lib 2, c 87 Cf. t·, qu. 00, art. 2. Ij8 DE CREATIONE HOMINIS IN' SPECIE V ma constitui dixerunt. Ergo saltem in hac opinione intdligi potest origo animae sine creatione immediata. Respondeo. Distinguo antecedens: posuerunt in anima mate riam sensu univoco, nego; sensu analogo seu materiam spiritualem, concedo. Pariter distinguo consequens : si posuissent materiam ma­ terialem potuissent generationem animae intelligere, concedo; cum ponant materiam spiritualem, nego. Et revera sciendum est i° quod Augustinus vel potius negavit materiam animae, etiam spiritua­ lem, vel, supposita tali materia, dixit totam animam Adami simul creatam esse ex nihilo: « Frustra ergo iam quaeritur ex qua veluti materie facta sit anima, si recte intelligi potest in primis illis operibus facta, cum factus est dies ... Quod si et materies aliqua formabilis fuit, et corporalis, et spiritualis, non tamen et ipsa in­ stituta nisi a Deo, ex qw sunt omnia, quae quidem formationem suam non tempore sed origine praecederet, sicut vox cantum ; quid nisi de materia spirituali facta anima congruentius creditur? »’*. — 2° S. Bonaventura, qui materiam spiritualem in anima posuit, cum animam Adami, tum animas omnes a Deo immediate creari docet ®5. Probatur tertia pars: Anima creata est cum homo formatus est. Haec pars est communis theologis. I. Animam Adae tunc creatam esse cum corpus eius forma­ retur clare indicatur a Scriptura, si sensus eius obvius et naturalis consideratur. Nam, ut dicit Janssens, « Τη plasmatum corpus non aliunde anima avocatur, sed immediate a Deo inspirante infundi­ tur » SG. Etenim: «Formavit... ct inspiravit in faciem eius spira­ culum vitae» * 7. 'sgK II. Patres fere unanimiter hoc modo intellexerunt eadem ver­ ba. Contradicit quidem Origenes, volens animas in corpora delabi propter admissum peccatum: quem Augustinus refellit, cum Apo'tolo dicente nondum natos nihil egisse boni seu mali ** . Contra­ dicit quoque ipse Augustinus dubitanter, eo quod timeat ne di­ catur Deus aliquid fecisse, nempe animam, post consummationem operum suorum. Cum enim vellet animam Adae creatam esse Λ- 91 De Genesi ad Ut teram, lib. 7, c. 27, n. 39. 2 d. 17-18. 90 Janssens, t. 7, p. 638. 87 Gen. II, 7. De Genesi ad litteram, lib. 7, n 36. ML 34. col. 369. Rom XI, ιι. UTKt'M ΚΧΙΜΛ HUMANA ·>ΓΙ \ !>'Ο ί'ΕΚ (If VHONEM ΐ3<> iru/cum celeris entibus in primo instanti, nec eam in ratione semina­ li potuisse fieri censuit ; consequenter posuit animam Adae crea­ tam esse initio in statu perfecto, cum corpus Adae solum in ra­ tione seminali fieret *’*. At neque necesse est ponere omnia esse creata simul neque in hac ipsa opinione necesse esset creationem animae ante forma­ tionem corporis praemittere “°. Insuper ipse addit: «Nunc tamen de anima, quam Deus inspiravit homini sufflando in eius faciem, nihil confirmo nisi quia ex Deo sic est, ut non sit substantia Dei; et sit incorporea, id est non sit corpus, sed spiritus, non de substan­ tia Dei genitus, nec de substantia Dei procedens, sed factus a Deo ; nec ita factus ut in eius naturam natura ulla corporis vel irratio­ nalis animae verteretur: ac per hoc de nihilo; et quod sit immor­ talis secundum quemdam vitae modum, quem nullo modo potest amittere »91. III. Ratio omnino idem suadet. Anima enim humana nata est esse in corpore, ita ut cum illo substantiam completam consti­ tuat, ct sine illo aliquo modo impedita et imperfecta in suis ope­ rationibus exsistat. Ergo in prima rerum institutione, anima non est facta in hoc imperfecto statu. « Si enim animae naturale est corpori uniri, esse sine corpore est sibi contra naturam, et sine corpore exsistens non habet suae naturae perfectionem. Non fuit autem conveniens ut Deus ab imperfectis suum opus inchoaret et ah his quae sunt praeter naturam : non enim fecit hominem sine manu, aut sine pede, quae sunt partes naturales hominis; multo igitur minus fecit animam sine corpore » 82. Quod idem pariter 89 Ibid 1. 7. c. 24, n. 35. ' 90 Restaret enim expositio haec a S. Thoma proposita: «Sustinendo ergo opinionem \ugustini de operibus sex dierum, dici potest quod, sicut in illis sex diebus corpus primi hominis non fuit formatum et productum inactu, sed in potentia tantum secundum rationes causales: ita et anima eius non fuit producta tunc in actu et in seipsa. sed in suo simili secundum genus; et sic praecessit in illis sex diebus non in actu et in seipsa. sed secun­ dum quamdam similitudinem generis, prout convenit cum angelis in intelle­ ctuali natura. Postea autem opere quo Deus creaturam primo conditam ad­ ministrat. fuit simul anima in actu cum corpore formato producta >. Pol. qu. 4, art. 2, ad 22. De hoc textu egimus in Essais sur la doctrine de x. Augustin, Paris, 1932, p. 120. 91 De Genesi ad lit., 1. 7, c. 28, n. 43. ML 34, col. 372. 92 P, qu. 118, art. 3. Cf. Contra Gent, 1. 2 c 83. Alibi, 3 Pol., a. 10. S T!ioma> utitur quoque argumento \vicennae, quod nempe anima non possit individuari, nisi incipiat esse in materia. 140 DE CRF-UIONr. HOMINIS IN SPECIE S. Bonaventura hac ratione probat « quia anima unitur corpori ut perfectio naturalis ,cui naturaliter appetit copulari, adeo ut sine illo poena sit ei esse et ab illo sequestrari » °3. Probatur quarta pars: animae singulorum hominum a Deo creajiticr ex nihilo. Haec propositio, in quantum opponitur traducianismo ma­ teriali, est de fide definita ab Anastasio II ; in quantum vero generatianismo spirituali contradicit, non videtur de fide definita, sed nunc magisterio ordinario Ecclesiae docetur, et est saltem theo­ logice certum, ex consensu theologorum. I. Prohatur ex S. Scriptura. — Quod ad animam Evae per­ linet, ex qua etiam argumentum analogiae pro ceteris animabus desumitur, immediata eius creatio a Deo innuitur in Scriptura ex narratione Gencseos et ex verbis viri : « Hoc nunc os ex ossibus meis»°*. Sic enim S. Augustinus proponit argumentum: «Quia non dixit (Scriptura) ex anima viri factam esse animam mulieris, convenientius creditur eo ipso nos admonere voluisse nihil hic aliud putare, quam de viri anima noveramus, id est similiter datam esse mulieri ; cum praesertim esset evidentissimae occasionis lo­ cus, ut si non tunc quando formata est, postea certe diceretur, ubi ait Adam : Hoc nunc os ex ossibus mois, et caro de carne mea. Quanto enim charius amantiusque diceret : Et anima de ani­ ma mea?»05. Deinde, dc omnibus animabus valet illud Ecclesiastae : « Et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum»00: quo in loco spiritus seu anima cuiusque hominis nonnisi a Deo originem habere dicitur. Non semel etiam soli Deo tribuitur origo principii vitae quod in hominibus inest. Mater illa in II Machab. laudata ad suos filios dicit: « Nescio qualiter in utero meo apparuistis; neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi » °7. Fabricator idolorum « ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insuf­ flavit ei spiritum vitalem » °8. Quae quidem contorto sensu acci03 2 <1. 17 art 3, q. i. , V Gen. n, 23. « 99 Tamen Augustinus nonnisi probabile exinde censet sumi argu­ mentum. Dc Genesi ad litteram, lib. 10, c. 1, n. 2 ML 34, col. 409. Ecclc. XII, 7. 0T 2 Mach. VII, 22. o* Sa[>. XV, 11. qH ‘ -d UTRUM ANIMA HUMANA SIT A DEO I'ER CREATIONEM U! pcrentur, si solum propter modum creationis primi Adami dicta, esse viderentur. Obiiciebanlur quidam textus, sicut hi duo : « Cunctae ani­ mae quae ingressae sunt cum lacob in Aegyptum, et egressae sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum cius, sexaginta sex » w et Levi «adhuc in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech » 10°, ubi videtur quod animae a parentibus generentur. — At quis non videt in primo textu animas supponere pro homi­ nibus, et in secundo de homine Levi agi? Porro homines revera generant homines, quamquam anima a solo Deo creatur. I II. Ex traditione. — Quamvis enim dubia apud Augusti­ num et discipulos eius et apud ipsum Gregorium M. de ortu animarum singularum per creationem an per traducianismum spi­ ritualem permansisse viderimus, certum tamen est: i° Patres reiecisse corporalem traducianismum Tertulliani ; 20 multos Patres circa tempora Augustini ex solo Deo ortum animarum derivasse. Sic Lactantius : « Illud quoque venire in quaestionem potest, utrum anima ex patre an potius ex matre, an vero ex utroque generetur. Sed ego in eo iure ab ancipiti vindico. Nihil enim ex his tribus verum est... Atque serendarum animarum ratio uni ac soli Deo subiacet » 101. S. Hilarius dicit quod anima « numquam ab homine gignentium originibus praebetur »102. S. Chrysostomus: «Anima nec ullum agnoscit patrem, praeter eum cuius vo­ luntate creata est» lo:‘. Pulchre S. Gregorius Naz. : «Non totius hominis homo pater est, ut dici solet, sed tantum carnis et san­ guinis, quorum utrumque peribit. Anima autem Dei omnipotentis spiraculum est, extrinsecus incidens in terrestre figmentum » 10‘. S. Cyrillus Alexandrinus: «Matres naturae ad generandum subservientes, in utero quidem carnem gestant, quae sensim per temporum intervalla concrescens, arcanisque qu:busdam conditoris operationibus incrementa paulatim sumens, ad perfectionem ad­ ducta formam tandem attingit humanam. Deus vero corpusculo, modo quem ipse novit, spiritum infundit. Format enim ille spi- »» Gen. XLVI, 26. Hcbr. VII. 10. 101 Dc Dei, c. 79, ML 7, col. 73. 102 Dc Trinitate, lib. 10, n. 22. ML jo, coi. 359. 103 Homil. 23, in varia loca Matth. Apud S. Bellarm. Dc amis, grat., IV, c. ii. 104 Garmin. lib. I, sect. 2, vers. 392 sqq. MG 37, col. 552. U2 IE CREATIONI. HuMlNIS IN SPECIE ritum hominis in illo, ut Propheta ait106. lam alia carnis, alia vcro animae est ratio. Atqui licet illae terrestrium tantum corporum matres fiant, non alteram tamen partem, sed totum quod ex anima cl corpore conflatur parere dicuntur » lvu. Et ita communiter Graeci. S. Hieronymus respondet Rutino interroganti de anima: Orat. 37, n. 15. MG 36. coi 299. «22 In Ioan., lib. 1, c. 9. MG 73, coi. 134. «2‘ Dc anima et eius origine, c. 7, n. 10. ML 44, col. ιςι6. »2< Epistola XV, c. 10. ML 54, col, 685. ns [)c principiis, lib. 2, c. 8. MG 11, coi. 224. UTRUM ANIMA HUMAN» SIT A DEO PER CREATIONEM >47 antea hic appetitus frustrabatur? — si veniat sine appetitu na­ turali. felicior erat sine corpore, et non intelligitur quod veniat in corpus nisi quia ad hoc cogitur, nec quod sic cogatur nisi in poenam alicuius peccati Dices. — Anima post mortem corporis remanet sine corpore, nec resurrectio corporis est necessaria. Ergo a pari potuit anima ante formationem corporis esse sine corpore. Respondeo. Nego paritatem: 1“ quia de facto mors corporis non fuisset, si peccatum non praecessisset : unde apparet quod exsistentia animae sine corpore non erat in intentione Dei in pri­ ma rerum institutione. 2° Quamquam nec absentia mortis, nec etiam resurrectio corporis sunt simpliciter naturalia, aliud tamen est quod anima pergat esse sine corpore, postquam in corpore fuit et propter dissolutionem corporis et ita ut ipsa, exsistens in termino, pro suis meritis a Deo adiuvetur; et aliud est quod in­ cipiat esse sine corpore, quin talis initii nulla solida ratio dari pos­ sit, et cum ille status sit praeter naturam. Unde S. Gregorius Xyssenus : « Cum unus ct idem homo sit, qui corpore et animo constat, unum esse communeque tribuendum ei dicimus exsisten­ di principium, ne parte hac seipso prior, altera iunior sit et po­ sterior »,27. LECTIO PATRUM: Ex S. Augustino, De immortalitate animae, c 15. n, 24. — Hoc autem ordine intelligitur a summa essentia speciem corpori per animam tribu'. qua est in quantumcumque est. Per animam ergo cor­ pus subsistit, et ipso est quo animatur, sive universaliter, ut mundus; sive particulariter, ut unumquodque animal intra mundum. Quapropter conse­ quens erat ut anima per animam corpus fieret, nec omnino aliter posset. Quod quia non fit. manente quippe anima in eo quo anitna est, corpus per illam subsistit, dantem speciem, non adimentem; commutari in corpus ani­ ma non potest. Si enim non tradit speciem quam sumit a summo bono, non per illam fit corpus: et si non per illam fit, aut non fit omnino, aut tam propinque speciem sumit quam anima: sed et fit corpus, et si tam pro­ pinque sumeret speciem, id esset quod anima: nam hoc interest; coque anima melior, quo sumit propinquius. Tam propinque autem etiam corpus sumeret, si non per animam sumeret. Etenim nullo interposito tam propin­ que utique sumeret. Nec invenitur aliquid quod sit inter summam vitam, quae sapientia et veritas est incommutabilis, ct id quod ultimum vivificatur, id est corpus, nisi vivificans anima. Quod si tradit speciem anima corpori, ut sit corpus in quantum est, non utique speciem tradendo adimit. Adimit autem in corpus animam transmutando. Non igitur anima sive per seipsam lîfl i* q. 118, art. 3. 127 De ofiif. hoinitk, c. 28. MG 44, coi. 234. M, qu. 3, art. io ad 16. Vjde etiam S. Thom I48 DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE corpus fit, quia non nisi anima manente corpus per earn fit ; sivc per aliam quia non nisi traditione speciei fit corpus per animam, et ademptione spe­ ciei anima in corpus converteretur, si converteretur. (ML 32, col. toy) In loannis Evangelium, tract. 47, c. 10, n. 8. — Unde scio, inquis, si mea non moritur? A te non occidatur, et non moritur. Quomodo, inquis, ego possum occidere animam meam? Ut alia peccata interim taceam: Os quod mentitur, occidit animam. Quomodo, inquis, securus sum, quia moritur? Ipsum Dominum audi dantem servo securitatem; Nolite timere cos qui occidunt corpus, et postea non habent quid faciant. Sed plane quid ait’ Eum timete qw habet potestatem, cl corpus et animam occidere in gehenna Ecce quia moritur, ecce quia non moritur Quid est mori ipsius? quid est mori carnis tuae? Mori carni tuae, est amittere vitam suam: mori animae tunc, est amittere vitam suam. Vita carnis tuae, anima tua vita animae tuae, Deus tuus. Quomodo moritur caro amissa anima, quae vita est eius: sic moritur anima amisso Deo, qui vita est eius. Certe ergo im­ mortalis est anima. Plane immortalis, quia vivit ct mortua. Quod enim dc vidua deliciosa dixit Apostolus, etiam de anima, si Deum suum amiserit, dici potest, Pivens mortua est. (ML 35, col. 1736). Ex S. Augustino, De Genesi ad litteram, lib. VII, c. 24, n. 35. (Anima ex nihilo creata). — Illud ergo videamus, utrum forsitan verum esse possit, quod certe humanae opinioni tolerabilius mihi videtur, Deum in illis primis operibus quae simul omnia creavit, animam etiam humanam creasse, quam suo tempore membris ex limo formati corporis inspiraret, cuius corporis in illis simul conditis rebus rationem crcasset causaliter, secundum quam fieret, cum faciendum esset, corpus humanum. Nam neque illud quod dictum est, ad imaginem suam, nisi in anima; neque illud quod dictum est, masculum et feminam, nisi in corpore recte inteliigimus. Credatur ergo, si nulla Scripturarum auctoritas seu veritatis ratio contradicit, hominem ita factum sexto die, ut corporis quidem humani ratio causalis in elementis mundi; anima vero iam ipsa crearetur, sicut primitus conditus est dies, ct creata lateret in operibus Dei, donec eam suo tempore sufflando, hoc est inspirando, formato ex limo corpori insereret. (ML 34, col. 368). Caput: 27. — 38. Sed si ad hoc fit anima, ut mittatur in corpus, quaeri potest utrum, si noluerit .compellatur. Sed melius creditur hoc naturaliter velle, id est, in ea natura creari ut velit, sicut naturale nobis est velle vi­ vere: male vivere iam non est naturae, sed perversae voluntatis quam iustc poena consequitur. ,/ 39. Frustra ergo iam quaeritur ex qua veluti materie facta sit anima, si recte intclligi potest in primis illis operibus facta, cum factus est dies Sicut enim illa quae non erant, facta sunt, sic et haec inter illa. Quod si et materies aliqua formabilis fuit, ct corporalis et spiritualis, non tamen et ipsa instituta nisi a Deo, cx quo sunt omnia, quae quidem formationem suam non tempore, sed origine praecederet, sicut vox cantum ; quid nisi de materia spirituali facta anima congruentius creditur? Caput 28 — 40. Si autem aliquis non vult eam existimare factam, nisi cum iam formato corpori est inspirata, videat quid respondeat, cum quaeritur unde facta sit. Aut enim ex nihilo dicturus est Deum aliquid fecisse vel facere post illam consummationem operum suorum ; ct debet intueri quomodo explicet sexto die tactum hominem ad imaginem Dei UTRUM ANIMA HUMANA SIT A UEO PER CREATIONEM M9 (quod nisi secundum animam recte intelligi non potest), id est, in qua natura causalis ratio lacta fuerit eius rei quae nondum fuit : aut non dc nihilo, sed de aliquo iam existente factam dicet animam; ct laborabit inqui­ rendo quaenam illa natura sit, an corporalis, an spiritualis, secundum eas quaestiones quas superius versavimus: manente illa quoque molestia, ut adhuc quaeratur in qua substantia creaturarum in sex diebus primitus con­ ditarum, causalem illam rationem fecerit animae, quam nondum de nihilo, vel de aliquo fecerat (ML 34, col. 369-370). Em S. Augustino, EjEstola 166 (an. 415), c. 3, n. 7 (De origine ani­ mae). — Ego quidem ante aliquot annos, cum libros quosdam scriberem de Libero Arbitrio, qui in multorum manus exierunt, et nunc habentur a plurimis, quatuor opiniones dc animae incarnatione: utrum ex illa una quae primo homini data est, caetcrae propagentur; an singulis quibus­ que novae etiam modo fiant; an alicubi iam existentes, vel mittantur di­ vinitus, vel sponte labantur in corpora; ita putavi esse tractandas, ut quae­ libet earum vera esset, non impediret intentionem meam qua tunc adver­ sus eos quantis poteram viribus agebam, qui naturam mali suo principio praeditam, adversus Deum ‘conantur inducere, id est contra Manichaeos: nam dc Priscillianistis adhuc nihil audieram, qui non multum ab istis dis­ similes blasphemias fabulantur. Ideo quintam opinionem non addidi, quam in tua epistola inter caeteras commemorasti, ne aliquam praeterires, ubi de hac quaestione interroganti rescripsisti religiosae memoriae viro, nobisque in Christi charitate gratissimo Marcellino, quod anima sit pars Dei: pri­ mo, quia non de incarnatione eius, sed dc natura quaeritur, cum hoc quae­ ritur; deinde, quia hoc sentiunt illi contra quos agebam, et id maxime agebam ut Creatoris inculpabilem inviolabilcmque naturam a creaturae vi­ tiis et labe secernerem, cum illi a substantia mali, cui proprium princi­ pium principesque tribuunt, ipsam boni Dei substantiam ex parte qua capta est, corruptam et oppressam, et ad peccandi necessitatem perductam esse contendant. Hoc itaque excepto haereticae opinionis errore, ex quatuor re­ liquis opinionibus quaenam sit eligenda scire desidero. Quaccumque enim eligenda est, absit ut impugnet hanc fidem de qua certi sumus, omni ani­ mae etiam parvuli infantis necessariam esse liberationem ex obligatione peccati, eamque nullam esse nisi per lesum Christum, et hunc crucifixum. Cavuti 4. — 8. Proinde ne longum faciamus, hoc · certe sentis quod sin• gulas animas singulis nascentibus etiam modo Deus faciat. Cui sententiae nc obiiciatur quod omnes creaturas sexto dic consummaverit Deus et sep­ timo die requieverit, adbibes testimonium ex Evangelic), Paler metes usque nunc operafur. Sic enim ad Marccllinum scripsisti : in qua epistola etiam mei commemorationem benevolentissime facere dignatus es, quod hic me haberet in Africa, qui ei ipsam facilius possem explicare sententiam. Quod si potuissem, non ille hoc abs tc tam longe posito inquireret : si tamen id tibi ex Africa scripsit. Nam quando scripserit nescio; tantum scio quod de hoc bene cognoverit cunctationem meam : unde me inconsulto facere vo­ luit. Quamquam etiam si consuleret, magis hortarer, et gratias agerem quod nobis omnibus conferri posset, nisi tu breviter rescribere, quam respondere maluisses: credo ne superfluo laborares, ubi ego essem, quem putabas id optime scire quod ille quaesiverat. Ecce volo ut illa sententia etiam mea sit, sed nondum esse confirmo. 150 DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE o. Misisti ad me discipulos ut ea doceam quae nondum ipse didici. Doce ergo quod doceam. (ML 33, col. 723). ■ j* Cafntl 6. — 16. Haec et alia quae possum, sicut possum, dico adversus eos qui hanc opinionem qua creduntur animae sicut illa una singulas fieri, labefactare conantur. Sed cum ad poenas ventum est parvulorum, magnis, mihi crede, coarctor angustiis, nec quid respondeam prorsus invenio: non solum eas poenas dico, quas habet post hailc vitam illa damnatio, quo ne­ cesse est trahantur, si de corpore exierint sine Christianae gratiae Sacra­ mento; sed eas ipsas quae in hac vita dolentibus nobis versantur ante ocu­ los, quas enumerare si velim, prius tempus quam exempla deficient. Lan­ guescunt aegritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, de­ bilitantur membris, privantur sensibus, vexantur ab immundis spiritibus Demonstrandum est utique, quomodo ista sine ulla sua mala causa iustc patiantur. Non enim dici fas est, aut ista ignorante Deo fieri, aut cum non posse resistere facientibus, aut iniuste ista vel facere vel permittere. (Ibid., col. 727). Ex S. Gregorio Nysseno, De Hominis opificio. — ... Nos autem in­ stitueramus demonstrare causam sive principium naturae nostrae, quod se­ mine continetur, neque animum esse sine corpore, neque corpus sine ani­ mo: sed ex corporibus animatis ac vivis, vivum et animatum ipso sui initio animal procreari, quod humana natura quasi nutrix excipiens, sui' ipsa facultatibus alat, itaque nutriri secundum utramque partem, cum qui­ dem accretio parti utrique consentanea manifesto deprehendatur. Non statim ab initio per artificiosam ct singulari ab intelligentia profectam corpo­ ris formationem, inesse huic facultatem animi ostenditur, apparentem illam quidem obscuriusculc sub initium, sed deinde corporis instrumento plane absoluto clarissime resplendentem. Licet simile quiddam statuariorum in arte perspicere. Nam esto animalis cuiusdam artifici proposita idea, quam ille cupiat in saxo exprimere, postquam hoc apud animum statuit, primum de materie cognata lapidem abscindit: deinde superfluis quasi amputatis, quodam modo rudem ei formam ad ideae simulacrum animo conceptum in­ ducit : de hac iam vel ignarus quispiam consilii artificis, assequi conicctnra potest, quid operis instituerit. Ille porro prioribus· aliquid addens, pro­ prius etiam ad rei, qua in exprimenda laborat, similitudinem accedit Deni­ que materiei formam accurate perfectam insculpens, finem arti imponit, est· que iam lapis ipse vel leo, vel homo, vel quidquid tandem artifex de co fecit, cum paulo ante informis esset: non quod materies per formam sit commutata ,sed quod ei forma quaedam eiusmodi sit artificiose inducta. Tale quid si etiam de animo cogitabimus, a vera non prorsus aberra­ bimus. Quippe rerum opifex sumpta generis eiusdem materie, quae pars est hominis, quamdam quasi statuam fabricat Ut autem in comparatione proposita, levi primum opera forma -axi exsculpitur, quae obscuriuscula initio est, perfectior autem opere iam absoluto: sic etiam nostri huius in instrumenti sculptura, secundum proportionem subicctae rei, prout haec scilicet perficitur, animus etiam magis ac magis elucescit, nimirum imper­ fectum se, dum illud adhuc imperfectum est, deinde perfeci un in per­ fecto declarat. Ac fuisset quidem ipso in ortus nostri initio perfectus, si per pec­ catum qua.'i mutdata natura non esset. Nunc cum particeps natura no- UTRUM ANIMA HUMANA SII A 1>E<> PER CREAI IONEM I5J stra sit cius ortus, qui ct vitiis obnoxius, ct animalium rationis exper­ tium ortui affinis est; fieri nequit ut homini'- in figmento statim divina imago eluceat, sed via quadam et ordine hominem quasi penetrantem crassas et a brutis profectas in animo proprietates, ad perfectionem pervenire necesse est. Huiusmodi quiddam nos magnus etiam Apostolus· ille, in epistola ad Corinthios scripta, docet : « Cum puer, inquit, essem, puerorum more loquebar et ratiocinabar: Vir factus puerilia istaec abolevi». Nimirum cogitationes pueris consentaneae non eo pacto abolentur ascitis virilibus, ut alius animus ab eo, qui erat in puero, in hominem iam virum immi­ gret: sed uno codemque animo facultatem in puero necdum perfectam, in viro perfectam demonstrante. Quemadmodum enim res nascentes, quae in­ crementum sumunt, vivere quidem illas dicimus: sicut et quod vitae naturalisque motus est particeps·, inanimum dici nequit, non tamen perfecta in eis sic viventibus anima statui potest. Nam in plantis quamquam exsistat animae propria quaedam effectio, non tamen eae sensuum rnoturn habent Deinde supra has, animalia bruta sunt illa quidem animae facultate praedita: finem vero ultimum et perfectionem non sunt adepta. Quippe a rationis et intclligcntiae praestantissimo dono non sunt instructa. Sic veram adeo perfectamque animam solam esse humanam statuimus, confirmantibus in hoc sententiam nostram effectionibus cius universis. (MG 44, coi. 254). § 3· Scholion. De momento infusionis animae. — Ex ultima parte thesis tenemus cum P. Lombardo quod «animae creando infunduntur, et infundendo creantur » 12R. Sed quaeritur nunc n/ quo momento suae evolutionis antogenctioae corpus suscipiat animam. Sane di­ cendum est animam infundi statim ac organismus est sufficienter dispositus ad eam suscipiendam. Quandonam autem sit sufficien­ ter dispositus disputatur. Multi moderni putant animam infundi in ipso momento femundationis ovuli feminei a spermate masculi­ no, seu in ipso instanti formationis ovi humani. Ratio est quia iamab hoc ipso instanti habetur temperatio propria speciei humanae, ct quia evolutio huius ovi ab hoc instanti dirigitur ad formationem corporis humani; quae ambo facile intelliguntur, si iam adest for­ ma substantialis stricte humana, seu anima. — Plerique autem an­ tiqui ct nonnulli moderni scolastici requirunt ulteriorem evolutio­ nem organismi, nempe apparitionem praecipuorum organorum, sal­ tem in forma essentiali, quamquam debili et perficienda. Ante illum statum organismus praeparatur per formas inferiores viales et 2 <1. 17. Dc somniis autem theosophorum, videsis notum opus card LtPiciER, De Deo gubernante, cum appendice dc tlieosophia, Romae, iqjq. 152 DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE successivas. « Anima igitur vegetabilis quae primo inest dum em­ bryo vivit vita plantae, corrumpitur, et succedit anima perfectior quae est nutritiva et sensitiva simul, et tunc embryo vivit vita ani­ mali ; hac autem corrupta, succedit rationalis ab extrinseco immis­ sa, licet praecedentes fuerint virtute seminis » 129. Et revera in hac altera opinione, et bene intelliguntur facta evolutionis em­ bryonis a formis vialibus directa et melius intelligitur adesse pro­ portio organismi ad suam formam ; nec obstat quod in Christo animatio corporis in instanti conceptionis, sit habita, nam « corpus Christi propter infinitam virtutem agentis fuit perfecte dispositum in instanti : unde statim in primo instanti recepit formam perfectam, id est animam rationalem » 13i °. Stante tamen controversia, Ecclesia vult ut in praxi, quod ad baptismi administrationem attinet, priorem opinionem sequa­ mur 131. Articulus secundus. Utrum anima humana sit forma corporis. *, (1 qu. 76, art. 1). Cfr. S. Thomas, De Sf>ir. Creat., art. 2; De anima, art. 1 et 2. — Suarez, De anima, lib. 1. — Card. Zigliara, De mente conc. Viennensis, Romae, 1878. — Palmieri, Animadversiones in recens opus de mente cone Vien., Romae. 1878. — Card. Ehrle, Archiv. f. Litter, u. Kirchg. d. Mittelait., t. 2, p. 369, t 3, p. 409, t. 5, p. 618. — B. Iansen, Gregorianum, 1920, p. 78-90. — Janssens, Summa theol., t. 7, p. 168 ss. — Archivium Franciscanum Historicum, XXVIII (1936) et seqq. (scripta apologetica Petri Olivi). — Vacant, Etudes sur la Const, du Concile Vatican, I, 250-262. Status quaestionis. 1. Sensus tituli. — Quaerendo utrum anima sit forma cor­ poris, accipimus formam sensu scholastico, scilicet pro actu primo corporis physici, quo actu totum compositum accipit essentiam 130 Cont. Gent., lib. 2. c. 89. 130 3’. q- 33, art. 2 ad 3. Cf. Sertillanges, Thomas d'Aquin, t. 2, p. 87· 131 Cf Cod can. 747. cum commentario PP. Vermeersch et Creusen, Epitome... in hunc canonem UTRUM ANIMA HUMANA Sil FORMA CORPORIS fSJ determinatam in aliqua specie. Agitur proinde de forma substan­ tiali. Quamquam quaestio haec primo aspectu videri potest mere philosophica, non parum tamen refert ad doctrinam Christianam tum ut errores de natura hominis vitentur, tum ut Verbum homo factum recte dignoscatur. Notandum tamen est quod in positione quaestionis praescindimus a subtilioribus controversiis quae inter scholasticos et praesertim inter Scotistas ct Thomistes vigent de natura materiae primae et de unitate vel pluralitate formarum substantialium. Quod si fontes revelationis vel ratio pro uno syste­ mate quidquam afferre videbuntur, in decursu articuli dicetur. II. Opiniones. — i° Nonnulli, inter quos eminet Plato, ani­ mae et corporis unionem nonnisi accidentalem admiserunt. — 2° Alii, qui forte substantialem unionem inter corpus et aliquam ani­ mam non negabant, pluralitatem animarum posuerunt, ut etiam Plato posuisse visus est1. Ex quibus memorandus est Apollina­ ris (310-390), qui distinguebat iuxta trichotomiam platonicam, animam vegetativam, animam sensitivam, animam rationalem ut 1res animas diversas ; ad hoc ut posset ponere in natura humana Verbi incarnati deesse animam rationalem, cuius vices natura di­ vina suppleret. Saeculo XIX Guenther iterum similem opinionem de anima humana renovavit : statuit enim corpus animari anima somatica quae non est anima rationalis et a qua procedit vita vegetativa et sensitiva ; anima autem rationalis hoc tantum sensu dici potest forma corporis quod conscientiam habet vitae sensiti­ vae. Modo quodam affini Rosmini locutus est, considerando for­ mam substantialem corporis ut aliquid productum a subiecto ra­ tionali. — 30 Petrus Olivi (1248-1297) haec docuitlbis : ipsa anima humana, quae quidem una est, componitur una materia (spirituali) ct tribus principiis formalibus quae hanc eamdem ma­ teriam déterminant. Haec principia sunt intellectivum, seu anima intellectiva, sensitivum seu anima sensitiva, vegetalivum seu ani­ ma vegetat i va. Anima vegetativa et anima sensitiva sunt per seipsas formae corporis, non autem anima intellectiva. Haec tria tamen principia formalia cum corpore faciunt unum ens, unum supposi­ tum: nam anima intellectiva communicat cum toto composito eique substantialiter unitur propter hoc quod materia quam infor1 Vide J. Souilhé, De Platonis doctrina circa anitiusm. (Textus et Documenta. Ser. Phil. n. 1) p. 20, nota 2. ibis Cfr. Xenia Thom III, 560 (Ehrle). Similis doctrina de Kiiavardbv. «54 PL CREATIONE HOMINIS IN SPECIE mat est etiam materia animae sensitivae et vegetativae, et propter hoc quod in ea est radix subsistentiae totius hominis. Brevi : homo est unum ens; anima est una: anima vegetativa et sensitiva sunt formae corporis: anima intellectiva unitur substantialiter cum corporc: attamen non informat illud per seipsam, sed per animam vegetativam et sensitivam qutbuscum ipsa eamdem materiam spi­ ritualem informat. P. Olivi videtur sic processisse: cum teneret facultates cum essentia animae identificari, censuit quod si diceret anima intellectiva, ut tali, informari corpus directe et immediate, iam potentia intclligendi, seu principium quo immediate intelligimus, non esset separata, sed esset potentia informans corpus, seu forma organica, nec elicere posset actus spirituales nec esset ipsa spiritualis et immortalis2. Aliunde agnoscebat ad fidem pertinere animam humanam, quae una est et non multiplex, ingredi essen­ tiam hominis, uniri substantialiter corpori et esse formam corpo­ ris : unde, si ipsa essentia animae sit simplex et distincta a facul­ tatibus, dicendum esset tota essentia animae intellectivae, etiam ut tali, informari directe et immediate corpus ‘. Proinde ponen­ dum putavit quod anima humana sil quidem forma corporis, sed non secundum suam totam essentiam. Hoc autem intelligi poterat in doctrina multiplicitatis formarum substantialium in una substan­ tia : sic enim potest haberi in unica anima humana pars vegeta­ tiva, pars sensitiva, pars intellectiva; haec anima informat cor­ pus per duas partes, nempe per vegetativam et sensitivam ; et hoc essentialiter et per se. At pars intellectiva per se corpus non infor­ mat ; est tamen et ipsa forma corporis substantialis in quantum est pars substantialis eiusdem substantiae cuius et corpus est pars substantialis, et in quantum est pars substantialis animae quae per Sensitivam et vegetativam informat corpus '. l’.cce quaedam verba Olivi ipsiu «Licet intellectiva non sit forma c rfioris, est ni- < Videtur enim mihi quod ibi sit periculum destructionis suae im­ mortalitatis et suae libertatis· et suae intellectualitatis». P. Olivi, DefeH’ s’o, Duplessis i>’.\r«,entré, Collectio indiciorum, t. I, p. 232. Fateor tamen, quod si anima esset una natura et simplex essentia, in qua consisterent potentiae, quasi rami orientes a radice sua, sicut qui­ dam magni sentiunt, oporteret, ut credo, necessar o tenere, quod anima secundum totam suam essentiam informaret corpus». Ibid. 1 Quod anima rationalis est per -e essentialiter forma humani cor!·■· is hanc senti tiliam accepto ratione essentiae ipsius animae rationalis, non autem ration; potentiae». P Ottvi, in Responsione (’beriuu dc Casatis Ibid p. 307, vel Archiv. Francise. Tlistor. XXVIII (1936). UTRUM ANIMA HUMANA SII FORMA CORPORI- hilominus forma hominis » 5* . — « Licet etiam anima secundum to­ tam vim informativam corporis sui informet totum corpus, ut est suae vi perfecte adaequatum, non tamen ex hoc sequitur quod secundum omne quod est in ea formale informet corpus»'5. — cSicut igitur duae materiae in una forma possunt substantia­ liter uniri et duae formae in una materia: sic materia spiritualis hominis et corporalis in una forma sensitiva. Et sicut una natura potest plantari et radicari substantialiter in alia tamquam in ra­ dice suae subsistentiae, et duae naturae sibi invicem substantialiter uniri in uno supposito: sic corpus sensitiva hominis informatum potest substantialiter radicari in parte intellectiva tamquam in ra­ dice suae subsistentiae et ambo aliquo modo esse in eodem sup­ posito. Et ideo non est mirum si faciunt unum ens secundum subslantiam. Et posito quod omnia haec mihi deficerent nemo dubi­ tabit quod quidquid inclinatur et unitur substantialiter alicui, prout illud est substantialiter inclinatum et unitum alicui tertio, quod primum eo ipso est substantialiter inclinatum et unitum illi tertio et e contrario. Si ergo corpus hominis est unitum et inclinatum sensitivae, prout illa est inclinata et unita intellectivae, et si in­ tellectiva est essentialiter unita sensitivae, prout illa est inclinata ad corpus, necessario oportet quod eo ipso intellectiva et corpus sint sibi substantialiter unita, et tamen non propter hoc oportebit quod sint unita sicut forma et materia » 7. Unio substantialis ani­ mae intellectivae et corporis probatur « e consubstantiali concursu duarum partium in uno toto ente et in una totali natura substan­ tiae quam integrant et item ex consubstantiali concursu corporis et intellectivae cum parte sensitiva. Nwu sensitivum cum intellec­ tivo consubstantialiter concurrunt in eadem materia tyi’ituali, et idem sensitivum consubstantialiter informat corpus hominis Hoc autem est impossibile, quin extrema, scilicet intellectivum et cor­ pus eo ipso sibi consubstantialiter coinclinentur et couniantur » III. Documenta Ecclesiae. — J. Definitio concilii Viennen­ sis: c Porro doctrinam omnem seu'positionem temere asserentem 5 In 2 Sent., qu 51, appendix, Γ impugnatio, resp. ad 311m arg Ed. Jansen, vol. 2, Quaracchi, 1924, p. 140. — Cum hoc debeamus laudatae editioni ut ipse textus Petri Oi.ivt integer nobis praebeatur, multo faciliusententiam cius determinare nunc valemus. ° 2 <1. qu 49, ad 4, Ibid p. 17. 7 Ibid. qu. 15, ad 11, p. 134. s Ibid. qu. 51, app. ad 13 primae impugnat., p 149. — Cf Beraza, 635 sqq. I5<> DK CREATIONE HoMINIS IN SPECIE au: vertentem in dubium, quod substantia animae rationalis seu intellectivae vere ac per se humani corpoiis non sit forma, velut erroneam ac veritati catholicae inimicam fidei, praedicto sacro ap­ probante concilio, reprobamus; definientes, ut cunctis nota sit fi­ dei sincerae veritas ac praecludatur universis erroribus aditus, ne subintrent, quod quisquis deinceps asserere, defendere, seu tenere pertinaciter praesumpserit, quod anima rationalis seu intellectiva non sit forma corforis fer sc ct essentialiter, tamquam haereticus sit censendus»". Multum disputatum est de sensu huius decreti, quod tamen constat occasione accusationis constitutae contra Pe­ trum Olivi, iam mortuum ab anno 1298, prolatum esse10. Certum omnino est ex textu decreti, sive in seipso considerato, sive cum scriptis Olivi et conditionibus aliis historicis collate haec haberi: Γ Concilium non damnavit opinionem de pluralitate formarum substantialium in homine : neque enim verba decreti tale quid prae se ferunt, neque de pluralitate formarum agebatur inter Olivi et suos adversarios, quorum multi, utpote qui discipuli S. Bonaventurae erant, hanc pluralitatem defendebant n. — 2° Obiectum directum damnationis a concilio prolatae non fuit multiplicitas animarum, ut cogitaverunt quidam12 : Olivi non ponebat plures animas, sed tantum plura formalia in eadem anima unica; nec decretum talem sensum suggerit. — 30 Nec concilium directe in­ tendit substantialitatem unionis animam inter et corpus defendere, ct unionem quasi motoris cum moto, a Platone positam, damnare: cum Olivi multum insisteret in asserenda unione substantiali nec solam unionem motoris cum moto admitteret, cumque decretum de substantialitate non faciat verbum 1S. — 40 Sed Concilium di■ < ° Anno 1311. — Denz., 481. Cf. Hekf.le-Lecli.ro, t 6, p. 666 sqq. 10 Petrus loanncs Olivi cx oppido Sirignano (Sérignan) in Gallia oriundus, dux fuit Spiritualium, qui in ordine S. Francisci peculiares suas opiniones de modo servandae paupertatis promovebant : quo facium est ut commotio excitata intra Ordinem contra Olivi non solum doctrinam eius spectaret, sed ad alia se extenderet. Tandem res ad Summum Ponti­ ficem delata est. 11 Unde Palmieri recte rciccit interpretationem eorum qui doctrinam scotisticam de forma corporei tatis concilio adversari dicebant, /mj/. Phil /tnthropoloffia, Romae, 1875, p. 398. 12 Palmieri, ibid, ct in: Animadversiones in recens opus de mente concilii Viennensis, Romae 1878 (auctor contra Zigliara scribit, qui typis mandaverat opus De mente concilii Viennensis, Romae, 1878). ·τΒ1 13 B. Jansen, S. I. editor P. Olivi, potuit videri tali sensui favere, cum scriberet : iuxta Olivi t facile patet coniunctioncm animae intellecti· vae cum corpore non esse formalem, l:cct substantialem, sed esse mere UTRUM ANIMA HUMANA SII TURMA COR PUR Is 157 recte intendit definire quod anima rationalis, quae est unica anima hominis, est forma corporis, seu quod anima rationalis per seipsam et essentialiter informat corpus. Quod tamen duplici sensu accipi potest, nec forte per documenta historiae usquedum certo constare potest uter sensus a concilio fuerit intentus. Cum enim nomen Pe­ tri Olivi in damnatione taceatur, possit quis dicere verba conci­ lii accipienda esse ut sonant, quin sit ad doctrinam ipsius Olivi attendendum; et hoc modo anima rationalis sumitur simpliciter pro anima humana, quae una est, ac de ea dicitur quod est forma corporis, ex sua natura, non per aliud nec per operationem; quae sufficere videntur ad periculum Apollinarismi arcendum atque ad salvandam veritatem quam concilium tueri voluit quae tantum va­ let in mysterio Christi ; quod scilicet homo constat corpore et ani­ ma rationali ut ex principiis substantialiter unitis. Nec tum ne­ cessarium esset demonstrare Petrum Olivi aliud revera docuisse, quidquid dixerint eius adversarii14. Nihilominus, ducti ea prae­ sertim ratione quod doctrina concilii Viennensis a plerisque ha­ bita sit ut contra ipsam doctrinam Petri Olivi procedens, proba­ bilius esse censemus verba concilii sic intelligenda esse ut propriae Petri Olivi sententiae contradicant, hoc scilicet modo : u) Agitur de anima intellectiva, seu de principio substantiali quo homo intelligit, et consideratur id quod in ipsa est principium substantiale intellectionis (dico « substantiale » ne intelligatur agi de ipso in­ tellectu, qui est facultas et forma accidentalis, dimanans ex anima*11 dynainicam sensu Platonis, Cartesii, aliorum et hinc inter animam intellec­ tivam et corpus non intercedere veram unitatis in essendo rationem. Con­ tra hunc errorem insurgit decisio conciliaris». ( 1920, p. 87. — Cf. ibid. 1925, p. 501). At in tertio volumine suae editionis, p. 603, ipse notam inseruit qua explicaret quod «■unionem... /rr habitudinem formae ad materiam concilium definivit»; quod omnino verum est. 11 Ita videtur Heit.le intellexisse, cum «cripserit cuique legenti con­ cilii decretum apparere doctrinam P. Olivi non esse in eo damnatam, Hist, des Concites, (Hefclc-Leclercq) t. VI, pag. 670. — L Jarraux O. F M, P. J. Olivi. Sa vie, sa doctrine, in Etudes Franc., XLV (1933). Pag. I29~ 154, 277-298, 513-529 et E. Müller O. F. M., Das Konsil von l'iemia, Munster i. W., 1034, pag. 387 ss. censent damnationem Concilii Viennensis non esse prolatam contra Olivi. Aliter iudicant B. Jansen S. 1. in Franz. Studicn, XXI (1934). pag. 297-314; Scholastik, X (1935). pag. 241-244 et Amorôs O. F. M., Aeyidii R. impugnatio doctrinae P. J. Olivi, in Archiv. Franc. Hist, XXVI1 (1934) pag. 408-420. — Vide etiam Jos. Koch n Scientia Sacra, 1935. pag. 142-168; Scholastik, Ι93θ. pag. 448-522; Div. Thomas (Plac.) 1934· pag. 582-593. — Cfr. M. Dehièvre, Recherches, 1912. p. 321 SS. I / I58 DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE I intellectiva). b' Affirmatur adesse inter hanc animam et cor- ' pus relationem quae est inter formam et materiam. Haec verba sumuntur in sensu scholastico illius temporis, nempe pro princi­ piis essentialibus substantiae materialis, quorum unum (materia) se habet ut potentia, ut perfectibile, ut indeterminatum, alterum t forma) ut actus, ut perficiens, ut determinans. Anima igitur in­ tellectiva est principium quo corpus accipit perfectionem et spe­ ciem corporis humani, r) Anima humana intellectiva est talis for­ ma per seipsam («per se»), et non tantum, v. g. per suam unio­ nem cum alio principio formali, vel cum alia parte animae, quae esset forma corporis ; unde non sufficit quod anima intellectiva di­ catur forma hominis; dicenda est forma corporis. Hoc tamen ta­ cet concilium, utrum scilicet corpus, quod suscipit animam intel­ lectivam ut formam substantialem, iam possideat aliam formam substantialem, v. g. corporeitatis, an non. Verbum «essentiali­ ter» significat quod intellectiva anima est forma, per suam sub­ stantiam non per aliquam tantum operationem, sed per id quod est, seu ratione suae essentiae. Verbum «vere» quod ponitur initio decreti non videtur aliquid novi addere, sed tantum exigere ut cetera verba recto et genuino sensu accipiantur. — Excluditur etiam quod inter animam intellectivam et corpus talis ponatur forma intermedia, qua impediretur quominus anima intellectiva ipsa per seipsam sit forma corporis ; et hoc sensu verba « per se » verti possent « immediate ». — Si quis autem quaerat, non iam quid concilium definierit, sed cur id definierit, optime tunc responderi potest ipsum voluisse hac definitione tueri tum unitatem animae, tum substantialem unionem animae et corporis. Concilium Lateranense V eamdem Viennensis definitionem recoluit atque iteravit ”. /?. Pias IX, in epistola ad card, de Geissel, archiepiscopum Coloniensem, qua doctrinas Guentheri damnavit, scripsit: «No­ scimus iisdem libris laedi catholicam sententiam ac doctrinam de homine, qui corpote et anima ita absolvatur, ut anima eaque ra­ tionalis sit vera per se atque immediata corporis forma » in. Novo illo verbo « immediata ». nihil additur doctrinae concilii Vien­ nensis, sed hoc verbum sumitur sensu quem diximus contineri in verbis « per se » vel « essentialiter ». Et revera, cum quidam vo­ luerit verba Pontificis ad sensum in doctrina S. Thomae recep­ tum coaretare, de mandato Pii IX scriptum est ad Rectorem Uni,s Denz. 738. ,c Denz. 1655, 15 lun. 1857. UTRUM ΛΝΙΜΛ HUMANA SII JORMA ( OJO'ORI ' versitatis Insulcnsis: «Ad systemata ista alia scholarum catho­ licarum improbanda, merito proferri nequaquam posse litteras a Summo Pontifice datas ad Em. Card. Coloniensem >‘7. C. Tandem damnata est haec propositio *24 Rosmixj : «For­ ma substantialis corporis est potius effectus animae atque inte­ rior terminus operationis ipsius : propterea forma substantialis corporis non est ipsa anima. — Unio animae et corporis proprie consistit in immanenti perceptione, qua subiectum intuens ideam, affirmat sensibile, postquam in hac eius essentiam intuitum fue­ rit »17 18* 2. 0 Decreta conciliorum et Pii IX ita a commissione theologorum in concilio Vaticano, dum ageretur de aliquo schemate examinan­ do, intellecta sunt : « Praetermissis enim scholasticis quaestioni­ bus, hoc solum declaratur : animam corpori ita coniunctam esse, ut cum eo constituat naturam humanam, compositam quidem, ex materiali et spirituali substantia, vere tamen et realiter unam. Hoc vero est idipsum, quod antiquorum conciliorum formula edi­ citur. In omni enim natura composita, unum e componentibus ha­ bet se ut determinans et perficiens seu absolvens, alterum ut id quod determinatur et perficitur. Porro prius illud appellatur huius posterioris forma. Anima autem dicitur corporis humani forma per se et essentialiter, quia corpus non per aliud quidquam, sed per semet, nec per alienam tantum operationem, sed per ipsam suam substantiam perficit » 10. D. Contra pluralitatem animarum exstat concilium C<’nstantiMpolitanuni IV (869-870): «Veteri et Novo Testamento unam animam rationalem et intellectualem habere hominem docente et omnibus dciloquis Patribus et magistris Ecclesiae eamdem opinio­ nem asseverantibus : in tantum impietatis quidam, malorum in­ ventionibus dantes operam, devenerunt, ut duas eum habere ani­ mas impudenter dogmatizare et quibusdam irrationalibus conati­ bus per sapientiam, quae stulta facta est, propriam haeresim con­ firmare pertentent » : quos concilium anathematizat -° : hic tamen tantum de unitate animae rationalis quaestio est. Pius IX dicit : « sententiam, quae unum in homine ponit vitae principium, animam scilicet rationalem, a qua corpus quoque ct 17 La Civiltà Cattolica, Serie X, t. 3, p. 353. ,s Denz. 1914. Decret. S. O. 1887. ” .'Icta Collect. Lac., t. 7, coi. 554. 20 Diisz. 338. I(X) DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE motum ct vitam omnem ct sensum accipiat, in Dei Ecclesia esse communissimam atque doctoribus picrisque ct probatissimis qui­ dem maxime cum Ecclesiae dogmate ita videri coniunctam, ut huius sit legitima solaque vera interpretatio nec proinde sine er­ rore in fide possit negari» '. * Ibi agitur de principio vitae, ac proinde etiam de vitae vegetativae principio; non autem dicitur absolute unitatem huius principii esse connexam cum fide, seu theologice certam, sed tantum talem eam videri probatissimis doc­ toribus. § 2. Solvitur quaestio. THESIS VI. — Anima intellect i va est vere, per se et ESSENTIALITER CORPORIS FORMA. Haec sunt verba concilii Viennensis, in sensu concilii accepta, nempe : vere, id est non per metaphoram ; per se, id est non per aliud; essentialiter, id est per substantiam, non per operationem tantum; forma, id est conprincipium substantiale perficiens in li­ nea essentiae. Probatur I. Ex Scriptura, quae hanc veritatem satis innuit. Quaerimus enim an anima rationalis sit tale principium quod cum corpore faciat unum ens, scilicet hominem, et ex quo corpus acci­ piat esse vivum et sentiens. Porro, sit primum illud Genesis: « For­ mavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam vi­ ventem »22. Ex quo sic arguere licet : homo ibi describitur consti­ tutus ex duplici tantum elemento: ex limo terrae ct ex spiraculo vitae: porro illud spiraculum vitae est anima rationalis seu intel­ lectiva; nam ex illo homo habet, praeter limum terrae, quod sil rationalis, nam factus est homo, et homo per rationem differt a brutis; factus est ad imaginem Dei, quod non potest esse secundum corpus, nec secundum vitam sensitivam, quae etiam inest brutis, quae facta non sunt ad imaginem Dei. Sed haec anima intellectiva -1 z/d episc. IVraEslaviensem (Breslau) an. i860 (Den/. 1655, nota), contra Baltzer qui ponebat duplicem animam, vegetativam scilicet et ratio­ nalem. Baltzer renuit se submittere, ct postea secutus est Doellinger. Cf. Vacant, Et. Vat. I, p. 133■ «2 Gen. II, 7· UTRUM ANIMA HUMANA SO FORMA CORION.' ιόϊ est etiam id quo homo factus est in «animal vivum >: Γ'Π quod significat omnem vitam animalis et vegetativam et sensitivam, et quidem animalis huius, quod tunc formabatur, id est hominis. Igitur ipsa anima intellectiva dat corpori ut sit corpus vivum homi­ nis. Sed intrinsecum principium dans specificationem est forma. Ergo anima intellectiva iuxta sensum Scripturae est forma corporis (Nota eodem textu eodemque modo comprobari unitatem animae humanae: principium vitae intellectivae est simul principium vitae sensitivae et vegetalivae). Jn aliis quoque locis Scripturae, supponitur hominem intrinsece constitui ex anima tantum et corpore, ac proinde quidquid homini inest praeter id quod simplici corpori inest, ei ex anima advenire: ergo etiam quod sit corpus vivum, sentiens; et sic iterum anima in­ tellectiva ostenditur esse forma corporis. Sic S. Paulus, cum di­ cit «Seminatur corpus animale» alludens ad Adamum factum in animam viventem23, considerat corpus ut ab anima intellectiva per­ fectum et determinatum. Si in morte habetur separatio pulveris et spiritus qualis describitur in Ecclesiaste 24, ergo vita ex eorum unione resultat, et corpus vitam et sensum et motum ab anima ac­ cipit. Quod idem subintelligitur in verbis Christi docentis eum timendum esse qui potest et corpus et animam perdere in gehennam, non autem eum qui solum corpus valet occidere25. Similiter Ezechiel videt ossa arida hominum reviviscere per regressum spiri­ tus seu animae ad eos20. Vide ITT Reg. XVTI, 17 ss. Etc. * II.Patres ita contra Apollinarem unitatem animae defendunt ut ostendant se saltem quoad sensum de anima intellectiva sentire ut de forma corporis. Sic Athanasius ut ostendat Verbum as­ sumpsisse animam rationalem, dicit quod sine illa corpus non est vivens: «Sicut forma Dei, plenitudo divinitatis Verbi intelligitur, sic forma servi, humanae substantiae intclligens natura, cum or­ ganica compositione, agnoscitur: ut illa quidem dictione erat, Ver­ bum intelligatur, illa autem factum est, caro cum anima agnosca­ tur, quae forma servi dicitur, ac intellectualis quaedam substantia esse intelligitur. Ilincque fit ut homo mortuus, informis dicatur, et anima quae indissolubilem naturam habet, e corpore recedente. Ιο­ ί 33 / Cor. XV, 44-45Eccle. XII, 7. « Matth. X, 28. « Ezech XXXVII. 3 , 11 — C. Bovin S. 1. — De Deo creante et elevante. 162 HI. CREATIONI·. HOMINIS IN SPECIE tus solvatur»27. S. Cyrillus Alex, dicit Christum assumpsisse carnem « non anima carentem, ut quidam opinantur, imnjo potius anima intelligente animatam»28. Item concilia volunt «unitatem Dei Verbi ad carnem animatam anima rationali et intellectuali »:> — Symbolum atluinasianum utitur comparatione quae exigit unio­ nem substantialem animae cum corpore, ex qua tali unione facilis sit gressus ad unionem formae ad materiam : « Sicut anima ratio­ nalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus». Sed Patres asserunt etiam explicite et animam intellectivam substantialiter uniri cum corpore et eam esse principium vitae cor­ poris, quod est dicere eam esse corporis formam. Irenaeus : « Sub­ stantia nostra, id est. animae et carnis adunatio » 3O. S. Cyrili.vs Alex. : « Nemo duas in partes dividens, ac seorsim ponens animam et corpus dixerit umqttam corpus eodem cum anima appellari nomi­ ne ad unum hominem significandum. Sed cum utrumque secundum naturalem unionem coniunxerit ad unius hominis constitutionem, tunc demum hominem appellabit»31. S. Gregorius Nysseni.s» «Vera et perfecta anima reapse unica quaedam est, intclligens, nulla ex materia crassa constans, sed per sensus naturae illi crassae mixta... Idcirco neque sensus extra materiei naturam exsistit, ne­ que facultas intclligens sine sensu actiones suas exercet /l2. Et AtgusTinus, commentons Genesiaca verba : « Hoc quidem verum est, quod non totus homo, sed pars melior hominis anima est : nec to­ tus homo corpus, sed inferior hominis pars est : sed cum est utrum­ que comunctum simul, habet hominis nomen; quod tamen et singu­ la non amittunt, etiam cum de singulis loquimur ... Sed intelligenlum est secundum quid dicatur homo ad imaginem Dei, et homo terra atque iturus in terram. Illud enim secundum animam rationa­ lem dicitur, qualem Deus insufflando, vel, si commodius dicitur, inspirando indidit homini, idest hominis corpori : hoc autem secun­ dum corpus, qualem hominem Deus finxit ex pulvere, cui data est 27 Contra Apollinarium, lib. 2, c. 1. MG 26, coi. 1134. Cf. ibid. lib. 1, c. 14, col. 1122. -u RH 2R hi dial. Quod unus sit Christus. MG 75, col. 1262. 20 Ita cone. Constantin. Γ1, can. 4. Denz 216. so Hacres, lib. 5, c. 8 vel etiam: «Homo est autem temperatio ani· mac et carnis *. Advcrs Haeres, lib. 4, c. 4 MG 7, coi. 075. % 31 Ouod unus sit Christus. 32 Dc opif. homin- c. 14 MG 44. coi. 175. JJI UTRUM ANIMA HUMANA SJT FORMA CORPORIS l6.{ anima, ut fieret corpus animale, id est homo in animam viven­ tem » Dices. — Tum in Scriptura, tum apud Patres, tria distinguun­ tur in homine : corpus, anima, spiritus. Ergo videtur poni distinctio realis inter spiritum, seu principium vitae intellectivae, et animam, seu principium informans corpus. /id probationem antecedentis : ser­ mo Dei est « pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus » ' Ad Thessalonicenses scribit Paulus: « Ut integer spiritus vester, ei anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri lesu Christ' servetur »3S. Respondeo. Dist. antecedens, distinguuntur haec tria ut tria principia substantialia, ncyo-, anima et spiritus distinguuntur ut significantia potentias distinctas, vel dona distincta eiusdem animae, concedo. Sic in locis citatis, dicendum quod in lingua Apostoli « spi­ ritus » significat partem superiorem animae, in quantum Spiritu Sancto perficitur et ornatur30; et enumeratio fit ut lotus homo, us­ que ad sua intima significetur. Eodem sensu Irenaeus : « Perfec­ tus autem homo commixtio et adunatio est animae assumentis Spi­ ritum Patris, et admixta ei carne, quae est plasmata secundum ima­ ginem Dei»37. Augustinus explicite reducit-hanc distinctionem ad distinctionem partis superioris, et inferioris seu potentiarum eiusdem animae : « Et quoniam tria sunt quibus homo constat, spi­ ritus. anima et corpus : quae rursus duo dicuntur, quia saepe ani­ ma simul cum spiritu nominatur: pars enim quaedam eiusdem ra­ tionalis, qua carent bestiae, spiritus dicitur: principale nostrum spiritus est: deinde vita qua coniungimur corpori anima dicitur; postremo ipsum corpus, quoniam visibile est, ultimum nostrum est »38. III. Ratione. Haec est ratio quam afferunt ipsi Patres: ipsa conscientia experimur idem in nobis esse principium quod sentit et quod ratiocinatur et intclligit : dicimus enim pariter: co­ gito, capite dolco, ambulo, et similia. Ergo idem et unum est prin­ cipium vitae sensitivae et intellectivae; et propter unionem inter 3:1 Dc civit. Det, lib. 13, c. 24, n. 2. ML 41, col. 390-400. 34 Ilebr. IV, 12. ■ 35 / Thessal. V, 23. — Cf. etiam / Cor. II, 14; XV, 45, etc. 1,1 Ci. Rom. VIH, 16; / Cor. II, 14. — Prat, Théologie de s. Paul, t 2. <· 1. 3· 37 Adversus hacrcs., lib. 4, c. 6. MG 7, col. 1137. 33 De fide et symbolo, n. 23. ML 40, col. 193. 164 DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE vitam sensitivam et vegetativam, idem ostenditur esse principium vegetativae. Sed id quo primo corpus vivit et sentit et est homi­ nis corpus, est forma substantialis corporis : ergo anima intellec­ tiva, quae haec primo dat corpori humano, est forma corporis, non per aliud, sed per seipsam. LECTIO PATRUM: Ex S. Cyrillo Alexandrino, Ep. I. — ...Sed percunctabere hic forsan: Numquid, dic age, divinitatis mater Virgo exst: tit? Ad hoc dicimus vivum illud et subsistens Dei Verbum vere citra ullam controversiam ex ipsa Dei et Patris essentia genitum esse, substantiamque temporis initio carentem sortitum ad hoc dicimus ,ut in ipso et cum ipso numquam non sit, esseque intelligatur ; verum novissimis aevi huius tempo­ ribus incarnatum, hoc est, corpori anima intelligent! informato unitum, secundum carnem quoque ex muliere natum esse. Habet autem hoc in­ carnati Verbi mysterium quamdam cum humano partu cognationem. Quan­ doquidem terrenorum hominum matres naturae ad generandum subservien­ tes, in utero quidem carnem gestant, quae sensim per temporum inter­ valla concrescens, arcanisque quibusdam Conditoris operationibus incremen­ ta paulatim sumens, ad perfectionem adducta formam tandem attingit hu­ manam : Deus vero corpuscolo, modo quem ipse novit, spiritum infundit: c. Format enim ille spiritum hominis in illo », ut propheta ait. Iam alia carnis, alia vero animae est ratio. Atqui, licet illae terrestrium duntaxat corporum matres fiaiq, non alteram tamen partem, sed totum quod ex ani­ ma et corpore conflatur, parere dicuntur. Nemo enim, ut exemplo res illustretur, Elisabeth carnem tantummodo, non etiam animam peperisse di­ xerit: siquidem peperil Baptistam animatum, et hominem, ut unum ex duo­ bus, carne, inquam, et an ma: ita et in Emmanuelis quoque ortu acci­ disse cogitemus. Nam ex Dei Patris substantia natum est, ut dixi, unigeni tum illius Verbum: hoc autem posteaquam carne, quam propriam sibi fecit, assumpta, nostram naturam induit, et Filius hominis factum est. citra omnem absurditatem, imo vero necessaria convenicntique ratione se­ cundum carnem ex muliere natum creditur ct praedicatur; quemadmodum et ipsa quoque hominis anima, licet natura a corpore quod informat, di­ versa intelligatur et sit sua propria ratione, una tamen cum suo corpore oritur, et vehit unum quidpiam cum ipso censetur. Quod si quispiam ma­ trem alicuius non animiparam appellandum esse contenderit, sed tantum camiparam, nec ineptum plane blateronem ille se declarabit. Nam etsi id quod mulier parit, ex duobus disparibus concinne inter se aptis componatur, unum tamen animal, unumque hominem parit .utraque parte suam reti­ nente naturam, ct veluti in naturalem cocuntc unitatem, ita ut duo haec inter se commixta sint, et alterum alteri communia faciat quae sibi, propria sunt. (MG 77, coi. 22). Ex S. Augustino, In loannis Evangelium, tract. 47, c. 10, n. 9. — Quo­ modo ergo ponit animam suam Dominus? Fratres, quaeramus hoc paulo attentius. Non nos arctat hora quae solet die dominico : vacat nobis, hoc lucrentur qui ad verbum Dei etiam dic hodierna conveniunt. Pono, inquit. animant meam Quis ponitr quam ponit· * Quid est Christus? Verbum et homo Nec sic homo ut sola caro; sed quia homo, constat ex carne ct UTRUM ANIMA HUMANA SIT JORMA CORPORI·» 16$ anima, lotus autem homo in Christo. Non enim partem deteriorem suscepis­ set, ct partem meliorem deseruisset: pars quippe hominis melior est ani­ ma quam corpus·. Quia ergo totus homo in Christo, quid est Aristus? Verbum, inquam, it homo. Quid est Verbum ct homo? Verbum, anima et caro. Tenete hoc, quia non defuerunt haeretici et in ista ?>ententia; pulsi quidem iam olim a veritate catholica; sed tamen ut fures ct latrones non intrantes per ostium, insidiari ovili non desinunt. Apollinaristae haeretici dicti sunt, qui ausi sunt dogmatizare quod Christus non sit nisi Verbum et caro: animam humanam non eum assumpsisse contendunt. Nam et ali­ qui eorum fuisse in Christo animam, negare non potuerunt. Videte absurditatem et insaniam non ferendam. Animam irrationalem eum habere volue­ runt, rationalem negaverunt: dederunt ei animam pecoris, subtraxerunt ho­ minis. Sed illi abstulerunt Christo rationem, non tenendo rationem. (ML 35. col. 1736). § 3· C or ollarium. Hactenus compertum habemus animam intellectivam esse quae dat corpori ut sit corpus hominis, sensitivum, vivum. Ulterior quae­ stio est ut non corpus sit corpus, Substantia ct ens per animam intel­ lectivam. Scotus et Scotistae negant, ponentes in homine, praeter animam intellectivam, alteram formam substantialem, quam vo­ cant formam corporeitatis et a qua corpus accipit ut sit corpus. Cui sententiae similis est opinio eorum qui volunt remanere in corpore humano elementa, v. g. oxigenii, ferri, phosphori, etc., non tantum virtualiter, sed etiam formaliter, retinentia proinde suam formam substantialem propriam, quamquam informantur quo­ que substantialiter ab anima humana30. Concedendum quidem est quod nec decretum concilii Vien­ nensis, nec documenta Pu IX supra relata intendunt contra hanc opinionem procedere. Attamen, posito quod anima intellectiva sit forma substantialis corporis, sequitur quod sit forma simpliciter unica: et haec est opinio S. Thomae, Suarezii, eorumque disci­ pulorum communiter 30 Nescio an sint adhuc qui teneant cellulas corporis humani retinere insuper formam vitalem ct propriam. Cf. Archives de Philos., t. VI. cahier t, p. 49, nota. 4(1 P. Frôhes, qui sequitur opinionem Scoti, conatur hoc modo trahere ad se Si arezium: «Notandum tamen est plurimos ut Suarez tenere con­ ceptum materiae primae quae propriam essentiam et exsistentiam habeat et insuper ipsa sit substratum immediatum accidentium compositi, ita ut in mutatione substantiali prior materia cum omnibus accidentibus sibi inhae­ rentibus permaneat. Talis certe materia prima a corpore (materia secunda) 166 l>i CK! ΑΠΟΝΕ HOMINIS IN SPECIE Haec est conclusio Angelici, quae sola vera nobis videtur: « Dicimus quod in hoc homine non est alia forma substantialis quant anima rationalis, ct quod per cam homo non solum est Îul· mo, sed anima! et vivum, et corpus et substantia, ct ens » “. Ratio est primo quidem quia secus homo non esset ens per se unum: « Non enim til simpliciter unum ex duobus astibus, sed ex potentia et actu, in quantum id quod est potentia iit actu ; et propter hoc. homo albus non est simpliciter unum, sed animal bipes est simpli­ citer unum, quia hoc ipsum quod est animal, est bipes. Si autem esset seorsum animal et seorsum bipes, homo non esset unum, sed plu­ ra, ut Philosophus argumentatur in 3 ut 8 Metaph. Manifestum est ergo quod si multiplicarentur multae formae substantiales in uno individuo substantiae, individuum substantiae non esset unum simpliciter, sed secundum quid, sicut homo albus. Secundo vero quia in hoc consistit ratio accidentis quod sit in subiecto, ita ta­ men quod per subieclum intelligatur aliquod ens actu, et non in potentia tantum, secundum quem modum forma substantialis non est in subiecto. sed in materia. Cuicumque ergo formae-substernitur aliquod ens actu quocumque modo, illa forma est accidens. Mani­ festum est autem quod quaelibet forma substantialis, quaecumque sit, facit ens actu et constituit: unde sequitur quod sola prima forma, quae advenit materiae, sit substantialis, omnes vero subse­ quenter advenientes sint accidentales » Unitas vero formae sub­ stantialis in homine sic intelligitur: « Perfectior forma facit per unum omnia quae inferiores faciunt per diversa, et adhuc amplius: puta, si forma corporis inanimati dat materiae esse, et esse corpus, et forma plantae dabit ei et hoc, et insuper vivere. Anima vero sensitiva et hoc, insuper et sensibile esse: anima vero rationalis et hoc, et insuper rationale esse » *3. Dices. — In hac doctrina, qui dicit corpus, includit animam, cum corpus resultet ex materia prima et e£ anima. Ergo in eu­ charistia, vi verborum deberet poni, sub specie panis, ipsa anima. Porro, iuxta concilium Tridentinum, non ponitur anima vi verbo­ rum, sub specie panis, sed tantum corpus Christi. Respondeo. Distinguo antecedens : qui dicit corpus includit animam formaliter ex ipsa vi verbi, nego (nam vi verbi abstrahit iam non tantum distat Psycholop p- J22· 41 Dc spirit creat., art. 3. « Ibid. 43 Ibid. 3 UTRUM ANIMA HUMANA SIT FORMA COUPORb (O7 ab anima vel formis cadavericis) ; includit animam materialiter et propter aliquid accidentale significationi verbi, nempe, quia de facto corpus Christi nunc est vivum ct accipit corporeitatem ab anima, concedo. Unde nego consequens. Vel idem sub alia forma: Distinguo antecedens : qui dicit cor­ pus includit animam, in quantum ab ea venit corporeitas, concedo; in quantum est talis forma, seu dans etiam aliud, nego. Distinguo consequens: sub specie panis vi verborum deberet poni ipsa anima Christi, si vi verborum includeretur in quantum est talis anima, dans corpori alia praeter corporeitatem,' concedo, si vi verborum includitur tantum in quantum dat corporeitatem, nego H. Tunc enim vi verborum requiritur tantum ut sub specie panis ponatur corpus Christi cum aliqua forma substantiali cum qua possit esse corpus Christi. Atqui potest esse corpus Christi non solum cum informatione animae, sed etiam cum informatione alius formae sub­ stantialis, ut factum est in triduo mortis Christi. Proinde, si quis consecravisset in hoc triduo, quamquam vis verborum eadem sem­ per est. fuisset sub specie panis verum corpus Christi sine anima. Ergo in nostra sententia anima non ponitur vi verborum * *5. Instabis. — Sed in hac sententia, corpus Christi non fuisset idem in triduo mortis ac antea. Sed hoc est falsum. Respondeo. In triduo, corpus non erat idem, hoc est non erat sub eadem forma substantiali, et non erat vivum concedo; non erat tamen corpus Christi idem ratione suppositi et ratione ma­ teriae primae, nego Aliae difficultates (piae fieri solent iam satis in philosophia consideratae sunt. Nota. — Palmieri, quamquam tribuit animae nomen for­ mae substantialis corporis, lentavit primum rem intelligere sine principiis hylemorphismi. Ponebat enim tum corpus, tum animam esse substantias completas, at concurrentes in unam naturam for­ mandam, ac proinde sese mutuo complentes in ordine naturae ; hoc est non tantum in ordine operationis, sed in ordint principii operationis, quod sic esset unum per se, quamvis ex duabus sub­ stantiis completis conflatum. At ipse postea hanc opinionem reiecit his verbis valde notandis: «Haec ratio explicandi unionem " Cf. Billot. De Eucharistia, th. 42. »'· Alii aliter solvunt hanc difficultatem, Cf. Beraza, n. uq6. *lbi’ Cf. J, q. 25, a. 6, ad 3. .'liitliriifufhn/ia, th. 11. 168 DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIF. I animae et corporis philosophis haud satisfacit ; et substantialem I illam unionem quae fide docetur, nequaquam attingit; eamque nos, I licet olim comprobaverimus, nunc insicfficientem prorsus esse non dubitamus affirmare. Revera non explicatur unitas huius substan­ tiae compositae, quae est homo. Sentit enim homo, non anima, non corpus, sed homo sentit ex. gr. se esse extensum et divisibile: I porro in hypothesi duplicis substantiae in ratione substantiae com- I pictae, hic sensus non haberet locum. Sensus enim hic nequit esse nisi in subiecto extenso divisibili : tale autem subiectum proprie est corpus: nisi ergo anima ingrediatur constitutionem corporis, nequit totum hoc anima et corpus, quod est homo, se sentire ex­ tensum, et. ad summum, anima se sentiret unitam extenso: cum ergo substantia animae in hypothesi allata sit alia prorsus a sub­ stantia corporis, nequit homo in ea hypothesi se sentire extensum: quod est contra experientiam. Hoc argumentum in aliis affectio­ nibus corporeis instaurari potest. — Oportet scilicet, animam esse formam corporis hoc pacto, ut ipsa intrinsece essentia sua con­ stituat corpus, ideoque uniatur immediate essentia suae materiae quae prima dicitur » 47. Articulus tertius Utrum homo sit quoad corpus a Deo immediate conditus. *. (l qu. 91). Çf. ut supra, p. c/o Deinde, Diet. Apolog., art. Homme (Breuii. ct A et J. Bouyssonie) ; art. Tremsforminne (R. de Sinéty). — Wasmann S. I. Der Kampf uni das Entwickelungsproblem, Freiburg, 1907. — Teilhard de Chardin, Etudes, 1921, t. 166 et 167. E. Messenger, Evolution and Theology, London, 1931. - Sertillanges O. P, Dieu 011 rien, Paris, 1933. t- >. ce. 2. Etc. 47 Tractatus de creatione, ed. altera, Prati, 1910. — Post hanc since­ ram declarationem, auctor addit tamen quaedam dubia in favorem Scon, ex quibus concludat < desiderari adhuc claram solutionem quaestionis», I’· 279. Quae tamen dubia ea fere sunt quae proposita sunt in obicctionibus. — Tongiorgi paulo aliter theoriam non hylemoi phicam tradiderat, vel saltem verbis adhuc magis evidenter falsitatem redolentibus; ponebat enim : < Substantialis- animae cum corpore coniuncto constitui videtur per hoc, quod anima per corpus pervadens, vim suam vi corporis propriae associet admisceatque >. Quae sane, quidquid auctor dixerit, nonnisi unionem dyna· micam seu accidentalem describunt. (Tongiorgi, Psychologia, n. 167). DE FORMATIONE CORPORIS HUMANI » î6$ § I. Status quaestionis. -* I. Sensus tituli. — Absolutis quaestionibus de animae natura ct origine, nunc de corpore est agendum. Extra controversiam manet quod Deus usus est ad creationem corporis hominis mate­ ria praeexsistenti, cum Scriptura hoc explicite dicat. Quapropter formatio corporis non fuit creatio proprie dicta, nempe ex nihilo. Sed quaerendum est utrum species brutorum ex virtute sibi natu­ rali et sua causalitate principali potuerint quocumque processu evo­ lutionis corpus humanum 'producere, scilicet adducere materiam ad talem dispositionem ut requireret creationem animae humanae (quod esset hominem generare), an contra Deus fuerit causa non solum prima, sed etiam principalis et immediata primi corporis humani. II. Opiniones. — Transformistae universales negant quod De­ us immediate condiderit corpus hominis, quod proinde dicunt ef­ fectum evolutionis naturalis. Quam opinionem alii simul cum opi­ nionibus quas iam falsas esse probavimus exponunt, alii vero sine errore iam refutato exhibere tentant. De ulrisque pauca sunt nunc dicenda, remittendo pro iis quae directe ad rem nostram non fa­ ciunt, ad tractatus philosophicos. Γ Quidam igitur, ut multi biologi. vel quamcumque hominis creationem negant, vel saltem eodem modo loquuntur de anima hominis ac de eius corpore; dicunt scilicet totum hominem esse effectum evolutionis et quoad corpus et quoad animam, quia sicut corpus humanum ex progressiva et per feci i va evolutione corporis brutorum provenit, ita anima hominis ex lento progressu animae brutorum accepit ortum. Sic iam Lamarck, qui primus doctrinam evolutionism! systematice proposuit, quamquam evolutionem ad hominem propter auctoritatem hdei non extendit, conatur tamen ostendere possibilitatem evolutionis pro corpore et anima hominis iuxta sua principia ’. — Sic resolute ac fidenter Darwin qui negat 1 Philosophie soologique (iSoo), in fine, ubi postquam descripserit tran­ sformationem possibilem corporis et consequenter modificationem appe­ tituum, multiplicationem idearum, inventionem loquelae, addit: «Telles se­ raient les réflexions que l’on pourrait faire si l’homme, considéré ici comme la race prééminente en question .n’était distingué des animaux que par les caractères de son organisation ct si son origine n’était pas différente «le la leur». DI CREATIONE H iMlNlS IN SPECIE differentiam essentialem inter animam hominis et animam bruti; verum intellectum, quantumvis imperfectum, bestiis concedit : per­ fectionem facultatum in homine ex selectione derivat; atque ita totum hominem a bruto procedere contendit -. Sic Haeckel, alii­ que multi. Philosophi qui transformismum universalem admittunt, illum explicant iuxta propria systemata: dum v. g. Spencer usque ad hominem ascendit mera combination? elementorum praeexsi­ stentium, Bergson vim quamdam creatricem continuo operantem novaque invenientem inducit3. 2f Cum primum transformismus anthropologicus divulgari incepit, catholici ei restiterunt. Mox tamen nonnulli tentaverunt illum cum dogmate christiano conciliare: Sic Georgius Mivart’, Leroy O. P.5, Zahm C. S. C. ° et alii. Cum autem auctoritas ec­ clesiastica has conciliationes sibi minus placere ostenderit, theologi ct philosophi Christiani plenque evolutionismum extensum ad ho­ minem reiecerunt. Attamen abhinc viginti circiter annis catholicos scriptores non paucos iterum cvolutionismo anthropologico favere manifestum est : putant enim hanc doctrinam tum peritorum consensu tum no­ vis inventis haud parum commendari. Nominemus A. et J. Bouyssonie ·', Theillard de Chardin S. J.9, Breuil, Sertillange» O. P. ", E. Messenger’°, Pinard de la Bot llaye ”, F. RüsschΚΛΜΡ S. J. ·, * F. M. Périer’3. » 2 Per integrum hl,rum The descent of man (1871). 3 Bergsonis discipulus En. Le Roy, inter moderni stas connumeratus, conatur interpretationem idealisticam et bcrgsonianam evolutionis praebere L'exigence idéaliste et le fait de l'évolution, Paris 1927: de quo vide: Archi­ ves de Philos., vol. 6, cah. 1, pag. 110 sqq. — Les origines humaines et révolution de l'intelligence, Paris, 1928 utrumque opus in indice lib. probib. positum est. jJÉ 4 On the genesis of species, London, 1871, ct : The origin of the hu­ man reason We find a perfect harmony in the double nature of man, his rationally making use of and subsuming his animality; his- soul arising from direct and immediate creation, and his body being formed at first (as new in each separate individual) by derivative or secondary creatior through natural laws». On the genesis of species ,p. 30s. . · ·■ L'évolution restreinte des especes organiques, Paris, 1886. e Evolution and Dogma, Chicago, 1806. Fr ~ Revue prat. d’apologétique. 1021, t. 32. pag. 194 sqq. HH s In diversis periodicis: Etudes, t. 164 (1021); Revue de Philosophie. 1023. pp. 147 sqq.; Scientia. 158 (1925) PP· 15 sqq etc. υ Dieu ou rien, Paris 1033, p. 127 "■ 10 E. Messenger opus suum Evolution and Theology. London, 1931, ita ■ oncludit corpus hominis per evolutionem formare Deu- poluit, imo de- HE ΓΟΗ M AT ΙΟΝ K COR MIS HC Μ W'l ,7I Pleriquc autem illorum auctorum, si non omnes, explicite non * nulla addunt, quibus evolutionismum ab omni materialismo puri­ ficari et veritati theologicae sufficienter satisfieri censent : animam nempe nonnisi a creatione proprie dicta oriri; solum corpus primi hominis ex bruto procedere, corpus autem primae mulieris spe­ cialiter a Deo esse formatum et omnes homines ab illis protoparentibus descendere; ipsam formationem corporis primi hominis a bruto speciali providentia intentam ac directam esse, immo cor­ pus illud a bruto formatum aliquo modo a Deo directe modifica­ tum ct apiatum esse ut animam humanam reciperet ”, Deinde .fidem plerumque doctores non intendunt hanc originem corporis ut cer­ tam defendere, sed ut possibilem vel plus minusve prubablem. 111. Argumenta autem quibus fulcitur opinio eorum qui evo­ lutionem ad originem corporis humani explicandum invocant, haec fere sunt, saltem praecipua. Et primum quidem ratio fundamenta­ lis est quia sic opinantes admittunt cvolutionismo explicandum esse ortum viventium homine inferiorum; sed homo non est eximendus a lege tam universali, cum praesertim intime coniungatur. quod ad naturam suam materialem spectat, cum hoc mundo materiali, cumque tam similis sit superioribus brutis per evolutionem produc­ tis. Ergo evolutionismus extendendus est saltem ad corpus homi­ nis1'. Attamen hoc generale argumentum declarant et confirmant quibusdam argumentis ex consideratione ipsius hominis desumptis: cml Deum sic agere. An ita fecit? Prudentiae est indicium suspendere. lecii? We put a mark of interrogation here deliberately. Wc ourselves are inclined to conclude, on the theological grounds just outlined, that nature did co-operate in the formation of .Adam’s body. There arc two reasons, however, which counsel prudence in this matter. The first is the attitude of Ecclesiastical Authority... Secondly, wc have the hostile attitude adopted by so many modern theologians... Accordingly wc think it on the whole preferable for a Catholic to suspend his judgment or\ the matter at the present moment, or at least not to give am unqualified assent to the evolutionary hypothesis. And so we end en a note of interrogation: «Fecit?» (p. 280). 11 Conferences de N. Iλ de Paris, 1936, Jesus, Rédempteur, 2 conférence 12 Stimmen dcr Zeil, 1939, p. 385. ’ l.c Transformisme, l'origine de l'homme et le dogme catholique, Pa­ ris, 193& " P. Pinard de la Bouli.aye accurate has restrictiones expressit loco citato. Ji . II n’c-t pas possible non plus d accepter un transformisme limité >. CuLn’üt La genèse des especes animales, 2* cd. Paris, î9-1. P· 373· 172 DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE A. Ex anatomia hominis. Compositio corporis humani est simillima structurae brutorum, ita ut homo in systematica rite collocetur inter Primates, quorum ordo in classi Mammiferorum continetur; ex quo fit ut organa eius statim appareant perficere secundum harmoniam corporis humani organa iam exsistentia in serie animalium. Sed unica ratio talis similitudinis videtur esse descendentia ab eadem stirpe. Ergo homo resultat quoad corpus ex evolutione corporis bruti cuiusdam. Idem argumentum mani­ festius fit si attendatur ad organa nafinientaria hominis, nempe ad quasdam partes corporis, quae ut incompletae et inutiles formae partium in aliis animalibus completarum et utilium apparent, v. g. ut appendix ileo-caecalis : ratio obvia huius facti videtur esse pro­ gressiva reductio harum partium per virtutem evolutionis. B. Ex embryologia hominis. Evolutio fetus humani fit per status qui diversas formas, plus minusve embryonales, brutorum inferiorum recolere videntur. Ratio autem huius haec esse apparet: evolutio individui compendiose repetit evolutionem speciei. Ante­ quam igitur primum corpus humanum formatum sit, praeparari debuit per progressivam evolutionem specierum. C. Ex palaeontologies hominis. Primum recolamus facta, di­ stinguendo inter repertas formas quas non constat apud omnes esse humanas et quae prachumanae dicuntur, ct formas quae una­ nimi consensu ut humanae agnoscuntur. i’ Formae non certo humanae. «) Pithecanthropus erectus. In insula Java, anno 1891 et 1892, inventa sunt quaedam ossa, quae habita sunt ut pertinen­ tia ad idem individuum, cui nomen datum est : Pithecanthropus erectus. Quamquam serio dubitari potest utrum femur, quod hu­ mano simile est. sit eiusdem animalis ac cranium, cum nec eodem tempore, nec eodem loco inventum sit, certum tamen manet cra­ nium pertinere ad animal formae intermediae inter hodiernos si­ mios et hominem. In eadem insula ab anno 1937 ad annum 1939, quattuor crania et duae maxillae Pithecanthropi a R. von Koenigswald inventa suntI0. Paucis ante annis, palaeontologi satis communiter negabant Pithecanthopum fuisse hominem, i. e. hu­ mano intellectu praeditum; at invento Sinanthropo (de quo statim) quidam eum esse verum hominem censent, aliis contradicentibus”. 16 Cf. L'Anthropologic 47 (U>37) P· 655 et 48 (1038) p. 453. Actas illo­ rum ossium pleistocaenum medium assignatur. 17 Vg. Dunois, qui primum Pithccanthropum invenit, eum esse homi- ni. ΙΟΚΜΑΊΙ0ΝΙ CORPORIS HUMANI 17 J b) Sinanthropus Peki/nensis. In pago Choukouticn, non lon­ ge a Pekino, inventa sunt anno 1929 nonnulla ossa aliquorum (cir­ citer 12) individuorum speciei cuiusdam anthropomorphicae, cui nomen impositum est Sinanthropus Pekinensis. Anno sequenti, in­ veniri coepta sunt in eodem loco vestigia ignis et instrumenta similia mousteriensibus, ex ossibus, lignis, sicilibus confecta An. 1946, iam habebantur partes vel fragmenta 14 craniorum, fragmenta alia capitis (v. g. T47 dentium), quaedam ossa lunga. Aetas ossium ad inferius pleistocacnum refertur, quae est aetas Hominis Heidelbergensis (de quo statim) ’°. Capacitas cranii quae satis variatur, media haberi potest inter capacitatem cranii hodier­ ni simii anthropomorphi et capacitatem cranii hodierni hominis. Viri periti magis ac magis conveniunt ut dicant Sinanthropum esse Pithecanthropo simillimum quamvis inferiorem et forte eiusdem speciei. Vocari potuisset, aiunt, Pithecanthropus pekinensis10. Horum autem factorum non una est interpretatio. Plerique admittunt Sinanthropum fuisse qui ignem accendere novit et in­ strumenta confecit21. Alii hoc negant22 arguendo ex sequentibus lactis: characteres Sinanthropi sunt valde siminini et quidem ma­ xime in descriptionibus Weidenreich. — Ossa certa Sinanthropi nem fortiter negat, The shape and the size of the brain tn Sinanthropus and in Pithecanthropus, Proceed. Roy. Acad. 'Amsterdam XXXVII n. 4, 1933. Vide L’Anthropologie, 48 (19.38), p. 308. P. Leonardi, Note paleontologiclie sul Pifecantropo, Pont. Acad. Scient. Commentationes, 7, 1943. 18 De quo vide « Anlhropos » 1933. fasc. Γ2, Abbé H. Breuil : Le gisement à Sinanthropus de Chou-Kou-Tien (Chine) et ses vestiges de feu ct d'industrie, pag. 1-10 (cum praefatione et appendice a cf. P W Schmiih additis) et eiusdem auctoris descriptionem accuratam in L'Anthropologie. 45 (1935) Ρ· 740 sqq. : « beaucoup de traits ne se rencontrent chez nou' qu'avec le Paléolithique supérieur», p. 74310 Cf. L’Anthropologie, 48 (1938) p. 169. 20 Disputatum est de loco utrique assignando in evolutione: P Marcoz zi illum censet non solum Pithecanthropo superiorem, sed etiam fere certo hominem. Pont. Acad. Scient. Commentationes 7, 1944. Theiu.ard pe Chardin, Peï, et etiam F. Weidenreich ad quem nunc spectant inquisitiones de Sinanthrope, The S-.nanthropus population of Choukoulicn.. Bull, of the geol. Soc. of China, XVI (1935) PP- 427-461, etc - Praceunte M. Boule: «11 me parait téméraire de considérer le Si­ nanthrope comme le monarque de Choukouticn, alors qu’il ne nous appa­ raît, dans son gisement, que sous les aspects d’un vulgaire gibier, au même titre que tant d'animaux qui l'y accompagnent». L’Anthropologie, 47 (1Q37) p. 21. Vide in eodem periodico 48 (i93^) P 160 , 40 (1940). P 622, et passim. 174 DF. CREATIONE HOMINIS IN SPECIE I sunt fere exclusive ex cranio vol ex maxilla ; — quaedam ossa certa Hominis simul cum ossibus Pithecanthropi inventa sunt; - I quedam crania simii repcriuntur in eodem loco ct in iisdem condi­ tionibus ac crania Sinanthropi. I 2" Formae certo humanae. r'· I a) lain certo humana agnoscitur maxilla Alaucriana (in­ venta in Mauer, prope Heidelberg, anno 1907), cuius aetas eadem est ac primorum instrumentorum petreorum, in penultima periodo I intcrglaciali) et in qua cum characteribus maxillae humanae alii simininae similiores, ut absentia menti, miscentur23. 0} Homo neandcrtalensis nominatur ex valle Neandertal prope Düsseldorf. Est forma hominum fossilium hodie exstincta, sed quae multis ossibus fere ubique terrarum repertis exhibetur et floruisse videtur in ultima periodo glaciali. Quosdam characte­ res simininis propinquiores praebet : capacitas cranii, quamquam ibsolutc magna, videtur vix mediocris relate ad dimensionem ca­ pitis; arcus orbitarum grandes et continui, etc 21. Aetas assignatur pleistocenum medium. c) Homo sapiens. Alia stirps hominum, quae praesertim [lost epochain maximae diffusionis stirpis Neandertalensis inveni­ tur. et quae homini hodierno valde similis est, aliquas tamen archaicas notas retinet quae notas simininas recolunt. Ipsa in diver­ sos ramos dispesci apparet, qui respective hodiernis albis (CroMagnom, flavis (Chancelade), nigris (Grimaldi) hominibus sunt affines2δ. Ex quibus factis ita evolutionistae conficiunt argumentum: formae anthropomorphae fossiles apparent magis ac magis apRecentioribus studiis aspectus humanus huius maxillae perfectus est per genuinam collocationem dentium. Cf. H. Weinert. Dem i'iUerktefcr vom Mauer ztir 30 /a/irigcn IViederkehr seiner Enldeckung, Zeitschrift f. Morphologie und. Anthropologie, 37 (1937), ΡΡ· i02-113. Accurata descriptio invenitur apud M. Bot LE, L’Homme fossile de Iu Chafiellc-aux-Smnts, \nnales de Paléontologie, VIII (1913) vel Les Hom mes fossiles2, pp 127-148 — Ad hanc stirpem pertinent, inter alia, fossila inventa in sequentibus locis: Neandcrtal, La Naulette, Krapina, la Chapellc-aux-Saints, Le Mousticr, La Ferrassie, Spy, Broken Hill, Wadi-cl\mud (Galilaea), Ngandon (Java), Saccopastore (prope Romam), San Fe­ lice di Circeo etc. Huius stirpis ultimum gradum tenere dicuntur Homo Rhodesiensis et praesertim H. Solocnsis (Javanthropus) qui mediare Vide­ tur inter Sinanthropum et Neandcrtalenses europeos. iJB •3 Ossa huius stirp - in multis locis inventa sunt: Cro-Magnon, Combe Capelle. Grimaldi. Solutré, Chancelade, Predmost, Ranam, forte Piltdown < t Swanscombc, etc. ΙΈ ΓΟΙΙΜΛΤΪΟΝΕ CORPOJMS H'TJt Kî . 75 propinquare ad hodiernam formam humanam secundum quod ea­ rum actas magis ac magis ad nostram appropinquat. Hoc est au­ tem, aiunt, signum evolutionis alicuius formae nondum humanae in successivas formas usque ad humanam. Ergo palaeontologia transformismum anthropologicum docet. I). A priori tandem, vel quasi a priori quidam catholici ita argumentantur: melius convenit evolutio corporis humani quam im­ mediata eius creatio : tum quia Deus solet relinquere causas se­ cundas producere effectus quorum sunt capaces; tum quia extol­ litur hoc modo dignitas hominis et relatio universi sensibilis ad hominem, dum historia vitae super terram apparet ut conatus ad productionem hominis ordinatus. Quod etiam dicunt facile ap­ tari ad doctrinam hylemorphicam de progressiva acluatione mateliae primae iuxta illud S. Thomae : «In actibus autem formarum gradus quidam inveniuntur. Nam materia prima est in potentia primum ad formam elementi ; sub forma vero elementi exsistens, est in potentia ad formam mixti, propter quod elementa sunt ma­ teria mixti; sub forma autem mixti considerata, est in potentia ad animam vegetabilem, nam talis corporis anima actus est; itemque anima vegetabilis est in potentia ad sensitivam; sensitiva vero ad intellectivam : quod processus generationis ostendit. Primo enim in generatione est fetus vivens vita plantae, postmodum vero vita artimalis, demum vita hominis. Post hanc autem formam non in­ venitur in generabilibus et corruptibilibus posterior forma et dignior. Ultimus igitur generationis totius gradus est anima humana et in hanc tendit materia sicut in ultimam formam. Sunt ergo elementa propter corpora mixta, haec vero propter viventia, in quibus plan­ tae sunt propter animalia, animalia propter hominem. Homo enim est linis totius generationis » 20. IV. Documenta ecclesiastica. — Λ. Documenti instar affe­ rendum est responsum Commixtionis biblîcae anni 1909. in quo inter ea facta dc quibus dubitare non licet, ponitur « peculiaris crea­ tio hominis»-7. Quod sane difficulter restringeretur ad creationem animae, de qua nulla erat tentatio dubitandi inter catholicos ; se­ cus debuit dici siihpliciter « creatio animae humanae ». 28 Coni. Conies, lib. 3, c. 22. Ci. Revue de philosophic, 1923, pag 144. Etudes t. 167, pag. 542. 2T Dexz. 2123. Textum integrum babes supra, p. 95. 176 OE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE B. Attendendum est quoque quod auctoritas ecclesiastica pluries corripuit auctores qui quocumque modo docuerunt corpus primi hominis ex corpore bruti esse factum. Sic P. Leroy debuit retractare suam opinionem * 8. — Pariter P. Zahm debuit e com­ mercio retrahere librum in quo idem docebat Nec omittendum est Patres particularis concilii Coloniensis, an. i860, pronuntiasse « Scripturae sacrae fideique plane adver­ santem illorum declaramus sententiam, qui asserere non verentur, spontanea naturae imperfectioris in perfectiorem continuo ulti­ moque humanam hanc immutatione hominem, si corpus quidem spectes, prodiisse »30. Anno 1941, Pius XII, viros in scientiis peritos alloquens, haec pronuntiavit: « Dall’uomo sol tanto poteva venire un altro uomo che lo chiamasse padre e progenitore; e 1’aiuto dato da Dio al primo uomo viene pure da lui ed è carne della sua came, formata in compagna, che ha nome dall’uomo, perché da lui è stata tratta. In cima alla scala dei viventi l'uomo, dotato di un’anima spirituale, fu da Dio collocato principe e sovrano dei regno animale. Le molteplici ricerche sia della palcontologia che della biologia e della morfologia su altri problpmi riguardanti le origini deU’uomo, non hanno finora apportato nulla di positivamente chiaro e certo. Non rimane quindi che lasciare all’awenire la risposta al quesito. se un giorno la scienza, illuminata e guidata dalla rivelazione, potrà dare sicur; 28 Haec retractatio facta est publici iuris in periodico Le mande, 4 Mart. 1895. «J’apprends maintenant que ma thèse, examinée ici (Romae) par l’autorité compétente, a été jugée insoutenable, surtout en ce qui concer­ ne le corps de l’homme, incompatible qu’elle est tant avec les textes de la sainte Ecriture qu’avec les principes d’une saine philosophie. Enfant docile de l’Eglise, résolu avant tout à vivre et à mourir dans la foi de la sainte Eglise romaine, obéissant du reste en ocla à des ordres supérieurs, je dé­ clare désavouer, rétracter et réprouver tout ce que j’ai dit, écrit et public en laveur de cette théorie». Textus integer habetur in «la Civiltà Cattolica», serie 17, t. 5 (1809). ’ iBM 29 Evolution and Doyma, cuius facta est versio italica, Siena, iBqô; cf Civiltà Cattolica, série 17. t. 4, p 362: declaratio episcopi Cremonensis DI). Bonomt.i.li, an. 1898. — Ex verbis expressis in c La Civiltà Catto­ lica», an. κχ>2 (t. 6, ρ 77). occasione alicuius epistolae RR. DD. Hedley episcopi Xoviportus (Newport), accipimus ordinationes quibus PP. Leroy et Zahm laudabiliter se submiserunt e S. Congregatione Sancti Officii pro­ venisse. ‘2 30 Coli, Lacens t. a, p 292. . PE FORMATIONE COMIORIS HUMANI 177 e definitivi risultati sopra un argomcnto cosl importante » (AAS XXVIII (19.11) p. 506). Quibus verbis asseritur: i) hominem non esse filium bruti; — 2) primam mulierem ex primo homine esse formatam; — 3) homi­ nem esse anima rationali donatum; — et dc ceteris quaestionibus (inter quas sane est modus formationis corporis humani) concedi­ tur scientias naturales, quamquam nunc in hac re nihil habent cer­ ti, posse tamen forte aliquando, cum auxilio revelationis, ad ali­ quid certi pervenire. § 2 Sohntur quaestio. f THESIS VII. — Primi corporis humani Deus fuit cau­ sa, NON SOLUM PRIMA, SED ETIAM PRINCIPALIS, AC PROINDE FAL­ SUM EST PRIMUM HOMINEM ESSE PROPRIE GENERATUM A BRUTO Nota theologica asserti diversa est pro diversitate adversa­ riorum. Haereticus est qui totum hominem simpliciter a bruto de­ rivat. Errat theologice (vel etiam contra veritates implicite reve­ latas) qui creationem animae confitens, etiam corpus primae mulie­ ris simpliciter a bruto derivat vel non omne genus humanum ab uno pare descendere docet. Temerarius denique est qui specialem Dei actionem in formatione primi corporis humani negat. Si autem de solo modo explicandi hanc actionem agatur abstineri potest, salvo indicio Ecclesiae, a nota theologica, at res rationibus non solum scientificis, sed etiam philosophicis et theologicis est diri­ menda31. — In thesi, sufficit nobis theologis ortum corporis hu­ mani a bruto per veram generationem excludere; simul tamen tan­ gemus quasdam difficultates quae impediunt quominus causalitas bruti, etiam instrumentalis. in formatione primi corporis humani, dici possit iam nunc scientiftce demonstrata. 81 Nonnulli theologi censent quemcumque ortum corporis humani a bmto ita manifesto Scripturae contradicere, ut dicendus sit contra fidem divinam: sic Perrone, Mazzeli \ (p. 348), Lahovsse p. 141, etc.: hoc tamen aliis gravibus theologis severius dictum esse videtur. Ita Janssens, qui contentus est dicere hanc opinionem maximis difficultatibus tum ex fide tum ex ratione esse obnoxam et negat adesse «rationes sat cogentes quae as valeant difficultates superare» t. 7, p. 675: nec otiosum est attendere 'iiod cl. ille theologus, antequam haec scriberet, secrctarius Commissionis blicae extiterat et ut talis responsum supra recitatum subscripserat I? c. B< T S. I Dt Deo creante et «levante. DE CREATIONE HOMINIS IN' SPECU·; Probatur. I. Ex Genesi. Corpus primi hominis principali Dd causalitate ex materia praeexistenti formatum est. Hoc enim expli­ cite docetur in Genesi. Deus duplici sua speciali actione hominem format, altera corpus plasmando, altera animam insufflando. «For­ mavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem cius spiraculum vitae, ct factus est homo in animam vi­ ventem » 2. Prorsus distinguitur in hoc textu formatio corporis a creatione animae et pari iure Deo ut causae non tantum primae sed principali tribuitur. Et iam in capite primo quando dicitur: «Et ait (Deus): l aciamus hominem ad imaginem et similitudinem no­ stram ... Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos»33, ibi desenbitur consulto operatio Dei creantis hominem ut actio nova, cum speciali attentione, gravitate, amore procedens ; sed terminus im­ mediatus huius actionis non est anima sola, nam agitur de forma­ tione hominis integri, qui non est tantum anima, et iit specialis men­ tio corporis, cum distinctio sexuum referatur: « masculum ct femi­ nant creavit eos » ; ergo corpus hominis non fuit per naturalem evo­ lutionem specierum productum, sed Deus speciali suo interventu auctor fuit non solum animae humanae sed etiam humani corporis. Dices. Concesso quod talis sit sensus verborum, si proprie su­ mantur, potuit auctor sacer figurate loqui. Porro sensus figuratu^ suadetur, tum quia Deus exhibetur plasmavisse limum ad modum figuli plasmantis statuam, ct deinde in hanc statuam insufflasse: quae sane sensu proprio intelligi nequeunt : tum etiam quia Scrip­ tura eodem modo describit creationem plantarum et brutorum ac hominis creationem : porro non est necessario tenendum quod Deus immediate ex materia anorganica omnes species plantarum ct bru­ torum formaverit. Ergo verba Scripturae de creatione hominis possunt figurate sumi, nempe solum ad indicandum transcendentiam hominis supra cetera viventia. Respondeo. Distinguo maiorem : adsunt in narratione mosaica dementa quaedam figurata quae ut talia facile dignoscuntur, con­ cedo; omnia sunt sensu figurato et improprio intelligenda, nego. Contradicting. minorem Ad primam partem rationis additae, con­ ceditur quidem modum plasmationis corporis et infusionem animae figurate narrari, ut a quovis Christiano lectore statim intelligitur; sed negatur quod ipsum factum formationis corporis et infusionis « Gen. II, 7· ? l (7ch. 1. 26-27. ΠΕ FORMATIONE CORPORIS ΗOMASI 179* animae a Deo principaliter operatae, ut hic et nunc eveniens, sit figurate et non proprie intelligcndum. Secus enim non remaneret aliud in textu nisi ipsa creatio hominis a Deo, dum evidenter auctor sacer intendit etiam aliquid docere de prima institutione hominis a Deo, nempe quod Deus formavit eius corpus ex materia praeexsi­ stenti et dedit illi animam atque utrumque ipse fecit; nec quidquam indicat hoc sumendum esse allegorice : ergo proprie intclligendum est. Λιΐ secundam partem rationis additae, negatur quod textus non aliter referat creationem hominis ac productionem ceterorum viven­ tium. Maior enim est emphasis, accuratior descriptio, interventus Dei magis specialis. Non dicitur: «germinet terra», «producant .iquae ». « producat terra » ; sed « faciamus hominem » ; et operatio divina integra describitur, ita ut alia operatio locurp non inveniat. — Xota etiam quod optimo iure narratio capitis secundi et narrabo capitis primi Gcnescos ut sese mutuo confirmantes et aliquo modo unum facientes adhibentur. Quamquam enim probabile est duas has narrationes ex duobus fontibus provenire, ab auctore sacro ta­ men uniuntur ad pleniorem descriptionem creationis efficiendam, ita ut mens auctoris sacri ex utroque capite, quasi ex una narratio­ ne investigari possit ac debeat. Confirmatur ex cetera Scriptura, — Multi loci Scripturae alludunt ad narrationem Geneseos eamque iuxta litteram intellectam invocant : lob ait : « Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces iiierA Psalmista: «Manus tuae fecerunt meet plasmaverunt me » 5. Tobiaefilius ita orat : « Tu fecisti Adam de limo terrae, dedistique ei adiutorium E vani » ’°. In Ecclesiastico legitur: «Omnes homines de solo, et ex terra unde creatus est Adam»37. B. Paulus: « Primus homo de terra terrenus; secundus homo de caelo, caelestis. Qualis terrenus, tales ct terreni ; et qualis caelestis, taies et caelestes. Igitur, sicut portavimus imaginem ter­ reni. portemus ct imaginem caelestis » 1S. In quo textu, pfimuS homo \dani consideratur iuxta formationem corporis sui in Genesi nar­ ratam et iuxta id quod ei debetur ratione huius originis; et secun3< lob X. 9. 35/J.c CXVIII, 73. - In his textihu; non agitur directe de primo homine, sed alluditur (Ecrit. XXXII, io) ad illum qui e terra formatus ce­ teros genuit homines. 36 7oh. VIII, 8. 37 Eccli. XXXIII, io, Adde Ecclc XII, 7; VII, i; lob. XXXIII, 6, dc. ’* t Cor. XV, .17-49. τ8ο de creatione HOMINIS IN SPECIE dus homo consideratur iuxta id quod debetur suo corpori (quam­ quam de terra est, ut ab Adamo veniens) ratione unionis hyposta­ ticae. Ergo cetera Scriptura confirmat sensum quem legimus in pri­ mis Gcneseos capitibus. Ergo satis liquet corpus primi hominis non formatum esse per generationem a bruto : nam quod non est principalis causa corporis viventis non illud generat. Nec possent textus adducti restringi ad significandam solam quamdam divinam modificationem corporis a bruto iam producti. II. Patres commentantur verba Scripturae iuxta sensum quem defendimus, neque ulli eorum in mentem venit corpus hominis ex evolutione specicrum animalium esse formatum. Sufficiat recitasse quaedam pulchriora verba ex quibus appareat quantam harmoniam cum doctrina Christiana quantamque dilectionis divinae commenda­ tionem in narratione mosaica sensu litterali et obvio intellecta con­ tineri censucrint, quamquam non rem definierint et necessariam ad fidem. Sic Tertullianus carnem nostram nobilitans : « Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim curni vindicare, quan­ tum contulit ille qui eam fecit, iam tunc gloriantem, quod illa pu­ sillitas, limus, in manus Dei, quaecumque sunt, pervenit, satis bea­ tus, etsi solummodo contactus. Quid enim si nullo amplius opere, statim figmentum de contactu Dei constitisset? Adeo magna res age­ batur, qua ista materia exstruebatur. Itaque totiens honoratur, quo­ tiens manus Dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur,, dum dedu­ citur, dum effingitur. Recogita totum illi Deum occupatum ac dedi­ tum, manu, sensu, opere, consilio, sapientia, providentia, et ipsa im­ primis affectione, quae lineamenta ducebat. Quodcumque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus >Λβ. Irenaeus idem argumentum tractans, ait : « Si enim mortale non vivificat et corruptibile non revocat ad incorruptelam, iam non potens est Deus. Sed quoniam potens est in his omnibus, de initio nostro con­ templari debemus. Quoniam sumpsit Deus limum de terra et for­ mavit hominem. Et quidem multo difficilius et incredibilius est ex non exsistentibus ossibus et nervis et venis et reliqua dispositione, quae est secundum hominem, facere ad hoc ut sit, et quidem anima­ lem ct rationalem facere hominem, quam quod factum est et deinde Λβ Liber de resurrectione camis, c. 6. ML 2, col. 802. UL FORMATIONE CORPORIS HUMANI l8l resolutum redintegrare»40. Et S. Chrysostomu.s : «Quid dicis? Acceptone de terra pulvere formavit hominem? Etiam, inquit, et non simpliciter, nec quamlibet terram fortuito dicit, sed pulve­ rem »41. S. Augustinus extendit ad corpus hominis theoriam suam de rationibus seminalibus de qua iam diximus. Corpus nempe ho­ minis, sicut et cetera quae post dies gcnesiacos producuntur, sicut etiam corpus Evac, bis productum est: et quando omnia simul facta sunt in sexto die gcnesiaco, et quando postea ex limo for­ matum est; sed aliter et aliter·. « Aliter ergo tunc ambo (Adam et Eva), et nunc aliter ambo: tunc scilicet secundum potentiam per verbum Dei tamquam seminaliter mundo inditam, cum creavit omnia simul, a quibus in die septimo requievit, ex quibus omnia suis quaeque temporibus iam per saeculorum ordinem fierent; nunc autem secundum operationem praebendam temporibus, qua usque nunc operatur, et oportebat iam tempore suo fieri Adam de limo terrae, eiusque mulierem ex viri latere»4-. Et paulo infra: «Er­ go et tunc et postea (factus est homo et masculus ct femina). Ne­ que enim tunc ct non postea; aut vero postea et non tunc; nec abi postea, sed iidem ipsi aliter tunc, aliter postea. Quaeret ex me quomodo. Respondebo : postea visibiliter, sicut species humanae constitutionis nota nobis est ; non tamen parentibus generantibus, sed ille dc limo, illa de costa eius. Quaeret tunc quomodo. Responde­ bo: invisibiliter, potenti ali ter, causaliter, quomodo fiunt futura non facta »43. Haec autem nihil faciunt contra immediatam formationem corporis humani a Deo ut a causa principali, imo ex materia inor­ ganica44. Etenim, I). Doctor nullo modo intclligit quod Deus fe­ cerit primo limum et dederit ei vim sese evolvendi usquedum ex viribus sibi insitis corpus hominis efficeret; sed quod quando fecit limum posuit simul sive in eo sive in ceteris rebus creatis omnes virtutes activas et passivas ad hoc requisitas, ut eo momento quo ipse velle! corpus hominis efficere, revera tunc illud efficere pos- 40 41 42 « Adversus Haeres., lib. 5, c. 3, n. 2. MG 7, coi. 1120-1130. Homil. 12 in C-cit. 11. 4. MG 53, coi. 102 Dc Genesi cul lit. lib. 0, c. 0. Ibid. c. 6, n. 10. ML 34, col. 343- — Paulo supra dixit hunc mo­ dum esse «nec semen quidem visibile hominis». 44 Contra H. he Dorlodot, Lc Darwinisme, 1921, p. 105. ι82 ιέ creatione hominis in specie set ex limo terrae : hoc autem momento materia ex qua homo formandus esset, non aliud esset quam limus terrae, hoc est materia anorganica, ct nullo modo brutum aliquod. Hoc tamen, pergit Au­ gustinus, duplici via potuit obtineri, si cogitemus de ultima de­ terminatione danda huic corpori, nempe utrum illud corpus debue­ rit produci in statu adulto an infantili. Deus tales posuit rationes seminales, ut momento creationis hominis, aut solus ille status in quo Deus volebat eum creare fuerit possibilis, aut et ille status et etiam alius fuerit possibilis. Si primum, Deus egit secundum illud solum possibile ; si alterum, Deus tunc sic egit ut ille status fieret, prae omni alio etiam possibili. Sed in utroque casu, hoc habetur: nempe, ex una parte limus, quantumvis praeparatus, sed tamen li­ mus, et ex altera parte interventus divinus ex illo limo plasmans corpus primi hominis. Proinde in theoria augustiniana rationum seminalium, corpus hominis formari intelligebatur ex limo terrae, seu ex materia anorganica. Mens igitur Augustini e toto caelo aberat a mente hodiernorum transformistarum. Ecce praecipua verba D. Doctoris : « Verumtamen sic factus est homo quemadmo­ dum illae primae causae habebant ut fieret primus homo, quem non ex parentibus nasci, qui nulli praecesserant, sed de limo for­ mari oportebat, secundum causalem rationem, in qua primitus factus erat. Nam si aliter factus est, non cum Deus in illorum sex dierum operibus fecerat: in quibus cum dicitur factus, ipsam cau­ sam utique fecerat Deus, qua erat suo tempore homo futurus, et secundum quam fuerat ab illo faciendus, qui simul et consumma­ verat inchoata propter perfectionem causalium rationum, et inchoa­ verat consummanda oropter ordinem temporum. Si ergo in illis primis rcrum causis, quas mundo primitus Creator inseruit, non tantum posuit quod de limo formaturus erat hominem, sed etiam quemadmodum formaturus, utrum sicut in matris utero, an in forma iuvenili, procul dubio sic fecit ut illic praefixerat: neque enim contra dispositionem suam faceret. Si autem vim tantum ibi posuit possibilitatis, ut homo fieret, ut et sic et sic posset, id est. ut id quoque ibi esset, quia et sic et sic posset; unum autem ipsum modum quo erat facturus in sua voluntate servavit, non mundi constitutioni contexuit: manifestum est etiam sic non fac­ tum esse hominem contra quam erat in illa prima conditione cau­ sarum : quia ibi erat etiam sic fieri posse, quamvis non ibi erat ita fieri necesse esse: hoc enim non erat in conditione creaturae, sed DE FORMATIONE CORPORIS HUMANI I?3 ni placito Creatoris, cuius voluntas rerum necessitas est » r' Prondc interpretatio S. Thomae omnino valet: «Secundum rationes ausales in creaturis dicit aliquid praeexsistere dupliciter. Uno mo­ do secundum potentiam activam et passivam, ut non solum cx ma­ teria praeexsistenti fieri possit, sed etiam ut aliqua praeexsistens creatura hoc facere possit. Alio modo secundum potentiam passivam tantum, ut scilicet dc materia praeexsistenti possit fieri a Deo: et hoc modo secundum Augustinum corpus hominis praeexsistit operibus productis, secundum causales rationes»4®. Brevi: Auguiiinus docet quod propter causales rationes initio insertas in natura rerum, limus, in momento creationis hominis, exsistens ut limus ad hoc inventus est aptus ut ex eo Deus formaret corpus Adami; ex quo thesis, nedum negetur, valide roboratur. III. Ratio theologica. — Tribus maxime rationibus videtur re­ quiri omnino specialis Dei interventus in formatione corporis hu­ mani, et quidem principalis, seu talis qui hominis generationem a bruto excludat. Tenendum est enim secundum doctrinam mox tradendam primam mulierem formatam esse immediate a Deo ex corpore viri. Porro Γ si concedatur potentiae generati vae alicuius stirpis brutorum vis generandi hominem, non solum haec stirps virum, sed etiam feminam debuit generare; 2° eaedem rationes quae afferuntur cur vir a brutis descendat, pariter pro muliere valerent. Cum igitur, corpus mulieris per generationem a bruto revera non processerit, suadetur, ne plus dicam, corpus viri, his ra­ tionibus non obstantibus, non per generationem a brutis sed per actionem Dei immediatam ortum habuisse. - Deinde tenendum est secundum doctrinam catholicam omne genus humanum descendere ab Adamo et Eva. At si ponatur in aliquo genere brutorum vis hominum gencrativa, non intelligitur quod unus tantum homo generatus sit, sed censendum esset, ut evolutionistae generatim censent, ex diversis brutis sive eiusdem sive similis speciei diversos homines processisse; nec apparet qua ratione homines illi eorumque progenies periissent. ita ut nonnisi filii Adae genuS humanum constituerent. 45 Ibid. lib. 6, c. 15, n. 26. 4β i*, qu. 91, art 2, ad 4. — Solent vocare talem potentiam obedientialcin. 47 «Antequam homo esses, limus eras; antequam limus esses, nih.il cras» Enarrat, in ips. 144, n. to ML 37, 1875. 184 DE creatione hominis in specie Tenendum est denique primos homines, Adamum scilicet et Evam, scientia et perfectione morali donatos esse, quibus poste­ ros superarent. At secundum principia transformismi, evolutio corporis lenta fuisset ita ut corpus priorum hominum instrumen­ tum satis infirmum animae rationalis exstitisset. Quibus sane rationibus efficitur ut origo corporis humani non sit explicanda naturali virtute evolutionis per potentiam generativam cuiusdam stirpis brutorum, sed speciali interventu et prin­ cipali saltem operatione Creatoris48. IV. Ratio philosophica. — Cum anima intellectiva sit forma humani corporis, id est actus primus corporis, necesse est ut cor­ pus sit dispositum ad suam formam recipiendam sicut materia ad formam, vel potentia ad actum ; imo ut hanc ipsam dispositionem a sua forma accipiat. Oportet enim ut inter materiam ct formam et inter potentiam et actum adsit proportio et aptitudo ad invicem ; non potest forma inferior ultimam dispositionem dare formae superiori neque ad illam dispositionem praeparare; unde sequitur nullam virtutem in bruto exstitisse quae ad formationem corporis humani suffice­ ret, animam vero esse quae simul materiam sui corporis dispone­ ret atque actuaret. Porro illud animal non generat, quod disposi­ tionem materiae ad formam recipiendam nequit producere. Non potuit ergo ex bruto procedere corpus humanum per viam ge­ nerationis 49. Dices. Sed neque in generatione hominis ex homine ultima dispositio producitur nisi adveniente anima. Respondeo distinguendo : in * generatione hominis ultima di­ spositio est ab anima quae advenit propter exigentiam a praece­ dente dispositione introductam, concedo, sine exigentia illa, nego. Porro solus homo excluso omni ente inferiori operationem habere potest quae exigentiam humanae formae inducat 50. H 48 Cf Enciclop ilal. vol. 34, pp. 755-757, Ucnno. Dottrina caltolica. — R de Sinéty, Eludes, t. 127 (ion); Diet. prat. (Bricout) art. Evolution­ nisme; Diet. apol. art Transformisme 40 Hanc rationem evolvimus in Acta Pont. Acad Rom. S. Thomae Aq. X (1945) Ρ· 230-254 Cf. Mattiussx, L’evolutione c possibile? Monza, 1899 , Ude, Kann der Mensch vom Tiere abstammen? Graz, 1926; - Gazzana. 60 < Quia igitur corpus humanum nunquam formatum fuerat, cuius virtute per viam generationis aliud simile in specie formaretur, necesse DE rtJRMATIONE CORPORIS HUMANI J 85 V, Data scientiae palaeontologicae et biologicae non demon­ strant nec demonstrare possunt corpus hominis per genera t ion eyn ex brutis procedere. Etenim influxus divinus, quem dicimus neces­ sarium ad tantum effectum, invisibilis est in seipso et exsistere potest quin proprius effectus eius qua talis scientiis phenomenorum appareat; unde ab iliis scientiis, sicuti nec perspici, ita nec ex­ cludi potest. Deinde ea quae scientifice reperta sunt multa habent quae in nostra sententia melius intelliguntur nec quidquam prae se ferunt quod in nostra sententia nequeat explicari : scilicet, novitatem ho­ minis et eius differentiam specificam a bruto positive confirmant. Nam evolutio per generationem locum non habet de typo ad ty­ pum sed tantum inter limites eiusdem typi : hoc enim iam tenemus ex thesi superiori de origine specierum in genere. Tantum recole sub nomine typi nos audire veram speciem seu formam organisa­ tions quae sit secundum ideam propriam radicitus constituta. Porro omnes homines quocumque modo cogniti pertinent ad unum typum proprie dictum, ab aliis essentialiter distinctum, et cuius caractères essentiales sese invicem exigunt. Ergo nullus homo pro­ cedit ex animali quod non sit homo. Probatur minor per partes, i’ Et primum quidem homo est typus proprie dictus. Quoad cor­ pus enim : cerebrum maius, statio verticalis, forma maxillarum, dentium, pedum, etc. simul sumpta constituunt « formam omnino specialem et omnino independentem inter Mammifera » 5‘. Quoad autem modum agendi et vivendi, proprium est hominis quod ubi­ que terrarum degere possit, quod cetera animalia sibi subiiciat, quod utatur instrumentis arte factis, quod cum aliis hominibus unitatem moralem efficiat eamque in dies perficiat. Quae omnia fere in hac definitione continentur : « Homo est animal rationale, loquens, stans, duas manus habens» (Blvmenthal) : atque ob­ tinent ut homo non solum typum inter alios sed quasi regnum no­ vum constituat °2. 2? Omnes homines noti ad hunc unum typum51 fuit quod primum corpus hominis immediate formaretur a Deo» i“, q. 91, art. 2, c. Vide supra, p. no. 51 Ita concludit Vialleton, L’origine des êtres vivants. L'illusion transformiste, pag. 287-288. Pariter G. Sergi, // posto deiïtconio ne Ha no­ tura, pag. 116 sqq. luvat referre haec verba E. Dubois: « Man is of those organisms which came into being not by gradual transformation, but discon­ tinuously by repeated transition to a new type » Koninklijkc Ncdcr Akad. v. W. 1938. « E. Le Roy vivide describit characteres typi humani : Les origines 186 nr creationi hominis i.·, ι-ι < j ; pertinent, nani a) omnes intellectu gaudent et instrumentis utun tur. Silices enim industria secati, qui quandoque magna arte ad varios hominis usus aptati sunt, in eadem aetate inveniuntur ac antiquissimi homines*53 63. Sculpturae, picturae etiam exstant, quat sensum pulchri indubie demonstrant. Intellectus etiam manife­ statur ex modo sepeliendi mortuos: homo enim Neandertaiensis invenitur sepultus ex industria et cum signis evidentibus Socialis affectus necnon religionis: nec desunt vestigia quae exercitium humaines et dévolution de l'intelligence, pag. i 36 Vide etiam Aquinatem, In III Phys,, lect, 5. — ' MM! 53 Homo Hcidclbcrgensis a Prof. Boule agnoscitur ut < un repré­ sentant des plus vieux tailleurs de pierres paléolithiques >. ()p. cil. p. 151. — Recenter duo periti S. I., PP. Teilhard et Licent invenerunt in Sina (iuxta ripas fluminis Hoang-Ho, in Ordos, in stratis- antiquissimis) eadem fere instrumenta ac nostra moustcriana · Le paléolithique de la Chine, par M. Boule, H. Breuil, E. Licent et P. Teilharp, Paris, 1928, Pariter P. Bovier-Lapierre S. I. similia in Syria et Aegypto adinvenerat, post. lac. de Morgan. — Eadem fere instrumenta mousteriensia inventa sunt in ChouKoutien (Sinanthropus) et descripta a cl. Breuil, Anthropos, 1932, Janvier-Avril, pag. 4 sqq. Cf Ruschkamp — De antiquiore periodo palacolithica, P. Bovier-Lapierre haec scripsit: < Sur les moeurs et les coutumes de ces peuplades primitives nous ne savons à peu près rien; mais elles ne pouvaient différer beaucoup dc cel­ les des tribus de Pygmées qui errent à travers les forêts équatoriales en vivant de chasse et de pêche. Mais si l’organisation sociale, si les idée-, morales et religieuses de l'homme à cette époque reculée demeurent encore conjecturales, son outillage nous révèle un être supérieur, dominant par son intelligence les animaux contre lesquels il est en lutte quotidienne, capable d'inventer et dc perfectionner. Il sait faire le feu et cuire ses aliments, bien qu’il ignore encore l’art du potier». Et infra, idem auctor haec notanda addit: og B . Les· Hommes fossiles, 2° éd. Paris. 1923, pag. 472. — Idem auctor quandoque magis dubitanter loquitur de Homme Hcidelbergensi (pag. 473), praesertim quia censet maxilla Maueriana, argui di­ minutam quamdam facultatem loquendi. \t G. Sergi ex professo ostendit hanc maxillam perfecto motui linguae omnino accommodari: II posto deiïuomo neHa natura, pag. 146 sqq 6C Cf. Sergi, o/>. cit., p. 116 sqq. qui vindicat in fossilibus indolem hu­ manam eorum characterum qui a transformistes ad simitatem referuntur 8T Sic etiam concludit Vial.leton, L’origine des êtres vivants, p. 297. 188 HE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE demonstratione asserendum. Ut veritati serviamus, difficultates quasdam indicamus, quae nobis impedire videntur quominus ar­ gumenta ab cvolutionistis usque nunc adducta certitudinem effi­ ciant. a) Et primum quidem, quod similitudo anatomica inter ho­ mines et bruta superiora, maximeque simios, sine negotio expli­ catur extra cognationem ex descendentia ab eodem stirpe cau­ satam : explicatur nempe per ordinem idealem, seu in mente Creatoris exsistentem, quo formae viventium simul cum varietate ct unitate disponantur ct inter se harmonice conveniant. Cum enim in similibus conditionibus exsistant, cum eisdem legibus physicis et chimicis regantur, cum in eodem medio physico vivant, pro­ num est intelligere quod easdem vel valde similes functiones ex­ ercere debeant, ac proinde similia organa possidere. Talis autem similitudo a Summo Artifice et concipi et effici potest, quin a de­ scendentia cx uno stirpe proveniat. Immo, ortus novae speciei, hominis praesertim, optime supponere potest, ad modum conditionis, determinatum mundi statum, ad quem exsistentia cetera­ rum specierum pertineat : et sic habetur aliquis nexus physicus inter diversas species, non autem necessario nexus geneticus. Dein­ de si similitudo anatomica argueret necessario descendcntiam a communi stirpe, et brachia cum pedibus homologa, et oculus dex­ ter cum sinistro homologus, multaque similia, deberent vel ab invicem vel ab eodem tertio descendere, quod sane non est. Pa­ riter, omnia viventia ab unica cellula descendere deberent : sed monophyletismus ita rigidus ab ipsis evolutionistis magis magis­ que in dies reficitur. Tandem transformatio organorum homologo­ rum ex aliqua una stirpe, quae in abstracto et in schematibus fa­ cilis esse videtur, saepe tamen in concreto et omnibus attentis vix ac ne vix quidem possibilis esse apparebit 58. Organa autem quae M < II ne suffit pas, pour comparer les membres, d’y retrouver d’une manière approchée des pièces correspondantes. Il faut aussi tenir le plus grand compte de l’orientation du membre tout entier et dc la constitution dc sa ceinture. Dès quion le fait, les transitions faciles à imaginer dans les schémas deviennent irréalisables» Vialleton, Membres ct ceintures des Vertébrés tétrapodes, p. 583. Idem cl. anatomista monet cavendum esse a restaurationibus ct schematibus propositis a viris scientificis qui bona ta­ men fide ea delineant: saepe enim suo praciudicio ducti, differentias mi­ nuunt vel exaggerant quo melius eorum demonstratio sese habeat. Sic v. g. Huxley delineabat simios stantes od modum hominum, quod magnam dif­ ferentiam occultabat; contra, Bouli. (o/>. cit., pag. 228). inflectit (jenu ho­ minis palaeolithic:, cum tamen ilion cius exigat positionem rectam cumque quidam homines hodierni, qui habent tibiam eodem modo aptatam, recti om- DE FORMATIONE CORPORIS HUMANI 189 dicuntur rudimentaria vel utilitatem ignotam habere possunt, vel saltem bene explicantur per leges generales quae evolutioni em­ bryonis praesunt; hae autem leges ex harmonia idearum in mente divina resultant. b) Similitudo quae habetur inter formas successivas hu­ mani embryonis et formas embryonales inferiorum specicrum: r) non ea est quae dicitur, quia in nullo momento embryo est in sta­ tu speciei cuiusdam inferioris; sAl tantum partes separatim con­ sideratae transeunt per status similes statibus earum partium in aliis embryonibus ; 2) hi autem status resultant ex actuali neces­ sitate embryonis in conditionibus concretis in quibus versatur; et similitudo cum statibus aliorum embryonum probat tantum ex­ sistentiam legum generalium in formatione viventium et unitatem ordinis in actuationc materiae, non autem repetitionem status antea in forma adulta habiti s0. Ex eodem influxu legum genera­ lium explicantur similitudines quae in factis teratologicis (mon­ struosis) observantur. c) Quod ad palae ont olo giam pertinet, nulla certa habetur genealogia a bruto ad hominem : bruta enim viciniora homini se­ cundum morphologiam adhuc in immensum distant, ita ut non raro apud ipsos transformistas negetur possibilitas transitus a si­ miis cognitis (etiam includendo Pithecanthropum) ad hominem per viam generationis et perfectionis paulatim acquisitae. Unde confugiunt ad formas ignotas, quas fingunt magis indeterminatas, magis genericas quam sunt formae cognitae ac proinde aptas ad humanas determinationes paulatim accipiendas : quidam formas oligocaeni designant00; abi usque ad cretaceum aetatis secunda­ riae descendunt °1. At quamvis multae inqu sitiones et inventiones palaeontologicae factae sint, multaque ossa fossilia superiorum brutorum et etiam hominum ad lucem venerint, nullus tamen ponino sint (Vialleton, o/>. cit., p 643: S. Sergi, in Lc rasse umane e i popoli delta Terra, Torino, 1941, pp. 80 s?.): hi quidem bona fide. At Haeckel scienter accommodabat res deEncatas suis theoriis. Arn Brass, Das .Iffen- /iroblcm. Professor Emesi Haeckels neuesle gefdlschte Enibryonen-Bitder, Leipzig, 1908, vel Brass Gemelli, Le falsificasioni di Haeckel 1912, 2 ed. ct Breitung, Gregorianum, 1926, pag. 560 sqq. 59 Sic Vialleton, Membres et ceintures..., pag. 575 sqq. Idem illustrari potest textu Aquinatis p. 175 adducto. 60 Sic G. Serci appellat ad Piopliopithccum ct Parapithccum inventa m Favum: o[>. cit., p. 106. ei P. Theilhard indicans murem quemdam araneum in cretaceo. l<>0 de creatione hominis in specie luit determinatam lineam processionis directae e bruto ad homi­ nem ducere, quae communem quemdam consensum peritorum ob­ tineret62. Quaecumque forma invenitur ita est iam determinata et completa ut appareat eam non esse cui determinationes propriae hominis advenire potuerint. Si deinde ad formas hominis fossiles attendimus, nulla est cer­ ta ratio affirmandi prioritatem secundum tempus formarum quae dicuntur inferiores. Nam a) praecipuae formae cognitae in palaconlologia describuntur potius ut rami paralleli et definitivi eiusdem trunci quam ut alii ab aliis per generationem producti °3, b) Formae quae hodiernis viciniores sunt, eodem tempore vixisse inveniuntur ac ceterae, etiamsi ad antiquiora tempora spectemus Sic for­ mae Cromagnonensis et Grimaldensis coaevae sunt hominis Neandertalensis ; et tempore Hominis 1 leidelbergensis et Sinanthropi exstitisse videntur formae hodiernis simillimae, quae in Piltdown, Swanscombe. I^a Denise et alibi inventae suntSane diversitas C2 Post Branca, qui Berolini, in congressu international!, declaravit an. 1901, hominem, si sola palaeontologia consulatur, ut omnino novum in periodo quaternaria apparere, multi similia dixerunt. De quo vide etiam Breitung, Gregorianum, 1926, p. 393. « En vérité, au premier instant de son apparition, la branche humaine est déjà, dans ses traits· essentiels pleinement individualisée». Theilhard, Rev. de Phil., 1923 p. 164. — «Il faut avouer que la paléontologie ne nous a encore révélé aucune forme de passage indiscutablc, aucune preuve matérielle, d’une filiation allant d’une forme de singe à la forme humaine». M. Boule, Les Hommes fossiles, 2° cd., 1923, p. 90; item, p. 450, fere idem in Boule et Piveteau, Les Fossiles, Paris, »935. P- 807. 831, 850. — 67). 03 Cf. Seri.i, // posto dell'uomo nella natura, p. 180 sqq. 04 Cf. Termier, Revue Universelle, 1915, 15 Juin. 85 Ad quod m libro < L’évolution régressive, Lafont ct Salet utiliter attentionem peritorum revocant, quamquam ipsi hypotheses nec necessarias nec verisimiles addunt. Homo inventus in monte La Denise, Anitii (Le Puy-en-Vclay) in medio saec XIX, cuius ossa nostri-, fere identica sunt, ex recentibus studii-- a C Deferet publici juris lactis Çlradém. des Scien­ ces, Comptes rendus, t. 182, p. 358, 8 Févr. 1926) agnoscitur ut antiquior homine mousteriensi in («allia. Cranium fossile in Piltdown inventum adhuc antiquius est Notandum tamen est controversias de antiquitate horum omnium oss um adhuc agitari inter perito-- — De homine Piltdownensi, BE FORMATIONE CORPORIS HI MANI 1^1 formarum eiusdem typi non excludit originem omnium cx unica forma; sed voluntarium est exigere quod haec forma primitiva fuerit forma quae nunc inferior vel dicitur vel est d) Argumenta vero a priori quae fieri solent in favorem huius transformismi ad summum efficiunt ut non immediate ap­ pareat eius intrinseca impossibilitas. Insuper, verum non est ex­ cellentiam hominis magis extolli per transformismum : sensus enim communis hominum, praesertim fidelium, aliter iudicat, et facile patet speciali et immediata operatione Dei hominem totum formantis dignitatem huius creaturae magis commendari. Talis enim interventus divinus, etiamsi non fuisse necessarius suppo­ neretur. tamen conveniens admodum fuit quo clarius distantia ho­ minis a bruto significaretur et quo melius homo aptaretur etiam quoad corpus ad adoptionem filiorum Dei. Denique, quamquam concedi forte potest absoluta possibilitas cuiusdam causalitatis stricte tantum instrumentalis brutorum in generatione naturae su­ perioris. haec tamen causalitas nonnisi per modum exceptionis ha­ beri potuit cum naturalis ordo rerum postulat ut, ubi nulla ratio superior aliter suadet, Deus sinat naturas quas creavit suos mo­ tus agere, effectus sibi proportionatos producere, causalitatem principalem, quamvis secundam, exercere. Concludamus igitur : (ransf orniismus anthropologicus, si scientifice (biologice, palaeontologice) consideretur, non est adhuc nisi hypothesis nonnullis difficultatibus obnoxia, quae sanae phi­ losophiae et ipsi theologiae aperte repugnabit, nisi ita aptetur ut soli Deo causalitas principalis in formatione primi corporis hu­ mani tribuatur. LECTIO PATRUM: Ex S. Gregorio Nysseno, De hominis opificio, c. 3. — Illud etiam consideratione nostra dignum est, quod cum mundus hic talis ac tantus, omnesque cius partes ad machinam universitatis rerum constituendam ordine congestae essent, nullo, ut ita dicam, negotio natura rerum a Deo creata sit, ct continuo ad eiusdem nutum exstiterit. At ho­ minis fabricationem deliberatio praecedit, et futuri operis ab artifice for­ ma orationis pictura delineatur. Qualem videlicet hominem esse oporteat, qualisqne exemplaris imaginem referre, quamobrem creandus, et creati quae G. Sergi scribit: « Sc la ricostruzione corrispondcssc al vero, il cranio cerebrale avrebbe forme come un cranio moderno; la faccia è costrutta in modo arbitrario c per adattarla alla mandibola che non è sua». (Op cit., p. 222). Quae opinio videtur hodie esse inultorum. Apud Swanscombc (An­ glia), anno 1035, cranium repertum est formae modernae: «Cranio incom­ pleto che sembra riferibile addirittura ad un nomo dei tipo attuale : fine del Pleistocene inferiore» (Leonardi). IÇ2 DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE futurae sint actiones ,quibus cum imperio sit praefuturus; de Iris igitur omnibus dispicitur, ut praestantiam homo dignitatemque suam obtineret, et prius etiam rerum universarum principatum consequeretur, quam ortus esset. Idcirco Moses ait, Deum hoc quodam modo locutum esse: cFacia­ mus hominem ad imaginem nostri ac similitudinem, estoque hominibus im­ perium in maris pisces, tum terrae bclluas, acrisquc volucres, in iumenta, in terram denique universam ». O rem admirandam ! Sol creatur nulla deli­ beratione praecedente, eodemque pacto coelum, quibus duobus nihil esse par creatis in rebus potest. Uno verbo huiusmodi in rerum natura mira­ culum exstitit : neque unde, vel quomodo ea facta sint, expositum est. Idem ceteris in rebus singulis usuvemt. Aether, sidera, interiectus inter haec ct nos aer, mare, terra, animalia, plantae, omnia uno Dei verbo in ortum pro­ ducta sunt. Solius ad hominis fabricationem creator ille universitatis re­ rum quadam cum consideratione accedit : praeparataque primum opificii materie, illiusque forma ad eximiae pulchritudinis exemplar exprimendum designata, fine etiam proposito, ad quem creandus esset : tum deinde na­ turam sibi consimilem et actionibus affinem fabricat, quae operi, cui desti­ naretur, esset aptissima. ... Animus adeo, quemadmodum ante corpus non exstitit, sic hominis initio sine animo corpus esse dici vere nequit. Unum est utriusque princi­ pium, quod secundum rationem quidem sublimiorem prima in voluntate Dei, tamquam fundamento innititur, ratione autem altera, in ortus nostri exor­ dio ponendum est. Nam ut in eo, quod materna in alvo ad conceptionem corporis deponitur, antequam formetur, perspici articulata membrorum co­ haerentium distinctio nequit, sic neque vis animi propria deprehendi :n eodem potest ante, quam ad effectiones suas illa progrediatur. Et quemad­ modum nemini dubium est, idem illud in diversos artus diversaque viscera conformari, nulla externa facultate, ut hoc perficiat, ingrediente: sed fa­ cultate ipsi a natura insita, opera et effectione sua in hoc incumbente: eadem ratione dc animo nobis cogitandum est, etiamsi per quasdam affectiones in parte hominis externa et apparente, indicia de se nulla praebeat, nihilomi­ nus praesentem esse Nam ct futuri hominis forma potestate exsistit in semine: atque idcirco latet, quod velut in lucem producta conspici prius nequeat, quam necessarius rerum ordo permittat, sic ct animus est in co quamquam non appareat. Nam tum demum patebit cum adesse, cum aucto per accretionem corpore, sua se propria et a natura insita affectione ostendet. Cum enim a mortuo corpore nulla ad conceptionem facultas excernatur, sed ab animato ct vivo: idcirco vero consentaneum est, ne illud quidem mortuum et inanimum putandum, quod dc corpore vivo ad procreandam rem v vam emittitur. Carnem certe quod attinet, omnino ea est ct inani­ mum mortuum per se quiddam. Mortalitas autem non nisi animi est pri­ vatio. At nemo dixerit, opinor, habitu'privationem priorem esse: quod sequi necesse est, si quis carnem, quae quiddam est inanimum, hoc est mortuum, ait anut 14. — n. 25. Quaeri autem merito potest, causales illae ratione», quas mundo indidit, cum primum simul omnia creavit, quomodo sint insti­ tutae: utrum ut, quemadmodum videmus cuncta nascentia vel fruticum vel animalium in suis conformationibus atque incrementis, sua pro diversitati generum diversa spatia peragerent temporum? an ut, quemadmodum cre­ ditur factus Adam sine ullo progressu incrementorum virili aetate, conti­ nuo conformarentur? Sed cur non utrumque illas credimus habuisse, ut hoc ex eis futurum esset, quod factori placuisset? Si enim illo modo dixe­ rimus, incipiet contra ipsas factum videri, non solum etiam illud de aqua vinum, sed ct omnia miracula quae contra naturae usitatum cursum fiunt -i autem isto modo, multo erit absurdius ipsas istas quotidianas. naturae formas et species contra illas primarias omnium nascentium causales ra­ tiones suorum temporum peragere spatia. Restat ergo ut ad utrumque mo­ dum habiles creatae sint; sive ad istum quo usitatissime temporalia tran­ scurrunt, sive ad illum quo rara et mirabilia fiunt, sicut Deo facere pla­ cuerit quod tempori congruat. (ML 34, col. 349). Captit 15. — η. 2(). Vcrumtamcn sic factus est homo, quemadmodum diae primae causae habebant ut fieret primus homo, quem non ex paren­ tibus nasci, qui nulli praecesserant, sed de limo formari oportebat, secun­ dum causalem rationem, m qua primitus factus erat. Nam si aliter factus est, non cum Deus in illorum sex diebus operibus fecerat; in quibus cum dicitur factus, ipsam causam utique fecerat Deus, qua erat suo tempore homo futurus, et secundum quam fuerat ab illo faciendus, qui simul et consummaverat inchoata propter perfectionem causalium rationum, ct in­ choaverat consummanda propter ordinem temporum. Si ergo in illis primis rerum causis, quas mundo primitus Creator inseruit, non tantum posuit quod dc limo formaturus erat hominem, sed etiam quemadmodum forma­ turus, utrum sicut in matris utero, an in forma iuvenili; procul dubio sic fe.it, ut illic praefixerat, neque enim contra dispositionem suam faceret si autem vim tantum ibi posuit possibilitatis, ut homo fieret quoquo modo fieret, ut et sic et sic posset, id est ut id quoque ibi esset, quia ct sic et sic posset; unum autem ipsum modum quo erat facturus in sua volun­ tate servavit, non mundi constitutioni contexuit: manifestum est etiam sic non factum esse hominem contra quam erat in illa prima conditione causa­ rum ; quia ibi erat etiam sic fieri posse, quamvis non ibi erat ita fieri ne- DE FORMAI ION F. CORPORIS HUMANI 195 cesse esse: hoc enfin non erat in conditione creaturae, sed in placito Crea­ toris, cuius voluntas rerum necessitas est. (ML 34, col. 349)· Caput 18. — n. 29. Quapropter, si omnium futurorum causae mundo sunt insitae, cum ille factus est dies, quando Deus creavit omnia simul; non aliter Adam factus est, cum de limo formatus est, sicut est credibilius iam perfectae virilitatis, quam erat in illis causis, ubi Deus hominem in sex dierum operibus fecit. Ibi enim erat non solum ut ita fieri posset, verum etiam ut ita eum fieri necesse esset. Tam enim non fecit IJ)eus contra caudam, quam sine dubio volens praestituit, quam contra voluntatem suam non facit. Si autem non omnes causas in creatura primitus condita praefixit, sed aliquas in sua voluntate servavit; non sunt quidem illae quas in sua voluntate ser­ vavit, ex istarum quas creavit necessitate pendentes: non tamen possunt t «Quatenus... una, similitudo est minimi roboris tum corporis, tum ani­ mi mulieris; et perinde ut proportio virium muliebrium ad vires viriles sit quemadmodum proportio unius costae ad reliquas costas omnes». (Com­ menta./ii illustres... Thomae de Vio Caictcni quondam cardinalis Parisiis, 1539, fol. XXIV-XXV). 3 Probatur a P. Lagrange, Rev. bibi., 1807, p. 364. ‘V DE FORMATIONE CORPORIS HUMANI I97 troacta®. Alius modus ponendi praeadamitas est quorundam qui admittunt quidem homines ante Adamum exstitisse, sed omnes periisse ante creationem Adami 1. b) Tran sformistae increduli or­ dinarie supponunt per evolutionem plures homines e diversis bru­ tis eiusdem virtutis generativae productos esse, sive diversis tem­ poribus, sive eodem fere tempore6 *8*: ad hoc etiam recurrunt ut diversitates quae in diversis ramis familiae humanae inveniuntur expeditius explicent. In Diet. Théol. Cathol., art. Polygénisme, col. 2536, positae sunt duae quaestiones quibus nulla ibidem data est responsio. Quaestiones autem sunt: Prima: Nonne peccatum originale potuit committi a quadam collectivitate hominum, a qua ceteri homines descenderent? Altera: Nonne attendendum est magis ad univer­ salitatem culpae hacreditariae et redemptionis hominum quam ad unitatem originis eorum? — Quibus quaestionibus aliqui theologi satis affirmative respon­ derunt. fortiter repugnantibus aliis. (Cfr. M. Flick S. J., Gregorianum XXVI ί I (1947) p. 555-563; — F. Ceuppens O. P., An­ gelicum XXIV (1947), pag. 20-55). III. Documenta Ecclesiae. — A. Quod ad formationem Evae c.r viro attinet, extat responsum Commissionis biblicae, quo inter ea fundamentalia in Genesi narrata, quae in dubium vocari ne­ queunt, ponitur « formatio primae mulieris ex primo homine»0. B. Quod autem ad descendendam hominum ab Adamo, ibi­ dem ponitur etiam ut pariter tenenda «generis humani unitas». Insuper, concilium Tridentinum, in decreto de peccato originali nominat Adamum « primum hominem » asseritque eum nocuisse suae propagini, et peccatum « in omne genus humanum transfu­ disse»10: quae dici nequeunt, nisi intclligatur nullum fuisse ho­ minem ante 'felamtnn et omne genus humanum ab Adamo proce­ dere. 6 E calvinista catholicus effectus, La Pkyrère suam opinionem repro­ bavit. ‘ Fabre d'Envieu hoc probabile esse duxit : Les origines de la terre et de l'homme, lib. 2, prop. 50. s Secundum theoriam dictam « Ologenesis », a cl. Rosa et Montandon propugnatam, homines prodiverunt in multis regionibus terrae, independent ter alii ab aliis. Cf. Rosa, Ologenesi, Torino, 1917; G. Montandon, L’ologenèse humaine, Paris, 1928. ’ Denz. 2123. Supra, p. 96. 10 Can i et 2. Denz. 788-789. DC CREATIONE HOMINIS IN SPECIE IÇ)S § 2. Solvitur quaestio. THESIS VIII. — Prima mulier Eva formata est ex Ada­ mo, primo viro; et ab HIS PROTOPARENT i bus totum GENUS HU­ MANUM DESCENDIT. Utraque pars, ut clare in Scriptura, et in magisterio Eccle­ siae contenta, dici potest dc fide catholica : unde quaestio non potest esse nisi de modo quo Eva ex Adamo formata sit. Uni­ tas generis humani est etiam, ut videtur, implicite definita in dic­ to loco Tridentini. Hae censurae non attingunt tamen opinionem iuxta quam praeadamitae ante Adami creationem exstincti fuis­ sent : documenta enim videntur loqui de genere humano a tempore creationis Adonii, et quidem in hoc nostro planeta Probatur prima pars: Eva formata est ex Adamo. I. Ex Scriptura. — Cum non esset bonum hominem esse so­ lum, cumque adiutorium simile sibi, propter hominis dignitatem, non inveniretur inter animalia iam creata, « immisit ergo Domi­ nus Deus soporem in Adam, cumque obdormisset, tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea. Et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem, et adduxit eam ad Adam. Dixitque Adam : hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et ad­ haerebit uxori suae, et erunt duo in carne una » 12. Porro dici­ mus textum illum, saltem quoad substantiam, sumendum esse sen­ su reali, litterali, non tantum symboli co vel allegbrico. Etenim, si factum ita particulariter narratum, cum suis causis, cum suis modis, cum suis effectibus et significatione, non esset substantia­ liter saltem verum, id est, si mulier non esset ex viro formata, mosaica narratio nullo modo dici posset historica et liber in quo est non esset historicus, quod dicere non licet. Deinde cetera Scrip­ tura saepe appellat ad hunc locum, dicens Adamum factum esse Nihil dicimus dc exsistentia hominum in aliis partibus universi, quia dc ca nihil scimus. ,r 12 Gen. II, 21-24 DE FORMATIONE CORPORIS HUMANI iQrj priorem, «Adam primus factus est, deinde Eva»13*; Evam ex eo tactam : « I )cum fecisse « ex uno omne genus humanum et in­ habitare super universam faciem terrae » M. « Non enim vir ex muliere, sed mulier ex viro » 15; Evam datam viro ut adjutorium: rima mulier facta est de latere viri dormientis et appellata est vita materque vivorum. Magnum quippe significabat bonum ante magnum praevaricationis malum. Hic secundus Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut indu formaretur ei coniux, quae de latere dormientis effluxit»20. Quae interpretatio postea saepissi­ me occurrit21. III, Ratione theologica. — Nec omiserunt doctores conve­ nientiam facti illustrare. S. Thomas, praeter symbolicam expres­ 13 / Tini. 11. ij. '< .let XVII, 26. 15 / Cor. XI, 8 sqq. ’« Tob. VIII, 8. >· M tilth. XIX, 4-6. ,s Ephes. V, 25-32. ,l' Homil. ad neophytos, ah Ecclesia in secundi nocturni festi Pretiosis. Sang, lectionibus usurpata. 20 In loan. lr. 120. 21 Vide S. Tromp S. I., De Nativitate Ecclesiae ex Corde lesu in Crwet, Grcgorianuin. XIII (1932), praesertim p. 503. 200 DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE sionem originis Ecclesiae a Christo, tres alias rationes addit: pri­ mo ut extolleretur dignitas primi hominis eo quod esset princi­ pium totius speciei ; secundo, ut vir magis diligeret mulierem, eique inseparabilius inhaereret, iuxta verba ipsius Adami22; ter­ tio, ut significaretur dependentia mulieris a viro in vita domesti­ ca S. Bona ventura easdem aliasque rationes pulchre enume­ rat 24. Quod autem mulier formata sit ex costa viri, haec ultima determinatio non ita necessario sensu litterali accipienda est. Recentiora enim acta Magisterii latiorem notionem historicitatis Geneseos commendant24b,s. Rationes quae dari solebant in strictiore interpretatione plures erant : factum est enim sic : « ad significandum quod inter virum et mulierem debet esse socialis coniunctio. Neque enim mulier de­ bet dominari in virum, et ideo non est formata de capite. Neque debet a viro despici, tamquam serviliter subiecta; ideo non est formata de pedibus » 25. Quia coniunctio viri et mulieris, ait S. Bonaventura, « dat mulieri fortitudinem et sustentationem, hinc est quod mulier dicitur esse facta de osse. Et quia in omnibus his est quaedam aequalitas mutuae societatis, ideo formata est mulier de osse non quocumque, sed de costa et eius latere » -e. Ad difficultatem vero Caietani sufficiens dabatur responsum. Vel enim data est Adamo costa supra numerum, et inde nulla deordinatio oriebatur, cum costa illa esset « de perfectione Adae, non prout erat individuum quoddam, sed prout erat principium spe­ ciei »27. Vel ablata est costa de numero consueto, et haec ablatio, a Deo suis modis reparata, non fuit Adamo dedecori, sed honori, nam illud eius munus principii generis humani testificabatur. Sen­ sus vero ille quem Caietanus loco sensus litteralis adinvenit ita est subtilis et contortus ut sane in mentem Moysis non venerit. 22 Cf. August.. De Ciüitatc Det. lib. 12, c. 27, n. 1. ML 41, col. 376 23 i", qu. 92, art. 2. 24 2 d. 18, art. i, qu. 1. 2«bis Recens responsum Secretarii Commissionis Biblicac hacc habet de primis capitibus Genescos: «ils relatent en un language simple ct figure, adapté aux intelligences d’une humanité moins développée, les vérités fon­ damentales présupposées à l'économie du salut, en même temps que la description populaire des origines du genre humain ct du peuple élu». (A AS XL (1948), P- 47). K 25 1‘, qu. 92, art. 3. . 2 d, 18, a. i, q. I. ' 27 I*. qu 91, art. 3, ad 2. DE FORM ΑΠΟΝΕ CORPORIS Η U M AN ί 201 — Quoad modum autem quo Deus multiplicavit materiam ut suf­ ficeret ad corpus mulieris, fuit, ait S. Thomas, «vel per creatio­ nem, vel quod probabilius est per conversionem»23. Probatur secqnda pars: totum genus humanum ab Adorno et Eva descendit. I. Ex Scriptura. — A, Ex Genesi. Clare dicitur: «Et homo non erat qui operaretur terram » : ergo ante creationem Adami, nullus erat homo. Tunc « formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae », qui homo est Adam ; cumque Adam esset solus : < Non est bonum esse hominem solum », formata est mulier, ut esset ei uxor. Deinde « vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset omnium viventium (inter homines) »2B. Haec autem descriptio non est nisi explicatio verborum primi capitis: te, t. I, p. 17. 50 Cl geologus De Launay (15 \pr 1931) de praesenti nostra scientia chronologica fassus est: c Elle ignore le temps qui a pu s’écouler... depuis 1;( création de l’homme, ct tous les chiffres que vous pourrez lire à ce HE FOR.MATIOXE CORPORIS HU MANI 20/ mi certiora sciremus, eo pacatius illud ignoremus quo pulchriora tit Adarni prima institutione et reparatione certo scimus. LECTIO PATRUM: Ex S. Augustino, De genesi ad liileram, lib. VIII, c. !, n. i. — ... Breviter ergo ut dicam, tertiam milii fateor placere ι. formatione corpori humani 209 pupugit latus illiud, et exiit inde sanguis et aqua: ct ilia aqua et san­ guine tota constat Ecclcsia. Testis est ipse dicens : iVtri quis renatus fuerit tx aqua et sfiritu, non potest introire in regnum coelorum: sanguinem autem appellat spiritum. Et nascimur quidem per aquam baptismatis, alimur autem per sanguinem. Vides quomodo simus ex carne eius, et ex ossibus cius, dum ex sanguine illo et aqua tum nascimur, tum alimur? Et quemadmodum Adamo dormiente mulier est condita, sic Christo mortuo facta est Ecclesia ex eius latere. Nec ob hacc tantum amanda est uxor, quod membrum nostrum est, et ex nobis originem habuit, sed quia le gem etiam super hoc Deus statuit, sic d cens, Propterea relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Nam ideo nobis hanc legem Paulus legit, ut modis omnibus nos ad hunc amorem compelleret. Hic mihi considera sapientiam apostolicam: non enim solis divinis aut solis humanis legibus non inducit ad amandas coniuges, sed mixtim utrisque: ut sublimes quidem viri ac philosophici ma­ gis moveantur caelestibus, infirmos autem et humiles naturale amons in­ citamentum magis moveat. Ideo primum a Christi beneficiis doctrinam hanc incipit sic dicens, Diligite uxores vestras, sicut ct Christus dilexit Ecclesiam; deinde rursus idem agit humanis rationibus: Sic debent viri suas uxores diligere, ut sua ipsorum corpora: deinde rursum ad Christum revertitur: Quoniam membra sumus ex corpore eius et ex came eius, et (x eius ossibus; ac rursum ad humanas rationes redit, Propterea relin­ quet homo patrem suum ct matrem, ct adhaerebit uxori suae; lectaque hac lege: Mysterium,, inquit, hoc magnum est. (MG 51, coi. 229). Ex S. Augustino, De civitate Dei, lib. XVIII, c 4α — Frustra itaque vanissima praesumptione garriunt quidam, dicentes, ex quo ratio­ nem siderum comprehendit Aegyptus, amplius quam centum annorum mi­ lia numerari. In quibus enim libris istum numerum collegerunt, qui non multum ante annorum duo millia litteras magistra Iside didicerunt? Non enim parvus auctor est in historia Varro, qui hoc prodidit, quod a litte rarum etiam divinarum veritate non dissonat. Cum enim ab ipso primo homine, qui est appellatus Adam, nondum sex milia annorum compleantur, quomodo non isti ridendi potius, quam refellendi sunt qui de spatio tem­ porum tam diversa, ct huic exploratae veritati tam contraria persuadere conantur? Cui enim melius narranti praeterita credimus, quam qui etiam futura praedixit, quae praesentia iam videmus? Nam et ipsa historicorum inter se dissonantia copiam nobis praebet, ut ei potius credere debeamus, qui divinae, quam tenemus, non repugnat historiae. Porro autem cives im­ piae civitatis, diffusi usquequaque per terras, cum legunt doctissimos ho­ mines, quorum nullius contemnenda videatur auctoritas, inter se de rebus gestis ab aetatis nostrae memoria remotissimis discrepantes, cui potius cre­ dere debeant, non inveniunt. Nos vero in nostrae religionis historia, fulti auctoritate divina, quidquid ci resistit, non dubitamus esse falsissimum, quomodolibet sese habeant caetera in saecularibus litteris; quae seu vera seu falsa sint, nihil momenti afferunt, quod recte beateque vivamus. (ML 41. col. 599). U C. Βονκ» S. I. De Deo creante et elevante 2;o 9 DE CREATIONE HOMINIS IN SPECIE BREVIS SYNTHESIS eorum praecipuorum quae lumine naturali perspiciuntur in tractatu « De Deo creante». N.B. : Supponi potest iam alibi demonstrata exsistentia Dei, ' ut primae causae ex aliquibus effectibus cognitae. t PROPOSITIO I. — Entium, extra Deum exsistentium, ens to­ tum a Deo producitur. (Nam extra Deum non datur nisi ens per participationem : porro id quod est in aliquo per participa­ tionem derivatur ab eo in quo est per essentiam). CorollarzUM : Ergo Deus omnia creavit. PROPOSITIO II. — Illud quod totum ens causât, causât simpliciter. (Nam effectus non est tunc ut aliquid fiat tale, sed simpliciter ut fiat, ut sit). Corollarium I. : Ergo effectus per se causae creantis est esse. Corollarium II.: Ergo in creatione non potest dari causa instrumentalis. (Nam causa creans nihil praesupponit; ergo non supponit dispositionem inductam a causa instrumentali quia esse praesupponitur omnibus aliis). PROPOSITIO III. — Forma effectus efficitur per formam causae, et forma effectus per se efficitur per formam, quae constituat essentiam causae. (Nam operari sequitur esse et natura est principium operationis). Corollarium : Ergo causa creans agit per formam ewe sui constitutivam seu existentiae. PROPOSITIO IV. — In solo Deo forma essendi seu esse est con­ stitutivum essentiae. (Nam in solo Deo essentia est esse). Corollarium : Ergo Deus solus potest creare. (Saltem ut causa principalis ; causa enim principalis debet habere in sua essentia formam per quam agit et sibi assimilât effectum suae actionis). PROPOSITIO V. — In productione formae, quae sit vel possit esse sine subiecto (i. e. formae subsistentis), producitur esse DE FORMATIONE CORVORIS HUMANI 21 1 simpliciter (nam talis forma concipitur esse independenter a quolibet alio, unde sibi competit esse, nec potest ex aliquo fieri). Corollarium I. : Ergo talis forma non oritur nisi per crea­ tionem. Corollarium II. : Ergo angelus non generatur, sed creatur. Corollarium III. : Ergo anima humana non potest fieri nisi per creationem. PROPOSITIO V. — In productione formae materialis (i. e. non subsistentis), vel praesupponitur similis forma materialis quae eam generet, vel haec forma ponitur in esse simul cum materia et per ipsam venit esse composito (nam esse est per formam). Corollarium I.: Ergo in prima inductione formarum, so­ lus Deus potest esse causa formae materialis, quia Deus solus potest dare esse composito. Corollarium II.: Ergo distinctio rerum (per formas spe­ cificas diversas) est a Deo. Revelatio vero haec omnia etiam tr Iit atque insuper: Docet Docet Docet Docet mundum factum esse in tempore. hominem ex speciali dilectione divina processisse. primam mulierem ex primo viro ortum habuisse. eventus omni exceptione maiores primordiorum humanitatis. SECUNDA PARS De originali justifia seu de statu primi hominis ante peccatum lam ex co quod Deus creationem primi hominis cum tanta cura et dilectione perfecerit, optima sane nobis et magna exspectanda sunt de statu primitivo Adami. In hac secunda parte, nostrum erit primam illam felicem hominis conditionem definire. Quod eo dili­ gentius faciendum est quo magis notitia primi status protoparentis requiritur ut sciamus ex qua conditione deciderimus, et quaenam sit conditio nostra praesens. Cum autem systemata exstiterint quae contra doctrinam catholicam de statu Adami cum quadam interna logica conficta sunt, iuvabit illa primum per summa saltem capita ex integro exponere. Tn duas oppositas directiones horum systema­ tum fautores processerunt : aut enim negaverunt data esse Adamo dona illa quae fides ei data esse praedicat; aut contra, haec dona prorsus concedendo , ea ad naturam hominis pertinere dixerunt ; unde illi conditionem nostram primitivo Adami statui aequalem, hi autem non solum deteriorem, sed etiam naturalibus et essentialibus viribus destitutam fecerunt. INTRODUCTIO HISTORICA § iDe Pelagianismo. I. Historia. - Auctor haeresis pelagianae, Pelagius nomine tunc temporis satis vulgato, dicitur « Britannicus » ab Augustino et aliis, a Hieronymo autem refertur de progenie « Scoticae gentis, 214 DE ORIGINALI IUSTITIA de Britannorum vicinia » ’. Bona eruditione munitus, tum in classi­ cis tum in Christianis litteris, Romam venit, circa initium saeculi V, ibique famam optimi christiani sibi acquisivit1 2. Ante Romam ab Alarico captam (410) composuit Commentarios breves in epistolas B. Pauli, in quibus iam venenum suae haeresis subdole sparsit3. Prius libros orthodoxos dc Trinitate scripserat, quos tamen non habemus. Anno 411, iter fecit cum discipulo suo Caelestio, quem reliquit Carthagine, dum ipse in Palestinam perrexit. Caelestius autem, mox denuntiatus a Paulino diacono, qui S. Ambrosii fami­ liaris fuerat, a synodo Carthaginensi iussus est ut septem articulos, e suis libris desumptos, damnaret : quod cum recusaret, a communio­ ne exclusus est, atque Ephesum se contulit. Pelagius vero, anno 415, coram duabus synodis causam suam defendit: in synodo Hieroso­ lymitana, obtinuit ut nihil contra se fieret ; at mox in synodo Diospolitana damnationem non vitavit, nisi reprobando suas opiniones, non quidem ex corde, sed dolosa aequi vocatione verborum utendo. Adversarium enim in Oriente S. Hieronymum invenerat. In Oc­ cidente autem, iam ab initiis rei, S. Augustinus contra novum errorem pugnabat. Anno 416, coactum est concilium Milevitanum cum episcopis Numidiae et Carthaginoise cum episcopis Novae Lybiae, impellen­ tibus episcopis gallis Lazaro et Herote, et ab' utraque synodo reno­ vata est damnatio doctrinae Caelestii et Pelagii. Tum Patres Milevitani tum Carthaginenses decreta sua ad romanum Pontificem Innocentium I miserunt, quae ab ipso confirmarentur. Et revera Innocentius cis rescribens anno 417, et etiam quinque episcopis qui separatim ad cum eodem sensu scripserant, zelum eorum laudavit et damnationem Pelagii approbavit *. 1 Incertum est utrum «gens scotica in hoc loco Hieronymi desi­ gnet Scotos stricte dictos an Hibcmios qui etiam Scoti audiebant, nec de­ sunt quaedam indicia quae potius hoc alterum suadere videantur. Forte Pelagius ex Hibernia familia ortus, natus est vel saltem educatus in An­ glia. CL Souter, Pelagxtfs expositions, t. I, p. 2. 2 CL S Augustinus, Dc peccatorum meritis, lib. 3, c. 1. ML 44 col. 185. ·| 3 Ipse forte a Theodoro Mopsuesteno, qui pelagianas opinions ali­ quando docuit, vel etiam a Rufino Syro errorem acceperat, ut narrat Ma­ rius Mercator, Commonitorium, nn. 1-2, ML 45, col. i -1681. 4 Hac occasione, Augustinus loquens ad populum dixit. c lam enim de hac~ causa duo concilia missa sunt ad Sedem Apostolicam. Inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est. I tinam aliquando finiatur error!» Serm< 131, c. to ML 38, col 731. Epistolae Patrum sunt inter augusti- INTRODUCTIO HISTORICA 215 Mox autem Innocentio mortuo, Zosimus, novus Papa, accepit 3 Caelestio et a Pelagio professiones fidei scripto redactas, et etiam ex ore Caelestii declarationes orthodoxiae et obedientiae erga decreta Innocentii I. Unde primum delusus, scripsit ad episcopos africanos in defensionem Caelestii, cuius accusatores, Lazarum et Herotein reprobavit ac munere episcopali destituit. Sed episcopi africain statim ad cum litteras miserunt, non tamen bono cum suc­ cessu, ac deinde convenerunt, numero ducenti, in concilium Cartha­ ginoise Xl7l (418), canonesque octo (vel novem) contra pelagianismum redegerunt, quos ad Zosimum direxerunt. Simulque impe­ rator Honorius exsilio pelagianos plexit. Tunc Zosimus, re tota considerata insidiisque novatorum detectis, omnia iam contra Pe­ lagium et Caelestium facta in unum collegit, approbavit, ad univer­ sam ecclesiam solemniter misit. Epistola Zosimi dicta est « tractoria·»’'. Caelestius ab Urbe discessit. Ab illo tempore de ipso Pelagio nil auditur. Anno 419, iussum est ab Honorio imperatore ut episcopi dam­ nationi pelagianismi subscriberent aut, si id recusarent, in exsilium mitterentur. Quorum recusantium, non ita multorum, dux fuit Iulianus episcopus Eclani, in Campania, qui apud Theodorum Mopsuestenum et Nestorivm se contulit, multaque ad defensionem pelagianismi scripsit; mortuus est circa an. 450. — Concilium Ephesilittm simul nestorianismum ct pelagianismum damnavit* 67. II. D.octrina pelagiana tum de gratia, tum dc peccato origi­ nali radicales errores continet, qui intime inter se connectuntur 1. et sequenti ordine disponi possunt. Ante omnia, Pelagius ex­ tollit vires morales hominis in nostro statu praesenti. luxta ipsum, possumus vivere sine ullo peccato, ne veniali quidem : immo et hoc debemus, ne in gehennam mittamur. Ab bonum agendum Deus tamen nos adiuvat, sed auxilio non necessario, et tantum prae­ bendo nobis doctrinam veritatis, vel proponendo cxcni/la vitae iustae; non autem ipsam voluntatem tangendo, nam secus liberum arbitrium non remaneret. Deus quoque promisit nobis regnum nanas, ML 33, epist. 175, 176; itemque rescripta Innocentii, epist. 1S1, 1S2. s Pauca fragmenta exstant: ML 45, col. 1730. 6 De connexione inter utramque haeresim, cf. S. Prosper, ML 45, coi. 1646. 7 Quod ad gratiam attinet accuratius exponitur in tractatu Dc gratia 2l6 DE ORIGINALI IUSTITIA caelorum, sed illud regnum nostris tantum meritis obtinetur, ve! nostris tantum demeritis amittitur. Impossibile est igitur quod pec­ catum Adami nobis quidquam culpae vel poenae attulerit. Pro­ toparentes hoc tantum sensu nobis nocuerunt quod malum filum nobis praebuerunt. Proinde nec concupiscentia, nec ignoran­ tia, nec dolor, nec mors veniunt a peccato Adami Tpse Adam ante suum peccatum obnoxius erat concupiscentiae, ignorantiae, dolor, mortiTbis. Attamen novus Adam, Christus, habet quod in nobis reparet, sicut volunt Scripturae, et quidem duplici modo: primum praedicatione suae divinae doctrinae 'et exemplo suae vitae iustissimae: deinde merendo per mortem suam remissionem peccatorii»; nostrorum personalium in baptismo, quae remissio ad modum amnistiae se habet, dummodo deinceps sine ullo peccato vivamus. Quapropter nec collatio baptismi pueris remissionem peccatorum dare, nec eis morientibus defectus baptismi beatitudinem auferre potest. Hanc autem doctrinam, quamvis initio eam occulte ct subdo­ le diffunderet, Pelagius satis integram iam per suum Commenta­ rium in epistolas paulinas resperserat*89. Deinde eam protulit in epistola sua ad virginem Demetriadem 0 et in opere De natura cuius tantum fragmenta exstant. Caelestius scripsit Definitiones quae etiam, salvis quibusdam fragmentis, periere. Iulianus, de quo Augustinus ait : nisi dialecticam didicisses « pelagiani dogma­ tis machina sine architecto necessario remansisset » 1O, duas epi­ stolas scripsit contra Tractoriam Zosimi, et deinde contra Augu­ stinum: Libros IV ad Turbantium (419), et Libros VIII ad Flo- 7bis Doctrina luliani de paradiso habetur in Opus imperfect., I. 6, cc 25-30. 8 Commentarius ille, quem S. Augustinus ciusquc coaevi alii Patres quem u--quc ad finem saeculi IX in manuscriptis bene multis •legerant, · invenire est, per totum medium aevum amissus est, ct deinde tempore Renascendae cum operibus S. Hieronymi editus, quamvis nullus doctus eum hieronymianum esse unquam putaverit. Textus tamen operis (MI. t. 30, in fine operum S. Micron.) valde corruptus erat. Sed recentes inqui sitiones ad bonum textum reperiendum d'rectac felicem successum obti­ nuerunt, merito praesertim Alexandri Souter, qui in collect. «Texts and Studies .' edidit vol. IX Pelayius's expositions of thirteen epistles of St. Paul, t. I. Introduction. Cambridge, 1922; t. 2. Text. 1926. 9 Habetur in ML 30, 14-45. 10 Contra lulianum, lib. 6, c. 11, n. 36. ML 44, col. 842. INTRODUCTIO HISTORICA 217 rum ’"b'\ Quorum omnium textus et argumenta in decursu irae lationis, prout oportuerit, afferemus. Coacti angustiis controversiae, pelagiani nonnulla de primi­ tiva doctrina visi sunt mutasse, sed potius verbis quam re: gra­ tiam enim admiserunt, sed nonnisi in doctrina et exemplo positam, regnum caelorum pueris non baptizatis decedentibus negaverunt, sed plenam beatitudinem vitae aeternae illis concesserunt. Iulianus, simul ac cohaerentiam doctrinae perfecit, eius naturalismum auxit, ac concupiscentiam, intra certos limites contentam, non dubitavit fateri bonam n. § 2- Protestantes. Lutjierus quidem centrum suae doctrinae posuit in theo­ ria de iustifieatione. Cum autem justificatio sit translatio de statu in quo peccatum Adami nos posuit ad statum ad quem redemptio Christi nos elevat, necesse fuit ut Lutherus de statu primitivo Ada­ mi et de consequentiis peccati eius cohaerenter cum suis placitis de iustifieatione ac proinde contra doctrinam catholicam loque­ retur. Porro haec summatim docuit: lustitia primitiva Adami consistebat in perfecta harmonia corporis et animae et in intima re­ latione ad Deum, unde homo Creatori suo valde placeret. Haec autem dona, cum hac subiectione voluntatis, pertinebant ad natu­ ram humanam, ut aliquid eius constitutivum Propterea, sublatis his donis per peccatum originale in tota progenie Adami, natu a nunc invenitur in dispositione contraria, radicaliter et intrinsece corrupta, incapax boni, et producens naturaliter actus per se gra­ viter malos, etiam in iustis. Loco facultatis diligendi Deum, su­ bintravit per peccatum originale positiva facultas contra Deum agendi, quae ad actum necessario transit. Unde peccatum originale est aliquid positivum, quaedam vis mala, quae nunc est de essentia hominis. lobis cfr. G. de Plinval, Recherches sur ïocuire littéraire de Pelage, Rev. de Philol. LX (1934) p. i. ss. 11 L’nde fit ut Loues, qui quidem in hac materia multa falsa pro Pe­ lagio contra Augustinum dicit, tamen concludat meliores partes in hac controversia cum S. Augustino remansisse: «... dass im pelagianischen Strcit Ictztlich doch auf Augustius Scite das grossere Recht war- Lett fa­ llen z. Stud. d. Dognunigcschichte, 1906, 4, pag. 432. 218 DI ORIGINALI IUSTITIA Haec autem bene cohaerent cum lutherana notione iustificationis : nec mirum, cum ex hac doctrina quodammodo profluxerint. Etenim, cum per justificationem non mutetur essentia hominis, impossibile est quod homo iustitiam intrinsecam accipiat cum ju­ stificatione; peccata non possunt nCc deleri, nec cessare: tantum possunt non imputari, lustificari igitur per [esum Christum non aliud est nisi peccatoribus peccata non imputari, sed imputari eis iustitiam ipsius Christi per fidem in eius redemptionem. Haec est iustificatio extrinseca1213 . — Ex diametro haec doctrina pclagianismo opponitur: dum enim Pelagius deprimit statum Adami ut praesentem statum nostrum extollat, Lutherus agnoscit privi­ legia protoparentis, eaque ita concipit ut ex eorum amissione se­ quatur radicalis, essentialis, intrinsece insanabilis corruptio homi­ nis lapsi Ceterum Lutherus nec in nobis nec in Adamo nec in ulla creatura liberum adesse vel adesse posse arbitrium admittebat. Calvinus paulo mitius dc consequentiis peccati originalis lo­ culus est ; tamen vires hominis lapsi ita extenuavit ut eas in ordi­ ne morali ad actum bonum transire posse negaret. In Adamo li­ berum arbitrium exstitisse concedit. Deinde satis logice ex luthcranismo deducit haec tria : justificati habent certitudinem non so­ lum suae justificationis, sed etiam salutis; iustitia imputata amit­ ti nequit ; baptismus non est necessarius ad salutem 14. Textus Protcstantium infra adducemus. Sectae diversae aliae alia in primitiva doctrina mutaverunt. Immo factum est ut Pro­ testantes multi ad libcralismum magis magisque vergentes puro rationalismo adhaeserint, bonitatem nativam hominis praesentis professi sint, et ultra Pelagium processerint15* . 18 12 Dc qua plura in tractatu Dc gratia. 13 De doctrina Lutheri, vide Moehler, Symbolik, 1832 (optimum opus cuius versiones italice et gallice exstant: t. I, cap. 1 et 2) ; Grisar, Luther., t. I, Freiburg i. B. 1911, XIV, 3; art. Luther in Diet. Théol. (Paquier) col. 1212 sqq. 11 Cf. Bossuet, Histoire des variations des églises protestantes, li­ vre 9, c. 1-3. Moehler, Symbolik. 18 Cf. BalmèS, El protestantismo comparado con el catolicismo, t. I, c. 9. Recentissime ipsi theologi anglicani plura ediderunt in quibus ne­ gativae opiniones de Veteri Testamento inveniuntur, et principia rationalistica enuntiantur. — Cf. etiam n The Month, Nov. 1928, sententias collectas a diario Daily Telegraph. Multa pclagiana habentur in Doctrine in the Church of England, the report of the Commission on Christian Doctrine..., London, 1938. INTRODUCTIO HISTORICA 219 § 3. Baius. I. Doctrina. — Baianismus in praesenti quaestione nihil fere a protestantismo timido ac larvato differt. îuxta Baium enim pri­ mus homo creatus est quidem in perfecta innocentia, quae con­ stabat tum ex inhabitatione Spiritus sancti et unione caritatis cum Deo, tum ex perfecta obedientia appetitus sensitivi et motuum cor­ poris erga rectam rationem. Sed haec dona non erant aliquid « supernalurale, id est naturae nostrae indebitum, et Creatoris muni­ ficentia nostrae integritati ad ornatum liberaliter adiectum >ie; nec tamen erant aliquid constitutivum naturae, ex principiis eius re­ sultans, sicut ex essentia animae facultates dimanant; sed erant aliquid necessario requisitum, quamquam superadditum principiis constitutivis naturae atque a Deo datum, ne natura humana in se mala ac proinde indigna quae a Deo crearetur prorsus exsisteret. Xihil igitur gratiae proprie dictae in hoc primitivo statu fuisset, ncc in dotibus animae et corporis protoparentum, nec in principiis actionis eorum, ncc in ipsa gloria quae ut merces bonorum actuum concessa esset; sed omnia essent debita ve! naturae, vel meritis hominis. — Per peccatum vero Adami sublata est naturae huma­ nae haec innocentia, nempe amor Dei et submissio appetituum et corporis rationi. Eo ipso, natura humana facta est mala: ca­ ret enim bono ei absolute debito. Cuius boni loco, nunc adest con­ cupiscentia, quae est moraliter mala, et proinde ubicumque est, est peccatum, non quia propter culpam Adami orta est, sed sim­ pliciter in seipsa et propter seipsam. Haec concupiscentia est ipsum peccatum originale. Manet quidem in iustis ; sed tamen eis non amplius dominatur; non impedit quominus valeant actus caritatis ponere: ac proinde cum non dominetur, non imputatur. In his autem qui nondum iusti facti sunt, concupiscentia dominatur ita ut non possint nisi peccare; non habent libertatem indifferentiae nisi ad actus vitae physicae, ut sunt comedere, bibere, domus fa­ bricare, et similia ; in ordine morali gaudent sola libertate coactio- ,e Dc prima hominis iustitia, c. 3. Baius videtur ponere dona supernaturalia inter ea quae consequuntur naturam (ad naturam pertinent con­ secutive). Cfr. F. Lht, La question des rapports entre la nature et la grâce, de Baius au Synode de Pistoie, FontaineTEvêque, 1934, p 100. — Vide etiam P, H, nE Luhec, Surnaturel, qui ponit errorem Baii in eo quod di­ ceret gratiam et gloriam ex stricte iustitia naturae innocenti deberi 220 DE ORIGINALI IUSTITIA >iis, id est voluntarie agunt, quamquam aliud velle nequeunt. Etiam iusti, caritate moti, nonnisi libertate coactionis donantur; immo non semper accipiunt potestatem quae sufficiat ad vitandum peccatum mortale. Justificatio autem non consistit in sola remissione pec­ catorum per sacramenta coliata sed requirit exercitium virtutum per actus caritate inspiratos. Baius igitur a Luthero differt in quantum admittit meritum, efficaciam sacramentorum, libertatem in ordine physico ; sed cum eo fere concordat in exaggeranda impotentia morali hominis lapsi et in neganda supernaturaltiate donorum Adami. II. Historia. — Baius (Michel de Bay) natus erat anno 1513 in Belgio (in pago Melin nomine). Studuit Lovanii et iam a iuventute visus est proprio sensui nimis addictus. Iam ab anno 1550 incepit docere in universitate Lovaniensi, et mox cum suo amico Iohanne Hessels vias novas inire, nova-sque suas doctrinas spar­ gere. Parvi pendens opera scholasticorum, ad Scripturam et Patres se convertebat ut theologiam renovaret. Cum nova doctrina mentes multorum turbaret, appellatum est ad Sorbonnam, quae anno 1560 theses 18 baianas damnavit. Attamen Baius et Hessels missi sunt (1563) ad concilium Tridentinum ut theologi regis Hispaniarum; qui ita Patres concilii adversos sibi invenerunt, ut non­ nisi festinato profectu damnationem effugerint. Anno autem 1567 S. Pius V, bulla «Ex omnibus afflictionibus », damnavit 79 pro­ positiones Baii notando eas « quamquam nonnullae aliquo pacto sustineri possent, in rigore et proprio verborum sensu ab asserto­ ribus intento haereticas, erroneas, suspectas, temerarias, scandalosas, et in pias aures offensionem immittentes respective ». In hac damnatione, dc qua saepissime in theologia sermo recurrit, duo sedulo considera: primum, quod unaquaeque propositio dam­ nata meretur aliquam ex notis in fine inflictis; at non dicitur quae­ nam sit propria nola affigenda unicuique propositioni ; nempe, pro­ positiones notantur respective; deinde, quod sensus evidens ex ipsis verbis est has propositiones damnari, si sumantur in rigore ct sensu ab assertoribus intento (nam nonnullae aliquo pacto su­ stineri possent), ct proinde quod Baiani verum sensum torquebant, cum conarentur intelligere nonnullas propositiones posse sustineri in sensu ab assertoribus intento, et ideo ponerent comma seu vir­ gulam solum post verbum ia lento 17. Baius scripsit ad Summum 17 Haec quaestio vocabatur dc commate /dano. In bulla, comma nullibi aderat. INTRODUC 11<> HISTORICA 2ZI Pontificem ( 1569) apologi am suam adversus bullam aliisque modis seipsum detendit. At Pius V confirmavit bullam, silentiumque Baio imposuit, qui se submisit (1571) et rnox cancellarius Uni­ versitatis Lovaniensis renuntiatus est (1575). Postea tamen, per­ severante Baii aliorumque pertinacitate, Gregorius ΧΠΙ confir­ mavit bullam Pu V ct commisit P. Francisco Toleto S. I. ut rem finiret. Tunc Baius subscripsit damnationem propositionum bullae, ct confessus est plurimas earum in suis libris inveniri « etiam in eo sensu in quo reprobantur» (an. 1580/ Nec propterea totali­ ter abstinuit a fovendis suis doctrinis; attamen videtur subscrip­ sisse propositiones universitatis Lovaniensis suis contradictorias. Tandem in pace Ecclesiae mortuus est, anno 158918 19. §4i De lansenismo. > « I. Historia. — Iansënius baianismum e cineribus excitavit et in systema omnibus numeris absolutum redegit. Cornelius IaxSENIUS (1585-1638) 10, natus in oppido Ackoy in Batavia, studuit Lovaniis, apud Patres S. I. ac deinde Parisiis, ubi se amicitia coniunxit cum loanne Vergerio (Jean du Vergier de Haurannei qui postea factus est abbas monasterii pictaviensis N. Cyrani et SaxCYRANUS nuncupatus. Hi duo amici, dein Baionae simul commo­ rantes (1612-1614), consilium inierunt reformandae Ecclesiae se­ cundum sua placita. Cum autem lansenius Lovanium rediisset, ac­ cepit a lacobo Iansonio (Janson) novam interpretationem S. Au­ gustini, qua Doctor Hipponensis in materiis de gratia tum lesuitis tum Dominicanis oppositus ostendebatur20. Cum novià igitur oculis iterum atque iterum Augustinum legit, summamque com­ 18 Cf. L. v. Pastor, Geschichte der Pàpste, Bd. VIII (Pius V), c. 3, n. 2, Freiburg, 1923, p. 267-278. — Jansen S. 1. Baius et le Baianisme, Louvain, 1927. — A. Dq Meyer, Lcj premières controverses jansénistes en France, Louvain, 1917. — F. Lïtt, La question des rapports entre la nature et la grâce..., Fontaine-l’Evêque, 1934. ” Cave ne illum confundas cum Cornelio Iansenio, illius avunculo, qui fuit episcopus Gandavensis et scripsit Commentarios in Scripturam vere laudandos. 20 Scribebat Iansenius Vergcrio, an. 1620: «Quand toutes les deux écoles, tant des Jésuites que des Jacobins, disputeraient jusqu’au bout du jugement... ils ne feraient autre chose que s’égarer davantage >. 222 DE ORIGINALI lUSTITlA posuit eius doctrinae. Anno 1635, renuntiatu^ est episcopus Yprensis; at mox, anno 1638, peste mortuus est. Opus tamen eius per­ fectum erat et ab amicis statim, ex commissione a lansenio data, ’ typis mandatum est sine ulla mutatione. Prodiit anno 1640 cum titulo: Augustinus, seu doctrina S. Augustini de humanae natu­ rae sanitate, aegritudine, medicina, adversus Pelagianos et Massi­ lienses. Primus tomus agit de haeresi pelagiana ; secundus de iustitia originali, de natura lapsa, de natura pura ; tertius de gratia Christi Salvatoris. In fine operis, auctor se submittit iudicio Ec­ clesiae; propterea ipse non meretur nomen haeretici, etsi doctri­ nam haereticam docuit Augustinus lansenii, vix editus, ferventes controversias su­ scitavit. lam ab anno 1641, damnatur a 5*. Inquisitiçnc; anno 1642, prohibetur ab Urbano VIII22. Cum tamen doctrina Jansenii stre­ nuos defensores in Gallia invenisset, Sancyranum nempe et An­ tonium Arnaldum necnon horum amicos solitarios Portus Rega­ lis et religiosas eiusdem nominis, episcopi galli octoginta quinque scripserunt ad Innocentium X denuntiantes iansenismum in quin­ que propositiones redactum23. Quinque propositiones damnatae sunt omnes ut haereticae in constitutione Innocentii X « Cum oc­ casione », ann. 1653. Tunc lansenistae damnaverunt has proposi­ tiones, sed contenderunt eas non inveniri in libro lansenii nisi in sensu orthodoxo S. Augustini. Innocentius X declaravit propo­ sitiones damnatas esse in sensu lansenii. Ideo lansenistae, suaden­ te Arnaldo, distinxerunt quaestionem iuris et facti; quoad quae­ stionem iuris, nempe utrum talis propositio sit damnanda, iudicium S. Pontificis est infallibile; quoad autem quaestionem facti, utrum scilicet talis propositio sit in hoc libro in sensu damnato, iudicium Pontificis non est infallibile; sufficit igitur ut cum silentio obse21 Hic sensus sublectionis erga Ecclesiam apertior apparebat in testa­ mento auctoris quod editores initio libri posuerunt, sed de cuius audien­ tia inter peritos disputatur. 22 L. v. Pastor, Gcschichte der Pàpste, Bd. XIII, 2, c. 7, n. 3, Frei­ burg B.t 1929, p. 630-699. 23 Dum Iansenius renovationem Ecclesiae per mutationes in doctrina tentabat, amicus eius Sancyranus potius praxim et disciplinam, quam an­ tiquam dictitabat, instaurare conatus est; scripsit contra Patres S. I., for­ mavit asseclas Portus Regalis; in carcerem coniectus per quatuor an­ nos (1638-1642), mortuus est anno 1644, relinquens Ant. Arnaldo (dicto le grand A mould) sceptrum factionis. Hic iam scripserat ad severitatem instaurandam in administratione sacramentorum poenitentiae et eucharis­ tiae librum De la fréquente communion (1643). INTRODUCTU; HISTORICA 223 quioso accipiatur. Ut hoc effugium auferretur, Alexander VII definivit, propositiones damnatas esse w sensu a Jan senio intento 24 ; et primum episcopi ac deinde Alexander VII (1664) formularium a lansenistis subscribendum imposuerunt, quod subscribere etiam quatuor episcopi renuerunt. Pax interim Clementina facta est (1669), cum quatuor episcopi, quorum dux erat Pavillon epi­ scopus Aletensis (Alep), formulario subscripserunt litteris publi­ cis, dum tamen secretis documentis distinctionem iuris et facti retinebant, et a Clemente IX sunt reconciliati25* . Attamen pax nonnisi apparens fuit et iansenismus multos asseclas retinuit in Gallia, Belgica, Neerlandia. Unde Alexander ΧΛΙΙI decreto S. Offi­ cii an. 1690 propositiones iansenianas 31 damnavit et Clemens XI confirmavit decreta suorum praedecessorum bulla « Vineam Do­ mini » (1705) 2β. Mortuo Arnaldo (1694), Quesnellus oratorianus ei succes­ sit. Hic scripserat Novum Testamentum notis et reflexionibus il­ lustratum, quae venenum iansenisticum diffundebant. Quo vero illud opus iam a se per Brevem (1708) reprobatum efficacius dam­ naret, Clemens XI celebrem constitutionem « Unigenitus » publi­ cavit, qua propositiones 101 prohibebat. Quidam episcopi appel­ laverunt de Romano Pontifice ad futurum concilium generale, et «appellantes» vocati sunt. Postea synodus Pistoriensis errores iansenianos renovavit; ideoque damnatus est a constitutione Pii VI (1794) «Auctorem fidei» qua 85 propositiones exponuntur, refu­ tantur, prohibentur cum notis ad singulas appositis. Post gallicam revolutionem, paulatim in plerisque locis iansenismus evanuit ; ta­ men adhuc viget in Hollandia in schismatics ecclesia Ultraiectensi (Utrecht)27. II. Doctrina. — Quod ad doctrinam attinet Iansenius ad­ mittit in Adamo dona iustiliae, integritatis, immortalitatis et alia, 24 In constitutione « Ad S. B. Petri Sedcni >, an 1656. 25 Videtur quod Clemens IX non penitu- documenta secreta restri­ ctiva ignoraverit ; sed dissimulavit pro bono pacis, vel quia sufficiens ju­ dicavit attendere ad litteras publicas, vel forte quia intellexit episcopos reservasse tantum quaestionem de mente ipsius lansenii, non de sensu obiative expresso in libro eius. 20 Occasio fuerat casus conscientiae a 40 professoribus Sorbonae so­ luto iuxta mentem iansenisticam. — Vide Pastor, op. laud. 27 In Gallia, unus vel alter scriptor invenitur qui partes iansenistarum integre suscipiat: sic Gazier, Histoire générale du mouvement janséniste, 224 DE STATU IPSIUS ADAMI non tamen ut vere superantia exigentias naturae; agnoscit in protoparentibus plenam libertatem indifferentiae, etiam sub motione gratiae. At per peccatum Adami haec omnia sublata sunt. Homi­ nes enim nascuntur cum concupiscentia. Porro concupiscentia, quamquam non est peccatum originale (et in hoc Iansenius a Βλιο se avertit), tamen motus concupiscentiae est peccatum atque ita est poena peccati et radix peccati ut impossibilem reddat quem­ cumque actum moraliter bonum, nisi per gratiam sanetur. Ante gratiam fidei homo non potest nisi peccare. Gratia autem consistit in bona delectatione victrice, quae numquam caret suo effectu; nec datur amplius gratia sufficiens tantum, scilicet gratia cui resisti possit, cum libertas quae relinquitur post peccatum Adami non sit amplius libertas indifferentiae, sed tantum coactionis. Augu­ stinus enim ideo Semipelagianos reprobavit quia libertatem indiffe­ rentiae ponebant. Sed haec gratia non datur omnibus, ne quidem omnibus iustis. Quibus gratia non datur resurgendi vel perseve­ randi, eorum salutem Deus non vult, nec pro eis Christus mor­ tuus est. — lansenistae posteriores verbotenus aliquam gratiam sufficientem introduxerunt ; sed etiam alios errores circa consti­ tutionem Ecclesiae addiderunt. In hac nostra tractatione, veritatem catholicam contra prae­ dictos errores vindicaturi, primum agemus de statu ipsius Adami, deinde de statu in quo fuissent homines si Adam non peccasset, ac tandem de statu naturae lapsae. ' QUAESTIO PRIMA De statu ipsius Adami ■ Quatuor quaeremus : Primo, utrum primus homo fuerit crea­ tus in gratia sanctificante (Qu. 95, art 1). Secundo, utrum primus acceperit donum integritatis (Ibid. art. 2 et 3). Tertio, utrum primus homo acceperit donum immortalitatis (Qu· 97)· 2 vol. Paris, 1922. Saepius viri nonnulli litterarum studiosi affectum ct sympathiam erga iansenistas exprimere solent, non quod eorum opiniones teneant sed quia inter Iansenistas vel amicos lansenistarum aliquando in­ venti sunt magni scriptores Pascal, Racine et alii. UTRUM At>AM FUERIT CREATUS IN r.jtVTIA 22.5 Quarto, utrum primus homo acceperit alia dona (Qu 94, Qu. 96. Qu. 102). Ac simul ostendemus haec dona fuisse gratuita. Articulus primus Utrum primus homo fuerit creatus in gratia sanctificante. Cfr. S. Bonaventura, 2 dist. 26 ss. — S Bellar minus, frinii hominis, cap. 5-7. — Suarez^ De opere sex dierum, lib tavius, De opificio sex dierum, 1. 2. — Dominicus Soto, De gratia. — Ripalda, De ente sufernaturali, t. 3, i. Γ, disp. 8. — Dognuitik, III, n 333 ss. — Palmieri, De ordine supernalurali, Jans8 quamquam ab omnibus ponitur ut aliqua divisio supernatural^. Alii vocant praeternaturale id quod est supcrnaturale secundum quid Alii autem, et quidem torte utilius, praeternaturale dicunt id quod quidem est super exigentias naturae, sed tamen perficit aliquam po­ tentiam naturalem in suo ordine, ut est, verbi gratia, scientia quae­ dam infusa. Sed hoc videtur reincidere in sensum supernaturalis quoad modum; et in hoc sensu praeternaturale accipiemus45. c) Quandoque naturale dicitur quidquid a nativitate habe­ tur. etiamsi exigentias naturae superet. d) Quandoque fit distinctio inter substantiam et modum ac­ tus, ita ui substantia significet genus aliquod commune diversis spe­ ciebus actuum, et modus significet differentiam specificam qua ge­ nu- contrahatur ad speciem determinatam. Sic in actu supernatu­ ral! caritatis consideratur amor Dei in genere, qui etiam inveni­ tur in actu amoris naturalis, et haec est substantia actus; et id quo die actus amoris contrahitur ad speciem actus supernaturalis vocatur modus eius, nempe modus supernaturalitatis 6. Sed sensus non est quod supcrnaturale accidentaliter tantum afficiat actum, et non essentialiter. Proinde haec distinctio bene applicatur ad ac­ tum supernaturalem quem supra vocavimus supernaturalem quoad substantiam : talis actus enim considerari potest secundum id quod commune habet generice cum simili actu naturali (et haec est substantia eius), aut secundum quod est supernaturalis (et hic est modus eius). Nota tandem nostris definitionibus nihil praeiudicari circa con­ troversias quae inter catholicos aguntur sive de essentia potentiae obedicntialis quam omnes ponunt in natura relate ad supematurale quoad substantiam, sive de specificatione actuum supernatu­ ral i um. 11. Opiniones. A. Pelagiani non admittebant primum ho­ minem donatum esse ullo auxilio intrinseco habituali, nec intrinseca naturae elevatione, ac proinde dicendi sunt negavisse gratiam san­ ctificantem \dami. Attamen, ipse Pelagius, saltem necessitate con­ troversiae compulsus, admisit baptismo obtineri non solum remis» Ita v pag IO. g Palmieri, De ordine supernatural^ < Suakez, De opere sex dierum, lib. 3, c. 12, n 22. 5 Cfr. Tractatus de gratia th. q. Prati iqio, vMH UTRUM ADAM FUERIT CREATUS EN GRATIA ✓ 229 donem peccatorum, sed etiam adoptionem filiorum, consecratio­ nem, ac ius ad regnum caelorum, ut distinctum a vita aeterna quae ■miris sine baptismo decedentibus concederetur. Proinde conse­ quens est ut admiserit in Adamo aliquam destinationem gratuitam ad finem aliquo modo superantem lura stricta naturae et a Deo be­ nigne promissum. Sed ad hoc regnum caelorum obtinendum nihil aliud requirebatur nisi bona opera ex solis viribus naturae prae­ stita °. />. Protestantes totis viribus admiserunt Adamum constitutum esse in iustitiae statu, qui toto caelo e statu praesenti nostro dista­ ret. At contenderunt originalem iustitiam essentialiter pertinere ad naturalia hominis. Sic ait Lutherus : « Quin hoc statuamus ju­ stitiam non fuisse quoddam donum, quod ab extra accederet sepa­ ratum a natura hominis; sed fuisse vere naturalem, ita ut natura Adae esset diligere Deum, credere Deo, agnoscere Deum etc. Haec tinn naturalia fuere in Adamo, quam naturale est, quod oculi lu­ men recipiunt » T. b'.x hac tamen iustitia, Adamus, si non peccasset, «cum posteritate sua esset translatus ad aeternam et spiritualem vitam »s. C. Baius, quamquam non ponit primitivam sanctitatem inter constitutiva naturae, eam tamen ponit inter ea quae debentur natu­ rae ne sit manca, misera, opus Creatore indignum. Dicit enim « ho­ minem sic initio conditum esse rectum ut iustitia, pietate et ceteris Spiritus Sancti charismatibus repletus fuerit. Ceterum quod haec fuerit naturalis eius conditio, cuius semper necessario sit absentia malum, et non jiotius indebita quaedam humanae naturae exalta­ tio»* 79. Dat rationem: «Nam quemadmodum sanitas corporis pri­ marum est proportio qualitatum, quae quando contra naturam vitia­ tur. statim nascitur infirmitas, sic naturalis animae sanitas legitima est omnium partium eius obedientia » 10. Proinde gratia Adami fuit naturalis proprio sensu et non solum quia a nativitate haberetur. In nobis autem gratia, iuxta Baium, hoc sensu potest vocari super­ naturalis quod naturae lapsae iam non debetur: «Tamen habere fidem, habere caritatem, et ad pristinam iustitiam esse reparatum, Λ Cf.Auc.i sT., Opus imperf., lib. I. c. 02; De gratia Christi, c. 30. — Pftavii--, /)<’ Priagianorinn et semip. dogmatum historia, cc 4. 5 ct 6. Ed Vives, t 4, pag. 61K sqq. 7 Commentarii in Genesim, 1535-1545, &·· Weimar, t 42, pag 124. * Ibid. pag. 42. * De pruna hominis iustitia, c. 4. Ibid. c. 6. 230 DE STATU IPSIUS ADAMI est gratiae fidelium, eo modo quo sanitas corporis gratiae est, cum neque viribus naturae, neque opera medici reparari potest; sed sola creatoris beneficentia redditur, non quod res sit supernaturalis, aut naturali hominis integritati superaddita; sed quod ipse effi­ ciendi modus, atque ratio secundum nativam operandi virtutem in rebus creatis non inveniatur » ll. Gratia in nobis igitur est supernaturalis quoad modum, ut visio caeco restituta *2. Opera bona natu ralia Adarui meruissent vitam aeternam, eademque opera, in quo­ cumque statu, dummodo fiant, merentur vitam aeternam, neque ad hoc indigent ulla elevatione. D. fansenius similia recantavit, contendendo Deum non potuisse creare hominem sine gratia sanctificante et effusione caritatis. Cum enim, iuxta Iansenium, non possit esse in homine nisi amor evi­ tatis quo in Deum fertur aut amor concupiscentiae quo in peccatum mclinatur, homo innocens non potuit sine caritate creari, non quod ipse ius iustitiae ad hoc haberet, sed quod hoc Deus debuit suae sapientiae, cui non minus quam suae iustitiae consulit. Profitebimur, inquit lansenius, « gratiam dilectionis Dei verissimam retinere ratio­ nem gratiae, quamvis Deus illam nullo iustitiae debito, sed ex condecentia infirmitatis creaturae, er lege suae sapientiae suaeque be­ nignitatis et sanctitatis et misericordiae propr aeque rectitudinis creaturae innocenti largiatur, ne alioquin omnia peccata et dilectio eius in inferiora diffluens, in ipsum resolvantur Deum»”. Indi confidenter pronuntiavit : « Perspicuum est non posse naturam ra­ tionalem sine dono gratiae supernaturalis institui » u. E. Addi potest quod Hermes, simul ex Baio et ex Pelagio quaedam assumendo, suam doctrinam confecit; posuit nempe sta­ tum Adami nonnisi in possibilitate et facilitate observandi ordinis moralis naturalis constitisse, propter dominium rationis super con­ cupiscentiam. Ex bonis autem operibus hominis sequebatur dilectio Dei erga hominem; ct haec est gratia, aliquid scilicet consequens bonum opus, non praeveniens, non efficiens. /■’. Tandem Protestantes quidam liberales et modernistac vo­ luerunt christianismum postulari a natura nostra: Schleiermaciier, etc. 11 Ibid c. io. 12 Cf. Ripalda, De ente supcni^ t. j, lib. 1, disp. 8, sect. I. ” Dr statu purae naturae, lib. I, c. 20, Xugustinus, t. 2, 1640, coi. 781 14 tbid. c. 4, coi. (X)8. UTRUM ΑΙ>ΛΜ FUERIT CREATUS IN (RATIA 2JI IU. Documenta Ecclesiae. Concilium /'ridcntinum ita in­ cipit declarationem suam de peccato originali :« Si quis non con­ fitetur primum hominem Adam, cum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem'et iustitiam in qua consti­ tutus fuerat, amisisse, incurrisseque per offensam praevaricationis huiusmodi iram et indignationem Dei atque ideo mortem ana­ thema sit»1''. Concilium /Irausicanum II in canone 19 *16 eamdem doctrinam tenet 17 : « Xatura humana, etiamsi in illa integritate, in qua est condita, permaneret, nullo modo seipsarn, creatore suo non adiuvante, servaret : unde cum sine Dei gratia salutem non possit custodire, quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare quod perdidit?» ** . Justitia autem, salus, de qua loquuntur conci­ lia, haec est quae nobis per baptismum restituitur, et quae sine dubio est gratia sanctificans: ex stylo enim conc. Trid.. iustitia est gratia sanctificans ,0. De supernaturahtate autem huius gratiae Adami documenta sunt: i" Propositiones Baii damnatae: 21 *. «Humanae naturae sublimatio et exaltatio in consortium divinae naturae debita fuit integritati primae conditionis, et proinde naturalis dicenda est et non supernaturalis. — 23 *. Absurda est eorum sententia qui di­ cunt hominem ab initio, dono quodam supernatural i et gratuito, supra conditionem naturae suae fuisse exaltatum, ut fide, spe et caritate Deum supernaturaliter coleret. — 24 *. A vanis et otiosis hominibus, secundum insipientiam philosophorum, excogitata est sententia, quae ad pclagianismum reficienda est, hominem ab initio sic constitutum, ut per dona naturae superaddita fuerit largitate conditoris sublimatus et ad Dei filium adoptatus»-0 2° Pro­ Denz. 788. 16 Denz 192. ia *' Nec timendum est quod approbatio concilii huius particularis a Bo siFACio II non se extendat ad illud punctum, ut quidam timent v. g Palmieri, p. 180. Agitur enim de re essentiali in confessione Patrum .ln:usicanorum, quam Bonieacius approbavit: cf. Cavallera. Thesairus. n 858: < suprascriplam confessionem vestram consentaneam catholicis patrum regulis approbamus». — Ceterum P. Palmieri videtur tantum cogitare UTRUM A PA M FUERIT CREATUS fS i.RATlA 23J tionis an postea: asserimus tantum: donatus est gratia antequam peccaret. Prima pars exprimit doctrinam Tridcntin; -υ,Η ; secunda pars est saltem theologice certa, cum eius contradictoria dicatur erro­ nea in Bulla « Auctorem fidei » contra Pistorienses, cumque tam proxime cum dogmate de supernaturalitate visionis Dei intuitivae connectai ur. Probatur prima pars: .hiant constitutus est in gratia sanc­ tificante. I. Ex Sacra Scriptura. — Argumentum praecipuum desu­ mitur ex doctrina I». Pauli iuxta quam praesens nostra conditio n qua ex meritis Christi accipimus gratiam sanctificantem, exhi­ betur ut reditus ad priorem statum qui fuit status Adami. Sic enim probatio conficitur: Christus causa nobis est infusionis gra­ tiae sanctificantis. Atqui id quod accipimus a Christo, hoc iam primus homo ante suum peccatum habuerat. Ergo et Adamus gra­ tia sanctificante ornatus erat ante peccatum. — Maior stabilitur in tractatu de Verbo incarnato et de Gratia-5: nam «misit Deus Filium suum unigenitum ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus » Minor autem ex hoc constat quod, iuxta Apostolum, status qui est in nobis effectus operis Christi et in quo consistit gratia Christi est quaedam renovatio, redemptio, restauratio alicuius status iam prius habiti, non qui­ dem a nobis, sed ab humanitate ante peccatum Adami. Sic Paulus scribit ad Colossenses, quos ad bonos mores exhibendos hortatur : « Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, ct induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginent eius qui creavit illum »-7. Qui autem reno­ vatur (άνακαινούμενον) aliquando fuit novus. Sed Colossenses non fuerunt ipsi novi, hoc est sancti, ante peccata sua personalia, cum, iuxta doctrinam Apostoli, in damnatione peccati originalis nati sint. Ergo novitas illa habita est ante peccatum Adami, quan-25 27 26 nbis Non videtur certum concilium intendisse explicite definire quod Viam habuerit gratiam supernaturalcm ante peccatum, contra sententiam Acgidii Romani, qui docuerat Adam creatum esse in statu quidem super­ natural), at sine gratia 25 Cf. Billot, De (/ratio Christi, th. 7. Ed. 3·. Romae, 1923, pag. 138 " ; m nostro Trad dr Gratia divina, 1046, pag. 153 ss· 26 Gal. 1V. 4. 27 Col. III, 9-10. Cfr Augustinus, De Trinit., 1. XIV, c. 16, n. 22. 2.H ni: STATV ipsius apami do homo non adhuc perdiderat imaginem sui Creatoris, secun­ dum quam factus erat (κατ’ ι-ικόνα τοΰ κτίσαντος αυτόν: confer cum Genesi i, 26). Optima est interpretatio S. Bellarmini se­ cundum eumdem sensum : « Homo qui renovatur in agnitionem secundum imaginem Dei ad quam initio conditus fuerat, animus noster est, qui per Christi gratiam quotidie proficit in agnitione Dei, et sanctitate ac iustitia, et eo modo renovatur in eo divina imago quae per peccatum obscurata fuerat. Ex quo sequitur ut ante vetustatem et obscurationem istam, fuerit in homine agnitio Dei et sanctitas, atque adeo nova et splendidissima Dei imago »:' Hominem novum quem induimus non est necesse hic intelligcn ipsum Christum; sed hominem Christo conformem. Illi igitur qui censent renovationem in hoc textu praedicatam posse intelligi de solo accessu ad iustitiam, naturalem verborum vim enervant : in vanum enim eligeretur nomen renovatio; in va­ num ad Genesim appellaretur; in vanum locutus esset antea Apos tolus de reconciliatione omnium in Christum (I. 20). In eadem enim epistola, videmus Christum non venisse ut daret humanitati bona quae ipsa numquam habuisset, sed ut eam reconciliaret, ac proinde restitueret in statum pristinum : « Quia in ipso complacui! omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia in ipsum (άποκαταλλόξαι) In epistola ad Romanos praesertim, Christus exhibetur ut secundus .-Idam, restituens statum a primi Adami peccato perditum. « Si enim cum inimici essemus, reconci­ liati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum lesum Christum, per quem nunc re­ conciliationem accepimus... Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem iusti constituentur multi »30. Ubi videmus damnationem incepisse cum peccato Adami, et reconciliationem, seu reditum in pristinam amicitiam, a Christo effici per iustitiam nobis morte sua -s De gratia primi hominis, c. 3. Non videntur igitur audiendi aucto­ res quidam, qui difficultates contra hunc textum movent. 20 Similes textus indicemus: Gal. IV, 5: < ut adoptionem filiorum re­ ciperemus», Γιπολύβωμεν ; Ephes. IV, 24: < Renovamini », μνανεοϋσΰιιη 2 Cor IV. 16: < renovatur ; V, 17: «Deus erat in Christo mundum re­ concilians sibi; Ephes 1, 10. «Instaurare omnia in Christo», όναχεφαλίΐιώcunOut; 1 Cor 1, 30 « redemptio »,Λπολύτη< >πις. WM 3« Rom V, 10 M ; IO. UTRUM ΛΙ»ΛΜ FUERIT CMrATUs IN LÎ'VII». 2.15 redditam. Amicitia autem Dei, iustitia Christi sunt in nobis gratia sanctificans : ergo Adamus ante peccatum ea frucbatur. Eadem veritas etiam innuitur in Genesi, et propter specia­ lem dilectionem quam Deus homini manifestat, ac propter fami­ liaritatem qua cum eo utitur, atque propter hoc quod homo factus esse dicitur « secundum imaginem et similitudinem » Dei : non quidem quod imago non possit intelligi de sola ratione naturali, nec quod similitudo necessario aliud significet : sed quia haec ver­ ba, si accipiantur etiam de gratia, pleniorem sensum accipiunt, et quia S. Paulus videtur hoc sensu illa intellexisse n, ut post ipsum non pauci Patres32. Neque omittendum est in narratione Geneseos distingui creationem hominis et collocationem eiusdem in paradisum : quod sane non necessario distinctionem temporis arguit, sed saltem gradus in effectibus benevolentiae divinae. Dices. — Argumentum ex S. Paulo deductum nimis proba­ ret; si enim Christus nobis redderet quae fuerunt in Adamo, deberemus etiam donum immortalitatis recipere, quod constat esse falsum. Ergo S. Paulus non loquitur de restitutione status Adami, ac proinde ex statu nostro nihil deducitur pro statu Adami. ■Respondeo. Haec argumentatio est sophisma ignorations elen­ chi. Supponit enim argumentum nostrum fuisse: Christus nobis attulit ea omnia et sola quae fuerunt in Adamo ;atqui attulit nobis gratiam sanctificantem. Ergo haec gratia erat in Adamo. Contra, aliud fuit nostrum argumentum, nempe: id quod Christus affert per modum restitutionis, hoc erat in Adamo; atqui Christus nobiaffert gratiam sanctificantem ad modum restitutionis; ergo haec gratia erat in Adamo. — Ceterum, Christus aliquam immortali­ tatem corporis nobis attulit, sed in spe et pro futura vita. II. Ex traditione. — Patres solent hanc veritatem tradere, cum priora Genesis capita interpretantur, vel ad illa alludunt. Intelligunt enim imaginem et similitudinem Dei. quam primus homo accepit, specialem dilectionem Dei significare, habitationem Spiritus Sancti in anima Adami exprimere, adoptionem filiorum ·” Col. Ill, IO. i .flics. IV, 24. Cf. Palmieri, De ordine suferiMhcrali. Prati ime, pag 165 sqq — S Augustini s saepe appellat ad textum Eccle. \ II, 30, «quod fece rit Deus hominem rectum \ \t ille textus, si iust tiae donum aliquod s'g nificat, non sufficit tamen per se solum ad demonstrandam iu-titiam eam. quam per gratiam habemus. Exprimit tamen doctrinam, dummodo plenis­ simo suo sensu accipiatur. 2j6 ”e STATU IPSIUS ADAMI indicare: qtiac omnia sunt effectus formales gratiae sanctificantis lani Tatianis exponit quomodo Adamus fuerit homo verus, ille quem Christus in nobis restituit, scilicet homo a Deo inabitalus: « lam vero oportet ut quod habentes amisimus, id nunc quaera­ mus, et animam cum Spiritu Sancto copulemus » '. Primi enim homines hac conjunctione fruebantur 3*. S. Irenaehs lingit Adamum ita post peccatum loquentem : « Eam quam habui a Spiritu sanctitatis stolam, amisi per inobedientiam » 35* . Intelligit imaginem Dei de donis naturalibus, et similitudinem de unione speciali cum Deo, de possessione Verbi 30. Describens opus Christi, haec pul­ chra habet : « Sed quoniam solus vere magister Dominus noster et bonus vere Filius Dei et patiens, Verbum Dei Patris filius ho­ minis factus. Luctatus est enim et vicit: erat enim homo pro pa­ tribus certans, et per obedientiam inobedientiam persolvens: alli­ gavit enim fortem, et solvit infirmos, et salutem donavit plasmati suo, destruens peccatum. Est enim piissimus et misericors Domi­ nus et amans humanum genus. Haerere itaque fecit et adunivit, quemadmodum praediximus hominem Deo... Qua enim ratione filiorum adoptionis eius participes esse possemus, nisi per Filium eam, quae est ad ipsum recepissemus ab eo communionem, nisi Verbum eius communicasset nobis, caro factum? Quapropter et per omnem venit aetatem, omnibus restituens eam, quae est ad ileum communionem » Haec est vita, sensu ioannico, quam Christus restituit3839 . — S. Athanasius tribuit humanitati pri­ 40 maevae inhabitationem Verbi : « Nam tametsi ad imaginem quo­ que Dei facti fuimus, Deique imago et gloria appellamur, at non nostri causa huiusmodi nomen sumus consecuti, sed propter inha­ bitantem in nobis imaginem veramque Dei gloriam, quae eius Ver­ bum est, quod propter nos caro postea est factum » '°. luxta Gregoril m Nyssenum in die Pentecostes, «Rursum enim homini admixtus est ille Spiritus qui antea, propterea quod homo esset caro, a natura nostra recesserat » ; et sacramenta Christiana «ad pristinam pulchritudinem, quam optimus artifex Deus in nobis ns Oraho adi. Graecos, n 15. MG 6, coi. 838. M Ibid., n. 12, coi. 830. 5 Jdv haeres. lib 3, c. 22, n. 5. MG 7. coi. 963. '·'■· Cf. Diet, théol., art. Irénce, col. 2445 (Vernet). .ddv. haeres c. 18» nn. 6-7, col. 036-937. “ Ibid., lib. 5, c. 12, col. 1151-1153. 39 Oratio 3 contra .Irianos, n. 10. MG 26, col. 343 40 Oratio de Spiritu Sancto, MG 46, col. 698. UTRUM ΛΡΛ.Μ EUERll CREATUS IN GRATIA 237 effinxerat, reducunt» * ’; et hoc quidrrn per opus redemptions : descripta enim prius ipsa divina heatitudine, addit: «Quoniam autem is qui tinxit hominem, secundum imaginem Dei fecit eum. secundo loco beatum indicandum fuerit id quod per communica­ tionem et participationem eius quae vere beatitas est hoc nomine appellatur. Quemadmodum enim in praestanti corporis forma, principalis quidem ac primaria pulchritudo in viventi v-reque subsistenti facie est, secundum vero locum ab hac obtinet id quod ad imitationem eius in imagine atque simulacro ostenditur: ita natura quoque humana, quae est effigies et imago supernae bealiludinis, etiam ipsa bona pulchritudine designatur, cum in sese beatorum ostenderit insignium significationes et repraesentationes. Sed quia peccati sordes pulchritudinem imaginis labefactarunt et inutilem reddiderunt, venit is qui nos elueret sua aqua, viventi pariter ac salienti in vitam aeternam, ut deposita turpitudine ex peccato contracta, ad beatum formam renovemur » S. Ambro­ sius dare omnino: « fila anima bene picta est in qua est splendor gloriae et paterna imago substantiae. Secundum hanc imaginem quae refulget, pictura pretiosa est. Secundum hanc imaginem Adam ante peccatum : sed ubi lapsus est, deposuit imaginem caelestis, sumpsit terrestris effigiem » ‘3. Unde Christus hanc imaginem re­ formavit : « Postea quam exclusa de paradiso conditio humana in Adam ct Eva in castellum relegata est, vagari cepit huc atque illuc, errabunda circumferens vestigia sine ullo delectu. Sed tem­ pore complacito sibi exinanivit se Dominus lesus, ut exsulem in se susciperet, et veteri reformaret gratiae»' . * — S. Rasilius: «Oportet enim novitati, quae ab initio erat, convenire eam quae nunc est novitatem et convenientiam Significabat igitur insufflans (Christus) non alius quam qui ab initio inspiraverat, sed idem per quem Deus dedit inspirationem, tunc quidem cum anima, nunc vero in animam» — Similiter S. Cyrillus Alex.: «Si­ mul ubi Creatoris ineffabilibus nutibus posita est in exsistentia hominis natura, etiam relatione ad Spiritum ornata est. Inspiravit 41 In diem. h’miiium, ibid. col. 579. 42 Oralia I de beatitudine. MG 40, col. 1198. Cf. Oral. Catech t 15. col· 24. 33· 43 Hexaemeron, lib. 6. c. 7, n. 42. ML 14, col 274. 44 Epistola 71, n 4, ML 16, 1241-1242 — De Patribus ante \ugustinum consule; Slomkowski, L’état primitif de l’homme dans tu tradition de lEglise avant saint Aiu/ustin. Paris 1928. 43 ddvers I.imonr'um. lib 5. MG 29, col. 73η. \ 2jS I DE STATU IPSIUS ADAMI enim in faciem cius spiritum vitae: quia puto non aliter splendo­ rem sanctitatis ct domesticitatis ad Deum habere homo potest, nisi participatione Spiritus Sancti ornetur. Quare cum Unigenitus ho­ mo factus esset, et orbatam pristino ct antiquo bono hominis natu­ ram invenisset, iterum ct hoc restituere motus est » 51. «Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus»52. Et loannes : < Quotquot autem receperunt eum, dedit cis potestatem filios Dei fieri»53. Sed adoptio ex suo conceptu dicit aliquid gratuitum, nempe assumptionem in filium eius qui natura non est filius. 2° Consortium divinae naturae a B. Petro ostenditur esse effectus formalis vel finis bonorum a Deo nobis per Christum concessorum: « Per quem maxima et pretiosa nobis promissa donovit: ut per haec efficiamini divinae consortes naturae**’' Sed non potest pertinere ad nostram naturam ut recipiat id quod est alterius naturae, ac praesertim divinae. 3’ Habentibps gratiam vita aeterna, quae in visione Dei facie ad faciem consistit, promittitur ad modum hae red itat is : «Carissimi, nunc filii Dei sumus: ct nondum apparuit quid eri­ mus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est » BS. Similiter apud Paulum visio intuiti va Rom VIII, Gal IV. 4 Ephes. I, 4. Rom VIII, loan. I, 12. M 2 I'd. I. 4 M / loan. Ill, 10 •w 51 » M 14-’7 1 29. — Cf tractatus Dc gratia. 1-2. 240 I’1ll STATI IPSIUS AI)VM( ostenditur ut perfectio ct finis caritatis in nobis diffusae per Spi- I ritum sanctum54. Haec est haer.editas nostra: «Si autem lilii, ft I haeredes: haeredes quidc.n Dei, cohaeredes autem Christi »#i. Sed I haec haereditas non potest nobis natura deberi, cum sit ins ai I bonum proprie divinum, ct accessio ad iura quae Christo ut Filio I naturali competunt. Propterea, totus est S. Paulus ut inculcet talia dona esse gratuita, non debita: «Gratia autem Dei, vita aeter­ na»58: quae non esset gratia, si dona quibus ad eam ordinamur, et praecipue gratia sanctificans, essent aliquid, quocumque vero sensu naturae nostrae debitum. Dices. Quod non debetur nocentibus potest deberi innocenti. Sed Scriptura allata probat tantum gratiam esse nobis nocentibus indebitam. Ergo haec gratia potuit deberi Adamo innocenti. Respondeo. Distinguo maiorem : quod non debetur nocenti­ bus ratione tantum noxae, potest deberi innocenti, concedo; quod non debetur ratione in lependenti a noxa, [>otest deberi innocenti, nego. Contradislinguo minorem. Scriptura enim non solam indig­ nitatem ex peccato provenientem agnoscit, sed etiam ex natura orientem. Si enim homo habuisset naturaliter iura filii, eaque so­ lum peccato perdidisset, dicendus esset post redemptionem Christi restitutus in filium, sed nullo modo adoptatus II. Ex Patribus. — Patres graeci praesertim agnoverunt gratiam esse naturae indebitam, attendentes ad conceptum adop­ tionis, utpote qui a conceptu naturalis filiationis essentialiter dif­ ferat. Ad quam distinctionem excolendam haeresis arianorum, quam impugnabant, eis optima occasio fuit. Audi Athanasium commcntantem verba loannis : Dedit cis potesitatem filios Dei fieri : « Siquidem, ait, verbum « fieri » adhibet quia non natura, sed adoptione filii esse dicuntur: dictione autem «geniti sunt» usus postea est, quia illi quoque nomen filii acceperunt. Sed po­ pulus, ut ait propheta, repulit benefactorem. Haec est autem Dei benignitas, tjuod quorum effector est, horum etiam· pater gratia postea fiat, quoti tunc contingit cum creati homines, ut ait Apos­ tolus, Spiritum Filii eius clamantem, Abba, Pater, in suis cordi­ bus suscipiunt. Hi porro sunt qui. suscepto Verbo, potestatem ab eo 5° Cf. 1 Cor. XI11 ct Row. V. 5. ” Rom. VIII. 17. 88 Ron»· VI. 23. 80 Ci. Palmieri, Tr. de ordine sufienuit.' p 47 UTRUM ADAM F U ERI Ί CREATUS IN GRATIA accepere filios Dei fieri. Nec enim alio modo filii possunt fieri, cum ex natura sint creati, nisi Spiritum eius qui naturalis et verus est Filius acceperint. Quod ut fieret, Verbum caro factum est, ut hominem ad divinitatem recipiendam idoneum redderet»’0. Ubi vides rationem indebiti quae gratiae convenit non ex peccato de­ sumi, sed ex eo quod non sumus naturales Dei filii. — Eodem sensu S. Cyrillus Hierosol. : Christo «convenit vox «est» cum sit semper Filius Dei. Tibi vero competit, « nunc factus est »; quo­ niam ut filius sis, non per naturam habes, sed per adoptionem filii appellationem consequeris » ·*. S. Gregorius Nyssenus, explicans beatitudinem : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, haec profert: « Excedit homo suam ipsius naturam, immortalis ex mortali; ex fragili atque caduco, integer et incorruptus; ex diario atque temporario, sempiternus; in summa, Deus ex homine eva­ dens. Nam cum dignus habitus sit, qui filius Dei fiat, dignitatem Patris in sesc prorsus habebit, atque omnium paternorum bono­ rum haeres exsistit. O divitis Domini magnificam largitionem! > °2. S. Cyrillus Alex, maxima cum proprietate loquitur: «Est enim verus ille Filius, exsistens a Patre, sed nos cius benignitate adop­ tivi, gratiae loco id accipientes: Ego dixi: dii estis, et filii Ex­ celsi omnes. Creata quippe et serva natura ad res supernaturales (προς rù υπέρ φΰσιν) vocatur solo nutu ac voluntate Patris ... Cum enim in quod est natura, diversae rationis sit ab eo quod £St adoptione, et id quod est ex imitatione cum eo quod est veritate, nos autem filii Dei nuncupemur per adoptionem, et ex imitatione, natura igitur et veritate est ipse, cui nos, cum isthaec simus, mutuo opponimur, pro naturali dignitate scilicet gratiae bonum consecuti ». Et ibidem declarat quod hac gratia adoptionis, quae supra naturam humanam est, et quae nobis a Christo provenit, est reditus ad pulchritudinem pristinam °3. Apud Patres latinas, Ambrosius similes cogitationes exprimit: < Ego ostendam ct Christum habere filios, quos quotidie generat, sed ea generatione, vel potius regeneratione, quae potestatis est, non naturae. Adoptio enim potestatis est ; generatio proprietatis », sic alludens ab verba loannis I, 10 et seq. °'. 60 Oratio 2 contra Arianos, n. so. MG 26. col. 271-274 «1 Catcchcs. HI n. 14. MG 33, col. 44b. r·· Dc bcatitudinibus, oratio 7 MG 44, col. 1279 ®’ In loan. lib. I. MG 73, col. 154. Cf. Dial. 4 dc Trinit. t 75, col 882. M Dc fide, lib. 4, c. 8, n. 86. ML 16. col. 633 16- C. Buyer S. I. — Dc Deo creante ft elevante. -Μ2 DE STATU IPSIUS ADAMI •Quod ad S. Augustinum special, notandum est statum con­ troversiae cum Pclayianis non exegisse ut insisteret in supernatural itate gratiae praedicanda, sed potius in describendis malis qua? in filiis Adami resultant ex eius amissione. Gratiae necessitatem de­ fendit ex proposito; ceteras gratiae dotes et proprietates magis ex occasione et in obliquo considerat. Quo fit ut loquendo de ne­ cessitate gratiae attendat ad statum· historicum humanitatis, in quo gratia exigitur ad salutem consequendam, et videri possit simpli­ citer et absolute gratiam habere ut exigentiis naturae humanae debitam'54bis. At diligentius cuique mentem eius indaganti, apparet omnino veram supernaturalitatem gratiae intellexisse atque asse­ ruisse. Etenim, ut hoc gradatim ostendamus'55, Γ. Indubium est Augustinum habuisse gratiam ut distinctam a principiis constitu­ tivis naturae humanae: distinguit enim constanter gratiam a na­ tura: in angelis: «Bonam voluntatem quis fecerat, nisi ille qui eos cum bona voluntate, id est, cum amore casto, quo illi adhae­ rent, creavit, simul in eis et condens naturam, et largiens gra­ tiam » co ; in Adamo : « sicut enim operatur homo terram non ut eam faciat esse terram, sed ut cultam atque fructuosam, sic Deus hominem multo magis, quem ipse creavit ut homo sit, eum ipse operatur ut iustus sit, si homo ab eo per superbiam non absce­ * dat» 57: in homine lapso, sine gratia: «Nam remanserat utique id quod anima hominis nisi rationalis esse non potest... Nam et ipsi homines erant, et vis illa naturae inerat eis, qua legitimum aliquid anima rationalis et sentit et facit » °8. — 2°, Pariter con­ stat Augustinum posuisse gratiam supra vires naturae, nam uni­ versaliter pronunciavit : «rationalem creaturam, cum sit mutabi­ lis non fieri beatam nisi a proprio suo mutabili ad incommutabile bonum, ideinque commune quod Deus est, a quo superba impie­ tate abstitit, humili pietate conversa subsistat. In quo affectu pro­ ficiens, quidquid boni facit Domino facit, hoc est in eius laudem, cuius gratiam percepit ut faciat, unde est actio gratiarum, quae c-ibis Cfr. Schef.hen, Λ’αΙκΓ u. Gnade, 297 ff. Quo securius vitemus vitium, in quod non pauci auctores lapsi sunt, promiscue textus congerendi, qui, nimis materialiter intellecti et contra in­ tentionem Augustini, nonnisi debilem probationem exhibeant. r.c [)c cvzit. Dei, lib. 12, c. 9, n. 2. ML 41, col. 357 ο· Dc Genesi ad lit., lib. 8, c. 10, n 23. ML 34, col. 381. e® De spiritu et littera c. 18, η. 4». ML 44, col. 230. Cfr. Scnno ito n n. ML 38, 922. ■■ I TUUM AhAM i ΓΗΚΙΪ GtlATUS IN (.RaTTA 24.3 intimo fidelium mysterio celebratur » e#, Et «Caritas enim Dei dif­ funditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis»* 70. — 30. Nec incertum esse potest Augustinum posuisse, gratiam supra exigentias naturae etiam in­ nocentis: n) quia id quod debetur exigentiis naturae, revera de­ betur et non est gratia. Augustinus autem ubique repetit gratiam ideo vocari proprie gratiam quia non debetur, sed est pro'sus gra­ tuita : «Quia gratis, ideo gratia; non est enim gratia, si non gra­ tuita »71 : porro, audivimus eum vocantem «gratiam» caritatem Adamo et angelis per Spiritum infusam; ά) loquitur de adoptione /lomimiDi in filios Dei eodem modo ac Patres graeci, eam nonnisi ineffabili benevolentiae Dei tribuens, non autem iuri naturae: «Nos autem non de substantia sua genuit ; creatura enim sumus, quam non genuit, sed fecit. Et ideo, ut fratres Christi secundum modum suum faceret, adoptavit. Iste itaque modus quo nos Deus, cum iam essemus ab ipso non nati, sed conditi et instituti, verbo suo et gratia sua genuit ut filii eius essemus, adoptio vocatur » 72. Et nota, rationem qua utitur ad gratuitatem huius doni as­ serendam. valere in quocumque statu humanitatis. Insuper argu­ mentando contra Pclagianos, supponit donum adoptionis, etiam in natura innocenti, gratuitam et maximam largitionem Dei esse. « Nam etsi cos (parvulos) negatis attrahere quod in baptismo re­ mittatur originale peccatum, tamen illo regenerationis lavacro adop­ tari ex filiis hominum in Dei filios non negatis, imo etiam prae­ dicatis. Dicite ergo nobis, quicumque baptizati in Christo parvuli de corpore exierunt, hoc tam sublime donum quibus praeceden­ tibus meritis acceperunt?»73; c) videbimus mox Augustinum non habuisse cetera dona Adami ut vere debita : a fortiori, non tuit ipsam gratiam ponere ut debitam ; <7) tandem notandum est apud Augustinum nomen «naturae» (et aliquo modo conceptum) non habere tantam determinationem ct rigiditatem quantam apud Aristotelem et S. Thomam habet. Natura supponit pro eo quod Deus instituit; voluntas Dei est natura rerum. Proinde rarissime fiB Epist. 140 ad Honoratum, c. 23, n. 50· ML 33. col. 569. 70 Ibid., c. 37 η. 85, col. 576. — Pro angelis, Dc civit. Dei. lib. 12, c. q. 11 2. 71 Enarratio 2 in ps. 18, n. 2. ML 36. col. 158 72 Contra Faustum, 1. 3, c. 3. ML 42, col. 215-216. Ci In Ioan, tr. 2, c. 1, n. 13. ML 35, col 1304· — Dc civii. Dei. lib. 21, c. 15. ML 41. col. 729. ecl. 73 Contra duas epist. petay· l’b. 2, c 6, n. 11 ML 44, col. 578. 4 Pl STATU II’SIUS ADAMI Augustinus quaerit quisnam esset status infimus in quo Deus, salvis propriis attributis, hominem creare potuisset, qui status est naturae purae; et habet ut naturales alios status superioris con­ ditionis: sunt enim diversae ideae, in mente divina exsistentes, hominis instituendi. Quaestio autem nostra ponitur sensu peripa­ tetico; nec dubium est quin Augustinus in hoc sensu similiter ac nos cogitaverit ac responderit. S. Prosper et S. Fulgentius, discipuli addictissimi Augu­ stino pariter ac Augustinus in praesenti quaestione loquuntur’*. Obiiciunt Baiani (praesertim ex Aiigustino). — i° Iuxta Apostolum. Rom. II, 14, Gentes « quae legem non habent naluralitcr ea quae legis sunt faciunt ». Porro verbum .naturaliter si­ gnificat iuxta Augustinum: per vires naturae, quas gratia red dit: et opera haec naturae ducunt ad vitam aeternam, cum ibidem dicat Paulus : « Gloria autem, ct honor et pax omni operanti bo­ num. ludaeo primum et Graeco»75. Ergo Adamul non aliud ha­ buit ad vitam aeternam prosequendam nisi vires naturae debitas Respondeo. Praenotandum est triplicem praesertim interpre­ tationem de hoc loco fuisse propositam a catholicis. Prima esi quae Augustino magis placuit, quamquam aliam explicite permit­ tit : Gentes de quibus Paulus loquitur essent christiani non ludaei, qui bonum faciunt «naturaliter», hoc est cum gratia reparante ct renovante naturam, ut erat in Adamo: « Nec moveat quod «na­ turaliter» eos dixit, quae legis sunt facere, non spiritu Dei, non fide, non gratia. Hoc enim agit spiritus gratiae, ut imaginem Dei, in qua naturaliter facti sumus, instauret in nobis»™; nempe Au­ gustinus intelligit hic naturam non sensu philosophico, pro eo si­ ne quo homo non est homo creabilis, sed sensit historico, pro sta­ tu in quo Deus hominem condidit. Haec quidem interpretatio rite intellecta nihil habet contra doctrinam thesis nostrae; attamen non videtur sensum Apostoli tradere, qui volens ostendere ct ludaeos et non ludaeos indigere gratia Christi, non solos Christianos cen­ sendus est considerare. — Secunda interpretatio quorundam Pa11 Cf. ( 1ARRIGOU-Lagrange O. P., De natura creata per respectum ad supcrnaturalia sec s. Aug., Acta hebd. august.-thomisl. Romae, 1031, p. 22J ss. — P Dumont S. I , Le surnaturel dans la théol .de s. Aug., Rev. Scienc. Rd. Janv. et Avril 1932. — Vide ex aliis Patribus multos textus apud Casini, Dc statu naturae purae, append, in cd. op. Petavii, Vives, t. 4. p. 572 sqq. I flu Π 75 Roni II, 10. 76 De spiritu ct littera, c. 27, n 47. ML 44, Col 221) UTRUM AOAM FUERIT CREATUS TN <Λ'.ΤΙΑ /.|ς irum ct Suarezij accipit verbum «naturaliter» pro solis viribus naturae, sine gratia nec in intellectu nec in voluntate : ^ed ex hoc habetur tantum quod sine gratia aliquod opus moraliter bonum fieri potest, non quod omne bonum naturale sic fieri potest, nec a fortiori quod bonum caeli meritorium aliquod potest ita fieri : non enim de bono ita operato sine ulla gratia dixit Apostolus ea quae supra posuit : «pax omni operanti bonum»77. — Tertia in­ terpretatio, quae est S. Thomae et multorum interpretum, ut Cornelv, Lagrange, Prat, talis est: S. Paulus affirmat tantum Gen­ tes non indigere revelatione ad cognoscendam legem naturalem, sed praescindit in hoc loco ab eo quo indigent ab bonum cognitum practice operandum : et ipse linis suae epistolae est ut necessitatem gratiae Christi ad salutem inculcet. Cum in loco superiori dicit : «pax omni operanti bonum», subintclligit: dummodd operetur bonum sicut oportet : conditiones vero in decursu epistolae po­ nuntur. Quibus praemissis, dicimus ad argumentum : distinguo m *· noiem: verbum «naturaliter» significat vires naturae debitas, ut aptas ad gloriam promerendam, nego; significat vires Adamo da­ tas ct per gratiam restitutas, vel melius significat vires naturales intellectus et sc extendit ad solam cognitionem legis naturalis, concedo. Unde nego consequens et consequentiam. Obiicilur 2". Augustinus contra Pelagianos sermonem faciens ait : « Ecce exsistit nescio quis el dicit : Parvulus non habens ullum omnino peccatum, nec quod sua vita contraxit, nec quod de vita primi parentis traxit, habebit et vitam aeternam et regnum caelorum. Respondete, vincite hominem resistentem vobis, qui aliter dividitis. Vos enim dicitis:' Vitam quidem habebit iste non baptizatus aeternam, sed non habebit regnum caelorum. Ille contra: Immo et vitam et regnum caelorum Quare enim patri­ monium regni caelorum abripis innocenti»78. Unde sic arguitur: iuxta S. Augustinum, non posset ei responderi qui exigeret reg­ num caelorum pro parvulo innocenti. Sed hoc est signum quod natura innocens ius habet ad visionem Dei et ad gratiam. Ergo iuxta Augustinum, gratia non est vere supematuralis. Respondeo. Distinguo maiorem : iuxta Augustinum, non pos- 77 Suarez. De gratia, lib. 1, c. 8 sqq. 7S Sermo 2()l, n. 6. ML 38, col. 1338. 79 Contra hdianum, lib. 4, c. 3, n. 15. Cf. Opus im perfect tun c. lut, ïb. I. c. 40. ML 45, col. 1065. t I Ml 2.(6 DF. S1ATU IPSIUS ADAMI set ei responderi a pelagiano, concedo; non posset ei a catholico responderi, nego. (Responderetur enim ex Scriptura negante reg­ num caelorum non baptizato, non adoptato in filium; at pelagianus non posset respondere, nam .obiectans principiis pclagianis utitur). Distinguo minorem : hoc est signum quod natura innocens ius habet ad gratiam, praesupposita gratuita institutione divina elevandi hominem ubi peccatum non obstat, concedo; ius tale ha­ bet ex debito naturae ipsius, nego. Augustinus enim et ibi et fere semper non attendit nisi ad statum realem et historicum humani tatis. Scilicet, Augustinus hic loquitur non absolute, sed ad homi­ nem. Supposito principio pelagiano, omnia nempe dari secundum merita, idem donum omnibus infantibus morientibus esset tribuen­ dum : ergo Pelagius illogice regnum caelorum aliis concedit, aliis denegat. Contra, principium Augustini est esse quaedam Dei dona prorsus gratuita. Obiicitur 3". — Augustinus adversus lulianum sic arguit: « Bonam dicis hominum naturam quae talis gratiae opitulationem meretur. Quod gratanter audirem, si hoc propterea quia rationa­ lis natura est diceres : neque enim gratia Dei per Tesum Christum Dominum nostrum lapidibus aut lignis pccoribusve praestatur: sed quia imago Dei est meretur hanc gratiam » 79 Ergo Augusti­ nus docet gratiam deberi naturae rationali. Rcspotideo. Negatur consequentia et consequens. Hoc enim solum Augustinus intendit naturam nempe rationalem talem esse quae possit gratiam recipere eaque perfici ; vel etiam quod sup­ posita ordinatione divina et passione Christi talis natura hanc gra­ tiam recipiet, quin merita praevia gratiae requirantur. Ill. Probatur ratione theologica. - Illud enim quod dat et ius et proportionem ad aliquid supematurale, cuius etiam est initium quoddam et praegustatio, est ct ipsum supematurale. At­ qui gratia sanctificans est donum quo habetur ius ct proportio ad visionem Dei intuiti vam, omnino supernaturalcm. ct est quaedam inceptio ct praegustatio huius visionis. Ergo haec gratia est su· peniaturalis. Maior resultat ex habitudine potentiae ad actum, qua­ lis primis principiis rationis exigitur. Minor habetur ex ipsa notione gratiae sanctificantis, quae non concipitur nisi ut id quo adoptionem filiorum recipimus, ac haercditalcm caelorum speramus ct prome- υτκυ,Μ αΙ»λμ rtîEKiT creatus γν '.ratia 247 remur. atque semen ut participationum vitae aeternae possidemus. Supernaturalitas autem visionis intuitivae in tractatu De Deo uno demonstratur. «Cognitio enim contingit secundum quod cognitum est in 'cognoscente. Cognitum autem est in cognoscente secundum modum cognoscentis. Unde cuiuslibet cognoscentis cognitio est se­ cundum modum suae naturae. Si igitur modus essendi alicuius rei cognitae excedat modum naturae cognoscentis, oportet quod cognitio illius rei sit supra naturam illius cognoscentis » 1,0 Patet autem quod modus essendi Dei, qui est ipsum Esse, est supra modum essendi hominis qu: est habens esse in materia. Ergo non potest cognosci Deus proprie, in suo proprio modo, ut est in se, ex viribus naturae humanae. Per hoc tamen non efficitur ut homo ad hoc elevari non possit, nam « cum intellectus creatus per suam naturam natus sit apprehendere formam concretam et esse con­ cretum in abstractionc per modum resolutionis cuiusdam, potest per gratiam elevari ut cognoscat substantiam separatam subsisten­ tem et esse separatum subsistens»81. Quod autem natura non exigat ut a Deo elevetur ad illum ordinem supra suas vires positum, diverso modo ostendendum est secundum quod contra baianistas vel contra immanentistas proce­ ditur. Γ. Baiani enim exigentiam gratiae repetunt er necessitate diligendi Deum super omnia. Dicunt enim talem amorem esse ip­ sam caritatem quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordi­ bus nostris. At respondetur Deum posse super omnia diligi non solum caritate supernatural! quae convenit filiis, sed etiam amore naturali qui servis competit. Hic autem et sufficeret ad moralitatem actuum, et nullo modo indigeret gratia elevante, cum ad vi­ sionem intuitivam non ordinaret. 2* Immanenlistae autem arguunt c.r naturali tendentia homi­ nis ad videndum Deum; et dicunt hanc tendentiam non posse essu frustra, ac propterea visionem et gratiam deberi. Ad quos refel­ lendos, theologi catholici et olim et hodie duplici via utuntur : nem­ pe, vel concedunt dari aliquod desiderium naturae, quod veram possibilitatem beatae visionis demonstret, vel ne hoc quidem con­ cedunt. Quod si nullum tale desiderium naturae concedunt, eo ip­ so obiectio omni fundamento caret. Si vero admittendum putant adesse desiderium naturale visionis intuitivae. quod, quamvis sit imp· rfeC'im et inefficax, tamen necessario eliciatur, et propter hoc M Γ, qu. 12, art. 4. S| Ibid, ad .turn 24« DE stati; ipsius αρλμι possibilitatem visionis beatae arguat, nihilominus explicant lal desiderio non probari quod Deus debeat hanc visionem concéder·. : illa enim sola desideria exigunt suam adimpletionem, saltem in quibusdam individuis, quae ex facultate naturali procedentia ut perfecta et inconditionata eliciuntur; sed talia non sunt nisi ea quorum adimpletio ex viribus naturae, cum ordinario Creatoris concursu, obtineri potest TmSF· LECTIO PATRUM: Ex S. Gregorio Nysseno, Dc hominis opificio — Nam quemadmodum in rebus humanis artifices iis instrumentis quae fabricantur, formam talem tribuunt, qualis esse ad usum, cui destinantur, aptissima videri potest; sic praestantissimus ille rerum artifex naturam nostram condidit vehit instrumentum quoddam regno administrando ido­ neum. utque esset ad hoc homo quam aptissimus, cum praestantissiniis ani­ mi dotibus, tum ea, quam cernimus, corporis eum forma exornavit. Et animus quidem regiam e.xcelsamque dignitatem suam longe ab humilitate privata sciunctam, in eo declarat; quod dominum neminem agnoscit, ct suo ex arbitrio agit omnia; meroque et summo imperio, ut ipsi libet, semet gubernat. Nam cui tandem hoc convenit, si non regi? Praeterea hominem naturae divinae, cuius omnia parent imperio, imaginem esse, nihil esse pu­ tandum est aliud, quam regium ei decus· in ipsa creatione tributum esse. Quemadmodum enim more humano ,qui principum imagines faciunt, na­ tiva formae indicia effingunt, atque etiam purpurae amictu regiam digni­ tatem exprimunt: caque deinde suis imago numeris absoluta ex consue­ tudine rex appellatur; ita et hominis natura ,sic condita ut reliquorum creatorum domina esset propter eam, qua regem universitatis huius refert, similitudinem ,imago quasi viva erecta est ,cum qua et dignitas· et nomen archetypi communicaretur. Atque haec imago non purpura est exornata, neque sceptro ct regia fascia praestantissimam çlignitatem suam ut osten­ taret necesse habebat, quando ne ipsum quidem exemplum, ad quod est conformata, rebus in huiusmodi consistit, sed pro purpura virtute amicta est. quo cultu nihil magis esse regium potest : pro sceptro, immortali bea­ titate suffulta · pro regia fascia, iustitiae corona exornata. Denique dc omnibus quae maiestati regiae conveniunt, apparet, unam hanc imaginem, pulchritudinem principis exemplaris accurate referre. (MG 44, coi. 135). Ex S. Cyrillo Alexandrino, Dc SS. Trinitate, Dialogus IV. — Fugi­ tivus ergo fuit mundus cum societatem eius vitaverit, Creatorem non agno­ scendo creaturam superiorem, ei relationem illam spiritualem conversione ad vitium abiccerit. Simul enim Opificis ineffabili nutu producta est homi­ nis natura, et coniunctionc rum Spiritu est condecorata. Inspiravit enim in faciem cius spiraculum vitae, cum animal non aliter, opinor, sanctifi­ cationis et familiaritatis cum Deo splendorem perpetuo habiturum esset quam si sancti Spiritus ornaretur participatione Quocirca cum factus est homo Unigen tus. vetero ac primo illo bono destitutam hominis naturam 82 V g cf. V DF Broglie C.rcgorianum, 1928, Dec., pag. 628 sqq. I'VHU.M ΛΙι\Μ I II.RIT (NI TI'S I X ■■PATIS ?49 wcnicns rursus eam in pristinum statum reformare est aggre»-us, velut: dc fonte suae plenitudinis immittens ac dicens: < Accipite Spiritum sanc­ tum», corporeo et exteriore flatu naturam Spiritus utique designans. Re­ novari ergo ad statum pristinum, idem erit ac initio produci, ct illum repa­ rationis modum creata natura pertulit, non locorum intervallis, multum abest, sed repulsa potius a Deo, ciusque coniunctionc spiritali deturbata. I nde ad primum statum recurrit si velit, spiritalem nacta reformationem, et ad participationem divinae eius naturae per Spiritum vocata. Si ergo Filius inter creaturas censendus est, ut illi volunt : quonam demum pacto dilafisa est ab ipso et seiuncta creatura? Quod enim eiusdem est generis, semper amicum est, neque vero creatum distat a creato, in quantum sunt creata. Alienatio enim fere in iis quae diversi generis -unt aut -pccici cerni solet, non in iis quae unam et vamdem naturae sortita sunt definitionem. Quomodo ergo creaturae insidet per Spiritum? Quidnam addit aut largitur, aut quam ad sublimitatem spiritalem transfert, aut quid ipsi melius im­ primit? Quomodo vero cum ipse nobis non antecellat (factus.enim est nubiscum, ut ipsi certe aiunt), seipsum exinanisse dicitur, aut quai: demis­ sione opus fuit, ut, seipsum velut c fastigiis illis creatura superioribus de­ mittens, mundo coniungeretur, et mundi pars fieret, nisi supra mundum et creaturam est? (MG 75, col. 007). Ex S. Ambrosio, Hexaemeron, lib. 6, c. 7. — 40. Sed ipsius creationis nostrae seriem consideremus. Faciamus, inquit, hominem ad nostram ima­ ginem, ft ad similitudinem nostram. Quis hoc dicit? Nonne Deus, qui te fecit? Quid est Deus? Caro, an spiritus? Non caro utique, sed spiritus, cuius similis caro esse non potest; quia ipse incorporeus et invisibilis est, caro autem comprehenditur et videtur. Cui dicit? Non sibi utique, quia non dicit, faciam, sed faciamus. Non .Angelis; quia ministri sunt; servi autem cum domino, et opera cum auctore non possunt operationis habere consortium: sed dicit Filio: etiamsi Judaei nolint; etiamsi Ariani repugnent Sed ct Judaei conticescant, et Ariani cum suis parentibus obmutescant, qui dum unum a consortio divinae operationis excludunt, plures inserunt; et praerogativam quam Filio negant ,servulis donant. 41. Sed esto ut adminiculo servulorum ad operandum Deus vobi- indiguisse videatur. Si operatio communis est cum angelis Deo, numquid Deo ct angelis limago communis est? Numquid angelis diceret Factamus hominem ad nostram imaginem, et ad simililudnem nostram'? Sed quid sit imago Dei audi dicentem: Qui eripuit nos. inquit, de potestate tene­ brarum, et transtulit in regnum Filii claritatis suae, in quo habemus redemp­ tionem, remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, et primo­ genitus universae creaturae. Ipse est imago Dei Patris, qui semper est, ct erat in principio. Denique imago est qui dicit Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Et quomodo tu cum imaginem vivam Patris viventis videas, dicis: Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Imago Dei virtus est, non infirmitas: imago Dei sapien­ tia est, imago Dei iustitia est; sed sapientia divina est, et sempiterna iustitia. Imago Dei est solus ille, qui dixit: Ego et Pater unum sumus; ita habens similitudinem Patris, ut divinitatis, et plenitudinis habeat unitatem Ubi dicit, facamus, quomodo inaequalitas? Cum iterum dicat, ad similitu­ dicit : Ego dinem nostram, ubi e. Et iterum ait: L STATU IPSIUS AHA Ml < Vos ante··' genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acqui­ sitionis, ut virtutes cius annuntietis ,qui vos a tenebris vocavit in lucem admirabilem ». Cum enim Filium exceperint per fidem, potestatem accipiunt ut inter filios Dei collocentur. Enimvero dat Filius ut sint potestate ,d quod sibi uni proprie et secundum naturam inest, in commune quodam­ modo proponens, in signum benignitatis suae in homines et erga mundum charitatis. Non enim aliter possemus corruptionem fugere, qui terreni Re­ stamus imaginem, nisi pulchritudo imaginis coelestis illius impressa nobi·. esset ex eo quod vocati sumus ad filiorum Dei adoptionem. Participe,enim cius tacti per Spiritum, obsignati sumus in similitudinem cum ipso, et ad exemplarem formam illius imaginis conscendimus, ad quam nos quo­ que factos esse ait divina Scriptura. Sic enim tandem veteri naturae pulchri­ tudine recuperata, et ad divinam illam reformati naturam, ea mala supera­ bimus quae nobis ex praevaricatione contigerunt. Igitur ad dignitatem supernaturalem ascendimus propter Christum, venuntamen non sicut ille, nullo plane discrimine nos quoque futuri sumus Dei filii, sed ad eius similitudinem, per gratiam nimirum, qua illum imitando repraesenta­ mus. Est enim verus ille Filius, exsistens a Patre, sed nos eius benigni­ tate adoptivi, gratiae loco id accipientes: «Ego dixi· Dii estis, et Filii excelsi omnes». Creata quippe et serva natura ad res supernaturales voca­ tur solo nutu ac voluntate Patris: Filius autem, et Deus, et Dominus, nor. Dei ac Patris nutu, nec eius sola voluntate id habet quod Deus sit, sed cum ex ipsa substantia Patris effulserit, proprium eius bonum secundum natu­ ram sibi asciscit. Rursus hunc verum esse Filium mutua nostri compara­ tione cognoscimus. Cum enim id quod est natura diversae rationis sit ab eo quod est adoptione, et id quod ex imitatione cum eo quod est veritate, nos autem filii Dei nuncupemur per adoptionem, et ex imitatione, natura igitur et veritate est ipse, cui nos, cum isthaec simus, mutuo opponimur, pro naturali dignitate scilicet gratiae bonum consecuti. 13 « Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex vo­ luntate viri, sed ex Deo nati sunt ». Qui per fidem, inquit, in Christum vocati sunt in adoptionem filiorum Dei, propriae quidem naturae vilitatem exuerunt, Deique honorantis gratia ceu splendida quadam veste conspicui ,ad supernaturalem dignitatem eve­ huntur Non enim amplius carnis filii, sed Dei potius adoptiva soboles nun­ cupantur \dverte vero quanta cautela in sermonibus suis beatus evangelista usus sit. Cum enim dicturus esset ex Deo natos esse fideles, ne qui eos putaret ex Dei ac Patri- substantia revera genitos, et per omnia simi­ les esse Unigenito, aut etiam de ilio abusive dici: «Ex utero ante Luci­ ferum genui te » ; atque ita demum in creaturarum naturam ipse quoque detruderetur, licet a Deo genitus dicatur, idcirco hanc cautionem exco­ gitat Cum enim potestatem a naturali Filio datam iis esse dixerit, ut filii Dei fierent, adoptione nimirum et gratia, tandem tutissime subiicit, «Ex Deo. nati sunt», ut gratiae quoque magnitudinem ostendat, qua quod alie­ num est a Deo ac Patre, ad eius naturale quodammodo consortium colli­ gitur, et quod servum est, ad Domini nobilitatem ob vehementem eius charitatein evehitur. 3M| El infra, loc. cit — Sed quoniam nonnulli praecipiti quadam audacia dc Unigenito iuxta et sancto Spiritu falsa prodere non verentur, creatum factum hunc esse dicentes, et ipsum omnino Dei ac Patris consubstan- UTKUU ΛΙ»ΛΜ FULRiT CREATUS IN (,ΗΑΤΙλ tialitate deiiccre, age, rursum eorum intemperiei rectae fidei doctrinam op ponentes, quod nobis et lectoribus usui sit proferamus. Si enim neque Deu secundum naturam, neque ex Deo est Spiritus eius, eique substantialiter inexsistens, sed alius ab ipso, nec a natura creaturarum alienus, quomodo nos, qui per ipsum nati sumus, ex Deo nati dicimur? Aut enim menLri plane cvangeli stain fatebimur. aul si verax est, sicuti est profecto, Deus erit, et ex Deo secundum naturam Spiritus: cuius participatione per fidem in Christum donati, et naturae divinae participes efficimur, et ex Deo nati esse dicimur, et eam ob rem dii nuncupamur, non gratia solum ad supernaturalem gloriam evecti, sed quo iam Deum in nobis habitantem atque diversantem habeamus, iuxta illud prophetae dictum: «Quia inhabitabo in ipsis et inambulabo inter eos». Alioqui, respondeant, quae>o, nobis, qui tanta pleni sunt inscitia, quomodo templa Dei simus, iuxta Paulum, inha­ bitantem in nobis Spiritum habentes, nisi Spiritus Deus sit -.ecundum na­ turam? si enim creatura est, ac opus, quam ob causam Deus non destruit, tanquam qui Dei templum destruamus, cum corpus inquinamus, in quo Spi­ ritus habitat, qui totam Dei ac Patris et similiter Unigeniti naturalem pro­ prietatem in se habet? Nam quomodo verum erit quod a Salvatore dicitur reparat, et ut in nobis formam suae bonitatis inveniat, dat unde ipsi quoque quod operatur operemur, accendens scilicet mentium nostrarum lucernas, et igne nos suae charitatis inflammans: ut non solum HI STA IT 1I,>11 s AJi.’.Ml ipsum, -ed ctiam quidquid diligit diligamus Nam si inter homines ca defoum firma amicitia est, quam morum similitudo sociarit, cum tam parilitas vo luntatum saepe in reprobos tendat affectus, quantum nobis optandum atque nitendum est ut in nullo ab iis quae Deo sunt placita, discrepemus! Dt quo dicit propheta: Dtuuiiuni ira in indigtui tione eius, et vita m voluntate cius quia non aliter in nobis erit dignitas divinae maiestatis, nisi imi­ tatio fuerit voluntatis. (ML 54, col. 168). § 3· Cor ollarie. Corollarium i. — Excluditur sententia Augustineruium. Post damnationem Bait ct lansenii, quidam theologi ex Ere­ mitis S. Augustini' , docuerunt Deum quidem potuisse dc poten■ia absoluta hominem sine gratia instituere, non autem de poten­ tia Dei ordinata, quia nempe hoc non fuisset conveniens divinis attributis. Ex iustitia enim Dei (iuxta Belelli), vel saltem cx sa­ pientia vel bonitate cius (iuxta·Noris, Berti), exigitur ut homo ad supernaturalia elevetur: secus in nimia miseria foret: finis na­ turalis hominis, cum sit visio Dei, requirit collationem mediorum supcrnaturalium. Ita enim loquitur Laurentius Berti: «Naturae integrae nulloque peccato corruptae supernaturalia gratiae auxi­ lia conferenda fuisse ut posset finem suum adipisci, non quod au­ xilia eiusmodi sint naturalia, pertineantque ad naturae constitu­ tionem, sed potius quia ad finem suum consequendum rationales creaturae egent adminiculis naturae ordinem excedentibus, et quae propterea ipsis quodammodo debeantur, sive decentia creatoris, ut docuit Cardinalis Norisius sive lege iustissimae providentiae, quae nulli denegat media ad finem assequendum necessaria, ut Belellius contendit»®8. Proinde datur, aiunt, non exigentia stric­ ta supernaturalium, ut voluit Baius, sed tamen exigentia late dic­ ta. exsurgens non ex iure hominis, sed ex attributis divinis. Haec schola non fuit unquam ab Ecclesia damnata vel re8a Antea, Aegidius Rom. eiusdem Ordinis similia dixerat, 2 d. 30. q. 1, a. i. Pïndiciac august. c. 3, § 2. Cf. F. Lirr, La question des rapports entre la nature et la grâce de Baius au synode de Pistoie, Fontaine-l'Evêfluc, 1934. pag· 75 ss. . JU °'· Berti, Augustinùuium systema vindicatum, Diss. H, c. I, § 6, n. & — Idem theologus tamen dicit Deum non teneri gratiam impertiri: De theo­ logicis disciplinis, lib. 12, c 3: Primum itaque. i ΤΙΊ M ÂbA'f rl'iHJl CURATUS IN >·Τ) <* j pressa‘A Attamen, si rei veritatem attendamus, doctrina Auguslim'nsiu»i in hac materia non sufficienter differre videtur a doc­ trina Baii. Illud enim quod attributis divinis exigitur, simpliciter ct absolute ac stricte exigitur: repugnat enim m taphysice quod Deus quidquam faciat contra sua attributa. Et vidimus Baium non ex constitutivis naturae sed ex exigentiis naturae cum attri­ butis Dei collatae arguisse. — Si vero schola Augustinensium loqui voluit dc convenientia quae revera exigentiam veri nominis non inducat, sane aptum loquendi modum non adhibuit. Corollarium II. — Excluditur sententia re^cnlior· P. Henricus de Lubac hanc proposuit sententiam Ordo quidem supernaturalis, gratia scilicet et gloria, nullo modo de­ betur humanae naturae. Natura tamen humana non potest exsi­ stere nisi ad ordinem illum elevata: nam divinitus in e? insitum est naturale desiderium possidendi Deum visione intuitiva ; quo desiderio exsistente, manca erit natura, si non ordinabitur revera ad hanc beatam visionem. Quapropter ordo a fine visionis beatae specificatus est simul unicus ordo possibilis naturae humanae et tamen supernatural is, quia est gratuito a Deo concessus nec na­ turalibus viribus consequi potest. Porro haec non videntur componi posse cum genuina notione ordinis supernaturalis. Supernaturale enim significat id sine quo aliqua natura est intelligibilis, scilicet habens determinatam essen­ tiam, vires ab hac essentia dimanantes et finem his viribus proportionatum et per eas consequendum. Si igitur natura humana, sine actuali distinctione aW visionem beatam non esset intelligi­ bilis, haec visio fieret ei naturalis, utpote quae ipsa esset solus terminus naturae proportionate, et repugnaret humanae natu­ rae dresse vires quibus capax esset ad hunc finem pertingere. Ve­ rum quidem est in visione essentiae Dei consistere ultimam per­ fectionem naturae humanae, quae ad tantum actum elevari po­ test; sed citra hanc ultimam perfectionem, humana natura, sicut omnis intellectualis creatura, satis perfecta esse potest ut sit in­ telligibilis ct digna suo Creatore. Desiderium enim videndi Deum, quod ei naturaliter inditum est. cum non fundetur in virtute naM Immo, Benedictus XIV defendit ipse Norisium contra inquisitorem Hispaniae. Nec inrc dici videtur hanc sententiam iam componi non posse cum encyclica « Pascendi * reprobante cos qui ponunt «germanam ver’· que nominis exigentiam > ad ordinem supernaturalem Denz. 2103. *nhis Surnaturel. Paris, 1044. 25«) ΠΕ STATU IPSIUS ADAMI turalium virium hominis, sed solum in passiva potentia intcllec tus, non est desiderium perfectum nec est inane, etiamsi non im­ pleatur; nam ct signum est ultimae perfectionis ad quam natura elevari potest et impellit hominem ad prosequendum cognitionem Dei magis magisque perfectam. Quod si quis putet, ut Cate tanus, tale desiderium non haberi nisi ex gratia, concedere |wtt rit ulteriores gratias et ipsam visionem intuitivam connaturaliter consequi ex illa prima gratia, sed totum erit in ordine vere su pcrnaturali, sine quo natura omnino est intelligibilis et digna Crea tore. Ne dicatur sufficere ad supcrnaturalilatem gratiae et beatae visionis, quod ipsae gratuito concedantur; nam gratuitas non di sccrnit naturale a supernatural!, quia utrumque est gratuitum. Sed gratuitas specialis quae ad supcrnaturale pertinet in eo est quod ipsi naturae nullo modo debeatur. Neque dicas illud esse supcrnaturale quod viribus naturalibus nequit attingi, nam con­ tra, aliquid nequit viribus naturalibus attingi quia est supranaturale, id est, id sine quo natura, relate ad quam dicitur super naturale, est intelligibilis ct digna Creatore. Quod intra ambitum et definitionem naturae cuiusdam continetur sive constitutive sive consecutive, sive exigitive, illud totum naturale est et viribus na­ turalibus proportionatur, vel saltem naturalem ordinem non tran­ scendit. (Cfr. Gregorianum XVIII (1947), Dec. p. 379-395). Corollarium III. Excluditur dubitatio Ripaldae. In probatione directe attendimus ad supcrnaturalilatem gratiae re­ late ad naturam humanam. Manifestum est autem quod argumen­ tata quae dedimus valent ad absolutam supernaturalitatem gratiae, id est relate ad quamcumque naturam creatam vel creabilem, cer­ to vindicandam. Ratio enim a Patribus allata, ct ex Scripturis hausta, quod scilicet natura sumus &wi et non filii, et quod ut filii fiamus adoptio gratuita requiritur, eadem vi gaudet de qua­ cumque natura creata ct creabili. Argumentum autem rationis pa­ riter ad quamcumque creaturam extenditur: nulli enim creaturae competit modus essendi, quem modus essendi Dei non excedat in infinitum. Propterea communiter et- certo excluditur dubitatio Ripaldae de possibilitate creaturae relate ad quam visio intuitiva ac proinde gratia sanctificans non essent supernalurales sed na­ turale- Quamquam enim gratia est aliquid creatum, et dispositio 't:ma ad visionem intuitivam est dispositio finita ct creata, cuin UTRUM ADAM FUERIT CREATUS IN GRATIS 257 tamen ad aliquem terminum, qui sit communicatio boni Deo pro prii, conducant, non possunt umquam ex turc naturae haberi. De his vero plura et ex professo in tractatu De Deo uno, ubi etiam aliae obiectiones dissolvuntur. Supernatu: alitas enim gratiae nonnisi ex supernatural itate beatae visionis profluit ; oc­ casione igitur visionis intuitivae opportune veniunt quaestiones controversae de desiderio naturali illius visionis \’ec hic locus esse videtur tractandi de natura potentiae nostrae obedientialis ad supcrnaturale, utrum sit tantum passiva, vel etiam activa. δ 4Scholion. De tempore infusionis gratiae Adami. — Ex thesi habemus Adamum gratia ornatum esse ante suum peccatum. Quaerendum manet utrum Deus ei gratiam dederit in ipso momento creationis, in eo nempe simul « condens naturam et largiens gratiam », sicut in Angelis egit, iuxta Augustinum 8T ; an constituerit eum in puris naturalibus et nonnisi post praeparationem convenientem ad gratiae statum elevaverit. Doctores medii aevi in tres sententias abierunt. Prima, quae videtur fuisse P. Lombardi et deinde multorum, ita exponitur a S. Bona ventura, qui eam tenet : « In statu innocentiae distin­ guuntur duo tempora: quoddam enim fuit tempus, in quo habuit (Adam) tantum naturalia; quoddam vero in quo habuit et natu­ ralia et gratuita ». Cuius ratio forte praecipua haec est : < Deus enim secundum legem communem requirit aliquam praeparationem et dispositionem a parte nostra ad hoc quod infundat alicui gra­ tiam, sive in eo cui infundit, ut in afluito, sive in alio adiuvante, secundum quod contingit in parvulo »KS. Et ideo gratia non fuit cum homine concreata, sed dilata fuit quousque homo per actum et usum rationis quodam modo se disponeret ad illam suscipien­ dam8’. In hac sententia, tempus in solis naturalibus transactum videtur satis longum cogitari. — Secunda sententia, quam S. Tho­ mas in Sententiis « sustinuit » haec est : « Hoc tamen probabilius est ut cum homo creatus fuerit in naturalibus integris, quae otiosa 87 De Civit. Dei, lib. 12, c. 9, n. 2. ML 41, col. 357. 88 In 2 d. 26, dub. 3, S. Bonaventura hoc intel ligit de fide parentum vel totius Ecclesiae. 80 2 d. 29, art. 2, qu. 2. IT C. Boykb S. I. — De Deo creante et elevante. 258 DE STATU IPSIUS ADAMI I esse non poterant, quod in primo instanti creationis ad Deum con- I versus, gratiam consecutus sit»90. Tertia sententia ponit Adamum I creatum esse in gratia; post S. Anselmum ct Praepositinumn, S. Thomas hanc tandem sententiam elegit : « Sed quod fuerit (Adam) etiam conditus in gratia, ut alii dicunt, videtur requirere ipsa rectitudo primi status, in qua Deus hominem fecit»92. Et revera haec fuit nenteniia Patrum. Recole in textibus supra citatis eorum dicta quibus vel similitudinem Dei in qua Adam factus est de gratia intelligunt (Irenaeus, Gregorius Nyss., Leo M., etc.), vel etiam statum iustitiae ad quem .redimus dicunt fuisse Adamo naturalem, hoc est. nativum (Innocentius I, Caelestinus, etc,), vel denique Spiritum sanctum nobis nunc dari, sicut in creatione Adami datus est (S. Cyrillus Al., S. Basilius, etc.). S. Augustinus9·' eadem ratione utitur ac postea S. Thomas : «Tunc ergo dederat homini Deus bonam voluntatem: in illa quippe eum fecerat, qui fecerat rectum » °*. Haec autem bona voluntas in lingua Augustini est caritas °5. Quod si quando videtur prioritatem dare donis naturalibus, hoc nonnisi de prioritate ordinis, non temporis est accipiendum 90. Ratio autem convenientiae est quia Deus, cum destinaret hominem ad statum supernaturalem, quod signum est specialis di­ lectionis, melius creavit hominem statim in perfectione huius sta­ tus. Neque obstat lex praeparationis requisitae in adultis. Lex enim illa admitti potest, quamquam non ita certa est si applicetur na­ turae innocenti, quam si agatur de homine peccatore. Sed, ut An­ gelicus ait: «Cum motus voluntatis non sit continuus, nihil pro80 2 d. 29, q. i, art. 2, c. 81 Summa, Cf. Kors, La justice primitive et le péché originel d'après s. Thomas, Kain, 1922, p. 61. ' ·* 82 *I, qu. 95, art. 1. 83 S. Thomas quidem Augustino hanc opinionem constanter tribuit; sed priores scholastici recitabant pro opposita sententia textum pseudo augustinianum : < Homo in suae conditionis primordio habuit unde posset stare, sed non unde posset proficere > Vg. S. Bonaventura, 2 d. 29, a. 2, q. 2, sed contra; et intelligebant : ex solis donis in creatione acceptis, non po­ terat mereri. 94 De correptione et gratia, c. 11, n. 32. ML 44, col. 935, cf. De Gen. ad lit. 6, c. 27. 8» «Quasi vero aliud sit bona voluntas quam caritas». De gratia Chri­ sti c. 21, n. 22. ML 44, col. 371. "J 8,3 De corrept. et grat. c. 10, n. 27 UTRUM ADAM ACCEPERIT DONUM INTBGMTATlS 250 bibet etiam in primo instanti suae creationis primum hominem gratiae consensisse » ®T. Quapropter hodie opinio communis est Deum creavisse Ada­ mum in gratia. Sed nulla nota theologica reprobamus sententiam oppositam, cum concilium Tridentinum elegerit, loquens de infu­ sione gratiae in Adamo, in capite 1 sessionis V, verbum « consti­ tutus » loco verbi «creatus», ut sineret utramque opinionem ma­ nere liberam ®8. Articulus secundus. Utrum primus homo acceperit donum integritatis. *. (i qu. 95, art. I ct 2). Cfr. Suarez, De opere sex dierum, 1. 3, c. 12. — S. Bej.larminus, De oralia primi hominis, c. 5. — Gonet, Clyficus, tract. 8, disp. I, a. 4. — Palmieri, De ordine sufiematurali, th. 15. — Janssens, Sum. theol., t. 8, p. 133 ss. — Si.omkowski, L'état primitif de l’homme dans la tradition avant s. Augustin, Paris, 1928. Etc. § I. Status quaestionis. I.Sensus tituli. — Integritas triplici sensu sumi potest. Vel enim significat complexum eorum omnium quae in natura cum suis exigentiis comprehenduntur : v. g. homo oculo alterutro or­ batus non habet hanc integritatem ; vel nomine integritatis intelliguntur omnia dona Adami simul sumpta : gratia habitualis, im­ munitas a concupiscentia, immortalitas etc. ; vel tandem hoc nomen significat solam immunitatem a concupiscentia, qualis haec immu­ nitas fuisse in Adamo ostendetur. In praesenti articulo integritas ponitur pro immunitate a concupiscentia. Concupiscentia autem diversimode etiam intelligitur. In ge­ nere est desiderium alicuius boni, ac proinde duplex est in ho­ mine habente duplicem appetitum, intellectivum nempe et sensi­ tivum. Quamquam vero concupiscentia potest esse bona, « hoc ta­ men loquendi obtinuit consuetudo, ut si cupiditas vel concupi­ scentia dicatur, nec addatur cuius rei sit, non nisi in malo pos07 qu· 95. art. 1 ad 5um. 89 Pallavicini, Hist. cone. Trid. 1. 7. c. 9. η· I· 2ÔO DE STATU IPSIUS ADAMI sit intelligi » l. Consideremus primum concupiscentiam in parte sensitiva. Porro ex experientia constat appetitum nostrum sensitivum moveri a suo obiecto, seu a bono sensibili, etiam independenler 0 motione voluntatis. Hi motus spontanei versus bonum sensibile possunt ferri in bonum consentaneum rationi et tunc nihil est mali in tali concupiscentia. Sed appetitus sensitivus fertur quoque spon­ tanee in sensibilia bona etiam quando recta ratio prohibet prose­ cutionem talium bonorum. Aliis verbis, hi motus spontanei sen­ sitivarum passionum nos attrahunt ad peccandum, et triplici modo sunt rebelles rationi : i° in quantum exsurgunt saepe, praeveniendo adverten­ dam rationis ; 2° in quantum, ratione eos advertente, non cessant, sed per­ sistunt ut obstaculum bonae electioni ; 3° inquantum etiam post denegatum consensum voluntatis possunt permanere. ' Inclinationes nostrae sensitivae, prout hoc triplici defectu vel aliquo eorum afficiuntur, constituunt concupiscentiam proprie dic­ tam. Haec autem concupiscentia est habitualis vel actualis. Con­ cupiscentia actualis est motus appetitus sensitivi transiens, ut re­ bellis rationi. Concupiscentia habitualis est ipse appetitus sensi­ tivus in quantum est radix permanens ex qua pullulant illi motus transeuntes. Brevi, concupiscentia est defectus, sive actualis sive habitualis, subiectionis partis sensitivae erga rationem et volun­ tatem, seu pronitas ad inordinate appetendum 2. Haec concupiscentia maxime apparet et dominatur in mate­ ria turpi ; attamen « in quocumque corporis sensu caro contra spi­ ritum concupiscit, ipsa cognoscitur »3. Haec est autem concupi­ scentia sensitiva, et quidem rebellis menti, quae propriissime sub nomine concupiscentiae designatur. Datur tamen et concupiscentia impellens ad peccandum per conversionem ad bona quae non sunt bona sensuum, sed potius ipsius voluntatis vel intellectus: sunt enim motus spontanei am­ bitionis, superbiae, curiositatis, invidiae, et ceterarum passionum1. At dicendum est tales motus indeliberatos voluntatis quatenus in1 S. Aug. Dc civit. Dei, 1. 14, c. 7 ML 41, col. 411. 2 Mal. qu. 4, a. 2, c. 8 S. Aug. Opns imperf. lib. IV. xxvm. ML 45, co] ♦ Vide S. Aug. Confession. 1 10, cap. 35 sqq. ]^2 UTRUM U'AM ACCEPERIT ΙΌ’, ι Μ I NTE'.RI ΓΛΤΙ 2ÔJ deliberatos cl non liberos non esse possibiles nisi propter impul­ sus partis sensitivae. Etenim illa bona non sensibilia apprehendun­ tur tamen sub forma sensibili ab imaginatione, ac propterea vo­ luntatem attrahunt ante deliberationem. Unde concupiscentia sen­ sibilis partis praecipua est ct radix omnis concupiscentiae; ideoque de ea praesertim est quaestio in praesenti materia. Propter praesentiam et irrequietudinem huius concupiscen­ tiae in nobis, vita nostra spiritualis induit rationem luctae; inde est difficultas boni quae nos valde impedit. Quaerimus igitur utrum Adamus et Eva ante peccatum fuerint immunes a tali concupiscen­ tia et habuerint passiones perfecte subiectas rationi seu sub do­ minio dcspotico voluntatis, sine lucta et difficultate. Hoc est enim donum integritatis. Ac simul quaerendum erit utrum sit donum vere gratuit uni, non debitum naturae. Per se quidem non potest esse donum quoad substantiam supematurale, nam non ponit pro­ portionem ad finem vitae aeternae; sed poterit tamen sequi ex alio dono quoad substantiam supernatural!, nempe ex gratia san­ ctificante protoparentum. II. Opiniones. — A. Inter Pelagianos, Iulianus fuit qui maxime negavit Adamum fuisse ante peccatum immunem a con­ cupiscentia. Docebat enim concupiscentiam esse bonam ; eam in­ separabilem habebat ab appetitu sensitivo, quasi vigorem ipsius sensus; et quandoque videtur ipsos motus pravos approbare, dum­ modo certum modum teneant. Dicebat : « Sensus est igitur con­ cupiscentia, et mala qualitas non est; ergo quando minuitur concu­ piscentia. sensus minuitur»5. Et alibi: «Hanc autem volupta­ tem et concupiscentiam ante peccatum in paradiso fuisse res illa declarat, quia ad delictum via per concupiscentiam fuit, quae cum pomi decore oculos incitasset, spem etiam iucundi irritavit sapo­ ris. Non ergo potuit haec concupiscentia, quae cum modum non tenet peccat ; cum vero intra limitem concessorum tenetur affectio naturalis et innocens est; non, inquam, potuit fructus esse peccati, quae docetur non suo quidem vitio, sed voluntatis, occasio fuisse peccati »6. B. Protestantes asseruerunt donum integritatis ita naturale esse ut, ipso ablato, iam natura humana essentiali libertate careat. Calvinus irridet theologis qui « in homine perdito ct in spiritua-* 8 a /Xpud Augustinum, Cant. Julian lib. 6, c. 18, n. 56. ML 44, col. 855. 8 Apud August. Opus imperf I. 1, c. 71. ML 45, col. 1094. 202 DE STATU IPSIUS ADAMI le exitium demerso, liberum arbitrium adhuc quaerunt ». Et Bellarminus postquam haec Calvini et similia Lutheri attulerit, ad­ dit : «Quotquot sunt ab Ecclesia catholica ob Lutheri dogmata separati, luctam illam carnis ac spiritus, quam omnes experimur, vere proprieque peccatum esse definiunt, quamvis homo sit iustus et concupiscentiae motibus strenue repugnet » 7. Cum autem pec­ catum non potest esse ex prima institutione hominis, dicendum eis est quod integritas pertinebat ad hominis essentialem constitutio­ nem, non ad dona supernaturalia. C. Baius negavit concupiscentiam posse esse naturalem, ac p opterea habuit donum integritatis ut naturae debitum, ut ex se­ rie damnatarum eius propositionum constabit 8. Iansenius valde explicite docuit concupiscentiam ex sua ipsa notione repugnare na­ turae innocenti ac proinde donum integritatis esse naturae debitum. Vult enim ut « sit iniquitas, ordini naturali et iustitiae contraria, quod superioribus inferiora, mente etiam consensum cohibente, re­ luctentur. Tanta iniquitas sine culpa et poena esse non potest, sive hominis qui eius auctor sibi peccando fuit, sive alterius qui gene­ rando vel creando » °. Unde patet quod non tantum asserit quem­ dam gradum concupiscentiae, verbi gratia qualis nunc in nobis est, esse contra ius naturae, sed simpliciter concupiscentiam proprie dictam. Augustinenses integritatem in natura innocenti ex decentia Creatoris requirunt. III. Documenta Ecclesiae. — A. De existentia doni inlegril at is in Adamo. Haec habemus in concilio Tridentino : « Mane­ re autem in baptizatis concupiscentiam vel fomitem, haec sancta Synodus fatetur et sentit, quae cum ad agonem relicta sit nocere non consentientibus, sed viriliter per lesu Christi gratiam repu­ gnantibus non valet; quin immo, qui legitime certaverit, corona­ bitur. Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus peccatum appellat, sancta Synodus declarat Ecclesiam catholicam numquam intellexisse peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est et ad peccatum inclinat. Si 7 De gratia primi hominis, c. i. 8 Cf. Jansen, Battu et le baianisme, Louvain, 1927, p. 36. ° Dr statu naturae purae, lib. 2, c. 21. Augustinus, t. 2, col 872. Eadcm continuo repetit ibidem a cap. 11 ad cap. 21 alibi. UTRUM ADAM ACCEPERIT DONUM INTEGRITATIS 203 quis autem contrarium senserit, a. s. » ’°. Sed concupiscentia non potest esse ex peccato nisi ante peccatum protoparentis non fuerit. B. De supernal uralilate huius doni. Damnata est haec Baii propositio: «Integritas primae creationis non fuit indebita huma­ nae naturae exaltatio, sed naturalis eius conditio»11. Et contra synodum Pistoriensem dictum est : « Doctrina synodi de statu felicis innocentiae... quatenus complexive accepta innuit, statum illum sequelam fuisse creationis, debitum ex naturali exigentia ct conditione humanae naturae, non gratuitum Dei beneficium : fal­ sa, alias damnata in Baio et Quesnellio, erronea, favens haeresi pelagianae » ia. Verum quidem est horum textuum ultimum debe­ re et priorem posse intelligi non de solo dono integritatis sed de complexu donorum Adami in suo statu iustitiae; sed Γ in doctri­ na baiana et iansenistica integritas primae conditionis maxime fun­ datur in dono integritatis stricte dicto; 2° iam in propositione 2i‘ Baii damnabatur negatio gratuitatis gratiae sanctificantis: ergo in propositione 26", debet saltem includi damnatio negatae gratui­ tatis relate ad donum integritatis stricte sumptum; 30 haec dam­ natio exigitur ut habeatur cohaerentia cum reiectione aliarum pro­ positionum circa impossibilitatem status naturae purae, vel circa peccatum in concupiscentia positum. § 2. Solvitur quaestio. THESIS X. — Proto PAR ENTES ANTE PECCATUM DONO INTE­ GRITATIS ORNATI ERANT, QUOD NULLIS NATURAE HUMANAE EXI­ GENTIIS DEBEBATUR. Prima pars est dc fide definita in concilio Tridentino: se­ cunda est doctrina communis et certa, atque in decretis contra Baium ct lansenistas contenta. Probatur 1" Pars: Protoparentes dono integritatis ornati erant. I. Ex Scriptura Sacra. — A. Ex Genesi. « Erat autem uter­ que nudus, Adam scilicet ct uxor eius : ct non erubescebant » 10 Scss. V, can. 5, Denz. 792. " Prop. *.26 Denz 1026. Cf. 10741075. 11 Prop. *16 . Denz. 1516. « Gen II, 25. — Cf. III, 7- 204 DE STATU IPSIUS ADAMI Unde sic arguimus : Ubi est concupiscentia, ibi est pudor. Sed in protoparentibus ante peccatum non erat pudor. Ergo immunes erant a concupiscentia. Et declaratur. Homo enim, praesertim moraliter bonus, cum sentit motus carnalis libidinis praeter voluntatem ra­ tionalem exsurgentes, sensum pudoris experitur, omniaque molitur ut tales motus non solum voluntate contineat, sed etiam ut eos notitiae hominum subtrahat. Cum Adam et Eva describantur nihil huius confusionis expertos esse ante peccatum, sed solum post peccatum, hnc signum est quod motus concupiscentiae non sentie­ bant. Quod auctor sacer clarissime confirmat, cum, peccato ad­ misso, statim notat illos cognovisse «se esse nudos»14. «Nudi erant et non confundebantur : non quod eis sua nuditas esset in­ cognita, sed turpis nuditas nondum erat ; quia nondum libido mem­ bra illa praeter arbitrium commovebat, nondum ad hominis ino­ bedientiam redarguendam sua inobedientia caro quodammodo te­ stimonium perhibebat... Patebant ergo oculi eorum, sed ad hoc non erant aperti, hoc est non attenti, ut cognoscerent quid eis indumento gratiae praestaretur, quando membra eorum voluntati repugnare nesciebant. Qua gratia remota, ut poena reciproca ino­ bedientia plecteretur, exstitit in motu corporis quaedam impudens novitas, unde esset indecens nuditas; et fecit attentos, reddiditque confusos». Sic Augustinus, cui familiarissimum est illud argu­ mentum 1S. Ergo S. Scriptura hoc modo sobrio et simplici, simulque valde significante, docet protoparentes concupiscentia camali caruisse. Facili autem analogia intelligitur hoc privilegium exten­ dendum esse ad ceteras concupiscentias, quae censendae sunt se­ qui conditionem concupiscentiae principalis. Eva, statim ac motui superbiae consenserit, concupiscentiam gulae experta est. Nota. — Pudor est naturalis verecundiae sensus quo occul­ tum esse volumus quidquid venerea spectat. Experimur eum etiam occasione signorum, qualia sunt verba, oscula etc. Natura­ lis est : impudicitiam enim « ipsi turpes turpitudinem vocant : cuius licet sint amatores, ostentatores esse non audent »in. « Pudet igi­ tur huius libidinis humanam sine dubitatione naturam »1T. Ratio autem cur homines maxime verecundentur de venereis est quia 14 Gen. III, 7 et 11. '·’ De civit. Dei, lib. 14, c. 17. ML 41, col. 425. Cf. Dc nuptiis et concu­ piscentia, lib. I, cap. 5 ct 6, nn. 6 et 7. 16 Aug. Dc civitate Dei, lib. 14, c. 18. 1T Ibid. c. 20. UTRUM ADAM ACCEPERIT DONUM I NTF./.RITATI - 265 sentiunt deordinatum esse quod appetitus sensitivus rebellis sit ra­ tioni et quod ratio impotens sit illum sibi tenere subditum l>. < Pu­ det animum resisti sibi a corpore, quod ei natura inferiore sub­ iectum est » ,0. Obiicitur 1°. Ante peccatum, Eva apparet tentata a dia­ bolo et attracta ab aspectu delectabili fructus prohibiti. Sed hoc est signum concupiscentiae. Ergo protoparentes ante peccatum non erant immunes a concupiscentia. Respondeo. Distinguo antecedens : ante peccatum, Eva appa­ ret tentata extrinsece, concedo; intrinsece, subdist., post consen­ sum praestitum praeviae superbiae voluntats, concedo; sine tali consensu, nego. « Praecessit mala voluntas, qua serpenti subdolo crederetur; et secuta est mala concupiscentia, qua cibo inhiaretur illicito. Non itaque ibi qtialiscumque cupiditas qualicumque relu­ ctata est voluntati ; sed ei potius depravatae depravata servivit. Ac per hoc quamvis iam utraque mala esset, tamen voluntas cu­ piditatem, non voluntatem cupiditas duxit : non praecessit volun­ tatem, ncc restitit voluntati » 18 *20. Obiicitur 2°. — Forte casu accidit ut tentatio abesset ac propterea concupiscentia carnalis non actu sentiretur, quamvis adesset habitu. Respondeo. Nego assertum, nam Γ Scriptura non ita atten­ te notaret id quod casu evenisset, ncc primam experientiam con­ cupiscentiae carnalis statim post peccatum accidisse tam accurate consilioque evidenti retulisset ; 2* tales erant circumstantiae loci et personarum ut concupiscentia certo actu apparuisset, si habitu exstitisset. B. Ex epistola ad Romanos. luxta S. Paulum, concupi­ scentia bene vocatur peccatum non quod peccatum sit, nec solum 18 Cf. S. Thomas, 2*-2**, qu. 151, art. 4, c. et ad 3. 10 De civitate Dei, lib. 14, c. 23, n. 2. ML 41. col. 431 — Experientia missionariorum inquisitionesque ethnologorum plane confirmant sensum pu­ doris naturalem esse. Cf. vg. Hebdomada ethnologica Basilcae, an 1929 Cf. P. I. de la \zatssière, La pudeur instinctive, p. 50 < Il existe une pu­ deur instinctive >. Sic Havelock Ellis, (La pudeur, trad Van Gcnnep. Paris. y» p. 15-22) de incultis gentibus quos novit, testatur cos habere « un sens très développé dc la pudeur, même chez ceux dont la conduite est notoire­ ment immorale, même chez les individus tout particulièrement dépravés». Alius, loquens de hominibus (Kayopos) qui nudi vivunt, ait de cis : «jamais je n'ai surpris un regard ou un geste qui put blesser la modestie », R. P. Tapie, Chez les Peaux-Rouges, Plon, 1926, p. 283-284. »° Augustinus, Op. imperf. coni, lutian, lib. I, c. 41. ML 45, col. 1095. 2bb t DE STATU IPSIUS ADAMI quia in peccatum inclinat, sed etiam quia c.r peccato Adami pro­ venit. Ergo ante hoc peccatum, homo erat a concupiscentia immu­ nis. Haec interpretatio, quae est concilii Tridcntini 2’, ita exponi­ tur. i° Apostolus dat concupiscentiae nomen peccati. Etenim, vo * cat peccatum fontem illum concupiscentiarum actualium, qui in nobis est, inhabitat, regnare tentât : sed haec est ipsa concupiscen­ tia habitualis: «Non ergo regnet peccattun (ή αμαρτία) in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis eius » 21 22* . Cum Chri­ 24 sto « vetus homo noster crucifixus est, ut destruatur corpus pec­ cati, et ultra non serviamus peccato»21. «Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odio malum, illud facio. Si autem quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona est. Nunc autem iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Scio enim quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum — 2° Hoc autem peccatum non est formale peccatum, nam est in iustis28, in quibus nihil est damnationis 20 ; sed inclinat ad pecca­ tum. et excitatur a lege ut transeat ad actum peccati : « Occasione enim accepta, peccatum per mandatum operatum est in me om­ nem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat»27. — 3° Hoc peccatum seu concupiscentia est e.r peccato : in toto enim hoc loco, in capite quinto, sexto, septimo, sermo est de peccato illo quod per unum hominem intravit in mundum, et quamquam ratio huius peccati non completur sola concupiscentia, sed. etiam verum quemdam iustitiae defectum includit, ut postea ostendetur, tamen etiam ex concupiscentia aliquo modo constat et concupi­ scentiam inducit28. % e II. Probatur ex traditione, — Quamquam in particularibus explicationibus Patres alii alias theorias expresserunt, conveniunt tamen in agnoscenda immunitate protoparentum a concupiscentia. Nonnulli rem referunt dicendo protoparentibus gratiam vel vir­ tutes fuisse pro vestimento. Sic Ambrosius : « Et ante quidem 21 Sess. 5, can. 5. 22 Rom. VI, 12. ™ Ibid. VI, 6. 24 Rom. VII, 16-18. 39 Rom. VI, 14. 29 Ibid. VIII, i. 27 Rom. VII, 8. 28 Cf. commentatores in h. 1. : Prat. Lagrange, Cori.uy. Cornely, Diffe­ rentiae quae inter interpretationes catholicorum exstiterunt ct exsistunt non mutant generalem sensum quem exhibuimus. UTRUM ADAM ACCEPERIT DOXUM INTEGRITATIS 267 nudi erant sed non sine virtutum integumentis»*2930 . Maximus Taurinensis : Adam erat « quidem nudus mundanis vestibus, sed immortalitatis erat splendore vestitus. Nihil pravum respiciebant eius oculi; non cor eius turpe aliquid cogitabat » ™ Chrysostomus : « Peccato et praevaricatione nondum praesente, gloria quae superne venerat vestiti erant, ct ideo non erubescebant »3I. Damascenus : « Ex quo inobedientes fuerunt, procul facti sunt a gratia qua ante tegebantur»32. Augustinus, ut ex professo contra Julianum doceret immunitatem Adami et Evae a concupi­ scentia ante peccatum, multa locutus est, quorum haec pauca ad modum compendii recitemus : « Concupiscentiam sive naturalem, sive carnalem tibi placeat appellare, eam nos concupiscentiam vi­ tuperamus, qua caro concupiscit adversus spiritum et trahit ad illicita, nisi et spiritus adversus eam fortius concupiscat. Hanc dissensionem in paradiso dicimus non fuisse, quando qui ibi erant nudi erant et non confundebantur. Hanc post peccatum esse ce­ pisse, ipsa res clamat ; quandoquidem post peccatum pudenda te­ xerunt, quae prius pudenda non fuerant. Neque ut nuda prius essent, impudentia, sed innocentia faciebat : quia et impudentia vitium est ; illi autem quando eos nudos esse non pudebat, utique vitium non habebant. Hoc ergo malum quo caro concupiscit ad­ versus spiritum, haereticus Julianus dicit esse bonum: hoc malum ex aliena mali natura nobis esse commixtum dicit alius haereticus Manichaeus : hoc malum per praevaricationem primi hominis in nostram dicens vertisse naturam, catholicus ambos vincit Am­ brosius »33. Dices. Sed sunt etiam Patres qui absentiam erubescentiae in protoparentibus alio modo explicaverunt, et maxime ex eo quod Adam et Eva fuissent infantes. Ergo thesis non probatur ex tra­ ditione. Respondeo. Primum exponamus statum huius difficultatis. Γ Falso tribuitur talis opinio Theodoro Mopsucsteno, nam non dicit protoparentes fuisse infantes, sed tantum recenter natos, ct si eos comparat infantibus non erubescentibus, tamen huius cau­ sam quoque assignat absentiam peccati : « Infantes enim non pudet % 29 De paradiso, c. 13, n. 63. ML 14, col.’307. 30 Hom. 85. ML 57, col. 448. 31 hi Gen. horn. 15, n. 4. ML 53, col. 123. 32 In fic. arefact. 3. MG 96, col. 580. 33 Opus imperf., lib. \ , 5. ML 45, 1436. — Cf, De peccatorum meritis tl remissione, lib. 2, c. 22, n. 36. 268 nr. STATU IPSIUS MIAMI nuditatis suae, neque balneo utentes, non quod eam non videant sed quia aspectus nullos pravos sensus apud cos excitat. Adam igitur et socia, recens nati, peccato nondum inquinati, vel ne ullum quidem malum suspicati, neque nuditatem, neque aliam naturae suae formam turpem existimabant. Postquam autem peccaveram, a Dei legibus abhorrentes, tunc etiam perceperunt, iubente Beo, pudoris sensum, quo a peccato averterentur, et pessimus quisque reprimeretur impetus » 3‘. — 2°. Attamen quidam Patres, nempe Theophilus Antiochenus, Irenaeus ct Clemens Alexandrinus aetatem Adami infra adultam statuerunt "5. At apud eos non agitur dc infantili prorsus aetate, sed de aetate capaci praecepti accipien­ di, et quae statim atque peccaverit, concupiscentiam sentiet. Sit Irenaeus. Dixit quidem: «Quemadmodum enim mater potest quidem praestare perfectam escam infanti, ille autem adhuc non potest robustiorem se percepire escam : sic et Deus ipse potens fuit homini praestare perfectionem ab initio, homo autem impotens percipere illam: infans enim fuit»3'1. Sed absentia concupiscen­ tiae in Adamo non haec erat quae in infantibus invenitur, sed ex vita spirituali iam accepta : « Nudi erant et non erubescebant, quia in eis erant innocentes sensu infantiae et non intelligebant has res quae per malum nascuntur in anima ex concupiscentia et tur­ pibus desideriis, propterea quod in hoc tempore servaverant suam naturam sanam : nam in momento creationis in eis insufflatus orat sfiritus vitae. Porro quamdiu hic spiritus suum ordinem ac locum servabat, excludebat cogitationes ct cognitiones malas >. Hic status finem accepit per peccatum37. Tunc, Adam «condi­ gnum tamen inobedientiae amictum fecit, conterritus timore Dei: et retundens petulantem carnis impetum, quoniam indolem et pue­ rilem amiserat sensum, et in cogitationem peiorum venerat, frenum continentiae sibi et uxori suae circumdedit timens Deum et ad­ ventum eius exspectans»38. Irenaeus igitur describit Adamum ante peccatum, non quidem in perfecto statu adulti, sed in ado­ lescentia quae propter spiritum vivificantem, innocentes sensus in34 Fragmenta in Genesim, vers 7. MG 66. coi. 639. Similia apud Tueodoretum, in Gen. qu. 28. · 7Γ 85 Theoph., Ad Autolycum, lib. 2, n. 25. MG 6, coi. 1092. — Clemens, Protrcpt. II. MG 8, coi 228 ct Strom III, n. 17, MG 8, coi. 1205. 30 Contra haereses, lib. 4, c. 38, n. 1. MG 7, coi. 1105. 37 Demonstratio apostoticac praedicationis, iuxta versionem anglicam, Patrol. Orient t. 12, p. 669. ' 34 3S *Contra 37 haereses, lib. 3, c. 23, n. 5. MG 7, coi. 963. UTRUM ADAM ACCEPERIT DONUM INTEGRITATI-· 269 iantiae serval : haec autem non obstant traditioni quam exposui­ mus, sed eam confirmant8*. S. EphraBM explicite negavit protoparentcs creatos esse in infantia. Unde ad argumentum respondetur : Dist. antec. Quidam Pa­ tres innocentiam Adami ex cius infantia explicaverunt, i. e. ex infantia stricte dicta, et exclusive, nego; ex infantia late dicta et ex dono speciali, concedo. Unde nego consequens et conse­ quentiam. III. Ratio theologica deducitur e convenientia doni integri­ tatis ut dispositionis ad gratiam adoptionis, simulque ut effectus illius in natura innocenti primum repositae. Quod in scholio am­ plius evolvemus. — Insuper hoc donum valde congruit rationali naturae: ergo convenienter concessum est homini, quem Deus spe­ cialiter amavisse in Scriptura multis modis ostenditur30bis. Probatur secunda pars: illud donum erat simpliciter inde­ bitum. I. Ex Scriptura, valet haec generalis descriptio status primitivi Adami ut status privilégiât!, gratuiti, benevolentia speciali divini­ tatis concessi. Collocatio enim Adami in paradiso, familiaris Dei cum ilio conversatio, immunitas a concupiscentia et ab erubescen­ tia intime connectuntur, felicilatcmque constituunt, quae ex lar­ gitate divina, non ex naturae exigentia procedere apparet40. II. Ex Patribus. Γ Patres complexum status Adami in para­ diso ut gratiam Dei magnam habent ; sed immunitas a concupi­ scentia est pars huius status: «Quid est, ait Ambrosius, Adam ubi es? Id est non in quo, sed in quibus es: non ergo interrogatio est, sed increpatio. De quibus, inquit, bonis, de qua beatitudine, de qua gratia, in quam miseriam recidisti?» “. — 2° In textibus allatis in prima parte ad exsistentiam huius immuni tatis osten59 De his vide, Diet, théol., art. /Idam et Irém'e; Slomkowski, L'état primitif de l’homme, pag. 29,39. 49. 120. «bis De mente S. Thomae, cfr. 1-2, q. 17, a. 9, ad 3. w Dolcndum est quod theologus anglicanus Williams non valuerit hanc privilegiatam protoparentum rectitudinem in textu Genesis perspicere: . De dono perseverantiae, c. 11, n. 27; ML 45, col. 1009. Cfr. Opus intperf. VI, 16. ML 45, 1537. I'R STATU IPS J US ADAMI hitur, tamquam quae non bene usa sit ea facultate quam accepit Quamquam enim in ignorantia et difficultate nata sit, non tamen ad permanendum in eo quod nata est, aliqua necessitate comprimi­ tur: neque omnino potuit nisi Deus omnipotens esse etiam talium creator animarum, quas et non dilectus ipse faciat, et diligens eas reficiat, et dilectus ipse perficiat ; qui et non exsistentibus praestat ut sint et amantibus eum a quo sunt praestat ut beatae sint» * 6. Unde sic argumentari licet : S. Augustinus semper tenuit ignorantiam et difficultatem quae sequuntur nunc de facto ex pec­ cato originali potuisse in alio ordine inveniri, ut conditiones natu­ rales hominis venientis in hunc mundum sine peccato ullo, dummodo illi simul adesset auxilium divinum ad bonum morale operandum; ita ut in hoc statu, ignorantia et difficultas non essent poena pec­ cati, sed proficiendi admonitio, nullamque iniustitiam ex parte De: arguerent. Sed hoc est dicere immunitatem ab ignorantia et immu­ nitatem a difficultate, seu quod idem est, a concupiscentia non de­ beri naturae humanae exigentiis, sed posse abesse quin Deus cul­ pandus sit et non laudandus. Ergo Augustinus docuit immunitatem a concupiscentia non deberi naturae humanae nisi in hypothesi elevationis et liberae concessionis a Deo factae, et verba eius sunt semper in luce huius explicationis consideranda. Iansenius ·* 7, agnita difficultate quam textus illi afferunt suae interpretationi doctrinae augustinianae, ita se expedire tentât: Au­ gustinus, ait, Manichaeis respondet quod, si concupiscentia natu­ ralis esset (quod revera est impossibile), tunc non esset mala et principium malum non exigeret. — At i° Augustinus aliter ra­ tiocinatur, ut ostendimus, hoc modo adversariis respondendo: quamquam concupiscentia est malum, id est defectus naturae, po­ tuit a Deo laudabiliter permitti, id est non sanari, in prima homi­ nis conditione. — o.° Responsio quam fingit Iansenius invictum prorsus relinqueret argumentum Manichaeorum : quod est malum, a malo principio venit; atqui concupiscentia est mala; ergo a Deo bono non venit. Obiicit quidem Norisius, ex schola augustinensium, qui quamquam se a Baio prorsus differre profitetur, tamen dicit im­ munitatem a concupiscentia esse aliquid naturae debitum: « San­ « De libero arbitrio, lib. 3, c. 20, n. 56. ML 32, col. ad Utt. 1. n, c. 7» n- 9> ML 34, 433: < bonam esse quae illicitam delectationem». Vide Scheehen. Dogtnen., II, § 47 De statu naturae purac, lib. 3, c. 20. Iam revera xerat, De peccato originis, c. 5. 1298. Cf. De gen. habet in potestate 155, 220 ff. Baius similia di­ UTRUM ADAM ACCEPERIT DONUM INTEGRITATIS 2/J ctus Doctor co loco contra Manichaeos disputabat, qui dicebant concupiscentiam esse malam, et impossibile esse sine illa hominem produci; ct cum a Deo bono creari nequeat, malam quamdam na­ turam omnium malorum productricem commentabantur. Augusti­ nus, ut eosdem refelleret, hypothesim utramque gratia disputationis admisit, nempe hominem cum concupiscentia creatum, et sine ista nequaquam creari potuisse. Urgebat vero haereticos, etiam tunc Deum fore laudandum, nam nulla culpa Dei fuisset facere quod (non) fieri non poterat»4*48. Brevi: assertio Augustini haec est: si concupiscentia necessaria esset naturae humanae, Deus faciens hominem cum concupiscentia non esset culpandus. Sed hoc non est concedere concupiscentiam posse esse in natura innocenti. Respondeo. Interpretatio Norisii est omnino inepta. Etenim f Augustinus nullo modo supponit in textibus allatis concupiscen­ tiae necessitatem, sed tantum ad libertatem Dei appellat, qui po­ tuit creare animam primi hominis sine concupiscentia et ceteras cum concupiscentia, ad ostendendam dignitatem animae prae cor­ poribus. et appellat simul ad bonum inhaeretis animae factae cum concupiscentia, dummodo auxilium Dei ei non desit. — 2e Si argumentatio Augustini talis fuisset qualem eam fingit Norisius, ma­ nifesto inefficax exstitisset contra Manichaeos; nam Manichaeis dicentibus : Deus bonus non potuit facere concupiscentiam malam, Augustinus respondisset : sed hoc malum est necessarium : quod non esset solvere difficultatem, sed permittere recursum ad princip'um malum quod huius necessarii mali auctor esset. Contra, optime argumentatus est Augustinus dicendo: concupiscentia pos­ set sine culpa esse in natura, et quia est proficiendi admonitio ac perfectionis exordium, et quia Deus haberet finem convcnicntissimum et ordinatissimum eam admittendo. Manichaeis igitur Vetus Testamentum reficientibus dicendum erat: etiamsi concupiscentia non veniret ex peccato, non esset recurrendum ad principium ma­ lum. Pelagian is vero, qui Scripturas accipiebant, erat dicendum : concupiscentia venit ex peccato originali40. III. Probatur ratione theologica. — Illud non est naturae debitum quod non resultat ex cius principiis constitutivis nec ne­ cessarium est ad finem naturae consequendum. Sed immunitas a 4S Vindiciae augiislinianae, c. 5, 2. ML 47, col. 609. 49 Hacc fusius exposuimus in opere Essais sur la doctrine dc S Au· gtui'n, Paris, 1932, ch IX, pag. 237-271. IS - c. Bjyi:’ s. I. Dc Deo créante et clctantc. 27A DE STATU IPSIUS ADAMI concupiscentia non resultat ex principiis naturae humanae, ntc necessaria est ad finem huius naturae consequendum. Ergo est do­ num supra naturam ct indebitum. Maior certa est, nam cum natura hoc habet quod ex sua essentia sequitur vel ex suo fine requiritur, nihil ei deest ut sit intelligibilis et bona ac digna Deo Creatore Minor per partes declaratur : et primum quidem, ex co nsi il utivis na­ turae humanae non sequitur integritas. Etenim, obiectum appetitus sensitivi est delectabile secundum sensum, ac proinde appetitus in illud delectabile tendit naturaliter: hoc autem delectabile potest essi· contrarium rationi ; et sic ex principiis constitutivis naturae hu­ manae resultat motus appetitus sensibilis, qui est contra rationem et qui potest antevertere advertentiam rationis et electionem vo­ luntatis. In quo quidem adest defectus, imperfectio, necessitas luctae dolorosae, ac proinde malum quoddam ; at nihil quod ex constitutivis humanae naturae non sequatur. Deinde immunitas a concupiscentia non est necessaria ad finem naturae consequtadum. Debetur quidem ut ratio possit regere hanc concupiscentiam, ei dominari, motibus eius non obsequi, sed eos sufficienter repri­ mere : secus enim finis rationis seu finis hominis attingi nequiret. At non requiritur ad consecutionem finis naturae quod tales mo­ tus concupiscentiae nulli dentur. Hi enim motus peccata non sunt, si voluntas eis non assentiatur. Immo, ipsum malum tentationis et luctae, dummodo modum servet, ad meliores et gloriosiorem victoriam obtinendam potest concurrere 30. Obiicitur. — Contrarium est naturae hominis, in quantum est homo, ut necessario feratur in delectabile sensibile praeter ra­ tionem. Sed homo cum concupiscentia fertur in delectabile sensi­ bile praeter rationem. Ergo concupiscentia est contra naturam ho­ minis, ac proinde debetur homini immunitas a concupiscentia. Respondeo. Distinguo maiorem. Contrarium est naturae honinis ut necessario feratur in sensibile praeter rationem et deli­ berate, concedo; motu appetitus sensitivi spontaneo, sine consen­ su voluntatis, subdist. tali motu qui impediat directionem rationis versus ultimum finem, concedo; quocumque motu spontaneo prae­ ter rationem, iterum distinguo, est contra naturam, hoc sensu quod arguit imperfectionem huius naturae, concedo; hoc sensu quod sit contra constitutiva vel contra finem huius naturae, nego. ContraM S. Th., Cont. Gent’, lib. 4, c. 52. — 1", qu. 05, art. 1; — p-2”, qu. 85, art. 3, c. ; — 2 dist. 30, qu. 1, art. 1, ad 3 et 4; — 2 dist. 32 qu. 2, art. i, ad 4; — Mai. qu. 4, art. 2, ad 1. UTRUM ADAM ACCEPERIT DONUM INTE'.RITATJ 275 distinguo minorem: homo cum concupiscentia necessario fertur in bonum sensus praeter rationem ct deliberate, nego, motu spontaneo appetitus sensitivi, subdist. : qui impediat finem, nego; qui non im­ pediat, cone. Et pariter distinguitur consequens: concupiscentia arguit imperfectionem naturae, conc., est contra constitutiva vel contra finem naturae, nego. — Adverte enim quod hic nobis suf­ ficit attendere ad conceptum formalem concupiscentiae, in quo est tendentia actualis vel habitualis ad bonum sensibile praeter ratio­ nem. Pondus autem talis tendentiae potest habere multos gradus. Satis est ut in aliquo gradu non sit contra exigentias naturae: quod'si obtinetur, iam immunitas a concupiscentia quae erat in protoparentibus demonstratur esse supernaturalis. Instant. Sed in nullo gradu concupiscentia potest esse homini naturalis. In quocumque enim gradu, motus concupiscentiae in delectabile praeter rationem talis est ut, accedente consensu, esset peccatum, ac propterea est actus deordinatus, pudendus, offendens sensum moralem. Sed auctor naturae non potest eam condere cum tendentia ad tales motus. Ergo natura humana non potest esse ab auctore De# nisi sit immunis a concupiscentia. Respondeo. Nego minorem subsumptam, et ad probationem dist. maiorem : talis motus est actus deordinatus in ordine phy­ sico, concedo; in ordine morali, subdistinguo: vere et formaliter, nego; materialiter, in quantum est contra rationem, causaliter quo­ dam modo, in quantum est tentatio, vel etiam apparenter, in quan­ tum motus noster concupiscentiae potest quandoque ab aliis animad­ verti. dum interna resistentia voluntatis potest non apparere, con­ cedo. Contradistinguo minorem. Non est igitur motus concupiscen­ tiae malum morale formaliter, et hoc propterea quod non procedit ab homine in quantum homo est subiectum moralitatis : non pro­ cedit a ratione, non procedit a voluntate ; * unde ne quidem est assimilandum stricte cum peccato materiali, quod etiam est contra ra­ tionem, sed potest cum ignorantia procedere a voluntate, vel cum violentia procedere a ratione : unde deordinatio peccati materialis in ordine morali maior est quam deordinatio motus pravi concu­ piscentiae. Ope harum distinctionum recte intelliguntur multae locutio nes S. Thomae et S. Augustini, quae primo aspectu aliud sona­ re videntur. Sic, S. Thomas in locis supra citatis, dicit concupi­ scentiam esse contra naturam humanam, in quantum est humana : sed intendit eam esse defectum ex principiis naturae sequentem, -l qui, in gradu moderato, non obstat prosecutioni finis, immo fit 276 DE STATU IPSIUS ADAMI occasio virtutis et meriti. Ait enim: «Sicut ergo naturaliter ho­ mo moritur, nec ad immortalitatem reduci potest nisi miraculose, ita naturaliter concupiscibilis tendit in delectabile et irascibilis in arduum praeter ordinem rationis. Unde quod ista corruptio remo­ veatur, non potest esse nisi miraculose, virtute su fier naturali [a ciente »51. Pariter Augusti mus dicit concupiscentiam esse malam ct peccatum52 intendens quod sit defectus et quod procedat con­ tra rationem ; dicit eam non esse a Patre 63, tum historice, cum ab initio non fuerit sic, tum absolute, in quantum defectus vel malum, ut tale, non habet Deum ut causam. Nota. — Cum Scotus scripserit: «Fortasse non est necesse ponere quod nullus sensus appetitus potuit tunc tristari: po­ tuit enim visus tunc videre turpe visibile, ct auditus audire turpe audibile, ct utrumque potuit offendere appetitum sensitivum, si­ cut ct conveniens sensibile delectare. Sed voluntas tunc bene usa ruisset istis tristitiis et delectationibus appetitus inferioris»”, videri forte potest admisisse in paradiso quosdam motus appetitus inferioris praeter rationem. Quod si admiserit, non cet ullo modo audiendus, nam descriptio genesiaca felicitatis protoparentum eorumque innocentiae, interpretatio Patrum ct communis opinio theo­ logorum militant pro perfecta subiectione sensus ad rationem in hac prima conditione hominis. LECTIO PATRUM: Ex S. loanne Chrysostomo, Homiliac in Ge­ nesim, Hom. 15. — 4. ...Erani enim, inquit, ambo nudi', ct non erube­ scebant. Peccato enim et praevaricatione nondum praesente, gloria, quae superne venerat, vest'd erant, et ideo non erubescebant ; post transgres­ sionem autem praecepti, introgressa est ct erubescentia, ct nuditatis agni­ tio. Unde igitur, dic, quaeso, in mente habuit, ut haec diceret? annon pa­ lam est eum propheticae grat ae participem, omnia haec spiritualibus vi­ disse oculis·? Haec nunc non absque ratione dico, sed ut etiam hinc im­ mensam Dei benignitatem discatis, quam humano generi exhibuit, data illi ab initio v'ta angelica, ct innumeris in illum collatis beneficiis, ac cum aliis omnibus etiam prophetica dignitate concessa : ut cum videritis hominem po^t tot beneficia desidem esse, culpam in Deum ne refeceritis, sed ipsi totum imputet'S. Ipse enim sibimetîpsi omnium malorum aurtor fu t, quod el postea discetis, tum scilicet quod tantis bonis exciderit, tum quod ob praevaricationem condemnatus sit. Nam cum cogito vitae illius 51 Izrr. qu. 2?, art. 7, c. 52 Contra lul-an, lib, 4, c. 3, n. 8. 53 tb >' hb. - c. 2f, n. 45. MI. 44, coi. 725. 54 2 dist. 29, qu. unica. UTRUM ADAM ACCliPERIT DONUM INTEGRITATIS 277 statum, quem illi Dominus dedit, tam multifaria m ipsum beneficia cu­ mulando; ct primum quidem, quod, ante ipsius formationem, propter ipsum totum hunc mundum et creaturas condidit, et postea ipsum for­ mavit, ut factus visibilibus omnibus frueretur; dein quod ut iussit esse paradisum, in illo statim ipsum vitam agere voluit, animalia bruta ab illo separavit, et omnium illi dedit potestatem, quasi dominum servis et subditis nomina imponere iubendo; postea vero, quia solus erat, cum in­ digeret aliquo adiutore, qui naturae eius particeps esset, neque hoc omi­ sit, sed producta muliere modo quo sibi placuit, illam ipsi in manus con­ credidit, ac praeter haec omnia prophetiae quoque dignitate illum insi­ gnivit; et post immensa illa beneficia caput etiam omnium donavit illi, ut ab omnibus curis ct sollecitudinibus corporis liber esset, neque ullis vestium indumentis, neque alio aliquo indigere illum permisit, sed, ut dixi, quasi angelum terrestrem super terram illum versari voluit: cum igitur haec omnia mecum reputo, obstupesco et Domini clementiam in humanum genus, et hominis desidiam, et diaboli invidentiam: non enim terebat malus ille daemon videre in corpore hominem angelicam vitam agentem (MG 53, coi. 123). Ex S. Augustino, Opus itnperf. contra lulianum, lib. I, c. 71. — Secando libro tuo iam respondi quarto meo, tcque inania dixisse con­ vici sed videant qui legunt, utrum respondendum sit homini, qui in tan­ tam progreditur insaniam, ut cum fateatur malum esse peccatum, bonam esse dicat concupiscentiam peccatorum. Et tamen respondere compellimur, nolentes deserere hominum ingenia tardiora, ad quos istae litterae potue­ rat pervenire. Quid est ergo quod loqueris, nesciens quid loquaris? Ergone et in paradiso ante malesuadi venena serpentis, ante corruptam ser­ mone sacrilego voluntatem, illiciti cibi libido iam fuit? et, quod intolera­ bilius dicitur, ad malum provocabat, et mala non fuit? et videbant illi ho­ mines fructum ligni prohibiti, et concupiscebant, sed ut non manducarent concupiscentia spiritus carnis concupiscentiae repugnabat; et vivebant in loco illo tantae beatitudinis· non habentes in se ipsis pacem mentis et cor­ poris? Non usque adeo dementes estis, ut ista credatis; non usque adeo impudentes ut ista dicatis. Ergo intelligite, vel intclligentibus obstrepere vana loquacitate nolite. Praecessit mala voluntas, qua serpenti subdolo crederetur; et secuta est mala concupiscentia, qua cibo inhiaretur illicito. Non itaque ibi qualiscumquc cupiditas qualicumque reluctata est voluntati; -,d ei potius depravatae depravata servivit. Ac per hoc quamvis iam utra­ que mala esset, tamen voluntas cupiditatem, non voluntatem cupiditas duxit : non praecessit voluntatem, nec restitit voluntati. Denique, si ante peccati consummationem ab opere illicito averteretur voluntas, sine labore ullo cupiditas illicita sed.arctur. Hinc loquens beatus Ambrosius: «Caro, in­ quit, in natura regressa vigoris sui, agnoscit altricem; atque ausu depovto contumaciae, moderationis animae coniugatur arbitrio: qualis fuit, cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem sciret, divinorumque memoriam praeceptorum animae sensibus inhaerentem edacitatis studio praeteriret Hinc peccatum manasse proditur, tamquam corpore animaque genitoribus: dum corporis natura tcntalur, anima male sana compatitur; quae si appetentiam corporis rtfrenassct, in ipso ortu esset exstincta origo peccati». Videsne quemad­ 278 DE STATU IPSIUS ADAMI modum doctor catholicus, et Christiana sapientia praeditus, ipsam cibi il­ liciti concupiscentiam, quam tu, si non permittatur implere quod appetit, asseris innocentem, iam famem sacrilegam nuncupavit? Et tamen si anima utique voluntate correcta, hanc appetentiam corporis refrenasset, m ipso, ut ait. exortu exstincta esset origo peccati : sed quoniam non represso ap­ petitu illiciti cibi, ad peccati consummationem perventum est; non exstin­ cta est origo peccati, sed etiam manavit in posteros : et tanta est carnis et spiritus dissensio subsecuta, ut in naturam, sicut idem doctor alio loa> dicit, per praevaricationem primi hominis verteretur. Sed tu adversus haec, «naturalem esse omnium sensuum voluptatem testimonio universitatis do­ cere tc> dicis: quasi non posset in corpore, non mortis huius, sed vitae illius, ita esse omnium sensuum voluptas naturae sufficiens, ut summa in iura virtutis animi carnisque concordia, nulla concupiscerentur illicita 0 quam multum erras, qui ex ista, quae nunc est, corruptibilitate atque in­ firmitate naturae sanctas paradisi delicias atque illam bcatitudinem con­ jicis! Alia erat illa immortalitas, ubi homo poterat non mori: alia est ista mortalitas, ubi homo non potest nisi mori : alia erit summa immortalita?, ubi homo non poterit mori. Quid litigas de concupiscentia litigante, hoc est, de lege in membris repugnante legi mentis? Lex peccati dicitur, quia sua­ det peccata atque, ut ita dixerim, iubet ; et si ei mente serviatur, sine ex­ cusatione peccatur. Pedcatum dicitur, quia peccato facta est, appetitque peccare. Reatus cius regeneratione solutus est, conflictus eius ad agonem relictus est. Malum est, clarum est. Non viribus nostrae voluntatis, ut putas, huic obsistimus, nisi divinitus adiuvemur. Debellandum hoc malum est, non negandum: vincendum est, non defendendum. Postremo, si ei con­ sentis, malum agnosce peccando; si ei resistis, malum agnosce pugnando. (ML 45, col. 1095). De Continentia, lib. I, c. 8. — IQ. Caro enim nihil nisi per animam concupiscit; sed concupiscere caro adversus spiritum dicitur, quando ani­ ma carnali concupiscentia spiritui reluctatur. Totum hoc nos sumus: et caro ipsa quae discedente anima moritur, nostra pars infima, non fugien da dimittitur, sed recipienda deponitur, nec recepta ulterius relinquetur Seminatur autem corpus animale, resurget corpus spirituale Tunc iam caro nihil concupiscet adversus spiritum, quando ct ipsa spiritualis voca­ bitur, quoniam spiritui non solum sine ulla repugnantia, verum etiam si­ ne ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum vivificanda subdetur, Haec igitur duo, quae nunc invicem adversantur in nobis, quoniam in utroque nos sumus, ut concordent oremus et agamus. Non enim alterum eorum putare debemus inimicum, sed vitium quo caro concupiscit adver­ sus spiritum : quod sanatum, nec ipsum erit, ct substantia utraque salva erit, ct inter utramque nulla pugna erit. Audiamus· Apostolum : Scio, in­ quit. quia non habitat in me, hoc est :» carne mea, bonum. Hoc utique ait. quia vitium carnis in re bona non est bonum ; quod cum esse desti­ terit, caro erit, sed iam vitiata vel vitiosa non erit. Quam tamen ad no­ stram pertinere naturam, idem doctor ostendit, prius dicendo, Scio quia non habitat in me; quod ut exponeret, addidit, hoc est in carne mea, bo­ num. Se itaque dicit esse carnem suam. Non ergo ipsa est inimica nostra et quando eius vitiis resistitur, ipsa amatur, quia ipsa curatur. Nemo enim unquam carnem sicam odio habuit ; sicut ipse Apostolus dicit. Et alio loco ait: Igitur ipsa ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati Au- UTRUM AI»\.M ACCEPERIT DDK U M INTEGRITATI- 2'tr) Hiant qui aures habent: Igitur ipse ego; e%o mente, ego carne: sed mente rtrvio legi Dei, carne autem legi peccati Quomodo carne legi peccati' numquid concupiscentiae consentiendo carnali? Absit: sed motus desi­ deriorum illic habendo, quos habere nolebat, ct tamen habebat. Sed eis non consentiendo mente serviebat legi Dei, ct tenebat membra, ne fierent arma peccati. „ ·: .*ι 20. Sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo non vivimus male; sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, quibus non obediendo non perficimus malum, sed eas habendo nondum perficimus bonum. Utrumque ostendit Apostolus, nec bonum hic perfici, ubi malum sic con­ cupiscitur; nec malum hic perficit, quando tali concupiscentiae non obe­ ditur Illud quippe ostendit ubi ait, Velle adiacet mihi, perficere autem bonum, non; hoc vero, ubi ait, Spiritu ambulate, ct concupiscentias car­ ius ne perfeceritis. Neque ibi enim dicit non sibi adiacerc facere bonum; sed, perficere: neque hic dicit, Concupiscentias carnis ne habueritis; sed, w perfeceritis. Fiunt itaque in nobis concupiscentiae malae, quando id quod non licet libet ; sed non perficiuntur, cum legi Dei mente serviente libidines continentur Et bonum fit, cum id quod male libet, vincente bona delectatione non fit: sed boni perfectio non impletur, quamdiu legi peccati carne serviente libido illicit, et quamvis contineatur, tamen mo­ vetur. Non enim opus esset ut contineretur, nisi moveretur. Erit quando­ que etiam perfectio boni, quando consumptio mali : illud summum, hoc erit nullum. Quod si in ista mortalitate sperandum putamus, fallimur Tunc enim erit, quando mors non erit; et ibi erit, ubi vita aeterna erit. In illo enim sacculo ct in illo regno erit bonum summum, malum nullum ; quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae labor nullus. Non igitur mala est caro, si malo careat, id est, vitio quo vitiatus est homo, non (actus male, sed ipse faciens. Ex utraque enim parte, id est, et anima et corpore a bono Deo factus bonus, ipse fecit malum, quo factus est malus. A cuius mali reatu iam etiam solutus per indulgentiam, ne leve existimet esse quod fecit, adhuc cum suo vitio pugnat per continentiam Absit autem ut insint ulla vitia in illa quae futura est pace regnantibus; quandoquidem in isto bello quotidie minuuntur in proficientibus, non pec­ cata solum, sed ipsae quoque concupiscentiae, cum quibus non consentiendo confligitur, ct quibus consentiendo peccatur. (ML 40, coL 361). De nuptiis ct concupiscentia, lib. I, c. 27. — 30. Agit enim aliquid concupiscentia carnis, et quando ei non exhibetur vel cordis assensus ubi regnet, vel membra vellit arma quibus impleatur quod iubet. Agit autem, quid, nisi ipsa desideria mala et turpia? Non enim si bona ct licita essent, cis obedire prohiberet Apostolus dicens: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis eius. Non enim ait, Ad habenda desideria eius; sed. ad obediendum desideriis eius; ut quoniam sunt in aliis maiora, in aliis minora, prout quisque in hominis interioris novitate profe­ cerit, in hoc agonem iustitiae pudicitiaeque servemus, ne illis obediamus Ut tamen n«c ipsa sint desideria, velle debemus, etiam si in corpore mor­ tis huius id obtinere non possumus. Hinc enim et alio loco idem apostolus loquens vehit ex suae personae introductione nos instruit, dicens, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio; id est. concupisco: quia et hoc nollet facere, ut esset omni ex parte perfectus. 3» autem quod nolo, inquit, hoc facio, consentio legi quoniam bona; quia hoc ct illa non vult, 28ο DE STATU IPSIUS ADAMI quod ct ego nolo. Non vult enim ut concupiscam, quae dieit, Non concu­ pisces: et ego nolo concupiscere. In hoc itaque consentiunt, voluntas legis, ct mea. Verum quia concupiscere nolebat, et tamen concupiscebat, sed ei­ dem concupiscentiae nequaquam consentiendo serviebat, adiunxit atque ait. Λ une autem iam non ego operor illud, sed id quod iit me habitat peccatum 31. Multum autem fallitur homo, qui consentiens concupiscentiae car­ nis suae, et quod illa desiderat decernens facere et statuens, putat sibi adhuc esse dicendum, Non ego operor illud: etiamsi oderit quia consentit Simul enim est utrumque, et ipse odit, quia malum esse novit; et ipse fa cit, quia facere statuit. Iam vero si et illud addat, quod Scriptura pro­ hibet, dicens, Neque exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato, ut quod facere statuit in corde, etiam corpore compleat; ct ideo dicat, Non ego operor illusi, sed quod habitat in me peccatum^ quia cum id de­ cernit et facit, displicet sibi ; tantum errat, ut nec se ipsum agnoscat; quando cum ex toto ipse sit, et corde statuente et corpore implente, adhuc se ipsum esse non putat. (ML 44, col. 430). § 3· Scholion. De causa proxima doni integritatis. Non una est opinio theologorum in describendo modo quo im­ munitas a concupiscentia obtinebatur. Durandus et alii posuerunt determinationem quamdam ad unum in ipso appetitu sensitivo. Suarez censet donum integritatis resultasse ex diversis causis tum intrinsecis, tum extrinsecis: «nimirum parlim per intrinsecos ha­ bitus ct actus, parlim per specialem Dei providentiam et protectio­ nem hoc donum in primo statu collatum hominibus fuisse... omnes virtutes voluntatis et appetitus quas in Adamo esse diximus ad hoc donum complendum concurrisse... Et ad hoc etiam multum iuvarc poterat divina contemplatio, et fervens amor, quamdiu durabat, quia anima valde intenta superioribus et spiritualibus rebus vix potest ad sensibilia simul attendere, nisi forte aliqua extrinseca causa vehementer moveat : illa tamen in illo statu per divinam protectionem removeretur, quamdiu homo suis internis donis recte uteretur » 5δ. Et haec descriptio accipi potest. Insistendum tamen esse videtur maxime in munere gratiae sanctificantis, quae habenda est ut causa proxima doni integri­ tatis. Sciendum est enim quod modus magis connaturalis ordinan­ di appetitum sensibilem est ut ordo voluntatis quodammodo sese 65 De opere sex dierum. lib. 3, c. 12, nn. 18 et 21. UTRUM ΑΠΛ M ACCEPERIT DONUM IMMORTALITATIS z8j diffundat et scse imprimat in inferiorem appetitum. < In viribus enim ordinatis ad invicem et connexis ita se habet quod motus intensus in una earum ct praecipue in superiori, redundat in aliam. Unde cum motus voluntatis per electionem intenditur circa ali­ quid. irascibilis ct concupiscibilis sequitur motum voluntatis: unde dicitur in III Dc anima quod appetitus movet appetitum, superior scilicet inferiorem, sicut sphaera sphaeram in corporibus caelesti­ bus »6t. Porro voluntas Adami gratia sanctificante perfecte su­ blidebatur Deo, non solum caritate habituali, sed caritate vel actuali vel in virtute proxima ad actum, ac vicissim caritas hac sublectione fovebatur. Si autem supponatur caritatem Adami ita perfectam fuisse et ita actualem vel proximam ad actum, ut est in sublimio­ ribus gradibus contemplationis mysticae, atque forte adhuc magis, tunc intelligitur quod ex redundantia illius tendentiae ad Deum ipse appetitus sensitivus non invenerit obiectum sibi delectabile nisi in his sensibilibus quae bonum honestum et ordinem moralem redolerent. Quae optime cohaerent cum dictis Augustini et S. Thomae. Au­ gustinus enim ait : « Nam posteaquam praecepti facta transgressio est, confestim gratia deserente divina, de corporum suorum nuditate confusi sunt... Senserunt ergo novum motum inobedientis camis suae, tamquam reciprocam poenam inobedientiae suae. Iam quippe anima libertate in perversum propria delectata, et Deo dedignata servire, pristino corporis servitio destituebatur: et quia superiorem Dominum suo arbitrio deseruerat, inferiorem famulum ad suum ar­ bitrium non tenebat, nec omni modo habebat subditam carnem, sicut semper habere potuisset si Deo subdita ipsa mansisset s Ex quo textu, ait S. Thomas, « datur intellegi, si, deserente gratia, soluta est obedientia carnis ad animam, quod per gratiam in anima exsistentem inferiora ei subdebantur»58. Articulus tertius. Utrum primus hnmo acceperit donum immortalitatis, *. (i qu. 97). Cfr. Suarez;, Dc opere sex dierum, 1 3, cap. 14 ct 15. — S. Bellaruinus, Jh' gratia primi hominis, cap. 8 ct 0. — Petavius, Dc opificio sex dierum, 1. 2, cap. 6 ct 7. — Janssens, Sum. theol., t. 8. pag. 220 ss. Etc*** M qu. 25, art. 4, c. 8’ Dc civitate Dei, lib. 13, c. 13· ML 41, col. 386. ** 1*, qu. 95, art. i, c 2*2 DE STATU IPSIUS ADAMI Status quaestionis I. Sensus tituli. — J mmortalites hic sumitur pro proprietate corporis, qua immune fuisset a corruptione, seu a separatione ab anima. Haec immortalitas non fuisset essentialis, qualis est sola immortalitas divina, neque naturalis, qualis est immortalitas animae, sed gratuita, ut donum superadditum a divina liberalitate et ut complementum felicitatis primitivae. Attamen immortalitas quae tribuitur Adamo qua potuit non mari, prorsus differt ab immor­ talitate hominum post resurrectionem corporum : v; enim huius immortalitatis, homines non poterunt mari1 ; insuper, illa fuit con­ ditional·a conditione obedientiae ad praeceptum divinum; haec erit absoluta. Tandem quaestio ponitur, ut in praecedentibus articulis, pro tempore immediate peccatum antecedente. Et simul quaeritur de supernatural i ta te huius doni. II. Opiniones. — Praeter rationalistas’ Pelagiani ii sunt qui explicite negaverunt Adamum fuisse umquam immortalem. «Di­ cunt non de peccato nos mori, quantum pertinet ad corporis mor­ tem, sed naturae esse quod moritur, et moriturum fuisse Adam, etiamsi non peccasset»2. — Baius et Tansenistae posuerunt hoc donum deberi ex exigentiis naturae non culpabilis. III. Documenta Ecclesiae. T Quod ad collationem doni immortalitatis spectat, iam in ipso primo canolie concilii Cartlul·· ginensis legimus: «Quicumque dixerit Adam primum hominem mortalem factum, ita ut. sive peccaret, sive non peccaret morere­ tur in corpore, hoc est, de corpore exiret non peccati merito, sed necessitate naturae: a. s. » '. Concilium Trident inum damnat non confitcntes Adam incurrisse per suam offensam « iram et indigna­ tionem Dei atque ideo mortem, quam antea illi comminatus fuerat Deus \ ‘ 2’ Quod tale donum fuerit indebitum naturae, hoc habetur ex damnata propositione 78 Haii: «Immortalitas primi hominis non* 5 1 S. \ugustinus, Dc civitate Dei, lib. 22, c. 30, n. 3. ML 41, col. 80a - Augustinus, sermo 299, n. 11. ML 39, col. 1375. 1 5 Denz. 101. Conf. Cone. Arausican. Il, can. 2. Denz. 175. * Sess. 5, can. 1. Denz. 788. UTRUM ADAM ACCEPERIT DONUM IMMORTALITATIS 28.J erat gratiae beneficium, sed naturalis conditio»5; et cum synodus Pistoriensis insinuavisset immortalitatem non esse gratuitum be­ neficium, sed naturalem conditionem, haec propositio damnata est. ut «captiosa, temeraria, Apostolo iniuriosa, alias damnata» . * Solvitur quo est io. THESIS XI. — Protoparentes ante peccatum immunes ERANT A NECESSITATE MORIENDI, NON QUIDEM EX CONDITIONE NA­ TURAE, SED EX BENEFICIO GRATUITO. Prima pars est definita dc fide in concilio Carthaginensi et Tridentino ; secunda pars est communis et certa, si sumatur ut sonat, et in decretis contra Baium et lansenistas contenta. Si ex­ cludatur quodeumque debitum, etiam ex convenientia ordinatae potentiae divinae, adhuc est communissima, solis Auguslinensibus contradicentibus. Probatur prima pars: Adam ct Eva acceperant ante pecca­ tum donum immortalitatis. I. Ex Genes?, — Deus minatur protoparenti mortem in poe­ nam transgressionis sui praecepti : « Ex omni ligno paradisi co­ mede. De ligno autem scientiae boni et mali ne comedas : in quo­ cumque enim die comederis ex eo, morte morieris » 7. Quod Eva repetit serpenti : « De fructu vero ligni, quod est in medio para­ disi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte * . moriamur» Et peccato admisso, haec poena sequitur: «In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris... Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo, ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum ». Et collocavit Deus Cherubim ad custodiendam viam ligni vitae”. — Unde sic arguitur: poena mortis qua Deus Adamura minatus est. vel est 5 Denz. 1078. fl In bulla «Auctorem fide -, 17 Di nz 1517. 7 Gen II, 16-17 8 Ibid., Ili, 3. 8 Gen. Ill, 19, 22, 24. 284 ΓΙΕ STATU IPSIUS ADAMI mors spiritualis, vel est mors corporis immediate post transgressio­ nem infligenda, vel est mortalitas, seu cessatio immunitatis a ne­ cessitate moriendi. Atqui, non est mors spiritualis, nam talis mors est potius effectus formalis peccati quam eius poena, et insuper dicitur: «pulvis es et in pulverem reverteris»; — non est mors statim infligenda post transgressionem : nam haec non est poena quae inflicta est, et tali poena turbata esset tota oeconomia propo­ siti divini erga humanitatem, quae non exstitisset amplius10. Quo»! si alibi verba « morte morieris » significant mortem immediate infligendam, alius etiam est conto rtus1112 . Ergo poena pro peccato 13 subeunda erat mortalitas : quod harmonice cum toto contextu co­ haeret : haec est enim poena quae infligitur; haec est etiam poena ad quam tutius procurandam, ponuntur Cherubim, qui arborem vitae custodiant; haec est denique poena quae iusta simul et tem­ perata exhibetur, tamquam quae naturae hominis sit apta: «pul­ vis es ct in pulverem reverteris ». Si autem mortalitas fuit poena peccati, sine peccato non fuisset. Π. Ex epistola ad Romanos. S. Paulus enim explicite dicit : « Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, ct per peccatum mors». Illo homo est Adam : « Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moyscn etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae». Et «sicut in /Idam om­ nes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur »r-\ Si igi­ tur mors intravit per peccatum, ante peccatum non erat subeunda. Adde illud Sapientiae : « Deus creavit hominem inextermina­ bilem, et ad imaginem similitudinis suae fecit illum. Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum »18. Quae omnia ita sunt manifesta, ut hypothesis allegoriae cuiu­ scumque ne consideranda quidem sit. 10 P. de 1 luMMEI.AUER, quamquam admittit Adamum gavisum esse dono immortalitatis ante peccatum, putavit tamen primam intentionem Dei fuisse ut mors statim post culpam infligeretur, miscricorditerque postea poenam mitigatam esse et dilatam. Cursus Scrip. Sacrae Com. in genesis, Parisiis, 1908, i>r h. I. — At P. Palmieri opportune et sapienter illi oppo­ suit quantum talis primitiva intentio parum fuisset consona cum munere Adami capitis generis humani. De novissimis, Prati jqo8 pag 13 sqq ” Cf. v. g. Levitic. XX, 1 ; XXIV, 17. ’ [J 12 Rom. V, 12 14. 22. — Idem I Cor. XV, 21 et Roni. VIII, 10-11. 13 Sap II, 23-24. UTRUM \ΠΛΜ ACCEPERIT DONUM IMMORTALITATI' 285 III. Ex Patribus1415 . Cum textus Scripturae plani et aper­ ti essent. Patres doctrinam de immunitate a necessitate moriendi ante peccatum Adami acceperunt et tradiderunt. Tam Theophi­ lus Antiochenus : « 1 Tomo sua inobedientia mortem sibi adseivit»1617 . Et TATiANtis : « Ts quidem qui ad imaginem Dei factus erat, discedente ab eo potentiore Spiritu, fit mortalis»14. Nccnon S. Irenaeus originem mortis e trangressione Adami deducit, immortalitatemquc reparari a Verlxi Jocet, ac propterea pronun­ tiat quod qui Verbum non agnoscunt incarnatum, « perseverantes in servitute pristinae inobedientiae moriuntur » ,T. Deinde S. Cy­ prianus : « Cum in illa prima transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit, et cum morte infimitas venerit, nec possit firmitas recipi, nisi cum recepta ct immortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate atque infirmitate luctari semper et congredi »1819 . Determinate omnino S. Athanasius: «Secun­ dum naturam corruptibiles, gratuita tamen communione Verbi vi­ tium illud naturae, si boni permansissent, evasuri fuissent » ”. S. Augustinus hanc veritatem contra Pelagium defendit ut ad fidem pertinentem : « Constat inter christianos veraciter catholi­ cam tenentes fidem, etiam ipsam nobis corporis mortem non lege naturae, quia nullam mortem homini Deus fecit, sed merito in­ flictam esse peccati » 20. Videtur tamen quod Theodorus Mopsuestenus, qui ceterum dcctrinis pelagianis probabilissime induisit, traditionalcm fidem non recte exposuerit. Concedit quidem Deum promisisse Adamo im­ mortalitatem, si Adamus non peccavisset; sed cum Deus sciret Adamum esse peccaturum, iam ab initio naturam Adami mortalem fecerat, ita ut nihil revera peccato mutatum sit: «Quod enim mortales nos efficere decreverit, probat ipsa maris et fenrnac distinctio, qua facultas liberos creandi vel ab initio data. Ad mor­ talem igitur vitam constituti fuerant homines; mandati autem lex ct liberos nos constituit, ct exercendae voluntatis occasionem H Cf. Casini, Quid est homo? art. 2 § 2; Slomkowski, l.’ctat prim. Je l’hom. 15 Ad Auto!., lib. 2, c. 27. MG 6, col. 1005. 10 Oxalio adv. Graecos, n. 7. MG 6, col. 822. 17 Contra hocrescs, lib. 3, cc. 18· 10. MG 7, col. 938. ,fi De bono patient. n. 17. 19 Dc Incarnatione Verbi, η. 5· MG 25, col. 106. De civil. Dei, lib. 13, c. 15. ML 41. col. 387. 286 DE STATU IPSIUS ADAMI praebuit, et declaravit quantum nobis prodesset mortalitas» '. Untie, Photius videtur genuinam compendiasse et reprobasse Theo­ dori opinionem his verbis: « lam inde ab initio qbidem formatum esse mortalem Adam, sed Deum, ut scilicet peccatum odisse­ mus, ita tantum simulasse, quasi pro peccato poenae loco mors imposita fuerit » 21 22. IV. Ratio theologica duplex dari potest: Γ Conveniebat di­ lectioni Dei erga hominem innocentem et gratia adoptionis orna­ tum, secundum legem amicitiae, ut quidquid malum esset homini, ab illo per curam divinam amoveretur. Sed inter mala quae ho­ mini maxime displicent, mors sane collocatur. — 2° Decebat ut quamdiu voluntas hominis perfecte Deo subiiceretur, et anima caritate Dei perficeretur, ipsum corpus perfecte subiiceretur ani­ mae, ut perfectibile perficienti ; sed in hac subiectione consistit vita corporis 2324 . Probatur secunda pars: illud donum erat indebitum. Etenim I. In Scriptura immortalitas illa invenitur in com­ plexu illius status felicitatis, a Deo per media extraordinaria, ut per paradisum et per arborem vitae homini praeparati, non sane secundum debitum iustitiae, sed secundum beneficium amicitiae. II. Patres quidam inter eos quos supra adduximus, ut Atha­ nasius et Irenaeus, optime distinguunt inter id quod ex natura sequebatur et immortalitatem a Domino gratuito concessam. Sit adhuc S. Cyrillus Alex.: «Est homo rationale quidem animal, sed compositum, ex anima nimirum et hac fragili atque terrena carne ... non habens ex natura sua ut sit incorruptibilis et immor­ talis, obsignatus est vitae spiritu habitudine ad Deum, bonum quod naturam excedit consecutus »':i. Si Augustinus : « Illud quippe ante peccatum et mortale secundum aliam causam dici poterat : id est, mortale, quia poterat mori ; immortale, quia po­ terat non mori... quod ei praestabatur de ligno vitae, non de con­ stitutione naturae : a quo ligno separatus est cum peccasset, ut 21 Fragmenta in Gen. vers. 17. MG 66, coi. 642. Magister tamen Theo­ dori, Diodorus 1 ars. recte dixerat inobedicnlia naturam protoparentum mutatam esse in mortalitatem. Fragmenta in Gen. MG 33, coi. 1568. 22 Bibliotheca·, cod. 177. MG 103, coi. 515. ·, ·' 23 Cf. 2*-2*w', qu. 164, art. I. — l*. qu. 47 a. 1. 24 In Ioan. lib. 1, c. 1. ML 73. col. 159. UTRC’M ΑΟΛΜ ACCEPERIT IKJNG.M IM MORI ALITATIS 2®7 posset niori, qui nisi peccasset posset non mûri. Mortalis ergo erat conditione corporis animalis, immortalis autem beneficio Crea­ toris » -5. Dices. Videtur immunitas a necessitate moriendi deberi naturae humanae non culpabili. Nam Γ S. Augustinus ait: « lustum enim erat ut imago Dei, nullo fuscata et obsoleta pec*tali cato. insereretur corpori, quamvis de terrena materie creato atque formato, ut ei dc ligno vitae subministrata vivendi stabilitas permaneret »20 ; sed quod iustum est debetur. Et 2°, concilium .Irausicanum dicit quod si quis «mortem tantum corporis, quae poena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transiisse testatur, iniustitiam Deo dabit »25 *27. Sed hoc est dicere mortem iniustam esse nisi ex peccato veniat. Respondeo : Γ Quod ad S. Augustinum spectat, patet le­ genti locum illum integrum S. Doctorem non loqui de iustitia pro­ prie dicta, sed dc convenientia, et quidem non absoluta, sed in hypothesi institutionis primitivae. Etenim non vult implere « para­ disum Dei mortibus poenisque morientium»; et intelligit lignum vitae praeparatum fuisse animae, in quantum est imago Dei, desti­ nata, si obedientiam custodiret, ad immortalitatem meliorem cae­ lorum. — 2° Concilium pariter non loquitur absolute, sed in hypothesi divinae oeconomiae; et sensus verborum eius hic est: iniustum esset infligere poenam peccati illi qui nullo modo pec­ catum haberet. Porro mors est pro nobis dc facto poena peccati. Arguit nempe concilium pro existentia peccati originalis. % III. Ratio idem confirmat, Incorruptibilitas corporis humani non sequitur ex principiis naturae. « Naturae autem per se prin­ cipia sunt forma et materia. Forma autem hominis est anima ra­ tionalis, quae est de se immortalis; et ideo mors non est naturalis homini ex parte suae formae. Materia autem hominis est corpus tale quod est ex contrariis compositum, ad quod sequitur ex ne­ cessitate corruptibilitas; et quantum ad hoc mors est homini na­ turalis »28. Ncc incorruptibilitas corporis debetur ut homo suum finem attingat : essentialis enim beatitudo hominis haberi potest 25 De Genesi ad litteram, lib. 6. c 25. ML 34, col. 354 2e Opus imperf. contra htlian. lib. 6, c. 39. ML 45, col. 1598. Can. 2. Denz. 175. 2" 2’-2n". qu. 164, art, 1, ad tun». 288 DE STATU II'SIUS ADAMI sine corpore; et etiamsi corpus i terram abibis, et sententiam acceperunt mortis, mortales fuerunt: ct ex illo tempore fuerunt perinde, ac si quis illos dicat mortuos fuisse. Hoc igitur ct Scriptura significans, dixit, Quocumque dic comederitis, morte moriemini : hoc est, sententiam accipietis, mortales posthac vos futuros. Sicut enim in humanis iudiciis, quando quis sententia lata ut capite mul ctetur, iterum in carcerem conficitur, licet ibi multo tempore agat, nihil 20 In ep. 1 ad Cor. c. 15 lect. 2. —· Mekkelbach O. P., Swnma theo­ logiae moralis, 1, p. 48, tenet resurrectionem corporum ut necessariam ex 1 Cg. 79· Vide 111. Romcyc . La ph losophic religieuse de M. Blondel, ρρ. 391-302. UTRUM ADAM ACCEPERIT DONUM IMMORTALITATIS 2&Q melius tamen habet defunctis et mortuis, utpotc iam per sententiam mor­ tuus: eodem modo ct hi, ab eo dic a quo mortalitatis sententiam accepe­ runt, tametsi longo tempore duraverint, nihilominus sententia mortui erant Scio me copiosiore sermone et longiore doctrina usum: ideo quia per gra­ tiam Dei, pro nostris viribus omnia in medium prolata sunt, et his quae lecta sunt finem imposuimus, nunc sermonem contrahamus. (MG 53, coi. 147). Ex S. Theophilo Antiocheno, /1d /htlolycum, lib. II — 2 * Sic primo homini mandati praetergressio id attulit, ut c paradiso eliceretur; non quod mali quidquam inesset ligno scientiae sed ex peccato tanquam ex fonte in hominem fluxerunt labores, dolores, molestiae, ac denique mors ipsa. 26. /\tque id quidem ei Deus n magni beneficii loco praestitit, ne in aevum omne permaneret obstrictus, sed quodam veluti exsilio damnatum eiccit e paradiso, ut cum hac poena peccatum intra certum tempus ex­ piasse!, ac castigatus fuisset, postea revocaretur. Quare cum homo for­ matus in hoc mundo fuisset, non sine mysterio res in Genesi sic refertur, quasi bis in paradiso collocatus fuisset; ita ut semel quidem impletum id fuerit, cum ibi collocatus est, alterum autem adimplendum sit post resur­ rectionem et iudicium. Quin etiam quemadmodum vas, si, postquam con­ fectum fuerit, vitii aliquid habeat, refunditur et refingitur ut novum et in­ tegrum fiat: idem homini mors affert; quodam enim modo confringitur ut sanus in resurrectione inveniatur, id est mundus, iustus ct immortalis. Quod autem Deus Adamum vocat, ct ait: Adam, ubi es? non quod igno­ raret, ita faciebat, sed cum sit admodum patiens, locum ei dabat poeni­ tendi et confitendi. 27. Sed nobis dicet aliquis: Natura mortalis factus est Adam? Mi­ nime. Num immortalis? Nihilo magis. Nihil ergo erat? Neque etiam id dicimus. Igitur nec mortalis natura, nec immortalis factus. Nam si im­ mortalem ab initio fecisset, deum eum fecisset. Rursus si mortalem, vi­ deretur Deus causa illius mortis esse. Nec immortalem igitur fecit nec mortalem, sed, ut supra diximus, capacem utriusque, ut si ad ea ferretur, quae ducunt ad immortalitatem, observandis Dei mandatis, mercedem ab eo acciperet immortalitatem, ct deus fieret; si vero deflecteret ad ea, quae ducunt in mortem, non obediens Deo, ipse sibi mortis auctor esset. Li­ berum enim Deus et sui iuris hominem fecit. Quod igitur sibi ipse neghgentia et inobedientia acccrsivcrat, id nunc Deus ei redonat pro sua sin­ gulari humanitate et in homines ipsi obtemperantes misericordia. Que­ madmodum enim homo non obediendo mortem sibi ipse traxit, sic volun­ tati Dei obsequendo potest qui voluerit aeternam vitam sibi conciliare. Le­ gem enim Deus et sancta nobis praecepta dedit, quae quisquis observaverit, potest salutem assequi, et compos resurrectionis factus status a corruptione alieni haereditatem accipere. (MG 6, coi. 1001). Ex S Athanasio, Oratio de iju:annilioiie tderbi — 3. ... Scilicet Deus bonus est, vel potius fons ipse est bonitatis: bonus autem nulli invidet, quapropter nulli rei quominus sit invidens, omnia per proprium Verbum Dominum nostrum Jcsum Christum ex nihilo lecit, e quibus cum horn num genus prae caderis omnibus, quae in terra exsistunt, misereretur, cerneret que, illos ex propriae naturae conditione non sibi satis esse ad semper per19 — C. Boyer S. 1. — De Deo creante et elevante. 2Q0 DE STATU IPSIUS ADAMI manendum, aliquid amplius illis donavit, nec simpliciter, ut omnes brutas et terrestres animantes, homines creavit, sed cos ad suam imaginem fecit propriique Verbi virtutis participes reddidit, ut quasdam velut umbras Verbi habentes, et rationales facti, in beatitudine perseverare, veramque et sanc­ torum vere vitam in paradiso vivere possent. Praeterea cum videret homi­ num voluntatem in utramque partem posse inflecti, datam cis gratiam lege et loco providentissime praemunivit Siquidem illis in suum paradisum introductis legem dedit, ut si gratiam concessam conservarent et boni per­ manerent, practcr promissam in coelis immortalitatem, vita moeroris, do­ loris ct sollicitudinis vacua in paradiso fruerentur; §in vero, datam legem transgressi, mali fierent, certo scirent se mortis corruptionem secundum na turam subituros, nec iam amplius in paradiso victuros, /Sed extra illum morientes, in morte ct corruptione permansuros. Id porro testatur quoque divina Scriptura, quae ex Dei persona sic loquitur: Ex omni ligno para disi comedes : de ligno autem scientiae boni et mali, non comedetis ex illo· quacumque autem die comederitis, morte moriemini. Quid aliud, quaeso, his verbis morte moriemini, significatur, quam illos non tantum moritu­ ros esse, sed etiam in mortis corruptione permansuros? 4. Miraris fortasse, quid tandem nos, cum de humana natura a Verbo assumpta dicere instituerimus, nunc de prima hominum origine dispute­ mus. Atqui id a fine nostrae orationis minime alienum est. Quia enim ser­ monem habemus de Salvatoris nostri ad nos adventu, necesse est etiam de hominum primordiis loqui, quo plane perspicias nostram causam eius adventus fuisse occasionem, nostroque peccato Verbi benignitatem excita­ tam fuisse, ut ad nos accederet et inter homines Dominus appareret. Nos enim causa sumus cur corpus assumpserit, nostramque ob salutem in hu­ mano corpore nasci ct apparere benignissime voluit. Hoc igitur modo Deus hominem fecit atque immortalem manere voluit. At homines neglecta ac rciecta Dei contemplatione, sibi ipsis malitiam excogitaverunt, uti supe­ riore oratione dictum est .atque ita in denuntiatam mortis damnationem misere inciderunt, nec vero post haec quales creati sunt, permansere; sed suis cogitationibus in dies magis corrupti, in mortis ditionem et potesta­ tem sunt redacti. Nam praecepti transgressio illos ad propriae naturae conditionem revocavit; ut quemadmodum cum non essent, facti sunt, sic in eo quod sunt, corruptionem, labente tempore, paterentur ,idque meritis­ simo. Namque, si Verbi praesentia ct beneficentia vocati sunt, ut essent, qui ex naturae conditione aliquando non erant, consequens fuit ut homines Dei contemplatione nudati ct ad res quae nullo modo exsistunt conversi (s quidem mala non exsistunt, bona vero exsistunt, utpote quae a Deo exsi­ stente facta sint), beneficio quoque semper exsistendi spoliarentur, hoc est, ut dissoluti, in morte et corruptione manerent. Homo enim ex sua natura mortalis est. quippe qui ex nihilo factus sit. Attamen propter suam cum illo qui est similitudinem, si iam constanti eius contemplatione conservasse!, naturalem corruptionem retudisset mansissetqtie incorruptus, sicuti Sapien tia ait Observatio legum, confirmatio est ineorrnptionis. Factus autem in­ corruptus, iam ut Deus vixisset, quod quidem divina Scriptura alicubi his verbis significat: Ego dixi Dii estis, et fili; .ditissimi omnes: Vos autem sicut hommes moriemini, ct sicut unus de principibus cadetis. 5. Nam Deus non solum nos ex nihilo fecit, sed etiam divini Verbi gratia secundum Deum vivere concessit. \t homines ab aeternis rebus aversi UTRUM ADAM ACCEPERIT DOKVM IMMORTALITATIS 2ÇI . Neque vero putandum est prophetam dicere inanimatae et soli humanae carni divinum suppeditatum iri Spiritum; sic enim ridicula erit illa interpretatio. Sed cx parte totum complexus, nomine carnis significat homnem ; quod aliter fieri non oporte­ bat. Quam autem ob causam, nccesse est, ut videtur, explicare. Est igitur homo rationale quidem animal, sed compositum ex anima nimirum et hac fragili atque terrena carne. Cum autem factus sit a Deo, ct in ortum educ­ tus, non habens ex natura sua ut sit incorruptibilis et immortalis (haec enim soli Deo substantialiter insunt) obsignatus est vitae spiritu, habitu­ dine ad Deum bonum quod naturam excedit consecutus. « Insufflavit enim », inquit, < in faciem eius spiraculum vitae ,ct factus est homo in animam viventem». Cum autem ob transgressionem punitus fuerit, «Terra es, et in terram reverteris », iurc tunc audiens .gratia nudatus est, et a terrena carne recessit spiraculum vitae, hoc est Spiritus eius qui dicit; «Ego sum viat», ct animal in mortem per solam carnem incidit immortalitate animae servata, quoniam ad solam carnem quoque dictum est ; « Terra es, et in terram reverteris». Oportuit ergo id quod in homine periculo maxime obnoxium erat, quamprimum servari, ct coniunctione cum naturali vita ad immortalitatem revocari. Oportuit id quod aegrum erat, morbo liberari. Oportuit cessare tandem illud Terra es, et n terram reverteris >, Verbo nimirum omnia vivificanti ineffabili ratione corpore quod ceciderat unito. Decebat quippe carnem, postquam cius facta esset, immortalitatis ipsius fieri participem. Neque enim consentaneum esset ignem virtutis suae natu­ ralis qualitatem sensibilem imprimere posse materiae, caque propemodum in se transmutare, in quibus est per participationem; existimare autem Dei Verbum quod cxecdit omnia, utique non posse proprium sibi ac naturale 2Q2 DE STATU IPSIUS ADAMI bonum, vitam nimirum, carni indere. Hac igitur maxime de causa puto sanctum evangelistam a parte affecta potissimum animali significato, dixis­ se carnem factum esse Dei Verbum, ut una cerneretur vulnus ct remedium, aeger et medicus; quod in mortem prolapsum est, ct qui excitavit ad vi­ tam ; quod corruptioni cessit, ct qui corruptionem amovet ; quod morte superatum est, et qui morte superior est; quod orbatum est vita, ct qui vitam largitur. (MG 73, coi. 158). § 3Scholion. De modo quo immunitas a necessitate moriendi praestabatur. 9 Satis concorditer doctores explicant immortalitatem protoparentum, ante peccatum tum ex influxu cuiusdam virtutis animae, tum ex vi speciali arboris vitae. i° « Non enim corpus eius (Ada­ mi) erat indissolubile per aliquem immortalitatis vigorem in eo exsistentem ; sed inerat animae vis quaedam supematiualiter di­ vinitus data, per quam poterat corpus ab omni corruptione prae­ servare, quamdiu ipsa Deo subiecta mansisset. .Quod rationaliter factum est : quia enim anima rationalis, excedit proportionem cor­ poralis materiae, ut supra dictum est, conveniens fuit ut in prin­ cipio ei virtus daretur, per quam corpus conservare posset supra naturam corporalis materiae »30. — 2° Arbor autem vitae hoc praestabat ut illa deperditio virium seu evolutio versus senectu­ tem, quam usus ceterorum alimentorum non impedii, per virtutem illius mirabilis nutrimenti impediretur, atque ita status florentis iuventutis perpetuo conservaretur. Utrum autem unica manduca­ tio satis fuisset ad tantum effectum an plures requirerentur, alii aliter solverunt: hoc S. Thomas elegit: « Virtus cuiuscumque cor­ poris est finita. Unde non poterat virtus ligni vitae ad hoc se ex­ tendere ut daret corpori virtutem durandi tempore infinito, sed usque ad determinatum tempus. Manifestum est enim quod quan­ to aliqua virtus est maior, tanto imprimit durabiliorem effectum. Unde cum virtus ligni vitae esset finita, semel sumptum praeser­ vabat a corruptione usque ad determinatum tempus: quo finito, vel homo translatus fuisset ad spiritualem vitam, vel indiguisset iterum sumere de ligno vitae»31. 30 i*. qu. 97, art. i. 31 1*, qu. 97. art. 4, c. * UTRUM ADAM ACCEPI-RÎT ALIA DONA Articulus -293 quartus. Utrum primus homo acceperit alia dona. (Ie, qu. 94, 96). Cfr. Suarez, De opere sex dierum, 1. 3, cap. 16-19. — Petavius, De sex primorum mundi dierum opifieio, 1. 2, cap. 4-6. — Palmieri, De ordine supematurali, th. 16. — Janssens, Sum. iheol t. 8, pag. 48 ss. Etc Tria praecipua dona descripsimus, quae a Deo protoparentibus in prima conditione concessa sunt. Sed alia non pauca enu­ merantur a doctoribus, tum negativa, tum positiva. Inter negativa ponuntur : immunitas ab aerumnis et doloribus quibuscumque, im­ munitas ab errore; inter positiva eminent: scientia infusa et fe­ licissimae conditiones vitae. Cum autem haec dona satis natura­ liter cx privilegiis praecipuis iam illustratis consequantur vel cum his convenientissime coniungantur, sufficiet haec pauca nunc adnotasse. I. De immunitate ab aerumnis et doloribus, et de felici­ tate paradisi. - Praecipui enim dolores et aerumnae graviores facile mtelliguntur supprimi, ubi nec concupiscentia nec mors adest. Ceteri dolores, etiam minores, vel consequenter quoque tolluntur, vel saltem tolli debent ut harmonia conveniens huic primae insti­ tutioni obtineatur. Deinde, cum describatur in Scriptura locus ha­ bitationis protoparentum ut hortus amoenus, deliciis plenus ; cum­ que familiaris conversatio cum Deo ut consueta tunc exstitisse ap­ pareat, dubitandum non est statum Adami et Evae fuisse felicissi­ mum. « Vivebat itaque homo in paradiso sicut volebat, quamdiu hoc volebat quod Deus iusserat : vivebat fruens Deo, ex quo bono erat bonus; vivebat sine ulla egestate, ita semper vivere habens in potestate. Cibus aderat ne esuriret: potus ne sitiret; lignum vitae, ne illum senecta dissolveret. Nihil corruptionis in corpore vel ex corpore ullas molestias ullis eius sensibus ingerebat. Nullus intrin­ secus morbus, nullus ictus metuebatur extrinsecus. Summa in car­ ne sanitas, in anima tota tranquillitas. Sicut in paradiso nullus aestus aut frigus, ita in cius habitatore nulla ex cupiditate vel ti­ more accedebat bonae voluntatis offensio. Nihil omnino triste, nihil erat inaniter laetum : gaudium verum peqietuabatur ex Deo, in quem flagrabat caritas de corde puro et conscientia bona et fide non HE STATU 294 IPSIUS ADAMI ficta ; atque inter se coniugum fida ex honesto amore societas, con­ cors mentis corporisque vigilia, ct mandati sine labore custodia. Non lassitudo fatigabat otiosum, non somnus premebat invitum»' Quod autem talis felicitas ct immunitas a dolore fuerit indebita. cuique evidens est qui iam dona celera gratuita fuisse agno­ scit. Insuper negari nequit dolorem physicum ct moralem ex con­ stitutivis naturae humanae sponte fluere; nec ulla ratio adduci po­ test cur immunitas a quocumque dolore, etiam moderato, etiam per auxilium divinum satis tolerabili, a natura exigeretur, cum con­ stet talem dolorem non solum non impedire obtentionem finis, sed etiam multum inservire posse ad virtutem et meritum. Ea vero quae ex textibus Augustinis in contrarium adducuntur, iisdem ex­ plicationibus quae pro ceteris donis traditae sunt, diluuntur. Proin­ de recte admodum damnatae sunt propositiones Baii, quibus illud principium innui videtur quod dolor esse nequit, non tantum ex gratuita Dei dispositione, sed ex lege iustitiae. ubi peccatum non praecedit2. IΓ. De scientia infusa Adae et de eius inerrantia 3. — luxta Genesim, Deus adduxit ad Adam animantia et volatilia universa « ut videret quid vocaret ea ; omne enim quod vocavit Adam ani­ mae viventis, ipsum est nomen eius»4. Unde S. Thomas: «No­ mina autem debent naturis congruere. Ergo Adam scivit naturas omnium animalium; et pari ratione habuit omnium aliorum scien­ tiam » 5. — Tn Ecclesiastico, ubi de creatione protoparentum quae­ stio est, legitur : « Consilium et linguam ct oculos et aures et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. Crea­ vit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor eorum, et mala et bona ostendit illis. Posuit oculum suum super corda illorum, osten­ dere illis magnalia operum suorum, ut nomen sanctificationis col­ laudent, et gloriari in mirabilibus illius, ut magnalia enarrent operum illius » c. 1 Augustinus, De civitate Dei, lib 14, c. 26. ML 41, col 434. Cf ibid. c. 10. T'fc /Ί 2 Cf. prop. 72 et 73. 3 *i, qu. 94, art. 3 et 4. — Cf. Λ. Rozwado\vski S. I., De superna­ tural! cognitione Dei qua primus homo iuxta S. Thomam praeditus erat, Gregorianum, VI (1925), p. 19-40. 4 Gen. II, 19. 5 P, qu. 94, art. 3. Sed contra « Ecc/i. XVII, 5 sqq. UTRUM Λ!>\Μ ACCEPERK ΑΙ.ΪΑ (M>NA 2QJ Propterea Patres multum extollunt scientiam protoparentum Chrysostom lts : «Vide hic quomodo cum ineffabili illa sapien­ tia. ei a Deo suppedita, cuius nobis indicia demonstrata sunt pei nominum impositionem, quae tot brutorum animantium generi­ bus indidit, et propheticam gratiam acceperit»7. S. Cyrillus Alex, opponens nostrum modum acquirendae scientiae modo quo Adam gavisus est, dicit quod iste « in primo statim sui ortus ini­ tio perlecta intelligentia praeditus cernitur»: quod sane fieri non potuit nisi per scientiae infusionem’. S. Augustinus ita contra Pelagianos loquitur: « Neque secundum christianam cogitatis fi­ dem. qualis sit factus Adam, qui universis generibus animarum vivarum nomina imposuit: quod excellentissimae fuisse indicium sapientiae in saecularibus etiam libris legimus. Nam ipse Pytha­ goras, a quo philosophiae nomen exortum est. dixisse fertur il­ lum fuisse omnium sapientissimum, qui vocabula primus indidit rebus»0. Et etiam hanc veritatem deducit S. Doctor ex felicitate primi hominis, quae non potuisset exsistere sine optima sapientia. S. Thomas arguit etiam ex hoc quod Adam debebat esse principium aliorum hominum : « Homo autem potest esse prin­ cipium alterius, non solum per generationem corporalem, sed etiam per instructionem et gubernationem. Et ideo, sicut primus homo institutus est in statu perfecto quantum ad corpus, ut statim pos­ set generare, ita etiam institutus est in statu perfecto quantum ad animam, ut statim posset alios instruere et gubernare. Non potest autem aliquis instruere nisi habeat scientiam ... Ad gubernationem autem vitae propriae et aliorum, non solum requiritur cognitio eorum quae naturaliter sciri possunt, sed etiam cognitio eorum quae naturalem cognitionem excedunt, eo quod vita hominis or­ dinatur ad quemdam finem supernaturalem » l0. De extensione autem scientiae Adami difficile est certa de­ terminare. Doctores scholastici antiquiores multum illam scien­ tiam ampliabant. S. Thomas in eius obiecto ponit quaecumque homines cognoscere possunt naturaliter, ut virtualiter in primis principiis contenta. Hodie vero theologi in hoc inclinant ut po­ tius ambitus scientiae Adae minus extendatur: sic Pesch : «Suf­ ficiat igitur dicere Adamum habuisse insignem scientiam rerum --------- ---> • Homih 15 in Gcn. MG 53, coi. 122. e In Ioan lib. 1, c. 9. MG 73, coi. 127. 9 Op. imperf contra lui., lib. 5, c. I. ML 45, col. 1432. 10 P, qu 04, art 3, c. Cf. Suarez, De opere sex dierum, lib. 3, c. 9, nn. 4-5. 290 DE STATU IPSIUS ADAMI religiosarum ct moralium, talem vero scientiam rerum physicarum, qualis debebatur ei, cuius destinatio erat operari paradisum ct in hac re erudire alios»12·. . Cum Deus primum hominem in statu adulto fecisset, dece­ bat ut ei daret scientiam adulto necessariam et quae insuper con­ veniret cum ceteris donis Adae concessis necnon cum munere ca­ pitis totius humanitatis quo ille fungebatur. Duce Augustino, docent scholastici doctores Adam acce­ pisse immunitatem ab errore seu inerrantiam 12. Intellectus enim «ex seipso numquam decipitur; sed omnis deceptio accidit in intellectu ex aliquo inferiori, puta phantasia, vel aliquo huiusmodi... Unde manifestum est quod rectitudo primi status non com­ patiebatur aliquam deceptionem circa intellectum » 1;‘. Unde ser­ pens non potuit Evam decipere nisi praecesserit peccatum super­ biae. Quod ad linguae acquisitionem pertinet, conveniens videtur et dictis Patrum conforme H dicere quod Adamus, scici^ia sua infusa illuminatus, ipse sibi sponte et sine labore formavit lin­ guam in eo gradu perfectionis, qui ad finem suum praesentem requirebatur. Neque debemus moveri ex rei difficultate, «quasi magnum fuerit-.Deo loqui eos docere»16. ' LECTIO PATRUM: Ex S. Basilio Magno, De paradiso oratio III — 7. ... Num, quaeso, te exhilaravi, narrando paradisi amoenitatem, vel maioris quidpiam doloris, eorum quae corruptione intereunt comparatione conscivi? Omnino autem mens tua et animus, quae excelsa sapiat mundo­ que superiora, ut cuius in coelis conversatio sit, atque ea quae sursum lu­ mina erecta habeat, quae promissionis sunt cogitabat, eoruinque bonorum, quae sunt nobis promissa, quidpiam audire observabat : Quae videlicet nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Quisnam igi­ tur est qui enarret, si oculus non vidit? Si auris non audivit, qui fiat ut tua suscipiat? Si in cor hominis non ascenderunt, quomodo noster ca­ piet animus? Neque igitur corporalia respuimus, et spiritalia requirimus. Nam quemadmodum in lege erat quod et in sensum caderet, cum ct eius quod mente intelligitur nihilominus figuram praestaret ; sic ct paradisum, tum corporali ratione intclligimus, tum et spiritali quoque per allegoriam exponimus. Plantavit igitur Deus paradisum in Edcm ad orientales plagas. Plantarum quidem slirpiumque nomina pressa silentio sunt ; locus vero, 11 De fteo creante, n. 212. 12 Augustinus, De Gen. ad Id. lib. 12, c. 30. n. 58. ML 34, col. 479. 13 1“, qu. 94, art. 4. 14 S. August., Episi. 102, n. 10; Op. imp., lib. 5, c. 1. — S. Greg Nys., Adv. Eunotm, lib. 2, n. 4 et lib. 12. 16 S. Aug., De Genesi ad lit., 1. 8, c. 16, n. 35. ML 34, col. 386. I. TR U Μ AUAM ACCEPERIT ALIA DONA 297 in quo plantavit, declaratus est ; hoc est, in voluptate. Edem enim nomi­ nis etymo voluptas dcliciacquc exponitur. 8. Num igitur eas vocat delicias, quae per os in venirem immigrant, ac quarum finis secessus-? ciusmodi tradidit delicias, quae intereunt? in eoque Dei erga hominem beneficium positum est, ut venter suffarciatur, bo­ naque sit corporis habitudo, ac cuticula curetur, eaque diffusio sit, qua voluptas ac libido creatur? At hoc ne dictu quidem pium est Corpus enim abunde saginare, inque eo degentem animum ciborum copia obruere, viati­ cum quoddam est ad lasciviam stuprumque ac procacitatem, et si quid aliud in vetitis est, atque in omne peccatum pronum reddit ac praecipitem. 9. Aliae igitur intelligcndae deliciae sunt, ut et plantatio, quae Dei culturam deceat, mente percipiatur. Quacnam igitur voluptas, quae deliciae esse possint, quae sanctis congruant? Delectare in Domino, et dabit tibi peti­ tiones cordis lui. 10. Quoniam infinita est virtutis varietas, ac quam nemo satis sapiat, pulchritudo, a multiplici Dei sapientia horum ducta origine, propterea scrip­ tum est, Plantavit Deus paradisum, non ad orientem, sed ad orientis plagas. Quaeque enim a Domino satarum stirpium, in propria luce eximio cultu atque ornatu persplcndcbat. Illic Fluminis impetus, cius quod laetificat ci­ vitatem Dei. Alio autem loco Voluptatis torrens nuncupatur, alens, et ad iustum crementum trahens spiritualium illarum stirpium venustatem atque decorem. Is, in sequenti Scripturae textu, fluvius dicitur ex Edtm egrediens, ^ad irrigandum paradisum. Sane quidem in superioribus dictum est, quod absoluta prius creatione mundoque constituto, sic induxerit hominem, qui praeesset imperio ac dominio polleret. Hic autem e converso, prius for­ mavit hominem, deinde paradisum plantavit. Huius porro ratio est, quod illic quidem istud consilii fuerit, ut in plenam domum patremfamilias statim induceret; nec quem pauperem creasset, postmodum rerum copia locu­ pletaret. Hic vero, qui eam perfectionem, quae ex profectu est, tribueret, alibi creatum, in paradiso postmodum colonum collocavit; ut explorato quid interesset inter vitam quam foris gesserat, et paradisi institutionem ac disciplinam, ex utriusque collatione, tum pulchritudinis excellentiam con­ disceret, tum quam facturus esset iacturam, si inde excideret, metueret. 11. Ut vero plantationem Dei manu dignain intelligas, in memoriam veniat eorum quae a Domino dicta sunt ad discipulos : Vos estis palmites, et Pater meus agricola est, ut qui nimirum sati ab eo essent. Ex illa sunt plantatione, et qui in domo Domini plantati sunt. Et rursus in pro­ pheta: Ego plantavi vineam fructiferam, omnem veram. Audetque et ait Christi aemulus Paulus; Dei adiutores jmmhw; De: agricultura estis. Ego plantavi, /1 polio rigavit, Deus autem incrementum dedit. lustus quoque in Davidc similis dictus est arbori consitae secus decursus aquarum, Quae fructum suum dabit in tempore suo ,et folium cius non defluet; ac rursus; lustus ut palmei florebit; et: Vineam c.t Aegypto transtulisti ; eiccisti gen­ tes, ct plantasti eam. Da igitur operam, ut per istiusmodi documenta para­ disum illum mente assequaris, perveniasque ct ipse ad divinae lucis ful­ gores; ubi lumen scientiae oritur; ubi consitus est paradisus deliciarum. Quamquam vero etiam locum corporeum animo informaveris, qui sancto­ rum sedes sit, in quo omnes qui super terram bonis operibus claruerunt, Dei gratiae compotes effecti, veraeque ac spiritalis jucunditatis, vitam agant, nihil ab ea, quae doceat, paradisi coniectura ac simulacro forsitan erraveris. DE STATU IPSIUS WA Μ 1 12. Illic itaque bonae quaedam virtutes missis radicibus firmiter sta­ bilitae sunt sanctorum administrae, quarum fidei ac curae homo reccai A-J ortus, multaque ad perfectionem indigens exercitatione virtutis palaestra traditus est. Ubi sanctorum coetus est; ubi lucis exortus; ubi deliciae ani­ mae: illic Deus posuit hominem. (MG 30, coi. 67). Ex S. Augustino, De civitate Dei, lib. XIV, c. io. — Sed utrum pnmus homo vel primi homines (duorum erat quippe coniugium) habebant istos affectus in corpore animali ante peccatum, quales in corpore spiri­ tuali non habebimus, omni purgato finitoque peccato, non immerito quae­ ritur. Si enim habebant, quomodo erant beati in illo memorabili bcatitu· dinis loco, id est paradiso? Quis tandem absolute (lici beatus potest, qui timore afficitur, vel dolore? Quid autem timere aut dolere poterant illi homines in tantorum tanta affluentia bonorum, ubi nec mors metuebatur, nec ulla corporis mala valetudo ; nec aberat quidquam, quod bona volun­ tas adipisceretur, nec inerat quod carnem animutnve hominis feliciter vi­ ventis offenderet? Amor erat imperturbatus in Deum, atque inter se cdniugum fida ct sincera societate viventium, et ex hoc amore grande gaudium, non desistente quod amabatur ad fruendum. Erat devitatio tranquilla pec­ cati, qua manente nullum omnino aliunde malum, quod contristaret irrue­ bat. An forte cupiebant prohibitum lignum ad vescendum contingere, sed mori metuebant ; ac per hoc et cupiditas, et metus iam tunc illos homines etiam in illo perturbat loco? Absit ut hoc existimemus fuisse, ubi nullum erat omnino peccatum. Neque enim nullum peccatum est, ea quae lex Dei prohibet concupiscere, atque ab his abstinere timore poenae, non amore iustitiae. Absit, inquam, ut ante omne peccatum iam ibi fuerit tale pec­ catum, ut hoc de ligno admitterent, quod de muliere Dominus ait, Si quii viderit mulierem ad concupiscendum eatfi, iam moechatus est eam in corde suo. Quam igitur felices erant primi homines, et nullis agitabantur’pertur­ bationibus animorum, nullis corporum laedebantur incommodis: tam felix universa societas esset humana, si nec illi malum, quod etiam in posteros traicccrunt, nec quisquam ex eorum stirpe iniquitatem committeret quae damnationem reciperet atque ista permanente felicitate, donec per illam benedictionem, qua dictum est, Crescite, et multiplicamini, praedestinatorum sanctorum numerus compleretur, alia maior daretur, quae beatissimis An­ gelis data est: ubi iam esset certa securitas peccaturum neminem, neminemque moriturum : et talis esset vita sanctorum, post nullum laboris, doloris, mortis experimentum, qualis erit, post haec omnia in corruptione corporum reddita resurrectione mortuorum (ML 41. col. 417). Corollarium totius quaestionis. /\· possibilitate status naturae purae. Status naturae purae ille est in quo omnia quidem bona con­ ceduntur quae ex principiis constitutivis naturae resultant vel ad finem naturae exiguntur, sed nullum donum habetur quod ultra 'TRIM \(>ΑΜ \α'ΕΡ!·'·ί Η.Κ 29) naturae constitutionem /e! exigentias procedat. In concreto est status in quo homo nec destinaretur ad finem visionis intintivae, nec gauderet immunitate sive a concupiscentia, sive a necessitate moriendi, nec privilegia his connexa possideret ; sed omnia ha ber t sive in sua natura intrinsece manentia, sive in auxilio divi­ no reposita, quibus finem suum naturalem attingere valeret. Porro ex dictis in praesenti quaestione, facile dignoscuntur Protestantes, Baiani, lansenistae, tamquam qui negent possibili­ tatem huius status. luxta illos enim, ubi naturae et eius exigen­ tiis fit satis, tum finis visionis beatae, tum immunitates praedictae deesse non possunt. Schola etiam .-lugustinensium negat, quod ad reni attinet, statum purae naturae esse possibilem, non quidem ex parte creaturae, sed ex decentia Creatoris; vel. ut aiunt, non ex potentia absoluta Dei, neque ( ut plurimi saltem) ex eius iustitia, sed ex ceteris attributis et praesertim ex sapientia ct bonitate divina. At revera, ut iam diximus, id quod salvo attributo quo­ cumque Dei fieri nequit, revera est absolute et simpliciter impos­ sibile: et illud quod exigitur ad aliquod Dei attributum quodeumque salvandum, absolute et simpliciter exigitur14. Igitur, tota nostra quaestio contra hos omnes negatores pos­ sibilitatis status naturae purae processit. Si enim nec destinatio ad visionem intuitivam Dei, nec immunitas a concupiscentia, nec donum immortalitatis aliave dona his connexa pertinent ad na­ turam vel ad naturae exigentias, certum est hominem a Deo creari potuisse sine ullo ex illis donis gratuitis, ac proinde in statu na­ turae purae. Quo modo autem se habeat ille status naturae purae cum sta­ tu naturae lapsae, quid commune cum hoc habeat, quid diversum, ad quaestiones sequentes est remittendum. 1Λ P. Del Val O. S. A., putavit hanc sentenitam satis se mitigasse di­ cendo hoc sensu statum naturae purae esse impossibilem quod Deus ele­ gisset potius non creare hominem quam illum in tali statu creare. — At, haec voluntas Dei, si consideretur indipendenter ab eo quod Deus revera fecerit, vel prorsus ignoratur, vel deducitur ex aliqua impossibilitate sta­ tus naturae purae cum quodam divino attributo, et redit opinio Augustinensium; si autem haec voluntas dignoscatur ex operibus revera a Deo facti, certum est Deum noluisse statum naturae purae condere, certum ‘ etiam est Deum potuisse velle hunc statum condere, et ignotum manet quid elegisset, si non elegisset creare hominem m statu supernatural!. Cf. Del Val, Theol., t. J, pag. 558 sqq. Refutatur v g. a P Beraza, De Deo elevante, pag 232-233 300 DE STATU POSTERORUM ΛΙΜΕ QUAESTIO SECUNDA 9 De statu posterorum Adae si Adam non peccasset Non inutilis labor est statum qui fuisset posterorum Adae, si iste non peccasset, determinare. Hac enim consideratione, tum prima intentio bonitatis divinae convenienter illustratur, tum mens praeparatur ad naturam et effectus peccati originalis melius intelligenda. Unico tamen articulo rem totam compendiare cona­ bimur. Articulus unicus Utrum iustitia .originalis fuerit donum naturae. (la, qu. 98-101). Cfr. Hervaeus Natalis, Quaestio de peccato originali (apud Martin O. P., La controverse sur le poché originel au début du XiVe s., Louvain, 1930. pag· 50 ss.). — Suarezî, De opere sex dierum, 1. 5. — Janssens, Sum. theol., t. 8, pag. 266 ss. — Kors O. P., La justice primitive et le péché originel, Kain, 1922. Etc. Μ Status quaestionis. I. Sensus tituli. — Donum quod alicui individuo conceditur, sive illud donum sit naturale, sive sit supernaturale, potest esse vel donum personae, vel donum naturae. Est donum personale si intuitu personae datum sit. nec ullo modo per viam generationis sit transmittendum ; est donum naturae, si intuitu stirpis conces­ sum sit, et ad posteros cum ipsa natura sit transfundendum. No­ mine nistitiae originalis intelligimus statum protoparentum ante peccatum. Huius tamen articuli erit conceptum istum determinatius expolire. Quaerimus igitur utrum haec dona, quae descripsi­ mus ut gratuito Adamo concessa, etiam ad eius posteros transmis­ sa essent, si protoparentes suam rectitudinem servassent; ac si mul quasdam quaestiones de modo illorum donorum in hac futu ribili conditione tangemus. UTRUM TUSTITiA ORIGINALIS FUFRIT DONUM NATURA R 301 II. Opiniones. — A. Si omittamus rationalistas, qui revela­ tionem respuunt, vix quisquam invenitur qui negaverit dona Ada­ mi ad cius posteros fuisse iuxta intentionem divinam transmit­ tenda. Protestantes enim non transmissionem, sed supernaturalitatem donorum negabant. Pelagiani non directe transmissionem, hanc, sed exsistentiam donorum in Adamo infitiebantur. Attamen Iulianus aliquando arguit dicendo quod etiamsi immortalitas con­ cessa esset Adamo, ei data esset intuitu personae, propter meritum obedientiac, sed non fuisset donum naturae, quod posteris transmit­ ti potuisset. « Exercuisset se igitur in reliquis innata mortalitas, etiamsi primus ille in aeternitatem ex diuturnitate migrasset» .* B. Scholastici, quamquam omnes tenebant posteros Adae, si iste non peccasset, accepturos esse naturam cum integritate, non­ nullas tamen controversias in medio aevo excitaverunt circa con­ stitutivum formale et proinde circa transmissionem iustitiae ori­ ginalis. t° Quidam, ut Hugo λ S. Victore3 et S. Albertus M. videntur posuisse gratiam sanctificantem extra iustitiam origina­ lem, quae tamen includebat rectitudinem voluntatis erga Deum et subicctioncm appetitus sensitivi ad rationem. Unde, si Adam non peccasset, transfudisset in suos posteros hanc integritatem et rectitudinem, non autem gratiam, quae ita non fuisset donum naturae, sed personae. Gratia sanctificans, iuxta eosdem doctores, non data est Adamo nisi postquam ipse ad eam libere sese dispo­ suerit; item, ut videtur, posteri Adami recepissent gratiam solum post similem praeparationem. Haec est sententia quam S. Tho­ mas ita referebat : « Quidam enim dicunt quod primus homo in naturalibus tantum creatus est, et non in gratuitis; et secundum hoc videtur quod ad talem iustitiam requirebatur quaedam prae­ paratio per actus personales : unde secundum hoc talis gratia pro­ prietas personalis erat ex parte animae; ct ideo nullo modo tran­ sfusa fuisset nisi secundum aptitudinem tantum » Sic, v. g. S. Albertus postquam distinxerit inter iustitiam originalem ct iusti­ tiam gratuitam seu gratiam, ait: «Originalem iustitiam transfu­ dissent par.entes in parvulos : se 1 illa nihil aliud est. nisi debitus ordo naturalium inter se, quo corpus ordinatur ad animam, ct anima ad rationem ... Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod Adam, si non peccasset. nullo molo transmisisset iustitiam 1 Apud Augustinum. Opus imperf., lib. 6. c. 30. ML 45, col. 1579 2 Summa dc sacram., lib. 1. p. 6, c. 24. ML 176, col. 277. 3 2 d 20, q. 2, art. 3. 302 DF STATU POSTERORUM AIftë. gratuitam in prolem»4 Similiter Petrus a Tarantasia: «Filios gencrasset iustos iustitia originali, non gratuita, si stetisset - 2° Altera erat opinio, de qua sic S. Thomas: «Alii vero di­ cunt quod homo in gratia creatus est ; et secundum hoc, videtur quod donum gratuitae iustitiae ipsi humanae naturae collatum sit : unde cum transfusione naturae simul etiam infusa fuisset gratia » °. Quam sententiam S. Doctor iunior probabiliorem dixit, ac postea huic uni adhaesit7. Ita Praepositinus 8, ct alii. C. Quidam auctores moderni, quamquam admittunt parvu­ los habituros fuisse ab initio gratiam sanctificantem, si Adam non peccasset, volunt tamen ut ista non ratione sui fuisset transmissa sed ratione ceterorum donorum, in quantum radix et causa eorum est. Ponunt nempe gratiam sanctificantem in Adamo fuisse ada­ quate distinctam a iustitia originali. Iustitia originalis, aiunt, in­ cludebat donum integritatis et immortalitatis, id est, plenam su­ blectionem corporis ad animam, appetitus ad rationem et ratio­ nis ad Deum. Gratia aliud erat, extra formalem iustitiam originalem positum; tamen erat causa ei radix iustitiae originalis. So­ la iustitia originalis erat donum naturae, quod virtute seminis in generatione, transmitti poterat cum ipsa natura; gratia autem est donum personae, quae ratione sui non transmittitur, sed ut con­ ditio sine qua non. ut causa et radix iustitiae originalis . * Huic sententiae praeiverat Basez10. - Scoti s realiter distinguit gra4 Sunim. thcoL., part 2. tr. 14, qu. 95. Ed. Vives, 1895. t. 33, p. 13& — Tamen S. Ai.bf.rtus putavit Adamum creatum esse in gratuitis: 2 d 24, a. i _ 5 2 d. 20. q. 2, art. 2, ad 3. — Forte item S. Bon aventura : 2 d. ia a. 2, q. i. ad 2 et d. 33. a. 1, q. 2. ad 1. i11M 6 2 d. 20, qu. 2, art. 3. _ ■*7 2 d. 29, qu. 1, art. 2; — Mal. qu. 4. art. 2, ad 17; — i“, qu. 100. art. 1, ad 2. 8 Apud Kors, La justice primitive..., ρ. 61 9 < La grâce n’aurait pas été exigée en vertu de la génération menu, comme c'est le cas pour l’âme et la justice originelle, mais elle n’aurait été requise qui comme condition nécessaire à cette justice. La génération ne requiert rien d’autre qu’une nature droite. Que la grâce soit une condition nécessaire à la possession de ceette rectitude, cela est accidentel par rap­ port à la génération». Kors O. P.. La justice primitive et le péché originel d’après S. Thomas Kain, 1922. '(j10 in jfaen, t. 2, qu. 95. a. 2. dub. 2, conci. i et 2, Duaci. 1614, p. 474. Hacc sententia proposita eNI M SHUMt 309 que discrimen in homine iam creato ini/crf., 1. 4, n. 19; I. 2. n 42; I. 5, n. 17. 38 1», qu. 98, art. 2, ad 3. 30 Cur Deus homo, lib 1, c. 18. ML 158, col. 387 37 De civil Dei, lib. 14, c. 10 ML 41, col. 417. UTRUM IUSTITIA OMftlNALlS FUERIT DONT M MAT U« i.'- Jf I videtur possibile quod pueri in statu innocentiae nascerentur in iustitia confirmati. Manifestum est enim quod pueri in sua nati­ vitate non habuissent plus perfectionis quam eorum parentes in statu generationis. Parentes autem, quamdiu générassent, non fuis­ sent confirmati in iustitia. Ex hoc enim creatura rationalis in iu­ stitia confirmatur quod efficitur beata per apertam Dei visionem, cui viso non potest non inhaerere, cum ipse sit ipsa essentia boni­ tatis a qua nullus potest averti, cum nihil desideretur et ametur nisi sub ratione boni. Et hoc dico secundum legem communem, quia ex aliquo privilegio speciali secus accidere potest, sicut cre­ ditur de Virgine matre Dei. Quam cito autem Adam ad illam beatitudinem pervenisset quod Deum per essentiam videret, ef­ ficeretur spiritualis et mente et corpore, et animalis vita cessaret in qua sola generationis usus fuisset » Quod si privilegium con­ firmationis in gratia Adamo concessum esset post obedientiae ex­ hibitionem, hoc privilegium fuisset aliquid personale, quod non transmitteretur. Nec enim peccando Adamo potuit transmittere confirmationem in malo ; ergo nec obediendo transmisisset confir­ mationem in bono. III. Inter alias quaestiones quae poni solent de statu inno­ centiae, hae sunt praecipuae: *i Utrum honiines fuissent aequa­ les'39. Sane fuissent differentiae sexus, aetatis. Insuper exerci­ tium liberi arbitrii inaequalitates introduxisset in virtutibus, in scientia, ct similibus. Tandem perfectio corporis potuisset maior vel minor inveniri iuxta influxum diversum causarum physicarum. Ergo homines non fuissent aequales. 2° Utrum fuisset societas et dominatio hominis in homines? 40. Respondendum est quod homines in societate vixissent : sunt enim natura sociales. Unde sequitur quod fuisset dominium hominis in homines, non quiclenvut in servos, sed ut in liberos, hoc est ad bonum eorum et ad bonum commune. Et hoc modo excellentia quorumdam in sapientia et virtutibus in utilitatem omnium adhi­ beretur. 3° Utrum parvuli nati essent eum perfecto usu membro­ rum?". Tum Augustinus, tum Aquinas respondent perfectiorem •1R i«, qu. ΙΟΟ, art. ia, qu. 06, ari. 8. 4 I Articulus primus. Utrum protoparentes peccando justitiam originalem amiserint. *·2 (2 λ*, qu. 163-164). Cf. Suarez, Dc opere sex dierum, I. 4, cap. 1-6. — S. Bellarminus, De amissione gratiae, 1. 3, cap. 4-10. — Petavius, De opere sex dierum, 1. 2, cap. 9. — Janssens, Sum. theol., t 8, pag. 303 ss. — B. Buselli. Quale fuit iuxta Genesim proloparentum peccatum? Lucça, 1921. Etc. Status quaestionis. 4 I. Sensus tituli. — Agitur de duplici facto stabiliendo, nem­ pe de facto peccati et de facto poenae a Deo peccantibus indictae, quae fuit amissio donorum illorum sub nomine iustitiae originalis in praecedenti quaestione descriptorum. Quae quidem declarari non poterunt, quin simul de natura et gravitate peccati protoparentum sermo habeatur. In hoc articulo intentio nostra non erit determinare circumstantias omnes, prout in Scriptura continen­ tur, sed sufficiet ad ea quae praecipua sunt attendere. II. Opiniones. 1° Rationalistae totam genesiacam narra­ tionem ut fabulam habent : nec ab illis Modeniistae essentialiter differunt, qui descriptionem primi lapsus hominis accipiunt ut sym­ bolum quoddam quo, omni fundamento historico sublato, expri­ matur conscientia nostrae miseriae, quae eo maior exsistit quo ad sublimiorem felicitatis et perfectionis statum adspiramus. 2“ Pelagia ni facium peccati protoparentum prorsus agnosce­ bant ; at. cum negarent cos donis gratuitis dotatos fuisse, conse­ quenter amissionem talium donorum per peccatum advenisse infitiebantur. 3* Apud Patres et Scholasticos, qui omnes lapsum ct iusti tiae donorumque amissionem profitentur, nonnisi dc minori vel maio.i libertate usurpanda in sensus Geneseos litteralis accepta­ tione controversia esse potest, quod potius ad sequentem articu­ lum pertinet Quod ad praesentem spectat, quaedam discrepan- UTRUM j· ROTO H ARENTES PECCANDO lUsTITlAM AMISFRJN7 V5 tia invenitur, saltern in verbis, cum quidam, ut MAZZELLA * post S. Thom am, peccatum Adami dicant fuisse jxiccatum superbiae, dum alii illud ad inobedientiam reducunt, ct primam protoparentis deordinationem in nimia complacentia erga suam uxorem re­ ponere videntur -. III. Documenta Ecclesiae. — Concilium Tridentinum ; « Si quis non confitetur primum hominem Adam, cum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem et iustitiam, in qua constitutus fuerat, amisisse, incurrisseque per offensam praevaricationis huiusmodi iram ct indignationem Dei atque ideo mortem, quam antea illi comminatus fuerat Deus, et cum morte captivitatem sub eius potestate, qui mortis deinde habuit impe­ rium, hoc est diaboli, totumque Adam per illam praevaricationis offensam secundum corpus et animam in deterius commutatum fuisse: a .s. »lam concilium Cartilagineuse contra Pelagianos asserebat mortalitatem Adami fuisse poenam pro eiusdem pecca­ to4; quod idem supponebat indiculus de gratia Dei 3 et concilium drausicanwn IIe. § 2. Solvitur quaestio. THESIS XIII. — Protoparentes, cum mandatum Dei sint TRANSGRESSI, ET ITA GRAVISSIMUM INOBEDIENTIAE PECCATUM EX M0T1V0 SUPERBIAE, COMMISERINT, IUST1TIA ORIGINALI ALIISQUE BONIS EAM CONSEQUENTIBUS AEQUO 1UDICI0 FUERUNT DESTITUTI Prima et tertia pars sunt de fide definita in conciliis supra adductis; secunda in quantum ponit peccatum inobedientiae gra­ vissimum (non quidem gravissimum omnium peccatorum, sed in se maximae gravitatis) est aperte in Scripturis et Traditione; in quantum autem ponit in superbia primam deordinationem et mo- 1 2 1878, 3 » ·> n Num. 906. Cf. Pesch, n. 230; Palmieri, Dr Deo creante ct elevai.ic, Rem ac. p. 491-492 (th. 65). Sess. 5, eau. i. Denz. 7^ Can i. Denz. i01. Cap. -i Denz. 130. Can 2 Denz. 175. J16 de lapsu prjm i hominis tivum peccati, est communior, si dc E vae peccato agatur·; defendi­ tur ut probabilior, si de peccato Adae quaestio sit. Probatur prima pars: Protoparent es mandatum Dei trans­ gressi sunt. Explicitis enim verbis magnaque narrationis ampli­ tudine Scriptura refert tum mandatum a Deo protoparentibus im­ positum tum praevaricationem Evae et Adami. « De ligno autem scientiae boni et mali ne comedas » T. Mulier autem « tulit de fruc­ tu illius et comedit, deditque viro suo, qui comedit»78*10 . Unde ha­ betur in Ecclesiastico: «A muliere initium factum est peccati»’. Et Apostolus instanter: « Per inobedientiam unius hominis pecca­ tores constituti sunt multi »w. — Patet autem omnem sensum historicum Scripturae tolli, si narratio mosaica non accipiatur ut historica ct litterali significatione intelligenda, saltem in quantum continet peccatum aliquod contra Dei mandatum a protoparentibus admissum esse. Nec Patres umquam alio sensu verba sacra inter­ pretati sunt. Denique, si negaretur peccatum Adae. nulla expli­ catio dari posset cur dona ei concessa, ut supra ostensum est, ab eo amissa essent. Dices, Narratio Geneseos videtur esse symbolica : apparet enim admodum simplex ct ingenua, immo elementa difficilia cre­ ditu continet. Respondeo. Nego assertum. Ad rationem- autem additam, dico: i* etiamsi unum vel alterum dictum huius narrationis esset sym­ bolice tantum accipiendum, substantia narrationis non ideo rciici posset ; porro, factum peccati protoparentum pertinet evidenter ad substantiam narrationis; —2° simplicitas et ingenuitas narrationis, cum simul sublimitati coniungatur, convenientiisque pulcherrimis abundet, ut in articulo sequenti dicetur, nedum sit ratio historicitatis negandae, realitatem rei narratae confirmat : — 30 multum cavendum est ne dicatur difficile creditu, vel impossibile, quod non­ nisi insolitum est et in conditionibus semel tantum verificatis opeInstabis. Nemo est qui dubitet narrationes babylonicas de origine mundi non esse nisi mythos. Atqui hae narrationes multa 7 Gen, II, 16. 8 Gcii 111. 6. • Eccli XX, 33. 10 Row V. 19. Cf 2 Cor XI, 3; I Tim II, 14 VIRUM Ι’ΚΟΙΌΙ’ΛΚΕΧΠ· " ΙΉ (. ANPO Π Ι1Ί1Λ.Μ AM I-,ER INT 3J7 similia habent narrationi biblicae. Ergo et narratio genesiaca est mythus 11. Respondeo. Distinguo maiorem : certurn est has narrationes esse mythos, ita tamen ut in cis aliquod elementum inveniri possit quod ad veritatem primitivam paulatim corruptam pertineat con­ cedo; ita ut repugnet ullum tale elementum in eis inveniri, nego Conlradistinguo minorem : hae narrationes quaedam elementa si­ milia habent narrationi biblicae, quae possunt ex veritate primi­ tiva paulatim corrupta quasi reliquiae quaedam provenire, con cedo, dummodo tamen haec similia non multa sed paucissima om­ nino admittantur; hae narrationes habent similia narrationi bi­ blicae elementa simpliciter et totaliter mythica, nego 1213 . Quod ut intelligatur, recitemus summam narrationum babylonicarum, quae maxime iactatae sunt similes Genesi in materia quae ad nos per­ tinet: statim apparebit inanitas difficultatis tam audacter et tam damorose productae. Sit primum poema creationis quod in biblio­ theca Ashurbanipalis inventum est: * Apsou et Tiamat quorum aquae confundebantur deos crea­ verunt. Apsou vero cum turbaretur clamoribus deorum. Tiamat excitavit, quae ira commota est voluitque omnes deos quos fecerat destruere. Quidam ex deis procedunt cum illa ad bellum gerendum contra ceteros deos atque ipsa Tiamat serpentes et monstra, quae ei auxilientur, producit. Ansar autem, unus ex deis contra quos Tiamat procedit, ad eam mittit Anou filium suum. At Anou per­ territus fugit; fugit pariter Ea, alter filius Anou. Tunc mittitur Mardouk, filius Eae cum sagitta et septem ventis. Appropinquan­ te Mardouk, Tiamat os aperit; at Mardouk in os illud apertum immittit ventum pessimum ita ut Tiamat os claudere non possit. Tunc Mardouk, missis etiam aliis ventis in ventrem Tiamat, eam sic impeditam occidit et ex dimidia parte corporis eius fecit cae­ lum, stellas, lunam, atque ordinavit menses. Deinde occiditur unus ex deis qui Tiamat excitaverat ad bellum, et ex sanguine eius cum terra mixto Ea facit hominem. Homines serviunt diis, ut dii quie­ scere possint lJ. ” Obicctioneni vulgavit Delitzsch, Babel und Bibel, 1902, quae iam a multis evolvebatur, v. g. a Loisy, Les mythes babyloniens et les premiers chapitres dc la Genèse, Paris, 1901. 12 Cf Deimi l. Orientalia, VI, XV. XVI. 13 Textus huius poematis < Enîima élis» invenitur prout tunc habebatur apud Dhor.me, Choir de textes religieux assyro-baby Iomens, Paris hxv : quaedam complementa adduntur apud Gressmann, . lltoricntalische Texte 3iS PF. LAPSU PRIMI HOMINIS Sit nunc my l luis Adapae : Adapa, semen hominum, scientia donatus a domino suo Ea, dum super mare! navigaret ventoque australi demersus esset ad regnum piscium, ira commotus, fregit alas venti australis. Quo audito, Anou, deus potens, Adapam ad se acccrsivit. Adapa autenj a domino suo Ea monitus est ne coram Anou acciperet cibum et potum, quia alimenta mortis ei ministrarentur. Cum igitur Adapa stetit coram Anou causamque sui facinoris explicavit, oblati sunt illi cibus et potus. At ille renuit quidquam accipere, dicens: Ea dominus meus dixit mihi: Ne comedas, ne bibas! Tunc Adapa in terram redit; et Anou hominibus maledicit11. lamvero cum haec cum narratione mosaica conferuntur, ma­ xima dissimilitudo manifesto apparet. In nullo puncto stricta simi­ litudo invenitur. Quod si quaedam aliqualem affinitatem forte in­ nuant, haec probe intelligitur quin auctoritas historica Genescos minuatur. Nam Γ ipsa identitas rei narratae, nempe originis mun­ di, non potuit in diversis narrationibus quaedam similia non ad­ ducere; 2° facile intelligitur quaedam extrema delineamenta veri­ tatis primitivae in mythis permansisse: nam hi tractus testes sunt traditionis communis, cuius dispersio et corruptio populorum non omnia vestigia destruxerant. Immo, ipsa collatio sacrae Scriptu­ rae cum fabulis babylonicis corroborat veritatem narrationis mosaicae; nam, tanta in hac est sobrietas verborum, tanta dignitas factorum et puritas doctrinae, prae confusione, inanitate, absurditate fabularum babylonicarum, ut assistentia divina in veritate servanda ct tradenda sacro scriptori eiusque genti adfuisse mani­ festo appareat’5. r und Bildcr sum slltcii Testament, Berlin et Leipzig, 1926-1927, de quibus vide Rev. Biblique 1928. pag. 439 sqq. (Dhorme). 14 Apud Dhorme, o/> cit. XJ textum qui superest integrum invenies. 15 Cf. art Babylone et la Bible, Diet, apolog. (Condamin); Diet, dc la Bible, Supplément, 1928 (Plessis). Vide etiam Pesch, n. 707. De relatio­ ne dogmatis ad historiam haec habet Μ. I. Lagrange O. P. : «11 ne me parait donc nullement impossible que le souvenir d’une déchéance se soit transmis de génération en génération pendant des milliers d’années. Mais à supposer que cette transmission soit impossible, dato, non concesso, nous n’avons qu’à voir c Gen. ad lit., lib. 8, c. 13. ML 34, col, 38*3. Bossuet, Elévations sur les mystères, 5* scm., 3« élév. ’*■ - /’<- Genesi ad litteram, lib. 11, c. 41. ML 34, col 4C2 ' Cf. 2·-2*·, qu. CXLV, art. 2. S. August.,’ De Gen. ad lit., lib. n, cap. 2b sqq. Bossuet, 6" sem., et 10e élév 4 Safi. II. 24. UTRUM ’ I. ERIT CONVENIENS RATIO TENTATIONIS ET JUDICII 323 et satanas, qui seducit universum orbem»5. Quod autem serpens fuerit forma vel instrumentum diaboli, hoc tenendum est, contra quosdam exegetas, ut Caietanum, tum quia nulla datur ratio suffi­ ciens reficiendae interpretationis litteralis, tum quia inter facta fundamentalia a Commissione biblica asserta invenitur « divini praecepti, diabolo sub serpentis specie suasore, transgressio»6. .f Tentatio incipit a muliere, nam « mulier assumebatur qua­ si instrumentum tentationis ad deficiendum virum ; tum quia mu­ lier erat infirmior viro, unde magis seduci poterat ; tum etiam prop­ ter conjunctionem eius ad virum, maxime per eam diabolus pote­ rat virum seducere » 7. Attende quomodo ordo reparationis nostrae, cum multas har­ monias habet cum ordine tentationis et praevaricationis, « multifor­ mis proditoris ars ut artem falleret », simul convenientiam et historicitatem mosaicae narrationis confirmet. Quod saepe in sacra liturgia exprimitur. Canitur enim: De parentis protoplasti Fraude Factor condolens, Quando pomi noxialis In necem morsu ruit: Ipse lignum tunc notavit. Damna ligni ut solveret. Hoc opus nostrae salutis Ordo depoposcerat ; Multiformis proditoris Ars ut artem falleret, Et medelam ferret inde, Hostis unde laeserat 8. Pariter in praefatione Crucis : « ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret, et qui in ligno vincebat, in ligno quoque vince­ retur ». II. De convenientia iudicii. — i* In genere9. «Homini in sua prima institutione, hoc beneficium fuit collatum divinitus, ut ·' slpocal. XII. 9· n Denz, 2123. 72*-2”. qu. 165, art. 2, al ium. C. Bossuet, 6- sem. 2* élév. * Ex hymno Pange Hngua gloriosi Lauream. n 2’-2*·, (iu. 164, art. i. 324 DE LAPSU PRIMI HOMINIS quamdiu mens eius esset Deo subiecta, inferiores vires animae subiicercntur rationali menti, et corpus animae subiiceretur. Sed quia mens hominis per peccatum a divina subiectionc recessit, con­ secutum est ut nec inferiores vires totaliter subiicercntur rationi unde tanta consecuta est rebellio carnalis appetitus ad rationem, ut nec etiam corpus totaliter subiiceretur animae: unde conse­ quuntur mors et alii corporales' defectus » lu. 2° Poenae particulares. « Puniti fuerunt quantum ad hoc quod attributa sunt eis ea quae naturae conveniunt tali beneficio desti­ tutae ». Hoc est, pro muliere : aerumnae et dolores partus, et su­ blectio dominationi viri ; pro viro, labor arduus n. 3° Poena a Deo inflicta cum magnae misericordiae exhibitio­ ne coniungitur: praenuntiatur victoria in diabolum; et ipsi protoparentes a Deo adiuvantur, vestiuntur, venia donantur, tempus poenitentiae accipiunt. De primo homine dicitur: «Et eduxit (sa­ pientia) illum a delicto suo, ct dedit illi virtutem continendi om­ nia » 12. Immo, certa est sententia, a Patribus tradita13, et a theo­ logis unanimiter recepta, protoparentes salutem aeternam esse con­ secutos. S. Irenaeus rationem dat, quia secus, nempe si primus cui mors dominata est, non salvaretur a spirituali morte, victoriae Christi detraheretur, et non diceretur: «Ubi est mors victo­ ria tua?»”. . Quod autem Deus tentationem permiserit, cum eius exitum praesciebat,intelligitur quia « etiam sciebat quod per liberum arbi­ trium resistere poterat tentatori. Hoc autem requirebat conditio naturae ipsius, ut propriae voluntati relinqueretur » 15. LECTIO PATRUM: Ex S. Augustino, Opus imperf. contra lulta- mtrn, lib. VI, 23. — Propter verba mea, quae posuisti de libro meo, ve­ llit refellenda, si posses, ubi dixi. Illud ergo peccatum quod ui paradiso ipsum hominem mutavit in peius, quia multo est grandius quam indicare non possumus, ab omni nascente trahitur : quaeris a me quis mihi dixerit, quod peccatum Adae multo fuerit grandius quam Cain, multo etiam quam Sodomitarum. Quod ego quidem non expressi verbis meis, sed ea tu sic intellexisti : ego enim dixi grandius quam iudicare non possumus illud esse peccatum; non dixi grandius quam Cain vel Sodomitarum. Prohibiti enim pomi usurpatio, quoniam sic vindicata est, ut natura quae potesta- 10 Art. 1, c. — Idem saepe ab Augustino illustratur; v. g. De nuptiis et concup. lib 1, c. 22; de civit. Dei. lib 14, cap 16 et 17 11 Ibid., art. 2, c. , < 12 Sap. X, 2. 13 Vide apud Suart.zium, De opere sex dierum, lib. 4, c. 9, n. 8 sqq. 14 Contra haeresci, 1. 3, c. 23. MG 7, coi. (/>4 is qU. 165, art. 1, ad 2"» UTRVM Hhrj' CONVENIENS RATIO TF.NTATTONIS I IL DICTI 325 tern non moriendi habebat, haberet moriendi necessitatem, procul dubio indicia cuncta excedit humana. Pomum quippe lege Dei vetitum mandu­ care, leve videretur esse peccatum : sed quanti hoc aestimaverit qui non Nam si quaeris, quis potest falli, satis apparet granditate supplicii mihi dixerit quam magnum peccatum Adam perpetrant, ipse est qui dixit et tibi: sed si habes aures audiendi, audies eum ; habebis autem eas, si non illas tuas arbitrio tribuas sed ab illo accipias qui dixit, Dabo eis cor roffnosccndi me, ct aures audientes. Quis enim, nisi qui talibus auribus caret, non audit Scripturam sine ulla obscuritate vel ambiguitate dicentem homini primo peccatori, Terra es, et in terram ibis? Ubi evidenter ostenditur, non eum fuisse vel carne moriturum, id est, in terram, unde caro eius sumpta fuerat, morte ipsius carnis iturum, nisi propter peccatum hoc au­ dire perpetique meruisset, unde postea dixit Apostolus. Corpus qw-dem mortuum est propter peccatum. Quis non audiat, nisi qui tales aures non habet, dicentem Deum de ipso Adam, Ne aliquando extendat numurn suam, cl sumat de lif/ao vitae, et edat, et vivat in ac termini; et dimisit illum, Do­ minus de paradiso voluptatis? Ubi utique sine labore ct dolore ullo viveret in aeternum. Voluptas quippe illa paradisi, quod neccsse est fateamini, si Christianum nomen nondum estis obliti, non turpitudinis, sed beatitudinis cogitanda est, Haec ergo poena, quam meruit Adam, ne viveret in aeter­ num, et ideo dimissus est de loco tantae beatitudinis, ubi s esset, neque peccasset, procul dubio viveret in aternum, quam magna poena est. tam magnum' debemus intelligcrc peccatum, quod ea poena fuerat dignum vin­ dicari. Quid igitur agis, obsecro te, cum peccatum Adae tanta extenuare conaris instantia, nisi Deum arguis immanis horrendaeque saevitiae, qui hoc tanta, non dico severitate, sed crudelitate punivit? Quod de Deo, si netas est sentire, cur non quantitatem culpae, de qua homines iudicare non possunt, iudicantc indice incomparabiliter iusto, de poenae granditate me­ tiris, et tuam linguam a sacrilega loquacitate compescis? Ego autem ini­ quitatis non arguo Deum, cuius dico iustum iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris· eorum : sed tu potius iniquum facis Deum, qui putas eos hoc perpeti sine ullo merito qualiscumque peccati... Nec parvu­ los non habentes nisi originale peccatum omnibus flagitiosis et sceleratis, ut calumniaris, iudico esse peiores. Aliud est enim peccato a se commisso gravari, aliud alieni quamlibet magni contagione respergi. Propter quod parvuli ad remissionem peccatorum, sicut ait Poenus, poena vestra, Cy­ prianus, hoc ipso facilius accedunt, quod eis remittuntur non propria, sed aliena peccata. (ML 45, col. 1555-1557)· 326 ΟΙ TRANSMISSIONE PECCATI ADAMI QUAESTIO SECUNDA De transmissione peccati Adami seu de peccato originali originato (le-2", qu. 81-83). Cum Aciam peccando non tantum sibi nocuerit, sed causa in­ gentis ruinae pro toto genere humano exstiterit, nunc dicendum nobis est de traductione peccati protoparentis in omnes eius filios. Quaeremus igitur: Primo, utrum peccatum Adami traducatur in posteros . * Secundo, utrum peccatum originale essentialiter consistat in privatione iustitiae originalis 12. Tertio, utrum homo per peccatum originale sit vulneratus in naturalibus3. Articulus primus. Utrum peccatum Adami traducatur in posteros. *-2 ,(l ** qu. 81, art. 1). Cfr. S. Bellarminus, De amissione gratiae, 1. 4, cap. 1-10. — Suarez, De vitiis et peccatis, disp. 9. — Diet, thcol. art. Pêche originel (Gaudel ct Jugie), Paris, 1933 : in quo bibliographiam locupletissimam invenies § Ι· Status quaestionis. I. Sensus tituli. Praesens quaestio est de exsistentia peccati originalis. Vocatur originale : ac proinde per originem contrahi, accipi, haberi intelligitur ; vocatur peccatum : ac proinde rationem formalem veri peccati includere concipitur, luvabit igitur quasdam notiones de peccato recolere. Peccatum sumi potest vel metonymice, vel proprie. Sumitur metonymice, quando id vocatur peccatum quod nonnisi causa vel effectus est peccati : ut si v. g. concupiscentia, quae causa est pecca1 i*-2*', qu. Si. 2 Ibid. qu. 82. 3 Ibid. qu. 83. I UTRUM PECCATUM AiiAMI TRADUCATUR IV POSTEROS 327 ti, vel mors, quae effectus est peccati, dicitur peccatum. Dicitur proprie, quando significat volunt aria m deordinationem in re morali. Hoc autem multiplici sensu veriticari potest, ac propterea distin­ guuntur: peccatum actuale et peccatum habituale: peccatum mor­ tale et peccatum veniale; peccatum personale et peccatum naturae. Γ Peccatum actuale est actus humanus carens debita rectitu­ dine morali. luxta Augustinum, « peccatum est factum vel dic­ tum vel concupitum aliquid contra aeternam legem. Lex vero aeter­ na est ratio divina vel voluntas Dei, ordinem naturalem conservar iubens, perturbari vetans » \ Quae definitio sic a S. Thoma ex­ plicatur: «Peccatum nihil aliud est quam actus humanus malus. Quod autem aliquis actus sit humanus, habet ex hoc quod est vo­ luntarius, sicut ex supradictis patet; sive sit voluntarius, quasi a voluntate elicitus, ut ipsum velle vel eligere; sive quasi a voluntate imperatus, ut exteriores actus vel locutionis vel operationis. Habet autem actus humanus quod sii malus ex eo quod caret debita commensuratione. Omnis autem commensuratio cuiuscumque rei at­ tenditur per comparationem ad aliquam regulam, a qua si diver­ tat, incommensurata erit. Regula autem voluntatis humanae est duplex: una propinqua et homogenea, scilicet ipsa humana ratio; alia vero est prima regula, scilicet lex aeterna,quae est quasi ratio Dei. Et ideo Augustinus in definitione peccati posuit duo: unum quod pertinet ad substantiam actus humani, quod est quasi mate­ riale in peccato, cum dixit: dictum, vel factum, vel concupitum: aliud autem quod pertinet ad rationem mali, quod est quasi formale in peccato, cum dixit : contra legem aeternam »s. Peccatum habituale consistit in statu qui inducitur per pecca­ tum actuale ct quo aliquis manet peccator post transactum actum peccati. Nullo modo idem est ac habitus malus seu vitium, in­ clinans ad actus malos. Nec tamen meram denominationem extrinsecani dicit, propter actum iam peccati admissum. Sed « formali quidem significatione dicit statum culpabilitatis et aversionis a Deo, qui per actum peccandi inducitur; significatione vero materiali, in praesenti ordine naturae elevatae, dicit privationem gratiae sancti­ ficantis prout dependentem ab actu voluntario qui praecessit, et adhuc imputabiliter quoad sequelas in esse perseverat > °. Idem status vocatur et est maettla peccati in quantum detrahit nitori qui < Contra Ihiustun^ lib. 22, c. 17. ML 42, col. 418 ·' i *-2ir, qu. 71, art. 6, c. e Billot, De peccatis, th. IV. X2& «Ή TRANSMISSION) PECCATI ADAMI animae debetur et dicit dispositionem contrariam huic pulchritu­ dini 7. 2' Peccatum mortale illud est cui ratio peccati. ui\lefmita est, simpliciter convenit, et est proinde proprie contra legem aeternam et avertit a fine ultimo. Si autem actu peccati peccator non sese avertat a fine ultimo, quamvis non ad eum tendat, cum intentio primaria legis sit ipse finis, peccatum non amplius est contra legem, non impedit finem: sed est tamen in finem irreferibile, est praeter legem, et dicitur veniale. 3* Peccatum personale illud est quod quis actu propriae suae voluntatis committit, si agatur de peccato actuali ; vel est status in quem quis per actum peccaminosum suae propriae voluntatis de­ lapsus est, si de peccato habituali agatur. Peccatum vero naturae illud est quod ipsam naturam afficit, ita ut cum natura commu­ nicetur nec requirat actum voluntatsi propriae illius cui commu­ nicatur. Quaerimus igitur utrum mortale peccatum personale Adae fuerit etiam peccatum naturae, tale nempe quod naturam ipsam infecerit et in eos transierit, qui ex Adamo naturam humanam acceperint. 11. Opiniones. — Pelagius negavit peccatum originale. Con­ tendit nempe Adamurn peccando sibi soli culpam intulisse, sibi soli poenam incurrisse; nobis autem non aliter nocuisse, nisi pravum exemplum inobedientiae suae progeniei praebendo. Homines na­ scuntur innocentes, ait, nec ullo sensu mors et dolor, concupiscen­ tia et ignorantia in cis rationem poenae induunt. Tta enim in suo Commentario in epistolam ad Romanos iam subdole verba Apostoli explicabat: « Per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors. Exemplo vel forma. Quomodo, cum non esset peccatum, per Adam advenit, ita etiam, cum paene apud nullum iustitia remansisset, per Christum est. revocata; ct quo mo lo per illius peccatum mors intravit, ita et per huius iusti­ tiam vita est reparata. Et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Dum ita peccant et similiter moriuntur: non enim in Abraham et Isaac et lacob pertransiit. de quibus dicit Dominus: omnes enim illi vivunt. Hoc autem ideo dicit omnes mortuos quia in multitudine peccatorum non excipiuntur pauci iusti ' Et paulo infra ad vers. 15. scribit: «Hi autem qui contra 7 Cf U-2”. qu. 86 UTRUM PECCATUM ADAMI TRADUCAT UR IN POSTERO- \2f, traducem peccati sunt ita illam impugnare nituntur: Si Adae, inquiunt, peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest ; quia similiter, immo et magis dicit per unum salvari quam per unum ante perierant. Dein­ de aiunt : Si baptismus mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint debent hoc carere peccato: non enim potuerunt ad filios transmittere quod ipsi minime habuerunt Illud quoque accidit quia, si anima non est ex traduce, sed sola caro, ipsa tantum habet traducem peccati et :psa sola poenam me­ retur; iniustum esse dicentes ut hodie nata anima, non ex massa Adae. tam antiquum peccatum portet alienum; dicunt etiam nullla ratione concedi ut Deus qui propria homini peccata remittit, im­ putet aliena » \ S. Augustinus ita compendiat doctrinam Pelagianonem in hac re : « Parvulos etiam negant secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contra­ here. Sic enim eos sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci ut prorsus non sit qul· TRANSMISSIONI PECCATI ADAMI missionem peccatorum » non vera, sed falsa intelligalur, anathc ma sit. Quoniarn non aliter intelligendum est quod ait Apostolus· Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peaa tum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes pi­ caverunt, nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in se ipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis rege­ neratione mundetur, quod generatione traxerunt » “. Concilium Ephesinum (an. 431) damnavit Caelestium1112 *. Concilium Arausica nam II (an. 529) haec habet in canone 1 « Si quis soli Adae praevaricationem suam, non et eius propagini asserit nocuisse, aut certe mortem tantum corporis, quae poena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transiisse testatur, iniustitiam Deo dabit, contradicens Apostolo dicenti : per unum ho minem, etc. > u. Inter errores . Ibelardi damnatos a concilio Senonensi (an 1140), invenitur: « Quod non contraximus culpam ex Adam, sed poenam tantum»1*. Innocentius HI ad episcopum A retat ensem (an. 1201). < Dicimus distinguendum quod peccatum est duplex: originale sci­ licet et actuale : originale, quod absque consensu contrahitur, et actuale, quod committitur cum consensu. Originale igitur, quod sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti... Poena originalis peccati est carentia visionis Dei, actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus»”. Concilium Tridentinum fere ad verbum iteravit in sessione quinta canones supra citatos concilii Arausicani ’n et Carthagi- 11 Can. 2. Denz. 102 — Cf. Heeele-Leclercq. Hist. des concites, t 2. jr· p, 168 sqq. Hi canones dicti sunt a multis auctoribus Milcvitam (Cf Diet. Théo!. Cath ) \t decreti sunt Carthagine 12 Denz 126 ” Denz. 175. »« Denz. 376. Denz. 410 Cf. litt Ιολν ΧΧΠ ad \rtneno«. Denz c<1 17, n. .toto (cd. 18, n. 493 a). 1« In can. 2. Denz 7t=k> ,T. In can 5. Denz. 791. — Ct. Cavallfra, Bullet de litter, écriés, 1913. pag. 241 sqq. Le décret du concile dc Trente sur le féchc originel. Theologische Quartalschrift, 1913, pag. 340 sqq ,1cta, cd. Elises t. V. UTRUM PECCATUM ΑΟΛΜI IKAOUCATUR IS m-Oh 33 i § 2. Solvitur quaestio. THESIS XIV. — Adam poris SED ETIAM non solum mortem et poenas cor­ PECCATUM, QUOD MORS EST ANIMAE, IX OMNI GENUS HUMANUM TRANSFUDIT. Thesis est de fide definita in conciliis Carthaginensi, Arau sicano II, et Tridentino. Est contradictoria propositionis damna­ tae in can. 2 Tridentini. I. Probatur ex Scriptura Sacra. Haec veritas innuitur in re­ teri Testamento, explicite continetur in Novo. .1 Ex veteri Te­ stamento. Psalmista ait : « Ecce in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea > 1S16 *. Et sane loquitur de seipso, non de matre tamquam quae peccasset illum concipiendo; sed quodnam peccatum in concepto esse potest, praeter peccatum naturae seu originale? Quod si peccatum hic intelligeretur de con­ cupiscentia 10 — quae sane numquam nomine ]T‘ aut Χ2Π expri­ mitur, — haec tamen videretur adduci non tantum ut causa pec­ cati, sed etiam ut effectus peccati contracti. Ori gènes hunc lo­ cum intelligit de peccato originali20. Augustinus ita commen­ tatur haec verba : « Suscepit personam generis humani David et attendit omnium vincula, propaginem mortis consideravit, origi­ nem iniquitatis advertit, et ait : Ecce in iniquitatibus conceptus rum. Xumquid David de adulterio natus erat, de lesse, v:ro iusto. et coniuge eius? Quid est quod se dicit in iniquitate conceptum, nisi quia trahitur iniquitas ex Adam?» V — Similiter, cum lob. dolens dc miseriis hominis, ait : « Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es'»" vel iuxta LXX : «Quis enim mundus erit a sorde? At nemo, et si unus dies sit vita eius terram ». Τίς γάρ καθαρός εσται από φυπου; AU ούύεις, εάν καί μία ημέρα ό βίος αύνοΰ επί τής γης. — Vel ex lec­ tione hebraica: «Quis dabit mundum de immundo? Ne unus qui- «· l's. !.. 7 16 Palmieri, p. 52 îft In Mattii., tr. 9. Cf. MG 11, c<>l. Wj 21 Eiuirr. in />s. L, n. 10. MI. 36, coi. 591 ■■ lob. XIV, 4 332 dem ». ‘“TN fri1? I»E TRANS M ISSÎONT "ΊΓιίΟ *·1??'"' I E< CaTi \PAMI Quicumque autem ex his sit genuinus sensus loci, semper restat quod agatur de aliqua immun­ ditia quae venit ex nativitate. Ila multi Patres hunc locum inter­ pretati sunt: Clemens Alexandrinus, Or to, enes, S. Augusti­ nus : «Nec unius diei infantem mundum dicit a peccato: non ex eo quod commisit, sed ex eo quod contraxit » M. Tn libro Eccle­ siastici, legimus: «A muliere initium factum est peccati: et per illam omnes morimur » 23 24. Quod sane non indicat explicite nisi transmissionem poenae: sed pronum est ut intelligatur poenam a iusto indice non infligi nisi etiam culpam aliquo modo habenti­ bus. — Ceterum, modus quo in Novo Testamento agitur de pec­ cato originali, nempe ut de doctrina omnibus nota, ostendit illud fuisse dogma apud ludaeos25. Et revera, cum dubium esse non posset a Moyse doceri miserias hominum ex peccato Adae ortum habuisse, planum erat intelligere traductionem miseriae supponere etiam traductionem displicentiae ante oculos divinos, seu traductio­ nem culpae. Obiiciebant Pelagiani ex Veteri Testamento ea loca in qui­ bus Deus asserit sc non puniturum esse filios pro patribus: «Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur»20. Et: «Filius non portabit iniquita­ tem patris» * 7. Ergo, aiebant, filii Adae non accipiunt quidquam de peccato protoparentis. ‘ Respondeo : Negatur paritas inter casum peccati Adami et casum alius peccati. Adam enim in ordine iustitiae caput exsiste­ bat generis humani, ac proinde potuit iniustitiam transmittere amissionemque gratuitorum donorum ; dum ceteri parentes nequeunt suam personalem iniustitiam communicare. Quandoque tamen poena 23 Sermo 170, c. 2. ML 38, col. 928. 24 Eccli. XXV, 33. iTM 24 Ipse theologus anglicanus N. P. Williams, qui extenuat ultra mo­ dum doctrinam Peteris Testamenti di hominis institutione, ct lapsu, ac de statu peccati in homines inducti, agnoscit tamen peccatum originale fuisse ante christianismum agnitum apud ludaeos ut «piam opinionem»: The ideas of the Fall and of Original sin., London, 1927, ch. 2. Peccati originalis doctrinam, ct quidem fere determinatam, fuisse communem apud ludaeos asserit Prat, Thcol. de S. Paul, t. 1. 9“ ed., p. 255. — Contra, Frey, Rev des. Sc. ph. et th.. 1911, pag. 507 sqq., de documentis scriptis loquendo, et Lagrange, /·./> ad Rom. p. 114, eam nonnisi valde imperfe­ ctam fuisse dicunt. Similiter \ Feuillet Recherches de sc rei. 1044, p. 356. 2e Dcuter. XXIV, 16 2" Esech XVII1. 20. UTRUM PECCATUM Μ»ΛΜ I r«ADU< VTUK IN POSTERO' 3J3 peccati parentum attingit etiam filios: quryl simul est pa. entibus poena sui peccati, et filiis est occasio meriti. B. Ex Novo Testamento, et primum quidem ex capite V epistolae ml Romanos, vers. 12-21 «quemadmodum Ecclesia ca­ tholica ubique diffusa semper intellexit»·8. In hoc loco, intendit Apostolus non quidem exponere doctrinam de peccato originali, sed ostendere quantum valeat redemptio Christi ; ad quod obti­ nendum, utitur parallela comparatione cum peccato originali, quod agnitum a fidelibus esse supponit. Unde, postquam dixit fideles debere a Christo salutem spe­ rare. cum iam ab illo justificationem acceperint, ita ratiocinatur ad extollendam virtutem redemptionis: Si omnes homines, ut sci­ tis, constituti sunt peccatores et subditi sunt morti per mobedientiam Adami, credite futurum esse pariter, immo multo magis et a tortiori, quod omnes homines per obedientiam Christi justifica­ tionem ct immortalitatem recipiant. Conditionalis propositio, vers, n incepta, et statim paululum confirmata, continuatur quoad sen­ sum in vers. 15, vel saltem in v. 18. Ipsa autem conditio, nempe omnes homines per peccatum Adami constitui peccatores, tum ex traductione poenae demonstratur, tum pluries affirmatur ut in­ dubia. et quidem multiplici modo: Ie « Per unum hominem peccatum in hunc mundum intra­ vit et per peccatum mors ». Peccatum illud non est peccatum per­ sonale Adami, quod semper determinatius designatur, ut culpa, transgressio, praevaricatio, inobedientia, (παράπτωμα, παράβασις, παρακοή), et de quo dici non posset : intravit in mundum, cum ingredi non dicantur nisi ea quae pergunt progrediendo vel per­ manendo. Peccatum illud concipitur ad modum principis ingredientis (v. 12), regnum accipientis (v. 21) et exercentis (cap. VI. vers. 12 ct 14), monentis et reviviscentis (cap. VII, 8 et 9), ope­ rantis (λζΠ, i/ sqq.). Agitur autem de vero peccato, non de poena peccati tantum, nam per illud intrat poena, scilicet mors. Suppo­ nit igitur pro aliquo peccato (ή αμαρτία) permanente, dominante, regnante cum effectibus et viribus suis, quod ab Adamo proce­ dat: sed verum peccatum per generationem transmissum a primo homine praevaricatore nihil aliud est quam peccatum originale. 2’ «Et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo om29 Trid. ses. V, can. 4 post Carthaginense. Denz. 791. — Inter com­ mentatores huius loci, vide praesertim Prat, La théologie de s Paul, d j· jÆ UTRUM PECCATUM ADAM» TRADI < ATI. R J.N POSTEROS 339 ualiter naius, contagium mortis antiquae prima nativitate con­ traxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria sed aliena peccata»4®. Unde S. Augustinus argumentabatur: «Ecclesiae sacramenta satis indicant parvulos a partu etiam recentissimos per gratiam Christi de diaboli servitio liberari. Excepto enim quod in pecca­ torum remissionem non fallaci, sed fideli mysterio baptizantur, etiam prius exorcizatur in eis et exsufflatur potestas contraria; cui etiam verbis eorum a quibus portantur, se renuntiare respon­ dent. Quibus omnibus rerum occultarum sacratis et evidentibus signis, a captivatore pessimo ad optimum Redemptorem transire monstrantur » '7. 3° Patres cxplicitis verbis dogma peccati originalis tradi­ derant. Ut enim omittamus verba satis significantia S. Iustini* 48* 47 , 51 Tatiam Λ Theophili Antiocheni60, praeclara sunt loca S. IreNAEi, qui contra Gnosticos, circa originem mali delirantes, docet mala nostra ex peccato originali procedere, a quo Christus nos liberat : « Quando incarnatus est et homo factus, longam homi­ num expositionem in seipso recapitulavit, in compendio nobis salutem praestans, ut quod perdideramus in Adam, id est secun­ dum imaginem ct similitudinem esse Dei, hoc in Christo lesu reciperemus. Quia enim non erat possibile eum hominem qui simul victus fuerat et elisus per inobedientiam replasmare et obtinere bravium victoriae; iterum autem impossibile erat, ut salutem per­ ciperet qui sub peccato ceciderat: utraque operatus est Filius, Verbum Dei exsistens»3’. Deum enim, ait, «in primo Adam offendimus, non facientes eius praeceptum ; in secundo autem Adam reconciliati sumus, obedientes usque ad mortem facti. Ne­ que enim alteri cuidam eramus debitores; sed illi, cuius praeceptum transgressi fueramus a principio»5*. Et S. Pauli auctoritate in­ nixus pronuntiat : « Quemadmodum enim per inobedientiam unius hominis, qui primus de terra rudi plasmatus est, peccatores facti sunt multi et amiserunt vitam; ita oportuit et per obedientiam unius hominis, qui primus de Virgine natus est. justificari multos "· Epist t. 64. ML 3, col. ιοι8. 47 De peccato originali, c. 40, n. 45. ML 44, col. 408. ♦* Dial. 8S et 100. Cf Maranus, hi s’, lustin. praef. MG 0, col 47 -a Oral. adv. Graecos, 11. w .-Id Autol., Π, 17. 51 Adv. I/acres,-s, lib. 3, c. 18, nn. 1, 2. MG 7, col. 932. »2 Ibid. lib. 5, c. 16, n. 3. MG 7. col. 1168. 340 DE TRANSMISSIONE PECCATI ADAMI ct percipere salutem»03. Et alibi dicit quod homo fuit « initio in Adam inobediens » M. — Tertullianus originem concupiscentiae in nobis ex corruptione per peccatum Adami contracta deducit: « Est et illud ad fidem pertinens, quod Plato bifariam partitur animam per rationale ct irrationale. Cui definitioni et nos quidem applaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque. Naturale enim rationale credendum est... Irrationale autem posterius intel­ legendum est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsum illius transgressionis admissum, atque exinde inoleverit ct coadoleverit in anima ad instar iam naturalitatis, quia statim in naturae primor­ dio accidit»05. Et iterum: «Ita omnis anima eo usque in Adam censetur, donec in Christo recenseatur, tamdiu immunda quam­ diu recenseatur; peccatrix autem, quia immunda, ncc recipiens ignominiam ex carnis societate ... Malum igitur animae, praeter quod ex obventu spiritus nequam superstruitur, ex originis vitio antecedit, naturale quoddammodo. Nam, ut diximus, naturae cor­ ruptio alia natura est, habens suum dominum ct patrem, ipsum scilicet corruptionis auctorem... Proinde, cum ad finem pervenit, reformata per secundam nativitatem cx aqua et superna virtute, detracto corruptionis pristinae aulaeo, totam lucem suam conspicit. Excipitur etiam a Spiritu sancto, sicut in pristina nativitate a spiritu profano »5β. Et alibi loquitur contra Satanam « quem nos diemus malitiae angelum, totius erroris artificem, totius saeculi inte-polatorem, per quem homo a primordio circumventus, ut praeceptum Dei excederet, et propterea in mortem datus, exinde totum genus de suo semine infectum, suae etiam damnationis tra­ ducem fecit » °7. S. Hilarius: «Habemus autem etiam nunc ad­ mixtam nobis materiam quae mortis legi et peccati obnoxia est; ct in huius caducae camis infirmoque domicilio corruptionis labem cx eius consortio mutuamur»58. — S. Ambrosius: «Antequam nascamur, maculamur contagio; et ante usuram lucis, originis ipsius excipimus iniuriam, in iniquitate concipimur: non expressit (psalmista) utrum parentum an nostra. Et in delictis generat unumquemque mater sua; nec hic declaravit utrum in delictis ·· mater pariat; an iam sint delicta nascentis. Sed vide ne 53 84 88 88 87 88 Ibid. lib. 3, c. i8, n. 7, coi. 938. Ibid. lib. 5, c. 34, n. 2, coi. 1216. De an ma, c. 16. Corpus Vindob. vol. 20, p. 321 Ib'd. cap. 40-41, Pag. 367-369. Dc testimonio animae, c. 3, ML 1, coi. 686. In psalm. 118, 2, n. 3. ML 9, col. 518. , 'H· UTRUM PECCATUM ADAMI TRADUCATUR IN POSTEROS 341 utrumque intelligendum sit. Nec conceptus iniquitatis exsors est, quoniam et parentes non carent lapsu... Ideo in quo voluit Do­ minus nulla huiusmodi originis esse contagia, dicit illi Dominus: Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te... Dignum etenim fuit, et qui non erat habiturus corpore peccatum prolap­ sionis, nullum sentiret generationis naturale contagium. Merito ergo David flebiliter in se deploravit ipsa inquinamenta naturae, quod prius inciperet in homine macula quam vita »5β. — Amrrosiaster, commentatis epistolam ad Romanos: «Manifestum est itaque in Adam omnes peccasse quasi in massa. Ipse enim per peccatum corruptus, quod genuit, omnes nati sunt sub peccato. Ex eo igitur cuncti peccatores, quia ex eo ipso sumus omnes»60. — S. Paciantjs : « Peccatum Adae merito transivit in posteros, quia cx ipso geniti erant»”1. In Oriente, praeter Origenem, supra adductum62, S. Me­ thodius tenet : « ex quo primus homo circumventus mandatum Dei violavit, inde peccatum ex ea contumacia propagatum in eo sedem constituisse » ”3. — S. Athanasius : « Quemadmodum, peccante Adamo, peccatum in omnes homines pertransiit. ita post­ quam Dominus factus homo serpentem devicit, vis illa permana­ bit in omnes homines » ”4S, *. — S. Rasilius demonstrans Christum venisse in carnem dicit : Secus, « non interemisset peccatum in carne; non in Christo vivificati fuissemus, qui eramus in Adamo mortui; non resartum fuisset quod collapsum erat; non instau­ ratum quod confractum; non coniunctum Deo quod serpentis frau­ de fuerat abalienatum ... Quid autem opus sancta Virgine, si non ex Adam massa assumenda erat caro deifera?»05. Pariter S. Greg. Naz. arguit cx necessitate salvandi totum hominem, ut errorem Apollinaris excludat : si enim Verbum non assumpsit totum ho­ minem. oportebat, inquit, me «qui totus cecidi, atque ob primi hominis inobedientiam et diaboli fraudem condemnatus sum. non omni ex parte salutem consequi, ut ita et Dei beneficium et nostra 50 Apol. proph. David, c. n, n. 56-57. ML 14, col. S73-874. — Cf. S, Augustinus, Contra duas episb Pelag., lib. 4, c. n. — S. Ambrosius, Dc mysteriis, n. 32, et XVI, 1317. eo Comm. in Rom., V, 12. ML 17, col· Q2· e’ De baptismo. ML 13, col. 1092. «2 Cf. hi Leviticwn, honül. 8, η. 3· ®8 Apud Epiphanium, Haeres. 64, η. 6ο. MG 44. col. 1172. Orat. la contra Arianos, η. 51. MG 26, col. 118. 4,9 Epist. 162, n. 2. MG 32, col. 97θ· 34- DE TRA NS MISSION! PECCATI ADAMI salus minuatur »0T0. At, cum Clemens adversarios haberet Gnosticos, qui somniabantur peccata personalia in praecedenti vita commissa, non aliud videtur Clemens negavisse, nisi adesse in parvulis peccata pcrsanalia. Ipse enim describens peccatum Adami sic pergit : « Homo qui ob sim­ plicitatem fuerat solutus, inventus est peccatis ligatus. Eum cum vinculis liberare vellet Dominus, carnem induit, serpentem hunc devicit » 71 : ubi quidem mens Clementis etiam ad peccata perso­ nalia attendit, sed non exclusive, quia illa ut ex primo peccato defluentia concipit72. 2° Gregorius Nyssenus nihil dicit de peccato originali in sua Catechesi dc baptismo : quomodo, si tenuit peccatum origi99 Orat. 22, 13. MG 35, coi. 1146. 67 Orat. 33, 9. MG 36, coi. 226. ; 08 Epist. 195 inter augustinianas. Anno 418. ML 33, col 891 — Ipv Hieronymus loquebatur dc illis $TEtO' peccato est obstrictus originis, quia de malo nascitur, quo caro concupi­ scit adversus spiritum; non de bono, quo spiritus concupiscit adversuscarnem. Quid ergo mirum est, si renasci debet homo ex illo malo natus, contra quod pugnat homo renatus, quo reus et ipse teneretur, nisi rena Kendo liberaretur? Non est hoc malum materies Dei creantis, sed vulnus diaboli eamdem materiam vitiantis. Non est hoc malum nuptiarum, sed primorum hominum peccatum, in posteros propagatione traicctum Etiam huius mali reatus, Baptismatis sanctificatione remittitur. Deus autem iustus, si tanta parvulis nala, quanta nunc dicere non sufficio, nihil peccati trahentibus· irrogaret, magi? apparet iniustus Jus­ titiae vero perfecta capacitas hominis non negatur, quia nec vitiorum om­ nium plenissima sanitas sub omnipotenti medico desperatur. Propter quam catholicam veritatem sancti ct beati et in divinorum eloquiorum pertracta­ tione clarissimi sacerdotes, Irenaeus, Cyprianus, Rcticius·, Olympius, Hilanus, Ambrosius, Gregorius, Innocentius, loannes, Basilius, quibus addo presbyterum, velis nolis, Hieronymum, ut omittam eos qui nondum dor­ mierunt, adversus vos proferunt de omnium hominum peccato originali obnoxia successione sententiam : unde nemo eruit, nisi quem -ine lege peccati repugnante legi mentis virgo concepit Ibid. n. 36. Dicis, < in causa ludicandi, amoto strepitu turbarum, de omni ordine conversationis hominum, sive sacerdotum, sive administran­ tium, sive praefectorum, ad discussionem talium ^rerum non sola nomina, sed eligendam esse prudentiam, et honorandam esse paucitatem, quam ra­ tio, eruditio, libertasque sublimat». Ita vero est, ut dicis; sed nec ego te ullius multitudinis numerositate perturbo; quamvis propitio Deo, de hac fide, cui contradicitis, catholica sanum sapiat etiam multitudo; in qua usquequaque plurimi, ubi possunt, quomodo possunt, sicut divinitus adiu vanlur, vana vestra argumenta confutant. Unde absit a me ista, quam mihi oblicis, arrogantia, « ut me istam causam contra vos, unum pro omnibus agere pollicerer». Quod cum tu inter Pclagianos facis, non erubescens dicere et scribere, « maioris tibi esse apud Deum gloriae, destitutam ve­ ritatem tueri»; multum abiecti et vere destituti sunt, multumque abs te pendent, si hanc intolerabilem arrogantiam esse non iudicant, qua te etiam ipsis Pelagio scilicet et Coclcstio, vestrum omnium doctoribus anteponis, quasi ct illi iam cesserint, «t tu remanseris, qui destitutam tuearis, quam veritatem putatis. Verum quia te delectat, non numerare multitudinem, sed appendere paucitatem ; exceptis iudicibus Palaestinis, qui haeresim ves­ tram in absoluto Pelagio damnaverunt, quem timore compressum Pclagiana ipsa dogmata damnare coegerunt, decem episcopos iam defunctos ct unum presbyterum tibi huius causae opposui indices, qui de illa cum hic viverent indicaverunt. Si vestra consideretur paucitas, multi sunt si multitudo catholicorum episcoporum, perpauci sunt Ex quibus papam In­ nocentium ct presbyterum Hieronymum retrahere fortasse lentabis: slum, qua Pelagium Coelestiumque damnavit; illum quia in Oriente contra Pe­ lagium catholicam fidem pia intentione defendit Sed legp· quae dicat in laudem beatissimi papae Innocentii Pelagius, et vide utrum tales facile possis indices invenire. De illo autem sancto presbytero, qui secundum gra­ tiam quae data est ei, sic in Ecclesia laboravit ut eruditionem catholicam multum in latina lingua multis ct necessariis litteris adiuvaret, non solet Pelagius iaclilare, nisi « quod ei tamquam aemulo inviderit ». Sed nolo ex 348 BE TRANSMISSIONS PECCATI ADAMI hoc tibi videatur de istorum numero iudicum retrahendus. Non cnitn ans sententiam posui, quam tempore inimicitiarum contra vestrum tenuit et de­ fendit errorem : sed quam posuit in scriptis suis, liber ab omni studio par­ tium, antequam vestra damnabilia dogmata pullularent. 37. De reliquis sane non habes omnino quod dicas. Numquid Ircnacuet Cyprianus, et Rcticius, et Olympius, et Hilarius, et Gregorius, et Dasilius, ct Ambrosius, ct loanncs, < dc plebeia faece sellulariorum» sicut Tulliane iocaris, «in vestram invidiam conciliati sunt?» Numquid «mi­ lites?» numquid «scholastici auditoriales?» numquid «nautae, tabernarii, cetarii, coqui, lanii?» numquid «adolescentes cx monachis dissoluti?» Numquid postremo «de qualiumcumque clericorum turba» isti sunt, quo? urbana exagitatos dicacitate, vel potius vanitate contemnis, «quia non possunt secundum categorias Aristotelis dc dogmatibus iudicarc?» Quas tu, qui maxime quereris «examen vobis et episcopale indicium denegari», Peripateticorum possis invenire concilium, ubi de subiecto et his quae sunt in subiecto contra originale peccatum dialectica sententia proferatur Isti episcopi sunt, docti, graves, sancti, veritatis acerrimi defensores ad­ versus garrulas vanitates, in quorum ratione, eruditione, libertate, quae tria bona iudici tribuisti, non potes invenire quod spernas. Si episcopale synodus ex toto orbe congregaretur mirum si tales possent illic facile tot sedere. Quia nec isti uno tempore fuerunt : sed fideles et multis excel­ lentiores paucos dispensatores suos Deus per diversas aetates temporum, loeorumque distantias, sicut ei placet atque expedire indicat, ipse dispen­ sat. Hos itaque dc aliis atque aliis temporibus atque regionibus ab Oriente ct Occidente congregatos vides, non in locum quo navigare cogantur ho­ mines, sed in librum qui navigare possit ad homines. Quanto tibi essent isti indices optabiliores, si teneres catholicam fidem ; tanto tibi sunt ter­ ribiliores, quia oppugnas catholicam fidem: quam in lacte suxerunt, quam in cibo sumpserunt, cuius lac et cibum parvis magnisque ministraverunt, quam contra inimicos etiam vos tunc nondum natos, unde nunc revela­ mini, apertissime ac fortissime defenderunt. Talibus post Apostolos sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, aedificatoribus, pastoribus, nutritoribus crevit. Ideo profanas voces vestrae novitatis expavit; ct cauta ac sobria cx admonitione apostolica, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic ct mens cius· corrumperetur a castitate est in 'Christo, catholicae fidei vir ginitate insidias vestri dogmatis subrepentis exhorruit ; ct tamquam caput colubri calcavit, obtrivit, obiccit. His igitur eloquiis et tanta auctoritate sanctorum, profecto aut sanaberis Dei misericordia donante, quod quan­ tum tibi optem, videt qui faciat : aut si, quod abominor, in eadem quae tibi videtur sapientia, et est magna stultitia, perduraveris; non tu indices quaesiturus es, ubi causam tuam purges; sed ubi tot sanctos doctores egregios atque memorabiles catholicae veritatis accuses, Irenacum, Cypria­ num, Reticium, Olympium, Hilarium, Gregorium, Basilium, Ambrosium, loannem, Innocentium, Hieronymum, caeterosque socios ac participes eo­ rum, insuper ct universam Christi Ecclesiam, cui divinae familiae domi­ nica cibaria fideliter ministrantes, ingenti in Domino gloria claruerunt. Ad­ versus hanc autem miserabilem, quam Deus a te avertat, insaniam, sic respondendum esse video libris tuis, ut fides quoque adversus te defen­ datur istorum; sicut contra impios et Christi professos inimicos etiam ipsum defenditur Evangelium. (ML 44, col. 696-702). UTRUM PECCATUM ADAM! TRADUCATUR IN POSTERO* 349 Ex S. Ambrosio, /1 fio logia David altera, c. 12. — (jQ.Tibi peccavi, David dicit, et malum coram le feci Hoc est, etsi homines non vident, sed tu vides; etsi homines me dijudicare non possunt, quia participes delictorum sunt; tu tamen index es singulorum, quia expers es dilectorum. Quamlibet in corde intimo, cogitationes noxiae lateant, coram te tamen sunt, qui po­ tes dicere: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? Nempe Christus hoc dicit Qui ergo novit quid in corde sit scriptum, potest delere quidquid in corde conscriptum est. Cui se fateatur noster David non solum in seip $o, sed etiam in primo homine peccasse, dum praecepta divina temerantur 70. Quo licet, advertere, fratres dilectissimi, quemadmodum omnes haereses, dum se impugnant, in se recurrant. Itaque Ariani dum Patris et Filii separant potestatem, in eum furiose exitum disputationis incurrunt, ut cum Manichaeis eorum concurrat assertio; illi enim dicunt alterum Deum esse veteris, alterum novi Testamenti. Quam profanam assertionem Ecclesiae sancta condemnat, quae unum Deum legit; quia unus Deus Pater ex quo omnia, et nos in ipsum : et unus Dominus lesus per quem omnia, el nos per ipsum. Utique omnipotens potestas et una Patris et Filii decla­ ratur; ut nec Patrem a novi Testamenti gratia secernamus, nec rursus ab instauratione mundi Filium separemus. » 71. Denique consideremus utrum idem Deus utriusque sit conditor Te­ stamenti. Nempe omnes in primo homine peccavimus et per naturae *succe sionem, culpae quoque ab uno in omnes transfusa successio est. In quem ergo peccavi, in Patrem, an in Filium? Utique in eum qui mihi credidit, quod non servando peccavi. Mandatum est homini, ut ab omnibus gustaret, quae erant in paradiso, sed lignum scientiae boni et mali non tangeret. Adam ergo in singulis nobis est. In illo enim conditio humana deliquit, quia per unum in omnes pertransivit peccatum. Video summam mihi cre­ ditam; video quae praevaricationis aera contraxerim, dum vetita et inter­ dicta degusto. Hinc debeo commissae sortis usuram; quia creditum man­ datorum coelestium foenus intemerata fides servare non potuit. (ML 14, col. 915). Ex S. Gregorio Nyneno, De vita Moysis. — Nam si Moyses his nixus miraculis a servitute tyranni Hebraeos liberavit, non iniuria incar­ nationis mysterium, quo et diabolus depositus, et humana natura liberata est, per haec arbitramur significari, praesertim cum tam prophetica, quam Evangel i ca auctoritas ad hanc nos inducant sententiam. Propheta enim dicit: . Nam etsi natura divina nul­ lo pacto mutari queat, in eo tamen quod ad assumendum hominem descendit, imbecillitatemque nostram vere suscepit, commutata dicitur. Et sicut Moysi manus e sinu educta visa est commutata, rursumque in sinum reducta, in naturam suam reducta est; simili quoque modo unigenitus Dei Filius, cum in sinu Patris est, dextera Excelsi est; cum vero c sinu Pa­ tris ad nos visitandos descendit, secundum nos factus, quamvis immuta­ bilis sit ipsa natura, commutatus tamen dicitur. At vero postquam mor­ bos nostros sanavit, naturamque nostram in sinum suum reduxit (sinus autem Filii Pater est), tunc ipse non mutatus, quippe qui impassibilis at­ que incommutabilis est, mortalem hanc et corruptibilem naturam in im­ mortalem atque immutabilem convertit. Virgae autem in serpentem con­ versio, neminem Christianorum conturbet, quoniam ad incarnationem Verbi 350 bL TkANi.V * .iSÎUNl· J ECCATl U>AM1 a nobis accommodatur. Nam et animal id, quamvis parum accommodari sacris mysteriis posse videatur, ipsa tamen Evangelica veritas hanc ima­ ginem non omnino contemnit, cum dicat: «Sicut Moyses exaltavit serpen­ tem in deserto, sic Filium hominis exaltari oportet». Cuius ratio patet nam cum divinae Litterae peccati patrem serpentem nominent, profecto quod a serpente natum est, serpens est. Quamobrem peccatum parenti sui nomen merito suscepit, serpensque iure appellatur. At vero Dominum, propter nos peccatum esse factum, apostolicus sermo testatur: suscepit enim mortalitatem nostram, qui peccando mortales facti sumus. Si pectatum tactus est, patet quod sequitur; nam qui peccatum factus est, str-, pens factus- est, et id propter nos, ut Aegyptios serpentes, qui per magus vivificari videntur, consumat, et destruat: quo facto rursus in virgam vertitur, qua delinquentes castigantur, et consolantur qui arduam ac diffi­ cilem virtutis pergunt viam, baculo fidei optima spe innixi. (MG 44. coi. 334-335)- Ex S. Gregorio theologo, Contra clnanos ct dc setpso, c. 9. — At ego ita priscorum hominum more, et philosophice affectus sum, ut unum idemque coelum omnibus commune esse existimem, communem item solis et lunae conversionem, communem siderum situm et ordinem, communem diei et noctis aequabilitatem et utilitatem ; ac insuper communes anni par­ tium vicissitudines, et pluvias, et fructus, vimque aeris vitalem; fluvia etiam, communes scilicet et perennes divitias aeque omnibus fluere; unam praeterea eamdemque terram, et parentis, et scpulchri rationem habere, ex qua sumpti sumus, et ad quam revertemur, nulla iam re alii alios supe­ rantes: et, ut adhuc maiora proferam, communem rationem, legem, pro­ phetas, ipsos Christi cruciatus, per quos, omnes citra ullam exceptione» instaurati sumus, qui eidem Adamo participavimus, atque a serpente in fraudem inducti, et per peccatum morte affecti, ac per coelestem Adamum saluti restituti, atque ad vitae lignum, unde excideramus, per ignominiae lignum revocati sumus (MG 36 coi. 226). Ajitjci lus secundus Utrum peccatum .originale consistat in privatione iustitiae originalis. qu. &z). Cf. S. Bellarminus, Dc amissione gratiae, 1 5. — Suarez, De vihu ct peccatis, disp. 9. — Vasquez, In Rl' ÎNALI 35' § Ι· Status quaestionis. I. Sensus tituli. Cum de exsistentia peccati originalis lo­ queremur, fieri iam non potuit (juin quaedam de natura eius per transennam tetigissemus. Nunc tamen propria essentia fiuius pec­ cati est explicite et directe definienda. Quo modo ratio peccati invenitur in peccato originali? Et cum peccatum semper dicat deordi nation em quamdam in ordine morali cum respectu ad ac­ tum quemdam liberum voluntatis, quaenam est deordinatio a pec­ cato illo inducta et undenam habet rationem voluntarii? Quo pa­ cto voluntas Adami primum peccantis effecit ut reatus peccati in totum genus humanum induceretur? Dicendum igitur erit utrum et quo modo privatio iustitiae originalis, eo sensu acce­ ptae quem supra statuimus, non tantum sit poena ex peccato Adae proveniens, sed etiam rationem induat culpae. Et quia haec iustitia plurcs habet partes, discernendum erit quarum eius par­ tium privatio ad peccatum originale pertineat, et quonam ordi­ ne ac ratione. Quibus omnibus definitis, planum erit determinatiores quaestiones de conditionibus et de modis transmissionis peccati originalis solvere. II. Opiniones. — /I. Protestantes ponunt peccatum originale in ipsa substantia hominis physice sumpta. Iam Lutherus, commentans Genesim : «Vide, inquit, quid sequatur ex illa sententia, si statuamus iustitiam originalem non fuisse naturae; sed donum quoddam superfluum, superadditum; annon sicut ponis iustitiam non fuisse de essentia hominis, ita etiam sequetur peccatum quod successit non esse de essentia hominis? » Et alibi : « Massa ex qua conceptus sum tota est vitio et peccato corrupta. Materia ipsa est vitiata» . * Kemnitius vult ipsam rationem hominis esse pec­ catumi2. Unde Matthias Illyricus eo usque processit ut doceret peccatum originale esse substantiam seu animam conversam in substantialem imaginem diaboli per adventum novae substantialis fonnae, sicut cum vinum in acetum transformatur3. — Non est i fu ex/>tic Ps. 50. Cf. S. Bei.larminus, Pe amissione gratiae, lib. 5. C I. * /n exam conc. Ί rid. sess. 5. Bei.i.arm. ibid. 3 S Bi 1.1. arm. ibid. 352 DE TRANSMISSIONI. PECCATI ADAMI igitur nccesse in huiusccmodi theoriis rationem ullam voluntarii quaerere : ipsa rcalitas physica est mala. Ponunt praesertim hanc corruptionem naturae in concupiscentia habituali. — Confessio Augustana elocet quod homines « nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, sine fiducia erga Deum et cum concupiscentia» * Calvinus : « Videtur ergo peccatum originale haereditaria natu­ rae nostrae pravitas et corruptio, in omnes animae partes diffu­ sa ... Tam- ob talem dumtaxat corruptionem damnati merito convictique coram Deo tenemur, cum nihil est acceptum, nisi iustitia, innocentia, puritas. Neque ista est alieni delicti obligatio... Qui dixerunt esse concupiscentiam, non nimis alieno verbo usi sunt, si modo adderetur... totum hominem non aliud ex seipso esse quam concupiscentiam » °. B. Bains identificat peccatum originale cum concupiscentia habituali, quae ubicumque sit, etiam sine advertentia ut in pueris, est deordinatio et peccatum formale, quin ulla ratio voluntarii liberi sit requirenda, nec formalitas huius peccati ullo modo com­ plenda sit recurrendo ad voluntatem primi hominis. Post iustificationem vero, concupiscentia, quamquam 'remanet, non tamen dominatur, ac propterea non amplius habet rationem peccati45 *. Quamquam Baius v detur primum 78 requirere rationem voluntarii ad hoc quod concupiscentia sit peccatum, mox tamene, declarat eam esse peccatum « tantum quia inest » infanti, eamque « vera­ citer illi imputari, si vel actu, vel abitu ei dominetur: sic ut non gerat contrarium mentis affectum ». -rf-' Quibus simillima instauravit Hermes”. C. iansenins quidem non vult ut sola concupiscentia sit formaliter peccatum originale ct exigit ut ei ratio voluntarii addatur, ut peccatum originale sit vere peccatum. Haec autem ratio volun­ tarii invenitu in voluntate Adae peccantis. Sed, addita hac origine ex peccato Adam:, concupiscentia ipsa habitualis, iam in pueris exsistens, constituit ipsum peccatum originale, est aliquid culpa4 Pars 1, art. 2 Ed. Mulier, 1912, p. 38. — Et adverte quod in illa confessione is modus loquendi eligebatur, qui minus oppositus doctrinae traditional·! appareret. 5 Institutiones, 1 b. 2, c. 1, n. 8. ° De peccato origins, cap. 2 5. Cf. Diet, thcol. art. Baius (Le Bache­ let) col. 43. 7 De peccato originis, c. 5. 8 Ibid., c. 7. 0 Diet, théol, Hermès, col 2298. bile, est fornialiter peccatum. — Attamen recte attendenti appa­ ret lansenium recurrere ad voluntatem Adami non eo consilio ut ratio peccati compleatur, sed potius ut exsistentia concupiscen­ tiae in nobis cum divinis attributis componi possit1011 : «ne alio12 quin in Deum ipsum tamquam auctorem tanta naturae perver­ sitas cadat» (c. 4). Unde lansenius, quoad rem attinet, etiam in hoc, cum Baio sentit. D. Dum opiniones praecedentes in sola deordinatione totam peccati rationem ponunt, Scholastici doctores satis communiter duobus elementis constare peccatum originale docent : alterum quod rationem habeat deordinationis in ipso subiecto originalis peccati, alterum quod rationem voluntarii inducat ex voluntate Adamin. Sed diversimode utrumque elementum determinant ulterius. Γ Quod ad ipsam deordinationem attinet, a) Quidam defi­ nierunt peccatum originale ut qualitatem quamdam morbidam quae esset in corpore et generatione transmitteretur. Tribuitur haec opinio P. Lombardo dicenti; «Caro ipsa, quae concipitur in vi­ tiosa concupiscentia, polluitur et corrumpitur; cx cuius contactu, anima, cum infunditur, maculam trahit, qua polluitur et fit rea. Id est vitium concupiscentiae, quod est originale peccatum » ’·. Quidquid sit autem de mente Lombardi, quem nonnulli benigne interpretantur13* , alii scholastici, ut Henricus Gand. H, Grego­ rius Arim.1S* , Occam, etc., ita censuerunt, habentes concupiscen­ tiam ut qualitatem positivam. In hoc tamen a Protestantibus dif­ ferunt, quod haec qualitas, iuxta ipsos esset aliquid non essentiale sed superadditum, et insuper haec qualitas non esset amplius pec­ catum post baptisma. 0) Ex opposito, Durandus posuit « quod peccatum origi­ nale nihil aliud est quam reatus poenae damni quem incurrimus ex peccato primi parentis » 1C. Rationem dat quia id est nobis cul­ pa originalis quod fuit culpa Adae: « sed, ait, nihil fuit Adae culpa nisi peccatum suum actuale. Ergo illud idem est nobis peccatum 10 De statu naturae lapsae, lib. 1, c. 1-4. 11 Quidam tamen veteres thomistae sola privatione gratiae constitui peccatum originale dixerant. 12 2 dist. 31. 13 V. g. Vasquez, In disp. 132. c. 4 11 Qttodl 2, qu. 11. 15 In 2 d. 30. q. 2. ,n 2 d. 30, q. 2. 23 - C. Bovm S. I. — De Dco créante et elevante. I 354 DE TRANSMISSIONE PECCATI ADAMI originale. Sed constat quod peccatum actuale Adae non potuit in nos traduci per originem quoad actum, in quo formaliter ratio culpae consistit, sed solum quoad reatum » ; et intelligit solum reatum poenae. b) Alii retinentes principium Durandi quo peccatum ori­ ginale identificatur cum peccato actuali Adae. reatum tamen cul­ pae et non solum poenae in peccato originali admiserunt. Sic Al­ bertus Pigrius ei Ambrosius Catii ari ni s, saec. XVI, nihil aliud in essentia ipsius peccati originalis posuerunt, remandantes deordinationem naturae lapsae ad merum effectum huius peccati; unde dixerunt peccatum originale, quod in filiis Adae invenitur, non aliud esse nisi ipsum actuale peccatum proto parentis a posteris eius aliquo modo elicitum, ac sic omnibus hominibus commune”. « Est igitur positio mea et doctrina, quod peccatum quod quae­ rimus originale est illud idem quod fuit actuale Adae... ». Tamen « non similiter peccavimus sicut Adam, licet illo eodem actu pec­ caverimus ; quia ipse peccavit illud proprio consensu, nos autem suo, id est quatenus in illo eramus, sicut omnes dicunt. Nihil enim prohibet idem peccatum committi a pluribus, non tamen si­ mili modo » 17 1819 . c) Ceteri reponunt deordinationem peccati originalis in privatione iustitiae originalis quae omnes filios Adae a nativitate afficit. Sic manifesto S. Thomas: « Est enim (peccatum originale) quaedam inordinata dispositio proveniens ex dissolutione illius harmoniae in qua consistebat ratio originalis iustitiae » ‘°. De modo quo concupiscentia pertineat ad peccatum originale, non est unanimis sententia. Alii enim volunt concupiscentiam non esse nisi effectum peccati originalis et nullo modo essentiam pec­ cati illius ingredi ; non renuunt quidem dicere concupiscentiam pertinere ad materiale originalis peccati, sed addunt hoc non esse intelligendum nisi sensu improprio, ita ut concupiscentia sit extra elementa complete enumerata peccati originalis, quod sic consti­ tuitur sola privatione gratiae sanctificantis cum respectu ad pec­ catum primi parentis. Sic multi moderni post Dominicum Soto. Ali' vero tenent concupiscentiam pertinere ad constitutivum pec­ cati originalis, non quidem ut elementum formale, quod in pri17 Iam S. Anselmus hanc opinionem refutaverat. De conceptu vir­ ginali, c. 26. — Frassen quoque eam docet 78 Catharinus, De peccato originali, Romae. 1550, foil 39 b ct 43 a 19 ι·-2*·, qu. 82, a. 1. ' H QUID SIT PECCATUM ORIGINALE 355 vatione gratiae sanctificantis reponitur, sed ut elementum Materia­ le. Ita S. Thomas. Ita, nostris diebus, Billot2021 , Pjgnataro71, 22 Janssens 2·', etc. 2° Quod autem, attinet at/ rationem voluntarii assignandam, d versae quoque exsistunt sententiae. — a) Quidam veteres posue­ runt « in posteris Adami voluntatem interprêt at ruam, vi cuius hi censentur vel censeri possunt causam suam agendam sive ad bo­ num sive ad malum Adamo commisisse, sic, ut si tunc exstitissent, omnes in Adamum fuissent compromissuri, aut, ut Adamus, legem divinam transgressuri » 23. b) Cathar inus dixit exstitisse paetum inter Deum et Adam, vi cuius Adam nomine suae posteritatis acceptavit sortem quam actu suo meritus esset. « Quare illud solum primum Adae pecca­ tum fuit commune omnium, et alia eiusdem peccata solum perso­ nalia illius? Hic necesse est, velimus nolimus, confiteri rationem pacti divini habiti cum Adam... Commune autem fuit: quia in eo negotio conclusi eramus pacto, quod praevaricante Adam, etiam nos in illo et cum illo praevaricati sumus... In illo eramus eÇ se­ cundum corpulentam substantiam, et secundum Dei pactum et le­ gem »24. c) Opinio huic propinqua ponit adfuisse inter Deum et Adam pactum virtuale, seu ordinationem divinam, « qua Deus effi­ caciter decrevit ut Adamus, in ordine ad observationem vel viola­ tionem mandati cie non comedendo fructu, tamquam caput morale repraesentaret posteros, ea ratione ut quod ipse faceret, censeren­ tur etiam moraliter et imputabiliter ad culpam vel meritum fecisse posteri»25. Non fuisset necessarium quod Adam notitiam habue: rit huius pacti virtualis; attamen fautores huius opinionis putant quod ei non defuit haec notitia. In hac igitur sententia, Adam, vi institutionis illius positivae, constituebatur caput nostrum morale, iuridicum, ita ut meritum vel demeritum eius meritum vel deme­ ritum nostrum fieret. Haec est sententia multorum. De Lugo eam 2i· 21 22 23 /)e peccato originali, th. 12. Pag 4’3 Vol. 8, p. 638. Ita Wirceburgenses describunt hanc opinionem, quam ipsi rciiciunt. Institut, t. 4, P· 93. n. 95· 24 Catharinus, De peccato originali, Romae, 1550, fol. 42 a. Omnino similia apud Salmeron, qui proptcrca scripsit: «Nullus neque doctius ne­ que solidius de hoc articulo disseruit ineo iudicio atque Ambrosius CaIharinus». In Rom. V. 45 et 46. Coloniae Agrip. 1604, p. 449· 25 Wircehurgeneses, De peccato originali, art. 2, n. 96. 356 DE TRANSMISSIONE PECCATI ADAMI tenet, decens « peccatum esse origine unum, ct propagatione plura, transfusum omnibus, quibus singulis inest unicuique proprium. Po­ tuit autem hoc fieri per transfusionem nostrarum voluntatum in voluntatem Adae, per quam transfusionem constitutus fuit Adam caput morale omnium posterorum, et transgressio illius reputatur transgressio singulorum. Quo supposito, consequenter ad doctri­ nam suprapositam dicendum est, peccatum originale huius parvuli esse ipsam transgressionem Adae moraliter perseverantem, quamdiu huic parvulo non condonatur»20. Non pauci auctores hodierni videntur retinere id quod est essentiale huius doctrinae, quamquam pactum quodeumque respuunt. Sic v. g. Beraza concludendo: «Ad­ mittenda est institutio Dei positiva, respiciens non solum natu~am, sed etiam personam Adae, et vi cuius Adam constitutus fuerit ca­ put morale et iuridicum totius generis humani » * 2728 . d) Billot autem, appellans ad S. Thomam, vult ut peccatum originale sit voluntarium ex relatione ad voluntatem Adae ut capi­ tis naturae, citra quodeumque pactum vel institutionem positivam, praeter constitutionem Adae ut capitis naturalis, et collationem iustitiae originalis ad modum accidentis speciei : « Manifestissi­ mum est quod S. Thomas institutionem positivam Dei, quae ibi aliqua necessario agnoscenda est, non eam esse sentit, quam posue­ runt posteriores theologi, quorum opinio nunc vulgatur. Hi posi­ tivam institutionem referunt ad personum Adae, quam constituis­ set Deus loco generis humani, quantum ad imputationem servati vel violati specialis praecepti circa lignum scientiae boni et mali. At S. Thomas eam unie e refert ad naturam humanam, cui addiderat Deus per modum accidentis specifici, iustitiam originalem... Haec est sola institutio positiva quam agnoscit, quae etiam sola solide de­ monstratur ex Scriptura, et ex qua una, cum summa simplicitate et absque deviatione ulla a formali ratione peccati naturae, expli­ cantur ea omnia quae originalem culpam spectant » 2". III. Documenta Ecclesiae. — Coneilium 'Hridcntinum contra Protestantes haec statuit: «Si quis per lesu Christi Domini no­ stri gratiam, quae in baptismate confertur, reatum originalis pec­ cati remitti negat, aut etiam asserit non tolli totum id quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi aut 2β De poenitentia, disp. 7, sect. 7, Lugduni, 1651, p. 74. 27 Pag. 319, n. 739· 28 De peccato orig:nali, § 2. ' QUID SIT PECCATUM ORIGINALE \ 357 non imputari : a. s. in renatis enim nil odit Deus... Manere autem in baptizatis concupiscentiam vel fomitem, haec sancta Synodus fa­ tetur et sentit, quae cum ad agonem relicta sit, nocere non consen­ tientibus, sed viriliter per Christi lesu gratiam repugnantibus non valet; quin imrno, qui legitime certaverit coronabitur. Hanc concu­ piscentiam, quam aliquando Apostolus peccatum appellat, sancta Synodus declarat Ecclesiam catholicam numquam intellexisse pec­ catum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est et ad peccatum inclinat. Si quis autem contra­ rium senserit : a. s. » 29. •* Damnatae sunt propositiones sequentes Baii, ad materiam praesentem pertinentes : « 46 *. Ad rationem et definitionem peccati non pertinet volun­ tarium, nec definitionis quaestio est, sed causae et originis, utrum omne peccatum debeat esse voluntarium. *. 47 Unde peccatum originis vere habet rationem peccati sine ulla relatione ac respectu ad voluntatem, a qua originem habuit. 48“. Peccatum originis est habituali parvuli voluntate volunta­ rium, et habitualiter dominatur parvulo, eo quod non gerit contra­ rium voluntatis arbitrium. 49’. Et ex habituali voluntate dominante fit ut parvulus dece­ dens sine regenerationis sacramento, quando usum rationis conse­ cutus erit, actualiter Deum odio habeat, Deum blasphemet et legi Dei repugnet. *. 50 Prava desideria quibus ratio non censentit, et quae homo invitus patitur, sunt prohibita praecepto: Non concupisces. . 51 *. Concupiscentia sive lex membrorum et prava eius desi­ deria, quae inviti sentiunt homines, sunt vera legis inobedientia > 30. Gregorius XVI damnavit opiniones Georgii Hermes, in Brevi « Dum acerbissimas » 31. 20 Sess. V, can. 5. Denz. 792. Cir. Boyer C., 11 dibatüto sirlla concupisccnca, in Gregorianum 26 (iQ45) PP· 65-84. 30 Denz. 1046-1051. 31 An 1835· Denz. 162α 358 ne transmissione peccati adami § 2. Solvitur quaestio. THESIS XV. — Peccatum originale non consistit forma­ liter in CONCUPISCENTIA, SED IN PRIVATIONE JUSTITIAE ORIGINA­ LIS QUAE RATIONEM CULPAE HABET IN QUANTUM DERIVATUR EX PEC­ CATO PRIMI PARENTIS. VoLUNTARI UM EST IGITUR VOLUNTATE ADAE UT CAPITIS NATURALIS ET MATERIALE EIUS EST CONCUPISCENTIA. ' Quatuor partes distinguemus in hac thesi. Probatur prima pars: Peccatum originale non consistit for­ mol iter in concupiscentia· (intellige de concupiscentia habituali. — Haec pars, in quantum negat peccatum originale esse concupiscen­ tiam habitualem, quae est in renatis, opponitur Protestantibus et est de fide definita in Tridentino; in quantum intelligitur de non renatis tantum, est theologice certa : nam concluditur immediate ex hoc quod peccatum originale tollitur per baptismum, dum concu­ piscentia remanet. I. Probatur ex Scriptura. Iuxta Apostolum illi qui justificati sunt a Christo nihil amplius habent de peccato gravi : « Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Tcsu»32. Esse enim in Christo, in lingua Pauli, confertur per baptismum: «quicumquc baptizati sumus in Christo Tesu, in morte ipsius baptizati sumus... Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo. in Christo Icsu»33. Porro, etiam post baptismum et iustificationem acceptam, remanet in iustis concupiscentia. Ergo, concupiscentia non est ipsum peccatum originale formaliter, quod condemnationem dicit34. Et hoc est argumentum a concilii Tridcntini Patribus adductum: «in renatis enim nil odit Deus»35. IT. Ex Augustino. Pelagiani enim contra Christianos catholicos hanc movebant calumniam, quae est ipsa doctrina Lutheri : «Di­ cunt ... baptisma non dare omnem indulgentiam peccatorum, nec 32 Rom. VIII. 33 Rom. VI, 3, »i. 34 Rom. V. i<8. 33 Denz. 702. fjblh IT PECCATUM ORIGINAL* 350 auferre crimina, sed radere, ul omnium peccatorum radices in mala «came teneantur». At respondet Augustinus: «Quis hoc adversus Pelagianos, nisi infidelis affirmet? Dicimus ergo baptisma dare om nium indulgentiam peccatorum, et auferre crimina, tum radere... Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo, vel fallere, cum qua necesse est ut etiam baptizatus, et hoc si diligentissime proficit, et Spiritu Dei agitur, pia mente confligat. Sed haec etiamsi voca­ tur peccatum, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est sic vocatur: sicut si scriptura manus cuiusque dicitur, quod manus eam fecerit. Peccata autem sunt, quae secundum camis concupiscentiam vel ignorantiam illicite fiunt, dicuntur, cogitantur, quae transacta etiam reos tenent, si non remittantur. Et ista ipsa camis concupiscentia in baptismo sic dimittitur, ut quamvis tracta sit a nascentibus, nihil noceat renascentibus »Ita etiam com­ plete describit effectus gratiae : « Gratia perfecte hominem novum facit, quandoquidem et ad corporis immortalitatem plenamque feli­ citatem ipsa perducit. Nunc etiam perfecte innovat hominem, quan­ tum attinet ad liberationem ab omnibus peccatis, non quantum ad liberationem ab omnibus malis » 8T. — Nota etiam quod secundum Augustinum, Deus laudandus esset etiamsi crearet hominem cum ignorantia et difficultate, id est cum concupiscentia38: sed si con­ cupiscentia habitualis, ex seipsa etiam sine ratione ulla voluntarii, ut volunt haeretici, esset formale peccatum, procul dubio Deus non jMisset hominem cum tali concupiscentia creare. Dices. Augustinus de concupiscentia scripsit : « Parvulos non baptizatos reos innectit et tamquam irae filios, etiamsi parvuli mo­ riantur. ad condemnationem trahit » ’,e. Sed hi sunt effectus peccati 30 Contra dtuis cfnst. pclag. lib. i, c. 13, n. 2627. ML 44. col. 562-5Ô3. 37 Contra tui., lib. 6, c. 13. ML 44, col. 844. Cfr Of> im/. coni. lui. lib. i, c. 71. ML 45, col. 1096. 38 Supra p. 275-279. Cf. Dc lib. arb. lib. 3, c. 20, n. 56; Retract, lib. 1, c. 9, n. 6; De dono perseverantiae. c. 12, n. 29. ML 44. col. 1010. P. Y. de Montcheuil paulo aliter ac supra fecimus hos textus Augustini inter­ pretatus est. Recherches de sc. rcl„ Avril 1933, pag. 197 ss. Concedit ta­ men quod essentiale est ac contra Protestantes et lansenistas sufficit: ani­ mam scilicet innocentem posse cum concupiscentia creari. Sed idem auctor interpretatur quod talis status animae innocentis necessario praesupponat peccatum protoparentis : quoi! nec cohaerenter, nec secundum genuinum sensum Augustini dici videtur. 39 peccatorum meritis, lib. 2. c. 4. ML 44, col. 152. j6o DE TRANSMISSIONE PECCATI ADAMI originalis. Ergo secundum Augustinum, concupiscentia est ipsum peccatum originale‘‘°. Respondeo. Iuxta Augustinum, concupiscentia trahit ad con­ demnationem parvulos non baptizatos, distinguo : concupiscentia sumpta sine voluntarietate ex Adam, nego; cum respectu ad vo­ luntatem protoparentis, subdist. : concupiscentia sumpta pro sola pronitate carnis ad deordinate desiderandum, nego; concupiscentia ut includens privationem totius iustitiae originalis, concedo. Con­ ceditur minor. Et pariter distinguo consequens. — Concupiscentia enim, cum sit in nobis effectus privationis iustitiae originalis, et si­ mul pars huius privationis, magis apparens et dispositionem ad formale iustitiae recipiendum vel servandum perturbans, solet sumi saepe ab Augustino cum sua connexione ad privationem caritatis, cuius est sequela et signum in reali statu humanitatis : tunc iustitia originalis designatur per suum elementum materiale. Cum autem illud materiale solum invenitur, non habet rationem veri peccati. Quod iam in ipso textu integro, ex quo obiectio desumpta est, ap­ paret : « Concupiscentia igitur tamquam lex peccati manens in mem­ bris corporis mortis huius, cum parvulis nascitur, in parvulis bapti­ zatis a reatu solvitur, ad agonem relinquitur. Ante agonem mortuos nulla damnatione persequitur. Parvulos non baptizatos reos innec­ tit, et tamquam irae filios, etiamsi parvuli moriantur, ad condem­ nationem trahit. In grandibus autem baptizatis in quibus iam ra­ tione utentibus quidquid eidem concupiscentiae mens ad peccan­ dum consentit, propriae voluntatis est; deletis peccatis omnibus, so­ luto etiam reatu, quo vinctos originaliter detinebat ad agonem in­ terim manet, non sibi ad illicita consentientibus nihil omnino noci10 Nostris temporibus, quamquam pauci sunt qui ex Augustino ar­ guant ad defendendas positiones Protestantium vel Baii, nonnulli tamen historici, etiam inter catholicos, concludunt veram mentem Augustini fuis­ se ponendi peccatum originale in concupiscentia. Qui autem dicunt solam concupiscentiam ex scipsa, et sine relatione ad voluntatem Adami pec­ cantis, esse, secundum S. Doctorcm, peccatum originale, contra textus ex­ plicites Augustini loquuntur Qui vero ut, v g. Kors, La justice primi­ tive etc. pag. 15 sqq attendunt ad evidentem necessitatem, iuxta Augu­ stinum, alicuius voluntarietatis, hi quidem minus aperte errant; attamen non parum decipiuntur, quia praesertim non satis perspexerunt relationem quae viget, iuxta .Augustinum, inter concupiscentiam et privationem ipsius gratiae Vide etiam, Recherches, (J. de Blic) ab anno 1926 ad 1928. Optima invenies de mente Augustini apud Portalié, art. Augustin, Diet, théol., col. 2385; Mausbach, Die Etltik des licit. Augustinus, t. 2, pag. 198, sqq.; Revue apolog., (I3on.au), 1922 pag. 414 sqq. et 486 sqq. ου Π) SIT PECCATUM ORIGINALE 361 tura, donec absorbeatur mors in victoriam, et pace perfecta nihil quod vincatur exsistat » 4142 . III. Ex ratione theologica. Id quod ex natura sua non dicit aversionem a Deo in nullo ordine, sed stare potest cum conversio­ ne ad Deum tum in ordine naturali, tum in ordine supematurali, non potest esse formale peccati. Sed concupiscentia habitualis ex suo conceptu et natura non dicit aversionem a Deo sed tantum de­ fectum. qui stare potest cum conversione ad Deum etiam in ordine supematurali. Ergo non potest esse formaliter peccatum originale. Probatur secunda pars: Peccatum originale consistit forma>liter in privatione iustitiae originalis quae rationem culpae Jiabet in quantum derivatur cx peccato primi parentis. — Haec pars in quantum ponit nexum necessarium inter peccatum originale et pri­ vationem gratiae sanctificantis est de fide catholica et eius defini­ tio praeparata est in concilio Vaticano. In quantum vero ipsam es­ sentiam peccati originalis in privatione iustitiae originalis volunta­ ria ex voluntate Adae reponit, et dirigitur contra eos qui vel om­ nem rationem voluntarii respuerunt vel qui voluerunt peccatum originale esse ipsum actuale peccatum Adae, est probabilissima. Probatur autem per partes. — A. Peccatum originale consi­ stit formaliter in privatione iustitiae originalis. Et primum quidem peccatum originale necessario connectitur cum privatione iustitiae originalis. Etenim, ex articulo praecedenti, tenemus peccatum ori­ ginale habere veram rationem peccati gravis. Sed in eo qui pecca­ tum grave habet, iustitia esse non potest. Ergo peccatum originale necessario connectitur cum privatione iustitiae originalis. Unde in concilio Vaticano, hoc ponebatur in schemate prae­ parato de Doctrina catholica : « Sub anathemate proscribimus eorum doctrinam haereticam,qui dicere ausi fuerint peccatum ori­ ginale in Adae posteris non esse verum et proprium peccatum, nisi ab ipsis per suum actualem consensum peccando comprobetur : vel qui negaverint ad rationem peccati originalis pertinere privationem sanctificantis gratiae, quam primus parens libere peccando pro se suisque posteris perdidit s-*2. Porro, haec necessaria connexio non ea solum est quae inter causam et effectum invenitur, sed est connexio rei cum eius essen- 41 Loc. Ai., coi. 152-153· 42 Collectio Lacensis, t. 7, coi. 517 — Cf. supra, p. 303, limites huius assertionis. 302 ί·Ε TRANSMISSIONE PECO (I Κί.ΛΜί 'id. Nam peccatum originale est peccatum habituale quo homines constituuntur peccatores *3.Iamvero peccatum habituale consistit in privatione gratiae cum relatione dependentiae ab actu peccati qui hanc privationem induxit. De essentia igitur peccati originalis est privatio iustitiae originalis saltem quoad id quod in hac iustitia praecipuum et formale continetur, nempe quoad gratiam sanctifi­ cantem. Ita intelliguntur optime concilia, cum dicant peccatum in­ ductum ab Adamo esse mortem- animae4*, vel cum illo contrahis nobis propriam iniustitiam 48 : animae enim idem est gratia privari ac esse mortuam vel propria iniustitia affici. Denique, illud est pec­ catum originale quod per baptismum tollitur. Sed baptismus tollit maculam peccati originalis conferendo gratiam. Ergo macula pec­ cati originalis in privatione gratiae consistit4fi. Et sane, cum iustitia originalis hominem ordinaret ad Deum et esset formalis causa sanctificationis eius, indolem habebat mo­ ralem, pulchritudine morali hominem vestiebat : eiusdem proinde privatio, seu carentia' in eo subiecto in quo esse deberet ex divina institutione ac voluntate, pariter moralem indolem induit, est deordinatio et macula ordinis moralis, ac propterea rationem peccati continet. Vel pressius in hunc modum. Peccatum originale est pecca­ tum naturae, habituale, inducens ex inobedientia Adae inordinatio­ nem oppositam harmoniae morali a Deo in primo homine gratuito constitutae. Atqui haec omnia verificantur in privatione iustitiae originalis, et quidem in ea tantum. Ergo in ea est peccatum ori­ ginale. Ad maiorem : peccatum originale est peccatum naturae, nam transmittitur per generationem: sed actus personales in quantum tales non possunt transmitti. Eadem ratione patet peccatum origi­ nale esse habituale, nam actus non transmittuntur. Quod inducat inordinationem primitivae ordinationi oppositam, hoc habetur sal­ tem ex hoc quod ablutio peccati originalis est reparatio ad primae­ vam iustitiani. Ad minorem : privatio iustitiae originalis est aliquid habituale; est privatio doni pertinentis ad naturam et cum natura transmitten­ di ; est ipsa dissolutio primitivae harmoniae. ■* ’ Rom. V, 19. 44 Arausican. II, can. 2. Denz. 175. 45 Trident, scs. VI, c. j. Denz. 795. Ceterae autem privationes, v. g. immortalitatis, non ingre­ diuntur constitutivum peccati originalis, quia non obstant perfec­ tioni morali, et proinde non habent nisi rationem poenae. Dices 1°. In baptismo, tollitur originale peccatum. Atqui in baptismo non tollitur concupiscentia. Ergo concupiscentia non per­ linet ad constitutivum peccati originalis. Respondeo. Distinguo maiorem : in baptismo tollitur peccatum originale, quantum ad id quod dat illi rationem peccati, seu quanlum ad formale eius, concedo; quantum ad eius materiale, subd.: reatu, concedo, actu, nego. Conlradistinguo minorem: concupiscen­ tia non transit actu, concedo; non transit reatu, nego. Pariter di­ stinguo consequens : concupiscentia non pertinet ad formale pec­ cat: originalis, concedo; non pertinet ad materiale eiusdem, nego. Dices 2°. Saltem concupiscentia non est materiale peccati ori­ ginalis nisi sensu improprio, nam nec praesupponitur privationi gratiae nec ab ea informatur. Respondeo. Nego assertum cum rationibus additis. Etenim, si­ cut donum integritatis se habebat ad modum dispositionis ad gra­ tiam, ita concupiscentia in illis qui privantur iustitia originali se habet ut indispositio ad gratiam et est sic in ordine causae mate­ rialis: et sicut perfectio doni integritatis habebatur ex ordinatione ipsius voluntatis per gratiam, ita inordinatio concupiscentiae rea­ tum accipit a privatione gratiae. Ceterum non necessarium est ad proprietatem sensus ut verba materiae et formae sumantur eodem prorsus sensu ac pro principiis corporum. Ad sensum pro­ prium sufficit vera analogia Unde recte dici potest: in peccato originali, privatio gratiae est quasi formale, et concupiscentia quasi materiale. < Cum carentia originalis iustitiae se habeat ex parte voluntatis; ex parte autem inferiorum virium a voluntate motarum sit pronitas ad inordinate appetendum, quae concupiscentia dici potest : sequitur quod peccatum originale in hoc homine vel in illo nihil est aliud quam concupiscentia cum carentia originalis iustitiae; ita tamen quod carentia originalis iustitiae est quasi fonnalv in qu. 82, ait. 3 I» hoc textu nomen iustitiae originalis datur radici totius ordinationis, nempe ipsi gratiae, ex qua effluebat, ex natura rei, caritas in voluntate, ct, propter institutionem divinam, integritas in partibus inferioribus. Cf. Bu.i.ott, th. 12. Vide etiam De Mal., qu. 4. art. 2. 368 DE TRANSMISSIONE PECCATI ADAMI peccato originali, concupiscentia autem est quasi materiale; sicut ct in peccato actuali aversio ab incommutabili bono est quasi for­ male, conversio autem ad commutabile bonum est quasi materiale; ut sic intclligatur in peccato originali aversa anima et conversa, sicut in peccato actuali actus, ut ita dicam, aversus et conversus >6l. Nota. — I. Contra Durandum sic arguendum est. Ubi non est culpa non potest esse reatus poenae. Atqui secundum Duran­ dum peccatum originale non haberet rationem culpae. Ergo nec esset reatus poenae52. Propterea non remaneret nisi ipsa poena, sine reatu : quod simul contra sapientiam et iustitiam Dei esset, et contra ipsas definitiones conciliorum quae peccatum originale ut peccatum proprie dictum praedicaverunt. Unde recte Hervaeus contra Durandum doctrinam quam tradidimus de reatu culpae in peccato originali defendendo, non tam opinionem quam doctrinam ipsius Ecclesiae eam vocabat. II. Quamquam peccatum originale .est t^num in omnibus homi­ nibus per respectum ad eius principium, scilicet ad actuale Adae peccatum quod naturam corrupit, multiplicatur tamen sicut subiecta eiusdem : unusquisque homo nascens suum habet, at unum tantum, quia solum primum peccatum Adae transmittitur63. LECTIO: luvabit hic recitasse textus quosdam optimi discipuli S. Tho­ mae, nempe Hervaei a Nedcllec, qui sententiam Angelici feliciter evolvit: Qtiodlibel IV, qu. 14. — Et quia secunda causa est aliquo modo quasi in­ strumentum prime cause. — Adam autem est quasi prima causa omnia v.a gcneracionis descendendum, ct descendentes ab eo sunt quasi secunda causa et quasi instrumenta exequendi operaciones suas — ideo inordinacio exi­ stons in descendentibus ab eo inordinate appetendo secundum utrumque appe­ titum, quia ab eo processit voluntarie, in quantum voluntarie spoliavit se rcgulativo dictarum potendarum debito inesse cis debito obligacionis qua Adam cum tota posteritate sua erat obligatus ad recte appetendum, ideo talis inordinacio habet racionem culpe in descendentibus per generacionem ab Adam, sicut malum imputabile imperatum habet racionem culpe. Et quia ista inordinacio formaliter consistit in carencia regulativi, quod est iusticia originalis debita inesse, ideo talis carencia habet vere racionem culpe, que dicitur culpa originalis. Sicut ociam carencia notice debite inesse culpa est actualis, modo quo ad actum reducitur obmissio 01 Dc Malo, qu 4, a. 2, c. fin. 62 Cf. argumentât onem Hervaei Natalis: Martin O. P., Controver­ ses sur le péché originel, p. 225. 53 Cf. 1-2. qu. 82. art. 2. QUID SIT PECCATUM ORIGINALE 369 * actu (.Apud R Ni. Martin O. P. La controverse sur le péché originel au début du XlVr s. Textes inédits. Louvain, 1930, p. 230, lin r-19. Orthogra­ phiam huius editionis transcribimus). Quaestio de peccato originali. — Et ideo, est alia posicio que com­ munior est, et que, ut mihi videtur, est vera, videlicet quod peccatum originale formaliter loquendo est carencia iusticic originalis; sed inordinata concupiscentia habitualis sive ipsa inordinacio talis concupisccncic est in ipso peccato originali materiale, et est peccatum originale materialiter. Ad cuius evidenciam sciendum quod, sicut ex premissis patet, racio mali generaliter dicti in hoc consistit, quod sit carencia ahcuiu» debiti inesse. Ultra autem hoc. malum culpe addit quod sit in potestate illius, qui tale malum perpetrat, ipsum perpetrare vel non perpetrare, sive quod malum sit voluntarium et subtectum libero arbitrio. Ex hoc ergo quod peccatum originale est quoddam malum, oportet quod sit formaliter lo­ quendo defectus alicuius disposicionis bone debite inesse in ordine ad finem hominis in quantum est homo ; alioquin non esset malum hominis in quan­ tum est homo. Finis autem et bonum hominis, in quantum est homo, est esse et vivere secundum racionem rectam. Oportet ergo, quod peccatum originale sit privacio alicuius disposicionis, que nata erat regulare homi­ nem et vires eius ad operandum secundum racionem rectam. Sed. quia tale peccatum per originem contrahitur, et cum hoc est voluntarium vo­ luntate Ade, ut dictum est, oportet quod peccatum originale sit privacio alicuius disposicionis vires hominis, précipité inferiores que nate sunt re­ bellare racioni, regulantis, nate communicari per originem proh a parente; ita quod in potestate sive voluntate parentis fuerit eam communicare vel non communicare. Talis autem disposicio, sic nata communicari et sic existens in potestate primi parentis quod posset eam communicare proli vel non communicare, non est aliquis habitus acquisitus, quia tales non communicantur proli a parente; nec aliqua disposicio que per se consequi­ tur naturam ; nec eciam disposicio que posset evenire ex disposicione con­ tinentis vel matricis: tum, quia non est in potestate parentis talem dispo«icioncm communicare, tum quia tales disposiciones proveniunt ex parte materie que parum nate sunt regulare vires inferiores sub racionc recta, immo frequencius nate sunt facere oppositum. Et breviter discurrendo per singula, non invenietur aliqua disposicio talis nisi iusticia originalis, que sic erat collata primo parenti quod po­ terat eam cum natura transfundere, et in potestate eius erat privare se ct suos posteros ea vel non privare, in quantum in potestate sua fuit facere se ea indignum per peccatum suum, vel dignum standi in iusticia sibi collata. Ipsa eciam habebat regulare voluntatem sub Deo et vires inferiores sub racione recta. Propter quod peccatum originale formalitcr loquendo est privacio iusticic originalis debite inesse omnibus descendenti­ bus ab Adam. Et hoc expresse dicit Anselmus in libro De conceptu i'ir giuis. Materialiter tamen dicitur concupiscentia sive inordinata inclinacio appetitus sensitivi peccatum originale: quia, sicut debitum erat quod pro­ dicta disposicio que erat regulativa virium inferiorum inesset, ita erat debitum quod inclinacio appetitus sensitivi esset moderata et regulata ut non rebellaret racioni recte. Propter quod talis rebellio, sive talis itnmodcracio inclinacionis, habet racionem culpabilis. Et ideo dicitur, quod talis concupiscenda est materiale in peccato originali, sive est peccatum «ori2J— c. Boyer S. 1. — Pr creante ct elevante. 370 DE TRANSMISSIONI·' PECCATI ADAMI ginalc » materialiter. Sicut enim in positivis regula habet racionem forma­ lis ct regulable racionem materialis, in pri vati vis privacio regule est for­ malis respectu defectus qui est in regulabili. Notandum autem, quod quando dicitur quod peccatum originale formalitcr est privacio iusticie originalis, sed materialiter loquendo est con­ cupiscenda inordinata sive inordinacio appetitus sensitivi, non est hoc in· telligcndum, accipiendo materiale, respectu carencic iusticie originalis, cius subiectum: quia subiectum privacionis iusticie originalis est vel esscncia anime vel voluntas, ct non concupisccncia sive appetitus sensitivus; sed accipitur hic materia prout obiectum alicuius- habitus dicitur eius obiecturr. circa quod eius operacio habet exerceri. Et sic dicitur inordinacio con­ cupiscende esse materiale in peccato; originali, sive esse peccatum origi­ nale materialiter; quia est defectus proveniens in obiccto iusticie origi­ nalis, proveniens ex carenda iusticie originalis que appetitum sensitivum deberet regulare. (Ibid. p. 102, 1. 12 a p. 105, 1. 1). LECTIO I*ATRUM: Ex S- Ambrosio, Apologia prophetae David, c !!. — 56. Sequitur: Ecce enim in in:quit at ibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Quis tanto affectu agit poenitentiam? Humi stratus iacuit fusus in lacrymas, cibum non gustavit, lavacro se abdicavit. Quid iam reliqua dicam, quod abstinuerit ornatu et comptu regio? Adiunxit confessionem iniquitatis suae, et in perpetua saecula toto canendam orbe transmisit. Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis pe­ perit me mater mea. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes ini­ quitates nicar dele. Ne proiicias me a facie tua, et Spiritu-m sanctum tuum ne auferas a me. Libera me de sanguinibus, Deus. Deus salutis meae. An­ tequam nascamur, maculamur contagio; et ante usuram lucis, originis ip­ sius excipimus iniuriam, in iniquitate concipimur: non expressit utrum pa­ rentum, an nostra. Et in delictis generat unumquemque mater sua: nec hic declaravit utrum in delictis suis mater pariat ; an iam sint et aliqua delicta nascentis. Sed vide ne utrumque intelligendum sit. Nec conceptus iniquitatis exsors est, quoniam et parentes non carent lapsu. Et si nec unius dici infans sine peccato est, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt. Concipimur ergo in peccato parentum, et in delictis eo­ rum nascimur. Sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantum­ modo habet ipsa natura contagium. Bonum quidem coniugium, sancta co­ pula; sed tamen qui habent uxores ita sint, ac si non habentes. Ipse thorus incoinquinatus: et nemo alterum fraudare debet eo, nisi forte ad tempus, ut vacent orationi. Tamen secundum .Apostolum non vacat orationi quis eo tempore, quo usum corporeae illius conventionis exercet, et mulieris menstruatae coinquinatus est pannus, nec potest illis diebus purgationis suae offerre sacrificium. Et mulieris quae generaverit dies partus et plcrique alii a sacrificio feriati sunt, donec legitimo ritu feta mundetur. 57. Ideo in quo voluit Dominus nulla huiusmodi originis esse contagia, dicit illi Dominus: Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te; et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, ct prophetam in gentibus posui te. Quis tantus, cui tam magna delata sunt? Numquid Hicremias? Sed Ile non utiqlie in gentibus propheta propositus, sed in Judaea tunc tem­ poris, nunc autem etiam in nationibus, quae in Icsum Christum Dominum crediderunt. Vide tamen ne illi dicatur, qui antequam nasceretur ex Vir- QUIP SIT PECCATUM ORIGINALE 37' gine, iam dudum erat, et erat semper, ct operabatur etiam in utero Mariae constitutus; et ita sanctus erat, ut sanctificaret prophetas suos: in quo solo ct conceptus virginalis ct partus sine ullo fuit mortalis originis inquina­ mento. Dignum etenim fuit, et qui non erat habiturus corpore peccatum prolapsionis, nullum sentiret generationis naturale contagium. Merito ergo David flebiliter in se deploravit ipsa inquinamenta naturae, quod prius in­ ciperet in homine macula quam vita. (ML 14, col. 873). Ex S. Augustino, Contra lulianwm, lib. VI, c. 9. — 24. «Explica», inquis, «quomodo peccatum personae illi iuste possit adseribi, quae nec voluit peccare, nec potuit». Aliud est perpetratio propriorum, aliud alie norum contagio peccatorum, quantum quidem ad suae cuiusque vitae per­ tinet actionem. Nam si vos sententiam rectam in vestrum tortum sensum torquere nolletis, audiretis Apostolum hoc breviter explicantem, qui unum dixit fuisse in quo omnes peccaverunt. In illo uno mortui sunt omnes, ut moreretur alius unus pro omnibus. Unus enim />ro omnibus mortuus est : ergo omnes mortui sunt, pro quibus Christus mortuus est. Nega igitur Christum etiam pro parvulis mortuum, ut eximas eos de numero mortuo­ rum, hoc est, de contagio peccatorum. «Qui fieri potest», inquis, «ut res arbitrii conditioni seminum misceatur?» Si fieri non posset, non esset unde parvulos nondum de corpore egressos mortuos diceremus. Quia si Chris­ tus ct pro ipsis mortuus est, ergo et ipsi mortui sunt : quoniam si imus fro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Audisne, luliane? haec Apôstoli'verba, non mea sunt. Quid a me quaeris, « quo sit factum modo > cum videas factum esse quocumque modo, si Apostolo credas aliquo modo, qui de Christo ct de his pro quibus mortuus est Christus, mentiri potuit nullo modo?... Caput 10. — 28. Enumeras quae fides vere non dubitet Christiana; in quibus ca commemoras, quae pene omnia praedicamus et nos, ct de quibus nullo modo dubitandum esse censemus; usque adeo ut etiam illud quod dicis: «Sine opere liberi arbitrii nullum hominis esse posse pecca­ tum», verum esse fateamur. Non enim et hoc esset peccatum, quod origi­ nale traheretur, sine opere liberi arbitrii, quo primus homo peccavit, per quem peccatum intravit in mundum, ct in omnes homines pertransiit. Quod autem dicis, < Alienis peccatis alterum obnoxium non teneri » ; interest quatenus recte possit intclligi. Neque nunc ago, quod peccavit David, et pro peccato eius tot hominum millia ceciderunt ; ct quod dc anathemate contra interdictum quia usurpavit unus, in eos qui hoc non fecerant, nec factum fuisse noverant, vindicta processit : alia disputatio est. neque nunc tenere nos debet, de hoc genere peccatorum sive poenarum. Parentum au­ tem peccata modo quodam dicuntur aliena, et rursus modo quodam reperiuntur ct nostra : aliena quippe proprietate sunt actionis, nostra sunt au­ tem contagione propaginis. Quod si falsum esset, profecto grave iugum 'uper filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, nullo modo iustum esset. (ML ;.L coi. 836-838). Opus imperf. contra lulianum, c. 47. Ipse est Adam, quem nostra illa definitio, quae tibi placuit, intuebatur, cum dicerem. « Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere - Adam quippe omnino, quando peccavit, nihil in se halicbat mali, quo nolens urgeretur ad operandum malum, et propter quod diceret, 372 DE TRANSMISSIONI. PECCATI ADAMI Non tpiod volo, facio bonum ; sed quod nolo mulum, hoc ago : ac per hoc id egit peccando, quoti iustitia vetabat, et unde liberum illi fuerat absti nere. Nam ei qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago, abstinere liberum nw. est. Ac per hoc, si tria ista discernas, et scias aliud esse peccatum, aliud poenam peccati, aliud utrumque, id est, ita peccatum, ut ipsum sit etiam poena peccati, intclligis quid horum trium pertineat ad illam definitionem, ubi voluntas est agendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere Peccatum namque isto modo definitum est, non peccati poena, non utrum­ que. Habent autem tria ista genera etiam species suas, de quibus num longum est disputare. Horum sane trium generum si requirantur exempla, primi generis in Adam sine ullo nodo quaestionis occurrit. Multa quippe sunt quae agunt homines mala, a quibus eis liberum est abstinere: sed nulli tam liberum est, quam illi fuit, qui Deo suo, a quo erat conditu? rectus, nullo prorsus vitio depravatus adstabat. Secundi autem generis, ubi tantummodo est poena peccati, exemplum in eo malo est, quod quisque ex nulla parte agit, sed tantummodo patitur: velut cum pro suo scelere, qui peccavit, occiditur, sive alia corporis poena quacumque cruciatur. Ter­ tium vero genus, ubi peccatum ipsum est et poena peccati, potest intclligi in eo qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago,... Ad hoc pertinent etiam omnia quae per ignorantiam cum aguntur mala, non putantur mala, vel etiam putantur bona. Caecitas enim cordis, si peccatum non esset, iniuste ar­ gueretur: arguitur autem iustc, ubi dicitur, Pharisaee caece; et aliis plu­ rimis divinorum eloquiorum locis: Eademque rursus caecitas si peccati poena non esset, non diceretur, Excaecavit enim illos malitia illorum quod si de Dei indicio non veniret, non legeremus, Obscurentur oculi eo­ rum ne videant, et dorsum eorum semper incurva. Quis· porro volens caecus est corde, cum velit nemo caecus esse vel corpore? Proinde originale pec­ catum nec ad illud pertinet quod primo loco posuimus, ubi est voluntas malum operandi, unde liberum est abstinere : alioquin non esset in parvu lis, qui nondum voluntatis utuntur arbitrio: ncc ad illud quod secundo commemoravimus·: de peccato enim nunc agimus, non de poena, quae non est peccatum, quamvis peccati merito subsequatur: quam quidem patiun tur et parvuli, quia inest eis corpus mortuum propter peccatum ; non tamen mors corporis ipsa peccatum est, vel corporales quicumque cruciatus: sol pertinet originale peccatum ad hoc genus tertium, ubi sic peccatum csl, ut ipsum sit et poena peccati ; quod inest quidem nascentibus, sed in eis crescentibus incipit apparere, quando est insipientibus necessaria sapientia, et mala concupiscentibus continentia; origo tamen etiam huius peccati des­ cendit a voluntate peccantis. Fuit enim Adam, et in illo fuimus omnes, periit Adam, et in illo perierunt ». ML 45,col. 1067. Ultima sententia est citatio S. .Ambrosii, 1. 7 in Luc. c. 15, n. 234). '"38P Ex S. Augustino, Contra lulianum pelagianum, lib. VI, c. 13. — 40... Sed tu tamquam in coelo iam inter Xngelos immortaliter habitans, verba infirmitatis et mortalitatis irrides; et ea exponens non secundum meum sensum, sed secundum dolum tuum, dixisse me affirma *, H TRANSMISSIONE PECCATI ADAMI generationis, utpote magis positivas »β2 .ct primo motivas. Undt filii Adae et Evae, in hac hypothesi, nihil habuissent de peccato originali, nec peccatum, nec mortalitatem, quae iustitia originali auferebatur °3. II. /bi /Idam causavisset peccatum originale peccando alio peccato': Respondendum est affirmative. Nam primum peccatum capitis naturae, quodeumque esset, necessario inficiebat naturam. Et aliud peccatum, quod contra legem naturalem fuisset, gravius fuisset: «Gravius est enim praeceptum praeterire naturalis legis, quo prohibetur illud quod in se est malum, quam praeterire prae­ ceptum disciplinae, quo prohibetur quod non est malum, nisi quia prohibitum » °'1. III. An, Adam non peccante, sed peccante aliquo ex filiis Adae, tota progenies huius filii haberet peccatum originale? Quam­ quam non pauci negantCft, affirmandum est iuxta superius posita. Nam: «Genitus accipit naturam a generante qualem generans habet... In quocumque autem homine fuisset inventa humana na­ tura integra, per peccatum ipsius poterat corrumpi in eo, et in his qui ab eo descenderent » ee. I IV. An in statu praesenti, praeter peccatum Adae, peccato parentum traducuntur in filios? Respondendum est negative. Ve­ rum quidem est S. Augustinum ccnsuisse non improbabiliter dici peccata parentum obligare filios, « nisi gratuita gratia et mi­ sericordia divina subveniat », quae forte misericordia obligationem istam non extenderet nisi usque ad tertiam generationem 6T. « Sed, ait S. Thomas, si aliquis diligenter attendat, impossibile est quod aliqua peccata proximorum parentum, vel etiam primi parentis, praeter primum, per originem traducantur. Cuius ratio est quia 02 Janssens, t. 8, p. 597. — S. Augustinus, Opus intperf., I. II, c 56: «initium generationis a viro est» ML 45, 116. — Utrum autem motio illa suppleri possit (ut suppletum apud quaedam bruta superiora in casu parthe­ nogenesis) non est theologi dicere. Certe non fuit casus Evae. ‘J’ S. 1 homas, ad 2»n‘. in quo corrigit quae dixerat in 2 d. 26, qu. I, art 2 ad 4. ■' 2 dist. 33, qu. 2, expos, text., ad 2. Suarez^ De zitiis et pcccalis, disp 8, s. 3, n. 7, non contradicit, sed probat tantum causam peccati ori­ ginalis fuisse de tacto inobedîcntiam \dac: quod non videtur animad­ vertisse Βεκλζλ, p. 329, η. 7Ô2. °' V. g. Suarez, ibid, η y. 2 dist. 33, qu. 1, art. 1. Cf. De malo, qu 5, art. 4, ad 8. Haec est quoque sententia Scoti, 2 d. 31 n‘ Enchiridion, cap 46-47. MI. 40. col 254 255 ’· ^9 yum SIT PECCATUM ORIGINALE 379 homo general sibi idem in specie, non autem secundum individuum ... Sed alia peccata actualia vel primi parentis vel alio­ rum non corrumpunt naturam quantum ad id quod naturae est, sed solum quantum ad id quod personae est, id est, secundum proni tatem ad actum. Unde alia peccata non traducuntur >’*. V. Quodnam est medium transmissionis peccati originalis? Peccatum originale transmitti per generationem, indubium est tum ex verbis Pauli, in epistola ad Romanos, tum ex continua decla­ ratione conciliorum, quae de traduce generationis, vel de propa­ gatione ex semine Adae, explicite loquuntur09. Unde si quis for­ maretur miraculose non contraheret peccatum originale. Lutherus, Calvinus ct Iansenius dixerunt ideo generatione transmitti peccatum originale quia actus generationis cum libidine comple­ tur. Sed hoc patet esse falsum, tum quia peccatum originale tran­ smittitur, etiamsi in actu generationis, saltem ex speciali gratia, nulla libido inveniatur* 70, tum quia peccatum originale aequale est in omnibus, quantumvis diversa sit libido cum qua homines pos­ sunt concipi. Cum tamen libido maxime soleat in actu generatio­ nis adesse, vel saltem allicere, per ipsam manifestatur deordinatio introducta in naturam per peccatum originale ; cumque haec deordinatio traducatur cum natura, libido parentum dici potest causare peccatum originale in filios, si libido sumatur pro ipsa concupiscentia habituali, seu pro ipsa natura infecta cuius revera transmissio, ut ex Adamo proveniens, causât peccati originalis propagationem. « Libido quae transmittit peccatum originale in prolem, non est libido actualis: quia dato quod virtute divina con­ cederetur alicui quod nullam inordinatam libidinem in actu ge­ nerationis sentiret, adhuc transmitteret in prolem originale pec­ catum. Sed libido illa est intelligenda habitualiter, secundum quod appetitus sensitivus non continetur sub ratione, soluto vinculo ori­ ginalis iustitiae » 7172 . Atque ita intelligenda sunt verba Augustini dicentis ex concupiscentia parentum trahi peccatum originale : « Et eo malo (libidine) bene utuntur intentione generandi, quamvis trahant inde qui generantur, originale peccatum » T:. Memento ta­ men in explicatione modi quo peccatum originale generatione tran­ 2. w Cf. v. g. Trid. sess. 6, c. 3. Denz. 70S. 70 De malo, q. 4, art. 6, ad ιό. es /«.94^ qu g,, arl. 7> /"-9ος qu. 82, art. 4. ad 3 72 Opus imperf. contra fui., lib. 2, c. 45· ML 45. col. 1161 Cf. De nup­ tiis et concupiscentia, lib. I, c. 24. η· 27· ML 44, col. 429. j80 DE TRANSMISSIONE PECCATI ADAMI smittitur, Augustinum usque ad finem vitae suae obscuritates in­ venisse, praesertim si dc modo quo ipsa anima inquinaretur quae­ stio sit: «Profecto, aut utrumque (anima et caro) vitiatum ex homine trahitur, aut alterum in altero tamquam in vitiato vase corrumpitur ubi occulta iustitia divinae legis includitur. Quid autem horum sit verum, libentius disco quam dico, ne audeam docere quod nescio » 73. Articulus tertius. Utrum homo per peccatum originale sit vulneratus in naturalibus. qu. 83-85) Cfr. Suarez, De gratia, proleg., IV, cap. 6-9. — S. Bellarminus, De gratia primi hominis·, c. 5; De amissione gratiae), 1. 6, c. 6. — Billot, Dc gratia, proleg. § 3. Etc. §1. Status quaestionis. I. Sensus tituli. — Supra iam posuimus contra Protestantes, Daianos et lansenistas possibilem esse statum naturae purae, in quo nempe constitueretur natura humana innocens sine adoptio­ ne divina et sine immunitate a concupiscentia, a morte, a dolo­ ribus et aerumnis: immo contra /iuc/ustinenses egimus, qui di­ minutam quamdam exigentiam horum donorum fingunt, ac sta­ tuimus statum naturae purae fuisse 'simpliciter possibilem ’. Cum vero per peccatum Adae homo, quod factum attinet, perdiderit do­ na praedicta, quaestio oritur utrum redactus sit simpliciter ad statum naturae purae At illico et sine difficultate perspicitur dif­ ferentias dari inter statum humanitatis lapsae per peccatum Adae et statum naturae purae. Natura enim pura est innocens: natura lapsa infecta est peccato originali. Natura pura destinatur ad fi­ nem naturalem ; natura lapsa remanet 'cum destinatione ad finem supernatural em. Oportet igitur ut consideremus profundius ef­ 73 Co»/. Illi. lib. 5, c. 4, n. 17. ML 44, col. 794. 1 Ci. p. 30s. UTRUM NATUR \ SIT VULNERATA 381 fectus peccati originalis et ut determinemus cos non solum relate ad statum iustitiae originalis, sed etiam relate ad statum naturae purae. Porro communiter accipitur illud effatumquod homo per peccatum originale sit « spoliatus gratuitis, vulneratus in na­ turalibus ». Proinde, cum de spoliatione gratuitorum iam constet restat ut sensum commatis « vulneratus in naturalibus » indage­ mus. Π.Opiniones. — Ut Protestantes eosque omnes omittamus, qui ponunt ipsam naturam fuisse per peccatum originale ita cor­ ruptam ut liberum arbitrium amiserit, nec nonnisi ad peccandum iam valeat, 1res opiniones videntur distingui posse quae in prae­ senti quaestione a catholicis propugnantur. i” Quidam sentiunt ipsas vires naturae fuisse per peccatum originale diminutas intrinsece; nempe esse in seipsis, independenter ab auxiliis vel ab impugnationibus externis, factas debiliores ad bonum operandum, procliviores ad malum. Sic, inter veteres scholasticos Gregorius Ariminensis, qui etiam qualitatem mor­ bidam ex peccato originali in anima resultare docebat; sic alii ut Lemos, Gazzaniga, Esparza, et nostris temporibus Schmid1. 2° Alii ex opposito tenent ipsam naturam per peccatum ori­ ginale nullo modo deteriorem factam esse, nec intrinsece, nec e.i 'rbiscce, hoc est nec in seipsa, nec relate ad auxilia quibus indi­ geat. nec relate ad impugnationes quibus subiici possit. Secundum ■llos, homo lapsus, ex parte solius peccati originalis, nec est averjus a Deo fine naturali, nec privari potest auxiliis ei necessariis ad legem naturalem implendam. In hac sententia, « effatum illud, spoliatus gratuitis et vulneratus in naturalibus, non duas sed unam himtaxat stragem significat, sub diverso tamen respectu inspe ctam; spoliatur homo donis gratuitis et relinquitur obnoxius suis defectibus naturalibus, qui, ut diximus, nunc iure merito vulnera vocantur»’. Addunt «inter naturalia hominis recenseri faculta­ tem agendi secundum naturam rationalem, observandi legem na­ turalem quantum satis sit ad non peccandum mortaliter, et asse­ quendi summum illud bonum ad quod natura humana ex suis - Ex glossa auctoris ignoti. 3 (Jiiacstion. select ex theol. doffin., Paderborn. 1891. — Cf. Suarez, De fjratia. Prolegom. q, c, 8. • Ri kazv n. 871. 3«2 PE TRANSMISSIONI PECCATI ADAMI principiis intrinsecis ordinata est » B. Unde si natura non fuisset reparata, Deus ei dedisset naturalia auxilia ad haec omnia ne­ cessaria. — Quidquid quandoque dicatur, non ita multi sunt au­ ctores qui simul haec omnia teneant. 3° Tandem tertia opinio solvit quaestionem distinguendo: per peccatum originale, natura non facta est deterior intrinsece seu in suis constitutivis sed extrinsece seu ex amisso iure ad auxilia Dei naturae defectus sanantia. Deordinatio enim, aiunt, quae re­ sultat in natura lapsa cx ruina donorum iustitiae originalis potuis­ set quodammodo inveniri in natura pura ac propterea naturalia non sunt intrinsece facta deteriora ; sed auxilia ordinis naturalis quae fuissent necessaria ad hanc deordinationem sanandam data fuissent in statu naturae purae, iuxta ordinem providentiae divi­ nae, ita ut homo potuisset servare totam legem finemque suum naturalem attingere ; in natura autem lapsa haec eadem auxilia ordinis naturalis iam non debentur, tum quia Deus non tenetur movere hominem ad finem naturalem, postquam ipse destinaverit illum ad finem supernaturalem ; tum quia homo invenitur nunc in statu peccati habitualis, ac proinde aversus a Deo, nec ius ha­ bere ullum potest ut a Deo convertatur. Addatur impugnatio maior ex parte diaboli, et quaedam servitus sub ipso. Unde si conside­ retur homo in statu naturae lapsae, quamquam vires eius intrin­ secae non sunt mutatae, non amplius ius habet ad ea auxilia sine quibus nec totam legem servare nec propterea suum finem attin­ gere potest. Sic revera, vulneratio in naturalibus non solam priva­ tionem donorum gratuitorum importat, sed etiam impotentiam quamdam quae in statu naturae purae non adfuisset. Ita loquun­ tur cum accidentalibus divergentiis Billuart0, \Virceihjrgenses T. Billot8. Cum agatur de domestica controv.ersia, documenta ecclesia­ stica. quae contra haereticos sive Pelagi anos, sive Protestantes, scripta sunt, non sufficiunt ad rem finiendam. Licet tamen opinan­ tibus ad haec documenta recurrere, quibus vel ruina a peccato introducta asseritur, vel limites huic ruinae assignantur, atque quomodo sibi faveant ostendere °. 5 Ibid. n. ooo. c Dc gratia, dL. 2, pracamb. a 3. 7 T. 7, nn. 173-175· Ί'ιΜ I Λ 'De gratia, prolegom. 3 et 4. Cfr. Garrigou Lagrange O. P., L’ainour de Dieu et la Croix dc Jesus, t. I. p. 308. ] τΐ ° Haec documenta supra adducta sunt, praesertim pag. 231, 315. UTRUM NV. TÜ KA SIT VULNERATA 3«3 § 2. Solvitur quaestio THESIS XVI. — Per peccatum originale natura huma­ na, SI CONSIDERETUR PER RESPECTUM AD STATUM IUSTITIAE ORI­ GINALIS, MULTIPLICITER VULNERATA EST; SI AUTEM CONSIDERE­ TUR PER RESPECTUM AD STATUM NATURAE PURAE, FACTA EST DE­ BILIOR, NON QUIDEM IN SUIS CONSTITUTIVIS, SED IN SUIS VI­ RIBUS, AMISSO IURE AD AUXILIA DEFECTUS NATURAE SANANTIA Prima pars recolit ruinam inductam a peccato originali quae contra Pelagianos de fide definita est. Ceterae partes controvertuntur inter catholicos. Probatur prima pars: natura est vulnerata. — Sufficit nunc haec S. Thomae relegere: «Per iustitiam originalem, perfecte ratio continebat inferiores animae vires et ipsa ratio a Deo per­ ficiebatur ei subiecta. Haec autem originalis iustitia subtracta est per peccatum primi parentis ... Et ideo omnes vires animae re­ manent quodammodo destitutae proprio ordine, quo naturaliter ordinantur ad virtutem. Et ipsa destitutio vulneratio naturae di­ citur. Sunt autem quatuor potentiae animae quae possunt esse sub­ iecta virtutum..., scilicet ratio, in qua est prudentia; voluntas in qua est iustitia; irascibilis, in qua est fortitudo; concupiscibi­ lis in qua est temperantia. In quantum ergo ratio destituitur suo ordine ad v.crum est zndnus ignorantiae. In quantum vero voluntas destituitur ordine ad bonum est vulnus malitiae. In quantum ve­ ro irascibilis destituitur suo ordine ad arduum, est vulnus in­ firmitatis. In quantum vero concupiscentia destituitur ordine ad delectabile moderatum ratione, est vulnus concupiscentiae »10. Cum autem S. Augustinus soleat enumerare tantum ignorantiam et difficultatem “, Angelicus notat quod «difficultas quae ponitur in libro Augustini includit ista tria quae pertinent ad appetitivas potentias; scilicet, malitiam, infirmitatem et concupiscentiam. Ex JO /o.por. qu. 85i art. 3. Cfr. Per qu. 6, a. 2, :»d y;?"-! * 1', qu. 2, a. 5, ad 1; In Ep. ad Rom., c. Q, lect. 3; — Clune, Human nature after the fall according to S 7 hornas e1<]., Romae, 1039. m V. g. Dc natura ct gratia, c. 67. 384 DE TRANSMISSION’! PECCATI ADAMI his enim tribus contingit quod aliquis non facile tendit in bonum » 12. Probatur secunda pars: />er peccatum originale natura non facta est debilior intrinsece. T. Vulnera enim praedicta non sup­ ponunt intrinsecam peiorationem naturae: nam resultant ex pri­ vatione iustitiae originalis; sed ablatio gratuiti non impedit quo­ minus naturalia seu constitutiva naturae sint integra intrinsece. Audi haec notissima verba S. Bellarmini : «Non magis differt status hominis post lapsum Adae a statu eiusdem in puris na­ turalibus, quam differat spoliatus a nudo, neque deterior est hu­ mana natura, si culpam originalem detrahas, neque magis igno­ rantia ct infirmitate laborat, quam esset et laboraret in puris na­ turalibus condita. Proinde corruptio naturae, non ex alicuius doni naturalis carentia neque ex alicuius malae qualitatis accessu, sed ex sola doni supematuralis ob Adae peccatum amissione pro­ fluxit » 13*. . / IT. S. Thomas constanter supponit per peccatum non auferri dona naturalia, signumque supcrnaturalitatis alicuius doni eo ipso haberi quod illud donum pey peccatum ablatum sil. Sic, de im­ munitate a concupiscentia dicit: «Manifestum est quod illa subiectio corporis ad animam et inferiorum virium ad rationem non erat naturalis ; alioquin post peccatum mansisset, cum etiam in daemonibus data naturalia post peccatum manserint»11. Unde « ex peccato originali sequitur aliqua inclinatio in actum inordi­ natum, non directe, sed indirecte, scilicet per remotionem prohi­ bentis, id est, originalis iustitiae, quae prohibebat inordinatos mo­ tus » 15. Porro iustitia originalis non pertinebat ad bona naturae debita. Probatur tertia pars: per peccatum originale natura facta est debilior ex privatione auxiliorum defectus naturae sanantium. — Etenim : I. Natura, ut nunc est, ita debilis est ad bonum fa­ ciendum ut non possit sine gratia divina servare dru omnia man­ data, etiam solius legis naturalis, ne quidem quoad substantiam operum tantum. Quod defenditur communiter a theologis in tra»2 Ibid. toc. àt. ad 5um 13 De gratia primi hominis, cap 1« la, qu. 95, art. 1. is /«-2"*, qu 82, art 1. ad 3. UTRUM NATURA SIT VULNERATA * 385 ctatu De e/ratia el videtur saltern sine temeritate negari non pos­ se1*. Et in particulari non pauci theologi cum S. Thoma tenent hominem in statu praesenti non posse sine gratia diligere Deum super omnia * 1718 . Quo posito, ita arguo. Si per peccatum originale natura non facta esset debilior, dicendum esset aut quod natura pura fuisset in eadem impotentia morali servandi diu omnia man­ data. aut quod naturae lapsae debeatur auxilium quo possit om­ nia mandata diu servare. Atqui neutrum dici potest. Ergo natura per peccatum originale facta est debilior. At non intrinsece, ex parte praecedenti. Ergo extrinsece. Disiunctio antecedentis est per­ fecta : nam si dicis naturam lapsam quoad vires et intrinsecas et extrinsecas cum natura pura identificari, debes fateri aut quod im­ potentia moralis de qua agitur in utraque pariter invenitur, aut quod in neutra sine necessario remedio esse potest. Sed Γ prorsus impossibile est quod natura pura versetur in tanta impotentia mo­ rali ut non possit totam legem servare. Etenim contra sapientiam et bonitatem divinam esset naturam condere cum anima rationali et immortali, iis principiis instructam ut, citra ullam culpam per­ sonae vel naturae, versaretur in morali impotentia attingendi suum finem, eamque in hac impotentia relinquere. Unde Suarez, hac difficultate pressus, postquam posuerit quod homo lapsus non habet nunc maiorem defectum virium liberi arbitrii, quam haberet in pura natura, sic concludit : « Propter obiectiones vero in princi­ pio factas verisimiliter censeo pertinuisse ad indigentiam illius status, si Deus in illo hominem constitueret, ut sua liberali pro­ videntia illi conferret aliqua auxilia in substantia quidem natu­ ralia, in modo autein ultra communem causarum naturalium cursum collata, quibus posset homo si vellet, totam legem naturalem diu servare, omniaque peccata illi contraria vitare... Item est (eadem assertio) valde consentanea divinae sapientiae et provi­ dentiae. Quia ad auctorem naturae pertinet, ita suis creaturis pro­ videre, ut finem suum assequi possint, ct licet illud adiutorium in rigore .esset ultra concursum naturae debitum, non esset ultra pro­ videntiam consentaneam, tum magnificentiae ct providentiae Dei. tum excellentiae humanae naturae pure ac praecise spectatae » ,8. Quae sane optime dicta esse indicabis, dummodo notes talem esse vim argumenti quae non solum convenientiam aliquam divini auie Probatio huius» ad tractatum De gratia remittitur. 17 /'1-2'"·, (|. too. a. 3. 18 Dc gratia, lib. 1, c. 28, nn. 9-10. Cfr. cum Prol. 4, c. Q. ?5 - ( Boyku S. I. — flr creante ct elevante. 586 DE TRANSMISSIONI PECCATI ADAMI xilii, sed eiusdem necessitatem demonstret. Ergo admitti nequi» hominem in statu naturae purae fuisse in impotentia morali ser vandi diu omnia mandata. Si nunc igitur in natura lapsa versatur in tali impotentia, per peccatum originale factus est debilior. 2° Quod si dicatur homini in statu naturae lapsae non debitam quidem esse gratiam qua possit totam legem servare, sed, si gra­ tia ei non concedatur, debita esse auxilia naturalia quibus valeat etiam diu omnia mandata servare, sicut eadem auxilia ei de­ berentur in statu naturae purae, sic arguo : qui potest sine auxi­ lio indebito servare diu omnia mandata, illud idem potest sine gratia. Sed in hypothesi de qua agitur auxilium quo homo hoc posset, debitum esset. Ergo non amplius iam gratia esset neces­ saria ad servanda diu omnia mandata. Nec dicas talia auxilia naturalia nomine gratiae posse nunc decorari, in quantum in statu praesenti ordinem habent ad g atiam supernaturalem (bene enim utenti his auxiliis gratia super­ naturalis daretur ) : nam, a) verum maneret quod in seipsis quoad totam suam realitatem intrinsecam haec auxilia essent quid de­ bitum; ergo non essent gratia; b) haec auxilia non magis ord na­ rent in statu praesenti ad gratiam supernaturalem quam in statu naturae purae; ergo non magis essent gratia. Probo antecedens: tota ordinatio quae sine errore reponi nunc potest in his auxiliis naturalibus relate ad gratiam supernaturalem in hoc est quod non constituunt impedimentum gratiae ; sed neque in statu naturae purae constituerent impedimentum gratiae; ergo non magis sunt gratia nunc quam in natura pura essent. In statu naturae purae numquam daretur gratia proprie dicta, et hoc ex ipsa hypothesi; in statu naturae lapsae, ibi incipit dari gratia ubi incipit dari ali­ quid indebitum. .’"’xP II. Et revera, ex peccato originali duo saltem resultant, quae naturam extrinsece deterioris conditionis esse ostendunt: aversio a Deo, servitus sub potestate daemonis. Γ dversio a Deo. Natur?, enim lapsa est cum peccato originali, id est, cum vero et gravi peccato. Sed homo qui versatur in statu peccati gravis et ipse a Deo est aversus et Deum sibi habet aversum. Nec dicas tolli qui­ dem per peccatum originale ordinationem hominis ad finem supernaturalem, sed relinqui ordinationem ad finem naturalem, vel sal­ tem non poni inordinationem ad finem naturalem. Nam peccatum originale non est in sola carentia ordinationis ad finem superna­ turalem. sed est privatio habens rationem culpae ct ex qua homo meretur realiter nomen peccatoris, et quae veram aversionem a UTRUM 3*7 NATURA SIT VULNERATA Beo inducit. Sed ubi haberetur conversio ad Deum in ordine na­ turali. ibi posset quidem esse carentia ordinationis ad finem su­ periorem, sed non esset aversio a Deo. Unde S. Bellarminus ait quod parvuli mortui sine baptismo « mentem quoque habebunt, non quidem actuali peccato inquinatam, sed habitualiter a Deo aversam» n>. Secundum S. Thomam est in eis aliquid «contrarium prohibens » gratiam. Et revera, teste rXngelico, peccatum originale «non est privatio pura, sed est quidam habitus corruptus»* 20. To­ ta traditio eo sensu intellexit verba Scripturae, quibus dicimur «natura filii irae». Cum autem Deus non teneatur ad se con­ vertere eos qui per peccatum verum ab ipso sunt aversi, vides quomodo auxilia illa quae in statu naturae purae deberentur iam non amplius debeantur. — 2° Servitus sub potestate diaboli in­ ducta per peccatum originale frequenter in traditione docetur. S. Paulus dicit nobis esse pugnandum « adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae»21; et in hoc sensu explicantur exorcismi et exsufflationes quae fiunt in bapti­ smo22: et Patres magno consensu loquuntur de captivitate dia­ boli in qua homines iusto iudicio tenentur, donec a victoria Chri­ sti fortem alligantis liberentur. Abaelardus, qui negabat tale im­ perium daemonis, fatebatur tamen : « Sciendum est quod omnes doctores nostri post Apostolos in hoc conveniunt, quod diabolus dominium et potestatem habebat super hominem, et iure eum pos­ sidebat, ideo scilicet quod homo ex libertate arbitrii quam habe­ bat sponte diabolo consensit » 23. Quod dominium ita ab Augu­ stino explicatur: «Modus autem iste quo traditus est homo in diaboli potestatem non ita debet intelligi. tamquam hoc Deus fe­ cerit, aut fieri iusserit ; sed quod tantum permiserit, iuste tamen. Illo enim deserente peccantem, peccati auctor illico invasit »24. Hac autem traditional! doctrina saltem obtinetur ut homo sit sub maiori dominatione daemonis, sub maiori tyrannide tmtationum quam fuisset in statu naturae purae. ΙΙΓ. Tandem, in alia sententia, homo lapsus, etiam sine re­ demptione Christi non potuisset non habere quidquid requiritur ad totum bonum naturale operandum et ad finem naturalis beati,n /V amtssiotn· gratiae, lib. 6, c. 3. 20 q 82, a. i, ad 1. 21 Eph. Vi, 12. 22 Indicuhis fidei, c. 12. Denz. 140. 23 Aptid S. BernaRDUM, qui eum redarguit, efist /)e rivi late Dei, lib. 13. c. 12. ioo. 3*8 DE TRANSMISSIONI PECCATI ADAMI tudinis obtinendum. Hoc autem contradicit traditionali conceptui redemptionis, operis nempe misericordiae divinae, quo a morte perpetua liberamur. Neque iurc canerent Christiani : « Nihil enim nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset»25. Nota. Auxilia naturalia, quae diximus fuisse debita in sta tu naturae purae, sunt saltem motiones quaedam, praeter ordi­ nariam motionem Dei in omni motu creato. Dici quoque potest quod Deus, loco illorum auxiliorum, forte dedisset in hoc statu habitum quemdam permanentem, qui non sustulisset concupiscen­ tiam, ac proinde non fuisset donum integritatis, sed fortiorem fecisset voluntatem contra concupiscentiam2®. Immo, hoc fuis­ set connaturalius ; at non videtur quod hoc fuerit necessarium: nos autem consideravimus statum infimum inter status possi­ biles. Dices. Damnata est propositio 55 * Baii, quae sic se habet: « Deus non potuisset ab initio talem creare hominem, qualis nunc nascitur »27. Sed si nunc homo esset in statu deteriori quam in statu naturae purae, non potuisset ab initio, nempe ante peccatum talis creari qualis est hodie. Ergo non est in statu deteriori. Respondeo. Γ Cum propositiones Baii damnentur in sensu auctoris, cumque sensus Baii sit hominem non potuisse creari qua­ lis nunc nascitur, quia nunc nascitur cum concupiscentia quae est formaliter peccatum, sufficit ad vitandam damnationem Ec­ clesiae ut non contradicatur huic propositioni : Homo potuit ab initio creari cum concupiscentia. Quam propositionem non tantum non negamus, sed tuemur28. 2° Distinguo maiorem: damnata est haec propositio sine re­ strictione, nego; cum restrictionibus per se evidentibus, concedo. Contradistinguo minorem. Et explico : certum est enim hominem non potuisse ab initio creari in statu peccati originalis ; ac proinde exigere quod homo ab initio sit sine peccato et sine his quae sup­ ponuntur a statu peccati, hoc non est dignum damnatione, sed laude, et est necessarium. Sed falsum est, damnabile et damnatum 25 Ad benedictionem Cerei, sabbato sancto. -° ( ir. J. \ . Bainvel, Nature et surnaturel, ed. 5·, pag. xxvi-xxvii 27 Denzv 1055. S· =8 Cfr Diet, théol., art. Baius, (Le Bachelet) col. 71-72. Cfr. expli­ catio data huius propositionis a Facultate Lovanicnsi apud H. Lennerz, Textus et Documenta. Scries theol. 24, Opuscula duo de doctrina baicma, p. 49. ‘ UTRUM NATURA SIT VULNERATI 309 quod concupiscentia sit formaliter peccatum, etiam sine respectu ad voluntatem Adae peccantis, et quod propterea non potuerit homo initio creari nisi cum immunitate a concupiscentia. Atqui hoc est quod Baius asserebat 'zn. Unde dummodo quis non ponat con­ cupiscentiam ex se solam esse formaliter peccatum, non tangitur, saltem certo, damnatione huius propositionis. Si quis vero tenet, ut tenemus, naturam non fuisse per peccatum originale factam debiliorem intrinsece, sed tantum extrinsece, ille sine dubio id to­ tum admittit quod tali damnatione admittendum esse iubetur. LECTIO PATRUM: Ex S. Augustino, De civitate Dei, lib, XXII, c. 22. — i. Nam quod ad primam originem pertinet, omnem mortalium progeniem fuisse damnatam, haec ipsa vita, si vita dicenda est, tot et tantis malis plena testatur. Quid enim aliud indicat horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis error existit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscipit, ut homo ab illo liberari sine la­ bore, dolore, timore non possit? Quid amor ipse tot rerum vanarum at­ que noxiarum, et ex hoc mordaces curae, perturbationes, moerores, for­ midines, insana gaudia, discordiae, lites, bella, insidiae, iracundiae, ini­ micitiae, fallacia, adulatio, fraus, furtum, rapina, perfidia, superbia; am­ bitio, invidentia, homicidia, parricidia, crudelitas, saevitia, nequitia, luxu­ ria, petulantia, impudentia, impudicitia, fornicationes, adulteria, incesta, et contra naturam utriusque sexus tot stupra atque immunditiae, quas turpe est etiam dicere, sacrilegia, hacreses, blasphemiae, penuria, oppressiones innocentium, calumniae, circumventiones, praevaricationes, falsa testimonia, iniqua indicia, violentiae, latrocinia, et quidquid talium malorum in men­ tem hominum sunt malorum, ab illa tamen erroris et perversi amoris radice venientia, cum qua omnis filius Adam nascitur. Nam quis ignorat cum quanta ignorantia veritatis, quae iam in infantibus manifesta est; ct cum ipianta abundantia vanae cupiditatis quae in pueris incipit appa­ rere, homo veniat in hanc vitam, ita ut si dimittatur vivere ut velit, et facere quidquid velit, in haec facinora et flagitia quae commemoravi et quae commemorare non potui, vel cuncta vel multa perveniat? 2. Sed divina gubernatione non omni modo deserente damnatos, et Deo non continente in ira sua miserationes suas, in ipsis sensibus generis humani prohibitio et eruditio contra istas, cum quibus nascimur, tenebras vigilant, et contra hos impetus opponuntur, plenae tamen etiam ipsae la­ borum et dolorum. Quid enim sibi volunt multimodae formidines, quae cohibendis parvulorum vanitatibus adhibentur? quid paedagogi, quid ma­ gistri, quid ferulae, quid lora, quid virgae, quid disciplina illa qua Scrip­ tura sancta dicit dilecti filii latera esse tundenda, ne crescat indomitus, (lomarique iam durus aut vix possit, aut fortasse nec possit? Quid agi­ tur his poenis omnibus, nisi ut debelletur imperitia, ct prava cupiditas infrenetur, cum quibus malis in hoc sacculum venimus? Quid est enim, 29 De 1'eccato urif/inis, c 5. — Vide Bainvel, ·“ cd.. pae xxvi-xxvlI. attire et surnaturel. > 300 Hl·. TRANSMISSIONS PECCATI AHAM1 quod cum labore meminimus, sine labore obliviscimur; cum labore disci­ mus, sine labore nescimus; cum labore strenui, sine labore inertes sumus? Nonne hinc apparet in quid vehit pondere suo proclivis et prona sit vi­ tiosa natura, ct quanta ope, ut hinc liberetur, indigeat? Desidia, segnitiis, pigritia, negligentia, vitia sunt utique quibus labor fugitur, cum labor ipse, etiam qui est utilis, poena sit. 3. Sed praeter pueriles poenas, sine quibus disci non potest quod ma­ iores volunt, qui vix aliquid utiliter volunt, quot et quantis poenis genu» agitetur humanum, quae non ad malitiam nequitiamque iniquorum, sed ad conditionem pertinent miscriamque communem, quis ullo sermone di­ gerit, quis ulla cogitatione comprehendit? Quantus est metus, quanta ca­ lamitas ab orbitatibus atque luctu, a damnis et damnationibus, a deceptio­ nibus ct mendaciis hominum, a suspicionibus falsis, ab omnibus violentis facinoribus et sceleribus alienis? quandoquidem ab eis et depraedatio, ct captivitas, ct vincula, et carceres, et exilia, et cruciatus, et amputatio mem­ brorum, et privatio sensuum, ct oppressio corporis ad obscenam libidinem opprimentis explendam, et alia multa horrenda saepe contingunt. Quid ab innumeris casibus qui forinsecus corporis formidantur, aestibus ct fri­ goribus, tempestatibus, imbribus, alluvionibus,‘ coruscatione, tonitru, gran­ dine, fulmine, motibus hiatibusque terrarum oppressionibus ruinarum, ab offensione ct pavore vel etiam malitia iumentormn, a tot venenis fruticum, aquarum, aurarum, bestiarum, a ferarum vel tantummodo molestis vel etiam mortiferis morsibus, a rabie quae contingit ex rabido cane, ut etiam blanda ct amica suo domino bestia nonnunquam vehementius et amarius quam Icones draconesquc metuatur, faciatque hominem, quem forte atta­ minaverit, contagione pestifera ita rabiosum, ut a parentibus, coniuge, fi­ liis, peius omni bestia formidetur? Quae mala patiuntur navigantes? quae, terrena itinera gradientes? Quis ambulat ubicumque non inopinatis subiacens casibus? De foro quidam rediens «Ionium sanis pedibus suis, cecidit, pedem fregit, ct ex illo vulnere finivit hanc vitam. Quid videtur sedente securius? Dc sella in qua sedebat cecidit Hcli sacerdos, ct mortuus est. Agricolae, imo vero omnes homines quot et quantos a coelo et terra, vel a perniciosis animalibus casus metuunt agrorum fructibus? Solent tamen dc frumentis tandem collectis et reconditis esse securi Sed quibusdam, quod novimus, proventum optimum frumentorum fluvius improvisus, fu­ gientibus hominibus, de horreis ciccit atque abstulit. Contra milleformes daemonum incursus, quis innocentia sua fidit? quandoquidem ne quis fi­ deret, etiam parvulos baptizatos, quibus ccrtc nihil est innocentius, ali quando sic vexant, ut in cis maxime Deo sinente, ista monstretur huitb vitae flenda calamitas, ct alterius desideranda felicitas. Iam vero dc ipso corpore tot existunt morborum mala, ut nec libris medicorum cuncta com­ prehensa sint. In quorum pluribus ac pene omnibus etiam ipsa adiumenta et medicamenta tormenta sunt, ut homines a poenarum exitio poenali eruan­ tur auxilio. Nonne ad hoc perduxit sitientes homines ardor immanis, ut urinam quoque humanam vel etiam suam biberent? nonne ad hoc fames, ut a carnibus hominum abstinere sc non possent, nec inventos hominemortuos, Sed propter hoc a sc occisos, nec quoslibet alienos, verum etiam filios matres incredibili credulitate, quam rabida esuries faciebat, absu­ merent? Ipse postremo somnus, qui proprie quietis nomen accepit, quis verbis explicet saepe somniorum visis quam sit inquietus; et quam magni». UTRUM NATURA SIT VULNERATA JÇÎ hccl falsarum rerum, terroribus, quas ita exhibet, ct quodammodo ex­ primit, ut a veris eas discernere nequeamus, animam miseram sensusque perturbet? Qua falsitate visorum etiam vigilantes in quibusdam morbis et venenis miserabilius agitantur : quamvis multimoda varietate fallaciae homines etiam sanos maligni daemones nonnunquatn decipiant talibus vi­ sis, ut, etiamsi cos per haec ad sua traducere non potuerint, sensus tamen eorum solo appetitu qualitercumque persuadendae falsitatis illudant. Ab huius tam miserae quasi quibusdam inferis vitae, non liberat nisi gratia Salvatoris Christi Dei ac Domini nostri. Hoc enim nomen est ipse lesus; interpretatur quippe Salvator: maxime nc post hanc mise­ rior ac sempiterna suscipiat, non vita, sed mors. Nam in ista quamvis sint per sancta ac sanctos curationum magna solatia; tamen ideo non semper etiam ipsa beneficia tribuuntur petentibus, nc propter hoc religio quaeratur, (piae propter aliam magis vitam, ubi mala non erunt omnino ulla, quaerenda est : ct ad hoc meliores quosque in his malis adiuvat gratia, ut quanto fideliore, tanto fortiore corde tolerentur. Ad quam rem etiam philosophicam prodesse dicunt docti huius saeculi, quam dii qui­ busdam paucis, ait Tullius, veram dederunt. Nec hominibus, inquit, ab his aut datum est donum maius, aut potuit ullum dari : usque adeo et ipsi, contra quos agimus, quoquo modo compulsi sunt in habenda, non quacumque, sed vera philosophia divinam gratiam confiteri. Porro si pau­ cis divinitus datum est verae philosophiae contra miserias huius vitae unicum auxilium, satis ct hinc apparet humanum genus ad luendas mi­ seriarum poenas esse damnatum. Sicut autem hoc, ut fatentur, nullum di­ vinum maius est donum, sic a nullo deo dari credendum est, nisi ab illo, quo ct ipsi qui multos deos colunt, nullum dicunt esse maiorem. ( «/ 23. — Praeter haec autem mala huius vitae bonis malisque communia, habent in ea iusti etiam proprios quosdam labores suos, qui­ bus adversus vitia militant, et in talium praeliorum tentationibus periculis­ que versantur. (ML 41, col. 784) Corollarium. Dc vi rationis ad veritatem peccati originalis inveniendam. I. Quaestio. Potestne ratio ex consideratione status praesen­ tis hominum devenire ad cognitionem peccati naturae, seu peccati originalis, cuius miseriae humani generis sint iusta poena '·' Quicumque dicunt statum naturae lapsae nec intrinsece nec cxtrinsece deteriorem esse statu naturae purae, negare coguntur veram probabilitatem huic illationi. Si enim natura innocens po­ tuit nostris miseriis omnibus onerari, quo modo ex his miseriis peccatum naturae nostrae dignoscere valebis? Oui vero tenent statum naturae lapsae saltem extrinsece deteriorem esse statu naturae purae, terminum medium habent ut DE TRANSMISSIONI PECCATI ADAMI concludant hominem non esse in statu naturae innocentis, sed aliquo peccato naturae detineri. Attamen non possunt ex sola ra­ tione argumentum conficere nisi in quantum Γ experientia reve­ lat statum miseriae talem qui non possit esse status naturae purae; 2° nulla alia ratio ostenditur dari huius facti nisi exsistentia pec­ cati naturae. II. Solutio'. Porro dicendum videtur ita utrumque haberi ul hac via deveniamus ad seriam probabilitatem exsistentiae peccati originalis, non tamen ad certitudinem. /I. Ratio cum probabilitate concludit ad exsistentiam peccati originalis. Haec est positio S. Thomae, qui. postquam dixerit ho­ minem pati et mortem corporis poenasque corporales et debilita­ tem rationis appetitusque bestiales, notat quidem hanc miseriam consequi ex principiis naturae humanae, sed prosequitur: «Sed tamen si quis recte consideret, satis probabiliter poterit aestimare, divina providentia supposita, quae singulis perfectionibus con­ grua perfectibilia coaptavit, quod Deus superiorem naturam in­ feriori ad hoc coniunxit ut ei dominaretur; et si quod huius do­ minii impedimentum ex defectu naturae contingeret, cius speciali et supernatural! beneficio tolleretur, ut scilicet cum anima ratio­ nalis sit altioris naturae quam corpus, tali conditione credatur corpori esse coniuncta quod in corpore aliquid esse non possit con­ trarium animae, per quam corpus vivit; et similiter si ratio in ho­ mine appetitui sensuali coniungitur, et aliis sensitivis potentiis, quod ratio a sensitivis potentiis non impediatur, sed magis eis dominetur » 1 ,W Ubi nota quod S. Doctor, intendens ostendere quomodo in­ stitutio primitiva congruat rationi et quo modo dogma peccati originalis explicet statum praesentem, videtur deducere ruinam accidisse non solum cx statu meliori, sed cx statu supernatural! saltem quoad modum. Quod si argumentum usque ad hanc con­ clusionem producitur, nonnisi ad aliquam convenientiam pertin­ git. Sed argumentum validius est et magnam probabilitatem efficit, si conclusio restringitur ad exsistentiam prioris status melioris indeterminate ; et hoc est quod videtur esse praecipuum in mente S I hornae. Et revera tanta est debilitas moralis hominum quae ex experientia dignoscitur, tanta pronitas ad gravia peccata, tan­ ta obscuritas et tarditas mentis in veritatibus ordinis religiosi as30 Contra Gentes, lib. 4, c. 52. UTRUM NATURA SIT VULNERATA 393 sequendis; deinde tot et tam ingentes, ut in pluribus, sunt poe­ nae ct afflictiones corporis et animae in hac vitae, ut conditio hominum potius misera quam felix dicenda sit. S. Augustinus, qui tamen, ut vidimus, non negat hominem potuisse condi in ignorantia ct difficultate, cum deinde attendit ad gravitatem miseriae in qua versantur homines, simpliciter et .aepe concludit ad exsistentiam peccati originalis. « Parvulos in­ tuere. quot et quanta mala patiantur, in quibus vanitatibus cru­ ciatibus, erroribus, terroribus crescant. Deinde iam grandes, etiam Deo servientes tentât error, ut decipiat ; tentât labor aut dolor, ut frangat; tentât libido, ut accendat; tentât moeror, ut sternat ; tentât typhus, ut extollat. Et quis explicet omnia festinan­ ter, quibus gravatur iugum super filios Adam? Huius evidentia miseriae gentium philosophos nihil dc peccato primi hominis sive scientes sive credentes, compulit dicere, ob aliqua scelera suscepta in vita superiore poenarum luendarum causa nos esse natos, et animos nostros corruptibilibus corporibus, eo supplicio quo Etruschi praedones captos affligere consueverant, tamquam vivos cum mortuis esse coniunctos. Apostolus autem amputat opinionem qua creduntur singulae animae pro meritis ante actae vitae diversis corporibus inseri. Quid igitur restat, nisi ut causa istorum ma­ lorum sit aut iniquitas vel impotentia Dei. aut poena primi veterisque peccati? Sed quia nec iniustus nec impotens est Deus, restat quod non vis, sed cogeris confiteri, quod grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepul­ turae in matrem omnium non fuisset, nisi delicti originalis meri­ tum praecessisset »:n. 31 Contra Iui.. lib. 4, n. 83. ML 44, col. 782. — Card. Newman, ex consideratione miseriae, praesertim moralis, generis humani in decursu hi­ storiae exsistentis, concludebat cum magna determinatione ad factum pec­ cati originalis: * And so I argue about the world: if there be a God, since there is. a God, the human race is implicated in some terrible aboriginal calamity. It is out of joint with the purposes of its Creator. This is a fact, a fact as true as the fact of its existence, and thus the doctrine ob what is theologically called original sin becomes to me almost as cer­ tain as that the world exists, and as the existence of God >. Apologia^ c. 5. — Pascal, qui caute accipiendus est, cum etiam in suis fragmentis < Pen­ sées» iansenismo maneat infectus, eloquenter evolvit hoc argumentum ct concludit : L’homme est plus inconcevable sans ce mystère que ce mystè­ re n’est inconcevable à l’homme». Cfr. Bossuet, Sermon pour la vêlure de la l'allièrc, in fine puncti 1'. — Nec defuerunt nostris temporibus philo­ sophi a vera religione alieni, ut Renouvier, Hamelin, qui ex consideratione conditioni'· nostrae praesentis, existentiam alicuius peccati originalis af- 394 DE TRANSMISSIONI PECCATI ADAMI B. Attamen, argumentum inationis non excedit probabilita­ tem. Ut enim ad certitudinem accederet, a) experientia deberet esse magis completa, et attingere non solum id quod externe ap­ paret, sed etiam cogitationes et sensus hominum, et non in quo­ dam momento tantum temporis, sed in decursu totius historiae; insuper, deberet esse de natura sine gratia : status autem hominis est cum gratia : unde miseria cius multo minor est quam si sta­ tus naturae lapsae sine redemptione fuisset; — b) oporteret ex­ cludere certo quamcumquc aliam hypothesim, ad quod obtinen­ dum sola ratio, cum difficultates inveniat in transmissione peccati per generationem intelligenda, non perfecte sufficit. § 4Scholion. De poena peccati originalis in altera τήία. Quaestio concrete ponitur de statu parvulorum decedentium ante baptismum ac proinde solo peccato originali inquinatorum. Duo asserimus : I. Parvuli qui sine baptismate moriuntur excluduntur a vito aeterna ac proinde rite dicuntur damnari. Hoc est de fide definita, tum tempore controversiae pelagianae *12, tum a concilio Tridentino dicente in parvulis peccatum originale adesse « quod rege­ nerationis lavacro neccsse sit expiari ad vitam aeternam conse­ quendam » 33 *32*. Etenim, «Nisi quis renatus fuerit cx aqua et Spi­ ritu Sancto, non potest introire in regnum Dei » u. Pelagiani qui­ dem distinguebant a regno Dei vitam aeternam, quam pueris sine baptismo mortuis concedebant. Sed in Scriptura talis distinctio non datur; nec Pelagiani essentialem differentiam inter utrum­ que posuerunt, cum visionem Dei in utroque admisisse videantur. Quapropter Patres ct concilia eis restiterunt. Ratio theologica huius damnationis est in promptu : ad regnum caelorum obtinen­ dum, requiritur gratia sanctificans; sed parvuli morientes cum firmaverunt. Renouvier vocat suam doctrinam « doctrine théiste dc la création ct de la chute, mais suivant laquelle la chute est un événement réel du monde ct de la société primitivement parfaits». Le personalisme, Paris, i3, pag. 81-82. · 32 V. g. Denz. 102. 33 Scss. 5. can. 4, Denz. 791. ' 31 Ioan. Ill, 5. -'Μ UTRUM NATURA SIT VULNERATA 395 peccato originali privantur gratia sanctificante; ergo excluduntur a vita aeterna. II. Parvuli isti nec poenam sensus nec ullam poenam tristi­ tiae accipere videntur. Haec est opinio S. Thomae. Et revera non debemus admittere in poena peccati non personalis nisi id quod divina auctoritate admittendum esse constat. Porro, Scriptura non aliud exigit praeter privationem vitae aeternae. Innocentius III dicit tantum : « Poena originalis peccati est carentia visionis Dei, actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus In concilio Lugdunensi (1274) et in Decreto unionis (1439) Pr0 Graecis, ponitur: « Illorum autem animas qui in mortali peccato vel cum solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poe­ nis tamen disparibus puniendas»35 36; et in littera ïoannis XXII ad Armenos, idem dicitur, addita disparitate loci poenarum: c Docet (romana Ecclesia)... illorum... animas, quae in mortali peccato, vel cum solo originali discedunt, mox in infernum de­ scendere: poenis tamen ac locis disparibus puniendas»37* 3. 9Ha­ betur autem disparitas poenarum et quoad speciem et quoad lo­ cum, si peccato actuali tribuuntur poenae damni et sensus, dum peccato originali sola poena damni reservatur. S. Thomas triplici ratione tuetur opinionem iam suo tempore communem, quae negat dari poenam sensus pro solo peccato ori­ ginali : i" quia talis poena non solum privaret naturam gratuitis, sed cius integritati intrinsecae detraheret; 2° quia poena sensus datur propter conversionem ad bonum commutabile; in peccato autem originali non invenitur talis conversio, sed solum aversio a bono incommutabili, seu destitutio iustitiae originalis: 3“ quia poena sensus non datur pro dispositione, sed pro actu : in parvulo autem defuncto cum peccato originali invenitur quidem deordinatio habitualis, non autem actus deordinatus3S. Rationes in contrarium quae exponuntur a Norisio 30 dilui possunt. Praecipua .enim est auctoritas S. Augustini, quae sic se habet. S. Doctor procul dubio volùit infantes istos recipere poe­ nam peccati originalis. Eos excludit a quacumque vita aeterna, quae sit vita beata. Cum autem ipse videat magnam poenam esse in hac privatione vitae aeternae, ex hoc solo iam agnoscit verum 35 3ü Denz. I )enz. 37 An. 410. 464 ct 698. 13-21. Denz. ed. 17, n. 3049. •,s De Malo, qu 5, art. 2. 39 Vindiciae auffustiniemae, c. 3, § 5· ML 47, col. 630. 3‘X> / DE TRANSMISSIONI I’lXCATI ADAMI malum in statu illorum parvulorum De quantitate autem ct de qualitate huius poenae noluit determinatius loqui, nisi fatendo hanc poenam esse omnium mitissimam40 41 nec impedire quominus infantibus hac poena afflictis melius sit sic esse quam non esse: « Ego autem non dico parvulos sine Christi baptismate inoricntts tanta poena esse plectendos ut eis non nasci potius expediret... Quis dubitaverit parvulos non baptizatos, qui solum habent ori­ ginale peccatum, nec ullis propriis aggravantur, in damnatione omnium levissima futuros? Quae, qualis et quanta fuerit, quamvis definire non possim, non tamen audeo dicere quod eis ut nulli essent ‘quam ut ibi .essent potius expediret»42. Unde auctoritas Augustini est certa si de exsistentia poenae agitur; est incerta et saltem haesitans, si de determinatione poenae praeter privationem vitae aeternae seu regni caelorum agitur. Post Augustinum, citantur aliae auctoritates, ut S. Eulgcntins. S. Gregorius: sed S. Fulgentius videtur forte excessisse, et alii non magis determinate loquuntur quam S. Augustinus. Quod autem attinet ad Scripturam, quae nonnisi caelum aut infernum, dexteram aut sinistram novit, respondendum est quod in nostra sententia remanet duplex tantum classis hominum: ele­ cti et damnati; sed damnati diversitate poenarum iterum distin­ gui possunt. IΙίΜΗ Unde rite dictum est contra synodum Pistoriensem: «Do­ ctrina, quae vehit fabulam pelagianam explodit locum illum infe­ rorum (quem limbi puerorum nomine fideles passim designant), in quo animae decedentium cum sola originali culpa poena dam­ ni citra poenam ignis puniantur; perinde ac si hoc ipso quod, qui poenam ignis removent, inducerent locum illum et statum medium expertem culpae et poenae inter regnum Dei et damnationem ae­ ternam, qualem fabulabantur Pelagiam' : falsa, temeraria, in scho­ las catholicas iniuriosa » 43. Eaedem autem rationes quae excludunt poenam sensus va40 Contra Ini. lib. 3, c. 3; lib 5, c. 1 ; Op. imp. lib. 3, c. 99. 41 Enchiridion, c. 93; De peccatorum meritis, lib. I, c. 16. Contra Julian, lib. 5, c. 11. n. 44. ML 44, col. 809. Quem locum et parallelos locos S. Thomas ita intellexit ut eis utatur ad respuendam et poenam -xnsus ct poenam tristitiae in his pueris: «Sed nulla ratio videtur esse quare subtrahatur eis exterior poena sensus, si attribuitur eis interior afflictio, quae est multo magis poenalis et magis opponitur mitissimae poe­ nae quam Augustinus eis attribuit >. De malo, qu. 5, art. 3. CTK< Μ l>. V. MARI A H HOT CONCERTA SINE LABE W lent quoque ad negandam poenam positivae tristitiae interiorem in illis pueris. Verum est illos amisisse per peccatum originale magnum bonum ; sed cum nesciant, saltem determinate, perfectio­ nem huius boni, non ex hoc tristantur vel dolent, sed « hoc quod per naturam habent, absque dolore possident»44. Ex dictis tamen non sequitur parvulos non baptizatos gau­ dere beati tudi ne proprie dicta, ne quidem naturali. Aliud est enim non recipere poenam quae tollat bona naturalia, et aliud est pri­ vilegiis donari ultra id quod conditiones naturae exigunt. Con­ ditio autem animae separatae, si solis viribus naturae relinquatur, est valde imperfecta 4r’; nec apparet cur teneretur Deus supplere imperfectiones naturae in animabus istis, omni personali merito destitutis, et vero peccato originali inquinatis.Sufficere videtur ut bono naturali gaudeant, quale per naturam illud habent4β. Bea­ titudo autem est status omnium bonorum aggregatione perfectus. QUAESTIO TERTIA De praeservatione B. Μ. V. ab omni labe originali Ex supra dictis satis superque constat peccatum originale in omnes homines transire, qui per semen humanum, seu patema generatione nascuntur. Novus igitur Adam. Christus, qui solus non habet patrem in terris, sed a virgine matre virtute Spiritus Sancti natus est. solus est quoque qui ex naura rei sit extra le­ gem qua peccatum originale in omnes homines transit. Beatissima autem Virgo Maria, cum nata sit secundum ordinarias conditio­ nes humanae generationis, quo modo se habuit cum universali 44 De malo, qu. 5, art. 3. Contra S. Bel lar minus dicit c probabile esse parvulos non baptizatos passuros interiorem animi dolorem, quamvis mi­ tissimum ». De amiss, (jrat. lib 6, c. 6. 45 ia, qu. 89, art. 1. 46 Cf. S. Bellarminus, Dc omissione gratiae. lib. 6, c. 2. Petavius, De Deo, lib. 9, c. 11 explodit turn sententiam eorum qui naturalem beati tudinem parvulis non baptizatis tribuunt, tum opinionem Gersonis et BlELLlS qui putant Christum ita subvenire his parvulis ut gratiam reci­ piant ac consequenter supernaturalem felicitatem. Vide etiam Boi.geni, Sta­ to dei bambini morti sensa baltesimo, Macerata. 1787, part. 4, c. 2, n. 207 sqq ; Stock 1 ms. Mir Eos der ohne Taufe sterbenden Kinder. Freib. 1. B.. 1023. PE IMMACULATA CONCEPTIONE MARIAE SOS damnatione suae stirpis? Hoc est quod nunc venit tractandum; articulo unico rem totam comprehendemus. Articulus unicus. Utrum B. Virgo Maria fuerit sine labe originali concepta Cfr. Scotus. 3 dist. 3, (μι. i. — Suarez, In 3am, diSp. _ yE. Dissertationes ct adnotationes de Maria immaculate concepto, Lugduni. 1653. — Perrone, De immaculato B. Μ. V. conceptu, Romac, 1852. — Passaglia, De immaculato Deiparae semper Virginis conceptu com­ mentarius, Romac, 1854. — Dic. théol., Art. Immaculce-Conception (Le Bachelet, Jugie). Etc. · ■’ I.ASQUEZ, Status quaestionis. 1. Sensus tituli. Quaestio directe non est an B. Virgo debuerit contrahere peccatum originale, sed an revera contraxe­ rit; debitum enim contrahendi peccatum originale importat tan­ tum peccatum esse contrahendum, si nulla fiat praeservatio. Nos | autem quaerimus utrum haec praeservatio locum habuerit. Nec est ullo modo confundenda immaculata conceptio cum sanctificatione in utero. Sanctificatio enim in utero habetur si persona quaedam iam constituta in utero exsistens, transit per infusionem gratiae sanctificantis, a statu peccati originalis ad statum iustitiae. Ille igitur qui sanctificatur, fuit aliquando peccato originali inquina­ tus: sic S. loannes Baptista. Conceptio vero immaculata exigit ut persona de qua agitur in nullo momento suae exsistentiae ullam maculam peccati cuiuscumque habuerit, hoc est, ut dc facto non contraxerit peccatum originale. Conceptio hic sumitur non pro conceptione activa, quae est actio gencrativa a parentibus exer­ cita ; sed pro conceptione passiva, quae est constitutio embryonis humani. Haec autem conceptio distingui potest perfecta .et im­ perfecta. Etenim in opinione quae ponit successionem formarum in evolutione embryonis, conceptio imperfecta habetur quamdiu fetus cum formis inferioribus invenitur; conceptio perfecta datur in ipso momento infusionis animae humanae. Hic agimus de con­ ceptione perfecta·, ita ut quaestio nostra ita possit exprimi: an in primo momento suae infusionis in corpus, seu in primo momento i: - ·. ' UTRUM H. V, MARIA MURIT (W Ί-.J'TA s.JNt I ‘BE JQ9 suac exsistentiae, anima B. Virginis fuit gratia sanctificante ornata, ac proinde numqtiam peccato originali inquinata? II. Opiniones. — //. Ecclesiae separatae communiter negant Immaculatam Conceptionem Mariae \ /?. Inter catholicos, antequam Immaculata Conceptio ut revelata definiretur, non defuerunt doctores et theologi qui eam aperte negaverint. Ut nunc omittamus nomina doctorum de quo­ rum mente disputatur vel disputatum est, dicamus controversiam de hac quaestione sacculo XII incepisse ac non parum fervoris mox accepisse. Γ Alii affirmabant hoc privilegium Virginis. Sic v. g. monachus cantuaricnsis Eadmerus : « A servitute itaque omnis peccati libera fuit, quaa omnium peccatorum propitiatori aula, in qua et ex qua personaliter homo fieret, Spiritus sancti praesentia ct operatione construebatur... Non potuit dare cor­ pori humano, quod ipse sibi templum, in quo corporaliter habi­ taret, et de quo in unitate suae personae perfectus homo fieret, ut, licet inter spinas peccatorum conciperetur, ab ipsis tamen spi­ narum aculeis omnimodis exsors redderetur? Potuit plane. Si igi­ tur voluit, fecit. Et quidem quidquid dignius umquam de aliquo extra suam personam voluit, patet eum de te. o beatissima femi­ narum, voluisse ... Poterat ergo dc massa peccatrice naturam hu­ manam ab omni labe peccati immunem facere, unde in unam per­ sonam sui susciperet, ut homo integer esset et divinitati suae nihil minueret»'-. Et Vincentius Bellovaccnsis : «Nullis Virgo, quan­ do nata est, delictis subiacuit, nec originale peccatum in utero sanctificata contraxit»3. — 2° Alii concedebant quidem B. Vir­ ginem sanctificatam esse ante nativitatem suam; immo S. Alber­ tus M. hoc ad fidem pertinere asserebat; at ipsam immacula­ tam conceptionem negabant; de tempore enim quo gratia collata sit B. Virgini idem S. Albertus dicebat nihil sciri posse, « nisi. quod probabilius est, quod cito post animationem conferatur, quam longe exspectetur » \ Similiter Aegidius Romanus, etc. — 30 Saeculo autem XIV, Scows primum quidem non ita assertive, post autem determinate ct valide sententiam immaculatae con1 Cf. v. apud Duchesne, Les Eglises séparées, Paris, 1905. encydicam patriarchi schismatici Anthimi. 2 /V conceptione 5*. Manae. ML 159, col. 301. H Thurston ct Th. * Slater iterum ediderunt hoc opus, Friburgi R. an. 1904. ·’ Laudes Γ. Mariae, c. 6. ♦ 3 d:st. 3, art. 4- ■ 4OO DE IMMACULATA CONCEPTIONE MARIAE ceptionis Virginis defendit : « Est B. Virgo, mater Dei, quae num quam fuit inimica actualiter ratione peccati actualis nec ratione originalis; fuisset tamen, nisi fuisset praeservata »5. Tunc haec sententia multum invaluit, ita ut saec. XVI Caietanus, eam im­ pugnando, scripserit: «Doctor.es tenentes B. Virginem esse prae servatam a peccato originali sunt numero infiniti, si ad modernos spectemus»'5. Et revera a find saec. XIV omnes doctores ordi­ nis S. Francisci, omnes Societatis lesu, Servitae, Augustinenses, Carmelitani, multi alii theologi, Universitates, ac prae ceteris Universitas Parisiensis, quae etiam iuramento suos doctores alli­ gabat ut hanc doctrinam tenerent, magis magisque in dies pri­ vilegium Mariae commendabant ; populusque Christianus aliud au­ dire nolebat: «Qui secus modo sentiunt, aiebat S. Petrus Canisics, eorum sane rarus est numerus, hique pudore impediti, quod in animo gerunt ct secum ipsi tacite loquuntur ac sentiunt, palam efferre ac pronuntiare non satis tutum arbitrantur. Tum si id facere quidem audeant, haud sine publica contradictione vulgi­ que offensione audiuntur »7. C. Inter ipsos defensores immaculatae conceptionis B. Virgnis quaedam remanet controversia. Quidam enim dixerunt B. Virginem vel nullum debitum umquam habuisse contrahendi pec­ catum originale, vel habuisse tantum debitum remotum : Deus nempe eam exemisset a lege quae pro ceteris hominibus tantum lata esset. Sic Vega, Velasquez^ Wirceburgenses, Salmeron, et alii8. Theologi tamen multo communius admittunt B. Virgi­ nem habuisse debitum proximum contrahendi peccatum originale, ita ut non ab ipsa lege transmissionis peccati originalis fuisset excepta, sed ab applicatione legis. Sic S. Bellarminus, Suarez, Vasquez, Valentia, Salmanticenses, etc. °. III. Documenta Ecclesiae. — In Bulla « Ineffabilis Deus», Pius IX, die 8 Dee. 1854, ita locutus est: «... Definimus doctri­ nam quae tenet beatissimam Virginem Mariam in primo instanti 5 3 dist. 18, qu. 1, n. 13. ■ e Opuscul. De conceptione Virginis, c. 5. — A. saec. XVI, theologi dominicani non pauci nec ignobiles, praesertim in Hispania et in Gallia, immaculatam Virginis conceptionem tuentur ’ De Maria deipara, lib. 1, c. 7. » Vide apud Salmanticenses, De vitiis et peccatis, disp. 15, dub 4, § I"W 9 Salmanticenses, ibid, § 2 sqq. 1 UTRUM a V. MARIA F UFR TT CONCEPTA SINE LARE 40 f suae conceptionis fuisse singulari omnipotentis Dei gratia et pri­ vilegio, intuitu meritorum Christi lesu Salvatoris humani generis, ab omni originalis culpae labo praeservatam immunem. esse a Deo revelatam atque idcirco ab omnibus fidelibus firmiter constanterque credendam » '°. Concilium Tridentinvin, quamquam rem definire noluit, de­ claravit tamen in decreto de peccato originali « non esse suae in­ tentionis comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato orig nal i agitur, beatam et immaculatam Virginem Mariam, Dei genitri­ cem, sed observandas esse constitutiones felicis recordationis Sixti papae IV»10 11. Synodus quidem Basileensis post maturam rei considerationem hanc doctrinam definiverat sess. 36. an. 1439; sed auctoritate carebat. Constitutiones autem Sixti IV deb:tum reputant, fideles ut « de ipsius immaculatae Virginis mira conce­ ptione gratias et laudes referant, et instituta propterea in Dei Ecclesia missas et alia divina officia dicant, et illis intersint, in­ dulgentiis et peccatorum remissionibus invitare»12; ct prohibent ne praedicatores asserant esse haereticos qui immaculatam con­ ceptionem Virginis tenuerint coluerintque : « Huismodi assertio­ nes... utpote falsas et erroneas et a veritate penitus alienas edi­ tosque desuper libros praedictos, id continentes, quoad hoc au­ ctoritate apostolica tenore praesertium reprobamus et damna­ mus ... Simili poenae ac censurae subiicientes eos qui ausi fue­ rint asserere, contrariam opinionem tenentes, videlicet gloriosam Virginem Mariam cum originali peccato fuisse conceptam, haeresis crimen vel peccatum incurrere mortale, cum nondum sit a Romana Ecclesia et Apostolica Sede decisum » ”, Pius V vetuit disputationes de hac quaestione coram populo, permittens ut in academiis utraque opinio defenderetur, quin ulli nota essoris inu­ reretur. Paulus V iussit ut in academiis sola opmio affirmans immaculatam conceptionem defenderetur, nolens tamen quod per hoc decretum contraria sententia praeiudicium acciperet. Grego­ rius XV prohibuit ne etiam in libris vel in privatis colloquiis sententia contraria assereretur. Alexander VII vocavit « piam 10 Denz. 1641 11 Denz. 792. >2 Denz. 734, Const. «Curi praccxcelsa », an. 1476 1« Constitutio nGravis ninüs», an. 1483. C Roykx S. I. — Dr Di0 creente et elevante. 402 UTRUM B. v. MARIA IÜEW7 COWCF.PTA SJNt LABP PE IM MACULATA CONCEPTIONE MARIAE sententiam » cani quae privilegium Mariae affirmat poenasque sta­ tuit contra eos qui aliud docerent M. Post definitionem, Leo XIII damnavit hanc propositionem rosminianam : «Ad praeservandam B. V. Mariam a labe originis, satis erat ut incorruptum maneret minimum semen in homine, ne­ glectum forte ab ipso daemone, c quo incorrupto semine, dc gene­ ratione in generationem transfuso, suo tempore oriretur Virgo Maria » ie. § 2. Solvitur quaestio. THESIS XVII. — Beatissima Virgo Maria, in primo in­ De1 GRA­ TIA ET PRIVILEGIO, INTUITU MERITORUM ClIRISTl IeSU SâLVATOstanti SUAE CONCEPTIONIS, SINGULARI OMNIPOTENTIS RIS HUMANI GENERIS, AB OMNI ORIGINALIS CULPAE LABE PRAESES * VATA EST IMMUNIS. Thesis est dc fide definita, ipsaque verba e bulla definitionis desumpta sunt. Cum doctrina de immaculato conceptu B. Μ. V. definiatur ut revelata, intelligendum est eam esse saltem implicite revelatam (formaliter, ut censemus; virtualiter, ut pauci dicunt). Probatur. — T. Ex Proto evangelio, seu ex capite tertio Ge­ nesis, v. 15. Protoevangclium vocant locum illum, in quo Deus pri­ mum revelat ordinem religionis chri.stianae, annuntiando restaura­ tionem amicitiae hominem inter et eius Creatorem per victoriam Redemptoris ie. - * fifcA' Hic est textus : 2»··“τ’· ·.· : ΓΓΝ'Ί τ - ; Iuxta LXX : « Και υχΟραν ι1ησ<ο <χνα μέσον σου xczi uvu μέσον τής γυναικος, και ανά μέσον του σπέρματός που, και ανά « Alia non pauca sunt decreta. Cf. Pi azza, Causa Immaculatae Con­ ceptionis, Coloniae, 1751. ■ ■ ” Décret S. Officii, 1887. Prop. 34. Denz. 1924. f. ,, et per gratiam eius. Et hoc est quod ipse Augustinus explicat, cum Juliano obli­ denti Mariam per doctrinam peccati originalis subiici diabolo ita respondet : « Non transcribimus diabolo Mariam conditione nascen­ di : sed ideo quia ipsa conditio solvitur gratia renascendi » 33. Hoc est: Maria secundum id quod ei deberetur iuxta conditiones suae generationis subiiceretur diabolo; sed ei non subiicitur de facto, quia illud debitum solvitur per gratiam Christi. Modo analogo im­ mediate ante dixerat : « Quod non vis dicimus, nonnisi per gra­ tiam liberari (homines), non solum ut eis debita dimittantur, ve­ rum etiam ne in tentationem inferantur » M. In eadem Ecclesia latina inveniuntur textus satis significantes S. Hieronymi, iuxta quem Maria fuit porta «semper clausa et est profecto antiqui, forte Afri », Miscellanea agost., t. 1, Romae, 1930, P· 754· 32 Dc peccat, merit., lib. I, n. 57. ML 44. col. 142. Cf. Dc Genesi ad Iit lib. 10, c 18, n. 32; Op. imperf. lib. 6, g 22. ML 45, col. 1553. 33 Op. imperf. lib. 4, c. 121. ML 45, col. 1418. Cf optimam disserta­ tionem P. F. S. Müller S I., in Miscellanea agosliniana, vol. 2, Romae 1931, pag. 885 sqq.: Augustinus anticus an adversarius Immaculatae C(mecp lia­ nts— In oppositum D. Capelle O. S. B. scripsit. Recherches de théo­ logie médiévale, Oct. 1932, cui breviter respondimus Gregorianutn, 1933. P· 93-96. 3< Cf. Diet, théol., Augustin, (Portaliê), col 237, et art Immaculée conception, (Le Bachelet), col. 883 sqq. DE IMMACULATA CONCEPTIONE MARIAE 410 lucida»™, «semper in luce»36; — S. Ambrosii, qui adducit na­ turam humanam ita orantem Verbum : « Suscipe mc non ex Sara, sed ex Maria, ut incorrupta sit virgo, sed virgo per gratiam ab omni integra labe peccati » 37. In Ecclesia Orientali, praeclara sunt verba S. Ephraem : Hic enim S. Doctor explicite conferens Mariam cum Eva dicit utram­ que innocentem factam esse: «Duae innocentes, duae simplices, Maria et Eva ,sibi quidem prorsus aequales factae erant; postea vero altera facta est causa mortis ,altera vitae nostrae»35; insistit multum in dignitate matris Dei, in plenitudine gratiarum in ipsa; laudes innumerabiles et singulares Mariae cantat. Salutem a Ma­ ria instauratam opponit ruinae ab Eva inductae : « Eva, mater omnium viventium fons mortis effecta est omnibus viventibus. Flo­ ruit autem Maria, nova vitis prae vite antiqua Eva, habitavitque in ea Vita nova Christus, ut Morte pascente et accedente confiden­ ter pro more, ei in fructu mortali occultaretur vita mortis destruc­ tiva»39. Adhuc: « Dominus dixit eum c caelo lapsum esse. Exal­ taverat se exeerandus ille, sed a sua exaltatione disiectus fuit. Con­ culcavit pes Mariae eum qui calce percusserat Evam. Benedictus qui sua nativitate prostravit eum» '°. Et iterum: «Quia percussit ille calcaneum Evae, calcavit eum pes Mariae» ". Immo comparat puritatem Matris cum puritate Filii eius, di­ cens Filio: « Revera quidem, tu ct mater tua, soli estis, qui omni ex parte omnino pulchri estis. In te, Domine, non est labes, nec ulla in matre tua macula » ‘2. Quibus in locis et praesertim in ul­ timo non potest tantum agi de immunitate a peccato actuali, nam ut alia omittamus, saltem infantes post baptismum mortui pariter sine labe essent ac XHrgo Maria: maxime cum innocentiam eorum S. Ephraem multum extollat'3. . yV 86 Epist. ad Pammach., n. 21. ML 22, col. 510 3U Morin, dneed0ta Maredsolana, t. 3, p. 65. |L'W| 3? ht ps. lift, sermo 22, n 30. ML 22, col. 1521. 38 Op. Syr. II, 327 a. Cf. Btckell, 5. Ephr. Carmina Nisibena, Lipsiae 1866. p. 29. j 30 Sermo de Domina nostro. Lamy. S’. Ephraemi Syri Hymni ct Ser­ mones, 1, Mechliniac, 1882, p. 154-156. "J «* Hymnus s. nativitate Christi, II, 31. Lamy, t. II, p. 456-458. *1 Euangelii concordantis expositio trad. Aucher-Moesincer, Venetiis 1876. p. 117· a 42 Carmina Nisibena, ed. Bickcll, p. 122. »3 Vim horum textuum, quos interpretes plures, ut Bickell, et PP Bover, Fr. S Müller, Ortiz de Urbina {Orientalia Christiana periodica, 1935, pag· ,04 ss.) etc sicut nos intclligunt, Dr Ludwig Hammersrerger UTRUM B- V. MARIA FUERIT CONCEPTA SINE LARE |il Λ’. Alii Paires implicite et virtualrter (radum doctrinam im­ maculatae conceptionis, cum Mariam opponunt Evae. ut Îrenaeus et Tertullianus, cum sanctitatem Mariae sine restrictione extol­ lunt. ut Hippolyti s, I):i>ymus, Epihianius etc. Audi, v. g. Theodotum Ancyranum, qui praedicat Manam «virginem inno­ centem. immaculatam, sanctam spiritu et corpore, productam ut lilium inter spinas, quae non novit mala Evae... quae fuit filia Adam, sed ipsi dissimilis » “. DifficuJtatcs, quae ex operibus Patrum moveri possent, ad duas reducuntur: Γ Multi Patres dicunt Christum solum esse sine peccato. At hoc potest intelligi ut supra de iure naturae, non de praeservatione misericordi. — 2° Quidam Patres videntur etiam peccata actualia venialia in Maria invenire. Et revera Origenes, Tertullianus, et S. Chrysostom us non videntur ab hoc errore excusari posse. Alii, ut S. Irenaeus, S. Basjlius, S. Cyrillus Alex, possunt optime intelligi de sola lenlatione vel probatione. At o) Pauci Patres qui in hoc erraverunt non necessario tribuerunt peccatum originale B. Virgini ‘3 ; b) hic error contradicebat com­ muni aestimationi de sanctitate Virginis. Satis denique est, cum quaestio de immaculata conceptione non explicite ut determinate tunc poneretur, ut :n dictis Patrum quaedam praeclara, alia implicita ut vestigia'vel semina, cum ob­ scuritatibus et difficultatibus mixta, invenire potuerimus. C. Traditio non parum illustratur ex exsistentia festi con­ ceptionis V. Marian. Etenim in Oriente hoc festum, forte a fine conatus est deprimere praesertim textus alios adducenda. (Dic Mariolcgic der Ephremischcn Schriften, Innsbruck, 1038) Sed revera textus quos ille opponit nihil habent quod veritati conceptionis immaculatae Mariae non consonent, \rgui enim ex hoc quod S. Ephraem dicit Christum natum esse de una ex impuritate naturae lapsae, quae munditia indigebat (O/>. Gr II. 270 et Hainmersbergcr. <>/>. cit. p. 68); ct ex hoc quod exhibet Mariam dicentem se redemptam et baptizatam esse a sanguine ct aqua (ibid., p. 60 Cf. p. 87). \t haec verba recta omnino sunt in fide immaculatae conceptio­ nis. Maria enim una erat ex subicct'S huius naturae lapsae ct indiguit prae­ gnatione ab impuritate: Maria redempta est et baptizata, sed meliore re­ demptione, sd. praeservativa, et meliore baptismo, scilicet infusione gratiae ante quamcumque culpam. Imo haec verba, — praeter forte verbum < bap­ tismi ., quod magis symbolice sumendum est. - accipienda sunt proprio •en>u (et non « im uneigentlichen Sinn >). " llomil. 6 in Deiparam, n. 11. MG 77. coi 1428. Vide quid compen­ diose Bulla definitionis, quid copiose PasSAGLIA, in De immaculato conceptu de titulis a Patribus Mariae tributis habeant. Oiui.i \i s tamen videtur etiam in hoc erravisse 412 de IMMACULATA CONCEPTIONE MARIAE saec. V, certo a saec. VII in multis ecclesiis celebrabatur. In Occi­ dente, postquam in Siciliam et Neapolim prius ex Oriente trans­ missum .est, hoc festum acceptum est a plurimis ecclesiis saltem a saec. XI. Tunc oppositio oritur. Scribit quidam theologus parisiensis Belethus : « Prohibendum potius esse videtur, in peccato namque concepta est (Maria) »S. Bernardus reprobat hoc fe‘stum “7. Nihilominus festum magis magisque in dies diffunditur. Saec. XIV, Romae celebratur; et legimus supra quomodo postea a Sixto IV et ab eius successoribus commendaretur. Nunc age, id quod colitur in Ecclesia debet esse sanctum. Sed conceptio B. Vir­ ginis colebatur. Ergo habebatur ut sancta, ac proinde praeservata a transmissione peccati originalis. Attende enim quod obiectum festi non erat, vel saltem non unice erat et saltem apud plerosquc, aliqua circumstantia conceptionis, ut esset conceptio miraculosa vel sanctificatio post conceptionem habita (ut in festo conceptionis loan. Bapt.), sed ipsa conceptio; et propter hoc a nonnullis impu­ gnabatur. Unde Petavius : « Movet autem me, ut eam in partem sim propensior, communis maxime sensus fidelium omnium, qui hoc intimis mentibus, alteque defixum habent, et quibus possunt indiciis officiisque testantur nihil illa Virgine castius, purius, inno­ centius, alienius denique ab omni sorde, ac labe peccati, procrea­ tum a Deo fuisse»· * 8. — De positione magnorum scholasticorum in saec. XI. XII et XIII dicemus in scholio. Nota. — Ut bonus ordo simul ac recta aestimatio textuum sine numero in hac materia passim prolatorum facilius habeantur, his forte distinctionibus temporum utendum est. Prioribus scilicet saeculis, dogma implicite tantum servabatur in parallelismo inter Evam et Mariam, inter oeconomiam culpae et reparationis (lustinus, Irenaeus). Postea, non multo ante concilium Ephesinum, ap­ paret non semel quaedam explicitatio huius veritatis, sed non sy­ stematica, nec ex professo considerata et explicata (Ephraem, Au­ gustinus'). Post vero concilium Ephesinum. explicitatio haec non­ dum systematica, iam ante saec. VIT incipit frequentior fieri (Theodotus Ane., S. Anastasius I, Antiochenus, Sophronius) ; a saeculo autem VII magis ac magis in dies vulgabatur (S. Andreas Cretensis, S. Germanus, Photius) praesertim apud Graecos. Saeculis vero 48 ML 202, col. 149. «7 Efiist. 174. ML 182, col. 333. 148 De Incarrujtione. 1. 14, c. 2, n. 10. UTRU M I il. V MARIA PUERI t CONCEPTA SINE LA"» 4U ΧΙ-ΧΙΠ. quaestio occasione festi systcmatice a doctoribus tractari coepit, ac simul diversitas opinionum in lucem prodiit : hinc Eadmerus, Gualterus, Ricardus a S. V., illinc, S. Bernardus, S. Al­ bertus, S. Thomas. Attamen, in commune proferuntur per virtu­ tem traditionis et cohaerentiae dogmatum principia quaedam ex quibus logice veritas immaculatae conceptionis Mariae necessario sequitur. Cum igitur Scotus difficultates huius doctrinae profunde exposuisset ac solvisset, mox manifestum fuit sensum Christianum pro Virgine immaculata usque ad plenam veritatis agnitionem fore decertaturum; iam enim in fine saec. XTV tum apud Graecos (Nicolaos Cabasilas, Scholarios), tum apud Latinos longe maior pars doctorum iam piae sententiae adhaeret *·. IV. Probatur ratione theologica. — Ita proponi potest: De­ cebat ut B. Virgo eam immunitatem a peccato acciperet, quae pos­ sibilis erat. Atqui potuit fieri immunis, non solum a peccato actuali, sed etiam a peccato originali per praeservationem intuitu merito­ rum Christi concessam. Ergo B. Virgo praeservala est immunis a peccati originalis labe, per praevenientem Redemptionem Christi. Principium latens ex quo huic ratiocinio vis accedit, illud est: hoc Deus fecit erga Matrem Filii sui quod decebat. Maior autem pro­ bari potest ex rationibus quas S. Thomas adducit ut ostendat B. Virginem numquam peccavisse: «Tum quia honor parentum re­ dundat in prolem, secundum illud Proverbiorum XVII, 6: Gloria filiorum patres eorum: unde et per oppositum ignominia matris ad filium redundasset. Tum etiam quia singularem affinitatem ha­ buit ad Christum, qui ab ea carnem accepit: dicitur autem 2 Cor. VI, I5’ Qw& conventio Christi ad Belial? Tum etiam quia singu­ lari modo Dei Filius, qui est Dei sapientia, in ipsa habitavit, non solum in anima, sed etiam in utero: dicitur autem Sap. I. 4: In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpo re subdito peccatis »* 30 S. Bellar minus addit quartam rationem: « Par erat ut nullum esset privilegium alicui purae creaturae colla­ tum. quod non etiam huic Virgini conferretur, nisi forte conditio­ ni, statui, naturae, aut sexui repugnaret. At sanctificari in ipsa crea­ tione datum est primis parentibus; sanctificari autem in ipsa crea­ 40 Invenies ditissimam collectionem textuum, tum in operibus a PasSagi.ia, BalLErini et RoskovXwy editis, tum in Diet théol., art. Immaculée Conception (Le Bachelet, Jugie). 30 3ft> <1· 27, art· 4· 4M DF IMMACULATA CONCI PT IONE MARIAE tione, et nullo umquam pollui peccato datum est angelis sanci * et privilegium hoc conditioni, statui, naturae, sexui B. Virginis non repugnat » Ratio quinta additur ex Scoto : « Arguitur ex excel­ lentia Filii sui, in quantum redemptor, reconciliator, mediator... Perfectissimus enim mediator habet perfectissimum actum median­ di respectu alicuius personae, pro qua mediat; sed Christus est perfectissimus mediator. Igitur Christus habuit perfectissimum gra­ dum mediandi possibilem respectu alicuius creaturae, sive perso­ nae, respectu cuius erat mediator. Sed respectu nullius personae habuit excellentiorem gradum quam respectu Mariae : igitur, etc. Sed hoc non esset nisi meruisset eam praeservari a peccato ori, ginali » 51 52. Ad minorem veniamus. Virgo Maria potuit sine labe origins': concipi ; « quia gratia aequivalet iustitiae originali, quantum ad acceptationem divinam,ut propter hanc animae habenti gratiam non insit peccatum originale. Potuit enim Deus in primo instanti illius animae infundere sibi gratiam tantam, quantam alii animae in cir­ cumcisione vel baptismo : igitur in illo instanti anima non habuisset peccatum originale, sicut non habuisset,si postea fuisset baptizat^ Et si etiam infectio carnis fuit ibi in primo instanti, non fuit tamen necessaria causa infectionis animae, sicut nec post baptismum, quando manet secundum multos et infectio animae non manet: aul potuit caro mundari ante infusionem animae, ut in illo instanti non fuisset infecta»53. Attamen gratia non potuit conferri Mariae sine meritis Chri­ sti : audi iterum Scotum : « Maria maxime indiguisset Christo ut redemptore: ipsa enim contraxisset originale peccatum ex ratione propagationis communis, nisi fuisset praeventa per gratiam media * toris, et sicut alii indiguerunt Christo, ut per eius meritum remit­ teretur eis peccatum iam contractum, ita illa magis indiguit media­ tore praeveniente peccatum, ne esset ab ipsa aliquando contrahen­ dum, et ne ipsa contraheret... Quando igitur arguitur, quod prius naturaliter fuit tilia Adae quam iustificata, concedo: quia illam natu iam in primo instanti naturae sic conceptam consequebatur esse filiam Adae. et non habere gratiam in illo instanti naturae: sed non sequitur: ergo in illo instanti naturae fuit privata, ioquend· 51 De amissione gratiae, lib. 4, c. 15. nH s- 3 Sentent., (list. 3, qu. 1, n. 4. "3 53 Scotvs ibid. n. 9. Scotus nempe arguit tum in hypothesi alicuius qualitatis in carne, quod respuimus, tum in hypothesi nullius talis qualitatis morbidae. I RUM H. V. MARIA FUERIT CONCEPTA SINE Ι.ΑΠΕ 4» S de omnino primo instanti, quia secundum illam primitatem, natura animae ita naturaliter praecessit privationem iustitiae, sicut ipsam iustitiam; sed tantum potest hoc inferri, quod in ratione naturae, quae est fundamentum filiationis Adae, non includitur iustitia, nec cius carentia, quod concedo. Sed si obiicias de alio modo prioritatis naturae, quod ipsa est naturaliter prius carens iustitia, quam habens eam, cum hoc insit sibi a causa intrinseca: dico quod hoc prius natura numquam inest sibi, sed tantum inesset, si causa extfnseca non impediret et poneret oppositum eius messe > M. Nota. Ex ipso modo arguendi patet admittendum esse in Ma­ ria debitum proximum contrahendi peccatum originale, quod de­ bitum effectum non habuit ex praeveniente Redemptione. Unde textus Scripturae et conciliorum, quibus docetur universalitas pec­ cati originalis, perfecte salvantur: agunt çnim de debito cui omnes filii Adam secundum generationem naturalem subiiciuntur contra­ hendi peccatum patris, et de hoc debito non excluditur Maria; sed hoc non impedit quominus Deus possit ante ipsam contractionem peccati debitum solvere ex praevisis Christi meritis. Quod Deus tamen sic agat ut debitum ad effectum non perveniat, hoc non de­ bet sine ratione supponi, cum agatur de exemptione a lege, sed debet ex revelatione constare, ut vidimus constare de B. Maria Virgine. De nullo alio homine ulla similis ratio datur; immo pro­ batio privilegii Mariae constanter procedit per rationes singulares, quibus Virgo ceteris hominibus opponitur, ita ut simul probatur quod Maria tali privilegio gaudeat et quod ceteri communi legi subiaceant. Unde in definitione privilegium Mariae dictum est sin­ gulare. Obiicitur. Impossibile est quod maximi doctores, Ecclesia per­ mittente et protegente, contra aliquid revelatum loquantur Atqui maximi Ecclesiae doctores, permittente et protegente Ecclesia, lo­ cuti sunt contra Immaculatam Conceptionem. Ergo haec immacu­ lata conceptio Xrirginis non est revelata. Respondeo. Distinguo maiorem. Hoc est impossibile si agitur de explicite revelato, concedo; si agitur de implicite tantum, sub. : si hoc fiat sine interruptione temporis et ab omnibus docloribus et •k si tum doctores non opinantur sed asserunt absolute, tum Ecclesia permittit assertionem absolutam, et non tantum expressionem opim 12 sqq. Ibid. 14-17. Cf. quoque Suarez, Dc peccatis, disp. 0, sect. 4, n 11 4ï6 PI IMMACULATA CONCEPTIONE MARIAE nionis, concedo; secus, nego. Contradistinguo minorem. Neque enim haec veritas explicite est revelata, sed solum implicite; neque om­ nes doctores locuti sunt contra hanc veritatem, ne quidem tunc temporis cum maxime haec veritas in dubio versabatur; neque illi absolute generatim loquebantur, sed, v. g. S. Bernardus: «Quae autem dixi, absque praciudicio sane dicta sint sanius sapientis. Romanae praesertim ecclesiae auctoritati atque examini totum hoc, sicut cetera quae eiusmodi sunt, universa reservo, ipsius, si quid aliter sapio, paratus iudicio emendare»65; neque Ecclesia umquam aliud toleravit nisi ut sententia minus pia ut opinio sustineretur; nec favor Ecclesiae occultus remansit erga piam opinionem. Ohiicitur 2°. Tribuendum est B. Virgini id quod est opti­ mum. Sed excellentius est non habere debitum contrahendi pec­ catum originale quam habere tale debitum, quamvis de facto non contrahatur peccatum. Ergo non est ponendum pro B. Virgine debitum proximum contrahendi peccati originalis. Respondetur. Distinguo maiorem : dummodo hoc sit simpli­ citer optimum et non contradicat eius conditioni, concedo; secus, nego. Contradist. min. Excellentius est non habere illud debitum sub omni respectu, nego : nam praeveniens redemptio multas tunc excellentias habet ct quoad matrem redemptam et quoad Filium Redemptorem ; excellentius esset sub aliquo respectu, subdist. et conveniret conditioni Mariae ut filiae Adae secundum naturalem generationem, nego; et non conveniret ei, concedo. Instant. Si B. Virgo habuit tale debitum, dicenda est peccas­ se in Adamo. Sed hoc includit aliquam maculam. Ergo non ha­ buit tale debitum. Respondeo. Distinguo maiorem : dicenda est peccasse in Ada­ mo, hoc est fuisse ex titulo suae originis receptura maculam, nisi ex alio titulo, nempe ex titulo redemptionis praevenientis, prae­ servaretur a macula, concedo; dicenda est peccasse in Adamo, hoc est quamcumque maculam de facto accepisse, ■nego. Contradistinguo minorem. Et nota quod hodie «peccasse in Adamo > sumitur sensu peccati contracti, ac propterea de Maria dici ne­ quit. Instant iterum. B. Virgo, cum tali debito, prius concipitur creata quam sanctificata. Ergo debuit esse primum rcale instans naturae, in quo fuerit cum culpa. Respondeo. Distinguo antecedens : prius concipitur huic de55 Epist. 174. ML 182, col. 336. UTRUM H. V MARIA FUERIT CONCEPTA SINE LARF. 4'7 bito subiccta quam ab hoc debito liberata, concedo; prius con­ cipitur exsisten * cum macula quam a macula mundata, nego. Non enim concipitur exsistens nisi a macula praeservata. Unde nego consequens et consequentiam. Instant denique. In primo instanti naturae aut B. V. intelligitur iusta aut non i usta. Si non intelligitur iusta, est sub pec­ cato. Si intelligitur iusta, est sine debito contrahendi peccatum. Respondeo. Ad maiorem; additur tertium: sufficit ut conci­ piatur in primo signo rationis nec iusta. nec iniusta, i. c. in si­ gno rationis priori tum ad formam iustitiae, tum ad privationem culpabilem, nam subiectum est prius natura quam utrumque. Huic subiecto, ita considerato, deberetur per se, ut filiae Adae, priva­ tio iustitiae ; sed cx alio merente, ei datur ut futuiae matri Dei, ipsa iustitia ct sic praeservatur a privatione iustitiae. Unde numquam intelligitur exsistens concrete cum debito, neque unquam intelligitur concrete exsistens nisi cum gratia. •LECTIO PATRUM: Ex S. Ephraem, Carmina Nisibena, c. 27. — 7. Liam, quae exosa erat, ut ipse pulcham reddidisti. Oculi eius infirmi, sed infantes eius pulchri erant; me autem, quae pulchra sum, infantes mei contumelia afficiunt. Revera quidem tu ct mater tua soli estis, qui om­ ni ex parte omnino pulchri estis; non enim in te, Domine, labes est, nec ulla in matre tua macula. Infantes autem mei duabus his pulchritudinibus minime similes sunt. Pater tuus tulit exosam illam congregationem, quae fornicata est cum vitulo illo; et propter hoc exosa est etiam progenies eius, quia exacte idolo illi alieno similis est. Ei enim similes sunt lecto­ res veracium, Moysis et prophetarum, quos legerunt omnibus temporibus; tu autem nosti, Domine, quid sceleris in te commiserunt. Apostolus me ti­ bi desponsavit, Domine, tamquam puram virginem. Vitulum patrum eorum odi ct te. Domine amavi. Ne pungant oves, infantes mei, fratres suos · Sunt enim illius agni, qui indicatus est sine vociferatione, immolatus sine clamore, crucifixus sine murmuratione, et qur redivivus rursus laboravit, ut vivificaret interfectores suos. Non Adam procreavit vos, qui praeter fas transgressionem ausus est, nec filius eius, qui iniustc sine causa oc­ cidit fratrem suum, sed estis filii Spiritus sancti et infantes ex aqua re­ nati. Dicam vobis etiam de me, quod lapidata sum nec tamen irata sum, quod crucifixa sum et non maledixi, quod cremata et non exsecrata sum. Illi domino vestro similes estote, et me matrem vestram imitamini ! Pro­ genies serpentuni nominati sunt homines, non propter ipsorum naturam, sed propter opera ipsorum. Superatur enim ipsum venenum viperae a ve­ neno liberae voluntatis. Ita etiam dii nominati sunt homines, non propter substantiam suam, sed per gratiam, quae vobis cum se ipsa cognatio­ nem fecit. Mirandum est, Deum ipsum vobiscuin affinitatem contraxis­ se ct vos abscidisse a vobis affinitatem cius; quia enim ipse creatura factus est, vos creatori affines facti estis. Gloria sit tibi, Deus mi, qui non fe cisti nobis affinitatem cum creaturis, sed cum te ipso, domino omnium 21 C Bovr.n S. I. - Pe Deo creante et elevante. « 41« DE IMMACULATA CONCEPTIONE MARIAE creaturarum; sit laus permixioni tuae’ Non enim mirum fuisset, si una cum creaturis affinitate coniuncti essemus, quia una est creatio; laudetur Dominus, qui servos suos voluit esse cognatos suos! (Ed. Bickell, Lipsiae <886. p. 122). § 3· χ Se holion. De sententia doctorum saec. XI, XII, et XIII. Breviter dicamus de S. Anselmo, de S. Bernardo, de S. Bonaventura, de S. Thoma. I. S. Anselm us, si ad eius genuina opera attendamus, non videtur agnovisse immaculatam Virginis conceptionem, cum non appareat contradixisse interlocutori dicenti : « cum originali pec­ cato nata est, quoniam ct ipsa in Adam peccavit in quo omnes pec­ caverunt > 5354 55 ; sed dixerit tantum: «Virgo autem illa, de qua ille homo assumptus est de quo loquimur, fuit de illis qui ante nativitatem eius per cum mundati sunt a peccatis ; et in eius ip­ sa munditia de illa assumpta est »Habet tamen illud aureum principium, in quo virtualiter veritas privilegii Mariae latebat: « Decebat ut illius hominis (Christi) conceptio de matre puris­ sima fieret. Nempe decens erat ut ea puritate qua maior sub Deo nequii intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium suum ... ita dare disponebat, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris ct Virginis Filius »5R. II. S. Bernardus, scribens contra festum Conceptionis Vir­ ginis ac nimis attendens ad conceptionem activam, talia habet quae cogere videantur ut ab illo magno servo Mariae immacu­ latam conceptionem pro impossibili habitam fuisse fateamur. Di­ cit enim : « Si igitur ante conceptum sui sanctificari minime po tuit. quoniam non erat ; sed nec in ipso quidem conceptu propter peccatum quod inerat, restat ut post conceptum in utero iam ex­ sistens, sanctificationem accepisse credatur, quae excluso pecca­ to sanctam fecerit nativitatem, non tamen et conceptionem. Quamobrem etsi quibus vel paucis filiorum hominum datum est cum sanctitate nasci, non tamen et concipi ; ut uni sane servaretur san­ cti praerogativa conceptus, qui omnes sanctificaret solusque ab53 Cur Deus homo, lib. 2, c. 16. ML 158, col. 416. 54 Ibid c. 16, col. 419. 55 De conceptu utryinali. c. 18, col. 4-1. UTRUM JJ. V. MARIA I bERIT CONCtPTA SINK T.AHf. 4J9 1 >quc peccato veniens, purgationem faceret peccatorum. Solus ita­ que Dominus lesus de Spiritu Sancto conceptus, quia solus et ante conceptum sanctus »M. S. Doctor rem tamen remittit ad indicium Ecclesiae Romanae. III. Nec S. Bonaventura veritatem admisit, quamquam ra­ tiones pro immaculata conceptione accurate et pulchre exposuit. Sed proposita etiam opinione aliorum «quod sanctificatio Virgi­ nis subsecuta est originalis peccati contractionem; et hoc quia nul­ lus immunis fuit a culpa originalis peccati nisi solum Filius Vir­ ginis», concludit: «Hic autem modus dicendi communior est et rationabilior et securior » 57. IV. S. Thomas 58. Quamquam sunt auctores, qui dicant S. Thomam non solum tenuisse immaculatam conceptionem Vir­ ginis, sed eam melius explicasse quam alii et praesertim quam Scotus *' 9; quamquam Aquinas ea principia enuntiat quibus doctri­ na Immaculatae conceptionis demonstratur et illustratur: vix ta­ men vel ne vix quidem certum non est Aquinatem pariter ac illi magni loctores sui temporis censuisse, et immaculatam conceptio­ nem explicite et scienter reiecisse. Nullus enim textus certo au­ thenticus S. Doctoris continet clare doctrinam immaculatae con­ ceptionis, seu immunitatis a contractione peccati originalis. Con­ tra. tum in locis ubi ex professo de hac quaestione agit, tum in aliis bene multis, videtur omnino huic doctrinae consulto con­ tradicere. Dicit enim: «Sanctificatio beatae Virginis non potuit esse decenter ante infusionem animae; quia gratiae capax nondum erat; sed nec etiam in ipso instanti infusions, ut scilicet per gra­ tiam tunc sibi infusam conservaretur, ne culpam originalem in­ curreret » co. Et in Summa, postquam posuerit universaliter: « Pec­ catum originale trahitur ex origine, in quantum per eam commu­ nicatur humana natura, (piam proprie respicit peccatum originale; quod quidem fit quando proles concepta animatur. Unde post ani;,f' Epistola 274, nn. 7-8. ML 182, col. 335-336. 5T 3 (list. 3, p. T, art. I qu. 2 - In edit. Quaracchi, t. 3, p. 6q, docti editores eodem modo ac nos iudicant. 3S Cf. T’esch. n. 328 sqq. Vide quid iam dc opinione S. Thomae mo­ derate scripserit Ioannes a S. Thoma, Cursus Iheol. ed. solesm. t I. Pa­ risiis, 1931, pag. 265 ss. 59 Sic N. Del Prado O. P., Divus Thomas et Bulla dogmatica >. Ineffabilis t», Fribourg, 1919; quam opinionem defenderat antea Ceslaus Schneider, refutatus a W. Torde, Dic Stellung des hl. Thomas v. .4. zu der itnbeflecklen Empfangnis der Gottcsmultcr, Munster, 1S92. co 3 dist. 3, qu. I, art. I, sol. 2. 4^o DE IMMACULATA CONCEPTIONE MARIAE nationem nihil prohibet prolem conceptam sanctificari ; postea enim non manet in materno utero ad accipiendam humanam naturam, sed ad aliqualcm perfectionem eius quod iam accepit»01, haec dc Virgine dicit: «Si numquam anima B. Virginis fuisset con­ tagio originalis peccati inquinata, hoc derogaret dignitati Christi, secundum quam est universalis omnium Salvator. Et ideo sub Christo, qui salvari non indiguit, tamquam universalis Salvator, maxima fuit B. Virginis puritas. Nam Christus nullo modo con­ traxit originale peccatum, sed in ipsa sui conceptione fuit sanctus, secundum illud Lucae: Quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Sed Z?. Virgo contraxit quidem originale peccatum, sed ab eo fuit mundata, antequam ex utero nasceretur » ". Et deinde : « Nec tamen per hoc quod festum conceptionis celebra­ tur, datur intclligi quod in sua conceptione fuerit sancta; sed quia quo tempore sanctificato fuerit ignoratur, celebratur festum sanctificationis eius potius quam conceptionis in die conceptionis ipsius » °3. Qui putant S. Thomam in hac quaestione salvari posse distin­ guunt inter habere debitum peccati originalis et habere actu pec­ catum originale; inter concipi et mundari ut inter duo instantia rationis ordine naturae distincta in eodem instanti reali; et dicunt i Angelicum docuisse quod iuxta ordinem naturae, non temporis, j prius concipienda est Virgo exsistens subiecta debito peccati ori­ ginalis quam mundata et soluta ab illo debito, quamquam in nullo I instanti reali fuerit sine gratia, vel cum peccato originali actu. I Et revera illae distinctiones salvant doctrinam et diluunt argu- I menta quae fiunt contra eam; sed non videntur posse intclligi simul cum textibus supra positis, nec in illis subaudiri. Unde concludendum videtur quod magni illi scholastici aliis auctoribus et pietati populi christiani in hoc puncto resistebant, quia timebant ne dignitas Christi ex tali doctrina detrimentum ac­ ciperet. Ipsi tamen, non solum concedebant Mariam quam pri­ mum a peccato originali liberatam fuisse, sed etiam consentie­ bant principio Ansclmi, nempe quod puritas Mariae talis dicenda sit ut maior ea sub Deo intelligi nequeat, in quo principio virtua'H j® qu. 27, art. 1 ad 4. 62 3“ QU. 27, art. 2 ad 2un>. Pariter: «Peccatum enim aut est originale, et dc isto fuit mundata in utero; aut mortale, aut veniale, et de istis libera fuit» Expositio Salutationis angelicae. De controversiis circa hoc opuscu­ lum, vide Bull, thorn III, 563-584 (Synave) ; l55 *-l67 r (Mandonnet). 03 Ibid. ad 3. VIRI M JJ. V. MARIA FUERIT CONCEPTA SINE LARE 42/ liter immaculata conceptio continetur. Scotus autem profunde ostendit dignitatem Redemptoris qua talis non diminui, sed au­ geri per privilegium Matris eius. z §4- * . Scholion. De immunitate B. Virginis a concupiscentia. I. Exsistentia huius immunitatis. — Etiam illi doctores qui negabant immaculatam conceptionem Virginis, simul docebant eam fuisse a momento sanctificationis immunis a * concupiscentia 4. Est igitur opinio communis et certa Mariam sine concupiscentia ex­ stitisse. Prima ratio haec est. Quamquam concupiscentia potest ades­ se ubi peccatum originale non adest, tamen concupiscentia in Vir­ gine immaculata esse non potuit. Deordinatio enim partis sensi­ tivae non est indifferens ad perfectionem moralem, sed est defe­ ctus materialiter, causaliter, manifestative attingens ordinem mo­ ralem. Ergo, absente culpa originali, non poterat relinqui in ea cuius puritate nulla maior sub Deo intelligi nequit. Secundo, B. Virgo numquam peccavit veniali1er, ut declara­ tum est a concilio Tridentino 65. Sed concupiscentia causa est cur peccatum veniale non possit totaliter vitari. Maria igitur non habuit concupiscentiam. Quod ad alios effectus peccati originalis, ut dolor et mors, pertinet, potuerunt inveniri in B. Maria, ut magis Filio suo con­ formaretur Sed haec eadem ratio fecit ut a concupiscentia libe­ raretur. II. Modus huius immunitatis. — Concupiscentia potest esse vel ligata vel exstincta. Dicitur ligata, si motus inordinatus qui­ cumque impediatur tum per solam abundantiam gratiae sanctifi­ cantis, tum extrinsecc, hoc est per externam assistentiam et pro­ tectionem Dei. Vocatur exstincta, si intrinsece, nempe per habi­ tum subiicicntem appetitum rationi, motus inordinatus fiat impos­ sibilis. Sententia hodie communis et tenenda ponit quod in B. Vir­ gine a primo instanti eius conceptionis passivae fuit concupiscen____ _ I «4 S. Th., 3“ qu. 27. «art. 3. es Scss. 6, can. 23 Denz. 833. 422 OE IMMACULATA CONCEPTIONE MARIAE (ia exstincta. Doctores enim, qui ut S. ,Βοναventura, S. Tho­ mas et alii, posuerunt concupiscentiam in B. Virgine fuisse qui dem exstinctam in tempore conceptionis Verbi, sed ante hoc tem­ pus tantum ligatam fuisse, his moventur rationibus, quibus ute­ bantur contra immaculatam conceptionem, scilicet ex dignitate Christi desumptis. Sed contra dignitas Christi magis extollitur, si per virtutem Redemptionis Christi, mater Christi eam immu­ nitatem et hunc modum immunitatis accepit quae in Eva fuerunt M Cf. card. Lépiciek, De B. P. Maria, p. 145. I QUARTA PARS De an 'dis Deus creavit non solum mundum materialem, non solum ho­ minem ex materiali elemento et ex anima spirituali constantem, .ied etiam substantias pure spirituales seu angelos. Quamquam non omnia quae ad angelos pertinent intendimus tradere, cum multa ex illis potius in philosophicis disputationibus discutiantur, ea tamen dicemus quae sufficiant ad veritates revelatas de angelis tum bonis tum malis dignoscendas ac defendendas. Tres quaestiones distinguemus. Prima erit de creatione an­ gelorum ; secunda de eorum elevatione et probatione; tertia de eorum influxu in homines. QUAESTIO PRIMA De creatione angelorum Cfr. Suarez, De angelis. lib. 1-4. — Petavius, Theol. dogm. De angelis, lib. 1-2. — Salmanticenses, Tractatus VII, De angelis, disput i-8. — Scheeben. Dogmatik, lib. 3, nn. 151-254. — Palmieri, De crea­ tione, th. 18-27. — Janssens, Summa theologica, t. 6, pag. 443-741. — Beraza, De Deo, pag. 187-295. — Diet, théol., art singes (Bareille, Va­ cant). — Diet, d’archéol., art. /Inges (Leclercq). Etc. Post ea quae de creatione mundi in genere dicta sunt, du­ bium esse nequit angelos, si sint, fuisse creatos a solo ente per essentiam, nempe a Deo. Unde insistendum potius erit in demon­ stranda exsistentia angelorum, et in natura eorum illustranda. Ad quod praestandum,·,tres articulos habebimus: Primo, utrum Deus angelos creaverit. Secundo, utrum angeli sint puri spiritus. Tertio, utrum angeli in diversos ordiqcs distinguantur. 424 DE CREATIONE ANGELORUM Articulus primus. Utrum Deus angelos creaverit. § i· Status quaestionis I. Praenotanda. — Angelus, ex graeco άγγελος, hebraice TjS'/O significat idem ac nuntius, missus. Unde non indicat na­ turam, sed munus quoddam subiecti cui nomen angeli imponitur: « Angelus enim officii nomen est, non naturae. Quaeris nomen huius naturae, spiritus est; quaeris officium, angelus est. Ex eo quod est, spiritus est; ex eo quod agit, angelus est » E Ratione of­ ficii, nomen angeli tribuitur quandoque in Scripturis sacerdoti­ bus2, Moysi’, Praecursori \ Messiae5. Definitio nominalis en­ tium illorum qui nomine proprio angeli dicuntur, ita in praesenti ’ articulo dari potest : angeli sunt substantiae intellectuales, Deo inferiores, superiores hominibus atque ex natura sua hominibus invisibiles. An vero sint stricte et pure spiritus dicemus in arti­ culo sequenti. Hic de exsistentia angelorum praecipuus erit ser­ mo, cui sufficit definitio nominalis. II. Opiniones. — A. Negaverunt esse angelos non solum materialistae et rationalistae cuiusque temporis, sed etiam apud ludaeos Sadducaei, qui tamen Pentateuchum recipiebant, et Anabaptistae saec. XVI, qui dixerunt sub nomine angelorum non aliud haberi nisi manifestationem potentiae divinae, sive in bonum sive in malum. B. Hodierni rationalistae non solum negant exsistentiam an­ gelorum. sed multa congerunt quibus ostendere conantur ludaeos mutuavisse ab aliis gentibus per tempus exilii cognitis suas opi­ niones de angelis. s C. Non solum vero ludaei et Christiani angelos esse credunt, sed multi philosophi gentiles et populi fere omnes substantias 1 S. Augustinus, Enarrat in 2 Mal. II. 7. 3 Num. XX, 16 . < Mat. Ill, i. ’ s Ibid. CUI, n. 15. ML 37, 1348 fl · j! r tf. LM DEUS ANGELOS CREAVERIT 425 quasdam intellectuales inter Deum et homines, quas ut deos in­ feriores habebant, admiserunt. Plato in Timaeo refert deos mi­ nores a summo Deo confectos esse. Aristoteles ad exsistentiam intelligentiarum recurrit ut motus coeli explicet. III. Documenta Ecclesiae. — In concilio Lateranensi IV (1215) Deus dicitur «unum universorum principium, creator om­ nium visibilium et invisibilium spiritualium et corporalium, qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet ct mundanam : ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam »e. Pariter in symbolis et in professione fidei Michaelis Palaeologi affirmatur exsistentia in­ visibilium et spiritualium ', nccnon in decreto pro Jacobitis, in pro­ fessione Tridentina ct in concilio Vaticano, quod ipsa verba con­ cilii Lateranensis IV usurpavit * 78. § 2. Solvitur quaestio. THESIS XVIII. — Praeter res mundanas et ipsum ho­ minem, Deus creavit angelos, substantias nempe intelle­ ctuales ab homine specifice distinctas. Thesis est clare in Scriptura et definita· est in documentis recitatis. I. Probatur ex Scriptura. — « Esse angelos, omnes pene sa­ cri eloquii paginae testantur » 9. Ut ratio habeatur hodierni status quaestionis, recitantur primum testimonia Novi Testamenti, dein­ de textus Veteris Testamenti post exilium babylonicum conscrip­ ti ac tandem textus tempore antiquiores. A. In Novo Testamento, angelus nuntiat Zachariae concep­ tionem Elisabeth10, angelus Gabriel missus est ad Mariam cui mysterium Incarnationis nuntiaret11 ; angelus revelat S. loseph 11 Denz. 428. 7 Denz. 461. ’ Denz. 706. 994, 1783, 1805. 9 S. Gregorius M., H omit M in evangel., n .0. ><’ Luc I, π ss. ” Luc I, 26 ss. 42Ô nr. crevhone angi· iorum virgineam conceptionem Mariae de Spiritu Sancto ·, * ac deinde insidias Herodis 13 ; angeli nuntiant pastoribus nativitatem Domi­ ni14, Christo ministrant in deserto15, angelus confortat Christum in horto Gethsemani 10 ; angeli pluries apparent post resurrectio­ nem Christi : removent lapidem sepulchri ’7, videntur a mulieri­ bus 1S, a Maria Magdalene a discipulis intuentibus in caelum ascensionem Christi -°. Deinde angelus educit apostolos21 et Pe­ trum e carcere82; angelus apparet Philippo83, Cornelio24. Tpsc Dominus dicit angelos parvulorum videre faciem Pa­ tris25; nec nubere nec nubi 841, posse mitti a Patre ad modum le­ gionum27; angeli canent tuba, congregabunt electos28; ipso teste, in fine mundi, Christus veniet cum angelis20 ; angeli ascendent et descendent super Filium hominis 30. S. Paulus in suis epistolis et S. Ioannes in Apocalypsi saepissime de angelis ct de eorum missionibus loquuntur31. B. In libris Veteris Testamenti recentioribus. Angelus Ra­ phaël Tobiae se manifestat quasi unum ex septem qui astant ante Dominum32. In Prophetia Danielis, angelus Gabriel explicat visioMattii. I, 20. 13 Ibid. II, 19. 14 Luc. II, 10 ss. Maith. IV, π. ie Luc. XXII, 43. Matt h. XXVIII, 2. 18 Marc. XVI. 5; Luc. XXIV, 410 Ioan. XX, 12. 20 Act I, 10. Act. V, 19 22 Act. XII, 7. 23 Act. VIII, 26. Act. X, 3. 25 Mat th. XVIII, to. 2<1 Maith. XXII. 30. Matt h. XXIV, 3i. 28 Mafth XXVI, 5320 Maith. XXV. 3i 30 loan. I, 51. ' Cf Prat S. I., Im théologie de 5*. Paul, t 2, 14 cd. Paris, 1929. pag. 493 ss. — Lemonnver O. P„ art. Angclologie, in Diet, de la Bible, Supplément, Paris, 1928 — J. B Frf.v C. S. Sp., L’angclologic mv 1» temps dc J -C., Revue des sciences phil. et théol., 1911, P- 75'110 ~ Kurze, Der Engels 11. Teufclsglaubc d. Apostcls Paulus, Freiburg ; B, 12 1915. Etc. « Tob XII, 15. 1 TRf M DEU- ANGEI.OS CREAVERIT ■9 < B ·® nem1, aliquis angelus cum Michaele contra prinepem Persarum pugnat31. ‘Y:* i C In libris ante exilium conscriptis, si excipias quod nomi­ na propria angelorum non indicantur, eadem de angelis referuntur atque in posterioribus 35. Apparent nempe angeli frequenter nec dif­ ficile umquam est in apparitionibus eorum perspicere naturam eo­ um esse creatam et supra naturam hominis positam. Mittuntur enim a Deo ad homines iuvandos. illustrandos, puniendos. Cheru­ bim ponuntur ante paradisum post peccatum Adae ‘5 ; monet Agar 17 angelus Dei ac deinde salvat Agar cum Tsmaele38; tres angeli ap­ parent Abrahae 30 ct duo Loth 40 ; angelus Domini ante populum electum mittitur41. Tn psalmis saepe de angelis fit sermo41. Isaias narrat visionem duorum Seraphim 4S. Etc. Obiicitnr. In his textibus, et similibus, idem qui vocatur angelus Dei vocatur etiam simpliciter Deus. lahve. Sed hoc est signum quod non agitur dc angelis proprie dictis, sed solum de ap­ paritione ipsius Dei. Respondeo. In omnibus his textibus angelus Dei vocatur lahve, nego: in quibusdam, concedo. Contrad. minorem: non agitur dc angelis in ullis locis citatis nego; non agitur de angelis in qui­ busdam textibus, subd: et haec est opinio possibilis, transeati:. 33 Ibid. VIH, 16. M Ibid. X, j 3. · 35 Conceptus (la concezione) angelorum invenitur « sostanzialniente ugualc... tanto ne! vecchio, quanto ne! nuovo Israêle; onde non sembra esatto affermare conic fanno molti critici moderni, che essa abbia avuto origine, successiva mente al profetismo, ne! giudaismo postesilico > V Fracassini, Enciclopcdia italiana, art. Ingelo, p. 209. Idem tamen auctor non recte explicat originem fidei Itidaeorum in daemones et in hac quaestione influxum parsismi immerito extollit. 30 Gen. IIT, 24. Ibid. XVI, 9. 38 Ibid. XXI, 17. 39 Ibid. XVIII, 2. 40 Ibid. XIX, i. 41 Exod. XXIII, 23. P.r XIII, 8; XC, 11; XCVI. 7: Cl Lao. A3 Is. VI, 2. 41 P. Lag range O. P., Revue Biblique, 1003. auspicatus est textum primitivum in antiquioribus textibus non habuisse angelum Dei, sed tan­ tum lahve: postea tantum, ne excellentia divina quidquam detrimenti pa­ teretur, additum est ad modum explicationis verbum < angelum >. At haec opinio nullomodo est necessaria, nec videtur sufficiens, cum textus rcccntiores inveniantur, in quibus identitas iterum habetur inter angelum Dei et UTRUM UEUS ANGELOS CREAVERIT 428 DI CREATIONE ANGELORUM et haec opinio est maxime omnium verisimilis, nego. Planius est enim intelligere nomen lahve mittentis datum esse ei qui ab ipse mittebatur et nomine eius agebat. Nota. — Exsistentia angelorum pertinebat ad doctrinas ma­ xime vulgatas inter populos semiticos. At dum apud alios popu­ los veritas haec innumeris et crassis fabulis detuçpata est/dum ipsi libri apocryphi ludaeorum vel commentarii rabbinorurn pleni sunt somniis et deliramentis circa spiritus, modus quo Sacra Scrip­ tura de angelis loquitur sobrius est et nobilis ac sensu religioso refertus 4δ. Porro cuicumque legenti S. Scripturam manifestum est an­ gelos exhiberi ut creaturas, nempe ut substantias a Deo ex nihilo productas. Dicuntur enim exercitus caeli : Deus autem fecit cae­ los et exercitus eorum4®; et probabiliter dicitur creationem ange­ lorum exprimi in primo versu Geneseos : « In principio fecit Deus caelum et terram ». — Ceterum S. Paulus explicite dicit quod in Christo «condita sunt universa in caelis et in |erra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt »* 47. 45 II. Ex Patribus. — Cum Scriptura tam frequenter de ange­ lis loquatur, fieri non potuit quin Patres exsistentiam angelorum non saepissime profiterentur. Sufficiat igitur recoluisse quod Her­ mas describit Ecclesiam triumphantem aedificatam a multis mil­ libus angelorum ’8* ; quôd S. Clemens Romanus scribit ad Corin­ thios: «Multitudinem universam angelorum eius diligenter con­ sideremus » ; quod Patres apologctae fidem de angelis expo­ nunt ", ita ut S. Augustinus manifestam traditionem resumat dicendo: «Angelos esse novimus ex fide»61. * lahve (Vg. Mal. Ill, 2, etc.). — Cf. Touzard, art. Ange de lahve, in Did de la Bible, Supplément, Paris, 1928. 45 Cf. Prat, loc. cit., p. 493. "■ ( I Ps. LXVII, CXLVIII etc. Vide supra p. 24. ·'· Col. I, 16. Cf. Heb. I, 3 ss. 48 Pis. 3. c. 4. 40 Ep ! ad Cor., c. 34, n. 5. M Cf. S. Iustinus, Apol. I, 6. MG 6, col. «c Athenagoras, Legat 10. MG 6. col. 910. “ Enarrat, in ps. 103, enar. ι·, n. 15. ML 37, C0J. 1348. t*" (29 ‘ HI. Ex ratione theologica. — Argumenta exsistentiae ange­ lorum confici possunt sive ex experientia, in quantum quaedam facta influxum vel boni vel mali spiritus exigere videntur; sive ex convenientia, in quantum ad harmoniam universi decet esse angelos. Primum autem melius cum de influxu angelorum erit quaestio considerabitur; secundum vero, cum simul tangat puram spiritualitatem angelorum, opportunius in articulo sequenti expo­ netur. § 3 Scholia. Scholion I. De tempore creationis angelorum. — Certum est angelos non fuisse creatos ab aeterno. Argumenta enim quae supra de creatione mundi in tempore allata sunt, valent creatio­ nem angelorum in tempore vel cum tempore (nempe cum aevo) demonstrare: angeli enim in Scripturis et in traditione ad mundi universitatem pertinent. Quidam deinde textus universales sunt et explicite ad omnem creaturam extenduntur: «Dominus pos­ sedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio »52. « Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam » M. In epistola ad IIcbracos d. * icitur de Christo ad modum singularis privilegii : « Heri et hodie ipse est in sae­ cula ». In conc. Lateranensi IV et in Vaticano definitur angelos esse creatos « ab initio temporis » 54. Si autem quaeratur quonam tempore angeli fuerint creati, sciendum est Patres in duas sententias abiissc: alii scilicet crea­ tionem angelorum ponunt ante creationem rerum visibilium ; alii volunt angelos creatos esse in illis ipsis diebus in quibus Deus dicitur fecisse caelum et terram. Inter Graecos, plures priorem opinionem tenent: sic Basilius55, Nazianzenus '6. Damascenus, qui ait: « Ego vero Gregorio subscribo: decebat enim primum intelligibilcm substantiam creari, tum sensibilem; ac demum ex utro­ que compositum hominem»'7. Pariter, inter Latinos, Ambrosius 52 Prov. VIII, 22. w Ecch. XXIV. 51 Ci. Suarez, De Angelis, lib. 1, c. 2. m hi Hexaemeron. hom. I. MG 29, col. 3. 5« Orat. }8, n. 0. MG 36, col. 309. · ■· Fons. cogn., lib. 2, c. 3. - Cf. Petavius. De angelis, I. 1, c. 15. •130 DE CREATIONE ANGELORUM sequens Basilium : « Angeli, dominationes et potestates, etsi ali­ quando ceperunt, erant tamen iam, quando hic mundus est la­ etus »f,s. Sed forte illi Patres, vel saltem nonnulli eorum, non maius temporis spatium ponebant inter creationem visibilium et invisibilium quam inter unum et alterum diem in creatione visi­ bilium 5D. Rationes quae proferuntur sunt vel rationes convenien­ tiae, vel loci quidam Scripturae, ut lob, XXVIII, 7, quem aliqui Patres (Theodoretus, Cassianus) legebant : « Quando facta sunt astra, laudaverunt me angeli mei voce magna». Vulgata habet: « Cum me laudarent simul astra matutina et iubilarcnt omnes fi­ lii Dei ». Utraque autem lectio intelligi potest de creatione simultanea angelorum et mundi materialis. — Plures tamen Latini, cum creationem angelorum in productione caeli vel lucis intelligerent, simul tempore cum hoc mundo eam factam esse opinati sunt. Gexnadius posuit in suo libro de Dogmatibus: «In principio creavit Deus caelum et terram, et aquam ex nihilo. Et cum adhuc tene­ brae ipsam aquam occultarent, et aqua terram absconderet, facti sunt angeli et omnes caelestes virtutes, ut non esset otiosa divina bonitas»00. S. Augustinus censuit, non quidem in suis priori­ bus operibus, sed in Dc Genesi ad litteram et in De civitate Dei, angelos creatos esse in unico instanti creationis omnium rerum. Attamen libertatem aliter opinandi in hac re relinquit prorsus: « dum tamen angelos sanctos in sublimibus sedibus, non quidem Deo coaeternos, sed tamen de sua sempiterna et vera felicitate se­ curos et certos esse nemo ambigat»01. Haec opinio de simultanés creatione visibilium ct invisibilium postea invaluit et facta est communis inter scholasticos. Et quidem vera esse videtur, tum quia angeli saltem probabilius debent intelligi in creatione caeli °2, tum quia conveniebat ut creatio universi simul fieret, angeli au­ tem pertinent ad universum. At nihil de hoc definitum est : nam verba concilii Lateranensis IV « simul ab initio temporis utram­ que de nihilo condidit creaturam » non intendunt nisi opiniones Origcnis et praesertim Albigensitim respuere et creationem om­ nium in tempore pariter asserere; immo, Vasqukz censuit rem non posse definiri, cum textus tum Scripturae tum traditionis 58 Hexaent. 1. i, c. 5, n. 19. ML 14, col. 131. »» Cf. Palmieri, th. 15. 1,0 Cap. 10. 81 De civitate Dei, lib, 11, c. 32. ML 4j, co] 346. «- Cf. supra, p. 29-30. 1( ΓΚΙ.Μ ( ' ÎH-US ANGELOS CUI AVERΠ sint tam incerti * 3. S. Thomas neque interpretatus est concilium Lateranense de simultanea creatione, neque voluit opinionem de prioritatc creationis angelorum esse erroneam61. Proinde sapien­ tius videtur nulla nota theologica utendum esse in praesenti quaes­ tione'1·'. ‘ Λ·’'1 "Π Nota. S. Rasilius his verbis utitur: «Erat enim ut appa­ ret aliquid etiam ante hoc universum, quod mente quidem nostra contemplari possumus ; non est tamen litteris ullis proditum, quod rudibus ct cognitione adhuc infantibus nequaquam convenire vi­ debatur. Erat quidam mundi productione status antiquior, mundo superioribus illis consentaneus virtutibus, tempore anterior, sem­ piternus, perpetuus. Creaturas autem in ipso creator omnium < t opifex effecit, intelligibile lumen eorum, qui Deum amant felici­ tate dignum ; nempe rationales, neque aspectabiles naturas, et om­ nem intelligibilium ordinem ... Haec enim invisibilis mundi substan­ tiam complent, ut nos Paulus his verbis docet: «quoniam in ipso creata sunt omnia ... ». Diversi diverso modo explicant sta­ tum illum de quo S. Doctor loquitur ct quem aeternum esse as­ serit: \zasquez enim intelligit quoddam intervallum imaginarium anterius tempore06, Suarez intelligit agi de aeternitate a parte post ct de duratione angelorum excellentiore quam duratio tem­ poris67, sed praeplacet interpretatio Petavii dicentis: «Mihi vero divinitas ipsa potius, vel Dei Verbum indicare videtur, a quo con­ diti, et in quo, ceu loco et spatio, comprehensi sunt caelestes spi­ ritus, antequam hic mundus ac tempus exsisteret » °*. Scholion II. De numero at nominibus angelorum. Scriptura Sacra saepe loquitur de magna multitudine angelorum. « Millia millium ministrabant ei et decies millies centena millia 432 DE CREATIONE ANGELORUM assistebant ei»09. Ipse Dominus: «Putas, quia non possum ro­ gare Patrem meum, ct exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?»70. Apud Patres numerus angelorum comparatur cum numero hominum, sive quando numerus hominum praedestinatorum di­ citur aequare numerum angelorum peccatorum (Nazianzenus) vel numerum angelorum beatorum (Gregorius M.). sive quando nonaginta novem oves fideles dicuntur significare angelos, dum una ovis perdita humanitatem repraesentat71. Tta S. Hilarius, S. Ambrosius, S. Gregorius Nyssenus 72. Quae omnia mag­ nam esse multitudinem angelorum, incertum autem esse eorumdem determinatum numerum confirmant. In Sacra Scriptura non habentur nisi trium beatorum ange­ lorum nomina : Michaël, Gabriel, Raphaël. Scripta apocrypha alia nomina tradunt, quae etiam apud scriptores ecclesiasticos et in picturis vel inscriptionibus aut etiam in particularibus devotio­ nibus inveniuntur, praesertim nomen Uriel73. Articulus secundus. Utrum angeli sint puri spiritus. § i- 9 Status quaestionis. I. Sensus tituli. — Nomen spiritus intelligi potest sensu la­ tiori, vel sensu stricto. Sensu latiori, significat indepëndentiam quamdam a materia maiorem quam solet haberi ab hominibus, vel dicitur de entibus revera corporeis, sed quorum corpus subtilius, mobilius, invisibilius quam nostra corpora describitur. Sensu stric­ to significat entia prorsus immaterialia, in quorum nempe essen­ tiam materia corporea nullo modo ingreditur. Diximus tamen ma­ teriam corpoream, nam, si daretur materia spiritualis, quam qui00 Dan. VII, io. Pariter, Afioc. V, ïi; Heb. XII, 22; iob XXV, 3; Luc. II, 13; lud. 14, etc. το Matt h. XXVI, 53. ’i Cf. Maith. XVIII, 12. 72 Vide textus anud PetaviüM, De ançjelis, lib. r, c. 14, n. 8-15. 73 Nominantur quoque Sealthiel, Iehudiel, Rarachif.l. — Cf. Diction, d’archéol. chr .et de lit, art. Aiwes (Leclf.rq), col. 2086-2087. HH UTRI M ANGELI SIXT PURI SPIRITUS 433 dam doctores mcdievales, nt S. Boxavextura \ ponebant, intelligerciur non obstare spiritualitati essentiali et strictae. Quaerimus igitur an angeli sint spiritus sensu stricto, seu spiritus puri, quocumque corpore ab essentia eorum excluso. II. Opiniones. — Post concilium Lateranense IV, doctores tere unanimes inerunt in docenda stricta spiritualitate angelorum. Solus fere Caietaxus adducitur, qui quoddam corpus daemonibus tribuerit : « Crediderim ego, ait, daemones esse spiritus aërios, ct id consonare verae philosophiae rationi, ut quemadmodum invenitur vcgetativum sine sensitivo, et sensitivum sine secundum locum motivo, et intellectivum sine secundum locum motivo, ita inveniatur secundum locum motivum sine sensitivo, quod est ponere huiusmodi aerios spiritus constantes ex intellectivo et secundum locum motivo. Et est sermo de motu progressivo absque sensitivo. Acerum appellatione aeris non intelligo elementum aëris, sed subtile corpus nostris sensibus ignotum, corpus simplex ac incorruptibile, natum moveri localiter ab anima»1 2. Sed ante concilium Lateranense IV, fuerunt Patres et doctores qui nonnisi spiritualitatem late dictam angelis concesserunt eisque corpus quoddam attribuerunt : de quo dicemus in argumento ex traditione. Qui extra populum hebraicum et Ecclesiam angelos admiserunt, eos corporales vel corpora animantes finxerunt. III. Documenta Ecclesiae. — Adversus Origenistas synoι/us Constantino politana, anno 553, docuit: «Si quis dixerit omnium rationalium productionem fuisse mentes corporis et materiae expertes... ct (eas) assumpsisse corpora subtiliora vel crassiora, necnon accepisse nomen, eo quod sicut nominum, ita corporum differentiae sint apud supernas virtutes, atque hinc factum esse nt alii Cherubim, alii Seraphim ... effecti fuerint ac vocati, anathema sit » ‘. Ubi negari videtur quod supernae virtutes corpora et differentias corporum habeant: at intentio definitionis non est hoc determinare. sed potius transmutationem ab Origene inductam excludere. — Concilium Lateranense IV statuit Deum esse qui « utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et cor1 2 (list. -3, P- I. art. t. qu. I ss. 2 In epist. ad Ephes., c. 2 1 Mansi, IX, 305. c Boykr S. r. — /><· Deo crcan,t et « A I I I ■ I I ■ ■ ■ ■ ■ ■ H ■ N ■ ■ H H H JJ H H H ■ M H H ■I M H H| 434 DE CREATIONE ANGELORUM poralem, angelicam videlicet ct mundanam : ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam » «. Ubi na­ tura angelorum contradistinguitur tum a corporibus sine spiritu, tum a natura humana constante ex corpore et spiritu, ac propterea nonnisi spiritu constare declaratur. Attamen haec verba con­ cilii Lateranensis IV non solent haberi ut definitio, saltem certa, spiritualitatis omnimodae angelorum : tum quia forte non abso­ lute constat concilium de stricta spiritualitate egisse, tum prae­ sertim quia concilium aliud intendebat definire, nempe omnium rerum creationem et per accidens tantum angelicam naturam descripsit. Nota. — In concilio Nicaeno II, Tarasius, episcopus Constantinopolitanus, cum lectus fuerit dialogus loannis episcopi Thes­ salonicensis, dixit: «Ostendit Pater etiam angelos oportere pingi, quoniam circumscripti sunt et hominum specie multis apparue­ runt ». Cui synodus respondit : « Etiam. Domine ». Porro in dia­ logo loannis dicuntur angeli « esse quidem intelligibiles, sed non omnino corporis expertes et invisibiles ». — At notandum est concilium approbasse tantum verba Tarasii. non autem ea omnia quae in dialogo loannis invenirentur, et sanxisse solum quod an­ geli depingi possent. Insuper idem concilium in Actione IV ap­ probavit verba S. Anastasii incorporeitatem angelorum affirman­ tis ct in professione fidei posuit : « Veneramur imagines sancto­ rum et incorporeorum angelorum » 5. Ceterum, mens loannis Thessalon. satis incerta est. ( § 2. Solvitur quaestio. THESIS XIX. — Angeli sunt puri spiritus. Cum non constet hanc propositionem esse in concilio Late­ ranensi Ιλζ definitam, eam dicimus theologice certam propter con­ sensum theologorum, qui post concilium istud, in dies magis ma­ gisque firmus evasit. < An. 1215. Denz. 428. » An. 787. Mansi, ΧΙΠ. UTRUM ANGELI SINT PURI SPIRITU< I. Probatur I. Ex Scriptura, Et primum quidem Scriptura angelos omnes, sive bonos sive malos simpliciter spiritus vocat. De bonis angelis dicitur : « Nonne omnes sunt administratorii spi­ * ritus?» 5. Et de malis: «Non est nobis colluctatio adversus car­ nem et sanguinem, sed adversus principes ... contra spiritualia ne­ quitiae in caelestibus»6 7. In Apocalypsi, sermo est de «septem spiritibus, qui in conspectu illius sunt » 8* . Saepe daemones vocan­ 10 tur spiritus: « Eiiciebat spiritus»®. «Spiritus vobis subjiciun­ tur s'°. «Cum immundus spiritus exierit de homine... assumit septem alios spiritus secum nequiores se»11. Neque umquam Scriptura loquitur de spiritibus angelorum, sicut loquitur de spi­ ritu hominis: et hex: signum est angelos non constare spiritu et alia parte essentiali, sed tantum spiritu. Pariter non est sermo in Scriptura de animabus angelorum, quod iterum ostendit ange­ los non constitui corpore et spiritu, sed esse simpliciter, sicut sim­ pliciter dicuntur, spiritus. Inde est quod Sadducaei, qui vitam sine corpore reficiebant, dicebant « non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum » 12 — Quod autem apparitiones ange­ lorum in corporibus, quae frequenter in Scripturis narrantur, non significent angelos esse corporeos, sed eos corpora haec assump­ sisse ut visibiles fierent, patet tunc quia secus nulla ratio esset • · cur spiritus vocarentur, tunc ex modo ipsius apparitionis : subi­ tanee apparent et subitanee evanescunt13; apparenter tantum manducant et bibunt : « Videbar quidem vobiscum manducare et bibere: sed ego cibo invisibili et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor » 14. Ergo omnibus modis Scriptura innuit an­ gelos esse tantum spiritus. Obiicitur 1°. —. In Genesi legitur: «Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex om­ nibus, quas elegerant ». Sed filii Dei sunt angeli, nam hic est sen­ sus verbi et versio LXX angelos Dei ponit atque idem suadet ge- 6 Hebr. I, 14. ' Ephcs. VI, 12. s Apoc. I, 4. " Matlh. VIII, 16. 10 Luc. X, 20. ” Luc. XI, 24-26. « Ad. XXIII. 8. n Tobias, V. 5; XII, 21. i' Ibid XII, το. 436 Ι»Ι· CREATIONI' ANI.I I ORUM neratio gigantum quae ex tali unione secuta est. Ergo secundum Scripturam, angeli corpora habent. Respondeo. Neganda est minor, nam est manifesto contra constantem sensum Scripturae tribuere angelis talia corpora, qua­ lia sunt hominum corpora ad generationem apta : — nam lectio « angeli Dei » in versione LXX non est certa ; nec rem dirimeret, cum nomen angelus non unam significationem habeat in Scrip­ tura; — nam contextus sensum suggerit, quem multi interpretes post plures Patres accipiunt, nempe : filii Dei sunt filii Seth qui cum filiabus Caïn nupserunt. Acerum quidem est non paucos Patres illum locum de ange­ lis intellexisse: ita Clemens Al., Iustinus, Athenagoras, Ire­ naeus, Tertullianus, Ambrosius, etc. Sed Γ Alii Patres no­ mine filiorum Dei Sethitas intellexerunt : Ephraem, Chrysostomus, Theodoretus, Augustinus, etc. — 2Γ Error illorum Pa­ trum multis rationibus explicatur: quidam placitis Philonis nimis indulgebant : alii librum Henoch apocryphum, in quo fabula an­ gelorum carnaliter peccantium enarratur, ut canonicum habebant: alii iam angelos corporeos esse censebant. — 30 Patres vero qui negant agi de angelis optime arguunt ex cetera Scriptura et ex contextu immediato: v. g. quaerit Chrysostomus cur, si angeli cum mulieribus peccassent, punitio hominum narraretur et pu­ nitio angelorum alto silentio premeretur.·' — qf Tandem, non pot­ est locus ille Genesis de angelis intelligi, quin proximum pericu­ lum incurratur admittendi mythos in sacris libris, quod sane nefas est15. Instantia. in epistola ludae, v. 6 sqq., videtur confirmari interpretatio peccati carnalis angelorum, nam descripta ruina an­ gelorum additur : « Sicut Sodoma et Gomorrha et finitimae civi­ tates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes Graece: τον ομοιον τροποΑ' τουτοις. Respondeo. Nego assertion. Ad rationem additam, distinguo'. Apostolus comparat angelos praevaricatores cum civitatibus illis 15 Lege Fr. de Hummelauer, Coni, in Genesim, in h. 1., Parisiis, kx>< — Palmieri, De creatione, th. XX. — in periodico Revue Biblique, 189$, nag. 340-373 et 525"552 (Robert), bene ostenditur contextum exigere ut Scthitae, non angeli intclligantur ; sed immerito et imprudenter admittitur cor­ ruptio textus primitivi, qua hic textus accommodatus fuisset ad mythum. UTRUM ANGELI SINT PUBI SPIRITU 437 ratione eiusdem poenae inflictae, concedo; ratione eiusdem peccati commissi, nego Jn. Obiicitur 2 . — Sed saltem daemones ostenduntur in Scrip­ tura a rebus sensibilibus affici : Davide percutiente citharam, spi­ ritus malus recedebat a Saule*17; incenso iecore piscis fugatur daemonium18* ; daemonium religatur in deserto13: daemones igne inferni cruciantur20. Ergo sensus et corpora habent. Respondeo. Dist. antecedens. Daemones ostenduntur a rebus sensibilibus affici : moraliter et accedente vi supernaturali ora­ tionis vel gratiae quodam sensibili symbolo significatae, concedo; physice et immediate, subdistinguo: naturaliter, vel sensibiliter, nego : supernaturaliter et secundum aliquem effectum non sen­ sibilem, concedo. Sic, v. g. explicatur poena ignis in daemonibus per alligationem quamdam seu servitutem et dependentiam relate ad ignem inferni. II. Ex traditione. — Pura spiritualitas angelorum, cum non proxime ad utilitatem animarum conferat nec sit facilis concep­ tus. nonnisi paulatim a Patribus et doctoribus intellecta est, nec nisi tarde unanimem omnium consensum obtinuit. Tn exponenda traditione, tres distinguemus classes. A. Quidam Patres nonnisi late dictam spiritualitatem ange­ lorum admiserunt, eisque vera corpora, quamvis nostris subtilio­ ra. cum anima informante tribuerunt. Sic, post S. TUSTINUM 2122 , Cassiani s : « Licet enim pronuntiemus nonnullas esse spirituales creaturas, ut sunt angeli..., tamen incorporeae nullatenus aesti­ mandae sunt : habent enim secundum se corpus, quo subsistunt, licet multo tenuius quam nos * 2; S. Ambrosius 2 ; S. Fulgen­ tius: «Plane ex duplici eos esse substantia adsenint magni et docti viri, id est ex spiritu incorporeo, quo a Dei contemplatione numquam recedunt, et ex corpore per quod ex tempore hominibus apparent : approbantes hoc ex illo loco psalmi : Qui facit angelos suos spiritus, ct ministros suos ignem urentem. Corpus ergo ae1,1 Cf. Beraza, Dc Deo eremite. nn. 434-448. 17 / Ree/. XVI, 23. '·» Tob. VI, 9. Tob VIII, 3. -’<· Mattii XXV, 42. 2» dfol. 2, n. 5. MG 6’ co·· 45«. 22 Collatio 7, c. 13. ML 49, col. 684. Dc virginitate, I. 1, c. 8, n. 53. ML 16, col 203. 438 OE CREATIONE ANGELORUM thereum id est igneum cos dicunt habere, angelos vero malos id est daemones corpus aereum » 2\ Videtur etiam quod quidam Patres putaverint angelos prius sine corpore conditos, postea incorporatos fuisse. Influxus textus Gencseos VI, i, de angelis intellecti, causa magna fuit cur Pa­ tres illi corpora angelis tribuerint. B. Alii Patres vel ipsi dubitaverunt an angeli corpora ha­ berent necne, vel ita locuti sunt ut incerta sit eorum opinio. Non­ nulli enim dicentes angelos igne vel aere constitui, videntur haec verba analogice tantum sumere nec verae spiritualitati contra­ dicere. Ita S. Basilius: «in caelestibus virtutibus substantia quidem earum puta spiritus est aerius aut ignis immaterialis iuxta id quod scriptum est: Qui facit angelos suos spiritus»-'5. S. Gre­ gorius Nazianzenus : «Sive intelligentes spiritus, sive ignem velut materiae expertem et incorporeum, sive aliam quamdam na­ turam quam proxime ad has accedentem eas existimare oportet >:fi. S. Iohannes Damasc. describit angelos ut « naturam incorpoream, veluti spiritum quemdam aut ignem materia vacuum »27. lidem cum aliis dicunt quandoque solum Deum esse incorporeum, ce­ tera entia omnia esse corporea seu circumscripta28. Sed viden­ tur intelligere finitudinem vel limitationem in loco, sub nomine corporeitatis vel circumscriptionis. — S. Augustinus, quam­ quam saepius angelis corpus quoddam subtile, aereum vel igneum opinando tribuit20, bis tamen dubitare apparet remque incertam relinquit: «Scriptum est enim, Qui facit angelos suos spiritus: id est eos qui natura spiritus sunt ,facit esse angelos suos, iniungendo eis officium nuntiandi... Sed utrum eorum corpora conse­ quenter adiunxerit, dicendo, Et ministros suos ignem ardentem: an quod caritate tamquam igne spirituali fervere debeant mini­ stri eius, ambiguum est » 50. Et disserens de poena daemonum ait: « Sunt quaedam sua etiam daemonibus corpora, sicut doctis homi24 De Trinitate, c. g. ML 65, col. 505. 25 De Spiritu Sancto, c. 16, n. 38. MG 32, coi. 137. I D 20 Orat. 38, n 9. MG 36, coi 320 I 27 De fide orthodoxa, I. 2, c. 3. MG 94, coi. 865. — Cf Palmieri, Dt creatione, th. 21, pag. 185 ss. ■ B| 28 Sic Ioannes Thessal. in sermone lecto in conc. Nicaeno II ; sic Gen N\ntus, De Eccles, dogm., c. 12 ML 58, col. 984. ’ ■ 29 Enarrat, in ps 85, n. 17; Dc Genesi ad lii„ |. t~ n. Scnno 12. n. 9; De Trtmfale, 1. 3, n. 5. «> De civitate Dei, I. 15, c. 23. ML 41, col. 46^ B 1 UTRUM angeli — Intellige tamen haec argumenta rationis esse argumenta convenientiae ex perfectione universi. Suarez argumentum etiam sumit a poste­ riori ex effectibus quibusdam, praesertim in obsessis, qui nec Deo, necanimabus separatis tribui possunt, sed tantum spiritibus malis . ** § 3· Corollaria. I. De relatione angelorum ad corpora in quibus apparue­ runt. — Tum ex obvio sensu Scripturae, tum ex doctrina Pa­ trum tenendum est angelos apparuisse hominibus in corporibus realibus ct non tantum per visionem * imaginariam 5. Cum vero ipsi sine corpore sint, corpora assumpserunt. Verbis autem Scrip­ turae innuitur 16 et rationi manifestum est ea corpora tali assump­ tione non fieri viventia, sed moveri ab angelo ut ab cxtrinseco principio : natura enim angeli, cuius gradus superior est gradu animae humanae, non potest esse forma substantialis corporis. « Unde nullo modo est dicendum quod angeli per organa assump­ torum corporum sentiant. Nec tamen superflue sunt formata : non ‘ enim ad hoc sunt formata ut per ea sentiatur, sed ad hoc ut per hujusmodi organa virtutes spirituales angelorum designentur » *T.* 44375 43 Contra Gentes, 1. 2, c. oi, n. 7. — S. Thomas arguebat etiam, post Vristoteleni, ex motibus caeli, qui pro physica huius temporis, non vide­ bantur explicari posse nisi motione plurium motorum immobilium. Cf. iftn/., ii. 8. " Dc angelis, 1. 1, c. 1, nn. 7-8. 45 Cf. S. Augustinus, De civitate Dei, 1. 15, c. 23, n. t. ML 41. col. 468. S. Thomas, i*, qu. 51. art. 2. 4,1 Tob. XII, 19. 47 I", qu. 51. art. 3, ad 2un'. 442 DI CREATIONE ANGELORUM II. De relatione angelorum ad locum. — A. Angelus non esi necessario iw aliquo loco. Quamquam enim est finitus et cir­ cumscriptus, non est necesse ut circumscribatur et finiatur loca­ liter. « Cum enim dicitur essentia angeli finita, accipitur finis pro fine essentiae ct virtutis, secundum quod etiam definitio terminus dicitur, ct non pro fine dimensionis. Locus autem dicitur finiens vel finitus secundum terminos quantitatis dimensivae. Finis autem secundum utramque acceptionem, nullam commensurationem et proportionem habet ; unde non oportet ut quod est finitum in es­ sentia ad terminos loci finiatur » ,s. Unde potuissent esse angeli, etiamsi nullus locus fuisset. B. Attamen angeli possunt esse in loco. Haec assertio com­ munis est omnibus theologis. Sed de modo quo angeli sunt in loco non parum disputatur. Tres sunt praecipuae sententiae. — a) Scotus 40, post S. Bona venturam 48 *50, ponit angelos esse in loco per suam substantiam. Sed hoc impossibile videtur: substantia enim incorporea nulla ratione occupare locum ve! habere situm vel in loco contineri potest. — b) Suarez 51 reponit praesentiam angeli in loco in aliquo modo, a substantia distincto, qui est ubi intrinsecum, connotans coexsistentiam corporis in eodem spatio. Sed modus quo habetur situs ct continentia in spatio non videtur posse intrinsecus esse substantiae incorporeae52. — c) Eligenda ergo videtur opinio S. Thomae, qui tenet angeli praesentiam in loco esse tantum analogicam praesentiae corporum in loco, in quantum scilicet angelus est in loco per suam actionem in cor­ pora. « Corpus enim est in loco per hoc quod applicatur loco se­ cundum contactum dimensivae quantitatis, quae quidem in ange­ lis non est, sed est in eis quantitas victualis. Per applicationem igitur virtutis angelicae ad aliquem locum, qualitercumque dicitur angelus esse in loco corporeo. Et secundum hoc patet quod non oportet dicere quod angelus commcnsuretur loco, vel quod habeat situm in continuo : hoc enim convenit corpori locato, prout est quantum quantitate dimensiva. Similiter etiam non oportet propter hoc quod contineatur a loco, nam substantia incorporea sua vir­ 48 i dist 37. qu. 3. art. i. — Cf. i“. qu 52, art. 2. 40 2 dist. 2, qu. 6. J 50 2 dist. 2, p. 2, art. 2, qu. 1. 01 De angelis, c. 7 . M Scotum sequuntur Valentia, Molina; Suarezio consentiunt Pal­ mieri, Struggl. etc. I UTRUM ANGELI SINT PURI SPIRITUS 44.1 tute contingens rem corpoream continet ipsam et non continetur ab ea »53. C. Angeli non sunt ubique. Durandus quidem asseruit an­ gelos esse ubique : sed haec opinio, quam Doctor resolutissimus obscure exposuit, a ceteris theologis reiicitur ut temeraria, non tuta, vel etiam erronea. Patres enim concorditer de circumscrip­ tione angelorum loquuntur, quae cum ubiquitate componi nequit. «Cum angelus, ait S. Thomas, sit in loco per applicationem vir­ tutis suae ad locum, sequitur quod non sit ubique, nec in pluribus locis, sed in uno loco tantum ». Nec locus ille est necessario lo­ cus punctalis : « Non est necesse quod determinetur ei unus locus indivisibilis secundum situm ; sed vel divisibilis, vel indivisibilis, vel maior vel minor, secundum quod voluntarie applicat suam vir­ tutem ad corpus maius vel minus. Et sic totum corpus cui per suam virtutem applicatur correspondet ei ut unus locus». Et pau­ lo infra Angelicus concludit : « Sic igitur patet quod diversimode esse in loco convenit corpori et angelo et Deo. Nam corpus est in loco circumscriptive, quia comm'ensuratur loco; angelus autem non circumscriptive, cum non commensuretur loco, sed definitive, quia ita est in uno loco quod non in alio; Deus autem neque cir­ cumscriptive, neque definitive, quia est ubique»54. D. Angeli possunt moveri localiter. Haec quoque assertio ab omnibus doctoribus tenetur, praeter Durandum; diversimode ta­ men a diversis explicatur pro diversitate opinionum de modo es­ sendi angelorum in loco. Sufficiat nobis quaedam verba Aquinatis referre. « Sicut esse in loco aequivoce convenit corpori et angelo, ita etiam et moveri secundum locum... Angelus non est in loee ut commensuratus et contentus, sed magis ut continens. lTnde motus angeli in loco non oportet quod commensuretur loco, nec quod sit secundum exigentiam eius, ut scilicet habeat continui­ tatem ex loco, sed potest esse motus eius continuus et non con­ tinuus. Quia enim angelus non est in loco nisi secundum contac­ tum virtutis, ut dictum est. necesse est quod motus angeli in loco nihil aliud sit quam diversi contactus diversorum locorum succes­ sive ct non simul... Angelus potest dimittere successive locum di­ visibilem in quo prius erat, et sic motus eius erit continuus. Et potest etiam totum locum simul dimittere, et toti alteri loco si··> i«, qu 52, art. i. ■·« p, qu. 52, art. 2. υκ CREATIONE ANGELORUM 444 inul se applicare, et sic motus eius non erit continuus » °6. Et con­ sequenter, si « motus angeli non sit continuus, possibile est quod pertranseat de aliquo extremo in aliud, non pertransito medio»M. Motus autem ille non est in istanti. sed in tempore, nam datur ultimum nunc in quo est in aliquo loco, cum motus eius non sit terminus alterius motus continui; et illud nunc non illud est in quo est in alio loco. « Ubi autem sunt multa nunc sibi succedentia, ibi de necessitate est tempus, cum tempus nihil aliud sit quam nu­ meratio prioris et posterioris in motu. Unde relinquitur quod motus angeli sit in tempore: in continuo quidem tempore, si sit mo­ tus eius continuus; in non continuo autem, si motus sit non conti­ nuus... Sed istud tempus, sive sit tempus continuum, sive non, non est idem cum tempore quod mensurat motum caeli et quo men­ surantur omnia corporalia, quae habent mutabilitatem ex motu cauli : motus enim angeli non dependet ex motu caeli » 57. Articulus tertius. Utrum angeli in diversos ordines distinguantur. UTRUM SNGEL! IN IHVKR<» OROINES OlSTLNi.l/A'TUR 445 III. Documenta ecclesiastica non alia dantur nisi textus litur gici in missali praesertim et in breviario positi. Fn praefationibus cantatur: «Per quem maiestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates. Coeli caelorumque Virtutes ac beata Seraphim socia exsultatione concelebrant». Vel: «Et ideo cum Angelis ut Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cum­ que omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus ». Vel etiam aliis modis. Solvitur quaestio. THESIS XX. — Dantur diversi ordines angelorum, qui CONVENIENTER NOVEM NUMERANTUR, ET IN TRES HTERARCHIAS DI­ STRIBUUNTUR Prima pars thesis dici potest theologice certa propter consen­ sum theologorum, in Scriptura et traditione fundatum. Secunda pars sine nota defenditur. Probatur prima pars: dantur ordines angelorum. Status quaestionis. I. Sensus tituli. Cum angeli sint in magna multitudine, cum­ que in Scripturis sanctis diversa nomina accipiant, quaerendum est an exsistat inter eos quaedam hierarchia, vel etiam an dividan­ tur in classes seu ordines aliquo sensu diversos. Quod determinari potest praescindendo a quaestione de differentia specifica inter an­ gelos. Etiamsi enim essent omnes angeli eiusdem speciei, possent in diversos ordines distribui. II. De opinionibus Patrum dicemus in argumentis. Theolo­ gi omnes divisionem angelorum in ordines admittunt, nec quid­ quam differunt nisi in modo tradendi hanc doctrinam quam cer­ tam habent in praecipuis, cum maiori vel minori firmitate assen­ sus in ulterioribus determinationibus. i· 55 t". qu. 53. art. 1. 5° Jbidart. 2. 57 i“, qu. 53, art. 3. Probatur I. Ex Scriptura Sacra. Ut possint alicui multitudini applicari diversa nomina, ad significandum non totam multitudi­ nem, sed partes multitudinis et quidem diversas pro diversitate nominum, oportet quod haec multitudo sit aliquo modo in se di­ visa secundum easdem partes: sicut si in civitate nomino magi­ stratus, milites, sacerdotes, opifices. Porro in Scripturis multitu­ dini angelorum applicantur diversa nomina, cum manifesta in­ tentione significandi diversis nominibus partes eius diversas. Nam S. Paulus de Christo ait: « In ipso condita sunt universa in cae­ lis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominatio­ nes, sive principatus, sive potestates » 1 : ubi his nominibus di­ versa invisibilia designantur. Dari gradus inter angelos etiam patet ex eo quod Michaël vocatur «unus de principibus primis» - ut Raphaël est « unus ex septem» qui astant ante Dominum '. Ipsum nomen archangcli Michaëli et Gabrieli in Scripturis attributum, dignitatem quamdam super simpliciter angelicam significat Colos. I, 16. — Ct hplics. I. 21. Dan X, 13. X40 ΙΈ CREATIONI ANGELORUM Praeter septeni nomina a B. Paulo recitata: throni, domina­ tiones, principatus, potestates· , * virtutes5, archangeli, angeli”, in­ veniuntur in Scriptura cherubim 7 et seraphim 8 : quae omnia sunt novem, quorum plura saltem significant perfectiones vel munera diversa. II. Patres docent distinctionem ordinum in militia angelica, quamquam de eorum numero vel dubitanter vel diversi diversa loquuntur. Tam S. Trenaeus : « Dicant nobis quae sit invisibilium natura; enarrent numerum angelorum ct ordinem archangelorum; demonstrent thronorum sacramenta, et doceant diversitates do­ minationum. principatuum, potestatum, atque virtutum »n. S. Chry­ sostomus censet enumerationem Apostoli non esse completam: « Sunt angeli ct archangeli et throni ct dominationes et princi­ patus et potestates. Sed non solum isti sunt coetus in caelis, ve­ rum infinitae gentes et nationes ineffabiles, quas nulla potest ex­ plicare oratio »10. S. Augustinus ita loquitur: «Quid inter se distent quatuor illa vocabula, quibus universam ipsam caelestem societatem vide­ tur Apostolus esse complexus, dicendo, Sive Sedes, sive Dominor tiones, sive Principatus, sive Potestates, dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod dicunt : ego me ista ignorare confi­ teor»11. Et alibi: «Esse itaque Sedes, Dominationes, Principa­ tus. Potestates in caelestibus apparatibus firmissime credo, et dif­ ferre inter se aliquid indubitata fide teneo: sed quo me contem­ nas, quem magnum putas esse doctorem, quaenam ista sint et quid inter se differant nescio»12. Quaedam alia nomina occurrunt apud Patres: eones .exercitus. Etiam ante Pseudo-Dionysium, di­ visio angelorum in novem ordines invenitur in traditione. S. Cy­ rillus Hier, enumerat angelos, archangelos, virtutes, domina■* Col I, 16. ,| Thcs IV, 15. ■•Si n Hcb. I, 4 ss. j 7 Gen. III, 24; Ex XXV, 18, etc. » Is. VI, 2. 9 Adversus Haeres., 1. 2, c. 54. ’° Hom. 4 de iitcomprehens., 11. 2. MG 48, coi. 729. — Cf. Origexes Dc principis, 1. 1, c. 5, n. 1. MG n, coi. 157; S. Basii.îus, Dc Stdr. s'., c. 16, n. 38. MG 32. coi. 136. 11 Enchiridion, c. 58. ML 40, col. 259-260. " Ad Orosium, contra Priscill., c. ‘11 ,n. 14. ML 42, col. 678. -J UTRUM ANGELI IN DIVERSOS ORDINE» Β^ΤΙΝύϊ.ΛΝ'Γ Uk i ■·» 447 tiones, principatus, potestates, thronos, cherubim, seraphimn. S. Ambrosius Christum laudat «cui angeli et archangeli, virtutes et potestates ct principatus, throni et dominationes, cherubim et seraphim indefesso obsequio serviebant»13 1415 . S, Gregorius M., *17 tempore quidem post Pseudo-Dionysium, sed independenler ab eo, eosdem novem ordines enumerat, appellando ad Scripturas ,s. De­ nique in libris Pseudo-Dionysii, determinate inveniuntur novem ordines angelorum in 1res hi-crarchias distributi1** : quod deinceps ab omnibus recipitur. III. Ratio theologica in hoc est quod immensa multitudo an­ gelorum debet esse ordinata : non esset vero ordinata, sed confusa, si in ipsa non distinguerentur diversi ordines 1T. Probatur secunda pars: ordines angelorum convenienter no­ veni· numerantur et in tres hierarchies distribuuntur. Fundamentum huius divisionis invenitur in Scriptura ut constat ex prima parte, in quantum hi novem ordines ibi distinguuntur, nec ulla ratio osten­ dit cur idem ordo duobus vel pluribus nominibus designaretur. Insuper quaedam maior affinitas inter quosdam ordines, qui sae­ pius simul enumerantur, innuit inter eos vigere specialem socie­ tatem seu distinctam hierarchiam. Patres inceperunt determina­ tionem ordinum assignationem requirere diversisque modis eam concipere. Post vero factam enumerationem et distinctionem dionysiacam, ordines numerati sunt novem in tres hierarchias di­ stributi. Hierarchia autem est principatus sacer, constitutus a prin­ cipe distincto et a multitudine ordinata sub principe. Unaquae­ que hierarchia tribus ordinibus constat, nempe ex summo et me­ dio atque infimo. Si soli fontes considerentur, haec sane militiae caelestis ordinatio non excedit probabilitatem. Attamen multum commendatur rationibus convenientiae, quae ita cum S. Thoma ex­ poni possunt. Λ. Distinctio hierarchiarum ct ordinum est a natura in angelis. Etenim, « ordo gubernationis, qui est ordo multitudinis sub prin­ cipatu exsistentis, attenditur per respectum ad finem. Irinis autem 13 Catcch. 23, n. 6. MG 33, coi. 1114. Cf. catcch. 16, n. 6 ct catcch. n, n. ii, uni xliversa enumeratio locum habet. ’» .-Ipoloflia proplt- David., c. 5, n. 20. ML 14, col. 859. 15 In evang. hom. 34. n. 7. — In breviario rom„ die 29 Sept. Hî Dr carl, hier., c. 6. MG 3, col. 200 ss. 17 Cf. i", qu. 108, art· 2 DE CREATIONE ANGELORUM angelorum potest accipi dupliciter. Uno modo secundum faculta tem suae naturae, ut scilicet cognoscant et ament Deum naturali cognitione ct amore : et secundum respectum ad hunc finem di­ stinguuntur ordines angelorum secundum naturalia dona. Alio mo­ do potest accipi finis angelicae multitudinis supra naturalem fa­ cultatem eorum, qui consistit in visione divinae essentiae et in immobili fruitione bonitatis ipsius; ad quem finem pertingere non possunt nisi per gratiam. Unde secundum respectum ad hunc fi­ nem ordines distinguuntur in angelis completive quidem secundum dona gratuita, dispositive autem secundum dona naturalia: quia angelis data sunt dona gratuita secundum capacitatem natura­ lium » 18. B. Hierarchiae angelorum sunt diversae, secundum diversos modos quibus angeli a Deo illuminationes recipiunt. « Possunt enim rationes rerum, de quibus angeli illuminantur, considerari tripli­ citer. Primo quidem secundum quod procedunt a primo principio universali, quod est Deus : et iste modus convenit primae hierar­ chiae, quae immediate ad Deum extenditur, et quasi in vestibulis Dei collocatur, ut Dionysius dicit. Secundo vero prout huiusmodi rationes dependent ab universalibus causis creatis, quae iam ali­ quo modo multiplicantur: et hic modus convenit secundae hierar­ chiae. Tertio autem modo secundum quod huiusmodi rationes ap­ plicantur singulis rebus, prout dependent a propriis causis; et hic modus convenit infimae hierarchiae. Sic igitur distinguuntur hie­ rarchiae ex parte multitudinis subiectae » 10. C. In una hierarchia sunf, plures ordines. « Una hierarchia est unus principatus, id est una multitudo ordinata uno modo sub principis gubernatione. Non autem esset multitudo ordinata sed confusa, si in multitudine diversi ordines non essent, ipsa ergo ratio hierarchiae requirit ordinum diversitatem. Quae quidem di­ versitas ordinum secundum diversa officia ct actus consideratur, sicut patet quod in una civitate sunt diversi ordines secundum diversos actus: nam alius est ordo indicantium, et alius pugnan­ tium et alius laborantium in agris, et sic de aliis » '-°. Ordines tamen angelorum imperfecte cognoscimus et secundum aliquam gencralitatcm. qua multi angeli sub uno ordine continentur. « Si autem perfecte cognosceremus officia angelorum et eorum distinctiones, 18 i", qu. 108, art. 4. 10 P, qu. roS, art. 1. -° t·', qu. 10S, art. 2. UTRUM ANl.El.I IN DIVERSOS ORDINES DISTINGUANTUR 449 perfecte sciremus quod quilibet angelus habet suum proprium offi­ cium et suum proprium ordinem in rebus et multo magis quam quaelibet stella, etsi nos lateat»21. D. Dionysius et Gregorius M. conveniunt in assignandis or­ dinibus angelorum, excepto quod ille ponit virtutes in secunda hierarchia et principatus in tertia, hic autem inverso modo. Sil ratio assignationis Dionysii, a qua secundum rem ratio assignatio­ nis Gregorii parum differt. « Dionysius ex nominibus ordinum proprietates illorum considerans, illos ordines in prima hierarchia posuit quorum nomina imponuntur per respectum ad Deum, sci­ licet Seraphim, Cherubim et Throni ; illos vero ordines posuit in inedia hierarchia quorum nomina designant communem quamdam gubernationem, sive dispositionem, id est Dominationes, Virtutes et Potestates; illos vero ordines posuit in tertia hierarchia, quo­ rum nomina designant operis exsecutionem, scilicet Principatus, Angelos et Archangelos. In respectu autem ad finem, tria consi­ derari possunt. Nam primo aliquis considerat finem ; secundo vero perfectam finis cognitionem accipit; tertio vero intentionem suam in ipso defigit : quorum secundum ex additione se habet ad primum, et tertium ad utrumque. Et quia Deus est finis creaturarum, sicut dux est finis exercitus, ut dicitur in XII Metaph., potest ali­ quid simile huius ordinis considerari in rebus humanis. Nam qui­ dam sunt qui hoc habent dignitatis ut per seipsos familiariter ac­ cedere possint ad regem vel ducem: quidam super hoc habent ut etiam secreta eius cognoscant; alii vero insuper circa ipsum sem­ per inhaerent, quasi ei coniuncti. Et secundum hanc similitudinem accipere possumus dispositionem in ordinibus primae hierarchiae Nam Throni elevantur ad hoc quod Deum familiariter in seipsis recipiant, secundum quod rationes rerum in ipso immediate co­ gnoscere possunt; quod est proprium totius primae hierarchiae; Cherubim vero supereminenter divina secreta cognoscunt; Sera­ phim vero excellunt in hoc quod est omnium supremum, scilicet Deo ipsi uniri : ut sic ab eo quod est commune toti hierarchiae, de­ nominetur ordo Thronorum, sicut ab eo quod est commune omni­ bus caelestibus spiritibus denominatur ordo Angelorum Ad gu­ bernationis autem rationem tria pertinent : quorum primum est distinctio eorum quae agenda sunt, quod est proprium Domina­ tionum : secundum autem est praebere facultatem ad implendum, |itod pertinet ad virtutes; tertium autem est ordinare qualiter ea j", qu. 108, art. 3. 2Q_ C. Boveiî S. 1. — Dc Deo creante ct elevante. 45θ DE CREATIONE angelorum quae praecepta vel definita sunt, impleri possint, ut aliqui exse­ quantur, et hoc pertinet ad Potestates. Executio autem angeli­ corum ministeriorum consistit in annuntiando divina. In executione autem cuiuslibet actus sunt quidam quasi incipientes actio­ nem et alios ducentes, sicut in cantu praecentores, et in bello aliqui qui alios ducunt et dirigunt ; et hoc pertinet ad Principatus. Alii vero sunt qui simpliciter exequuntur : et hoc pertinet ad Angelos. Alii vero medio modo se habent : quod ad Archangelos pertinet, ut supra dictum est. Invenitur autem congrua haec ordinum assi­ gnatio. Nam semper summum inferioris ordinis affinitatem habet cum ultimo superioris, sicut infima animalia parum distant a plan­ tis »22. Unde intelligimus quod, quamquam omnes angeli omnia communiter possident, quidarq tamen eorum aliqua excellentius ha­ bent quam ceteri 23. »■ i Nota. — De distinctione specifica angelorum. Quidam, ut Guglielmus Parisiensis, S. Ronaventura, S. Albertus M., Toletus, Palmieri, posuerunt omnes angelos esse eiusdem speciei, cum. aiunt, in natura simplici differentiae non possint introduc: nisi secundum gradum. Suarez censet ordines angelorum differre ab invicem secundum speciem ; immo probabilius in eodem ordine seu choro dari plures species; sed putat ve! in omnibus angelorum speciebus. vel saltem in aliquibus dari angelos differentes solo nu­ mero24. S. Thomas vero constanter docuit quod «in talibus sub­ stantiis non invenitur multitudo individuorum in una specie», sed « quotquot sunt ibi individua, tot sunt species » Ratio est quia principium multiplicationis secundum numerum in eadem specie est materia, quae in angelis non invenitur. LECTIO PATRUM: Ex S. Cyrille Hi erosCatcchcscs : Dc Sp\ritu Sancto 1, c. 23. — Vidisti potestatem illius quam in universo mundo exercet. Iam ne humi defixa sit mens tua, sed et ad supera conscende: cogitatione ascende usque in primum coelum, et contemplare tam multa quae ibi exsis­ tunt innumerabilia angelorum millia. Cogitationem etiam, si potes, ad aitiora enitere: conspice archangelos, conspice ct spiritus; vide virtutes, vide principatus·, vide potestates, vide thronos dominationes vide. Horum oro- i", qu. toS. art. 6. 23 Ibid., art. 2 ad 2um. 2* Dc angelis, I. 1, cap 12, 14, 15. · S 25 Dc ente et essentia, c 5 ct c 6. In editione nostra, Textus ct Do­ cumenta, Series phil. n. =, Romae, 1933, pag. 35, 46 et nota 71. UTRUM ANGHM I> mVF.RSOS OUDI^F.S DTSTfMGUANTUR -151 niuni a Deo datus praefectus, et magister et sanctificator, Paracletus. Eo opus habent Elias, ct Elisaeus, et Isaias, ct ex hominum ordine; eo, ex angelorum sorte Michael et Gabriel Nulla generatarum (seu creatarum) rerum ipsi honore par; nam omnia angelorum genera, ct exercitus omnes simul collecti, nullam cum Spiritu Sancto paritatem aequahtatemque sus­ tineant. Haec omnia tegit, et obscurat summe bona Paracleti potestas. Illi siquidem in mysterium mittuntur: hic vero scrutatur etiam profunda Dei, sicut Apostolus ait : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei Quis enim novit hominum ea quae sunt hominis, ni.91 spiritus hominis quis est in ipso? sic et quae Dei sunt, nemo novit praeter Spiritum Dei (MG 33. coi. 950). Ex S. Augustino, Dc civitate Dei, lib. XI, c. 9. — Nunc, quoniam dc sanctae civitatis exortu dicere institui, et prius quod ad sanctos \ngelos attinet dicendum putavi, quae huius civitatis et magna pars est, ct eo beatior, quod nunquam peregrinata, quae hinc divina testimonia sup­ petant, quantum satis videbitur, Deo largiente explicare curabo. Ubi de mundi constitutione sacrae Litterae loquuntur, non evidenter dicitur utrum vel quo ordine creati sint Angeli : sed si praetermissi non sunt, vel coeli nomine, ubi dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram; vel potius lucis huius, de qua loquor, significati sunt. Non autem praetermis­ sos esse hinc existimo, quod scriptum est requievisse Deum in septimo die ab omnibus operibus suis quae fecit ; cum liber ipse ita sit exorsus. In principio fecit Deus coelum ct terram : ut ante coelum et terram nihil aliud fecisse videatur. Cum ergo a coelo ct terra coeperit, atque ipsa terra quam primitus fecit, sicut Scriptura consequenter eloquitur, invisibilis est ct incomposita, nondumque luce facta, ubique tenebrae fuerint super abys­ sum, id est super quamdam terrae ct aquae indistinctam confusionem (ub: cmin lux non est, tenebrae sint necesse est); deinde omnia creando dis­ posita sint, quae per sex dies consummata narrantur: quomodo Angeli praetermitterentur, tamquam non essent in operibus Dei, a quihus in die septimo requievit? Opus autem Dei esse Angelos, hic quidem etsi non praetermissum, non tamen evidenter expressum est; sed alibi hoc Sancta Scriptura cla­ rissima voce testatur. Nam et in hymno trium in camino virorum cum praedictum esset, Benedicite omnia opera Domini, Domino; exeeutione eoTumdem operum, etiam Angeli nominati sunt.. (ML 41, col. 323). · 452 DE ELEVATIONE I T DE ENODATIONE ANGELORUM QUAESTIO SECUNDA De elevatione et de probatione angelorum Cfr. Suarez, De angelis, lib. 5 et 7. — Petavius, Theol. (login., Ut angelis, lib. 3. — Sal m anticens e.% Tractatus VII, Dc angelis, disp. 9-15. — Scheeben, Dogmatik, lib. 4, nn. 160-200. — Palmieri, Dc ordine n

·«·c· 9. "■ * ML 41, col. 357. ” Horn. 8 m evang. UTRI S' I'l.Ui AN'ELO- S RAÏlx ·· NCTIF ΚΑΝΤΕ GiNiHWBJT 455 HI. Ratio autem theologica idem suadet: nam, cum sciamus hominem, cuius anima est infima intclligcntiarum, eievatum esse ad finem supematuralem, convenire intelligimus ut superiores intelligentiac in line inferiori non relinquantur Elevatio enim ho­ minis signum est quod Deus statuit ad visionem beatificam vocare omnem creaturam quae tantae felicitatis sit capax. Probatur secunda pars: Omnes angeli in gratia sanctifican­ te sunt conditi. I. Scriptura hoc praesertim docet cum statum diaboli ante eius peccatum indicat. Christus enim loquens ad ludaeos. qui quaerebant cum interficere, ait: «Vos ex patre d:abolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit » ”. Porro haec verba non solum osten­ dunt diabolum non semper fuisse malum, sed illum bonitate su­ pernatural! ornatum fuisse demonstrant. Veritas enim, ut ex scrip­ tis S. loannis constat, bonum illud significat ad quod Christus nos reducit, et supponit pro sanctitate, pro gratia 20. In hac veritate diabolus non stetit : hoc est, in ea erat, et ab ea se avertit et ab ea aversus manet. Haec est enim vis illius praeteriti « non stetit », graece «ούκ εστηκεν»21. Ceteri textus quibus lapsum diaboli in­ fra illustrabimus pariter statum gratiae ante hunc lapsum suppo­ nunt. II. Patres quoque hoc docent. S. Basilius: « In prima con­ stitutione et una cum substantiae suae quasi mixtura infusam habuere sanctitatem»22. S. Augustinus supponens bonam vo­ luntatem, id est caritatem, in angelis, eiusque originem indagans, dicit : « Et istam quis fecerat, nisi ille qui eos cum bona volun­ tate, id est cum amore casto, quo illi adhaererent, creavit, simul eis et condens naturam et largiens gratiam? Unde sine bona vo­ luntate. hoc est 1 )ei amore, numquam sanctos angelos fuisse cre­ dendum est » 2’. ”* loan. XIII, 44. 2,1 Cf loan. I. 14· plenum gratiae et ventatis v. L' loan. 3-4. 3 /.<.;·ι. j. Etc. 21 Knabenbauer, Cursus Scripturae, In Ioan. Parisiis, 1906, in h. I non videtur satis attendisse ad actionem praeteritam non standi, sesc avertend·'. quae praeterito graeco significatur simul ac continuatio actionis 22 In ps. 32, n. 4. MG 29. coi. 333. 2’ De civitate Dei. lib 12. c. 9. n. 2. ML 41, col. 357. Cf. Suarez, Dc angelis, lib 1. cap 4 ss. DE ELEVATIONE ET DE PRO1IATIONE ANGELORUM 456 III. Ratio est quia ad providentiam Dei sapientissimam per­ tinet media proportionata supernatural! fini conferre iis quos ad talem finem elevavit. Sed ex prima parte tenemus angelos eve­ ctos esse ad ordinem supernaturalcm visionis intuitivac. Ergo an­ tequam hunc finem attingerent, medium proportionatum gratia, sanctificantis eos obtinuisse censendum est. lamvero cum proba­ tio angelorum ordinata sit ad consecutionem finis propositi, omees angeli, scilicet, tum illi qui in probatione vicerunt, tum illi qui ceciderunt, iam mediis ad finem proportionatis instructi erant Nota. — Tum S. Basilius, tum S. Augustinus, cum alii? Patribus-4, infusionem gratiae in ipso momento creationis an­ gelorum reponunt. Quod S. Thomas approbans sic explicat: «Sic enim videmus quod omnia quae processu temporis per opus di­ vinae providentiae creata a Deo operante sunt producta, in prima rerum conditione creata sunt secundum quasdam seminales ratio­ nes, ut Augustinus dicit VITI, super Gen. ad lit!., sicut arbores, et animalia, et alia huiusmodi. Manifestum est autem quod gratih gratum faciens hoc modo comparatur ad beatitudinem sicut ratio seminalis in natura ad effectum naturalem. Unde I. Ioan, III, gratia semen Dei nominatur. Sicut igitur secundum opinionem Augustini ponitur quod statim in prima conditione corporalis crea­ turae inditae sunt ei. seminales rationes omnium naturalium effe­ ctuum, ita statim a principio sunt angeli creati in gratia »24 2S1. Nec requiritur praeparatio praecedens tempore, nam Deus potest si­ mul dispositionem cum forma inducere ; neque etiam praecedere debuit tempore motus ex gratia actuali procedens, nam dispositio ad gratiam habitualem potest per reciprocam causalitateni in'di­ verso ordine causalitatis ab ipsa gratia habituali procedere2*. 24 Cf. Suarez, De angelis, lib. j, c. 4. 25 i", qu. 62, art. 3. S. Thomas junior probabiliorem dixerat opinio­ nem oppositam, 2 (list. 4, qu. 4, art. 2. 28 jn-oac, qU ar( UJRUM PAR ANGELORUM PECCANDO GRATIAM PERDIDERINT Articulus 457 secundus. Utrum pars angelorum peccando gratiam perdiderint. (i·, qu. 63). § I· Status quaestionis. I. Sensus tituli. — Quaecumque de creatione et de eleva­ tione angelorum diximus, tam de malis quam de bonis spiritibus verum est. Nunc vero de illa distinctione angelorum agendum est et primum quidem originem tanti discriminis investigare oportet, quae in libero peccato multorum angelorum est reponenda. II. Praeter rationalistas qui ipsam exsistentiam daemonum negant. Manichaei et Prise illia nisi ac posuerunt spiritus malos ex sua natura malitiam ita habuisse ut numquam boni fuerint ne­ que esse potuerint : pertinent enim ad principium malum, sub­ stantiaque mali constant. III. Quapropter contra manichaeas doctrinas decretum est: in concilio Bracarcnsi. « Si quis dicit diabolum non fuisse prius bonum angelum a Deo factum, nec Dei opificium fuisse naturam c us, sed dicit eum ex tenebris emersisse, nec aliquem sui habere auctorem, sed ipsum esse principium atque substantiam mali, si­ cut Manichaeos et Priscillianus dixerunt : a. s. > 1 ; — in concilio Lateranensi IV: «Diabolus enim et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali»2; in pro­ fessione fidei IValdensibus imposita: «Diabolum non per condi­ tionem, sed per arbitrium malum esse factum credimus»3. - 1 Denz. 237. Can. 2 Denz. 428. 3 Denz. 427. 7 An. 561. 458 Pl ELEVATIONE ET PI ΙΉΟΚΑΊΤΟΝΙ ANTEl.ûRl Μ § 2. Solvitur auaestio. Jh THESIS XXII. — IRIO BENE UTI Pars NOLUERUNT, angelorum, qui libero suo arbi- PECCATUM COMMISERUNT ET MALI FACTI SUNT. Thesis definita est in concilio Lateranensi IV. I. Probatur ex S. Scriptura. — De peccato daemonum lo­ quuntur directe et explicite S. Petrus: « Deus angelis peccantibus non pepercit»45 et S. Joannes: «Ab initio diabolus peccat»8* . — Deinde daemones describuntur ut mali : sed impossibile est ut sint mali cx natura ct in ipso instanti suae creationis; ergo libe­ re peccando facti sunt mali: dicuntur enim «spiritus immundi»6, «spiritualia nequitiae»7; «spiritus nequam»8; «homicida». «mendax»1*; «spiritus malus»10* . — Denique apud Ezcchielem legitur: «Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et per­ fectus decore. In deliciis paradisi Dei fuisti; omnis lapis pretio­ sus operimentum tuum... Tu cherub extentus et protegens; et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum am­ bulasti. Perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inven­ ta est iniquitas in te. In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate ct peccasti. Et eieci te dc monte Dei et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum » “. Haec quidem verba ad regem Tyri seu {Mitius ad civitatem ct imperium Tyri diriguntur. Multi tamen Patres de elevatione et de ruina diaboli ea intellexerunt, alii nonnisi de diabolo talia dici reputantes 12 : alii simul dc rege tyrio et de diabolo ut de capite vel typo eius prophetiam interpretantes. Saltem videtur modus 45 « 7 fl Pel. II, . / loan HI, 48 Luc. VH I, 29. Ephes. VI, i2. ; JM-J · 8 Act. XIX. i2. 0’° loan VIH, 44. 14; 3 Rcg. XXH, 22 / Reg. XVI. ” Esech. XXVIII, 12-16. ’- Tertullianus fri,Kifiû, lib. c. 5., .Idversus .|. Etc. Mardon, lib ηΒ j I 1 2' c 10·’ Obicpwï De n» UTRL M BAR·· AN< · U»<» V -‘TO" .’ .aiHDEeiM 450 loquendi prophetae alludere, comparationi- causa, ad h’Storiam diaboli. Pariter indicandum est, cum par sit Patrum interpretatio, de h Is. XXVII, i. so Tob. III, 8. ai Lev. XVI, io. 32 AfOC. IX, II. ’ Ita Lactantius, Methodius, Xmiirosius. Cf. Petavium, Dp angelis, lib. 3, c. 2. 402 DE ELEVATIONI >» !" Ι.ίΟΙΑΠΟΝΙ ',Ν’ΟΙ I.OH L’M perbia procedat -, hi omnes cx superbia peccasse angelos revera consuerunt ’. Scotus primum angeli peccatum ponit in amore deordinato amicitiae erga seipsum, ut in quadam luxuria, praece­ dente superbiam. De ratione qua angeli poena plecti sunt, pauci theologi4 opinantur quoddam paenitentiae tempus illis relictum esse; sed ceteri communissime docent poenam angelorum imme­ diate et sine intervallo peccatum secutam esse. Nihil de his definitum est n documentis ecclesiasticis. Soksitur quaestio. THESIS XXIII. — Angeli qi-j peccaverunt per superBIAM LAPSI SUNT, CUJUS POENAM IMMEDIATE RECEPERUNT ET INFERNUM SUNT DETRUSI. Utraque pars thesis est communissima. Probatur prima pars: angeli peccatores per superbiam lapsi sunt. I. Scriptura hoc innuit primum quatenus initium peccati in superbia reponit. « Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio»5. «Initium omnis peccati est superbia»”. Deinde Chri­ stus videtur timorem vanae gloriae discipulis inculcasse ex ex­ emplo ruinae diaboli : « Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem » 7 ; et forte idem habetur in hoc textu Pauli, quo dici­ tur non esse ordinandum episcopum neophytum « ne in superbiam elatus, in indicium incidat diaboli » s (scilicet: in damnationem quam incurrit diabolus). Dein le loca de regibus Tyri et Babylonis, in quibus ad peccatum daemonum alludi videtur, aptissima sunt ad peccatum superbiae illustrandum. T 2 De Genesi ad litteram, lib II c. 14, Π. /8. ML 34, col. 436. 3 Cf. Petavium, ibid., n. n ss. V. g. Salmeron, /m 2 Pet. 2, disp. 3, dub. 3. α Tob. IV, 14. G K HI, 6. UTRUM PH.CATUM \N(.LLOWLM FUFWT FT.CCATL.M -CHR/SlAF 463 II. Citra illos Patres qui in Gen. P7 aliquorum saltem ange­ lorum peccatum describi putaverunt, ceteri communiter superbiae tribuunt peccatum omnium spirituum malorum S. Athan\s;u> : «Satanas, ait. non ob scortationem aut adulterium aut furtum detectus est ex caelis, sed superbia Ilum inde praecipitavit ad inferiores abyssi partes»9. Et Augi stinus :« Cum vero causa miseriae malorum angelorum quaeritur, ea merito occurrit, quod ab illo qui summe est aversi, ad se ipsos conversi sunt, qui non summe sunt : et hoc vitium quid aliud quam superbia nuncupa­ tur? Initium quippe omnis peccati superbia »’°.· III. Ratio theologica ita effertur a S. Thoma: «Illa solum peccata in malis angelis esse possunt ad quae contingit affici spi­ ritualem naturam. Spiritualem autem naturam affici non contin­ git ad bona quae sunt propria corpori, sed ad ea quae in rebus spiritualibus inveniri possunt: nihil enim afficitur nisi ad id quod suae naturae potest esse quodammodo conveniens. In spiritua­ libus autem bonis non potest esse peccatum, dum aliquis ad ea afficitur, nisi per hoc quod in tali affectu superioris regula non servatur: et hoc est peccatum superbiae, non subdi superiori in eo quod debet. Unde peccatum primi angeli non potest esse aliud (piam superbia » ” Ex superbia deinde sponte sequitur malum invidiae, in quantum bonum alterius videtur superbis daemonibus oppositum propriae excellentiae singulari quam inordinate ap­ petunt ; et sic daemones invident bono hominis et etiam excel­ lentiae divinae, quae ipsis daemonibus utitur ad suos fines ob­ tinendos ; imo, cum daemones ex invidiae affectu impellant ho­ mines ad omnis generis peccata, ipsi «omnium peccatorum rea­ tum incurrunt » 12. Probatur secunda pars: Angeli lapsi sine ulla mora poenam sui peccati acceperunt. I. Scriptura hoc innuit ct Patres explicite docent. Etenim «Deus angelis peccantibus non pepercit»’5 Chistus videbat Satanam cadentem de caelo «sicut fulgur ». quibus verbis subita ° Orat, de virg., n. 5. MG 28. coi. 257. w De civitate Dei. lib. 12. c. 6. ML 41, col. 353. ” I", C|U. 63, art. 2. ’2 /bid. >·’ 2 Pet. IE 4- 4Ô4 DE ELEVATIONE E! DE (‘ROik-Vl IÜNT. ANGHLORÜM neatis ruinae vivide exprimitur1’. S. Augusti nus : «Cum vero noverimus bonorum omnium Creatorem reparandis angelis malis nihil gratiae contulisse, cur non potius intelligimus quod tanto damnabilior eorum indicata sit culpa, quanto erat natura subli­ mior?»15, S. Gregorius M. : « Deus apostatam spiritum ad poe­ nitentiam nequaquam revocat, sed viam superbiae eius nesciens damnat »1ύ IL Ratio' convenientiae datur a Patribus tum ex granditate peccati in natura spirituali (S. Gregorius, S. Augustinus), tum ex dispositione divina (S. Fulgentius). Explicatur autem impaenitentia angelorum diversimode: quidam enim, ut Sua­ rez 17, non aliud inveniunt nisi quod Deus denegaverit gratiam conversionis. S. Thomas vero, cui anteire videtur S. Ioannes Da­ mascenus 18 deducit impaenitentiam ex ipsa natura angelica: « Differt autem apprehensio angeli ab apprehensione hominis in hoc quod angelus apprehendit immobiliter per intellectum, sicut et nos immobiliter apprehendimus prima principia, quorum est intellectus; homo vero per rationem apprehendit mobiliter discur­ rendo de uno ad aliud, habens viam procedendi ad utrumque op­ positorum. Unde et voluntas hominis adhaeret alicui mobiliter, quasi potens etiam ab eo discedere et contrario adhaerere. Vo­ luntas autem angeli adhaeret fixe et immobiliter. Et ideo si con­ sideretur ante adhaesionem, potest libere adhaerere et huic et opposito, in his scilicet quae non naturaliter vult; sed postquam iam adhaesit, immobiliter adhaeret ». Et sic « qui paenitentiae capaces non sunt, immobiliter malo adhaerent et per divinam mi­ sericordiam non liberantur » 10. Poena autem daemonum est poe­ na damni et sensus; locus poenae est infernus; attamen ante indi­ cium, versari possunt in hoc mundo, post vero indicium, omnes includentur in infernum. Sed de his vide tractatum dc novissimis. LECTIO PATRUM: Ex S. Augustino, Da civitate Dei, lib. XII, c. Q, n. 2. — Nam et hoc discutiendum est, si boni Angeli ipsi in se fecerunt voluntatem bonam, utrum aliqua eam, an nulla voluntate fecerunt. Si nulla. 15 1(1 17 19 In Ioan. tr. no, n. 7. ML 35, col 1924. Moral, lib. 2, c. 5, η. 6. ML 75. col. 558. De angelis, lib. 8, c. 1. η. 21 ss. et c. 7, n. 6: Cf. lib. 3, c. 10, n. 5. De fide orth. lib. 2, c. 3 et c. 4. MG 04, coi. 868, 877. 1", qu. 64, art. 2, c et ad 2. UTRUM PECCATUM ANCHI.ORUM FUERIT PECCATUM SUPERBIAE 465 utique nec fecerunt. Si aliqua, utrum mala, an bona. Si mala, quomodo esse potuit mala voluntas bonae voluntatis effectrix? Si bona, iam ergo habebant Et istam quis fecerat, nisi ille qui eos cum bona voluntate, id est cum amore casto, quo illi adhérèrent, creavit, simul eis et condens naturam ct largiens gratiam? Unde sine bona voluntate, hoc est Dei amore, nunquam sanctos Angelos fuisse, credendum est. Isti autem, qui cum boni creati essent, tamen mali sunt, mala propria voluntate, quam bona natura non fecit, nisi cum ?. bono sponte deficit, ut mali causa non sit bonum, sed defectus a bono, aut minorem acceperunt amoris divini gratiam, quam illi qui in eadem perstiterunt; aut si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala voluntate cadentibus, illi amplius adiuti, ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se nunquam casuros certissimi fierent, pervenerunt; sicut iam etiam in libro quem sequitur iste, tractavimus. Confitendum est igitur cum debita laude Creatoris, non ad solos sanctos homines pertinere, verum etiam de sanctis Angelis posse dici, quod charitas Dei diffusa sit, in eis per Spiritum Sanctum, qui datus est eis; nec tantum hominum sed pri­ mitus praecipucquc Angelorum bonum esse, quod scriptum est. Mihi autem adhaerere Deo, bonum est. Hoc bonum quibus commune est, habent ct cum illo cui adhaerent et inter sc societatem sanctam, et sunt una civitas Dei, eademque vivum sacrificium cius vivutnquc templum vius. Cuius parquae coniungenda immortalibus r\ngelis ex mortalibus hominibus congre­ gatur, ct nunc mortaliter peregrinatur in terris, vel in cis qui morte obie­ runt, secretis animarum receptaculis sedibusque requiescit, eodem Deo creante, quemadmodum exorta sit, sicut de Angelis dictum est, iam vide·· esse dicendum. Ex uno quippe homine, quem primum Deus condidit, genus humanum sumpsit exordium, secundum sanctae Scripturae fidem, quae mi­ rabilem auctoritatem non immerito habet in orbe terrarum, atque in om­ nibus gentibus, quas sibi esse credituras inter caetera vera quae dixit, vera divinitate praedixit (ML 41, col. 356). Ex S. Fulgentio, De Fide jo... Non est igitur natura, quae in aeternum possit, sive misere, sive beate vivendo subsistere, nisi quae pot­ est de Deo ipsius Dei munere cogitare. Haec autem natura intellectualibus in animabus est hominum ct spiritus angelorum. Deus quippe cognoscendi ac diligendi sc, non nisi angelis ct hominibus indidit facultatem. Quibus propter arbitrii libertatem, quae maxime debuit intellectuali creaturae Crea­ toris benignitate (o/. bonitate) conferri, ita cognoscendi ac diligendi se facultatem voluntatemque donavit, ut eam unusquisque ct habere posset ct perdere; si quis tamen sponte eam perderet, suo eam deinceps arbitrio resumere non valeret Ut illius esset sanctae cogitationis init a gratuitae dono bonitatis dentio renovandis quibus vellet infundere, cuius fuit in ipso crea­ tionis exordio, nullis praecedentibus meritis, spiritus et corpora, locis at­ que affectionibus, prout ipse sapiens voluit, congruis mirabiliter ordinare. Angeli ergo atque homines, pro eo quod rationales facti sunt, aeternitatis ac beatitudinis donum in ipsa naturae spiritualis creatione divinitus acce­ perunt : ita scilicet, ut si dilectioni creatoris sui iugiter inhaesissent, simul aeterni beatique mansissent; si vero propriae libertatis arbitrio contra sum mi (al. sui) Creatoris imperium suam niterentur facere voluntatem, pro­ tinus a contumacibus béatitude discederet, ct ad supplicium cis relinque­ retur aeternitas misera, erroribus deinceps doloribusque crucianda. Et dc t 30 C Boykr S. L — Df Deo errante rt rlrvontr. 1 . ; „·.:ι J 466 HE ELEVATIONE ET ΠΕ PROBATIONE ANGELORUM angelis quidem hoc disposuit et implevit, ut si quis eorum bonitatem vo­ luntatis perderet, numquam eam divino munere repararet. 31. Pars itaque angelorum (piae a suo creatore Deo, quo solo bono beata luit, voluntaria prorsus aversione discessit, aequitatis supernae iudicio, initium suae damnationis in ipsa aversione voluntatis invenit: ut non aliud ei esset incipere iam puniri, quam illius beatifici boni dilectione des­ titui ; quam Deus in aeterna sic totam praecepit remanere supplicio, ut etiam ignem ei aeternum pararet : in quo illi omnes praevaricatores an­ geli nec mala voluntate possint umquam carere, nec poena ; sed permanen­ te in eis iniustae aversionis malo, permaneat etiam iustae retributionis ae­ terna damnatio. Horum malorum princeps diabolus primos homines, quos ad peccati praecipitium invidus /duxit, non eis tantum, sed et universae propagini eorum cum vitio peccati meritum mortis inseruit (ML 65,, col 686-687). "5 Ex S, Gregorio Magno, Moralium, lib. 4, in cap. 3, B. Job, c. 3. — 8. Omnipotens Deus sicut ex nihilo bona facere potuit, ita, cum voluit, per incarnationis suae mysterium etiam perdita bona reparavit. Duas vero ad intelligendum se creaturas fecerat, angelicam videlicet, et humanam: utramque vero superbia perculit, atque ab statu ingenitae rectitudinis fre­ git. Sed una tegmen carnis habuit, alia vero nihil infirmum de carne ges­ tavit. Angelus namque solummodo spiritus, homo vero et spiritus est et caro. Misertus ergo creator ut redimeret, illam ad sc debuit reducere, quam in perpetratione culpae ex infirmitate aliquid constat habuisse: et eo altius debuit apostatam angelum repellere, quo cum a persistendi for­ titudine corruit, nihil infirmum ex carne gestavit. Unde recte Psalmista, cum misertum Redemptorem hominibus diceret, ipsam quoque causam mi­ sericordiae expressit dicens: Et memoratus est, quia caro sunt. Ac si di­ ceret ; Quo eorum infirma vidit, eo districte culpas punire noluit. Est adhuc aliud, quo et perditus homo reparari debuit, et superbiens spiritus repa­ rari non possit, quia nimirum angelus sua malitia cecidit, hominem vero aliena prostravit. Quia ergo humanum genus ad lucem poenitentiae Redem­ ptoris adventu reducitur, apostata vero angelus ad restaurationis lucem nulla spe veniae, nulla conversionis emendatione revocatur; dicatur recte: Von requirat eum Deus desuper, et non illustret lumine. Ac si aperte di­ ceretur: Quia ipse tenebras intulit, toleret sine fine quod fecit; nec unquam lumen pristini status recipiat, quia hoc etiam non suasus amisit (MI. 75, coi. 641, c. 3). ,-ι·Η § 3· Scholia Scholion I. Citerior determinatio peccati angelorutnQuamvis longe maior pars doctorum et theologorum peccatum angelorum consistere dicat in quadam deordinata appetitione si­ militudinis cum ipso Deo (quod etiam in nomine angeli bonorum ducis apparet: Michaël, quis ut Deus?), diversae tamen sententiae exprimuntur, cum forma propria huius deordinationis quaeritur. UTRUM PECCATUM AN'EI.OKUM PU Enn PECCATUM superbiae 467 .■1. Quidam dixerunt angelum appetivisse, vel absolute, ve! per modum desiderii de re impossibili, ipsam naturam divinam aut aequalitatem cum Deo. Ita, cum accidentalibus differentiis Scotrs 20 cum Scotistis, Gabriel, Vasquez 2122 . At hoc videtur impossibile, tum quia tale desiderium, si esset absolutum, in ni­ mio errore fundaretur, qui in angelis esse nequit, et si esset de re cognita ut impossibili, nimis tamen absurdum foret, tum quia repugnat ul natura quaedam determinata quaerat perfectionem alius naturae: hoc enim esset velle non esse23. S. Thomas docet angelum non appetivisse nisi similitu­ dinem cum Deo, sed modo inordinato: nempe, vel hanc similitu­ dinem ex virtute propria habere volendo, vel similitudinem in aliquo, in quo dari non potest, desiderando. « Tn hoc appetiit in­ debite esse similis Deo, quia appetiit ut finem ultimum beatitudinis id ad quod virtute suae naturae poterat pervenire, avertens suum appetitum a beatitudine supernatural» quae est ex gratia Dei. Vel si appetiit ut ultimum finem illam Dei similitudinem quae datur ex gratia, voluit hoc habere per virtutem suae naturae, non ex divino auxilio secundum Dei dispositionem. Et hoc consonat dictis Anselmi qui dicit quod appetiit illud ad quod pervenisset, si stetisset. Et haec duo quodammodo in idem redeunt: quia se­ cundum utrumque appetiit finalem beatitudinem per suam vir­ tutem habere quod est proprium Dei. Quia vero quod est per se est principium ct causa eius quod est per aliud, ex hoc etiam con­ secutum est quod appetiit aliquem principatum super alia habe­ re: in quo etiam perverse voluit Deo assimilant23. Brevi: vel diabolus renuit beatitudinem supernaturalem, quia nonnisi ex gra­ tia habetur; vel illam habere voluit ex propria virtute. C. Alii diversis modis superbiam diaboli reponunt in aliqua deordinatione circa mysterium Incarnationis. Fundamentum huius opinionis sunt verba Scripturae de peccato daemonis, quae facile ad hanc sententiam accommodantur, praesertim illud Christi : « \zos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis per­ ficere; ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit»-"1. Unde Suarez opinatus est « Luciferum de facto peccasse per 21 22 23 -M 2 . 234, c. 2. Cf. P, qu. 63, art. 3. — Suarez, De angelis, lib. 7, c. 12. qu. 63, art. 3. VIII, 44. PE » ELEVATION! ET (H PROBATIONE ANGEÜORÜM superbiam, appetendo hypostaticam unionem et a principio ad­ versarium Christi fuisse»12*. Quod tamen excludi videtur ra­ tione supra posita, in quantum una persona non posse videtur desiderare esse aliam. Sed relatio peccati diaboli ad Verbum in­ carnatum retineri forte potest, nihil reiiciendo ex opinione S. Tho­ mae 2n. Potuit enim angelis revelari consilium Incarnationis ^se­ cundum quod ordinabatur ad consummationem gloriae», sicut revelatum est Adamo innocenti27 ct diabolus potuit ex superbia illud consilium odisse nec beatitudinem accipere velle, quae ho­ minibus eadem daretur per Verbum hominem factum, et quae sibimet ipsi quoad accidentalia ex influxu eiusdem Verbi incar­ nati augeretur. Scholion II. De circumstantiis precati angelorum. Quod tempus attinet, sufficiant haec S. Thomae: opinio «pro­ babilior et sanctorum dictis magis consonans est quod statim post primum instans suae creationis diabolus peccaverit. Et hoc necesse est dicere, si ponatur quod in primo instanti suae creationis in actum liberi arbitrii proruperit et cum gratia fuerit creatus, ut supra diximus (qu. 62, a. 3). Cum enim angeli per unum ac­ tum meritorium ad beatitudinem perveniant, ut supra dictum est (qu. 62, a. 5), si diabolus in primo instanti in gratia creatus meruit, statim post primum instans beatitudinem accepisset, nisi statim impedimentum praestitisset peccando » 20 *2S. I Tum textus Scripturae, tum constans doctrina Patrum et do­ ctorum « principi daemoniorum », cuius daemones sunt « angeli eius ». primarias partes tribuunt in ruina angelorum lapsorum. Pro sua dignitate speciali in alios influxit et ad proprium suum peccatum voluntatem eorum liberam allexit. Seductor iste secun­ dum plures primus erat omnium angelorum; secundum alios”, erat primus inferioris ordinis. S. Thomas dicit utramque opinio­ nem esse liberam ; probabilius tamen ducit cum S. Gregorio dia­ bolum fuisse superiorem inter omnes angelos : motivum enim huius peccati, nempe superbia maius invenitur in superioribus quam in inferioribus3". ΓΛ 20 2*’· =■ ss 2t> Dc angelis, lib. 7, c. 13, n. 13. Sic fere Scheeben, Dogmatik, IV, n. 176. S. Th. qu. 2, a 7; 3a, qu. t. a.3, ad 5. 1« qu. 63, art. 6. S. Ioannes Damasc., De fide orth. c 4. qu 63, art 7. UTRUM PECCATUM ANGELORUM EUERIT PECCATUM SUPERBIAE 469 Scholion III. De mercede bonorum angelorum. — Angeli vero, qui bene utebantur suo libero arbitrio (sub auxilio sine quo non) ct seductori restiterunt, statim beatitudinem consecuti sunt vitae aeternae et in statu termini positi sunt : nempe vident faciem Patris et sunt sicut erimus in paradiso cum eis. Doctrina com­ munis ita refertur a S. Gregorio M. : «Natura angelica, quando creata est, liberum accepit utrum vellet in humilitate persistere et in omnipotentis Dei conspectu manere, an ad superbiam laberetur et a beatitudine caderet; sed quia, cadentibus aliis, sancti angeli in sua beatitudine perstiterunt, hoc acceperunt in munere, ut iam cadere omnino non possent»31 3334 32 . Pariter dixerat Augu­ stinus : «Sancti angeli, cadentibus aliis per liberum arbitrium, per idem liberum arbitrium steterunt ipsi, et huius permansionis debitam mcrcedem recipere meruerunt»32. Eis scilicet Dominus < ut de sua sine fine permansione certi essent, tamquam ipsius praemium permansionis dedit » 33. Videtur S. Thomas sic distin­ guere actus seu instantia angelorum bonorum: In primo instanti suae creationis, angelus cognoscit et diligit seipsum et simul co­ gnoscit et diligit Deum in quantum per medium suae propriae essentiae Deum attingit; et in illo instanti quod est commune om­ nibus angelis, angelus non meretur, quia adhuc non fertur in supernaturalia ;M. In secundo instanti, «fuerunt boni a malis di­ stincti»35. In hoc enim instanti, accedente matutina cognitione, seu gratia inclinante ad supernaturalem dilectionem, angeli boni utentes hac gratia suam conversionem ad Deum compleverunt, adhaerendo ei caritate, dum angeli mali non utentes hac gratia remanserunt in seipsis et ita, per superbiam peccantes, obstacu­ lum posuerunt quominus ad beatitudinem pertingere possent3®. In tertio instanti, nempe post secundum in quo fuit actus meri­ torius beatitudinis ex gratia viatorum (seu imperfecta), a bonis angelis ponitur actus beatitudinis, qui est fruitio, ex gratia con­ summata 37. 31 Jn Esech. hom. 7, 11. 18. ML 76, col. 849. 32 Dc correptione ct gratia, c. 11, n. 32. ML 44. col. 935. Ed. Textus et documenta, Romae, 1932, pag. 44-45. •>3 ])c cizntate Dei, lib. 22, c. r, n. 2. Cf. etiam lib. II, c. 13. 34 Mal.> qu. 16, art. 4. i“, qu. 63, art. 6 ad 4. ’<· 1*, qu. 62, art. 3 ad 2; qu. 63, art. 6 ad 4. De Mal, qu. 16, art 4. 37 1», qu. 62, art. 5 ad 2. Cf. Suarez, De angelis, lib. 5, c. 7 ss. 4/0 DE INFLUXU ANGELORUM IN UTRUM HOMINES HOMINES Λ BONIS AN'.ELIS IVVENTt κ Solvitur' quaestio QUAESTIO TERTIA THESIS XXIV. — Angeli boni mittuntur in De influxu angelorum in homines rium HOMINUM. l.M.MO SINGULI Cf. Suarez, De angelis^, lib. 6 ct 8. — PetaVius, Tlicol. dog., De an­ *, geli lib. 2, cap. 7-8. — Palmieri, De ordine supernatwrali, th. 32-35. — Janssens, Summa theol., t. 6, pag. 940-1020. — Beraza, De Deo creante, pag. 345-432. — Diet. Théol., art. Anges (Bareille, Vacant) ; art. Démons (Mangenot, Ortolan); art. Démoniaques (Ortolan). — Diet. Apologet, art. Possession diabolique (Waffelaert). Etc. Quaerendum est primo utrum homines a bonis angelis iuventur. Secundo, utrum homines a daemonibus impugnentur. Articulus primus Utrum homines a bonis angelis iuventur. (la. qu. III-II3). § I· Slattis quaestionis. Praenota. Considerantibus nobis officia angelorum erga ho­ mines, dicendum erit primum quidem in genere de exsistentia as­ sistendae angelicae, sed etiam de modis quibus exerceatur et de ministris huius muneris. Cum liturgia Ecclesiae peculiari cultu SS. Michaelis, Gabrielis et Raphaëlis et festo SS. angelorum cu­ stodum manifesto fidem tenendam declaret, non alii inveniuntur negatores actionis angelorum in homines, nisi illi rationalistae, qui censent ludacos, a quibus Christiani doctrinam de angelis de­ sumpserunt, inventa Persarum et Babylonensium de angelis sibi accommodasse. Calvi nes tamen noluit singulis hominibus singulos angelos, sed omnibus hominibus omnes angelos esse praepositos. HOMINES A ministe­ SINGULIS ANGELIS CUSTODI UNTUR. Prinia pars pertinet ad fidem catholicam ; secunda pars est communis, si agatur de fidelibus, et probabilior, si extendatur ad omnes homines. Probatur prima pars: Angeli mittuntur in ministerium ho­ minum. I. Scriptura sacra saepissime ostendit angelos missos ad Ju­ vandos homines, annuntiando consilia divina, vel protegendo homi­ nes, vel iubendo opportuna, ut ex supra dictis satis constat. Aperta est doctrina S. Pauli : « Nonne omnes sunt administratorii spiri­ tus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient sa­ lutis?»’. Iam psalmista canebat: «Angelis suis mandavit de te. ut custodiant te in omnibus viis tuis » ·. « Immittet angelus Domi­ ni in circuitu timentium eum et eripiet eos»3. • II. Patres multa hxjuuntur de officiis quibus angeli erga ho­ mines funguntur, describentes eos ut tutores et curatores hominum, ut adiutores, ut comites, ut medici, ut agricolae, ut praeceptores, *. etc.· Sit illud S. Augustini: «Et modo angeli non sitiunt quo­ modo nos. non esuriunt quomodo nos: sed habent saginam ver­ tatis, lucis, immortalis sapientiae. Ideo beati sunt; et de tanta beatitudine, quia in illa sunt civitate lerusalem caelesti, unde nos mo­ do peregrinamur, attendunt nos peregrinos, et miserantur nos, et iussu Domini auxiliantur nobis, ut ad illam patriam communem aliquando redeamus .et ibi cum illis fonte dominico veritatis et aeternitatis aliquando saturemur»5. III. Ratio theologica ita ab Angelico proponitur: « Secundum rationem divinae Providentiae, hoc in rcbus omnibus invellebr. I, 14. Ps. XXXIII. 8. Vide Beraza, De Deo creante, n 168. 0 Enarrat. in ps. 62, n. 6. MI. j6, coi. 751 3 47 ί DE INELUX U ANGELORUM IN HOMINES nitiir quod mobilia et variabilia per immobilia et in variabilia mo­ ventur et regulantur... Sed et nos ipsi regulamur circa conclu­ siones, in quibus possumus diversimode opinari, per principia quae immobiliter tenemus. Manifestum est autem quod in rebus agendis cognitio et affectus hominis multipliciter variari et defi­ cere possunt a bono; et ideo necessarium fuit quod hominibus angeli ad custodiam deputarentur, per quos regularentur et mo­ verentur ad bonum » ”. Probatur secunda pars: singuli homines a singulis angelis custodiuntur. I. In Scriptura, manifestum est illud Domini nostri dicentis esse parvulis suos angelos : « Videte ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vi­ dent faciem Patris mei, qui in caelis est »7. Quod vero dictum est dc pueris ludaeorum, saltem extendi debet ad omnes cultores verae religionis, nempe ad omnes fideles ; nec ulla ratio apparet cur ad fideles restringeretur. Quapropter, si quidam Patres non exprimunt assistentiam angeli custodis nisi pro fidelibus, ut S. Basilius («cuilibet fidelium est angelus adiunctus ») ®, ut S. Chrysostom its («manifestum est quia omnes sancti angelos ha­ beant ») *, alii universaliter loquuntur. S. Hieronymus ait: «Ma­ gna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum » ’°. Sic Origenes post Her­ mas n. TheoDoretus: «Christus Dominus dixit singulos homi­ nes subesse singulorum angelorum procurationi » 12. S. Tsidorus Hispanus: «Item omnes homines angelos habere probatur»11. Et S. Bernardus : « Putemus angelos dici ... qui singuli singulis hominibus dati creduntur » 14. H Ecclesia recepit verba Patrum in Breviario indulgentiisque ditavit piam orationem : « Angele Dei, qui custos es mei, me tibi " ift, qu. 113, art. 1. i Matth. XVI Π, 10. 8 In fis 48. η. Q. MG 2Q, col. 454 0 II ont. 59 in Matth·. η. 4 MG 58, col. 579. 10 In Matth. XVIII, 10. ML 26, col. 130. ” Grig., hi Luc. horn. 35. Hermas, Pastor, lib. 2, ni. 6c. 12 Qwicsi. in Gen., c. 1. interr. 3. MG 80, col. Si. ’·’ Senn. lib. 1, c. 10. n 21. ML 83 col. 557. 14 Dc consideratione, lib. 5, c. 4, n. 8. ML 182, col. 792. I 7K1 ’’ HOMINES A BONIS ANGELIS IWRNTUB 473 commissum pietate superna .illumina, custodi, rege et guberna. Amen ». Unde Suarez recte concludit: «Assertio posita catholica est. Quamvis enim non sit expressa in Scriptura, vel ab Ecclesia defi­ nita, tanto consensu Ecclesiae universalis recepta est et in Scrip­ turi, prout a Patribus' intellecta est, tam magnum habet funda­ mentum ut sine ingenti temeritate, ac fere errore negari non possit » ’5. II. Ratio theologica: «Angelorum custodia est quaedam ex­ secutio divinae Providentiae circa homines. Providentia autem Dei aliter se habet ad homines et ad alias corruptibiles creaturas, quia aliter se habent ad incorruptibilitatem. Homines enim non solum sunt incorruptibiles quantum ad communem speciem, sed etiam quantum ad proprias formas singulorum, quae sunt ani­ mae rationales, quod de aliis rebus corruptibilibus dici non po­ test. Manifestum est autem quod Providentia Dei principaliter est circa illa quae perpetuo manent ; circa vero ea quae transeunt, providentia Dei est in quantum ordinat ipsa ad res perpetuas. Sic igitur providentia Dei comparatur ad singulos homines, sicut com­ paratur ad singula genera, vel species corruptibilium rerum. Sed secundum Gregorium, diversi ordines deputantur diversis rerum generibus, puta Potestates ad arcendos daemones, Virtutes ad mi­ racula facienda in rebus corporeis, et probabile est quod diversis speciebus rerum diversi angeli eiusdem ordinis praeficiantur. Un­ de etiam rationabile est ut diversis hominibus diversi angeli ad custodiam deputentur » 1C. Argumentum scilicet desumitur ex spe­ ciali dignitate hominis individui, qui ut talis, finem habet perpe­ tuum, ad quem actibus voluntatis propriae invisibilibus tendere debet : unusquisque homo igitur subiicitur speciali providentiae, quae convenienter angelo determinato committitur. ” Pc angelis, lib. 6, c. 1/, η K UIRUM HOMINES A PAF.MONIWS tMPUGNlNTUB 474 l»l INFLUXU ANILI ORI M LX HOMINES Articulus § 3· secundus. Utrum homines a daemonibus impugnentur, (t·. qu 114) * Sc ho Hon. Dc quibusdam adiuHclis tnuncwis angelici. I. Est opinio in Scriptura et in traditione fundata angelos custodes dari quoque regnis ’7, et Ecclesiae, immo ecclesiis parti cidaribus. Quidam etiam Patres et doctores peculiares angelos cu­ stodes religiosis societatibus, personis publicis, templis consecratis assignari censent ; ita ut quibusdam personis duo forte angeli dati sint. Multi theologi posuerunt tres tantum inferiores ordines an­ gelorum mitti ad homines. Cum vero Michaël, Gabriel, Raphaël pertineant forte ad supremos ordines, et nominentur archangeli sensu quodam latiori, planius est dicere angelos supremos posse et ipsos, quamquam extraordinarie, mitti ,<ζ. II. Angeli custodes mentem illuminant, voluntatem excitant ad bonum, pericula corporis et animae removent; preces nostras Deo offerunt; pro nobis orant assistunt animae in purgatorio20. — Illuminatio autem sic procedit, secundum S. Thomam : «Intel­ lectus humanus non potest ipsam intelligibilem veritatem nudam capere, quia connaturale est ei ut intelligat per conversionem ad phantasmata ... Et ideo intelligibilem veritatem proponunt angeli hominibus sub similitudinibus sensibilium ... Ex alia vero parte, intellectus humanus, tamquam inferior fortificatur per actionem intellectus angelici»2’. Quod ad voluntatem attinet, «solus Deus efficaciter potest movere voluntatem; angelus autem et homo per modum suadentis»22. Praeterea, «angelus tam bonus quam malus virtute naturae suae potest movere imaginationem hom:nis » 23 et etiam appetitum sensibilem. "Cf. Don X. · 'γ^·" 18 Cf. Suarez, Dc angelis, lib. 6, c io S. Th. ia, qu. nj, art. j, | «» Tob. XII, ij|g| 20 Suarez, Dc angelis, lib. 6, c. 19. * 22 Ibid. art. 2. 23 Ibid art. 3 j ■ u I I § I· Status quaestionis. I. Sensus tituli. — Cum daemones sint a Deo aversi et per superbiam corrupti, proni sunt ut bono hominum invideant eosque in via laborantes perdere tentent. Quia tamen nihil sine Dei permissu agere valent, quaerendum restat an Deus eis permiserit quibusdam modis homines impugnare. Ad tres praecipue modos quibus daemones hominibus nocere possunt attendemus: nempe, ad tentationes, ad possessiones, ad commercium diabolicum. Tentalio est in genere experimentum quoddam quod sumitur de aliquo ad eum cognoscendum ; dicitur praesertim de experimento quo quis scire possit de alio quomodo hic resistat peccato; et quando de tentatione diaboli quaestio est. tentatio est vel experimentum quo diabolus inquirit quonam modo poterit facilius hominem at­ trahere ad peccatum, vel maxime intelligitur ipsa sollicitatio qua conatur persuadere peccatum. Ad fines suos obtinendos, diabolus utitur tum seductionibus mundi externis, tum internis concupi­ scentiis. — Possessio est gradus supremus obsessionis diabolicae. Obsessio enim in primo suo gradu, cui nomen est circumsessio, ha­ betur quando diabolus vexat forinsecus corpus hominis: secun­ dus gradus obsessionis seu obsessio stricte dicta habetur si dia­ bolus iam corpus occupat intrinsecus; tertius autem gradus, seu possessio consistit in hoc quod diabolus utitur corpore hominis ùt re sua, neque homini relinquit libertatem propriae operationis quae a corpore intrinsece dependeat. — Commercium tandem diaboli­ cum habetur si diabolus exsequitur voluntatem hominis in qui­ busdam quae humanas facultates superant, sive hoc fiat post pac­ tum explicitum, sive citra pactum, posita ab homine causa insufficiente ad effectum cum tamen exspectatione effectus, nempe in casu magiae. II. Opiniones. — Patet ratior,alistas qui existentiam diaboli negant, quamcumque actionem diabolicam infitiari ; solent hodie fidem in daemones derivare ex psychologia hominum primitivo- nr 476 inii.uxu angelorum UTRUM HOMINIS Λ IKEMONftlUS IMPUGNENTUR in homines rum, qua paulatim in decursu temporum formatae sint doctrinae Persarum et Babyloncnsium a populo hebraeo per exsilium co­ gnitae et receptae. Protestantes liberales tentationem diabolicam censent non dari, nec a fortiori ceteras daemonum impugnationes; quod ad interventum diabolicum in magia spectat, inveniuntur etiam scriptores catholici qui eum negent. III. Documenta Ecclesiae. — Praeterquam quod in conciliis saepe ad actionem daemonum in homines alluditur, Hormisdas papa haec habet in epistola ad Avitum episcopum Viennensem: « Hoc speciale habent patris sui, de caeli arce deiecti, qui vestigia cius sequuntur et diligunt, ut illa veritatis luce privati et alios gaudeant sua obscuritate fuscari et cum perversitatis suae poenas luituros esse se sciant, exsultent si miseros cum sua damnatione coniungant »’. Damnatus est error Abaelardi 16: «Quod diabo­ lus immittat suggestionem per operationem lapidum vel herba­ rum » -. Inter propositiones rosminianas, haec invenitur: «Cum daemones fructum possederint, putarunt se ingressuros in homi­ nem, si de illo ederet; converso enim cibo in corpus hominis ani­ matum, ipsi poterant libere ingredi animalitatem, id est, in vitam subiectivam huius entis, atque ita de eo disponere sicut propo­ suerant»3. I § 2‘ THESIS XXV. — Deo permittente, diabolus homines PER TENTAT IONES ET QUANDOQUE Probatur prima pars: diabolus homines impugnat per len­ iat io nes. I. Probatur S. Scriptura. — Apostoli frequentet monent Christianos ut contra tentationes diaboli praeparent arma: «Sobrii estote et vigilate,quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret»4. «Induite vos armatu­ ram Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli. Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adver­ sus principes ct potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus... In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere»5* . «Resistite autem diabolo ct fugiet a vobis»0. « Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velo­ citer»7. Immo, diabolus nomine tentatoris designatur: «Et ac­ cedens lentator, dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant»8* . «Misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte len­ taverit vos qui tentai et inanis fiat labor noster » °. Christus Domi­ nus pluries actionem istam diaboli in ruinam animarum denun­ tiat: « Venit diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne creden­ tes salvi fiant » 10. « Simon, Simon, eccc Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum»”. ® Solvitur quaestio. IMPUGNAT 477 PER OBSESSIONES; 1MM0 DIVERSIMODE COMMERCIUM INIRE POTEST CUM HOMINIBUS AD EOS PERDENDOS. ■ 9 Prima et secunda pars, nempe quod diabolus tentatione ct obsessione utatur contra homines pertinet certo ad fidem catho­ licam, cum tam clare in Scripturis ct in magisterio Ecclesiae ha­ beatur. Tertia pars de commercio diabolico fere ab omnibus theo­ logis docetur. Diabolus intelligitur talia agere vel per seipsum vel per suos daemones 3bis. ■ - -- ----- - — i 1 Cavallera, Thesaurus. 637. i 2 Concilium Scnnuncnse, 1141 Cavallera, 661. . 1 3 Prop. 33 (1887) Denz. 1923. .□ * abis Cfr. Etudes carmilitaincs, XXVII (1948), Satan. Paris, 1948, ubi ampla etiam invenitur bibliographia. ,.ςι·& ' II. Proinde Patres saepissime de tentationibus diaboli lo­ quuntur. Sic Tatianus: « Daemones enim, dum pro sua nequitia in homines debacchantur, deorsum vergentes eorum animos variis et fallacibus machinationibus pervertunt, quominus ad viam cae­ lorum erigi possint»1-’. S. Irenaeus: «Diabolus autem, quippe apostata exsistens angelus, hoc tantum potest, quod detegit in principio, seducere et abstrahere mentem hominis ad transgre­ dienda praecepta Dei, et paulatim obcaecare corda eorum qui co­ narentur servire ei, ad obliviscendum quidem verum Deum; ipsum ' I Pelr. V, 8. 5 Ef>hcs. VI, 11-16. — Cf, 1 Cor. VII, 5; Ront XVI, 20. ° lac. IV, 7. " Roni. XVI, 20 s Malt. IV, 3. '· / Thés. III, 5. 10 Luc VIII, i-’ Cf parabolam zizaniae, in qua inimicus homo est dabolus ’’ Luc. XXII. 3f v- Orat. adv. aracc. n. 16, MG 6, coi. 840. 4/8 Ill INI-LUX U \N( i LORUM u J RUM IN HOMINES autem quasi Deum adorare » 13* . Tertullianus : « Operatio dae­ 15 monum est hominum eversio » M. Quidam Patres, ut Hermas, Gregorius Nyssenus opinantur singulis hominibus singulos dae­ mones a diabolo destinari. S. Thomas censet ministros determi­ natos deputari a diabolo ad hominum impugnationem lfi. Suarez concludit : « Nulla ergo ratio probabilis superest ob quam credi possit Luciferum non deputare singulis hominibus singulos spi­ ritus malos qui eos impugnent » 1β. I HOMINES Λ ΚΑΗΜΟΝ! Ü I ' '■ I .M l’U·ΛΙ ,\ I r ./ 470 I ct exi de homine. Et discerpens eum spiritus immundus, et exI clamans voce magna, exiit ab co » w. Et alibi: « Interrogavit 1 ! autem illum lusus, dicens: Quod libi nomen est? At ille dixit legio, quia intraverant daemonia multa in cum. Et rogabant illum ne impuraret illis ut in abyssum irent. Erat autem ibi grex poreorum multorum pascentium in monte: ct rogabant eum ut per­ mitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis»20. Hic autem moiltis agendi manifestat ipsam scientiam quam Christus habuit de praesentia illorum daemonum, et non solum externam tolerantiam opinionis Judaeorum. Nec rara fuit eiectio daemoniorum a Chri­ sto, sed frequens2’. Praeterea lesus dedit apostolis potestatem in daemones et virtutem eos eiiciendi : « Et convocatis duodecim di­ III. Ratio theologica est quia daemones invidentes bono ho­ minis quaerunt illud pervertere: insuper diabolus ex superbia imitatur divinam potestatem suos daemones mittendo ad tenta- J tiones ingerendas. Deus vero actionem daemonum in tantum per­ scipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut dice­ mittit in quantum decrevit malis uti, ordinando ad quaedam bo­ rent cos»22; immo et credentibus: «Signa autem eos qui credi­ na id quod isti male faciunt. — Nec tamen dicendum est omnia derint haec sequemur: in nomine meo daemonia eiicient >23. Et peccata hominum procedere a tentatione diabolica, nam homines revera apostoli hac potestate usi sunt In Scriptura narrantur inclinantur etiam ad peccandum ex libero arbitrio et ex corrupetiam vexationes aliae (circumsessiones), ut ex historia iob no­ tione naturae17. Mutatis mutandis, diabolus allicit ad malum situm est. mili processu ac bonus angelus ad bonum. Adversus theorias rationalistarum, sufficiet nobis hie notab­ h. Patres testantur daemoniacos in nomine Christi liberatos se spiritus malos inveniri in Scripturis V. T. ante exilium con­ esse: S. Iustinus ait: «Daemonium quodlibet adiuratum (per scriptis. Verum quidem est apud ludaeos viguisse post exilium nomen lesu) vincitur ct subiicitur » 2S. Irenaeus: «Alii enim fabulas de daemonibus, sed hae fabulae non recipiuntur nisi in daemones excludunt firmissime ct vere, ut etiam saepissime cre­ libris apocryphis 18. ‘I^W dant ipsi qui emundati sunt a nequissimis spiritibus, et sint in Ecclesia»20. S. Hieronymus: «Spiritus iste immundus, qui haec Probatur secunda pars: diabolus quandoque impugnat ho­ le cogit scribere, saepe hoc vilissimo tortus est pulvere, et qui in mines obsessionibus. " te plagas dissimulat, in ceteris confitetur» S. Cyprianus: «O si audire eos velles et videre, quando a nobis adiurantur et tor­ I. Constat ex Scriptura. — Ipse Christus eiecit daemones, quentur spiritualibus flagris et verborum tormentis de obsessis ad eos interrogationes, iussa et minas dirigendo : «Et erat in corporibus eliciuntur, quando eiulantes et gementes voce humana, synagoga eorum homo in spiritu immundo, et exclamavit dicens: et potestate divina flagella et verbera sentientes, venturum iudiQuid nobis et tibi, lesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio quis sis, Sanctus Dei. Et comminatus est ei lesus, dicens: Obmutesce 19 Marc. I, 23-26. 20 Luc. VIII, 30-33. 2> Cf. Marc. 1. 34; Luc. II. 14: Matth, IV, 24, Marc. IX. 24; Malth. 13 ddv. haeres., lib. 5, c. 24, n. 3. MG 7, coi. 1188. ΧΠ. 43. ” dpol. c. 22. ML i, col. 405. S. Leo. Sermo IX, 1, ML 54, ιόι cen­ 22 Mat th. X, i. sere videtur omne hominum peccatum a diabolica suggestione procedere. -'·' Marc. XVI, 17. Aliter S. Thomas, 1, q. 114, a. 3. 15 jn qu. IJ4, art. 1. 21 lue X. 17. Cf. Act. V. 16; VIH. 6; 10 [)’e 23 Dial, cum * Try/ h, n. 85, MC. 6, col. 676. angelis, lib. 8, c 21, n. 31. -'· drivers, haeres., libi‘ 2, c. 32, »· 4· MG 7, coi. 829. qu. 114, art. 3. Conf. Vigilant., π· -10 ML 23. col. 34fl|H 20 Vide descriptionem quorundatn factorum in Diet. Apolog. art. P$jses.don diabolique (Waffelaert). M 30 Cf. t·, qu 115, art. 5, ad i. UTRUM HOMINES Λ DAEMONIBUS IMPUGNENTUR 481 veris me»31. Deinde non semel agitur de hominibus talia patran­ tibus quae nonnisi cooperatione diabolica fieri possunt : sic male­ fici Pharaonis qui luctant contra prodigia patrata a Moyse et Aaron’'2: Saul consulit pythonissam33* ; leges feruntur contra ma­ 37 leficos, pythones, divinatoresDii quibus gentes immolant di­ cuntur daemonia: «Omnes dii gentium daemonia»”. S. Paulus: « Non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemonio­ rum »3G. Patres textus Scripturae commentando asserunt illud commercium daemonum cum hominibus 3T. II. Ratio theologica. — Nec factum istud difficulter intelligitur. Cum diabolus sit naturae superioris, multa potest quae ho­ mines agere nequeunt ;unde diabolus procurando illis id quod de­ sideram eos adducit ad vias suas sequendas, in eorum ruinam, vel honores quosdam ab ipsis accipit. Nihil tamen umquam potest diabolus, nisi quod Deus insto indicio ei permittit. « Fidelis autem Deus est qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere»38. LECTIO PATRUM: Ex S. Gregorio Nysseno, De vita Moysis. — Verum ne aenigma historiae per aenigmata exponi videatur, latius quod sentio explanandum est: occultior quaedam traditio, et verus sermo ad nos usque descendit, quo creditur, posteaquam in peccatum natura nostra lapsa est, non omnino a clementia divina neglectam, neque absque suo pa­ trocinio dimissam, sed angelorum, qui natura incorporei sunt, aliquem in adminiculum cuique constitutum fuisse, naturaeque nostrae corruptorem in omnibus· contra annitentem, pravum aliquem atque maleficum daemona ad male vivendum, homines impellentem, ad singulos destinasse Horum autem medium factum hominem, quorum alter bonus, virtus bona cogi­ tationibus offert, quae ab illis qui recte se gesserint, per spem videntur; alter vero titillationes ct voluptates carnis suggerit, ex quibus nulla bo­ norum spes surgit, sed res praesentes, et quibus fruiinur, et quas cerni­ Matt/ι IV, 9. Exod. VII, 8 ss. I Reg. XXVIII, 6 ss. Ex. XXII, 18; Lev. XIX, 31; XX. 27; Deut. XVIII, 10-12. Ps. XCV, 5; CV, 37; Deut. XXXII, 17. / Cor. X, 19 ss. 37 Cf. S. Augustinus, Dc civitate Dei, lib. 21, c. 6, n. 1 ; Origenes. /n Num. hom. 16, n. 7; S. Cyrillus Alex., /m Os., IV. 12, n. 44; TheoDORETUS^ Grace, affeci, curat., sermo 10. Etc Cf. Beraza, De Deo creante, 31 333 3< 33 30 n. 801 ss. 3» / Cor. X, 13. C. Buyer S. 1. — De creante ct elevante. 482 DE INELUXH ANGELORUM IN HOMINE mus, hominum insipientium sensus in servitutem redigunt. Si ergo sciunxerit sc ab iis quibus ad malum pelliciebatur, cogitationibus suis in me­ lius conversis, ct vehit reiccto in tergum vitio, tamquam speculum quod­ dam animum suum cx adverso spei futurorum bonorum collocarit, sic ut ostensae divinitus sibi virtutis species et imagines animae suae puritati possit exprimere, tunc ei manifestius fratris auxilia undique apparent, sccum adversus hostes armati ; frater enim quodammodo hominis animo angelus est (rationali quippe ac intellectuali natura secum annectuntur), qui tunc maxime nobis assistere videtur, ut dictum est, cum Pharaoni appropinquamus. (MG 44, coi. 338-339). Ex S. Augustino, De civitate Dei, lib. II, c. 31. — In septimo autem die, id est eodem die septies repetito, qui numerus etiam ipse alia ra­ tione perfectus est, Dei requies commendatur, in qua primum sanctificatio sonat... Septenarius numerus, ut dixi, pro cuiusque rei universitate poni solet. Propter hoc eodem saepe numero significatur Spiritus Sanctus, de quo Dominus ait, Docebit vos omnem veritatem. Ibi requies Dei, qua requiescitur in Deo. In toto quippe, id est in plena perfectione, requies; in parte autem labor. Ideo laboramus, quamdiu ex parte scimus; sed cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Hinc est quod etiam Scripturas istas cum labore rimamur. Sancti vero Angeli, ad quorum societatem et congregationem in hac peregrinatione laboriosissima suspi­ ramus, sicut habent permanendi aeternitatem, ita cognoscendi facilitatem et requiescendi felicitatem. Sine difficultate quippe nos adiuvant; quoniam spiritualibus motibus puris et liberis non laborant. (ML 41, col. 344). A. M. D. G. INDEX LECTIONUM SS. PATRUM S. Basiltus Magnus, Homilia itt in Hexaemeron, n. 2 . . 47 S. Augustinus, Confessiones, I. XI. cc. 3, 5-7....................... 47 S. Athanasius, Oratio 2a con­ tra Arianos, n. 24 . . . . 66 S. Gregorius Nyssenus, Contra Eunomiuin, 1. I................. 87 S. Augustinus, De Civitate Dei 1. X, c. 31 et I. XI, c. 6 . . S. Augustinus, Dc Genesi ad litteram, lib. VIII, c. 1, nn. 1-4 et I. IX, c. 13, n. 23 . . .207 S. Ioannes Chrysjstom., Quales ducendae sint uxores . . . 208 S. Augustinus, De Civitate Dei, I. XVTII, c 40 ... 209 S. Gregorius Nyssenus, De ho­ minis opificio................. 248 88 S. Gregorius Nyssenus, In He­ xaemeron liber................ 113 S. Augustinus, De Genesi ad litteram, 1. V, c. 4-5, n. 7-16. 115 S. Augustinus, De immortali­ tate animae, c. 15, n. 24; In ïoannis Evangelium, tract. 47, c. 10, n. 8; De Genesi ad litte­ ram, 1. VII, c. 24, n. 35 ct c. 27-28, n. 38-40: Epistola 166", c. 3-4, nn. 7-9 ct c. 6, n. 16.................................. 147 S. Gregorius Nyssenus, De ho­ minis opificio................... 150 S. Cyrillus Alexandr,, Ep. I. 164 S. Augustinus, In loannis Evangclium, tract. 47. c. 10. n. 9....................................... 164 S. Cyrillus Alexandrinus, De SS. Trinitate, Dialogus IV. 248 S. .Ambrosius, Hexaemeron, I. VI. c. 7, n. 40-42.............. 249 S. Irenaeus, Contra Haereses, 1. V, c. 10, nn. 1-2 ... . 250 S. Cyrillus Alexandrinus, In loannis Evangelium, 1. I, c I, nn. 12-13............................ 251 S. Leo Magnus, Sermo 12, c. 1. 253 S. Ioannes Chrysostom us, Homiliac in Genesim, Horn. 15, n. 4..................................... 276 S. Augustinus, Opus imperf. contra lulianum, 1. I, c. 71 ; De Continentia, 1. I, c. 8, nn. 19-20; Dc nuptiis ct concu­ piscentia. I. I. c. 27. nn. 30-31. 277 S. Gregorius Nyssenus, De ho­ minis opificio, c. 3 . . . · IO * S. Ijannes Chrysostom us, Homiliae in Genesim, Horn. XVII. n. 9.........................288 S Augustinus, De Genesi ad litteram, 1. VI. c. 4, nn. 9-11, cc. 12-15, nn- 201 23» 25, ct c. 18 n. ....... ........................ J92 S. Theophilus Antiochenus, Ad .Autolycum, 1. II, nn. 25-27 ................. 289 IX'PFX LECJ ItiNl’M SS. PATRUM S Athanasius, Oratio de incar­ natione Verbi, nn. 3-5 . . . 289 S. Cyrillus Alexandrinus, In loannis Evangelium, 1. I, n. 14................................... 201 S Ba OQJ 91, 92. 102, J04, io6, 237. 258, 296, 214, 237, 240, 249, 266, 269, 340, ’ *. 34 345. 4 * i, 429. 430, 43 *. 438, 446, 345, 349. 370, 410, 429, 43 , ' 436. 454, 455. 456, 472. 437. 447. 4o4, 461. Baudry: 21. A moros: 157. Bea: 195, 203, 205. Andreas Cretensis (S.) : 4 *2. Beausobre 24. Anselm us (S.) : *3. 258, 3i0 Beda (S.) : 39. 354» *8, 4 .120, 467. Bclelli ; 254. Anthimus: 399. Belethus: 412. Apollinaris: 153, *61. 341. Bellarminus Robcrtus (S·): 13, Aristides: 36. Aristoteles: 19, 20, 21, 3» .. 234> 259. 262, 46, *, 28 3*4, 321, 326. 350, *. 7 72, 73, 84, 108, 243, 425, 351, 38ο, 441. 384. 387, 397. 4*3· Arius: 40, 71. Benedictus XIV: 255. Amaldus : 222. Beraza: 7, *3, *6, 74, oo Arnobius: 133, 134. , *55. 167, 299, 337, 356, 364, 378, Arnold: 122. 381, 400. 423, 437, 452, 453, 470, Arnou : 40, 71. 471, 481. Aron : 203. Bergson: 121, 170. Bernardus (S.); 387, 412. Arriaga: 56. *3. 4 *8. 439. 472. 4 Athanasius (S.): 12, 38, 6l 6 66, Berjti: 254. 72, 76, 161, 236, 240. 270, 28s Bickell : 410. 289, 34 *. 428, 463. Biel: 56, 397. Athenagoras: 12, 36, 37. 30. ,Jt. Ji(, Billot : 7, 13, ()7 Avicenna : 55, .72,, *39. 167 2'5, 233, Averroës: 72, 84, 327, 334. 350, 355, 356, 305, 367. ,^74» 88o, 382, 402. Billuart: 382. Bainvcl : 388, 384), 402 Bittremieux: 302. 486 de Blic : 360. Blondel: 288 Blumenthal: 185*■· Bonavcntura (S.) . 13, 125, 138, 140, 156, 258, 302, 418, 419, 442, 450, 453. Bolgeni: 397. Bonnetty: 136. Bonomclli : 176. Bossuet: 15, 218, 320, INDEX NOMINUM Cassianus: 430, 437, Catharinas : 354, 355. Cavallera: 124, 330, 476 53, ^9, 73» I2°· Cerdon : 54. 200, 225, 257, Ceuppens : 197. +22. 433, 439, Chevalier J. : 20. Clemens Alex.: 40, 205, 268 436. ’ J32- i^Clemens Rom. : 35, 428. Comte: 22. 322, 323, 334. Concetti : 338. 342, 343, 345, 393· Condamin: 133, 318. Boule: 173, 174, «86, 187, 188, 190, Condillac: 124. 203, 205, 206. Coppens: 302. Bouyssonnie A. et J.: 168, 170. Bover : 410. Comely: 32, 205, 245, 266, Bovicr-Lapierre : 186, 206. Creusen: 152. Branca: 190. Croce : 23. Brass. 189. Cuénot: 104, 171. Eréhiei · 35. Cuvcilhier: 90. Bi ehung: 189. Cyprianus (S.) : 285, 338, 345. 46.. Bremond : 20. 479· Ertr.tano: 20, 21. Cyrillus Alex. (S.); n, 29, 3i Breuil: 168, 170, 173, >86. 38, 39, 58, 61, 72, 141, 146, 162,29,164, Bricout: 184. 237, 240, 248, 251, 'ju, -n ZOO, de Broglie: 80, 248. 29I, 295, 411, 481. dc la bioise: 402. Cyrillus Ilieros. (S.) : II. 230 Bruno G. ; 22. 446, 450· Brunschvicg: 23, 46. Buechner: 22. Darwin: 93, 94, Buonaiuti : 338. HI, 121, j6q. Debievre: 157. Buselli: 31+ Deimel: 317. Delbos: 71. Cabasilas Nicolaos: 412. Delitzsch: 317. Caelestius: 214, 215, 216, 330, 342. Caesar Arelat. : 122. Del Prado: 419. Caictanus: 50, 196, 200, 256, 308, 322, De Lugo: 355. Del Vai: 299. 334, 433· Cales: 30. De Meyer: 221. Calvinus: 218, 261, 262, 352, 379, 400( Democritus: 22, 120. 470. Depcret: 190. Canisius Petrus (S ) : 400. De Wulf: 21. Capelle : 409. · Dhorme: 317, 318. Capreolus: 75, 308. Didymus: 411. Carame; 55· Dies: 20, 71. Carpocrates: 54. Diodorus Thars. : 286. Carra de Vaux : 55. Doellinger : 160. Cartesius: 7>, >57 Donau : 360. Casamassa: 338. de Dorlodot: 94, 101, 105, 181. Casini: 13, 244. 285-^^^^^^^^e Driver : 27. Dubois: 172, 185. I INDEX NOMINUM 4*7 Gerson: 397. Gilson: 19, 20, 21, 41. Gonct: 259. Gottschalk: 13. Goury: 187. Grassé: 203. Gregorius Arim.: 353, 33, Gregorius M. (S.): 39( 91’ I2^ 126. 141, 345, 350. 396, 425> 432. EadmcruS: 339, 4’3439, 447. 449. 454, 464, 466, 469. Eckart . 12, 72, 126. Gregorius Nazianz. (S.); n 0, I4I, Ehrle: 152, 153. 146, 341, 429, 432. 438. 460 Ellis: 265. Gregorius Nyss. (S.) : n, 39 7$ Ephracm (S.): 269, 410, 411, 412. 87. 94, 104, 105, 106, 109. no, 113, 417, 436. • 23, 147, 150, 162, 191, 236, 240, Epicurus: 22. 248. 258, 296, 305. 308, 309, 34X Epiphanius (S.) : 341, 411. 343, 349, 432, 439, 461. 478, 481 Esparza: 381.. Gressmann: 317. Estius: 334Grisar: 218. Eusebius: 38, 40, 124, 4(10. Gualterus: 408. 413· I Guenther: 54, 7h 153, 158. Fabre d’Envieu : 197. Gulielmus Parisiens : 73, 4j0. Ferraricnsis : 50, 75, 308. Feuerbach : 22. Haeckel: 22. i2i. 170, 189. Fichte : 23. Hamelin: 20. 303 Flick : 197. Hammersberger : 410, 411. Fracassini : 427. Harris: 36. Frank : 94 Hartmann : 23. Frassen : 354. Hedley: 176. Frey: 31, 32, 332, 429. Hefele-Leclerq : 156, 157, 330 Frobes: 165. Hegel: 23. Frohschammer : 121, 126. Helvetius: 22. Fulgentius (S.): 244. 396. 437 464. Henricus Gandav. : 54, 73, 353 465· Heras: 33. Hermas: 35, 472. 478 Gabriel : 467 · Hennes: 71, 122, 230, 352, 357. Galtier: 124· Hermogenes: 37, 72. Gardeil : 41· Hervacus a Nedcllec: 308. 36S. Garrigou-Lagrangc : 21, 244 Hcrvaeus Natalis: 300, 350, 368. Gaudel : 326. 350. Hessels: 220. Gauthier: 205. Hieronymus (S.) : 12, 142, 146, 213. Gazier : 223. 214, 216. 306, 342. 400, 43Q, 472. Gazzana: t*4 479 Gazzaniga: 381 ■ Hieronymus a Parisiis: 144. de Geer: 206 Hilarius (S): 141. 340. 345, 432 de Geissel: 158Hippolytus (S): 37, 411. Gcmelli: 94. >89. Holbach : 22. Gcnnadius: 125, 43°. 438. Howlet : 206. Gentile G.: 23. 46, 84. Huarte: 7, 13, 303. Germanus (S.) : 412 Hugo a S Victore 13, 301, 304. 453 Duchesne: 399 Dumont ·. 244. Duplessis d'Argentré: 153. Durand Λ.: ΐβϊ, Ι33· Durandus: 55, 56, 74, 28ο, 353, 354. 368, 445Dionysius Alex.: 38· Dionysius (Pseudo-): 39, 439. 449. 488 i Νΐηιχ !iu^n · Ki, 303. de ILunnielauet ■ 407. 436. . Hus: 13. Huxley; 188 lanscnius· '3. - ,lansonius -’"-v : 221jî; 222, 22J ^53, 379. larchi: 27, ' loannes Chri ■ 28S· 495, 32,; T 4U, 436, 439 loaanes I «>·· Kuhn: 111. 92, 284. Kiirzc: 426. Laberthonnicrc : La font: :190. LactantiusJ; 'L 39. 81, Lagrange :: -o, 92, I nA 14’· ’,ύί· ’ 246· ** . 310, 23O, 332, 427. Lahousse : 13. 73, Lamarck : 93, '94, >77. 111, 169. '7. 38 467, 276. 343, 344 345, 472. NOM IX UM Je Lapparent : 206. Je Launay: 20(1 de la Vaissière : 265. x lidehelet : 232, 357 ,o<. 413. Λ*· ’ 38δ· 398, 409, 3υ· I24, 267, loannes a S. Th — , 432. Le 1Jan tee; 22 121. loannes Thess Lccming: 338. : 438. Irenaeus (S.) ■ Leibniz: 71, I2J 6 ii 6 · Ib3, 180, Joi, Lemonnver · r«A ^00, 324, 33,’ -r Lemos: '381. ’ f95, 426. 411, 412, J36 339, 345, 406, Isidorus fS.)>y, 4 J' 472. 4()1, 476' 479· Leo M. (SJ: j lulianus: 12 of-472· '46. 238, ,5J, -58, 459. 478 337, 345- ~ 5’ 2i6· Λ21217> 261, 301, Lçunardi; ,7J lustinus (S.).· 406, 4.2, ^37 40. 72, Lepicier: 8, 10 , , ,u· R°y- -70, ;8s\^· 3 ’ 437, 460, 47Q, Leroy: i7o, i7(i ΰδ· Jaeger: 20. Lessius: 69. Jansen : i$2 Liberatore: 74, Janssens: 7’ !o6,l57· ^1, 262. Licent: 186. 90, 92, 120, i0· 13, 16, 53. 72, J22’ ^8, i5: ■ 4'9. 421, 254 >77· 195, Lœsy: 27, j,? *■ 355, 378, 423 ’ J * ’ 300, 314, 32i, Loots: 2\γ, Jarraux: 157 ’ 4S2’ * Lubac; 2,a Jolivet : 20, 21. Lucretius: 22 ' Jugie: 326, 398, 4,3 UHherus: _·*>■ 351, 358, :7Q217< 2i8, 220, 229, Kemnitius- 351. Lutoslawski: ϊ2379' de Kilwardby^ Klee: 123. - 153. Me Keough : I1Q Kleutgen; 69, Mai : 408. Knabenbaue 341 ’32· 455. Koch: 1^7 Maklonatus: ^4 ^Jalebranche : 7l von Kônigswald ·3°172 Mandonnct : 42o ’ Manes: 23. Koppel: 2o5, 2o6_ 7~' 334. 429, 438, 46o 458. JW, J02, Mangcnot; 4=2 Mansi; 431 Mara.,US; „ ,/0· 478 /NDEX NOMXKUM *9 4 Marcion: 37, 39, 54· Marcozzi : 173, 205. Maritain: 21. Martin; 300, 302, 350, 368, 369. Matthias Îllyr. : 351. Mattiussi: 90, 184, Maurus : 73. Mausbach : 360. Mazzella: 13. 50, 91, 177, 315. Maximus Taurin. (S.) : 267. Mcndive: 74· Mercati I.: 226. Mercator: 214. Merkelbach : 288. Messenger: 90. 94, 105, <23, 1Ô8. 170. Methodius (S.) ; 12, 40, 72, 341, 461. Michel: 303. Mitosinka: 33. Mivart: 170. « Moehler: 218. Moleschott: 22, 121. Molina: 74, 442. Montandon: 197. de Montcheuil : 359. More: 19. de Morgan: 186. Morin: 319. 4θ8, 410. de Mortillet : 206. Müller E.: 157Müller F. S. : 409, 410. Murillo: 205. dc Nadaillac : 20(1. Ncstorius: 215. Newman (Card.): 393. Noct us: 37. Norisius: 123, 254. 272, 273 Occam: 74. 353· Occumenius: 334. Olivi: 12, 153, 155. <56, 157. Origcnes: 11, 12, 34, 38, 123, 124 125, 131, 138, 145, <46, 331, 332 338, 34 <■ 411. 446, 458, 472. 48 t. Ortiz de Urbina: 410. Ortolan: 452, 4/0. Pacianus: 341. Pallavicini : 259. Palmieri: 7, 13, jj, jo, 50. 53. 69. 73, 86. 120. J 56, 167, 195. 225, 228, <34. 152, 235, 240, 284, 293, 315, 331, 4j 436, 438, 442, 450, 452, 470 Paquier; 218. Parenti: 135. Pascal : 224, 393, 406. Passag lia: 398, 41t. 413. von Pastor: 221, 222. 223. Pavillon: 223. Pei: 173. Pelagius: 12. 213, 214 215, 216, 217. OIQ zwU» —» 407. Pcrier: 90, 170 Perrone: 13. 177, 398Pcrrowne: 27, 28. Pesch: 13, 30, 73, “8. 205. 232. 315, *8, 3 419· Pctavius: 13. 15, 25, 29. 69, 72. 73. 118, 225, 229, 281, 293, 314, 32i. 397, 412, 423. 429. 431, 432. 439, 452, 453. 461, 462. 470. Petrus Lombardus: 25, 56, 151, 257, 353, 453· Petrus a Tarantasia: 302 de la Pcyrèrc: 196. 197 Photius: 39, 73. 286. Pighius: 354· Pignataro: 7. 13. 73. 86, 345, 355 Pilgrim : 206. Pinard de la Boullaye: ï6, 39, 170, J71. Pirot: 90. Pithagoras : 38. 295. Pivetcau: 190 Plato: 19. 20. 36, 38, 40. 41, 40, 61, 7<, 88, 123, 153. <57. 340, 425. Piazza: 402. Plessis: 318. de Plinval: 217. Plotinus: 55, 7<· Pohle-Gierens : 13· <95 Porphyrius : 74· Portalié: 100, < Qoesnellus ; ,3. 223, 232, 263. ®estili: 41, 55. Simon Magus: 54 ,68·'·84·^. Raymundus Lullus: 54 Remer: 50. Renan : 23. Renouvicr : 393 pardus at : Ricliardus Gandav · 4 ' 73. Richardus Simor 345. xtk’3·s6· n: 225334. · 230. 256. Sophronius (S.) : 4l2 Souilhé: i,’· 22S· Souter: 2,4, 2I(1 Rivaud: 19. Rivière: 134. Robert: go, 436. Koland-Gosselin : 21 Romeyer: 288 Rosa: ln, 1()7 Roskovani; 413 Rosmin>: I2) 7 J59. Rbss: 20. Rozwadowski : 204 Ruiz- 59, 69. Rupertus: 13. Rüsschkamp: l7o, 1S6, Spencer: 22, I2, • 170. Spinoza: 71. Stentrup: 91. Stockums : 307 Str"ggl : 442 Stuffier: 306. Suarez h l3’ 50, S3’ S6, 65, t.Q, ?4< 75, 78, 90 91, Λ '57. >6S. IQS, 225, 227,’ 293. 2Q5( 300, ■3~1, 324, 326, •iSO. 362, 37s ' 381 - 398, 4oo, 3«o„ 423, 429, 431, 44°’ 44J. 442’; 450, , 4<>7, 469, 470, 473. 452> 455, 456, 4'4, 478, Synave: 420. 205. Salet : iqo. Salmanticenses : 2^r Salmeron: 355 40o 4°0, 423, 452. 4(>2. •Sancyranus : 222 Satolli : 13. Scheebcn: 7. 0^.452, 468. •Penciling·; 25 Schepens: no. Tapie: 265. Tarasius: 434. Tati anus: 36, ' 37> 133, j34, 236, 285, 339, 476. Baylor; ig, 71, Teilhard de Chardin ■ ,68· >70. '73, 185, i8g, IQ0 'ernner: ,90, 203, 272, Schifllni : 74 Schleiermachcr ; 230 Schmid; 38], * ' • 173, 186. Schneider: 205, 419. •>cnopenhauer : 23 Scotus (Duns): 13 ςι ,6s. 168. 214. 2'^ ’ ™ 7; 75, 399. 4:3. 414,’ " 3 ' 378, 462, 467. 453, "‘,n,a"us: Ά >4, 2, „ ■ ’^· >4>. >8o, 34^ J' 3Z 121. τ,·'7δ·. 4 *’ «, 458, Jnamiry: no. 1',XdOrC'US ·· M2· 1 430. 436 Mopsucs( ; 2M i'beodorus Ancyr.·,,, , • · 411, 412. jis index nominum 49 γ j I Theodorus Antioch. : 36, 289,339. Theophylactus : 334. Thiel : 124. Thurston : 399. Tobbe: 419. Toletus: 73, 221, 450. Tongiorgi : 168. de Tonquédec: 121. Torio : 195. Touzard : 428. Tromp: 199. Tuccimci: 113. Turmel: 345, 43 i, 439. Vega: 400. Velazquez: 398, 400 Vergerius: 221. Vermeersch: 152. Vernet: 236. Vigouroux 91. Viallcton; 90, hi, Π2, ι8ς, 187. 188 ι89, 190. Victorinas: 408. Vincendus Bellovacensis : 399. Virchow: 22. Voltaire: 196. ( . I i i Ubaghs: 123, 126. Ude: 184. Urràburu : 75. Vacant : 152, 160, 423, 452, 470. Vacca n : 130. Vacherot : 23, 35. Va entia : 50, 54j 73> 400, Valentinus; 37, 39> Vallojs: 204. Vasqucz: 50, 56, 74, 75, 350. 353, 400, 430, 43Ij qi,7 I Waffelaert: 470, 480. Wasmann: 94, 168. Wcidenreich ; 173. Weinert : 174. Welhausen: 27. Werner: 20. Williams: 269, 332. Wirceburgcnses : 335, 382, 400. Woods: no. Zahm: 170, 176. Zeller: 20. Zigliara; 152, 156. Zorell: 32. IXOEX GEXF.R4ÎJS 403 P.V communis toti Trinitati. Deus autem solus-creavit, nec ulla creatura potuisset creare, aut esse crea­ tionis instrumentum , , . , § 3. Scholion. De repraesentatione Trinitate in creaturi» Articulus III — Utrum Deus libere creaverit. Pag. Praefatio 7 § i. Status quaestionis § 2. Solvitur quaestio: . ............................... |J- . Thesis /II Deus liberrimo consilio ad bonitatem -uam manifes­ tandam seu ad sui gloriam mundum in temnorc creavit. Quod autem in tempore creaverit non­ nisi per revelationem certo scimus PROOEMIUM 76 § 3. Scholion. De perfectione creationis..................................... § j. Obiectum ct locus tractatus § 2. Divisio generalis tractatus § 3. Fontes tractatus § 4. Praestantia tractatus 9 10, II 14 PRIMA PARS De Creatione mundi et speciatim de creatione hominis. Articulus IV. — Utrum species viventi;:m suit immediate u Deo. § t. Status quaestionis............................................. § 2. Solvitur quaestio: 70 Jq Thesis /U Deus non solum caelum et terram creavit sed etiam eorum distinctionem et ornatum operatus est: unde formationis specierum agnoscendus est auc­ tor, reiccto transformismo radicali. Immo forma­ tio prima uniuscuiusque speciei viventium, quae revera essentialiter ab aliis differat et superioris ordinis sit, non sine principali Dei causalitate po­ tuit evenire... ... § 3. Scholion. De conservatione rerum a Deo......................... Quaestio prima De creatione mundi in genere. Quaestio Articulus I. — Utrum Deus omnia creaverit. De creatione hominis in specie § i. Status quaestionis................................................................ § 2. Solvitur quaestio: J secunda Thesis 1. Mundus resque omnes quae in eo continentur, ct spiri­ tuales ct materiales, a Deo creatae sunt, seu se­ cundum totam suam substantiam ex nihilo sunt productae.................................... § 3. Scholia. Scholion l. Quid dicitur proprie creari? Scholion II. Dc natura creationis ulterius expli­ canda Articulus 11. — Utrum lotius ct solius Trinitatis sit creare. § i. Status quaestionis.......................................................... § 2. Solvitur quaestio: * Thesis ll. Creatio non est propria alicui divinae personae; sed est 16 Articulus I. — Utrum anima humana si! a Deo per creationem § i. Status quaestionis............................................................. § 2. Solvitur quaestio: Thesis U. \nima quam Deus in faciem hominis inspiravit est na­ tura sua immortalis. Anima autem Adami a Deo creata est cx nihilo, quando homo factus est; pa­ riter animae singulorum hominum a Deo creantur ...................................................................... 50 cx nihilo, cum singulis corporibus infunduntur § 3. Scholion. Dc momento infusionis animae . . . . . Articulus II. — Utrum anima humana sit forma corporis. § i. Status quaestionis § 2. Solvitur quaestio: ... ..................................... 120 494 INDEX GENERALIS INDEX GENEKALIS 495 PAG. PAG. Thesis VI. Anima intellectiva est vere, per se ct essentialiter corporis forma................................... ifto § 3. Corollarium............................................................................... Articulus III. — Utrum homo sit quoad corpus a Deo immediate c anditus. § 1. Status quaestionis....................................................................... 169 § 2. Solvitur quaestio: Thesis VU Primi corporis humani Deus fuit causa, non solum prima, sed etiam principalis, ac proinde falsum est primum hominem esse proprie generatum a bruto.................................................. 177 § 3. Corollaria. Corollarium I. Excluditur sententia Augustinensium ......................................... 254 Corollarium II. Excluditur sententia rccentior Corollarium III, Excluditur dubitatio Ripaldae § 4. Scholion. De tempore infusionis gratiae Adami § I. Status quaestionis....................................................................... 195 § 2. Solvitur quaestio: H Thesis VIII Prima mulier Eva formata est ex Adamo, primo , viro; et ab his protoparentibus totum genus hu­ manum descendit............................. 198 § 3. Scholion. De antiquitate hominis............................................. 205 SECUNDA PARS De originali iustitia seu de statu primi hominis ante peccatum. . . 257 Articulus II. — Utrum primus homo acceperit donum integritatis. § i. Status quaestionis................................................................... 259 § 2. Solvitur quaestio: Thesis X. Protoparentes ante peccatum dono integritatis ornati erant, quod nullis naturae humanae exigentiis debebatur.................................................................. 263 § 3. Scholion. De causa proxima doni integritatis Articulus IV. — Utrum omnes homines ab Adamo cl Eva descendant. . 255 256 .... 280 Articulus III. — Utrum primus homo acceperit donum immortalitatis. § i. Status quaestionis.............................. § 2. Solvitur quaestio: 282 Thesis XI. Protoparentes ante peccatum immunes erant a neces­ sitate moriendi, non quidem ex conditione natu­ rae, sed ex beneficio gratuito..............................283 § 3. Scholion. Dc modo quo immunitas a necessitate moriendi praestabatur.................................. 292 Articulus IV. — Utrum primus homo acceperit alia dona. I. Dc immunitate ab aerumnis et doloribus, et de felicitate paradisi................................................ 293 II. De scientia infusa Adae et dc eius inerrantia .... 294 Corollarium totius quaestionis. — Dc possibilitate status naturae purae........................................... 298 Introductio historica § § § § 1. 2. 3. 4. De Pelagianismo............................................................................. 213 Protestantes................................................................................... 217 Baius................................................................................................ 219 De lansenismo............................................................................ 221 Quaestio Dc statu posterorum . Idae si Adam non peccasset. Articulus Quaestio prima De statu ipsius Adami. Articulus I. - Utrum primus homo fuerit creatus in gratia sancti­ ficante. I § I. Status quaestionis...................................................................... 225 § 2. Solvitur quaestio: Thesis /A'. Primus homo ante peccatum constitutus erat in gratia sanctificante, hoc est, in statu quoad substantiam supernatural!................................... 232 secunda unicus. — Utrum iustitia originalis fuerit donum naturae. § i. Status quaestionis.................................................................. 300 § 2. Solvitur quaestio: Thesi# XII. Si Adam non peccasset, filii eius accepissent dona ei gratuito collala, in quibus gratia sanctificans erat pars formalis justitiae originalis.. 304 § 3. Scholion. Quaestiones circa statum innocentiae, in quo fuis­ set genus humanum....................... 309 496 497 INDEX GENLRAf.K INDEX GENERALIS PAC,. Articulus III TERTIA PARS Utrum homo per peccatum originale sil vulneratus in naturalibus. § i. Status quaestionis.................................................................... 380 § 2. Solvitur quaestio: ‘ De peccato originali. Thesis XVI. Per peccatum originale natura humana, si conside­ Quaestio prima De lapsu hominis seu dc peccato originali originalité. PAG. Articulus I. — Utrum protoparentes peccando iustitiam originalem amiserint. § i. Status quaestionis ... ....................................... 314 § 2. Solvitur quaestio: Thesis XHI. Protoparentcs, cum mandatum Dei sint transgressi, et ita gravissimum inobedientiae peccatum, ex motivo superbiae, commiserint, iustitia originali aliisque bonis eam consequentibus aequo iudicio fuerunt destituti............................. 3 *5 Articulus II. — Utrum fuerit conveniens ratio tentationis et iudicii. I. De convenientia tentationis..........................................................321 11. De convenientia iudicii....................................................................... 323 Quaestio retur per respectum ad statum iustitiae originalis, multipliciter vulnerata est; si autem consideretur per respectum ad statum naturae purae, facta est debilior, non quidem in suis constitutivis, sed m suis viribus, amisso iure ad auxilia defectus na­ turae sanantia...................... 383 § 3. Corollarium. Dc vi rationis ad veritatem peccati originalis inveniendam. .... 391 § 4. Scholion. Dc poena peccati originalis in altera vita . . 394 Quaestio tertia Dc praeservatione B. V. M. ab omni labe originali .Articulus unicus. — Utrum B. Virgo Maria fuerit sine labe origi­ nali concepta. § i. Status quaestionis.................................................................. 398 § 2. Solvitur quaestio: secunda Dc transmissione peccati Adanii seu de peccato originali originato. / hesis XVII. Beatissima Virgo Maria, in primo istauti suae con­ H ceptionis, singulari omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi lesu Salvato­ ris humani generis, ab omni originalis culpae labe praeservata est immunis............. 402 § 3. Scholion. De sententia doctorum saec. XI, XII et XI11 § 4. Scholion. De immunitate B. Virginis a concupiscentia . Articulus I. — Utrum peccatum Adami traducatur in posteros. § i. Status quaestionis....................................................................... 326 § 2. Solvitur quaestio : Thesis XIV. Adam non solum mortem ct poenas corporis sed etiam peccatum, quod mors est animae, in omne genus humanum transfudit.......... 33* Xrticulus II. — Utrum peccatum originale consistat in privatione iustitiae originalis. H § i. Status quaestionis...................................................................... 351 § 2. Solvitur quaestio: J 418 421 QUARTTA *PARS De Angelis. Thesis XV. Peccatum originale non consistit formalitcr in con­ cupiscentia, sed in privatione iustitiae quae rationem culpae habet in quantum cx peccato primi parentis. Voluntarium voluntate Adae ut capitis naturalis et eius est concupiscentia................. 358 originalis derivatur est igitur materiale § 3. Solvuntur difficultates rationis contra peccatum originale 374 § 4. Corollaria quaedam . . ................................. 377 Quaestio prima Dc creatione angelorum Articulus 1. — Utrum Deus angelos creaverit. § i. Status quaestionis....................................................... § 2. Solvitur quaestio: 424 498 INDEX GENERALIS INDEX GENERALIS 490 PAG. Thesis XVIII. Praeter res mundanas ct ipsum hominem, Deus Scholion II. De circumstantiis peccati angelorum. Scholion III De mercede bonorum angelorum creavit angelos, substantias nempe intellectuales ab homine specifice distinctas......... 425 § 3. Scholia. Scholion I. De tempore creationis angelorum . 4.9 Scholion 11. De numero et nominibus angelorum . 431 Quaestio Articulus II. — Utrum angeli sint puri spiritus. PAG. * 46 46O - tertia De influ.ru angelorum in homines. § I. Status quaestionis................................................................. 432 § 2. Solvitur quaestio; Thesis XIX. Angeli sunt puri spiritus.............................................. 4^4 § 3. Corollaria..................................................................................... 441 Articulus III. — Utrum angeli in diversos ordines distinguantur. § i. Status quaestionis................................................................. 444 § 2. Solvitur quaestio: Thesis XX. Dantur diversi ordines angelorum, qui convenienter novem numerantur, et in tres hierarchias distribuuntur.................................................... ...... Articulus I. — Utrum homines a bonis angelis iuventur § i. Status quaestionis § 2. Solvitur quaestio: .... . 470 Thesis XXIV. Angeli boni mittuntur in ministerium hominum. Immo singuli homines a singulis angelis custodiuntur. 471 § 3. Scholion. De quibusdam adiunctis muneris angeli . Articulus II. — Utrum homines a daemonibus impugnentur. § i. fctatus quaestionis............................................................... § 2. Solvitur quaestio : Thesis XXV. Deo permittente, diabolus homines impugnat per Quaestio tentationes et quadoque per obsessiones; immo diversimode commercium inire potest cum homi­ nibus ad eos perdendos secunda De elevatione et de probatione angelorum. Articulus I. — Utrum Deus angelos in gratia sanctificante condi­ derit. » Index lectionum § i. Status quaestionis................................................................. § 2. Solvitur quaestio: Thesis XXI. Angeli evecti sunt ad ordinem supernaturalem, ita ut omnes in gratia sanctificante sint conditi . Articulus II. — Utrum pars angelorum peccando gratiam' perdi­ derint. § i. Status quaestionis § 2. Solvitur quaestio: .................................................................. Thesis XXII. Pars angelorum, qui libero suo arbitrio bene uti no­ luerunt, peccatum commiserunt et mali facti sunt. 4; Articulus III. — Utrum peccatum angelorum fuerit peccatum su­ perbiae. § I. Status quaestionis....................................................................... 49 § 2. Solvitur quaestio : Thesis XXIII. Angeli qui peccaverunt per superbiam lapsi sunt, cuius poenam immediate receperunt et in infernum sunt detrusi.................................... . § 3. Scholia. Scholion I. Ulterior determinatio peccati ange­ lorum ................................................... 465 SS. Patrum ........ 479 483 Index nominum 485 Index generalis . 492 EIUSDEM AUCTORIS OUVRAGES SUR SAINT AUGUSTIN (Ouvrages couronnés par ΓAcadémie Jran(aise) Christianisme et néo-platonisme dans la formation de saint Augustin, Paris, Beauchesne, 1920. L’idée de vérité dans la philosophie de saint Augustin, 2e éd., Paris, Beauchesne, 1941. Saint Augustin (Collection Les Moralistes chrétiens »), 2e éd. Paris, Gabalda, 1932. Essais sur la doctrine de saint Augustin, Paris, Beauches­ ne, 1933. 1 Sanf Agostino, Milano, Bocca, 1947. Tractatus de Gratia Divina, editio altera, Romae, apud aedes Pont. Univ. Gregorianae, 1946. Tractatus de Deo creante et elevante, ed. 3‘, Romae, apud aedes Pont. Univ. Gregorianae, 1940. Tractatus de sacramento Paenitentiae et de Extrema Unc­ tione, Romae, apud aedes Pont. Univ. Gregorianae, 1942. S. Thomae Aq. opusculum De ente et essentia, introductione et notis auctum. Textus et Documenta, Series philos. 5, Romae, apud aedes Pont. Univ. Gregorianae, 1933; S. Augustini, De correptione et gratia, editio aucta introduc­ tione, notis, textibus parallelis. Textus et Documenta, Series theol. 2. Romae, apud aedes Pont. Univ. Gregorianae, 1932. II concetto di storia nell’ idealismo e nel tomismo, Lezioni tenute nell’ Université di Pisa, Roma, Studium. 1935. Cursus Philosophiae ad usum Seminariorum, 2 vol., Pari­ siis. Desclée de Brouwer et soc., cd. altera (29“ millesimum). Pro manuscript©, ad usum Auditorum: Synopsis Praelectionum de SS. Trinitate, Romae 1943. Synopsis Praelectionum de B. M. Virgine, Romae 1946. Synopsis Praelectionum de Sacramento Matrimonii, Ro-. mae 1947. De Verbo incarnato, Romae 1948.