Quae per leges jura sunt scriptoribus ea sibi auctor reservat. Z57 Pi Fr. X. DEL PRADO, 0. P. IX UNIVERSITATE FRIBURGENSI ΑΡΓΟ HEt.VET. PROFESSOR /?< DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO PARS TERTIA CONCORDIA LIBERI ARBITRII CUM DIVINA MOTIONE JUXTA DOCTRINAM MOLINAE « Doctrinam Thomae Aquinatis stu­ deant magistri in discipulorum animos insinuare, ejusque prae ceteris solidita­ tem atque excellentiam in perspicuo po­ nant. » (Ι.ιω III. Eucycl. .Irteriii Pntrlt.) FRIBURG1 HELVETIORUM EX TYPIS CONSOCIATIONIS SANCTI PAULI 1907 ■ VH· ΛI'I'lHHI \ΤΗ) OHIHXIS voluminibus comprehensum, jussu Reverendissimi Patris Hyacin­ thi M“ Cormier, Magistri Generalis Ordinis Praedicatorum, attente a nobis perlectum, plane dignum judicamus quod typis mandetur. Friburgi Helvetiorum, die 28. Martii 1907. Fr. Ambrosii s MONTAGNE, Ο. P. Sue. Theol. Magister. Fr. .1. de LANGEN-WENDELS, 0. I> Sac. Theol. Magister. Attentis approbationibus quæ supra, Opus a R. P. N. dei. Prado, cui titulus De gratia et libero arbitrio typis dari permittimus. Romae, die 30. Martii 1907. Fr. Hyacinthus-M“ CORMIER, Loco t Sigilli. Magister Generalis Ordinis Praedicatorum. APPROBATIO OBDINABIl Imprimatur : Friburgi Helvetiorum, die 13. Aprilis 1907. t JOSEPHUS, Loco t Sigilli. Episcopus Lausannensis et Generensis. PARS TERTIA CONCORDIA LIBERI ARBITRII CUM DIVINA MOTIONE JUXTA DOCTRINAM MOLINAE I>K GRATIA. T. 111. 4 PROLOGUS Liber Concordiae. — Concordia Molinae nihil est aliud nisi ratio conciliandi libertatem arbitrii cum divina gratia, prae­ scientia et praedestinatione, quam ipse Molina exponit in suis Commentariis supra I. Partem Summae Theologicae, se. toto articulo 13. q. 14. et articulo 6. q. 19. et q. 22. et tota q. 23. Haec siquidem Commentaria, quae Molina dividit in disputa­ tiones. quae iterum subdividit in membra, edita fuerunt seorsum sub forma manualis voluminis sub titulo : Concordia Uberi arbitrii cum gratiae donis, divina praescientia, pro­ cidentia, praedestinatione et. reprobatione, ad nonnullos I. Part. D. Thomae articulos, doctore Ludovico Molina, primario quondam in Eborensi Academia. Theologiae professore, e Societate Jesu, auctore. Prima editio hujus libri facta fuit Olyssipone 1588 et postrema Parisiis 1876. Utramque prae manibus habemus. Celeberrimus evasit liber iste propter Congregationes De Auxiliis dictas, in quibus discussa atque ad examen revocata fuit doctrina Concordiae ab anno 1597 ad annum usque 1607 coram Clemente VIII. et Paulo V. Romanis Pontificibus, et collata in judicio publico cum doctrina S. Augustini et Angelici Doctoris L De historia hujusce libri longum esset 1 Vide Serry Histor. Congreg. de Auxiliis lib. 2. et lib. 3. Romae litem instruit Fr. Didacus Alvarez, Praedicatorum Hispaniae pro­ curator; et contra Molinae Concordiam ejusque in 1. Part. D. Tho­ mae Commentarios, libellum supplicem Clementi VIII. obtulit mense 4. PARS in. — CONCORDIA MOLINAE dicere, et. nondum est linis. Nos autem non nisi de doctrina loquemur. Qualitates Concordiae. — Qualitates Concordiae ab ipso Mo­ lina enumeratae (q. 23. disp. 1. memb. ult.)ad tres commode reducuntur, nempe utilitatem, excellentiam ac novitatem. Quoad utilitatem sic Molina modeste fatetur : « Quae (Concordiae principia) si data explanataque semper luissent, fortasse : a) neque Pelagiana haeresis fuisset exorta; b) neque Lutheran! tam impudenter arbitrii nostri libertatem fuissent ausi negare, obtendentes cum divina gratia, praescientia et praedestinatione cohaerere non posse ; c) neque ex Augustini opinione concertationibusque cum Pelagianis tot lideles fuissent turbati, ad Pelagianosque defecissent; d) facileque reliquiae illae Pelagianorum in Gallia, quarum in epistolis Prosperi et Hilarii bt mentio, fuissent extinctae, ut patet ex iis. in quibus homines illos cum catholicis convenisse et ab eis dissensisse eaedem Epistolae testantur ; e) concertationes denique inter catholicos facile fuissent compositae. » Quoad excellentiam autem doctrinae ipsemet Molina sic : « Neque vero dubito, quin ab Augustino et ceteris Patribus unanimi consensu comprobata fuisset haec nostra de praede­ stinatione sententia, ratioque conciliandi libertatem arbitrii cum divina gratia, praescientia et praedestinatione, si eis proposita fuisset. » Quoad novitatem vero doctrinae in modo conciliandi, sic : « Longior fui in hac disputatione quam optaram, vereorque Junio anno 1597. — Fr. Thomas de Lemos ad disputandum ingressus est in Congreg. 2. die 8. Julii 1602, et stetit tamquam vir pugnator et ■procurator divinae gratiae usque ad Congreg. 47. quae habita est coram Paulo V. 22. februarii, die Cathedrae S. Petri anno 1606. Ex parte autem contraria, ad propugnandam doctrinam Molinae, quae in libro Concordiae continetur, plures ex Societate Jesu, unus post alterum, dimicarunt, nempe : a disput. 1. usque ad 9. P. Valentia; a disputat. 10. usque ad 19. P. Arrubal ; a disput. 20. usque ad 47. P. Vastida. « Et ista fuit (ait P. Lemos) ultima omnium Disputatio­ num in ista magna controversia de Auxiliis divinae gratiae. Laus Deo et gratiae ipsius, j PROLOGUS ne, aliquarum rerum repetitio lectori molestiam attulerit; quia tamen res est magni momenti ac valde lubrica, et haec nostra ratio conciliandi libertatem arbitrii cum divina prae­ destinatione a nemine, quem viderim, hucusque tradita : ideo satius haec duxi paulo fusius explicare, ne forte eorum pressior explicatio efficeret, quominus mens nostra ab his, qui minus ingenio pollent, perciperetur. » Quid dicant de Concordia Molinae Salmanticenses et quid Molinistae. — Ad has praeclaras Concordiae dotes ab ipso Ludovico Molina enumeratas ac ponderatas subsequens ad­ dere voluerunt Salmanticenses admirationis testimonium : « 0 virum eo tempore necessarium ! O remedium validissi­ mum et tanti caecitati opportunum ! O qualem hominem, et supra Augustinum doctum, summae turbationi fatum invidit ! Quasi Deus uni Molinae tandem revelaverit, quidquid Augustino et SS. Patribus ac sapientissimis theologis per innumera saecula ad illud usque tempus minime aperuit! » Hucusque Salmanticenses L E contra vero unus ex ipsa Societate alumnus non dubitavit dicere : ■■ Primores scientiae mediae patroni e nostra Societate sunt. Inter eos Molina, deinde P. Petrus Fonseca. In qua ego re divinam veneror submisse providentiam, et singulare ipsius beneficium in Nostrae Religionis magistros collatum agnosco; et doctis­ simos ejusdem Familiae scriptores coelesti lumine perfuderit hacque illustraverit scientia, qua libertas arbitrii contra Lutherum et Calvinum aliosque sectarios defendi possit. Itaque ut singulari obedientia venenum inobedientiae, quod homines imbibebat, sanavit Ignatius : ita hac scientia con­ ditional! salanicum dogma contra libertatem funditus ever­ titur. » 1 2. Ac postremo unus inter modernos fervidus Molinae disci­ pulus scribit : « Quid ergo Angelicum Doctorem hac in re 1 Cursus Tlieol. tom. IX. tract. 11. De gratia Dei. De gratia actuali disp. 5. dub. VII. Editio nova Parisiis 1878. 2 P. Valent, de Herice S. .1. in I. Part, tract. 1. disp. 7. cap. 1. 6 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE sensisse dicemus? Libertatem sub gratiae influxu manere integram, eum clarissime asseruisse probavimus. At quid de modo, quo gratiae efficacis cum humana libertate con­ cordia explicetur?Non liquet. Neque mirum. Angelicus enim, cum scriberet antequam Reformatorum et .lansenistarum errores libertati humanae infensi exorirentur, adeo de hac. re accurate explicanda sollicitus esse non debuit. Qua tamen re minime existimamus nos prohiberi, quominus apud po­ steriores, quoad ejus fleri possit, ampliorem lucem quaera­ mus. Nolumus enim, quantumvis Angelicum religiose obser­ vantes. adstipulare iis. qui eam adament obscuritatem, quam ipse non illuminavit. » A Quasi I). Thomas nihil sollicitus fuisset, immo nec essi* debuisset, hac de re accurate explicare ! Vel quasi Augustinus, qui propugnavit libertatem hominis contra Manichaeos et gratiam Dei contra Pelagianos, nihil scripsisset de gratia et libero arbitrio ! Quaeramus ergo ampliorem lucem apud posteriores ; et videamus utrum Molina fugaverit tenebras, quas nec S. Augustinus nec D. Thomas illuminare valuerunt. Divisio et ordo materiae tractandae. — Atque ut tantam amplioremque lucem adinvenire possimus, examen lotius Concordiae ad subsequentia capita reducendum arbitramur, videlicet : 1° Quot et qualia sint fundamenta Concordiae Molinae. 2° Utrum Concordia Molinae concordet cum doctrina 1 ). Thomae. 3° Utrum Concordia Molinae concordet cum recta ratione quoad suum prim um principium. 4° Utrum Concordia Molinae concordet cum recta ratione, quoad suum secundum principium.^ i Ax ■ 5” Utrum Concordia Molinae concordet cum recta ratione quoad suum tertium principium. ίγ^·'·"·'νό 'TvuAu. 1 Institui, theol. dogmal. tract, de gratia divina, auctore Petro Einig, Treveris 1896. P. I. cap. 5. in fine, Scholion. PROLOGUS < 6° Utrum Concordia Molinae concordet cum recta ratione quoad suum quartum principium. 7° Utrum Concordia Molinae revera conciliet liberum hominis arbitrium cum Dei praescientia et divina motione. 8° Utrum Concordia Molinae sil quid novum, a nemine antea traditum. 9° Utrum Concordia Molinae dealbata per Congruismum Bellarmini et Suarezii mutaverit speciem suam. 10° Utrum Gongruismus Sorbonicus revera a Molinismo recedat. 11° Utrum Banezianismus sil vera comoedia adinventa a Molinistis. 12° Utrum detur nia media inter Molinam et D. Thomam, seu inter Scientiam Mediam et Physicam Praemotionem. CAPI T PRIMUM Quot et qualia sint fundamenta Concordiae Molinae, 1 Quot sint fundamentalia principia Concordiae. Sic breviter dinumerantur ab ipso Molina q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. memb. ult. : 1. « Primum principium ac fundamentum est : Modus ille divinitus influendi, tam per concursum generalem ad actus liberi arbitrii naturales, quam per auxilia particularia ad actus supernaturales, qui (q. 14. a. 13.) a disputatione 8. a 25. et a 37. explicatus est. » 2. « Secundum est : Legitima seu potius orthodoxa de modo doni perseverantiae explicatio... Haec omnia mani­ festa sunt ex dictis, praecipue q. 15. a. 13. disp. 14. et a disp. 17. » 3. « Tertium est: Praescientia illa media inter scientiam Dei liberam et mere naturalem, qua, ut (eodem a. 13.) disp. 48. et duabus sequentibus ostensum est, ante actum liberum suae voluntatis cognovit Deus, quid in unoquoque rerum ordine per arbitrium creatum esset futurum, ex hypothesi, quod hos homines aut angelos in hoc vel illo ordine rerum collocare statueret, qua tamen cogniturus erat con­ trarium, si contrarium, ut potest, pro libertate arbitrii creati esset futurum. Atque ex hoc principio ibidem ostendimus libertatem creati arbitrii cum divina praescientia cohaerere. » 4. « Quartum est : Quod Deus hunc potius ordinem rerum quam alium voluerit creare; et in eo haec potius 10 PARS ΙΠ. — CONCORDIA MOLINAE auxilia quam aliti conferre, cum quibus praevidebat hos et non illos, pro libertate sui arbitrii, perventuros in vitam aeternam, nullam fuisse causam aut rationem ex parte, adultorum praedestinatorum et reproborum... Quod vero voluntas creandi eum ordinem rerum et in eo conferendi 'haec el non alia auxilia, rationem praedestinationis com­ paratione horum adultorum et non illorum fuerit sortita, pendens fuit ex eo, quod imus potius usus quam alius, pro libertate arbitrii eorum, esset futurus: atque adeo quod Deus futurum eum praeviderit, quia pro eorum libertate erat futurus. Atque ex hoc capite diximus dari rationem praedestinationis adultorum ex parte usus liberi arbitrii praevisi. » Observatio. — Haec igitur sunt veluti quatuor angularia fundamenta totius Concordiae, ab ipso Ludovico Molina enu­ merata ac descripta. At ut facilius integra hu.jusce Concor­ diae fabrica ab omnibus capiatur et usque ad ultimos apices penetretur, oportet habere continuo prae oculis doctrinam philosophicam circa notionem causae, ac praesertim circa notionem causae Ubere agentis, quam Molina ac ipsius magister Fonseca. Bellarminus, Suarez et universa Molinistarum et Congruistarum schola firmiter relinet constanterque tradil tamquam praeambulwm ad quatuor ipsa Concordiae principia: et veluti postulatum metaphysicum. necessario praesupponendum, absque quo ipsamet Concor­ diae fundamenta supra arenam videbuntur aedificata. Hocce autem ipsorum fundamentorum fundamentum est quoad causas secundas in genere, ipsas habere non tantum propriam causalitatem (quod omnes recte philosophantes fatentur), sed etiam propriam causalitatem completam ita, quod nulla alia virtute transeunto ac instrumental! indigeant ab agente primo, qui est Deus, recipere, ut possint procedere in actum. Et quoad causas secundas libere agentes, implicare in terminis et libere agere et a Deo ipsas ad agendum deter­ minari. Molina. — Ita Molina q. 14. a. 13. disp. 26. : » Habent into- CAP. !. — QUOT SINT E.IUS PRINCIPIA 1I gram virtutem ad operationem... Non indigeni motione e|. applicatione superaddita a causis principalibus... Neque, intelligi valet, quo motu de novo a Deo moveatur et appli­ cetur ad agendum... Neque is est necessarius. » Et q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. memb. 7. : « Ipsamel innata voluntatis natura, quae sic a Deo libera est condita ac domina suorum açtuum ad imaginem et similitudinem divinae ipsius voluntatis... Determinatio voluntatis... est ab ipsa voluntate pro sua innata libertate se libere applicante ac determinante, ad consensum aut dissensum ; et non a Deo sua omnipotentia illam determinante, ut potest; quoniam tunc actus non esset liber, sed necessarius ex parte nostrae voluntatis... Determi­ nare voluntatem ad ipsius consensum, pugnat cum libertate voluntatis... Non ergo actio et cooperatio Dei est determinatio voluntatis. » Suarez. — Quam quidem fundamentalem notionem de causis ad integrum systema Molinistarum ac (-'.ongruistarum retinet Suarez, in suis Disputationibus Metaph. disp. 22. : De concursu primae causae cum secundis, sect. 2. : ■ Hoc loco nihil nos agere de actionibus supernatural ibus, nec de etïicacia gratiae, sed solum de generali concursu primae causae cum secundis : ad quem negamus illam praedeterminationem esse necessariam, aut in causis liberis posse in concordiam redigi cum usu libertatis earum. » Bellarininus. — Et adhuc planius Bellarininus III. De. urat, et lib. arb. cap. 10. ubi ex professo intendit probare et conatur demonstrare hocce praeambulum ad totam eoncordiam Molinae et Suarezii. nimirum : « Liberum arbitrium non esse potentiam tantum passivam nec partim passivam et partim activam, sed simpliciter et absolute activam. » Fonseca. — Hanc autem doctrinam circa naturam causae, et specialiter causae liberae, jam tradiderat P. Petrus Fon­ seca, Molinae magister, in suis disp. metaph. In Metaph. Aristot. lib. 6. cap. 2. q. 4. sect. 8. : « Eas enim (creatas voluntates) semper nobis persuasimus non ab alio physice. 12 PARS 111. — CONCORDIA MOLINAE hoc est vera el reali actione, sed a seipsis ad actus liberos determinari; ad operationes quidem naturae eum concursu· Dei generali; ad operationes autem gratiae, cum concursu ejusdem speciali. » Et infra q. 54. sect. 14. : « Cum agitur de. liberis actibus, semper actio Dei ad flectendas voluntates intelligenda est moraliter, hoc est, suadendo rationibus, alliciendo commodis, terrendo periculis, erigendo spe con­ secutionis ; ... non autem pure efficienter, hoc est sola efficientia interna, quam physicam appellant : quod ea efficientia, si determinative sit absoluti consensus volun­ tatis et non motiva tantum per modum affectus, cuique actui libero eliciendo repugnet. » Et lib. 9. cap. 2. q. 5. : « Denique Deus ipse non solum ut auctor gratiae semper nos movet illustrando intellectum et commovendo affectu ali­ quo voluntatem, ut aliquid velimus;... sed etiam ut auctor naturae aliquando nos excitat... Nec tamen ulla hujusmodi motio nostram voluntatem determinat aut etiam determinare potest ad ullum actum liberum aut liberam ejus cohibi­ tionem suspensionemve, ut ostendimus lib. 6. Itaque hae omnes causae modo aliquo disponere possunt et praeparare voluntatem ad aliquem actum liberum aut liberam actus abstinentiam; determinare autem non possunt, eum pro­ prium et peculiare sil voluntatis seipsam determinare : quod' nihil est aliud quam eligere. » Laynez. — Et jam antea praedictam causae secundae liberae notionem sibi cfformasse manifestavit P. Laynez in ipso Concilio Tridentino. dum ageretur de divina motione el de libero arbitrio. Non enim illi placebat audire : liberum arbitrium, a Deo motum: sed nihil non laboravit ut dice­ retur : mentem a Deo motam. Unde P. Lemos in sua Panoplia tom. I. tract. 6. de P. Molinae et aliorum recentiorum placitis cap. 1. ait : « Et profecto non leve conjecturae fundamentum est, quod ante haec tempora sub annum 1547 suum habuerit initium (Molinae doctrina); enim vero ex Actis sacri Concilii Tridentini constat, (quae asservantur Romae in Castello Sancti Angeli, quae et nos vidimus et GAP. I. — QUOT SINI' EJUS PKINCIPIA 13 legimus) P. Laynez ex eadem Societate in eodem Concilio Tridentino, cum ageretur de formando canone 4. sess. .sextae, suadere praetendit nullatenus esse dicendum : libe­ rum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum (haec sunt Concilii verba), sed : mentem a Deo motam et exci­ tatam. Haec fuit P. Laynez elocutio non admissa. Quae quidem sessio celebrata fuit die 13. .Januarii dicti anni 1547. » Hactenus P. Lemos, qui eadem narrai et asserit aliis locis ’. II Quale sit primum principium Concordiae. Qualia sint Concordiae principia. Molina ipse nos edocebit. Ac primo, de modo quo Deus influit ad actus liberae volun­ tatis in ordine naturae. Hujusmodi autem divinus influxus denominatur a Molina concursus generalis Dei. 1° « Concursus generalis Dei cum causa operante per Actionem immanentem, ut cum intellectu ad intellectionem et voluntate ad appetitionem, non est influxus Dei in causam, ea ratione qua agens est, quasi eo prius mota et excitata agat: sed cum causa, ea ratione qua agens est, in ipsammet ea ratione qua patiens est, atque in se suscipit effectum ab eadem causa atque a Deo, partiali influxu utriusque simul productum. » (Concord. q. 14. a. 13. disp. 29.) 2° « Concursus generalis Dei jcum libero arbitrio creato... ex iis, (piae hactenus de eodem concursu cum causis secundis in genere diximus... intelligetur. Sic concursus Dei generalis eum causa agente per actionem transeuntem, ut cum igne producente calorem in aquam, non est influxus Dei in ignem, sed in aquam, in quam recipitur effectus a Deo et Ab (igne simul productus. » (ibid.) 3» « Dicendum itaque est Deum immediate immediatione 1 Vide Prini. Pari. p. 315 nuta C. 14 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE suppositi concurrere cum causis secundis ad eorum opera­ tiones et effectus; ita videlicet., ut quemadmodum causa secunda immediate elicit suam operationem et per eam terminum seu effectum producit, sic Deus concursu quodam generali immediate influai cum ea in eandem operationem, et per operationem seu actionem terminum illius atque effec­ tum producat. Quo iit, ut concursus Dei generalis non sit in · fluxus Dei in causam secundam, quasi illa prius eo mota agat et producat suum effectum ; sed sit influxus immediate cum causa in illius actionem et effectum. » (q. 14. a. 13. disp. 26. i 4° Ergo concursus Dei generalis : a) « Non est immediatus in causas ipsas, et mediatus per causas in ipsarum actiones et effectus ; sed est. immediatus immediatione suppositi in actiones ipsas et effectus »; b) « et indifferens ad varias actiones et effectus » ; c) « determinatur vero ad species actionum et effectuum a particulari influxu causarum secun­ darum, qui pro diversitate virtutis cu.jusque ad agendum diversus est »; d) « aut si causa libera sil, in ipsius pote­ state est ita influere, ut producatur potius haec actio quam ilia; puta velle quam nolle, aut ambulare quam sedere; et hic effectus potius quam ille, nempe hoc arteiactum potius quam aliud : vel etiam suspendero omnino influxum, ne ulla sit actio. » 5° « Porro concursus Dei generalis determinatur a parti­ culari concursu causarum secundarum, non secus ac influxus solis, qui etiam universalis est. determinatur ab influxu hominis, ut producatur homo, et ab influxu equi, ut oriatur equus. » 6° « Hi duo influxus mutuo ab invicem pendent, ut in rerum natura existant : quia neuter sine altero est actio productiooe cujuscumque effectus. » 7° « Immo vero neque sunt duae actiones, sed una numero actio: quae, ut a Deo illo modo praecise influente, dicitur concursus Dei generalis ; ut vero a causa secunda, puta ab igne, calefaciente, dicitur concursus seu influxus ignis. » 8° « Neque actio illa habet, quod sil hujus speciei, nempe calefactio potius quam frigefaclio, quia est a Deo per con­ CAP. 1. — QUOT SINT EJUS P1UNC1PIA 15 cursum universalem: sed quia est ab igne cum Deo coopé­ rante per suam particularem virtutem. » !)° « Deum per concursum universalem cum causis secundis efficere unam integram causam, coalescentem ex pluribus non integris comparatione cujuscumque effectus; ita ul neque Deus per concursum universalem sine causis secundis, neque causae secundae sine concursu universali Dei sufficiant ad effectum producendum. » 10° « At cum dicimus neque Deum per concursum univer­ salem neque causas secundas esse integras sed partiales causas effectuum, intelligendum id est de partialitate causae ut vocant, non vero de partialitate effectus. Totus quippe effectus et a Deo est et a causis secundis : sed neque a Deo nequea causis secundis ut a lota causa, sed uta parte causae, quae simul exigit concursum el inlluxum alterius : non secus ac cum duo trahunt navim, totus motus proficiscitur ab unoquoque trahentium, sed non tamquam a tota causa motus; siquidem quivis eorum simul efficit cum altero omnes ac singulas partes ejusdem motus. » (q. 14. a. 13. disp. 26.) 11" « In nostra potestate situm esse uno aut altero modo concursu Dei generali uti, ul ratione virtutis ac praemii capaces simus; a nostroque liberi arbitrii iniluxu in unam aut alleram partem provenire, quod illis bene utamur ope­ raque eliciamus moraliter bona, vel illis abutamur et elicia­ mus opera moraliter mala et peccata. » 12" « Sane, quod bene aut male ea opera exerceamus, quae per solam arbitrii nostri facultatem et concursum Dei gene­ ralem possumus efficere, in nos ipsos tamquam in causam particularem el liberam, el non in Deum, est referendum. » 13" « Non igitur causa est Deus virtutis nostrae ac vitii, sed propositum nostrum et voluntas... Virtutem nostram et vitium non in Deum, sed in nostrum arbitrium nosque ipsos... esse referenda. » (q. 14. a. 13. disp. 33. i 14° « Deus dicitur causa prima : a) quia causa ipsa secunda habet totum suum esse et vim operandi a Deo ; b) atque ab actuali immediato influxu Dei pendent, ea omnia, quae in ea sunt : c) quia etiam concursus Dei generalis, quo 16 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE cum causis secundis ad agendum concurrit, maxime univer­ salis est secundum rationem causae efficientis ad universos effectus se extendens. >’ 15" « Si in communi spectetur, concursus generalis Dei poterii dici prior natura quocumque influxu causae parti­ cularis. Si sumatur in singulari, hic et nunc, concursus generalis Dei neque illo modo est prior concursu hujus causae secundae ad eundem effectum, sed a se mutuo pendent. » 16° « Deus per concursum universalem et causa secunda immediate influunt in effectum causae secundae tamquam dutte partes unius integrae causae; quarum neutra, illis praecise influxibus singularibus, influit in alteram : sed utraque immediate in effectum. >> Et ita « fit, ut neutra, illis praecise influxibus singularibus, prius altera concurrat. Datur influxus hujus causae secundae; ergo datur etiam concursus generalis causae primae. Non vero e contrario bene colliges : Datur concursus generalis Dei : ergo datur etiam concursus hujus causae secundae. » (q. 14. a. 13. disp. 30,) Talis ergo est concursus simultaneus, quem Molina pro­ pugnat, evolvit ac declarat in libro suae Concordiae, vide­ licet : a) non in potentiam voluntatis creatae, sed in actum: b) non in actum mediante potentia voluntatis, sed in actum sine voluntatis intermedio: c) indifferens ad hanc vel ad illam actionem, ad actionem bonam sicut ad malam, et ad malam sicut ad bonam; (q. 14. a. 13. disp. 29.) 2° « Omnino est dicendum concursum Dei particularem gratiamve praevenientem semper, vel tempore vel natura, antecedere influxum liberi arbitrii ad actiones suas supernalurales, quibus ad gratiam gratum facientem disponitur, tamquam causa principiumque efficiens in liberum arbi­ trium immissum, quo mediante Deus ulterius uno cum libero influxu ejusdem arbitrii in hujusmodi operationes supernaturales influit. At vero cum Deus per concursum universalem et causa secunda immediate influant in effec­ tum causae secundae tamquam duae partes unius integrae causae, quarum neutra illis praecise influxibus singularibus influit, in alteram, sed utraque immediate in enectum, ita ut neutra, illis praecise influxibus singularibus, prius altera concurrat. » (q. 14. a. 13. disp. 30.) 3° « Liberum arbitrium et gratiam illam praevenientem esse duas partes unius integrae causae actus credendi, sperandi aul poenitendi, prout ad salutem oportet; singulosque hujusmodi actus pendere ab influxu tam liberi arbitrii quam gratiae praevenientis. Atque a libero arbitrio habere, ut actus illi quoad substantiam sint credere, sperare nui poenitere. Ab influxu vero gratiae praevenientis habere, ut sïnl supernaturales et quales ad salutem sunt necessarii... Gratiam praevenientem rem esse distinctam ab actibus, ad quos liberum arbitrium a Deo per eam excitatur... Actus namque illi a libero emanant arbitrio, gratia vero praeve­ niens minime. Item gratia illa causa est efficiens, una eum libero arbitrio, eorundem actuum ; causa vero efficiens res est. distincta a suo effectu. » (q. 14. a. 13. disp. 37.) 4° « Cum simili modo contradictionem non involvat com­ pensare influxum, quo gratia praeveniens in genere causae efficientis in illos actus influit, poterit Deus de potentia absoluta tanto ac tali influxu immediato in eosdem actus CAI·. I. ---- QUOT SINT EJUS PRINCIPIA 19 cum libero arbitrio cooperari, ut efficiantur tales, quales essent, si praeveniens gratia antecederet. » (Ibid. disp. 37.) 5° « Unam et eandem numero gratiam, quatenus excitat, allicit et invitat arbitrium nostrum ad actus credendi, spe­ randi, diligendi aut poenitendi, appellari praevenientem et excitantem gratiam ; caque consideratione praevenire arbi­ trium nostrum ad ejusmodi actus. Quatenus vero consen­ tiente jam nostro arbitrio et coopérante ad actus, ad quos illa invitat et allicit, ipsa quoque novo influxu et actione cooperatur eosdem actus, appellari adjuvantem ac coopé­ rante™ gratiam. » (q. 14. a. 13. disp. 40.) 6° Ratio seu quidditas gratiae praevenientis, ac proinde etiam gratiae adjuvantis et coopérants, secundum Molinam constituitur formaliter per quosdam motus causatos a Deo in intellectu et voluntate hominis; non quidem per influxum physicum, quo praevie prioritate causalitatis moveat intel­ lectum et voluntatem humanam, sed a) « quasi se inse­ rendo » aliis motibus naturaliter in voluntate antea jam causatis : b) « quasi acuendo » hujusmodi naturales ac bonos voluntatis motus : c) « efficiendo supernaturales » ipsosmet antea jam productos motus et affectiones naturales voluntatis, (q. 14. a. 13. disp. 45.) 7" De hujusmodi motibus et naturalibus affectionibus humanae voluntatis, quibus se inserendo Deus ad ordinem supernaturalem evehit, ait Molina : a) « Actiones esse vitales intellectus et voluntatis: » b) « proprie loquendo non sunt actus liberi arbitrii... neque cooperatio ad illos voluntatis est in libera potestate voluntatis ; « c) « non cooperatur voluntas, qua liberum arbitrium est : » d) « velit nolit, prae­ sente cognitione insurgant ; » e) voluntas « patitur illos supernaturales rationemque habentes gratiae praevenientis, si Deus simul in eosdem specialiter influat; » f) « motus illi, actiones quaedam vitales sunt, quas in seipsa experitur vo­ luntas; et ad quas proinde necesse est concurrat efficienter, non quidem qua liberum arbitrium est, sed qua voluntas et natura quaedam est, eo modo, quo efficienter etiam con­ currit ad motus primo primos: » g) « rationem tamen virtutis .'II I'MIS III. CONCORDIA MOLINAE nr vim min hiibent. eslo circa bonum aut malum objectum vui'm'iiliii. i'<> quod liberae non sint. » (q. 14. a. 13. disp. 45.) H" ■■ ilonjiincluni ex libero arbitrio et gratia praeveniente il r.iii ,.ι secunda. » (ibid. disp. 27.) « Tam liberum arbitrium ιμιιιιιι gratia praeveniens sunt causae secundae actuum cre­ dendi. sperandi et poenitendi ut oportet... Nulla vero causa secunda, etiamsi supernaturalis sit, efficere quidquam possit, nisi a Beo, influente simul immediate per concursum gene­ ralem in effectum, adjuvetur. « (ibid. disp. 37.) 9° « Liquido sane constat, ut liberum arbitrium una cum gratia praeveniente producat quemcumque illorum actuum, necessarium esse, ut Deus quoque una cum illis immediate in actum producendum per concursum suum universalem influat. » (ibid. disp. 37.) 10° « Quo fit, ut quivis illorum trium actuum (supernaturalium credendi, sperandi, diligendi), licet unica actio, 1res nihilominus habeat paries unius integrae causae, a qua emanat lotus : ut a singulis, etiam partialitate causae, totus etiam emanet, diverso tamen modo. Etenim : a) A Deo influente per solum concursum generalem emanat ut a causa universali, a qua proinde non habet magis quod sit assensus credendi aut dolor de peccatis quam vel actus oppositus vel actus cujuslibet alterius potentiae, b) Ab influxu cero liberi arbitrii, una eum notitiis et ceteris necessariis, ut quoad substantiam actus producatur, habet tamquam a causa particulari, ut quoad substantiam actus sit potius assensus fidei aut dolor de peccatis quam aliquis alius diversus actus, c) A gratia vero praeveniente, seu a Deo, ut per illam tamquam per suum instrumentum una eum libero arbitrio influit in eundem actum, habet, ut sil actus supernaturalis, specie distinctus ab actu pure naturali credendi aut dolendi de peccatis, quem liberum arbitrium solis suis viribus tunc eliceret, si cum eo non influeret simul gratia praeveniens. Quare a concursu Dei per gratiam prae­ venientem habet actus ille, ut sit dispositio congruam propor­ tionem et accommodationem habens cum dono justificationis supernatural i. » (q. 14. a. 13. disp. 37.) CAP. I. — QUOT SINT EJUS PRINCIPIA •21 11« « Gratiani praevenientem esse motum liberi arbitrii. quo a Deo movetur, sollicitatur et invitatur, ut concurrat ad eliciendum actum... Quod actus, a gratia praeveniente et ab arbitrio libero elicitus. liber sit eaque de causa capax rationis, laudis, virtutis, honoris : profecto non est effectus gratiae praevenientis, sed arbitrii per suum influxum. Gratia namque praeveniens determinata est ad unum. » (q. 23. a. i. et 5. disp. 1. memb. 10.) IV Qualis sit doni perseverantiae explicatio, quae pertinet etiam ad secundum principium Concordiae. « LegitiiUà seu potius orthodoxa de modo doni perseve­ rantiae explicatio » ad sequentia capita potest reduci : 1. « Quotiescumque liberum arbitrium ex suis viribus naturalibus conatur praestove est ad conandum totum id, quod ex sese potest, tam circa ea, quae tides habet, addis­ cenda et amplectenda, quam circa dolorem de peccatis ad .justificationem : a Deo conferri gratiam praevenientem auxiliave. quibus id faciat ut oportet ad salutem. » (q. 14. a. 13. disp. 10.) 2. « Non quidem quasi eo conatu dignus efficiatur talibus auxiliis, ullaque ratione ea promereatur; sed quoniam id obtinuit nobis Christus ob sua merita ; atque inter leges, quas tam ipse quam Paler Aeternus statuerunt de auxiliis et donis,... una fuit : ut quoties ex nostris viribus natura­ libus conaremur facere quod in nobis est. praesto nobis essent auxilia gratiae, quibus ea. ut oportet ad salutem, efficeremus. » (ibid.) 3. « Ut ea ratione, dum essemus in via, semper in manu liberi arbitrii nostri posita esset salus nostra. Libero arbitrio praesto adest per auxilium gratiae saltem sufficiens, ob merita Christi, qui, ut verus Redemptor, in nobis promeruit 22 PARS ΠΙ. — CONCORDIA MOLINAE atque obtinuit, eamque legem subveniendi hominibus cuih Patre constituit... In potestate eorum est, ut filii Dei fiant. » (ibici.) 4. « Fieri potest, ut duorum, qui aequali auxilio interius a Deo vocantur, unus pro libertate sui arbitrii convertatur, et alter in infidelitate permaneat. Saepe etiam accidit, ut cum quo auxilio unus non convertitur, alius convertatur. » (q. 14. a. 13. disp. 12.) 5. « Imnao fieri potest, ut aliquis praeventus et vocatus longe majori auxilio pro sua libertate non convertatur, et alius cum longe minori convertatur. » (ibid.) 6. « Si duo, aequales per omnia in omnibus, conspiciunt eandem mulierem pulchram, evenire posse a sola libertate arbitrii utriusque, ut unus consentiat in peccatum eam con­ cupiscendo, alter non item. Eademque est ratio de eodem modo affectis aequaliterque a Deo ad (idem vocatis; pro sola namque eorum libertate potest evenire, ut unus amplectatur fidem, alter vero eandem contemnat. » (ibid.) 7. « Nos non negare communem illam distinctionem auxilii sufficientis in efficacem et Inefficacem... ita ut sufficiens inefficax auxilium vere in seipso sufficiens sit... Divisio sufficientis auxilii in efficacem et inefficacem, nostra sen­ tentia ab effectu, qui simul ab arbitrii libertate pendet, sumatur... Uludque auxilium sufficiens, sive magis sive ininus in se sit, efficax dicatur, cum quo arbitrium pro sua libertate convertitur... Illud vero inefficax dicatur, cum quo arbitrium pro eadem sua libertate non convertitur. » (q. 14. a. 13. disp. 40.) 8. « Atque adeo in libera potestate nostra esse vel illa (auxilia praevenientis atque adjuvantis gratiae) efficacia red­ dere, consentiendo et cooperando cum illis ad actus, quibus ad justificationem disponimur: vel inefficacia illa reddere, continendo consensum et cooperationem nostram, aut eli­ ciendo contrarium dissensum. » (ibid. disp. 40.) « Disputa­ tione 40... ostendimus auxilia gratiae non habere ex sua natura, quod efficacia sint aut non sint; sed id pendere ex eo. quod arbitrium eis motum et excitatum consentire et CAP. I. — QUOT SINT E.IUS PRINCIPIA 23 cooperari velit aut non velit, ut Concilium Tridentinum per­ spicue definit. » (disp. 53. memb. 1.) « E duobus, qui aequali motu gratiae praeveniuntur ac moventur, unus consentiat.... alter vero non : certe solum provenit ab innata et propria et intrinseca libertate ntriusque. » (q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. memb. 10.) 9. « Nulli Deum denegare auxilium, quod ad perseverandum sit satis... Cum auxilio, quod Deus confert praestove est con­ ferre ei, qui non perseverat, posse perseverare. » (q. 23. a. 4. •et 5. disp. 1. memb. ult.) V Quale sit tertium principium Concordiae. Quid sit scientia inedia. — « Triplicem scientiam oportet distinguamus in Deo, nisi periculose in concilianda libertate arbitrii nostri et contingentia rerum eum divina praescientia hallucinari velimus : a) Unam mere naturalem, quae proinde nulla ratione potuit esse aliter in Deo. per quam omnia ea cognovit, ad quae divina potentia sive immediate sive interventu causa­ rum secundarum sese extendit, tunc quoad naturas singu­ lorum et complexiones eorum necessarias, tunc etiam quoad contingentes, non quidem quod futurae essent vel non essent determinate, sed quod indifferenter esse et non esse possent, quod eis necessario competit, atque adeo sub scientiam Dei naturalem etiam cadit. b) Aliam mere liberam, qua Deus per liberum actum suae voluntatis absque hypothesi et conditione aliqua co­ gnovit absolute et determinate, ex complexionibus omnibus contingentibus, quaenam reipsa essent futura, quae non item. c) Tertiam denique mediam scientiam, qua ex altissima et inscrutabili comprehensione cujusque liberi arbitrii in sua essentia intuitus est, quid pro sua innata libertate, si in ‘2'1 PAHS III. — CONCORDIA MOLINAE hoc vel illo vel etiam infinitis rerum ordinibus collocaretur, acturum esset ; cum tamen posset, si vellet, facere reipsa oppositum, ut ex dictis disp. 47. et 48. manifestum est. » (Concord, q. 14. a. 13. disp. 52.) Characteres scientiae inediae. — Primus : « In primis respondendum est eam nulla ratione esse dicendam liberam; Ium quia antecedit omnem liberum actum voluntatis divinae, tum etiam quia in potestate Dei non fuit scire percam scien­ tiam aliud quam reipsa sciverit. » Secundus : « Deinde dicendum neque etiam in eo sensu esse naturalem, quasi ita innata sit Deo, ut non potuerit scire oppositum ejus, quod per eam cognoscit. Si namque liberum arbitrium creatum acturum esset oppositum, ut revera potest, id ipsum 'Deus) scivisset per eandem scien­ tiam, non autem quod reipsa scit. » Tertius : « Quare non est magis innatum Deo scire per eam scientiam hanc partem contradictionis ab arbitrio creato pendentem quam oppositam. » Quartus : « ... Partira habere conditionem scientiae natu­ ralis, quatenus praevenit actum liberum voluntatis divinae, neque in potestate Dei fuit aliud scire. Partira habere condi­ tionem scientiae liberae, quatenus quod sit unius potius partis quam alterius, habet ex eo, quod liberum arbitrium, ex hypothesi quod crearetur in uno aut altero ordine rerum, esset potius facturum unum quam aliud, cum utcumque indifferenter posset facere. » (q. 14. a. 13. disp. 52.) Quintus : « Scientiam mediam esse quidem in Deo ante omnem actum liberum suae voluntatis, esseque omnium universim effectuum, non solum qui reipsa futuri sunt per arbitria, quae statuit creare in eo ordine rerum et circum­ stantiarum, quem condere decrevit, daloque quocumque alio ex infinities infinitis, quos potuit creare, ; attamen ita eam mediam scientiam esse omnium horum effectuum, ut nullius sit nisi ex hypothesi praefinitionis divinae voluntatis, quod hunc vel illum ordinem velit condere ; atque hoc vel illo modo, eo ipso ordine mediisve et circumstantiis illius velit CAP. 1. — QUOT SINT EJUS PRINCIPIA 25 providere et adjuvare... Nihil Deus per scientiam inediam ante actum suae voluntatis praevidit nisi ex hypothesi et sub conditione, quod hoc vel illo modo vellet providere per com­ parationem ad eundem effectum. » (disp. 53. memb. 3.) Scientiae inediae et liberi arbitrii creati relationes. — 1" « Non quia (Deus) cognoscit aliquid esse futurum, ideo illud futurum est ; sed e contrario, quia illud futurum est ex suis causis, ideo cognoscit Deus illud esse futurum. » 2° « Res enim, quae a nostro libero arbitrio emanant aut ab eo pendent, non ideo sunt futurae, quia a Deo praecogno­ scuntur futurae ; sed e contrario, ideo a Deo praecognoscuntur hoc vel illo modo futurae, quia ita pro libertate arbitrii sint futurae. » 3° « Quod res libero arbitrio praedita, si in certo ordine rerum et circumstantiarum collocetur, in unam aut alteram partem se flectat, non provenire ex praescientia Dei : quin potius, ideo Deum id praescire, quia ipsa res libero arbitrio praedita id ipsum agere debet. » 4° « Neque provenire ex eo, quod Deus velit id ab ea fieri : sed ex eo, quod ipsa (creatura) libere id velil facere. » (q. 1'i. a. 13. disp. 52.) Certitudo scientiae mediae. — I" « Certitudinem totam divinae scientiae, qua actus tam bonos quam malos arbitrii creati absolute futuros esse praenoscit, non provenire ex solis praefinitionibus conferendi auxilia et concursus; quo­ niam, eis nihil impedientibus, potest arbitrium se inflectere in partem contrariam : sed provenire ex .scientia media, qua ante omnem actum suae voluntatis cognovit in quam partem arbitrium pro sua libertate se esset flexurum. Per eamque scientiam dicimus Deum certo cognoscere futura omnia, quae auctores contrariae sententiae conditionata appellanl. » 2° « Certitudinem vero scientiae illius mediae provenire dicimus ex altitudine illimitataque perfectione intellectus divini, qua certo cognoscit, quod in se est incertum : [incer­ tum et K fallax » disp. 51. ■ idque eminentissima comprehen- 26 PARS ΠΙ. — CONCORDIA MOLINAE stone, in divina sua essentia, cujuscumque arbitrii, quod sua omnipotentia creare potest. » 3° Scientia media « est lumen et notitia praerequisita in Deo ex parte sui intellectus ad perfectissimam atque exactissimam providentiam ; quoniam per eam scientiam... praevidet, quid per illud [liberum arbitrium creatum] futu­ rum sit, non absolute, sed ex hypothesi et conditione, quod hoc vel illo modo velit illi providero. » (q. 14. a. 13. disp. 53. memb. 3.) Observatio circa quidditatein scientiae inediae facta ab ipso Molina. — « Ad intuendum in re libera, in quam partem se inflectet.... necessaria est altissima atque eminentissima comprehensio, qualis in solo Deo comparatione creaturarum reperitur. Neque Deum concedimus per scientiam naturalem seu mediam (quam de hac re in eo negamus) intueri, ante omnem determinationem suae voluntatis, quam partem ipse sit electurus, eo quod intellectus in Deo ea altitudine et praestantia non superet essentiam ac voluntatem divinam, qua essentias et voluntates creatas longe superat. » (ibid, disp. 52.) VI Quale sit quartum principium Concordiae. Quid sit praedestinatio. — « Praedestinatio est ratio ordinis seu mediorum in Deo, quibus praevidet creaturam ratio­ nalem perducendam in vitam aeternam, cum proposito eun­ dem ordinem exsequendi. » (q. 23. a. 1. et 2. disp. l. i Certitudo praedestinationis. — a) « Ex sola praescientia, qua Deus praevidet eum, cui ea media vult, quibus reddatur praedestinatus, perventurum in vitam aeternam (qui tamen, si vellet, posset ea negligere, eis abuti, nec ad vitam perve­ nire), totam suam certitudinem habet divina praedesti­ natio. » (ibid.) CAP. I. — QÜOT SINT EJUS PRINCIPIA 27 b) « Ratio ordinis ac mediorum, quibus Deus per scientiam naturalem et mediam inter liberam et mere naturalem praevidit creaturam aliquam, mente praeditam, perventuram in vitam aeternam, cum proposito determinationeve divinae voluntatis ex parte sua id exsecutioni mandandi, est prae­ destinatio talis creaturae. > c) « Certitudo tamen non esi ex parte mediorum effec­ tusque praedestinationis, sed ex parte divinae praescientiae, qua Deus altitudine illimilataque perfectione sui intellectus supra id, quod natura rei habet, certo cognoscit praedesti­ natum taliter pro sua libertate cooperaturum per suum arbi­ trium, ut eisdem mediis in vitam aeternam reipsa debent pervenire. » (q. 23. a. 'i. et 5. disp. 1. memb. 11.) Causa praedestinationis. — 1' ·■ Praedestinatio adulti, quoad suum integrum effectum, nullam habet causam ex parte ipsius praedestinati ; sed tota ea in Dei voluntatem misericorditer praedestinantis tamquam in causam redu­ cenda est. » (memb. 11.) 2° « Nullum adultum praedestinatum esse in vitam aeter­ nam nisi per propria merita... Simul observa me non dixisse adultos praedestinatos esse propter propria me­ rita, sed per propria merita: illud enim est falsum. Ime autem est verum. » (q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. memb. 9.) 3° « Totum et singulas partes ejus supernaturalis usus liberi arbitrii, qui in integro effectu praedestinationis adulti includitur,... habere duas causas liberas ; et a qualibet earum, tamquam a parte unius integrae causae, pendere. Prior ac praecipua Densest... Posterior ac minus praecipua, ipsum arbitrium. » (ibid. disp. 1. memb. 9.) 4° « Si vero b»nus usus supernaturalis arbitrii spectetur, ut praecise ab arbitrio creato emanat tamquam ab altera parte integrae illius causae, habet se ex parte praedestinati : ■estque id, quod Deus ab eo exigit, ut cooperetur etiam ad suam salutem, dignusque praemio aeterno per propria me­ rita, quae dona etiam sunt Dei, efficiatur. » (ibid.) 5® « Liberum arbitrium adulti esse quidem partem quan- 28 PAHS ΙΠ. CONCORDIA ΜΟΙ.1ΧΛΕ dam causae liberae, a qua pendet non quidem tola res, quae est integer effectus praedestinationis, sed talis pars illius, sine qua neque res illa tota eril neque rationem habebit effectus praedestinationis. Nihilominus dicebamus rem illam non habere, quod sil effectus praedestinationis, ut emanat a libero arbitrio creato, sed praecise ut emanat a Deo per praedestinationem aeternam. » (q. 23. disp. 1. memb. 11.) Ratio providentiae et ratio praedestinationis per compa­ rationem ad liberam arbitrium creaturae. — 1° Ratio et con­ ditio, « sine qua in Deo non fuisset praedicta praescientia ! praedestinationis esi, quod adultus ipse pro sua libertate ila sit cooperaturus per suum arbitrium, ut ad vitam aeter­ nam perveniat ». 2° « Sic (diam ab hoc ipso, simili modo, fuit dependens quod reliquum, quod eadem praedestinatio includit, vel sortiretur rationem praedestinationis, vel relineret solum rationem providentiae circa 'illum in beatitudinem. » 3° « Deus adultis non praedestinatis... ex sua parte pro­ vidit auxiliis et mediis, quibus, si per ipsorum arbitrium non staret, revera ad beatitudinem pervenirent; quin et aliquibus eorum providerit longe majoribus et potentioribus auxiliis et mediis quam multis ex praedestinatorum ordine. » (q. 23. disp. 1. memb. 11.) 4" Quod decreta Dei et rationes providendi vel praedesti­ nationis rationem habuerint, vel solum providentiae, circa vitam aeternam, dependet ex Dei praescientia. Et Dei praescientia, sive « quod Dens de utroque non idem, sed contraria praesciverit, dependens fuit ex eo, quod uterque eorum pro sua libertate erat facturus ». (ibid.) 5° « Nihilominus in potestate nullius praedestinati est effi­ cere, ut fuerit praedestinatus... Quod vero haec aut illa providentiae ratio tali adulto in particulari rationem habeat aut non habeat praedestinationis comparatione illius, ex eo etiam pendel... er sola arbitrii utrorumque libertate. » (ibid.) 6" « Cum auxiliis ex parte Dei, cum quibus unus jusliti- CAP. I. — QUOT SINT EJUS PRINCIPIA *?!> ■eatur el salvatur, alius pro sua libertate nec justificatur nec salvatur. Neque dubitandum est multos torqueri apud inferos, qui multo majoribus auxiliis ad salutem a Deo donati fuerunt, quam multi qui in coelo divino conspectu fruuntur. » (ibid.) Epilogus tutius doctrinae Molinae circa praedestinationem. — « Hac ergo conclusione comprehendi potest nostra sen­ tentia : a) Quod Deus hunc ordinem auxiliorum et ceterarum rerum, in quo praevidebat tum quosdam adultos pro sui arbitrii libertate tum quosdam parvulos sine sui arbitrii libertate perventuros in vitam aeternam, reliquos vero minime, potius elegerit quam quemcumque alium, in quo res aliter evenisset: atque adeo quod, electione potius hujus ordinis quam alterius, hos praedestinaverit potius quam illos : nulla fuit causa aut ratio ex parte praedestinatorum : sed id lotum in liberam Dei voluntatem referendum est. b) Quod vero electio hujus ordinis rationem habuerit praedestinationis, comparatione horum adultorum et non illorum : ratio seu conditio ex parte adultorum, a qua id pendebat, fuit, quod pro sua innata libertate hi et non illi ita per suum arbitrium essent cooperaturi, ut ad terminum viae in gratia pervenirent, Deusque altitudine sui intellectus id praeviderit. » (q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. memb. 13.) c) « Ex hoc [primo j capite... praedestinationem non habere causam aut rationem ex parte, usus liberi arbitrii praedesti­ natorum et reproborum, sed in solam liberam Dei volun­ tatem esse reducendam. » d) « Ex hoc [altero] capite diximus : Dari rationem prae­ destinationis adultorum ear parte usus liberi arbitrii praevisi. » (ibid. memb. ult.) .30 PAKS 111. — CONCORDIA MOLINAE VII Concordia D. Thomae et Concordia Molinae. Primo : Gradus conjungens nostram libertatem et immu­ tabilitatem divinae electionis non apparet. — Cajetanus in suis Commentariis supra epistolam Bom. cap. 9. respondet, quod in hae altissima atque inscrutabili quaestione de praedestinatione et reprobatione dupliciter possumus loqui : « vel inchoando ab iis. quae se tenent ex parte Dei et descen­ dendo ad nos ; vel e converso, inchoando ab iis, quae se tenent ex parte nostri et ascendendo ad Deum. Si inchoamus a Deo, profitemur primo, quod Deus ab aeterno elegit singulariter hunc vel illuni ; quia sic ei placet. Secundo, quod electio hujus infallibiliter (non dico neces­ sario. sed quod tandem) habebit effectum suum. se. salutem istius. Inchoando vero a nobis, profitemur primo, quod quilibet est liberi arbitrii ad bonum et malum eligendum. Secundo, quod quilibet faciens, quantum est in se ad salutem conse­ quendam aeternam, salvus erit per divinam gratiam. Quo pacto autem seu quo vinculo, quo glutino ascensus id descensus jungantur, non apparet. Nam ascendendo, deficit gradus conjungens hanc nostram libertatem et secu­ ritatem (quod, laciendo quantum in nobis est1, divina non deerit gratia salvans) cum aeternitate et immutabilitati· divinae electionis, quae habet, quod soli electi salvantur. Et similiter descendendo ab aeterna, immutabili et efficaci divina electione, deficit gradus conjungens cum his nostris libertatibus et securitatibus. Et proplerea non esi mirum, si non quietamus intellectus quaerentium et inducentium inconvenientias... Respondebo me scire,, quod verum vero non est eontra1 Vide Part. Prim. q. -1. a. 2. pag. 300 et a. 3. pag. 331. CAP. I. — OUOT SINT EJUS PKINCIP1A 31 rium ; sed nescire haec jungere; sicut nescio mysterium Trinitatis, sicut nescio Verbum caro factum, et similia, quae tamen omnia credo. Et sicut credo reliqua fidei mysteria, ita credo et haec mysteria praedestinationis et reprobationis. .Meum est tenere, quod mihi certum est, se. uti libero arbitrio et reliquis bonis mihi a Deo concessis omni studio ad conse­ quendam vitam aeternam ; et spectare, ut videam in patria mysterium divinae electionis mihi modo ignotum, sicut et reliqua fidei mysteria. Haec ignorantia quietat intellectum meum. » Secundo : Quo pacto declaratur a S. Augustino et a D. Thoma. — In Concordia juxta doctrinam S. Augustini et 1). Thomae, ut jam dictum est. nullus datur gradus con­ jungens immutabilitatem divinae electionis et nostram liber­ tatem nisi ipsamet divina voluntas, quae « profundit totum ens et omnes ejus differentias >> : ipse Deus, qui « movet quidem voluntatem immutabiliter propter efficaciam virtutis moventis, quae deficere non potest : sed propter naturam voluntatis motae, quae indifferenter se habet ad diversa, non inducitur necessitas, sed manet libertas. Et voluntas aliquid confert, cum a Deo movetur ; ipsa enim est, quae operatur, sed mota a Deo. » (De Malo q. 6. a. unico) Unde vinculum, quo conjunguntur ascensus nostrae libertatis usque ad consecutionem salutis'aeternae et descensus effi­ cacis divinae electionis usque ad nostrae liberae voluntatis transmutationem in Deum et perseverantiam in bono, est ipsa efficacia divinae electionis. Quare autem hos elegit in gloriam et illos reprobavit, I). Thomas respondet : « Non habet rationem nisi divinam voluntatem. » S. Augustinus dicit : « Noli velle judicare, si non vis errare. >> (I. q. 23. a. 5.) Et Apostolus exclamat : « 0 homo, tu quis es, qui respondeas Deo? 0 altitudo divi­ tiarum sapientiae et scientiae Dei!... Quis prior dedit illi, ut retribuetur ei ’! » (Horn. 9, 20 et 11, 33-35.) Quantum vero ad tenendum, quod nobis certum est, D. Thomas cum Apostolo jam nos edocuit : « Conandum ;>2 PAHS HI. — CONCORDIA MOLINAE est ad bene operandum el orandum, quia per hujusmodi praedestinationis effectus certitudinaliter impletur. Propter quod dicitur II Petri 1. In : Satagite, ut per bona opera certam vestram, vocationem et electionem faciatis. » ( !.. q. 23; a. 8.) Et S. Augustinus gaudens ex eo, quod salus nostra omnipotentis Dei manui, non nostrae fragilitati commissa fuit, scribit De dono persev. cap. 5. : « Tutiores vivimus 1. si totum Deo damus. Non autem nos illi ex parte, et nobis ex parte committimus. » Et Apostolus Petrus 1 epist. 5, 10-11 : « Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Arnen. » Tertio : Quo pacto declaratur a Molina. — In Concordia vero juxta doctrinam Molinae omnia clara apparent, omnia videntur plana. Scientia media est lumen illuminans ascen­ sum el descensum, si inchoamus a Deo descendendo ad nos : <•1 ipsa innata arbitrii creati libertas est vinculum, quo junguntur infallibilitas divinae sapientiae el divinae elec­ tionis atque libera et secura nostrae salutis consecutio, si inchoamus a nobis, ascendendo ad Deum. Si enim inchoamus a Deo descendendo ad nos, Deus praevidet non quod ipse faciet, sed quod hominis liberum arbitrium faciet. Deus utique eligit pro sua libera voluntate hunc rerum et circumstantiarum ordinem potius quam alium ; sed quod electio hujus ordinis habeat rationem praedestinationis ad vitam aeternam vel non habeat, « ex sola arbitrii libertate pendet ». Deus utique praevidet talem ordinem, qualem ipse elegit, habere rationem praedestina­ tionis vel non; sed quod Deus praevideat illud vel contra­ rium, dependens est ex eo, quod pro sua libertate facturus est homo. Deus utique confert auxilia aequalia vel majora vel minora hominibus ; sed cum aequali aut etiam cum minori auxilio unus justificatur et salvatur, et alter cum 1 Vide Part. Secund, cap. 10. pag. 392 nota 1. CAP. I. ---- QUOT SINT EJUS PRINCIPIA ·■■> aequali aut etiam cum majori gratia non convertit se, vel si convertatur, non perseverat. Si autem inchoamus a nobis, ascendendo ad Deum, Con­ cordia Molinae non est minus miranda. Visne scire, quo pacto ascensus et descensus ab ordine supernatural] ad naturalem el ab ordine naturae ad supernaturalem gratiae conjunguntur? Audi : pacto Christi cum Patre conferendi gratiam lacientibus quod est in se viribus naturalibus tan­ tum liberi arbitrii. Visne scire, quare unus convertitur et alter non item ? Ex sola liberi arbitrii libertate, in cujus potestate est gratiam divinam reddere efficacem vel ineffi­ cacem. Visne scire, quare ex duobus hominibus jam justi­ ficatis unus perseveret et alter non? Ex sola etiam liberi -arbitrii libertate. Visne scire, quare hic rerum ordo a Deo electus sortitur comparatione unius hominis rationem prae­ destinationis et non respectu alterius? Eoe innata hominis Ubertate. <■ Neque dubitandum est. concludit Molina, multos torqueri apud inferos, qui multo majoribus auxiliis ad salu­ tem a Deo donati fuerunt, quam multi qui in coelo divino conspectu fruuntur. » Deus utique praevidit usum liberi arbitrii, ex cujus parte « datur ratio praedestinationis adultorum »: sed « neque in potestate Dei fuit aliud scire ». Scivisset tamen Deus oppo­ situm. » si liberum arbitrium creatum acturum esset oppo­ situm ». Itaque si quaeratur : Quo pacto, quo vinculo, quo glutino ascensus et descensus in via praedestinationis ad vitam aeternam junguntur? Quomodo conjungitur libertas crea­ turae rationalis et immutabilitas divinae electionis ac divinae providentiae ? Duobus, nempe : Scientia media et libero arbitrio creato inflectente se in unam partem ante omnem actum liberum divinae voluntatis. Ac sic haec duo sub uno verbo velis claudere, respon­ dendum est : Ex usu liberi arbitrii creati praeviso ante •omne divinae voluntatis decretum. DE GKAT1A. T. III. 3 CAPUT SECUNDUM Utrum Concordia Molinae concordet cum doctrina D. Thomae. I PRAENOTANDA Primo : Molina decrevit sequi D. Thomam. — Visis enim principiis Concordiae oportet nunc inquirere, utrum Molina supra fundamentum doctrinae ac quaestionum D. Thomae aedificaverit hujusmodi Concordiae fabricam. Et quidem Molina in Praefatione ita scribit : « Cum in Primam Partem D. Thomae, quem veluti scholasticae theologiae solem ac principem sequi decernimus, Commentarios ex obedientiae praescriptione, ordiremur... illud igitur optimum factu visum est, ut quae ad propositae Concordiae seriem ratio­ nemque intelligendam attinerent, seorsim extra Primam Partem ederemus, eo tamen ipso jacto fundamento doctrinae ac quaestionum D. Thomae, in quas illa commentabamur. » Deinde disp. 49. q. 14. a. 13. addit : « D. Thomam, quem in omnibus patronum potius quam adversarium habere per­ cupio. » Praeterea, disp. 1. memb. 6. q. 23. a. 4. et 5. adjungit : « Cum vero in omnibus eum Doctore Sancto consentire percupiamus, gratum sane nobis erit, si quis ita eum exponat, ut solum illud primum, in quo convenimus, asseruerit. » Ac postremo disp. 1. memb. 13. q. 23. a. 4. et 5. superaddit : « Opto enim magis patronos omnes quam vel unum adversarium habere, nedum D. Thomam, cujus judi- CAP. II. — MOLINA ET D. THOMAS 35 ciiini el. doctrinam tanti lacio, ut tunc me securius pedem ligere arbitrer, eum illum consentientem comperio. » : Molhiistae imitantur exemplum Molinae. — Hinc quod Molinistae ad magistri exemplum multos scribentes libros juxta principia D. Thomae, secundum D. Thomae mentem, ex abundantia cordis haec et alia hujusmodi loquantur : . THOMAS Prima proprietas juxta D. Thomam : Deus movet et applicat formas et virtutes pperativas ad agendum, et influit in ipsas causas secundas, complendo ac perficiendo virtutem activam ipsarum. Secunda : Ideo Deus influit immediate, immediatione sup­ positi et immediatione virtutis, in potentias creaturarum, et influit in earum operationes et effectus immediate quidem immediatione virtutis, sed mediate immediatione suppositi. cum inter Deum agentem et effectus atque operationes cau­ sarum secundarum medient ipsae secundae causae agentes. Tertia : Deus et creatura sunt duae causae non partiales, sed totales; unaquaeque in suo ordine. Deus enim perfecte operatur ut causa prima : et ipse operatur in quolibet operante immediate, non exclusa operatione voluntatis et naturae. Creatura autem perfecte etiam operatur ut causa secunda, ita quod per suam ipsam subordinationem ad causam primam acquirit totam suam perfectionem ad agen­ dum. Deus enim : 1" dat virtutem agendi permanentem ; 2° conservat eam : 8° applicat actioni : 4° applicando confert virtutem transeuntem, virtutis permanentis complementum. Prima proprietas opposita juxta Molinam : Deus non applicat virtutes operatives ad agendum, nec influit, perfi­ ciendo, in ipsas potentias creaturae. Secunda : Deus concurrit et influit immediate immedia­ tione suppositi in ipsas actiones et effectus causarum: unde non causal effectus causarum secundarum illis mediantibus, sed illis dumtaxat concurrentibus. Tertia : Unde Deus et creaturae sunt duae causae non totales, sed partiales ; non per se subordinate, sed ad invicem dependentes. Deus enim indiget influxu creaturae, sicut et creatura indiget influxu Dei. Nec Deus influit in causam creatam, sicut nec creatura influit in Deum. Et lamen tam influxus Dei quam influxus creaturae mutuo ab invicem pendent. Ita ad litteram Molina : « Quo iit, ut concursus Dei generalis non sit influxus Dei in causam secundam, quasi illa prius eo mota agat et producat effectum suum... Hi duo influxus mutuo ab invicem pendent, ut in 38 PARS ni. — CONCORDIA MOLINAE rerum natura existant : quia neuter sine altero est actio productive cujuscumque en’ectus. » (Concord, q. 1'i. a. 13. disp. 26.) Arg. 3"m. —Juxta b. Thomam, Deus elcreatura operantur ad eandem operationem atque ad eundem effectum, sicut causa principalis et causa instrumental is. Quamobrem : a) in operatione, qua Deus operatur movendo causam creatam, causa creata non operatur: b) ipsa causae creatae operatio est etiam operatio virtutis divinae: c) Deus influit in volun­ tatem creatam ea ratione, qua voluntas agit et actum elicit. Juxta Molinam. Deus et creatura operantur sicut causae laterales ac parallelae. Unde : a) Deus non operatur movendo naturam: b) operatio naturae ea ex parte, qua prodiit seu emanat a virtute creaturae, non est operatio virtutis divinae; c) Deus non influit in voluntatem ea ratione qua voluntas elicit actum el agit. Arg. 4ni". Juxta Molinam, concursus generalis Dei est : a) simultanées natura et causalitate cum concursu causae secundae: b) dependens a creatura·. c) indifferens ad bonas sicut, ad malas actiones; d) sub dominio liberi arbitrii creati; e) et determinatur ad hoc vel ad illud per ipsam creaturae voluntatem. Juxta D. Thomam autem est : a) Simullaneus tempore, sed praevius natura et causalitate: quoniam « motio moventis praecedit motum mobilis ratione el causa ». (III. C. Gent. cap. 149.) b) Non dependet a concursu creaturae, sed concursus creaturae dependet a concursu Dei. Quoniam « virtus primi agentis est complementum secundi »: et « causa secunda non agit nisi ex influentia causae primae » : et « omnes secundae causae agentes a primo agente habent hoc ipsum quod agant». (III. C. Gent. cap. 66.: be Pot. q. 3. a. 4. et a. 7. ad 13.) c) Non esi indifferens ad bonum el ad malum, sed semper est determinate ad bonum et numquam ad malum: ita quod, si actio creaturae rationalis est bona tam in ordine physico CAP. Π. MOLINA ET D. THOMAS 39 quam morali. « utrumque Deus creaturae agenti influit, et ut agat et ut bene agat ». Si autem actio creaturae deformitati peccati substat. « quidquid est in actu deficiente, sc. peccato, de ratione actus et entis et boni, totum hoc a primo agente, sc. Deo, procedit mediante voluntate: sed ipse defectus, qui est in actu, hoc modo est a voluntate, quod a Deo non pro­ cedit ». (II. Seni. dist. 37. q. '2. a. 2.) d) Non est sub dominio creaturae, sed creatura sub domi­ nio Dei. Proprie loquendo, non utitur voluntas hominis influxu Dei, sed Deus per suum influxum utitur voluntate hominis. Etenim voluntas est quidem domina sui actus; et propterea hoc dominium, quod exercet agendo, habet a Deo in ipsam operante : at voluntas non est domina divinae operationis. (De Pot. q. 3. a. 7. ad 13.) e) Non determinatur ad hoc vel ad illud per voluntatem creatam, sed ipsam voluntatem ad hoc vel ad illud facit seipsam determinare : quoniam hoc ipsum a divina motione accipit potentia voluntatis, quod est actualiter influere in suam liberam operationem. Non est contrarietas in hoc. quod agens primum determinet agens secundum, et agens secundum determinet semelipsum : cum a Deo sic movente et determinante in ordine causae primae secundum agens ·■ habet hoc ipsum quod seipsum movet ». id est, reducat se de potentia in actum, quod est se movere et determinare ad agendum. (Ill. q. 47. a. 3. ad 2. et De Malo q. 3. a. 2. ad 4.) At influxus causae primae, in quantum a voluntate Dei derivatur, potens est quemcumque effectum ex se producere; sed in quantum recipitur in potentia operativa causae secun­ dae quam perficit, ad talem speciem actus et effectus deter­ minatur, qualem causa secunda producere valet. Haec tamen determinatio non est activa, sed passiva; non aliquid addit perfectionis, sed limites apponit ; non auget activitatem, sed circumscribit, quomodo determinatur esse per formam in qua recipitur; sicut determinatur forma per materiam in qua subjectatur, vehit individuatur accidens per capacitatem subjecti cui inhaeret. Quo sensu aitD. Thomas HI. C. Geni. cap. 66. : « Secunda agentia... sunt quasi particulantia et 40 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE determinantia actionem primi agentis. » Quod aliis verbis declaravit Angelicus Doctor Ill. q. 57. a. 3. ad 3. dicens « Etsi virtus divina sit infinita et infinite operetur quantum est ex parte operantis, tamen effectus virtutis ejus recipitur in rebus secundum earum capacitatem et secundum Dei dispositionem. » ’. Arg. 5'1"'. — .Juxta doctrinam 1). Thomue, Deus movet omnes causas secundas ad operandum, quasi applicando et virtutes rerum ad operationem sicut etiam artifex applicat securim ad scindendum. Et id, quod a Deo fit in causa secunda per hujusmodi applicationem, est illud, quo causa secunda actualiter agat; est « vis, qua agit ad esse ut. instrumentum causae primae ». (I. q. 105. a. 5.; De Pol. q. 3. a. 7. ad 7.) Juxta Molinae doctrinam, causa prima et causa secunda concurrunt ad effectum producendum « non secus ac cum duo trahunt navem, totus motus proficiscitur ab unoquoque trahentium, sed non tamquam a tota causa motus ». Ac praeterea vis illa, de qua D. Thomas loquitur, traditur a Molina quasi « commentitium plane... nullaque ratione fulcitur, et res frustra multiplicat ». (Concord, q. 14. a. 13.. disp. 26.) Arg. 6uni. — D. Thomas I. Contra errores Graec. cap. 23. expresse in terminis condemnat concursum simultaneum Molinae, inquiens : « Sciendum, quod aliquid dicitur coope­ rari alicui dupliciter : Uno modo, quia operatur ad eundem, effectum, sed per aliam virtutem : sicut minister domino, dum ejus praeceptis obedit, et instrumentum artifici, a quo movetur. Alio modo dicitur aliquid cooperari alicui inquantum operatur eandem operationem cum ipso, sicut si dice­ retur de duobus portantibus aliquod pondus, cel de plu­ ribus trahentibus navem, quod unum alteri cooperatur. » « Secundum igitur primum modum creatura potest dici Creatori cooperari quantum ad aliquos effectus, qui liunl 1 Vide Pari. Secund, cap. et cap. 10. CAP. II. MOLINA ET 1>. THOMAS 41 mediante creatura: non tamen quantum ad illos effectusqui sunt immediate a Deo, ut creatio et sanctificatio. » « Secundo autem modo creatura Creatori non cooperatur: sed solae tres Personae sibi invicem cooperantur, quia earum est operatio una : non autem ita, quod quaelibet earum partem virtutis possideat, per quam operatio completur, sicut accidit in multis trahentibus navem; sic enim cujuslibet virtus esset imperfecta: sed ita, quod tota virtus ad operationem sufficiens esi in qualibet trium Personarum. » III CONCLUSIO 2. Gratia praeveniens, qua juxta doctrinam Molinae Deus liberum arbitrium ad opera supernaturalia credendi, sperandi et diligendi evehit atque adjuvat, nequaquam concordat cum doctrina D. Thomae. Arg. lu"'. — Ex testimonio ipsius Molinae. — Natura enim sive ratio gratiae, praevenientis atque operantis declaratur a D. Thoma praesertim 1-11. q. 111. a. 2. et 3., ubi doctrina S. Augustini explicatur atque evolvitur. Sed Molina (q. 14. a. 13. disp. 42.) expresse fatetur se diverso modo, quo D. Thomas, explicare conditiones gratiae praevenientis et operantis, et aliter quam D. Thomas sensum ac mentem S. Augustini interpretari. Ait enim ad litteram : « tametsi aliter Augustinum intellexerint D. Thomas duobus articulis citatis, Sotus I. De nat. et gral. et quidam alii. » *. Arg. 2um. — Etiam ex ipsius Molinae testimonio. — Quid autem sit gratia operans ac praeveniens, maxime innotescit ex modo, quo in justificatione adulti explicatur motus liberi arbitrii in Deum per fidem, spem el caritatem, et in peccatum 1 Vide Part. Prim. q. 3. a. 2. 42 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE per detestationem ac dolorem: et qualiter actus credendi, sperandi, diligendi ac poenitendi efficienter emanent a theo­ logicis habitibus eo ipso instanti, quo gratia justificans infunditur; et qualiter ad gratiam sanctificantem ipsosque habitus infusos homo ultimo disponitur. Etenim justificatio impii est effectus gratiae praevenientis atque operantis. (1-11. q. 113.) Atqui Molina conceptis verbis pronuntiat : a) se numquam valuisse intelligere D. Thomae doctrinam circa hanc de justificatione materiam : b) sententiam D. Thomae apparere tamquam periculosam et doctrinae Concilii Tridentini contra­ riam; c) sententiam D. Thomae tollere liberam voluntatem. Ita enim scribit in libro Concordiae q. 14. a. 13. disp. 46. : « D. Thomas I-Ll. q. 113. a. 7. ad 4. et a. 8. ad 2.; Cajetanus, Bartholomaeus Medina ad eundem a. 8.; Sotus 11. De nat. et grat. cap. 18. et IV. Sent. dist. 14. q. 2. a. 6. et Canus in relectione De Poenit. part. 1. ad finem, in ea sunt sen­ tentia. ut dicant : Ultimam dispositionem adulti ad gra­ tiam efficienter emanare a gratia ipsa. in quo instanti gratia primo infunditur... a) Ego etiam fateor me numquam valuisse intelligere. quonam pacto gratia ipsa gratum faciens concurrere possit ad actum liberi arbitrii, qui ad eam dispositio est praerequisita ; unde semper probabiliorem multo judicavi com­ munem opinionem contrariam... b) Neque satis intelligo, quo pacto libera maneret voluntas ad eliciendum et non eliciendum actum contritionis, si prius in genere causae efficientis acciperet habitum caritatis et gratiae, intluxuque illius juvaretur ad actum contritionis eliciendum... c) Atque id contrarium doctrinae D. Thomae plane satis aperte innuit Cone. Trid. sess. 6. si attente legatur ac expen­ datur. » ’. Arg. 3“m. — Λ’.γ oppositis notis, quae gratiae praeve' Vide Part. Prim. q. 5. a. 8. CAP. II. — MOLINA ET U. THOMAS 43 aienti atque operanti assignantur a D. Thoma et a Molina. Gratia praeveniens et operans juxta Molinam : a) Antecedit semper vel tempore vel natura influxum liberi arbitrii ad actiones ejus supernaturales. b) Indiget concursu simultaneo sive generali, ita ut ad hoc, quod « liberum arbitrium una cum gratia praeveniente producat quemcumque actum, necessarium est. ut Deus una cum illis immediate in actum producendum per concurswm. suum, universalem influat ». c) Potest compensari vel suppleri per ipsummet concursum universalem, simultaneum ac parallelum; quoniam « Deus de potentia absoluta tanto ac tali influxu immediato in eos­ dem actus cum libero arbitrio poterit cooperari, ut efficiantur tales, quales essent, si praeveniens gratia antecederet ». Juxta D. Thomam, gratia praeveniens et operans : a) Antecedit quidem semper influxum liberi arbitrii, quem complet atque elevat ad producendum actum liborum supernaturalem, natura et causalitate; sed non tempore. b) Non indiget concursu generali, quoniam gratia ope­ rans ac praeveniens esi ipsa physica praemotio in ordine supernatural i. c) Non potest compensari per concursum generalem eo ipso, quod alius est ordo naturae et alius ordo gratiae; et sicut actus supernaturalis differt ab actu naturali, ita diffe­ runt inter se motio qua voluntas movetur a Deo ut auctor naturae est, el motio (pia movetur a Deo ut auctor est gratiae. Arg. 4UI". — Ex diverso modo, quo juxta utri usque doctrinam effectus seu actus supernaturales causantur. Juxta Molinam, actus supernaturalis habet tres partes unius integrae causae, nempe : a gratia praeveniente, ab influxu liberi arbitrii, et ab influxu Dei per concursum generalem. a) A Deo influente per solum concursum generalem actus non habet, quod sit assensus credendi aut dolor de peccatis magis quam actus oppositus. Vl PARS III. — CONCORDIA MOLINAE b) Ab influxu autem liberi arbitrii actus habet, quod sil potius assensus fidei aut dolor de peccatis quam aliquis alius diversus actus. c) A gratia ve.ro praeveniente, seu a Deo. ut per illam tamquam per suum instrumentum una cum libero arbitrio influit in eundem actum, habet quod sit actus supernaturalis, specie distinctus ab actu pure naturali credendi vel dolendi de peccatis. Juxta D. Thomam, gratia actualis praeveniens (sive sit operans sive cooperansj : a) Non est instrumentum, sed vis instr umentalis, qua libera voluntas hominis agit ut instrumentum Spiritus Sancti, sive jam inhabitantis per caritatem sive tantum per suum divinum impulsum moventis. b) Complet virtutem propriam operativam liberi arbitrii et evehit atque illam elevat ad eliciendum actum supernat oralem. C) I nde actus supernaturalis hominis habet a Deo poten­ tiam voluntatis creatae physice per gratiam actualem praemovente : 1° quod sit assensus credendi; 2° assensus liber; :>■’ assensus supernaturalis. Quapropter Deus et liberunr arbitrium creatum non sunt causae partiales nec parallelae, sed unaquaeque in suo ordine totalis : atque omnis vis ac perfectio supernaturaliter agendi a Deo procedit et in potentia liberi arbitrii recipitur: ac per liberi arbitrii creati potentiam influentia primi agentis pervenit ad causatum., atque in ipsum ingreditur vehementius. Arg. 5um.— E.’· diversis characteribus effectuum gratiae praevenientis. Juxta Molinam, ad effectus gratiae praevenientis in homine: a) « Non cooperatur voluntas, qua liberum arbitrium est. » b) « Motus illi actiones quaedam vitales sunt, quas in se experitur voluntas. » c) « Velit nolit, praesente cognitione insurgunt in volun­ tate. » d) " Voluntas patitur illos supernatural es rationemque CAP. 11. — MOLINA ET D. THOMAS ζ1·> habentes gratiae praevenientis, si Deus simul in eosdem specialiter influat. » Tta ad litteram Molina, (vide cap. 1. 111.) Juxta D. Thomam, ad effectus gratiae praevenientis in voluntate : a) Cooperatur voluntas, qua liberum arbitrium est, id esi. voluntas ut voluntas, voluntas libere operans. b) Motus illi seu actiones vitales non sunt ipsa gratia praeveniens, sed actiones prodeuntes 1 a potentia voluntatis physice mota a Deo per motionem supernaturalem, quae dicitur et est gratia praeveniens. c) Hujusmodi vitales ac supernalurales motus voluntatis minime insurgunt, velit nolit voluntas: sed e contra liber­ rime eliciuntur ab ipsa voluntate, perlecta ac elevata a Deo per supernaturalem motionem, et in ipsa justificatione per motionem, quae est infusio gratiae sanctificantis p! habituum supernaluralium. d) Hujusmodi actiones sive motus supernalurales non habent rationem gratiae praevenientis, sed sunt ipsius prae­ venientis gratiae effectus. Deus enim influit et causât illos mediante potentia liberi arbitrii liberaeque voluntatis, quam complet, actual ac transire facit in actum movendo motione gratuita, quae est gratia praeveniens. Unde voluntas patitur quidem et agitur a Deo, dum recipit divinam supernaturalem motionem, quaè est gratia actualis semper praeveniens, sive sit operans sive sit coopérons; at voluntas agitur ut agat, patitur ut superna­ turaliter operetur. Nam per omnem physicam praemotioneni, seu in ordine naturae tantum seu in ordine praeterea super­ natural!, voluntas creaturae rationalis perficitur in ratione potentiae activae et liberae. « Instrumentum animatum agit et agitur. » (III. Sent. disl. 13. q. 1. a. 1. ad 4.) Et rursus : « Instrumentum anima rationali animatum... ita agitur, quod 'diam agit. » (III. q. 7. a. 1. ad 3.) 1 Vide Pari. Prini, q. 2. a. 2. pag. 146 et q. 3. a. 2. pag. 231 et sqq. 'ili PARS HI. — CONCORDIA MOLINAE IV CONCLUSIO 3. Doctrina Molinae in explicando modo doni perseverantiae non concordat cum doctrina D. Thomae. Doctrina Molinae. — Explicatio enim de modo doni perse­ verantiae, quam ipse Molina non dubitat appellare « legi­ timam seu potius orthodoxam explicationem », innititur subsequentibus principiis : 1. Facientibus quod est in se. sive « ex nostris viribusnaturalibus cenantibus facere quod in nobis est », Deus « ex lege statuta » non denegat gratiam. 2. Cum quo auxilio unus non convertitur, alius convertitur. Fieri potest, ut aliquis, praeventus ac vocatus longe majori auxilio, pro sua libertate non convertatur, et alius cum longe minore convertatur. i. Cum auxiliis ex parte Dei, cum quibus unus justifi­ catur et salvatur, alius pro sua libertate nec justificatur nec· salvatur. 5. Nec dubitandum est multos torqueri apud inferos, qui mullo majoribus auxiliis ad salutem a Deo donati fuerunt, quam multi qui in coelo divino conspectu fruuntur. 6. Auxilia gratiae non habent ex sua natura quod efficacia sint: sed id pendere a consensu liberi arbitrii. Ita quod e duobus, qui aequali motu gratiae moventur, imus consentiat, alter vero non, certe solum provenit ab innata et propriant intrinseca libertate utriusque. 7. Nulli Deum denegare auxilium, quod ad perseverandum sit satis. Ita Molina ad litteram in libro Concordiae locis citatis supra cap. 1. V. Doctrina D. Thomae. — D. Thomas vero haec, quae subse­ CAP. 11. — .MOLINA ET I). THOMAS 47 quuntur, velut fundamentalia tradit principia in materia de gratia et justificatione atque perseverantiae dono : 1. « Hoc ipsum, quod aliqui faciunt quod in se est, convertendo.se sc. ad Deum, ex Deo est movente corda ad bonum ipsorum. » (Rom. 10. lect. 3.) 2. « Cum dicitur homo facere quod in se est, dicitur hoc esse in potestate hominis, secundum quod est motus a Deo. » 11-11. q. 109. a. 6. ad 2.) 3. « Si in potestate hominis esse dicatur aliquid, excluso auxilio gratiae, sic ad multa tenetur homo, ad quae non potest sine gratia reparante. » (11-11. q. 2. a. 5. ad 1.) 4. Facientibus quod est in se viribus gratiae, Deus non denegat gratiam. (I-II. q. 112. a. 3. ad 1.) >. 5. « Non est ratio inquirenda, quare hos convertat et non illos; hoc enim ex simplici ejus voluntate dependet. » (Ill. C. Gent. cap. 161.) 6. « Diversitatis gratiae ratio quidem est aliqua ex parte praeparantis se ad gratiam; qui enim magis se ad gratiam praeparat, pleniorem gratiam accipit. » (I-Π. q. 112. a. 4.) 7. « Quaeeumque praeparatio in homine esse potest, est ex auxilio Dei moventis animam ad bonum. » (I-1J. q. 112. a. 2.) 8. « Ex hac parte [liberi arbitrii] non potest accipi prima ratio hujus diversitatis : quia praeparatio ad gratiam non est hominis nisi inquantum liberum arbitrium ejus praeparatur a Deo. Unde prima causa hujus diversitatis accipienda est ex parte Dei. » (I-II. q. 112. a. 4.) 9. « Quantitas caritatis non dependet ex conditione naturae vel ex capacitate naturalis virtutis, sed solum ex voluntate Spiritus Sancti... » (11-11. q. 24. a. 3.) 10. « Qui plus conatur, plus habet de gratia : sed quod plus conetur, indiget altiori causa. » (In Math. cap. 25.) 11. « Conatum liberi arbitrii praevenit Spiritus Sanctus, movens mentem hominis plus vel minus, secundum suam voluntatem. » (II-1I. q. 24. a. 3. ad 1.) 12. « Hoc ergo, quod unus habet caritatem longam, latam. ’ Vide Pari. Prim. q. 1. a. 3. pag. 331. PAUS 111. CONCORDIA MOLINAE >iililiinpiii el profundam. el alius non. venit ex profundo divinae praedestinationis. » (Ephes. 3. led. 5.) 13. ■■ Deus omnes homines diligit.... non lamen quodcumque bonum vult omnibus... Quibusdam non vult hoc bonum. quod est vita aeterna. » (I. q. 23. a. 3. ad 1.) 14. e Multis enim datur gratia, quibus non datur perseve­ rare in gratia. « (I-II. q. 109. a. 10.) 15. « Perseverantia autem viae... dependet solum ex motione divina, quae est principium omnis meriti. Sed Deus gratis perseverantiae donum largitur, cuicumque illud lar­ gitur. » (I-Π. q. 114. a. 9.) 16. « ünde si ex intentione Dei moventis est. quod homo, cujus cor movet, gratiam consequatur, infallibiliter ipsam consequitur. » (I-Π. q. 112. a. 3.) Ac similiter si ex intentione Dei moventis est, quod homo, cujus cor movet, in gratia jam consecuta perseveret, infallibiliter in gratia usque in finem perseverabit. 17. « Quaerere, quare Christus illi non praedicavit, et quare gratiam illi non apposuit, est idem quod quaerere praedestinationis causam, quae nulla est nisi voluntas Dei. » < III. Sent. dist. 1. q. 1. a. 4. ad 4.) Observationes ipsius D. Thomae. — 1. « Sed hic cavendum est de quodam errore ; quia videtur, quod ex studio et bonis naturalibus possemus acquirere gloriam aeternam. Sed Paulus dicit I Cor. 4. 7 : Quid habes, quod non accepisti? Unde et desiderium et studium et caritas et fides : omnia haec sunt a Deo. » (In Math. cap. 13.) 2. « Gratia enim, etsi non habeatur ex meritis, alioquin gratia non esset gratia, tainen oportet quod homo faciat quod in se est. Deus autem voluntate sua liberalissima dat eam omni praeparanti se. Apdc. 3, 20 : Ecce sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad eum. Et I Tim. 2, 4 : Qui vult omnes homines salvos fieri. Et ideo gratia Dei nulli deest, sed in omnibus, quantum in se est, se communicat ; sicut nec sol deest oculis caecis ...Sed , cintra : Quia si gratia non datur ex operibus, sed tantum 49 GAP. II. — MOLINA ET D. THOMAS ' X hoc, quod aliquis non ponit obstaculum : ergo habere gratiam dependet ex solo libero arbitrio et non ex electione Dei, quod est error Pelagii. Respondeo : Dicendum est, quod hoc ipsum, quod aliquis non ponit obstaculum, ex gratia procedit. Unde si aliquis ponat, et tamen moveatur cor ejus ad removendum illud, hoc est ex dono gratiae Dei vocantis per misericordiam suam. Gal. 1, 15 : Cum autem placuit '■i, qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam.. Hoc autem donum gratiae non est gratum faciens. Quod ergo a quibusdam removetur istud obstaculum, hoc est ex misericordia Dei. Quod autem non removetur, hoc est ex justitia ejus. " (Hebr. 12. lect. 3.Ί V CONCLUSIO 4. Scientia illa, quam Molina introduxit inediam inter scientiam Dei mere naturalem et scientiam Dei mere liberam, non concordat cum doctrina D. Thomae. Arg. 1"“'. — lix testimonio ipsius Molinae. — 1). Thomas rejicit id ipsum quod in ratione scientiae mediae clauditur, sc. : « Non propterea erit aliquid, quia id scit Deus futurum : sed quia futurum est. scitur a Deo. » Hoc exprimere quiddilateni scientiae mediae attestatur Molina in sua Concord. q. 14. a. 13. disp. 52.: hoc ipsum damnari a D. Thoma palel ni terminis 1. q. 14. a. 8. ad 1. et De Verit. q. 2. a. 14. ad 1. Arg. 2"’". — Fundamentum scientiae mediae habetur in verbis Origenis, a quo Molina hujusmodi scientiam accepit mutuatam, ut intra patebit. Sed verba Origenis VIII. in epist. <>d Rom. : « Non propterea erit aliquid, quia id scit Deus futurum ; sed quia futurum est, scitur a Deo, antequam fiat, « benigne interpretans Angelicus Doctor in contrarium sensum adduxit, per quem psa scientia media e medio tollitur. Quod ingenue fatetur Molina q. 14. disp. 52. scribens : « Quamvis, DE GRATIA. T. III. 4 50 PAHS ΠΙ. — CONCORDIA MOLINAE ut verum fatear, contrarium innuere videatur D. Thomas supra a. 8. in responsione ad 1. dum exponit atque in contra­ rium sensum reducere conatur testimonium Origenis mox referendum, quod idem aperte docet. >· Arg. 3""1. — Juxta Molinam, certitudo praedestinationis oritur ex scientia media. Unde in sua Concord, q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. memb. 11. : « fn aeterna praedestinatione non alia est certitudo, quod praedestinatus sempiternam sit beatitudinem consecuturus, quam quae est in divina praescien­ tia. » Sed D. Thomas ex professo tractans istam materiam De Verit. q. 6. a. 3. totam rationem explicandi certitudinem praedestinationis a Molina adhibitam et supra scientiam mediam fundatam : a) rejicit : b) affirmat quod non potest dici; c) et quod est contra Scripturam et dicta Sanctorum. Ait enim : « Non enim potest dici, quod praedestinatio supra certitudinem providentiae niliil aliud addit nisi certitudinem praescien Hae ; ut si dicatur, quod Deus ordinat praedest natum ad salutem sicut et quemlibet alium : sed cum hoc de praedestinato scit, quod non deficiet a salute. Sic enim dicendo, non diceretur praedestinatus differre a non praede­ stinato ex parte ordinis, sed tantum ex parte praescientiae eventus ; et sic praescientia esset causa praedestinationis, quod est contra auctoritatem Scripturae et dicta Sanctorum. » Juxta Molinam, praedestinatio nihil addit supra providen­ tiam nisi certitudinem praescientiae mediae. Praedestinatio non differt a providentia ex parte ordinis specialis, sed solum ex parte praescientiae. Quod hic vel ille ordo rerum sortiatur rationem praedestinationis respectu unius et non respectu alterius, hoc pendet ex innata hominis libertati praevisa a Deo illa scientia, media, qua ante omnem actum suae divinae voluntatis praevidet, in quam partem se inlleetel et se determinabit creatura rationalis. Arg. 4’"". — Secundum doctrinam D. Thomae tria sunt capita divinae cognitionis : a) Caput idearum in mente divina; et in hoc capite cognoscit necessario ct naturaliterDeus omnia possibilia, b) Caput decretorum divinorum; et CAP. H. — MOLINA ET D. THOMAS .">1 in hoe capite 1 videt Deus omnia quae sunt, fuerunl vol erunt, et quidquid est in creaturarum potentia, etsi ratione alicu.jus conditionis apponendae, quae de facto non apponitur, nec sit actu nec erit nec fuerit, c) Caput praesentiae rerum in aeternitate; et in hoc capite Deus intuetur ac videt omnia, quae ipse decrevit fieri, vel ut liant permittere, si de non ente ac defectu agatur. Ex primo capite non iit transitus ad secundum nisi me­ diante actu libero divinae voluntatis ; ex secundo capite oritur necessario tertium : quoniam quae Deus decrevit facienda, eo ipso jam subduntur conspectui divino secundum suam praesentia!itatem ; et tamen sunt futura contingentia suis causis proximis comparata. In doctrina ergo D. Thomae nullus relinquitur locus inter scientiam Dei mere naturalem et scientiam Dei mere liberam. Inter hanc duplicem Dei scientiam nulla datur scientia inedia. Medium inter utramqqe utique datur: sed hoc me­ dium non est scientia, sed decretum, quod est actus liber divinae voluntatis. Unde ipse D. Thomas De 'Verit. q. 20. a. 4. ad 1. : « Deus, cognoscendo scientia visionis omnes creaturas, comprehendit eas, et sic scit quidquid est in creaturarum potentia. » Et 1. q. 57. a. 2. : « Secundum quod causal, sic et cognoscit : quia scientia ejus est causa rei, ut ostensum est q. 14. a. 8. « Et I. q. 14. a. 11. : « In tantum se extendit scientia Dei, in quantum se extendit ejus causalitas. » Et IIZ. C. Gent. cap. 56. : « Deus voluntates nostras, sicut et alios suos effectus, cognoscit per hoc quod est nobis causa volendi. » Molina, e contra, proprie loquendo, non assignat nisi unum solum caput divinae cognitionis, nempe : Caput idearum in mente divina, ex quo asserit Deum certam scientiam de futuris contingentibus habere ante omnem actum seu decre­ tum divinae voluntatis. In libro Concord, q. 14. disp. 49. ait, quod Deus « eæ altitudine suae scientiae, prius nostro modo intelligendi, cum fundamento tamen in re, quam quicquam ' Vide Part. Secund, cap. 9. 52 PARS ΠΙ. — CONCORDIA MOLINAE statuerit, comprehendit in seipso omnia, quae contingenter aut mere libere, per causas omnes secundas ex sua omni­ potentia possibiles essent futura, ex hypothesi, quod hos vel illos rerum ordines cum his vel illis circumstantiis vellet statuere ». Molina igitur nec admittit eaput decretorum seu actuum liberorum divinae, voluntatis, nec caput praesentiae rerum futurarum in speculo aeternitatis. Caput quidem praesentiae rerum in aeternitate fundatur supra caput divinorum decretorum 1 : nam ex solo capite idearum nec habetur nec haberi potest quare ex infinita multitudine rerum possibilium quaedam sunt praesentia in speculo aeternitatis, quaedam autem non. Molina tamen quaerit hujusmodi quare in ipsa altitudine divini intellectus ; sed altitudo divini intel­ lectus eadem est et pro possibilibus et pro futuris; ratio ergo futuri non oritur ex sola divini intellectus altitudine. VI CONCLUSIO 5. Doctrina Molinae circa praedestinationem non concordat cum doctrina D. Thomae. Arg. 1°»'. — Juxta Molinam, praedestinatio est : « Ratio ordinis seu mediorum in Deo, quibus praevidet creaturam rationalem perducendam in vitam aeternam cum proposito eum ordinem exsequendi. » Unde Deus : 1° praevidet sua scientia media non quae ipse faciet, sed quae faciet creatura rationalis ex innata libertate sua cum talibus mediis et in tali ordine; 2° postquam Deus praevidit, deinde proponit illum ordinem creare et illa media conferre ; 3° quod postea ille ordo cum illis mediis sortiatur rationem praedestinationis respectu hujus creaturae rationalis et non respectu alterius : totum hoc pendet a libero utriusque creaturae arbitrio. Juxta D. Thomam, praedestinatio est : « Quaedam ratio ordinis aliquorum in salutem aeternam in mente divina 1 Vide Pari. Secund, cap. 9. pag. 318. conci. 3. CAP. 11. MOLINA ET D. THOMAS 53 eiistens. Exsecutio autem hujus ordinis est passive quidem in praedestinatis, active autem in Deo. Est autem exsecutio praedestinationis vocatio et magnificatio secundum illud Apo­ stoli. Rom. 8, 30 : Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit. » (I. q. 23. a. 1. et 2.) Unde Deus : 1° eligit el proponit creaturam rationalem electam perducere in vitam aeternam : 2° praevidet in suo proposito exsequendi, quae ipse laciet : 3“ ipse faciet per suam divinam motionem, quod creatura rationalis, pro sua propria libertate, vocata veniat et audiat et consentiat Deo illam justificanti, et justificata mereatur et perseveret in gratia justificanti. Atque ita ipse consensus liberi arbitrii creati est etiam effectus divinae praedestinationis. Arg. 2""1. — Juxta Molinam, praedestinatus differt a non praedestinato, non ex parte ordinis, sed ex parte solum prae­ scientiae eventus. Sed hoc rejicitur expresse a D. Thoma De Verit. q. 6. a. 3. Arg. 3um. — Molina in sua Concord, q. 23. a. 4-5. disp. 1. memb. 12. scripsit : « Licet D. Thomae auctoritas gravissima sil, propter eam tamen recedendum non esset a nostra sen­ tentia tot solidissimis fundamentis corroborata. » Arg. 4“"'. — Ipse quoque Molina q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. me,mb. 5. in sua Concordia (edit. Olyssipone 1588) exponit sententiam 1). Thomae, incipiens his verbis : « Sententia 1). Thomae hoc loco, quae communior est inter scholasticos. » Et deinde concludit : « Salva reverentia, quae D. Thomae debetur magna, non miror, si communior scholasticorum sententia, praesertim eo modo intellecta, quo verba D. Tho­ mae hoc loco (q. 23. a. 5.) ad tertium sonare videntur, a multis dura nimis indignaque divina bonitate et clementia judicetur. » Et praeterea : a) Molina expresse impugna/ doctrinam D. Thomae. — Nam scribit ad litteram : « Communior scholasticorum de praedestinatione, sententia impugnatur. » '. ' Ita in 1. edit. Concordiae. In aliis sic : < Communior sententia quousque sit vera... » Ü'i PARS 1Π. — CONCORDIA MOLINAR &) Molina sententiam 1). Thomae appellat duram, feram et crudelem. — Etenim ad litteram ail : « Certe id potius duri, feri et crudelis, quam clementissimi principis auctorisque totius consolationis, bonitatis ac pietatis esse videtur ; eaque ratione potius obscuraretur divina justitia quam commendabilis redderetur. » c) Molina sententiam 1). Thomae audet asserere esse contrariam Sacrae Scripturae. — Ait enim : « Est prae­ terea eadem sententia parum consentanea Scripturis Sacris. » (l) Molina sententiam I). Thomae affirmat irrisorias facere omnes exhortationes ad virtutem. — Inquit siqui­ dem : « Profecto, si. quod impugnamus, verum est. fictiones potius el irrisiones comparatione eorum, qui vitam aeternam non consequuntur, viderentur istae invitationes atque objur­ gationes. quae ex' persona Dei factae in Scripturis Sacris continentur, quam veri animi significationes; quod tamen assertum non solum esset indignum divina bonitate et majestate, sed etiam blasphemia plenum. » e) Molina sententiam I). Thomae asseverat homines ■in desperationem inducere. — Scribit namque : « Haec sententia occasionem praebet hominibus despondendi animo, ne dicam desperandi, segnius operandi, obtendendi excusa­ tiones, atque sentiendi de Deo, non ut oportet, in bonitate: atque ea de causa minus hominum animos erga Creatorem diligendum ac colendum excitasse videatur. » f) Molina sententiam I). Thomae asserit tollere liber­ tatem hominis. — Addit adhuc : « Certe non video, quanam ratione patentissima libertas arbitrii nostri,quam experimur, quaeque tam aperte in Scripturis Sacris traditur, cum divina praedestinatione ita explicata cohaerere valeat. » Observatio. — Hoc itaque modo tamquam per manus tradita veteris scholae S. Thomae doctrina, in novam reli­ gionem Societatis .lesu translata, strenue explicata atque amplificata est! Sic ea, quae apud S. Thomam delineata, disjecta tamen et minus absoluta exstabant, theologi Societatis luculentius evolventes in unum corpus rédigeront ! Ita inhae- CAI’. II. — MOLINA ET I). THOMAS reliai Mulina principiis Angelici Praeceptoris, dum scriberet celebrem librum suae Concordiae, et conformiter ad doctri­ nam summorum Doctorum Augustini el Thomae tradidit suam famosam de praedestinatione sententiam ! 1 1 Concordia Molinae. Quaest. 23. a. i. el 5. Disji. J. merui/. 6. Edit. Olyssipone. apud Anto­ nium Riberium, typographum regium.—M. D. LXXXV1II (1588). — Cum privilegio et facultate su­ periorum. — A cosla de Domin­ gos Martinez, mercader de libros, (nu< His ita confutatis, ut ad reni ·'■■ redeamus, salva reverentia quae D. Thomae debetur magna, non miror si communior scholastiKtia eorum sententia, praesertim eo " modo intellecta, quo verba D.Tho1 inae hoc loco ad tertium (1. q. 23. a. 5.) sonare videntur, a multis dura nimis, indignaque divina bonitate et clementia judicetur; maxime, cum, quieumqneadulti, eo ipso quod ex aeternitate prae­ destinati non fuerint, permanse­ rint reprobati, non solum ut a vita aeterna excluderentur, do­ nisque gratuitis exspoliarentur, sed etiam ut aeternis acerbissi­ mis cruciatibus manciparentur. Quae enim, non dicam bonitas et clemen tia. sed aeq u i tas pat i t u r, ut nulla omnino ratione usus liberi arbitrii habita, eo vel solo vel praecipuo tine Deus certos quosdam solum homines ex aeter­ nitate elegerit et praedestinave­ rit; reliquos vero pene innumeros non electos et non praedestinatos Edit. Parisiis. Sumptibus et typis P. Lethielleux editoris 1876. « Nunc ad Augustini, D. Tho-«Conunut mae communioremque schola- sentenii. sticorum de praedestinatione opi- quous<,u .... vera. >i monem, sine ejusmodi auxiliis ex se efficacibus et sine praefinitio­ nibus ad actus universim liberi arbitrii non malos per concursum Dei ex se efficacem regrediamur. Sane, ut ex hactenus dictis con­ stat, et ex iis. quae in hujus materiae progressu subjunge­ mus, erit manifestum, eam sen­ tentiam amplectimur, quatenus affirmat praedestinationis quoad actum voluntatis divinae, per quem in esse praedestinationis completur, nempe quo statuit his adultis et non aliis, conferre ea media, per quae providebat eos pro sua libertate perventuros in vitam aeternam, nullam dari causam vel rationem, imo neque conditiones sine qua non, ex parte usus liberi arbitrii ipsorum praevisi ; sed quod hi fuerint praedestinati et non alii, ex sola libera et misericordi voluntate 5() PARS III. — CONCORDIA MOLINAE reliquerit, sciens continuo eo ipso futuros reprobos, ut haberet quos puniret, et in quibus justi­ tiam suam vindicativam com­ mendaret ? Quo item aequitas, bonitas et clementia postulat, ut pro sua tantum voluntate, absque ulla consideratione usus liberi arbitrii cujusque decreverit, ut lii in particulari essent praede­ stinati. illi reprobati? Certe id potius duri, feri et crudelis, quam clementissimi principis autorisque totius consolationis bonitatis ac pietatis esse videtur : eaque ratione potius obscurare­ tur divina justitia, quam com­ mendabilis redderetur : id quod latius, circa permissionem pecca­ torum ad eundem finem, a. 3. sumus prosecuti. Est praeterea eadem senten­ tia parum consentanea Scriptu­ ris Sacris. Etenim, si Deus ex aeternitate pro sua tantum vo­ luntate, ut haberet in quibus suam misericordiam et justitiam vindicativam manifestaret, nulla habita ratione usus liberi arbitrii hominum et angelorum aut cujusquam alterius rei, quae ex par­ te eorum cerneretur, decrevit ut hi soli ab eo designati conse­ querentur beatitudinem et prae­ destinarentur; alii vero ab ea omnino excluderentur, etrepro bi persisterent ; ad eumque finem voluit homines et angelos to­ tumque hunc uni versum creare : qua, quaeso, ratione verum est Deum velle omnes homines salvos fieri in sempiternamque felicita­ tem homines condidisse? Qua etiam ratione vere sub jure ju- Dei pendere, quae sua dona dis­ tribuere voluit pro solo libero suo beneplacito, nemini dene­ gando sufficientia subsidia ad sa­ lutem; atque adeo sententiam amplectimur quatenus affirmat praedestinationem non esse se­ cundum praescientiam usus liberi arbitrii, quasi pro qualitate usus praevisi statuerit praedestinare suave dona adultis distribuere. Multi tamen..... Utrum autem D. Thomas..... Cum vero in omnibus eum Doctore Sancto consentire percu­ piamus, gratum sane nobis erit, etc..... Quod ad Augus­ tinum attinet..... Quare dubi­ tandum non est, si ea de re vel Augustinus vel D. Thomas consu­ lerentur, continuo responsuros, fuisse nihilominus praedestina­ tionem et reprobationem non sine praevia illa scientia (media), habitaque consideratione usus li­ beri arbitrii futuri..... Sub ea quasi caligine D. Au­ gustinus ad hoc non attendit, arbitratus primo aspectu cuin sua de praedestinatione opinione esse conjunctum. Deum nouvelle omnes universiin homines salvos fieri, sed solos pradestinatos, in multis suae doctrinae locis, ita. locum Pauli 1 Tim. cap. 2. inter­ pretatus est, ut de solis praede­ stinatis iutelligeretur..... Ex his patet opinionem de praedestinatione quoad illud se­ cundum... tribuendam non esse· Augustino neque item D.Thomae, qui Augustini solum est vestigia, secutus, manifesteque affirmat Deum velle omnes ttniversim ho- CAP. II. MOLINA ET l>. THOMAS rando apud Ezechielem cap. 18. mines salvos fieri, si per ipsos affirmat non esse voluntatem non steterit. Imo vero, esto hi suam mortem impii, sed magis duo Patres in eam sententiam ut convertatur et vivat? Qua inclinassent, salva eorum reve­ item ratione in Scripturis omnes rentia, quae illis debetur maxi­ universim homines, absque ulla ma, quoad illud secundum admit­ exceptione, ad poenitentiam et tenda non esset. vitam aeternam invitat ? Aut quo Neque enim miror Cajetanum jure de non praedestinatis con­ hanc sententiam secutum.... Hoc queritur, quod non ut oportet autem omnia multo magis vim vivant, suamque salutem negli- habent, si praedestinatio facta gant ? affirmetur per auxilia ex se effi­ Profecto, si quod impugnamus, cacia aut per praefinitiones ad verum est, fictiones potius et omnes actus non malos per con­ irrisiones, comparatione eorum cursum Dei ex se efficacem, ut qui vitam aeternam non conse­ ex se patet. » quuntur, viderentur istac invita­ Hucusque Molina ; cetera pos­ tiones atque objurgationes quae sunt legi in edit. Paris. ex persona Dei factae in Scrip­ turis Sacris continentur, quam veri animi significationes'; quod tamen assertum non solum esse indignum divina bonitate et majestate, sed etiam blasphemia plenum. Nec umquam adversarii adducta Scripturae loca juxta suam sen­ tentiam poterunt exponere, nisi eis maximam vim aperte inferre velint. Cum tamen locus ille Pauli ad Rom. 9., cui potissimum inni­ tuntur, nulla vi verbis illata, exponendus sit longe aliter ac ipsi volunt, ut disp. 3. commodius ostendemus. Denique, praeterquam quod iiaec sententia occasionem praebet hominibus despondendi animo, ne dicam desperandi, segnius ope­ randi, obtendendi excusationes atque sentiendi de Deo, non ut oportet, in bonitate; atque ea de causa minus hominum animos erga, creatorem diligendum ac colendum excitare videatur; certe non video quanam ratione patentissima libertas arbitrii nostri, quam experimur, quaeque tam aperte in Scripturis Sanctis traditur, cum divina praedestinatione ita explicata cohaerere valeat. Nec miror Cajetanum. hanc sententiam secutum, ingenue in cap. nonum Epistolae ad Romanos fateri se nescire conciliare arbitrii nostri libertatem cum divina praedestinatione ita intellecta; licet ïam praedestinationem quam arbitrii libertatem se firma fide tenere asseveret. » Hucusque Molina ad litteram in 1. edit, suae Concordiae. CAPUT TERTIUM Utrum Concordia Molinae concordet cum recta ratione. Primum principium Concordiae : Concursus Siniidtaneiis. I PRAENOTANDA Phimo : Molina recedit a doctrina S. Augustini et I). Thomae. — Itaque per totam suam Concordiam, ut jam ex antecedenti capite patet, Molina conatui· doctrinam Sanctorum Doctorum Thomae et Augustini obscurare ac rejicere. In prima enim editione sui libri aperte latetur se impugnare sententiam D. Thomae, «piae est eadem ac sententia S. Augustini ac communis Scholasticorum doctrina, circa praedestinationem electorum et circa efficaciam divinae motionis tam in ordine naturali quam supernatural!. Etsi autem in posterioribus Concordiae editionibus ita aperte contra D. Thomam et S. Augustinum jam vereatur loqui, in re tamen nihil immu­ tavit; sed doctrinam SS. Doctorum eodem prorsus modo rejicit et audet irreverenter dijudicare. Asserit namque S. Augustinum in hac materia de praedestinatione et de gratia non clare vidisse, sed totum negotium tractasse « quasi sub caligine » : et « suspicatur Augustinum et D. Thomam, qui Augustini vestigia est secutus,... non advertisse, quantum ad auferendam duritiem doctrinae » con­ duceret scientia media et reliqua suae Concordiae principia. Et non dubitat adjicere : « Immo vero, esto hi duo Patres CAP. 111. — CONCURSIS SIMULTANEUS 59 Augustinus el Thomas) in eam sententiam inclinassent, salva eorum reverentia, quae illis debetur maxima, quoad illud secundum admittendam non esse. » (q. 23. a. 'j. el 5.) disp. 1. memb. (>. : Testimonium cardinalis Baronii. Apte ad rem cardinalis Baronius : « Ttintummodo de libris Molinae remanet controversia. Legi eos, sed non sine stomacho, cum in illis nihil potentius agere praeseferat, quam Sancto Augustino adversari (licet Sanctum numquam nominet), cumque oscitantiae redarguere, seque illo in iis disputatio­ nibus vigilantiorem acutioremque jactare. Quis posset eum talia loquentem absque nausea tolerare ? Licet ut anguis effugiat et e manibus elabatur, ut, etsi temerarium quis inveniat, haud facile possi! haeresi convincere et suggillare. Non hujusmodi commentatoribus indiget Ecclesia Dei. quae puritate, candore, nitore delectari tantummodo consuevit, ipsa non habens maculam neque rugam. Legi, inquam, eum : et ad quinquaginta el amplius notavi positiones, verba, phrases, quas vel saltem allines esse erroribus Pelagianorum sive Semipelagianorum (licet ipse cautius intra catholicae iidei limites, vel protestando saltem, se contineat) nemo puto, qui absque privato affectu illa perlegerit, negavit omnino. Quid Ecclesia Dei indiget hujus Molinae libris, ut discal, quae a tot Sanctis Patribus. Conciliis atque Decretis jam ante lot saecula didicit et docuit? » 1. Secundo 1 Venerab. Cardinalis Caesaris Baronii epistolae el opuscula, Tom. II. Romae 1759. Epistola 163. Caesaris Card. Baronii ad Petrum de Villars, archiepiscopum Viennensem. — Ut autem appareat, quid circa librum Concordiae cogitaverint alii etiam viri prudentes ac gravissimi, transcribam hic epistolam milii a P. Ludovico Alonso Getino, in S. Stephani Salmanticensi Conventu Sacrae Theologiae professore, missam, in qua de manuscripto, in Bibliotheca Salmantinae Universitatis asservato, fit sermo, atque in hujusmodi docu­ mento contenta quaedam ad litteram indicantur. Praedictae autem epistolae tenor sic se habet : « Convento de S. Esteban de Salamanca y Noviembre.i. de 1903. R. P. Fr. K del Prado. » 60 PAHS HJ. — CONCOH1HA MOLINAE Tertio : Testimonium Bellarniini. — Bellarnimus ipse sir de Molinae Concordia loquitur ac dijudicat : « Circa librum Molinae de Concordia primo N. (.ipse Bellarminusl admonuit < Muy querido P. : Para que V. se approveche, le mando nota de un manuscrito, hermoso y bien cuidado. que existe en la sala de Mss. de esta I niversidad. en el Estante 2°, cajon 1°, ir> 18. — Consta de 576 paginas in folio medio, y se reduce â un estudio prolijo, hecho por orden de Clemente VIII. por varios obispos y teôlogos (ninguno dominico) sobre la Concordia de Molina, que piden se condene. Le copiare el principio y la peticion de condenacion cou las firmas. » < Adsit Spiritus Sancti gratia. Die 2. mensis Januarii, anno salutis 1598, coram Sinis et Reverend1»·8 Domnis, Dno Ludovico Madrutio, Dno Pompejo Arigonio, S. R. E. Cardinalibus et Generalibus Inqui­ sitoribus totius Ecclesiae Catholicae eollectis Rmis Domllis Dno Pro­ pertio Resta de Falleacotio Episc. Geruntinensi et Cariasensi : Dno Fr. Julio Santutio a Monteflilordrono. Episc. Agathensi ; D. Lelio Lano Suerzano, Episc. Meridonensi ; et Rev*i's Patribus S. Theo­ logiae doctoribus. Er. Enrico, Vicario Apostolico. Ord. Carmelitarum ; Francisco Brussio, Procur. General. Ordinis S. Francisci ; Fr. Joann. Baptista, Pluvino, Procur. General. Ordinis S. Augustini; Fr. Gregorio Nunnio Coronei ejusdem Ordinis et Instituti Professor, et D. Ludovico de Creil. Dont. Sorbonieo Parisiensi ; in quorum numero, postea, absentibus Patribus Magistris Vic. Apost. Ordinis: Carmel, et Procurat. General. Ord. S. Francisci supra nominatis, cooptati fuerunt A. R. P. Dr. Joannes Antonius Boeesius, Magister et Regens Collegii Romani Carmelitarum et Dominus Jacobus Lebossu,. Doct. Sorbonicus Parisiensis et Ordinis S. Benedicti, professor u quibus omnibus Sanctissimus Dominus addidit Reverend1" Doni"1 Fr. Hyppolitum Lucen., Episcop. Montispelussii ; — ad Omnipotentis· Dei gloriam, in nomine Sanctae et Individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, limus Dom"11» card. Madrutius exponit mandatum Sanetmi Domn> Clementis Papae VIII. esse, ut omnes illi, qua maxime fieri possit diligentia, legerent librum, qui inscribitur : Concordia Uberi arbitrii eunt gratiae donis, compositum a Ludovico Molina;. S. J. et illius doctrina, non contentionis studio, sed potius inda­ gandae veritatis ardore attentis animis considerarent; et quidquid in illum censura dignum repererint. quod vel a veritate catholica omnino aberraret, vel a puritate doctrinae tam in S. Oecum. Conci­ liis traditae ac definitae, quam a priscis Patribus aut ab universa Theologorum schola edoctae, alienum et devium esse viderint, aut quoquo modo scandalum et offensionem posset praebere : id, omni posthabito odio vel amore, in futuris Congregationibus fideliter· referren i. CAI·. III. — CONCURSUS SIMULTANEES (il P. Generalem, antequam lis ulla exoriretur, esse in Mulina inultas propositiones male sonantes, et scriptas illi exhibuit: casque P. Generalis misit in Hispaniam: et inde secula Cui mandato cum omnes responderent sese paratos esse promptis ■animis obtemperare, habita de hoc negotio matura consultatione, e re proposita fore .judicarunt, ut primum inspicerent praefato auctori propositus fuerit scopus, quae ratio eum ad scribendum de liberi arbitrii concordia eunt gratiae donis compulerit; facile enim et aeque quisque judicium ferre poterit de illius doctrina, cujus in scribendo mentem exploraverit et perspexerit. Cum igitur de haere 1., 2. et 3. Congregatione ex ipsiusmet operis constiterit non aliud auctoris consilium, quam (quod nondum explicata penitus et abunde reddita ratio integra conciliandi libertatem arbitrii cum divina gratia, praescientia et praedestinatione) novam quandam concordiam a se primum excogitatam tradere. Hanc ille ex quatuor potissimum principiis deducit, quae apud se usque adeo certa sunt, ut non dubitaverit asserere, si ea data explanataque fuissent semper, quod neque pelagiana haeresis fuisset exorta, neque lutherana... » « Despues hay 370 paginas de diserlaciones teologieas desfavorabilisimas â Molina. En la pagina 372 se Ice : « Salvo semper Sanctissimae Sedis Apostolicae judicio, cui uni­ versa haec a nobis scripta, et quoquomodo asserta, religiose sub­ mittimus, censemus ut liber, qui inscribitur Concordia liberi arbitrii cum gratia donis a Ludovico Molina, et ejusdem doctrina omnino prohibeatur. Atque idem censemus de Commentariis ejus in I. Part. D. Thomae, quousque saltem a viris ad hoc munus deputatis expur­ getur a novis opinionibus, quae veterum theologorum, potissimum vero Sancti Thomae et Patrum doctrinae adversari, videbuntur. » < In quorum fldem subscripsimus. — Ego Fr. Propertius Resta Episc. Cariant*» et Geruntin. — Ego Fr. Julius Santucius, Episc. Agathens. — Ego Celius Landus, Episc. Nerinotens. — Ego Fr. Gre­ gorius Nunnius Coronel, Eremit. S. August. — Ego Fr. Hyppolitus I.ucen, Episc. Montis Pelussii. — Ego Fr. Jacobus de Bussa, Benedict. Sorbon. Magister. — Ego Ludovicus de Creil, Sorbonac Doctor. » < Desde la pâgina 363 à 578 hay una serie de proposiciones con­ trarias â S. Agustin y à Sto. Tomas, tomadas de Molina. < Estas actas, si no son conocidas, deben publicarse, al menus en <■ rtracto. Ademas de immenso valor critico, creo que el teolôgico es un sabio anâlisis de la Concordia. Su menor y af***0 hermano Fray Lits Alonso Getino. » Hujus documenti originale exemplar exstat Romae in Angelica \ugustiniensium Bibliotheca. Illius mentionem facit atque fragmenta 63 PARS 111. — CONCORDIA MOLINAE est nova editio Patris Molinae, in qua propositiones illas mollire conatur, et dicit se disputative, non assertive, locu­ tum. » Hactenus Bellarminus l. Quaiito : Molina dixit, sed non fecit. Hc quidem vera Molina promisit legentibus suam Concordiam jacere funda­ mentum doctrinae ac quaestionum D. Thomae, et supra hanc petram aedificaro; Molina decrevit D. Thomam veluti solem ac Theologiae principem sequi. Promisit quidem, sed non adimplevit. Aliquando Angelicum Doctorem labiis dumtaxat honorat, sed mens Molinae longe est a Theologiae Principe. Nec Summae Theologicae lumen illuxit Molinae : nec sol Philosophiae Christianae ipsius Concordiam illuminai. Mo­ lina doctrinam D. Thomae non tenuit : immo doctrinam I). Thomae impugnavit, Atque Leo XIII. in sua Encyclica Aeterni Patris scripsit : « His vero Pontificum Maximorum de Thoma Aquinate judiciis veluti cumulus Innocentii VL testimonium accedat : Hujus (Thomae) doctrina prae ceteris, excepta canonica, habet proprietatem verborum, modum dicendorum, veritatem sententiarum, ita ut numquam, qui eam tenuerint, inveniantur a veritatis tramite deviasse: e! qui eam impugnaverit, semper fuerit, de veritate suspectus. » Quinto : Judicium de Concordia Molinae. — Concordabitne Concordia Molinae cum recta ratione, cum sana ac Chri­ stiana philosophia? Alii judicent2: et nos etiam, quamvis transcripsit Serry Historiae Congreg. liti. cap. 2. Atque in appen­ dice apponit Indiculum locorum omnium Ludovici Molinae, quae ad quatuor ejusdem Concordiae principia revocata fuere, et in primo causae hujus examine expensa damnataque sunt. a Gregorio Coronei, Congreg. Secretario, digestum. 1 Die Selbstbiographie des Kardinals Bellarmin, lateinisch und deutsch mit geschichtlichen Erliiuterungen herausgegeben von Joh. Jos. Ign. von Dollinger und Er. Heinrich Reusch. Bonn, 1887. — Venerabilis Roberti Bellarmini S. R. E. Cardinalis vita, quam ipsemet scripsit anno aetatis suae 71. Appendix pag. 45. - Vide etiam in Append, censuram, quam de libro Concordiae ex mandato P. Provincialis Provinciae Hispaniae scripserunt 4. Octoh. CAP. 111. — CONCURSUS S1MULTANEUS 63 ab omni nota theologica, ut oportet, abstinebimus, judicium tamen proferre intendimus. Atque ut ordinate procedamus, quatuor principia Concordiae seorsum ad examen voca­ bimus : 1° De concursu simultanée': 2° De gratia actuali qualis a Molina traditur; 3° De scientia media inter naturalem et liberam : 4° De praedestinatione. 11 CONCLUSIO 1. Concursus generalis, quem Molina propugnat in sua Concordia, non concordat cum recta ratione nec cum Christiana philosophia ; etenim aufert a Deo : a) b) c) d) e) /') <)) Rationem primi entis; Rationem primi actus ; Rationem primi motoris ; Rationem primae causae ; Rationem providentiae circa actus liberos creaturae ; Certitudinem divinae scientiae circa futura libera ; Rationem primi auctoris virtutis sive boni moralis. Aufert a Deo rationem primi entis. — Omne namque quod habet rationem entis, oportet ut procedat semper a Deo : et a Deo immediate immediatione virtutis. A Deo quidem, quoniam, ut a radice declarat D. Thomas 1. q. 44. a. 1. : « Necesse est dicere omne ens, quod quocumque modo esi. a Deo esse. «Immediate immediatione virtutis; quia, docente ipso D. Thoma I. q. 36. a. 3. ad 4. : « Quanto suppositum est prius in agendo, tanto virtus ejus est immeau. 1594 octo iheologi dominicani. inter quos recensetur nomen Dominici Bafiez. G4 PARS lit. — CONCORDIA MOLINAE dialior effectui ; quia virtus causae primae conjungit causam secundam suo effectui. » Determinatio autem liberae voluntatis ad unum est aliquid, el aliquid nobilissimum ac excellens. Transitus omnium secundarum causarum de potentia in actum, aliquid abs dubio est perfectionis atque entitatis. Ac praecipue transitus liberi arbitrii creati de posse libere agere ad libere agendum, secum fert permagnam entitatis perfectionem, nempe domi­ nium, quod creatura rationalis habet el habendo exercet supra suas proprias operationes. Atqui juxta concursum simultaneum Molinae, Deus non influit in ipsas causas secundas, sed in earum effectus; Deus non influit in ipsam potentiam liberi arbitrii, nec sua divina motione complet virtutem ipsam liberae voluntatis determi­ nando illam ad wnum;Deus exspectat, non causal, transitum liberae voluntatis de potentia in actum. Ex doctrina igitur Molinae circa divinum influxum in crea­ turis licet inferre : 1" quod Deus non est primum ens seu ens per essentiam, cum a Deo non procedat immediate imme­ diatae virtutis determinatio liberae voluntatis ad operan­ dum; 2° quod determinatio libdrae voluntatis ad operandum non est ens per participationem : nam « omne quod est per participationem, causatur ab eo quod est per essentiam : sicut omne ignitum causatur ab igne ». (I. q. 44. a. 1. et q. Gl. a. 1.) Aufert a Deo rationem primi actus. — Sicut solus Deus est ens per suam essentiam ex eo, quod [Deus solus est suum esse, ita solus Deus est actus purus, quoniam in solo Deo sua substantia est suum esse et suum agere. Actio enim est proprie actualitas virtutis, sicut esse esi actualitas substan­ tiae vel essentiae. Unde si aliquid invenitur in aliquo per participationem, necesse est quod causetur in ipso ah eo, cui essentialiter convenit ; sicut ferrum fit ignitum ab igne. (I. q. 54. a. 1. et 2.) .Jam vero, juxta Molinam Deus suo influxu nec influit in potentias operatives creaturarum nec per ipsas potentias CAP. 111. CONCURSUS SniULTANEUS 65 inlluil ad producendam ipsam actionem ; sed tantum ope­ ratur simul cum causis secundis ad producendum terminum actionis. Tria enim in operationibus rerum creatarum oportet distinguere, se. : 1° virtutem seu potentiam operativam ; 2" actionem, cujus principium est potentia : 3° effectum, qui est terminus actionis; sive actio sit transiens sive sit immanens. In Beo potentia est ipsa actio, quae est ipsamel divina essentia ; terminus autem divinae actionis ad extra distinguitur ab actione. Unde in Deo salvatur ratio potentiae quantum ad hoc quod est principium effectus; non autem quantum ad hoc quod est principium actionis. In creatura autem potentia est principium actionis, et per actionem principium effectus: unde aliud est potentia et aliud actio et aliud terminus actionis. (I. q. 25. a. 1. ad 3.) Molina vero in sua Concord, q. 14. a. 13. disp. 29. ail. ■ quod sicut concursus Dei generalis cum causa agente per actionem transeuntem, ut eum igne producente calorem in aquam, non est influxus Dei in ignem, sed in aquam, in quam recipitur effectus a Deo et ab igne simul productus : ita concursus generalis Dei cum causa operante per actionem icnmanentem, ut cum intellectu ad intellectionem et volun­ tate. ad appetitionem, non est influxus Dei in causam ea ratione qua agens esi. quasi eo prius mota et excitata agat; sed cum causa... ea ratione qua patiens est atque in se suscipit effectum ab eadem causa atque a Deo partiali influxu ntriusque simul productum ». Nulla ergo actio creaturae producitur influxu Dei in quan­ tum est actio, in quantum egreditur a potentia operative. Deus, juxta Molinam, non influit in causam, non influit in virtutem creaturae, non influit in creaturae influxum. Deus non agit in ignem calefacientem aquam, sed in aquam, in quam recipitur effectus calefactionis a Deo et ab igne pro­ ductus. Deus non influit in intellectum nec in voluntatem ut in causam, ut in virtutem intelligendi et volendi; Deus non agit in intellectum ea ratione qua intellectus agens est. nec in voluntatem ea ratione qua voluntas agens est. Sed lanium agit cum intellectu et cum voluntate ea ratione qua DE GRATIA. T. 111. 66 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE intellectus el voluntas patiuntur et recipiunt in se effectum, qui est terminus productus et actione Dei et actione vo­ luntatis, id est. a voluntate atque a Deo partiali influxu utriusque. Cum igitur a Deo non procedant immediate immediatione virtutis actiones tam immanentes quam transeuntes creatu­ rarum, in quantum actiones sunt et in quantum a potentia operativa tamquam a suo principio immediato egredientes, inferre licet : 1° quod Deus non est actus per essentiam, cum ab ipso non fiant actiones per participationem ; 2° quod actiones creaturarum non sunt actus per participationem, cum non causentur ab eo, qui est actus per essentiam. Aufert a Deo rationem primi motoris. — Juxta Molinae doctrinam traditam in libro Concordiae (q. 14. a. 13. disp. 26. et 29.) : 1° Creaturae non indigent moveri et applicari ad operandum : 2° virtus creata non transit de statu potentialitatis ad actuale exercitium: 3" nulla datur indifferentia passiva seu privativa actus in potentia liberi arbitrii creati, nec activitas creata est mixtio quaedam potentiae et actus: 4" res cunctae creatae, dum agunt, a Deo non aguntur: dum movent, a Deo non moventur : dum exercent suas opera­ tiones, non complentur in sua propria causalitate per virtu­ tem causae primae. Non est ideo Deus illud primum movens,de quo D. Thomas De Verit. q. 22. a. 4. : « Hoc autem ad divinam dignitatem pertinet, ut omnia moveat et inclinet et dirigat, ipse a nullo alio motus vel inclinatus vel directus. » Et 1. q. 18. a. 4. ad 1. : « Et hoc modo intelligendum est verbum Apostoli dicentis : In Ipso vivimus, movemur et sumus: quia etiam nostrum vivere et nostrum esse et nostrum moveri causantur a Deo. » Aufert a Deo rationem primae causae. — 1° Quia ex dictis concursus simultaneus removet a Deo rationem primi entis, primi actus et primi motoris : quibus sublatis ratio primae causae aufertur. 2° Quia est contra rationem primae causae concurrere cum CAP. ΤΠ. — CONCURSUS SIMULTANEUS 67 «■ausis secundis ad modum agentis paralleli, incompleti ac partialis : « partiali influxu », « non secus ac cum duo trahunt navem ». (Concord, q. 14. disp. 26. et 29.) 3° Quia de ratione causae primae esi complere... virtutem et causalitatem ipsarum secundarum causarum, operando omnia, quae operantur causae secundae, et operando quae­ dam, quae secundae causae non operantur. Unde D. Thomas De Pot. q. 3. a. 7. ad 3. : « In operatione, qua Deus operatur movendo naturam, non operatur natura ; sed ipsa naturae operatio est etiam operatio virtutis divinae, sicut operatio instrumenti est per virtutem agentis principalis. » 4® Quia de ratione primae causae est efficere : a) totam entitatem causae secundae: b) integram ipsius operativam virtutem : c) inchoationem ipsius operationis : d) ipsam operationem: e) ipsius operationis terminum, qui est effectus. Per respectum ad causam primam omnia in secundis causis habent rationem effectus, etiam ipsa virtus agendi, ipse actus causandi, ipsa egressio actionis ab activa virtute et conjunctio virtutis operativae cum suo proprio effectu atque operatione. D. Thomas Compend. Theol. cap. 131. : « Oportet igitur, quod Deus cuilibet agenti adsit interius quasi in ipso agens, dum ipsum ad agendum movet. Non .solum agere agentium secundorum causatur a Deo. sed ipsum eorum esse. » Et II. Sent. dist. 37. q. 2. a. 2. : « Quidquid est in actu... de ratione actus et entis et boni, totum hoc a primo agente, sc. Deo procedit mediante voluntate. » Aufert a Deo rationem providentiae circa actus liberos. — Ejusdem rationis est habere providentiam de rebus ac. res ipsas causare. Idcirco fundamentum doctrinale pro Dei providentia statuenda id ipsum est, supra quod stabilitur veritas creationis ac conservationis rerum. Quapropter I). Thomas I. q. 22. a. 1. : « Necesse est ponere provi­ dentiam in Deo. Omne enim bonum, quod est in rebus, a Deo creatum est... Hoc igitur bonum ordinis in rebus creatis «■xistens a Deo creatum est. » Et postea a. 2. ad 4. : « Sed quia ipse actus liberi arbitrii reducitur in Deum sicut in 68 PARS ΠΙ. — CONCORDIA MOLINAE causam, necesse est ut ea. quae ex libero arbitrio fiunt, divinae providentiae subdantur. » Nunc ergo, Patente Molina, actio Dei non se extendit : 1° ad potentiam liberi arbitrii, ut influat in ipsam vetuli in causam « ea ratione qua agens est, quasi eo prius mota et excitata agat » (disp. 29.); 2° ad determinationem, qua libera voluntas creata se inflectit et determinat ad consensum : quoniam Deus exspectat, non causai hujusmodi determinationem ; 3° nec ad ipsos actus liberos « ea ex parte qua libere quidem, sed partialiter, partialitate causae... ab ipso [homine] ema­ narunt » (q. 14. disp. 12.); 4“ nec ad usum, quo liberum hominis arbitrium utitur concursu Dei generali, qui « indif­ ferens est ad bonas et ad malas actiones » (disp. 32. et 33.) ; 5° nec ad assensum voluntatis ; quia « a nostro intluxu habet, quod sil assensus potius quam dissensus » ; 6° nec ad opus virtutis : quoniam « per arbitrii facultatem (homines et angeli) generalem Dei concursum non solum ad proprias voluntatis actiones determinent... vel omnino actionem con­ tinent; vel illum determinent ad volitionem potius quam ad nolitionem ejusdem objecti ; aut e contrario, et ad volitionem aut nolitionem unius potius objecti quam alterius; atque adeo illum determinent, ut opus sit potius virtutis quam vitii; aut e contrario, prout, qui ea facultate sunt praediti, maluerint; ea quippe ratione dicitur esse in eis libertas, tum ad exercitium Ium etiam ad speciem actus >·. (q. 14. disp. 33.) Ergo actus liberi arbitrii, ex parte qua sunt liberi, qua sunt assensus, qua sunt boni, qua determinant ipsius Dei generalem concursum, non reducuntur in Deum sicut in causam. Ergo ea, quae ex libero arbitrio hunt, divinae providentiae non subduntur. Quod quidem etiam ex supradictis aperte liquet; sublata namque ratione primae causae efficientis, tollitur quoque ratio divinae providentiae. De Molina, sicut de Tullio, potest dici illud S. Augustini : « Dum vult homines facere liberos, fecit sacrilegos. » ( V. De Civit. Dei cap. 9.) CAP. 111. — CoNCL’Ksrs SIMULTANEUS 69 Aufert a Deo certitudinem divinae scientiae circa fatura contingentia. — Futura namque contingentia certo non possunt cognosci in causis suis tantum; ideo futura libera, quae et contingentia sunt, cognosci nequeunt certitudinaliter in potentia liberi arbitrii creati ; quoniam ibi sunt ut lutura et ut contingentia nondum determinata ad unum. Unde D. Thomas 1. q. 14. a. 13. : « Quicumque cognoscit effectum contingentem in sua causa tantum, non habet de eo nisi conjecturalem cognitionem. » Et postea concludit : «Contingentia infallibiliter a Deo cognoscuntur, in quantum subduntur divino conspectui secundum suam praesentialitalem ; et tamen sunt futura contingentia, suis causis proximis comparata. » Haec autem futura contingentia in tantum sunt in prae­ sentia Dei in speculo suae aeternitatis, in quantum Deus ea vult facere; in quantum subjacent decreto divinae voluntatis: in quantum continentur in divina essentia sicut in causa non modo exemplari, verum quoque efficienti ; in quantum a Deo ipso causantur. Ita I). Thomas Coloss. 1. lect. 4. : « Deus enim non alio se cognoscit et creaturam, sed omnia in sua essentia sicut in prima causa effectiva. » Et Job. 12. lect. 2. : « Haec autem Deum cognoscere ostendit per hoc, quod in cordibus hominum operatur; et sic occulta cordium quasi suos effectus cognoscit. » Et 1. q. 57. a. 2. : « Secundum quod causal, sic et cognoscit: quia scientia ejus est causa rei, ut ostensum est q. 14. a. 8. » Et ibid. a. 4. : EI. ideo scit certo et infallibiliter cogitationes futuras cordium. « quia voluntas creaturae rationalis soli Deo subjacet, et ipse solus in eam operari potest ». *. At juxta Molinam Deus per suum concursum generalem non operatur in voluntatem : non efficit determinationem liberi arbitrii ad operandum ; non causal assensum et elec­ tionem humanae voluntatis. Atque, ut supra dictum manet, actus liberi ex parte, qua sunt liberi et boni et determinantes generalem Dei concursum, nec Deo subjacent nec in Deum ' Vide Pari. Secund. cap. 9. 70 PARS TH. — CONCORDIA MOLINAE tamquam in causam reducuntur. .lam vero, ipse Molina q. 14. a. 13. disp. 49. ail : « Credidisse ex solo capite prae­ sentiae rerum secundum esse existentiae Deum cognoscere certo futura contingentia : ...id dignitati divinae scientiae derogaret, immo periculosum esset in fide, ne aliquid amplius dicam. - Ergo necesse est assurgere ad caput etiam idea­ rum : at ex xoZo isto capite res non habent quod sint futurae. Ergo, concludit Molina : « Deus non ex solo capite, quod res existant extra suas causas in aeternitate, cognoscit certo lutura contingentia: sed ex altitudine suae scientiae, prius nostro modo intelligendi, cum fundamento tamen in re. quam quidquam statueret, comprehendit in seipso omnia, quae contingenter aut mere libere, per causas omnes secundas ex sua omnipotentia possibiles, essent futura, ex hypothesi. quod hos vel illos rerum ordines cum his vel illis circumstantiis vellet statuere. » (ibid. disp. 49.) Plane itaque constat concursum simultaneum Molinae auferre a Deo certitudinem divinae scientiae circa futura contingentia : et ad salvandam certam futurorum contin­ gentium cognitionem introducta est scientia media, supra quam Molina aedificavit suam Concordiam. Utrum vero aedificaverit domum suam supra firmam petram vel supra arenam, dicetur mox infra cap. 5. Aufert a Deo rationem auctoris virtutis seu boni moralis. — 1° Quia in theoria concursus simullunei inchoatio sive initium boni desiderii et boni operis est ex nobis; nam influxus Dei non est in potentiam liberae voluntatis sicut in causam « ea ratione qua [voluntas] agens est, quasi eo prius mota et excitata agat ». (Concord, q. 14. disp. 29.) 2° Quia fatente etiam Molina : a) « concursus Dei generalis indifferens est ad bonas et malas actiones » ; b) « actiones liberi arbitrii a concursu generali Dei non habent quod sint tales vel tales in particulari, ac proinde neque quod sint studiosae vel vitiosae, sed ab ipsomet libero arbitrio ». (disp. 32.) CAP. III. — CONCURSUS SIMULTANEUS 71 3" Quoniam asserente ipso Molina : a) a nostro libero mfluxu provenit divino influxu bene uti operaque elicere moraliter bona: b) « sane, quod bene aut male ea opera exerceamus, quae per solam arbitrii nostri facultatem et concursum Dei generalem possumus efficere, in nos ipsos tamquam in causam particularem ac liberam, et non in Deum, est referendum ». (q. 14. a. 13. disp. 33.) 4® Quia Molina non tantummodo affirmat, et nos per nostrum arbitrium uti divino influxu et hunc bonum divini influxus usum esse a nobis quasi ex nobis, et in nos refe­ rendum iri et non in Deum ; verum etiam non timuit scribere : « Non igitur Deus causa est virtutis nbstrae, sed propositum nostrum et voluntas. » Et adhuc ausus est adjungere : ■> Hoc est, quod tum alii Patres docent, tum Justinus Martyr... » (Concord, q. 14. a. 13. disp. 33.) HI CONCLUSIO 2. Concursus generalis, quem Molina tradit in sua Con­ cordia, non concordat cum recta ratione nec cum sana philosophia ; quoniam : «) Non servat subordinationem causarum secundarum sub causa prima ; Λ) Subtrahit ipsum causarum secundarum ordinem, qui est ordo causarum instrumentalium Dei; C) Laedit ipsum liberum arbitrium creatum; d) Destruit ordinem moralem ; e) Inducit ad occasionalismum ; f) Claudit viam ad existentiam Dei demonstrandam. Non servat subordiiiationein causarum secundarum sub causa prima, qui est Deus. — 1° Ex supradictis apparet. Etenim si concursus Molinae removet a Deo rationem primi 72 PAHS III. — CONCORDIA MOLINAE entis, primi actus, primi motoris ac primae causae eflicientis, eo ipso corruit subordinatio causarum creatarum ad Deum. 2“ Quia subordinatio causae secundae ad causam primam, qui est Deus, secum fert necessario : a) quod « quanto agens est posterius, tanto magis sit proximum et immediatum ad actionem et ad id, quod per actionem educitur »; b) quod « si causae agentes ordinatae considerentur quantum ad virtutem, quae est principium operationis, quanto causa est magis prima, tanto est magis immediata, eo quod agens secundum non agit nisi in quantum est motum a primo, et secundum quod virtus primi est in ipso « : c) quod « semper resolvatur virtus ultimi agentis in virtutem agentis primi » ; d) « et inde est, quod quia Deus est agens primum, ipse immediatius se habet secundum virtutem suam ad quam­ libet operationem naturae quam aliquod agens naturale ». Ita D. Thomas I. Sent. dist. 12. q. 1. a. 3. ad 4. Jam vero juxta Molinam : n) Causa creata, quae est po­ sterior, non est magis immediata immediatione suppositi ad actionem et ad id. quod per actionem educitur, quam Deus, qui est causa superior; quoniam Deus agit non per causam creatam intermediam, sed concurrens cum illa, a latere, et immediate etiam immediatione suppositi : b) causa superior, qui est Deus, non est magis immediata immediatione virtutis ad actionem et ad id, quod per actionem educitur, quam causa inferior, quae est creatura: c) nec causa secunda agit prius mota a causa prima, nec virtus causae primae recipitur in virtute causae secundae: d) et inde est, quod nec Deus se habet immediatius secundum virtutem ad operationem causae creatae, nec virtus causae creatae resolvitur in virtu­ tem agentis primi, qui est Deus. 3° Quoniam ad subordinationem causarum secundarum servandum requiritur, quod « virtus superioris est quasi medium, per quod operans suae operationi conjungitur (D. Thomas I. Sent, ibid.) Quod declaratur ab ipso Angelico Doctore sic ibid. dist. 37. q. 1. a. 1. ad 4. his verbis : « Respectu ejusdem operationis non potest esse duplex causa CAP. .Hl. — CONCURSUS SIMUJ.TANEUS 73 proxima eodem modo, sed diversimode, potest. Quod sic patet. Operatio reducitur sicut in principium in duo : in ipsum agentem, et in virtutem agentis, qua mediante exit operatio ab agente. Quanto autem agens est magis proximum et immediatum, tanto virtus ejus est mediata ; et primi agentis virtus est immediatissima. Quod sic patet in terminis. Sint A B C tres causae ordinatae, ita quod ('. sit ultima, quae exercet operationem. Constat tunc, quod C exercet operationem per virtutem suam ; et quod per virtutem suam hoc possit, hoc est per virtutem B, et ulte­ rius per virtutem A. Unde si quaeratur, quare C operatur, respondetur : per virtutem suam. Et quare per virtutem suam? propter virtutem B; et sic quousque reducatur in virtutem causae primae, in quam docet Philosophus quae­ stiones resolvere. (II. Post. Anal, et II. Phys.) Et ita patet, quod cum Deus sit prima causa omnium, sua virtus est immediatissima omnibus. Sed quia ipsemet est sua virtus, ideo'non tantum est immediatum principium operationis in omnibus, sed immediate in omnibus operans : quod in aliis causis non contingit, quamvis singulae res proprias opera­ tiones habeant, quibus producunt, suos effectus. » Hanc quidem mirabilem causarum omnium secundarum subordinationem conatus est demolire Molina suo concursu simultaneo, quo Deus et creatura sunt causae partiales, et virtus Dei et virtus creaturae partiales quoque: et creatura exercet operationem suam per suam virtutem, at non per virtutem Dei; et Deus per suam virtutem, sed non complens virtutem creaturae. Unde nec Deus immediate immediatione virtutis in omnibus operatur, nec sua virtus est immedia­ tissima omnibus, nec virtus Dei est medium, per quod virtus creaturae operantis suae operationi conjungitur. Subtrahit ipsum ordinem causarum secundarum. — 1° Quo­ niam absque subordinatione ad causam primam redditur impossibilis ipsemet causarum secundarum ordo. 2° Quoniam, asserente Molina : a) «. Deus per concursum generalem immediate influit in effectum causae secundae Ik PAKS III. — CONCORDIA MOLINAE tamquam pars causae»; b) « non influit in causam secun­ dam »; c) « non prius causa secunda concurrit » : d) « con­ cursus Dei generalis el concursus causae secundae a se mutuo pendent » ; e) « quippe recte sic licet colligere : datur influxus hujus causae secundae, ergo datur etiam concursus generalis primae causae. Non vero e contrario bene colliges : datur concursus generalis Dei. ergo datur etiam concursus hujus causae secundae ». (Concord. q. 14. disp. 26. et 30.) Ex quibus apparet, quod causa prima dependet a causa secunda : 1° mutuo, sicut causa secunda dependet a causa prima : 2° adhuc plus, quoniam ut « hi duo influxus mutuo ad invi­ cem pendentes, ut in rerum natura existant ». magis dependet influxus Dei a creatura quam influxus creaturae a Deo. 3° Quia affirmante ipso Molina : a) « Deus neque majori nec alio concursu concurrit ad actum virtutis bonive moraliter. quam sit is, quo concurreret ad actum vitii malum moraliter ». (Concord, q. 14. disp. 33.) b) « Naturalis bonitas actus mali moraliter ac materialis peccati eatenus in Deum tamquam in naturae auctorem primamque rerum causam reducitur : a) quatenus contulit facultatem arbitrii, a qua emanat; b) et quatenus non denegat peccatori concursum suum generalem ad eam naturalem bonitatem necessarium. » (ibid. disp. 33.) Ex quibus habetur : a) Deus non influit in actum liberi arbitrii, ut est actus e potentia liberae volun­ tatis egrcdiens. />) Deus adhuc ex ea parte, qua influit, sc. ex parte termini, ut quid receptum in ipsa potentia, a qua elicitur, occupat inferiorem locum el tenet debiliorem partem in agendo; nam Deus non causal actum liberi arbitrii nec in quantum liberum nec in quantum bonum, sicut non causal in quantum malum. Unde Molina, ut effugeret diffi­ cultatem provenientem ex divino concursu ad actum malum, in aliam haud minorem incidit, dum respondet Deum non causare actum bonum « neque majori neque alio concursu, quo concurrit ad actum vitii malum ». El denique, ut D. Thomas 77. Sent. dist. 37. q. 2. a. 2. ad quaestionem hanc reponit : « Quamvis per hanc responsionem evitaretur, quod liberum arbitrium1 non esset primum simpliciter, non tamen CAP. ΙΠ. — CONCURSUS SIMULTANEUS 19 posset vitari quin esset primum agens, si ejus actio in aliquid prius agens non reduceretur sicut in causam. » 'i° Ordo causarum creatarum sub Deo causa prima, est ordo causarum instrumental! um sub principali agente. Unde exigit : " Quia operari sequitur esse; et res sunt propter suam operationem, quae est bonum ac perfectio ipsius rei creatae, sicut actus potentiae, forma materiae, existentia essentiae, ita operatio est complementum et actualitas virtutis operativae. 4° Quia subtraheretur ordo physicus et omnis cognitio scientiae naturalis, in qua praecipuae demonstrationes per effectus sequuntur. 5u Tolleretur quoque ordo moralis, ac perinde ordo politicus, el ratio meriti atque demeriti. [II. C. Gent. cap. 69.) Jam vero, concursus simultaneus Molinae, in absurda occa­ sionalism! venit postremo resolvendus. Etenim duo sunt de ratione occasionalism!, nempe : quod Deus producat effec­ tam, causae secundae sine causa secunda intermedia, absque agente inferiori interposito ; et quod causa secunda nihil agat. Primum est etiam de ratione concursus simultanei, in pio juxta Molinam Deus producit effectum causae secundae DE GRATIA. T. III. 6 82 PARS 111..— CONCORDIA MOLINAR immediate immediatione suppositi, dumtaxat : non per causam secundam intermediantem, sed a latere et modo parallelo cum ipsa secunda causa. Alterum necessario in­ fertur .ex doctrina Molinae, juxta quam causa secunda non movetur a Deo per suum concursum generalem : non appli­ catur ad operandum : non completur in sua causalitate per efficaciam causae primae. Unde causa secunda nequii transire de potentia in actum, de posse agere ad agendum, de actu primo ad secundum : etenim oportet quod illud quod est in potentia, reducatur in actum per aliquod quod sit in actu; et hoc est movere. Quaecumque natura, sive corporalis sive spiritualis, ponatur perfecta, non potest in actum suum procedere nisi moveatur a Deo. Omnis namque causa creata quandoque est agens in actu, quandoque agens in potentia tantum. Quod autem movetur, ab alio movetur. Atque hoc ipsum quod etiam nostrum liberum arbitrium se agat, se applicet, seipsum moneat, habet ac possidet ex duobus : ex sua propria sc. activa virtute, et ipsa Dei praemotione, quae est ipsius virtutis libere agendi complementum. Ita D. Thomas I. q. 105. a. 5. ad 1. ; 1-11. q. 9. a. 4. : De Malo q. 3. a. 2. ad 4. et III. G. Gent. cap. (>(>. et 70. ’. Claudit vias ad existentiam Dei demonstrandam. — « Deum esse, ail D. Thomas, quinque, viis probari potest. Prima autem et manifestior via est, quae sumitur ex parte motus... Secunda via est ex ratione causae efficientis... Tertia via est sumpta ex possibili el necessario... Quarta via sumitur ex gradibus, qui in rebus inveniuntur... Quinta sumitur ex gubernatione rerum. » (I. q. 2. a. 3.) Omnes istae quinque viae reducuntur ad unam viam, quae est via causarum efficientium. Primum namque in via causae efficientis 'est summum in via causarum formalium el ulti­ mum in via causarum finalium. Deus est primum movens immobile in ordine causae efficientis el causae exemplaris et causae finalis. Via autem, quae est ex ratione causae effi' Vide Part. Secund. cap. 4. et 5. CAP. Ul. CONCURSUS SIMULTANEES 83 cientis, non est via causarum univocarum; quia Deus, causa officiens omnium rerum, non est causa univoca,, sed ana­ loga. Nec est via causarum, quae se habeant in causando per modum causae partialis et coadjuvantis ad modum trahen­ tium navem aut portantium lapidem ; quiaDeus non est causa partialis neclateralis, sed totalis ac perfectissima: non est causa dependens aut quae indigeat ab alia adjuvari, sed ex qua dependent aliae, et a qua aliae accipiunt totum, et esse posse et agere; non est causa suo partiali influxu produ­ cens actionem et effectum creaturarum, sed causa dans, conservans et applicans virtutem creaturarum ad operatio­ nem, et conjungens virtutem propriam ipsarum cum opera­ tione et effectu, et ingrediens in effectum causatum vehe­ mentius quam ipsa virtus causae secundae. Via itaque ad demonstrandam Dei existcntiam est via causarum, in quibus inferior est propinquior effectui ratione suppositi agentis: et superior, quae agit mediante causa inferiori, est propinquior effectui ratione virtutis, qua sup­ posita agentia agunt. Qua quidem virtute primi agentis ipsae causae virtus movetur, applicatur, completur ac conjungitur suae propriae actioni suoque proprio effectui. Unde D. Tho­ mas I. q. 2. a. 3. : « Moventia secunda non movent nisi per hoc, quod sunt mota a primo movente... In omnibus causis efficientibus ordinatis primum est causa medii, et medium est causa ultimi; sive media sint plura sive unum tantum. Ilemota autem causa, removetur effectus. Ergo si non fuerit primum in causis efficientibus, non erit ultimum nec me­ dium. » Et III. C. Gent. cap. 70. : « Oportet igitur, quod actio inferioris agentis non solum sit ab eo per virtutem propriam, sed per virtutem omnium superiorum agentium. » Molina autem ait : 1" quod causae secundae « non indigeni motione et applicatione superaddita a causis principalibus » ; 2° quod « neque intelligi valet, quo motu de novo a Deo moveantur et applicentur ad agendum » ; 3" quod « vis in causis secundis superaddita virtutibus causarum secundarum commentitium plane est » ; 4° quod « effectus est a Deo et a causis secundis ; sed neque a Deo neque a causis secundis 84 PARS 111. — CONCORDIA MOLINAE ut a lota causa, sed nt a parte causae. ; non secus ac cum duo traliunt navem » : 5° quod actio inferioris agentis non est ab eo per virtutem Dei agentis superioris, sed ab eo per solam suam virtutem propriam. Actio enim ignis calefacientis aquam est a solo igne, sed non ab influxu Dei in ignem ; actio similiter creatae voluntatis est a sola voluntate, sed non ab influxu Dei in potentiam voluntatis : <> Non est influxus Dei in ignem, sed in aquam, in quam recipitur effectus a Deo et ab igne simul productus... Non est influxus Dei in causam i voluntatem] ea ratione qua agens est, sed ea ratione qua in se suscipit effectum ab eadem et a Deo, partiali influxu ntriusque, simul productum. » (Concord, q. 14. disp. 26. et29.) Observatio valde notanda. — Nec Molina, qui scripsit librum Concordiae, nec Suarez, qui ut Concordiae Molinae aliquam philosophicam basim apponeret, scripsit Disputa­ tiones Metaphysicas. noluerunt ascendere cum D. Thoma per illas quinque vias, quibus Deum existere probari potest. Molina enim in suis Commentariis in I. q. 2. a. 3. rationes D. Thomae non exponit nec tangere voluit et quasi nihil concludentes videtur respicere. Unde ait : « Adjiciendae tamen sunt nonnullae aliae rationes, quibus apertius demon­ stretur proposita conclusio ». Dei sc. existenlia. Et deinde ipsemet Molina affert quatuor rationes, quas appellat « efficacissimas ». « Deum esse demonstratur quatuor rationibus efficacissimis. » Alio in loco et in alio opere 1 ad examen vocabimus has quatuor efficacissimas rationes; el tunc apparebit lias rationes esse ita efficaces, sicut est efficax ipsamet gratia Molinistica. Suarez autem in suis Disput. Metaph. ulterius progreditur; et non tantum demonstrat « apertius » quam D. Thomas existentiam Dei, verum etiam vias D. Thomae esse incertas quasi ex tripode pronuntiat, atque ex illis nihil profecto concludi asseverat. Scribit enim disp. 29. sect. 1. : ο Principium illud, in quo tota illa ostensio fundatur : omne 1 Vide nostras Praelectiones in Summ. Theol. 1. q. 2. a. 3. I ; | i ' CAI·. III. — CONCURSUS SIMI LTANEUS 85 quod movetur. ab alio movetur, adhuc non est satis demonstratum... Quomodo ergo ex principiis tam incertis potest vera demonstratio confici, qua probetur Deum esse ? » Et postea secundam viam, quam D. Thomas breviter ac dilucide exaravit, Suarez conatur obscurare et tamquam nullius roboris tradere : et contra audet dicere : « In causis per se subordinatis non repugnat infinitas causas simul operari. » Et disp. 22. de concursu primae causae, cum causis secundis sect. 2. : « Axioma illud : causa secunda non agi! nisi mota a prima, intellectum in ea proprietate, quod causa, praeter suum esse et omnem virtutem agendi connaluralem, quam habet, indigeat novo motu ac reali in ipsa recepto, ut agat, falsum esse... Unde etiam est falsum in illo principio sic intellecto fundari vel reductionem omnium motuum ad primum motorem vel omnium entium ad pri­ mum ens. » Ex quo patet radicem totius controversiae inter D. Thomam et inter Molinam ac Suarezium reperiri in illis quinque viis, quibus Deum esse probari potest, (lardo quaestionis vertitur in veram notionem causae primae et in veram notio­ nem causae secundae, ac in veram proinde notionem hu­ manae libertatis. At de hoc supra 1 ex professo, Deo adjuvante, pertractavimus. Nunc sufficiat indicasse Molinam et Suare­ zium noluisse ascendere cum Angelico Doctore per illas quinque vias, quas D. Thomas, praeeunte Philosopho, sic pulchre delineavit, sic sapienter ordinavit, sic luminose aperuit 1. q. 2. a. 3. Summae Theologicae. ' Vide Part. Secund, cap. 10. eXiT · CAPUT QUARTUM Utrum Concordia Molinae concordet cum recta ratione. Secundum principium Concordiae : Influxus Dei specialis. I PRAENOTANDA Phimo : Quid Molina admoneat suum lectorem. — Cum Molina gradum facit in sua Concordia ex ordine naturae ad ordinem supernaturalem gratiae, admonet lectorem, ut vigilet atque advertat : « Latissimum est discrimen inter concursum Dei generalem cum causis secundis ad actiones earum naturales, et auxilium particulare graliamve prae­ venientem, qua Deus liberum arbitrium ad opera supernaturalia credendi, sperandi, diligendi ac poenitendi, ut ad salutem oportet, evehit et coadjuvat : quod pauci animad­ vertunt. » (q. 14. disp. 29.) Si de libero arbitrio agatur et do operibus naturalibus, tunc Molina ait : « Ingenue fateor mihi valde difficilem esse ad inlelligendum motionem et applicationem hanc, quam D. Thomas in causis secundis exigit. » (disp. 26.) « Concursus generalis Dei cum intellectu ad intellectionem et voluntate ad appetitionem non est in­ fluxus Dei in causam ea ratione qua agens est. quasi eo prius mota et excitata agat; sed cum causa ea ratione... qua in se suscipit effectum ab eadem causa et a Deo, partiali influxu utriusque, productum. » (disp. 29.) Et nunc in hac ipsa disp. 29. agens de libero arbitrio et operibus super- CAP. IV. INFLUXU» PEI SPECIALIS 87 naturalibus scribit : « Auxilium particulare, quod praeveniens gratia nuncupatur, motio quaedam est, qua liberum arbi­ trium excitatur et praevenitur potensque redditur, ut ita adjutum libero suo influxu cooperetur ulterius hujusmodi super naturales actus, quibus proxime aut remote ad gratiam gratum facientem disponatur. Quare motio quaedam est in ipsam causam, ut ea mediante in se habeat unde libere exercere ulterius possit, si velit, ejusmodi opera, qualia ad salutem sunt necessaria. » Secundo : Quare motio Dei in potentiam voluntatis ali­ quando est facilis et aliquando difficilis ad intelligendum. — Mirum quippe videtur, quod Molina fateatur esse sibi diffi­ cilem ad intelligendum motionem Dei, ut auctor naturae, est, in ipsam potentiam voluntatis; ut ea motione divina in se habeat liberum arbitrium, unde libere exerceat actum suum; et quod nunc nullam prorsus inveniat difficultatem ad intelligendam motionem Dei, ut auctor est ordinis supernaturalis, in ipsam potentiam liberi arbitrii tamquam in causam sui actus, tamquam in virtutem eliciendi suam ope­ rationem. Si enim Dei influxus atque motio in potentiam liberae voluntatis non destruit, sed complet ac perficit, dum sermo est de motione et influxu in ordine supernatural! : quare Dei molio in ordine naturae non erit appellanda etiam, ut D. Thomas ipsam appellat, « complementum virtutis agentis secundi » ? Si Dei influxus supernaturalis est molio quaedam in ipsam causam, in ipsam potentiam liberi arbitrii, et hac motione voluntas potens redditur ad agendum : quare Dei influxes naturalis non erit quoque motio quaedam in ipsam causam, in ipsas potentias operatives, in ipsam voluntatem, qua agens est. qua principium est sui actus? Si in ordine .supernatural! divina motio reddit potentem, ipsam voluntatis potentiam, etiam suo modo et suo gradu potentem reddet in ordine naturali. Tertio : Doctrina D. Thomae circa divinum influxum semper est sibi constans. In doctrina D. Thomae theoria 88 PARS ΙΠ. — CONCORDIA MOLINAE divinae motionis semper remanet eadem et iisdem principiis innixa. Et sicut ordo gratiae praesupponil et includit ordinem naturae, quem elevat ac perficit : sic divina motio, quae esi gratia actualis, includit totam perfectionem divinae motionis,quae est auxilium generale. Si principium movens est Deus ut auctor naturae, terminus motus respondet suo primo principio; et tunc opera sunt naturalia. Si autem principium movens est Deus ut auctor quoque gratiae, terminus motus etiam respondet suo primo principio; et tunc opera sunt supernaturalia. Applicatio, quam D. Thomas exigit in causis secundis, etiam liberis, in ordine naturae retinet nomen physicae motionis; in ordine vero supernatural! vocatur gratia actualis, quae est Dei physica praemolio in ordine supernatural]. Influxus Dei semper est praevius prioritate causalitatis ; motio divina semper est praeveniens liberum arbitrium creatum, numquam ipsius pedissequa. In ordine naturali dispensatur a Deo juxta leges generalis providentiae; in ordine autem supernatural! dispensatur a Deo per suam misericordiam ad exsecutionem specialis providentiae; quae quidem exsecutio denominatur vocatio, justificat,io et glori­ ficatio. (I. q. 23. a. 2.) Quarto : Quare Molina admoneat lectorem, ut advertat latissimum discrimen inter concursum Dei generalem et auxilium particulare. — Molina autem non audet transferre suam theoriam de concursu generali ad ordinem supernaluralem nisi cum additionibus et adminiculis: alioquin con­ cursus simultaneus latam aperiret viam et apertam omnino· relinqueret portam versus castra Pelagianorum. Molina, qui motionem et applicationem traditam a D. Thoma capere non valebat, videtur nunc aliqualiter intelligere. Auctor Concordiae coactus est perhibere testimonium divinae mo­ tioni in ipsam causam, in ipsam potentiam liberi arbitrii ; coactus est asserere, quod divina motio excitat, movet et movendo potentiorem reddit potentiam voluntatis ad volen­ dum, ad operandum. Attamen : 1" Eritne verum, quod Molina docet physicam praemo- CAP. IV. — IXFU XIS OEI SPECIALIS Χ!Γ lionern. saltem ut Deus auctor est gratiae, in potentiam liberae voluntatis ? 2" Transmutatne Deus per hanc suam divinam motionem, quae est in causam seu potentiam liberi arbitrii, ipsammel liberae voluntatis potentiam? 3° Poteritne jure, meritoque ilici de hac motione in causam a Molina instituta id ipsum, quod Molina scripsit de motione et applicatione, quam D. Thomas exigit in causis secundis, nempe : « Hoc tamen commentitium plane est. nullaque ratione fulcitur, el res frustra multiplicat »? (Con­ cord. q. I 'i. disp. 26.) II CONCLUSIO 1. Molina rejicit etiam in ordine supernatural! physicam Dei motionem in potentiam liberae voluntatis ut in causam : id est, ea ratione qua agens est, quasi divino influxu voluntas prius physice mota agat. § 1 Argumenta. Arg. I""1. — Fundamentum generale pro physica Dei motione stabilienda, tam in ordine gratiae quam naturae, est theoria causarum instrumentalium. Omnes quidem crea­ turae, dum operantur, agunt velut instrumenta Dei. etiam homo el angelus. Ita D. Thomas III. C. Gent. cap. 147. : « Sub Deo, qui est primus intellectus et volens, ordinantur omnes intellectus et voluntates sicut instrumenta sub prin­ cipali agente. » Et 111. q. 7. a. 1. ad 3. : « Humanitas Christi est instrumentum divinitatis ; non quidem sicut instrumentum inanimatum, quod nullo modo agit, sed solum agitur; sed tamquam instrumentum anima rationali animatum, quod ita 90 PAUS 111. — CONCORDIA MOLINAE agit,nr. quod etiam agit. » (Vide etiam I-ll. q. 68. a. 3. ad 2.) lidem quoque sunt characteres divinae motionis, sive, terminus motus sistat intra limites ordinis naturalis, sive transcendat atque ingrediatur in ordinem supra naturam, qui nominatur ordo gratiae et gloriae. Quapropter 1). Thomas I II q. 110. a. 2. naturam divinae motionis in ordine super­ natural! ostendit el. declarat per naturam divinae motionis in ordine naturali. Utraque enim divina motio est: 1° effectus in homine; alter gratuitus, alter vero secundum exigentiam ipsius naturae: 2° motus quidam animae, quia actus mo­ ventis in molo est motus; 3° motus receptus in ipsis potentiis et ipsam potentiarum activam virtutem complens ac cum suis propriis effectibus conjungens. De natura hujusce physicae divinae motionis jam supra dictum manet: esi etenim natura illius vis instrumentalis, de qua D. Thomas De Verit. q. 27. a. 4. tradit, quod est: a) « quid incompletum in genere entis : » b) «■ ad ens magis quam ens; » c) « virtus se habens ut in fieri existons et moveri : » d) « virtus cessans cessante motione Dei mo­ ventis. » Atque Catéchisions Concilii Tridentini, Romani Pontificis jussu promulgatus atque ipsius auctoritate appro­ batus. tradit etiam de hac physica Dei motione, quod est : « Intima virtus Dei secundarum causarum efficientiam rzjnon impediens, b) praeveniens, c) ad actionem impellens, d) attin­ gens a fine usque ad finem fortiter, e) el disponens omnia suaviter ». (Part. 1. a. 1. n. 24. Jam autem Molina expresse rejicit hunc physicum Dei influxum in potentiam liberae voluntatis etiam in ordine supernatural!. Ait enim Concord, q. 23. disp. 1. memb. 7. : a) '| PARS III. — CONCORDIA .MOIJNAE ad actus duos antcdictos: et sic praevenit el eosdem ul informatos gratia, el seipsawi ut gratiam gratum facientem. Ita quod non solum simul, sed unica actione Deus, infun­ dendo gratiam, gratuite movet e.t gratum facit. In quantum gratuite movet liberum arbitrium, disponit simul et dispo­ situm reddit per liberum arbitrium hominem ad gratiam : quoniam ipso actu liberi arbitrii homo redditur subjectum praeparatum et coaptatum gratiae, cujus opposito actu posuerat obicem gratiae. Et praeparatio est, quae superius in q. 112. a. 2. dicta est meritoria. Nec obstat his, quod quandoque gratuita Dei motio fit non per gratiam gratum lacientem : potest namque et per ipsam et sine ipsa Deus gratuite movere. » Unde actio Dei in infusione gratiae gratum facientis est non solum inductira formae, sed etiam dispositi'ea subjecti. Dispositio autem subjecti consequitur i h fusionem gratiae el praecedit, gratiae consecutionem. Secunda : Molina sine causa appellat contra doctrinam I). Thomae ad Concilium Tridentinum. — At Molina insistit dicens : « Habitus fidei, spei et caritatis, qui adulto in justilicatione infunduntur... nullam efficientiam ejus facultatis exercent in actus, qui tamquam dispositiones eorundem i n fusionem antecedunt ; sed in continuatione postea eorum et in actibus aliis, qui post ipsorum infusionem a potentiis de novo producuntur. Atque id plane salis aperte innuit (tone. Trid. sess. t>., si attente legatur ac expendatur. » (disp. 46.) Concilium quidem Tridentinum, si attente legitur el expen­ ditur·, aperte inntiil doctrinam traditam a D. Thoma in sua Summa Theologica, praecipue in tractat u de gratia, videlicet : 1" Quod praeparatio hominis ad gratiam justi ii cantem est duplex : perfecta, nempe simul cum ipsa infusione gratiae; el imperfecta, quae aliquando praecedit tempore donum gratiae sanctificantis. 2” Actus, per quos homo praeparatur imperfecte, hunt per praevia alia auxilia, quae praecedunt vel praecedere possunt tempore ante gratiae sanctificantis infusionem. Ac CAI·. IV. INFLUXES DEI SPECIALIS !)5 proinde in hujusmodi actus nullam efficientiam exercent habitus, qui infunduntur cum gratia et caritate. 3® Actus vero, per quos homo praeparatur perlecte, an­ tecedunt tamquam dispositiones non gratiae et caritatis infusionem, sed gratiae et caritatis susceptionem· : quam quidem praecedunt ordine naturae, sed tempore sunt simul. 4® Unde in hujusmodi actus exercent efficientiam habitus caritatis et aliarum virtutum, qui adulto in justificatione infunduntur. Aliud namque est gratiae et caritatis infusio. et aliud gratiae et caritatis susceptio. Infundere, est solius Dei ; suscipere est hominis per suum liberum arbitrium, sed motum a Deo gratiam et caritatem infundente. Tertia : D. Thomas jam solverat argumentum Molinae. — Sed Molina adhuc quodam scrupulo agitatus timet, eo quod doctrina D. Thomae videtur esse periculosa in fide. Aii enim : « Si efficienter emanat (dispositio ultima ad gratiam justificantem) ab ipsa gratia et caritate, non video, quo pacto defendi possit non esse meritoriam non solum gloriae, sed etiam gratiae, ut supra deductum est : quod tamen plus quam periculose in fide concederetur. » Quasi hocce argumentum per modum difficultatis in con­ trarium non sibi antea proposuerit et solverit ipse Angelicus Doctor 1-Π. q. 112. a. 2. ad 1. dicendo : «< Praeparatio hominis ad gratiam habendam est simul cum ipsa, infusione gratiae; el talis praeparatio est quidem meritoria; sed non gratiae, quae jam habetur, sed gloriae quae nondum habetur. » Quarta : Moliiiu dum impugnat 1). Thomam, quae sit vera doctrina D. Thomae ostendit; simul atque Molinistas se disci­ pulos D. Thomae esse dicentes condemnat — Molina, dum 1 Simul atque advertat ipsemet sapiens lector, quomodo sicut Molina appellat ad Concilium Tridentinum contra doctrinam D. Tho­ mae, sic nunc appellant cuncti Molinistae contra doctrinam Thomistarum. Ita v. g. Schiffini, S. .1. disp. 1. de effle, grat. thes. 24. : < Gratia seipsa efficax, qualis in schola Bafieziana exhibetur, non satis cohaeret cum definitione Tridentina sess. 6. can. 1. » Et ita universa Molinistarum caterva. Vide Part. Prim. pag. 498. ί)β PARS Hl. — CONCORDIA MOLINAE loquitur de motione et applicatione, quam 1). Thomas in causis secundis exigit 1. q. 105. a. 5.. ait (q. 14. disp. 26.) : « Non videam, quidnam sit. motus ille el applicatio in causis secundis, qua Deus illas ad agendum moveat et applicet... Mihi valde difficilem esse ad intelligendum motionem et applicationem hanc, quam D. Thomas in causis secundis ■exigit. » Dum autem loquitur de « motione et applicatione », quam D. Thomas I-Π. q. 111. a. 2. vocat gratiam operantem, quamque requirit postea q. 113. in libero arbitrio pro justi­ ficatione adulti, tunc Molina (q. 14. disp. 46.) asserit : I" « numquam valuisse intelligere: » 2° « neque satis intel­ ligere, quo pacto libera maneret voluntas ad eliciendum et non eliciendum actum : » 3° existimat hujusmodi doctrinam I). Thomae « esse periculosam in fide »: 4" arbitratur esse damnatam a Cone. Trid. sess. 6. can. 4. Revera, qui mentem Angelici Doctoris circa Dei influxum 'm cunctas causas creatas, etiam liberas, clare perspicere desideret, oportet illam comparare motionem et applica­ tionem traditam 1. q. 105. a. 5. cum motione et applicatione tradita l-II. q. 111. a. 2. et per totam q. 113. Haec duplex motio et applicatio differunt sicut perfectum a minus per­ fecto. sicut excellens a bono, sicut divinae motionis gradus diversi ac diversi ficati ratione suae perfectionis. Utraque motio et applicatio est ex parte potentiae in ipsam potentiam, et complens ipsam activam virtutem potentiae. Utraque physica, utraque motus ipsius potentiae. AI altera ita movens, ita applicans, quod voluntas sit movens ac mota. Altera vero ita movens, ita applicans, quod voluntas sit mota et non movens, solus autem Deus movens. Sub prima determinat se homo per rationem, et voluntas ipsius applicat se ex finis volitione ad media volenda. Sub altera homo determinatur supra rationem suam ex consilio Spiritus Sancti, et voluntas fertur applicata a superiori virtute ad volendum et desiderandum. Sub utraque exercet activitatem suam, operatui· liberi*, et augetur ac perficitur in suo dominio supra proprios actus. 97 CAP. IV. — INFLUXES DEI SPECIALIS Quinta : Doctrina ergo 1). Thomae I-Il. q. 111. a. 2. et q. 113. per totum evellit ac evertit a radice integrum Molinae systema explanatum in libro Concordiae. — Quamobrem Molina conatur impugnare doctrinam D. Thomae circa gra­ tiam operantem et circa justificationem, in qua gratiae operantis effectus, teste Cajetano, manifestius apparet ; quoniam hujusmodi doctrina necessario secum fert et for­ maliter importat : 1" physicam Dei praemotionem in poten­ tiam liberae voluntatis ea ex parte qua voluntas agens est el transit de potentia in actum et inflectit se seque determinat ad consentiendum : 2° gratiam actualem ex se. ab intrinseco, ex intentione Dei moventis, efficacem. Ceterum nihil periculi pertimescendum in rebus fidei nec in moribus. Et quamvis Molina videatur sibi persuasisse suam Concordiam esse unum et idem cum sessione 6. el cum canone 4. Concilii Tridentini : attamen prudentis erit theologi exspectare usque quo aliud Concilium Generale Ecclesiae collocet librum Concordiae juxta Divinas Scrip­ turas, sicut « Patres Tridentini, in ipso medio conclavi ordini habendo, una cum Divinae Scripturae codicibus el Pontificum Maximorum decretis Summam. Thomae Aqui­ natis super altari patere voluerunt, unde consilium, rationes, oracula peterentur ». (Leo XIII. Enc. Aeterni Patris.) Interim tutum erit in fide tutumque in moribus doctrinam Summae Theologicae praeferre doctrinae Concordiae. Et sicut ipse Leo NHL in Enc. Aeterni Patris monet : « Doc­ trinam Thomae Aquinatis studeant magistri... in discipu­ lorum animos insinuare, ejusque prae ceteris soliditatem atque excellentiam in perspicuo ponant L » 1 Vide Part. Prini, q. 3. a. 2. V. p. 222; q. 4. a. 4. VIII. p. 373; q. 5. a. 8. Vit. et VIII. p. 495 et 498. I»K GRATIA. T. III. 7 ί« PAHS 111. — CONCORDIA MOLINAE 111 CONCLUSIO 2. Illa motio, qua secundum doctrinam Molinae liberum arbitrium excitatur, praevenitur, potensque redditur ad libere operandum, quaeque praeveniens gratia nun­ cupatur : a) Non est influxus Dei in potentiam voluntatis, quo Deus applicet ac determinet ad consensum ; b) Non causât actionem voluntatis, ut emanat ab ipsa voluntate > c) Non causât ipsum consensum, ipsam electionem, qui est actus liberae voluntatis ; d) Non causât initium nostrorum bonorum operum. Primum fatetur Molina Concord, q. 23. disp. 1. memb. 7. dicens : « Determinatio voluntatis humanae... pendet non quidem ab influxu Dei in voluntatem, quo illam applicet ac determinet ad consensum ; sed ab influxu universali Dei cum voluntate ad eandem actionem, ut q. 14. disp. 26. ostensum est. » Unde Deus, influens gratia sua praeveniente, non influit in voluntatem, illam applicando seu determi­ nando ad consensum ; sed influit exspectando, quod voluntas seipsam determinet et applicet ad consentiendum ; et postea Deus, influens influxu suo universali, cooperatur cum voluntatc non ea ratione qua agens est, sed ea ratione qua in se suscipit suum proprium actum. Secundum ibidem fatetur inquiens : « Determinatio voluntatis non est actio voluntatis secundum omnem sui considerationem, sed est ipsa actio prout habet rationem influxus solius voluntatis. » Et iterum : « Determinatio ab cxtrinseco voluntatis ad ipsius actus seu ad cooperationem ad consen­ sum pugnat cum libertate voluntatis ad eosdem actus. » Tertium etiam in eodem loco scribit : « Conversionem fieri , ■ '■ j 1 . j I CAP. IV. — INELUXUS DEI SPECIALIS 99 a Deo applicante el. determinante voluntatem, ut praebeat consensum gratiae excitanti ac vocanti : quod tamen falsum est. » Quartum autem traditur a Molina q. 23. disp. 1. memb. 10. bis verbis : » Quod actus a gratia praeveniente et ab arbitrio elicitus liber sit eaque de causa capax rationis, virtutis, laudis et honoris : profecto non est effectus gratiae praevenientis, sed arbitrii per suum influxum. » CONCLUSIO 3. Auxilium particulare, quod praeveniens gratia nuncu­ patur, et quo liberum arbitrium excitatur ac movetur ad actus supernaturales eliciendos, potest compensari concursu Dei generali. Ita Molina Concord, q. 14. a. 13. disp. 37. : « Quaeret forte aliquis, an sine ejusmodi auxiliis gratiae praevenientis ac excitantis, quibus prius moveat et quasi liberum invitet arbitrium, possit Deus de potentia sua absoluta producere, cum libero arbitrio actus fidei, spei et poenitentiae, quales ad justificationem sunt necessarii, influendo quidem imme­ diate in eos actus, eo modo, quo per concursum generalem influit in actus mere naturales ac peculiari alio longe majori influxu. Cui quaestioni respondendum est. posse sine dubio Deum id efficere... cum simili modo contradictionem non involvat compensare influxum, quo gratia praeveniens in genere causae efficientis in illos actus influit : poterii Deus de potentia absoluta tanto ac tali influxu immediato in eosdem actus cum libero arbitrio cooperari, ut efficiantur tales, quales essent, si praeveniens gratia antecederet. ·■ Corollaria. — Ex quibus juxta Molinae doctrinam licet inferre : 1° Quod gratia praeveniens non est absolute necessaria ad actus supernaturales eliciendos : sed conveniens dumtaxat ad melius esse. 100 PAHS 111. — CONCORDIA MOLINAE 2° Quod in nihil redigitur illud « latissimum discrimen inter concursum Dei generalem cum causis secundis ad actiones earum naturales et auxilium particulare gratiamve praevenientem, qua Deus liberum arbitrium ad opera supernaturalia credendi, sperandi, diligendi ac poenitendi, ut ad salutem oportet, evehit et coadjuvat : quod pauci animad­ vertunt ». (disp. 29. q. 14.) 3° Quod Molina ipse venit annumerandus inter illos multos, qui non animadvertunt auxilium particulare esse motionem quandam in ipsam causam, in ipsam potentiam: et concur­ sum generalem esse influxum non in causam, sed cum causa, non in potentiam voluntatis, sed cum voluntate. Nam quamvis concursus generalis sit major vel minor, numquam est in causam nec in voluntatem ea ratione qua agens est. 4" Quod proinde nullum relinquitur essentiale discrimen inter ordinem gratiae et ordinem naturae in linea operandi. 5° Quod cum concursus generalis sive naturalis influxus, sive sit « tantus ac talis ». sive non sit talis uec tantus, non ideo desinit esse generalis concursus, poterunt dici de (/ratia praeveniente, quam Molina expendit, omnia et sin­ gula supradicta de concursu simul taneo: quippe qui generalis Dei concursus « tantus ac falis » valet compensare influxum, quo gratia praeveniens in genere causae efficientis in illos actus influit. Maxime cum ipse Molina disp. 39. dicat : « Non puto concursum illum, quantum est ex se, esse alte­ rius rationis ab eo, quo Deus concurrit ad effectus mere naturales. » 6° Ac denique, etsi supponamus, hunc concursum sive influxum immediatum in eosdem actus cum libero arbitrio eooperantem esse alterius rationis, semper tamen poterit concludi, quod datur concursus simultaneus ad opera supernaturalia, sicut datur ad naturalia. Ac proinde initium. bonorum operum etiam supernatural· um erit a nobis quasi ex nobis, et voluntas hominis non praevenitur a gratia Dei. CAP. IV. INFLUXUS DEI SPECIALIS 101 IV CONCLUSIO 4. Gratia praeveniens, quam Molina asserit esse « motionem quandam in ipsam causam », videtur tamen juxta ipsum Molinam habere rationem concursus siiniiltanei. Molina enim Concord, q. 14. disp. 45. explicat sic genesim actuum supernatural) um fidei, spei, doloris ac dilectionis, quibus peccator motus ac excitatus gratia praeveniente dis­ ponitur ad justificationem : Quoad actum fidei. — «) Dum homo cogitat res credendas per notitias, concinnatoris ministerio aut aliunde comparatas, influit Deus in easdem notitias influxu particulari ac super­ natural!, quo cognitionem illam adjuvat ; et notitia illa, effecta jam a Deo supernaturalis per talem influxum, appel­ latur gratia praeveniens ex parte intellectus. b) Ex cognitione rerum, quae ad fidem spectant, oritur naturaliter in voluntate motus allectionis ad res ita cognitas ; et cum hoc motu inserit se Deus influens in illuni per auxi­ lium particulare, eftlcitque illum supernaturalem ; et motus ille atque affectus a Deo supernaturaliter effectus, dicitur gratia praeveniens ad assensum fidei ex parte voluntatis. c) Liberum arbitrium, his duobus motibus gratiae praeve­ nientis adjutum, liberam adhuc habel potestatem imperandi assensum fldei. Ergo gratia praeveniens ex parte intellectus est influxus Dei particularis non in potentiam intellectus, sed in cogni­ tionem, quae est actus intellectus ; non influit Deus in causam, sed in effectum ; non elevat potentiam intellectivam ad eli­ ciendum actum supernaturalem, sed actum naturalem cogni­ tionis efficit supernaturalem. Ergo gratia praeveniens est influxus Dei in actum naturalem potentiae intellectivae efficiens illum supernaturalem. 102 PARS 111. — CONCORDIA MOLINAE El similiter gratia praeveniens ex parte voluntatis non esl influxus Dei in causam, in ipsam potentiam voluntatis; sed influxus Dei in actum, in motum affectionis, cui Deus se inserit, quemque suo influxu supematuralem efficit. Quoad actual spei. — a) Illustrato jam intellectu hominis lumine supernatural! fidei, naturaliter oritur in voluntate affectus ad beatitudinem et motus erectionis ad eam ipsam a Deo sperandam. b) Huic motui se ingerit Deus specialiter influendo, et illuni efficit supernaturalem : et hujusmodi molio appellatur gratia praeveniens ad actum spei. c) Liberum arbitrium sic a Deo praeventum elicit, si vult, primum actum spei supernaturalis liberum. Ergo gratia praeveniens ad actum spei est influxus divinus non in causam, sed in effectum : non in potentiam voluntatis, sed in voluntatis motum et affectum. Ergo gratia praeveniens ad actum spei est Dei influxus in actionem voluntatis. Quoad actum caritatis seu dilectionis. a) Similiter ex lumine fidei supernatural! in intellectu naturaliter excitatur ■motio affectus, amoris, amicitiae erga Deum. b) Huic motui se inserit Deus iliumque efficit supernatu­ ralem, et hujusmodi motio appellatur gratia praeveniens ad diligendum. c) Liberum arbitrium sic praeventum elicere potest actum dilectionis Dei supernaturalis. Ergo gratia Dei praeveniens ad actum supernaturalis dilectionis non est divinus influxus in causam, sed in effec­ tum; non in potentiam voluntatis, sed in motum et affectum voluntatis. Ergo gratia praeveniens ad actum caritatis est influxus Dei non in voluntatem ea ratione qua agens est. sed ea ratione qua in se suscipit motum sive actum suum. CAP. IV. INFLUXUS BEI SPECIALIS 103 CONCLUSIO 5. Gratia praeveniens, quam Molina tradit velut necessa­ riam ad actus supernaturales : 1° non est aliquid causatum in homine a solo Deo ; 2" non est aliquid se habens in ratione principii seu causae efficientis actus ipsos supernaturales. patet. Nam ipse Molina Concord, q. 14. disp. 45. ait : 1° Quod gratia praeveniens ex parte intellectus ad actum supematuralem fidei appellatur notitia illa et cognitio effecta a Deo supernaturalis per talem influxum in easdem notitias et cognitionem. 2° Quod gratia praeveniens ex parte voluntatis ad actum lidei dicitur « motus ille atque allectus voluntatis circa ea, quae ad fidem spectant, quatenus a Deo supernaturalis effi­ citur per auxilium [particulare]... ». 3° Quod gratia praeveniens ad actum spei appellatur motio illa et affectus ad beatitudinem in voluntate naturaliter ortus, et etiam motus erectionis, quo attrahitur et allicitur ad eam ipsam a Deo sperandam. 4° Quod gratia praeveniens ad actum caritatis dicitur « motio illa et affectus, cui se inserit Deus, quemque super­ natural! suo influxu Deus acuit, incendit et efficit supernaturalem ». 5° Quod denique « motus illi actiones quaedam vitales sunt, quas in se ipsa experitur voluntas, ad quas... concurrit efficienter, non quidem qua liberum arbitrium est, sed qua voluntas et natura quaedam est, eo modo, quo efficienter etiam concurrit ad motus primo primos, qui non affectus atque excitationes voluntatis ad volendum aut nolendum sunt, sed volitiones aut nolitiones ». Ergo gratia praeveniens juxta doctrinam Molinae est actio intellectus et voluntatis: est notitia, cognitio, a Deo adjuta el illuminata: est motus et affectus voluntatis, quos Deus Quoad primum 104 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE acuit, quos Deus incendit, quosque superna lurales efficit ~ sed tamen sunt. « actiones vitales intellectus et voluntatis ». Quoad secundum probatur. 1": Quoniam in ratione principii seu causae efficientis actuum voluntatis sunt : a) ipsa potentia seu virtus volendi : b) omnes habitus, sive acquisiti sive infusi, qui perficiunt ipsam potentiam ad agendum, c) et motio, qua Deus ut causa prima applicat ipsam potentiam ad actum : quae quidem motio, sive in ordine naturae sive in ordine gratiae, in potentia mota est motus, id est actus ipsius voluntatis, prout est potentia adhuc in potentia. Atque hujusmodi actiones vitales voluntatis neque sunt ipsa po­ tentia, neque sunt habitus, neque sunt motio illa, qua Deus ni causa prima applicat ipsam voluntatem ad agendum, et qua virtutem agendi ipsius voluntatis conjungit, cum suo· proprio actu, sive actus sit liber sive necessarius, sive sit naturalis sive supernaturalis. Probatur 2° : In ratione principii seu causae efficientis actus voluntatis, sit liber sil necessarius, sit naturalis sit super­ naturalis, nequit esse aliquid, quod non sit 1° ipsa virtus activa ipsius voluntatis: 2° complementum hujus virtutis operativae, sive per modum permanentis ut habitus, sive per modum virtutis transeuntis el instrumentalis ut motiorecepta a causa prima et a primo agente, qui est Deus. Et hujusmodi motus et affectiones neque sunt ipsa virtus neque ipsius virtutis complementum, sed actiones prodeuntes ex. ipsa virtute jam completa in ratione causae efficientis '. Observatio — Molina in ipsa disp. 45., cum explicat gene­ sim actus supernaturalis dilectionis seu amoris amicitiae erga Deum, ait : « Huic etiam motui (affectui amoris) se inserit Deus, iliumque suo supernatural i influxu non solum acuit et incendit, sed etiam efficit supernaturalem... Influxus ergo, quo Deus in illum influit, appellatur auxilium gratiae praevenientis ad diligendum ut ad salutem oportet. Motio vero ipsa et affectus, ut est a Deo per illum influxum, dicitur ' Vide Part. Prim. q. 2. a. 2. Ili. pag. 1-16 ei sq. CAP. IV. — INFLUXUS DEI SPECIALIS 105 gratia praeveniens et excitans liberum arbitrium ad diligen­ dum Deum ut ad salutem oportel. » Ex quibus apparet motionem el affectum, quae est gratia praeveniens secundum Molinam, produci et ab homine et a Deo, ab influxu ipsius humanae voluntatis el ab influxu Dei; Deumque concurrere ad gratiam praevenientem produ­ cendam in homine, influendo non in voluntatem « ea ratione qua agens est, quasi eo prius mota et excitata agat, sed cum voluntate ea ratione qua patiens est atque in se suscipit effectum ab eadem causa atque a Deo partiali influxu ulriusque simul productum ». (q. 14. disp. 29. i CONCLUSIO 6. Gratia praeveniens, quam Molina tradit in sua Concor­ dia : 1° nequit esse motio quaedam in ipsam potentiam liberae voluntatis tamquam in causam actuum supernaturalium ; 2" nequit esse motio quaedam, qua liberum arbitrium excitetur et praeveniatur potensque red­ datur ad supernaturales actus eliciendos. Probaturi·': Potentia voluntatis, sive quoad actus libe ros sive quoad actus necessarios, non movetur nisi duplici genere motionis, se. ex parte objecti apprehensi per intellec­ tum et ex parte subjecti sive ipsius potentiae volitivae. Prima fit per apprehensionem objecti sub ratione boni, per modum finis, quoad specificationem et determinationem actus volun­ tarii ; altera fit per applicationem ipsius potentiae ad agen­ dum, per modum agentis, sicut alterans movet alleratum et impellens movet impulsum, quoad exercitium ipsius actus voluntarii. (I. q. 82. a. 4. et q. 105. a. 4. et I-Π. q. 9. a. 1.) Jam vero gratia praeveniens, quam Molina tradit, nec esi motio ex parte objecti, nec ex parte subjecti ; nec per modum tinis, nec per modum agentis ; nec quoad specificationem, nec quoad exercitium; nec fit per applicationem ipsius potentiae ad agendum, nec per apprehensionem et repraesentationem objecti apprehensi sub ratione boni ab intellectu : sed con- 106 CARS III. — CONCORDIA MOLINAR sliluitnr formaliler et essentialiter consistit « in motibus : 1" qui, velit nolit voluntas, praesente cognitione insurgunt » ; 2" quos voluntas « patitur illos supernalurales » : 3° qui sunt « quaedam actiones vitales».4°« ad quas concurrit efficienter voluntas ». Non ergo potest esse molio quaedam in ipsam voluntatem tamquam in causam ac principium efficiens sui actus. Probatur 2°: Gratia praeveniens, qua secundum Molinam praevenitur potensque redditur liberum arbitrium ad actum liberum el supernatural em fidei, est (praeter notitiam intel­ lectus) motus affectionis sive actus supernaturalis voluntatis necessarius. Similiter gratia praeveniens, qua secundum Molinam praevenitur, excitatur potensque redditui' liberum arbitrium ad actum supernaturalem liberum spei, est affectus el motus sive actus supernaturalis voluntatis necessarius. Pariter gratia praeveniens, qua secundum Molinam praeve­ nitur. excitatur potensque redditur liberum arbitrium ad actum supernaturalis dilectionis, est motus sive actus super­ naturalis vol un tatis necessarius. Sed nullus datur neque dari potest actus supernaturalis fidei necessarius, nec actus supernaturalis spei necessarius. nec actus supernaturalis dilectionis necessarius. Ergo gratia praeveniens, quam Molina explicat in libro Concordiae, nequit esse motio in ipsam voluntatem ut in causam, el qua liberum arbitrium potens reddatur ad actus supernalurales liberos eliciendos. CAP. IV. INILVXUS DEI SPECIALIS 107 V CONCLUSIO 7. Doctrina Molinae circa auxilium particulare, quod praeveniens gratia nuncupatur iq. Ι'ι. disp. 29. > : a) Est quid « commentitium plane » ; b) « Nullaque ratione fulcitur » ; e.) « Et res frustra multiplicat ». (q. 14. disp. 26.) Est quid commentitium plane. — 1° Quoniam affirmare, quod motus, qui mere naturaliter insurgunt in potentia nostrae voluntatis. « evadunt gratia praeveniens ex influxu supernaturalis Dei ». hoc videtur esse, ni multum fallimur, magis difficile ad intelligendum quam illa applicatio requi­ sita a D. Thoma in causis secundis; et quam illa vis, de qua loquitur Angelicus Doctor De Pot. q. 3. a. 7. ad 7.. quam quidem declarat Molina esse « commentitium, nullaqud ratione fulciri, et res frustra multiplicare ». 2" Quoniam gratia praeveniens est ipsemet influxus Dei gratuitus, receptus non in actu voluntatis, sed in voluntatis potentia, quae per hanc supernaluralem motionem seu appli­ cationem ad agendum agil supernaturaliter el elevatur ad eliciendos actus supernalurales. 3° Quoniam gratia Dei actualis est motio; el motio super­ naturalis in voluntate sic mota est supernaturalis motus: el supernaturalis motus est complementum potentiae in ratione causae efficientis, el initium actus, qui elicitur a potentia ita supernaturaliter mota a Deo. 'i° Quoniam implicat contradictionem gratiam praeve­ nientem. sicut omnem gratiam tam actualem quam habi­ tualem. esse aliquid effectum seu productum per potentias creaturarum : el omnis actio vitalis emanat a potentia ope­ rative, causatur et efficitur a creatura per suas operatives potentias. 108 PAKS 111. CONCORDIA MOD NA E 5° Quia non modo falsitatis, sed quasi injuriam Deo lactam sonare videtur asserere, quod motus causali a Deo per suum auxilium particulare (quod gratia praeveniens nuncupatur)· in potentia nostrae voluntatis : a) non habeant rationem actus liberi ; b) non habeant rationem actus boni moralis: c) non habeant rationem actus virtuosi. Quasi aliquis actus super­ naturalis exsurgeret in potentia voluntatis et a Deo causa­ retur in nobis, qui non esset bonus, laudabilis et liber. Nullaque ratione fulcitur. lu Quoniam est contra rectam rationem comparare affectus et motus, ad quos cooperatur nostra voluntas mota et excitata ab ipso Deo per motionem suae gratiae praevenientis, cum motibus qui vocantur primo primi. Hoc est comparare effectus divinae gratiae in nostra· voluntate cum motibus sensualitatis, qui praeveniunt judi­ cium rationis. Aliud enim est motus voluntatis inpraemeditatus et insurgens contra rationem ex defectu delibera­ tionis: et aliud longe diversum motus voluntatis causatus a Deo per suam gratiam praevenientem non contra rationem, sed supra illam ; non contra voluntatem revera liberam, sed' supra naturalem judicii humani deliberationem. 2° Quoniam affirmare. quod « affectus et motus, ad quosefficienter concurrit et cooperatur voluntas nostra, insurgunt, velit nolit voluntas ■>. est affirmare contradictoria. Unde I). Thomas 1-11. q. 6. a. 'i. : « Contra rationem ipsius actus voluntatis est. quod sil coactus vel violentus. » Et De Verit. q. 22. a. 8. : « Deus voluntatem immutat sine eo quod voluntatem cogat... Sicut voluntas potest immutare actum suum in aliud, ita el multo amplius Deus. » Et rursum II. Sent. dist. 25. q. 1. a. 2. ad 1. : « Deus operatur in voluntate et in libero arbitrio secundum ejus exigentiam ; unde etiam si voluntatem hominis in aliud mutet, nihilominus tamen hoc sua omnipotentia facit, ut illud, in quod mutatur, voluntarie velit; et ita coactionis ratio tollitur; alias esset contradictionis implicatio, si diceretur nolle illud in quod mutatur, et cogi ad illud. « •Ί" Quoniam affirmare. quod affectus et motus ex gratia CAP. IV. — INFLUXUS DEI specialis 109 provenientes insurgunt in voluntate, velit nolit voluntas, derogat ipsi divinae gratiae, quae non destruit, sed perficit ac elevat naturam : ac derogat ipsi Deo. qui simul ac gratiae est naturae auctor. Unde I). Thomas De Pot. q. 1. a. 3. ad 1. : « Omnes creaturae quasi pro naturali habent quod a Deo in eis fit. » 4° Quoniam affirmare quod » huic motui voluntatis se ingerit Deus specialiter influendo ». et gratiam praevenientem esse motum libcrii arbitrii, quo a Deo movetur ». (q. 23. disp. 1. memb. 10. Ites frustra multiplicat. — 1" Quoniam multiplicat frustra ipsos actussupernaturales. Nam quotiescumque homo elicit actum liberum fidei, spei et caritatis, oportet quod antea efficienter concurrat ad actum necessarium. qui, velit nolit voluntas, insurgit in voluntate: actum, inquam, lidei. spei el caritatis. Unde omnis actus liber supernaturalis, eo ipso quod praesupponit gratiam praevenientem, praesupponere debet actum supernaturalem necessarium, immo violentum. 2° Quoniam multiplicat frustra divinum influxum. Totus processus Molinae in explicanda genesi actuum supernaturaliuin fidei, spei et dilectionis, qui incipit ab actu naturali intellectus et voluntatis et finem accipit per infusionem gratiae justificantis, nihil aliud est nisi multiplicatio con­ cursus sinvultanei : nam est multiplicatio influxus divini 110 PAKS 111, — C0NC0RÜIÀ MOLINAE specialis simul cum multiplicatione influxus divini gene­ ralis juxta numerum motuum sive actuum tam naturalium quam supernaturalium, tam necessariorum quam libero­ rum. Etenim homo incipit : a.) per cogitationem natura­ lem, ad quam concurrit Deus concursu generali; b) Deus se inserit huic cogitationi et influit concursu speciali: c) ori­ tur naturaliter in voluntate actus naturalis, ad quem Deus concurrit concursu.generali : (l) Deus se inserit huic actui et influit concursu speciali ; e) postea Deus exspectat, quod liberum arbitrium determinet se, eliciat consensum, et velit elicere actum liberum supernaturalem vel fidei vel spei vel dilectionis; et statim Deus concurrit concursu generali: et tunc iterum apparet gratia praeveniens sub nomine gratiae adjuvantis, et Deus influit concursu speciali ; f) et post hoc longum iler actuum et concursuum Deus infundit habitum fidei, spei el caritatis. Unde Deus semper se ingerit actibus, semper influit in actum, tunc influxu generali tunc influxu particulari. 3° Res multiplicare frustra etiam apparet ex verbis Molinae q. 14. disp. 37. dum ait : « Ut liberum arbitrium una cum gratia praeveniente producat quemcumque illorum actuum, necessarium esse, ut Deus quoque una cum illis immediate in actum producendum per concursum suum universalem influat... Quivis illorum actuum, licet sit unica actio, 1res nihilominus habet partes unius integrae causae, a qua emanat totus; et a singulis, partialitate causae, etiam totus emanat, diverso tamen modo : a) a Deo influente per solum concursum generalem emanat ut a causa universali : a qua proinde non habet magis quod sil assensus credendi aut dolor de peccatis, quam vel actus oppositus; b) ab influxu vero liberi arbitrii habet tamquam a causa particulari, ut quoad substantiam sit potius assensus fidei aut dolor de peccatis quam aliquis alius actus diversus: c) a gratia vero praeveniente seu a Deo, ut per illam tamquam suum instru­ mentum una cum libero arbitrio influit in eundem actum, habet, ut sit actus supernaturalis specie distinctus ab actu pure naturali. » CAP. IV. — INFLUXUS DEI SPECIALIS 111 Unde habentur 1res influxus. 1res causae partiales ad pro­ ducendam unam et unicam actionem, nempe influxus Dei per concursum generalem et influxus liberi arbitrii et influxus iterum Dei per gratiam praevenientem. Si enim gratia prae­ veniens est revera influxus Dei, quo Deus causât lictum supernaturalem, quid opus erit alio influxu divino ad cau­ sandum actum naturalem, eum actus supernaturalis sit unica actio, actus unus numero el «lisl.iuct.ns specie ab actu pure naturali ? In unica et eadem actione non dantur duo actus distincti specie nec distincti numéro. VI Quaedam alia quae difficultatem pariunt. Molinae « valde difficilis est ad intelligendum molio el applicatio, quam D. Thomas I. q. 105. a. 5. in causis secundis exigit ». (disp. 26.) Molina « neque intelligere valet » illam aliam etiam physicam motionem el applicationem excellentiorem, quam D. Thomas exigit in ipsa potentia liberae voluntatis ad ju­ stificationem : quae quidem excellentissima motio est el vocatur gratia operans, cujus quidditas declaratur ab Angelico Ductore I-II. q. 111. a. 2. Liceat ergo nobis nunc aliqua indicare, quae difficultatem quandam pariunt circa doctrinam Molinae quoad hoc princi­ pium fundamentale ipsius Concordiae, se. de auxilio parti­ culari, quod gratia praeveniens nuncupatur. Sit igitur : Primum : Quomodo influxus seu concursus generalis Dei influit in actum supernaturalem liberum, cum ab ipso influxu actus non habeat magis quod sit assensus credendi aut con­ trarius fidei, dolor de peccatis aut actus peccaminosus, actus virtutis quam actus vitii ? Influxus Dei generalis juxta Moli­ nam est indifferens ad bonas et ad malas actiones, et actus supernaturalis nequit esse actus malus neque indifferens. 112 PARS 111. — CONCORDIA MOLINAE Rursus : Quomodo in actu supernatural! credendi, spe­ randi, diligendi, cum sit quid simplex ac indivisibile, una pars erit effecta a Deo per concursum generalem et altera a Deo per gratiam praevenientem et altera a libero arbitrio per suum proprium influxum? Et si respondetur, quod actus est unicus. « et 1res habet partes unius integrae causae, a qua emanat totus : et a singulis partialitate causae etiam totus emanat, diverso tamen modo » : tunc ergo, si totus emanat a Deo influente per concursum generalem, quare non habet ab hoc concursu: 1" quod sit assensus credendi : 2° quod sit supematuralis? Secundum : Molina Concord, q. 14. disp. 37. ait, quod gratia praeveniens est : a) « causa efficiens una cum libero arbitrio eorundem actuum » : b) « tam liberum arbitrium quam gratia praeveniens sunt causae secundae actuum credendi, sperandi... ·■ : c) « liberum arbitrium et gratia illa praeve­ niens sunt duae partes unius integrae causae actus credendi, sperandi... »: d) « gratia praeveniens semper vel tempore vel natura antecedit influxum liberi arbitrii ad actiones suas supernaturales » ; e) « est causa principiumque in liberum arbitrium immissum, quo mediante Deus ulterius una cum libero arbitrio influxu ejusdem arbitrii in hujusmodi opera­ tiones supernaturales influit ». 1° Si gratia praeveniens est actio citatis, motus, qui necessario in ipsa voluntate surgit, velit nolit ipsa voluntas, quomodo actus poterit esse : 1° causa efficiens una cum libera voluntate: 2° pars hujus causae efficientis actus credendi et sperandi ? 2° Quando gratia praeveniens praecedit tempore influxum liberi arbitrii : quomodo actualiter influet in actum supernaluralem ipsius liberi arbitrii? Gratia praeveniens est juxta Molinam motus voluntatis: et quod non est. actu influere non valet. 3° Quomodo motus necessarius voluntatis poterit esse causa principiumque in potentiam liberi arbitrii immissum? Et quomodo dici potest : « conjunctum ex libero arbitrio et CAP. IV. — INFLUXUS DEI SPECIALIS 11g gratia praeveniente est causa secunda » (disp. 27.), prae­ sertim cum gratia praecedat aliquando tempore et sit quid transiens, utpote actio vitalis? Tertium : Quomodo actio naturalis voluntatis poterit fieri superoaturalis manente eadem numero actione? Actio eadem numero nequit esse distincta specie a semetipsa. Quomodo actio poterit esse supernaturalis, si non emanat a potentia elevata, sive per habitum sive saltem per physicam motionem, ad eliciendum talem supernaturalem actum? Quomodo hujusmodi actio, cui Deus se inserit, quamque efficit supernaturalem per hunc suum influxum, poterit dici necessaria, cum non sit circa ea. ad quae voluntas hominis de necessitate moveatur? Quartum : Quomodo gratia praeveniens et operans poterit dici una et eadem numero cum gratia adjuvante et coopé­ rante, cum altera praecedat etiam tempore determinationem liberi arbitrii et altera subsequatur, cum prima sil praeterea actus necessarius voluntatis et altera actus liber? Et rursus : Cum una et eadem numero gratia, quatenus invitat liberum arbitrium ad actus supernaturales, dicatur praeveniens, et aliquando etiam tempore ; et quatenus, consentiente jam nostro libero arbitrio, ipsa quoque coope•rans ad eosdem actus vocatur adjuvans, quaeritur : ubinam se abscondit iste influxus specialis numero unus et idem, in momento vel instanti quo libera voluntas influit, agit, operatur eliciendo consensum? Quare hujusmodi actus, qui est consentire ad donum gratiae justificantis acceptandum, non cadit sub gratia actuali praeveniente nec sub actione Dei. sive influat concursu generali sive influat concursu speciali? Quo pacto liberum arbitrium creatum utitur divino influxu supernatural!; cum revera Deus sil qui utitur sua creatura, et hujusmodi divinus influxus recipiatur tamquam cis instrumentales in operativis creaturae potentiis, qua­ rum virtutem propriam elevat el perfici! et applicat ad DE GRATIA. T. III. 8 114 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE agendum? Virtus causae primae vehementius ingreditur in causatum quam ipsa virtus causae secundae. Et praeterea : Si liberum arbitrium utitur gratia actuali, 1 videtur inferri, quod uszis gratiae non est a gratia. Habi- i tuali gratia utitur homo suo libero arbitrio per gratiam Dei actualem ; at a qua gratia erit usus actualis gratiae? Quintum : Molina (Concord, q. 14. disp. 46. et q. 23. disp. 1. » memb. 10.) asserit : 1° gratiam praevenientem « operari ex necessitate naturae » : 2° « esse determinata ad unum ». . Quomodo ergo tunc gratia praeveniens poterit esse « causa efficiens una cum libero arbitrio eorundem actuum »? Observatio. — Molina eo ipso, quod in ordine naturae j rejecit illam motionem et applicationem, quam D. Thomas exigit in causis secundis, rejicere coactus est etiam doctri- f nam D. Thomae circa gratiam praevenientem et operantem et circa modum explicandi transmutationem hominis ex statu injustitiae ad statum justitiae: quae quidem nuncu- ; liatur justificatio impii. Et quoniam in ordine supernatural! solus concursus simultaneus non caret periculis, quibus abundat Pelagianismus, i Molina : 1° advertit esse latissimum discrimen inter concur- ; sum generalem et concursum specialem gratiae ; 2° deinde 3 praeter motionem moralem, quam etiam videtur admisisse 1 ipse Pelagius et abs dubio admittebantSemipelagiani, Molina vult et non vult tradere quandam umbram physicae motionis. * Vult: quoniam affirmat, quod Deus non modo excitat liberum arbitrium perviam intellectus, ex parte objecti, per notitias .1 et illuminationes supernaturales, verum etiam asserit quod : j a) Deus se inserit motibus ipsis et actionibus voluntatis; b) et acuit, incendit hujusmodi voluntatis affectus; c) et per suum I influxum efficit supernaturales hujusmodi motus seu actus, 9 qui naturaliter e potentia voluntatis emanant. Unde Deus | agit et operatui' intra ipsam voluntatem ; et intus agens ei . operans movet, excitat, invitat, allicit. At haec motio aliquid plus significare videtur quam motionem pure moralem et I solam apprehensionem boni praesentali et oblati voluntati. 5 CAP. IV. INFLUXUS DEI SPECIAJJS 115 Et non cult : quoniam, etsi desideret fugere Pelagium, non tamen ingreditur in vias D. Thomae et Augustini. Non asserit Deum influere in ipsam potentiam liberae voluntatis et aliquid in ipsam efficere, ut in causam ac principium sui actus. Inde, quod Deus semper se inserat actibus, non ipsi voluntatis potentiae ex qua prodiit actus, efficit aliquid in affectu, sed non in voluntatis potentia, a qua affectus emanat. Unde doctrina Molinae circa gratiam nihil aliud facit nisi multiplicare ex una parte concursus simultanées et ex alia actus supernaturales, quos dividit in necessarios ac liberos. Molina non vult doctrinam Augustini et D. Thomae am­ plecti ; quapropter, dum intendit a Pelagio recedere, ad Calvinum videtur appropinquare >. ' In 2. Congreg. De Auxiliis coram Clemente VI1L habita die s. julii 1602 in Palatio Apostolico Montis Quirinalis, P. Lemos respon­ dens ad P. Valentia, Defensorem Molinae, sic dicebat : « Quid prod­ est solis verbis damnare Pelagium ?... Ipse Molina dicit expresse, quod homini sic conanti, illis conatibus se Deus inserit; et quod, positis illis, gratia in manibus nostris ponitur... Fr. Thomas aperto codice Molinae legit tria loca, in quibus dicebat Molina quod Deus illo eodem conatu disponebat hominem, etc. Et alium, quod Deus influebat in easdem notitias. Et tertium, ubi dicitur multoties Deum se inserere illis notitiis ...Quod cum negaret Molinae Defensor, dicit Fr. Thomas : Id constat aperte ex disput. 45. § accipe (Concord. edit. Antverp. pag. 184) ; ubi ordinem horum actuum constituit. » < Tunc Pontifex Summus dixit : Molina dicit quod Deus se inserit conatibus, non qui nondum sunt, sed qui prius facti sunt ab homine. » < Tunc Molinae Defensor ad aliud divertens dixit etiam Ecclesiam dicere in Hymno de Spiritu Sancto : Dignare promptus ingeri. Ergo etiamsi Molina dicat, quod Deus se inserit, utitur verbis Ecclesiae. Ad haec dixit Fr. Thomas : Ecclesia dicit dc Spiritu Sancto quod hominibus se inserit, incipiendo omnino, mediando, finiendo et consummando. At vero Molina cum Cassiano, cujus expressam in hoc tenet sententiam, dicit se Deum inserere homini prius ope­ ranti, et hoc ex certa lege, ut sic Deus sit subsequens, et homo incipiens. Iterurn dixit Molinae Defensor, quod Ecclesia de Spiritu Sancto dicebat : Promptus ingeri. Tunc iterum Fr. Thomas dicit : 116 PARS HI. — CONCORDIA MOLINAE Modo quo utitur Molina, non utitur Ecclesia, sed solus Cassianus damnatus per Ecclesiam. > < Tunc Summus Pontifex dixit : Cassianus hoc dixit quod Molina. » < Sic ergo convictus in omnibus istis Molinae Defensor dixit quod S. Augustinus loquens de sua conversione, cum iret ad B. Ambro­ sium, asserebat, quod Deus se intromitteret suis cogitationibus. Et addidit, quod ipse ibat ex curiositate, et tamen quod Deus se inse­ rebat. Tunc dixit Fr. Thomas : Vide quid dicas, et quam impiam blasphemiam proferas, dum dicis quod Deus se inserit auxiliis gratiae actui curioso et peccato : sed legat ubi S. Augustinus hoc dicat. Et cum hoc dixisset Fr. Thomas, legit Defensor Molinae, et coram omnibus constitit S. Augustinum non dicere quod suis cogitationibus a se inceptis Deus se inserebat. Tunc subintulit Fr. Thomas : Jam ergo constat Molinam dicere Deum se inserere notitiis ab homine inceptis, sicut dixit Cassianus. » Haec Fr. Thomas de Lemos, Acta omnia Congreg. ac Disput. De Auxil. Cong. 2. Vide etiam circa hanc Molinae doctrinam, quae supra manent ostensa et declarata Part. Prim. q. 1. a. 3. et a. 4. et Epilog. fV. Coroll. 5. pag. 718. 'P’W'·' CAPUT QUINTUM Utrum Concordia Molinae concordet cum recta ratione. Tertium principium Concordiae : Scientia media. 1 PRAENOTANDA Phimo : Scientia media est lapis angularis Molinianae Concordiae. — Totius doctrinae a Molina in libro suo Concordiae explicatae basis ac fundamentum principale existimatur esse scientia media, cujus quidditas, proprie­ tates ac characteres supra1 ex ipso libro Concord, q. 14. disp. 52. declarata manent. Per hanc siquidem scientiam cuncta arbitrantur Molinistae in pace atque harmonia per­ fecta componere: etenim et divinae scientiae certitudo in securo consistit, et simul integritas libertatis creatae evi­ denter servatur. Quapropter Molina ipse nos admonet ut : « triplicem scientiam oportet distinguamus in Deo, nisi peri­ culose in concilianda libertate arbitrii nostri et contingentia rerum cum divina praescientia hallucinari velimus... Satis arbitror esse perspicuum libertatem arbitrii nostri et contingentiam rerum cum divina praescientia apprime convenire. » (Concord, q. 14. a. 13. disp. 52. 2) De ratione autem hujus. 1 De Concordia Molinae cap. 1. Quot et qualia sint principia fundamentalia Concordiae. 2 P. Billot De scientia Dei scribit: « Molinam nusquam somniasse 118 PARS 111. — CONCORDIA MOLINAE de qua agitur, scientiae est occupare locum medium inter alia duo extrema, in quae scientia Dei traditur divisa. At eum Dei scientia multipliciter dividatur in duo extrema, nam « unumquodque potest per se dividi secundum id quod in ejus ratione continetur » (I-LI q. 95. a. 4.), oportet determinare exacte locum medium hujus scientiae inter alia duo extrema contenta in singulis divinae scientiae divisionibus, ut punc­ tum quaestionis acu tangatur et absque ulla ambiguitatis umbra appareat plane manifestum. Quod ut facilius capiatur, quae subsequuntur sunt praenotanda. Secundo : Quomodo scientia Dei dividi possit. — Primo namque, scientia Dei in se considerata est ipsamet Dei substantia, quoniam intelligere Dei est ejus essentia et ejus esse. In Deo enim intellectus, intelligens, id quod intelligitur, species intelligibilis et ipsum intelligere. sunt omnino unum et idem. Unde ex hac parte nulla datur multiplicitas nullaque distinctio in scientia Dei. (I. q. 14. a. 4.> Deinde : Deus cognoscit se et alia a se cognitione propria ac perfectissima, certitudine absoluta atque claritate infinita; et cognoscit omnia quae sunt, et eo modo quo sunt, in ipsamet sua divina essentia. Quaecumque sunt el quocumque modo. Deus scit omnia ; nec ab alio accipit scientiam, aut rerum notitiam mendicat. Unde nec ex hac parte scientia Dei cadit sub divisione. Porro ; Divisio ergo divinae scientiae se habet ex parte, objecti seu ex diversa habitudine vel relatione, quam res scitae a Deo dicunt ad scientiam Dei. Unde : a) Prima divisio divinae scientiae est in speculativam lanium et in speculativam simul ac pradiram. Deus enim id quod quandoque ei imponitur; quasi nimirum sibi proposuisset reddere obvia intellectui humano ea quae pertinent ad divinam praescientiam et conciliationem ejus cum nostra libertate. X Arbi­ trari enim aliquid esse perspicuum, est plus quam illud somniare. Infra cap. 7. audiemus Molinam loquentem et videbimus eum som­ niantem id ipsum quod ei imponitur. CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 119 «le seipso habet scientiam speculativam tantum ; ipse enim operabitis non est. De omnibus vero aliis habet scientiam et speculativam et practicam. sicut D. Thomas declarat 1. q. 14. a. 16. b) Secunda divinae scientiae divisio est in scientiam appro­ bationis et scientiam improbationis. Scientia enim Dei est causa rerum secundum quod habet voluntatem conjunctam. Unde scientia Dei secundum quod est causa rerum, consuevit nominari scientia approbationis. Mala vero licet a Deo non sint operabilia, tamen sub cognitione practica ipsius cadunt, sicut et bona, in quantum permittit vel impedit vel ordinat ea. Et de malis de ac peccatis, quae Deus cognoscit, sed quorum non est causa (nam horum solum potest causa esse aliquid deficiens, non efficiens, ut creatura et ipsius volun­ tas), dicitur Deus habere scientiam improbationis. (1. q. 14. a. 8. et 16.) e) Tertia autem divinae, scientiae divisio est in scientiam risionis et in scientiam simplicis intelligentiae. Etenim, ■cum Deus sciat omnia quaecumque sunt quocumque modo, illorum quae sunt simpliciter, quae actu sunt, quae ad existcntiam vocantur in aliquo momento temporis, dicitur Deus habere scientiam visionis; illorum vero, quae nec luerunt nec sunt nec erunt, sed sunt tantummodo in potentia vel ipsius Dei vel creaturae, dicitur habere scien­ tiam simplicis intelligentiae. (I. q. 14. a. 9.) d) Quarta denique divinae scientiae divisio est in scientiam necessariam et scientiam liberam. Scientia enim Dei est causa rerum, voluntate adjuncta. Unde non oportet, quod quaecumque scit Deus, sint vel fuerint vel futura sint; sed solum ea quae vult esse vel permittit esse. Unde in scientia Dei est quod omnia possibilia, id est, rationem entis habentia, esse possint; el in scientia Dei adjuncta voluntate est quod non modo esse possint, verum quoque quod sint. In quantum ergo consideratur scientia Dei sine actu suae liberae volun­ tatis, scientia Dei vocatur necessaria; in quantum vero con­ sideratur cum actu liberae divinae voluntatis conjuncta, nominatur libera. (1. q. 14. a. 8. el 9.) 120 PARS HI. — CONCORDIA MOLINAE Tertio : Quid sit scientia media. — Nunc ergo poterit quaeri, utrum cadat scientia media, an non, inter duo extrema uniuscujusque praedictae divisionis. Proprie et rigorose loquendo, videtur quod non. Fundamentum enim primae divisionis est quod res scibilis sitne an non operabitis; et inter esse et non esse operabile a Deo. non datur medium. Similiter, fundamentum secundae divisionis est quod res scibilis sit aut non sit a Deo causata; et inter esse et non. esse causatum a Deo, non datur medium. Pariter, fundamentum tertiae divisionis est quod res sci­ bilis sit in actu vel non sit in actu, existât aut non existai ; et inter existere et non existere non datur medium. Et denique,fundamentum quartae divisionis est quod res scibilis sit vel non sit ante actum liberum divinae voluntatis :. et inter esse ante actum liberum divinae voluntatis et non esse nisi post hujusmodi actum, non datur medium. Attamen, si vis fiat in verbo, potest dari scientia media inter scientiam speculativam tantum et scientiam specula­ tivam et practicam. Nam mala in se non sunt operabilia a Deo, ac proinde non cadunt sub scientia practica Dei sicut bona : dicuntur tamen operabilia secundum quid, in quantum sc. vel permittuntur vel ordinantur a Deo. Unde ex hoc diverso modo, quo bona et mala cadunt sub scientia practica Dei, nihil obesi quin inducatur quaedam scientia inedia practica. Similiter potest induci quaedam scientia media inter scien­ tiam approbationis et reprobationis. Mala enim, quorum. Deus non est causa, se habent in duplici differentia, nempe ; malum in rebus voluntariis et malum in rebus naturalibus^ et ideo malum habet causam deficientem aliter in naturalibus et aliter in voluntariis. Consequenter diversa quoque est habitudo mali ad causam primam vel permittentem vel impedientem vel ordinantem mala, quae Deus non operatur. Unde ut D. Thomas explicat 1. q. 49. a. 2. : « Deus in rebus causando bonum ordinis universi, ex consequenti et quasi per accidens causât corruptiones rerum... Deus est auctor· mali quod est poena, non autem mali quod est culpa. » CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 121 · Pari etiam modo aliquid medium potest induci quasi subdividendo utrumque extremum divisionis in scientiam simplicis intelligentiae et scientiam visionis. Nam potest dici, quod scientia visionis in Deo est duplex : naturalis et necessaria una, nimirum visio divinae essentiae; libera altera, sc. visio intuitiva creaturarum. Et ita quoque scientia simplicis intelligentiae ; una nempe naturalis ac necessaria, quae circa mere possibilia versatur; altera autem libera, quae versatur circa futura conditionata sive futuribilia. Unde si quaeratur : Daturne scientia media inter scientiam speculativam et speculativam simul ac practicam? Nullum esi inconveniens, quoniam alio modo cadunt sub practica Dei cognitione bona et mala. Daturne scientia media inter scien­ tiam approbationis et reprobationis? Nullum videtur incon­ veniens, quia aliter refertur ad voluntatem divinam malum naturale et malum voluntarium, malum poenae el malum culpae. Daturne scientia media inter scientiam visionis et simplicis intelligentiae? Neque hic ullum adinvenitur incon­ veniens; etenim potest appellari simplicis intelligentiae scien­ tia, quae versatur circa objecta pure possibilia; et visionis scientia, quae respicit futura absoluta; et scientia media. quae respicit futura conditionata, quae quidem nec mere pos­ sibilia sunt nec absolute futura, sed medio modo se habent. Sic sumpta scientia media erit fortasse plus minusve fundata, plus aut minus scientifica ratione philosophici fundamenti, quare media inducatur inter duo extrema divi­ sionis scientiae divinae; sed admittatur in hoc sensu vel prorsus rejiciatur, si ita placet, non propterea digladiabimur. Quarto : Delinitur sensus controversiae. — Quaestio itaque circumscribitur ad scientiam mediam introductam inter duo extrema quartae divisionis divinae scientiae, nimirum : Utrum sit admittenda scientia media inter scientiam Dei necessariam sive naturalem et inter scientiam Dei liberam. Unde de ratione hujus scientiae, de qua agitur, est occupare locum medium inter scientiam mere naturalem et scientiam mere liberam. Ita Molina in libro Concord, q. 14. disp. 52. ; 12*2 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE « Triplicem scientiam oportet distinguamus in Deo. nisi periculose in concilianda libertate arbitrii nostri cum divina praescientia hallucinari velimus. Unam mere naturalem... Aliam mere liberam... Tertiam denique mediam scientiam... » El q. 23. disp. 1. memb. ult. : «Est praescientia illa media inter scientiam Dei liberam et mere naturalem. » Ac cum in Congregationibus De Auxiliis disp. 35. coram Clemente VIIL, in qua tertio de scientia media est disputatum quaesitumque : num Deus futura conditionala ante vel tantum post suae decretum voluntatis certo cognosceret, unus ex Patribus Societatis Jesu ajebat : « non dicimus nisi dari scientiam mediam inter scientiam simplicis intelligentiae et visionis » : statim P. Thomas de Lemos, Ordinis Praedica­ torum. respondit : « Pater, tota quaestio substantialis contra Molinam est : an detur media scientia inter scientiam mere naturalem et scientiam liberam in Deo: quae media scientia antecedat omnem actum in Deo, nempe actura liberum divinae voluntatis. Haec est substantialis quaestio. Et hanc scientiam dicimus esse impossibilem...... Tunc P. Salas (e Societate Jesu) concessit ita Molinam dicere et hanc esse substantialem quaestionem. » Definito itaque vero sensu controversiae. inquirendum nobis restat de scientia media : 1° Utrum sit: 2° Utrum esse possit. 11 CONCLUSIO 1. Sine rationabili ullo fundamento introducta est a Molina scientia media inter scientiam Dei naturalem et scientiam Dei liberam. Arg. lu"‘. — Primum fundamentum ad introducendam scientiam mediam inter scientiam Dei naturalem sive neces­ sariam et scientiam liberam assumitur ex ipsa Sacra Scrip- CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 123 lura, in qua manifeste traditur Deum cognoscere quaedam futura conditionata sive futuribilia; et cognoscere proinde quid homo pro innata sua libertate acturus esset, si in hoc vel illo rerum ordine collocatus fuisset, cum tamen homo posset, si vellet, facere oppositum. Sic Deui. 7, 3-4 : «Neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies lilio tuo; quia seducet (ilium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis. » IIT Reg. 11, 2-3 : « De gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israël : Non ingrediemini ad eas. neque de illis ingre­ dientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardenlissimo amore..... et averterunt mulieres cor ejus. » Similiter 1 Reg. 23, 12 : « Si tradent me viri Geilae et viros qui sunt mecum in manus Saul? Et dixit Dominus : Tradent. » Et TV Reg. 13. 19 : « Si percussisses quinquies aut sexies sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem ; nunc autem tribus vicibus percuties eam. » Atque in Novo Testamento exempla quaedam illustria etiam adducuntur. Illud in primis Math. cap. 11. el Luc. cap. 10. : « Vae tibi Gorozain, vae libi Bethsaida; quia si in Tyro el Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent. » Et rursus. Math. 24, 22 : ■ Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur. >■ En quidem fundamentum primum pro scientia media stabilienda! Ex praedictis el aliis hujusmodi recte, infertur esse quaedam, quae medio modo se habent inter mere possi­ bilia et absolute futura, nempe futura conditionata, quae conditio si apposita fuisset, revera lièrent el futura absoluta evasissent. Consumpta enim fuisset Syria usque ad con­ sumptionem, juxta dictum Elisaei, si rex Israël percussisset quinquies aut pluries. Poenitentiam quoque egissent habi­ tantes Tyri et Sidonis, si in Tyro el Sidone factae fuissent virtutes, quas Christus Dominus fecit in Gorozain et Bethsaida. Haec enim omnia revera ita essent, ita fuissent; et Deus certo illa sciebat. Sciebat profecto in quam partem se flecterent 124 PARS IU. — CONCORDIA MOLINAE pro sna libera voluntate el viri Geilae et incolae Tyri el Sidonis. At quid inde Potestne exinde inferri existentia scientiae mediae? Sciebat quidem Deus quid viri Geilae el Sidonis pro· sua innata libertate acturi essent, si in illis vel aliis rerum circumstantiis vel ordinibus collocarentur: verumtamen nec Molina nec Molinistae legitime concludunt ad scientiam mediam introducendam inter scientiam Dei necessariam el scientiam liberam, usquequo ex ipsa Sacra Scriptura osten­ dant Deum haec futura conditionata certo sciro, ante omnem liberum actum suae divinae voluntatis. Arg. 211'". — Alterum autem fundamentum pro existentia scientiae mediae demonstranda sumitur ex SS. Patribus, quorum praecipua testimonia affert ipse Molina in libro Concord, q. 14. disp. 52. a) S. Justinus Martyr, loquens de proditione ,Indae, tiuaest. et resp. ad Christ, q. 58. : « Non causa ejus, quod futurum estpraenotio ; sed, quod futurum est, praenotionis. Neque enim praenotionem sequitur quod futurum : sed quod futurum est. praenotio. Ita fit, ut non Christus proditionis causa sit. sed proditio causa est. Domini praenotionis. » b) Damascenus in dialogo adversus Manichaeos, loquens de peccato diaboli : « Quod praescientia, inquit, diabolo· minime causa fuerit cur malus fuerit, hinc constat. Nam nec medicus, dum futurum morbum praenoscit, morbo causam affert. Verum morbi quidem causa in praepostera et immo­ derata vitae ratione consistit; al medici praenotio eruditionis, ipsius est argumentum: praenotionis autem causa esi. quod ita futurum erat. » c) Chrysostomus Homilia 60. in Math, loquens de scan­ dalis : « Non quia futura, inquit, scandala praedixit, idcirco eveniunt : sed quoniam omnino ventura erant, idcirco praedixit. Non enim fierent, si nollent ea excogitare nequam homines atque pestiferi: quod si ventura non fuissent, nec ipse futura praedixisset. » d) Hieronymus in Is. cap. 16. : ■· Non. inquit, quod. CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 125 praescientia Dei causam vastitatis attulerit, sed quod vastitas futura Dei majestati praenota sit. » Et in illud Ezech. <-,ap. 2. : « Non quia illa ventura cognoscit, necesse est nos facere quod ille praescit ; sed quod nos propria voluntate sumus facturi, ille novit futurum, quia Deus est. » Et III. Dialog, advers. Pelag. : « Non ideo peccavit Adam, quia Deus hoc futurum noverat; sed praescivit Deus, quasi Deus, quod ille erat propria voluntate facturus. » e) Augustinus V. De Civitate Dei cap. 10. : « Neque enim ideo peccat homo, quia Deus illuni peccaturum praescivit: i mino ideo non dubitatur ipsum peccare, cum peccat, quia ille, cujus praescientia falli non potest, ipsum peccaturum esse praescivit, qui, si nolit, omnino non peccat : sed si pec­ care noluerit, etiam hoc ille praescivit. » ’. f) Cyrillus IX. in Joh. cap. 10. : ·· Quoniam ita nonnulli sponte facturi erant, idcirco praescius Spiritus Sanctus futura praedixit. » g) Leo Magnus Papa Serm. 16. de pass. Christi : « Non impias furentium manus immisit in se Dominus, sed admisit : non praesciendo quod faciendum esset, egit ut fieret. » h) Origenes VIII. in epist. ad Hom. in illud cap. 8. : Quos 1 Ex his verbis S. Augustini infert I’. Pksch S. J. De Deo Uno part. 3. sect. 3.: < Pro nostra sententia (scientiae mediae) sutliciat in memoriam revocare dictum, quod saepe repetit Augustinus : actio­ nem liberam non ideo futuram esse, quia Deus praescivit; sed ideo Deum praescire, quia futura est. » 1° S. Augustinus non ait: actio­ nem liberam, sed hominem peccare, quod est deficere in actione libera a recta ratione agendi; 2° S. Augustinus non ait. : Deum praescire hominem peccaturum esse, quia futurum est ; sed hominem non ideo peccare, quia Deus praescivit. Unde S. Augustinus tantum­ modo asserit : a) praescientiam Dei non imponere necessitatem ; b) praescientiam Dei non esse causam malae voluntatis, id est pec­ cati. Etenim, ut ipse S. Doctor XII. De Civit. Dei cap. 7. ait : « Causam malae voluntatis non esse quaerendam. » At alia quaestio est, cum agitur de bona voluntate, de actione, de entitate. Unde S. Augustinus V. De Civit. Dei cap. 9. : < Voluntates nostrae tantum valent, quan­ tum Deus eas valere voluit atque praescivit. » XV. De Trinit. cap. 13. : < Universas creaturas, et spiritales et corporales, non quia sunt, ideo novit Deus ; sed ideo sunt, quia novit. » 126 PAKS III- — CONCORDIA ΜΟΙΛΝΑΕ praescidit et praedestinavit, ait : « Non propterea erit aliquid, quia id Deus scii, futurum ; sed quia futurum est, scitur a Deo antequam Qat. Nam etsi v. g. fingamus Deum non prae­ scire aliquid, futurum sine dubio erat quod est, ita ut est. ut puta .Judas proditor factus est, et hoc ita futurum pro­ phetae praedixerunt. Non ergo quia prophetae praedixerunt, idcirco prodidit Judas; sed quia futurus esset proditor, ea quae ille ex propositi sui nequitia gesturus erat, praedixerunt prophetae : cum utique Judas in potestate habuisset, ut esset similis Petro et Johanni, si voluisset. » Tale est secundum fundamentum pro existentia scientiae mediae affirmanda. Attamen Patres et Doctores Ecclesiae loquuntur : 1" de peccatis et de malis, sc. de proditione •Indae: de malitia Judeaorum in traditione Christi ad mor­ tem ; de peccato diaboli ; de lapsu Adami et de scandalis ; 2" asserunt praescientiam Dei non imponere necessitatem omnibus his malefacientibus : etenim, non obstante Dei praecognitione, tam diabolus quam Adamus, tam Judas quam Judaei el omnes, per quos scandalum venit, libere faciunt et pro innata sua libertate operantes deficiunt ope­ rando; 3ft docent praescientiam Dei non esse causam prodi­ tionis Judae, nec malitiae Judaeorum, nec casus diaboli, nec. lapsus Adami, nec malae voluntatis scandalum facientium. Haec omnia verissima sunt; sed ex his omnibus minime sequitur dari in Deo scientiam mediani inter scientiam neces­ sariam et scientiam liberam, usquequo Molina el Molinistae valeant etiam ostendere testimonio ipsorum PP. et DD. : b’Deuni praescire haec omnia ante omnem liberum actum voluntatis divinae hujusmodi mala permittentis : 2° Dei prae­ scientiam non esse causam bonorum operum et actuum virtutis, quos praenoscit; verbi gratia : conversionis S. Petri, perseverantiae bonorum angelorum, poenitentiae Adami, et bonae voluntatis omnium benefacientium. Observationes. — Prima : Verba S. Justino Martyri attri­ buta non esse illius, sed cujusdam scriptoris Pelagianismi erroribus imbuti, ad quem pertinet liber Quaestionum citatus. CAP. V. SCIENTIA .MEDIA 127 Secunda : Verba Origenis, ex quibus fortasse poterit in­ ferri illum scientiam mediam propugnasse, fuisse ,jam sibi objecta atque in bono sensu explicata a D. Thoma I. q. 14. a. 8. ad 1. et De Verit. q. 2. a. 14. ad I. Et dico fortasse: quoniam nihil obstantibus et quod D. Thomas in bonum sen­ sum verba illius interpretatur, et quod ipse Origenes etiam apponit exemplum de proditione Judae, attamen : 1" videtur stabilire principium generale : Non propterea erit aliquid, quia id scit Deus futurum etc., cui innititur scientia media; et 2° addit. : « Ut autem scias non in praescientia Dei uni­ cuique salutis causam poni, sed in proposito et actibus suis », quamvis tamen non affirmet in solo proposito nec in solis actibus, nec negat hoc ipsum propositum esse effec­ tum etiam voluntatis Dei. Quomodocumque sit, tantummodo inferre licebit : 1° quod Origenes edocuit aliquid simile scientiae mediae : 2° quod Molina accepit ab Origene suam scientiam mèdiam sicut et alia principia suae Concordiae, ut infra patebit. Tertia : Scientia Dei non esi causa mali, sed esi causa boni, per quod cognoscitur malum. Per hoc ipsum quod Deus cognoscit bona, cognoscit etiam mala; sicut per lucem cognoscuntur tenebrae. Malum non est per se cognoscibile, quia de ratione mali est quod sit privatio boni. Et sic nec definiri neque cognosci potest nisi per bonum. (I. q. 14. a. 10.) Scientia autem Dei est causa rerum secundum quod habet voluntatem conjunctam, (ibid. a. 8.) Unde etiam S. Augustinus V. De Civitate Dei cap. 9. : « Qui non est praescius omnium futurorum, non est utique Deus. Qua­ propter et voluntates nostrae tantum valent, quantum Deus eas valere voluit atque praescivit; et ideo quidquid valent, certissime valent ; et quod facturae sunt, ipsae omnino fac­ turae sunt, quia valituras atque facturas ille praescivit, cujus praescientia falli non potest. » Praescientia itaque Dei non est de futuris, sive absolutis sive condilionatis, nisi post actum liberum divinae voluntatis. Voluntates nostrae tantum valent, quantum Deus eas valere voluit atque praescivit. Praescientia haec habet conjunctam voluntatem, et ad actum 1’28 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE voluntatis, quod est decretum divinum, sequitur. Volui! atque praesci'r>it, ail S. Augustinus. Arg. 3""1. Tertium vero fundamentum pro existentia scientiae mediae asseveranda sumitur ex testimonio quorundam PP. el DD. qui dicunt Deum non determinare voluntatem creaturae rationalis ad agendum, ac proinde nec reduci de potentia ad actum per physicam praemotionem ; atque ita ante omnem actum liberum divinae voluntatis Deum praevidere in quam partem sese inflectat voluntas creata suis solis viribus, si in his vel in illis rerum circumstantiis creatura rationalis collocaretur. Sic S. Job. Damascenus II. De. Orth. fuie cap. 30. : « Deus omnia praescit, sed non omnia praefinit. Illud scire interest Deum omnia quidem praescire, sed non omnia praefinire. Praescit enim ea, quae in nostra potestate sunt ; at non item praefinit.» Similiter S. Gregorius Nyssenus vel Nemesius in libro De homine : « Providentia est eorum quae non sunt in nobis ; non autem eorum quae sunt in nobis. » Cui consentire videtur ipsa S. Scriptura Eccli. 15,14 : « Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui. » Si ergo Deus non physice movet voluntatem hominis el applicat ad operandum ; si Deus non praedefinit actus huma­ nos, sed relinquit illos in manu consilii hominis : recte videtur concludere Molina in libro suae Concord, q. 14. disp. 53. memb. 3. : « Nos vero censentes errorem esse in lide tales constituere Dei praefinitiones et concursus, qui integrum non relinquant arbitrio, in instanti, in quo elicit actum non malum, illum non elicere, immo et dissentire si velit, consequenter dicimus : a) Certitudinem totam divinae scientiae, qua actus tam bonos quam malos arbitrii creati absolute futuros esse prae­ noscit, non provenire ex solis praefinitionibus conferendi auxilia et concursus; quoniam, eis nihil impedientibus, potest arbitrium se inflectere in partem contrariam. b) Sed provenire ex scientia media, qua ante omnem actum suae voluntatis cognovit in quam partem arbitrium 129 CAP. V. — SCIENTIA MEDIA pro sua libertate se esset flexurum ; per eamque scientiam dicimus Deum certo cognoscere omnia. c) Certitudinem vero scientiae illius mediae provenire dici­ mus ex altitudine illimitataque perfectione intellectus divini. Verumtamen scientia media etiam caret hoc tertio funda­ mento. Nam : 1° D. Thomas I. q. 23. a. 1. ad 1. el IU. ('. Geni. •cap. 9(1. expresse declaravit omnia verba praedicta tam SS. PP. quam Sacrae Scripturae ita esse exponenda atque intelligenda, nempe : « ut intelligatur ea, quae sunt in nobis, divinae determinationi non esse subjecta quasi ab ea neces­ sitatem accipientia... Damascenus nominat praedelerminalionem impositionem necessitatis, sicut est in rebus natu­ ralibus, quae sunt praedeterminatae ad unum. Quod palet οχ eo quod subdit : Non enim vult malitiam neque compellit virtutem. » 2° Praefinitiones divinae conferendi auxilia et concursus non modo non impediunt liberum arbitrium creatum se inflectere in unam vel alteram partem, sed adjuvant et com­ plent ipsammet liberi arbitrii virtutem : 1° ut agat: 2° ut libere agat : 3° ut bene agat. Unde tota ista Molinae theoria totusque ipsius timor quod liberum arbitrium creatum succumbat oppressum sub actu divinae voluntatis qui est decretum. • ■I sub physica Dei motione quae est exsecutio divini decreti, oritur ex praepostero conceptu tam divinarum praedefinilionum quam ipsius physicae praemotionis : ac consequenter ex praepostera idea, quam Molina sibi efformavit de causa prima qui est Deus, et de causa secunda qui est homo agens per suum liberum arbitrium. 3° Unde Molina debet ante omnia probare quaecumque sunt in potentia liberi arbitrii creati habere rationem entis, rationem proinde cognoscibilis ac veri, ante omnem actum liberum divinae voluntatis. De altitudine divini intellectus nemo dubitat ; de eminenlissima comprehensione omnium quae sunt, quocumque modo sunt, in sua divina essentia DE GRATIA. T. III. 9 130 PARS 1Π. ---- CONCORDIA MOLINAE nemo quaerit, cum per se sit manifestum; nam aliter Deus non esset Deus. Quod non omnibus est notum et probatione indiget, est manifestare liberum arbitrium creatum transire do potentia in actum ante omnem actum liberum divinae voluntatis. De hoc quaeritur. 4° Quoad divinas praefinitiones et physicam Dei praemotionem optimum erit mente recolere doctrinam D. Thomae De diu. nom. cap. 5. lect. 3. : « Quae quidem praedefinitiones et voluntates sunt distinctivae entium et effectivae ipsorum ; qiiia secundum hujusmodi rationes supersubstantialis Dei essentia praedeterminavit omnia et produxit. » Unde non tantummodo relinquunt integrum arbitrio se inflectere in quod voluerit, sed etiam conferunt hoc ipsum quod est sese libere et recte et honeste agere, velle, consentire, eligere, exsequi atque imperare. Et ut ipse D. Thomas docet II. Sent. dist. 37. q. 1. a. 2. ad 5. : « A se non habent (libere agentia) quod agant, sed a primo agente, quod eis et esse et posse et agere confert. » Et ibid. q. 2. a. 2. ad 3. : « Utrumque enim agenti influit, et ut agat et ut bene agat. » Arg. 4u,n. — Quartum denique fundamentum pro existentia scientiae mediae asserenda sumitur ex ratione; quod quidem sic explanatur a P. Kleutgen in suis Instit. theol. q. 3. De scientia Dei cap. 2. a. 10. : « Thesis : Jure optimo scientia, qua Deus sub conditione futura novit, ab aliis quae nominari solent scientiis distincta et proprio nomine insignita est. Contingit sacpenumero, ut inter duo extrema inveniatur medium, quod utriusque extremi aliquid participat; atque ideo cum fit divisio, nunc quidem ad alterutrum extremorum reducitur, nunc autem ut tertium divisionis membrum ab extremis distinguitur proprioque appellatur nomine. Jam vero universa, quae cognosci possunt, dividuntur in ea quae actu sunt, et ea quae actu non sunt, esse tamen possunt. Inter haec autem vehit in medio posita sunt sub conditione futura. Actu enim non sunt; hoc commune iis est cum mere possibilibus; actu tamen essent, si conditio aliqua impleretur, quod de mere CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 131 possibilibus dici non potest. Nec possibilia nec hypothetico futura in seipsis, sed tantum in causis suis sunt ; at hypothe­ tice futura ita sunt in causis, ut posita conditione, certissime inciperent extra causas in seipsis esse, haud secus atque ea quae actu sunt vel erunt. Cum igitur divisio illa divinae scientiae in simplicem intelligentiam el visionem secundum diversitatem objecti fiat, scientia, qua Deus hypothetice futura cognoscit, ad alterutram referri potest, quia utriusque objecti aliquid participat ; sed cum accuratior distinctio quaeritur, recte etiam ab utraque ut tertia discernitur. » Hactenus Kleutgen. Quid inde Ergone datur scientia media inter scientiam Dei necessariam et scientiam Dei liberam ? Jure optimo scientia, qua Deus sub conditione futura novit, potest dici, si placeat, media inter scientiam simplicis intelligentiae et scientiam visionis ; eo ipso jure, quo futura sub conditione velul in medio posita sunt inter mere possibilia et absolute futura. At inierim dum Molinistae non ostendant hujusmodi futura sub conditione esse conditionate futura ante omnem actum liberum divinae voluntatis, nullum jus optimum adesi ad introducendam scientiam mediam inter scientiam Dei necessariam et scientiam liberam. Nihil ad quaestionem refert, utrum admittenda sit scientia media inter scientiam visionis ac simplicis intelligentiae ; vel utrum sit an non adaequata hujusmodi divisio; vel utrum detur duplex scientia visionis, libera altera, altera neces­ saria; haec nimirum visio divinae essentiae, illa, visio intuiliva creaturarum; et similiter, utrum detur etiam duplex scientia simplicis intelligentiae, libera altera, altera neces­ saria; haec nimirum mere possibilium, illa futurorum condilionatorum. Quidquid circa hoc dicatur, quaestio est de nomine. Quaestio autem substantialis est vel affirmare vel negare futura haec condilionata habere rationem futuri sub conditione indepcndenter a decreto Dei actuali : habere rationem scibilis, veri, entis, ante omnem actum liberum divinae voluntatis. « Triplicem scientiam, ait Molina : unam mere natura- 132 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE lem... aliam mere liberam... tertiam denique mediam scientiam... tum quia antecedit omnem liberum actum volun­ tatis divinae, tum etiam quia in potestate Dei non fuit scire per eam scientiam aliud quam reipsa sciverit. » (disp. 52.) Haec est substantialis quaestio. Hanc scientiam dicimus esse absque jure, absque fundamento a Molina introductam ; immo illam pronuntiamus impossibilem atque ad absurda ducentem. III CONCLUSIO 2. Rejicienda est illa scientia, quam Molina introduxit mediam inter scientiam Dei necessariam seu natu­ ralem et scientiam Dei liberam ; etenim aufert a Deo : a) Rationem causae primae tam in esse naturae quam in esse gratiae ; b) Rationem primi liberi, ac proinde divinae libertatis ; c) Supremum dominium Dei in nostras voluntates ; d) Certitudinem divinae scientiae ; e) Perfectionem divinae scientiae. Aufert a Deo rationem primae causae tam in ordine naturae quam gratiae. — 1° namque : Quoniam per hanc mediam scientiam Deus videt non quod ipse facturus est ut faciat homo, si in tali ordine rerum constituatur : sed quod ipse homo ex se facturus est, Deo simul influente per concursum generalem, quo Deus concurrit subsequens ad ipsam deter­ minationem hominis ad agendum. Unde per hanc mediam scientiam Deus videt hominem in illa sua operatione, qua pro sola sui arbitrii innata libertate se inflectit in unam vel alteram partem, a prima causalitate non dependere. Nam Deus hoc praecognoscit ante omnem actum liberum suae divinae voluntatis. 2" Quia in systemate scientiae mediae, causae secundae CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 133 sc movent, non niolae a prima; de potentia transeunt ad actum absque eo quod reducantur a prima. Prima enim causa dat quidem virtutem agendi causis secundis, et con­ servat; at non influit in actionem ea ex parte qua a potentia operativa dimanat, sed in actionis terminum atque in effec­ tum. Causa prima confert virtutem causis secundis, sed non complet, non applicat actioni, non conjungit ipsas cum propriis ipsarum effectibus. 3° Quia, etsi in ordine supernatural i Molina admittat influxum sive auxilium speciale, quod gratia praeveniens nuncupatur, attamen nec in ipso ordine supernatural! Deus per suum influxum movet, applicat ac reducit potentiam libérai* voluntatis ad agendum ; sed tantum invitat, allicit, pulsat. Et deinde exspectat, quod homo per suum liberum arbitrium se determinet ac sese inflectat in unam vel alteram partem oppositam. Unde tam in esse naturae quam in esse gratiae determinatio creaturae, transitus de potentia in actum, initium actus divinam causalilatem subterfugit. Nec per gratiam praevenientem nec per concursum simultaneum Deus efficit hanc conjunctionem potentiae voluntatis cum actu, virtutis activae liberi arbitrii cum suo proprio effectu. Deus non efficit; praevidet dumtaxat. 4° Per scientiam mediam supponitur Deus cognoscere aliquid, ad quod non se extendit sua virtus, se. determi­ nationem liberi arbitrii creati ad hoc vel illud eligendum. Ergo virtus Dei non se extendit ad omne quod est quo­ cumque modo in rebus vel esse potest. Ergo scientia media aufert a Deo rationem causae primae. Aufert a Deo rationem primi liberi et primi volentis. — 1° namque : Quia aufert ab ipso rationem primae causae et primi motoris. Scientia enim Dei est causa rerum secundum quod habet adjunctam voluntatem. Sublata itaque ratione primae causae efficientis, eo ipso tollitur ratio primae voluntatis. 2° Quia, docente Molina, de essentia scientiae mediae est : 1° quod « antecedit omnem liberum actum voluntatis 134 PARS in. — CONCORDIA MOLINAE divinae » : 2® quod ■< in Dei potestate non fuit sein* per eam scientiam aliud quam re ipsa sciverit ». (Concord, q. 14. a. 13. disp. 52.) 3° Quia Deus exspectat consensum et determinationem voluntatis creatae antequam Voluntas Increata quidquam decernat vel definiat; atque antecedenter ad omnem suum decretum, ad omnem actum liberum suae divinae voluntatis, homo vult, decernit ac determinat. 'i° Quia, consequenter ad haec, si in Dei potestate non est scire aliud quam re ipsa scit, ergo nec in sua voluntate impe­ dire ea, quae Deus ipse praevidet antecedenter ad omne suum decretum. Unde si apponatur conditio, quod se, David maneat in urbe Ceila, non est in potestate Dei captivitatem David impedire. El sic de omnibus aliis. Scientia itaque inedia tollit a Deo rationem primi liberi, de cujus natura est esse primum volens, primum eligens ac primum deter­ minans. Aufert a Deo supremum dominium in nostras voluntates. — 1° Quoniam, sublata ratione primae causae et ratione primae voluntatis, eo ipso tollitur dominium supremum in alias voluntates. 2° Quoniam in systemate scientiae mediae Deus non potest, salva libertate, voluntatem hominis inclinare in consensum in his circumstantiis, in quibus praevisa est dissensura ; nec valet quidquam certo decernere de actibus nostris liberis, nisi prius per scientiam mediam exploraverit aut cognoverit, quid nos ipsi ante actum liberum suae divinae voluntatis volituri sumus. Et postquam Deus praevidit quid sit ex se actura voluntas creata, non potest aliter decernere, salva ejus libertate; et nec praevidet, nisi per scientiam mediam exploraverit quid ex sua innata libertate voluntati creatae placuerit. Unde Molina q. 14. disp. 52. : « Quod res libero arbitrio praedita, si in certo ordine rerum et circumstan­ tiarum collocetur, in unam aut alteram pariem se flectat, non provenire ex praescientia Dei ; quin potius ideo Deum id praescire, quia ipsa res libero arbitrio praedita libere, CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 135 id ipsum agere debet; neque provenire ex eo, quod Deus velit id ab ea fieri, sed ex eo, quod ipsa libere id velit facere. « El q. 23. disp. 1. memb. 7. : « Determinatio voluntatis, quae utrobique fit, est ab ipsa voluntate pro sua innata libertate se libere applicante ac determinante ad consensum aut dissensum ;... et non a Deo sua omnipotentia illam deter­ minante, ut potest: quoniam tunc actus non esset liber, sed necessarius. » 3° Quoniam in systemate scientiae mediae : a) physica Dei motio et gratia efficax ex Dei moventis intentione tollit liber­ tatem; b) Deus proinde non valet liberum arbitrium creatum, quocumque voluerit, inclinare; c) consequenter non repugnat dari hominem, quem Deus etiam de potentia absoluta non possit in ulla circumstantia convertere. Unde Molina q. 23. disp. 1. memb. 7. : « Id non est donis gratiae determinare voluntates nostras ad consensum, sed est solum invitare et allicere. » Et in hoc sensu explicat verba Prov. 21, 1 : Cor regis in manu Domini ; quocumque voluerit, inclinabit illud ; sc. non physice movendo, non efficienter reducendo de potentia in actum, sed moraliter dumtaxat alliciendo. Contra quod S. Augustinus Enchirid. cap. 27. : « Quis tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere ? » Aufert a Deo certitudinem divinae scientiae. 1" Juxta Molinam q. 14. disp. 52. : « Scientia media est, qua (Deus) ex aitissima et inscrutabili comprehensione cujusque liberi arbitrii in sua essentia intuitus est, quid pro sua innata libertate, si in hoc vel illo vel etiam infinitis rerum ordi­ nibus collocaretur, acturum esset, cum tamen posset, si vellet, facere reipsa oppositum. » Sed quod in se est incertum, nequit cognosci certo nisi in causa sua certa et efficaci ac infallibili. Causa autem ex se efficax, certa et infallibilis futurorum contingentium ac actuum liberorum non est nisi ipsa voluntas Dei, quae profundit lotum ens et omnes entis differentias. Ergo ante omnem actum libe- 136 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE rum divinae voluntatis implicat, quod futura conditionalacontingentia el libera certo ac determinate cognoscantur. 2° Certitudo scientiae mediae aut provenit ex divina motione, aut ex circumstantiis rerum in quibus liberum arbitrium creatum collocaretur, aut ex ipso libero arbitrio· creato. Non ex primo capite; nam scientia media praecedit omnem actum liberum divinae voluntatis; et aliunde motio, quam Molina admittit, est indifferens, non determinans, tam in ordine naturae quam gratiae. Non ex secundo capite: quoniam qualescumque sint circumstantiae, nequeunt effi­ caciter, certo et infallibiliter in liberum arbitrium influere : libera enim voluntas, si libera est, dominatur astris et ipsis circumstantiis. Nec ex ipso libero arbitrio creato : a) quia non est primum volens nec primum eligens nec primum determinans ; i) quia ante omnem actum liberum divinae voluntatis nihil in potentia creaturarum habet rationem futuri, sive contingentis sive necessarii sive liberi: c) quia adhuc post actum sive decretum divinae voluntatis, causa secunda contingens et libera se habet ad opposita; et « sic contingens non subditur per certitudinem alicui cognitioni ». (I. q. 14. a. 13.) Ac denique : Liberum arbitrium creatum etiam consti­ tutum sub omnibus illis conditionibus el circumstantiis, quas Molina requirit ad suam scientiam mediam, semper est indifferens et indeterminatum ad hoc vel illud agendum. Et quanto magis Deus infinito excessu comprehendit liberum arbitrium, tanto magis ejus indifferentiam et indeterminalionem cognoscit. Atqui impossibile esi talem certam cogni­ tionem in illa comprehensione habere: quia in causa indif­ ferenti vel indeterminata ad duo, impossibile est unum determinate cognoscere. Unde D. Thomas I. q. 14. a. 13. : « Quicumque cognoscit effectum contingentem in causa sua tantum, non habet de eo nisi conjecturalem cognitionem. »· Aufert a Deo perfectionem divinae scientiae. — 1" namque : Quoniam dato, et non concesso, quod ante omnem actum liberum divinae voluntatis esset possibilis aliqua cognitio CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 137 eorum quae sunt in potentia causae contingentis et liberaehujusmodi cognitio esset cognitio effectus contingentis in causa sua tantum; ac consequenter Deus non haberet de eo nisi conjecturalem cognitionem, quae est maxima imper­ fectio, et quae Deo minime attribui potest. 2° Quoniam secundum istam mediani scientiam Deus pendet a creaturis in cognoscendo. Nam prima omnium radix, quare Deus cognoscat liberum arbitrium hoc fac­ turum, est quia ita liberum arbitrium ex sua innata liber­ tate est facturum. Unde objectum illud creatum est prima radix ob quam Deus illud certo cognoscit. Et sic hujus­ modi Dei scientia sicut a prima radice pendet1 ab ipsis creaturis. Unde Deus mendicat hanc scientiam mediam a determinatione ipsa voluntatis creatae. 3" Quoniam hujusmodi scientia involvit dependentiam divini intellectus a re externa, saltem tamquam ex condi­ tione logica, quae objective necessaria est, ut mens divina rem internoscat. Atque ista objectiva necessitas nec pendet a mente divina nec a divina voluntate. Proinde scientia media jam non esset digna Deo : nam se haberet ad suum objectum externum, ad realitatem objeclivam extra se, sicut se habet scientia angelorum, quae nec mensuratur a rebus quas cognoscit, sicut nostra scientia ; nec ipsas res men­ surat. Omnis namque scientia, quae non sit prior rebus ipsis cognitis et mensura ipsarum, non est scientia digna Deo. 4° Quoniam hujusmodi scientia media non solum non est mensura rerum cognitarum, sed adhuc videtur quoque esse mensurata ab ipsis rebus. Nam, teste Molina q. 14. disp. 52. : a) « In potestate Dei non fuit scire per eam scientiam aliud quam reipsa sciverit : » b) « potuerit tamen scire oppositum ejus quod per eam cognoscit : » c) « quod sil unius potius partis quam alterius, habet ex eo quod liberum arbitrium, ex hypothesi quod crearetur in uno aut altero ordine rerum, esset potius facturum unum quam aliud, cum utrumvis indif­ ferenter posset facere. » Ergo attribuere Deo talem scientiam est affirmare quod Deus dependet a libera voluntate creata 138 PARS HI. —- CONCORDIA MOLINAE in cognoscendo, sicut per concursum simultaneum Deus dependet a nostra libera voluntate in operando. 5° Juxta Molinam scientia media est quidem prior determinatione divinae voluntatis, at posterior determinatione voluntatis creatae; antecedit omnem actum liberum volun­ tatis divinae, sed consequitur ad omnem actum liberum voluntatis humanae. Immo Molina non dubitat asserere, quod determinatio liberae voluntatis creatae est causa hujusmodi mediae scientiae. Ita enim scribit in libro Concord, q. 14. disp. 52. : « Scientia, qua Deus absolute novit has vel illas res esse futuras, non est causa rerum: e contrario, ideo a Deo praecognoscuntur hoc vel illo modo futurae, quia ita pro libertate arbitrii sint futurae. » Et rursus : « Praenotionis autem causa haec est, quod ita futurum erat. » IV CONCLUSIO 3. Scientia, quam Molina introduxit mediam inter scientiam Dei necessariam seu naturalem et inter scientiam Dei liberam, est etiam rejicienda, quoniam : a) b) e) d) e) /') Caret vero ac reali objecto ; Habet praedicata contradictoria ; Innititur falso supposito ; Laedit liberum arbitrium creatum ; Tollit necessitatem orationis ; Latam aperit viam ad errores Pelagianismi. Scientia inedia caret proprio objecto. — Ratio prima. — 1’1 aliquid sit scibile, aliqua oportet quod sit necessitate neces­ sarium. Sed quod << res libero arbitrio praedita, si in certo ordine rerum et circumstantiarum collocetur, in unam aut alteram partem se flectat » ante omnem liberum actum divinae voluntatis, nulla prorsus necessitate est necessarium. Ergo minime est prorsus scibile. 1° Non est necessarium CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 139 necessitate absoluta, quia hoc est contra rationem liberi et etiam contra rationem contingentis; 2° nec necessitate infallibilitatis aut suppositionis aut consequentiae ; quoniam hujusmodi necessitates subaudiunt semper atque in omni casu actum liberum divinae voluntatis. EI hoc praesertim, cum agitur de causis contingentibus ac defectibilibus ; voluntas quippe creata ex natura sua defeclibilis est ac contingens. Quapropter, adhuc in hypolhesi quod voluntas itumana prodiret in actum suum absque eo quod Deus ageret in voluntatem ea ratione qua voluntas agens esi, ut supponit Molina : quod voluntas in unam vel alleram partem se flexura esset ante omnem actum liberum divinae volun­ tatis : non esset scibile nisi per conjecturalem cognitionem. Unde scientia media est scientia nulla. Ratio secunda. — Scientia media juxta Molinam esi illa scientia, qua Deus cognosc'd omnia futura coni ingentia et libera, sive absoluta, sive conditionata quae futuribilia dicuntur: et cognoscit independenler a decreto Dei actuali, id est, ante omnem actum liberum ipsius divinae voluntatis. Atqui ante omne decretum divinae voluntatis, sive independenter a decreto Dei actuali, futura ac futuribilia nullo modo sunt in ratione futuri aut futuribilis: ac proinde, cum nullam habeant rationem entis futuri, nec rationem habere. possunt veri et scibilis. Scientia igitur media est scientia inanis el vacua. Ratio tertia. — Impossibile est, quod aliquis effectus sit aul intelligalur futurus in aliqua causa nisi dependentor a sua causa efficiente. In ratione namque effectus necessario includitur ipsius dependentia a propria sua causa. Sed inter omnes causas proprias ac efficientes alieujus effectus futuri, sive absoluti sive conditional!, sive contingentis sivi* liberi, prima ac principalis causa efficiens, in cujus virtule reliquae omnes agunt, est decretum divinae voluntatis, sc. Deus, qui est primum intelligens et primum volens, sub quo ordinantur omnes intellectus et voluntates sicut instrumenta süb prin­ cipali agente. Absurdum ergo esi atque in terminis contra- 14Û PAKS III. — CONCORDIA MOLINAE (lictorium, illiquid esse futurum seu futuribile ante omnem actum liberum divinae voluntatis. Nulla res est futura quo­ rumque modo, nisi ex voluntate Dei. Scientia media habet praedicata contradictoria. In pri­ mis, docente Molina. >■ eam nulla ratione esse dicendam liberam » : 1" « Quia antecedit omnem liberum actum voluntatis divinae. » 2" « Etiam quia in potestate Dei non fuit scire per eam· scientiam aliud quam reipsa sciverit. » « Deinde dicendum neque etiam in eo sensu esse natura­ lem. quasi ita innata sit Deo, ut non potuerit scire oppositum ejus ([uod per eam cognoscit... Dicendum ergo est partim habere conditionem scientiae naturalis, quatenus praevenit actum liberum voluntatis divinae, neque in potestate Dei fuit aliud scire; partim habere conditionem scientiae liberae, quatenus quod sil unius potius partis quam alterius, habet ex eo quod liberum arbitrium, e.x hypothesi quod crearetur in uno aut altero ordine rerum, esset potius facturum unum quam aliud, cum utrumque indifferenter posset facere. »· (Concord, q. 14. disp. 52.) Habere autem conditiones scientiae naturalis simul ac con­ ditiones scientiae liberae est habere conditiones contrarias, quae sese excludunt ex eodem subjecto: est habere prae­ dicata contradictoria. Et sic scientia media est necessaria simul ac libera in Deo. Necessaria : a.) quia antecedit actum voluntatis divinae : b) quia non est in potestate Dei aliud scire. Libera : a) quia Deus potest scire, oppositum ; b) quia consequenter est in potestate Dei aliud scire per istam scientiam quam de facto scit. Est ergo scientia media ita innata Deo, ut non possit scire oppositum ejus quod per eam cognoscit; et tamen est ita libera, ut possit oppositum scire. Contradictio inter esse necessariam et esse liberam non potest effugi, si haec duplex conditio scientiae mediae refe­ ratur ad ipsam scientiam, ac proinde ad ipsum Deum. De ratione scientiae necessariae est : a) quod non sil in CAP. V. SCIENTIA MEDIA I'll polestate Dei aliud scire: b) quod antecedat proinde omnem actum liberum divinae voluntatis. De ratione scientiae libe rae est : a) quod consequatur non quidem ad existentiam rei scitae, sed ad actum liberum divinae voluntatis; nam hujusmodi scientia ulpote habens conjunctam voluntatem, officit ipsam essentiam realem rei scitae et causai: b) quod sit in potestate Dei aliud scire, sicut el aliud causare vel >tpposilum determinare. Scientia itaque media nec esi media nec est scientia: quia est in terminis contradictoria, sicut sunt hae duae proposi­ tiones : « In potestate Dei non fuit scire per eam scientiam aliud quam reipsa sciverit: » et : ·■ In potestate Dei fuit scire peream scientiam aliud quam reipsa sciverit. » Unica via ad contradictionem vitandam est respondere, quod Molina reipsa respondet, sc. : ■· In potestate Dei non fuit scire aliud : sed tamen Deus potuit scire aliud, quoniam liberum arbitrium potuit aliud facere. » Uene quidem; sed tunc scientia media partim habet conditionem scientiae necessariae, et partim habet conditionem scientiae mutabilis et dependentis a libero arbitrio creato. Utique Deus potuerit aliud scire, sed non quia sit in potestate, Dei. sed quia est in potestate liberi arbitrii creati. Quod videtur Molina vidisse, dum scribebat : « Ne vero primo suo aspectu te haec doctrina perturbet ! » At scientia media plus adhuc perturbat in aspectu suo ultimo. Quamobrem illam sub diversis aspectibus placet nobis Considerare ac lectoribus praesentare. Scientia inedia innititur falso supposito. I). Thomas De Verit. q. 22. a. 2. ait : <· Secunda causa non potest influere in suum effectum nisi in quantum recipit virtutem primae causae... Deus propter hoc, quod est primum efficiens, agit in omni agente. » Et opusc. De natura angel, cap. 12. : « Oportet igitur quod (Deus) cognoscat omnia, ad quae sua virtus extenditur. Sua autem virtus extenditur ad omne quod est quocumque modo in rebus vel esse potest, sive sit pro­ prium sive commune, sive immediate ab eo productum sive 142 PAHS 111. — CONCORDIA MOLINAE mediantibus causis secundis; quia causae primae virtus· magis imprimit in effectum quam virtus causae secundae. Oportet igitur i)euni cognitionem habere de omnibus quae sunt quocumque modo in rebus. ·■ Inde necesse est. quod Deus moveat et applicet omnes causas secundas, etiam liberas, ad operandum: alioquin, quantumvis perfectae sup­ ponerentur. non possent procedere in actum. Divina itaque, motio et applicatio est illa vis, qua : 1° virtus ipsa causarum secundarum completur et conjungitur cum propriis ipsarum actionibus et effectibus; 2° omnis causa secunda agit ad esse ut instrumentum causae primae; 3° et causa prima vehe­ mentius ingreditur in causatum quam ipsa causa secunda. Sed Molina in libro suae Concord, q. 14. disp. 26. : 1" negat, quod « virtus primae causae in secunda recipiatur » ;2° negat quod <■ primum efficiens agat in ipso agente »; 3° illam vim. illam virtutem appellat « commentitium, nullaque ratione fulcitum, et res frustra multiplicans ». Unde causalitas Dei non se extendit : a) ad determinationem liberi arbitrii ad agendum ; b) ad actum ipsum ea ex parte qua voluntas agit, sed tantum ea ex parte qua voluntas suscipit actum in se. Nec generali suo influxu, nec particulari quod gratia prae­ veniens nuncupatur, Deus revera efficit actum liberae volun­ tatis, in quantum liberum, in quantum bonum, in quantum laudabile ac meritorium, nec in quantum actum prode­ untem ex facultate voluntatis et rationis. Concursus enim generalis est indifferens ad bonas et ad malas actiones; et influxus particularis, quo homo invitatur quidem ad bonum. « a nostra libertate pendet ut efficax aut inefficax sit » (Concord, q. 14. disp. 40.): ac consequenter versatilis esi et a nostrae voluntatis nutu pendulus. Exinde, absque vi penetrativa et supercomprehensiva scien­ tiae mediae, Deus nequiret cognoscere secreta cordium et futura contingentia ac libera. Vis enim penetrativa scientiae mediae introducta est a Molina, ut occuparet locum illius famosae vis, qua secundum Angelicum Doctorem cunctae substantiae creatae agunt ad esse ut. instrumenta causae primae: el ita Deus valeret respicere a longe illa omnia, CAP. V. SCIENTIA MEDIA 143 quae ipse non facit nec libere vult nisi post liberam deter­ minationem voluntatis creatae. Scientia igitur, quam Molina introduxit mediarn inter scien­ tiam Dei necessariam et liberam, appellanda est « commen­ titia, nullaque ratione fulcita. et res frustra multiplicans ». Scientia inedia laedit liberum arbitrium creatum. — Ratio prima. —Molina ipse in libro suae Concord, q. 14. disp. 52. ait : « Neque Deum concedimus per scientiam naturalem seu mediam (quam de hae re in eo negamus) intileri ante determinationem suae voluntatis, quam partem ipse sit electurus, eo quod intellectus in Deo ea altitudine et prae­ stantia non superet essentiam ac voluntatem divinam, qua essentias ac voluntates creatas longe superet... Nec satis percipio, quanam ratione in Deo integra maneret libertas, si ante actum suae voluntatis praecognosceret in quam partem esset inflectenda : etenim existente tali scientia, nulla ratione partem oppositam eligere posset. » Duplici itaque motive negat Molina Deum per scientiam mediam intueri ante determinationem suae voluntatis, quam partem ipse Deus sit electurus: l°quia intellectus Dei non superat altitudine suam divinam voluntatem ; 2° quia Deus « libertatem non habuerit ad partem oppositam eligendam ». Quoad lum ipsi Molinae discipuli videntur existimasse, periculo non carere negare scientiam mediam esse, in Deo respectu suae propriae voluntatis; quasi Deus comprehen­ deret seipsum comprehensione minus alta atque inscrutabili quam comprehendit voluntates creatas. Negare scientiam mediam Deum habere circa suam voluntatem propter hoc. idem est ac dicere intellectum Dei non adaequare sua infinita comprehensione divinae voluntati1. ' Unde P. Urraburu S. J. Theodic. disp. -1. cap. 5. a. I. scribit: < Scientia media dividitur in directam et reflexam : quarum prima circa conditionata creaturis immediate libera ; secunda vero circa conditionata Deo immediate libera versatur... Scientia media reflexa displicet aliquibus ex nostris cum Molina Concord, disp. 17. et 50. qui et libertati Dei adversam putat. » Jam habemus etiam Deum Ι'ι'ι PAKS 111. CONCORDIA MOLINAE Quoad 2vm nos acceptamus rationem, quam contra Mo­ linam retorquemus. Si enim cum scientia media non valet integra in Deo manere libertas : « etenim existente tali scientia, nulla ratione partem oppositam eligere posset » : a pari, nec integra in homine maneret libertas, si in Deo daretur scientia media respectu voluntatis creatae. Scientia enim Dei est immutabilis atque infallibilis; si ergo hujus­ modi scientia non est causa efficiens determinationem li­ beram humanae voluntatis, existente tali scientia, nulla ratione voluntas creata partem oppositam eligere posset, modo non posset quoque talem scientiam mutare. Unde aut negandum quod scientia media sit invariabilis, aul concedendum quod est causa rerum, aut tollitur potestas liberi arbitrii creati sese inflectendi in partem oppositam. Ratio secunda. — Scientia media eadem via qua plus aequo extollit arbitrium creatum, ipsum destruit. Supponil enim liberum arbitrium, in tali rerum ordine collocatum, seipsum certe et infallibiliter determinasse ad hoc vel illud determi­ nate volendum. Atqui haec certa atque infallibilis arbitrii creati determinatio : 1° Non provenit ex determinatione primae causae, nam illam tenaciter negant adversarii vehit excidium ipsius libertatis : explorantem suam propriam voluntatem et videntem, quid ipse sua libertate decerneret ante omnem suae liberae voluntatis actum. Duplex haec media scientia, tam directa quam reflexa, est ejusdem furfuris, se. : altera adversa libertati creatae, et altera adversa libertati divinae. Ipse etiam P. Urraburu Onlolog. disp. 7. cap. 2. a. 1. scribit : « Habet cum hac quaestione (de causis) connexionem controversia inter theologos acriter agitata, an virtus operandi actus supernaturales intellectus et voluntatis sit solum gratia, quin naturalis virtus intellectiva et volilwa active concurrat ad illos. In qua controversia affirmativam Thomistae communiter, negativam No­ strates etiam communiter tuentur sententiam. » 1« Nullum agnosci­ mus Thomistam talia affirmantem ; et si quis hoc affirmaverit, eo ipso desinit esse Thomista. 2° Infra audiemus aliquem Molinistain. dicentem liberum arbitrium nihil omnino agere. 145 CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 2° Non provenit ex illo ordine rerum et circumstantiarum, quae liberum arbitrium determinare nequeunt; 3° Nec provenit ex priori actu liberae voluntatis, quia de illo priori idem flt argumentum. Ergo necesse est proveniat vel ex ipsa natura arbitrii vel ex aliqua complexione aut causa naturali, quae necessariam habeat connexionem cum talibus conditionibus, ut sic illis positis operetur. Ergo arbitrium ex natura sua est determi­ natum ad sic operandum, positis illis conditionibus. Ratio tertia. — Radix prima tam necessitatis quam coiitingentiae, quain libertatis in rebus, effectibus et actionibus, est ipsa voluntas divina; quae « cum sit efficacissima, non solum sequitur quod liant ea quae Deus vult fieri, sed et quod eo modo fiant, quo Deus ea fieri vult... Ex hoc ipso, quod nihil voluntati divinae resistit, sequitur, quod non solum liant ea quae Deus vult fieri, sed quod liant contin­ genter vel necessario, quae sic fieri vult. »11. q. 19. a. 8. et ad 2.) « In rebus autem inanimatis causarum contingentia ex imperfectione el defectu est... Quod autem voluntas sil causa contingens, ex ipsius perfectione provenit, quia non habet virtutem limitatam ad unum, sed habet in potestate producere hunc effectum vel illum ; propter quod est con­ tingens ad utrumlibet. » (III. C. Gent. cap. 73.) Ila D. Tho mas. Divina itaque voluntas est prima causa efficiens ratio­ nem futuri, rationem liberi, rationem necessarii, rationem contingentis, quae provenit ex perfectione. Ex potestate atque efficientia divinae voluntatis primo el principaliter res est futura, contingens, libera. Ergo ante decretum di­ vinae voluntatis inflectere se atque determinare liberi arbitrii creati, sicut non potest esse actio, sic nec potest esse actio libera. Scientia igitur media eo ipso quod est ante omnem actum liberum divinae voluntatis, est ante primam causam et radicem libertatis et contingentiae. Tollit ergo liberum arbitrium. Ratio quarta. — Medium, in quo Deus per scientiam mediam praenoscit contingentia libera ante omne decretum DE GBATIA. T. III. 40 146 PARS Ill. — CONCORDIA MOLINAE suae voluntatis, juxta Molinam est « altissima et inscruta­ bilis comprehensio cujuscumque liberi arbitrii »;juxta Suarez, est « veritas quae in ipsis est, seu quae concipi potest: neque indigere aliquo medio ut illa cognoscat ». Atqui de medio assignato a Molina, Suarez, ipsius Molinae patronus et advocatus, asserit : 1° quod « improbat hanc sententiam D. Thomas I. q. 14. a. 13. ; q. 57. a. 3. ; q. 86. a. 4. : 1Ι-Π. q. 171. a. 6. ad 2.; 7. C. Gent. cap. 66. et 67... Et mihi, addit, est indubitata sententia ». 2° Quod aut dicendum talem cognitionem esse incertam ; aut « perit libertas » ; « tolli usum libertatis »; « libertati repugnat ». (ZZ. De scient, futur, conting. cap. 7.) De medio assignato a Suarez, sc. : « Deum cognoscere· haec futura conditionata sua infinita virtute intelligendi, penetrando immediate veritatem quae in ipsis est », scripsit Molina ipse in libro Concord, q. 14. disp. 53. memb. 1. : « In primis doctrina haec ponere videtur alteram partem eorum futurorum contingentium, quae a nostro arbitrio pen­ dent, determinate esse veram, antequam existant; ideoque naturaliter repraesentari determinationem futuram in idea seu essentia divina: id quod nos disputatione praecedente rejecimus : 1° tamquam doctrinae Aristotelis communique doctorum sententiae contrarium ; 2° et cum ipsamet futu­ rorum contingentium natura pugnans, quae eo ipso indiffe­ rentia sunt, ut eorum unumquodque, sit aut non sit. Neque intelligi valet, quanam ratione altera pars contradictionis determinate sit futura per comparationem ad liberum ipsum arbitrium, et arbitrium ipsum liberum sil. ut reipsa utramvis indifferenter ponat. » Ergo scientia media per medium assignatum a Suarez tollit liberum arbitrium juxta Molinam, et per medium assi­ gnatum a Molina tollit quoque liberum arbitrium juxta Suarez, alioquin tolletur ipsius scientiae mediae certitudo. Ratio quinta. — Discipuli Molinae post ipsos magistros, Molinam nempe et Suarez, quaerunt ubique, et non inve­ niunt, medium aliquod, in quo Deus possit videre clare per GAP. V. — SCIENTIA MEDIA 147 scientiam mediam. Alii repetunt cum Molina esse supercomprehensionern causarum secundarum ; alii repetunt cum Suarez esse determinatam veritatem objectivam in alteru­ tram partem contradictionis : alii dicunt esse voluntatem creatam sibi relictam ; alii indicant esse decretum futurum : alii asserunt « Deum cognoscere futura contingentia in supercomprehensionc liberi arbitrii el in decreto voluntatis suae non praedeterminante significare unam et eandem rem. » >. Sed quodcumque medium assignent Molinistae (etiam admi­ rabile et vere novum decretum, in quo nihil decernitur), oportet quod sit medium antecedens omnem actum liberum divinae voluntatis ; nam de quidditate scientiae mediae est praecedere omnem actum liberum Dei ; et quod Deus per illam praevideat ante omnem actum liberum suae divinae voluntatis, in quam partem liberum arbitrium creatum, si in hoc vel illo rerum ordine collocetur, se determinet atque Hectat eliciendo consensum, exercendo electionem. Jam vero, ut D. Thomas docet I. Periher. lect. 14. : « Voluntas divina est intelligenda ut extra ordinem entium existons, velut causa quaedam profundens lotum ens et omnes ejus differentias. Sunt autem differentiae entis pos­ sibile el necessarium ; et ideo ex ipsa voluntate divina originantur necessitas et contingentia in rebus et distinctio utriusque secundum rationem proximarum causarum. « Contradictoria ergo loquuntur, qui ponunt decretum nihil decernens, et qui ponunt determinationem liberi arbitrii creati ante determinationem liberi arbitrii increati, et qui ponunt consensum atque electionem humanae voluntatis ante omnem electionem ac consensum voluntatis divinae. Atque proximam causam contingentiae ac libertatis subver­ tunt, qui causam primam entis ac ipsius differentiarum per scientiam mediam auferunt. Ratio sexta. — Praeterea, dum hanc scientiam mediam certam ac determinatam pronuntiant, asserunt de libero 1 Vide infra pag. 173. 148 PAKS III. — CONCORDIA MOLINAE arbitrio creato quod de eo determinate dici non potest absque ipsius libertatis praejudicio. Nam, ut tradit D. Thomas ibid, led. 13. : « Ejus, quod est ad utrumlibet, proprium est quod, cum non determinatur magis ad unum quam ad alterum, non posset de eo determinate dici neque quod erit neque quod non erit. » Et I. Sent. dist. 40. q. 3. a. unico ad 4. : « Contingens futurum, ut motus liberi arbitrii, quamvis non sit determinatum in causa sua, est tamen determinatum in esse suo, secundum quod est actu ; et sic subjacet certitudini praescientiae. » At futurum liberum non est determinatum in esse suo, nisi : 1° post actum liberum divinae voluntatis ; et 2" consideratum in ordine ad causam primam, sub quo .jam non est futurum, sed praesens in speculo aeternitatis. Unde D. Thomas De Vent. q. 6. a. 6. : « In quolibet enim ordine causarum attendendus est non solum ordo primae causae ad effectum, sed etiam ordo secundae causae ad effectum, et ordo etiam causae primae ad secundam ; quia causa secunda non ordinatur ad effectum nisi ex ordinatione causae primae. Causa autem prima dat secundae quod influat super causa lum suum. » Sed ante omnem actum liberum divinae volun­ tatis non est considerare nisi solum ordinem liberi arbitrii (■reali ad suum proprium effectum (dato, et non concesso, quod hujusmodi ordo causae secundae esset possibilis absque ordine causae primae, ut supponit scientia media') ; et ordo liberi arbitrii creati ad suum effectum adhuc remanet con­ tingens et ad utrumlibet, etiam post divinum decretum. Unde etiam post actum liberum divinae voluntatis, ordo liberi arbitrii ad consensum et electionem, in se ipso tantummodo consideratus, non est determinatus magis ad unum quam ad alterum : quoniam ejus, quod est ad utrumlibet, proprium est quod non possit de eo determinate dici neque quod eril neque quod non erit. Scientia ergo media, in qua non datur (si daretur) nisi consideratio solius ordinis liberi arbitrii creati ad suos proprios effectus, vel non est certa el deter­ minata, et tunc non est divina; vel tollit e medio ipsum liberum arbitrium, quod salvare hoc modo conantur Mo­ linistae. CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 149 Scientia media tollit quoque necessitatem orationis. — I" Quoniam finis omnium nostrarum orationum debet esse negotium salutis aeternae, ad quam omnia sunt ordinanda. In negotio autem nostrae salnlis illud est praecipuum, nempe quod Deus « etiam rebelles nostras voluntates ad se compellat » et transmutet de statu injustitiae ad statum justitiae, et in dono justitiae semel accepto voluntates nostras fideliter ac sancte faciat usque in finem perseverare. At in systemate scientiae mediae, liberum arbitrium creatum sese determinat et se flectit et se transmutat et consensum praebet : 1° ante omnem actum liberum divinae voluntatis ; 2° suo proprio ac solo influxu suae propriae ac solius virtutis. Gratia Dei omnibus offertur, et liberum arbitrium pro sua innata libertate sola reddit gratiam efficacem aut inefficacem. Convertit nos Deus, quia nos convertimur; sed non conver­ timur, quia Deus nos convertat. Non consentimus, quia gratia Dei est efficax ; sed gratia Dei est efficax, quia nos consentimus. Quapropter S. Augustinus De dono perser. cap. 2. ait : « Irrisoria enim est petitio, cum ab eo petitur quod scitur ipsum non dare; sed, ipso non donante, est in potestate hominis. >■ Deus non dat consensum, praevidet tantum; Deus non determinat nostrum liberum arbitrium, praecognoscit solum liberi arbitrii nostri determinationem ; Deus non physice movet et non intrinsece mutat nostras voluntates, a longe dumtaxat respicit ante omnem actum liberum suae divinae voluntatis. 2° Duplex est modus orandi juxta illud Luc. cap. 18. : « Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. Pharisaous stans, haec apud se orabat : Deus gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, injusti, adulteri, vehit etiam hic publi­ canus. Jejuno bis in sabbato ; decimas do omnium quae possideo. — Et publicanus a. longe stans nolebat nec oculos ad coelum levare; sed percutiebat pectus suum dicens : Deus, propitius esto mihi peccatori. » Juxta principia fundamentalia Concordiae Molinae ita 150 VARS 111. - CONCORDIA MOLINAE debet fieri oratio : Deus, gratias ago tibi. quia non sum sicut celeri homines; etenim : a) Absque tua physica praemotione, et antequam mihi praebeas concursum tuum simultaneum, indifferentem ad bonum vel ad malum : ego solis viribus naturalibus mei liberi arbitrii me moveo et determino et eligo observare praecepta legis naturalis: et cum tuo concursu indifferenti ad bonum vel ad malum observo et adimpleo omnia mandata legis. b) Tu. utique, das mihi gratiam praevenientem, quam eodem modo praebes aliis, et forte abundantius; at ego. faciens quod est in me solis viribus mei liberi arbitrii, quod Iu non vales intrinsece immutare, praevenio tuam ipsammet gratiam praevenientem, quam debes mihi propter hoc dare ex pacto eum Christo Jesu. c) Gratias ago tibi : quia, cum stes ad ostium cordis mei, sicut ad ostium cordis aliorum hominum, quorum corda fortasse pulsas fortius quam cor meum : ego tamen, ego solus, absque te, aperio cor meum ut intres cum tua gratia ad me justificandum : et ceteri homines nolentes aperire, sunt injusti et raptores: in negotio salutis meae non totum est a te d) Quia cum jam sim justificatus, etiam meo solo arbitrio discerno me ab aliis hominibus justis, qui pulsati eadem lentatione qua ego, el eodem et aequali auxilio quo ego adjuti, et forsan majori, illi ceciderunt in tentationem — et ego stans nolui cadere. e) Quia, cum ego aequali auxilio, aut forsitan minori quam auxilium aliis praestitum, potui et volui perseverare in gratia justificante, et alii non perseverarunt. f) Quia, cum ab aeterno vidisses me tua scientia media sic me habere et sic me discernere ab aliis hominum, posuisti me in illis circumstantiis rerum, in quibus ita me gratiae tuae consentire praevidisti : et propter haec merita praevisa in 1 < In negotio salutis non totum est a Deo. » Ρ. Mkndive S. .1. De Ijeo uno. cap. 4. a. 5. GAP. V. — SCIENTIA MEDIA 151 me. me prae aliis elegisti et praedestinasti ad gloriam luam. Haec est enim oratio facienda juxta principia doctrinalia Concordiae Molinae. •luxla physicam praemotionem atque gratiam ab intrin­ seco efficacem et praedestinationem ante praevisa merita, homo debet percutere pectum suum et dicere : Miserere mei. Domine, secundum magnam misericordiam tuam. Deus, propitius esto mihi peccatori. Non sum dignus vocari filius tuus. Pater, peccavi in coelum el coram te. Adjuva incredu­ litatem meam. Cor mundum crea in me, Deus, et spiratum rectum innova in visceribus meis. Converte me, Domine, ad te, et convertar. Nullum est peccatum quod alter homo facit, quod ego non possim ex infirmitate liberi arbitrii et propria fragilitate etiam facere; et quod tamen non fecerim, non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis; sed omnis nostra sufficientia ex Deo est. Quid habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Ac deinde cogitans conversionem Magdalenae. ac Latronis in cruce, et Sauli in itinere Damasci, debet : a) Humiliare se coram Domino et confidere in Deo suo, qui cognovit figmentum nostrum et sanat omnes infirmitates nostras ; b) Satagere per bona opera certam facere suam electionem et vocationem : c) Operari salutem suam cum timore el tremore: el cum stet, videre ne cadat ; d) Petere quotidie : Et ne nos inducas in tentalionem : e) Et cum fecerit, quae debuerit facere, dicere : Servi inutiles sumus. Tamquam lutum in manu figuli, ita ego in manibus tuis. Misericordia Domini, quoniam non sumus consumpti. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt, me ; ■et redemisti nos sanguine tuo. Misericordiae Domini super omnia opera ejus. In manus tuas, Domine, commendo spi­ ritum meum. 152 PARS Ill. — CONCORDIA MOLINAE Sic. igitur est orandum juxta doctrinam Apostoli, S. Au­ gustini et I). Thomae. Unde S. Augustinus De dono perser. cap. 13. : « Hoc nobis expedit et credere et dicere; hoc est pium, hoc verum, ut sit humilis et submissa confessio, et ilolur totum Deo. » '. / Scientia media latam sternit viam ad errores Pelagian or uiu. - Ratio prima. —Quoniam in ordine naturae, juxta systema scientiae mediae, initium bonorum operum est a nobis quasi ex nobis. Nec Deus agit in voluntatem ea ratione qua vo­ luntas agens est; nec Deus influit per concursum suum generalem in actum nostrae voluntatis, in quantum est liber et bonus. Ratio secunda. — Quoniam etiam in ordine supernatural! « non est donis gratiae determinare voluntates nostras ad 1 P. Hurter De Deo uno T. 2. tract. 5. (p. 94.) scribit : < Praemio digna fuerit concio vel instructio ascetica innixa theoriae de praede­ stinatione ante praevisa merita ; sed quae sibi constet et haereat, in qua exhortationes non adversentur praemissis, et quae peccatores excitet ad spem et fiduciam, soletur pusillanimes, corda auditorum dilatet. » 1» Talis concio vel instructio ascetica jam facta fuerat a S. Augustino in libro De correpi, el grat., et a D. Thoma 1. q. 23. a. 8. et II-1I. q. 83. a. 2. et De Veril. q. 6. a. 6. 2° P. Hurter nihil aliud facit nisi repetere id ipsum quod Molina contra senten­ tiam communem D. Thomae et Scholasticorum ausus est dicere, et quod Pelagiani antea dixerant contra doctrinam S. Augustini, qui Pelagianis oblatrantibus respondere coactus est per librum De correpi, el grat. 3» Molinistis, si hanc instructionem asceticam facerent innixam quatuor principiis Concordiae, nihil aliud restat nisi tradere methodum orandi, qua utebatur Pharisaeus. 4° Juxta D. Thomam I. q. 23. a. 8. praedestinatio quoad exsecutionem ejus effectuum juvatur precibus et aliis bonis operibus; et II-II q. 83. a. 2. : « Non enim propter hoc oramus, ut divinam dispositionem immutemus; sed ut id impetremus, quod Deus disposuit per ora­ tionem esse implendum. » At juxta Molinistas praedestinatio est post praevisa merita; et determinationes liberi arbitrii creati prae­ cedunt omnem divinam dispositionem, omnemque actum liberum divinae voluntatis!! In theoria ergo scientiae mediae non relin­ quitur locus orationi, sicut nec efficaciae intrinsecae di vi nae motionis, sicut nec praedestinationi ante praevisa merita. GAP. V. — SCIENTIA MEDIA 158 consensum, sed est solum invitare et allicere » : quando voluntas nostra ad supernalurales actus donis gratiae adju­ vatur, quamvis illis alliciatur atque invitetur ad consensum, non tamen ab eis determinari et applicari ad eum consen­ sum. (Concord, q. 23. a. 4. disp. 1. inemb. 7.) Rursus : <■ Concursus Dei particularis ad opera supernaturalia liberi arbitrii, hoc est, gratia liberum arbitrium praeveniens, non est causa efficax ejusmodi operum... Nec concursus generalis Dei est causa efficax operum liberi arbitrii; sed a libero arbitrio pendet, tunc ut sint, tunc etiam ut non obstante actuali inlluxu Dei sint potius hujus speciei quam illius. » iq. 14. disp. 29.) « Nec esse concursum immediatum in liberum arbitrium ut in causam, quasi prius eo concursu motum et ad Deo ad agendum applicatum tales actus eli­ ceret... » (disp. 39.) Unde etiam in ordine supernatural! : 1° efficacia est a solo libero arbitrio ; 2" determinatio ad consentiendum et ipse consensus est a solo libero arbitrio; 3° quod actus sit bonus moraliter, est a solo libero arbitrio; 4“ gratia divina actualis, quae dicitur cooperans, non praecedit natura influ­ xum liberi arbitrii, sed sequitur et est pedisequa humanae voluntatis. Ratio tertia. — lu Quoniam in ipso ordine supernatural) homo, faciendo quod est in se viribus naturalibus liberi arbitrii, praevenit ipsam gratiam Dei praevenientem ; 2° quo­ niam in ipsis operibus supernaturalibus non modo deter­ minatio ad operandum est a solo libero arbitrio, sed postea liberum arbitrium occupat semper locum principalem. Unde in systemate scientiae mediae verilieatur illud S. Augustini cap. 2. De praedest. sanet. : « Volens a seipso sibi esse quod' credit, quasi componit homo cum Deo, ut pariem fidei sibi vindicet atque illi partem relinquat : et quod est elatius, pri­ mam tollit ipse, sequentem dat illi; et in eo quod dicit esse amborum, priorem se facit, posteriorem Deum. » Molina quidem (q. 14. disp. 37.) postquam dixit actum supernaturalem 1res habere partes unius integrae causae, a qua 154 PARS III. CONCORDIA MOLINAE emanat, nempe : 1" liberum arbitrium; 2° concursum gene­ ralem ; 3° gratiam praevenientem, ait tamen : « A qua (causa integra) ita emanat totus, ut a singulis etiam pfirtialitate ut vocant causae totus etiam emanet, diverso tamen modo. » \t si totus emanat a Deo influente per concursum gene­ ralem. quare non habet a Deo sic influente quod sit : 1° liber ; 2° bonus ; 3° supernaturalis? Et similiter, si lotus emanat a Deo influente per gratiam, quare non habet a gratia quod sit: 1° actus assensus ; 2° quod sit liber ; 3° quod sit bonus? In rei veritate pars una. quae efficitur a libero arbitrio, est major quam pars duplex, quae Deo attribuitur. Ratio quarta. — Alexander Natalis Hist. Eccles, saec. V. cap. 3. a. 8. scripserat : « Quod spectat scientiam illam, quae media nuncupatur, non in hoc fuerunt haeretici Semipelagiani, quod eam admiserint ac propugnaverint ; sed quod ex praescientia meritorum vel peccatorum, quae nun­ quam essent futura, Deum hominum sortes definire assere­ rent. et alios praedestinare ad gloriam, alios damnare ad poenam. » Hunc textum communiter adducunt Molinistae. ut scientiam mediam justificent a macula Pelagianismi ; sed obliviscuntur Natalem Alexandrum : a) id retractasse; b) et hac de causa opus suum Romae fuisse improbatum. Natalis Alexander enim sic postea de seipso scripsit : « L’un des articles improuvés à Rome dans l'histoire ecclésiastique de ce Docteur, et que les censeurs de son ouvrage ont jugé qu’il devait, corriger, est couché en ces termes : Sensus Molinae non est Pelagianus aut Semipelagianus. Le sens de Molina n’est pas le même que celui des Pélagiens ou des demi-Pélagiens. J’ai en main la preuve de ce. fait. » ’. P. Kleutgen. post Suarez, fatetur Pelagianos admisisse scientiam mediam, atque fuisse a S. Augustino reprehensos. 1 Cinquième lettre d’un théologien aux RR. PP. Jésuites, sur la Grâce, daus Recueil de plusieurs pièces pour la défense de la morale, Cologne 1698, t. II. p. 279. Vide etiam Bu,luart De Deo Vno, dissert. 6. a. 6. De scientia media. CAP. V. — SCIENTIA MERIA 155 non tamen propter usum, sed propter abusum. (De scientia Dei q. 3. cap. 2. a. 8.) Utrum autem usus distinguatur ab abusu, cum de scientia media agatur, infra adhuc videbitur. Nunc sufficiat indicare quod P. Petrus Fonseca in Metaphysic. Arist. lib. 6. cap. 2. q. 4. sect. 8. loquens de hac. scientia media, quam publici juris facere pertimescebat, ait : « Unum illud scrupulum injiciebat, ne hac ratione novum aliquid fortasse induceretur, quod non omni ex parte cum communi Patrum doctrina aut diligenti Scholasticorum examine et accurata lima conveniret. Neque enim quisquam erat, qui hoc pacto libertatem arbitrii nostri cum divina praescientia aut providentia aperte et. ut dicitur, in terminis conciliasse!. » Et quod praecipuum est, S. Augustinus reprehendit semetipsum reprobando non abusum, sed usum, quem ille adhi­ buerat lib. De quaest. Paganor., ubi scripserat : « Tunc voluisse Christum hominibus apparere, quando et ubi sciebat esse qui eum fuerant credituri. » Quod quidem reprobavit in lib. De praedest. sanet, et De dono penser., ut etiam 1). Thomas affirmat III. q. 1. a. 5. ad 2. Ac tandem Pelagiani et Semipelagiani utebantur scientia media ad explicandam praedestinationem. Inde illud dogma tritum, quod perpetuo usurpat Faustus II. De grat. et Hb. arb. cap. 3., 6. et 7. : « Nisi praescientia exploraverit, prae­ destinatio nihil decernit. » Atque iste est usus principalis scientiae mediae apud Molinistas, quem S. Augustinus reprehendit ac proscripsit . Unde De praedest. sanet. cap. 9. scribit : « Cernitisne, me sine praejudicio latentis consilii Dei aliarumque causarum, hoc de praescientia Christi dicere voluisse, quod convincendae Paganorum infidelitati, qui hanc objecerant quaestionem, sufficere videtur? Quid enim est verius quam praescisse Christum, qui et quando et quibus locis in eum fuerant credituri ? Sed utrum praedicato sibi Christo a seipsis habituri essent fidem, an Deo donante sumpturi, id est, utrum tantummodo eos praesciverit, an etiam praedestinaverit Deus, quaerere atque disserere tunc necessarium non putavi. Proinde quod dixi : Tunc voluisse 156 PAHS HI. — C0NC0KDJA MOLINAE hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinant suam, quando sciebat et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri; potest etiam sic dici : TiAic noluisse hominibus apparere Christum, et apud eos prae­ dicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse qUi electi, fuerant in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. 1, ά). Sed quoniam si ita diceretur, lectorem laceret intentum ad ea requirenda, quae nunc ex admoni­ tione Pelagiani erroris necesse est copiosius et laboriosius disputari : visum mihi est. quod tunc salis erat, breviter esse dicendum, excepta, ut dixi, altitudine sapientiae et scientiae Dei, et sine praejudicio aliarum causarum, de quibus non tunc, sed alias opportunius disputandum putavi. » V Rationes seu motiva quare scientia media est necessaria. Quare introducere oporteat scientiam quandam mediam inter scientiam Dei mere naturalem ei liberam, sic breviter ac nervose ostendit. P. Handier S. .1. in tractatu De Deo uno part. 2. sect. 2. cap. 1. punch 5. §5. De usu scientiae futurib ilium in Deo : » Praenotanda : a) Haec scientia praesertim fac,it ad luendum divinae providential* titulum, qua Deus creaturas ad proprios flues deducit. » b) « Ad hoc tria requiruntur : 1" Deus aliquid decernens, etiamsi adhibeat media non necessario connexa cum fine, debet scire per ea tamen Unem certo obtinendum esse: 2° dum decernit Unem et media, non debet laedere liber­ tatem ; 3° dum decernit auxilium gratiae efficax, debet tribuere speciale beneficium : dum inefficax, non inferre maleficium. » « Dico : 1° Scientia futuribilium necessaria est ad decreta sapienter formanda. — Prob. Ad hoc Deus scire CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 157 debet, quisnam modus agendi aptior sit ad finem, quem i ventum habitura sint media adhibita. Sed hoc non potest scire nisi per hanc scientiam. Non sufficit simplex intelligenlia cum voluntate Dei efticacissima. tum quia intellectus iam non dirigeret voluntatem, tum quia periret libertas, aul I feus caeco modo ageret. » « Dico : 2" Scientia futuribilium necessaria est ad con­ ciliandam libertatem cum gratiae efficacia et certitudine decretorum. — Prob. Ad hanc conciliationem requiritur : a) infallibilitas gratiae et medii ad finem certo oblinendum : b) illius repudiabilitas ad salvandam libertatem ; sed. ul patet, haec duo non obtinentur nisi per scientiam futuri­ bilium. » « Dico : 3° Scientia futuribilium necessaria est ad decla randu/m speciale beneficium Dei dantis gratias efficaces, negantis inefficaces. — Prob. 1. pars : Specialis benevo­ lentia Dei in hoc est, quod det gratias praevisas efficaces, dum potuisset dare inefficaces: sed non praevidet nisi per scientiam futuribilium. 2. pars : Est benevolentia specialis in negando gratias inefficaces : sed Deus non praevidet inefficaciam nisi per scientiam futuribilium. ■< « Dico : 4° Scientia futuribilium praecedens decretum Dei dantis gratias inefficaces, negantis efficaces, non facit eum maleficum. — Prob. Deus non est maleficus, si non dat gratiam inefficacem quia inefficax est. el non denegat efficacem quia efficax est. Porro ita est : el, scientia quam habet, non est ratio cur det aut deneget. Item non impedit, quin Deus det auxilium utile, sufficiens ad effectum; praestat tantum ut illud detur, non obstante inefficacia ; aliud non detur, non obstante efficacia : non se habet ut motivum, sed tantum praelucet. » Contra praedicta dicendum : 1° Aliud est scientia futuri­ bilium, et aliud est scientia media. — Probatur : a) Quia de ratione scientiae mediae est cognoscere futura libera nostri liberi arbitrii ante omnem actum liberum divinae voluntatis : et hujusmodi scientia non modo non datur, 158 PA BS III. — CONCORDIA MOLINAE sed neque dari potest, ut ex supra dictis patet : b) quia ante omnem actum liberum divinae voluntatis habetur ( ratio rerum possibilium : at implicat dari rationem futuri aut fuluribilis : c) quia scientia futuribilium et futurorum contingentium est scientia divina ; nam Deus cognosci! omnia, et possibilia et futura et futuribilia. Scientia autem media non est scientia, nisi forte in existimatione Molinistarum. Unde, ad summum, erit ens rationis. 2° Scientia media non est Deo necessaria ad decreta sapien­ ter formanda. — Probatur : a) Quia est scientia nulla: b) quia Deus non tantum scit quisnam modus agendi aptior sit ad finem, et quem eventum habitura sint media adhibita : verum etiam sua ipsa scientia, prout habet adjunctam voluntatem, causât atque efficit tam modum quam ipsam modi aptitudinem. Atque nulla adhibentur aut adhiberi valent media, quorum efficacia non proveniat ex ipsa Dei voluntate. Sufficit itaque, et plus quam sufficit, scientia simplicis intelligentiae, qua Deus concipit formam operis; et voluntas Dei efficacissima, qua efficitur forma operis concepta. Puerile est existimare aut imaginari, quod Deus debeat antea explorare quid facient vel non facient creaturae, in quam partem humanum arbitrium se flectat ac determinet vel non, ad hoc quod Deus possit decreta sapienter formare. Puerile est etiam dicere, quod « intellectus jam non dirigeret voluntatem », aut « periret libertas ». « aut Deus caeco modo ageret ». Nam Deus nihil praesupponit in suis effec­ tibus, quod ipsemet primo el principaliter non faciat, et quod creaturae faciunt ex virtute ab ipso accepta, sive per modum permanentis sive per modum transeuntis. Deus est lux, quae illuminat sua propria opera: ac voluntas Dei eo ipso quod cum intellectu divino identificatur, ipsa est sibi et lex et lux, qua regulantur et fulgent omnia opera Dei, qui agit per intellectum et voluntatem. Sed dicitur scientia Dei causa ut dirigens ex parte voliti, in quantum quod Deus secundum suam voluntatem facit, juste facit, sapien­ ter disponit et ordinatissime exsequitur, attingendo a fine CAI·. V. SCIENTIA MEDIA 159 usque ad finem omnia in omnibus fortiter simul atque suaviter 1. Periret libertas! Mors libertatis humanae est ipsamet scientia media, qua statuuntur unum contra alterum tam­ quam duo principia agendi irreductibilia, arbitrium divinum et arbitrium humanum. Libertas non perit nec perire potest sub efficacia divinae voluntatis quae, ut profunde observat D. Thomas, « est intelligenda ut extra ordinem entium existens, velut causa quaedam profundens totum ens et omnes ejus differentias ». (I. Perilier. lect. 14.) 3° Scientia inedia non est necessaria ad conciliandam liber­ tatem cum gratiae efficacia et certitudine decretorum. — Probatur : a) Quia scientia media non conciliat, sed laedil libertatem, ducendo ad fatalismum ; b) quia infallibilitas gratiae ul medii ad finem certo obtinendum, provenit « ex hoc ipso, quod nihil voluntati divinae resistit »; unde « sequi­ tur, quod non solum fiant ea quae Deus vult fieri, sed quod fiant contingenter vel necessario, quae sic fieri vult ». (I. q. 19. a. 8. ad 2.) Vera concordia, vera conciliatio libertatis cum gratiae efficacia et certitudine decretorum quaerenda ibi est, ubi de facto repcrilur. videlicet : in ipsa efficacia gratiae et decretorum certitudine ; nam, ut D. Thomas cum S. Augu­ stino tradit, divina motio « secundum quod est a Deo mo­ vente, et tunc habet necessitatem ad id quod ordinatur a Deo, non quidem coactionis, sed infallibilitatis ; quia intentio Dei deficere non potest ». (I-Π. q. 112. a. 3.) Gratiae divinae repudiabilitas : a) non est de ratione libertatis; quia posse peccare nec est libertas nec pars libertatis, quamvis sit quoddam libertatis signum ; b) hujusmodi repudiabilitas, quae est posse resistere divinae motioni, non obtinetur per scientiam mediam, nec indiget obtineri, sed jam habetur clara et manifesta eo ipso, quod liberum arbitrium creatum factum est ex nihilo, ex quo oritur posse deficere. 1 1. q. 19. a. 4. ad I.; q. 21. a. 1. ad 2.; 1-11. q. 93. a. 1. ad 1.; be Verit. q. 23. a. 6. IfiO PARR III. — CONCORDIA MOLINAE 'i" Scientia media non est necessaria ad declarandum speciale beneficium Dei dantis gratias efficaces, negantis inefficaces. Probatur : a) Quia specialis benevolentia Dei in hoc. esi. quod non tantum det gratias praevisas efficaces, sed etiam quod praevidendo et volendo efficaces reddat atque efficiat, b) Quia gratia divina, utique, convenienter dividitur in sufficientem et efficacem; sed absque ratione appellatur gratia Dei inefficax. Nam : 1° omnis gratia Dei est beneficium et signum divinae benevolentiae; 2° omnis gratia Dei aliquid efficit; 8° hoc. quod non omnis Dei gratia perducat hominem ad opus salutare vel ad finem ulteriorem, ad quem medianle primo effectu ordinatur, non procedit ex ipsa gratia, sed ex resistentia liberi arbitrii. .Ί" Absurdum est dicere : « Scientia luturibilium praecedens decretum Dei dantis gratias inefficaces, negantis efficaces, non facit eum maleficum. » — a) Quia implicat dari scientiam luturibilium praecedentem decretum Dei; nam ante omnem actum liberum divinae voluntatis nec datur ratio futuri nec luturibilis, sed ratio dumtaxat possibilium; b) quia absque inotivo rationabili gratia Dei denominatur inefficax1 ; cjquia Deus, sive det gratias efficaces, sive det gratias sufficientes, sive deneget, semper est sanctus, bonus et .justus : et dare gratiam sufficientem aut denegare efficacem nec facit aul facere potest Deum maleficum. « Neque tamen propter hoc est iniquitas apud Deum, si inaequalia non inaequalibus prae­ parat. » (1. q. 23. a. 5. ad 3.) Ratio autem, quare Deus dat gratiam tam sufficientem quam efficacem, est ipsa Dei mise­ ricordia. Et ratio, quare Deus denegat, est Dei justitia. Et in omnibus Deus misericors ac justus est adorandus. Adnotandum tandem cum D. Thoma : « Procedunt autem Apte ad rem Lemos Panopl. gral.tova. IV. parte II. lib. IV. tract. 2. cap. 1. : « Sicut ergo non potest dici quod habens auxilium sufficiens, ex defectu illius auxilii non convertatur; ita nec dicendum videtur, quod illud sufficiens auxilium ex propria ratione sua sit positive inefficax. > CAP. V. 161 SCIENTIA MEDIA Ini·· objectiones ex eo, quod cognitio divini intellectus et operatio divinae voluntatis pensantur ad modum eorum quae in nobis sunt, cum tamen multo dissimiliter se habeant. » ; /. Periher. lect. 14.) VI Rationes quare scientia futuribilium debet esse independens ab omni actuali decreto divinae voluntatis. §1 Vruruinenta P. Billot. Ratio prima. — « Praedeterminatio tollit rationem actus liberi in quantum hujusmodi. Posita praedeterminalione. actus omnino subtrahitur a dominio voluntatis. Physica praedeterminatio aufert ab actibus liberis rationem liberi et contingentis. « Ratio secunda. — « Sequeretur Deum esse auctorem peccati. Si Deus praedeterminat voluntates ad unum, necesse est ut praedeterminet eas tam ad bonum quam ad malum ; quippe decreta praedeterminantia assignantur ab adversariis ut medium, in quo cognoscit divinus intellectus omnes actus liberos, sive bonos sive malos. Ideo Judaei non crediderunt, quia, visis licet miraculis, fuerunt ad non credendum praedeterminati. » Ratio tertia. — « Testimonia autem, ubi D. Thomas dicit Deum movere voluntates, applicare omnes creaturas ad agendum, etc., profecto extra quaestionem sunt. Haec enim et similia significant Deum esse auctorem agentibus creatis, ut de potentia actus primi transeant in aclualitatem actus secundi: sed quod determinate exeant in actum hunc vel illum, hoc semper dependet, juxta Angelicum, ex forma seu virtute activa, per quam operantur. » DE GBATIA. T. III. II 162 PARS HI. — CONCORDIA MOLINAE Hucusque I’. Billot e Societate Jesu. De Deo Uno parte II. cap. 1. De scientia Dei; et sic vel simili modo argumenlantur omnes Molinistae ad probandum quod impossibile est Deum cognoscere futura libera in decretis divinae voluntatis. Et quamvis de hac materia ex professo pertractatur supra, Parte II. : Concordia liberi, arbitrii cum divina motione secundum doctrinam SS. Augustini et Thomae, attamen quae sequuntur breviter oportet ad praesens indicare. Ac incipiendo ordine inverso, respondeo dicendum : 1 i Ί i I Ad tertiani rationem. — a) Testimonia, ubi D. Thomas docet ubique passim Deum movere voluntates, applicare ! omnes creaturas ad agendum, immutare hominis volun- '· tatem, transferre liberum arbitrium de uno in aliud, et cor hominis, quocumque voluerit, vertere : profecto intra quae­ stionem sunt, et ipsam quaestionis radicem tangunt. Qua­ propter Molina in sua Concord, q. 14. a. 13. disp. 27. scribit : « Quare ingenue fateor mihi valde difficilem esse ad intelli- J gendum motionem et applicationem hanc, quam D. Thomas in causis secundis exigit. » Oportet ergo Molinistas magistri ingenuitatem imitari 1 Ad rem Cardinalis Gonzalez in sua Philsophia elementaria- lib. VI. Theodicea cap. 4. a. 3. : < Qui lucem in tenebras vertere conantes non verentur asserere D. Thomam solum concursum simultaneum. non vero physicam praemotionem amplecti... Qua sane in re Molina, quidamque alii ex ejus discipulis, honestius et dignius agunt, dum ingenue fatentur se in re hac a 1). Thoma discedere. > Et in opere quod scripsit cum esset episcopus Cordubensis, hispanico sermone, se. Filosofla elemental, escrita por el Exemo. Sr. 1). Fr. Zeferino Gonzalez. Obispo de Cordoba lib. VI. Theodicea cap. 4. a. 4. § 12. ait : < La existencia de la premocion fisica, aun con respecto à los actos libres de la voluntad, es una verdad para Santo Tomas. Excusado es anadir que el santo Doctor establece y prueba la existencia de la premocion en cien Ingares de sus obras, y ésto con toda cia ridad y precision. Por esto no podemos menos de calificar de ridi­ cula· y necia (stulta ac ridicula) la pretension de algunos, que apoyandose sobre algun texto truncado ô sobre algnnas palabras aisladas, tratan de persuadirnos que Santo Tomas es partidario de su concurso simultanée. En esta parte preferimos y agrâdanos CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 163 b) Cum discipuli D. Thomae tradunt cum suo Magistro Deum movere, applicare, determinare virtutem operativam « ausarum secundarum, etiam libere agentium, nihil aliud dicunt nec dicere intendunt nisi quod « Deus est auctor agentibus creatis, ut dc potentia actus primi transeant in actualitatem actus secundi ». Et quoniam actus secundus est actus singularis, actus determinatus, hic vel ille, actus: et aliunde, transitus de potentia in actum est vel necessarius vel contingens ; liber aut cum potestate virtutis operativae ad oppositum, vel sine potestate ad oppositum : hinc est quod Deus est auctor agentibus creatis ut de potentia actus primi transeant vel necessario vel contingenter vel libere ad talem et talem actum, ad actum hunc vel illum. Ex forma enim vel virtute activa, per quam creatura rationalis operatur, depen­ det quidem quod creatura libera possit determinate exire in actum hunc vel illum ; ex physica autem Dei praemotione, quae est complementum virtutis activae ipsius liberi arbitrii, habet et accipit creatura rationalis quod de facto in hunc vel illum actum determinate exeat. Etenim a Deo movente habet nostrum liberum arbitrium hoc ipsum quod seipsum libere moveat atque determinet. Ad rationem secundam. — Deus numquam movet ad peccatum, numquam determinat ad malum, quamvis non semper movet ad omne bonum, nec ad bonum moveat omnes aequali modo. Aliquando enim permittit, quod creatura ratio­ nalis deficiat in suo proprio motu, sub ipsa divina motione, ab ordine primi motoris. Implicat contradictionem dari praedeterm i nationem divinam ad non credendum, ad resisten­ dum gratiae, ad peccandum. Peccare enim, resistere, non credere, est defleere: ideoque non exigit causam efficientem. sed deficientem in sua propria operatione. Causa autem deficiens est ipsa creatura, non Deus. Oportet igitur Molimucho màs la franqueza y lealtad de Molina y de algunos de sus discipulos, cuando conflesan paladinamente que su teoria sobre este punto no se halla conforme con la del Angélico Doctor. » IM PAHS 111. CONCORDIA MOLINAE nistas corrigere et sententiam et linguam,, quotiescumquc de physica Dei motione loquantur: quin ex verbis inordinate prolatis facile incurritur error, et ex praepostero divinae motionis conceptu, quem ipsi Molinistae communiter pro­ palant. alii in errorem ducuntur. Decreta praedeterminantia causant et efficiunt id ipsum quod Deus per illa praedeterininat; profundunt totum ens et omnes entis differentias: sunt primi fontes totius activitatis, perfectionis, bonitatis, pulchritudinis et libertatis. Ita D. Thomas De div. nom. cap. 5. lect. 3. : « Quae quidem praedefinitiones et voluntates sunt distinctivae entium et effectivae ipsorum; quia secun­ dum hujusmodi rationes supersubstantialis Dei essentia praedeterminavit omnia el produxit. » Et De Malo q. 16. a. 7. ad 15. : « Voluntas divina est universaliter causa entis, et universaliter omnium quae consequuntur modum necessi­ tatis et contingentiae. Ipsa autem est supra ordinem neces­ sarii et contingentis, sicut est supra totum esse creatum. » Et De Pot. q. 3. a. 16. ad 4. : « Oportet autem illud, quod est causa entis, inquantum est ens, esse causam omnium differentiarum entis, et per consequens totius multitudinis entium. Ipsa enim differentia, per quam entia dividuntur ad invicem, quoddam ens est. Unde Deus non est auctor tendendi ad non esse, sed est omnis esse auctor. » Ad rationem primam. a) Divina ergo molio seu praedelerminatio non subtrahit a dominio voluntatis actum, sed conjungit ipsam virtutem agendi cum suo proprio actu ; non aufert ab actibus liberis rationem liberi el contingentis, sed confert; non minuit potestatem voluntatis, sed potius auget actuando, complendo ac perficiendo illam. b) Quidditas seu ratio essentialis physicae praemotionis clauditur a D. Thoma et a Philosopho in illo fundamentali sanae philosophiae principio : « Omne quod movetur, ab alio movetur. De potentia autem non potest aliquid reduci in actum nisi per aliquod ens in actu. Etiam quae ex proposito Hunt. oportet reducere in aliquam altiorem causam, quae non sit ratio et voluntas humana. » (I. q. 2. a. 3. el ad 2.) CAP. V. SCIENTIA MEDIA 165 c) Hoc bene vidit Molina ipse, qui in suis Comment. in I. q. 2. a. 3. noluit ascendere cum 1>. Thoma per illas quinque vias, quibus Deum es$e probari potesl. Timuit ire per viam primi motoris et perviam primae causae efficientis, in quibus .< primum est causa medii, et medium est causa ultimi:... et moventia secunda non movent nisi per hoc quod sunt mota a primo... Et in omnibus causis efficientibus ordinatis primum est causa medii, et medium est causa ultimi, sive media sint plura sive unum tantum. Remota autem causa removetur effectus. » (1. q. 2. a. 3.) Unde si removeatur physica praemotio, quae est virtus derivata a causa prima el transiens per secundas causas, ipsarum virtutem operativam com­ plendo el cum ipsarum propriis effectibus jungendo, non erit nec effectus ultimus nec causae efficientes mediae. d) Hoc perlecte intellexit etiam Suarez, qui in suis Disput. metaph. viam primae causae efficientis, prout a D. Thoma exponitur ac declaratur, judicat quasi nullius valoris demon­ strativi ; el viam primi motoris, aliarum viarum angulare fundamentum, pronuntiat, quasi ex tripode, esse valde incer­ tam, cum sit innixa principio philosophico necessariae et aeternae veritatis : Omne quod movetur, ab alio movetur. Omne quod reducitur de potentia in actum, ab alio quod est in actu reducitur e) At P. Billot alacriter ascendit cum Angelico Doclore per illas quinque vias et quasi scalas, quibus el ipsi philosophi ethnici ad Deum ascendebant : et fatetur aliquos (inter quos Suarez) passos fuisse aequivocationem circa inlelligentiam hujus principii : Omne quod movetur, ab alio movetur; et ultro declarat, quod « nisi quis velit renuntiare evidenti principio rationis sufficientis, deveniendum est ad aliquod 1 Apte ad rem D. Mercier Ontologie 3">« edit. 1902 p. 375 : « Suarez estime que ce principe est le fruit d’une induction ; il n’a pas assez remarqué que le mouvement signifie ici n’importe quel changement. Le principe a pour sujet : Ce qui subit une influence, et dans cette acception métaphysique il a pour formule : Nihil transit de potentia in actum nisi per aliquid ens in actu... Ce principe est en matière nécessaire, analytique, » 166 PARS HI. — CONCORDIA MOLINAE movens quod ita moveat, ut movendo non moveatur »: et quod ·■ ridiculum est, etiam apud indoctos, ponere instru­ menta moveri non ab aliquo principali agente ; et quod denique « oportet in summo veluti culmine Universi esse. Primum Movens, quod sil omnibus supremum, et hoc dicimus Deum, cui sc. omni die accinil Ecclesia dicens : Iterum Deus tenax vigor, Immotus in te permanens. Lucis diurnae tempore Sucessibus determinans >■. f) Igitur P. Billot arguentem contra physicam Dei mo­ tionem (cap. 1. De scientia media) remittimus ad ipsum P. Billot explanantem quinque vias, quibus Deum esse probari potest.: et Ipse dicet sibimetipsi : 1" Quod Deus est tenax vigor etiam liberi arbitrii creati. 2° Quod est ridi­ culum. etiam apud indoctos, ponere instrumenta moveri non ab aliquo principali agente. « Sub Deo. qui est primus intellectus et volens, ordinantur omnes intellectus et volun­ tates sicut instrumenta sub principali agente. » (III. C. Geni. cap. 147.) « Omnia autem moventia, etiam per intellectum, comparantur ad primum movens, quod est Deus, sicut instru­ menta ad agens principale. » (I. C. Gent. cap. 44.) 3° Quod « licet viventia recte dicantur movere seipsa, in quantum, secundum aliquid sui, in actu existenlia reducunt se in actum secundum aliud : tamen vel ex hoc solo quod perfectio actus secundi seu ultimae actualitatis omnino excedit imper­ fectionem elicitivae potentiae, metaphysice repugnat ut, si ab alio nullo pacto moveantur, seipsa moveant. Omne ergo quod movetur (sive nullo modo moveat se sicut inanimata, sive moveat se ut viventia), semper indiget ab alio moveri et ab eo recipere aliquid, quod de potentia transeat in actum. » Ita recte P. Billot De Deo uno q. 3. An Deus sil. g) Physica ergo praemotio nihil est aliud nisi hoc aliquid, quod omnes causae secundae, etiam libere agentes, indigeni recipere a Deo, quod est primum volens et primum libere agens, ad hoc quod de potentia transeant in actum. CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 187 Argumentum Achilles contra praeinotionem physicam. Molinistae omnes sic contra physicam praeinotionem arguunt : « Liberae voluntatis enim dos et nobilitas propria est seipsam determinare pro sua indi/ferent ia activa. Atqui, docentibus ipsis praemotionistis, in id praecise datur praedelerminatiO; ut voluntas, sublata indifferentia, ad agendum determinetur a Deo. Ergo non sine contradictione ponitur, quod simul voluntas seipsam determinet. » En argumentum Achilles eorum, qui judicant quod praedeterminatio physica inexplicabilem reddit conceptum humanae libertatis sub movente Deo L Respondeo dicendum : a) Quare in praemissa majori, dum loquuntur de indiffe­ rentia liberae voluntatis creatae, addunt : « activa ί>; et in praemissa minori dicunt sine ulla determinatione : « sublata indifferentia »? Ludunt ergo corn vocabulo indifferentiae, et laborant in aequivoco ; et ideo diligere videntur copfusionem magis quam distinctionem. b) Thomistae cum D. Thoma docent quidem in id praecise dari et esse necessariam praedeterminationem ad tollendam voluntatis creatae indifferentiam : sed indifferentiam passi­ vam. non autem activam ; indifferentiam quae est carentia actus, non autem indifferentiam quae ipsius est dominativa. c) P. Lemos in Congregationibus De Auxiliis disp. 2. coram Paulo V. jam hanc difficultatem luminose dissolverat. « Respondeo : Tollit indetcrm i nationem et indifferentiam quandam quantum ad actum seu privativam et polentialitatem : Concedo. Tollit indeterminationem seu indifferen­ tiam substantialem et essentialem voluntatis : Nego. » « Itaque duplex in voluntate nostra est indifferentia seu indeterminatio. Altera est substantialis et essentialis: et in ista libertas consistit : et ista est potentia, quae ita unum 1 Ita cum aliis Aloisius Adulphus Paquet De Deo uno disp. VI. i|. 1. a. 5. At de his redibit sermo infra cap. 12. 168 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE operatur ex indifferentia rationis, ut possit aliud operari, nec ex natura sua est ad unum determinata. Altera indiffe­ rentia seu indelerminatio est privativa, sive quantum ad actum ; et ista est quaedam potentialités et imperfectio voluntatis, qua creata voluntas, antequam moveatur a Deo, aequaliter privatur omni actu et aequaliter se habet ad unum et ad alterum, et aequalem dicit potentiam ad utcumque ; et ista potentialitas seu indifferentia privativa actus, imperfectio magna est in nostra voluntate.-» « Unde prima divina libertas, quae perfectissima est, semper est in actu : et istam potentialem seu privativam indifferentiam non habet. Igitur divina praedeterminatio in voluntate nostra recepta, sicut potentiam nostram liberam re,ducit de potential i late in actum primum, ita aufert ab illa istam imperfectionem et potentialitatem, istamque indiffe­ rentiam privativam. Perficit autem indifferentiam essen­ tialem et substantialem voluntatis, quia reducit illam de' potentia in actum primum, ut juxta suum proprium modum ipsa voluntas se determinet in actum secundum, salva ejus libertate. » Quod D. Thomas sic breviter docuerat De Malo q. 3. a. 2ad 4. asserens quod nostrum liberum arbitrium ab ipsa Dei motione « habeat hoc ipsum quod seipsum movet; et sic non repugnat libertati, quod Deus est causa actus liberi arbitrii ». Molinistae etiam dicunt, quod non possunt capere liber­ tatem humanam sub divina praemotione. Ad quod ipse P. Lemos in Congreg. 17. coram Clemente VI1L respon­ debat : « PP. Societatis non possunt intelligere quomodo cum absoluto decreto divinae voluntatis stet libertas arbitrii : sed oportet confiteri hoc esse opus divinae omnipotentiae. Ad divinam omnipotentiam reducit hoc Augustinus in Enchir. cap. 96. : Nisi hoc credamus, periclitatur ipsum nostrae fidei confessionis initium, qua nos in Deum Patrem omni­ potentem credere confitemur. Neque enim ob aliud vocatui· omnipotens, nisi quia quidquid vult, potest ; nec voluntate cujuspiam creaturae, voluntatis omnipotentis impeditur effectus. Et in epist. ad Vitalem : Nolentes credere omni- CAP. V. — SCIENTIA MEDIA H>9 potenthisima facilitate convertit. Et S. Thomas II. Sent. • list. 25. ({. 1. a. 2. ad J. : Licet Deus voluntatem de uno in aliud mutet, nihilominus hoc sua omnipotentia facit, ut illud, in quod mutatur, voluntarie velit. Utrumque enim vult Deus, et substantiam el modum. Unde tradil D. Thomas illam regulam maxime observandam, videlicet : Cum de divina providentia et voluntate est sermo, non esse sic dicendum : Deus hoc voluit et praeordinavit, ergo hoc erit; sed debere simul modum cum substantia apponere, sic dicendo : Deus voluit ut hoc fieret necessario, ergo necessario eveniet. Deus praeordinavit hoc fieri contin­ genter, ergo fiet contingenter. Deus praedestinavit hoc fieri libere, ergo fiet libere. ■> Radix prima, ex qua oritur difficultas capiendi libertatem humanam sub divina praemotione, in eo nempe consistit, quod Molinistae nop videntur adhuc pervenisse ad efformandam sibi : 1" veram notionem causae primae: 2° veram notionem causae secundae ; 3° veram proinde notionem libertatis humanae. Hic volvitur cardo lotius controversiae inter D. Tbomam et inter Molinam et Suareziutn, qui non voluerunt cum D. Thoma ascendere per illas quinque vias, quibus Deum esse probari potest; quibus vera notio causae primae declaratur, et consequenter vera notio causae secundae manifestatur ; et quibus pervenitur, ascendendo, ad veritatem· usque creationis demonstrandam : quam Suarez demonstrare non valet, eo ipso quod discedit a D. Thoma in quaestione gravissima, quae caput est totius melaphysicae e.t lapis angularis philosophiae Christianae. Molinistae siquidem ex una parte libertatem humanam magnifice extollunt et dicunt illam esse praecipuam hominis excellentiam, qua differt a brutis, aequatur angelis. Deo assimilatur et omnibus aliis creaturis pracest atque in eas dominatur. Et hoc quidem verum est. El postea simulant scandalizari et scindunt vestimenta sua et continent aures suas, quotiescumque audiunt physicae praemolionis nomem : et non cessant invocare ad terrorem infantium canonem 4. sess. 6. Concilii Tridentini : « Si quis dixerit liberum hominis 170 PABS IU. ( '.ONI :OR DI A MOLINA E arbitrium a Deo motum el excitatum nihil cooperari assenliendo Deo excitanti... neque posse dissentire si velit; sed. velul inanime quoddam, nihil omnino agere mereque passive se habere : A. S. >· Et unus ex Molinistis scribit : « Scimus equidem Thomistas definitionis Tridentini vim effugere cele­ bri distinctione sensus compositi et sensus divisi. Quod si ea distinctio semel admittatur, jam nihil est quod Concilium adversus Lutheranos et Calvinistas definierit. » Ex alia vero parte, quando Thomistae arguunt hanc tam praecellentem perfectionem nostrae libertatis, qua sumus actuum nostrorum domini el movemus ac determinamus nosmetipsos ad agendum ita, quod etiam dum agimus pote­ statem habemus agendi contrarium, immediate causari a Deo, actuari a Deo, perfici a Deo per aliquem influxum praevium: " nam motus est quidam defluxus a movente in mobile; » (I. C. Gent. cap. 20.) " nam complementum virtutis agentis secundi est ex virtute agentis primi : » (III. C. Gent. cap. 66.) « quia ipse est qui operatur iu omni operante per naturam vel per voluntatem : »> (ibid. cap. 67.) « motio autem moventis praecedit motum mobilis, ratione et causa » (ibid. cap. 149.) : Tunc Molinistae laborant et sudant, ut abscondant magnifi­ centiam nostrae libertatis; et ita deprimunt illam, ut dicanl ipsam esse quandam umbram seu formaiitalem, quasi ens rationis fictum et umbratile, aliquid prope nihil. Unde : 1 Ita P. Huktek iu tract. De gral. cap. 3. thés. 193. Prob. 2. thés. Edit. 5. recognita 1885. — Attamen P. Hurter ibid, schol. 2. n° 143 admittit dari quaedam auxilia gratiae ex se efficacia : « Quid enim, inquit, si illa gratia, qua Paulus praeventus ex persecutore factus est subito apostolus, fuerit ex sese efficax : scquiturne quotiescum­ que fidelis tenuissimam elicit attritionem, cum gratia praeveniri ex se efficaci { » 1» sequitur, quod male argumentatur P. Hurter, dicens ex Cone. Trid. sententia gratiam efficacem ex sese non posse jam admitti ; 2» gratiam efficacem ex sese non laedere libertatem; aliler S. Paulus non libere ad Deum se convertisset ; 3° gratiam Dei permanere eandem ante ct post Cone. Tridentinum ; ac proinde si ante definitionem Concilii gratia erat ex sese efficax, ex sese efficax erit quoque postea: et nulla adest necessitas Thomistis defi­ nitionis Concilii vim effugiendi. CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 171 I" Alii dicant quod « determinatio voluntatis ad ununi non habet rationem entis procedentis a Deo... Nec omne quod habet rationem entis, debel procedere a Deo semper imme­ diate... Nec omne quod esi in effectu procedente a causis secundis, fit immediate a Deo... Hoc enim est omnino falsum el ducens ad occasionalismum. » fla P. Michaële de Maria S. J. Theol. natur, part. Π. q. 2. a. 2° Alii dicunt quod « equidem verum esi. quod ipsa deter­ minatio voluntaria, in quantum hujusmodi, constituit aliquam positivam rationem entis, quae a Deo dependere debet, sed suo modo. Depende! quippe a Deo in quantum esse non potest in actu nisi praesupposita motione primae causae : dependet etiam sub propria formalitate determinationis contingentis, quatenus a Deo est activa indifferentia volun­ tatis, a qua procedit. Et re quidem vera, nisi velimus negare propriam activitatem causarum secundarum el reducere omnia ad puram conditionem instrumentorum, fateri necesse est causas secundas, tam necessarias quam liberas, esse causas principales suorum effectuum quantum ad specifi­ cationem eorum... El ideo determinatio voluntatis, tam sub generali ratione entis in actu quam sub speciali ratione contingentiae sibi propriae, dependet a causa prima, quin inde oporteat nos ad praedeterm i nantia decreta confugere... El nota, quod actus liber, prout de lacto contingens prae oppo sito, sub praedeterm i natione Dei, non est aliquis modus imitandi divinam essentiam : quia sic associantur nolae, quae ad invicem pugnant et se mutuo destruunt. » Ita P. Billot De Deo uno part. II. cap. 1. de scientia eonditionalium | 1. 3° Alii palam ioquenles, el absque subtilitate anleceden lium modorum, in quibus vera falsis el falsa veris veluti ex industria miscentur, sic plane el plene resolvunt controver­ siam : i. La liberté n’est pas, en elle-même, une puissance active, une cause efficiente, qui produise des réalités physi­ ques... La liberté humaine est donc ;ï la Ibis quelque chose et de bien petit et de bien grand. De bien petit : car elle ne produit rien, elle n’est cause de rien, elle n’est raison ni 172 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE do. la réalilé physique ni de la valeur morale qui constituent l’œiivre méritoire... Mais si la liberté n'est pas une· cause efficiente, il n'y a plus lieu de chercher sa place dans la hiérarchie des causes, ni d'exiger qu'elle soit mue par la cause première. Tout le raisonnement fondé sur l’effio'âcité du Premier Moteur s’écroule; car un moteur ne peut agir avec toute puissance là 01'1 il n'y a pas de mobile. » Ita ad litteram P. de Regnon, de la Compagnie de Jésus. Banez e! Molina lib. 111. p. 217. 263 et 277. Paris 1883 h Bene babel. Molinistae jam manifesto et conceptis verbis asseverant humanam libertatem non esse veram causam efficientem. En fructus genuinus scientiae mediae, concursus sirnultanci et lotius concordiae Molinae ! Libertas humana nihil producit, nihil agit, nihil efficit, nihil causal, nec in ordine physico nec in ordine morali. Liberum hominis arbi­ trium non est causa efficiens ; non habet locum in hierarchia causarum agentium: et ideo non movetur a causa prima; quoniam a causa prima non moventur nisi : 1" ea quae habent rationem verae causae: 2° ea quae habent rationem moventis el mobilis. Ideoque revera ruunt atque in nihi­ lum rediguntur insolubilia Thomistarum argumenta, quae assumuntur ex via primi motoris atque ex via primae, causae efficientis. Si enim liberum hominis arbitrium non est movens nec mobile, manifestum est quod non move­ tur. Et si non est vera causa efficiens, extra dubium est 1 Et tamen 1'. deRegnon serio haec scribit : « Grâce à la théorie de la science moyenne, toute objection contre le dogme de la liberté s’évanouissait, et le Calvinisme perdait pied. C’était la seule victoire qu’ambitionnait l’Ordre de Saint-Ignace, et. pourvu qu’on lui laissât en main une épée si terrible à l’hérésie, elle se déclarait prête à la baisser courtoisement devant tout adversaire catholique. > (lianes et Molina lib. 11. §. 8. p. 131.) Mirum profecto modum, gladium­ que vere terribilem, quo percussus Galvinismus succumbit, et quo dogma libertatis in tuto ponitur; concludere sc. per viam scientiae mediae dicendo : « La liberté n’est pas en elle-même une puissance active, une cause efficiente qui produise des réalités physiques... (p. 217)... Donc la liberté n’est pas une cause efficiente... et produi­ sant quelque effet particulier. > (p. 270.) CAP. V. SCIENTIA MEDIA 173 quod virtus ipsius operativa nec completur ex virtute causae primae, nec ad agendum applicatur, nec cum suo proprio actu per virtutem primae causae conjungitur. Ergo Molinistae non valent sustentare in suo esse liberum hominis arbitrium contra argumenta Thomistarum deprompta ex via primi motoris et ex via primae causae efficientis, nisi : 1" vel asserendo cum Molina. Suarez el Bellarmino, quod liberum arbitrium est « simpliciter et absolute potentia activa » : quod est proprium solius Dei, qui est actus purus; .'2'· vel loquendo ambigue el contradictorie, sicut P. Michaël·· de Maria et sicut P. Billot et alii plures, qui admittunt deter­ minationem voluntatis ad agendum habere profecto ratio­ nem· entis, sed tamen ipsam non procedere a Deo immediate immediatione virtutis : dependere quidem a causa prima, quatenus a Deo esi activa indifferentia voluntatis, sed nihil dicendo de dependentia a causa prima, quatenus a Deo est etiam complementum propriae activitatis causae secundae, cujus indifferentia passiva et potentialis tollitur per divi nam praemotionem : et praeterea, pueriliter distinguendo inter physicam praemotionem et physicam praedeterminntionem, quasi non exprimerent unam et eandem rem ! 3° vel palam confitendo cum P. de Regnon. quod humana libertas nihil producit, nihil causal, nihil efficit, nihil omnino agit. Videat nunc P. Hurter, et omnes videant quoque alii in Molinismo socii, utrum Concilium Tridentinum aliquid defi­ nierit contra Lutheranos et Calvinistes, adversus Manichaeos et Jansenii sectatores, cum et ipsi scientiae mediae defen­ sores dicant et praedicent quod humana libertas nihil omnino agit. Inierim, Thomistae non cessabunt docere el tradere doctrinam D. Thomae, quam sua auctoritate confirmat ac corroborat Leo XIII. in Litteris Encyclicis De libertate humana, dum ait : « Libertas praeslanlissimum naturae bonum, idemque intelligentia aut ratione utentium natu­ rarum unice proprium, hanc tribuit homini dignitatem, ut sit in manu consilii, obtineatque actionum suarum pote­ statem. » « Scite, Augustinus aliique. adversus Pelagianos hoc ani- 1 7'1 PARS 1Π. - CONCORDIA MOLINAE madvertebant, si posse deficere a bono secundum naturam esset perfectionemque libertatis, jam Deus, Jesus Christus^ Angeli. Beati, in quibus omnibus ea potestas non est, aut non essent liberi, aut certe minus perfecte essent quam homo viator atque imperfectus. » « De qua re Doctor Angelicus multa saepe disputat, ex quibus effici cogique potest facultatem peccandi non liber­ tatem esse, sed servitutem. » •i Virtus gratiae, cum mentem illustret voluntatemque salutari constantia roboratam ad morale bonum semper impellat, expeditiorem efficit simulque tutiorem nativae' libertatis usum. » « Ac longe est a veritate alienum, interveniente Deo minus esse liberos motus voluntarios; nam intima in homine el cum naturali propensione congruens est divinae vis gratiae: quia ab ipso et animi et voluntatis auctore manat, a quo res omnes convenienter naturae suae moventur. <· « Irnmo gratia divina, ut monet Angelicus Doctor, ob hanc causam, quod a naturae opifice proficiscitur, mire nata atque apta est ad tuendas quasque naturas, conservandosque mores, vim, efficientiam singularum. » Ec.ce fundamentum verae concordiae liberi arbitrii creati cum divina praemotione, tam in ordine natuçali quam in ordine supernatural! ! VII OBSERVATIONES Prima : Pro complemento quaestionis optimum erit etiam considerare quomodo se habeant inter se universi Molinae ac Suarezii discipuli in assignatione medii, in quo Deus per scientiam mediam inspiciat et a longe videat futura libera conditionata ante omnem actum liberum divinae voluntatis. Omnes respiciunt scientiam mediam, lampadis praelucentis instar, qua sublata Deus ipse ambularet in tenebris in exse- CAP. V. •SCIENTIA MEDIA 175 cutione providentiae ac praedestinationis. Unde P. Kleutgen cap. 2. De scientia Dei a. 16. : « Societatis Jesu theologi dogmata de divina et creata voluntate alia via conciliare lentaverunt. Posuerunt et ipsi aeterna decreta, quibus Deus actus etiam liberos sive praefiniat sive permittere statuat, sed praelucente scientia media. » '. El P. Billot De scientia Dei scribit, quod sine scientia futuribilinm independent! ab omni actuali decreto divinae voluntatis : 1" « sub quadam alea et quodam periculo sortis erunt, dispositiones aeternae providentiae » : 2° « non haberet Deus certum et infallibile medium convertendi corda » ; 3° « item, nisi haec scientia foret in Deo, lieront multae orationes, quas.defectu potentiae non posset Ipse exaudire ». Ites equidem gravissima! Si scientia media e medio tollatur. Deus remanebit caecus, surdus et impotens ! -’. ' Etiam P. Baudier Eludes religieuses, juin 1888, p. ΜΊ : « La science moyenne, sans laquelle rien ne s’explique dans l’œuvre de la providence et de la prédestination. » — Etiam P. Hurter tract. 5. De Deo uno thés. 88. : < Scientia media non admissa, explicari nequit quomodo Deus provide sua decreta circa naturas liberas condere pos­ sit, vel harum libertas salva incolumisque maneat. » — Et. P. Pesch De Deo uno part. HI. sect. 3. De scientia Dei : < Sine hac praevisione tola providentia divina destrueretur ; quia rectas conditiones ad debitos fines non posset Deus eligere, nisi antea videret quid creatura sub his vel illis conditionibus libere actura esset, » Et sic de ceteris. s In opere cui titulus : De primatu divinae libertatis ad scien­ dum el discernendum de contingentibus lib. 1. contra scientiam mediam, auctore F. Hieronymo Vives Valentino Ord. Praed. iValent. 1654) in disp. 9. dist. 6. agitur ex professo de omnibus his, quae a P. Billot tanguntur, quaeque a P. Suarez jam fuerant tradita lib. II. De scient, conditional. ; et dum refutantur argumenta Suarezii. concluditur, quod scientia media non est utilis ad exsequenda mu­ nera seu finem, cujus gratia fuit adinventa, sed e contra : « Scientia media efficit Deum caecum et ignorantiae subjectum : exponit, periculo frustrandi sua decreta; et nihil valet ad conciliandam libertatem creatam eum divina causalitale, si explicetur cum. decreto aut concursu intrinsece indifferenti. » Bossuet autem in opere, cui titulus : Traité du libre arbitre cap. 6. « Second moyen pour accorder notre liberté avec la certitude «les décrets de Dieu : La science moyenne ou conditionnée. Faible de 176 PAHS III. — CONCORDIA MOLINAE Secunda : Gum autem agitur de modo quo Deus ante omne «Incretum divinae voluntatis omnes hominum vias praevideat, el. per quem Deus habeat certum et infallibile medium con­ vertendi corda, el orationes nostras possit ipse exaudire, lune : a) Molina in sua Concord, q. 14. disp. 52. tradit hujusmodi medium esse « Altissimam el inscrutabilem comprehensionem eujuscumque liberi arbitrii ». b) Suarez autem De scient. Dei lib. 1. cap. 8. et lib. 2. cap. 7. affirmat hujusmodi medium esse <■ Veritatem futu­ rorum contingentium objectivam ». c) 'boletus vero in I. Pari. q. 14. a. 13. ait : « Salvo meliori judicio, puto quod Deus, factor omnium voluntatum, co­ gnoscit in ipsis certo quid debeant eligere. » d) Alii Molinistae assignant pro medio cognitionis futu­ rorum « Decretum divinum ut futurum ». e) Alii dicunt esse « Creaturam sibi derelictam ». f) Alii contendunt Deum cognoscere « futura in veritate objectiva fundata in eventu futuro ». g) Bellarminus IV. De grat. et lib. arb. cap. 15. : « Res est omnino difficilis, et fortasse in hac vita incomprehensi- cette opinion ». postquam exposuit principia hujus systematis, concludit sic : « Une seule demande faite aux auteurs de cette opi­ nion en découvrira le faible. Quand on présuppose que Dieu voit ce que fera l’homme, s’il le prend en un temps et un état plutôt qu’en l’autre : ou on veut qu’il le voie dans son décret, et parce qu’il l’a ainsi ordonné; ou on veut qu'il le voie dans l’objet même comme considéré hors de Dieu, et indépendamment de son décret. Si on admet le dernier, on suppose des choses futures sous certaines conditions, avant que Dieu les ait ordonnées ; et on suppose encore qu’il les voit hors de ses conseils éternels : ce que nous avons montré impossible. Que si on dit qu’elles sont futures sous telles conditions, parce que Dieu les a ordonnées sous ces mêmes conditions, on laisse la difficulté en son entier ; et il reste toujours à examiner comment ce que Dieu ordonne peut demeurer libre. Joint que ces manières de connaître sous condition ne peuvent être attribuées à Dieu que par ce genre de figures qui lui attribuent improprement ce qui ne con­ vient qu'à l’homme ; et que toute science précise réduit en proposilions absolues toutes les propositions conditionnées. » Haec Bossuet. CAP. V. 177 SCIENTIA MEDIA bilis... Probabile tamen nobis videtur Deum futuras actiones liberas non videre nisi in humana voluntate. » h) P. Billot De scientia Dei cap. 1. : « Hoc autem qualiter intelligi debeat, paucis et cum magna sobrietate declarandum est... Quod allinet ad quaestionem quomodo, libenter fatemur nos deficere... Hic tamen consistimus, et non procedimus ultra, ne lentantes explicare quomodo sit haec divina prae­ scientia. reprehendamur a Scriptura monente nos inscrutabile hoc esse ac penitus humano intellectui impervium. » i) P. Kleutgen De Deo uno q. 3. cap. 2. De scientia Dei a. 8. ad 3. loquens de scientia media : « Verum est inquit, de medio in quo Deus haec futura cognoscat, diversas esse theologorum sententias. » j) P. Baudier serio affirmat hanc sententiarum diversi­ tatem in designando mediae scientiae fundamento esse negotium domesticum Societatis, in quo Thomistae nullum habent jus interveniendi *. k) P. Pesch De Deo uno part. 3. sect. 3. a. 1. diversas theologorum Molinistarum sententias ad perfectissimam unitatem atque harmoniam reducens, concludit : « Vides igitur hos omnes modos loquendi : Deum cognoscere con­ tingentia : 1° in eorum objectiva realitate; 2° in supercomprehensione liberi arbitrii: 3° in essentia divina; 4° in ideis divinis; 5° in decreto non praedeterminante voluntatis suae : hos omnes, inquam, modos loquendi significare unam eandemque rem alio et alio modo. » Et tamen de nulla alia re quaeritur in controversia, nisi de ipso modo. l) Ac tandem P. de Regnon in opere, cui titulus : Bahez et ' « Les décrets subjectivement absolus, objectivement conditionnels écartés, le reste est affaire de famille où les Banésiens n’ont pas à intervenir. Les uns disent, Dieu connaît, voit les futuribles libres dans leur vérité objective ; les autres, dans leur vérité formelle ; ceux-ci dans la supercompréhension de la volonté humaine; ceux-là dans leur éternelle présence devant. Dieu. » (Eludes religieuses, juin 1888, p. 195). — < Ce sont là querelles domestiques auxquelles n’ont rien à voir les Banésiens. » (P. de Regnon, Banes et Molina, lib. 2. §7.) DE GRATIA. T. III. 1’2 178 PAKS III. — CONCORDIA MOLINAE Molina lib. 2. § 6. laudans et exaltans hujusmodi harmoniam inter diversas Molinistarum sententias feliciter adinventam a P. Pesch. coronat omnes labores ac sudores Molinistarum scribens : » Donc, enfin, il nous faut renoncer à expliquer le comment de cette science divine, que nous appelons la science des conditionnels... Expliquer celle science, la science moyenne, c’est œuvre de dilettantisme philosophique. » Tertia : P. Kleutgen De scientia Dei cap. 2. a. 17. ad exa­ men revocans diversos illos modos loquendi, qui secundum adinventam P. Pesch « significant unam et eandem rem alio et alio modo », movet caput suum et desperat de solutione salisfactoria quaestionis. Loquens de medio proposito a Suarezio et propugnato a P. Ruiz, ait : « Plura, quae in hac expositione dicuntur, optime dicerentur, si demonstrandum esset lutura haec a Deo cognosci ; at siquidem quaeritur, in quo medio cognoscantur, vereor ne satisfaciant. Recte sano argumentamur, quoniam futura, de quibus loquimur, sunt quaedam vera, non posse non cognosci a Deo, cujus virtus cognoscendi infinita est, et cognosci quidem in sua essentia, cujus item virtus repraesentandi fine caret. Sed hoc modo quaestio nostra non solvitur. Essentia divina ut est causa exemplaris, et ideae ipsae non repraesentant haec futura nisi tamquam mere possibilia. Nos igitur hic quaerimus, sub qua ratione considerata essentia divina ea repraesentet, tamquam quae actu vel sunt futura vel posita conditione essent futura. Ad hanc igitur quaestionem in hac sententia non respondetur. Quae autem explicandi gratia adduntur, haud scio an secus ipsa pugnent. » Deinde loquens de medio assignato a Molina, addit : « Hoc idem argumentum etiam contra Molinam urgent. Quantumcumque enim et voluntas ipsa et res adjunctae omnes com­ prehendantur, non potest in his videri, quod in iis non est. Atqui nec in voluntate nec in rebus ceteris, sive singulis sive universis est, quod voluntatem, siquidem vere libera sil, determinet. Dum autem non cognoscitur id quod voluntatem determinet, nec quam partem sit electura praevidetur. » CAP. V. SCIENTIA MEDIA 179 P. Billot loquens de medio scientiae inediae assignato a P. Suarez scribit : a) « Veritas objectiva futuribilium nihil reale est extra intellectum apprehendentem ipsam ; unde repugnat ut sil conditio real is. ex qua esset exspectanda determinatio cognitionis. » h) « Insuper, scientia divina penderet ab aliquo extrinseco, saltem til a conditione, cum tamen sit sub omni respectu prorsus independens. » c) « Deni­ que, cum scientia sit actus manens in intelligente,, semper necesse est, ut habeat in ipso intelligente omnia determinativa sua; et ideo quocumque modo dicatur scientia aliqua ab objecto extrinseco determinari, numquam extrinsecum potest per se solum determinare scientiam, sed tantum mediante aliqua specie vicaria sui, quae in intelligente sit. Quapropter omnibus modis rejicienda est explicatio. » d) v Quia illud, quod nec in seipso realitatem habet nec in reali aliquo medio objective cognoscitur, profecto videtur non posse cognosci nisi ut fictio arbitraria intellectus. Atqui futuribilia non habent in seipsis realitatem: praeterea, ex adversariorum (Suarezii sequacium) sententia, non sunt in reali aliquo medio objectivo cognoscibilia : ergo rebus imaginariis aequiparanda viderentur. » Quarta : Videas igitur, quantum progressus fuerit P. Pesch in medio scientiae mediae stabiliendo, poliendo et unifieando ! Suarez rejicit tamquam improbabilem sententiam Molinae; et Molina tamquam falsam sententiam Suarezii ; ct alter alterius jure merito damnat modum scientiam mediam explicandi. P. Kleutgen sincere fatetur, quod nec Molina nec Suarez satisfacere assequuntur in medio scientiae mediae determinando. Unde addit : « Equidem malo assenliri Bellarmino, qui, et si opinionem quam dixi, probabiliorem judicaret, haec tamen sapienter et modeste monuit : res esi omnino difficilis, et fortasse in hac vita incomprehensibilis, qua ratione Deus futura praenoscat. » Et P. Billot existimat rejiciendam velut absurdis scatentem explicationem Suarezii. \t P. Pesch nullam reperit difficultatem, nullum inter sen­ tentiam Molinae et Suarezii discrimen : sed gravitate quadam 180 PAHS Ill. CONCORDIA MOLINAE alllrmal « hos omnes modos loquendi significare unam el eandem rem alio el alio modo ». Similiter, de quidditate sive ratione essentiali scientiae mediae est quod Deus inspiciat futura libera et contingentia liberi arbitrii creati ante omrte decretum divinae voluntatis. P. Pesch asseverat, quod videre futura conditionata et libera ante omne decretum divinae voluntatis et videre in decreto divinae voluntatis significat « unam et eandem rem » ! Et praeterea, dantur decreta divinae voluntatis, non praedeterminantia. Mirabile decretorum genus, in quibus nihil decernitur nihilque determinatur ! Quinta : P. Kleutgen Joco supra citato, quasi contristatus ex eo quod Molinistae non inveniant fundamentum ullum supra quod firmiter ac secure requiescere possit scientia media, ait : « Hoc unum adjiciam, immerito Thomislas... de subverso fundamento scientiae mediae gloriari. Ex eo enim, quod futura a Deo non in seipsis sed in se cognoscantur, haud sequitur ut cognoscantur in decreto praedeterminante. Neque omnino controversia de scientia media ex hac quae­ stione pendet. Cum enim et revelatione divina et ratione ipsa humana constet etiam hypothetice futura nostra Deo esse nota, hac scientia divina procul dubio uti possumus ad explicanda dogmata de praedestinatione, gratia et. libero arbitrio, etiam si fateamur ignorare quomodo Deus ea co­ gnoscat. » Ad haec : 1° Revelatione divina constat futura nostra, sive absoluta sive conditionata, Deo esse nota; et ratione ipsa humana demonstratur Deum cognoscere omnia futura libera et con­ tingentia, sive conditionata sint sive absoluta. Attamen revelatio divina nihil loquitur de scientia media; et ratio ipsa humana non pro scientia media, sed contra illam militat, ut ex supradictis patet. 2° Non oportet identificare scientiam divinam de futuris contingentibus cum scientia media. Quod Deus cognoscat omnia, possibilia, futuribilia et futura, nemo negat; aliter Deus non esset Deus. Quod autem Deus cognoscat futura. CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 181 libera et contingentia liberi arbitrii creati ante omnem actum liberum ipsius divinae voluntatis : hoc non admittunt nisi Molina et Molinae sequaces, qui adhuc non valuerunt osten­ dere scientiam mediani esse scientiam divinam. 3° Controversia de scientia media pendet omnino ex hac quaestione, sc. ex hoc, quod probetur sive revelatione sive argumentis rectae rationis ac verae philosophiae, Deum cognoscere « ex altissima et inscrutabili comprehensione cujusque liberi arbitrii, quid pro sua innata libertate, si in hoc vel illo vel etiam infinitis rerum ordinibus collocaretur, acturum esset, ante omnem liberum actum voluntatis di­ vinae ». (Concord, q. 14. a. 13. disp. 52.) Unde si Molinistae nequeunt probare Deum cognoscere futura libera scientia naturali et necessaria ante quodlibet decretum liberae divinae voluntatis, sive medio assignato ab ipso Molina, sive a Suarezio, sive a quocumque alio theologo Societatis : scientia media carebit fundamento. Exinde : 4° Themistae de subverso fundamento scientiae mediae merito gloriari possunt. 5° Sequitur, quod futura cognoscantur in decreto praede­ terminante; praeter alias rationes, quibus necessario demon­ stratur nihil transire ex ordine mere possibilium ad ordinem futurorum nisi in virtute liberae divinae voluntatis. 6° Et semel subverso fundamento scientiae mediae, scientia media nequit appellari « scientia divina »; quia sine funda­ mento praedicatur de Deo. El. tunc, quid ergo proderit usus scientiae mediae « ad explicanda dogmata de praedestina­ tione, gratia, et libero arbitrio, etiamsi fateamur ignorare quomodo Deus ea cognoscat » ? De hoc agitur modo, nempe : Utrum ante omnem actum liberum divinae voluntatis habeal aut habere possit rationem futuri, rationem entis, rationem veri, rationem proinde scibilis, aliquis actus liberi arbitrii creati. Ostendant hoc Molinistae: et tunc hac scientia divina procul dubio uti possumus ad explicanda dogmata de prae­ destinatione, gratia et libero arbitrio. Inierim Tliomistae gloriabuntur in Domino de subverso fundamento scientiae mediae. 182 PAits in. CONCORDIA MOLINAE : Sectatores scientiae mediae, qui pro humana liber­ tate bellatores strenui se esse gloriantur, sua ipsa scientia media libertatem laedunt, destruunt atque in nihilum redi­ gunt. Nesciunt enim humanam libertatem propugnare nisi : I" Vel tradendo quod liberum arbitrium creatum est po­ tentia pure, simplicité·)· et absolute activa : quod proprium est Dei, qui est actus purus et primum volens ac per essen­ tiam liberum. (I. q. 3. a. 4.) 2° Vel affirmando quod ipsa determinatio liberae volun­ tatis creatae ad agendum habet quidem rationem positivam entis; sed tamen hujusmodi ratio positiva entis non procedit a Deo. ente per essentiam, immediate immediatione virtutis. Quod quidem repugnat philosophiae Christianae et est con­ tradictorium in terminis. (I. q. 44. a. l.i 3° Vel palam dicendo quod humana libertas nihil causât, nihil efficit, nihil omnino agit. Quod error est Manichaeorum, Lutheranorum et Calvinistarum, in Concilio Tridentino ab Ecclesia damnatus sess. 6. can. 4. Scientia itaque media ad fatalismum deducit, eo ipso quod ea, quae ex proposito fiunt quaeque ex voluntate deliberata procedunt, non reducit « in aliquam altiorem causam, quae, non sit ratio et voluntas humana ». (I. q. 2. a. 3. ad 2.) Oportet igitur reducere electiones ipsas atque determina­ tiones liberi arbitrii creati ad ipsam Dei liberam voluntatem, a qua sicut ex proprio ac primo fonte oritur totum ens et omnes ejus differentiae; totum ens et omnes entitatis modi, modus conti ngentiae et necessitatis, modus ipse libere agendi et libere se determinandi ad agendum *. (1. q. 19. a. 8. et q. 22. a. 4.) Sexta 1 De Scientia Media actum fuit in variis Congreg. dè Auxiliis. In Congreg. 14. habita 27. Januarii 1603 coram Clemente VIII. obiter agens de scientia media P. Lemos dicebat : « In ista praescientia conditionalium affirmant (PP. Societatis) consistere totam Concor­ diam Molinae. Et quamvis modo non liceat ex professo ostendere hujus scientiae impossibilitatem, et qualiter omnium magnarum Inlsitatiim est origo et fundamentum, et quomodo est asylum in quod refugerunt semper Semipelagiani pro detrahenda efficacia CAP. V. SCIENTIA MEDIA 183 divinae gratiae, ipsam male in libero arbitrio constituendo ; iameu ad praesens ista scientia constituitur a Molina ita, quod ante decre­ tum divinae voluntatis per illam Deus praesciat, quid liberum arbitrium, si in isto vel in illo ordine rerum collocaretur, ex se et non ex Deo movente, acturum sit. Unde ait Molina, ut etiam modo isti Patres (Jesuitae) protulerunt, quod praevidens Deus ante decre­ tum suae voluntatis quod si daret huic hoc vel illud auxilium de se sufficiens ad perseverandum, ipse homo ex sua libertate bene ute­ retur illo et perseverabit, ita quod non perseveret ex vi et efficacia auxilii dantis effieacissimas vires ad perseverandum, sed ex seipso. Unde constat, qualiter ex parte auxilii, prout provenit a Deo, est tantum sufficiens, et fit efficax quia homo bene illo utitur ex seipso ; ita quod actualitas perseverantiae est ex homine, potentia vero sufficiens ad perseverandum ex Deo tantum est; et quia melior est actualitas, sive actus secundus, quam actus primus; inde colligit S. Augustinus, quod qui sic antiquitus philosopha­ bantur, melius quid tribuebant homini quam Deo. Itaque videt Deus per illam conditionatam sive mediam praescientiam, quod Deus dat posse et sufficiens auxilium, homo vero ex se dat ipsum, actualiter operari. Videt quod auxilium, prout provenit a Deo, non dat bonum usum arbitrii; sed quod homo ex se dat ipsum bonum arbitrii usum. Videt Deus per illam praescientiam, quod divina gratia non subdat sibi liberum arbitrium ; sed e contra, quod libe­ rum arbitrium subdat sibi gratiam ipsam. Videt Deus per illam praescientiam id quod homo ex se facturus est, non autem id quod Deus est facturus ut ipse homo faciat. Videt Deus per illam scien­ tiam mediam auxilia divina· ex modo motionis divinae esse inde­ terminata et indifferentia ad operandum ; et quod homo ex sua libertate illa determinat et facit efficacia esse. Et tandem videt Deus illa praescientia, quod homo incipiat, et Deus ut famulus subsequatur ; et quod efficacia perseverantiae est in arbitrio, et non in Deo. Nam illa media praescientia est pure speculativa, non vero practica et causa rerum. Unde videt efficaciam in objecto et in bono usu liberi arbitrii, qui auxilium, ex parte Dei sufficiens, facit efficax: quod expresse concedit Molina. Ipse enim Molina, qui constituit efficax auxilium perseverantiae per istam praescientiam, explicat quomodo sit efficax, vel a quo provenit ejus efficacia. » Haec Fr. Thomas de Lemos. »** Postea in Congreg. de Auxiliis disp. 33. coram Clemente VIII. res­ pondens ad P. Vastida e Societ. Jesu : < Nec omittenda ullo modo est diversitas maxima, immo plana contradictio multiplex, qua defensores scientiae mediae adversus seipsos pugnant. » 185 PAHS HI. — CONCORDIA MOLINAE a) « Molina enim primus dixit (Concord. q. 23. a. 1. disp. 1. memb. II.) parum aut nihil de hac media scientia fuisse locutos SS. 1*1’. et Scholasticos Doctores. At vero Eranciscus Suarez De scient, condition, cap. 2. dicit familiarem fuisse hanc mediam scientiam et antiquis Patribus et Doctoribus Scholasticis. » b) « Molina dicit (ibid. memb. 6.) Sanctum Augustinum existentem in illa quasi caligine ad istam mediam scientiam non attendisse pro concordanda libertate cum gratiae donis. Et tamen Eranciscus Suarez, citato loco. S. Augustino hanc mediam scientiam laborat adscribere. » c) « Molina (ibid.) dicit expresse a nemine, quem ipse viderit, luisse traditam huc usque conciliationem arbitrii cum gratia per hanc mediam scientiam. Ceterum Eranciscus Suarez loc. cit. illam mediam scientiam dicit traditam a SS. PP. et DD. » d) « Molina (disp. 52.) dicit hanc mediam scientiam nulla ratione esse liberam, nec reducendam ad scientiam visionis. Et tamen Fran­ ciscos Suarez (loc. cit. cap. 3.) affirmat hanc mediam scientiam esse simpliciter liberam ex parte objecti, et pertinere ad scientiam visionis. » · e) < Aliqui defensores hujus scientiae mediae, ipsa supposita, admittunt voluntatis praedefinitiones respectu omnium nostrarum bonarum operationum ; ut Gabriel Vazquez I. P. disp. 99. cap. 5. Molina autem illas omnino negat. At vero Eranciscus Suarez, hae media scientia praesupposita, respectu aliquarum nostrarum bona­ rum operationum, non respectu omnium, illas admittit. » /) « Molina (disp. 52.) negat Deum hac media scientia praescire ante suae voluntatis determinationem, quid sua voluntas actura sit ; quia alias ab ea tolleret libertatem. Et tamen alii defensores scien­ tiae mediae illam etiam constituunt respectu divinae voluntatis. > g) < Molina (disp. 52.) explicando modum quo Deus cognoscit per hanc scientiam futura conditionata, dicit quod illa cognoscit in eminentissima comprehensione, qua infinito excessu comprehendit arbitrium creatum. At vero Eranciscus Suarez dicit II. De scient, futur, cond. cap. 7. et 8. : Haec est mea sententia, non cognoscere Deum illa futura in tali comprehensione, sed in ipsa veritate, in seipsa ; quia, videlicet, est determinata ad unam partem; sed istam determinationem ad unam partem dicit Molina (disp. 52.) esse contra communem Doctorum sententiam et tollere arbitrii liber­ tatem. » « Tanta autem diversitas et tam aperta contradictio in fundando potissimo, immo unico, totius doctrinae suae fundamento : quid aliud ostendit, quam RR. PP. in hoc suo fundamento firmum fundamentum non invenire, et propterea sic fluctuare ! » Ila Lemos, qui et ostendit S. Augustinum et D. Thomam hanc CAP. V. — SCIENTIA MEDIA 185 scientiam mediam expresse impugnare ; et praeterea, quod illa : 1« « certam cognitionem et perfectionem mendicaret a creatura, quod dici nullo modo potest » ; 2® « negat aperte divinam primam causalitatem. tam in esse naturae quam in esse gratiae, quod est intolerabile» ; 3° « ponit Deum non habere certam cognitionem horum contingibilium. et Deum constituit non esse praescium futurorum ». * * * Deinde in Congreg. 31. habita 29. noveuib. : « Iterum de scientia media est disputatum; ct praecipue : Num Deus per illam futura conditionata libera certo cognoscat. » In hac Congreg. P. Lemos : 1° iterum dixit < qualiter scientiam mediam S. Augustinus graviter impugnaverit et expugnaverit semper, tamquam Semipelagianorum inventum, ad subtrahendum divinae causalitati et gratiae, quod male libero hominis adseribebant arbitrio » ; 2° iterum recolit « quae et quanta impossibilia et absurda ex hac media scientia aper­ tissime consequantur » ; 3° ostendit quomodo argumenta allata pro scientia media nihil aliud probabant nisi quod « Deus certo co­ gnoscat omnia futura conditionata, quae, si conditiones apponantur, essent certo futura ». 4° Et adjunxit : « Ex quo autem capite habeant quod sunt certo futura, quod P. Vastida (e Societate Jesu) tangere non vult, dico quod ex decreto divinae voluntatis. » Porro, in Congreg. 35. habita (>. decemb. < tertio de scientia inedia est disputatum, quaesitumque : Num Deus futura conditionata ante vel tantum post suae decretum voluntatis certo cognoscat. » P. Lemos ad argumenta P. Vastida dicentis decreta praedeterminantia tollere libertatem, respondit : l°«Quod negare illud decretum praedeterminans,.non solum fuit summus Pclagianorum error, ut ostendi ; sed aperte convenit cum haereticis hujus temporis, quod ex Dei voluntate efficaci seu praedeterminante tollatur libertas ... Unde, ut saepe explicavi in conspectu Sanctitatis Vestrae, Concilium Tridentinum sess. 6. can. 4. hoc damnat, quod ex efficaci Dei volun­ tate sive auxilio tollatur libertas. » 2° < Insuper eadem ratione, qua Patres Societatis negant decretum praedeterminans. ne vide­ licet laedat libertatem, motus fuit antiquitus Cicero ad negandam divinam providentiam eirca humanas operationes, ne videlicet laederet earum libertatem : ut refert S. Thomas 111. C. Gent. cap. 9. Et S. Augustinus V. De Civit. Dei cap. 9. ubi et illud de Cicerone dicit, quod : Ut faceret homines liberos, fecit sacrilegos. » 3® < Et certe mirum est, quod ex eodem principio, ex quo S. Thomas et sancti Doctores colligunt hominem Ubere operari, colligant alii laedi libertatem. Ex decreto enim efficaci divinae voluntatis, cui 186 PARS 111. — CONCORDIA MOLINAE nullus resistit, et ex eo quod nullus ei resistit, colligunt aliqui quod tollatur hominum libertas; sed S. Thomas ex eodem principio et non ex alio docet, quod firmatur libertas, et quod necesse est quod homo operetur, et libere operetur, sicut Deus vult ipsum operari et libere operari. Et cum Deus velit utrumque, et quod homo ope­ retur et quod libere operetur, si homo necessario et sine libertate operaretur : resisteret divinae voluntati, quae vult ipsum libere operari. » 4» Ac posteaquam attulit in medium auctoritates ex SS. PP.. ex S. Augustino praesertim et ex PP. Concilii Carthaginensis et ex Coelestino 1., addit : « Concludendum est ergo, quod per decretum praedeterminans voluntatem non laeditur, sed fundatur et firmatur liberum arbitrium. » Et finem faciens orationi P. Lemos scribit : < Et sic fuit finita Congregatio famosa, cum durasset per tres horas et dimidiam. Finitae fuerunt etiam Disputationes tres de illa media scientia, ut tandem sine honore sepeliretur ad pedes SS. D. N. Clementis VIII. > Haec Lemos. Lemos quidem sepelivit sine honore scientiam me­ diani : sed dignum scientiae mediae epitaphium exsculpendi in silice, officium sibi assumpserunt discipuli Molinae per haec verba, nimirum : « La liberté humaine... ne produit rien, elle n’est cause de rien, elle n’est raison ni de la liberté ni de la réalité physique ni de la valeur morale qui constituent l’œuvre méri­ toire... La liberté n’est pas, en elle-même, une puissance active, une cause efficiente qui produise des réalités physiques. » (Banes et Molina par le P. Th. de Regnon de la Compagnie de Jésus, p. 217 et 263 Paris. 1883.1 CAPUT SEXTUM Utrum Concordia Molinae concordet cum recta ratione. Quartum principium Concordiae : Praedestinatio habens rationem ex parte ipsius praedestinati. 1 PRAENOTANDA Primo : Omnes modi declarandi praedestinationem ad duo extrema capita reduci possunt. — Etsi multiplices exstent modi explicandi praedestinationem, omnes tamen postremo veniunt reducendi ad haec duo extrema, videlicet : 1° ad sen tentiam illorum qui dicunt totum praedestinationis effectum nullam habere causam sive rationem ex parle praedestinati: 2° ad sententiam illorum qui dicunt totum praedestinationis effectum habere aliquam causam seu rationem ex parte liberi arbitrii hominis praedestinati. Juxta primam sententiam praedestinatio dicenda est om­ nino gratuita : quia hoc modo etiam ex parte effectus non habet pro ratione nisi divinam voluntatem, ad quam totus effectus praedestinationis ordinatur ut in finem, et ex qua procedit sicut ex principio primo movente. (I. q. 23. a. 5.) Juxta sententiam oppositam praedestinatio, quantumvis pendeat ex voluntate Dei praedestinantis, non ideo dici debet omnino gratuita ; quia, licet diversimode, uno tamen vel altero modo reperiri potest aliqua causa, aliqua ratio vel motivum vel saltem conditio sine qua non, quare iste homo fuit praedestinatus ad gloriam et ille reprobatus. 1SS PAHS 111. — CONCORDIA MOLINAE Itaque cuni dicitur : Praescientia meritorum est causa praedestinationis, vel cum hoc absolute negatur, oportet accipere nomen meriti et nomen causar in tota sua latitu­ dine, sic ut talis reddatur sensus : a) juxta primum modum explicandi praedestinationem : Nulla datur ratio prae­ destinationis adultorum eoe parte usus liberi arbitrii praevisi; b) juxta alterum modum explicandi praedestina­ tionem : Datur ratio praedestinationis adultorum ea· parte usus liberi arbitrii. Secundo : Scientia inedia logice postulat praedestinationem post praevisa merita.— Illi autem theologi, qui cum S. Augu­ stino et D. Thoma asserunt nullam dari rationem praedesti­ nationis ex parte usus liberi arbitrii praevisi, ut sint sibimetipsis conformes, etiam admittere ipsos oportet principia theologica et philosophica ab Augustino et Angelico Doctore tradita, ex quibus necessario infertur conclusio praedestina­ tionis omnimode gratuitae. Quapropter non satis sibi con­ stant Bellarminus et Suarez, congru istarum protoparentes, qui praedestinationem ex omni parte gratuitam propugnant, ac simul ut talem praedestinationem explicent, ad scientiam mediam mentem cordis sui convertunt, et gratiam Dei ex se efficacem et cordis duritiam auferentem haud spontanee amplectuntur, immo concedere renuunt. At de his mox infra. Tertio : Triplex modus declarandi praedestinationem post praevisa merita. —- Illorum vero, qui praedestinationem ex parte ipsius praedestinati aliquam affirmant habere ratio­ nem, 1res dinumerantur principales sententiae : a) Origenis dicentis effectum praedestinationis praeordinari alicui prop­ ter merita praeexistentia in alia vita. Quod quidem tamquam haereticum ab Ecclesia est damnatum, b) Pelagianorum dicentium merita praeexistentia in hac vita esse rationem et causam effectus praedestinationis. Unde ex hoc contingit, quod alicui datur praedestinationis effectus et non alteri : quia unus initium dedit se praeparando et non alius. Quod quidem etiam ab Ecclesia damnatum fuit vel ut error haere- CAP. VI. PRAEDESTINATIO 18!) ticus. c> Eorum qui dicunt quod merita sequentia praedesti­ nationis effectum sunt ratio praedestinationis; ut intelligatur. quod ideo Deus dat gratiam alicui et praeordinavit se ei daturum, quia praescivit eum bene usurum gratia; sicut si rex dat alicui militi equum, quem scit eo bene usurum. Ita D. Thomas q. 23. a. 5. Ac valde, notandum, quod Ange­ licus Doctor : 1° impugnat istum tertium modum dicendi praedestinationem aliquam ex parte praedestinati habere, rationem ; 2° distinguit explicite a modo, quo Pelagiani praedestinationem habere rationem explicabant : 3° contra tiunc tertium modum non affert vel auctoritatem Scripturae vel Ecclesiae, sicut contra primum et secundum : et 4° ex hoc. tertio modo L quasi non daretur jam alius intermedius. ' Do isto tertio modo : a) Cajetanus in I. q. 23. a. 5. ait : « Tertia opinio est, quod merita futura, in hac tamen vita, sunt causa praedestinationis. Et ad hanc opinionem reducitur opinio re­ tractata ab Augustino (I. lietrael. cap. 23.) sc. quod fides futura luit ratio praedestinationis Jacob magis quam Esau... Circa hanc partem adverte, quod Henricus de Gandavo (Quodl. 1. a. 19. et 3. a. 5.) tenet opinionem satis propinquam huic modo confutatae, dicens quod bonus usus, non gratiae, ut praecedens dixit opinio, sed liberi arbitrii est causa praedestinationis. » b) Fr. Lunovicus de Leon De praedes!, a. 5. sic in formam conclu­ sionis redegit : « Illa sententia, quae ponit causam et rationem prae­ destinationis in bono usu liberi arbitrii gratia concomitante, vel in obedientia et non repugnantia liberi arbitrii, cum excitatur et vocatur a gratia Dei : haec sententia bene intellecta non est omnino improbabilis. Quod dictum volo sub censura. » (Mag. Luysii Legionensis, Augustiniani, opera, torn. 7. pag. 81. Salmanticae 1895.) c) Dominicus Bannez in I. q. 23. a. 5. : « Solum hoc est adverten­ dum, quod error qui impugnatur a D. Thoma in hac conclusione (tertio modo) fere eisdem testimoniis impugnatur atque haeresis Pelagiana. Condemnatur etiam testimoniis adductis a. 3. dub. 3. in confirmatione ultimae conclusionis. » Post testimonia autem adducta in a. 3. concludit : < Intelligat ergo theologus, quando dicitur utrum­ que necessarium ad salutem et justificationem hominis, sc. bonum usum liberi arbitrii et auxilium divinae misericordiae, non ita esse haec duo distinguenda, quasi duo agentia partialia, sed quasi alterum sub altero subordinatum. Neque rursus talem subordinationem in­ telligat. qualem intelligimus dum dicimus : quod ignis subordinatur 190 PAHS 111. — CONCORDIA MOLINAE transit nd stabiliendam veram sententiam tenendam, nempe r « Impossibile est quod totus praedestinationis effectus in communi habeat aliquam causam ex parte nostra: quia quidquid est in homine ordinans ipsum in salutem, totum comprehenditur sub effectu praedestinationis, etiam ipsa praeparatio ad gratiam. » (q. 23. a. 5.) Quarto : Quonam loco collocandus veniat Molina. Nunc quaeritur, quonam loco oporteat Molinam collocare. Molina Concord, q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 2. : 1° Rejicit ermorem Origenis et errorem Pelagii; quia « hunc esse praedesti­ natum, illum reprobum, hunc esse praedestinatum ad majo­ rem gloriam, illum ad minorem, totum adscrïberet non gratiae et auxiliis Dei, sed propriis meritis et industriae liberi arbitrii ». 2" Et ibidem memb. 5. etiam rejicit tertium, modum dicendi praedestinationem habere ex parte praedestinati aliquam rationem. « Sententia haec (inquit) etiam hoc modo explicata, non minus falsa est et a Scripturis Sacris aliena, quam quae membro praecedente impugnata est: argumenlaque, quibus illa refutata est, non minus hanc impugnant, ostenduntque satis esse in fide periculosam, ne aliquid amplius dixerim. » 3° Et postea memb. (>. exponit sententiam D. Thomae, « quae communior est (inquit) inter scholasticos, et his duabus conclusionibus continetur. Prior est : Praedestina­ tionis, quoad effectus particulares, ex quibus integer prae­ destinationis effectus constat, nihil prohibet unum esse causam alterius... Posterior est : Praedestinationis, quoad integrum effectum, non datur causa ex parte praedestinati... soli ad generandum ignem, quasi determinans concursum univer­ salem solis ad istum ignem generandum hic et nunc. Hujusmodi enim doctrina in Pelagianam haeresim declinat... » d) Unde videtur, quod hoc tertio modo explicabant praedestina­ tionem Semipelagiani, ex quibus fuerunt Faustus, Cassianus, Gennadius aliique Massilienses, contra quos scripserunt S. Fulgentius et S. Prosperus. CAP. VI. PRAEDESTINATIO 1!H Eadem sententia est Augustini inultis in locis. » At Molinae non omnino placuit sententia Augustini et D. Thomae, quae est communior inter scholasticos. Unde in prima editione libri Concordiae ad litteram scribebat : « Communior schola­ sticorum de praedestinatione sententia impugnatur. » In subsequentibus postea editionibus linguam, sed non sententiam corrigens, scripsit : « Communior sententia quousque cera... » 'i° Timens ergo a communiori scholasticorum sententia, quae D. Thomae et S. Augustini sententia est, recedere, et quasi in doctrina tantorum Doctorum pars quaedam adinveniretur falsa et quaedam alia pars vera, sic distinxit Molina ibid. memb. 6. : a) « Atque adeo eandem sententiam amplectimur, quatenus affirmat praedestinationem non esse secundum praescientiam usus liberi arbitrii, quasi pro qualitate usus praevisi statuerit praedestinare suave dona adultis distribuere. » Haec est pars vera, quam Molina libenter amplectitur, b) « Multi tamen eam sententiam in hoc sensu amplectuntur ac defendunt, quasi Deus ante ullam praescientiam usus liberi arbitrii, etiam ex hypothesi futuri, atque adeo nulla omnino habita ratione talis usus, (degerit quosdam in particulari ex hominibus et angelis, quos voluit, quibus beatitudinem conferret, et reliquos ab ea excluserit ». Haec est pars, quam Molina arbitratur esse falsam et prorsus rejicit. Quinto : Duo capita distinguenda in praedestinatione Holiniana. — Unde praedestinatio juxta Molinae sententiam habet duo capita, ut ex professo declaratum manet cap. 1. § 7. in explanatione quarti principii Concordiae. Ex uno capite praedestinatio est omnino gratuita, nullam habet causam seu rationem ex parte nostra; sed lota ea in Dei voluntatem misericorditer praedestinantis tamipiam in cau­ sam reducenda est. Ita Augustinus, ita D. Thomas, ita com­ munior scholasticorum sententia, ita quoque libenter cum illis Molina. Ex alio capite praedestinatio habet causam, habet rationem ex parte usus liberi arbitrii. Integer proinde effectus praedestinationis divinae habet « duas causas libe- Ι!ί2 PARS III. CONCORDIA MOLINAE /•as ». d a qualibet earum, tamquam a parte unius integrae causae, pendet. Prior ac praecipua Deus est. Posterior ar minus praecipua ipsum arbitrium. Ita Molina cum suis Molinistis. Quid continetur in capite primo ? Videlicet : « Quod Deus hunc potius ordinem rerum quam alium voluerit creare, et in eo haec potius auxilia quam alia conferre, cum quibus praevidebat hos et non illos pro libertate sui arbitrii perven­ turos in vitam aeternam, nullam fuisse causam aut rationem ex parte adultorum praedestinatorum et reproborum. » Quid vero continetur in capite secundo ? Videlicet : « Quod vero voluntas creandi eum ordinem rerum et in eo confe­ rendi haec et non alia auxilia, rationem praedestinationis comparatione horum adultorum et non illorum fuerit sortita, pendens fuit ex eo. quod unus potius usus quam alius pro libertate arbitrii eorum esset futurus, atque adeo ex eo, quod Deus futurum eum praeviderit, quia pro eorum libertate erat futurus. Atque ex hoc capite diximus dari rationem praede­ stinationis adultorum ex parte usus liberi arbitrii praevisi. » (Concord, q. 23. a. 5. disp. 1. memb. ult. i Sexto : Quomodo Molina componat praedestinationem ante praevisa merita cum praedestinatione post merita praevisa. Haec igitur sunt duo capita continuo in quaestione de prae­ destinatione distinguenda: hi duo semper discernendi sunt sensus, « in quorum altero negandum erat cum Augustino praedestinationem fuisse secundum praescientiam usus arbi­ trii eu,jusque praevisi. In altero vero id ipsum sine scrupulo cum aliis Patribus omnino concedendum erat. >· « Modo addimus duo. Primum est : Scripturas Sanctas ita exponendas esse, ut nec juxta primum sensum affirmemus praedestinationem fuisse secundum praescientiam usus liberi arbitrii meritorumque cujuscumque adulti, neque juxta secun­ dum sensum id negemus. Secundum est : Patres quodammodo ea tenus ad concordiam posse reduci : si qui negant praede­ stinationem fuisse secundum praescientiam meritorum et boni usus liberi arbitrii futuri, accipiantur in priori sensu, 193 CAP. VI. — PRAEDESTINATIO ■ liiatenus eorum dicta id patientur; in quibus est Augustinus <4 ejus sectatores. Qui vero fuisse affirmant secundum merita et bonum usum praevisum, exponantur in sensu posteriori, quatenus eorum dicta id ferent; de quorum numero sunt Origenes, Athanasius. Chrysostomus, Ambrosius, Theodoretus, Theophylactus, omnes in cap. 9. Epist. ad Rom. et Hiero­ nymus in illud ad Galatas cap. 1. : Cum placuit ei, qui segregavit me ex utero matris meae. » (Concord, q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. memb. ult. i Sic mirifice componit omnia Molina in sua Concordia : divinam praedestinationem cum libero arbitrio creato, prae­ destinationem gratuitam cum praedestinatione ex nobis pen­ dente, negationes et affirmationes S. Scripturarum circa hanc rem, et simul SS. Patres atque Ecclesiae Doctores affir­ mantes simul ac negantes, praedestinationem fuisse et non fuisse secundum praescientiam meritorum et boni usus liberi arbitrii futuri. Poteritne amplius desiderari? II CONCLUSIO 1. Praedestinatio, quam Molina tradit in libro Concor­ diae, tamquam absurda et in terminis contradictoria rejicienda est, quia : a) Innititur falso supposito ; b) Distinguit inter id quod est ex libero arbitrio, et ex prae­ destinatione ; e) Tollit certitudinem praedestinationis ; d) Parificat praedestinationem reprobationi ; e) Facit et praesupponit praedestinatos non quidem a Deo electos, sed potius seipsos ad gloriam eligentes ; /') Truncat ac destruit ipsam veram notionem divinae prae­ destinationis. § 1 Praedestinatio a Molina tradita innititur falso supposito. Ratio prima. — Praedestinatio, quam Molina explicat in libro Concordiae, tota quanta est, innititur scientiae mediae DE GRATIA. T. 111. 13 194 PARS 111. — CONCORDIA MOLINAE inter scientiam Dei naturalem et scientiam Dei liberam. Unde ab ipso Molina (q. 23. a. 1. et 2. disp. 1.) definitur : « Ratio ordinis seu mediorum in Deo, quibus praevidet creaturam rationalem perducendam in vitam aeternam cum proposito eundem ordinem exsequendi. » Et addil : a) Quod haec praescientia est « media inter libe­ ram et naturalem » (ibid.); b) quod « ex sola hac praescien­ tia... totam suam certitudinem habet divina praedestinatio » (q. 23. disp. 1. memb. 11.); c) « quod decreta Dei et rationes providendi vel praedestinationis rationem habuerint vel solum providentiae circa vitam aeternam, dependet ex Dei prae­ scientia: » d) et haec Dei praescientia « dependens fuit ex eo. quod uterque eorum pro sua libertate erat facturus ». (q. 23. disp. 1. memb. 11.) Jam vero, scientia media : 1° sine rationabili ullo funda­ mento introducta est a Molina inter scientiam Dei naturalem et scientiam Dei liberam ; 2° impossibilis est atque absurdis plena, ut ex professo supra cap. 5. manet sufficienter in perspicuo positum. Ratio secunda.— Praedestinatio, quam Molina edocet in sua Concordia, praesupponit etiam doctrinam illius circa naturam sive essentiam divinae gratiae actualis. Auxilia enim gratiae media sunt, quibus Deus exsequitur ordinem creaturae rationalis in salutem. De gratia autem divina actuali plurima affirmantur et praedicantur a Molina, quae revera falsitatem redolent el in absurda concludunt; exempli causa : 1° Quod e duobus, qui aequali motu gratiae praeve­ niuntur ac moventur, unus consentiat, concurrat eum gratia, eliciat actum et convertatur, alter vero non : certe solum provenit ab innata et propria et intrinseca libertate utriusque, bonis et malis, reprobis et praedestinatis com­ muni. 2° Gratia namque praeveniens ex parte sua aequaliter utrumque movet naturaeque necessitate ex parte sua agit: ex eo autem, quod unus eorum libere adhibere vult influxum CAP. VI. PRAEDESTINATIO 195 illum sui arbitrii proprium et alter non. unus eorum conver­ titur, alter non item. 3° Ex eodem capite affirmamus, quod auxilia praevenientis gratiae, efficacia sint aut inefficacia ad conversionem, pendere ab eodem inlluxu arbitrii proprii. 4° Quod enim actus a gratia praeveniente et ab arbitrio elicitus liber sit eaquc de causa capax rationis, virtutis, laudis et honoris... : profecto non est effectus gratiae praevenientis, sed arbitrii per suum influxum. Gratia namque praeveniens determinata est ad unum..., ex necessitate naturae movet, ac sollicitat. (Concord, q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. memb. 10.) 5° Poterit Deus compensare influxum, quo gratia praeve­ niens in genere causae efficientis in illos actus influit; et de potentia absoluta tanto ac tali influxu immediato in eosdem actus cum libero arbitrio cooperari, ut efficiantur tales, quales essent, si praeveniens gratia antecederet. (Concord. q. 14. a. 13. disp. 37.) fi® Conversionem fieri a Deo applicante et determinante voluntatem, ut praebeat consensum gratiae excitanti ac vocanti : falsum est. 7® Determinatio ab extrinseeo voluntatis (a Deo) ad ipsius actus seu ad cooperationem aut consensum, pugnat eum libertate voluntatis ad eosdem actus. 8® Deum habere quidem influxum in actionem voluntatis, non vero quo voluntatem ad consensum seu cooperationem determinet. 9® Influxus Dei in actionem est immediatus in actionem ipsam, et non in voluntatem et per voluntatem eo molam in actionem. 10® Determinatio tamen voluntatis... est ab ipsa voluntate, pro sua innata libertate se libere applicante ac determinante ad consensum aut dissensum, et non a Deo sua omnipotentia illam determinante ; quoniam tunc actus non esset liber, sed necessarius ex parte nostrae voluntatis, ac proinde nec rationem virtutis neque meriti haberet neque esset actus humanus. 11" Quia tamen gratia illa (praeveniens), quantum est de 196 PARS 1Π. CONCORDIA MOLINAE se, agit necessitate naturae, neque in ea est ulla libertas, actus illos esse quidem supernalurales, quia ab ea gratia emanant, non vero esse ea ratione liberos. E contra vero, eosdem actus liberos esse, quia emanant a voluntate, quae ad eos potuit non influere, non vero esse ea ratione supernaturales. (Concord, q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. memb. 7.) « Gratiam praevenientem esse motum liberi arbitrii. » (ibid, memb. 10.) « Quod actus liber sil, non ab auxilio gratiae, sed a solo arbitrio provenit. » (ibid. memb. 6.) « Gratiam praeve­ nientem esse motum naturalem voluntatis. » (q. 14. a. 13. disp. 45.) Ex quibus omnibus sequitur : a) Gratiam Molinianam esse versatilem et a nostrae voluntatis nutu pendulam ; a nostra enim libertate pendere, ut auxilia praevenientis atque adju­ vantis gratiae efficacia ad conversionem seu justificationem sint. (Concord, q. 14. a. 13. disp. 40.) b) Influxum gratiae praevenientis de potentia absoluta posse compensari a Deo per influxum generalem. c) Gratiam Dei praevenientem nihil influere in actus supernaturales : 1° nec in quantum liberi; 2° nec in quantum boni; 3° nec in quantum meritorii. d) Gratiam Dei praevenientem agere ex necessitate natu­ rae, et tamen ipsam esse principium actus liberi, (q. 14. a. 13. disp. 27. et 37.) e) Gratiam Dei praevenientem ex necessitate movere ac sollicitare et esse determinatam ad unum ; in ea non esse ullam libertatem, el tamen esse motum liberi arbitrii. f) Influxum Dei non esse in potentiam voluntatis, nec cau­ sare actionem voluntatis ut egreditur a potentia liberi arbi­ trii ; ac proinde non applicare voluntatem ad consensum nec in ipsa conversione aut justificatione, qua homo transmutatur de statu injustitiae ad statum justitiae. (/) Deum igitur non causare, non efficere, non producere in nobis initium nostrorum bonorum operum. Ratio tertia. — Praedestinatio a Molina propugnata in libro Concordiae etiam necessario praesupponit concursum simul- CAP. VI. — PRAEDESTINATIO 1!)7 laneum, quo Deus concurrit, non modo ut auctor naturae est, ad omnem actionem liberi arbitrii creati, verum etiam, ut auctor est ordinis supernaturalis, ad opera ipsa salutaria. Etenim, teste ipso Molina, actus supernalurales credendi, sperandi et diligendi, procedunt : 1° a Deo influente per con­ cursum generalem ; 2° a concursu Doi per gratiam praeve­ nientem : 3° et ab influxu ipsius liberi arbitrii, ut manet expositum cap. 1. IV. Atque « hae sunt 1res partes unius integrae causae, a qua emanat totus actus: ut a singulis, etiam partialitate causae totus etiam emanat, diverso tamen modo ». (Concord, q. 14. a. 13. disp. 37.) Concursus autem simultaneus dependet a concursu crea­ turae; determinatur a libero arbitrio creato ad hanc vel ad illam actionem : est indifferens ad bonum et ad malum, ad consensum vel ad dissensum; non causal nec efficit esse Uberum nec esse bonum actuum humanorum : subditur libero arbitrio creato, cum homo per suum liberum arbitrium utatur divina motione. Et sicut gratia actualis, juxta Molinam, est versatilis ’ ac libero arbitrio subdita, quae ab eodem 1 Quod gratia Molinistica sit versatilis et a creata voluntate pendula, aftirmat ipse Molina (Concord, q. 14. a. 13. disp. 4. ; q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 10.). Confirmat ipse Lessius De grot. Dei cap. 10. : < Recte dicit Molina (inquit), quod gratia sit efficax vel inefficax, pendere a libero arbitrio; adeo ut in potestate liberi arbitrii sit gratiam, quae secundum se est sufficieris, reddere efficacem vel ineffi­ cacem in actu secundo. > — Et corroborat Suarez De grat. part. 2. cap. 53. : < Dicimus vocationem congruam per se spectatam et se­ cundum suam absolutam entitatem non habere intrinsece ac deter­ minate actualem efficaciam, sed potius de se esse indifferentem, ut congrua vel incongrua sit. » Unde gratia actualis juxta Molinam de se est : 1° indifferens, versatilis; 2° dependens ab hominis voluntate, qua gratia efficitur congrua et redditur efficax. — P. Hurter De grat. cap. 2. schol. 1. n» 117. scribit : « Versatilis enim tunc tantum posset dici gratia, si ex aequo ad bonum et ad malum juvaret: cum solum vero ad bonum alliciat et juvet, a malo deterreat, et contra malum subministret virtutem, vere inscite versatilis concipitur. > Conci­ pitur scite versatilis: quia virtus, quam contra malum subministrat, de se est indifferens juxta Molinistas, et redditur a libero arbitrio efficax. Unde virtus non est de se efficax, nec determinans, nec 198 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE libero arbitrio pendet, nt fiat efficax vel inefficax ; et per se spectata, est indifferens ut congrua sit vel incongrua : ita concursus simultaneus est indifferens, versatilis et a libero arbitrio pendens ut sit efficax vel inefficax ad bonum vel ad malum, ad virtutem vel ad vitium, ad opus laudabile vel reprehensibile : ut constat ex expositione lacta cap. J. III. Itaque omnia argumenta, quibus rejiciuntur concursus simultaneus Molinae, gratia praeveniens ipsius et scientia media, eo ipso rejiciunt Molinae praedestinationem, quae his tribus Concordiae principiis innititur. Quartum enim principium Concordiae corruit, aliis tribus praecedentibus jam subversis. congrua : ergo versatilis, indifferens ac pendula. Linde nemo, quem ego sciam, appellat gratiam Molinisticam versatilem, quia adjuvet ad malum, sed quia redditur efficax ab humano arbitrio in operando bono. Attamen de concursu simultanée Molina ipse affirmat, quod est indifferens ad bonum vel ad malum operandum, ut ex supradictis cap. 1. patet. Et tamen P. Hurter arguit contra gratiam ex se efficacem, quae aufert ipsam duritiam cordis, et qua voluntas ex mala transmutatur in bonam, et quae facit ut nos bonum velimus et faciamus infallibiliter, insuperabiliter et indeclinabiliter, sicut S. Augustinus loquitur; P. Hurter, inquam, sic arguit contra hanc divinam gratiam : « Admissa praemotione physica, sequitur Deum praedeterminare indeclinabiliter, irresistibiliter, insuperabiliter ad opera mala et ad peccata... Atqui Deus... Ergo non videtur Deus excusari posse a peccato. Desistimus ab evolvendo hoc argumento, ne invidiam conflare videamur praedeterminantium systemati. » Ita P. Hurter ad litteram tract. De grat. thes. 193. Undenam scit P. Hurter, quod praemotio physica adjuvat ex aequo ad malum et ad bonum ? Et si gratia Molinistica (quae nihil aliud est, si quid est, nisi motio moralis) ad bonum allicit, a malo deterret, et contra malum subministrat virtutem : quare obloquitur P. Hurter contra gratiam ab intrinseco efficacem, quae non modo allicit ad bonum, sed im­ pellit et confirmat in bono, et « ad Deum nostras etiam rebelles compellit propitius voluntates » juxta doctrinam Ecclesiae? Gratia haec non solum moraliter, sed et physice transmutat voluntatem, el subministrat virtutem ex se efficacem contra malum. Vere inscitus videtur esse conceptus, quem P. Hurter efformavit sibi de gratia divina, quam cum S. Augustino et Angelico Doctore «locent ac propugnant Thomistae ! CAP. VI. PRAEDESTINATIO 199 §2 Praedestinatio a Molina tradita distinguit inter ( (inquit q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 11.) : « In Deo optimo maximo non esse praescientiam illam mediam, qua altitudine sui intellectus penetrat, quid pro arbitrii libertate sit futurum, sed quam incertum id in se est, tam incertum et incognitum esse Deo ; et nihilominus Deum per scientiam omnino naturalem, qua naturas omnium rerum, fines earum et media ad eos accommodata penetrat, statuisse ex sua parte eodem modo providere utrisque in vitam aeternam, quo reipsa eis providet, interim exitus cuj usque futuri contingentis ignorando. Sane ea hypothesi data nullus dubitaret libertatem arbitrii utrorumque facullatemque eorum vel perveniendi in beatiludinem vel inci­ dendi in supremam miseriam, prout in hujus vitae stadio pro sua libertate excurrere vellent, consentire optime cum ea ipsa providentia, quae circa eos ex aeternitate est in Deo : quippe cum eventus omnino esset incertus pendensque, ut in unam aut. alteram partem eveniret, ex sola arbitrii utro­ rumque libertate. Cum ergo quod Deus eminentia illimitataque sui intellectus perfectione praesciat, quid pro cujusque arbitrii libertate sit eventurum, nihil de libertate illius adi­ mat, sed perinde indifferentem illum relinquat, ut in quam maluerit partem se flectat, ac si praescientia in ipso non praeexstitisset; eo quod non quia id praescivit, idcirco arbi­ trium se flectere debeat in eam partem, sed quia sua libertate se est inflexurum, Deus id praesciverit praescivissetque con­ trarium, si pro eadem libertate esset futurum : perfecto nihil hac praescientia impediente eadem libertas ac facultas perveniendi in vitam aeternam aut ab ea deflectendi incon­ cussa perseverat. » Habemus enim : 1“ Quod, licet in Deo non sit scientia media, nullum exinde exoritur inconveniens : hoc revera est certissimum ; quoniam absurda et inconvenientia Molinianae Concordiae prodeunt, tamquam ex ipsa prima radice, ex scientia media. 2° Quod Deus per scientiam omnino naturalem... statuis­ set, etc. : hoc est absurdum. Scientia enim omnino naturalis 212 ΡΛΚ8 ΠΙ. — CONCORDIA MOLINAE est scientia necessaria, scientia simplicis intelligentiae. per quam nihil statuitur; quia ad statuendum aliquid oportet quod scientia Dei habeat conjunctam voluntatem, et tunc jam est libera, et causa rerum, et scientia, non mere possi­ bilium, sed futurorum vel futuribilium. 3° Quod admissis hujusmodi divinis statutis : a) eventus salutis aeternae pendet ex sola arbitrii libertate! b) liber­ tas perveniendi in vitam aeternam aut ab ea deflectendi inconcussa perseverat ; c) facultas perveniendi in vitam aeternam inconcussa perseverat. In hac vero facultate multiplices facultates includuntur, se. facultas adimplendi omnia praecepta legis, seipsum ad gratiam praeparandi, merendi vitam aeternam, a peccato resurgendi, peccata in posterum vitandi et usque in Onem vitae in gratia sanctificante perseverandi. Absque praedictis facultatibus datur utique facultas deflectendi a vita aeter­ na, non tamen facultas inconcussa perveniendi in vitam aeternam. Molina tamen supponit has omnes facultates possideri ab ulrisque, nempe ab iis qui salvantur, et ab iis qui deficiunt a salute; nam Deus « statuit ex sua parte eodem modo providere utrisque in vitam aeternam ». Ergo quod unus salvetur et alter damnetur, quod iste perveniat in beatitudinem et ille in beatiludinem non per­ veniat, evenit « ex sola arbitrii utrorumque libertate ». Ratio tertia. — In systemate doctrinali Molinae, homo suo proprio libero arbitrio se discernit ah alio homine : a) in consecutione gratiae actualis : b) in consecutione gratiae sanctificantis ; c) in consecutione doni finalis perseverantiae. Quoad primum sic Molina Concord, q. 14. a. 13. disp. 10. : « Quotiescumque liberum arbitrium ex suis viribus natura­ libus conatur praestove est ad conandum totum id, quod ex sese potest, tam circa ea, quae fides habet, addiscenda et amplectenda, quam circa dolorem de peccatis ad justifica­ tionem : a Deo conferri gratiam praevenientem auxiliave, quibus id faciat ut oportet ad salutem. » Et iterum : « Inter CAP. VI. PRAEDESTINATIO 213 leges, quas tam ipse quam Pater Aeternus statuerunt de auxiliis et donis.... una... fuit : ut quoties ex nostris viribus naturalibus conaremur facere quod in nobis est. praesto nobis essent auxilia gratiae. » Quoad secundum vero sic Molina ibid. disp. 12. : « Fieri potest, ut duorum, qui aequali auxilio interius a Deo vocan­ tur, unus pro libertate sui arbitrii convertatur, et alter in infidelitate permaneat. » Et rursus : « Iinmo fieri potest, ut aliquis praeventus et vocatus longe majori auxilio pro sua libertate non convertatur, et alius cum longe minori convertatur. » Et iterum ibidem : « Pro sola namque eorum libertate potest evenire, ut unus amplectatur fidem, alter vero eandem contemnat. » Quoad tertium denique sic Molina ibid. q. 23. a. 5. disp. 1. memb. ull. : « Nulli Deum denegare auxilium, quod ad perseverandum sit satis... Ad donum perseverantiae duo sunt necessaria. Unum ex parte Dei, videlicet, ut ea auxilia conferre statuerit, cum quibus praevidebat adultum pro sua libertate perseveraturum. Alterum ex parte arbitrii adulti, tamquam conditio, sine qua voluntas conferendi talia auxilia habuisset rationem voluntatis conferendi donum per­ severantiae, nempe ut adultus pro sua libertate ita sit cum cis cooperaturus, ut perseveret : quod in potestate ipsius est collocatum. » Atque ita sicut divina decreta et rationes providendi ha­ beant rationem praedestinationis vel solum providentiae circa vitam aeternam, dependet, tamquam a conditione sine qua non, ex eo quod unusquisque pro sua innata libertate erat facturus (q. 23. a. 5. disp. 1 memb. 11.) : ita voluntas divina conferendi auxilia, quae Deus nulli negat, et quae ad perseverandum sunt satis, dependet, tamquam a condi­ tione sine qua non, ex cooperatione adulti pro sua libertate ad hoc, quod talis divina voluntas habeat ■< rationem volun­ tatis conferendi donum perseverantiae ». Utique Deus praevidet cum hujusmodi auxiliis adultum pro sua libertate perseveraturum ; sed ideo Deus praevidit. « quia pro eorum libertate ita erat futurum, et non e con- 314 PARS in. — CONCORDIA MOLINAE trario ■·. In potestate Dei non fuit scire per earn scientiam aliud quam reipsa sciverit... Potuerit tamen scire oppositum ejus, quod per eam cognoscit, si liberum arbitrium creatum acturum esset oppositum, ut revera potest. ^(Concord. q. 14. a. 13. disp. 52. : ibid. q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 11.) § β Truncat ac destruit ipsam veram notionem divinae praedestinationis. Ratio prima. — Ex hucusque dictis. Praedestinatio enim, quae falsis principiis innititur, in qua distinguitur inter id quod est ex libero arbitrio et ex ipsa praedestinatione; in qua non est invenire fundamentum scientificum certitudinis ; quae sortitur rationem praedestinationis ex ipso libero arbi­ trio praedestinati; et in qua praedestinatus non est prius prioritate rationis a Deo electus et dilectus prae aliis: talis, inquam, praedestinatio non est, non potest esse praedesti­ natio divina. Ratio secunda. — Vera notio divinae praedestinationis est quam tradit D. Thomas 1. q. 23. a. 1. et 2. dicens : « Ratio transmissionis creaturae rationalis in finem vitae aeternae ». sive « Ratio ordinis aliquorum in salutem aeternam, in mente divina existens ». Et quam tradit S. Augustinus De dono persev. cap. 14. : « Haec est praedestinatio sanctorum, nihil aliud quam praescientia sc. et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur. » In hac autem vera ac genuina divinae praedestinationis notione : « 1° Dilectio praesupponitur electioni secundum rationem, et electio praedestinationi. Unde omnes praede­ stinati sunt electi et dilecti. (I. q. 23. a. 4.) 2° « Praedestinatio est causa et ejus quod exspectatur in futura vita a praede­ stinatis, sc. gloriae, et ejus quod percipitur in praesenti, sc. gratiae ». (ibid. a. 3. ad 2.) 3° « Praedestinatio habet certitu­ dinem ex parte voluntatis divinae, cui non potest aliquid resistere. Voluntas namque Dei non solum movet et causal. CAP. VI. PRAEDESTINATIO 215 res, sed etiam dat eis talem modum causandi. Et non solum fiunt ea quae Deus vult fieri, sed etiam eo modo quo Deus ea fleri vult. » (I. q. 19. a. 8. ; q. 22. a. 4. ; Quodl. 11. a. 3. et Quodl. 12. a. 3.) 4° « Praeter certitudinem praescientiae ipse ordo praedestinationis habet infallibilem certitudinem ; nec tamen causa proxima salutis, sc. liberum arbitrium, ordi­ natur ad eam necessario, sed contingenter. » (De Verit. q. 6. a. 3.) 5° Et « in hac praedestinatione Deus sua futura facta praescivit : et Deus id, quod praedestinavit, sua vocatione implevit ». « Et sine dubio enim praescivit, si praedestinavit; sed praedestinasse est hoc praescisse, quod fuerat ipse fac­ turus. » (De praedest. .sanet, cap. 17. et De dono persev. cap. 18.) 6° « Exsecutio autem ordinis praedestinationis est passive quidem in praedestinatis, active autem est in Deo. Est autem exsecutio praedestinationis vocatio et magnificatio, secundum illud Apostoli Rom. 8, 30 : Quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et magnificavit. » (I. q. 23. a. 2.) 7° « Vocat enim Deus praedestinatos multos fllios suos, ut eos faciat membra praedestinati unici Filii sui, non ea vocatione qua vocati sunt, qui noluerunt venire ad nuptias... sed ea vocatione praedestinatos vocat, quam distinxit Apostolus I (’.or. 1, 23 : Ipsis vocatis Judaeis atque Graecis praedicare se Christum Dei virtutem et Dei sa­ pientiam. Sic enim ait : Ipsis autem vocatis, ut illos osten deret non vocatos, sciens esse quandam certam vocationem eorum, qui secundum propositum vocati sunt sancti, quos praescivit et praedestinavit conformes fleri imagini Filii sui... Non ex operibus, sed ex vocante ; non quacumque vocatione, sed qua vocatione fit credens. » (De prae d. sanet. cap. 16.) 8° « Haec itaque gratia, quae occulte humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo duro corde respui­ tur. Ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus aufe­ ratur... Sic quippe facit filios promissionis et vasa misericor­ diae, quae praeparavit in gloriam. » (De praed. sanet. cap. 8.) 9° « Sic igitur et ordo praedestinationis est certus, et tamen libertas arbitrii non tollitur, ex qua contingenter provenit praedestinationis effectus. » (I. q. 23. a. 6.) 216 PARS Π1. — CONCORDIA MOLINAE Haec igitur est vera notio divinae praedestinationis, quam tamen Molina, ut truncaret atque destrueret, videtur librum suae Concordiae elucubrasse. Ratio tertia. — Juxta Molinam : 1° Deus non eligit hos vel illos prae aliis ad finem vitae aeternae, sed omnibus homi­ nibus aequali voluntate vult vitae aeternae bonum ; et ali­ quando majori quidem voluntate vult illos, qui non salvantur, salvos fieri, nam longe majora gratiae auxilia illis confert, saltem aliquibus. 2° Deus, proprie loquendo, non eligit homines salvandos, sed eligit hunc potius rerum ordinem quam alium, et in eo haec potius auxilia quam alia conferre, eum quibus .praevi­ debat hos et non illos pro libertate sui arbitrii perventuros in vitam aeternam, (q. 23. a. 5. disp. 1. memb. tilt, el memb. 13.) 3° Quod vero electio hujus ordinis rationem habuerit praedestinationis vel non, ratio ex parte adultorum, a qua id pendebat, fuit, quod pro sua innata libertate adultus ita cooperaturus erat, ut ad terminum viae in gratia perve­ niret, Deusque id praeviderit, (ibid.) 4° Molina collocat «certitudinem totam divinae praedesti­ nationis non in decreto, quo Deus ei, quem praedestinabat, providere statuit de iis mediis, quibus libertate sua perven­ turus in vitam aeternam praevidebatur ; neque etiam in ratione ipsa providendi ; sed in praescientia, qua id praevi débat, ratione cujus tale decretum ac providentia sortita sunt rationem praedestinationis ». (ibid. memb. 11.) 5" « Praescientia autem illa, esto originem habuerit ex altitudine et perfectione divini intellectus, qua quod incer­ tum ancepsque omnino in se est, certo cognovit futurum, pendet tamen tamquam a conditione, sine qua non fuisset in Deo, ex eo quod arbitrium creatum eo pacto pro sua libertate sit cooperaturum, ut. ad vitam aeternam perve­ niat. » (ibid.) 6° « Quod vero haec aut illa providendi ratio tali adulto in particulari rationem habeat... praedestinationis compara- CAT. VI. — PHAEDESTINATIO 217 lione illius, ex eo etiam pendet, quod ipse uno vel altero modo per suum arbitrium sit cooperaturus. » (ibid.) Igitur praedestinationis ratio seu quidditas non pendet : //) nec ex voluntate Dei, quia vult omnes aequaliter salvos fieri ; b) nec ex electione hujus vel illius prae isto vel altero, quia non datur reprobatio negativa; c) nec ex ratione provi­ dendi, quia aliquibus, qui non salvantur, providit abun­ dantius; d) nec ex decreto, quo Deus statuit providere, quia ante omne divinum decretum praevidetur in quam partem se flexurum est liberum arbitrium creatum, et aliunde voluntas Dei salvifica est aequalis et eadem providendi ratio, quae decernitur. Sed : a) ex eo quod Deus elegit hunc ordinem rerum ; b) ex eo quod in hoc ordine rerum prae­ vidit efficaciam mediorum, quibus homo pervenit ad beatitudinem ; c) ex eo quod liberum hominis arbitrium reddidit efficacia media, quae tamquam efficacia Deus praevidit. Unde praedestinare est : 1° Deum eligere hunc ordinem rerum et non alium ; 2° Deum praevidere in hoc ordine electo efficaciam mediorum, quae homo pro sua libertate efficacia consentiendo reddit, (q. 14. a. 13. disp. 40.) Talis est notio divinae praedestinationis a Molina tradita : eligere hunc rerum ordinem et collocare in illo hominem et praevidere illum pervenientem ad beatitndinem : hoc est Dei. Quod autem hic ordo el hic providendi modus sortiatur rationem praedestinationis, et quod media ad beatitndinem obtinendam reddantur efficacia : hoc est hominis. Ratio quarta. — Molina Concord, q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 11. ait : « In potestate nullius praedestinati est effi­ cere, ut fuerit praedestinatus; quoniam in potestate ipsius non est efficere, ut Deus ex infinitis rerum ordinibus, quos eligere poterat, eum potius eligeret, in quo praevidebat illum pro sua libertate perventurum in vitam aeternam, quam alium : in quo tamen consistit praedestinari talem adultum. Quare praedestinare aut non praedestinare a solo Deo pro sua tantum libera voluntate pendet. Quod vero haec aut illa providendi ratio tali adulto in particulari rationem habebat 218 PAHS 111. — CONCORDIA MOLINAE aut non habebat, praedestinationis comparatione illius, ex eo etiam pendet, quod ipse uno vel altero modo per suum arbi­ trium sit cooperaturus. » Ex libero autem hominis arbitrio pendet : 1° quod ratio providendi in tali ordine rerum electo a Deo habeat rationem praedestinationis ; 2° quod auxilia aut media ad beatitudinem consequendam sint efficacia ; 3° quod Deus praevideat : a) talia media efficacia ex vi et virtute liberi arbitrii creati ; b) hominem reddendo efficacia talia media ad heatitudinem pervenire. Cum ergo contradictorium sit in terminis, dari praedesti­ nationem sine ratione praedestinationis et sine efficacia mediorum et sine praescientia Dei, et aliunde Dei prae scientia et mediorum efficacia el ipsa praedestinationis ratio pendeant ex libero hominis arbitrio : contradictoria loquitur Molina, cum dicit : 1" « In potestate nullius praedestinati est ('.Ulcere, ut fuerit praedestinatus: » 2° « praedestinare aut non praedestinare a solo Deo pro sua lanium libera voluntate pendet. » Et Molina passim ubique tradit in sua Concord. : « Si namque, ut revera potest, res non esscl ita eventura, eadem electio talis ordinis haberet quidem rationem providentiae in heatitudinem, non vero praedestinationis, comparatione eorundem adultorum, quorum modo praedestinatio exislit. » (q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 13.) Et rursus : « Quod hi cum majoribus auxiliis praedestinati et salvi non fuerint, illi vero cum minoribus praedestinati ac salvi fuerint, non aliunde fuit nisi quia illi pro innata libertate noluerunt uti ita suo arbitrio, ut. salutem consequerentur, hi vero maxime. » (ibid, memb. 11.) Ratio quinta. — Juxta doctrinam Molinae dicendum est, quod etiam in potestate reprobi est esse praedestinatum. Etenim quidditas Molinianae praedestinationis constituitur per hoc, quod per scientiam mediam Deus praevidet talem hominem, talibus mediis adjutum, in beatitudinem perven­ turum. Sed : 1° scientia media non pendet a libera voluntate CAP. VI. — PRAEDESTINATIO 219 Dei ; antecedit enim omnem actum liberum divinae volun­ tatis; 2° pendet a libera voluntate talis hominis praevisi et in tali ordine rerum collocati, a qua etiam pendet : a) efficacia mediorum; b) quod talis ordo sortiatur rationem praedesti­ nationis. Ergo in potestate omnium hominum, etiam illorum qui non salvantur, id est reproborum, est esse praedesti­ natos. A solo enim Deo pro sua tantum libera voluntate pendet quidem conferre media, sed non efficaciam mediorum ; eli­ gere hunc ordinem rerum, sed non quod iste ordo habeat rationem praedestinationis. Praedestinatus enim et non praedestinatus tantummodo discernuntur scientia media ; quae tota quanta est, si aliquid est, pendet ab innata tam praedestinati quam non praedestinati libertate. Idcirco praedestinatus et non praedestinatus veniunt simul postremo discernendi ad invicem per ipsorum innatam libertatem. Ratio sexta. — Molina Concord, q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 11. affirmat : 1° Certitudinem praedestinationis adulti esse quidem in scientia media, attamen « quodammodo tamquam in radice et solum ex hypothesi, si Deus ea media velit concedere eoque modo velit providere; at vero in scientia libera... esse absolute et absque ulla jam hypothesi ». 2° « ... Praedestinationem non esse secundum praescien­ tiam qualitatis usus liberi arbitrii ». quae praeexistit in Deo ante omnem actum liberae suae voluntatis, id est secundum scientiam mediam. 3° Quod « praedestinatio adultorum fuit secundum prae­ scientiam boni usus liberi eorum arbitrii, habnitque Deus... rationem illius in eis praedestinandis ». Sed scientia libera, qua Deus post actum suae voluntatis praevidit absolute hominem perventurum in vitam aeter­ nam, nihil addit nec in ratione scientiae nec in ratione certi­ tudinis nec in ratione rei seu objecti sciti ad « plenissimam illam praescientiam praeexistentem in Deo ante omnem actum liberae suae voluntatis ». in qua tamquam in radice 220 PAHS III. CONCORDIA MOLINAE est lota certitudo praedestinationis, et qua Deus praevidebat ex hypothesi hominem perventurum in vitam aeternam. Aliunde, conversis jam hypothesi in thesim et decreto conditionato in absolutum, sc. quod de facto « Deus ea media vult concedere eoque modo vult providere ··. nihil prorsus mutatur de conditione liberi arbitrii creati, nec de conditione mediorum, quae de facto conferuntur ; sed semper manet verum tam in hypothesi. si Deus velit, quam in thesi, cum Deus vtdl, quod ex libero arbitrio creato pendet : 1° quod media collata sint efficacia vel non; 2° quod Deus sciat illa plenissima praescientia hoc vel illud et non aliud. Uno verbo, qualitas usus liberi arbitrii est eadem ante el post actum liberae divinae voluntatis, praevideatur per scien­ tiam mediam vel postvideatur per scientiam liberam ; co­ gnoscatur a Deo ex hypothesi vel cognoscatur post thesim. Aliter non erit eadem certitudo et eadem veritas utriusque divinae scientiae. Duplex igitur sensus, nempe praedestinationem esse e.l non esse secundum praescientiam usus liberi arbitrii creati, videtur esse sensus contradictorius. Et praeterea, semper erit verum dicere, attenta libera Dei scientia. « adultos praede­ stinatos esse propter propria merita » ; quod ipse Molina q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 9. asserit « esse falsum ». . Nam Deus utique elegit hunc ordinem rerum, voluit haec auxilia conferre, atque inter scientiam mediam et scientiam liberam intercedit actus liberae divinae voluntatis; at veritas hypothetica, est veritas eadem quam post hypothesim ; et ratio praedestinationis non oritur nec ex ordine electo nec ex auxiliis collatis, sed ex praescientia, quae, dependet ex qualitate usus liberi arbitrii. Immo Molina, cum affirmat el negat praedestinationem esse et secundum praescientiam qualitatis usus liberi arbitrii, vi­ detur etiam loqui de eadem praescientia, nempe de ipsissima scientia media, quam in probanda nona conclusione asserit « esse praeviam el necessariam ad praedestinationem ». ’. Sed Molina in 2. editione addidit appendicem, in qua explicavit CAP. VI. PRAEDESTINATIO 221 Ratio septima. — Denique, doctrina Molinae circa praede­ stinationem reducitur logice ad doctrinam quam hodie sine ambagibus propugnant ipsimet Molinistae, nimirum : « Deum, sicut in tempore confert gloriam propter merita, ita ab aeterno gloriam electis parasse vel destinasse propter merita eorundem praevisa. » Vel aliis verbis : « Deus ab aeterno electis gloriam decrevit et destinavit propter eorun­ dem merita ex gratia praevisa. » Vel : « Electionem ad glo­ riam esse propter praevisa merita. » ’. Hanc esse conclusionem logicam ex documentis Concordiae depromptam, patet : 1° quia ita infertur a discipulis Molinae ; 2° quia Molina ipse Concord, q. 23. a. 3. quid sit reprobatio distinguit duplicem electionem in Deo : alteram omnibus communem, quae « non est aliud quam ob merita Christi media nobis (Deum) voluisse conferre, quibus sancti esse­ mus » ; et alteram propter praevisa merita ex gratia ; 3° quia Molina Concord, q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 11. affirmat praedestinationem adultorum esse secundum praescientiam qualitatis usus liberi arbitrii, illa sc. praescientia, quae se­ quitur ad actum liberae divinae voluntatis. « Sit ergo, inquit, nona conclusio : In secundo sensu explicato praedestinatio adultorum fuit secundum praescientiam boni usus liberi eorum arbitrii, habuilque Deus, modo explicato, rationem illius in eis praedestinandis. » Ita Molina. Hanc vero conclusionem esse falsam et periculis plenam, ostenditur sequentibus argumentis : a) Quoniam electio est acceptio unius prae altero ex arbisensum nonae conclusionis, sc. : « Praedestinationem esse non sine praescientia qualitatis usus liberi arbitrii ex quacumque hypothesi futuri. » Sed melius erat reformare vel supprimere totaliter nonam conclusionem. Aliud est enim Deum praedestinare eum praescientia boni usus liberi arbitrii, et aliud Deum praedestinare secundum praescientiam boni usus, habendo rationem illius in hominibus praedestinandis. 1 Ita Vazquez in I. P. q. 23. disp. 89. — Hurter tract. 5. De Deo uno thes. 105. n. 112. - P. Mendive De Deo uno cap. 4. a. 5. — P. Pesch De Deo uno part. III. sect. 3. a. 3. § 2. 222 PARS III. CONCORDIA MOLINAE Irio eligentis. Post praevisionem autem meritorum ex gratia, non amplius in arbitrio eligentis est velle his potius quam illis bonum salutis aeternae. Habentibus enim gratiam et merita ex gratia, gloria debetur ut merces, ut corona justitiae. Implicat ergo esse electionem ad gloriam post praevisa merita ex gratia. b) Quoniam electio quandam importat discretionem. Merita praevisa ex gratia, qua ipso facto boni discernuntur a malis, jam praesupponunt discretionem factam. Habentes ergo gra tiam et merita ex gratia jam non sunt eligibiles ad gloriam, sed necessario ad ipsam assumendi, utpote : c) Quoniam si praeparatio gloriae propter merita potest vocari electio ad gloriam, pari jure praeparatio gehennae propter culpas vocari potest electio ad gehennam. Quod errorem Lutheri ac Calvini sapii. d) Quoniam praedestinatio ad gloriam propter praevisa merita resolvitur in errorem Pelagianorum, ut infra patebit. (>.) Quoniam Molina ipse non ausus est sic clare loqui, ut nunc discipuli ipsius loquuntur; sed conatus est quin talis conclusio ex sua doctrina inferatur, impedire, scribens Con­ cord. q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 9. : « Simul observa me non dixisse adultos praedestinatos esse propter propria merita, sed per propria merita; illud enim esset falsum, hoc autem est verum. » Est. ergo falsa conclusio Molinistarum, se, : Praedestina­ tionem ad gloriam fieri propter praevisa merita. Molina dixit ; audiant igitur Molinistae, dum concludunt juxta men­ tem seu doctrinam abs dubio, sed tamen contra voluntatem magistri. CAP. VI. PRAEDESTINATIO 283 III CONCLUSIO 2. Praedestinatio, quam Molina tradit in libro Concordiae, prorsus rejicienda quoque est, utpote : • а) б) c) d) e) Contraria Sacris Scripturis ; Contraria Sanctis Patribus ; Contraria doctrinae Sancti Thomae ; Contraria doctrinae Ecclesiae ; Non satis recedens a doctrina Semipelagianorum. § 1 Contraria quidem Sacris Scripturis. Ratio prima. — D. Thomas De Verit. q. 6. a. 3. : « Non enim potest dici, quod praedestinatio supra certitudinem providentiae nihil aliud addit nisi certitudinem praescien­ tiae, ut si dicatur, quod Deus ordinat praedestinatum ad salutem sicut et quemlibet alium ; sed cum hoc de praede­ stinato scit, quod non deliciet a salute. Sic enim dicendo, non diceretur praedestinatus differre a non praedestinato ex parte ordinis, sed tantum ex parte praescientiae eventus. Et sic praescientia esset causa praedestinationis; nec praedestinatio esset per electionem praedestinantis, quod est contra aucto­ ritatem Scripturae et dicta Sanctorum. » Sed : 1° Praedestinatio juxta Molinam supra certitudinem providentiae nihil aliud addit nisi certitudinem praescientiae; ‘2° Molina dicit, quod Deus ordinat praedestinatum ad salu­ tem sicut et quemlibet alium; 3° Molina dicit, quod praede­ stinatus non differt a non praedestinato ex parte ordinis, sed tantum ex parte praescientiae eventus. Praedestinatio ergo, quam Molina tradit, est contra auctoritatem Scripturae el dicta Sanctorum. '224 PARS ni. — CONCORDIA MOLINAE Kalio secunda. — S. Augustinus De dono persev. cap. 18. : « Hoc scio, neminem contra istam praedestinationem, quam secundum Scripturas Sanctas defendimus, nisi errando dis­ putare potuisse. » Sed Molina in libro suae Concord, nihil fere aliud facit nisi disputare contra praedestinationem, quam S. Augu­ stinus defendit. Unde Cardinalis Baronins ad hoc propositum scripsit : « Tantummodo de libris Molinae remanet contro­ versia. Legi eos, sed non sine stomacho: cum .in illis nihil potentius agere prae se ferat quam S. Augustino adver­ sari (licet Sanctum numquam nominet), eumque oscitantiae redarguere, seque illo in iis disputationibus vigilantiorem acutioremque jactare. Quis posset eum talia loquentem absque nausea tolerare? » *. Molina ergo, dum de praedestinatione disputat, disputat : 1" contra Scripturas Sanctas : 2° errando. Ratio tertia. — Apostolus 1 Cor. 4, 7 : « Quis enim te dis­ cernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? » El Rom. 11, 35 : « Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? » Sensus enim horum verborum S. Scripturae in perspicuo est: ipsamet ratio demonstrat nihil posse fieri et esse nisi procedat semper immediate i m mediatione virtutis a Deo. qui est prima causa tam flendi quam essendi omnium rerum alque omnium uniuscujusque rei perfectionum, quocumque modo sint. Unde D. Thomas Rom. 11. lect. 5. : « Nullus enim potest dare Deo nisi quae a Deo accepit. » Et I Cor. 4. lect. 2. : « Cum dicit : Quis enim te discernit? assignat rationem, quare unus non debeat contra alium inflari... Potest intelligi dupliciter. Uno modo sic : Quis enim te discernit a massa perditorum? Tu teipsum discernere non potes; unde non habes in te, unde contra alium superbias... Alio modo potest ' Epistola Caesaris Card. Baronii ad Petrum de Villars, Archiepiscopum Viennensem. (Venerab. C. Gard. Baron, epistolae et opus­ cula, tomus secundus, Romae 1759, ep. 162.) CAP. VI. 225 PRAEDESTINATIO intelligi : Quis te discernit? sc. superiorem faciens proximo luo : hoc quod tu facere non potes. 1'nde contra eum super­ bire non debes. » Jam vero, juxta doctrinam concursus simultanei et indiffe­ rentis, gratiae a libero arbitrio pendulae, scientiae mediae, el praedestinationis rationem habentis ex parte usus liberi arbitrii praevisi : 1° homo aliquid habet quod non recipit a Deo immediate ; 2° aliquid ipse dat prior Deo ; 3° seipsum ab alio discernit. Etenim : 1° Deus non movet nec applicat causas secundas ad agendum (q. 14. a. 13. disp. 26.); 2° « non est influxus Dei in causam [voluntatem] ea ratione qua agens est, quasi eo prius mota et excitata agat » (ibid. disp. 29.); 3° « non igitur causa est Deus virtutis nostrae... Virtutem nostram... non in Deum... sed in nostrum arbitrium nosque ipsos, qui libere in unam aut alteram partem illud flectimus, tamquam in particularem ac proprissimam eorum [virtutis’ causam esse referenda » (ibid. disp. 33.); 4° « eademque est ratio de eodem modo affectis aequaliterque a Deo ad fidem vocatis; pro sola namque eorum libertate potest evenire, ut unus amplectatur fidem, alter vero eandem contemnat » (ibid, disp. 12.); 5“ « nullus dubitaret libertatem arbitrii utrorum­ que, facultatemqub eorum vel perveniendi in beatitudinem vel incidendi in supremam miseriam... quippe cum eventus omnino esset incertus, pendensque, ut in unam aut alteram partem eveniret, ex sola, arbitrii utrorumque libertate » :q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 11.); 6° « quod enim actus a gratia praeveniente et ab arbitrio elicitus liber sit, eaque de causa capax virtutis, laudis et honoris... profecto non est effectus gratiae... Quod item e duobus, qui aequali motu gratiae praeveniuntur ac moventur, unus consentiat, concurrat cum gratia, eliciat actum el convertatur, alter vero non : certe solum provenit ab innata et propria et intrinseca libertate ntriusque, bonis et malis, reprobis et praedestinatis communi. » (q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 10. i Praeterea, supra ostensum manet et testimoniis ipsius Molinae comprobatum, quod juxta systema doctrinale ConDE GRATIA. T. 111. 45 226 PARS IIT. — CONCORDIA MOLINAE cordiae homo suo proprio libero arbitrio se discernit ab alio : a) in consecutione gratiae actualis; b) in consecutione gratiae sanctificantis ; c) in consecutione doni finalis perseverantiae. Praeterea, ipsi discipuli Molinae expresse, conceptis verbis, ad litteram sic scribunt : « In negotio salutis non totum est a Deo»; et fere volunt atque dicere audent talem proposi­ tionem esse quasi definitam in Concilio Tridentino sess. 6. can. 4. in quo, ut infra videbitur, etiam Molina conatur osten­ dere esse fundatam integram ipsius Concordiam b 1 P. Mendive S. .1. De Deo uno cap. -1. a. 5. sic habet : < In negotio salutis non totum est a Deo, sed aliquid homo facit, quod poterat omittere ; siquidem homo potest resistere gratiae, ut docet Concilium Tridentinum sess. 6. can. 4. Vel ergo Deus hujus rationem habet in praedestinatione, vel non. Si primum, datur ratio praede­ stinationis ad gloriam ex parte effectus praedestinationis adaequatae, ac proinde praedestinatio ad gloriam est ex meritis gratiae praevisis. Si secundum, accidere ob arbitrium humanum potest, ut reprobetur, qui cum gratia bene operando perseverat; vel ut praedestinetur, qui gratiae ad mortem usque resistit : quod est absurdum. » Revera hoc argumentum P. Mendive sapit Molinam, atque ex visceribus Concordiae manifesto apparet esse depromptum. Multa enim sunt absurda, quae a P. Mendive enumerantur; sed radix ceterorum exstat in initio argumentationis : « In negotio salutis non totum est a Deo. » Si ergo hoc, quod homo facit, et quod non est a Deo, est aliquid ; et aliquid adhuc attinens ad negotium salutis nostrae, ideoque aliquid magnum, perfectum et excellens; si enim aliquid est, tunc revera admittendus concursus simultaneus, gratia Molinistica, scientia media, et praedestinatio ex meritis praevisis. Et tunc revera potest accidere illud maximum absurdum, quod acci­ dere potest in systemate Molinae circa praedestinationis, reprobatio­ nis, gratiae et perseverantiae finalis quidditatem a Molina traditam. Accidere quidem potest ob arbitrium humanum, ut reprobetur qui cum gratia bene operando perseverat; vel ut praedestinetur qui gratiae ad mortem usque resistit. Quod est absurdum. Sicut absur­ dum est dicere « non esse in potestate hominis esse praedestina­ tum >, et tamen « esse iu potestate hominis quod ordo generalis providentiae, qua omnes ad beatitudinem ordinantur, sortiatur rationem praedestinationis >. Deinde, homo potest utique resistere gratiae, si velit; potest omittere quod facit in negotio salutis; at quid inde? Ergone in negotio salutis non totum est a Deo? Ex prin­ cipiis Concordiae conclusio logice infertur : sed non infertur nec CAP. VI. PRAEDESTINATIO 227 Praeterea : cum Molinistae respondere coguntur ad verba Vpostoli : Quis te discernit? distinguunt, subdistinguunt. c.ontradistinguunt et post longum distinctionum iter perve­ niunt laboriose ad famosam scientiam mediam et in illa quiescunt. At scientia media nihil efficit, sed supponit aliquid effectum a solo libero arbitrio creato. Scientia media non discernit, quia nihil causal; sed praesupponit aliquid causa­ tum ab homine ante omnem actum liberum divinae volun­ tatis; atque hoc aliquid, ex quo ipsa scientia media pendel. est praescisse illud quod objicitur Molinae et Molinistis tam­ quam contrarium S. Scripturae et repugnans Christianae philosophiae. Hoc quidem aliquid, quod subterfugit efficien­ tiam ac causalitalcm causae primae, qui est Deus, discernit perinde hominem ab homine, cum faciat hominem habere quod a Deo non accepit, sed ex ipsa sola sua innata libertate ante omnem actum libertatis divinae prodivit aut saltem prodire deberet inferri potest ex Cone. Trid. nec ex doctrina S. Augustini et I). Thomae, nee ex notione primae causae et causae secundae juxta veram et Christianam philosophiam. 1 P. Hurter De gratia n« 131. in notula asserit Thomistas male exponere verba Apostoli 1 Cor. 4. : Quid habes quod non acce­ pisti? Fortasse male exponant; sed non exponunt aliter S. Augu­ stinus et S. Thomas ; nec principia sanae theologiae ac philosophiae admittunt expositionem contrariam. Deinde procedens ad sol­ vendam difficultatem ex Apostoli verbis exortam contra Molinae systema P. Hurter sic ait : « Id, quod discernit (gratia) inter bene et male operantes, nequit esse commune male vel bene operantibus. Distinguo majorem : Quod discernit formaliter : Concedo. Quod discernit efficienter : subdistinguo : Si spectetur quatenus praeve­ niens el adjuvans : Concedo. Si spectetur quatenus praeveniens tantum : rursum distinguo : Si spectetur in se : Nego. Si in praescientia divina : Concedo. » Ita P. Hurter, qui post tot et tantas distinctiones, negationes, concessiones et spectationes coactus fuit postremo concedere aliquid discernens inter bene et male operantes, aliquid discernens efficienter, spectatum in scientia media. Et hoc aliquid homo non accipit a Deo, sed habet ex sua sola propria innata libertate, qua reddit efficacem, gratiam prae­ venientem, quae communis est bene et male operantibus. Ex quo '228 PARS HI. — CONCORDIA MOLÎNAÈ Et denique, ipse Molina in sua Concord, q. 14. a. 13. disp. 12. scribit : « Esto justus de hujusmodi actibus ea ex parle qua libere quidem, sed partialiter partialilate causae et non effectus, ab ipso emanarunt, gloriaretur.... sane non esset insipiens, sed verum diceret; quoniam non gloriatur de actu... sed de sola cooperatione libera per suum arbitrium ad illam. » Et q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 6. : « Quando praesto existente auxilio Dei sufficiente (quod Deus neque ei, qui in peccatum consentit, denegat) aliquis tentationi resistit victo­ riamque comparat et meretur gratiae augmentum, ipse est qui libere, minimeque a Deo praedeterminatus, sed solum adjutus, seipsum determinat et influit dissensum, potensque est tunc influere consensum in tentationem et peccare. » Et q. 14. a. 13. disp. 39. : « Utique ab inaequali conatu et influxu liberi arbitrii provenire potest, ut conferente Deo duobus hominibus aequale auxilium gratiae adjuvantis, unus eorum intensius operetur meliusque se disponat ad gratiam justificantem quam alius: et ut conferente eisdem inaequalia auxilia, aeque operentur, aut is interdum plus qui minori suffultus est auxilio. » Unde Molina ipse fatetur hominem non esse insipientem, si glorietur : 1° ea ex parte qua libere quidem, sed partialiter partialilate causae agit; 2° de sola cooperatione libera per suum arbitrium ad gratiam; 3° de eo quod, cum possit peccare, non peccat; cum possit gratiae resistere, non resi­ stit; cum posset influere consensum in tentationem, influit dissensum; 4° et de eo quod intensius operatui· sub aequali patet, quod nisi admittatur physica praemotio et gratia ex se efficax, id est, influxus Dei in ipsam potentiam, in ipsam voluntatem ea etiam ex parte qua voluntas agens est, semper erit verum, quod homo discernit seipsum et habet aliquid quod non recipit a Deo. Scientia ergo media, concursus simultaneus, gratia versatilis, praedestinatio habens rationem ex parte liberi arbitrii praevisi, sunt incompatibilia cum doctrina Apostoli : Quis enim te discernit ? Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Quod Deus videt per scientiam mediam, si quid videt, non dat, non causât; ac proinde homo non accipit, ex se solo efficit. CAP. VI. PB A EDESTIN ATIO 22ί) auxilio, vel sub minori interdum plus, et melius se praepa­ rat ad gratiam justificantem quam alius. Libere agere, se determinare, ad libere agendum, libere cooperari, gratiae non resistere, tenlationi non consentire, intensius sub aequali vel minori auxilio gratuito conari ad salutariter operandum : haec omnia competunt homini ea cx parte qua partialiter partialilate causae libere, bene, laudabiliter et meritorie operatur. Haec omnia simul, illuminata atque praevisa per scien­ tiam mediam ante omnem actum liberum divinae voluntatis, constituunt interiora viscera et quasi umbilicum Molinianae Concordiae ’. ' Quapropter Molinistae, cum sub hujusmodi praesidium confu­ giunt, sub alis Molinae protecti arbitrantur se esse non modo securos, verum quoque inexpugnabiles, et canunt victoriam ; et tamquam qui bibunt vinum, psallunt hoc modo in Thomistas : « Ista gratia sufficiens secum trahit gratiam, efficacem, si non resistimus. Si vero resistimus, non connectitur cum gratia efficaci: et... En proh dolor! Jam sumus Molinistae! » Ita ad litteram I’.Hurter S. J. tract, De gratia cap. 3. thés. 193. Et sic communiter cuncti Molinistae. P. Thomas, antequam Molina scripserit librum Concordiae et antequam P. Hurter illum legerit, jam hanc ipsam difficultatem sibi objicerat, scribens : « Si gratia non datur ex operibus, sed tantum ex hoc, quod aliquis non ponit obstaculum : < rgo habere gratiam dependet ex solo libero arbitrio et non cx electione Dei, quod est error Pelagii... Respondeo. Dicendum est, quod hoc ipsum, quod aliquis non ponit obstaculum, ex gratia procedit. Unde si aliquis ponat, et tamen movetur cor ejus ad removendum illud, hoc est ex dono gratiae Dei vocantis per mise­ ricordiam suam. Hoc autem donum gratiae non est gratum faciens. Quod ergo a quibusdam removetur istud obstaculum, hoc est ex misericordia Dei. Quod autem non removetur, hoc est ex justitia ejus. » (D. Thomas, Hebr. 12. lect. 3.) Notet lector, quomodo ex iisdem praemissis P. Hurter infert : « Jam sumus Molinistae, > et D. Tho­ mas infert : < Quod est error Pelagii. » Notet iterum lector, quomodo 1° datur gratia, qua removentur a Deo ipsa obstacula; 2° quod hoc ipsum, quod aliquis non ponit obstaculum et non resistit gratiae, ex gratia procedit. Et sic uno solo verbo oris sui Angelicus Doctor totam Molinianae Concordiae machinam confregerat ac praedissolverat. — Vide Part. Prim., pag. 304. 230 PARS HI. ■— CONCORDIA MOLINAE Ratio quarta. — Apostolus Ephes. 1, 3-6 : « Benedictus Deus et Pater Domini nostri .Tesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo; sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut esse­ mus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate ; qui praedestinavit nos in adoptionem liliorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae. » In hoc loco Apostolus loquitur : 1° de aeterna electione ad gloriam, de dilectione aliquorum hominum prae aliis, de separatione a massa perditionis ; 2° de praedestinatione, quae est ordo aliquorum in salutem vitae aeternae in mente divina praeexistens, et quae includit, et necessario in sua ratione praesupponit : a) electionem, b) dilectionem. Omnes enim praedestinati sunt, electi el dilecti. Unde D. Thomas Ephes. 1. lect. 1. : « Cum dicit : Sicut elegit nos, tangitur beneficium electionis, ubi commendatur electio ista, quin libera... quia aeterna... quia fructuosa... quia gratuita. Dicil ergo : Ita benedixit nos, non nostris meritis, sed ex gratia Christi, sicut elegit nos, et gratis a massa perditionis sepa­ rando praeordinavit nos in ipso, id est, per Christum... Elegit, inquam ; non quia sancti essemus, quia nec era mus; sed ad hoc elegit nos, ut essemus sancti virtutibus et immaculati a vitiis. Utrumque enim facit electio... Deinde cum dicil : Qui praedestinavit nos in adoptionem liliorum ■per Jesum Christum, subdit tertium beneficium, sc. prae­ destinationis. in praeordinata associatione cum bonis.... Deus praedestinavit nos, id est, sola gratia praeelegit ; in adoptionem filiorum, id est, ut associaremur cum aliis filiis adoptionis in bonis, quae habituri sunt... Causa autem praedestinationis non est necessitas ex parte Dei. nec debilum ex parte praedestinatorum; sed magis est secundum propositum voluntatis suae; in quo quando commendatur beneficium... quia praedestinatio secundum rationem prae­ supponit electionem, et electio dilectionem. » Et deinde lect. 2. : « Est enim duplex electio, sc. praesentis justitiae el praedestinationis aeternae. Job. 6. 71 : Nonne duo- GAP. VI. PRAEDESTINATIO 231 «lecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est? De hoc Apostolus non intendit hic, quia ista non fuit ante mundi constitutionem ; et ideo statim manifestat, de qua intelligit, quia de secunda, sc. de aeterna praedestinatione; propter quod dicit : Praedestinavit nos in adoptionem filiorum Dei. » Nunc autem Molina Concord, q. 23. a. 3. quid sit repro­ batio. contradicere videtur praedictae Apostoli doctrinae : 1" Quoniam electionem ante mundi constitutionem ita exponit, ut proprie loquendo non sit electio ; quia « non est aliud, inquit, quam ob merita Christi media nobis voluisse conferre, quibus sancti essemus et immaculati », et media, quae ad sanctificationem omnibus hominibus Deus vult conferre; vult enim omnes salvos fleri. Ac praecipue, cum juxta Molinam talia media reddere efficacia pendeat ex innata uniuscujusque hominis libertate. 2° Quoniam electionem hanc ante mundi constitutionem Molina sic intelligit, ut tamen non sit separatio a massa perditionis; nam supponitur electio non aliquorum, sed totius massae, sicut voluntas Dei conferendi omnibus hominibus media salutis, ad totam massam se exten­ dit; et contrarium dicere error est Jansenistarum. 3° Quia Molina huic electioni ante mundi constitutionem non opponit reprobationem negativam, quam absolute rejicit; et ideo omnes homines supponit electos hac electione, de qua Apo­ stolus loquitur. Reprobatio enim, quae negativa dicitur, in non electione consistit; id est, in hoc quod relinquitur, non assumitur, non separatur a massa perditionis. Quia Molina docet esse aliam secundam electionem, qua Deus post praevisa merita separat bonos ad gloriam ; el hanc denominat Molina approbationem, cui ille opponit repro­ bationem, quae « judicium est aeternum, quo creatura ratio­ nalis a Deo indigna judicatur vita aeterna dignaque poena aeterna puniatur, cum proposito eam perpetuo excludendi a regno coelesti ». itaque ex doctrina Molinae circa praedestinationem liquet : a) dari electionem in Deo, qua omnibus hominibus Deus vult conferre ob merita Christi media, quibus homines sancti 232 pars in. — concordia molinae Hani et sint : b) efficaciam, horum mediorum pendere ex eoquod homines pro innata liberi arbitrii libertate velint ope­ rari ; c) Deum ante omnem actum liberum suae voluntatis praevidere per scientiam mediam, quid pro innata libertate velint homines operari in hoc vel in illo ordine rerum collo­ cati ; d) Deum ex sola sua voluntate eligere hunc vel illum rerum ordinem, in quo praevidit hos vel illos homines sua innata libertate reddidisse efficacia media ad salutem illis collata, et alios homines e contra reddidisse inefficacia ; fi) quod electio ex parte Dei hujus ordinis sortiatur ratio­ nem praedestinationis vel reprobationis, dependet ex innata hominum libertate; f) in quantum Deus eligit hunc ordinem seu modum providendi cum praescientia hujus, quod homo redditurus sit efficacia media illi donata ad salutem, Deus dicitur talem hominem praedestinare; in quantum vero eligit hunc providendi modum eum praescientia hujus, quod homo redditurus sit inefficacia media illi donata ad salutem, nihil dicit adhuc de Deo Molina; quia « nec opus est reperiri actum in Deo, qui praedestinationi quasi contrarie oppo­ natur » (q. 23. a. 3. Quid sit reprobatio) ; g) denique, post hypotheticum modum providendi cognitum per scientiam mediam ante omnem actum liberum divinae voluntatis, conversum jam in modum providendi absolutum per decre­ tum subsequens ad scientiam mediam, tunc accedit illa electio secunda bonorum ad gloriam, cui contradictorie oppo­ nitur reprobatio juxta Molinam ; et quae proinde debuerat dici electio ad gehennam, sicut vocant eam Calvinus et Lutherus. Nam si praeparatio gloriae post et propter praevisa merita potest vocari electio ad gloriam, pari jure praepa­ ratio poenae post et propter praevisa demerita vocari poterit electio ad gehennam. Differentia adest in hoc, quod juxta Molinam electio ad utrumque ponitur post praevisum usum liberi arbitrii, el juxta Calvinum ponitur ante usum liberi arbitrii praevisum. Cetera non mutantur. Et fundamentum parallelism! remanet ex parificatione in utroque systemate, quamvis per diversas vias, praedestinationis cum repro­ batione. CAP. VI. — PRAEDESTINATIO 233 Ratio quinta. — Apostolus Rom. 8, 28-30 : « Scimus autem, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui, nt sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem prae­ destinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. » In hoc loco S. Scripturae, qui revera est classicus pro materia quam pertractamus, expresse, continentur : 1° prae­ scientia; 2° praedestinatio; 3° vocatio, justificatio et glorifi­ catio, per quas quasi per 1res principales gradus aeternam praedestinationem Deus exsequitur in tempore. Exsecutio enim praedestinationis est quidem passive in nobis, active autem in Deo, ut D. Thomas tradit. I. q. 23. a. 2. Duplex hic gravis exsurgit quaestio, se. : 1" de qua prae­ scientia loquatur Apostolus ; 2° quo ordine ordinandae sint praescientia et praedestinatio, nempe utrum sic : >< Quos praescivit conformes fieri imagini Filii sui, hos et. praedesti­ navit », vel sic : « Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui. » Haec autem duplex quaestio reducitur postremo in unam, nimirum : Utrum conformitas cum imagine Filii Dei sit tantummodo terminus divinae praescientiae, vel sit etiam effectus. Si primum, tunc scientia, qua Deus praescivit, antecedit omnem actum liberum divinae voluntatis, quia non causai nec efficit praedictam conformitatem, el proinde praescientia meritorum erit ratio praedestinationis, ul sc. intelligalur quod Deus praedestinet, aliquos, quia praescit eos bene operaturos et in Christum credituros. Et secundum hoc talis est ordo inter praescientiam et praedestinationem : « quos praescivit, conformes, hos et praedestinavit. » Si secundum, tunc scientia Dei habet conjunctam divinam voluntatem et causât et efficit ipsam conformitatem, quae est divinae scientiae terminus simul atque effectus. Talis scientia praesupponit Dei electionem et dilectionem ; scit enim Deus electos et dilectos; et quos sic scit, praedestinat conformes fieri imagini Filii sui. Et secundum hoc talis est 234 PARS ill. — CONCORDIA MOLINAE ordo : ■■ Quos praescivit diligendo et eligendo, et praedesti­ navit. » Nam sicut praedestinatio praesupponit electionem el dilectionem, sic etiam praescientiam divinam electorum et dilectorum. Omnes enim praedestinati sunt electi et dilecti. ( I. q. 23. a. 4.)Tunc merita praescita non sunt ratio aut causa divinae praedestinationis, sed effectus. Praedestinati prae­ sciuntur bene operaturi, quia praedestinati, quia electi, quia dilecti, quia praesciti praescientia habente adjunctam divinam voluntatem, praescientia sc. dilectionis et electionis. De qua ergo praescientia loquitur Apostolus, de scientia media aut de scientia dilectionis et electionis; de scientia media, quae non causal res sed a rebus dependet, aut de scientia habente conjunctam divinam voluntatem, (piae est causa efficiens omnium rerum ? Si de scientia media, tunc praedestinatio Iradila a Molina concordat cum doctrina Apostoli, et Apostolus docuit, sicut Molina docet in libro Concordiae, quod praedestinatio adul­ torum habet rationem ex parte, usus liberi arbitrii praevisi. Si vero de scientia dilectionis el electionis, tunc prae­ destinatio Moliniana est contrarias. Scripturae et toto coelo differt a doctrina Apostoli. Molina enim Concord, q. 23. a. 5. disp. J. memb. 11. sic scribit: « Sit ergo nona conclusio : Praedestinatio adultorum fuit secundum praescientiam boni usus liberi eorum arbitrii : habuitque. Deus, modo explicato, rationem illius in eis praedestinandis. Probatur conclusio. Primo ex illo ad Rom. cap. 8. : Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui... Sane, de nulla alia praescientia commodius exponi potest locus ille Pauli quam de ea, quae praevia ac necessaria est ad praedestinationem: neque haec est alia quam illa media, qua Deus praenovit quid pro libertate arbitrii cum his vel illis donis in hoc vel illo ordine rerum esset futurum, ex hypothesi, quod ea donare statu­ erat... Expositiones aliae istius loci, ut violentae ac pere­ grinae sunt, sic adeo variant, ut vix duos reperias qui in eadem conveniant. » Et postea inter alia affert duo argumenta, in quibus revera CAP. VI. — PRAEDESTINATIO 235 intrinsecus latet quinta essentia Concordiae : 1° « Quia eo modo praedestinavit nos Deus justificandos et salvandos, quo in tempore justificamur et salvamur, ut D. Thomas hoc loco in argumento sed contra affirmat... At adulti justifica­ mur vitamque aeternam consequimur dependenter ex eo, quod libere velimus; ita ut integer effectus praedestinationis simul pendeat a libera voluntate Dei et a libero influxu arbitrii nostri; in potestateque nostra situm sil nec justificari nec salvari, ut fides docet. Ergo quod ex aeternitate fuerlmus praedestinati per ea media, quibus reipsa praede­ stinati fuimus vitamque aeternam consecuti sumus, non pendet, solum ex divina voluntate, qua Deus ad haec ipsa media nobis opitulari constituit, sed simul etiam ex libera cooperatione et influxu nostri arbitrii, praeviso; nequi*, voluntas divina ita nobis opitulandi rationem habuerit praedestinationis, nisi praescientiam de libero influxu nostri arbitrii futuro adjunctam haberet... 2° Quia cum auxiliis ex parte Dei, cum quibus unus justificatur et salvatur, alius pro sua libertate nec justificatur nec salvatur... Neque dubitan­ dum est multos torqueri apud inferos, qui inulto majoribus auxiliis ad salutem a Deo donati fuerunt, quam multi qui in coelo divino conspectu fruuntur... Sed quod hi cum majo­ ribus auxiliis praedestinati et salvi non fuerint, illi vero cum minoribus praedestinati ac salvi fuerint, non aliunde fuit nisi quia illi pro innata libertate noluerunt uti ita suo arbi­ trio. ut salutem consequerentur; hi vero maxime. Ergo quod voluntas illa Dei aeterna, qua adultis ea media ex sua parte conferre statuit, quibus in beatitudinem perveniunt, rationem praedestinationis habuerit tamquam a conditione, sine, qua eam rationem non habuisset, ex eo fuit dependens, quod adulti ipsi eo modo pro sua innata libertate usuri erant suo arbitrio, ut ad eam pervenirent, idque Deus altitudine sui intellectus praeviderit... 3° Illud etiam, quod ad exaltatio­ nem, laudem et honorem Christi, Sanctissimaeque illius Matris, mihi videtur admodum verisimile : Sacratissimis eorum duorum animabus non solum excellentiora dona Deum conferre decrevisse, sed etiam easdem praevidisse PARS HI. CONCORDIA MOL.1NAK melius quam ceteras pro sua innata libertate usuras suo arbitrio ; eaque ratione in tantam dignitatem potius quam ceteras electas fuisse. ■> En medullam totius Concordiae Molinae! In omnibus et in singulis operibus vult Molina, quod opera Dei pendeanl. lamquam a duabus partibus unius integrae causae, a divina voluntate et ab innata creatae, voluntatis libertate. Nam : 1" ex eo, quod Deus praevidit animam Christi et animam Beatis­ simae Virginis « melius quam ceteras pro sua innata liber late usuras suo arbitrio » donis excellentioribus, quae Deus conferre illis decreverat. <> ea ratione in tantam dignitatem potius quam ceteras electas fuisse » : 2° integer effectus praedestinationis pendet a libera voluntate Dei et a libero influxu arbitrii nostri ; 3° quod ex aeternitate fuerimus prae­ destinati, non pendet solum ex divina voluntate, sed simul etiam ex libera cooperatione et influxu nostri arbitrii prae­ viso : 4” quod voluntas Dei aeterna rationem praedestina­ tionis habuerit, dependens fuit ex eo. quod pro sua innata libertate adulti usuri erant suo arbitrio: 5" exinde etiam quod cum auxiliis ex parte Dei, cum quibus unus justificatur et salvatur, alius pro sua libertate nec justificatur nec sal vatur : immo etiam eum longe minoribus auxiliis unus salvatur, et alter cum multo majoribus non salvatur. Itaque in negotio a) hypostaticae unionis non totum est a Deo, sed etiam ab anima Christi : b) electionis ad divinam rnaternitatem non totum est a Deo, sed etiam ab innata B. Virginis libertate; c) aeternae nostrae praedestinationis non lotum est a Deo, sed etiam a. libero influxu arbitrii nostri : d) integri effectus praedestinationis non totum est a Deo, sed simul etiam aliquid ex sola innata arbitrii nostri libertate ; e) nostrae vocationis, justificationis, per severantiae finalis et salvationis non totum est a Deo, sed simul etiam aliquid ex sola innata liberi arbitrii nostri libertate. I Inde : 1° liber influxus arbitrii nostri non est effectus causae primae, qui est Deus; 2° libera determinatio nostrae volunlatis non esf, effectus Dei ; 3° quod audiamus vocem Dei CAP. VI. — PBAEDESTINATK) 237 vocantis, non est effectus Dei ; 4® quod libere consentiamus Deo nos justificanti, non est effectus Dei : 5° quod libere cooperémur ad vitam aeternam consequendam, non est effectus Dei ; 6° quod libere velimus perseverare et de facto libere perseveremus in caritate Christi usque ad finem vitae, non est effectus Dei : 7° uno verbo : « Quod voluntas Dei, qua adultis ea media ex sua parte conferre statuit, quibus in beatitudinein perveniunt, rationem praedestinationis ha­ buerit... » non est effectus Dei. S. Augustinus vere ac profunde dixerat : » Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. >· Nunc post Concordiam Molinae oportet etiam dicere : Qui creavit te sine te, non praedestinavit te sine te. » Nihil relinquit Molina, quod totaliter sit a Deo, nec in negotio nostrae salutis nec in aliis rerum negotiis. Etenim, nec ipsa scientia media est totaliter a Deo. cum Deus illam emendicet a creaturis et tamquam eleemosynam accipiat, velit nolit, id est, ante omnem actum liberum divinae volun­ tatis ex ipsa innata atque intacta liberi arbitrii creati libertate,. Et adhuc Molina conatur suam peregrinam theoriam sub patrocinio Angelici Doctoris reponere : quasi D. Thomas dixerit unquam Deum eo modo nos praedestinare, quo nos justificat ; et quasi non distinxisset in opere justificationis motionem Dei moventis quae est infusio gratiae sanctifi­ cantis, et motum ipsius mobilis qui est consensus liberi arbitrii ; et quod motus liberi arbitrii sequitur gratiae infu­ sionem sicut effectus suam principalem et primam causam ! <1-11. q. 111. a. 2. et q. 113. a. 3.. fi. et 8j § 2 Contraria Sanetis Patribus. Primo namque, quoniam ipse Molina in lib. Concordiae ini. editione expresse impugnavit sententiam S. Augustini : ajebat enim : « Communior scholasticorum de praedestina­ tione sententia impugnatur. » Et istam communiorem sen- 238 PAHS III. — CONCORDIA MOLINAE tenti am ipse fatetur esse D. Thomae et S. Augustini. « Sen­ tentia D. Thomae, quae communior est inter scholasticos. >> « Eadem sententia est Augustini mullis in locis. » iq. 23. a. 5.. disp. 1. memb. 6.) Deinde adjungit : a) Quod S. Augustinus sua doctrina, « nonnullos ex fidelibus turbavit »; b) quod sententia S. Au gustini est « valde dura » ; c) quod « sub ea quasi caligine Augustinus ad hoc non attendit »; rfjquod « immo vero isti duo Patres (S. Augustinus et D. Thomas) in eam sententiam, inclinassent, salva eorum reverentia, quae illis debetur ma­ xima, quoad illud secundum admittenda non esset » (ibid, inemb. 6.); e) quod « ex Augustini opinione concertationi busqué cum Pelagianis tot fideles fuissent turbati ad Pelagianosque defecissent » ! (memb. ult.) Ac postremo, quia libri De praedes/, sanet, et De dono persen. et De grat. et lib. arb. et De grat. et correpi. et omnia alia opera, in quibus S. Augustinus agit de auxiliis divinae gratiae, de praedestinatione et de finali perseve­ rantia, constituunt antithesim completam e,orum, quae a Molina traduntur in libro suae Concordiae. Afferemus aliqua exempla. Primo : Quoad scientiam inediam. — Rejicitur expresse a S. Augustino, cum dicit : a) « Praedestinatione quippe Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus. Unde dictum esi Is. 45. : Fecit, quae futura sunt. Praescire autem potens est etiam, quae ipse non facit, sicut, quaecumque peccata. » (De praedest. sanet, cap. 10.) b) « Electi sunt itaque ante mundi constitutionem ea prae­ destinatione, in qua Deus sua futura facta praescivit ; electi sunt autem de mundo ea vocatione, qua Deus id. quod prae­ destinavit, implevit. » (ibid. cap. 17.) c) « Deus scit futura, ea praedestinando. « (Tract. 68. in Joh.) d) « Praescivit enim reliquias, quas secundum electionem gratiae fuerat ipse facturus. Hoc est, ergo praedestinavit: sine dubio enim praescivit, si praedestinavit; sed praedesti- GAP. VT. PRAEDESTINATIO 239 nasse est hoc praescisse, qtfiod tuerai ipse facturus. » (De dono perser. cap. 18.) Cum ergo ab eisdem causis in statu conditionato depen­ deant futura conditional», a quibus in statu absoluto depen­ dent futura absoluta, dicere oportet quod sicut ista Deus cognoscit in suo decreto absoluto et efficaci, ita et illa in suo decreto condilionato contemplatur. Loquatur igitur S. Augu­ stinus de futuris ex hypothesi vel de futuris in thesi, sub conditione sive absolute, idem est ad quaestionem ; quia quaestionis substantia non propterea mutatur. S. Augustinus rejicit itaque scientiam mediam, quam Molina existimat esse « praeviam ac necessariam ad praedestinationem ». (Concord. q. 23. a. 5. disp. I. memb. 11.) Secundo : Quoad gratiam, quam homo pro suo libero arbi­ trio reddit efficacem. — a) « Multos venire videmus ad Filium, quia multos credere videmus in Christum; sed ubi et quomodo a Patre audierint hoc et didicerint, non videmus. Nimirum gratia ista secreta est, gratiam vero esse quis am­ bigat? Haec itaque gratia, quae occulte humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo duro corde respuitur. Ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. Quando ergo Pater intus auditur et docet, ut veniatur ad Filium, aufert cor lapideum et dat cor carneum, sicut Propheta praedicante promisit (Ezech. 11, 19). Sic quippe facit filios promissionis el vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. » (De praedest. sanet, cap. 8.) b) « Certum est nos facere, eum facimus; sed ille facit, ut faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati, qui dicit Ezech. 36,27 : Faciam, ut injustificationibus meis ambuletis et judicia mea observetis et faciatis. Cum dicit : faciam ut faciatis, quid aliud dicit nisi auferam a vobis cor lapideum unde non faciebatis, et dabo vobis cor carneum unde faciatis? Et hoc quid est nisi auferam cor durum undo non faciebatis, et dabo cor obediens unde faciatis ? » (De grat. et lib. arb. cap. 16.) Nihil ergo magis alienum a mente et a corde S. Augustini 240 PAHS 111. — CONCORDIA MOLINAE quam doctrina Molinae circa gratiam pendulam et versa­ tilem. gratiam quam homo pro sua innata libertate facit efficacem. Datur enim gratia interior, cui in statu naturae lapsae homo aliquando resistit; non semper quoties Christus vuli congregare filios Jerusalem, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, filii Jerusalem volunt: sunt qui semper Spiritui Sancto resistunt. (Math. 23, 37: Act. Ap. 7, 51 ; propositio 3. Jansenii damnata.) At datur etiam gratia interior, cui homo potest quidem resistere, num· quam tamen resistit nec resistet unquam ; etenim hujusmodi gratiae proprium est ipsam resistentiam et duritiam cordis auferre. Non est enim liberum arbitrium hominis, quod gra­ tiam Dei reddit efficacem; sed gratia Dei est, quae libero hominis arbitrio praebet vires efficacissimas. Consentire gratiae, jam est etiam effectus ipsius gratiae. Libere Dei gratiae cooperari, ex ipsa gratia divina primo ac principaliter originem trahit. In hoc enim stat error sive aequivocatio Molinae, qui in eadem paritate videtur ponere consentire el dissentire, obedire et resistere divinae gratiae, veluti ipsum consentire et obedire simul atque humanae voluntatis pro­ prium non fuisset quoque principaliter divinae ipsius gratiae effectus : sicuti dissentire et resistere solius voluntatis humanae est. minime autem gratiae. Tertio : Quoad praedestinationem habentem rationem ex parte usus liberi arbitrii humani praevisi. Quod hoc reji­ ciat omnino S. Augustinus, non tantum ex supradictis liquido ostensum apparet, sed ex eo praesertim, quod Molina non potuit reperirc testimonium ullum nec verbum in operibus genuinis S. Augustini, cui auctor Concordiae valeret inniti illud secundum caput vel sensum suae praedestinationis. Unde coactus est scribere q. 23. a. 5. disp. 1. memb. ultimo : « Distinximus duos illos sensus, in quorum altero negandum erat cum Augustino praedestinationem fuisse secundum praescientiam usus arbitrii cujusque praevisi. In altero vero id ipsum sine scrupulo cum aliis Patribus omnino conce­ dendum erat. » CAI'. VI. 241 PRAEDESTINATIO Sed S. Augustinus respondens Pelagianis etSemipelagianis, responsum jam dederat ipsi Molinae, et absolute negat quod alii Patres hunc secundum concesserant, sc. : praedestina­ tionem habere rationem aliquam ex parte praedestinati, et alta voce proclamat quod theologus debet habere scrupulum talia concedendi. Quod constat : 1° Eæ testimonio ipsius Molinae haec sine scrupulo scribentis. — « Credens autem Augustinus cum iis, quae de gratia adversus haeresim Pelagianam ex Scripturis rectis­ sime docuerat, conjunctum esse praedestinationem Dei aeternam non fuisse secundum merita qualitatemque usus liberi arbitrii a Deo praevisi, sed solum secundum Dei elec­ tionem el beneplacitum... : juxta eam sententiam Paulum Bom. cap. 9. multis in suorum operum locis interpretatus est, restrinxitque illud I Tim. cap. 2. : Vult omnes homines salvos fieri, ut non de omnibus universim hominibus, sed de solis praedestinatis intelligerctur. Quae doctrina plurimos ex fidelibus, praesertim ex iis qui in Gallia morabantur, non solum indoctos, sed etiam doctos mirum in modum tur­ bavit, ne dicam illius occasione salutem eorum fuisse peri­ clitatam... Sententiam vero Augustini secutus est D. Thomas, el post eum plerique scholasticorum. » Ha Molina Concord. q. 23. a. 5. disp. 1. memb. ult. Poteritne dari argumentum fortius ac validius contra secundum sensum vel caput Molinianae praedestinationis, quam illud nempe, quod : a) Augu­ stinus crederet esse inseparabiliter conjunctas et doctrinam suam de gratia et doctrinam suam de praedestinatione ante praevisa merita? b) Augustinus non obstante, quod docti etiam et indocti mirum in modum turbabantur, noluit unquam concedere praedestinationem habere rationem ex parte usus arbitrii praevisi ? c) D. Thomas et cum illo omnis schola eandem sententiam secutus est? Si quae S. Augustinus de gratia adversus haeresim Pelagianam docuit. « ex Scripturis rectissime docuerat » ; rectissime quoque et ex Scripturis docuit, quae de praedestinatione Dei aeterna docuit, et D. Thomas et plerique Scholae doctores cum Augustino do­ cuerunt. DE GRATIA. T. III. 1Γ» 242 PARS HI. — CONCORDIA MOLINAE 2° Ex responsione S. Augustini ad Pelagianos. — Inter alia niox infra indicanda Pelagiani objiciebant S. Augustino : a) Quod doctores antiquiores aliter de praedestinatione vide­ bantur senlire; b) quod continuo loquebantur de Dei prae­ scientia, quasi Deus in hominibus praedestinandis rationem habuerit liberi eorum arbitrii boni usus praevisi. S. Augu­ stinus autem De dono perse», cap. 19. : « Quid ergo nos prohibet, quando apud aliquos verbi Dei tractatores legimus Dei praescientiam, et agitur de vocatione electorum, eandem praedestinationem intelligere? Magis autem fortasse volue­ runt hoc verbo in ea re uti, quod et facilius intelligitur et non repugnat ; immo et congruit veritati, quae de praedestina tione gratiae praedicatur... Hoc scio, neminem contra istam praedestinationem, quam secundum Scripturas Sanctas de­ fendimus, nisi errando disputare potuisse. Puto tamen eis, qui de hac re sententias tractatorum requirunt, sanctos et in tide atque doctrina Christiana laudabiliter usquequaque difTa matos viros Cyprianum el Ambrosium, quorum tam clara testimonia posuimus, debere sufficere... Isti tales tantique doclores dicentes non esse aliquid, de quo tamquam de nostro, quod nobis Deus non dederit, gloriemur; nec ipsum cor nostrum et cogitationes nostras in potestate nostra esse ; et totum dantes Deo, atque ab ipso nos accipere, condientes, ut permansuri convertamur ad eum... Procul dubio noverant praedestinationem, quam per apostolos praedicatam contra novos haereticos operosius diligentiusque defendimus. » Et De. praedest. sanet, cap. 14. : « Certe enim si de Divi­ narum Scripturarum tractatoribus, qui fuerunt ante nos. proferrem defensionem hujus sententiae, quam nunc, solito diligentius atque copiosius contra novum Pelagianorum defendere urgemur errorem... ; si hujus ergo sententiae defensionem ex divinorum eloquiorum nos praecedentibus catholicis tractatoribus promerem : profecto hi fratres, pro quibus nunc agimus, acquiescerent; hoc enim significastis litteris vestris. Quid igitur opus est, ut eorum scrutemur opuscula, qui priusquam ista haeresis oriretur, non habue­ runt ^necessitatem in hac difficili ad solvendum quaestione CAP. VI. — PRAEDESTINATIO 943 versari : quod procul dubio facerent, si respondere talibus cogerentur?Unde factum est, ut de gratia Dei quid sentirent. breviter quibusdam scriptorum suorum locis et transeunter attingerent: immorarentur vero in eis. quae adversus alios inimicos Ecclesiae disputabant. » Atque ita habetur : 1° Quod praedestinatio tradita a S. Augustino est secundum Scripturas Sanctas et per Apo­ stolos praedicata; 2° quod nemo, nisi errando, potest contra liane praedestinationem disputare : 3U quod alii Ecclesiae doctores ante S. Augustinum : a) breviter et transeunter has de gratia Dei et praedestinatione quaestiones attigerunt: b) eadem, quae S. Augustinus diligentius et copiosius coactus est inquirere el declarare, ipsi etiam exponerent, si Pelagianis respondere coacti fuissent : c) nomen praescientiae apud illos idem significare ac praedestinationis ; loquuntur enim de divina praescientia fundata in Dei voluntate, dilectione et electione, id est, in decreto divino. Unde ipse Augustinus cap. 9. et 10. De praedest. sanet, scribit : « Cernitis me sine praejudicio latentis consilii Dei aliarumque causarum hoc de praescientia Christi dicere voluisse... Sed utrum praedicato sibi Christo a seipsis habituri essent fidem an Deo donante sumpturi, id est, utrum tantummodo eos praescierit an etiam praedestinaverit Deus, quaerere ac disserere tunc necessa­ rium non putavi... Praedestinatione quippe Deus ea praesci­ vit, quae fuerat ipse facturus. » Et De dono persev. cap. 18. : « Unde aliquando eadem praedestinatio significatur etiam nomine praescientiae. » El ibid. cap. 9. : « Sine praejudicio tamen aliarum causarum... » 3° Ex characteribus divinae praedestinationis a S. Au­ gustino assignatis. — Nam Molina admittit : a) electionem generalem omnium hominum ad salutem, et in hoc sensu explicat verba Apostoli Ephes, cap. 1. : « Elegit nos ante mundi constitutionem »; b) praescientiam mediam tam­ quam praeviam ac necessariam ad praedestinationem, et in hoc sensu declarat verba Apostoli ad Rom. cap. 3. : « Quos praescivit et praedestinavit »; c) hominem posse gloriari de aliquo, do illo sc. quod Deus praevidens habuit prae 244 PARS III. CONCORDIA MOLINAE oculis in hominibus praedestinandis, nempe usum bonum liberi arbitrii, influxum liberi arbitrii in omnia opera bona etiam ex gratia ; nam alius est influxus gratiae et alius arbitrii creati. Haec tria ad litteram et conceptis verbis in libro Concordiae scripta manent. Jam vero S. Augustinus : a) electionem, de qua Apostolus agit, esse separationem praedestinatorum a massa perditio­ nis expresse affirmat; b) praescientiam, de qua Apostolus loquitur, esse illam conceptis verbis asseverat, qua Deus sua futura facta praescivit in ipsa praedestinatione; c) hominem non posse gloriari de aliquo nisi in Deo et in solo Deo, a quo omnia accepit. In his tribus divinae praedestinationis characteribus affirmandis, evolvendis et demonstrandis clamat S. Augustinus per singula capitula suorum operum De gratia, De praedestinatione, De dono perseverantiae ; sicut Molina tres alios e regione opposita affirmat characteres per integrum Concordiae suae librum. Quoad electionem : De praedest. sand. cap. 18. post quam verba Apostoli Ephes, cap. 1. transcripsit, addit : « Quis, inquam, haec audiat diligenter et intelligenter, el audeat de hac, quam defendimus, tam clara veritate dubi lare ? Elegit Deus in Christo ante mundi constitutionem membra ejus; et quomodo eligeret eos, qui nondum erant, nisi praedestinando? Elegit ergo praedestinans nos... Nimis longum est de singulis disputare. Cernitis autem procul dubio, cernitis quanta manifestatione Apostolici eloquii defendatur haec gratia, contra quam merita extolluntur humana, tamquam homo aliquid prior det, ut retribuatur ei. Eligit ergo nos Deus in Christo ante mundi constitutio­ nem, praedestinans nos in adoptionem filiorum; non quia per nos sancti et immaculati futuri eramus, sed elegit prae­ destina vitque, ut essemus. Fecit autem hoc secundum placi­ tum voluntatis suae, ut nemo de sua. sed de illius erga si· voluntate glorietur. » Quoad praescientiam : Ibid. cap. 19. : « Non quia futuros tales nos esse praescivit, sed ut essemus tales per ipsam electionem gratiae suae, qua gratificavit in dilecto Filio suo. GAP. VI. PRAEDESTINATIO 245 Cum ergo nos praedestinavit, opus suum praescivit, quo nos sanctos et immaculatos facit. Unde recte hoc testimonio Pelaglanus error arguitur... Non enim quia credidimus, sed ut credamus, elegit nos, ne priores eum elegisse dicamur, falsumque sit (quod absit) : Non ros me eligistis, sed Ego ros elegi. Nec quia credidimus, sed ut credamus, vocamur; atque illa vocatione, quae sine poenitentia est, id prorsus agitur et peragitur, ut credamus. » Quoad potestatem se gloriandi : De dono parser, cap. 16. : « Aut enim sic praedestinatio praedicanda est. quemadmo­ dum eam S. Scriptura evidenter eloquitur, ut in praedesti­ natis sine poenitentia sint dona et vocatio Dei; aut gratiam Dei secundum nostra dari merita confitendum est : quod sapiunt Pelagiani... Praevenit ergo et fidem gratia, alioquin si fides eam praevenit, procul dubio praevenit et voluntas, quoniam fides sine voluntate non potest esse. Si autem gratia praevenit fidem, quoniam praevenit voluntatem, pro­ fecto praevenit omnem obedientiam, praevenit etiam cari­ tatem, qua una Deo veraciter et suaviter obeditur: et haec omnia gratia in eo, cui datur et cujus haec omnia praevenit. operatur. » Et De grat. et lib. arb. cap. 15. : « Semper est autem in nobis voluntas libera, sed non semper est bona... Gratia vero Dei semper est bona, et per hanc fit, ut sit homo bonae volun­ tatis, qui prius fuit voluntatis malae. Per hanc etiam fit, ut ipsa bona voluntas, quae jam esse coepit, augeatur et tam magna liat, ut possit implere divina mandata, quae voluerit, cum valde perfecteque voluerit. » Et cap. 17. : « Quoniam ipse, ut velimus, operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Propter quod ait Apostolus ad Phil. 1, 6 : Certus sum, quoniam qui operatur in robis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu. Ut. ergo velimus, sine nobis operatur; cum autem volumus et. sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur. Tamen sine illo vel operante ut. veli­ mus, vel coopérante eum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. » Et cap. 7. : « Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. 9. 16). Quae sententia 246 PARS ΠΙ. — CONCORDIA MOLINAE nullo modo potest etiam sic converti, ut dicatur : Non mise­ rentis Dei. sed volentis et currentis est hominis: quisquis enim hoc ausus luerit dicere, aperte se ostendit Apostolo contrarium. » Et De dono persêr. cap. 23. : « Attendant ergo, quomodo falluntur, qui putant esse a nobis, non dari nobis, ut peta­ mus, quaeramus et pulsemus; et hoc esse dicunt, quod gratia praeceditur merito nostro, ut sequatur illa, cum accipimus petentes, et invenimus quaerentes, aperiturque pulsantibus: nec volunt inlelligere etiam hoc divini muneris esse, ut ore­ mus, hoc est petamus, quaeramus atque pulsemus... Ille itaque dicat Ecclesiam aliquando in fide sua non habuisse veritatem praedestinationis hujus et gratiae, quae nunc, contra novos haereticos cura diligentiore defenditur : ille inquam hoc dicat, qui dicere audet aliquando eam non orasse vel non veraciter orasse, sive ut crederent, infideles, sive ut perseverarent fideles... Ac per hoc praedestinationis hujus fidem, quae contra novos haereticos nova sollicitudine nunc defenditur, numquam Ecclesia Christi non habuit. » Et cap. 24. : « Sed quid plura? Salis docuisse me existimo, vel potius plus quam satis, dona Dei esse el incipere in Domi num credere el usque in finem in Domino permaneri1. » El cap. 22. : « Cur metuimus Sanctorum praedestinationem et veram Dei gratiam, id est, quae non secundum merita nostra datur, sicut eam S. Scriptura praedicat, praedicare ? An vero timendum est, ne tunc de se homo desperet, quando spes ejus ponenda demonstratur in Deo: non autem despe­ raret, si eam in seipso superbissimus el in felicissimus poneret? » El cap. 7. : « Manus igitur Dei est ista, non nostra, ut discedamus a Deo. » Et cap. (i. : « Tutiores igitur vivimus, si totum Deo damus; non autem nos illi ex parte el nobis ex parte committimus. Et datur totum Deo. » Et De praedest. sanet, cap. 4., 5. el 6. : « In cujus quaestionis solutione laboratum est quidem pro libero arbi­ trio voluntatis humanae, sed vicit Dei gratia. Nec nisi ad illud perveniri, ut liquidissima veritate dixisse intelligatur Aposto­ lus : Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non CAP. VI. — PRAEDESTINATIO 247 accepisti? Si autem, et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis. Quod volens etiam martyr Cyprianus ostendere, hoc totum ipso titulo definivit dicens : In nullo glorian­ dum, quando nihil nostrum sit. Qui gloriatur, in Domino glorietur. Nihil autem huic sensui tam contrarium est quam de suis meritis sic quemquam gloriari, tamquam ipse sibi ea fecerit, non gratia Dei : sed gratia, qua bonos discernit a malis, non quae communis est et bonis et malis... Quisquis audet dicere : habeo ex meipso fidem, non ergo accepi, profecto contradicit huic apertissimae veritati, non quia cre­ dere vel non credere non est in arbitrio voluntatis humanae, sed in electis praeparatur voluntas a Domino. Ideo ad ipsam quoque fidem, quae in voluntate est, pertinet : Quis enim te discernit ? Quid autem habes, quod non accepisti ? » Et cap. 6. : « Solet enim dici : ideo credere meruit, quia vir bonus erat et antequam crederet. Quod de Cornelio dici potest... Quidquid igitur et antequam in Christum crederet et cum crederet et cum credidisset, bene operatus est Cornelius, totum Deo dandum est, ne forte quis extollatur ■ Ephes. 2, 8). » § 3 Contraria doctrinae s. Tiiomae. Primo namque satis superque constat ex iis, quae supra dicta manent capite secundo : Utrum Concordia Molinae concordet cum doctrina D. Thomae. Secundo autem : quia sicut ex antecedentibus patet, sen­ tentia S. Augustini circa praedestinationem est doctrina, quam praedicavit Apostolus et quam Sacrae tradunt Scrip­ turae. Sententiam autem S. Augustini, fatente ipso Molina, secutus est D. Thomas, estque sententia communior theolo­ gorum scholasticorum. Tertio : Quoniam Molina in editione prima libri Concor­ diae expresse et absque verborum velamine impugnavit sen- 248 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE tenliam 1). Thomae et sic ad litteram scribebat : « Salva reverentia, quae D. Thomae debetur magna, non miror, si communior scholasticorum sententia, praesertim eo modo intellecta, quo verba D. Thomae hoc loco I. q. 23. a. 5. ad 3. sonare videntur, a multis dura nimis indignaque divina bonitate et clementia judicetur... Est praeterea eadem sen­ tentia parum consentanea Scripturis Sacris. » (Edit. Olyssipone 1588.Ί Quarto : Quoniam Molina in subsequentibus editionibus Concordiae de substantia doctrinae nihil fere mutavit: cor­ rexit aliquantulum linguam, sed minime sententiam, quam dumtaxat conatus est palliare. El quamvis non videatur ita palam loqui adversus Sanctos Doctores Augustinum et Tho­ mam, sed contra scholasticos, qui illorum doctrinam propu­ gnant ac sequuntur, non ideo tamen desinit D. Thomae doctrinam circa praedestinationem continuo ac constanter carpere, corrigere, rejicere et simul ei aliquando falsa impo­ nere. Exempla : Exemplum lum. — « A D. Thoma hoc loco q. 23. a. 1. prae­ destinatio dicitur esse ratio transmissionis creaturae ratio­ nalis in vitam aeternam. Transmissionem intellige, quae reipsa impleatur; ad quod necessarium est, ut ratio illa adjunctum habeat propositum conferendi media, quibus talis creatura beatitudinem consequetur. Ab Augustino De dono persev. cap. 14. definitur esse praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur... Aptius tamen, ut credo, ita definiri potest : Praedestinatio est ratio ordinis seu mediorum in Deo, quibus praevidet creaturam rationalem perducendam in vitam aeter­ nam, cum proposito eum ordinem exsequendi. » Unde juxta SS. DD. Augustinum et Thomam praedesti­ natio habet certitudinem ex ipso ordine mediorum, quorum efficacia oritur ex ipsa intentione et proposito divinae volun­ tatis. Juxta Molinam divina praedestinatio habet totam suam certitudinem ex sola praescientia, quae est scientia media. Efficaciam autem mediorum Deus praevidet, non causal : esi ('.AP. VI. PRAEDESTINATIO 249 <>nim liberum hominum arbitrium, quod talia media reddit efficacia, (Concord. q. 23. a. 1. et 2. disp. 1.) Exemplum 2nn'. —Juxta 1). Thomam I. q. 23. a. 4. dilectio praesupponitur electioni secundum rationem, et electio prae­ destinationi. Omnes enim praedestinati sunt electi et dilecti. Endo praedestinatio est posterior electione praedestinati et includit essentialiter ipsammet electionem ; et actus intel­ lectus, quo Deus praevidet praedestinatum certo et infallibiliter salutem aeternam consecuturum, supponit actum liberum divinae voluntatis. Molina autem scribit : « Haec tamen sententia mihi numquam placuit... Id, quod praedestinatio cujusque dicit ex parte intellectus divini, non est posterior electione ejusdem ad beatitudinem, quae in Deo libera omnino est... In Deo lota ratio tam agibilium quam factibilium liberum omnem actum voluntatis antecedit. » (ibid. disp. 2.) Posita enim scientia media, Molina existimat quasi unam et eandem rationem possibilium et rationem futurorum aut futuribilium. Voluti possibile esset aliquid dicere ordi­ nem ad exislentiam absque ordinatione causae primae. Exemplum 3'"". — D. Thomas I. q. 23. a. 3. ait : « Sicut enim praedestinatio includit voluntatem conferendi gratiam ■ ■I gloriam, ita reprobatio includit voluntatem permittendi aliquem cadere in culpam et inferendi damnationis poenam pro culpa. » Tamen « aliter se habet reprobatio in causando quam praedestinatio... Reprobatio Dei non subtrahit aliquid de potentia reprobati. » El a. 4. ait : « Praedestinatio aliquo­ rum in salutem aeternam praesupponil secundum rationem, quod Deus illorum velit salutem, ad quod pertinet electio et dilectio... Dilectio quidem, in quantum vult eis hoc bonum salutis aeternae. Nam diligere est velle alicui bonum... Electio autem, in quantum hoc bonum aliquibus prae aliis vult, cum quosdam reprobat. » Molina autem : 1° non admittit, quod praedestinatio praesupponat electionem ; 2° non admittit, hanc electionem aliquo­ rum in salutem aeternam ; 3° non admittit reprobationem negativam quorundam qui non eliguntur, séu non praedesti­ 250 PARS Π1. — CONCORDIA MOLINAE nationem : quia non reperitur in Deo « actus, qui praedesti­ nationi quasi contrarie opponatur » : 4° unde Molina tradit, quod : a) Deus vult ita omnes homines salvos fieri, quod omnibus conferat media ad salutem, el aliquando adhuc majora el potentiora illis, qui salutem non consequuntur: b) velle haec media omnibus conferre, quibus omnes sancti sint, asserit esse electionem, de qua Apostolus ad Ephes, cap. 1.; c) Deus praecognoscit scientia media homines quos­ dam auxilia gratiae reddere efficacia, quosdam vero non : d) Deus eligit postea hunc rerum ordinem, in quo praeco­ gnovit hos et non illos gratiae auxilia efficacia reddidisse; et hoc est illos praedestinare: sed respectu illorum, quos collo­ cavit in hoc ipso ordine, in quo contrarium praevidit, non est reprobare nec est non praedestinare : e) Deus denique post praevisa merita illorum el post praevisa demerita aliorum, v illos acceptat ad gloriam et hos judicat a gloria esse exclu­ dendos: et hoc est habere rationem usus liberi arbitrii in aliquibus praedestinandis, el alios reprobare. (Concord. q. 23. a. 1.. 2. et 3. disp. 1.. 2. etc.) Qvinto : Quoniam Molina Concord. q. 14. a. 13. disp. 39. : « Illud praeterea vehementer displicet, inquit, quod aliqui subjungunt pro quantitate auxilii gratiae coopérants speclan dam esse quantitatem actus, quem liberum arbitrium tali auxilio adjutum producit, quasi existente aequali auxilio Dei non possit esse intensior el ferventior actus contritionis aul dilectionis in uno homine quam in altero, quamdiu in via sunt : aut existent) inaequali auxilio, non possit esse aequalis actus in duobus, aut major in eo qui minori auxilio adjuvatur. » Quod Molina repetit saepius in libro Concordiae et constituit veluti corollarium necessarium et principale totius systematis Moliniani. D. Thomas autem 111. q. 112. a. 4. : « Sed ex hac parte non potest accipi prima ratio hujus diversitatis; quia praeparatio ad gratiam non est hominis nisi in quantum liberum arbi­ trium ejus praeparatur a Deo. Unde prima causa hujus diversitatis accipienda est ex parte Dei. « Et IT-L1. q. 24. a. 3. : CAP. VI. PRAEDESTINATIO « Illa virtus, secundum quam sua dona Deus dal unicuique, est dispositio vel praeparatio praecedens sive conatus gra­ tiam accipientis. Sed hanc etiam dispositionem vel conatum praevenit Spiritus Sanctus movens mentem hominis vel plus vel minus secundum suam voluntatem. » Sexto : Quia Molina Concord, q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 11. sic argumentando : « Eo modo praedestinavit nos Deus justi­ ficandos el salvandos, quo in tempore justificamur et salva­ mur, ut D. Thomas hoc loco in argumento sed contra affirmat. At adulti justificamur, vitam aeternam conse­ quimur, dependentor ex eo quod libere velimus, ita ut integer effectus praedestinationis simul pendeal a libera voluntate Dei et a libero influxu arbitrii nostri... Ergo quod ex aeternitate fuerimus praedestinati... non pendet solum ex divina voluntate... sed simul etiam ex libera cooperatione et influxu nostri arbitrii praeviso... » : sic. inquam, argumen­ tando ex auctoritate et doctrina D. Thomae, falsa D. Thomae imponit. Etenim : 1° D. Thomas loco citato I. q. 23. a. 5. sic ait : « Sed contra est. quod dicit Apostolus Tit. 3, 5 : Non ex operibus justitiae quae fecimus nos. sed secundum suam miseri­ cordiam salvos nos fecit. Sicut autem salvos nos fecit, ita et praedestinavit nos salvos fieri. Non ergo praescientia meri­ torum est causa vel ratio praedestinationis. » Et Molina infert, quod praescientia meritorum est ratio praedestina­ tionis ; vel quod « ex aeternitate fuerimus praedestina!i. pendet ex libera cooperatione el influxu nostri liberi arbitrii » ! 2° D. Thomas ibid, ait et concludit : « Impossibile est. quod totus praedestinationis effectus in communi habeat aliquam causam ex parte nostra. » Molina autem sic con­ cludit : « Ita ut integer effectus praedestinationis simul pendent a libera voluntate Dei et a libero influxu arbitrii nostri. » 3° D. Thomas ait : Eundem esse modum, quo Deus prae­ destinat nos salvos fieri, quo. dum exsequitur in tempore praedestinationem, salvos nos facit. Sed non ait : Eundem 252 I'AUs 111. — CONCORDIA MOLINAE essi· modum, quo Deus praedestinat nos salvos fieri. et quoDeus nos in tempore .justificat. Modus enim salvos faciendi amplectitur lotum praedesti­ nationis effectum ; et « hoc modo, addit D. Thomas, praede­ stinatio ex parte effectus habet pro ratione divinam volunta­ tem. ad quam totus effectus praedestinationis ordinatur ut in finem, et. ex qua procedit sicut ex principio primo mo­ vente ». Modus autem .justificandi et modus augendi gratiam .justi­ ficantem et modus vitam aeternam consequendi dicunt effectus partiales, effectus in particulari divinae praedesti­ nationis : et sic, ait D. Thomas, « nihil prohibet aliquem effectum praedestinationis esse causam et rationem alterius; posteriorem quidem prioris secundum rationem causae, fina­ lis; priorem vero posterioris secundum rationem causae meritoriae ». At Molinae placet omnia simul miscere. Et adhuc ipse modus, quo in tempore .justificamur non est sicut Molina imaginatur, sed sicut D. Thomas cum S. Au­ gustino tradit : 1" in hac q. 23. a. 2. dicens : « Exsecutio autem hujus ordinis est passive quidem in praedestinatis, active autem est in Deo. Est autem exsecutio praedestina lionis vocatio et magnificatio secundum illud Apostoli Horn. 8. 30 : Quos praedestinavit, hos e.t vocavit; et quos voca­ vit. hos et magnificacU; » 2° sicut ex professo declarat I-ll. q. 113. per singulos articulos, praesertim a. 3., 6. et 8. in quibus expresse et verissime docetur, quod » motus liberi arbitrii naturae, ordine praecedit consecutionem gratiae, sequitur autem gratiae infusionem ». Unde utique, quod .justificemur, id est, quod consequamur gratiam justificantem, pendet simul etiam ex libera cooperatione nostri liberi arbi­ trii: sed quod libere, cooperemur Deo nos vocanti et justifi­ canti et Deo consentiendo donum ipsius gratiae libere et liberrime acceptemus, pendet et efficitur primo ac princi­ paliter causatur ab ipso Deo infundente gratiam sanctifi­ cantem. Infusio gratiae est motio; motio in anima et in 1 Vide Part. Prton. q. 5. a. 8. CAP. VI. — I’liAEOESTINATIO 2Ü-> potentiis animae operatives esi motus, et motus liberi arbi­ trii. Sed quid divinae motioni eum concursu Molinistico ? Quid gratiae actuali secundum SS. Augustinum et Thomam cum illo, quod Molina vocal gratiam pendulam ab arbitrio creato? Septimo : Quid ergo amplius? Molina recedit a D. Thoma in omnibus magnis quaestionibus ad hanc controversiam spectantibus, incipiendo a quinque viis, quibus Deum esse probari potest, el finiendo in quaestione de gratia operante et de justificatione. Nihil commune Molinae cum D. Thoma, nihil libro Concordiae cum Summa Theologica nec eum operibus aliis Angelici Doctoris. Finiamus itaque cum Magistro Rom. 8. lect. (i. : « Eadem ratione omnia beneficia, quae nobis confert (Deus) ex tem­ pore, praeparavit nobis ab aeterno. Unde ponere, quod aliquod meritum ex parte nostra praesupponatur, cujus praescientia sit ratio praedestinationis, nihil est aliud quam gratiam ponere dari ex meritis nostris: et quod principium bonorum operum est ex nobis et consummatio est ex Deo..» Eadem ratione omnia beneficia, eadem ratione vocatio, justificatio, donum perseverantiae et glorificatio fuerunt ab aeterno praeparata, id est. gratis omnino. Eodem modo, quo salvos nos facit, ita et praedestinavit nos salvos fieri : id est, non ex operibus quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam. Unde Ecclesia orat sic : Rea· tremendae majestatis, qui salvandos sa Iras gratis, salva me, Fons pietatis ! § 4 Contraria doctrinae Ecclesiae. Hoc namque thesis generalis caput, quia ex una parte corollarium est hactenus‘dictorum, et ex alia fundamentum theologicum firmum illorum, quae circa ultimum caput restant dicenda, optimum idcirco erit, ut totaliter Bellarmino e Societate Jesu theologo relinquamus probandum et osten- 254 PARS III. — concordia molinae dendtim. Bellarminus ergo II. De (irai, et lib. arbit. cap. 11. sic probal praedestinationem omnino gratuitam, qualiter S. Augustinus et I). Thomas docent et declarant, esse veri­ tatem et doctrinam tradi lienalem Ecclesiae. Scribit enim : a) « Probari potest veritas praedestinationis gratuitae ex traditione ecclesiastica; nam quamvis ante exortam haeresim Pelagianam veteres Patres quaestionem istam non adeo accurate tractaverint, sed tantum occasione oblata breviter sententiam suam aperuerint, ut S. Augustinus docet De dono persev. cap.'2., qui tamen cap. 1. Cyprianum, Ambro­ sium et Nazianzenum pro hac sententia citat : tamen post illam haeresim exortam omnes omnino, qui sanctitatis no­ mine in Ecclesia claruerunt, hanc ipsam sententiam apertis­ sime docuerunt, ul perspicuum est : 1" ex S. Augustino De praedest. sane/, et De dono penser., De correpi, et {irai.. In epist. 105. ad Sixtum el alibi passim ; 2“ ex S. Prospero II. De rocal. gent. cap. I. et ultimo: in libro Contra Collator. extremo el in responsione ad Capitula Gallorum ; 3° ex S. Fulgenlio De ineam. et grat. Christi : ex S. Gregorio /. Dialog, cap. 8., ex S. Anselmo, Beda, Primagio, Sedulio et aliis in cap. 8. ad Romanos: Vox S. Bernardo Sei 'm. 23. et Ί8. in Cantica : 5° ex S. Thoma I. q. 23. Ex S. Bonaventura /. Sent. dist. 41. q. 2.. quo loco scribit quidem S. Bonaventura Deum praedestinare homines ob certas causas solas sibi notas, el non ob solam voluntatem suam ; sed eas causas non dicit esse ex parte operum praevisorum ; intelligit autem voluntatem Dei non esse irrationalem, sed eum sapientia el consilio conjunctam, ut etiam loquitur Augustinus Enchirid. cap. 95. » b) « Neque solum sancti isti Patres hoc affirmant; sed antiquiores et doctiores e.r ipsis, quos ceteri postea secuti sunt, ad fidem catholicam hanc sententiam perlinere tradunt, et contrariam ad Pelagianos rejiciunt. Notabo aliqua loca, nt si qui forte contra sentiunt, intelligant ex judicio sanctis­ simorum Patrum, in quam manifesto errore versentur. » I" « S. Augustinus De dono persec. cap. 18. : Hoc, inquit. scio neminem contra istam praedestinationem, quam CAP. VI. I'BAEDESTINATIO secundum Scriptvram Sanctam defendimus, nisi errando disputare potuisse. Et cap. 23. : Praedestinationis, inquit. hujus fidem, quae contra nonos haereticos nova· sollicitu­ dine nunc defenditur, numquam Ecclesia Christi non habuit. » 2° « S. Prosper in respons. 1. ad Objectiones Gallorum : Praedestinat'tonem Dei, inquit, nullus Catholicus negat. Et in epist. ad Rutinum De lib. arbit. : Praedestinationem, inquit, tam impium est. negare, quam ipsi gratiae con­ traire. Nec responderi potest eum loqui de praedestinatione in genere, non de, praedestinatione mere gratuita; loquitur enim de praedestinatione quam S. Augustinus defendebat, et quam Cassianus el alii quidam in Gallia oppugnabant. » 3° « S. Petrus Diaconus De incarnat, et grat. Christi extremo : Anathematizamus, inquit, Pelagium et Coelestinum, simulque Julianum Edanensem, et qui illi similia sapiunt, praecipue libros Fausti Galliarum episcopi, qui de Monasterio Lyrinensi provectus est, quos contra prae­ destinationis sententiam scriptos esse non dubium est. » 4° «S. Fulgentius item De incarnat, et gratia Christi cap. ultimo in ipso epilogo : Cujus praedestinationis, inquit. veritatem, qua nos ante mundi constitutionem praede­ stinatos in Christo testatur Apostolus, si quis detrectat cordis credulitate recipere rei oris confessione proferre : si ante ultimum diem ritae praesentis, impietatis suae contumaciam, qua Deo rivo et vero rebellis obsistit, non objecerit : manifestum est eum non pertinere ad eorum numerum, quos Deus in Christo ante mundi constitu­ tionem gratis elegit et praedestinavit ad regnum. » c) « His accedit publica Ecclesiae probatio : 1° Constat enim delatum fuisse ad Apostolicam Sedem, Coelestino Pontifice, a Prospero el Hilario querimoniam, quod in Gallia presbyteri quidam doctrinam S. Augustini de praedesti­ natione reprehenderent. Quid autem Coelestinus rescripserit, perspicuum est ex epistola ejus ad Gallos, in qua inter cetera, posteaquam magnis laudibus S. Augustinum extulit, ita sub­ junxit : Unde resistatur talibus, quos male crescere ride­ 256 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE mus, nefas est haec pati religiosas animas, quarum afflic­ tione, quia membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari... » 2° « Post illa Goeleslini tempora... S. Leo Pontifex misit ad Concilium Arausicanum certa capitula de gratia et libero arbitrio, ex libris S. Augustini verbatim decerpta, quae voluit ab Episcopis illis recipi et subscribi, ut etiam factum est. Porro, in illis capitulis continentur omnia fundamenta sententiae de praedestinatione gratuita, ut non possit ullus praedestinationem negare, nisi velit illis capitulis contraire. » 3° « Denique, S. Gelasius in Concil. 70 Episcoporum non solum probavit omnia scripta S. Augustini et S. Prosperi, sed etiam contra damnavit, libellos Joannis Cassiani el Fausti Rhegiensis; cum tamen non ignoraret, potissimam ^contentionem inter Prosperum et Cassianum ac deinde inter Fulgentium et Faustum de scriptis S. Augustini de praede­ stinatione sanctorum et dono perseverantiae fuisse. » d) « Itaque Sedes Apostolica, non tantum semel, sed etiam secundo et tertio adversus Pelagianorum reliquias pro defen­ soribus gratiae et praedestinationis sententiam tulit, ut jam haec sententia non quorumvis doctorum opinio, sed fides Ecclesiae Catholicae dici debeat. Id quod in sequenti capite adhuc apertius, Deo adjuvante, monstrabitur. » Hucusque Bellarminus, qui etiam in subsequent! cap. 12. probat praedestinationem omni ex capite gratuitam esse, etiam testimoniis ex Scriptura depromptis. S 5 Aon satie recedit a doctrina Semipelagianoruni. Pelagianorum ac Semipelagianoruni doctrina inter alia, «piae subsequuntur, continet capita : 1. Quod merita praeexi stentia in hac vita sunt ratio et causa effectus praedestina­ tionis; 2. quod initium benefaciendi sit ex nobis, consummatio autem a Deo. (I. q. 23. a. 5.); 3. quod Deus vult voluntate aequali salvare omnes homines, ita quod non velit specia­ lius salutem praedestinatorum quam reproborum; 4. quod CAP. VI. 257 PRAEDESTINATIO Deus vult omnes homines salvos fleri, si tamen ipsi velint volitione, quam Deus exspectat a voluntate humana, non quam etiam ipse causel; 5. quod Deus exspectat consensum humanae voluntatis, ut homo velit et determinet seipsum. ut velit purgari et justificari ; 6. quod voluntas humana divinae gratiae pariat opem, non gratia divina voluntatem humanam sibi faciat subjectam et obedientem. (S. August. De grat. Christi cap. 7. et 10. et in Litteris Prosperi ad August. Et in Carmine De ingratis. S. Fulgent. De incarna/, et gratia Jesu Christi cap. 26. Cone. Araus. II.) Molina autem in libro Concordiae scribit : 1° « Praede­ stinatio adultorum fuit secundum praescientiam boni usus liberi eorum arbitrii, habuitque Deus modo explicato ratio­ nem illius in eis praedestinandis... Integer effectus praede­ stinationis simul pendet a libera voluntate Dei et a libero influxu arbitrii nostri... Quod ex aeternitate fuerimus prae­ destinati... non pendet solum ex divina voluntate... sed simul etiam ex libera cooperatione et influxu nostri arbitrii prae­ viso. » (q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 11. conci. 9. et memb. 13. et tilt.) 2" « Palet vocationem Dei internam mullum etiam pen­ dere a libero arbitrio ejus qui vocatur... Rationique valde consentaneum, ut hunc potius quam illum misericorditer adjuvet Deus, utpote minus ineptum et minus indignum ad dona Dei recipienda... Propter bonos similiter usus liberi arbitrii Cornelii (Deum) statuisse vocare illuni peculiari modo ad fidem Christi. » (q. 14. a. 13. disp. 9. et q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 12.) 3° « Quotiescumque liberum arbitrium ex suis viribus naturalibus conatur praestove est ad conandum totum id. quod ex sese potest, tam circa ea quae fides habet addi­ scenda et amplectenda, quam circa dolorem do peccatis ad justificationem, a Deo conferri gratiam praevenientem auxiliave, quibus id faciat ut oportet ad salutem... Quod si cenantibus ex suis naturalibus facientibusque quod in se est. vel ut fidem amplectantur, vel ut de peccatis doleanl, Deus non est semper praesto per auxilia et gratiam praeveDE GRATIA. T. III. 47 258 PARS ΙΠ. — CONCORDIA MOLINAE nicnlem, ut actus sint quales ad salutem oportet : quanam ratione verum erit Deum velle omnes homines salvos fieri?» tq. 14. a. 13. disp. 10.) 4® « Saepe etiam accidit, ut cum quo auxilio unus non convertitur, alius convertatur... Immo fieri potest, ut aliquis praeventus et vocatus longe majori auxilio pro sua libertate non convertatur, et alius cum longe minori convertatur... Pro sola namque eorum libertate potest evenire, ut unus amplectatur fidem, alter vero eandem contemnat. » (ibid, disp. 12.) 5° « Quare esto justus de hujusmodi actibus, ea ex parte qua libere quidem, sed partialiter partialitate causae et non effectus, ab ipso emanarunt, gloriaretur, praecipue tamen gloriam et honorem in Deum referendo... sane non essef insipiens, sed verum diceret. » (ibid. disp. 12.) 6» « Virtutem nostram non in Deum... sed in nostrum arbitrium nosqne ipsos... esse referendam. » (ibid. disp. 33.) 7° « Utique, ab inaequali conatu et influxu liberi arbitrii provenire potest, ut, conferente Deo duobus hominibus aequale auxilium gratiae adjuvantis, unus eorum intensius operetur meliusque se disponat ad gratiam justificantem quam alius; el ut, conferente eisdem inaequalia auxilia, aeque operentur; aut is interdum plus, qui minori suffultus est auxilio. » (ibid. disp. 39.) • 8® « In potestate ejusdem arbitrii esse reddere cassam aut non reddere ejusmodi praevenientem Spiritus Sancti gra­ tiam... Talis consensus liberi arbitrii ac influxus neque re neque ratione formali distinguitur ab actu contritionis... Quo iit, ut divisio sufficientis auxilii in efficacem et ineffi­ cacem, nostra sententia ab effectu, qui simul ab arbitrii libertate pendet, sumatur... Atque adeo in libera potestate nostra esse illa efficacia reddere consentiendo et coope­ rando. » (ibid. disp. 40. et 42.) 9® « Auxilia gratiae non habere ex natura sua quod effi­ cacia sint aut non sint; sed id pendere ex eo, quod arbitrium cis motum et excitatum consentire et cooperari velit aut non velit. » (ibid. disp. 53. memb. 1.) CAP. VJ. PRAEDESTINATIO 259 10" « Deum habere quidem inlluxum in actionem volun­ tatis, non vero quo voluntatem ad consensum seu coopera­ tionem determinet... Quoniam eo ipso, quod eam determi­ naret, auferret ab illa libertatem, nec suae naturae illam relinqueret. » (q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 8.) 11" « Cum auxiliis ex parte Dei, cum quibus unus justi­ ficatur et salvatur, alius pro sua libertate nec justificatur nec salvatui'... Ergo quod voluntas illa Dei aeterna, qua adultis ea media ex sua parte conferre statuit, quibus in beatitndinem perveniunt, rationem praedestinationis habue­ rit, tamquam a conditione, sine qua eam rationem non habuisset : ex eo fuit dependens, quod adulti ipso eo modo pro sua innata libertate usuri erant suo arbitrio, ut ad eam pervenirent, idque Deus altitudine sui intellectus praevi­ derit. » (q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 11.) Nota. Cardinalis Baronius loco supra citato sic etiam demonstrat doctrinam Molinae non satis recedere a doctrina Pelagianorum : « Prop. 52. : Semipelagianorum est dicere, quod vo­ luntas hominis divinae gratiae pariat opem, non gratia humanam sibi subjiciat voluntatem. Haec ex Epistola Pro­ speri ad Augustinum. Hic est error Molinae, qui ait gratiam ex libero arbitrio efficaciam sumere. Sana sententia est : Non ideo quis adjuvatur, quia voluit; sed quia adjuvatur. ut velit ; semperque gratiam, praecedere voluntatem. Prop. 53. : Semipelagianorum est sententia, ut per naturalem lacui talem petendo, quaerendo, pulsando accipiat, inveniat et introeat; hisque bonis naturae usus ad salutarem gratiam initialis gratiae ope meruerit pervenire. Item Prosper ad Augustinum. Huic affinis est Molinae sententia, qua ait. qui lacii quod in se est, Deus non denegat gratiam ; sicque. ut ait Prosper, gratiam comitem, non praeviam faciat huma­ norum meritorum eamque illis volentibus subdere. Prop. 54. : Semipelagianorum est praescientiam astruere humanorum meritorum, non eorum quae. Deus ipse facturus esset. Ibid. Prosper. Affinis est his sententia Molinae, quae ‘260 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE usserit esse praescientiam in Deo boni usus liberi arbitrii, qui liceat gratiam non mereatur accipere, aliquid tamen operari. Prop. 55. : Semipelagianorum est, ut perseverantia prae­ cedenti libero humano arbitrio tribuatur. Hilarius ad Augu­ stinum. Est his allinis Molina. Contrarium sentit, omnino S. Augustinus, ut perseverantia omnino sit donum Dei, et gratiam liberum praevenire arbitrium, ipsum actum volendi perseverantiam. Prop. 56. : Semipelagianorum est asserere causam prae­ destinationis esse bonum usum liberi arbitrii, non Dei voluntatem simpliciter. Ibid. Hilarius. Contra haec pluribus Augustinus. S. Augustini assertae sententiae contra Semipelagianos, quod fides sit mere donum Dei, toto libro De praedest. sanci. Quod et perseverantia mere sit donum Dei. toto libro De dono persev. Praescientia Pelagiana est dicere : Deum praescivisse, quales futuri essemus. Et veritas catholica est : Praesci risse Deum, quales nos ipse facturus esset, adeo ut non hominis opus, sed suum praesciverit Deus. Quod nulla est ex meritis praescientia, qua, quid futuri eramus, praescivit Deus; sed, ut essemus, praescivit. Ergo quae ipse esset facturus, ut tales essemus. » CAPUT SEPTIMUM Utrum Concordia Molinae revera conciliet liberum hominis arbitrium cum Dei praescientia, provi­ dentia, praedestinatione, reprobatione et motione divina tam in ordine naturae quam gratiae. I PRAENOTANDA 1'm.Mo : Qiialitates Concordiae Molinae. — Praeter qualilates Concordiae jam supra in capite primo enumeratas <■1 ab ipso Molina ponderatas, nempe utilitatem, excellen­ tiam. doctrinae simul atque novitatem, Molina existimat conciliationem in libro Concordiae ab ipso peractam inter liberum arbitrium creaturae rationalis el inter Dei prae­ scientiam et motionem, quibus ordo divinae providentiae veriiicatur. esse quoque : a) non obscuram ; b) apprimam ; c) facilem ; d) legitimam : e) dilucidam ; Γ) optimam. Non obscuram. — Molina Concord, q. 14. a. 13. disp. 49. ait : « Coacti sumus tangere radicem totam, unde credimus Deum certo cognoscere futura omnia contingentia, atque unde non obscure, ni fallimur, libertatem arbitrii el. contin­ gendam rerum eum divina praescientia disputatione penullima componemus. » Apprimam. — Ibid. q. 14. a. 13. disp. 52. addit : « Ex iis, quae hactenus diximus, satis arbitror esse perspicuum liber­ tatem arbitrii nostri et contingendam rerum eum divina praescientia apprime convenire. » 262 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE Facilem. — ibid. q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 11. adjungit : « Atque ex hoc capite conciliamus facile libertatem arbitrii nostri tam cum divina praescientia quam cum divina adul­ torum praedestinatione. Etenim, sicut si arbitrium, ut potest, non esset taliter cooperaturum, non fuisset in Deo prae­ scientia, quod adultus illis mediis perventurus esset in vitam aeternam ; sic nec decretum, quo Deus ex aeternitate statuit per ea media illi ex parte sua opitulari et providere in vitam aeternam, habuisset rationem praedestinationis. » Legitimam. — Concordiae in eodem loco adscribit : « A praescientia illa media, quam, nullo (PP. et DD.) refragante. comparatione determinationis arbitrii creaturarum in unam vel alteram partem in Deo ante omnem actum liberum suae voluntatis constituimus, pendet legitima conci­ liatio praescientiae, providentiae et praedestinationis cum arbitrii nostri libertate, legi fi magne intelligentia Scriptura­ rum Sanctarum. » Dilucidam. — Ibid. q. 14. a. 13. disp. 53. memb. 2. apponit : « Parvi pendunt etiam, quod tam dilucide cum praescientia, providentia, praedestinatione el reprobatione libertas eadem ex capite certitudinis scientiae mediae a nobis fuerit conciliata ; immo inde rejiciendam censent mediam scientiam, quod tam facile ac dilucide ex eo capite omnia consentiunt? Cum tamen Sancti Patres tantopere in illis conciliandis laboraverint semperque exactam libertatis arbi­ trii cum illis quatuor et cum divina gratia conciliationem tamquam unum e difficillimis existimaverint. Ac profecto cum verum vero consonet, a falso autem cito discrepet verum; quod tam facile ac perspicue illa quatuor ex capite praescientiae mediae cum arbitrii libertate cohaereant, si­ gnum est manifestum nos integram legitimamque rationem conciliandi ea omnia tradidisse. » Optimam. — Ibid. q. 14. a. 13. disp. 51. affirmai : « Quare servato integro jure libertatis arbitrii creati, illaesaque om­ nino persistente contingentia rerum, non secus ac si in Deo milia esset praescientia, Deus certissime cognoscit futura contingentia, non quidem certitudine quae proveniat ex CAP. VU. — NULLA EST CONCORDIA 263 -objecto, quod in se est contingens potestque aliter reipsa evenire, sed certitudine quae proficiscitur ex altitudine atque infinita illimitataque perfectione cognoscentis, qui certo ex seipso cognoscit objectum, quod secundum se est incertum et fallax. Quo iit, ut rerum contingentia atque libertas arbitrii in futurum optime consentiant cum certa et non solum omnino immutabili Dei tam scientia quam voluntate, sed etiam ita fixa ac stabili, ut jam modo con­ tradictionem implicet Deum ex aeternitate contrarium vo­ luisse aut cognovisse eventurum. » Et q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 11. superaddit : « Ut adhuc melius perspicias, quantum libertas arbitrii horum praedestinatorum ac reproborum... eum ea ipsa numero praedestinatione... consentiat, finge in Deo optimo maximo non esse praescientiam mediam... Sane, ea hypothesi data nullus dubitaret libertatem arbitrii utrorumque... consentire optime eum ea ipsa providentia, quae circa eos ex aeternitate est in Deo : quippe cum eventus omnino esset incertus pendensque, ut in unam aut alteram partem eveniret, ex sola arbitrii utrorumque libertate. » Secundo : Aliae adhuc majores excellentiae Molinianae Concordiae. — Et si quid amplius adhuc desiderari potest, Molina ipse dicet quoque suam hanc adeo excellentem Con­ cordiam : 1° a SS. PP. et DD. nec tantillum discrepare ; 2° a SS. PP. et DD. unanimiter approbandam; 3° immo a Tridentino Concilio fere definitam. Quoad primum. — Molina Concord, q. 14. a. 13. disp. 53. memb. 2. ita loquitur : « ... quod si a fidei dogmatibus, a Sanctorum Patrum Doctorumque catholicorum intento aut ab eorundem indubitatis sententiis vel tantillum in nostra hac via ea omnia conciliandi, jure sane suspecta haberi potest. Ceterum, quod in labores eorum introeuntes totque concerta­ tionibus et egregiis aliorum dictis atque inventis illustrati di­ lucidius aliquantulum radicem attigerimus, unde haec omnia ■consentiant et unde difficultates nostrae facile enodantur, atque a triginta annis in privatis et publicis disputationibus, a viginti vero in nostris ad 1. Partem Commentariis eam 264 pars in. — concordia molinae sub nomino scientiae naturalis idcirco tradiderimus, quod' libera in Deo non sit. omnemque divinae voluntatis liberum actum antecedat, novissime autem exactius quam unquam antea sub nomine scientiae mediae eandem in hac nostra docuerimus Concordia; nemo sane potest id nobis vitio ver­ tere, praesertim cum Sancti Patres, quamvis neque distinc­ tione scientiae liberae et naturalis in Deo, qùod recorder, sub eis verbis fuerint usi, neque item scientiae mediae inter libe­ ram et mere naturalem, unanimi tamen consensu docuerint : Ea contingentia futura, quae a nostro arbitrio pendent, non idcirco futura esse, quia a Deo futura praesciuntur ; sed idcirco Deum, quia Deus est, hoc est, altitudine sui intellectus supra illorum naturam, illa futura cognovisse, quia ita pro arbitrii libertate erant futura; ut disputatione, praecedenti a nobis relatum esi. Et cum iidem etiam Patres ex hoc ipso capite unanimi consensu nostri arbitrii libertatem cum divina praescientia cohaerere docuerint, si tam quae disp. praeced. quam disp. 23. et alibi ex ipsismet Patribus relata sunk consulas : quae plane non aliud sunt quam scientiam me­ diam, si non nostris verbis, re tamen ipsa affirmare. » Quoad secundum. — Concord, q. 23. a. 5. disp. 1. memb. ultimo : « Neque vero dubito, quin ab Augustino et ceteris Patribus unanimi consensu comprobata fuisset haec nostra de praedestinatione sententia ratioque conciliandi libertatem arbitrii cum divina gratia, praescientia et praedestinatione, si eis proposita fuisset. Illud etiam addam, multa Augu­ stinum variis in locis docuisse, in quibus cum modo loquendi aliorum Patrum videtur omnino consentire. » Et disp. 1. memb. 6. : <> Quare dubitandum non est. si ea de re vel Augustinus vel D. Thomas consulerentur, continuo responsuros, fuisse nihilominus praedestinationem et repro­ bationem non sine praevia illa scientia, habitaque consi­ deratione usus liberi arbitrii futuri; tametsi non, ut pro qualitate illius dona gratiae et praedestinationis a Deo conferrentur : quod sane rigorem atque duritiem, quam alioquin sententia illa sonat ac continet, aufert hominumque animos sedat. Quocirca, si meum hac de re judicium quic- CAP. VH. ---- NULLA EST CONCORDIA 265 quam ponderis habet, suspicor Augustinum et D. Thomam, qui Augustini vestigia est secutus, sua opinione illud primum solum, quod cum communiori scholasticorum sententia nos libenter amplectimur, intendisse potissimum : neque adver­ tisse, quantum ad auferendam duritiam illam aliam, quam minime intenderunt, conduceret additio illa, quam nec ne­ garunt nec negassent, si de ea fuissent consulti : nempe fuisse nihilominus praedestinationem et reprobationem non sine praescientia qualitatis usus liberi arbitrii.... Deinde, cum communis eorum Patrum, qui ipsum (S. Augustinum) ante­ cesserunt, sententia fuerit : praedestinationem fuisse .wcundum praescientiam usus liberi arbitrii. » Quoad tertium. — Molina Concord, q. 23. a. 5. disp. I. memb. 6. ubi impugnat D. Thomae communioremque inter scholasticos de praedestinatione sententiam, scribit haec : « Nonnulli ita sententiam hanc defendunt, ut duplex auxi­ lium divinum constituant, quoddam efficax, quoddam sufficietis... ita quoties Deus moverit per auxilium, quod ex modo motionis divinae atque ex Deo ipso habet quod sit efficax, liberum arbitrium consentiet cooperabiturque ad salutem; quod si moverit per auxilium, quod ab eo non habet quod sii efficax, liberum arbitrium non consentiet nequi' cooperabitur ad salutem... Certe non dubitarem sen­ tentiam hanc, hoc ultimo modo explicatam, errorem i» fide appellare. Eteniin aperte illis (locis in Cone. Trid. sess. Ii. cap. 5. et can. 4.) definitur ab arbitrio nostro pendere quod auxilia divina efficacia... ad nostram conversionem ac justificationem reddantur. » Et ibid. memb. 1. inter alia ait hoc de libero arbitrio et de gratia praeveniente, se. libe­ rum arbitrium « adhibere suum proprium el. peculiarem influxum necessarium, ultra totam vim et influxum gratiae praevenientis, ut actus ille bonusve liberi arbitrii sequatur, vel illum suspendere, aut etiam contrario modo influere; quod Cone. Tridentinum sess. 6. can. 4. assentire vel dissen­ tire appellat : estque hoc profecto de fide, ut can. 4. citato et cap. 5. ejusdem sessionis definitum est ·>. Et q. 14. a. 13. disp. 53. memb. 1. etiam scribit : « Disp. 40. ostendimus '200 PAHS III. — CONCORDIA MOLINAR auxilia gratiae non habere ex sua natura quod ellicacia sint... sed id pendere ex eo, quod arbitrium eis motum et excitatum consentire aut cooperari velit aut non velit : ut Concilium Tridentinum perspicue definit. » Et q. 14. a. 13. disp. 4. scribit : - Asserimus auxilia prae­ venientis atque adjuvantis gratiae, quae lege ordinaria via­ toribus conferuntur, quod efficacia... ad conversionem seu justificationem sint, pendere a libero consensu et coope­ ratione arbitrii nostri cum illis... Hoc sane est, quod dissertissimis verbis definit Concilium Tridentinum. » El ibid. disp. 46. loquens de justificatione, prout explicatur a D. Thoma I-II. q. 109. a. 7. et q. 112. a. 2. el per totam q. 113. ait : « Ego etiam fateor me numquam valuisse intelligere, quonam pacto gratia gratum faciens concurrere possit ad actum liberi arbitrii, qui ad eam dispositio est praerequisita : unde semper probabiliorem multo judicavi communem opinionem contrariam. » Et deinde insinuare videtur D. Tho­ mae. doctrinam Concilio Tridentino sess. 0. cap. 5. el (>. el can. 4. esse contrariam : « Nescio, inquit, quid apertius dici potuerit, ut intelligeretur ultimam dispositionem ad justifi­ cationem. ad habiturave caritatis el gratiae, non fieri efficienter ab habitu ipso caritatis el gratiae, sed a praeviis aliis auxiliis. » Juxta doctrinam namque D. Thomae, ultima dispositio ad gratiae sanctificantis susceptionem fit non praeviis aliis auxiliis, sed per ipsam gratiae justificantis infusionem. Unde Ili. q. 89. a. 2. : « Respondeo dicendum, quod sicut dictum est q. 80. a. (i. ad 3. et a. praecedenti ad 2., motus liberi arbitrii, qui est in justificatione impii, est ultima dispositio ad gratiam : unde in eodem instanti est gratiae infusio cum praedicto motu liberi arbitrii, ut in 11. Parte habitum est (I-II q. 113. a. 5. et 7.); in (pio quidem motu comprehenditur actus poenitentiae, ut supra dictum est q. 80. a. 2. » Tertio : Nihil plus ultra Molinianu Concordia. — Nihil ergo mirum, si hujusmodi lanta ac tam facilis, dilucida et optima Concordia, virfualiter eminenter latitans in can. 4. CAP. Vil. — NULLA EST GONG0BUIA 267 sess. 6. Concilii Trident, a discipulis Molinae agnoscatur velule singulare divinae providentiae beneficium in Societatis magistros collatum »; et praesertim illa scientia conditionalis, quae media denominatur, per quam « satanicum dogma contra libertatem funditus evertitur ■■ ! Quod Patres el Doctorcs Ecclesiae tamquam unum e difficillimis semper respexerunt et quasi quid captum humanae intelligentiae superexcedens, in tenebris involutum coacti sunt relinquere ; quaestionem impiam de voluntate et gratia, quam S. Augu­ stinus Epist. /. ad Valentinum « difficillimam et paucis intelligibilem » dixerat, quamque solvere atque ('nodare in suis de gratia, de praedestinatione et libero arbitrio scriptis per longum tempus conatus fuerat; et de qua ipsemet I). Thomas post omnes Patres atque ipsius Augustini labores adhuc scribebat De Veri/. q. 6. a. 3. : « Difficile videtur concordare infallibilitatem praedestinationis cum libertate arbitrii »: hoc in lucem quasi meridianam adduxit Molina, hoc solvit atque enodavit in libro Concordiae, divinaeque voluntatis ac liberi arbitrii creati adinvenit mirandam con­ ciliationem, apprimam, facilem, dilucidam, legitimam, opti­ mam et sigillo Trident ini Concilii munitam ! Quarto : Quomodo juxta Molinae consilium oporteat sententiam ferre de tota Concordia Moliniana. — Molina in Praefatione ad Lectorem sic alloqui incipit : « Cum in primam Partem D. Thomae, quem veluli scholasticae Theo­ logiae solem ac principem sequi decernimus, » et sic allo­ cutioni suae finem imponit : « Unum igitur illud esi, quod a te pro tuo candore et humanitate impetrare magnopere velim, dum breve hoc volumen evolvis, paululum mentis indicium inhibeas, neque prius de tota re sententiam foras quam prima cum mediis, media cum postremis conferens, lotum opus legendo absolveris. » Molinae desideriis accedentes el integrum volumen Con­ cordiae semel et iterum evolventes, principia fundamentalia hujus Concordiae in primo capite in compendium redacta exposuimus: qualiter Molina decretum suum adimpleverit 268 PARS ΙΠ. — CONCORDIA MOLTNAE D. Thomam sequendi veluti scholasticae theologiae solem et principem, in secundo capite etiam consideravimus: singula quatuor Molinianae Concordiae fundamenta per totidem quoque capita cum recta ratione et vera philosophia ac cum ipsis Sacris Litteris ac Ecclesiae doctrina comparare cura­ vimus: et nunc « prima cum inediis et media cum postremis conferentes », de facilitate, legitimi ta te, perspicuitate et boni­ tate totius Concordiae judicium mentis exhibebimus. II CONCLUSIO 1. Concordia a Molina tradita neque est apprima, nec facilis nec legitima, nec dilucida, nec optima. Demonstra hir. — Concordia Molinae lota quanta est, fundatur super illa quatuor principia jam in capite primo exposita, quae sunt : 1. Modus ille divinitus influendi per concursum genera­ lem, quo Deus, ut auctor naturae est. concurrit cum creatura rationali ad actus liberi arbitrii naturales. Concursus autem generalis Dei vocatur concursus si.multaneus. 2. Modus etiam ille divinitus influendi per concursum particularem et specialem, quo Deus, ut auctor est. gratiae, concurrit et praeveniendo et subsequendo cum creatura rationali ad actus liberi arbitrii supernaturales. Concursus autem hic specialis vocatur awcilium actuale gratuitum. 3. Praescientia illa media inter scientiam Dei liberam el mere naturalem, qua Dens ante omnem actum liberum suae voluntatis inspicii ac intuetur in quam partem se flectat, el quot et quales actus liberos eliciat libera voluntas creata, ex hypothesi quod in hoc vel illo ordine rerum creatura rationalis collocaretur. Scientia media constituit caput anguli lotius Molinianae Concordiae. ‘ 1 Ï , CAP. VH. NULLA EST CONCORDIA 269 4. Praedestinatio illa, quae ex uno latere nullam habet ■.nisam vel rationem ex parte adultorum praedestinatorum et reproborum : ex alio vero latere habet rationem vel cau­ sam ex parte usus liberi arbitrii adultorum praevisi a Deo per scientiam mediam. Haec igitur sunt quatuor fundamenta, supra quae vehit supra quatuor columnas tota Molinae Concordia aedificata manet. Haec quatuor intrinseca atque essentialia principia, ex quibus tamquam ex quatuor elementis componitur et constituitur forma substantialis atque substantia integra conciliationis liberi arbitrii cum gratiae donis, divina prae­ scientia, providentia, praedestinatione et reprobatione. Si enim haec quatuor fundamenta praedicta sint firma, valida atque inconcussa, Concordia Molinae bene fundata erit supra firmam petram. Si vero e contra, fundata erit supra arenam. Si haec, inquam, quatuor elementa seu prin­ cipia componentia sini apprima, facilia, legitima, dilucida el optima : tale quoque erit lotum ex illis substantialiter compositum, optimum videlicet, dilucidum, legitimum, facile, apprimum. Si vero componentia non sunt ita, compositum nequit habere, quod componentia nequeunt dare. Suntne concursus simullaneus, gratia ex se efficaciam non habens, scientia media et praedestinatio habens ex uno capite causam vel rationem ex parte ipsius praedestinati : suntne, inquam, apprima, facilia, legitima, dilucida, op­ tima? Ex hucusque dictis in promptu adest responsio. Jam vero, de concursu simultaneo ostensum est supra capite tertio, quod aufert a Deo : A) 1° rationem primi entis : 2“ rationem primi actus ; 3° rationem primi motoris : 4° ratio­ nem primae causae: 5° rationem providentiae circa actus liberos: 6° certitudinem divinae scientiae futurorum contin­ gentium. ac 7° claudit vias ad existentiam Dei demonstran­ dam. Et quod : B) 1° non servat ordinationem causarum secundarum sub causa prima: 2° subtrahit ipsum ordinem causarum secundarum, qui est ordo causarum instrumentalium; 3° tollit e medio liberum arbitrium ; 4" destruit ordi­ nem moralem: 5° inducit ad occasionalismum. 270 PAKS 111. — CONCORDIA MOLINAE De gratia autem praeveniente a Molina tradita etiam ostensum mane,I supra capite quarto, quod : A) 1° non esl inlluxus Dei in potentiam voluntatis, quo Deus applicet ac(leterininet eam ad consensum ; 2° non causât actionem voluntatis, ul emanatab ipsa voluntate; 3° non causal ipsum consensum, ipsam electionem, qui est actus liberae volun­ tatis; 4° non causal initium nostrorum bonorum operum. Et quod : B) 1” potest compensari concursu Dei generali ; 2° habet rationem concursus simultanei ; 3° non est aliquid causatum in Immine a solo Deo; 4° nequit esse motio quae­ dam in ipsam potentiam liberae voluntatis, tamquam in causam actuum supernaturalium ; 5" est quid commentitium nullaque ratione fulcilum et res frustra multiplicans. De scientia autem media etiam supra probatum est capite quinio, quod aufert a Deo : A) lu rationem causae primae tam in esse naturae quam in esse gratiae ; 2° rationem primi liberi et primi volentis; 3" supremum dominium Dei in nostras voluntates ; 4° certitudinem divinae scientiae ; 5° per­ fectionem divinae scientiae. El quod : B) 1” caret vero ae reali objecto ; 2° habet praedicata contradictoria : 3° innititur falso supposito : 4“ laedit liberum arbitrium creatum ; 5° tollit necessitatem orationis ; (>u latam aperit viam ad errores Pelagianismi. De praedestinatione porro, prout a Molina explicatur, supra etiam capite sexto ostensum manet, quod : A) 1° inni­ titur falso supposito; 2° distinguit inter id quod est ex libero arbitrio, et id quod est ex praedestinatione; 3" tollit certi­ tudinem praedestinationis; 4" pariiicat praedestinationem reprobationi; 5° praesupponit praedestinatos non quidem a Deo electos, sed potius seipsos ad gloriam eligentes; 6° de­ struit ipsam veram notionem praedestinationis. Et quod est : B) 1° contraria S. Scripturis; 2° contraria Patribus et Ductoribus; 3" contraria doctrinae D. Thomae ; 4° contraria doctrinae Ecclesiae : 5" non satis recedens a doctrina Scmipelagianorum. Cmn ergo quatuor elementa componentia Concordiam Molinae minime sint apprima, facilia, legitima, dilucida, CAP. VU. — NULLA EST CONCORDIA 271 optima, manifestum est, quod ipsa concordia, ex his quatuor principiis constituta, nequit esse : 1° nec apprima; 2° nec facilis; 3“ nec legitima; hn nec dilucida: 5° nec optima. III CONCLUSIO 2. Concordia Molinae, loco componendi divinam causalitatem cum libertate creaturae rationalis propriam utriusque essentialem rationem corrumpit ac deformat. Arg. luni. — l). Thomas Rom. 11. lect 5. explicans illa verba Apostoli : « Quoniam ex Ipso et per Ipsum et in Ipso sunt omnia », ait : « Ad designandum autem Dei causalita­ tem utitur Apostolus tribus praepositionibus, qilae sunt ea·, per, in. Haec autem praepositio ea· denotat principium motus, el lioc tripliciter : primo quidem ipsum principium agens vel movens; alio modo ipsam materiam; tertio modo ipsum contrarium oppositum, quod est terminus a quo incipit motus... Ex Deo autem sunt omnia sicut ex primo agenti'... Haec autem praepositio per designat causam operatio­ nis. Sed quia operatio est medium inter faciens ct factum, dupliciter haec praepositio per potest operationis causam designare. Uno modo, secundum quod operatio exii ab ope­ rante ; sicut aliquid dicitur per se operari, quod est sibi causa ut operetur. Hoc autem est uno quidem modo forma: sicut si dicamus quod ignis calefacit per calorem. Alio modo, aliquid superius agens; puta si dicamus quod homo generat per virtutem solis vel potius Dei, Sic igitur omnia dicuntur dupliciter esse per ipsum. Uno modo, sicut per primum agens, cujus virtute omnia alia agunt; alio modo, in quantum ejus sapientia, quae est ejus essentia, est forma, per quam Deus omnia facit. Alio vero modo haec praepositio per desi- 272 l'ABS ΙΠ. — CONCORDIA MOLINAE gnat causam operationis, non quidem secundum quod exit ah operante, sed secundum quod terminatur ad opera... Haec autem praepositio in designat etiam triplicem habi­ tudinem causae. Uno quidem modo designat materiam, sicut dicimus animam esse in corpore et formam in materia : hoc autem modo non dicitur quod omnia sini in Deo. quia ipse non est causa materialis rerum. Alio modo désignai habitudinem causae efficientis, in cujus potestate est effectus suos disponere ; el secundum hoc dicuntur omnia esse in ipso, secundum quod omnia in ejus potestate et dispositione consistunt, secundum illud Ps. 94. : In manu ejus sunt omnes fines terrae. Et Act. Ap. 17. 28 : In. ipso rivimus, movemur et sumus. Tertio modo designat habitudinem causae, finalis, secundum quod totum bonum rei et conser­ vatio ipsius consistit in suo optimo. El secundum hoc dicun­ tur omnia esse in Deo sicut in bonitate conservante. Et omnia in ipso constant. (Coloss. 1. 17) Quod autem dicil omnia, esi absolute accipiendum pro omnibus, quae habent verum esse. Peccata autem non habent verum esse: sed in quantum sunt peccata, dicuntur per defectum alieujtis entis, eo quod malum nihil est nisi privatio boni. Et ideo cum dicitur : Ex Ipso et per Ipsum et in Ipso sunt omnia, non est. inlelligendum de peccatis; quia secundum Augusti num in Psalm. 58. et /. Confess, cap. l(i. peccatum nihil esi. el nihil fiunt homines cum peccant. Quidquid tamen enlilalis est in peccato, totum est a Deo. Sic igitur, secundum praemissa, omnia sunt ex Ipso. se. Deo. sicut ex prima operatrice potentia: omnia autem sunt per Ipsum, in quantum omnia facit per suam sapientiam : omnia sunt in Ipso, sicut in bonitate conservante. » Jam ergo, juxta Concordiam Molinae: a) Non omnia sunt ex Deo sicut ex primo agente : Nam Deus non est principium agens vel movens causas secundas, reduplicative in quantum sunt causae agentes, b) Non omnia sunt per Deum : Quia, juxta Molinam, etsi Deus causa sit operationis secundum quod operatio terminatur ad opera, non tamen est causa operationis secundum quod operatio exit ab operante. 273 CAP. VTI. — NULLA EST CONCORDIA <9 Non omnia operantur pen Deum sicut per primum agens, cujus virtute omnia alia agunt : Quia eum causae secundae nec moveantur nec applicentur ad agendum ab ipso Deo, nec a Deo accipiunt virtutem instrumentale™. per quam propria causae secundae virtus perficitur in ratione principii efficientis suorum actuum seu operationum, qua­ tenus actus exeunt ab operante, d) Non omnia sunt per Deum in quantum Deus omnia facit per suam sapien­ tiam: Etenim omnia, quae Deus per scientiam mediam videt atque intuetur, Deus non facit per suam sapientiam ; quo­ niam sapientia Dei non est causa efficiens rerum nisi prout habet adjunctam voluntatem, et de ratione scientiae mediae est omnem actum liberum divinae voluntatis antecedere. Concordia itaque Molinae detrahit causae primae hoc, quod influat in ipsas potentias operatrices causarum secun­ darum, el ipsarum virtutes activas compleat atque eum suis propriis effectibus conjungat ; et detrahit causis secundis complementum suarum propriarum virtutum operatricium. quod ex virtute primi agentis, qui est Deus, debent accipere, ut actu operentur et agant. Non ergo omnia, quae in libero arbitrio creato sunt et a libero arbitrio exeunt, sunt per Deum et ex ipso Deo. sicut ex prima operatrice potentia. Arg. 2nm. — Molina Concord, q. 14. a. 13. disp. 30. tradit : Deus ergo, comparatione cujuscumque effectus causae se­ cundae, est causa prima : 1° tum quia causa ipsa secunda habet totum suum esse. 2° et vim operandi a Deo, 3° atque ab actuali immediato influxu Dei pendent omnia quae in ea sunt; 4° tum etiam quia concursus Dei generalis, quo cum causis secundis ad agendum concurrit, maxime universalis est secundum rationem causae efficientis, ad universos effectus sese extendens. » Attamen juxta ipsum Molinam : 1" Concursus Dei gene­ ralis, quantumvis universalis sit, non se extendit ad effectum actus voluntatis « ea ratione qua voluntas agens est, quasi eo prius mota et excitata agat ». (Concord, q. 14. a. 13. disp. 29.) DE GRATIA. T. III. 48 274 PARS 111. — CONCORDIA MOLINAÉ 2° « Concursus Dei generalis non est influxus Dei in cau­ sam secundam, quasi illa prius mota agat et producat suum effectum. » (ibid. disp. 26.) 3° « Concursus Dei generalis, quo cum hac causa secunda hic et nunc ad singularem aliquem effectum concurrit, nec est prior concursu hujus causae secundae ad eundem effectum, sed a sc mutuo pendent quoad existenliam. » (ibid. disp. 30.) 4° Causa secunda non movetur nec applicatur a Deo ad operandum, nec a Deo accipit vim illam operandi per modum transeuntis, sicut accipit a principali agente causa instrumentalis. Nam talis vis seu motus virtuosos « nulla ratione ful­ citur et res frustra multiplicat ». (ibid. disp. 26.) Non ergo omnia, quae in causa secunda sunt, pendent ah actuali immediato influxu Dei. Nam a Deo non sunt : l·’ nee transitus de potentia in actum ; 2" nec determinatio ipsa liberi arbitrii ad agendum; 3n neque ille influxus, quo liberum arbitrium creatum agit et libere, agit el bene agit. Et aliunde, influxus causae primae, qui est Deus : 1" non est prior influxu causae secundae; 2" est dependens a causa secunda. Concordia igitur Molinae non conciliat, sed corrumpit ac déformai propriam atque essentialem causae primae et causae secundae rationem. Arg. 3um. — Ex quidditate scientiae mediae desumptum. — D. Thomas De Verit. q. 2. a. 14. sic ostendit scientiam Dei esse causam rerum : « Effectus non potest esse simplicior quam causa. Unde oportet, quod in quibus invenitur una natura, sit reducere in unum primum illius naturae; sicul omnia calida reducuntur ad unum primum illius naturae, sc. ad ignem, qui est causa caloris in aliis, ut dicitur Metaph. Et ideo, cum omnis similitudo attendatur secundum aliquam convenientiam alicu.jus formae, oportet, quod quaecumque sunt similia, ita se habeant, quod vel unum sit causa alterius, vel ambo ex una causa causentur... In omni autem scientia est assimilatio scientis ad scitum ; unde oportet, quod vel scientia sit causa sciti, vel scitum sit causa scientiae, ve) iitrumque ab una causa causetur. CAP. Vil. — NÜLLA EST CONCORDIA 275 Non potest autem dici, quod res scitae a Deo sint causa scientiae in eo, cum res sint temporales et scientia Dei sit aeterna; temporale autem non potest esse causa aeterni. Similiter non potest dici, quod utrumque ab una causa causetur; quia in Deo nihil potest esse causatum, cum ipse sit quidquid habet. Unde relinquitur, quod scientia ejus sit causa rerum. Sed e converso, scientia nostra causata est a rebus, in quantum sc. eam a rebus accipimus. Sed scientia angelo­ rum non est causata a rebus neque causa rerum, sed utrum­ que est ab una causa. Sicut enim Deus formas universales influit rebus, ut subsistant, ita similitudines earum influit mentibus angelorum ad cognoscendum res. » Nunc quaeritur : estne scientia media assimilatio scientis ad scitum Estne causa sciti Estne sciti effectus ? Vel e contra, utcumque, scitum videlicet et scientia, ab una causa causantur ? Si non primum, tunc scientia media non est scientia. Si secundum, tunc scientia media non est media. Si tertium aut quartum, tunc scientia media non est divina. non est nec esse potest scientia Dei. Cum ergo scientia media, sit angulare fundamentum lotius Concordiae Molinae, patet Molinae Concordiam esse fabricatam supra absurda philosophica et theologica, quae corrumpunt el deformant divinam scientiam et divinam causal ita lem. Arg. 4u,n. —Ji.r natura concursus si multanei assumptum. — D. Thomas I. Contra errores Graec. cap, 23. : « Quo­ modo intelligatur, quod dicitur, quod creatura non potest cooperari Creatori », tradil ; « Sciendum est, quod aliquid dicitur cooperari alicui dupliciter : Uno modo, quia operatur ad eundem effectum, sed per aliam virtutem ; sicul minister domino, dum ejus praeceptis obedit, et instrumentum arti­ fici, a quo movetur. Alio modo dicitur aliquid cooperari alicui, in quantum operatur eandem operationem cum ipso, sicut si diceretur de duobus portantibus aliquod pondus vel de pluribus trahentibus navem, quod unum alteri coope­ ratur. 276 PARS IU. — CONCORDIA MO MNAE Secundum igitur primum modum creatura potest dici Creatori cooperari quantum ad aliquos effectus qui fiunt medianti· creatura : non tamen quantum ad illos effectus qui sunt immediate a Deo. ut creatio et sanctificatio. Secundo autem modo creatura Creatori non cooperatur, sed solum 1res Personae sibi invicem cooperantur, quia earum est operatio una: non autem ita, quod quaelibet earum par­ tem virtutis possideat, per quam operatio completur, sicut accidit in multis trahentibus navem : sic enim cujuslibet virtus esset imperfecta ; sed ita. quod tota virtus ad opera­ tionem sufficiens est in qualibet trium Personarum. » Molina autem Concord, q. 14. a. 13. disp. 26. ita habet : « Totus quippe effectus et a Deo est et a causis secundis ; sed neque a Deo neque a causis ut a tota causa, sed ut a parte causae, quae simul exigit concursum et influxum alterius; non secus ac cum duo trahunt navem, totus motus profici­ scitur ab unoquoque trahentium, sed non tamquam a tota causa motus ; siquidem quivis eorum simul efficit cum altero omnes ac singulas partes ejusdem motus. » Et similiter in ordine supernatural i. Unde q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 9. sic scribit : « Illud deinde, ex hactenus dictis est manifestum, rem. quae est integer supernaturalis effectus praedestinationis adulti, pendere a duabus causis liberis tamquam a duabus partibus unius integrae causae; ita ut quavis earum libere, prout potest, non influente aut contrario modo operante, res illa, quae integer est effectus praedestinationis, non esset in rerum natura. » Itaque Deus et creatura, causa prima et causa secunda, in Concordia Molinae : 1° sunt causae partiales, sunt partes unius integrae causae, quae simul exigit concursum et in­ fluxum alterius, ita quod : 2° quaelibet earum partem virtutis possideat, per quam operatio completur, siquidem quaevis earum simul efficit cum altera omnes ac singulas partes ejusdem motus; 3° concursus sive influxus utriusque a se mutuo pendet, ita ut qualibet earum non influente, res illa, quae integer est effectus, non esset : 4° sicut accidit in multis trahentibus navem, ait D. Thomas. « Non secus ac cum dim CAI·. Vil. — XCL1.A ESI' CONCORDIA , 277 trahunt navem, totus motus proficiscitur ab unoquoque trahentium, sed non tamquam a lota causa motus, » ait Molina. « Non secus ac quando duo agentia movent mobile aliquod, quod neutrum eo influxu, quo actu influit, illud moveret, nisi coopérante alio ». repetit ipse Molina (q. 14. a. 13. disp. 12.) Hoc modo, concludit D. Thomas. <■ creatura Creatori non cooperatur ». Hoc modo nec Creator cooperatur creaturae. Quia : a) Dei virtus esset imperfecta: b) operaretur ad mo­ dum inferioris et dependentur a creatura : c) non compleret, ac perficeret virtutem causae secundae tamquam instrumen­ tum, quod est Dei: sed c contra, divina virtus esset veluti instrumentum, quo creatura utitur ad suos effectus produ­ cendos; d) Deus haberet partem virtutis, et creatura similiter partem virtutis, per quam operatio compleretur : e) Deus exigeret influxum creaturae, sicut creatura exigit et mendicat influxum Dei: f) nec effectus fierent a Deo mediante crea­ tura, sed a Deo sicut causa partiali, sicut causa incompleta, sicut causa parallela, mendicans ab influxu et cooperatione creaturae coronam et complementum vel adjutorium simile sibi ; y) nec causa secunda cooperaretur causae primae, sicut instrumentum artifici, a quo movetur. IV CONCLUSIO 3. Molina per suam Concordiam induxit in ordine causarum quoddam Manichaeismi genus. Arg. l'“". — Quoniam, juxta Concordiam Molinae, causa prima et causa secunda, Deus et liberum hominis arbitrium, sic se habent in agendo, sicut duo principia, quorum unum non reducitur ad alterum, sicut duae causae, quarum una non subordinatur sui» altera. Tradit enim auctor Concordiae haec : 978 PARS 111. — COXCORMA ΜΟ1.ΙΝΛΕ a) « Dicendum ergo est. non prius Deum concurrere con­ cursu universali ad effectus causarum secundarum quam causas secundas, aut e contrario ; neque prius existera unum inlluxum quam alium ; sed utrumque esse immediatum in actionem el effectum producendum ; atque a se invicem dependere, ut existant. » {Concord, q. 14. a. 13. disp. 30.) b) « Item, determinatio voluntatis non est actio voluntatis secundum omnem sui considerationem, sed est ipsa actio prout habet rationem influxus solius voluntatis... Adde, illam quoque determinationem voluntatis humanae... fieri non quidem ab influxu Dei in voluntatem, quo illam applicet ac determinet ad consensum... Determinare voluntatem ad illius consensum, pugnat cum libertati* voluntatis... Influxus Dei in actionem est immediatus in actionem ipsam, el non in voluntatem el per voluntatem eo motam in actionem... Determinatio voluntatis est ab ipsa voluntate pro sua innata libertate se libere applicante ac determinante ad consensum aut dissensum, et non a Deo sua omnipotentia illam deter­ minante..... Determinationem vero voluntatis esse illam actionem, non simpliciter, sed ut spectatur, quatenus prae­ cise emanat a voluntate humana. » (ibid. q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 7.) c) « In nostra potestate situm esse eis uti concursu Dei generali ... Sane quod bene... opera exerceamus.... in nos ipsos tamquam in causam particularem ac liberam, et non in Deum, est referendum. » (ibid. q. 14. a. 13. disp. 33.) d) « Quando voluntas nostra ad .supernalurales actus donis gratiae adjuvatur, quamvis illis alliciatur atque invitetur ad consensum seu influxum ex parte liberi arbitrii necessarium, non tamen ab eis determinari el applicari ad eum conseil sum ; sed ipsam, sic invitatam atque adjutam, seipsam innata sua libertate determinare, applicare ac consentire. « (ibid, q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. memb. 7.) Unde Deus el nostrum liberum arbitrium sunt duae causae : 1° partiales; 2" parallelae; 3° ad invicem depen­ dentes quantum ad operationem, secundum quod operatio terminatur ad operatum ; 4° ad invicem independenles quan- CAP. VII. — NULLA EST CONCORDIA 279 I cm ad operationem, secundum quod operatio exit ab ope­ rante ; 5° etiam in ordine gratiae nec Deus movet potentiam voluntatis ut primus motor in ratione causae efficientis, sed lanium pulsat, invitat, stat ad ostium liberi arbitrii, exspec­ tans, ut homo consentiendo et seipsum determinando dperiat Deo pulsanti ; 6° unde homo tam in ordine naturae quam in ordine gratiae habet semper aliquid, el aliquid discernens, <■1 aliquid nobilissimum, quod a Deo non accipit, sc. determi­ nationem et applicationem liberae suae voluntatis ad con­ sentiendum. atque transitum de potentia in actum, atque ipsummet actum eligendi, consentiendi, volendi, secundum quod emanat ac exit ab ipso libero arbitrio. Hoc aliquid, quo homo est dominus suorum actuum et operatur virtutem et meretur laudem, praemium ac gloriam, et dominatur astris : hoc Deus praevidet quidem scientia media, sed non efficit, non causât, non licet illi tangere, sed a longe dumtaxat intueri. Immo 7° homo est adhuc magis dominus suiipsius quam ipse Deus, qui fecit illum. Nam non modo liberum arbitrium nostrum non reducitur in Deum in ordine agendi, verum etiam tenet locum causae principalis, dum Deo relin­ quitur locus verae causae instrumentalis. Etenim : a) Deus, stans ad ostium nostri liberi arbitrii, exspectat consensum suae creaturae; b) « in nostra potestate situm esse uti .con­ cursu Dei generali », el « in libera potestate nostra esse auxilia praevenientis atque adjuvantis gratiae efficacia red «Iere ». (Concord, q. 14. a. 13. disp. 33. et disp. 40.) Si S. Augustinus legere potuisset librum Concordiae. Molinianae, semel atque iterum illa verba protulerit, quae in cap. 2. De praedest. sanet, scripta manent : « Quasi com­ ponit homo cum Deo, ut partem fidei sibi vindicet, atque illi partem relinquat; et quod est elatius, primam tollit ipse, sequentem dat illi; et in eo, quod dicit esse amborum, prio­ rem se facit, posteriorem Deum. » Arg. 2U1“. — Docente atque ostendente D. Thoma II. Sent. dist. 37. q. 2. a. 2. : « Non potest vitari, quin [voluntas humana ’ esset primum agens : a) si ejus actio in aliquid prius 280 PARS in. — CONCORDIA MOLINAE agens non reduceretur sicut in causam » : b) si « quidquid est in actu deficiente, sc. peccato, de ratione actus, entis et boni, totum hoc a primo agente, sc. Deo, non procedat me- I diante voluntate »; c) si Deus utramque agenti creato non influat, nempe ut agat el ut bene agat. Jam autem,.juxta Concordiam Molinae : 1" « Nihil produ­ cere Deum in actibus nostris mediante voluntate, sed simul cum voluntate, sicut duo trahentes navem »; 2° « non influere Deum in voluntatem tamquam in causam ea ratione qua voluntas est agens; » 3° « actiones nostras non habere ex concursu Dei quod sint liberae, nec quod sint bonae, nec quod sint laudabiles nec meritoriae: » 4" « virtutem nostram non in Deum, sed in nostrum arbitrium nosque ipsos, qui libere in unam aut alteram partem illud flectimus, tamquam in particularem et propriissimam causam esse referendam : » 5° « quatenus virtutum actus ab arbitrio nostro libere pen- ; dent, referuntur in arbitrium ipsum tamquam in causam liberam, quae producere et non producere eos potuit, non vero in praecognitionem divinam, qua praecogniti sunt futuri. » {Concord, q. 14. a. 13. disp. 2(1., 29. et 33. et disp. 53. memb. 2.) Unde Molina non reducit in Deum sicut in prius agens, sicut in primam causam, a qua totum procedit mediante ' potentia nostrae liberae voluntatis : a) rationem transitus ■ de potentia in actum ; b) rationem actus ea ex parte qua voluntas agens est; c) rationem liberi; d) rationem boni et virtutis ; e) rationem meriti, laudis ac gloriae. Et tamen totum hoc a primo agente, sc. Deo procedit mediante 'voluntate. Deus enim influit utrumque agenti creato, nempe ut agat et ut bene agat : influit omnia, nimi- 9 rum totum ens et omnes ejus differentias. Arg. 3UI". — Quia Molina in libro Concordiae procedit semper tamquam ex inconcusso principio jam praesupposito et necessario praesupponendo, absque quo integra Concordiae fabrica corruit ac in pulverem convertitur, ex hoc quod putat ad rationem essentialem causae pertinere : 1" Non esse mo- I ’ I i CAI·. VII. NULLA EST CONCORDIA 281 tarn ab alio, a quo reducatur de potentia in actum ; 2U non esse opus, quod virtus operativa causarum secundarum compleatur in ratione principii suarum operationum per motionem praeviam (prioritate non temporis sed ordinis et eausalitatis) el transeuntem, qua agat ad esse ut instru­ mentum causae primae ; 3° voluntatem nostram esse sic dominam suorum actuum, sicut est actuum suorum ipsa divina voluntas. Unde Molina Concord, q. 14. a. 13. disp. 26. ait : « Habent (causae secundae) integram virtutem ad operationem... Non indigent motione et applicatione superaddita a causis prin­ cipalibus... Per seipsum sine alia motione ignis calorem producit. »’Et q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 7. : « Innata volun­ tatis natura, quae sic a Deo libere est condita ac domina suorum actuum ad imaginem et similitudinem divinae ipsius voluntatis... Servato integro.jure libertatis illius... non potest Heri, ut determinetur a Deo: quia necessitaret voluntatem humanam. » Omnis ergo causa secunda est primum movens immobile et primum efficiens non habens causam in ordine agendi. El voluntas creata est. sicut ipsa increata voluntas, prima causa et primum volens, primum libere agens, ii. q. 83. a. 1. ad 3.) Et hoc est, quod Bellarminus expressius adhuc el conceptis verbis affirmat et conatur ostendere 111. De grat. et lib. arbit. cap. 10. cujus titulus est : « Liberum arbitrium non esse potentiam tantum passivam, nec partira passivam par­ tira activam, sed simpliciter et absolute activam. » Si hoc verum est. si liberum arbitrium creaturae ratio­ nalis, sive hominis sive angeli, est potentia operandi sim pliciter et absolute activa : tunc revera voluntas creata non indiget motione et applicatione a causa principali, quae est voluntas Dei : tunc per seipsam habet integram virtutem ad agendum/June non indiget transire de potentia in actum, quia est simpliciter et absolute activa, ac proinde semper in actu ! Tunc profecto innata voluntatis creatae, natura esi imago *282 pars ni. — concordia molinae et similitudo divinae voluntatis, ita quod divinae voluntati sit in modo agendi perfecte coaequalis. Tunc denique facile intelligitur, quod voluntas Dei el voluntas hominis sint sicut duo agentia prima, parallela, ad invicem mutuo in ratione principii independent!·*!. Sic Molina ex uno extremo transit ad aliud, vocans utram­ que voluntatem ex uno capite causas partiales, ad invicem mutuo dependentes; et ex alio capite, causas primas, ad invicem independenles ea ex parte qua agentes sunt, qua influunt in causatum, qua causant atque efficiunt. Hic tangitur radix totius controversiae, cujus postrema solutio pendet ex vera notione Dei. qui esi primum movens immobile et prima causa non habens causam in agendo, ac proinde nec in nssendo ! At de hoc supra jam dictum est '. V CONCLUSIO 4. Molina in libro suae Concordiae dum vult fugere Calvinum, appropinquat Pelagio et dum Pelagium cupit vitare, ad Calvinum accedit. § 1 Holina appropinquat Pelagio. 1" Propter initium bonae electionis et bonorum operum in ordine naturae, quod Molina soli libero arbitrio tribuit. 2° Propter determinationem ad consentiendum et initium ipsius consensus etiam in ordine supernatural!, quod Molina tribuit soli libero arbitrio. 1 Vide Part. Secund, cap. 9. et lu. CAP. VU. — NÜI.LA EST CONCORDIA 283 3» Propter hoc, quod Deus, ut hominem justificet et purget a peccato, exspectat ipsius hominis consensum, quem prae­ vidit scientia media, sed quem non causal saltem ea es parte qua voluntas agens est et consensus e libera voluntate emanat. 4° Propter hoc, quod Molina gratiam Dei praevenientem subjicit libero arbitrio, non autem liberum arbitrium gratiae praevenienti: et gratiam adjuvantem et cooperantem, quam Molina asserit esse eandem numero gratiam quam praeve­ nientem atque operantem, auctor Concordiae facit esse pedissequam ipsius liberi arbitrii, ex cujus determinatione ac consensu pendet, efficacia divinae gratiae. 5° Propter hoc, quod Molina tarn in ordine naturae quam gratiae distinguit inter id quod est ex causa prima, et id quod est ex causa secunda: inter id quod est ex gratia, et id quod est ex libero arbitrio. 6° Propter hoc. quod unus homo seipsum discernit ab alio homine : a) in assequendo gratiam praevenientem, b) gratiam justificantem, cj perseverantiam finalem in gratia. 7° Propter hoc. quod homo etiam seipsum discernit, in quantum praedestinatus, ah alio homine qui non salvatur <4 reprobatur. Nam cum auxiliis ex parte Dei. eum quibus unus justificatur, alius pro sua libertate nec justificatur nec salvatur. Immo « quod ex aeternitate fuerimus praedestinati per ea media, quibus reipsa praedestinati fuimus... non pendet solum ex divina voluntate... sed simul etiam ex libera cooperatione et influxu nostri arbitrii praeviso ». (Concord. q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 11.i 8° Propter hoc, quod Molina induxit vel innovavit legem vel pactum illud famosum conferendi gratiam facientibus quod est in se viribus naturae. Unde Dominicus Solo IL De nat. elijrat. cap. 4. : « Profecto, si Pelagio largita hoc fuisse! olim Ecclesia, credo fuisset contentus : quia ipse non con­ tendebat deberi a Deo nobis gratiam propter opera, ut est inter homines aequalitatis debitum; sed quod esset lex illa justa Dei. ut bene agentem ex suis naturalibus infallibiliter reciperet in gratiam suam. » 284 PAKS 111. — CONCORDIA MOLINAE § 2 Molina ad Calvinum accedit. I" Asserendo quod Deus non est causa nostrae virtutis nee causa nostrorum bonorum actuum in quantum liberi et in quantum moraliter boni. 2° Asserendo quod motus divinae gratiae insurgunt in voluntate, velit nolit voluntas. 3° Asserendo qtfod Deus potesl uecessitare sua divina ‘ motione nostram voluntatem. 'i" Asserendo quod homo eligitur el praedestinatur ad gloriam post praevisa merita; nam sic etiam dici posset quod homo eligitur et praedestinatur ad gehennam. 5" Asserendo nullam exislere intrinsecam differentiam in­ ter actum liberum el actum necessarium nostrae voluntatis. fi" Asserendo gratiam praevenientem ea· necessitate noere. et non esse causam actuum virtutum. 7“ Asserendo gratiam Dei ex se efficacem tollere libertatem : atque liberum hominis arbitrium, a Deo sic motum, nihil omnino agere. A) Error namque est Calcini damnatus a Concilio Triden lino sess. B. can. (>. : « Si quis dixerit non esse in potestate hominis vias suas malas facere, sed mala opera ita ut bona Deum operari, non permissive solum, sed etiam proprie el per se, adeo ul sit proprium ejus opus non minus proditio •Indae quam vocatio Pauli : A. S. » Molinaautem Concord, q. 14. a. 13. disp. .33. trad’d : « Deus neque majori neque alio concursu concurrit ad actum virtutis honive moraliter, quam sil is quo concurreret ad actum vitii malive moraliter. » Et iterum : « Si liberum arbitrium el concursus Dei generalis ea ratione spectantur, qua ad bonum et malum ipsorum usum ad bonumque ac malum actum indifferentia sunt : simulque attendatur in nostra potestate situm esse uno aüt altero modo eis uti, ut ratione virtutis, laudis ac praemii capaces simus, a nostroque libero influxu in unam aut alteram pariem provenire, quod illis. ] ; : \ 1 , I CAP. VU. — XI'Ll.A EST UONCOMDIA 285 'bene utamur operaque eliciamus moraliter bona:... sain· quod bene aut male ea opera exerceamus, quae per solam arbitrii nostri facultatem et concursum Dei generalem pos­ sumus efficere, in nos ipsos tamquam in causam particularem a<· liberam, et non in Deum, est referendum. » Unde Calvinus ajebat : « Mala opera ita ut bona Deum operari. » Molina autem : Bona opera ita ut mala Deum operari. Etenim « Deus neque majori neque alio concursu concurrit ad actum virtutis bonivc moraliter. quam sit is quo concurrit ad actum vitii malive moraliter ». Similiter Calvinus ajebat : « Est proprium Dei opus non minus proditio Judae quam vocatio Pauli. » Juxta Mo­ linam dici potest inverso modo : Est proprium Dei opus non magis conversio Pauli quam proditio Judae : 1° quia concursus Dei generalis neque est major neque alius ad actum virtutis quam ad actum vitii: 2° quia « aliquibus reprobis providit Deus longe majoribus et potentioribus auxiliis el mediis (|tiam mullis ex praedestinatorum ordine ». (Concord- q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 11. Principium generale Calvini est : Deus est causa virtutis nostrae ac vitii. Principium generale Molinae est : « Non igitur causa est Deus virtutis nostrae ac vitii ». (Concord. q. 14. a. 13. disp. 33.) Ex principiis litteraliter oppositis el similiter falsis atque erroneis deducuntur modo inverso eaedem conclusiones, oppositae in superficie litterae quantum ad magis et minus. el ad locum, in quo ordine inverso collocatur bonum et malum; sed quoad substantiam rei et sensum propositionis similiter falsae et similiter damnabiles. Utique, erroneum el haereticum est dicere : Deum esse causam vitii nostri non minus quam nostrae virtutis. At dicere : Deum non esse causa/m nostrae virtutis magis quam vitii nostri, quanam theologica nola censen­ dum? Quale judicium de hac propositione ferendum? Exspec­ tatur judicium Ecclesiae circa doctrinam Molinianae Concor­ diae, quia adhuc sub judice lis est. At Ecclesiae Patres et Doctores, Augustinus praesertim 2B6 PARS III. CONCORDIA MOLINAE cl D. Thomas, qui hanc materiam ex professo evolverunt ac illustrarunt, docent : Deum esse causam primam ac. prin­ cipalem nostrae virtutis, et ipsius influxum seu motionem vehementius ingredi in opera nostra bona causata, quad a. primo agente, sc. Deo. procedunt mediante nostra voluntate. B) Error etiam est Calvini damnatus a Concilio Tridentino sess. (i. can. 4. : « Si quis dixerit liberum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum nihil cooperari assentiendo Deo· excitanti atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat ac praeparet ; neque posse dissentire, si velit : sed vehit inanime quoddam nihil omnino agere mereque passive se habere : A. S. » Iste est ille canon famosus. quem Molinistae semper habent in ore contra etllcaciam intrinsecam divinae gratiae, et supra quem Molina vult erigere et in altum tollere opus suae Concordiae. « tamipiam turrim, cujus culmen pertingat ad coelum ». (Genes. II, 4) At tam Molina quam Molinistae incipiunt aedificare turrim Concordiae non praesupponendo id quod Concilium Tridenlinum 1 praesupponebat ‘ Ad rem Goudix Philosoph. Thomislica part. 4. q. 3. a. I. §2. : < Concilium ibi agit, contra Calvinum et Lutherum. quorum doctrinae opponit contradictorium decretum; ergo debet de eadem motione, de qua loquuntur Calvinus et Lutherus; alias nihil directe et con­ tradictorie contra illos decideret. Et quaeso te, si Titius contenderet vineam sibi injuste usurpatam a Sempronio, et judex definiret domum esse restituendam: appositane esset sententia ad decisionem litis, quae nulla est de domo, sed de vinea f Ita pariter, si haereticus contendit creaturam non cooperari praemotioni physicae, ac. cum illa non retinere potentiam ad dissensum, et Concilium definiat di­ alia motione, ut cie morali aut simultanée concursu, profecto nihil definit contradictorie, sed adhuc definiendum restat, an motio, de qua loquitur haereticus, auferat potentiam dissentiendi. Argu­ mentum validius erit, si tantisper hic duo ponderemus : Primum est, sapicntissimos Concilii Patres optime novisse Calvinum et Lutherum, cum dicerent motionem Dei absorbere voluntatem, nec cooperandi nec dissentiendi locum ei relinquere, locutos fuisse non de motione morali, aut simultanea primae causae cum secundis cooperatione, sed de motione interiori physica applicativa volun­ tatis; si igitur haec physica praemotio aut minus admittenda aut CAP. VII. NULLA EST CONCORDIA 287 et tamquam verum confirmavit; et inferendo deinde ex tali praesupposilo id ipsum, quod Calvinus inferebat, et quod Concilium praecise negavit et damnavit, consequentiam Calvini merito negando et damnando. Praesupponendum autem in hac quaestione est hoc, videli­ cet: Praemotionem Dei et gratiam praevenientem dari, per se efficacem. Ex hac autem Dei praemotione et doctrina de gratia per se efficaci inferebant haeretici mala consecutione: liberum arbitrium non cooperari Deo moventi, non posse dissentire, nihil omnino agere, mereque passive se habere. Concilium vero Tridentinum damnavit sub anathemate inferre ex praemotione Dei et doctrina de gratia per se effi­ caci : 1" voluntatem sic motam necessario moveri; 2° volun­ tatem sic molam nihil cooperari: 3° voluntatem sic motam minime cohaereas cum libertate visa illis fuisset: au non eonnaturalissima pravae hujus doctrinae exstirpandae via erat, ut saniorem aliam motionem salvarent, illam ut spuriam aut aperte damnarent aut certo minime retinerent? Atqui non modo non damnant, sed etiam retinent.; nec retinent tantum, sed praeterea ab impuris eharacteribus, quos illi affingebant haeretici, sedulo vindicant: vetantque sacrum illum divinae potentiae radium interfectae liber­ tatis calumnia infirmare; ergo sua illa decisione omnino favent. Praemotioni Physicae. Alterum vero, illudque faventissimum est. quod Patres Concilii, qui decretum praefatum formavere, doctrinam praemotionis in suis scriptis expresse docuerunt. In primis enim Cornelius Mussas Episcopus, Ordinis Minorum, qui ejusmodi decre­ tum disposuit, eam docuit II. De Divina Historia cap. 10... Car­ dinalis Seripandus ex Ordine D. Augustini supei· cap. 8. Epist. ad Rom... Andreas Vega Ord. Minor, q. 11. De justifleat, et lib. VI. supra Trident, cap. G... Salmeronius ex primis S. P. Ignatii sociis, disp. 19. in Epist. ad Rom. ubi etiam utitur nomine firmae atque invin­ cibilis praedelerminationis. Idque ut mittam quam plures alios, tum praecipue omnes Ordinis nostri Patres, qui numerosissimi Concilio Tridentino interfuerunt..... Urgentius adhuc argumentum ad evincendam Concilii Tridentini mentem pro praemotione physica desumitur ex Catechismo ejusdem Concilii; nam illa motio est de mente Concilii Tridentini, quam tradidit in suo Catechismo; sed Concilium Tridentinum ipsissimam pnemotionem physicam tradidit in suo Catechismo. (I. part, de I. Symboli art. num. 22.) » — Haec «•t alia plura ad rem hanc attinentia Goudin loco citato. 288 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE mere passive se habere: 4° voluntatem nihil omnino agere: 5° voluntatem non posse dissentire, si velit. Quod autem Concilium Tridentinum praesupponitet admit- 3 leltal tamquam doctrinam sanam el veram et ab Augustino , et I». Thoma traditam, gratiam per se efficacem, a qua occasionem seu praetextum errandi assumpserant haeretici, patet inter alia plurima ex his authenticis testimoniis Ro- ; mani Pontificis Benedicti XIII. : a) ■< Magno animo contemnite, dilecti filii, calumnias intentas sententiis vestris de gratia praesertim per se et ab intrinseco efficaci, ac de gratuita praedestinatione ad gloriam sine ulla praevisione meritorum, quas laudabiliter hactenus docuistis, et quas ab ipsis sanctis ductoribus Augustino et Thoma se hausisse et verbo Dei Summorumque Pontificum el Conciliorum decretis et Patrum dictis consonas esse Schola vestra commendabili studio gloriatur. » (Brev. Demissas preces, 6. nov. 1724. ) b) « Sub divini interminatione judicii iterumque sub cano­ nicis poenis, omnibus et singulis Christi fidelibus mandamus, ne doctrinam memorati Sancti Docloris Thomae Aquinatis ejusque insignem in Ecclesia Scholam, praesertim ubi in eadem Schola de divina gratia per se et ab intrinseco efficaci ac de gratuita praedestinatione ad gloriam sine ulla meri­ torum praevisione agatur, ullatenus dicto vel scripto contu­ meliose impetant, ac veluli consentientiem cum damnatis ab Apostolica Sede Jansenii, Quesnelli et aliorum erroribus traducant, a quibus S. Thomas et vera Schola Thomistica quam longissime abest el abfuit... Damnamus item folia, theses et libros antehac typis impressos vel etiam (quod Deus avertat) imprimendos, in quibus ad procreandam seu fovendam doctrinae S. Thomae, Praedicatorum Ordini aliis- ‘j que genuinae Thomisticae doctrinae asseclis invidiam desi- ■ gnatae atque damnatae a nobis calumniae assertive reno- ■ vantur. » (Constit. Pretiosus 26. maji 1727.) '. ' Vide etiam Part. Secund, cap. 3. pag. 84 et 89; et cap. 8. pag. 282 J et 285. 289 CAI’. VU. — NULLA EST CONCORDIA lam vero Molina, quem imitantur passim cuncti Molinidae : 1° existimat gratiam ab intrinseco efficacem destruere liberum arbitrium el esse incompatibilem cum definitione Concilii Tridentini : 2° Molina, qui gratiam ex- se efficacem lamquam liberi arbitrii ruinam rejicit, tradit notionem divi­ nae gratiae talem, quod ex illa videntur inferri ea omnia ac singula, quae in can. 4. sess. (>. a Concilio Tridentino damnantur. Ait enim Molina ad litteram : a) « Habitus infusos fidei, spei et caritatis seu gratiae esse quidem non solum operativos, sed etiam, quantum est ex se. operari ea· necessitate naturae. » (Concord, q. 14. a. 13. disp. 46.) b) « Ad allectus el motus gratiae praevenientis non coope­ ratu·)· voluntas, qua liberum arbitrium est; sed, velit nolit, praesente cognitione insurgunt, et patitur illos supernatui .des. ■> (ibid. disp. 45.) c) « Nos non negare in Deo esse potentiam ad appli­ candam ac necessitandam voluntatem nostram ad actum, quem ipse voluerit eam elicere... Deum regulariter non necessitare voluntatem humanam, sed donis suis atque auxi­ liis suaviter allicere, inclinare ac trahere illam, ut, ser­ vato integro jure libertatis illius, id velit ac efficiat, quod Deus eam velle ac efficere voluerit. Determinatio tamen siduntatis... est ab ipsa voluntate... et non a Deo sua omni­ potentia illam determinante, ut potest : quoniam tunc actus non essel liber, sed necessarius ex parte nostrae volunlatis; ac proinde : d) Neque rationem virtutis... neque meriti haberet, neque item esset actus humanus. » (Concord, q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 7.) Et rursus ibid. : « Gratia illa praeveniens, quantum est ex se. agit ex necessitate naturae, nec in ea est ulla libertas. » . Habetur ergo secundum Molinam : ^1“ liberam hominis xoluntatem non cooperari motibus gratiae praevenientis : motus gratiae praevenientis patitur homo, velit nolit ; !" habitus infusos caritatis et aliarum virtutum et donorum operari ex necessitate naturae; 4° omnipotentem Dei motioDE GRATIA. T. III. 19 290 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE nem necessitate ita voluntatem nostram, ut actus non sit Uber nec habeat rationem virtutis neque meriti Eruntne haec omnia ac singula compatibilia cum can. Έ sess. 6. Concilii Tridentini ? C) Est aliud praeterea caput doctrinale, quo Molina non longe videtur distare a doctrina Calvini ; vel saltem corol­ laria, quae ex doctrina Molinae Molinistae ex professo mate­ riam tractantes deduxerunt, conveniunt prorsus et totaliter eadem sonant ac verba haec : Liberum arbitrium nihil omnino agere. Molina enim Concord, q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 7. ex una parte exaltat ita liberam hominis voluntatem, ut non dubitet illam similem in omnibus facere altissimae divinae voluntati. 1 Ex supra positis et ex aliis hujusmodi, quae passim leguntur in libro Concordiae v. g. q. 23. disp. I. memb. 10. : « Quod actus... sit liber, eaque de causa capax rationis, virtutis, laudis et honoris... profecto non est effectus gratiae praevenientis...; gratia namque praeveniens determinata esi ad unum:... <:;c necessitate naturae movet ac sollicitat. » q. 14. disp. 41. : < Habitus fidei, spei et cari­ tatis supernaturalis semel acquisitos, rationem habere gratiae prae­ venientis et cooperantis comparatione actuum qui ab illis emanant: nec non peculiaria quaedam auxilia, quibus Dens illustrando intel­ lectum, variosque affectus mittendo in voluntatem per dona sapien­ tiae, scientiae, pietatis, timoris, aliaque Spiritus Sancti, excitare solet justos post comparatum justificationis donum, ac invitare et coadjuvare ad ejusmodi actus producendos. » q. 14. disp. 45. ubi iterum asseritur, quod effectus gratiae praevenientis non habent « rationem virtutis ». Et ibid. disp. 46. : « Habitus infusi... operari ea? necessitate naturae·»; ex his. inquam, omnibus logice potest inferri doctrina etiam illa de virtutibus activis cl de virtutibus passivis, quae simul cum aliis opinionibus sub Americanism! nomine nonnuli indicarunt; quae quidem doctrina damnavit Leo XIII. in suis Litteris ad Cardinalem Gibbons, his verbiS : « Cum hac de naturalibus virtutibus sententia, alia cohaeret admodum, qua Chri­ stianae virtutes universae in duo quasi genera dispertiuntur, in passivas, ut ajunt, atque activas; adduntque illas in elapsis aeta­ tibus convenisse melius, has cum praesenti magis congruere. De qua quidem divisione virtutum quid sentiendum sit, res est in medio posita,- virtus enim, quae vere passiva sit. nec est nec esse (’.AP. VH. ---- NULLA EST CONCORDIA 291 « Sic a Deo libere est condita ac domina suorum actuum ad imaginem et similitudinem divinae ipsius voluntatis. » Et juxta hoc quidam Molinistae huc usque pervenerunt, quod dicant liberum hominis arbitrium esse potentiam simpliciter el absolute activam, minime partim activam et partim passi­ vam. Sed tunc erit actus purus; erit semper in actu, sicut voluntas Dei, nec actus distinguetur realiter a potentia, quae est actus principium. Et tunc de libera hominis voluntate illud est dicendum, quod D. Thomas tamquam proprium solius Dei atque aliis incommunicabile asseverat esse 1. q.25. a. 1. ad 3., videlicet : « Potentia in rebus creatis non solum est principium actionis, sed etiam effectus. Sic igitur in Deo salvatur ratio potentiae, quantum ad hoc quod est principotest. Virtus (sic Sanctus Thomas 1-11. q. 55. a. 1.) nominat quam­ dam potentiae perfectionem; finis autem potentiae actus est: et nihil est aliud actus virtutis quam bonus usus liberi arbitrii: adjuvante utique Dei gratia, si virtutis actus supernaturalis sit. Christianas autem virtutes, alias temporibus aliis accommodatas esse, is solum velit., qui Apostoli verba non meminerit Rom. 8, 29 : Quos praescivit, hos el praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui. Magisteret exemplar sanctitatis Christus est; ad cujus regulam aptari omnes necesse est, quotquot avent beatorum sedibus inseri. Jam vero, haud mutatur Christus progredientibus saeculis; sed idem heri el hodie el in saecula (Hebr. 13, 8). » — Haec Leo XIII. in suis Litteris Testem benevolentiae Nostrae ad Cardinalem Gibbons, 22. januarii 1899. Jam vero, ex doctrina Molinae circa notionem divinae gratiae prae­ venientis et circa habitus infusos fidei, spei et caritatis, et circa dona Spiritus Sancti videtur fluere sponte sententia seu opinio illa absurda de virtutibus passivis; itnmo discipuli Molinae vocant con­ ceptis verbis virtutes passivas dona Spiritus Sancti. Ita I*. Billot lie virtut. infus. Comment. in II. Part, procem. : < Hujusmodi habi­ tus, quos certo quodam sensu virtutes passivas non inepte nomina­ veris, consueverunt dici dona- Spiritus Sancti. » Attamen P. Billot rejicit divisionem virtutum in passivas et activas. Unde in opere ■otpra citato. Totius disput. conclusio sic ait : « Respuenda pariter virtutum divisio in passivas et activas. Quod si habitibus donorum Spiritus Sancti denominatio passivitatis non absurde forsitan tri­ bueretur, hi tamen minime computantur inter virtutes proprie dictas, quae solae sunt principium elicitivum actus liberi et meri- 292 PARS 1Π. — CONCORDIA MOLINAE pitiin effectus; non autem quantum ad hoc quod est prin­ cipium actionis, quae est divina essentia. » Si ergo liberum creaturae arbitrium est potentia, non partira passiva et par­ tira activa, sed potentia simpliciter et absolute activa, non salvatur ratio potentiae quantum ad hoc quod est princi­ pium actionis. At de hoc adhuc infra. Ex alia autem parte Molina in eodem loco reducere videtur perfectionem atque excellentiam actus liberi ad quandam umbram seu formalitatem rationis, ad denominationem extrinsecam. ad aliquid prope nihil. Scribit namque auctor Concordiae : « Actum aliquem esse liberum, nullam novam torii. Unde in virtutibus ipsis non alia distinctio valet praeteream qua dispertiuntur in theologicas et morales. » — Haec P. Billot qui. vadens per vias Molinae, ut Americanismum fugeret, dona Spiritus Sancti esse vere ac proprie dictas virtutes negavit. Incidit in Scyllam, cupiens vitare Charybdim. Etenim : 1° Dona vel habitus Spiritus Sancti habent veram rationem vir­ tutis infusae ; 2» habent rationem virtutis excellentiorem omnibus aliis virtutibus post fidem, spem et caritatem ; 3° sunt principia elicitiva actus liberi ac meritorii ; 4® sunt principia elicitiva actus liberi ac meritorii, qui excedit communem perfectionem actus liberi meritorii virtuosi. Unde I). Thomas I-II. q. 68. a. 1. ad. I. : « Hujus­ modi dona nominantur quandoque virtutes secundum communem rationem virtutis: habent tamen aliquid superveniens rationi com muni virtutis, in quantum sunt quaedam divinae virtutes perfi­ cientes hominem in quantum est a Deo motus. Unde et Philosophus (Vll. Ethic.) supra virtutem communem ponit quandam virtutem heroicam vel divinam, secundum quam dicuntur aliqui divini viri. » Et ibid. a. 2. ad. 1. : « Dona excedunt communem perfectionem virtutum, non quantum ad genus operum, eo modo quo consilia praecedunt praecepta, sed quantum ad modum operandi, secundum quod movetur homo ab altiori principio. » Et a. 8. : < Si compa­ remus dona ad alias virtutes intellectuales vel morales, dona prae­ feruntur virtutibus; quia dona perficiunt vires animae in compara lione ad Spiritum Sanctum moventem. » — Uno verbo : doctrina D. Thomae circa dona Spiritus Sancti, fructus et beatitudines (I-Ii. q. 68. et q. 69.), et circa gratiam operantem (I-II. q. 111. a. 2.), et circa actus supernalurales fidei, spei, caritatis et contritionis in justifi­ catione adulti (HI. q. 113. a. 8.) funditus evertit tofum librum Concordiae. GAP. VII. — NULLA EST CONCORDIA 293 rationem formalem dicere in ipso actu: sed dici liberum quasi extrinseca denominatione a libertate, quae est in potentia, a qua libere est productus. ■> Et rursus : « Itaque libertas actus libere eliciti non est in ipso actu, sed in volun­ tate, quae libere illum elicuit, hoc est, cum facultate eum continendi seu non eliciendi, a qua facultate denominatione quasi extrinseca liber dicitur, sino alia ratione formali in ipso actu, a qua liber dicatur. » Quid ergo significat : 1" Libertatem actus non esse in ipso actu : 2° esse liberum nullam novam rationem formalem dicere in ipso actu: 3° actum liberum dici liberum quasi extrinseca denominatione a libertate, quae est in potentia, a qua libere esi productus? Quid ergo significant tria haec, cum agatur de actu immanente atque formaliter libero? Audiamus ergo ultimum verbum, quo redduntur ad capien­ dum facilia concursus simultaneus, gratia indifferens, scientia inedia el praedestinatio habens causam ex parte usus liberi arbitrii praevisi, ac ipsa medulla Molinianae Concordiae per­ fecte attingitur. §» ( Itimae conclueiones Molinismi circa modum conciliandi humanam libertatem cum divina motione. P. Theophilus de llegnon, ex Societate Jesu, in opere, cui litulus : Battez et Molina, lib. 3. De la cause première, ita scribit : 1° « La liberté ne consisti' pas formellement à pouvoir agir ou ne pas agir. Sa définition exacte est la suivante : La liberté est la faculté de consentir ou de ne pas consentir à l’acte indélibéré de la volonté. » 2° « Le consentir et le dissentir n’introduisent aucune réalité de l’ordre physique. L’acte indélibéré qui précède, et l’acte délibéré qui suit, ne diffèrent pas physiquement. » 3° « D’oû nous déduisons, qu’il n’y a pas, pour expliquer le consentir, à faire intervenir d’une manière spéciale el effective le Premier Moteur. » 2M PAKS III. — CONCORDIA MOLINAE i" u I,acte indélibéré et l’acte délibéré sont donc un seul e| mémo acte. » 5" « La liberté n’est pas. en elle-même, une puissance active, une cause efficiente, qui produise des réalités phy­ siques. » 6° « La liberté humaine est donc, à la Ibis, quelque chose cl. de bien petitet.de bien grand. De bien petit; car elle ne produit, rien, elle n’est cause de rien, elle n’est raison ni de. la réalité physique ni de la valeur morale, qui constituent l’œuvre méritoire. » 7° « Mais si la liberté n’est pas une cause efficiente, il n’y a plus lieu de chercher sa place dans la hiérarchie des causes, ni d’exiger qu’elle soit mue par la Cause Première. Tout le raisonnement fondé sur l’efficacité du Premier Moteur s’écroule: car un moteur ne peut agir avec toute puissance là où il n’y a pas de mobile. » Ecce quomodo Molina et Molinistae pervenerunt usque ad apicem perfectionis Concordiae liberi arbitrii creati cum Dei praescientia, providentia, praedestinatione, repro­ batione et motione divina tam in ordine naturae quam gratiae ! Ex una parte liberum hominis arbitrium nihil causât, nihil efficit, nihil omnino agit. Ex alia, liberum arbitrium est potentia absolute et simpliciter activa. Unde plane liquet, quod ubi causa secunda est actus purus, vel ubi non datur causa secunda efficiens nec agens creatum, nulla potest adesse difficultas conciliandi influxum causae primae et motionem primi motoris cum aliquo alio agente mobili et moto et cum activitate alterius causae. Revera, Molinae concordia manifesto apparet, non obscura, apprima, facilis, legitima, dilucida et optima, quomodo­ cumque liberum arbitrium creatum consideretur atque.sub quocumque aspectu respiciatur. Molina ait : « Liberum hominis arbitrium non indiget motione superaddita; neque intelligi valet, quo motu de novo a Deo moveatur ad agendum. » Molinistae ajunt : » Un moteur ne peut agir avec toute. CAP. Vil. — NULLA EST CONCORDIA 295 puissance là où il n’y a pas de mobile. » Liberum enim creaturae arbitrium non est mobile. Molina ait : « Ipsamet innata voluntatis natura est domina •morum actuum ad imaginem divinae ipsius voluntatis. » Bellarminus ait : « Liberum arbitrium esi potentia simpli­ citer et absolute activa. » P. de Regnon ait : « La liberté n'est, pas, en elle-même, une puissance active, une cause efficiente ;... elle n’est cause de rien. » Et P. Laynez, quasi hujusmodi omnia praevidens, non \ olebat quod approbaretur et definiretur a Concilio Tridenlino : Liberum arbitrium a Deo motum; sed volebat et laboravit ut sic diceretur : Mentem a Deo motam. Et deinde a Molina usque ad P. Hurter omnes Molinistae in cumulo repetentes canonem h. Concilii Tridentini sess. 6. : « Si quis dixerit liberum hominis arbitrium a Deo motum el excitatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat ac praeparet: neque posse dissentire, si velit; sed vehit ina­ nime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se habere : A. S. ·> : adjungunt ad ipsorum perpetuam canti­ lenam haec : « Scimus equidem Thomistas definitionis Tridentini vim elTugere celebri distinctione sensus compositi et sensus di visi... Quod si ea distinctio semel admittatur, jam nihil est. quod Concilium adversus Lutheranos et Calvinistas defi­ nierit. » '. Lutherani quidem el Calvinistae affirmabant liberum arbitrium nihil omnino agere: sed a Deo esse motum non negabant. Molinistae autem inceperunt negando liberum hominis arbitrium a Deo esse motum: et concludunt atque finiunt affirmando liberum arbitrium nihil omnino agere ' P. Hurter Insl. Theol. doy. tom. 111. tract. VIH. de grat. thés. 193. no 129. edit. V. 1885. - Ad rem P. Gayraud Thomisme et Molinisme, seconde partie, 296 PARS HI. — CONCORDIA MOLINAE Introduction : < N’est-il pas étrange que le Molinisme, qui passe pour être le tenant des droits de la liberté, finisse par soutenir la nonactivité du libre arbitre? La liberté n’est pas une puissance active, une cause efficiente. Le fatalisme luthérien la représentait comme un organe sans vie. < velut inanime quoddam > : sans activité, pure­ ment passif, « nihilomnino agere mereque passive se habere». Curieux rapprochement du Néomolinisme et de l'hérésie, contre laquelle leMolinisme fut inventé.' » Praeter jam adnotata. ex quibus perspici potest quomodo se habeat Concordia Molinae respectu Pelagianismi et Calvinism!, non desunt theologi qui asserunt doctrinam in libro Concordiae traditam cohaerere etiam cum Probabilismo et cum Liberalismo. Primum : Relationes quidem inter Molinismum et Probilismunv sic indicantur a Contensone in sua Theologia mentis el cordis lib. II. dissert. 2. cap. 2. Improbatio scientiae mediae : « In fine hujus materiei (inquit) et occasione sacrarum virtutum, quibus acqui­ rendis obesse scientiam mediam vidimus, participem te faciam, Lector, eruditae observationis, quam saepe saepius mente revolvi, eamque probarunt viri acerrimi judicii, et juxta profundae erudi­ tionis; ex eaque magis percipies, cur gratiae per se etlicacis defen­ sores sint rigidioris disciplinae tenaciores. Quia nimirum post accuratum examen fatentur advertisse se laxissimam illam mo­ dernorum Casuistarum sub specie probabilitatis licentiam e fon­ tibus scientiae mediae promanare, nec esse mirum quorundam ethicam et theologiam moralem dissipare legem Christi, quorum theologia speculativa gratiam Salvatoris evacuat. Sed quae con­ nexio, inquies, quae cohaerentia? Ecce illam : Videntes recentem Probabilistae vires hominis lapsi esse ita fractas et debiles, ut nemo, nisi sensus expers, propriae infirmitatis pondus non experiatur; aliunde vero non admittentes gratiam invincibilem et victricem, quae rumpat moras, difficultates evincat, nec causis anceps suspen­ datur ullis, ut loquitur D. Prosper cap. 15. De ingratis, sed talem doceant gratiam, quae consensum a scientia media exploratum, exspectet : ideo conantur legem non gratiae virtuti, sed consensus praevisi infirmitati attemperare; et officiorum [nostrorum rationes non arctis Evangelii sanctionibus vel omnipotentissimi adjutorii ex efficaci decreto derivati spe, sed naturae corruptae regula plane· Lesbya et obliqua metiuntur. Hinc frequenter leges apud laxones illos a Sede Apostolica, ingemiscente Alexandro VII. et variis diplo­ matibus intrinsecum dolorem effundente, reprobatos, non aliam resolutionum suarum rationem adhiberi quam infirmitatem huma­ nam : v. g. non dubitant scribere juvenem non teneri ad consortium occasionis proximae deserendum, si inde taediosam vitam refor- CAP. VII. — NULL A EST CONI'.OB DI A ,‘297 inidet: quia, inquiunt, praecepta non obligant eum tanto onere, alias grave nimis jugum imponeretur filiis Adam. Hinc tanta ad vitam commodius agendam lenocinia adinveniunt. Hinc invito com­ muni sensu, et repugnante pietate, varios contractus frivolis qui­ busdam argutiis nituntur usura et simonia purgare, cum apertissima divinae legis irrisione. Hinc omnino omnia Patrum, Canonum et Summorum Pontificum decreta eludunt, ut omnibus quantumvis morosis se accommodent, ut spinas poenitentiae evellant., ut angu­ stam coeli viam dilatent, ut tollant peccata mundi, vel potius peccatis mundum impleant. At vero fideles S. Augustini et D. Thomae discipuli, suae infirmi­ tatis conscii, et solius gratiae firmitati subnixi, tenent, se ad legem, non legem ad se detorquent; quia mandatorum observantiae spem non in propriis viribus ponunt, sed in eo, a quo bona cuncta pro­ cedunt. Unde legem Christi non emoliunt, sed incessanter petunt, victricem gratiae delectationem, qua sibi morientes uni Deo vivant, cique indivulse adhaereant, qui omnipotenti virtute legem, quan­ tumvis carni duram, spiritui reddit, amabilem : in eo enim quod amatur, non laboratur: aut si laboratur, el labor amatur, ut ait S. Augustinus. Quid mirum, si Molinianae scientiae seu mediae, discipuli dimi­ dient et ad nihilum ferme redigant normas, statuta et constitu­ tiones Romanae Ecclesiae (quae ab his corruptelis semper abhorruit, semper abhorret, semper abhorrebit, nam ut divine scripsit Ste­ phaniis Papa ad Ecclesiam Africanam : Absit ab Ecclesia Romana rigorem suum, tam profana facilitate dimittere, el nervos severi­ tatis, eversa fidei majestate, dissolvere). Quid mirum, si simu­ lacra virtutum venditent, amoris Dei super omnia necessitatem repudient, usuris, simoniis, vindictis, calumniis, immo homicidiis eoiores praetexant, et sacrum poenitentiae rigorem enervent? Ad hujusmodi officia tam antichristiana non est opus decreto de se efficaci gratiam victricem inferente. Nec ad illa exploranda est opus decreto, ad quae operanda sufficit natura sibi relicta. Consequenter plane qui sic aedificant parietem resolutae moralis, scientia media omnibus sola auxilia indifferentia proponente, leniunt eum, ut verbis Ezechielis 13. utar : id est, ut exponit Gregorius : Peccata perpetrantibus adulantur, ut quod perverse aedificant, quasi nitidum reddant. » Haec Contenson. — Circa hanc materiam vide et lege P. F. Mandonnet, Q. 1'. Le Décret d'innocent XI contre le Probabilisme. Extrait de la Revue Thomiste, septem­ bre 1901. Janvier 1903. — Relationes quoque inter Probabilismum et Molinismum indicantur in egregio sane opere cui titulus : Das Wissen Gottes nach der Lehre des heiligcn Thomas von Aquin. Von Dr. Cesi,Aos M. Schneider. Vierte (Schluss) Abteilung, (Regens- ’JI IM I'MIS III. CONCORDIA MOLINAE lung i.'i ub lu capite namque decimo sexto hujus quartae partis, hi i|i|i> ir;u tui de I'robabilismo et Probabiliorismo, sic praenotando Miiriliil · Ά ir folgen nur dem Beispiele des heiligen Thomas, wenn uir dlr Aldiaiidiinig iiber das Wissen Gottes schliessen mit einer pi nkiischcii Folgerung fiir jenes Moralprincip, welches unter den inoraliseheii Lehrmeinungen die leitende Stelle einnimmt. Zudem i· i in der Annahme des Probabilismus das Traditionsprincip am nngeseheutesten durchbrochen worden ; und es liegt zugleich in diesem Principe der wahre innere praktische Grund fiir die Aufstellung und hartniickigc Verteidigung der scientia media vor. » Ac deinde procedit ad ostendendum Die Vencandlschafl des Moli­ tiismus und Probabilismus, ιι° 415, Der Probabilismus und dic Vater, n° 416. Der Probabilismus ist dic praktische Grundlage fiir die scientia media. (Sechzehntes Kapitel. Probalismus und Probabiliorismus.) % *" * Secundum : Relationes autem inter Molinismum et Liberal i smum obviam veniunt statim considerantibus doctrinam Molinae circa humanam libertatem in se ipsa et in suis relationibus cum Dei motione et gratia, libertate et dominio : ut ex probatis in hoc capite et per totam hanc tertiani partem manet ostensum. Afferam tamen aliqua testimonia theologorum. — 1“ In novissima editione Commentariorum Fcrrariensis in Summam Contra Gentes, cura et studio Joachim Sextili, S. Theol. Doctoris, vol. 1. cap. 68. pag. 426 et 427 in nota, haec inter alia ad nostrum propositum criticus editor scribit, dum de Thomistica doctrina circa Dei scientiam, mo­ tionem et gratiam disserit : « Et insuper notandum, quod haec Thomistica de divina causalitale in creatam libertatem doctrina, malis, quae modernae societati Liberalismus inflixit, curandis quam maxime idonea est. Universorum siquidem errorum com­ munis veluti fons est, quod humano arbitrio vindicetur sui actus absolutum dominium, cujusmodi convenire nequit nisi Primo Agenti. Hinc insanissimus error libertatis conscientiae et cultus, et effrenatus ille furor in contemnendas Ecclesiae ejusque capitis leges, quae Primae et Altissimae Causae emanationes purissimae existunt. Ceterum, haec aetatis nostrae deliramenta, consectaria legitima sunt illius Kantiani principii, quod mensura cognitionis et veritatis non sunt res, sed ipse intellectus tamquam ultima et suprema norma : de quo supra, in nota ad cap. 60. pag. 365 diximus. Sic ergo quae Thomistica sapientia statuit de divina motione et illuminatione intellectus et voluntatis creatae, firmissime retinenda sunt ut principia ad vitam practicam Christianorum, eivilisque CAP. VU. — NULLA EST CONCORDIA 299 • onsortii apprime idonea. De hac voluntatis dependentia et motione ii Deo conferatur S. Thomas : De Pot. q. 3. a. 7. ad 12. et 13. ; I. q. 105. a I. ad 2. ; II. Seni. dist. 25. q. I. a. 1. ad 3. Inter posteriores theologos conferre praestat Didacum Alvarez De auxiliis divinae gratiae et humani arbitrii viribus et libertate : ubi doctissimus theologus profunde versat omnes quaestiones de divino concursu et motione in ordine naturae et gratiae, animo candido et contentionis acredine depurato. » Hactenus claris, editor Ferrariensis. 2» Alius praeterea theologus, in doctrina I). Thomae valde versatus, sic eleganter hispano sermone scribebat : « La teoria molinista de la l'iencia media, con todas sus consecuencias perturba sobremanera esa armonia (de la gracia y libre albedrio), estableciendo una libertad enteramente emancipada en sus funciones de la soberania de Dios y de su influjo, como primera causa elicienti; universal de todos los actos y movimientos. ya libres, ya necesarios. de sus propias crea­ turas. Una libertad emancipada en sus funciones y en el ejercicio de sus aetos de todo influjo premovente del gran Motor Soberano que preside al universo, que se llama por eso alma del mundo por los antiguos fllôsofos, es una soberania que se le vanta eu la tierra. en trente de la soberania del cielo. para iratar con Dios de potcncia à potencia, y sostener tal vez los altos fueros de su propia autonomia contra la ingercncia de Dios y de su influjo premovente en la iniciativa interior de nuestros actos libres. Nosotros no concebimos, ni podemos concebir csa libertad humaua, que se considera en cierto modo soberana é independiente en la iniciativa de sus actos, de todo influjo divino, sino como una reina de la tierra que ha conquistado por si misma sus dominios, levantando su bandera contra el sefiorlo universal del Rey del cielo. Si esa libertad y esa bandera no son, mâs bien que una armonia entre Dios y el hombre, como supone De Maistre, una rebelion del hombre contra Dios, proclamàndose â si mismo independiente de su Hacedor soberano en la iniciativa. y delerminacion de sus actos voluntarios, por mâs que reconozca su dominio universal en elôrden transcendente de la existencia, esperamos hasta ahora que sc nos demuestre lo contrario, para poder conformâmes cou las alirmaeiones de De Maistre. Mas como no creemos ni eu esas afirmaciones del buen Condc ni en la posibilidad de uuevas pruebas y nuevas demostraciones molinistas, continuaremos creyendo que esa auto­ nomia. casi divina, de nuestra libertad é independencia en ôrden à ' De Maisthe in opere De l’Eglise (iallicane, livre 1. chap. IX. appellat Molinismum « le plus heureux effort qui ait été fait par la philosophie chrétienne pour accorder ensemble suivant les forces de notre faible intelligence, res olim dissociabiles, libertatem et principatum. » .‘>00 I'ABS 111. — CONCORDIA MOLINAE la iniciativu interior de nuestros actos, si no νά al Panteismor ntinque de lejos, por io ménos inspira â la intelïgencia humana una idea exagcrada de si misma y de su propia libertad. que los liberales de lodes les tiempos podrian explotar en su favor, para hacer vin Ides sus ideas, apoyados en la Teoria Molinista. » — (P. Fonsk.ca. Ord. Praed. Molina y sus sistema Teolôgico en (rente de Sunto Tomas y de su escucla. — Manuscrites ineditos en la Biblioteca de S. Tom. de Avila, tom. XIII.) 3« Praeterea, in Diction, de Théol. (Vacant), Concours divin. col. 790, P. Frins, sequens vestigia Molinae, scribit: « L’indifférence du libre arbitre n’est nullement passive; elle est vraiment active, cequi signifie que le libre arbitre n’est point déterminé par une cause extérieure, mais se détermine lui-même. » Et ibid. Congruisme. col. 1129 legitur : « L’infaillible efficacité de la grâce, laquelle infail- ’ libilité n'est pas de causalité, mais de prévision divine immanquable. ... Le domaine souverain de Dieu qui s’étend même aux actes libres de la créature raisonnable, mais sans violer le moins du monde {’au­ tonomie du libre arbitre... » (H. Qüilliet.) Si ergo libera voluntas creaturae rationalis : 1" est pure activa ; 2» nullo modo determinatur seu physice movetur a Deo, qui est primum liberum ; 3» habet autonomiam etiain per comparationem ad Deum, cujus supremum dominium non attingit sua virtute et causalitate efficiente ipsam determinationem liberi arbitrii creati : si ergo omnia haec ita sunt, ut tradit Molina et ut tradunt Molinistae : tunc facilis descensus Averno; et patet atri janua Liberalismi. Et eum libertas videatur praedicari univoce de primo libero qui est Deus, et de secundis causis liberis quae sunt creaturae rationales : ideo facile quoqueerit descendere usque ad illam propositionem 3am quae continetur in Syllabo, nempe : Humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est , veri et falsi, boni el mali arbiter, sibi ipsi est lea:, et naturalibus suis viribus ad hominum ac populorum bonum curandum sufficit. Atque semper erit verum dicere, quod si Deus non causât determi­ nationem liberi arbitrii, Deus non cognoscit motus liberae volunlatis. Etenim, ut D. Thomas docet I. q. 11. a. II. : « In tantum se extendit scientia Dei. in quantum se extendit ejus causalitas. * Et ibid. q. 57. a. 2. : « Secundum quod causât, sic et cognoscit; quia scientia ejus est causa rei. » En scientiam mediam Sancti Thomae ! ] CAPUT OCTAVUM Utrum Concordia Molinae sit quid novum a nemine, quem Molina viderit, antea traditum. I Diversa testimonia circa novitatem Concordiae. Phimo : Testimonium Molinae. — Molina ipse ita loquitur ni libro Concord, q. 23. a. 5. disp. 1. memb. ultimo : " Longior fui in hac disputatione quam optaram, vereorque ne aliquarum rerum repetitio lectori molestiam attulerit : quia tamen res est magni momenti ac valde lubrica, el haec nostra ratio conciliandi libertatem arbitrii cum divina prae­ destinatione a nemine, quem viderim, hucusque tradita: ideo satius haec duxi paulo fusius explicare, ne forte eorum pres­ sior explicatio efficeret quominus mens nostra ah his. qui minus ingenio pollent, perciperetur. » Secundo: Testimonium Petri Fonseca. — P. Petrus Fonseca, η Societate .Jesu, Molinaeque magister, hanc Molinae concor­ diam esse quidem novam etiam fatetur; attamen ab aliquo, quem Molina ipse abs dubio viderat atque audierat, jam antea traditam, videlicet ab ipso Fonseca, a quo Molina didicerat. At quod Fonseca in aliorum aures proferre timebat, Molina, publici juris librum Concordiae faciendo, in lectis praedicare ausus est. Metaph. torn. 3. lib. 6. cap. 2. q. 4. sect. 8. ita Molinae praeceptor suam lectori mentem aperuit : « Unum illud scrupulum, inquit, injiciebet, ne hac 302 PAKS III. CONCORDIA MOLINAE ratione novum aliquid fortasse induceretur, quod non omni ex parte cum communi Patrum doctrina aut diligenti schola­ sticorum examine et accurata lima conveniret. Nec enim quisquam erat qui hoc pacto libertatem arbitrii nostri cum divina praescientia aut providentia aperte el. ut ita dicam, in terminis conciliasse!. » Tertio : Testimonia alia. — Alius praeterea e Societate quoque Jesu scriptor, Tiphanus sc., De Ordine cap. 14. : « Nullum alium, addit, theologum ante Molinam, ne per somnium quidem, de scientia media cogitasse; nec illam ullibi vel supposuisse vel adhibuisse ad ullam sive Scripturae sive theologiae, scholasticae difficultatem expediendam. » Quod et Vazquez in 1. Pari. disp. 68. cap. 4. repetit inquiens : « Quod antiqui scholastici, qui hactenus scripserunt, lan­ ium meminerint scientiae visionis et simplicis inlclligentiae. parum interest; tum quia de hac scientia sub conditione nihil omnino disputarunt aut meminerunt, tum etiam quia illi non dixerunt omnem scientiam Dei in duo illa membra solum dividendam esse... Quid igitur, si nos aliam ponamus, cujus ipsi mentionem non fecerunt neque negarunt '! » Ac denique P. Valentinus de Herice, e Societate etiam .Jesu. extollit scientiam mediam, lotius Concordiae lapidem angu­ larem. veluti magnum Dei beneficium Societatis magistris collatum, ut supra cap. 1. dictum est. Quarto : Quid dicendum de novitate Molinianae Concordiae. — Sed videamus jam, utrum praecipua Concordiae capita fuerint necne ante Molinam ab aliquo alio tradita. Quod ut breviter simul ac ordinate peragatur, quaeretur distinete : 1" De concursu simultanée; •2° De conditione, speciali hujusce concursus quoad opera virtutis et vitii ; 3° De divino gratuito influxu ; 4° De scientia media ; 5° De praedestinatione post praevisa merita. CAP. VIII. ---- NON EST QUID NOVUM . 11 303 I CONCLUSIO 1. Doctrina Molinae circa concursum simultaneum fuit antea tradita et similiter explicata : a) Ab Origene ; b) A Scoto ; c) Ab Ambrosio Catharino. Quoad Origenem. Lib. 3. Ilep· αρχών cap. 1. De arbitrii, libertate sic loquitur declarans verba illa Apostoli ad Philipp. 2, 13 : Velle et perficere ex Deo est : 1" « Sermo Apostoli non dicit : quia velle mala ex Deo est, aut velle bona ex Deo esi, nec perficere bona aut mala ex Deo est; sed general i ter ait : Velle et perficere a Deo est. 2" Sicut enim a Deo habemus hoc ipsum quod homines sumus, quod spiramus, quod movemur : ita el quod volumus, ex Deo habemus; ut sicut dicamus, quod movemur, ex Deo esi, vel quod singula quoque, membra officio suo deserviunt el moventur, ex Deo est. 3° Ex eo utique non illud intelligitur. quia quod movetur manus, verbi causa, ad verberandum injuste vel ad furandum, ex Deo est; sed hoc ipsum quod movetur, ex Deo est. Nostrum vero est motus istos, quibus moveri ex Deo habemus, vel ad bona vel ad mala convertere. 'i° Ita ergo est quod dicit Apostolus; quia virtutem quidem voluntatis accipimus, nos autem abutimur voluntate vel in bonis vel in malis desideriis. 5° Similiter quoque et de effecti­ bus sentiendum est. » Hactenus Origenes. Ex quibus habentur delineamenta concursus generalis, quem Molina tradit in libro suae Concordiae. Nam primo Deus movet nos generatim ; deinde non Deus dat hunc vel illum specialem motum, sed hoc esta nobis, quasi ex nobis solis. Similiter Deus dat nobis vim volendi, vim agendi ; sed nos ipsi soli ad hoc vel illud agendum vel volendum ipsam agendi aut volendi vim flectimus. Pariter, hoc quod nos •>0'l PAUS 111. — CONCORDIA MOLINAE abiilamur voluntate in bonis desideriis ita est a nobis, sicut quod abutamur in malis. Et eodem modo in effectibus aliis. Volendi el agendi vim a Deo quidem accepimus: sed hanc vim seu virtutem ad honesta flectere, a nobis ipsis, sicut Hectore in contraria. I nde, secundum Origenis doctrinam. Deus nostra opera operatur : 1° in quantum dat virtutem operandi ; 2° in quan­ tum generatim ab illo movemur. Specificare autem hunc motum, flectere et determinare hanc vim ad hoc vel illud, hoc totum a causa secunda est, et a causa secunda solum­ modo. Ex quo sequitur quod : a) divinus influxus est indiffe­ rens; b) non recipitur in ipsa virtute operativa nec in volun­ tatis potentia: c) actio creaturae ea ex parle qua a creatura procedit, independens est a causa prima, quae secundam de potentia in actum '(non reducit; d) voluntas non determi­ natura Deo: e) voluntatis actus, in quantum ab ipsa ema­ nans. in quantum liber et in quantum honestus, in Deum sicut in causam immediatam non reducitur, sicut nec redii eitur in quantum bono contrarius. Molina ergo, sicut Origenes. unus est ex illis, de quibus D. Thomas III. C. Gent. cap. 89. scribit : « Non intelligentes qualiter motum voluntatis Deus in nobis causare possit absque praejudicio libertatis voluntatis, conati sunt has auc­ toritates [S. Scripturae male exponere, ut sc. dicerent, quod Deus causal in nobis velle et perficere, in quantum dat nobis virtutem volendi, non autem sic, quod faciat nos velle hoc vel illud, sicut Origenes exponil 111. Περί Αρχών cap. 1. » Hanc vero sententiam asserit Angelicus Doctor contrariam esse auctoritatibus Sacrae Scripturae, nec non el naturali rationi ac sanae philosophiae, ut ibidem optime ab ipso compro­ batur. Doctrinam itaque Origenis dum refutavit, Molinae quoque Concordiam simul reprobavit. Quoad Scotum. — V. Joan. Duns Scoti Swmmia Theol. 1 I. q. 19. a. 6. sic legitur : « Supponendo voluntatem creatam \'en. Joannis Duns Scoti Summa Theologica ex universis ope- 305 CAP. VIH. — NON EST QUID NOVUM immediate causare operationem suam, et immediate pariter Deum concurrere cum illa, est libertas in causa libera secunda, stante concursu divino, quanta reperiri potest in creatura; quia Deus non operatur nec concurrit ad opera­ tionem voluntatis nisi voluntate libere agente (id est, juxta suae naturae exigentiam et perfectionem) et determinante se ad operandum. Nam si ipsa in actibus suis potest mereri <Ί peccare, utique tales, uti dictum est, debent elici et causari suae operationes. Cum autem se libere determinaverit ad agendum, tunc Deus concurrit atque operatur cum ea, una cum ipsa producendo quicquid libere fuerit determinatum ab ea. » El deinde ibid. q. 83. a. 1. ad 4. : « Unde dicimus creatam voluntatem esse dominam suorum actuum, quia a divina voluntate nulla vis ei infertur. Nam linita voluntate pro sua potestate ad unam partem se determinante, una eadem voluntas eandem decernit, atque in eo decreto cer­ tissime novit fulurilionem illius quod ita libere facere de­ crevit voluntas creata, ut contrarium eligere potuerit. » Vtque ipse Scotus JI. Sent. dist. 37. q. 2. arguit volendo probare quod Deus non causal immediate actum voluntatis, sed voluntas est causa totalis : 1° Quia « causatio Dei non est in potestate voluntatis creatae, sicut nec virtus agentis superioris est in potestate agentis inferioris. Igitur, si Deus necessario concurrit imme­ diate ut causa immediata volitionis creatae voluntatis, voluntas creata non habet plene in sua potestate illam volitionem... » 2° « Quod ab alio determinatur ad aliquid, non habet illud perfecte in sua potestate. Sed voluntas creata ex hypothesi determinatur a divina voluntate ad hoc. Igitur. Minor pro­ batur : Quia aut una voluntas aliam determinat, et tunc non nostra divinam, quia temporale non est causa aeterni, sed e contra: aut neutra aliam, et tunc neutra erit movens mota, ribus ejus concinnata, juxta ordinem et dispositionem Summae Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis, per Fr. Hieronymum de Montefortino, Ord. Fratrum Minorum. DE GIUTIA. T. UI. 30 30fi PARS III. — CONCORDIA MOLINAE nee eril inter istas ordo essentialis; immo, si divina voluntas non determinat, nostram, posset illa aliquid velle, quod non lleret propter voluntatem nostram non concurrentem. » 3® Quia « velle non esset contingens ad utrumlibet propter potestatem voluntatis nostrae ». 4® Quia « si Deus sit causa volitionis nostrae, erit causa totalis ejus... Igitur voluntas nullam causalitatem haberet respectu suae volitionis... >> 5® « Quia voluntas est suprema inter omnes causas activas... causa totalis respectu suae volitionis... Et ita sequitur, quod Deus non causal immediate actum voluntatis. » Quoad Ambrosium Cathariiium. — « De praescientia ac providentia Dei, quod rerum contingentium non tollat, liber unus », sic circa finem habet : 1® « Nos autem sic respondemus, quod cum revera provi­ dentia dicatur respectu futurorum eventuum, qui ab illa providentur, et horum eventuum quidam sint contingentes ex eo qiiod causae contingentes illis ex providentia Dei aptantur ; in unoquoque contingenti effectu, quando jam agit illum causa sua proxima jam determinata, v. g. quae, agit a proposito (nam de hac maxime loqui libet), non diffiteor quod cooperatur tunc in agendo prima, causa, non tamen determinans ipsam causam secundam ad illum effectum, ut non valuerit aliter facere si libuisset, ac etiam libere potuisset ; sed solum permittens illi semetipsam determinare, ut jam illi dederat ex providentia sua; et ita concurrens ad effectum illum, quia, non prohibet, cum valeat. » 2® « Quo fit, ut quando voluntas ac propositum sese ad certam actionem determinat, non se determinat nisi juxta naturam suam : videlicet, non ex causa praecedente el provisa a Deo, quae certam determinationem certe et omnino con­ ducat, sed si libeat. » 3® « Et cum libet, concurrit prima causa, nihil violans naturam, sed coagens ad illam determinationem : coagens autem non ut providentia est jam, cum res sit; quia, ut diximus, futuri est providentia, non praesentis aut praeteriti ; CAP. VIII. — NON EST QUID NOVUM 307 sed ex providentia praecedenti fil illa actio, et coagit Deus nihil cogens; quia jam ex providentia sua sic decrevit assi­ stere secundis causis, juxta naturas tamen suas. » Hucusque Catharinus, ex cujus doctrina habetur quod : a) causa prima cooperatur in agendo ; at b) non tamen determinat ipsam causam secundam ad illum effectum, causam sc. quae agit c.x proposito, nempe voluntatem ; c) solum permittit illi semetipsam determinare: d) et cum jam libet, Deus con­ currit cum ipsa voluntate. 111 CONCLUSIO 2. Doctrina Molinae circa concursum simultaneum in ordine ad bona et mala opera moralia, expresse ad litteram tradita antea erat a quodam scriptore Pelagianam sententiam defendente. Molina in libro Concord, q. 14. a. 13. disp. 33. tradit : n) ■ CAP. VIII. — NON EST QUID NOVUM 311 Ile utriusque igitur haeresi atque errore illud vere dici potest, quod ab Innocentio III. relatum et ad hoc propositum a P. Lemos repetitum et ab aliis postea semel et iterum adnolatum est, videlicet : Facies quidem diversas habent, sed caudas ad invicem colligatas. Oportet itaque redire ad sanam doctrinam in Sacris Litteris traditam, a Patribus propugnatam, a D. Thoma ex principiis Christianae philosophiae circa notionem veram primae causae dilucide deductam ac declaratam, sc. : Deum minime operari mala sicut bona, nec bona sicut mala. Deum esse quidem causam cur boni simus, causam virtutis nostrae; minime vero vitii nostri, aut cur simus mali. Utrumque enim libero nostro arbitrio Deus influit, et ut agat et ut libere et ut bene agat. In actu vero deficiente, sc. peccato, quidquid est de ratione actus et entis et boni, totum hoc a primo agente, sc. Deo, procedit mediante voluntate ; sed ipse defectus, qui est in actu, hoc modo est a voluntate, quod a Deo non procedit. Deus enim intentator malorum est. (Jacob. 1,13-15; I II. q. 79. a. 2.; II. Seni. dist. 37. q. 2. a. 1. ad 1. et a. 2.; De Malo q. 3. a. 2.1 IV CONCLUSIO 3. Doctrina Molinae circa scientiam mediam etiam antea tradita, quoad substantiam rei, manebat ab Origene, a Pelagianis, ab Arianis, ab Ambrosio Catharino et ab aliis. Quoad Origenem. — In suis Commentariis supra epistolam ad Rom. lib. 7. explicans illa verba « quos praescivit etc. » ita loquitur : « Hoc ergo pacto neque in praescientia Dei vel salutis vel perditionis nostrae causa consistit ; neque justificatio ex sola vocatione pendebit; neque glorificari de nostra penitus potestate sublatum. Nam etsi communi intel- 312 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE lectu »e(quod plane naturae Salvatoris, qui est natura immutabilis, repugnat); tunc, omni exuta erga Deum pietate ac reverentia, ajunl Deum, cum praescientia et praesentione praenovisset, neutiquam ipsum aspernaturum ; idcirco ex omnibus elegisse. Non enim eum aut natura, aut praero­ gativa quidquam praeter ceteros filios habuisse (nullum namque natura Filium Dei esse affirmant, neque quemquam esse qui ulla cum eo proprietate conjunctus sit); sed cum esset natura mutabilis, et propter singularem in vita el moribus rite instituendis diligentiam ac studium non ad vitia deflecteret. Deum illum elegisse: adeo ul Paulum et Petrum, si in hoc et ipsi obnixe incubuissent, eodem modo futuros luisse asserant filios Dei, quo ille fuit. » '. 1 Mansi Conciliorum omnium amplissima Collectio tom. 2. Pa­ risiis 1901. —Sanctum Concil. Nicaenum primum generale, pag. 646. « Epistolae quae antecesserunt Concilium Nicaenum Epistola 31'f PARS ΠΙ. — CONCORDIA MOLINAE 2” Idem referi de Arianis Theodoretus lib. 1. Eccles, histo­ riae cap. Ί. his verbis : « Conceditur ergo (inquiunt furiae istae) et nobis, filios Dei fieri perinde atque ille. Scriptum est enim : Filios progenui et amplitudine extuli. Cum autem opponitur eis, quod mox dicitur : Ipsi vero me reprobave­ runt (quod certe naturale non est Salvatoris naturae immu­ tabilis); tunc vero omni deserta pietate respondent : Cum praescientia sua et praevisione cognovisset de ipso Deus non exprobraturum se : ideo ex omnibus unum elegisse. » Ubi manifeste Ariani de praescientia illa conditionata. quae est ante electionem, sermonem faciunt. ’. Alexandri, Episcopi Alexandriac. — Haec est Epistola Synodica, quam Alexander Alexandrinus Episcopus ad cognomen Alexandrum Byzantinum Episcopum scripsit ex Alexandrino Concilio habito anno Christi 321... Eam nobis servavit Theodoretus in lib. I. Hist. Eccles. cap. 1. Interpretatio est Christophorsoni. recognita tamen, qua etiam, paucis mutatis usus Ilarduinus, tametsi magis exculta Sirmondiana Theodoreti versio eidem videretur. Habetur et alia versio Epiphanii Scholast. in historia Tripart. lib. 1. cap. 14. » (ibid. pag. 642). 1 Vide Lemos, Panoplia gratiae tom. I. tract. 5. Examinatur scientia media cap. 6. Etiam ibid. P. Lemos, tom. II. tract. 5. De Christi Domini praede­ stinatione cap. 10. circa finem sic : < Praeterea, et illud est attentius considerandum, hanc Molinae assertionem (quae dicit praevisam fuisse animam Christi per illam praescientiam melius usuram suo arbitrio ex sua libertate, et ideo prae ceteris sic fuisse unitam et ad tantam dignitatem assumptam) non solum Scmipelagianorum. sed Atianorum fuisse fundamentum. Arius enim hac praescientia futurorum sub conditione utebatur ad suam defendendam perfi­ diam. Sic enim de illo refert Alexander Episcopus Alexandrinus ad Alexandrum Episcopum Constaniinopolitanum, Epist. quae inci­ pit : Est quidem propositum. Est enim in nostra quoque situm potestate (uti isti Ecclesiae pestes praedicant) filios Dei fleri non aliter atque ille factus. Scriptum namque esse : Filios genui et exaltavi. At cum illis objicitur sententia quae deinceps sequitur : Et ipsi spreverunt me, quod plane naturae Salvatoris, qui est natura immu­ tabilis, repugnat, tunc omni excita erga Deum pietate, ajunt: Deum, cum eum praescientia et praesenlione praenovisset neuliquam ipsum, aspernaturum, idcirco ex omnibus elegisse. CAP. VIII. — NON EST QUID NOVUM 315 3° Ex eo quod Molina ipse in lib. Concord, q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. memb. 11. sic etiam sermonem facit de sua media scientia, qua vult explicare electionem animae Christi ad tantam dignitatem : « Illud etiam, quod ad exaltationem, laudem et honorem Christi, sanctissimaeque illius matris, mihi videtur admodum verisimile : sacratissimis eorum duorum animabus non solum excellentiora dona Deum con­ ferre decrevisse, sed etiam easdem praevidisse melius quam ceteras pro sua innata libertate usuras suo arbi­ trio; eaque ratione in tantam dignitatem, potius quam ceteras electas fuisse. ■ Quoad Ambrosium Catliarinuin. — In opusculo De prae­ scientia et providentia Dei. postquam concursum simultaneum, quem Molina propugnat, adumbraverat, assurgit ad Dei praescientiam, quae est ipsissima, quam Molina vocal <· nostram scientiam mediam ». Atque ita concludit : « Unde certus casus, qui evenit a proposito ac voluntate Habet ur haec epistola in Concilio Nicaeno magno, pag. 501. impres­ sionis Venetae anno 1585. Attendat ergo prudens lector, quomodo eadem verba et Arii et Molinae in hac parte sint. Uterque enim iu terminis dicit electam luisse animam Christi ad tantam dignitatem prae ceteris, quia Deus sua praescientia novit illam melius ceteris usuram suo arbi­ trio, si semel crearetur. Sola inter utrumque haec nominalis differentia est, quod Arius dixit praescivisse Deum Christum non reluctaturum; Molina vero dixit Deum praescivisse animam ejus l>ene usuram arbitrio suo. Similiterque quod Molina dixit : Eaque ratione in tantam digni­ tatem. potius quam ceteras electam fuisse; Arius praemiserat : Idcirco eum ex omnibus elegisse. Nulli ergo dubium, quia uterque idem de anima Christi dicat. Ab illis minime differt, ut visum est. Verum est, in alio differentes esse ; nam Arius divinitatem personae Christi negabat; non autem Molina ». Hactenus P. Lemos. — Utique. Molina nec negavit nec negare intendebat divinitatem personae Christi. Sed agere et uti libero arbitrio est suppositi et personae. Quis ergo utebatur libero ar­ bitrio Christi hominis, suppositum divinum an non ? Ergone est possibile animam Christi uti libero suo arbitrio sine persona Verbi ï 31(ί PAHS IU. — CONCORDIA MOLINAE contingenter, non potest dici certe ac determinate provisus? n Deo. licet vere dicatur certe praevisus secundum illam· praescientiam, de qua locuti sumus, quae non concurrit ut causa. sed potius natura praeceditur ab effectu: quia rem dumtaxat videt, quia est in se; non visurus, nisi esset, eo· quod scit jam emanasse a se. Et licet alia sit scientia Dei quae concurrit .cum effectu. praecedens illum ut causa, secundum quam quis posset dicere quod certe et determi­ nate procedit hic effectus tum, cum procedit; recipio totum hoc ad bonum et verum sensum, quem jam diximus et declaravimus, videlicet : ut dicatur talis effectus certe eve­ nire, jam posita determinatione secundae causae, cui et astitit prima juxta illius secundae causae naturam. Sed haec necessitas non tollit effectus contingentiam, quia est necessitas ex suppositione. Supponitur enim contingens causa jam determinata ad illum effectum, quae tamen poterat non se determinare ad illum ; cui non se determi­ nanti jam astitisset similiter prima causa juxta providentiae suae legem in hujusmodi. » Eodem fere tempore quo Gatharinus, etiam Albertus Pbigius Campen VIII. De libero hominis arbitrio scribebat : « Non ideo hic facit hoc aut illud, quia alius ipsum videt hoc facere: sed ideo ille videt, quia hic facit. Visio enim rem ipsam, non contra rei visionem sequitur. Quod si insuper oculum cogitemus, cujus vis videndi infinita sit, intima rerum omnia penetrans, nec solum ea quae sunt, sed el quae, fuerunt et quae futura sunt, attingens atque uno cernens intuitu omnia : neque hinc quicquam mulari naturas con­ ditionesque rerum intelligimus. Neque enim eo posito, ideo fieret aliquid aut foret, quia videretur ab oculo virtutisimmensae hujusmodi; sed idem ab eodem videretur, quia est, fuit aut futurum est. Itaque, cum in hunc modum divinae mentis oculum nihil possit effugere, sed universa ex ipsa visus sui ratione necessario contuetur uno contuitu, aeque futura et praesentia, sed quaecumque talia qualia sunt aut futura sunt; necessaria, contingentia, arbitraria; quamvis infallibiliter omnia. Intueatur, dico; et non prae­ CAP. VIII. — NON EST QUID NOVUM 317 noscat velut in causis, quemadmodum el nos futura, prae­ noscimus. » En igitur scientia, quae : a) habetur ex vi videndi inlinita, ab oculo immensae virtutis, ex ipsa visus sui ratione, qua res omnes supercomprehenduntur ; b) quae non concurrit ad res vel effectus rerum, qui videntur, ut causa; c) quae potius natura praeceditur ab effectu; quia rem dumtaxat videt, quia est in se; non visurus Deus, nisi esset talis effectus; d) quae supponit causam contingentem seu voluntatem jam determinatam ad illum effectum, quae tamen poterat non se determinare; e) et quae distinguitur ab alia Dei scientia, quae concurrit cum effectu, praecedens illum ut causa, jam posita determinatione secundae causae, quae est voluntas creata; f) et. quam denique scientiam non sequitur quod futurum est ; sed quod futurum est. scientia ipsa postsequitur. Origenes ergo, et Ariani, et scriptor ille 1’elagianus, el Ambrosius Catharinus, et Phygius, habendi sunt tamquam magistri a quibus Molina accepit suam scientiam mediam. D. Thomas quidem 1. q. 14. a. 8. ad 1. et De Verit. q. 20. a. 4. ad 1. verba Origenis in bonum sensum trahere conatur, nempe, quod Origenes loquitur de scientia Dei, considerando tantummodo rationem scientiae, cui non competit ratio causalilatis nisi prout habet, adjunctam voluntatem ; vel quod scientia Dei non est causa, quae inducit necessitatem in scito, ut cx hoc cogatur aliquid evenire, quia Deus illud scit. Quod autem dicit Origenes : Quia futurum est, ideo scitur a Deo : non importatur, addit Angelicus Doctor, causa e.ssendi, sed causa inferendi tantum. Si enim aliqua sunt futura, sequitur, quod Deus ea praescierit : non tamen res futurae sunt causa quod Deus eas sciat. Ad hoc tamen propositum expedii illam Cajetani sagacem observationem recolere, quam apposuit in suis Comment. in III. q. 27. a. 4. ad 3., occasione verborum S. Joannis Chrysostomi, quae primo D. Thomas rejicit, et deinde conatur benigne interpretari. Ait enim Cajetanus : « Frequenter enim metor [D. Thomas’ sicut in philosophia Aristotelem ut philo- 318 PARS ΙΠ. — CONCORDIA MOLINAE sophum exponit, quidquid ipse Aristoteles senserit, ila et in theologia Doctores ut theologos, quidquid illi auctores sen­ serint. exponere conatur, ut in sano salventur eorum verba sensu. » A’ CONCLUSIO 4. Doctrina Molinae circa gratiam actualem sive divinum gratuitum influxum, quem Molina appellat auxilium particulare (q. 14. a. 13. disp. 20.), partim convenit cum doctrina aliorum theologorum ante Molinam, partim convenire videtur cum doctrina Calvini, et partim cum doctrina Pelagianorum. Partim convenit cum doctrina aliorum theologorum ante Molinam. Characteres hujus gratuiti influxus sunt juxta Molinam : 1° Esse En ■iidutio difficultatis allata a P. Frins, et quae translata ex lingua ■tallica ad latinam, in quaMolina librum suae Concordiae composuit, e- se habet : a) < Sane, quod bene aut male ea opera exerceamus... in nos ipsos tamquam in causam particularem ac liberam, et non in Imum, est referendum. » b) « Non igitur causa est Deus virtutis nostrae ac vitii, sed propositum nostrum et voluntas. > (Molina, DE GRATIA. T. 111. 21 322 PARS Ill. — CONCORDIA MOLINAE Concord, q. 14. a. 13. disp. 30. scribil : « Concursus Der generalis est ad bonas et malas actiones. » Partiin convenire videtur eum doctrina Calvini. — 1° Ex eo ipso, quod concursus Dei generalis est ad bonas e.t malax actiones. Concord. q. 14. a. 13. disp. 33.) Ita solvunt difficultatem Molina et Molinistae. Ergo bonae actiones non reducuntur in Deum totaliter ! Ergo bonae actiones non sunt referendae in Deum, sed in nos ipsos tamquam in causam ! Ergo Deus non est causa virtutis nostrae ! Deus desiderat ut bene operemur, ait P. Frins ! II l’offre (le con­ cours) avec le désir que la créature le mette à profit. Unde Molina et Molinistae cupientes vitare Charybdim, incidunt in Scyllam. Etenim, juxta modum istum explicandi concursum divinum, proditio Judae non minus est opus Dei quam conversio Pauli ; et ut possint Moli­ nistae dicere quod Deus non est causa vitii seu peccati, asserere coguntur Deum non esse causam nostrae virtutis nec nostrorum bonorum operum. Et adhuc nec per hanc erroneam viam valent Molinistae fugere difficultatem. Quomodo, exempli causa, solvet P. Frins istud argumentum : < Ille est causa saltem moralis peccati, qui ponit hominem in occasionibus et.circumstantiis, in quibus peccandi, moraliter movent et incitant ad peccandum; ita et qui ponit hominem in illis, censetur esse causa moralis, cur ille incidat in peccatum. Sic ille qui ducit alium ad tabernam, in qua. prapvidit et certo scit, quod incidet in ebrietatem, et in ipsa ebrietate hominem interficiet, censetur esse causa moralis talis ebrietatis et homicidii. Unde cum Deus, secundum principia adversariorum, videat per scientiam mediam plures occasiones et circumstantias in quibus homo non peccabit, et plures alias in quibus infallibiliter incidet in peccatum; eumque interdum constituat in illis, in quibus praevidit eum lapsurum potius quam in aliis, in quibus praescivit illum non peccaturum, videtur esse causa moralis cur homo peccet, et insi­ diari ejus saluti : sicut dux viae censetur viatoribus struere insidias cum eos ducit per silvam aut per alias vias, quas periculosas esse novit et latronum infestionibus expositas ; vel sicut venator avibus et feris silvestribus insidiari dicitur, dum eas ad certum locum, quem novit, ire compellit, ut incidant in casses et laqueos, quos paravit. Unde scientia media non exploratrix, sed insidialrim dicenda est. » (Gonet Clypeus Theol. Thomisl. De Deo uno tract. 3. disp. 6. a. 6. § 10.) CAP. VIII. — NON EST QUID NOVUM 323 2° Ex co quod Molina facit consistere gratiam praevenien­ tem : a) in motibus et affectibus, qui « mere naturaliter oriuntur in voluntate, existenle illustratione intellectus»; h) « gratiam praevenientem (id est, praedicti affectus et motus) esse distinctam ab actibus, ad quos liberum arbitrium a Deo per eam excitatur ;» c) «ad hujusmodi affectus (in quibus consistit quidditas gratiae praevenientis) non coope­ ratur voluntas, qua liberum arbitrium est; » d) « sed, velit nolit, praesente cognitione insurgunt, et patitur illos (vo­ luntas seu homo) supernaturales; » e) « nihilominus motus illi actiones quaedam vitales sunt, quas in se experitur voluntas, ad quas proinde necesse est concurrat efficienter, non quidem qua liberum arbitrium est, sed qua voluntas d natura quaedam est: » f) « rationem virtutis non habent. » i Concord, q. 14. a. 13. disp. 45.) Unde habentur sub gratia Molinistica : 1" actiones vitales, ad quos non concurrit efficienter voluntas creaturae ratio­ nalis, quatenus voluntas est; 2° actiones quas, velit nolit, voluntas rationalis efficit, et quas patitur: 3n actiones quae non habent rationem virtutis; 4° actiones quas voluntas cflicit sub imperio gratiae, sed non libere. Partim convenit cuin doctrina Pelagianorum. — Secundum doctrinam Molinae, supernaturales motus seu actiones volun latis, qua liberum arbitrium est, quantumvis speciali gratiae auxilio praeveniantur, attamen : 1° Procedunt a libera ho­ minis voluntate , seipsam inflectente in consensum absque ·■<>. quod a Deo per suum influxum gratuitum determinetur cu physice moveatur atque applicetur ad operandum. Procedunt a libero arbitrio agente independenter a Deo. in quantum liberum arbitrium « adhibet suum proprium ιΊ peculiarem influxum, ultra totam vim et influxum gratiae praevenientis, ut actus ille bonusve liberi arbitrii usus equator ». (q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 10.) 3° Procedunt a libero arbitrio ita. ut vis gratiae praevenientis non recipitur in potentia liberae voluntatis; nec proinde vis el influxus gratiae actualis complet et elevat vim et inlluxum liberi 324 PARS ΠΙ. CONCORDIA MOLINAE arbitrii, 4" Procedunt a libero arbitrio, sicut procedunt actus omnes in ipso dumtaxat naturae ordine, nempe : exspectante Deo ipsam liberi arbitrii determinationem et consensum. 5® Gratia praeveniens est «motus voluntatis, antequam Paulus (vel alius quicumque justificandus) ullum liberum assensum eliceret »: et gratia adjuvans seu cooperans est « influxus eum arbitrio, pendens, ut sit, ab influxu et cooperatione ipsius liberi arbitrii ». (Concord, q. 14. a. 13. disp. 53. memb. 3.) 6° Ita quod. « existente in duobus aequali auxilio gratiae, praevenientis ex parte Dei, potest unus eorum pro sua libertate converti, et alius non converti ». 7° Immo, « tangente Deo majori auxilio unum quam alterum, potest, qui minori auxilio tangitur, pro sua libertate converti, (piando alius cum majori pro sua etiam libertate non convertitur, sed manet obstinatus ». (q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 12.) Atque ita Molina, discedens a doctrina D. Thomae : a) circa influxum divinum in ordine naturae ; b) circa influxum divinum in ordine supernatural), sive circa quidditatem gratiae operantis et coopérants (tametsi aliter Augustinum intellexerit D. Thomas duobus articulis citatis I-II. q. 111. a. 2. et 3. Concord, q. 14. a. 13. disp. 33.) : instituit duplicent seriem actuum supernaturalium voluntatis, in «piarum prima actus sunt effectus (vel potius ipsa essentia) gratiae praevenientis et operantis ; et hujusmodi actus sunt indeliberati, necessarii, et insurgunt, velit nolit voluntas. Unde ex hac parte Molina progreditur ultra Jansenium et. appro­ pinquat usque ad Calvinum. In altera autem serie, actus sunt deliberati, voluntarii, liberi, et sunt effectus gratiae cooperantis et adjuvantis. A’erumtamen : 1° Gratia adjuvans et cooperans dependet, ut sit, a cooperatione liberi arbitrii: 2° est influxus cum libero arbitrio : 3° verus concursus simultaneus in ordine supernatural!; 4° et sicut gratia operans et praeveniens ex­ spectat consensum liberi arbitrii, sic gratia cooperans el adjuvans subsequitur ad ipsum consensum ; 5° est proinde pedisequa liberi arbitrii, et ab illo determinabilis. Ex hac parte Molina non satis recedit a doctrina Semipela- CAP. VIII. — NON EST OVID NOVUM 325 gianorum. Et quod mirum est, juxta Molinam gratia operans <Ί gratia cooperans est una et eadem numero, et similiter gratia praeveniens et adjuvans: et gratia operans ac praeve­ niens consistit in motibus indeliberatis, non liberis, non habentibus rationem virtutis; et e contra, gratia cooperans el adjuvans consistit in motibus liberis et rationem virtutis habentibus. Si ergo gratia operans el gratia cooperans est una et eadem numero gratia : ergo motus deliberatus et mdeliberatus, liber el necessarius, habens rationem virtutis et non habens, erit quoque unus et idem numero motus; el ideo a fortiori, idem specie motus sive actus. Praeterea, ad quid ergo duplex ista series actuum supernaturalium NOVUM 329 atque eadem consequentia. discuticntes nos antiquiores causas, eadem etiam de animarum ratione sentire; et hoc esse in causa quod Jacob dilectus est antequam huic mundo nasceretur, el Esau odio habitus esi. dum adhuc in ventre matris haberetur. » 2° A doctrina omnium qui statuunt tamquam principium : Visi praescientia exploraverit, praedestinatio nihil decer­ nit. Exempli causa, Phigius VIII. De lib. a.rb. cap. 2. : " Videns autem (inquit), velut deinceps suo illo Divinitatis immenso oculo, cui praesentia sunt omnia, qui omnium sui arbitrii libertate dona sua accepturi ('rant grate, atque ejus­ dem usuri diligenter ac gnaviter, qui remissius, qui denique abusuri adversus suum honorem et gloriam atque insuper sua corda induraturi adversus suae, bonitatis divitias. Illos jam dudum elegit, ac eisdem sua dona praeordinavit; cuique, ad rationem a se gnavitatis et ad pietatem studii ; et prae­ venientem ad ea omnia, et deducentem adjutricemque gratiam, et tandem gloriam, pro suis cuique praevisis me­ ritis, ad (piam tales praedestinasse ex usu Scripturarum dicitur. Est igitur ab aeterno apud Deum, justorum et qui vitae illius beatae consortes futuri sunt, electio, praefinitio ac praedestinatio : sed quaeex praescientia ejusdem dependet. Praescientia, inquam, grate ab eis excipiendae suae gratiae, el quod cum ea digne fructiiicaluri sint. » 3" A doctrina illorum omnium, de quibus Dominicus Suto in suis Commentariis supra epistolam ad Horn. cap. 8. ita loquitur : « Jam inde a quadraginta retro annis adeo recru­ duit apud istos neotericos invidia hujus vocis praedesti­ natio, ut in toto sermone de nostra praedestinatione ab eodem verbo abhorrent. Sed ajunt : praefinivit, seu ; praedefinivil; id quod et scholastici jam gratis et nimium istis novatoribus deferentes suscipiunt... Consequens palam (it, ut si Pelagianum est sentire quod gratia justificans datur propter opera, idem sic prorsus error dicere, quod quis praedestinetur propter praevisa opera, vel quia praevisus est bene usurus gratia ; nam id, quod effectus est gra­ tiae. magis repugnat esse causam praedestinationis, quae. :13() PARS 111. CONCORDIA MOLINAE causa est gratiae, quam esse causam ejusdem praecedentis gratiae. » 4" A doctrina denique Henrici Gandavensis, cujus senten­ tiam sic exponit Fr. Ludovicus de Leon tract. De praedes!. a. 5. conci. 6. : « Illa sententia, quae ponit causam et. ratio­ nem praedestinationis in bono usu liberi arbitrii gratia concomitante, vel in obedientia et non repugnantia liberi arbitrii, cum excitatur et vocatur a gratia Dei : haec sententia bene intellecta non est omnino improbabilis. Quod dictum volo sub censura. » Et ad hoc probandum affert in medium : 1° Verba Cone. Trid. sess. 6. cap. 5. nimirum : « ... ita ut tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti illuminationem., neque homo ipse nihil agat inspirationem illam recipiendo, quippe qui illam abjicere potest... » « Ex quo colligitur (ait), quod, quamvis nulla bona operatio, nullus bonus motus, nulla voluntas ad justitiam tendens sit nobis ex solo libero arbitrio ; tamen hoc, quod est non repugnare, nec rejicere gratiam excitantem et adjuvantem ad eliciendas bonas voluntates el operationes, est a solo Ubero arbitrio. » 2° « Deus non elegit ad gloriam nisi solos illos, quos vidit suae gratiae non repugnaturos... Hom. cap. 8. ait Paulus : Quos praescivit et praedestinavit; ex quo sic arguo : D. Paulus in illo testimonio aperte dicit, quod Deus praedestinavit quos praescivit, ita ut sit prius praescire quam praedestinare. Unde vel loquitur Paulus de prae­ scientia qua praescivit illos homines fore secundum esse naturale, vel de praescientia qua praescivit illos non repu­ gnaturos suae gratiae; non loquitur de priori scientia; ergo de secunda, quod est intentum... Propria el particularis praescientia, quae antecedit praedestinationis electionem... nulla alia est nisi quod illi non sunt repugnaturi gratiae Dei. » En verum el purum Molinismum ante Molinam 1. Haec igitur est doctrina Henrici Gandavensis Quodl. 4. a. 19. et 8. a. 5. dicentis quod bonus usus non gratiae, sed 1 Vide supra cap. fi. conci. ii. et Part. Prim. q. 1. a. 2. IV. et ibid, a. 5. HI. Epilogus. CAI*. VIII. — NON EST QUID NOVUM 331 liberi arbitrii, est causa praedestinationis. Quam quidem sententiam refellit Cajetanus in I. q. 23. a. 5. his verbis : Videtur enim quod iste (Hernicus de Gandavo) idem fecit judicium de gratia gratum faciente, de qua loquitur Augustinus (lib. 83. Quaesi, q. 68.) et de qua veriiicatur quod bonus usus liberi arbitrii aliquo modo est a nobis, quo non est a gratia: et de gratia praedestinationis, id est, gratuita praedestinatione; cum tamen distent plus quam coelum et terra. Quoniam sub ista cadunt non solum actus caritatis, sed omnes eorum modi et gratuita auxilia, et breviter, ut in littera dicitur, omne ordinans praedestinatum in vitam aeternam. Et sic, cum bonus usus liberi arbitrii, prout est a nobis, sit unum de bis, quibus ordinamur in vitam aeternam (quia ordinamur, ut libere cooperando bene illam conse­ quamur); sequitur, quod non solum ipse bonus usus liberi arbitrii,sed etiam modus, quo est a nobis, cadat sud prae­ destinatione; quamvis non cadat sub gratia gratum faciente. Kt sic. cum in littera dicitur non esse distinctum quod est a libero arbitrio et praedestinatione, intelligendum est non solum quoad ipsum actum, sed etiam quoad omnem modum ejus. » Haec Cajetanus. Atque ipse Angelicus Doctor jam omnia argumenta adver­ sus gratuitam praedestinationem solverat, dicens, quod « hoc ipsum quod aliquis non ponit obstaculum, ex gratia procedit. I ude si aliquis ponat, et tamen moveatur cor ejus ad remo­ vendum illud, hoc est ex dono gratiae Dei vocantis per mise­ ricordiam suam. Hoc autem donum gratiae non est gratum laciens. Quod ergo a quibusdam removetur istud obstaculum, hoc est ex misericordia Dei. Quod autem non removetur, hoc esi ex justitia ejus. » Ita D. Thomas Hebr. 12. lect. 3. '. ' Non desunt, qui Ludovxcum de Leon annumerent inter praecur­ ares Molinianae doctrinae : 1° propter hoc quod reputabat senten­ tiam suprapositam circa praedestinationis causam et rationem « non propter hoc quod 1’. Antolinez ex Ord. S. Augustini 12 august. * anno 1600 scribebat ad 1*. Gregorium Nunnez Coronel, ut in Congreg. de Auxiliis faveret Concordiae Molinae, hanc adducens rationem : < Et quidem, si Vestra Paternitas attente perlegat (librum Concor­ diae), vix subtilius aliquid reperturus sit, quod.non in suis lecturis Magister Frater Ludovicus Legionensis insinuaverit. > (Livings Meyer. Hislor. Congreg. tom. 1. pag. 122) Verumtamen dicere oportet, quod Mag. Ludovicus doctrinam 1). Thomae circa praede­ stinationem ac circa physicam praemotionem tenuit et docuit, ut constat : a) ex eo quod in ipso tract. De praedest. a. 5. statim subjungit ultimam conclusionem his terminis : « Vera el sequenda sententia est, quod ex parte nostri nulla datur ratio el causanostrae praedestinationis, nec cur Deus aliquos praedestinaverit, nec etiam cur potius hos homines quam illos. Haec opinio in primis est D. Augustini in pluribus locis, et praecipue in libro Depraedest. sanet, et in libro De dono persev. et in libro adversus articulos sibi falso impositos, et /. Hetracl. cap. 28. ; et D. Augustinum secuti sunt omnes Patres, qui post illum steterunt, Hilarius, Fulgentius, Gregorius, Bernardus et D. Thomas. » (Mag. Luysii Legionensis opera, tom. 7. pag. '.10, edit. 1895); b) quoniam in tract. De creatione rerum q. 5. per quinque propositiones tradit, doctrinam D. Thomae circa physicam praemotionem sic : « 1. Propositio : Deus causis secundis non solum dedit /armas et virtutes operatrices et illas conservat; sed etiam quotiescumquecausae secundae aliquid operantur, Deus actu movet illas ad agen­ dum. Sed quaerat aliquis, quidnam sit Deum movere causas secundas ad agendum? Nam videtur nihil aliud esse quam dare illis formam et virtutem, per quam moveantur. De hoc sit : 2. Propositio : Movere ad agendum, non est conferre alicui nec conservare virtutem activam, sed virtutem activam jam collatam actu applicare ad actionem et conjungere cum effectu... CAP. VIII. — NON EST QUIP NOVUM 333 pro sua innata libertate lacient homines ex hypothesi, qua in hoc vel in illo ordine rerum collocentur, et his vel aliis luxiliis adjuventur: et Deus vidit hos homines consensuros gratiae et illam reddere efficacem, alios non in tali ordine rerum ; et e contra in ordine alio. b) Deinde, ex sola sua divina voluntate elegit hunc et non illum ordinem rerum, in quo praevidit hos suae gratiae consensuros; in hac tamen electione nihil influit bonus usus liberi arbitrii praevisus. 3. Propositio : Deus non solum /novel causas secundas, quoties­ cumque operantur, sed etiam virtutem suam litis communicat: qua virtute Deus, tamquam principale agens, elevat causas secundas ut instrumenta ad attingendum effectus suos... Ceterum quaerat aliquis, quaenain sit divina virtus, quam participat causa secunda, quotiescumque agit, el qua elevatur ad attingendos suos effectus ? In hoc sit : 4. Propositio : Haec virtus elevans non est illa quae esi in Deu. nec est virtus atque forma quae in causa secunda haeret atqw. permanet, sed est quaedam participatio divinae virtutis, a Deo in creaturis producta, quae tamen in illis non habet esse perma­ nens. sed esse incompletum per modum- transeuntis. Hoc ita esse docet D. Thomas... Ex his sequitur : Ultima propositio : Deus concurrit ad omnes effectus positivos ausarum secundarum, et illos attingit immediate immediatione virtutis, non autem immediatione suppositi. » Haec Fr. Ludovicus de Leon, ibid. tom. 7. pag. 164, 165 et 166. His tamen non obstantibus, quaedam alia ab ipso legimus tradita, quae cum doctrina de physica praemotione non cohaerent, v. g. cum in tract. De praedest. art. 5. (pag. 72) scribit : « Illius primi hominis atque omnium nostrorum voluntates non determinavit ad bonum: quod si fecisset, esset contra libertatem arbitrii. » Praeterea : Cum in Salmantina Universitate quidam Societatis Jesu alumnus, Prudentius de Montemajor dictus, theses quasdam die 20 Januarii an. 1582 in publicis concertationibus defendendas susceperit. I-T. Ludovicus de Leon, videns jesuitain theses sustentantem graviter premi a nonnullis Magistris, praesertim Dominicains, in adjutorium jesuitae veniens, affirmabat doctrinam illam posse secure tradi, et mm modo haeresim non esse, sed neque censura ulla inuri posse. Theses vero illae, publici juris factae sex annis antequam liber oncordiae in lucem ederetur, continent medullam totius libri 334 I«AIIS III. — CONCORDIA MOLINAE c.) Poston, in hoc online .jam electo. Deus confert omnibusauxilia gratiae, et aliquando adhuc majora his qui non salvantur; unde Deus vult aequali voluntate omnes homines salvos fieri. d) Ac denique, reliqua omnia pendent ex innata uniuscu­ jusque libertate, a qua hic modus providendi a Deo electus habet quod sit vel praedestinatio vel reprobatio. Quod modus providendi sil. ille vel iste : a sola Dei voluntate pendet. Quod sortiatur rationem praedestinationis vel non : ab praelo dati deinde Ulyssipone 1588 atque exhibent, quintam essen­ tiam Molinismi. Ex eis quaedam sic se habent. : 1. « Si Christus habuit praeceptum moriendi impositum a Patre, neeessitabatur quoad impletionem illius, sic adeo, ut nihil libertatis haberet in substantia operis moriendi, et consequenter non meruit in substantia operis. » 2. < Non quod Deus voluit me loqui, ego loquor; sed contra, quod ego loquor, Deus voluit me loqui. » 3. < Deus non est causa operationis liberae, sed causât tantum esse causae. > •1. « Dei providentia non determinat voluntatem humanam aut quamlibet aliam particularem causam ad bene operandum, sed potius particularis causa determinat actum divinae providentiae. » 5. < Deus providet bona opera moralia fieri in generali et in com­ muni, non tamen hic et nunc et in particulari. » fi, « Conferente Deo aequale auxilium duobus hominibus absque ullo superaddito, poterit alter illorum converti, alter vero renuere. » 7. < Solo auxilio Dei sufficienti absque ullo alio praevenienti Petrus de facto convertitur. > 8. « Impius in justificatione sua determinat auxilium Dei suffil iens ad actualem usum per voluntatem suam. » (Vide < La Ciudad de Dios 5 de Septembre de 1896. Segundo proceso instruido por la Inquisiciou de Valladolid contra Fray Luis de Leon, por el P. Fr. Francisco Blanco Garcia. >) Circa hanc historicam quaestionem vide etiam « Vida y Procesos del Maestro Fr. Luis de Le6npov et P Fr. Luis G. Alonso Getino.O.P. Salamanca 1907. » Opus quidem accurate, erudite, ac eleganter scrip­ tum. In hujus namque libri parte prima cap. 10. legitur : « Fr. Luis de Leon, que ya al explicar el tratado De praedestinatione antes del primer Proceso, favoreciô la opinion contraria â San Agustin > â Santo Tomas, se mostrô el afio de 1582 patrono del jesuita Mon­ temayor. que las combatiô abiertamente. Como era natural, esas CAP. VIII. — NON EST QUID NOVUM 335 hominum voluntate pendet. Deus utique praesciebat; sed ipsa praescientia divina, ex qua pendet electio, praefinitio et praedestinatio, pendet ex eo, quod homines pro sua innata libertate volunt facere. Unde postremo : e) Ad consensum et determinationem liberi arbitrii ad bona vel mala opera praevisa, per quae unus facit seipsum dignum vita aeterna, et alius non, sequitur illa secunda electio ad gloriam ex duabus, quas Molina docet esse in Deo meditandas: et c contra, exclusio ab ipsa gloria, similiter doctrinas causaron en el Claustro de Salamanca un revuelo muy parecido al levantado pocos afios, despues en toda Espafia por Mo­ lina, que sustentô las mismas enseôanzas, aunque con mâs claridad y franqueza. Un sistema, tan ingenioso para dejar â salvo la libertad humana, pareciô A aquellos teôlogos lesivo A los intereses divinos, â la eficacia de la divina gracia, al beneficio de la predestinaciôn y A la misma libertad humana, que si no tiene en la divina sus raices, si és ante­ rior A ella, se pareec algo al fato, al inflexible fato de las legendas mitolôgicas. Asi, al menos, pareciô à la generalidad de los Maestros, distin■uiéndose entre los que recriminaron la conducta de Fr. Luis de Leôn, sus hermanos de hâbito los doctissimos teôlogos Juan de Gue­ vara y Pedro de Aragôn, que llegaron A calificar, coma veremos. la doctrina de pelagiana. Fuéacusado Fr. Luis al Santo Oficio por Fr. Juan de Santa Cruz. fraile jerônimo, por Fr. Pedro de Aragôn, Fr. Martin Cosco.jales \ Fr. Andrés Solana, agustinos, por el mercedario Francisco Zumel, \ por Fr. Juan de Lorenzana, que no se dice en el Proceso de que Orden era, pero que sospecho fuese el dominico de este nombre, que despues fué tan célébré como director espiritual de Santa Rosa de Lima. Fr. Luis de Leôn no llegô A tener noticia clara de estas acusaeiones ; aunque temiéndolas. presento varios escritos al Santo oficio, reconociendo en uno que habia sido temerario en lo que defendiô. A la postre, se redujo todo A que el Inquisidor General I). Gaspar de Quiroga le llamase â Toledo y reprendiese severamente, (■on apercibhniento deque si no se moderaba en adelante,procederia • entra élpor todo rigor de derecho. No pasô de aqui cl rigor de la Santa Inquisiciôn con un teôlogo ya otra vez encausado y aliora denunciado por sus proprios hermanos y colegas en la enseùanza. » Ucinde pag. 572 apponitur documentum ad rem hanc pertinens : \ pen dice para aclaracion del segundo Proceso. .■’>:>(! I'MIS III. — C0NCOBDIA MOLINAE propler demerita praevisa, quae dicitur reprobatio. Et sic pro meritis suis unusquisque a Deo vel honoris vas efficitur vel contumeliae. Et sic. unumquodque vas, ul vel ad honorem a Deo formetur, vel ad contumeliam, ex seipso causas el occasiones praestitit Salvatori. Quaenam profecto fortiores causae el occasiones majores, quam quae ab unoquoque praestantur Deo, dum quisque pro sua libertate facit, quod modus providendi ad salutem a Deo electus, sortiatur rationem praedestinationis rei solummodo procidentiae ' Secunda : Quonam sensu, juxta Molinam, erit falsum dicere adultos esse praedestinatos propter propria merita. — Molina quidem scripsit q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 9. : « Nullum adultum praedestinatum esse in vitam aeternam nisi per propria merita... Simul observa me non dixisse adultos praedestinatos esse propter propria merita, sed per propria merita. Illud enim est falsum : hoc autem est verum. » lievera, falsum esi dicere adultos praedestinatos esse ad gloriam propter propria merita. Quapropter, juxta ipsum etiam Molinam, falsum dicunt Molinistae, qui praedestina­ tionem post et propter praevisa propria merita affirmant. *. Enisum quoque dicit Molina, qui ponit electionem ad gloriam, postquam a Deo eligendi jam ipsa gloria digni per gratiam facti fuerunt. El falsum quoque, dum tradit homines pro sua 1 Hurter, toni. 2. tract. 5. Üe Deo uno, pag. 89 (edit. 1885) : < Praeferenda videtur sententia docens, sicut in tempore confert gloriam propter merita, ita ab aeterno gloriam electis parasse vel destinasse propter merita eorundem praevisa. » — Pesch De Deo uno part. III. sect. 3. §2. pag. 193 (edit. 1895) :* Prop. LV11. Doctrina, qua statuitur praedestinatio post praevisa merita, variis modis probatur... Ita praedestinatio ad gloriam est regni praeparatio. Atqui regni praeparatio facta est propter merita. Ergo... Idem patet ex membro parallelo : Discedite a me in ignem aeternum... Atqui nulli paratus est ignis ante praevisionem malorum operum. Ergo a pari judicandum est de praeparatione gloriae. » Et ita Molinistae omnes, qui jam absque ambagibus praedicant adultum esse praede­ stinatum ad vitam aeternam propter merita praevisa; et pari judicio judicant de praeparatione gloriae ac de praeparatione poenae. 337 CAP. VIH. — NON EST QUID NOVUM libertate tacere quod talis ordo electus a Deo sortiatur rationem praedestinationis vel non. Sed verba illa Molinae non valent tantum, quantum sonant ; nam Molina non definit praedestinationem sicut S. Augu­ stinus et D. Thomas. Pro Molina praedestinatio est : « Ratio ordinis seu mediorum in Deo, quibus praevidet creaturam rationalem perducendam in vitam aeternam, cum proposito eundem ordinem exsequendi. » Atque ita, cum Molina ait : h'alswn est adultos esse praedestinatos propter propria merita, vult dicere : « Quod Deus hunc potius ordinem rerum quam alium voluerit creare, et in eo haec potius auxilia quam alia conferre, cum quibus praevidebat hos el non illos pro libertate sui arbitrii perventuros in vitam aeternam, nullam fuisse causam aut rationem ex parte adul­ torum praedestinatorum et reproborum. » Id est : 1° Quod Deus praeviderit, ex libertate creaturae pendet; 2° quod ordo electus a Deo sortiatur rationem praedestinationis vel non, ex libertate creaturae pendet; 3° quod non obstante quod praeviderit creaturam suam perventuram in beatitudinem in tali ordine, attamen nihil influente hac praevisione ex sola sua voluntate Deus collocavit suam creaturam in tali alio ordine, in quo praevidit ipsam perventuram in damna­ tionem. Hoc vult dicere Molina, sc. quod merita praevisa non movent voluntatem Dei ad collocandos homines in illo ordine rerum, in quo ipse Deus praevidet et scit scientia media ipsos in gloriam et vitam aeternam perventuros, vel c contrario. Quamobrem, cum Molinistae dicunt sic : « Deus ab aeterno electis gloriam decrevit et destinavit propter eorundem merita ex gratia praevisa », dicunt quidem fal­ sum, sed non illogicum juxta Magistri principia. Tertia : Contra Molinam possunt retorqueri omnia quae ipse Molina ausus est proferre contra S. Augustinum et I». Thomam. — Quare autem Deus, non obstante quod praevidit Petrum, v. g.. in hoc ordine rerum collocatum, esse ad beatitudinem perventurum, voluit ex sola sua voluntate 1’elrum collocare in alio ordine, in quo praevidebat Petrum DE GRATIA. T. IU. 2Î 338 PARS m. — CONCORDIA MOLINAE non perventurum ? Molina, qui omnia voluit conciliare,, lune respondet : « Abyssus inscrutabilis divini consilii! » (memb. 11. disp. 1. q. 23. a. 5.) Quapropter praedestinatio Moliniana ex capite quo convenit cum Origene, tendit in omnia absurda, quae militant contra Pelagianorum doctrinam. Et ex capite quo convenit eum S. Augustino, incurrit in omnes difficultates, quas ipse Molina et Molinistae omnes, cantilenam Semipelagianorum· repetentes, objiciunt contra praedestinationem ante praevisa merita. Quare Deus ponit hunc hominem in tali ordine rerum, in quo praevidit esse damnandum, et non ponit illum in tali alio, in quo etiam praevidit esse salvandum? Molina re­ spondet : Abyssus inscrutabilis ! Ergo Thomistae possunt retorquere contra Molinam omnia quae scripta manent in libro Concordiae q. 23. a. 5. disp. 1. memb. 6. contra praedestinationem SS. Augustini et Thomae, sc. : « Duram nimis, indignamque divina bonitate et clementia judicari... Certe id potius duri, feri et crudelis, quam clementissimr Principis, Auctorisque totius consolationis, bonitatis, ac pietatis esse videtur; eaque ratione potius obscuraretur divina justitia quam commendabilis redderetur ! » )] , , j ‘ ' CAPUT NONUM Utrum Concordia Molinae dealbata per Congruismum Bellarmini et Suarezii mutaverit speciem suam. I PRAENOTANDA Phimo : Post linitas Congrcgrationes de Auxiliis doctrina Molinae fuitne proscripta? — Ultima enim omnium disputa­ tionum in controversia De Auxiliis divinae graliae habita est coram Paulo V. 22. Februarii, die cathedrae S. Petri anno 1606. Post has ergo celeberrimas De Auxiliis contro­ versias, in quibus praecipua Molinianae Concordiae capita, ad examen vocata et cum doctrina S. Augustini acD. Thomae collata fuerant, supervenitne aliquod praeceptum, ne in scho­ lis catholicis Molinismus purus traderetur? Saltem theologis Societatis fuit impositum, ut in posterum docerent aliter quam in libro suae Concordiae Molina docuerat. Unde ipsimet Molinistae fatentur, quod huic superiorum mandato, tamquam veri filii oboedientiae, humiliter atque obsequenter se subjecerunt; et ex tunc per spatium ducentorum annorum e! amplius siluit Molinismus in scholis Societatis. 1 < On constate qu’à partir de ce décret (le décret d’Aquaviva), le pur Molinisme cessa d’être enseigné parmi nous. Partout, depuis lors, dans nos écoles, régna le Congruisme, système complexe, sorte d'intermédiaire entre le Molinisme et le Thomisme... Enfants d’ohéissance, nos théologiens se sont soumis pendant plus de deux 340 PARS HI. — CONCORDIA MOLINAE Secundo : Cujusnain superioris mandato doctrina Molinae proscripta fuerit. — Petrus de Ledesma De divinae I gratiae auxiliis loquitur de quibusdam Litteris ad hanc rem pertinentibus et jam sub Clemente Vili, promulgatis, i Ait enim : « Ipse Clemens VIII. tam pro sui animi nobilitate 1 benignitateque, tunc vero propter doctrinae utilitatem el necessitatem, theologis concessit de hac materia disputare; I eum certa tamen differentia, taliter ut illi, qui sunt ex Ordine, ; Praedicatorum, ut veri discipuli I). Thomae, suam doctrinam et sententiam sequantur el doceant sine ulla limitatione; illi vero, qui sunt ex Societate Jesu, cum quibus est conlro- I versia, qui Angelici Docturis doctrinam, saltem in hac parte, non sequuntur, concessit ul istam materiam in lucem pro­ ferant, taliter quod sanam el catholicam doctrinam in om- | nibus doceant. Et hoc constat ex Litteris testimonialibus cujusdam Illustrissimi Cardinalis Madrucii, quas ego vidi. Omnibus tamen praecepit, ul a nola el censura oppositae sententiae abstineant : quod quidem. Deo dante, ita liet. » Haec Ledesma in Introduc/, ad quaestionem fundamen­ talem1 sui tractatus De gratia, quinque abhinc annis post linitas sub Paulo V. omnes Congregationes De Auxiliis. Utrum vero etiam Paulus V., absolutis Congregationibus De Auxiliis, statuerit sententiam esse ferendam, eamque contra doctrinam Molinae; immo, et Pontificii quoqiie Diplo- | matis seu Bullae exemplar fuisse jam de facto delineatum ; et quare hujusmodi sententiae promulgationem in aliud tem- ‘i pus Summus Pontifex distulerit : hoc non est hujus loci discutere, sed historicis relinquimus investigandum ac dilu­ cidandum. Urget siquidem de Molinisino et de variationibus cents ans aux ordres de leur Général. » (lianes et Molina, par le P. Th. de Regnon de la Compagnie de Jésus, p. 120.) ’ Tractatus de divinae gratiae auxiliis, circa ilia verba Isaiae ΐ cap. 26. : Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine: et : circa doctrinam D. Thomae multis in locis. Praecipue I. q. 19. a. 8. ! et q. 23. Et 1-11. q. 111. Auctore Fratre Petro de Ledesma in Sacra Theologia Magistro, et ejusdem facultatis in Salmauticensi Academia vespertinae cathedrae Moderatore. Salmanticae MDCXI. CAP. IX. CONGRIISMUS 341 Molinismi historiam scribi, in qua nihil quod sit falsum dicatur, nihilque quod verum sit taceatur. Ac tunc facta ipsa loquentur ’. Tektxo : Decretum P. Claudii Aquaviva, Societatis Jesii Praepositi Generalis. — In hoc decreto statuitur : ■■ Ut in tradenda divinae gratiae efficacitate theologi Societatis eam opinionem sequantur, sive in lectionibus sive in publicis disputationibus, quae a plerisque Societatis scriptoribus Iradita, atque in controversia De Auxiliis divinae gratiae coram Summis Pontificibus piae memoriae CJemente VIII. et S. D. N. Paulo V. tamquam magis consentanea SS. Augu­ stino et Thomae gravissimorum Patrum judicio explicata et defensa est 3. Nostri in posterum omnino doceant, inter eam 1 Circa tioc observat P. Mandonnet Le décret cl’Innocent XI contre b- Probabilisme, p. (58 et sq. sic scribens : « ...On ne peut simulta­ nément être Moliniste et être très préoccupé de se conformer aux indications doctrinales fournies de temps à autre par l’autorité ecclésiastique compétente, te Thomisme, en effet, jouit non seu­ lement d’approbations pontificales générales souvent réitérées, mais il a vu ses doctrines sur la grâce être l’objet de manifestations ana­ logues. Par contre, jamais un mot n’a été dit par le Saint-Siège en faveur de Molina et de ses doctrines. Le Molinisme n’a à son actif que des condamnations multiples, ditlicilement esquivées, au temps des disputes De Auxiliis (1598-1607), comme en font foi encore les .jugements originaux des consulteurs de ces Congrégations. Il a aussi a son compte la prohibition faite par le P. Aquaviva, général de la compagnie de Jésus, de l’enseigner purement et simplement (décret du 14 décembre 1613, dans 1. H. Amat de Graveson, Epistolae theo· iigicae-historico-polemicae, Yenetiis 1729-30, 11. p. 237), prohibition renouvelée en 1651, par la neuvième congrégation générale de la Société (Ordinatio pro studiis. Propositiones Theologicae : 25. In materia de efficacia, gratiae servetur decretum P. Claudii con­ ditum 14 decembris 1613). » - Ad ha.ee P. Schiffini S. J. disp. I. De efficacia grat. sect. 8. scribit : « Ea sententia in decreto Aquavivae de gratia enuntiatur, quae in Congregationibus Dc Auxiliis a Patribus Societatis defensa fuit. Fuit autem constanter· defensa doctrina Molinae... » Utique; et Molina in sua Concordia rejicit tale discrimen inter gratiam suflicientem <•1 efficacem, in actu primo, ex Dei intentione, ex ratione virtutis .$49 PARS HI. — CONCORDIA MOLINAE gratimn. quae effectam reipsa habet atque efp,ca.r dicitur, et eam quam sufficientem nominant, non tantum discrimen esse in actu secundo, quia ex usu liberi arbitrii, etiam cooperantem gratiam habentis, effectum sortiatur, altera non item : sed in ipso actu primo, quod, posita scientia eonditionalium, ex efficaci Dei proposito atque intentione efficiendi certissime in nobis boni, de industria ea media I seligit, atque eo modo el tempore confert, quo videt effectum infallibiliter habitura, aliis usurus, si haec inefficacia prae- ] vidisset. Quare semper moraliler el in ration»' beneficii plus aliquid in efficaci quam in sufficienti gratia est, in actu primo contineri ; atque hac ratione efficere Deum, ut reipsa faciamus, non tantum quia dat gratiam qua facere possimus. Quod idem dicendum est de perseverantia, quae procul dubio donum Dei est. » Haec 1’. Claudius Aquaviva anno 1613 ’. motivai·. Unde videtur P. Aquaviva jam ambigue et in aequivoco loqui. Inde P. de Regnon Haiiez et Molina p. 133 : « Ce que nous savons par l’histoire, c’est que si l’ordre du Général fut strictement observé dans la Compagnie, on évita cependant d’insister sur la doctrine qu’il impose, sauf dans tes cours de théologie. Là, même, on chercha bientôt à fondre ensemble le Congruismc et le Molinisme pour obéir au décret, sans renoncer à un sentiment plus conso­ lant... Par conséquent, nous pouvons actuellement, en toute obéis­ sance et soumission, défendre la. conception de nos incomparables théologiens Molina et Lessius... Voici donc Molina une second»» fois délivré de toute entrave, et admis à expliquer librement son système. » Haec P. de Regnon scribebat anno 1883; et Leo XIII. die 30. decemb. anno 1892 scripsit Litteras Apostolicas Gravissime Nos. ex quibus aliqua fragmenta in subsequent! Adnotatione transcri­ buntur, ut lector ipse valeat judicare et discernere supradicta. 1 Hocce decretum P. Claudii Aquaviva videtur instaurari ac corroborari absque ambagibus et sine ullo aequivoco per Litteras Apostolicas Leonis XIII. Gravissime Nos « quibus Constitutiones Societatis ,Jesu de doctrina S. Thomae Aquinatis profitenda confirmantur ». In his ergo Litteris inter alia plura, quae ad rem spectant, haec scribuntur : a) « Societatis leges (quibus alumni sapientiam Aquinatis per­ sequi et profiteri tenentur)... in summam quandam conferre, easque firmas atque in perpetuum ratas suprema auctoritate Nostra declarare. Quo etiam fiet, ut si quae forte speciosae causae , ! : J CAP. IX. — CON'GRUISMUS 343 Quarto : Introductio Congruismi in scholis Societatis. — Vi ac virtute antecedentis decreti introductus fuit in scholis Societatis Congruismus, cujus protoparentes habentur Bel- vel inductae consuetudinis aliqua ex parte contrariae vel minus rectae interpretationis resideant, eis penitus sublatis, regula et norma statuatur a Nobis certa, stabilis et definita. » b) « Qui porro Societatis praescriptiones de studiis perpenderit, ei perspicuum erit doctrinam S. Thomae etiam in philosophicis, non in theologicis tantum, esse omnino sequendam. » c) « Neque tamen Nobis sententia est derogari quidquam de prae­ daris scriptorum meritis, quos Societas per aetates eduxit... Nam virtute ut erant ingenio eximii, data studiosissime opera scriptis Angelici, certis locis sententiam ejus copiose luculenterque expo­ suerunt... At maxime vero cavendum, ne forte ex opinione qua illi floreant eximii auctores, ex ipsoque studio quod impendatur eorum scriptis, potius quam adjumenta, ut propositum recte est, ad veram colendam S. Thomae doctrinam suppeditentur, aliquid oriatur quod uniformi doctrinae officiat... » d) « Nemo autem inducat in animum licere sibi illis promiscuis opinionibus uti, quas forte deprehenderit in libris scriptorum Societatis eisque de moderatorum permissu editis. Praeter enim quam quod ex istis non pauci editi sunt antequam certas de studiis leges Societas constituisset, ejusmodi libertati numquam summi praepositi non restiterunt, hoc praeterea frequenter aperteque, etiam sub hoc tempore testati, in quibusdam librorum censoribus et diligentiae plus et severitatis fuisse optandum. (Ex litteris I'. C. Aquaviva anno 1613, de observanda ratione studiorum deque doctrina S. Thomae.) » e) < Quaedam enimvero libera datur facultas, primo, si quando re/ ambigua fuerat S. Thomae sententia- vel in his quaestionibus quas S. Thomas non attingit; in quibus ergo quaestionibus ab illo tractatis, sententia ejus dilucida emergat, ne in istis quidem liberum est ab ipso deflectere. » f) « Hic tamen illas revocare juverit plenas judicii cautiones, a Γ. (’. Aquaviva datas : Neque vero satis est binis vel ternis locis niti sparsim collectis, et per consequentias aut inconvenientias, vel cum violentia adductis ; quasi credendum sit eam esse opinio­ nem sancti viri, quia illam quomodocumque innuit aliud agens • u illis locis. Verum necesse est videre, quid sentiat, ubi ea- professo al agit, et attente expendere, quidquam cohaerenter vel disso­ nanter afferat cum reliquo corpore doctrinae (P. Aquaviva, De soliditate el uniformitate doctrinae, 24. maji 1611); sc. ne quis vanis artibus persuadeat sibi sententiam Angelici ambiguitati patere. » 344 PARS Π1. — CONCORDIA MOLINAE larminus et. Suarez. Concordia ergo Molinae, dealbata per Congruismum Bellarmini ac Suarezii. mutaveritne speciem suam? Hoc est quod nunc inquirere oportet; atque ut ordi­ nale procedamus, breviter ac succincte indicabimus, quid- ; h) « In ipsis porro quaestionibus mere philosophicis, duo oppor­ tune incidunt admonenda : alterum, ut in rebus alicujus momenti ab Aristotele (Congreg. V. decr. 56.) (eademque de causa a S. Thoma} non recedant;... alterum, ut sibi interdictum existiment recedere a S. Thoma in praecipuis et quae tamquam fundamentum sunt aliorum plurium. » Haec et alia hujusmodi postquam Leo XIII. jussit ac ordinavit, addit : « Ad ultimum, quo praescripta Nostra firmius permaneant et melius ampliusque succedant, decernimus, ut hae Apostolicae Litterae in forma Brevis datae, in universa Societate .Jesu sint et abomnibus habeantur tamquam definita ac perpetua lex de doctri­ narum delectu: ut ad cetera pontificia documenta, quibus com­ plentur instituta ejusdem Societatis, adjungantur, atque tam certa consulantur norma, si quae incidant de recta studiorum ratione cognoscenda quaestiones; ut ipsarum exemplaria sodalibus, quot-quot sunt eruntve moderatores, vel studiorum praefecti, vel magistri rei theologicae aut philosophicae, vel librorum censores, singulis singula tradantur ; ut eadem, statim ut allatae erunt, itemquequotannis in instauratione studiorum, in collegiis omnibus vel domiciliis Societatis ubi philosophiae vel theologiae studia coluntur, publice ad mensam legantur. » « Jamvero, quae Litteris hisce Nostris declaravimus et statuimus, ea omnia rata firmaque in omne tempus permaneant; irritum autem et inane futurum edicimus, si quid super his a quoquam contigerit attentari, contrariis nihil obstantibus quibuscumque. » « Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris die XXX. decembris MDCCGXCII, Pontificatus Nostri anno decimo-, quinto. » Haec igitur sunt, quae Leo XIII. inter alia praescripsit in suis Litteris Apostolicis Gravissime Nos. CAP. IX. — CONGHUISMüS 345 quid Bellarminus et Suarez circa quatuor principia Molinianae Concordiae tradiderunt. Ac incipiendo modo inverso, quo antea eadem principia ad examen vocantes cum doc­ trina D. Thomae comparavimus, dicendum est : 1° De praedestinatione ; 2° De gratiae actualis auxilio ; 3° De scientia media ; 4° De concursu simultaneo. II In quo differant Molinismus et Congruismus circa praedestinationem. Primum namque, quod Bellarminus el Suarez, Congruismi fundatores, in Molinae doctrina arbitrati sunt statim esse reformandum ac plane corrigendum, est profecto ultimum ad quod omnia alia in libro Concordiae videntur esse ordi­ nata, videlicet : doctrina circa praedestinationem. Molina enim tradiderat : « Dari, rationem praedestinationis adul­ torum eoe parte usus liberi arbitrii praevisi. » (Concord. q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. memb. ult.) Bellarminus autem et Suarez, ad doctrinam S. Augustini et D. Thomae, quae est doctrina traditionalis Ecclesiae catholicae, respicientes, oppo­ sitam conclusionem tradiderunt propugnandam, nempe : Nullam dari rationem praedestinationis adultorum eoo parte usus liberi, arbitrii praevisi. » Bellarminus quidem II. De grat. et lib. arb. a cap. il. usque ad cap. 15. hanc propositionem : « Praedestinationis divinae nulla ratio ex parte nostra assignari potest. » ■< Prae­ destinationis nullam esse causam in nobis » probat atque ostendit : a) ex Divinis Litteris: b) ex traditione Ecclesiae; e) rationibus ex Scriptura et traditione desumptis: d) ex Patribus: e) et solvendo argumenta in contra, et « simul PAHS ni. — CONCORDIA MOLINAE ostendendo non solum ad gratiam efficacem, sed etiam ad gloriam gratis hominem elegi ». Ac ibid, admittit praedesti­ nationis definitionem factam a S. Augustino De dono persev. cap. I 'i. sc. : « Est praescientia et praeparatio beneficiorum Dei. quibus certissime liberantur, quicumque liberantur. » El addil : « Sed posset paulo plenius ex doctrina ejusdem Augustini ita praedestinatio definiri : Praedestinatio est providentia Dei, qua certi homines, ex massa perditionis ■misericorditer selecti, per infallibilia media in vitam diriguntur aeternam... Dicitur : infallibilia media; quo­ niam praedestinatio certissima est. Nemo enim rapere potest electas oves de manu pastoris omnipotentis, ut ipse dicil Job. 10. Dicitur : in vitam diriguntur aeternam ; quoniam in hoc proprie ratio praedestinationis consistit, ut sil directio et quasi transmissio rei praedestinatae per certa media ad suum finem. Ex hac nostra definitione sic explicata, per­ spicua erit definitio Augustiniana. Significat enim Augustinus nihil esse aliud praedestinare nisi praescire quibus mediis infallibiliter certi homines salvari possint, el velle efficaciter ea media praeparare. » Et denique in calce cap. 11. concludit Bellarminus : « Itaque sedes Apostolica non tantum semel, sed etiam secundo et tertio adversus Pelagi.anorum reliquias pro defensoribus gratiae et praedestinationis sententiam tulit, ut jam haec sententia non quorumvis Doctorum opinio, sed fides Ecclesiae catholicae dici debeat : id quod in sequenti capite adhuc apertius, Deo juvante, monstrabitur.» In sequenti vero capite, quod est 12. proponit « rationes non ex sola speculatione nostra, sed ex ipsis Sacrarum Litte­ rarum el traditionis ecclesiasticae fontibus derivatas »: quibus probatur, quod « soli illi salvantur, quos Deus gratis salvari decreverit ». Suarez autem De praedest. cap. 8. : « Ex Augustini (ait) sententia electio ad gloriam fuit ante praevisa merita. Est sine, dubio haec sententia Augustini, ut omnes fere auctores consuerunt, et III. De auxiliis cap. 16. et 17. late ostendi < AP. IX. — C.ONGRÜISMUS 347 . I defendi. » Atque II. De causa praedest. cap. 23. : « Dico primo : Ex parte praedestinati nullam dari causam prae­ destinationis. quantum ad aeternam praedestinationem ad 1'loriam. vel ad perseverantiam, vel ad gratiam sanctifican­ tem, vel ad bonos actus supernaturales : etiamsi talium ellectuum, ut in tempore donantur, possit dari aliqua causa vel ratio ex parte hominis. Haec est sententia D. Thomae I. q. 23. a. 5., ubi Gajetanus et alii moderni Themistae... Estque sine dubio sententia Augustini. » Critica. Quoad praedestinationem ergo Conyruismus et Molinismus videntur tradere opposita. Etenim : a) Molina definit praedestinationem : « Ratio ordinis seu mediorum in Deo, quibus praevidet creaturam rationalem perducendam in vitam aeternam, eum proposito eum ordinem exsequendi. » Bellarminus autem praedestinationem delinit : « Providentia Dei. qua certi homines, ex massa perditionis misericorditer selecti, per infallibilia media in vitam diriguntur aeternam. » b) Molina vult conciliare Origenem cum S. Augustino, et S. Augustinum cum Origene. Unde duo distinguens in prae­ destinatione. videlicet : 1° quod Deus hunc potius ordinem rerum quam alium voluerit creare, et in eo haec potius auxilia quam alia voluerit hominibus conferre : 2° quod vo­ luntas haec. Dei rationem praedestinationis habuerit vel non. .iit : Ex primo capite negandum est praedestinationem fuisse ecundum praescientiam usus arbitrii cujusque praevisi. Ex alio vero capite id sine scrupulo concedendum est. Bellarminus autem et Suarez jam non videntur velle hujusmodi duo capita distinguere, nec Origenem cum S. Augustino concordare, c) Molina exhibet veluti coronam suae Con­ cordiae hanc propositionem : Ex hoc capite diximus dari rationem paedestinationis adultorum ex parte usus Uberi arbitrii praevisi. Bellarminus et Suarez astruunt tamquam ummitatem Congruismi propositionem contrariam, immo contradictoriam : Ex nullo capite dari posse rationem praedestinationis adultorum, ex parte usus liberi arbitrii praevisi. PAHS Hl. — CONCORDIA ΜΟΙ.1ΧΑΕ HI In quo differant Molinismus et Congruismus circa gratiae actualis auxilium. Molina. - Eliam quoad efficaciam supernaturalis divinae motionis, Molinismus el Congruismus, saltem quatenus ad apparentiam, videntur opposita tradere. Molina enim q. 14. disp. 40. expresse docet : a) « Divisio sufficientis auxilii in efficacem el inefficacem, nostra sententia, ab effectu, qui simul ab arbitrii libertate pendet, sumatur. » b) « llludque. auxilium sufficiens, sive magis sivi' minus in se sit. efficax dicatur, cum quo arbitrium pro sua libertate convertitur... Illud vero inefficax dicatur, cum quo arbitrium pro eadem sua libertate non convertitur. ·· c) « Auxilia gratiae non ha­ bere ex sua natura, quod efficacia sint aut non sint; sed id pendere ex eo. quod arbitrium eis motum et excitatum consentire et cooperari velit aut non velit, (disp. 53. memb. 1.) Atque adeo in libera potestate nostra esse illa efficacia red­ dere. » (disp. 40.) Suarez. — Suarez autem 111. De auxiliis dir. grot. cap. 7_ ait : >< Probabilius et verius statuimus auxilium non dici efficax. quia facit, sed etiam quia rires praebet efficacissimas voluntati, ut Augustinus dixit De grat. et lib. arb. cap. 17. Nam et proprietas ipsius vocis hoc requirit; dicitur enim medicamentum efficax non ex eo solum quod facit, sed quod singularem vim habet ad agendum. Sic ergo dicitur auxilium efficax... Est ergo auxilium efficax illud gratiae principium, quod peculiarem vim el efficaciam habet ad in­ ducendam humanam voluntatem, ut consentiat. » Et II. Da sedentia condit, futur, conting. cap. 4. : « Quod sit aliqua divina vocatio ita efficax, ut certum et infallibilem habeat effectum, quatenus ex Dei intentione procedit, satis in sui parioribus ostensum esi, tam ex modo loquendi Sacrae CAP. IX. — GONGRCISMUS 34!) cripturae quam ex doctrina PI’., praesertim Augustini et Chrysostom i. » Itellarininns. — Bellarminus vero I. De grat. el lib. arb. cap. 12. ubi aggreditur declarare, in qua re sita sit gratiae efficacia, scribit : « Prima opinio eorum est qui gratiam efficacem constituunt in assensu et cooperatione humana, ita ut ab eventu dicatur gratia efficax, quia videlicet sortitui· effectum, et ideo sortitur effectum quia voluntas humana i noperatur. Itaque existimant hi auctores, in potestate ho­ minis esse ut gratiam faciat esse efficacem, quae alioquin ex se non esset nisi sufficiens. Haec opinio aliena est omnino a sententia etiam Scriptu­ rarum Divinarum ; nam S. Augustinus De. praedest. sanci. cap. 8. dicit : a) gratiam, efficacem videlicet, a nullo duro corde respui, quia ipsa cor emollit: ubi vides efficaciam Iribui gratiae, non voluntati humanae, b) Et De spirit, et Iit/, cap. 34. quaerens, cur Deus uni ita suadeat, ut persua­ deat, alteri non ita. non respondet : quia unus consentit, el alter non consentit, sed exclamat : 0 altitudo divitiarum! Itaque referi in arcanum divinae voluntatis, cur uni detur gratia efficax, alteri non detur, c) Et in Epist. 107. ad Vita­ lem reprehendit eos, qui dicunt omnes homines fuisse accep­ turos gratiam Dei, si non illi, quibus non datur, eam sua voluntate respuerent. Ubi sine dubio loquitur de gratia effi­ caci ; nam gratiam sufficientem probabimus paulo infra ex ententia S. Augustini omnibus hominibus dari. Non igitur vult S. Augustinus gratiam efficacem pendere ab humana \oluntate, sed a divina, d) Denique, tam est hoc in operibus \ugustini frequens et obvium, ut supervacaneum sit id pluribus confirmare... e) Si vera esset opinio istorum (Moli­ nae et Molinistarum), fidelem ab infideli plane discerneret liberum arbitrium... El tamen Apostolus hoc omnino pro­ hibet... f) Denique, haec opinio evertit omnino fundamentum praedestinationis divinae... Quod si vocatio efficax non pen­ deret a proposito Dei, sed ab humana voluntate, nullus locus praedestinationi relinqueretur, sed tantum praescientiae: 350 PARS Ill. — CONCORDIA MOLINAE neque Apostolus dixisset, ut secundum electionem propo­ situm Dei maneret... g) Omitto, quod esset abuti vocabulis. Micare gratiam efficacem, eamque a sufficiente distinguere, si nulla omnino in ipsa gratia distinctio esset, et totum discri­ men ab humana voluntate penderet. » Ita recte Bellarminus.. Critica. — Ex quibus patet : 1" Quod Congruismus el Molinismus non videntur convenire in his, quae spectant ad alterum principium fundamentale Molinianae Concordiae^ quod est auxilium particulare gratiae. Suarez adhuc non existimat doctrinam Molinae circa hoc esse damnandam, sed dumtaxat declarat oppositam probabiliorem el veriorem.. Bellarminus vero non dubitat declarare, quod haec opinio, nempe ipsissima Molinae doctrina : a) « aliena est omnino a sententia etiam Scripturarum Divinarum: » b) « aliena a doctrina S. Augustini:» c) « evertit omnino fundamentum praedestinationis divinae : » d) « esset abuti vocabulis »· hoc modo distinguere gratiam efficacem a sufficiente. Inde etiam patet : 2° quomodo, latentibus ipsismet Congruismi fundatoribus, arcte inter se ad invicem inveniuntur connexa et quae pertinent ad divisionem divinae graliae in sufficientem et efficacem el quae ad praedestinationis doctri­ nam referuntur. Si enim nulla omnino in ipsa gratia distinctio adest, sed totum discrimen ab humana voluntate pendet. « nullus locus praedestinationi relinqueretur » ; « evertitur omnino fundamentum praedestinationis divinae. » Et con­ sequenter recte concludi posset cum Molina : Dari rationem praedestinationis adultorum ex parte usus liberi arbitrii praevisi. IV In quo differant Molinismus et Congruismus circa scientiam mediam. Circa hoc principium, quod Molinianae Concordiae lapis, angularis est, nec datur nec dari potest differentia vel ulla oppositio inter Congruismum et Molinismum. Quoniam CAP. IX. — CONGRUISMUS 351 .ibsque media scientia nec Molinismus esset Molinismus, nec Congruismus esset Congruismus. Scientia media est petra, rx qua utrumque systema excisum est, et supra quam ulrumque fundatur. Quamobrem nec Suarez nec Bellarininus discedunt a Molina quoad quidditatem scientiae mediae; sed illam praesupponunt, supra illam aedificant; el in illa Molinismus et Congruismus obviant sibi et salutant e. in osculo pacis, ut mox infra declarabitur. Bellarminus. — Bellarminus enim IV. De grat. et lib. arb. cap. 15. : « Respondeo, res est omnino difficilis et fortasse in hac vita incomprehensibilis, qua ratione Deus futura praenoscat... Probabile tamen nobis videtur Deum futuras actiones liberas non videre nisi in humana voluntate. Nam ••i videret eas in sua voluntate praedetemiinante omnia : a) Non diceretur (Deus) scrutari corda nostra et investi­ gare semitas, sed intueri voluntatem suam. Ps. 7. : Scrutans corda et renes Deus: et Ps. 138. : Omnes semitas meas investigasti. b) Deinde non esset mirabile Deum omnia praenoscere, si omnia praedeterminarct. Nam et nos facile praescimus et praedicimus quae facturi sumus ; at S. David in toto illo l's. 138. miratur scientiam Dei, qua praevidet omnes vias nostras, et inlelligit cogitationes nostras de longe : Mirabilis lacta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero mi eam. » Suarez. — Suarez etiam retinet totis suis viribus hanc mirabilem et mirandam scientiam mediam : a) Quia « mul­ lum deservit ad explicandam gratiae efficaciam ». Sed b) quod Deus sciat futura libera « in suis causis proximis ■ I perfecta comprehensione nostri liberi arbitrii.... est a nobis rejiciendum ...Perit libertas ...Tolli usum libertatis ...Li­ bertati repugnat. » (II. De scient, futur, conling. cap. 7.) c) « Dicendum ergo est Deum cognoscere haec futura condilionata sua infinita virtute intelligendi, penetrando imme­ diate veritatem, quae in ipsis est seu concipi potest; neque PARS III. — CONCORDIA molinae indigere aliquo alio medio, ut illa cognoscat... Veritas ipsa in se el sine alio medio videtur a Deo: quia nullum medium habet, et unumquodque cognoscitur a Deo sicut est; neque, etiam requirit entilatem aliquam realem praeter eam, quam habet objective in intellectu divino. » (ibid.) Critica. — Unde de scientia media Molina, Bellarminus, Suarez, sicut et omnes Societatis theologi, minime dubitant. Est ita necessaria, ut absque illa arbitrantur omnino reddi impossibilem divinam providentiam et divinam praedestina­ tionem. In hoc dumtaxat digladiantur, in quo sc. medio per talem scientiam Deus futura libera praecognoscat. Nam : a) Molina el Bellarminus el alii dicunt : « in humana roluntate «. Suarez et alii cum eo respondent : « hoc tollit libertatem. » b) Suarez el alii dicunt : « penetrando imme­ diate veritatem, quae in ipsis futuris conditionatis est. » Molina et alii cum illo replicant : « hoc libertatem tollit et fatalismum inducit. » c) Et cum Molinistae et Gongruistae non valeant convenire, in quo medio vel qua ratione Deus futura libera cognoscat ante omnem actum liberum divinae voluntatis, consolationem quandam accipiunt et dant ad invicem, simul dicentes : Scientia media est scientia mi­ rabilis ! O Utique. Dei scientia est mirabilis; sed Molinistae et Gon­ gruistae, laborantes el sudantes jam per tria saecula et amplius, adhuc non potuerunt pervenire ad ostendendum, quod scientia media sil scientia Dei. V In quo differant Molinismus et Congruismus circa concursum simultaneum. Quoad concursum a Molina in libro suae Concordiae tra­ ditum. tam Suarez quam Bellarminus eandem doctrinam 353 CAP. IX. — CONGRUISMUS quailluni ad substantiam tradunt ac retinent; attamen quae­ dam tacent, quaedam vero quoad verba videntur quasi velle reformare. § 1 inudem quidem doctrinam quoad substantiam retinent ac tradunt. Suarez. — Suarez enim XXII. Disp. metaph., ubi ex professo de influxu causae primae in causas secundas trac­ tatur. haec quae sequuntur propugnat : a) « Simpliciter ergo dicendum est Deum agere cum omnibus agentibus creatis i h i mediatione virtutis et suppositi. » (sect. 1.) b) « Concursus primae causae, praeter id quod est per modum actionis, non includit ex intrinseca necessitate aliquid de novo inditi ipsi causae secundae, quod sil principium actionis ejus vel conditio ad illam necessaria. » isect. 2.) c.) « Causae primae in causam secundam proprie dictam non est influentia nova, quae sit creatio alicujus inhaerentis rausae secundae: sed influentia ibi est determinatus ordo istarum causarum in agendo effectum communem. » (sect. 2.) d) « Etiamsi demus (quod probabile est) quoad singula­ ritatem actionis vel effectus determinari causam secundam a prima, non oportet fingere illam determinationem fieri per aliquam actionem causae primae in secundam, addendo nimirum aliquid virtuti ejus. » (sect. 2.) e) « Dicendum est ergo illam determinationem sufficienter lieri per voluntariam praefinitionem divini concursus. Itaque ignis v. g. indifferens est ad hunc vel illum calorem facien­ dum, non quidem negative seu privative, id est, quia ad neutrum habeat completam virtutem in suo genere; sed positive, quia ad utrumque est satis potens in ratione causae proximae, et ad neutrum determinatus : Deus autem sua voluntate statuit cum illo concurrere ad hunc potius quam ni alium; et hoc satis est, ut ab igne procedat hic effectus munero potius quam alius. Non est ergo necessaria talis conditio praedeterminans, quae sil res aliqua recepta in ipsa causa secunda. » (sect. 2.) DE GRATIA. T. III. 23 354 PARS 111. — CONCORDIA MOLINAE f) « In voluntate nihil est nisi aut actus secundus, aul primus ; neque inter haec potest excogitari medium; nequi* ab Aristotele neque ab alio philosopho inventum est. »· (sect. 2. ) ’. ' Hoc, quod non detur medium inter actum primum et secundum, sive inter potentiam operativam creaturarum et ipsarum operatio­ nem, solet repetere P. Suarez multis in locis. Sic III. De auxil. cap. 33. n»6. scribit: lias intellectus et voluntatis et actus credendi, sperandi et diligendi ! Atque in ipsis potentiis jam perfectis in ordine ad actus suos peihabitus et virtutes : nonne datur adhuc transitus de posse agere ad actum agendi ? Quid amplius I Ipsemet Suarez veram exhibet ideam physicae praemotionis, dum affirmat Deum inchoare actionem libe­ rae voluntatis, et agere in voluntatem ea ex parte qua voluntas agens est, et efficere actionem voluntatis vX prodeuntem a voluntatis potentia. Hoc igitur, quod Deus, ut causa prima, facit in omni causa secunda, etiam libera, per modum actualis fieri, inchoando actionem liberam et efficiendo illam ut prodeuntem : hoc est quod vocatur CAP. IN. UONGRUISMÜS 355 tonem talem : sicut legimus B. Paulo et Mathaeo et aliis nonnullis vocante Christo accidisse. » Et iterum : « De tempore triplici ad • lectiones recte faciendas magis opportuno. Primum tempus est, quando Deus Dominus noster ita movet et attrahit voluntatem., ut, gain dubitet nec dubitare possit, talis anima devota sequatur id quod sibi ostensum est; quemadmodum S. Paulus et S. Mathaeus liccrunt in sequendo Christo Domino nostro. » (Exercitia spiritual. a. P. Ignalii de Loyola, cum versione litterali ex autographico hispano... Ratisbonae 1855.) In autographico autem hispano sic : < I res tiempos para hacer sana y buena eleccion en cada uno de • Hos. El primer tiempo es, cuando Dios nuestro Serior asi mueve y utrae la voluntad, que sin dubitar, ni poder dubitar, la ta) anima devota signe â lo que es mostrado; asi como S. Pablo y S. Mateo lo hlcieron en seguir à Cristo nuestro Seftor. » (Exercicios espirituales de S. Ignacio de Loyola, Fundador de la Compania de Jésus. En su texto original, Madrid 1899, pag. 130, Segunda Semana, sobre la nleccion.) Etiam P. Bourdaloue, ut verus filius S. Ignatii, videtur bene capere sensum physicae praemotionis, dum ita loquitur : < L’esclave n’est point au-dessus de son souverain Seigneur (Math. 10.), ni la créature nu-dessus de son Dieu. C’est donc lui qui la mène; lui qui lui donne, ύ chaque pas qu’elle fait, l’impression et le mouvement ; lui qui la determine, qui l’encourage et qui la soutient. > (P. Bourdaloue N .1. Retraite spirituelle, cinquième jour, seconde méditation, premier point.) P. Petrus de Ribadeneira S. J. I. Tralado de la tribulation »·«!·. 3. sic adeo plénum veritate et bonitate exprimit laudatque :Γ1(» PARS IU. — CONCORDIA MOLINAE h) « Voluntas et potentia Dei, ut sic applicata ad concur­ rendum, est quasi indifferens et exspectans. Offert Deus causis liberis suum concursum sufficientem non solum ad • sensum, tpiem Bossuet contemplabatur cum gaudio in physica praei motione Thomistarum : < De tal suerte estàn las causas segundas ordenadas y trabadas entre si, y tal proporcion y subordinacion tienen con la causa primera, que ninguna de ella puede moverse para nada, ni obrar sino en la virtud de la Primera; la cual mueve â las demas y les dâ eflcacia para obrar, y obra en ellas y con ellas, con tan maravillosa eflcacia y perfecciôn, que todos los electos de las segundas causas son mâs propios de la Primera, que no suyos... No solamente porque la virtud que tienen para moverse y obrar, no la tienen de si, sino de Dios;sino porque no se moverian ni obrarian si el mismo Sefior no las moviese y obrase con ellas y las tomase por instrumento para hacer lo que él es servido. I pues no decimos que el pincel pintô la imagen que vemos sino el pintor, ni que la pluma escribiô la carta que leemos, sino el escribano con la pluma, tainpoeo habemos de atribuir à las criaturas los efectos que hacem, como à causas primeras y principales, sino como A segundas causas é instrumentas de la Primera y Soberana Causa, que es la divina voluntad. Y’ésta es una admirable, dulce y provechosa consideration para ver à Dios en lodas sus crialuras y anda.r siempre en su presencia, como sumidos y anegados en sus beneficios, y tomar como de su mano todos los sucesos y varios aconteeimientos, prôsperos y adversos, que vemos cada dia en cl mundo. » Quid ergo amplius? Ipsemet P. Victor Frins Societatis Jesu sa­ cerdos, in ipsomet opere De cooperatione Dei, proëmium (Parisiis. Lethielleux 1892) sic sponte fatetur veritatem bonitatemque physicae praemotionis : « Nihil enim repugnat per se Sanctum Thomam docuisse necessitatem cujusdam praemotionis physicae ad singulos actus creatorum agentium... Quinimo tuemur ipsi, ad multos, et eos quidem excellentissimos et praeclarissimos omnes nostros liberi arbitrii actus, ad actus, inquam, salutares, praemotionem quandam Dei physicam et vere et proprie talem, yratiam excitantem, volun­ tatis praerequiri. » Haec P. Frins. Haec igitur est physica praeinotio, cujus necessitatem ad singulos actus creatarum agentium docet S. Thomas ; et haec est physica praemotio vere et proprie talis quam tuetur Angelicus Doctor ad excellentissimos omnes nostros liberi arbitrii actus salutares, quamque D. Thomas cum S. Augu­ stino vocat gratiam non modo excitantem, sed etiam operantem. (1-H. q. 111. a. 2. Vide Prim.. Part. pag. 192 et sqq. Et Part. Secund.. cap. 4., 5., 6. et 7.) CAP. IX. — CONGRULSMUS 357 cos actus quos faciunt... Talis concursus non distinguitur in re ab actione ejus. Non est ex praerequisitis ad actionem. » i sect. 4.) i) « Voluntas creata nihil potest velle nisi aliquo modo habeat in sua potestate Dei concursum ad pliires actus. » (sect. 4.) /JEt disp. 29. sect. 1. : « Principium illud, in quo tola ilia, ostensio (existentiae Dei) fundatur : Omne quod movetur, ab alio movetur, adhuc non est salis demonstratum in omni genere motus et actionis; nam multa sunt, quae per actum, eirfualem videntur sese movero et reducere ad actum for­ malem, ut in appetitu seu voluntate videre licet. » Quantum ad hoc. Congruismus Suarezii est Molinismus Molinae. Bellarminus. — Bellarminus vero III. De grat. et lib. arb. <-ap. 10. cujus titulus est : « Liberum arbitrium non esse potentiam tantum passivam; nec partim passivam. partim activam; sed simpliciter el absolute activam, ait : a) « Tertia sententia liberum arbitrium simpliciter facit activum, quae sententia videtur esse S. Thomae in I. q. 82. ;i. i. et De Veri/. q. 22. a. 9. et a. 11. ad 5. et sine dubio -.ententia est Scoti in II. Sent. dist. 23... Quae sententia, verissima nobis videtur. » b) « Respondeo : Illa propositio : Omne quod movetur, ab alio movetur, solet adferri tamquam a Philosopho pronunciata; sed ille numquam scripsit : Omne quod movetur, ut» alio moveri... » (ibid. cap. 11.) c.) « Idem S. Thomas I-II. q. 9. a. 3. dicit voluntatem movere seipsam. et J. q. 82. a. 4. et De Verit. q. 22. a. 12. dicit voluntatem moveri ab intellectu, proponente objectum, tam­ quam a tine. Ex quibus locis intelligimus a S. Thoma voca­ tam esse voluntatem potentiam passivam largo modo; nam el ipsum moveri ab objecto per modum tinis, est quoddam pati, si agere et pati accipiantur pro omni genere, causae. » (ibid. cap. 11.) d) « Voluntas divina est quidem prima causa omnium 658 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE rerum, et ab aeterno decrevit quid velit aut non velit lieri ; sed in particularibus et maxime liberis actionibus id non decrevit nisi praecognita prius dispositione et determina­ tione secundarum causarum. Quocirca licet nemo possit divinae resistere voluntati... quia Deus ipse, cui nemo resi­ stere potest, hoc voluit, ut animus humanus liber esset el actiones suas in potestate haberet; et ideo decrevit ei coope­ rari vel eam applicare et movere, quotiescumque per negativam determinationem se ipsa disponeret... » (lib. IV. cap. 16.) e) V- Porro, iste modus seu conditio in voluntate, secundum quam recipitur in ea motus, nihil aliud est nisi negativa quaedam determinatio, praecedens tum influxum Dei tum actum elicitum voluntatis. Nimirum, quod voluntas sinat se moveri ab objecto per rationem sibi proposito, vel non sinat. Haec enim determinatio dicitur negativa, quia non consistit in actu positivo, sed in negatione actus; cum tamen voluntas non minus sit libera, ut agat, quam ut non agat. » (ibid, cap. 16.) f) « Deus ab aeterno determinavit omnes enectus, sed non ante praecisionem determinationis causarum secun­ darum, praesertim contingentium el liberarum... Concursus Dei est generalis et indifferens quidam influxus, qui a causis secundis modificatur et determinatur, saltem quoad specifi­ cationem. » (ibid. cap. 15.) g) « Sententia... (eorum) qui docent gratiam efficacem esse actionem Dei physicam, quae determinat voluntatem ad volendum et eligendum bonum ... : 1" ... videtur mihi aut esse omnino eadem cum errore Calvini el Lutheranorum, aut parum ab illo distare :... ‘2° tollit e medio liberum arbitrium... Nam posita gratia determinante, non est in potestate liberi arbitrii agere vel non agere ; neque est in ejus potestate, ut ea gratia ponatur vel non ponatur. Igitur necessario, el non libere, voluntas agit. » (lib. 1. cap. 12.) Haec et alia hujusmodi ex visceribus puri Molinismi sunt, deprompta. CAP. IX. CONGRUISJfUS 359 § Quaedam tamen tacent, quaeilain vero quoad verba saltem videntur quasi velle reformare et ad physicam Ilei praemotionem In omnes causas secundas, etiam liberas velati tradere. Etenim : a) Suarez sicut et Bellarminus nihil dicunt circa illam Molinae doctrinam, quae aliunde est logicum corollarium c\ concursu simultanée deductum, nempe : 1° Quod Deus non est auctor virtutis nostrae, sicut revera non est auctor vitii aut peccati ; 2° quod opera nostra bona et libera non msse in Deum referenda, nec quatenus libera nec quatenus bona et virtuosa. Hoc quidem punctum Molinianae Concor­ diae Suarez et Bellarminus prudenti celant silentio. b) Deinde, illud quod est punctum praecipuum in contro­ versia, nempe quod Deus juxta Molinam : 1° non movet nec applicat causas secundas ad agendum; 2° non agit in ipsis «■ausis, sed in ipsarum dumtaxat effectus; 3° nec agit in voluntate creata ea ex parte qua voluntas agit: tam Suarez quam Bellarminus videntur summopere desiderare, ut tan­ tisper nuditas sermonis Moliniani cooperiatur, et tribuatur illiquid plus causae primae. Unde : Suarez. — Suarez XXII. Disp. metaph. adjungit : 1° « Ra­ bone hujus concursus, verum est primam causam imme­ diate et per se efficere omnia ; et salvatur omnis dependentia essentialis causae secundae a prima in causando, turn actionis ejus in fieri, tum etiam effectus in omni esse hio. » (sect. 2.) 2° « Hic concursus non potest consistere in omni eo vel in > olo eo, quod datur causae secundae per modum principii, ul operari possit; ergo consistit essentialiter in aliquo, quod mI per modum actualis feri. » (sect. 2.) 3" « Ipsummet nomen concursus satis declarat insepara­ bilitatem ab actione causae secundae. Ergo concursus* essen­ tialiter est aliquid per modum actionis vel feri, ut est a 360 PARS in. — CONCORDIA MOLINAE prima causa. » Et determinationem divini influxus per cau-s sam secundam esse in genere causae materialis, (sect. 2.) 'i° « Deum inchoare actionem liberae voluntatis »; « Deum agere in actionem voluntatis ea ex parte qua voluntas agens est. » (sect. 2.) 5° « Prima causa, efficiendo hanc actionem, efficit illam ut prodeuntem a tali causa. Potest quidem Deus interdum augere virtutem agendi, si velit. » « Causae secundae liberae facient quod Deus decrevit. » (sect. 2.) En physicam praemotionem. quae nihil aliud est nisi : a) Virtus causae primae in causam secundam immediate et per se efficiens omnia : tum actionis in fieri, tum etiam effectus in esse. b) Consistens essentialiter in aliquo, quod datur causae* secundae per modum fieri, actualis, et quod determinatur per causam secundam in genere causae materialis. c) Inchoans actionem liberae voluntatis, et per quod Deus auget virtutem agendi causae secundae, el efficit hanc actio­ nem ut prodeuntem a tali causa. d) Et denique id. quo causae secundae liberae faciunt quod' Deus decrevit. Molina numquam sic loculus est. In hoc Suarez, est revera Hahezianus. Bellarininus. — Bellarininus vero 1. De grat. et lib. arb. cap. 13. ait : « Gratia interna... : a) semper lumen infundit et afflat initium bonae voluntatis, quod est quasi semen, unde? postea oritur fructus voluntatis perfectae et deliberatae. » b) « Non solum excitat per illustrationem et aspirationem boni desiderii, sed etiam adjuvat voluntatem, eique eoope-tt ratur etiam physice ad eliciendum actum voluntatis delibe-» ratae ; quamquam gratia magis dicitur efficax, ut supra demonstravimus, ex illa excitatione, quae proprie vocatio dici solet, quam ex cooperatione physica. » c) Et tandem in opusculo cui titulus : Recognitio librorum omnium Roberti Bellarniini... sic ad lectorem praefatur J « Ego ipse jam senex et morti proximus, S. Augustinum CAP. IX. — CONGRUISMUS 361 imitatus, libros meos recognoscere et judicare volui. » Et deinde in capite cui titulus : Recognitio librorum de grat. lib. arbit. ita scribit : « Lib. 1° cap. 12... dicimus gratiam determinare voluntatem non physice, sed inoraliter, per modum persuasionis. Quo loco per vocem determinare non intelleximus determinationem proprie dictam, quae tollit i udifferentiam, sed persuasionem quae moralis motio quae dam est voluntatis; neque enim potest moveri voluntas nisi inoraliter, quando movetur mediante intellectu proponente objectum. Sed non ideo negare voluimus voluntatem moveri. per gratiam etiam efficienter et physice, ut explicavimus in eodem libro cap. 13. ubi diximus : Deum non solum, illu­ strando intellectum, proponere objectum voluntati, sed etiam aspirare voluntati bonum desiderium : et infra, afflare initium bonae voluntatis, quae aspiratio sive afflatio, phy­ sica actio est, et Deo propria, qui novit facere intus ope­ rando, ut voluntati placeat objectum propositum. Neque tamen illa delectatio a Deo infusa, sive complacentia, sive suavitas, ut S. Augustinus vocat, nécessitât voluntatem, sed inclinat solum. Ibidem etiam diximus : Per gratiam adju­ vantem vere efficienter et physice movere voluntatem. Quae repetere voluimus, ne quis existimaret nullam nos agnoscere motionem voluntatis per gratiam nisi moralem. » lix quibus sequitur Bellarminum agnoscere motionem Miluntatis : a) Moralem, ex parte objecti seu finis per intellectum praesentali voluntati ipsi ; et praeterea : b) Efficientem et physicam, ex parte potentiae, quae est principium liberae actionis. c) Afflantem initium ipsiusmet actus. Hoc videtur aliquid plus quam Molinismum sonare. 362 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE VI CONCLUSIO Concordia Molinae, dealbata per Congruismum Bellarmini et Suarezii, non mutavit speciem suam ; sed Congruismus logice resolvitur in ipsummet purum Molinismum. Arg. lun'. — Ex fundamento utriusque systematis. Funda­ mentum tam Congruismi quam Molinismi est scieni/tf media, qua Deus « ante omnem liberum actum voluntatis divinae intuitus est quid pro sua innata libertate acturus est homo, si in hoc vel illo vel etiam infinitis rerum ordinibus colloca­ retur »: et intuitus est : a) juxta Molinam. « in sua essentia e.\ altissima el, inscrutabili comprehensione cujuscumque liberi arbitrii »; b) juxta Suarezium, « penetrando immediate veritatem, quae in ipsis futuris conditionatis est seu concipi potest » ; c) et juxta Bellarminum, « videndo futuras actiones liberas in humana voluntate, scrutando renes et corda, et intelligendo cogitationes de longe ». Sed si ita est, ul Bellarminus et Suarez cum Molina affir­ mant ; si Deus penetrat immediate veritatem quae est in futuris actibus conditionatis liberi arbitrii creati : si Deus praevidet omnes vias nostras et intelligit cogitationes nostras, et scrutando renes et corda videt futuras actiones liberas in humana voluntate illa scientia, quae vocatur media, de cujus ratione essentiali est : 1° « quod antecedat omnem liberum actum voluntatis divinae: » 2° quod « in potestate Dei non fuit scire per eam scientiam aliud quam reipsa sciverit » (Concord, q. 14. a. 13. disp. 52.) : si haec omnia, inquam, ita se habent, nec Bellarminus nee Suarez habent jus conclu­ dendi contra Molinam : Nullam, dari rationem praedestina­ tionis adultorum ex parte usus liberi arbitrii praevisi. Media enim debent respondere fini, et corona aedificii funda­ CAP. IX. ---- GONGItUISMUS 363 mento ipsius. Posita scientia media, corona et linis omnium, quae supra illam juxta regulas logicae construuntur, est linis et corona totius Molinianae Concordiae, sc. : Dari ratio­ nem praedestinationis adultorum e.r parte usus liberi u> -bitrii praevisi. \rg.2'“". — Ex nullilale distinctionis gratiae in sufficientem d efficacem, factae a Bellarmiiio et a Suarezio. Molina non negat praecise hanc distinctionem, sed rationem efficaciae non ex voluntate Dei, sed ex hominis voluntate asserit esse accipiendam. Unde expresse ac dare affirmat : 1° « Auxilia gratiae non habere ex natura sua, quod efficacia sint » oiisp. 53. memb. 1.); 2° « in libera potestate nostra esse illa efficacia reddere» (ibid.) : 3" « illudque auxilium sufficiens, ■ave magis sive minus in se sit, efficace dici cum quo arbiIrium pro sua libertate convertitur. » (Concord, q. 14. disp. 40.) .lam vero. Bellarminus el Suarez asserunt gratiam efiicacem distingui a sufficienti : 1° Quia « habet peculiarem vim ad inducendam humanam voluntatem, ut consentiat»: •.’■■quia « certum est (hominem) non repudiaturum (gratiam), quia Deus vocabit illum, sicut videt congruum illi esse, ul vocantem non respuat » (IU. De grat. et lib. ari). cap. 15.): quia Deus vocat quosdam eo tempore, quo praevident™ converti, quando videbat eos convertendos; et alios non vo­ cavit quomodo et (piando vidit secuturos; quia unus accepit motionem eo modo, loco et tempore, quo Deus praevidit Qus ingenio congruere: alter non ita accepil ; ac per hoc longe majorem habuit Dei gratiam is qui credit (piam qui non credit, (lib. 1. cap. 13.) Ergo Congriiismus nihil mutat de substantia quaestionis, d non habet jus concludendi contra Molinam, quod efficacia gratiae non pendet a voluntate humana, in cujus potestate, juxta doctrinam Molinismi, est reddere efficacem Dei gratiam. Molina refert efficaciam gratiae ad voluntatem humanam; l>. Thomas et S. Augustinus ad voluntatem, divinam: Bellarminus et Suarez ad modum, ad locum, ad tempus, 364 CARS III. — CONCORDIA MOLINAE ad ingenium et temperamentum hominis. Nee Suarez nec ] Bellarminus ponunt supra circumstantias congruas volunA ] Intern Dei, sed tantum Dei praescientiam. Congruismus ergo, loco ponendi libertatem humanam ut principium primum in agendo irreductibile in libertatem divinam, ut Molinismus statuit, subjicit et reducit huma­ nam libertatem ad circumstantias modi, loci, temporis et. temperamenti ; et tamen « liberum arbitrium esi potentia simpliciter el absolute activa »! Ex hac parte Congruismus esi adhuc magis absurdus i quam Molinismus; nam libertas creaturae dominatui’ astris- J et est supra omnes circumstantias loci, temporis, el sensi-1 bilium inclinationum. Supra libertatem creaturae non est 1 nisi libertas Dei. a quo creatura rationalis habet el posse et | agere., et libere et bene agere, el ipsum se determinare ad libere et bene agendum. Arg. 3'"". — Ex conformilale Molinae, Bellarmini et ■ Suarezii in rejiciendo unum ex fundamentalibus principiis 0 philosophiae, quibus innitur lota haec controversia de influxu causae primae in causas omnes secundas. Principium certe fundamentale in hac celeberrima controversia illud est. supra quod etiam fundantur quinque viae, quibus Deum ' esse probari potest. Undo D. Thomas 1. q. 2. a. 3. rJ « Prima autem et manifestior via., quae sumitur ex parte j motus... Omne autem quod movetur, ab alio movetur... »3 El I. ('. Gent. cap. 13. : « Procedamus ad ponendum ] rationes, quibus tam philosophi quam doctores catholici Deum esse probaverunt. Primo autem ponemus rationes,I quibus Aristoteles procedit ad probandum Deum, qui hoc 1 probare intendit ex parte motus, duabus viis, quarum prima 1 talis est : Omne quod movetur, ab alio movetur... » Nunc ergo : sic se habet Congruismus ad Molinismum. I et Molinismus ad Congruismum. sicut se habent ad invicem 1 Molina, Suarez el Bellarminus per comparationem ad hoc j principium : Omne quod movetur, ab (dio movetur. Quid enim dicit ad hoc Bellarminus ? ■· Philosophus nusquam/l GAP. IX. — CONGRUISMUS 365 n'ipsit : Omne quod movetur, ab alio moveri. » (III. De grat. et lib. arb. cap. 11.) Quid autem Suarez? Suarez quidem non negat hoc principium esse ab Aristotele scrip­ tum et pronuntiatum : sed tamen respondet : « Principium illud adhuc non est satis demonstratum in omni genere motus et actionis.... ut in voluntate videre licet. » (Disp. \letaph. disp. 29. sect. 1.) Quid vero Molina? Molina nec negat evidentiam et veritatem hujus principii, nec negat \i istotelem hoc principium evidentis veritatis in suis scriptis pronuntiasse : sed simpliciter respondet : Causae secundae non indigent motione... Nec intelligi valet, quo motu de noro a Deo moveantur ad agendum. Nec motus est neces­ sarius. (Concord, q. 14. disp. 26.) Consequenter Bellarminus concludit III. De grat. et lib. arb. cap. 10. « Liberum arbitrium non esse potentiam tantum passivam, nec partim passivam et partim activam, sed sim­ pliciter' et absolute activam. » En igitur totum discrimen inler Congruismum ac Molinismum. Vrg. 'iu,u. — Ex eo quod nec Suarez nec Bellarminus i radunt in re et veritate aliam efficaciam gratiae quam Molina. Quantumvis dicant : 1” quod gratia efficax « vires praebet efficacissimas voluntati », et « peculiarem vim habet' ad inducendam humanam voluntatem ut consentiat » (Suarez ///. De. auxil. grat. cap. 7.); 2° quod gratia efficax pendet non a voluntate humana, sed a voluntate divina: et quod esset abuti vocabulis, vocare gratiam efficacem, eamque a sufficiente distinguere, si nulla omnino in ipsa gratia distinctio esset, et totum discrimen ab humana voluntate penderet » (Bellarminus I. De grat. et lib. arb. cap. 12.) : \ erumtamen, tota efficacia gratiae, quam Suarez et Bel­ larminus admittunt, revera non excedit efficaciam quam admittit ipse Molina. I" Quia hujusmodi efficacia non causatur a voluntate divina, sed a loco et tempore el aliis circumstantiis con­ gruis, in quibus Deus praevidit unum consensum praebere Dei vocanti, et alterum non : 2° quia hujusmodi efficacia, sit 366 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE major sil, minor, non praetergreditur conditiones motionis moralis, qua Deus movet suadendo, hortando, consulendo, alliciendo; et haec omnia admittuntur etiam a Molina; et licet, hujusmodi motiones morales augeantur tantum quan­ tum voluerint Suarez et Bellarminus, non egrediuntur extra tentoria Molinismi; 3° quia tam in Congruismo quam in Molinismo « Deus ab aeterno determinavit omnes effectus, sed non ante praevisionem determinationis causarum secundarum, praesertim contingentium el liberarum ». (IV. De grat. et lib. arb. cap. 15.) Unde determinatio causarum secundarum, praesertim contingentium et libe­ rarum, praecedit determinationem, divinae voluntatis. Atque in hoc consistit quinta essentia Molinismi. Arg. 5»n>. — Ex hoc quod determinatio voluntatis creatae? ad consensum, ad electionem, ad opus, non cadit, nec juxta Molinam nec juxta Suarezium nec juxta Bellarminum, sub determinatione divinae voluntatis, ac proinde nec sub effi­ cacia divinae motionis : 1° Quia hoc « est omnino idem cum errore Calvini et Lutheranorum, aut parum ab illo distat » (1. De grat. et lib. arb. cap. 12.); 2° quia hoc « tollit e medio liberum arbitrium » (ibid.); 3° quia, sicut Bellarminus •explicat a radice IV. De grat. et lib. arb. cap. 15. : « In eo. quod est voluntatem se determinare ad opus, sive (quod idem est) reipsa operari, cum antea non operaretur, tria considerari possunt : a) voluntas, b) actio ejus, c) el egressus actionis a voluntate, sive relatio et habitudo actionis tamquam effectus ad voluntatem ut ad causam. Ex his tribus voluntas sine dubio a solo Deo facta est. Actio quoque fit a Deo, quamvis non solo. Denique, relatio proprie, non Iit, sed consequitur; tamen, ut est idem re cum actione, ab eo fit, a quo ipsa fit. Itaque nihil est quod non fiat a Deo ; et tamen non dicitur Deus determinare vel applicare volun­ tatem ad opus; quia relatio illa non refertur ad Deum, sed ad solam voluntatem. Referretur etiam ad Deum, si ipse uteretur voluntate tamquam instrumento ad illam ipsam actionem faciendam. » Ex quibus patet Congruismum Bellar- CAP. IX. CONGRüISMUS 367 mini identificari essentialiter cum Molinismo Molinae. Et similiter Congruismus Suarezii dicentis : « In voluntate nihil est nisi aut actus secundus aut primus; neque inter haec, potest excogitari medium. » (Disp. metaph. disp. 22. sect. 1.) Suarez asserit, quod non datur medium inter voluntatem el actionem; Bellarminus autem asserit, quod mediat inter voluntatem el actionem egressus actionis a voluntate; sed hujusmodi egressus : a) est relatio ; b) proprie non iit. Ac proinde, quamvis egressus actionis a voluntate mediet inter voluntatem et actionem, revera non datur medium inter actio­ nem et voluntatem. Quia in creatis quod proprie non fit, proprie non est. Unde determinatio voluntatis creatae ad consensum, ad electionem, ad opus, referenda est in ipsam solam voluntatem, non in Deum, qui nec determinat vel applicat voluntatem ad agendum, nec utitur voluntate creata Ia inquam instrumento. Quid ergo interest inter doctrinam Molinismi et Congruismi quoad substantiam quaestionis el punctum capitale controversiae? Nihil prorsus, nisi quod Molina procedit secundum logicam usque ad ultimas con­ clusiones; et Bellarminus et Suarez laborant et sudant, ne arbor, quam plantavit Molina, afferat fructus suos, sc. : 1° Auxilia gratiae non habere ex sua natura, quod sint efficacia, sed ex determinatione humanae voluntatis ad consensum, ad electionem, ad opus. 2" Hominem justum et perseverantem in gratia discernere '■ipsum ab homine, qui vel non convertitur vel non perse­ verat, non per gratiam Dei, sed per suam determinationem; non per Dei voluntatem, sed per suam voluntatem propriam, tiens enim praèvidit ab aeterno per scientiam mediam, sed non facit, hanc discretionem ; nam « Deus ab aeterno deter­ minavit omnes effectus, sed non ante praevisionem determi­ nationis causarum secundarum, praesertim contingentium el liberarum ». (IV. De grat. et lib. arb. cap. 15.) 3- Dari perinde rationem praedestinationis adultorum ex parte usus liberi arbitrii praevisi. PARS III. — CONCORDIA MOLINAE VII Quomodo Molina, Suarez et Bellarminus se habeant ad doctrinam D. Thomae. § 1 Quomoito sc habeat Molina a. Thomae. Hoc enim ut plene ac convenienter tractaretur, librum .Integrum oporteret scribere ; ad praesens tamen propositum Hiilliciat quaedam indicare, ex quibus alia plura poterunt quasi divinari. Suarez namque non tantum sibi proposuit •.equi D. Thomam ad exemplum Molinae, verum haec quo­ que in Proleg. VI. De auxiliis grat. cap. 6. scripsit : « Solum lior loco D. Thomam adjungimus; quia sicul in explicandis llilei mysteriis, ceteris scholasticis theologis antefertur, et primis Ecclesiae Doetoribus comparatur : ita in illustrandis difficillimis de gratia et libero arbitrio controversiis ipsi Augustino eum supparem reputamus. Nam et illius doctrinae .'■elator est ac defensor acerrimus, et in rebus obscuris et ambiguis mentis ejus est diligentissimus indagator et fide­ li .imus interpres. Quapropter, cum aliis lucubrationibus nostris ac theologicis disputationibus D. Thomam semper tamquam primarium ducem et magistrum habuerimus. • jusque doctrinam pro viribus intelligere, defendere ac sequi i nnati luerimus, in praesenti opere majori studio et affectu ni praestare curabimus : speramusque cum divino auxilio ei insecuturos esse, ut a vera ejus mente atque sententia in nulla re gravi aut alicujus momenti discedamus: non ex nostro capite, sed ex antiquis ejus expositoribus ac secta­ toribus, et ubi illi defuerint, ex variis ejusdem locis inter se rellatis eam eliciendo. » Hactenus Suarez. a) Incipiendo igitur a veritate fundamentali totius philo■nphiae Christianae, quae D. Thomae philosophia est; quam quidem veritatem, metaphysicae caput, pertractat Angelicus I luctor T. q. 3. a. 4. et I. G.Gent. cap. 21. et 22. et II. cap. 52. DE GRATIA. T. III. 31 370 PARS 111. — CONCORDIA MOLINAE 53. et 54. el in opusculo De Ente et Essentia : comparate Suarezium cum D. Thoma, conferte Disp. metaph. Suarezii 31.. et oculis vestris videbitis « quanto studio et affectu conatus fuerit Suarez D. Thomam semper tamquam primarium ducem et magistrum habere, ejusque doctrinam pro viribus intelligere, defendere ac sequi » ! b) Iterum, sumite Summam Theologicam 1. q. 2. a. 3. el Summam contra Gentes lib. 1. cap. 13. ubi demonstratur existentia Dei ; et deinde legite Disputationem metaph. 30. Suarezii : et mirabimini « quanto studio el affectu conatus fuerit Suarez » ascendere cum Angelico Doctore per illas quinque vias, quibus Deum esse probari potest! c) Rursus, aperite Summam Theologicam 1. q. 44. a. 1. et <(. 61. a. 1. et Summam contra. Gentes 11. cap. 15. et alia plura loca, ubi Angelicus Doctor aggreditur demonstrative, probare veritatem creationis; et postea ile ad Disputationem metaph. 20. Suarezii : et laudabitis « studium, affectum, conatum » Suarezii in habendo semper D. Thomam tam­ quam primarium ducem et magistrum ! d) Adhuc, comparate ad invicem D. Thomam el Suarezium, dum uterque, procedens ex notione philosophica essentiae, et subsistentiae, et esse, et relationis, explicat fidei catholicae praecipua mysteria, videlicet : Trinitatis, Incarnationis. Eucharistiae, etc. : et notum itet vobis, quomodo Suarez « D. Thomae doctrinam pro viribus intelligere, defendere ac i sequi conatus fuerit » ! e) Praeterea, inspicite 1-11. q. 111. a. 2. ubi D. Thomas agit de gratia operante, et q. 113. ubi evolvit naturam justi­ ficationis : et deinde ite ad Suarez VIII. De causis habit. I grat. cap. 24. et V. De auxilio gratiae efficacis cap. 45. 9 et videbitis quomodo « non ex suo capite, sed ex antiquis D. Thomae expositoribus dicit mentem et sententiam D. Tho-j mae » ! Etenim, D. Thomas nihil agit de physica praemo^ tione, « nec. per infusionem gratiae inlelligit D. Thomas actionem, per quam infunditur gratia, quidquid Cajetanus itu dicat. » f) Tandem, mente recolite, quae supra adducta fuerunt ex CAP. IX. — CONORVISMUS 371 Disp. metaph. 22. ubi Suarez tractat de influxu causa·' primae ...... mnes causas secundas. Nam 1° ex una parte : « Con­ cursus causae primae non includit aliquid de novo inditi • ausae secundae... Non est influentia nova, quae sit creatio alicujus inhaerentis » seu perficientis, per modum tran­ seuntis, causam secundam. « Nec aliquid additum virtuti ejus... Nec res aliqua, recepta in ipsa causa secunda. » • mia « in voluntate nihil est medium inter voluntatem el actionem voluntatis ; neque inter haec potest excogitari medium: neque ab Aristotele nec ab alio philosopho inven­ tum est ». 2° Ex alia vero parte : « Ipse concursus consistit essentialiter in aliquo, quod sit per modum actualis fieri. » Est aliquid per modum fieri... Est aliquid inseparabile ab i tione causae secundae... Deum inchoare actionem liberae voluntatis... Deum agere in actionem voluntatis ea ex parte • pia voluntas agens est... Primam causam efficere actionem hanc, ut prodeuntem a tali causa. » Quorum prima expri­ munt quidditatem concursus simultané: juxta doctrinam Molinae. Altera vero exprimunt quidditatem physicae praemotionis juxta doctrinam D. Thomae. Eritne possibile, quod 1 in hac materia dc influxu causae primae in causas secun­ das " multo majori studio el affectu id praestare curabit ; et mm divino auxilio sperabat consecuturum esse, ut a vera Ir Thomae mente alque sententia in nulla re gravi aut ali- I'Mts III. — CONCORDIA MOLINAE cujus momenti discederet » : Suarez, inquam, in sua Disp. metaph. '2'2. sect. 2. enarrat nobis duo magni momenti in hac quaestione adeo celeberrima de physica praemotione seu praedelerminatione, nempe : I" " Verum est D. Thomam De Dot. q. 3. a. 7. addere tertium, nimirum, virtutem instrumentaient fluentem, quam recipit causa secunda a prima, ut agat tamquam instrumen­ tum ejus; disserte enim hanc numerat tamquam distinctam ab applicatione et ab efficientia seu conservatione ipsius causae secundae et virtutis ejus. Existimo tamen D. Tho­ mam tacite retractasse illam doctrinam in I. q. 105. a. 5. et 0. ul>i etequisite tractans omnem modum, quo causa prima operatur cum secunda, illam virtutem omisit : quod facere non potuisset in proprio ac praecipuo loco, si existimasse! esse per se necessariam ad concursum primae causae : el similiter III. C. Gent. cap. 70. illius non meminit. » 2n « Nec discursus, quem facit in dicto a. 7. De Dot. est efficax. Fundatur enim in eo. quod causa secunda non potest efficere esse existential' nisi per modum instrumenti : quod, proprie el in rigore loquendo de instrumento, verum non est, ut in solutione ad 5. attingam et latius infra, dispu­ tando de essentia creaturae. (Disp. metaph. 31.) » 1'nde habetur : a) Quod D. Thomas jam docuerat physicam praemotionem antequam Banez nasceretur, quamvis Suarez existimet (ex suo capite, absque dubio) D. Thomam fecisse poenitentiam sui Banezianismi praehistorici : &)quod Suarez bene vidit et liene intellexit ubi jacet positum fundamentum ontologicum et caput totius hujus controversiae, ut supra jam declaratum fuit Parte Secundo cap. 10. ’. 1 Omnia, quae supra breviter sunt indicata (De Carit, q. unica a. 12.) Ac per hoc respondetur ad P. Schneemann (Controversiarum... p. 14) Hi-ribentem : « Quod sc Lemos et Alvarez consolantur, non definitum in Tridentino resistere posse, sed dissentire posse, id quidem sola- 378 PAUS IU. — CONCORDIA MOLINAE gentium bonum ». esse errorem Lutheri el Calvini, ac destruere gratiam sufficientem et tollere libertatem. Verum, IV. cap. 16. solvit has difficultates, dicendo : 1° Quod « virtus a Deo impressa per modum transeuntis, ditm causa secunda operatur, non distinguitur ab ipsa virtute naturali : sed est illa eadem, quatenus illa Deus utitur ad illam actionem perficiendam » : 2" « est autem necessaria haec, molio Dei ex parte, causae secundae, quae cum sit talis... habet necessariam dependentiam a causa prima, in cujus virtute operatur... » : 3° « influxum seu virtutem Dei. qua tium in Vaticano sublatum est, cum (cap. 3. de fide catholica) haec ipsa verba : resistere posse usurpata videamus. » Ante et post definitiones Vaticani et Tridentini possunt etiam se consolari cuncti Molinistae, méditantes in corde suo supraposita I). Thomae, verba ; et lumen etiam accipere ad intelligendam distinctionem illam famosam sensus divisi et sensus compositi (quam videntur non satis penetrare) ex his, quae Angelicus Doctor tradit. 11-11. q. 24. a. 11. : « Tripliciter ergo possumus considerare caritatem : uno modo, ex parte Spiritus Sancti moventis animan ad diligendum Deum: et ex hac parte caritas impeceabilitatem habet ex virtute, Spiritus Sancti, qui infallibiliter operatur quodeumque voluerit. Unde impossibile esi haec duo simul esse vera, quod Spiritus Sanctus velit aliquem movere ad actum caritatis, ct quod ipse caritatem amittat peccando. » Id quidem solatium non fuit subla­ tum in Vaticano, neque tolletur in sempiternum. 2» Quantum vero ad Bellarminum, dicendum est : a) Quod I. De gral. et lib. arb. cap. 12. sententiam Molinae (quem tamen non nominat) circa gratiam efficacem conceptis verbis affirmat esse < omnino alienam a sententia Scripturarum Divinarum ; ... ever­ tere omnino fundamentum praedestinationis divinae » etc. (vide supra p. 10). Quare ergo P. Schiffini hoc celat silentio? Dum ita Bellarminus sensit de Molinae doctrina, desinit,ne esse vir doctissimus et sanctissimus ? b) Quoad illud : « fieri non potest, ut gratia ista (seipsa efficax) non habet effectum infallibilem », jam D. Thomas responderat ex supra citatis locis, quomodo fieri non potest; et tamen doctrina D. Thomae toto coelo distat ab errore Calvini, sicut a sententia Molinae, c) Quod autem talis doctrina, ab Angelico Doctore expresse tradita, videatur Bellarmino « esse omnino eadem cum errore Calvini et Lutheranorum » : et postea etiam ipsi Bellarmino videatur < esse doctrina valde S. Scripturae con­ sentanea. » etc. : hoc relinquimus explicandum ipsi P. Schiffini, CAI*. CONGRUISMUS 37!) Milnntas movetur et applicatur ad opus, recipi in causis «••■undis secundum earum dispositionem...: nimirum, quod mH unias sinat se moveri ab objecto per rationem sibi pro­ posito, vel non sinat... » : 4° quod « ipsa motio Dei in volun­ tatis potestate est; nam si se voluntas moveri sinat ab objecto proposito, Deus eam applicat el movet ad actum eliciendum ; si non sinat, Deus eam non applicat neque movet » ; 5° atque ita « operatio libera est. quoniam influxus hei non ponitur nisi prius voluntas per negativam deter- qui in suo opere De gratia scribit : a) « Theologi porro, qui hunc opinionem sunt amplexi (gratiam ex se efficacem juxta doctrinam D. Thomae) gratiam seipsa efficacem, quam posuit Calvinus, tuendam esse existimarunt, ita tamen, ut ejus motio, mmetsi irresistibilis, apte cohaereret cum libero consensu, secus ni· Calvinus docuerat» (et tamen est gratia quam posuit Calvinus !) (p. 395). b) « Gratia seipsa efficax, qualis in schola Barieziana exhibetur. non satis tuetur dogma catholicum de gratia vere et pure sufficienti. » c) « Gratia seipsa efficax, qualis in schola Haheziana exhibetur, non satis cohaeret cum definitione Trldentina «ess. fi. cap. 4. » Thes. 23. et 24. p. 399 et 105.) Id idem, quod Suarez et Bellarminus et P. Schiffini et infinitus Molinistarum numerus dicunt et repetunt sine fine dicentes de ratia seipsa efficaci, qualis in schola Baneziana exhibetur, dixil uitea Molina de gratia seipsa efficaci, qualis in Sumina Theologica i II. q. 111. a. 2. et q. 113. a. 8. exhibetur a D. Thoma. Respiciat ergo 1*. Schiffini, quanta sit multitudo de hae re unum et idem sentientium vel saltem scribentium, uno tamen discrimine, quod Mulina in libro Concordiae loquitur de D. Thoma, et ceteri alii loquuntur de Bahez. At de Comoedia Banezianismi infra cap. 11. (Vide supra cap. 4. p. 94 et Part. Prim. p. 222 et 498.) I·· Quoad Bellarminum tamen affirmantem, doctrinam. D. Thomae n ihil aut parum- a Calvino differre, haec adnotat Gonet : « Verum existimare malim, quod plures sentiunt, nusquam ea verba, quibus • ravius quam par esset, sententiam b. Thomae et Thomistarum i.otasset, piissimum juxta et doctissimum Bellarminum scripsisse, n il a quibusdam· Jesuitis Germanis, qui impressioni libri contro­ versiarum ejus praeerant, intrusa fuisse. Neque hujus fraudis et adulterationis evincens argumentum deest : triplex enim habeo » etc. (I.egeGonét. Clypous Thèol. Thomisl. T. I. tract. 3. disp.fi. Apologia Thomistarum- a. 6.) ;:luntas sine dubio a solo Deo lacta est : actio quoque fit .i Deo, quamvis non solo: denique, relatio proprie non fit. -oil consequitur: tamen, ut est idem re cum actione, ab eo Id. a quo actio ipsa fit. Itaque nihil est, quod non fiat a Deo: d lainen non dicitur Deus determinare vel applicare volun­ tatem ad opus ; quia relatio illa non refertur ad Deum, ed ad solam voluntatem. Referretur autem etiam ad Deum, -i ipse uteretur voluntate tamquam instrumento ad illam ipsam actionem faciendam. » Iit iterum ibid. : <■ Deus ab aeterno determinavit omnes effectus, sed non ante praecisionem determinationis cau­ darum secundarum, praesertim contingentium et liberarum.» til ibid. cap. 14. : « Determinationem particularem refe­ rendam esse in ipsam voluntatem, non in Deum prius determinantem. » ( nde patet : a) Congruismum Bellarmini esse purum Molinisinum; et eum Bellarminus ait. quod : « si se. voluntas moveri sinat ab objecto proposito, Deus eam applicat et movet ad actum eliciendum : si non sinat. Deus eam non applicat neque movet » : hujusmodi applicatio et molio in ore Bellarmini nihil aliud est nisi concursus simultaneus .Molinae. b) Bellarminum ludere verbis, dum ex una parte affirmat quod « Deus eam (voluntatem) applicat et movet ad actum eliciendum ». et simul affirmai ex alia quod « tamen non dicitur Deus determinare vel applicare voluntatem ad opus ». c) Bellarminum contradictoria tradere, dum ex una parte asserit quod « nihil est quod non fiat a Deo ». el ex alia asserit quod « determinatio particularis voluntatis referenda est in ipsam voluntatem, non in Deum prius determinantem ». cum praeterea affirmai quod « actio voluntatis fit a Deo », 382 t’ARS IU. — CONCORDIA MOLINAE el tamen quod « egressus actionis a voluntate non referretur ad Deum, sed ad solam voluntatem ». d) Initium bonae voluntatis non causari efficienter ac physice a Deo. sed Deum exspectare consensum voluntatis; nam Deus non agit in potentiam liberae voluntatis ea ex parte qua voluntas agens est. et nec ipsa voluntatis determinatio nec consensus cadunt juxta Bellarminum sub Dei motione et applicatione. Cum igitur in libello, cui titulus Recognitio operum. Bellarminus scribit, quod Deus « afflat initium voluntatis bonae: et afflare initium voluntatis bonae, est afllalio quae physica actio est... Et. Deum per gratiam adjuvantem vere efficienter el physice movere voluntatem. Quae, repetere voluimus, ne quis existimaret nullam nos agnoscere motionem voluntatis per gratiam nisi moralem »: Vel inter se pugnantia scribit, vel dicendum, quod egressus liberae actionis a potentia voluntatis causatur a Deo, el refertur etiam ad Deum ut ml causam principalem, quae utitur voluntate creata tamquam instrumento ad bona opera lacienda. i 1 1 i | I ■, j Ad salvandam ergo veram hominis libertatem ac perfectam Dei causalitatem, oportet admittere physicam praemotionem. — Si enim egressus actionis ex potentia voluntatis a Deo Ï non efficitur, qua ergo ratione dici potest nihil esse in 1 actione libera quod non fiat a Deo? Egressus actionis 3 a voluntatis potentia est ipsa actio in fieri, ipsum actionis initium atque inchoatio: est motus, cujus naturam seu quid- 1 ditatem tantopere timent inspicere ac investigare Molinistae et Congruistae. Nec oportet confundere motum cum relatione; alia est enim natura motus, et alia natura relationis, licet detur aliquis motus, qui ad relationis naturam reducitur. , De natura quidem relationis est esse aci aliud: motus VerO ' mm habet naturam determinatam, sed reducitur ad genus j el speciem ejus ad quod terminatur motus. Motus autem non I est ens completum, sed est via ad ens, quasi medium quid inter potentiam et actum : sicut egregie docet Aristoteles ac I praeclare declarat. D. Thomas in suis praesertim Comment. CAP. IX. — CONGRUJSMÜS 383 upra libros Physicordm ac Metaphysicorum : quantumvis Bellarminus dicat Aristotelem nusquam scripsisse : Omne quod movetur, ab alio movetur. (tum igitur egressus actionis a voluntate sit motus seu transitus de potentia in actum, in hujusmodi motu reperire rst relationem ad motorem et ad rem mobilem ; ad Deum el ad voluntatem, quae ex eo, quod a Deo movetur, habet hoc ipsum quod se moveat ad libere el bene agendum. Motus namque est simul actio et passio; est actus entis in potentia prout in potentia: est complementum potentiae operativac alque ejusdem operationis inchoatio. Unde D. Thomas III. Physic, led. 1. et 2. : « Motus aliquo moclo ad genus relationis perlinere videtur, in quantum movens refertur ad mobile... Et quot modis dividitur ens. tot modis dividitur motus secundum diversa genera entium... Motus nec est potentia exislentis in potentia, neque est actus existentis in actu ; sed est actus in potentia; ut per id quod dicitur actus, dôSifenetur ordo ejus ad anteriorem potentiam, el per ai quod dicitur in potentia exislentis, designetur ordo ejus ad ulteriorem actum. Unde convenientissime Philosophus definit motum, dicens quod motus est : Actus existentis in potentia secundum quod hujusmodi. » Et III. (lent. cap. 147. : « Sub Deo. qui est primus intellectus el videns, ordinantur omnes intellectus et voluntates sicut instrumenta sub principali agente. » Et De Pot. q. 3. a. 7. ad 3. : « In operatione, qua Deus operatur movendo naturam, non ope­ ratur natura, sed ipsa naturae operatio esi etiam operatio virtutis divinae; sicut operatio instrumenti est per virtutem agentis principalis. » Dicendum itaque est : 1" voluntatem sine dubio a solo Deo laciam esse; 2° actionem voluntatis lotam factam esse a Deo d totam a creatura rationali per suam voluntatem; a Deo quidem immediate immedialione virtutis, a creatura vero immediate immedialione suppositi : 3° egressum actionis i voluntate, quatenus est motus el transitus do potentia in actionem, a Deo etiam fieri, cujus virtus conjungit omnem causam secundam cum sua propria operatione et effectu. • >8'l PARS III. — CONCORDIA MOLINAE et vehementius ingreditur in causatum quam ipsa virtus secundae causae. Unde niliil prorsus est. quod Hat ab ipsa potentia voluntatis, quod non fiat etiam a Deo: el aliquid 111 a Deo, quod a voluntate non lit. sed in illa recipitur, ul prorumpat in actionem. El sic tam actio quam egressus actionis a potentia voluntatis referuntur primo et principe- i liter ad Deum, qui utitur voluntate tamquam instrumento I rationali et libero ad liberam actionem faciendam. Physica | ergo praemotio non destruit libertatem, sed completae per- I licit; non tollit indifferentiam activam, sed passivam, quae J consistit in carentia seu privatione actus; ac perinde, ipsa · indifferentia activa adaugetur. Praemotio physica est aliquid I real e a solo Deo causatum atque in ipsa potentia operative agentis creati receptum per modum acluantis, complentis j ac perficientis, ut ex professo in Parte Secunda cap. 5. I ostensum manet. Cum autem dicitur a Bellarmino : « Si se voluntas moveri sinat ab objecto proposito. Deus eam applicat et movet ad actum eliciendum : si non sinat. Deus eam non applioal neque movet » : vel voluntas, dum sinit se moveri ab objecto, i nihil agit, sed mere passive se habet, el tunc nihil explicatur, nec aliquid ad vitandum errorem Calvini efficaciter affertur, nec Bellarminus sibi ipsi concordat, qui liberum arbitrium I potentiam simpliciter et pure activam esse pronuntiat ; vel voluntas revera agit et exercet suum dominium, eligendo aut consentiendo, el tunc voluntas jam elicit actum el applicat ac movet seipsam ad eligendum el consentiendum, antequam Deus eam applicet et moveat ad actum eliciendum: et sic motus el actio voluntatis non reducitur in Deum, qui est primus actus et primus intellectus et volens. Oportet ergo, J ut salvetur vera hominis libertas et perfecta Dei causalitas. recurrere ad Physicam Praenotionem. Unde D. Thomas /. C. Gent. cap. 57. : « Omnem motum necesse est reduci j in primum movens, quod est movens tantum el non motum. Illud igitur, a quo est prima origo motus, oportet omnino esse movens et non motum. Hoc autem est intellectus divi4l nus. ul supra cap. 13. ostensum est. » Atque in hoc cap. 13. cap. ix. — 385 gonGruismüs ubi demonstratur Deum esse, proceditur per illam viam : Omne quod movetur , ab alio movetur ; et : In moventibus • ! motis non est procedere in infinitum. « Quorum primum, biil D. Thomas, probat Philosophus tribus modis », quamvis llellarminus non dubitet affirmare III. De grat. et lib. tirb. cap. 11. : « Philosophus nusquam scripsit : Omne quod movetur, ab alio movetur. » 1>K GRATIA. T. III. 25 CAPUT DECIMUM Utrum Congruismus Sorbonicus qui etiam Congruismus Tournely dicitur revera a Molinismo recedat. PRAENOTANDA Primo : Auctores hujus Congruismi. — Post Congruismum Suarezii ac Bellarmini, aliqua breviter oportet dicere circa systema Sorbonicum, quod species quaedam Congruismi est, et cujus auctores ac defensores, juxta quod scribit P. Joannes Herrmann, e Congregatione SS. Redemptoris, inter alios habentur : « Tournelius... qui suam theologiam evulgavit anno 1725. Alii vero sua scripta typis mandaverunt : Gamachaeus, anno 1634 : Duvallius, anno 1636 ; Is. Habertus, anno 1647; Ysambertus, anno 1648; Alph. Le Moyne, anno 1650; Bedianus Morange, anno 1670; Frassen, anno 1672; Thomassinus, anno 1682 ; Duhamel, anno 1690 ; Norisius, versus annum 1690 ; Duplessis d’Argentré, anno 1712 ; Boucal, anno 1718. » *. Secundo : Excellentia hujus Congruismi. — « In hoe nostro medio systemate nobis agendum est contra omnes ' ita P. .Joannes Herrmann, sacerdos e Congregatione SS. Redemp­ toris, Tractatus de divina gratia part. 1. sect. 4. cap. 6. n<> 595. Hocce systema ad examen vocamus, juxta quod ab ipso P. Herrmann in suo opere traditur. (Edit. Romae facta 1904). CAP. X. — CONGRUISMUS SORBONICUS 387 patronos aliorum systematum, ita tamen, ut eos ad nostram '•ntentiam stabiliendam coadjutores habeamus. Contra Molinistas nobis probandum est gratiam ab intrinseco et suapte natura efficacem esse admittendam ; et in hoc opem nobis ferunt Thomistae et Augustiniani rigidiores. Contra Thomislas speciatim probandum est hujus gratiae efficacitatem non desumi ex praemotione physica; el in hoc nobis auxi­ liatur tota schola Augustiniana. Contra Thomistas, Auguslinianos, et quadantenus contra Congruislas, probandum est gratiam ab intrinseco efficacem non requiri ad omnia el singula opera salutaria ; sed ad faciliora, et praesertim ad orationem, omnino et perfecte sufficere gratiam sufficientem omnibus ordinarie concessam ; et in hoc Molinistae nobis mixilium praestant. » (n° 509.) Quot el quanta in uno Con­ i' ruismo Sorbonico congregata reperiuntur bona ! Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci. Tertio : In quo differat istiusmodi Congruismus a Con gruismo Suarezii. — « Respondetur : Differre omnibus modis. Kuplex enim datur congruitas, interna sc. et externa. Nos intrinsecam, Congruistae vero solam tuentur extrinsecam. Juxta Congruislas... infallibilem effectum gratiae dependere, non ab ejus vi intrinseca, sed vel a voluntatis consensu, vel h circumstantiis, in quibus homo versatur; Deumque enec­ tum gratiae infallibiliter cognoscere non posse, nisi ope scientiae mediae prius exploraverit, an voluntas, in his aut diis circumstantiis posita, gratiae sil consensura, necne. Nos vero dicimus congruitatem esse gratiae intrinsecam, ul· ipso Deo gratiae inditam, atque consistere non in entiIntc aliqua, absoluta gratiae superaddita, sed in speciali modo divinae vocationis, in ipsius sc. perfecta contcmperalionc cum voluntate vocali... Quare, juxta nos, congruitas ex gratia redundat in voluntatem; et Deus, ut gratiae effectum cognoscat, scientia media nullatenus indiget. » (n°561. et 562.) Quarto : Quaenam sint fundamenta hujus novi Con gruismi. — « Molinistae et Congruistae tamquam funda- .388 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE mentum sui systematis statuunt scientiam mediam ex philosophia haustam ; fundamentum omnino debile, cum scientia media limites opinionis philosophicae minime ex­ cedat; quare et eorum systemata vacillantia omnino atque dubia remanent; insuper, nec in traditione Patrum et anti-/ quiorum scholasticorum sunt commendata. Thomistae suum systema super praemotionem physicam, ex philosophia pa­ riter haustam, totum aedificant. Cum autem nec praemotio physica limites opinionis philosophicae excedat, systema in ea superexstructum magnam non potest habere firmitatem. S. Alphonsus [sive Congruismus Tournely], nullum prin­ cipium philosophicum tamquam petram angularem sui systematis assumit, sed inconcussas veritates revelatas in S. Scripturis et traditione contentas, quae, cum sint omnino firmae et indubiae, maximam suo systemati tribuunt firmi­ tatem ac certitudinem. » (η" 748.) « Thomistarmn systema... tamquam fundamento nititur in principio metaphysico, sc. : Deum esse primam causam et motorem universalem, a quo omne ens et omnis actio venire debent. » (n° 399.) Hoc tamen principium limites opinionis philosophicae exce­ dere videtur, ni multum fallimur; ideoquo systema super hoc principium evidenter demonstrabile atque evidenter a D. Thoma demonstratum (I. q. 2. a. 3. et q. 44. a. 1.) fundatum ac superexstructum. magnam potest habere et habet firmitatem. Principium igitur, super quod Thomistae lotum suum systema aedificant, est praecipua ac summa inter illas veritates philosophiae primae, quae a D. Thoma vocantur praearribula ad articulos fidei. (1. q. 2. a. 2. ad 1.) CAP. X. — CONGBÜISMUS SORBONICUS 389 II CONCLUSIO Systema Tournelii, seu Congruismum Soi’bonicum, prout a P. Joanne Herrmann declaratur, oportet etiam reji­ cere ; quia : a) Contradictoria continere videtur ; b) Duplicem divinae motionis modum, a D. Thoma traditum, confundit ; c.) A. doctrina Molinae non recedit ; d) Veram rationem causae primae in Deo non salvat. § 1 Contradictoria quidem videtur continere· Ktenim, juxta Sorboniei Congruismi expositionem : Phimo : Deus omnia et singula fidelium opera salutaria praedefinivit simul atque non 'praedefinivit. Praedellnivit : quoniam « Deus decreto suo efficit, ut nostra opera illum habeant effectum, quem revera habent... Bona opera nostra praeparavit (Deus), non quia praevidit nos in iis esse ambulaturos, sed quia sua voluntate efficit, ut in iis ambu­ lemus. » (n° 517.) Non autem praedefinivit : quoniam « dicen­ dum est vel omnes fideles in errore ineluctabili versari, quod nullus theologus asserere audet; vel Deum omnia et singula rorum opera salutaria non praedefinivisse ». (n0 501.) Secundo : Deus cognoscit omnes voluntatis humanae dispositiones, motus et actiones scientia necessaria, sen an/e decretum suae voluntatis, ac simul scientia libera seu in ipso suae voluntatis decreto. — Quoad primum : « Deus i niin... sua scientia simplicis intelligentiae infinite cognoscit Ium omnes voluntatis humanae dispositiones et affectiones 390 PARS Ill. — CONCORDIA MOLINAE pro qualibet temporis differentia, tum eujuslibet auxilii vim el efficaciam : infinite cognoscit v. g. quod si Petro det auxilium B, istud auxilium propter suam perfectam attemperationem ad praesentes Petri dispositiones, tanta energia ejus voluntatem mulcebit et alliciet, ut Petrus... certo et infallibiliter gratiae semper consentiat. » (n“ 610.) Quoad secundum : « In ipso decreto, quo Deus statuit talem conferre gratiam, jam cognoscit effectum gratiae et voluntatis con­ sensum... In ipso efficaci proposito ponendi causam, jam certo praenoscit effectum. » (n° 567.) Et quoad utrumque simul : « Deus scientia risionis et simplicis intelligentiae comprehensive cognoscit tum omnes affectiones et disposi- , tiones eujuslibet voluntatis, el quidem pro omni differentia temporis et loci aliarumque circumstantiarum, in quibus illa unquam versari potest. » (n° 555.) Tertio : Congruismus Sorbonicus rejici/ scientiam me­ diam· quoad nomen. sed retinet illam quoad rem. — Patel sic : « Deum ad effectum gratiae ab intrinseco efficacis certo el infallibiliter cognoscendum, non indigere scientia, media. Deus scientia simplicis intelligentiae optime cognoscit cujuscumque voluntatis dispositiones et affectiones pro omni tempore aut loci differentia. » < n° 567. ) « Quando igitur Deus aliquem efficaciter vult convertere, tale ei seligit medium, quod scientia simplicis intelligentiae eo- ' gnoscit adeo ejus voluntati adaptatum et contemperatum, ac proinde adeo potens et efficax in voluntatem, ut eam infallibiliter moveat, eamque ad consentiendum indeclina-l biliter et insuperabiliter adducat, atque ex nolente faciat volentem. » (nn 555.) Iterum : « Affirmamus utique Deum effectum gratiae sufficientis praevidere, quia homo ei con- : sentit; sed haec notio... ascientia media undequaque discre- , pat. » (n° 737.) Subrideret profecto ipse Molina de hujusmodi discrepantia ; scientia namque media est qua Deus cognoscit ante decretum suae liberae voluntatis offectum gratiae suffi­ cientis, quia homo ex innata sua libertate gratiae consentit, atque ex consensu hominis gratia sufficiens redditur efficaxJ CAP. X. — CONORUISMUS SORBONICUS 391 Quarto : In Congruismo Sorbonico motio divinae gratiae non est nisi sola 'motio moralis ; et tamen, res miranda! physice movet atque physice actual voluntatem hominis ad agendum. — Ita ad litteram P. Herrmann : « Gratia proin efficax, etsi motione tantum morali voluntatem ad liberum consensum moveat, eam tamen physice afficit; physice vires ei addit, non naturales quidem, sed supernaturales; eam physice roborat ; eam physice actuat atque constituit in actu primo principium physice undequaque completum ad deliberatam salutarem operationem exse­ quendam. ·■ (n° 512.) Revera, praesupposita istiusmodi motione, nuila alia videtur esse necessaria; praemotio enim physica Baneziana nihil aliud facit nisi physice actuare et physice complere voluntatem, ut est principium sui actus, ad liberum consensum eliciendum Quinto : Juxta Congruismum tSorbonicum, voluntas hominis reducitur physice de potentia in actum per solam moralem motionem. — « Gratiae efficacis munus est, intel­ lectum et voluntatem ita actuare, ut ipsa deinde ad bonum, ad quod per gratiam sollicitantur, sese libere determinare valeant. Notum esi principium, nullum agens in potentia transire posse ad actum nisi moveatur ab alio agente. Jam vero, nec intellectus nec voluntas sunt semper in actu relate ad operationem supernaturalem, sed saepius tantum in potentia; quare indigent physice a Deo moveri quoad exer­ citium, et ut tollatur eorum indifferentia passiva seu suspensiva ad agendum vel non agendum, ita ut ipsa voluntas, hac divina motione actuata, possit sese de potentia reducere ad actum eligendi hoc vel illud. Porro, tam intellectus quam voluntas reducuntur physice de potentia ad actum per 1 Sicut P. Herrmann docet Deum motione morali movere physice voluntatem, sic, e converso, P. Frins, Diction Théol. Vacant, Con■ ours divin col. 794 docet Deum motione physica movere ipsam voluntatem moraliter : « ... d’où il suit qu’elle fait véritablement de Pieu la cause physique et morale de l’action mauvaise dans son i utier. » E tutti contenti! 392 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE ipsam gratiae collationem. Ut enim vidimus, per gratiam Heus facilitates elevat, vel saltem eis addit virtutem; salu­ tares in intellectu excitat cogitationes indeliberatas, el super­ naturalem in voluntate operatur inclinationem indeliberatam in bonum ; porro, in his consistit divina molio, qua tam intel­ lectus quam voluntas physice educuntur de potentia ad exer­ citium, ita ut voluntas possit se deinde libere determinare. » (n° 512.) Ergo Congruismus Sorbonicus convenit cum Molinismo, et recedit a doctrina D. Thomae circa gratiam ope-r rantem : et praeterea : § 2 Duplicem divinae motionis modum, quem D. Ttiomas semper contradistinguit, quasi ex industria et deliberata intentione conatur confundere. Primo : Quoniam D. Thomas constanter distinguit duplex divinarum motionum genus, quarum alleram vocat ab objecto, ex parte objecti, ab exteriori, per modum causae disponentis, consiliantis rei praecipientis, et sicut dicitur quod appetibile apprehensum movet appetitum ; alteram vero appellat motionem ab eo qui causal virtutem volendi, ex parte ipsius potentiae, ab interiori, per modum causaeefficientis *. Et admonet Angelicus Doctor, quod licet utro­ que modo sit proprium Dei movere voluntatem, maxime tamen secundo modo, interius voluntatem inclinando; quo­ niam per modum suadentis, allicientis, delectantis, terrentis, excitantis et quomodocumque rationem boni vel mali osten­ dentis, potest angelus, potest homo, potest diabolus, potest appetitus sensitivus, etc. ; sed ex parte ipsius potentiae, voluntas nullo modo potest moveri nisi a solo Deo, quoniam solius Dei est sic immutare voluntatem, et solus Deus sic ab interiori in voluntate operatur, et solus Deus operatur intra voluntatem per modum causae efiicienlis, el solus Deus 1 I. q. 103. a. 4.; q. 10G. a. 2.; q. HI. a. 2.; 1-11. q. 80. a. 1.; /A,Malo q. 3. a. 3. ; De Verit. q. 22. a. 8. et alibi pluries. — Vide Pari. Prim. Introduci. § 2. et q. 1. a. 1. ; Part. Secund, cap. 1. CAP. X. — CONGRUJSMUS SORBONICUS 393 potest inclinationem voluntatis transferre de uno in aliud. i cundum quod vult. Gongruismus autem Sorbonicus'sive Tournelyanus, prout declaratur a P. Herrmann, tradit : it) Gratia efficax, ad voluntatis consensum operandum, in >1111 agit non praemotione physica, sed motione tantum mo­ nili (n° 535.); b) « gratia voluntatem non motione physica, M’tl morali tantum, ad opus applicat » (n° 544.); c) « motio moralis... voluntatis consensum operatur indeclinabiliter, t.iritque ut faciamus » (n° 545.): d) « voluntas, ntpote libera, nequit ad aliquid ab alio [id est, a Deo) determinari nisi motione morali » (n°558.); e) « eam agendi rationem, quam Immo, quam diabolus servat ad voluntatem, efficacissime quo potuerint modo, suasione, delectatione, metu, etc., fortiter simul et suaviter inclinandam, eam ipsam servat et Deus, quando per gratiam efficacem hominem ad bonum supernaturale peragendum infallibiliter vult determinare. » (n° 554.) I Secundo : P. Herrmann etiam scribit : « Si autem diabolus mleo potens est, ut motione morali, quae sola in tentalione adest, hominem ad peccatum infallibiliter trahat, illaesa lumen remanente ejus libertate, a fortiori concedendum est Deum motione morali hominem ita in bonum inclinare posse, ul effectus infallibiliter simul et omnino libere sequatur. » in" 580.) « Angelus enim et homo, ut docet S. Thomas il. q. 106. a. 2. et I)e Malo q. 3. a. 3. et 4.) non possunt voluntatem alterius aliter movere nisi exterius, per modum ■·<·. proponentis objectum atque suadentis; interius autem nec intellectum illuminare nec voluntatem valent immutare. Deus vero, concedendo gratiam, non solum proponit objec­ tum, sed intellectum interius illuminat, immittendo imme­ diate cogitationes sanctas, quibus bonum, quod latebat, innotescat menti ; atque voluntatem interius immutat, infundendo sc. ei immediate internam inclinationem ad luiiium propositum... Ad gratiam igitur efficacem consti­ tuendam, utique, non sufficiunt motiones morales, quales Heri possunt ab angelo vel homine: omnino vero sufficiunt quales producuntur ab ipso Deo. » (nn 603.) — S. Thomas 394 PAKS 111. — CONCORDIA MOLINAE vero lotus est. in distinguendo in citatis aliisque plurimis locis duplex genus motioni^ juxta duplicem ordinem causae efficientis et causae finalis ; et Congruismus Sorbonicus lotus est in confundendo istum duplicem ordinem movendi et causandi; tamquam si non daretur alius modus movendi nisi sola motione morali. Tertio : P. Herrmann iterum scribit : « Legimus Rom. 8,14 : . Quicumque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii. Dei. His verbis gratiam efficacem manifestari, supra jam innui-' mus n° 520. et Thomistac ultra concedunt. Porro, in eis de sola agitur motione morali, non autem de praemotionc physica. Etenim... manifeste ostendit Apostolus spiritum, quo filii Dei ad bonum peragendum aguntur Deoque ita insuperabiliter el indeclinabiliter adhaerent, ut nulla tentalione ab eo separari possint, esse ardentissimam caritatem, fervenlemque et efficacem dilectionis affectum. Sed caritas et dilectionis allectus sunt motio moralis, non autem physica. » (n° 537.) — Ad haec dicendum : a) Caritas nec est motio moralis nec motio physica, sed virtus supernaturalis et theo­ logica, habitus infusus, et forma quae inhaeret, voluntati non per modum transeuntis, ad instar motionis, sed per ; modum permanentis; b) dilectionis affectus, quo diligimus Deum super omnia, est non motio moralis nec physica, sed ' actus voluntatis motae a Deo utroque genere motionis ; c) deinde D. Thomas Rom. 8. lect. 3. expresse et conceptis verbis declarat, quod plus intelligendum est in hoc quod dicitur : Quicumque spiritu Dei aguntur, quam motio moralis, qua a Spiritu Sancto regimur per illuminationem interiorem et attrahimur per apprehensionem boni allicientis ac delectantis; nam loquitur D. Thomas de alia motione, qua « ipsum motum voluntatis et liberi arbitrii Spiritus Sanctus in eis (viris spiritualibus) causal, secundum illud Philipp. 2, 13 : Deus est, qui operatur in vobis velle et perficere ». Haec D. Thomas, qui tradit Deum causare non quidem inclinationem indeliberatam, sed motum, Uberi arbitrii. CAP. X. — CONGRUISMUS SORBONIGUS 395 Quarto : P. Herrmann denique scribit : « S. Thomas, expli. ins verba : Nisi Pater traxerit eum, scribit : Multipliciter l'aler trahit ad Filium, secundum, multiplicem modum trahendi absque violentia in hominibus. Nam aliquis homo trahit aliquem persuadendo ratione; et hoc modo reter trahit homines ad Filium, demonstrando eum esse Filium suum... Item, aliquis trahit alium alliciendo. / 7 hoc modo illi, qui attendunt ad Jesum propter auc­ toritatem paternae majestatis, trahuntur a Patre... Sic ergo trahuntur a Patre, sua majestate allecti : sed trahuntur etiam a Filio, admirabili delectatione et amore recitatis, quae est ipse Filius Dei... Sed quia non solum revelatio exterior, vel objectum, virtutem attrahendi habet, sed etiam interior instinctus impellens et movens ad credendum : ideo trahit multos Pater ad Filium per instinctum divinae operationis moventis interius cor hominis ad credendum. (In Job. 6. lect. 5.) Sed persuasio, allectatio, interior instinctus, moralem tantum constituunt motionem, non physicam. » (n°540.)— Ubi iterum manifesta­ tur conatus P. Herrmann ad contundendum quod 1). Thomas distinguit. Angelicus enim Doctor loco supra citato distin­ guit multiplices modos, quibus homo trahitur a Deo absque violentia, nempe : a) Pêr ostensionem rationis, demontrando. et « hoc dupliciter : vel per internam revelationem, vel per miraculorum operationem »: b) alliciendo admirabili delectatione et amore veritatis: c) « per instinctum divinae operationis moventis interius cor hominis ad credendum. » Primus itaque el secundus modus, utique, moralem saltem constituunt motionem ; quoniam est modus movendi volun­ tatem ex parte intellectus, per viam apprehensionis, per ostensionem rationis, per oblationem boni amabilis et delectabilis. At tertius modus certe dicit aliquid plus quam motionem moralem ; nam est « interior instinctus impellens et movens ad credendum »; est « instinctus divinae opera­ tionis moventis interius cor hominis ad credendum ». Haec namque alia est via movendi voluntatem, realiter distincta .i prima; el per hanc viam sola causa prima agit. Atque 396 PAHS III. — CONGOBDIA Μ01ΛΝΑΕ talis modus movendi voluntatem est quo voluntas in ratione en usai' secundae movet seipsam. Quapropter D. Thomas I. q. 82. a. 4. : « Respondeo dicendum, quod aliquid dicitur movere dupliciter. Uno modo, per modum linis, sicut dicitur quod finis movet efficientem ; et hoc modo intellectus movet voluntatem, quia bonum intellectum est objectum volun­ tatis, et movet ipsam ut finis. Alio modo dicitur aliquid movere per modum agentis, sicut alterans movet altcratum. et impellens movet impulsum ; et hoc modo voluntas movet intellectum et omnes animae vires. » Hoc. itaque modo Deus, et solus Deus, movet voluntatem ; et ista motio alterans, immutans et impellens liberam hominis voluntatem, est quae vocatur physica praemotio ab omnibus veris et sin­ ceris D. Thomae discipulis. Et de hoc genere divinae motionis ait Angelicus Doctor in Job. 6. led. 5. : « Ideo Irahit multos Pater ad Filium per instinctum divinae ope­ rationis. moventis interius cor hominis ad credendum. Philipp. 2, 13 : Deus est, qui operatur in nobis relie et perficere. Os. 2, 4 : In funiculis A dani traham cos. in rinculis caritatis. Prov. 21. I : Cor regis in manu Domini;: quocumque voluerit. inclinabit illud. >> Quinto : Molina in Concord, q. 14. a. 13. disp. 29. exclama­ bat quasi dolens : « Ingenue fateor mihi valde difficilem esse ad intelligendum motionem et applicationem hanc, quam 1). Thomas in causis secundis exigit. » P. Herrmann, cui est ad intelligendum valde facilis hujusmodi applicatio, scribit : « N. B. Cum moralis motio gratiae non solum se teneat ex parte objecti, sicut motio qua homo vel angelus alterius voluntatem moveat, sed se teneat diam ex parte subjecti, et facultatem intrinsece, immediate et physice immutet : ideo haec gratiae motio, etsi voluntatem moraliter tantum ad actum determinat, est tamen aliquo modo etiam vere physica... Quae tamen motio physica toto coelo differt ab ea motione seu praemotione physica, quam com­ muniter adstruunt Thomistae. » (n° 603.) Si ergo Molina scivisset, quod illa celebris applicatio, quam CAP. X. — CONGRUISMUS SORBONICUS 397 |t Thomas in causis secundis exigit, nihil aliud erat nisi motio moralis, quomodo exultasset el gavisus esset! Nam lune nec opus erat, ut a doctrina D. Thomae circa gratiam operantem recederet, et aliunde valuisset intelligere « quo­ nam pacto gratia ipsa gratum faciens concurrere possit ad urium liberi arbitrii, qui ad eam dispositio est praerequisita » '. Etenim et ipse P. Herrmann affirmat, quod oppo­ sitam « sententiam clare docere videtur S. Thomas ». et haec distinctio : gratia (justificans) in fieri et in facto esse. est inaudita in doctrina S. 'Thomae » s. P. Herrmann » 1 Vide supra cap. 4. p. 92 et 93. De grat. n'>946. et 947. Si P. Herrmann legisset De Veri/. q. 28. h 3. ad 11. invenisset illam inauditam distinctionem factam conicptis verbis ab ipso D. Thoma sic dicente : « Sicut sol est causa luminis non solum quantum ad esse, sed quantum ad fieri; ita etiam Heus est causa gratiae et quantum ad esse et quantum ad fieri. Aliquid autem requiritur ad fieri rei, quod importat qtiandain immutationem, quod non requiritur ad esse ipsius : sicut cum fit lumen in aere, requiritur quod aër se habeat in alio respectu ad solem quam ante; quod fit per motum solis, sine quo posset esse conservatio luminis in acre, sole semper prae ■ ente. Et similiter ad fieri ipsius gratiae requiritur, quod voluntas nlio modo se habeat ad Deum quam prius; ad quod exigitur immu­ tatio voluntatis, quae sine usu liberi arbitrii non est in adultis, ut dictum est. > Ibid. a. 8. invenisset, quomodo juxta D. Thomarn : I*’ « Contritio • st a gratia sicut ab informante; et ita sequitur, quod in ratione • ausae formalis gratia sit prior » (ad 1.); 2° « meritum humanum limi praecedit gratiam in ratione merendi, ita sc. quod gratia cadat nub merito; potest tamen praecedere actus humanus gratiam ut dispositio materialis » (ad 2.); 3° « contritio est a libero arbitrio • i a gratia. Secundum quod procedit a libero arbitrio, est dispositio nd gratiam simul existons cum gratia, sicut dispositio, quae est accessitans, simul est cum forma ; sed secundum quod est a rratia, comparatur ut actus secundus ad gratiam » (ad 3.); i·· « sicut actus formaliter perficit potentiam, ita id, quod ex habitu relinquitur in actu, est formale respectu substantiae actus, •iiiarn potentia ministrat; et sic habitus est formale principium mtus formati, quamvis respectu formationis habeat rationem •ausae efficientis > (ad 4.) Sed de his vide quae supra dicta manent cap. 4. p. 92. et Part. Prim. q. 5. a. 8. 398 PAiis ni. — concordia molinae non modo perspicacius et acutius, quam Molina, legit opera I). Thomae, verum etiam : § 3 Reel quoad substantiam quaestionis a doctrina Molinae non recedit., j 1" Quoniam nullam aliam divinam motionem admittit nisi motionem moralem. 2° Quoniam affirmat Deum cogno- 1 scere motum liberi arbitrii creati scientia simplicis intelli- 1 gentiae, et Deum praevidere effectum gratiae sufficientis.. 1 quia homo ei consentit : quod' quidem constituit essentiam j scientiae mediae. 3° Quia asserit gratiam sufficientem fieri i efficacem ex consensu liberi arbitrii. 'i° Quia de ipsamet gratia, quae vocatur efficax ab intrinseco in hoc systemate, scribit : « Dicendum est hujus gratiae efficaciam in actu '1 secundo pendere etiam aliquo modo a libero hominis arbi- ·] trio. Etenim, gratiae efficacia in actu secundo est ipsamet 1 salutaris operatio aut peccatoris conversio ad Deum. Sed..| salutaris operatio et conversio ad Deum sunt actus vitales, | a voluntate libere positi. » (n° 589.) Quasi operatio et pecca- 1 toris conversio non esset jam effectus ipsiusmet gratiae! j 5° Quia de hac ipsa gratia efficaci, quae est gratia adjuvans. 1 tradit : a) « Gratiam adjuvantem consistere in concursu j divino ordinis supernaturalis... ; concursus sc. Dei simulta-Λ neus supernaturalis, quo Deus cum voluntate physice in effectum influat » (n° 72.); b) « gratiam adjuvantem dicimus ’ non novam motionem praeviam voluntatis ad actum, quan- ? doquidem praemolionem physicam in sensu recenliorum· | Thomistarum rejicimus ; nec tantum excitantem gratiam,· quatenus novo influxu concurrit cum voluntate ad consen-J sum el actum ; sed novum quoddam auxilium concomitans-l et cooperans, concursum sc. supernaturalem, quo Deusi voluntati consentienti gratiae excitanti physice cooperatur J tum ad consensum praestandum tum ad opus exsequen-1 dum » (n° 73.) ; c) « adjuvans semper est efficax, non quidem I quia ipsam voluntatem necessario ad consensum inclinat, | sed quia, non datur nisi voluntati libere consentienti, et j CAP. X. — C0NGRU1SMUS SORBONICUS 399 quodammodo dependenter a libero ejus consensu » (ibid.); sub gratia efficaci voluntas hominis non active concurrit. Utrumque ■ st falsum ; utrumque erroneum ; et utrumque alienum a doctrina Thomistarum circa veram notionem gratiae sufficientis et efficacis, ■ it potest facile quisque videre et intelligere ex his quae hactenus dicta manent, praesertim in Part. Secunda cap. 1. ubi audivimus loquentes Lemos et Alvarez et alios Thomistas. Unde P. Herrmann mm videtur adhuc recte Thomistarum doctrinam intellexisse, dum η·· 115. scribebat: « Sine gratia efficaci, sicut dicunt ipsi met Thomistae. homo nullum opus actu ponere potest. » Etenim, multa opera bona potest facere homo etiam sine gratia, licet non sine physica Dei motione; et deinde, gratia sufficiens semper est efficax ad aliquid bonum laciendum. Non enim omne opus bonum etiam supernaturale ■ it opus salutis, sed aliquando est solum via ad illud. Et iterum, dum n» 111. sic ait : « Affirmant Thomistae Deum dare gratiam effi■ arem iis, qui sufficiente bene utuntur nec ei resistunt ; iis vero denegare, qui resistunt. Ergo efficax gratia non datur, quia homo nufficienti resistit; et homo sufficienti resistit, quia efficax data non imi : Quod quid aliud est nisi ineptus verborum lusus? » Haec I' Herrmann. Recogitet serio P. Herrmann, an sit magis probabile, v Fortasse ad hunc locum non recurrit I l' Herrmann, qui vocat responsionem P. Billuart effugium, non K nutem. difficultatis solutionem. (n« 412.) Ceterum, Bossuet, qui tantopere laudat illum si bon sens physicae l>i aeinotionis Thomistarum, recte capiebat ipsorum doctrinam circa I gratiam sufficientem et efficacem, dum sic mentem suam manife[ labat : « On ne peut dire sans erreur que les grâces suffisantes ne I font rien, puisqu’elles opèrent toujours des illustrations et des I h lectations qui, en rabattant jusqu’à un certain point la concupisI i rnce, pourraient s’étendre plus loin, si nous voulions agir, adhibitis I lutis viribus voluntatis, comme parle souvent saint Augustin. » « C’est une autre erreur de dire que la seule grâce efficace par I Ile-même peut enfanter les bonnes œuvres, puisque cette propoI ition. comme elle est conçue, ôte aux justes qui tombent le pouvoir absolu, qu’ils ont par la grâce, d’accomplir les commandements... » < Dire aussi que le libre arbitre n’agit point avec la grâce, et I /ne c’est la grâce qui agit dans le libre arbitre, en prenant le dans exclusivement de ï’avec, c’est directement combattre saint Paul... La condamnation de cette... proposition induit celle... où il I i st porté que la coopération de la volonté vient de la seule grâce, puisqu’elle exclut la grâce qui est avec nous (gratia justificans seu I habitualis), et avec laquelle personne n’a jamais nié que le libre I arbitre ne coopérât. » « Tous ceux qui avancent de telles propositions errent contre la I doctrine de la grâce, en ce qu’ils ne veulent pas expliquer que tous les justes qui tombent lui résistent, pèchent contre elle, lui inan■ quent, lui sont infidèles et se perdent par leur faute... » (Haec F Bossuet, « Lettre écrite à M. de Lescure, évéque de Luçon. Lettres I diverses, lettre 249. » Bossuet et le Jansénisme. Notes historiques, I publiées par A. M. P. Ingold, Paris 1897, p. 27.) 406 PARS ΠΙ. — CONCORDIA MOLINAE el minimo praetergreditur limites Congruismi Suarezii et Bellarmini. In nullo, quoad rei substantiam, differt Congruismus Suarezianus et Congruismus Sorbonicus; et tam congruitas externa quam congruitas interna est semper con­ gruitas : V> externa libero hominis arbitrio ex se solo con­ sentienti : 2° et cognita seu praevisa a Deo scientia simplicis intelligentiae, quae est scientia media. § 2 In Congruismo Sorbonico, proprie loquendo non dilfert gratia sufficiens et gratia quae dicitur ab intrinseco efficax, Fatentibus ipsismet hujusce Congruismi defensoribus, gratia sufficiens et gratia efficax concordant : 1° in hoc quod utraque constituit voluntatem « principium efficax in ordine ad levio­ res pietatis actus peragendos, et praesertim ad orandum » ; 2® in hoc quod utraque « aufert indifferentiam passivam, seu suspensivam, tam intellectus quam voluntatis » ; 3® in hoc quod utraque « ponitur motio moralis, qua voluntas ad libere consentiendum invitatur ». In hoc autem secernuntur, vide­ licet, quod « in gratia efficaci motio moralis habet ex divino decreto infallibilem connexionem causalitatis cum consensu; proinde voluntatem ad consentiendum ita allicit, ut ipsam infallibiliter et insuperabiliter ad libere consentiendum sem­ per adducat. In gratia vero sufficienti, motio moralis non habet ex divino decreto infallibilem connexionem causali­ tatis cum effectu, sed fallibilem tantum et contingentem; quare nec ipsa gratia in actu primo habet infallibilem con­ nexionem cum effectu, sed fallibilem et dependentor a con­ sensu seu determinatione voluntatis. » in. 616.) Verumlamen, hujusmodi differentia non est differentia nisi solo nomine : 1° Quia utraque gratia consistit in motione morali quae, sit majoris vel minoris intensionis, non mutat speciem; 2° quia tale divinum decretum nihil decernit nec determinat circa consensum humanae voluntatis ; 3° quia motio moralis in gratia efficaci habet etiam infallibilem connexionem causa- CAP. X. — CONGRUISMÜS SORBONICUS 407 lilatis cum consensu ex ipsomet consensu liberi arbitrii; quia Deus non facit, non causât hujusmodi connexionem infallibilem inter gratiam et effectum, sed praevidet solum­ modo scientia simplicis intelligentiae ; 5° quia consensus liberi arbitrii nec causatur per gratiam sufficientem, quae i x ipso consensu redditur efficax, nec causatur per gratiam elficacem, quae non confertur nisi libero arbitrio jam con­ sentienti. § 3 Vuaenain sint principia, quibus Congruismus Sorbonicus innitatur. 1’. Herrmann, ut jam praenotatum manet, gloriatur, quia S. Alphonsus nullum principium philosophicum tamquam l>e.lram angularem sui systematis assumit, sed inconcussas veritates revelatas1 in SS. Scripturis et traditione contentas, quae, cum sint omnino firmae et indubiae, maximam suo ■>vstenaati tribuunt firmitatem ac certitudinem. » Ad haec dicendum : Primo : Melchior Cano IX. De Locis Theol. cap. 4. scribit : Hationem item si a theologia submoveas, theologia ipsa et n in amittet et nomen. Nec enim quicquam aliud est theo­ logia, si interpretari velis, quam sermo ratioque de Deo. Si nutem rem ipsam quaeras, est, ut a veteribus theologis 1 R. P. de Regnon, S. .1. etiam gloriabatur in hoc ipso, sc. quod >\ sterna Molinae erat « l’assemblage rationnel de propositions abso­ lument et purement dogmatiques, sans intrusion d’aucune propo­ sition humaine. C’est là sa gloire et sa preuve ». Et P. Gayraud π spondebat : « Je m’écarquille les yeux, mon Révérend Père, et je nr vois pas là de Molinisme du tout. Aurait-on négligé d’allumer I.· lanterne 1 Attendez, projetons sur cet assemblage un rayon lumineux de la pure métaphysique. » (R. P. Hippol. Gayraud Implique au 11. P. de Regnon, S. J. pag. 44 et sqq. edit. 1890.) I t Molinismus, sic Congruismus Sorbonicus non nisi ex veritati­ bus dogmatibus constituitur! Nihil porro deest, nisi solemnis defiliilio ex cathedra, ut utrumque systema deveniant articuli fidei implicite credendi ! 408 PARS lit. — CONCORDIA MOLINAE definitur, rerum divinarum scientia. Scientia vero, ut Ari­ stoteles demonstravit, non nisi per syllogismum quaeritur. Quod si etiam illud addimus, quod recte addi potest, nihil esse tere, cujus in Scriptura Sacra mentio non fiat, non angelum, non animam, non aërem, non ignem, non aquam, non coelum, non terram, concedatur profecto verum esse, si ornate et erudite haec theologus explicare velit, philoso- i phiam, hoc est, rerum hujusmodi intelligentiam eum habi­ turum. Maximum itaque ornamentum theologiae tollit, qui ex ea tollit philosophiam, qua Scriptura ipsa Divina, nedum humana ratio, excolitur. » Secundo : Ipsemet P. Herrmann videtur non esse contentus inconcussis veritatibus revelatis in S. Scriptura et traditione clausis, et appellat ad principia philosophiae pro Congruismo Sorbonico firmando. Unde ex una parte affert haec : « In ordine naturali, ut creatura aliquid agere valeat, non sal est ut a Deo concursu praevio ad opus moveatur, sed insuper requiritur, ut Deus concursu simultaneO eam ad­ juvet, et una cum ea ad effectum concurrat. Ratio est, quia in quolibet actu quaedam reperitur entitas, quae non a creatura per propriam, sed ab eo solo, qui est ens per essen-. tiam, produci potest; proinde, agente creatura, omnino· necasse est ut Deus ei cooperetur et una cum ea effectum producat. Porro, el ipse consensus gratiae excitanti libere-’ praestitus, et actus salutaris ad quem movet gratia excitans, : entitate quadam et quidem supernatural! donantur. Ut igitur voluntas gratiae excitanti libere consentire el actum salutarem ponere valeat, omnino requiritur, ut Deus volun-1 tatem sua virtute adjuvet, et una cum ea tum ad consensum eliciendum, tum ad actum salutarem ponendum concurrat." qui concursus nequii esse ordinis naturalis, sed ordinis! supernaturalis esse debet ; cum enim effectus sit ordinis-i supernaturalis, etiam concursus ejusdem sit ordinis oportet.... Si enim divina illa cooperatio deesset, homo nullum opus,i elicere posset, sicut constat ex dictis; vel si quod posset! elicere, illud independenter a causa prima produceret, foret-l CAP. X. — CONGRUISMUS SORBONICUS 409 que principium essendi, quod repugnat. » (n° 66. et 67.) Atque ■·χ alia parte in medium depromit ista : « Notum est principium : nullum agens in potentia transire posse ad actum nisi moveatur ab alio agente. Jam vero, nec intellectus nec voluntas sunt semper in actu relate ad operationem supernaturalem, sed saepius tantum in potentia; quare indigent physice a Deo moveri quoad exercitium, et ut tollatur eorum indifferentia passiva seu suspensi va ad agendum vel non agendum; ita ut ipsa voluntas, hac divina motione actuata, possit sese de potentia reducere ad actum eligendi hoc vel illud. Porro, tam intellectus quam voluntas reducuntur physice de potentia ad actum per ipsam gratiae collationem. I t enim vidimus, per gratiam Deus facultates elevat, vel sdtem eis addit virtutem ; salutares in intellectu excitat rogitationes indeliberatas, ac supernaturalem in voluntate operatur inclinationem indeliberatam in bonum ; porro, in his consistit divina molio, qua tam intellectus quam voluntas physice educuntur de potentia ad exercitium, ita ut voluntas possit se deinde libere determinare. Operationis intellectus est duplex· principium in intelligente, ait S. Thomas, unum sc. quod est ipsa virtus intellectualis, quod quidem principium est etiam in intelligente in potentia; aliud nutem est principium intelligendi in actu, sc. similitudo rei intellectae in intelligente. Dicitur ergo aliquid, morere intellectum, sive det intelligenti. virtutem ad intelligendum, sive imprimat ei similitudinem rei intellectae. Utroque modo Deus movet intellectum creatum... Sic Deus movet intellectum creatum, in quantum dat ei virtutem ad intelligcndum, vel naturalem vel superadditam, et in quantum imprimit ei species intelligibiles, et utrumque tenet et conservat in esse (I. q. 105. a. 3.) Et a. 4. ejusdem q. et q. 111. a. 9. docet Deum movere voluntatem et eam ad actum reducere interius eam inclinando. » Hactenus I’. Herrmann n° 512. Tertio : Bene quidem habet. Etiam Congruistae Sorbonici desiderant esse philosophi, el confugiunt ad philosophiam 'ilO PARS III. — CONCORDIA MOLINAE primam, til quaerant el inveniant aliqua principia, quae assumere valeant tamquam petram angularem sui syste­ matis. Veritates namque revelatae, quae in SS. Scripturis el divinis traditionibus continentur, non sunt ipsa theologia, sed articuli fidei ; theologiae, quae ad sacram doctrinam perlinet, prima principia ; non discutiuntur nec demon­ strantur, sed creduntur ; atque ex illis, mediante lumine rationis et veritatibus, quae a philosophicis disciplinis accipit theologus, hic procedit ad conclusiones, quibus formaliter theologia constituitur, deducendas, ostendendas et illu­ strandas. Praeter veritates revelatas, omnino firmas et indu­ bias, quasque non solum Congruistae Sôrbonici, sed etiam Molinistae et Themistae per habitum fidei infusae tenent ac credunt, adhuc requiruntur quaedam alia ad theologiam scientifice excolendam atque in praedicamento virtutis in­ tellectualis collocandam. Utique, veritates revelatae principia sunt, fundamenta sunt, petra sunt, supra quam oportet aedi­ ficare theologiam el theologica systemata; sed sunt petra, fundamenta et principia etiam pro Molinistis et Thomistis. Restat quaestio gravissima de modo aedificandi; et videndum est, quomodo unusquisque aedificat, sit CongruistaSorbonicus vel non sil. Ad rem Leo XIII. in sua Encyclica Aeterni Patris : « Solidissimis ita positis fundamentis, perpetuus el multiplex adhuc requiritur Philosophiae usus, ut sacra Theologia naturam, habitum, ingeniumque verae scientiae suscipiat atque induat. In hac enim nobilissima disciplinarum magnopere necesse est, ut multae ac diversae coelestium doctrinarum partes in unum veluti corpus colligantur, ut suis quaeque locis convenienter dispositae et ex propriis princi­ piis derivatae, apto inter se nexu cohaereant; demum, ut om­ nes et singulae suis iisque invictis argumentis confirmentur.» § 4 Qiiaenam ergo sunt principia philosophica, quibus innititur Congruisinus Sorbonicus ? Ex supra positis, P. Herrmann videtur venire ad nos in vestimentis Thomistarum, sed intrinsecus remanet purus GAP. N. — CONGRÜISMUS SORBONICUS 411 Molinista. Positis solidissimis fundamentis veritatum quae, iilpote divinitus revelatae, sunt indubiae et omnino firmae, Γ Herrmann incipit aedificare ad instar Thomistarum, quo­ rum duo prima fundamentalia principia haec sunt : 1° A Deo, qui est. actus purus el ens per essentiam, omne ens et omnis actio venire debent tamquam a prima causa effi­ ciente. 2° Omne ens creatum constat actu et potentia, tam in ordine essendi quam in ordine agendi. Ex his duobus principiis, quae in philosophia prima demonstrativo pro­ bantur, procedunt Thomistae rigore logico ad deducendam physicam praemotionem etiam quoad actus liberos, tam in ordine naturali quam in ordine, supernatural i ; et per hanc viam rectam ascendunt ad concordiam usque stabiliendam inter divinam motionem et consensum liberi arbitrii creati. KJiiomodo? Qua ratione? Modus quidem ineffabilis est; el ratio, secretissima. Sed unde adversarii physicae praemolinnis assumunt argumenta ad illam negandam, veluti liber­ tatem e medio tollentem, inde D. Thomas assumit argumen­ torum solutionem ad ostendendum quod physica praemolio minplet et perficit libertatem, eo ipso quod Deo, cum sit infinitae virtutis, resisti non potest ; unde dicitur Rom. 9. 19 : Voluntati ejus quis resistit? » Dicendum, ail D. Thomas, quod voluntas divina non solum se extendit ut aliquid liat per rem quam movet, sed etiam ut eo modo fiat quo con pruit naturae ipsius. Et ideo magis repugnaret divinae inolioni, si voluntas ex necessitate moveretur, quod suae naturae non competit, quam si moveretur libere, prout com­ petit suae naturae. » (1-11. q. 10. a. 4. ad 1.) « Deus operatur in voluntate et in libero arbitrio secundum ejus exigentiam ; unde etiamsi voluntatem hominis in aliud mutet, nihilominus lumen hoc sua omnipotentia facit, ut illud, in quod mutatur, voluntarie velit. » (II. Sent. dist. 25. q. 1. a. 2. ad. l.j « Deus movet hominem ad agendum, non solum sicut proponens i rasui appetibile vel sicut immutans corpus, sed etiam sicut movens ipsam voluntatem ; quia omnis motus, tam voluntatis quam naturae, ab eo procedit sicut a primo movente. Et n ut non est contra rationem naturae quod motus naturae sit 412 PAKS III. — CONCORDIA MOLINAE η Deo sicut a primo movente, in quantum natura est quod­ dam instrumentum Dei moventis: ita non est contra rationem actus voluntarii quod sit a Deo, in quantum voluntas a Deomovetur. » (I-Π. q. 6. a. 1. ad 3.) « Et sicut naturalibus causis, movendo eas, non aufert quin actus earum sint naturales,, ita movendo causas voluntarias, non aufert quin actiones· earum sint voluntariae, sed potius hoc in eis facit; operatur enim in unoquoque secundum ejus proprietatem. » (Ï. q. 83'. a. 1. ad 3.) Atque per hanc viam regalem, quae est via philosophiae Christianae, Thomistae simul cum D. Thoma ingrediuntur in ordinem supernaturalis motionis, et statuunt gratiam efficacem ex ipsa intentione Dei moventis sive ex decreto divinae voluntatis omnia praedeterminantis, etiam consensum liberi arbitrii ad bonum salutare; et fugiunt simul errorem Pelagii et errorem .lansenii el Calvini; et servantes in Deo veram rationem causae primae efficientis, et in libero, arbitrio veram rationem causae secundae et libere agentis, reddunt Deo quae sunt Dei, et libero arbitrio quae sunt liberi arbitrii ; etenim, ea ipsa, quae sunt liberi arbitrii, sunt Deo quoque reddenda, a quo liberum arbitrium accepit omnia : esse, posse et agere; et agere libere, bene et ut ad salutem oportet. Haec est via D. Thomae et omnium philoso-j phorum ac theologorum, qui per vias D. Thomae peramludant. Jamvero, P. Herrmann ex duobus supradietis principiis concludit ad inferendum duplicem concursum divinum in ordine naturali, praevium videlicet et simultaneum; verumtamen silet circa conditionem et quidditatem hujus duplicis motionis, utrum nempe concursus praevius sit motio phy­ sica, vel concursus simultaneus sit molio, sicul a Molinas traditur, qui concursum praevium in ordine naturali nullum admittit. Exinde procedens ad ordinem supernaturalem, duplicem etiam concursum constituit, praevium similiter et simultaneum ; at hic utrumque appellat motionem mora-v leni: alteram enim, cujus virtute voluntas reducitur de po­ tentia in actum indeliberatum ; alteram vero, cujus virtute Dens concurrit cum libero arbitrio, jam consentienti, ad actus CAI’. X. — CONGRl'ISMUS SOKBONICUS 'll 3 11<'liberatos perficere. Ideo in ordine supernatural! Con­ i' mistae Sorbonici constituunt, sicul Molina, duplicem seriem iicluum voluntatis, nempe : actus indeliberatos, necessarios, •.pontaneos, non habentes rationem virtutis; et ad hos redu­ cuntur physice de potentia in actum per divinam motionem; ut actus secundos deliberatos, liberos, habentes rationem x irtutis; el ad hos voluntas reducit seipsam, et Deus non concurrit nisi voluntate jam per suam propriam determina­ tionem consentiente. Unde P. Herrmann addil : « Aliud est, enim vires ad operandum tribuere el facultatem ex indiffe­ rentia passiva educere et actuare, el aliud voluntatem ad ipsam operationem deliberatam movere; nec ex eo, quod gratia vires physice tribuat aut voluntatem physice educat de potentia in exercitium, sequitur eam etiam physice movere voluntatem ad deliberate operandum; sed cum influxu phy­ sico virium, aut physica motione ad tollendam indifferentiam passivam, optime stare potest motio tantum moralis gratiae in voluntatem in ordine ad actum deliberatum. » (n° 513.) I I alibi ; « Certe, nulla potentia transit in actum nisi mo­ vetur ab aliquo agente, ut docet D. Thomas 1-11. q. 9. a. 4. : nulla etiam tollitur voluntatis indifferentia, sive passiva sive urtica, nisi motione alicujus agentis; sed dicimus illam motionem deberi proportionari naturae voluntatis. Qua­ propter dicimus cum S. Thoma I-II. q. 9. a. 6. ad 3. quod in ordine naturali voluntas debet physice praemoveri a Deo mi bonum iw genere: eV voluntas sic actuata seipsam deter­ minat per judicium actualis rationis ad hoc vel illud bonum, l'iii'ticulare. Similiter, in ordine supernaturali, ut voluntas possit exire de potentia ad actum, seu possit tolli ejus i ndifferentia passiva vel suspensiva, indiget physice moveri u Deo : quae motio fit a Deo, dum physice, active el proprie imprimit intrinsece in animam supernas illuminationes atque ■anctas suasiones et affectiones, in quibus consistit gratia > xcilans, saltem per modum termini. Harum affectionum physica impressione intrinsece immutatur voluntas, ejus ^differentia passiva tollitur, ipsaque jam constituitur in . liquo actu relate ad actionem supernaturalem. Voluntas 414 PAUS in. — concordia molinae ita actuata est adhuc indifferens, indifferentia activa, ad· bonum supernaturale, a gratia propositum, amplectendum vel respuendum. Sed ad hanc indifferentiam tollendam re­ quiritur sola motio moralis gratiae, sub qua voluntas ipsa, sese determinat. Si enim ad hanc [activam indifferentiam requireretur motio physica, sub qua ipsa voluntas sese nondeterminaret, sed determinaretur ad unam partem prae alia, non amplius apparet quomodo voluntas remaneret libera. Libertas enim est facultas, qua, positis omnibus ad agendum praerequisitis, voluntas potest agere vel non agere., Posita autem praemotione physica, facultas non agendi non remanet in voluntate. » (n° 605.) Haec P. Herrmann, qui cum incepisset philosophari ex principiis Thomistarum. pervenit, et certe non per vias logicae, ad conclusiones Molinistarum. Idcirco : 1° Cum Molina stabilit in ordine supernatural) actus volun-fl talis indeliberatos et deliberatos; et sic quotiescumque debe­ mus elicere actus supernaturales credendi, sperandi et dili­ gendi, oportet primo elicere actus indeliberatos, et ad hos eliciendos reducimur a Deo de potentia in exercitium ; deinde, elicere actus deliberatos, et ad hos eliciendos determinamus nos ipsos cum sola motione morali ; et cum jam dicimus consensum, tunc Deus concurrit cum sua gratia adjuvante. Duplex haec actuum supernatural) um series non caret mica salis; nam per seriem primam, hujusmodi theologi videntur velle fugere Pelagium ; et per alteram seriem, fugere Jansenium et Calvinum. Et nec unum nec alterum periculum sufficienter evadunt; etenim, dum ponunt actus indeliberatos supernaturales, cum Jansenio et Calvino videntur convenire; el dum explicant modum, quo elicimus actus deliberatos supernaturales, non satis longe a Pelagio recedunt. Via recta et plana et logica est incipere processum ex duobus praecitatis principiis philosophiae primae, et concludere < um D. Thoma et Thomislis : ad veros actus liberos, actus humanos, actus virtuosos : etiam ad illum actum liberi arbitrii quo, dum justifleamur. Dei justitiae consentimus, et in quo consensu voluntas nostra est mota et non CAP. X. — CONGRUISMUS SORBONICUS 415 movens, solus autem Deus movens, ut satis superque manet declaratum I-Π. q. 111. a. 2. El tune quoque recte capietur doctrina D. Thomae I. q. 105. a. 3. et 4. et l-II. q. 9. a. 4. et n. 6. ad 3., quam P. Herrmann non videtur satis penetrasse. 2° Fit etiam injuria quaedam, ut ita loquamur, Deo et ipsius divinae motioni : a) Quoniam in talibus actibus indeliberatis ponunt Deum movere voluntatem nostram necessario ad bonum, respectu cujus voluntas non est nata necessario moveri, sed libere; b) quoniam supponunt Deum non posse movere voluntatem nostram nisi auferendo ejus libertatem. 3° Nec P. Herrmann servat amplitudinem principiorum, quibus voluit aedificare. Etenim, nec salvatur in Deo vera ratio causae primae efficientis, nec in nostro libero arbitrio sera ratio causae secundae. Et res notatu digna; dum P. Herrmann rejicit physicam praemotionem tamquam ineompatibilem cum humana libertate, tollit per solam nam motionem moralem indifferentiam activam, quae est de essentia libertatis ; indifferentia enim activa numquam tollitur absque eo quod tollatur indifferentia judicii, unde mitur prima libertatis radix. § 5 In ('ongrmHino Sorbonico reperiuntur quidam loquendi modi, qui cx una parle videntur Thoiuistaruin sensum exprimere, et ex alia MoUnismum sonare. Primo : « In ea entitate, quae est actus indeliberati prin­ cipium, excitantem gratiam consistere dicimus. » (nn 63. i ·■ Necessario etiam includere debet eos actus indeliberatos, quibus Deus mentem de bono exsequendo illuminat, et volun­ tatem ad illud faciendum inclinat. » (n° 64.) Primum, nempe osse principium actus, ad Thomistas accedit ; alterum, nempe esse ipsum actum, ad Molinismum declinat. Secundo: Similiter, dicere quod : « Ad consensum eliciendum 1 I opus ponendum, gratia adjuvans est prorsus necessaria ». olvere, illa est profecto, quae Molinistis objicitur, sc. quod juxta doctrinam quam tradunt de gratia sufficienti, homo, reddens illam efficacem ex solo sui liberi arbitrii consensu, discernit seipsum ab illo qui non praebuit consensum. Ad quam Congruismus Sorbonicus respondet: a) « Haec eadem difficultas Thomistas premit el Augustinianos. Docent enim heum gratiam efficacem iis elargiri, qui sufficienti bene DE GRATIA. T. III. 27 418 PARS ΠΙ. — CONCORDIA MOLINAE utantur, vel saltem ei non resistant aut impedimentum nonapponant. Ergo, qui sufficienti bene utitur vel ei non resistit, sese discernit ab eo qui resistit, atqui prae alio gloriari potest; » (n° 725.) b) « porro, cum dicimus hominem, gratia sufficiente praeventum, posse actu orare, non dicimus, sicut Thomistae nobis falso affingunt, nos ex puris nostris natura­ libus gratiae vocanti consentire ; sed dicimus nos consentire gratiae vocanti ope virium, quas ipsa gratia nobis prius tribuit; et hoc Pelagianismum nullatenus sapit. » (n° 726.)· Responsio : Talis difficultas minime premit Thomistas, qui cum D. Thoma docent : a) usum gratiae esse ab ipsa gratia; b) hoc ipsum, quod homo non resistit gratiae, esse jam effectum divinae gratiae. Difficultas, quae contra Congruismum et Molinismum simul militat, non resolvitur ex hoc, quod homo ope gratiae sufficientis orat; nam alter, qui non orat, etiam supponitur tale auxilium gratiae habere; ac perinde unus secernit se ab allero ex sua voluntate, ex hoc quod vult orare, ex hoc quod orat, ex hoc quod, nullo alio auxilio praeveniente, transit de potentia in actum, et alter non transit, nec vult, nec orat. Gratia non dat plus uni quam alteri ; et tamen unus plus quam alter operatur. I Secunda difficultas. Altera difficultas, exorta ex verbisApostoli dicentis Rom. 9, 16 : Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei; et juxta Congruismum Sorbonicum, Deo miserente aequaliter duorum hominum per gratiam sufficientem, unus vult et currit, et alter non. Unde non tantummodo est miserentis Dei, sed potius hominis volentis et currentis. Ad quam P. Herrmann respondet :.j « Apostolus verbis citatis non excludit ullum conatum nostrum, sed conatum qui gratiam praecedat, et ob quem Deus daret gratiam, sicut docuerunt Pelagiani et Semipelagiani; non excludit autem conatum qui sequitur gratiam et ab ea procedit... Deus enim, cum nobis sufficientem elargitur gratiam, per eam vires subministrat ut velle possimus, et nos invitat ut velimus; unde, quod homo orat, hoc attribuendum est principaliter Deo, qui misericorditer illi tribuit posse et CAP. X. — CONGRUISMUS SORBONICUS 419 misericorditer ejus voluntatem invitat ut oret; et ipsi homini, qui volens vocem Domini secutus esi et auxiliis a Deo con­ cessis bene est usus. » (n° 728.) Responsio : 1° Etiam Deus tribuit alteri posse et mise­ ricorditer ejus voluntatem invitat ut oret; et tamen non orat, nec vult vocem Domini sequi; ergo cum supponatur gratia Dei aequalis, hoc, quod homo orat, attribuendum est prin­ cipaliter homini qui vult orare, et per voluntatem suam discernit se ab eo qui orare non vult; 2° conatus in eo qui orat, juxta Congruismum, non sequitur gratiam, nec ab ea procedit in ratione causae efficientis, sed dumtaxat moralis; ■Ί" conatus voluntatis praecedit gratiam adjuvantem, quae iipponitur non dari nisi voluntati jam consentienti : 4° dum unus homo orat et alter non, supponitur et affirmatur « ut ab ipso homine dependeat gratia uti vel non uti » (nn 592.), et " auxiliis a Deo concessis bene uti », quasi liberum hominis irbitrium eodem modo se haberet ad utendum et ad non ulendum gratia; et veluli ipsum usum gratiae non reciperet homo ab ipsa gratia ! Semper ergo resultat, juxta Congruismum Sorbonicum, quod Deus dat posse orare, si velit; sed non dat ipsum velle nec ipsum orandi actum. Unde gratia ex sufficienti fit efficax ex solo liberi arbitrii consensu. I ude Congruismus iste est purus Molinismus. Tertia difficultas in hoc stat quod, si actualis oratio dependet a libera determinatione voluntatis, atque Deus gratias efficaces non concedat nisi orantibus, sequitur : ei Deum ad nostram conversionem peragendam, voluntatem nostram exspectare; b) Deum in gratiis concedendis effica­ cibus dependere a voluntate humana. Ad quod Congruistae respondent : « Deum exspectare nostram voluntatem non hcse determinantem ex viribus solius naturae, sed sese deter­ minantem ex viribus gratiae praevenientis, qua voluntas prius est praeparata... Porro, dum dicimus Deum non dare gratiam efficacem nisi postulantibus, non docemus Deum lion posse, sed Deum non velle eas dare nisi iis qui petant; « i in hoc commendatur summa Dei independentia, qui etiam '»*20 PARS III. — CONCORDIA MOLINAR in suorum donorum distributione hominem, qui eorum velit esse particeps, certis quibusdam subjicit obligationibus. » (n» 729. et 730. ) Responsio : lu Semper tamen erit verum dicere : « volun­ tatem nostram Deum exspectare »; el Gone. Araus. II. hoc dicere damnavit. 2° Juxta Congruismum Sorbonicum, nostram voluntatem sese determinare ex viribus solius naturae, in ratione causae efficientis. 3° Deum non praeparare voluntutem efficienter, sed dumtaxat alliciendo vel terrendo. 4° Deum dare gratiam efficacem, quae est adjuvans et cooperans, voluntati jam consentienti, et quia voluntas consentit. El praetera, 5° « Juxta Sorbonicos, gratia adjuvans seu cooperans non est influxus praevius in voluntatem, ut eam ad consensum et ad actum moveat; sed est concursus simultaneus, quo Deus voluntati consentienti gratiae excitanti adest, ul cum ea ad actum concurrat. » (nn 731.) Unde ex omni parte Congruismus Sorbonicus remanet purus Molinismus. § 7 Ü2 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE sic ut proinde merito possimus petere : A gratia sufficienti. libera nos. Domine » ’. Ad secundam dicendum, quod est mira confusio inter ordinem naturae et ordinem gratiae, el inter motionem quam Deus confert suis creaturis juxta regulas generalis provi­ dentiae et juxta specialem providentiam electorum, quae vo' Proposit. <>. inter propositiones damnatas ab Alexandro Vlll. 7. Decemb. 1690. Suprapositum argumentum, quod Molinistae et Congruistae Sorbonici objiciunt Thomistis, sic exponitur a Pascal : < Qui dit suffisant, dit tout ce qui est nécessaire, c'en est le sens propre et naturel... Et néanmoins elle n’a nul effet sans la grâce effi­ cace... C’est-à-dire... que tous ont assez de grâce, et que tous n’en ont pas assez. C’est-à-dire que cette grâce suffit, quoiqu’elle ne suf­ fise pas ; c’est-à-dire qu’elle est suffisante de nom et insuffisante en effet. En bonne foi, mon Père, cette doctrine est bien subtile. Avezvous oublié en quittant le monde ce que le mot de suffisant y signifie ? Ne vous souvient-il pas qu’il renferme tout ce qui est nécessaire pour agir ?... Tout ce qu’il y a de personnes au monde entendent le mot de suffisant en un même sens, les seuls nouveaux Thomistes l'entendent en un autre. Toutes les femmes, qui font la moitié du monde, tous les gens de la cour, tous les gens de guerre, tous les magistrats, tous les gens de palais, les marchands, les arti­ sans, tout le peuple enfin, toutes sortes d’hommes, excepté les Domi­ nicains, entendent par le mot de suffisant ce qui enferme tout le. nécessaire. > (Pascal Les Provinciales, Seconde Lettre écrite à un Provincial par un de ses amis.) Unde apparet, quomodo Molinistae et Congruistae Sorbonici acceperunt a Pascal argumentum contra gratiam sufficientem Thomistarum, repetendo illud quasi indissolu­ bile : Celle suffisance qui ne suffit pas. Quod quidem non nisi ex confusione idearum atque ex ignoratione elenchi originem trahere potest. Nam : 1» Imprimis multa opera moraliter bona potest facere homo sine gratia, quamvis non sine Dei motione, ut explicatum est I-Π. q. 109. a. 1., 2. et 3. 2° Deinde gratia sufficiens, quae dat posse agere opera salutaria, jam dat agere aliquid, quod est via et disponit ad sic agendum ut ad salutem oportet. Unde in ratione gratiae sufficientis clauduntur omnia illa auxilia divina, quibus homo, aliquid agendo, disponitur ad eliciendos actus credendi, spe­ randi, diligendi, et poenitendi ut oportet, ut justificationis gratia ei conferatur. Et postea ipsi habitus infusi habent rationem gratiae sufficientis respectu actuum, ad quos eliciendos conferunt posse : ut jam declaratum manet supra Part. Secund, cap. 1. et alibi. CAP. X. — CONGRUISMUS SORBONICUS 423 < alur praedestinatio. Thomistae dicunt quidem, quod sine gratia efficaci homo nullum opus salutare actu ponere potest; sed non dicunt quod homo nullum opus bonum possit sine gratia efficaci ponere. Nam multa bona potest homo facere sine gratia, quamvis semper indigeat Dei motione ad ope­ randum et bene agendum, ut jam supra I-Il. q. 109. ostensum •■st. Quamobrem dividere gratiam sufficientem et efficacem secundum quod opera sunt homini faciliora vel difficiliora : I ■ videtur non esse ad rem, quia multa possunt fleri bona moralia opera absque gratia : 2° videtur confundere quaestio­ nem de necessitate gratiae eum quaestione de ejusdem divisione ; 3° videtur supponere quod Deus non est primum efficiens in facilioribus sicut in difficilioribus. Apposite ad rem Billuart De gratia diss. 5. a. 6. : « Ex dictis habes pariter explosum systema, quod pene exstinctum cum Alphonse Le Moyne, de novo... instauravit Honoratus Tournely, in quo systemate admittit ad faciliora pietatis opera, praesertim ad orationem, gratiam sensu pure Molinistico sufficientem, quam voluntas suo consensu reddat efficacem ; momenta enim, quae in assertionem gratiae per se efficacis protulimus, probant universaliter eam requiri pro omni pietatis opere, ive facili sive difficili. UndeS. Augustinus I. Retract, cap. 9. : Quia omnia bona, et magna et media et minima, ex Deo sunt, sequitur, ut ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis. Insuper, alucinatur Tournely, ut jam notavi, dum orationem cum omnibus conditionibus requisitis, ut sil impetratoria, inter faciliora salutis opera reponit. » ’. ' Optime ad rem P. Schiffini, be effic. grat. disp. 4. sect. 6. : < Quare nihil facit ad rem praesentem distinctio, quam nonnulli theologi fecerunt eum Honorato Tournely, inter opera faciliora et opera difficiliora... Nodus itaque solvendus, facta illa distinctione, non solvitur. Difficile procul dubio explicatu videtur, qualis tandem •iit gratia illa, quam doctissimus Sorbonicus Honoratus Tournely i-eservat in opera difficiliora. Ceterum, quicquid sit de ejus mente, nulla consecutionis lege statueretur opinio quaedam media, qua pro facilioribus concederetur motio illa divinae gratiae, quae efficax sit solum ab extrinseco, ut ajunt, secundum explicationem nempe traditam a Molina, pro difficilioribus e converso confugeretur ad 424 PARS Ill. — CONCORDIA MOLINAE Ad tertiam jam respondit D. Thomas, constanter docendo : I" quod usus gratiae est ab ipsa gratia, seu a Deo qui nos movet gratuita sua motione; 2° quod hoc ipsum, quod homo non resistit gratiae, jam est effectus gratiae; 3° quod datur gratia, quae, sicut S. Augustinus tradit, datur ex misericordia ad auferendam ipsammet duritiam cordis. Unde durum est Molinistis et Congruistis Sorbonicis contra stimulum cal­ citrare. Ad quartam dicendum, quod omnes illae difficultates, quae objiciuntur a Molinistis et Congruistis Sorbonicis contra Thomistas, fuerunt jam objectae a Pelagianis contra prae-, destinationem et gratiam quam docebat S. Augustinus, el a Molina in libro Concordiae contra praedestinationem et gratiae auxilia quae docet 1). Thomas. Res valde notanda ! Molinistae et Congruistae Sorbonici non valent impugnare Thomistas nisi assumant argumenta, quibus ex una parte jam utebantur Pelagiani contra S. Augustinum, et quibus, ex alia parte usi fuerunt Jansonistae contra D. Thomam '. motionem gratiae seipsa sive ab intrinseco efficacis. Vel enim motiogratiae seipsa efficacis amico foedere cohaeret eum libero exercitio voluntatis, vel secus. Si primum, non est cur restringatur ad actus tantum difficiliores ; si secundum, ergo neque in difficilioribus ponenda est. Agitur enim de actibus salutaribus liberis et meritoriis, sive sint faciles sive sint difficiles. Nec dicatur libertatem cum gratia ex se efficaci vel ex eo servari, quod ea fuerit per liberam orationem impetrata. Nam imprimis ipsa oratio saepenumero me­ rito computatur inter opera difficilia, adeoque etiam pro ea neces­ saria foret, juxta hunc distinguendi modum, gratia ex se efllcax. Praeterea : ... Si valeret haec solutio, jam nulla esset formalis libertas in exercitio actuum difficiliorum, qui propterea nullam propriam laudem et meritum haberent praeter laudem et meritum praecedentis illius orationis liberae, qua dicitur impetrata gratia ex se efficax necessaria ad hos actus difficiliores exercendos..t Quod quidem nulla ratione admitti potest, siquidem ad absurdissima consectaria deduceret. » Haec Schiffini S. J. 1 Unde Contenson De Deo uno, lib. 11. diss. 4. cap. ‘i. : « Quam grandis consolatio opinionis Thomistarum, nullis se argumentis pulsari, quibus impetita non fuerit Augustini sententia ! Quam deploranda desolatio, et quam parum tuta eorum sors, qui non alia CAP. X. — CON'GRÜISMUS SORBONICUS 425 Ad quintain dicendum, quod hic tangitur quiddi las physicae praemotionis, de qua satis manet dictum, ut habentes aures audiant, et habentes oculos videant. Tamen, quia physica praemotio non solum traditur a quibusdam velut quoddam inventum a Dominico Baiiez, verum etiam aliqui, ut P. Herr­ mann ad litteram scribit, ajunt : « Thomistarum systema commune non a Doclore Angelico, sicut ultro fatentur Thomistae, sed a Dominico Banez saeculo XVI. juxta principia, ut ait, D. Thomae concinnatum luit. Tamquam fundamento nititur in principio metaphysico, sc. : Deum esse primani causam et motorem universalem, a quo omne ens el omnis actio venire debent » (n° 389.) : Idcirco oportebit aliqua adhuc, adjungere, per quae illustretur haec famosa Comoedia Barie:iana adinventa a Molinistis et repraesentata per quatuor jam saecula tam a Molinistis quam a Molinistarum affinibus et consanguineis. Quod enim Thomistarum systema esset a Banez primo traditum, erat jam nobis notum ex ore Molini­ starum: quod autem hoc ultro fatentur Thomistae, omnino prorsus ignorabamus. Quinam erunt hujusmodi Thomistae. qui Thomistarum systema, non a Doclore Angelico, sed a Dominico Banez saeculo XVI. concinnatum fuisse ultro lateantur ? Legilne hoc P. Herrmann in aliquo Thomisla, qui de physica praemolione scripserit vel tractaverit, incipiendo a PP. Lemos et Alvarez et perveniendo usque ad P. Dummermulh 1 ? Videamus tamen nunc, utrum, non obstantibus Thomistis tale portentum ultro fatenlibus, fateantur contra­ rium ipse Scotus, et Capreolus, et Ferrariensis. et Molinistae ipsi, qui Comoediam Bahezianismi in campum theologicum induxerunt. in Thomisticam sententiam tela vibrant, quam quae in Augustinum adversarii olim sui jaculati sunt. Nae eadem est Augustini et Thoinistarum thesis, si eadem contra utramque militant argumenta ? » Vide etiam Billuart De Deo uno, diss. 8. a. -1. et Gonet Dr volun­ tate Dei disp. 5. ubi argumenta haec solvuntur. 1 Lemos Panoplia gratiae et Hist.Congreg. de Auxiliis. — Alvarez Disput. de auxiliis gratiae. —Dummermuth Doctrina praemotionis physicae : et Defensio doctrinae S. Thomae. 426 PAUS III. — CONCORDIA MOLINAE Hoe tamen unum adhuc notare volumus, quod P. Herrmann etiam sine causa dixit quod : « D. Thomas de medio in quo scientiae Dei nullibi locutus est, sed unice affirmat Deum omnia videre, quia aeternus ejus intuitus fertur in omnia sicut in subjecta sibi praesentialiter, quin modum indicet, quo aeternus Dei intuitus subjecta sibi praesentialiter attin­ gat. » (n° 746.) Quasi D. Thomas expresse ac conceptis verbis non affirmaverit Deum cognoscere omnes motus liberi arbitrii creati in suo velle, et non declaraverit quaenam sit pro divino intellectu ratio attingendi futurum in ejus praesentialitate positum, videlicet : suae divinae praedefinitiones sive sua decreta praedeterminantia ! ’. 'Vide Pari. Secund. cap. 9. Sicut P. Herrmann, sic cuncti Moli­ nistae ac Congruistae communiter solent loqui ; v. g. P. Frins Dictionnaire theol. Vacant, Concours divin col. 790, ubi attribuit scientiam mediam SS. DD. Augustino et Thomae : « ... Il avait donc une science..... scientia media ..... C’est ainsi que saint Augustin, saint Thomas et beaucoup d’autres expliquent, sans re­ courir à la prédétermination physique, la prescience des futurs libres. Pour saint Thomas, voir les passages indiqués précédem­ ment. > Atque inter alia loca, P. Frins affert quidem I. C. Gent. cap. 67. n« 1. et 2. et cap. 66. η® 6., ubi Angelicus Doctor ostendit : « Quod Deus cognoscit ea quae non sunt > ; et : < Quod Deus co­ gnoscit singularia contingentia futura », utique in praesentia aeter­ nitatis. At P. Frins non citat n. 5. cap. 66. ubi sic legitur : « Cognitio Dei est de rebus omnibus per causam ; se enim cognoscendo, qui est omnium causa, alia quasi suos effectus cognoscit, ut.'supra cap. 49. ostensum est. Nihil igitur prohibet quin ea etiam quae non sunt, cognoscat. » Similiter P. Frins omisit celeberrimum caput 68. : Quod Deus cognoscit motus voluntatis. Quomodo 1 In quonam medio ? D. Thomas respondet : « In virtute causae, cum Ipse sit universale essendi principium... Cognoscendo suum intelligere et velle, cognoscit omnem cogitationem et voluntatem. > Ecco scien­ tiam inediam S. Augustini et D. Thomae 1 < Ainsi, (addit P. Frins) Dieu connaît les actes libres de toute éternité, in aeternitate. » Uti­ que : In suo velle. CAPUT UNDECIMUM Utrum Bannezianismus sit vera comoedia a Moliuistis adinventa I PRAENOTANDA Primo : In quo consistat formalis ratio Bannezianisnii. — \udiamus P. Gerardum Schneeinann S. J. Controvers. divin. grat. (edit. 1881) quidditatem Bafiezianismi definien­ tem : a) « S. Thomae schola, inclinato jam ad Unem saeculo sexto decimo, in duas divisa est parles. Bafiez non modo omni illius explicandi ratione, verum etiam sententiis singu­ laribus a communi via. ut ipsius verbis utar, illius aetatis theologorum deflexit, atque vix orta ejus doctrina pro nova <•1 inaudita et apud suos et apud externos impugnata est. Societatis autem Jesu theologi communem ac. traditam quasi per manus veterem doctrinam, quam in ipsis Praedicato rum scholis didicerant, retinentes constanterque explicantes, illud efficere studuerunt, ul certissima gratiae efficacia cum libertatis ratione, si fleri posset, scientiae interpretatione conciliaretur. Sed necesse fuit, inter tam diversas ejusdem scholae paries litterarum certamen oriri. Exarsit autem con­ tentio primum anno 1581 Salmanticae, in illius scholae tam­ quam arce ac propugnaculo, multo quidem ante Molinae Concordiam editam. » (p. 217.) b) « D. Thomas negat id quod Baneziani docent... I" Docet ille motionem primae causae causis creatis modi­ ficari ; id Raüeziani negant; 2° ille voluntatem a Deo ad PARS 1)1. — CONCORPIA MOLINAR ipsuni actum liberum determinari non censet: hi censent: 3° ille voluntatem a primo actu indeliberato nulla addita nova praeveniente Dei motione ad libere agendum sese movere dicit : non item Baneziani, qui physicam praedeterminalionem ad illud efficiendum requiri affirmant : 4° si S. Thomam audias, voluntas motum a Deo impressum ad actum liberum vel applicare potest vel non applicare: incli­ nationem ad actum ita esse in liberi arbitrii potestate, ut non possit esse a Deo determinata; quod hi negant ; 5° ille negat, hi ajunl, infallibilitatcm praescientiae divinae ab ipsius vir­ tute atque efficacia derivari ; 6° actus liberi apud illum nullo modo cognosci ex causis suis possunt; hi contra existimant; 7° Banezianorum sententia, sola sufficiens, non vero efficax gratia indeliberata mentis illustratio motusque voluntatis est; efficax autem gratia ab his actibus diversa est, ad eosque accedit. » (p. 92.) Haec igitur sunt septem praecipua capita, ex quibus Comoedia. Bafiezianismi constituitur quae quidem capita ad unum postremo veniunl reducenda, videlicet, ad Praemotionem Physicam '. ' Circa hanc materiam lege opus : « S. Thomas cl doctrina praemotionis physicae, seu Responsio ad R. P. Schneemann S. J. alios que scholae Thomisticae impugnatores, auctore I*. F. A. M. Dummermuth. Ordinis Praedicatorum, sac. Theol. Mag. ct in Collegiq Lovaniensi ejusdem Ordinis Stud. Reg. Parisiis 1880. > Et rursus, opus « Defensio doctrinae S. Thomae Aq. de pra lione physica, seu Responsio ad R. P. V. Fries S. ./. auctore P. F. A. M. Dummkrmuth, ord. Praed., S. Theol. .Magistro et in Colleg, Lovaniensi ejusdem Ordinis Stud. Reg. Lovanii 1895. » In primo namque, ex praecitatis libris P. Dummermuth clare ostendit quae sit D. Thomae mens circa physicam praemotionem seu praedeterminationem ; et sine causa Suarezium retractationes I). Thomae imposuisse concludit ; argumentaque P. Schneemann dissolvit; atque ab illo asserta de divisione scholae D. Thomae in veterem ac novam esse absque fundamento luculenter ex testimoniis tam doctrinae quam historiae demonstravit. In altero autem libro, effugia, cavillationes ac inanes argutiae P. Frins, qui in adjutorium P. Schneemann intendebat, ad nihilum deducta sunt. Ceterum, ad capita supra exposita habeas breve responsum : Ad 1“'". — Γ). Thomas docet actionem causae primae modificare CAP. XI. — COMOEDIA BANEZIANA 429 Secundo : Molina et physica praeniotio. — Molina quidem Concord. q. 14. a. 13. disp. 26. scribit sic : « D. Thomas I. q. 105. a. 5. docet Deum duplici ratione dici operari cum « ausis secundis. In primis, quia virtutes illis tribuit ad ope­ randum easque actu conservat, ut Durandus dicebat. Deinde, quia ita eas ad agendum movet, ut quodammodo formas el virtutes earum applicet ad operationem : non secus atque active et effective omnes causas creatas ; modificari vero passive et quasi materialiter ex conditione subjecti divinam motionem reci­ pientis. Et hoc idem docent Baneziani. (Vide Part. Secund, cap. 10.) Ad 2«m. — D. Thomas docet et censet voluntatem a Deo determi­ nari ad actum liberum ; et idem docent ac censent Baneziani. (Pari. Secund, cap. 4., 9. et 10.) Ad 3ΠΙ». — D. Thomas docet expresse voluntatem non tantum esse motam ad libere agendum, sed etiam ita elicere liberum consensum sub motione gratiae operantis, ut in illo actu voluntas sit mota et non movens, solus autem Deus movens. (1-11. q. 111. a. 2. et q. 113. a. 8. ut in Part. Prim. q. 3. a. 2. et q. 5. a. 8. ex professo decla­ ratur.) Ad 4uni. — D. Thomas et cum D. Thoma omnes Baneziani docent voluntatem, a Deo applicatam et motam ad libere et bene agendum, posse resistere motioni gratiae ex vertibilitate liberi arbitrii, non tamen posse ex parte virtutis motivae atque ex Dei moventis inten­ tione. (I-II. q. 112. a. 3. ct alibi, ut in Part. Prim. pag. 314 et sq. et Part. Secund, pag. 281 declaratur.) Ad 5nm. — D. Thomas et cum illo Baneziani rejiciunt scientiam mediam utpote absurdis plenam, ut ex dictis supra in cap. 5. hujus Pari. Teri, patet ; et docent Deum videre futura contingentia in decreto voluntatis, ut in Part. Secund, cap. 9. manet ostensum. Ad 6““. — D. Thomas et cum illo Baneziani tenent Deum cogno­ scere actus liberos omnium voluntatum in suo divino velle, in sua scientia prout habet adjunctam voluntatem, in sua virtute ut est causa efficiens omnium, ut ostensum est in Part. Secund, cap. 9. Ad 7“'". — Quid sit gratia sufficiens et quid gratia efficax, et quid gratia actualis, et quomodo se habeat ad actus voluntatis, jam satis ostensum manet ex dictis in Part. Prim. pag. 146 Part. Secund. cap. 1., 2. et 3.: et quantum etiam in omnibus his a doctrina D. Thomae aberrent Molina et Molinistae. Quoad illud sc. : Bafiez deflexit a communi via : verum est, si agatur de theologis Molinismum ante Molinam jam propugnantibus : sed non est verum, si agatur de doctrina D. Thomae. Jam enim in Part. Prim. pag. 311 audivimus Bafiez loquentem sic : « Non jam 430 PARS 111. — CONCORDIA MOLINAE artifex securim applicat ad scindendum. Hujus vero rei ratio­ nem reddit, quoniam semper, quando sunt multa agentia inter se ordinata, secundum ita agit virtute primi, ut ab eo· ad agendum moveatur. Duo autem sunt quae mihi difficultatem pariunt circa doctrinam hanc D. Thomae. Primum est, quod non videam, quidnam sit motus ille et applicatio in causis secundis, qua meam sententiam dicet, quod quidem ego moleste accipio, ut in re tam gravi singularem sententiam habere existimer, praesertim cum etiam in levioribus quaestionibus nec latum quidem unguem a Sancti Docloris doctrina discesserim. » (Bannez in 11-11. q. 24. a. 6.) Quoad illud vero : « Vix orta ejus doctrina, pro nova et inaudita apud suos et apud externos impugnata est » : Apud Jesuitas, certe ; sed apud suos!... Loquantur Congregationes de Auxiliis solemniter habitae coram Clemente VII1. et Paulo V. ! Loquantur etiam Constitutiones Ordinis Praedicatorum (dist. 11. cap. 14. declar. 6.): « Theologiae professores... a concordi et communiori nostrorum Thomistarum sententia, quae communi omnium judicio crediturasserta a Sanctissimo Praeceptore vel ex ejus principiis deducta, nullo pacto audeant recedere, praesertim circa materiam de gratia et libero arbitrio, seu physica praemolione. » Vide quoque in Appen­ dice censuram, quam ex commissione Provincialis Superioris in Hispania de libro Molinae scripserunt octo theologi Dominicani, quos inter invenitur Banez; et videbis tuis propiis oculis, o pru­ dens lector ! quomodo doctrina physicae praemotionis pro nova et inaudita impugnabatur apud suos ! Quoad illud porro : « Societatis Jesu theologi... doctrinam, quam in ipsis Praedicatorum scholis didicerant » ... retinuerunt: responsum jam dedit P. Mandonnet his verbis : « Les Molinistes pourront même, comme ils l’ont déjà souvent tenté, aller plus loin et affirmer que leur doctrine est le véritable Thomisme. Ils échapperont ainsi, non seulement aux prohibitions existantes, mais ils bénéficieront encore, pour leur usage exclusif, des éloges et des encouragements que l’Eglise romaine n’a cessé d’adresser à saint Thomas et à son école. 11 restera seulement à savoir si beaucoup de gens renseignés se laisseront surprendre par de semblables manœuvres. 11 ne paraît pas encore que la tentative ait eu beaucoup de succès. Divers théolo­ giens cependant se sont efforcés de dissimuler respectivement le Molinisme et le Probabilisme dans le bonnet doctoral de saint Thomas et de saint Liguori. Mais cela n’a servi de rien : où qu’il soit couvé, l’œuf du coucou ne devient un aigle ni un oiseau de paradis. » (Le Décret d’Innocent XIcontre le Probabilisme, pag. 71.} GAP. XI. — COMOEDIA BASEZIANA 431 Deus illas ad agendum moveat et applicet..... Quare ingenue lateor mihi valde difficilem esse ad intelligendum motionem ιΊ applicationem hanc, quam D. Thomas in causis secundis exigit. Ferrariensis III. C. Gent. cap. 70. ait ejusmodi applicatio­ nem esse vim quandam in causis secundis, quae est velut esse intentionale virtutis divinae, eo modo quo species colorum in medio dicuntur esse intentionale colorum ; quae quidem vis, ut inquit, est quidpiam superadditum virtutibus causa­ rum secundarum, et tamdiu in illis est, quamdiu ipsae suas efficiunt operationes; quibus cessantibus, continuo vim illam desinere arbitratur. Hoc tamen commentitium plane, est. nullaque ratione fulcitur, et res frustra multiplicat. » Haec Molina. Tertio : Suarez et physica praemotio. — Suarez Disput. Metaph. disp. 22. sect. 2. sic : « Verum est D. Thomam De Pot. q. 3. a. 7. addere tertium, nimirum, virtutem instrumentalem fluentem, <]uam recipit causa secunda a prima, ut agat tamquam instrumentum ejus ; disserte enim hanc numeral tamquam distinctam ab applicatione et ab efficientia seu conservatione ipsius causae secundae et virtutis ejus. Kxistimo tamen D. Thomam tacite retractasse illam doc­ trinam in Prima Parte (Summae Theol. q. 105. a. 5. el 6.) ubi exquisite tractans omnem modum quo causa prima operatur cum secunda, illam virtutem omisit, quod facere non potuisset in proprio ac praecipuo loco, si exislimasset esse per se necessariam ad concursum primae causae ; et similiter III. C. Gent. cap. 70. illius non meminit. Nec dis­ cursus, quem facit in dicto articulo 7. De Pot. est efficax. I 'undatur enim in eo, quod causa secunda non potest efficere c.we existentiae nisi per modum instrumenti : quod, proprie d in rigore loquendo de instrumento, verum non est, ut in solutione ad quintum attingam et latius infra, disputando tie essentia creaturae. » Haec Suarez, qui etiam tacite indicavit ubinam sit radix totius controversiae, videlicet mira, ubi Suarez disputat de essentia et existentia creaturae: VK PARS 111. — CONCORDIA MOLINAE infra, inquam, disput. 31. in qua auctor Disput. Metaph. agit : De essentia entis finiti ut tale est. et de illius esse, eorumque distinctione. Rursus, Suarez III. De auxiliis gratiae cap. 38. adjungit : .> 6° « Deo sunt cognita quaecumque sunt at» eo causata ; sed motus voluntatis est a Deo causatus tam effective quam linaliter. Effective quidem ; quia voluntas Deo subesi quan­ tum ad causalitalem ; quod autem est causa effectiva volun­ tatis, est etiam causa operationis ipsius, sicut et quod est causa naturae, est etiam causa naturalis ipsius operationis. Finaliter vero ; quia Deus est principale objectum volun­ tatis, utpole ultimus linis existens ; voluntas autem ab objecto per modum finis moveri potest. » (7/7. C. Gent. cap. 144.) 7° « Sub Deo, qui est primus intelligens et volens, ordi­ nantur omnes intellectus et voluntates sicut instrumenta sub principali agente. Ergo eorum operationes efficaciam non habent respectu ultimae perfectionis, quae est adeptio finalis beatitudinis, nisi per divinam virtutem... Quia nullum instrumentum secundum virtutem propriae formae potest ad ultimam perducere, perfectionem, sed solum secundum virtutem principalis agentis, quamvis ad eam secundum propriam virtutem aliquam dispositionem facere possit. >· (ibid. cap. 147.) 8° « Dupliciter Deum sc habere ad nostram conversionem : Uno modo, animam hominis interius movendo et instigando ad hoc, ut ad Deum convertatur : et sic conversio Dei ad 45'1 PAKS III. — CONCORDIA MOLINAE hominem praevenit nostram in ipsum conversionem. Alio modo, roborando ipsam nostram conversionem ad hoc, ut peccati remissionem et gratiam consequatur, qui est ejus effectus; el etiam stabiliendo et firmando ad debitum finem, se. beatitudinem consequendam. Si enim homo in sua con­ versione perseveraverit, finem beatitudinis consequetur ; el sic conversio Dei ad nos non praevenit nostram conver­ sionem, sed ipsam concomitatur, aut etiam aliquo modo sequitur, secundum sc. quod unus effectus gratiae alium subsequitur, ut ostenditur I-Il. q. 111. a. 3. » (ibid. cap. 149.) 9° « De gratiae enim infusione dupliciter loqui possumus... Uno modo, ex parte agentis: et sic gratiae infusio praecedit (motum liberi arbitrii), quia prius est actionem ab agente procedere, quam aliquam dispositionem, simul praesertim existentem, cum forma in mobili suscipi. Alio modo, ex parte mobilis; et sic gratiae infusio sequitur, quia prius natura esi subjectum disponi quam suscipere formam. Quod autem hoc sit ad mentem S. Thomae, patet ex verbis ejus, in quibus ait, quod dispositio subjecti praecedit susceptionem formae ordine naturae; sequitur tamen actionem agentis, per quam etiam ipsum subjectum disponitur ; et ideo motus liberi arbitrii praecedit consecutionem gratiae, sequitur autem gratiae infusionem. Palet enim, quod in his verbis supponit S. Thomas, una actione infundi gratiam et dispositionem ad ipsam, et quod accipit infusionem gratiae pro actione tantum, qua Deus gratiam infundit, quae naturaliter et dispositionem subjecti et formae susceptionem praecedit, sicut actio prae­ cedit naturaliter passionem. Et sic considerat ordinem isto­ rum ex parte agentis, cum dicit gratiae infusionem praece­ dere dispositionem subjecti et motum liberi arbitrii: cum autem dicit dispositionem subjecti et motum liberi arbitrii praecedere susceptionem gratiae, constat, quod loquitur de infusione gratiae ex parte suscipientis, el quod considerat ordinem dispositionis et formae, ex parte mobilis sive susceptivi. in quo naturaliter prius recipitur dispositio ad formam quam ipsa forma. Unde patet, quod intentio S. Thomae in I-Il. non discordat ab iis, quae in quaestionibus De Vcrit. dicit, CAP. XI. — COMOEDIA BANEZIANA 455 ■et quod superius annotavimus, sc. quod secundum ordinem causae materialis, motus liberi arbitrii praecedit gratiae infusionem, quam in 1-Π. vocat gratiae susceptionem; secun­ dum vero ordinem causae formalis. gratiae infusio, quae sc. nominat actionem, motum liberi arbitrii praecedit. » (ibid, cap. 143.) Physica praemotio jn.vta Cnjetanmn. 1° « Movere causae secundae provenit non ex moveri tantum, sed ex moveri el modo proprio (ex virtuti· propria) causae secundae... Ipsa secunda (causa) nullum effectum producit nisi virtute primae concurrente el conjungente virtutem secundae suo effectui; quoniam prima munia attingit immediate immediatione virtutis. » (I. q. 1!). a. 8.) 2° « Voluntas soli Deo subjacet, el quoad exercitium aclus et quoad specificationem actus in particulari ; quia ipse solus potest efficaciter movere voluntatem, tam effective quam objective. » (I. q. 57. a. 4.) 3° « Sicut grave non movet seipsum ad descensum.... ita voluntas, mola a Deo ad hujusmodi novum velle, non movet seipsam ad hoc, sed est tantum mota a Deo. Est tamen tale velle ipsius elicitive, sicut descendere est motus gravis. Et est liberum, quia potest dissentire a tali velle ; Deus enim movet suaviter liberum arbitrium secundum conditionem ejus. » (I-IL q. 111. a. 2.) 4° « Gratia operatur utroque modo, sc. el per modum liberi arbitrii et per modum naturae; ideo infusio gratiae gratum facientis... gratuite movet liberum arbitrium ad actus duos antedictos [in Deum per fidem, spem et dilec­ tionem, et in peccatum per detestationem et poenitentiam ; et sic praevenit et eosdem ut informatos gratia, et seipsam gratiam ut gratum facientem ; ita quod non solum simul, sed unica actione Deus, infundendo gratiam, gratuite movet et gratum facit. Et in quantum gratuite movet liberum arbitrium, disponit simul et dispositum reddit per liberum 456 I’ABS 111. — CONCORDIA MOLINAE arbitrium liominem ad gratiam; quoniam ipso actu liberi arbitrii homo redditur subjectum praeparatum et coaptatum graliae. cujus opposito actu posuerat obicem gratiae. Et haec praeparatio est quae superius in q. 112. a. 2. ad 1. dicta est meritoria. Nec obstat his, quod quandoque gratuita Dei motio sil non per gratiam gratum facientem; potest namque et per ipsam et sine ipsa Deus gratuite movero. »· (MI. q. 113. a. 3.) § 3 Physica praemotio juxta Capreolum. 1" « (’.ausa secunda non habet in sua potestate causalitatem causae primae, sed est illud, sine, quo effectus non subjicitur causae primae quandoque; quia Deus disponit non producturum talem effectum sine causa secunda libere causante. » (I. Sent. dist. 45. q. 1. a. 2.) 2° « Causa prima prius attingit effectum quam causa secunda, considerando virtutem causae. Sed considerando supposita agentia, dico quod causa proxima est immedia­ tior effectui quam prima. Causa prima prius natura attin­ geret effectum quam secunda... et vehementius influit quam causa secunda, tamen effectus non completur nisi adveniente operatione causae secundae. » (ibid. dist. 38. q. 1. a. I.) 3° « Creatura nullam actionem habere potest, quae non essentialius dependeat a Deo quam a creatura; nec sufficit conservatio virtutis suae a Deo, nisi illa virtus moveatur ad suum actum et conjungatur illi mediante divina virtute, ut saepe dictum est supra, nec oportet ulterius replicare. »(II. Sent. dist. 1. q. 2.) 4° « Quantum ad omne positivum, quod est in actu volun­ tatis, actio voluntatis creatae est posterior actione Dei in producendo quodlibet tale, nulla creatura agit nisi mota a Deo ... Motio Dei non determinat voluntatem creatam ad aliquid quod sit secundum se malum, sed ad illud quod est secundum se bonum ex natura sua, licet sit malum quoad deformitatem quam habet relatum ad causam secun­ dam... Voluntas creata non ideo peccat, quia illum actum CAP. XI. — COMOEDIA ΒΑΝΕΖΙΑΝΛ 057 agit, sed quia illuni taliter agit. Primum habet a Deo, non autem secundum. » (ibid.) 5° Duplex Dei modus operandi circa bonum celle no strum. « Unus est sibi proprius, in quo voluntas nostra non cooperatur, utpote facere nos velle. Ideo ait (S. Augustinus) : Ut ergo velimus, sine nobis operatur; sine nobis, inquam, operantibus, ul sc. velimus; quia licet voluntas velit et causet volitionem, non tamen facit se velle aut causare volitionem. Nec tamen, quia Deus facit, ideo ipsa non causal, sed potius ideo causât. Et proplerea, ad illud exclu­ dendum, Augustinus in De correpi, et grat. cap. 2. de filiis Dei, de quibus ait Apostolus Itoni. 8, Ιό quod spiritu Dei aguntur, inquit : Aguntur enim ut agant. Alius est modus sibi et voluntati communis, sc. causare volitionem. Ideo ait : Cum volumus, nobiscum operatur. Et quia utrumque nobis necessarium est, nec alterum lanium sufYle.it ad bene velle, ideo addit : Tamen sine illo operante ut relimus, etc. Item Contra, duas epist. Pelag. lib. 2. cap. !). : Quoties. inquit, bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum operatur ut operemur. Item in eodem : Multa Deus facit in homine bona quae non facit homo; nulla vero facit homo quae Deus non facit ut faciat homo. Haec Gregorius. Et con­ cordat S. Thomas I-U. q. 109. articulis quasi singulis, potis­ sime 9. et 10. » (II. Sent. dist. 28. q. 1. a, 3. 5 i Sententia lata contra Molinistas et Congruistas cujus- cumque generis, dicentes physicam praemotionem et Thomistarum systema esse adinventum a Dominico Bannez saeculo XVI. § 1 Quisnani sit Judex. Judex enim, cujus sententia in subsequentibus erit appo­ nenda, est Dr Joannes Ude. qui per plures annos habuit· 458 PAKS III. — CONCORDIA MOLINAE « magistros in alma Universitate Gregoriana in Urbe, viros doctissimos, qui operam impendebant omnem instruendi nos (inquit ille) in sana S. Thomae doctrina ». De seipso fatetur doctor, cujus verba sunt ad litteram transcribenda : « Ad nos quod attinet, sincere profitemur nos nomen dedisse Molinismo, dedisse, inquam, cum inspectis argu­ mentis Capreoli nunc nobis persuasum sit Tbomismum prae Molinismo in hac re veritatem habere, nec separati esse velimus a Capreolo, nec non a S. Thoma. In prima nimi­ rum parte nostri opusculi, uti lector facile videre potest, nos adhuc pugnamus ex parte Molinistarum, adhuc praeformati, ut ita dicamus, doctrina scholae. Voluimus autem et spera­ bamus nos inventuros esse in Capreolo nostram sententiam, sc. Molinisticam, sed contrarium accidit : Capreolus enim Molinistam convincit, eumque, qui Molinista praeformatus erat, sed sine praejudicio quaestionem solvendam aggressus est, in castra Thomistarum pertraxit. Convicii nos vis argu­ mentorum. El veritati et propriae persuasioni de bono meliori cedere, sane nemo est qui hoc absonum et viro indignum esse affirmet. » (p. 297.) Talis est judex, ex cujus ore audiemus sententiam prolatam circa hoc de Comoedia Baheziana negotium : instructus a Molinistis in Universitate Gregoriana, et ipse Molinista fervidus ac suis magistris addictissimus. Dum autem Molinismum sincera ac bona fide decrevit conferre cum doctrina Joannis Capreoli, scribere incepit opusculum 1 de doctrina Capreoli, De influxu Dei in actus voluntatis humanae, ut exinde Molinam esse verum D. Thomae discipulum comprobaret ; Molinismum esse D. Thomae Thomismum pateret; el recentiores Thomistas ab antiquis discessisse, et Dominicum Banez, non I). Thomam, habere duceni ac magistrum in perspicuo poneretur : at cum librum Capreoli legendum tali inten1 Titulus hujus laudandi libri sic se habet: A.M.D.G. — Doctrina Capreoli de influxu Dei in actus voluntatis humanae secundum, principia Thomismi et Molinismi, collata a Dr Joanne Ude, Prae­ fecto in Seminario puerorum Seccoviensi. Graeci MCUV. Sumptus fecit « Styria. > CAP. XI. — COMOEDIA BANEZ1ANA 459 lione arripuerit, el legendo <· iter faceret, contigit, ut ap­ propinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de coelo ». (Act. Ap. 9, 3) Et audivit Angelicum Doctorem per os Capreoli sibi dicentem : Durum est tibi contra stimulum calcitrare; et sicut ipsemet ait in prooemio sui libri : « Quae­ nam autem sit nostra sententia, lector ex epilogo ad totum opusculum videre potesl : Videbit nempe ibi. quomodo ex Molinista, qualis incepit auctor opusculum, in decursu inqui­ sitionis factus sit Thomiste. » Audiamus ergo, quomodo loquitur de famosa Bafiezianismi Comoedia, et quid sentiendum arbitretur de Molinistis. ex quibus unus erat ille, cum serio asserere videntur Thomistarum systema a Bafiez in saeculo XVI. esse excogitatum ac in scholas introductum. § Qualis sit sententia. 1" « Scotus in suis objectionibus quasi Molinista impugnat S. Thomam. » (p. 137.) 2° « Capreolus stat pro praemotione physica. ■■ (p. 155.) 3° « Quaestio igitur a nobis movenda est. an Capreolus doceat Deum immediate voluntatem el efficienter movere ad singulos actus, praedeterminando eos; et dicendum, quod sic. Nam dicit Capreolus, partim propriis verbis, partim ver bis sui magistri Doctoris Angelici, quae verba praecipue a Thomistis ad confutandos Molinistas adhibentur ; Quidquid, inquit, facit de voluntate non actu colente actu volentem, movet eam ad exercitium. Sed aliquid exterius est hujus ■modi, sc. Deus. Igitur etc... Et inveniuntur adhuc plures his propositionibus similes. Ergo falso imputatur Capreolo Molinismus... Et idem tradit Capreolus //. Sent. «list. 29. <[. 1. a. 1. ubi sic ait : Quod est in potentia ad opposita, indiget speciali motione exterioris principii ad hoc. quod tendat determinate in alterum illorum. Sed liberum arbi­ trium est hujusmodi. Igitur... Num Molinista hoc modo loquitur? Sincere fatemur eum, qui voluntatem indigere docet 480 PAUS HI. — CONCORDIA MOLINAE speciali motione, exterioris principii ad hoc, quod tendat determi'nate in alterum illorum, Thomistam esse et non Molinisf.a in ; docet enim voluntatem praedeterm i nari ad actum determinatum. » (p. 161 et 163.) 4° « Capreolus igitur docet praedeterminationem physicam. /lenricus et Scotus (et idem forsitan diceret Capreolus de Molinistis) decepti sunt in hoc, quod putaverunt liberum arbitrium ei voluntatem, univoce dici de Deo et creaturis, ei quod tanta libertas inesset voluntati, creatae sicut increatae, ita. quod, sicut divina voluntas a nulla priori voluntate determinatur aut necessitatur aut movetur ad actum suum, ita nec voluntas creata quod falsum esi. ut putet inspiciendo praedicta. Ergo eum. qui vult stare cum Capreolo nec non cum S. Thoma, Thomismum amplecti oportebit. » (p. 170.) 5" « Hoc igitur modo solvit Capreolus objectiones Scoti, semper urgendo efficaciam divinae voluntatis, qua sola The­ mistae solent solvere argumenta similia illis, quae Scotus movet. Sed non est necesse repetere ea omnia, quae ex Capreolo jam didicimus circa libertatem voluntatis et motio­ nem Dei. » (p. 176. i 6° « Unde tota probatio Scoti (el idem dic de, Molinistieis impugnationibus, quae coincidunt cum argumentis Scoti/ est sophistica, secundum mentem Capreoli. Capreolus igitur, celebris et perspicax S. Thomae interpres, jam clare tradit, sensum compositum et divisum in sensu modernorum Thomistarum. Ergo falluntur omnes Molinistae, qui sensum istum compositum et divisum, nec non ipsam doctrinam praedeterminationis physicae, quasi a BaUezio prima vico ac de novo fictam et introductam clamare non desinunt. Verba enim Capreoli citra omne dubium constituunt histo­ ricum argumentum, quod doctrina praedeterminationis physicae a S. Thoma, exinde ad Banezii usque tempora tradita ac continuo fluxu in schola Thomistica ut patrimo­ nium S. Tbomae conservata fuerit... Nostram interpreta­ tionem autem consonare verbis Principis Thomistarum, in­ victo demonstrant etiam ea, quae ipse paulo infra dicit in CAP. XJ. — COMOEDIA HANEZIANA '161 solutione argumenti Henrici, quod coincidit cum argumento quarto Scoti. Henricus. siquidem, eandem Thomistarum positionem aggreditur ac Scotus. Porro notandum, quod argumentum Henrici omnino accedit ad argumentum quo Molinistae praedeterminationem physicam Thomistarum im­ pugnant. » (p. 179.) 7° « In II. Sent. dist. 37. q. I. Princeps Thomistarum expresse inquirit : Utrum actus peccati sil a Deo. Verbis inspectis, quae Capreolus in hac distinctione profert et in corpore articuli et praesertim in responsione ad varias diffi­ cultates similes omnino iliis, quas Molinistae contra Tho­ mistes movent, dicendum est Capreolum docere praedelerminationem physicam : unde iterum Bahezii doctrina tamquam genuina interpretatio S. Thomae apparet, cum Capreolus non nisi S. Thomam explicet. ■■ (p. 204.) 8° « Ex praedictis igitur, quae clare reddunt mentem principis Thomistarum, unusquisque, in systemate Thomismi aliquo modo versatus, debet ultro concludere Thomistes modernos nihil aliud docere nisi quod jam Capreolus docuit saeculo decimo quinto; docuit, impiam, jam prius quam Molina aliique Patres Societatis Jesu castra movebant contra Banez aliosque Patres Ordinis Praedicatorum. Illud idem, inquam, docuit Capreolus, hdelis S. Tbomae interpres, quod deinde a Molinistis tamquam doctrinae S. Thomae contrarium impugnatum est. Sed contra facta historica non valel illatio. » (p. 211.) 9° « Quibus omnibus perpensis, quae in decursu hujus tertii articuli praemissarum instar evoluta sunt, inquirenti, quid de influxu Dei in actus humanae voluntatis doceat Capreolus, non nisi haec dari potest legitima responsio : Capreolus docet praedeterminationem physicam. Et. si inspiciuntur ea, quae in prima parte nostri opusculi de sententia moderno­ rum Thomistarum tradidimus, jure potest Capreolo vindicari titulus Princeps Thomistarum, cum ipse, jam prius, quam adhuc nota erant nomina Thomista et Molinista, illud idem docuerit, quod nunc a modernis Thomistis docetur. » (p. 216) 10° « Ex hoc testimonio (I. Sent. dist. 45. q. 1. a. 2.) statim 462 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE licet concludere : En! Capreolus cum S. Thoma defendit decreta praedeterminantia! Loquitur enim Capreolus cum S. Thoma semper, quod Deus omnia vult fleri, et necessaria <•1 contingentia. Et. divina voluntas est efficacissima, ut non solum fiant simpliciter quae fleri vult, sed ut flant eo modo quo vult. Efficacia divina attingit itaque et modum eorum quae fiunt, quod nihil aliud est nisi dicere : Deus physice per decreta praedeterminat omnia, etiam contingentia, utique, per modum liberi. » (p. 184.) 11° « Ergo infallibilitas divinae cognitionis quoad eventus 1'uturibiles, secundum Capreoli doctrinam, a decretis divinae voluntatis derivatur. » (p. 232.) 12° « Concedit ergo Capreolus, quod Deus per illud speciale auxilium, per gratiam sc. actualem, immediate actum efficiat, et hoc modo etiam in ordine supernatural! evidenter exclu­ ditur concursus simultaneus, cujus specialis patronus, sc. Suarezius, propterea non potest amplius admitti ut fidelis S. Thomae interpres. » (p. 251.) 13° « Conclusio autem ex praedictis in hoc articulo non potest esse alia nisi haec : Capreoli doctrina etiam quoad gratiam efficacem non differt a doctrina modernorum· Thomistarum. » (p. 259.) 14° « Ergo : Notio praedestinationis a Capreolo propu­ gnata Thomisticum sensum exhibet, nec alius sensus exspectari potest ab eo, qui praedeterminalionem physicam docet. » (p. 271.) 15° « Haec omnia, quae modo ex testimoniis Capreoli quoad notionem reprobationis eruimus, Thomistae docent, ni falli­ mur, non vero Molinistae. Unde etiam ex notione reproba­ tionis a Principe Thomistarum tradita, sequitur illud idem, quod jam toties concludere debuimur, sc. : Capreoli doc­ trina genuina est cum doctrina modernorum Thomista­ rum, qui igitur injuria contra aperta argumenta historica Baneziani nuncupantur, quasi eorum doctrina a Banezio prima vice ficta et introducta fuisset. » (p. 280.) 16° « Ergo non potest amplius dubitari, quin Capreolus infallibilitatem divinae scientiae quoad effectus praedestina- CAI*. — COMOEDIA BANEZIANA 463 tionis refundat in divina decreta. Infallibiliter eveniunt effectus praedestinationis, quia ita Deus disponit, ita ordinat, ita vult. » (p. 283.) 17° « Inspecta enim et perpensa doctrina, quam Princeps Thomistarum in suis praeclaris libris Sententiarum tradit, sequitur : Doctrinam Capreoli de influxu Dei in actus roluntatis humanae, a nobis collatum et discussam secun­ dum principia Thomismi et Molinismi, esse. eandem.quam Themistae moderni tenent. Ergo Capreolus est Thomista, non autem Molinista... Neque quisquam nostram conclusio­ nem praejudiciis obnoxiam esse, affirmabit, si considerat nos. uti ex prima parte hujus opusculi apparet, in schola Molinistica formatos, quaestionem solvendam agresses esse. Unice coacti vi testimoniorum Capreoli non potuimus aliam con­ clusionem eruere nisi hanc, videlicet. Capreolum esse The­ mistam. Et ideo, eum constet Capreolum esse fidelem interpretem doctrinae S. Thomae, neque S. Thomam a patronis Molinismi allegari posse concedendum erit. Ac proin, si quis sequi vult S. Thomam, nec non l-T. Capreolum, Thomismum amplecti oportebit. Item, si quis ea, quae in loto nostro opusculo praemissarum instar contenta sunt, veritati correspondes concedit, statim concédai oportet Molinam de novo introduxisse doctrinam illam, cui a Molina Molinismi nomen impositum est; Bafiezii doctrinam vero eandem doctrinam esse quam jam prius Capreolus ner non S. Thomas suam fecerunt. >> (p. 294 et 295. ) Corollaria. — Patet ergo ex supra dictis : I Hahezianismum esse veram Comoediam a Molinistis adinventam, et ab aliis, quorum infinitus est numerus, candido creditam. 2° Jure merito Cardinalem Gonzalez scripsisse., quod, qui non verentur asserere D. Thomam solum concursum simultaneum, non vero physicam praemotionem, amplecti, lucem in tenebras vertere conantur. (Vide supra cap. 5. pag. 162 in nota.) 3° Dr Joannem Ude, cui ex corde gratulamur, vere dignum esse laude ; quia veritatem, quam sincere quaerebat, eum invenisset, eadem quoque sinceritate manifestavit. Unde, I'AHS III. CONCORDIA MOLINAE cum veritatem in injustitia detinere noluisset, idcirco non soli sibi laboravit, sed omnibus exquirentibus veritatem. Illud, praeterea, est valde notandum, quod Dr Ude, clarissi­ mum Gregorianae Universitatis ornamentum, inter opera Capreoli legenda atque examinanda, etiam feliciter introspi eere assecutus est, quomodo inter se ad invicem necessario connectantur doctrina de physica praemotione ac doctrina de reali distinctione essentiae et existentiae in creaturis. Observa! namque haec, dum verba Capreoli alfert, scribens p. 11R supra citati libri : « Propterea dicit Capreolus II. Sent. dist. 25. q. 1. a. 3. : Henricus et Scotus decepti sunt in hoc, quod putaverunt liberum arbitrium et voluntatem univoce dici de Deo et creaturis, et quod tanta libertas inesset voluntati creatae sicut increatae; ita quod sicut divina voluntas a nulla priori voluntate determinatur aut necessitatur aut movetur ad actum suum, ita nec voluntas creata, quod falsum est. Omnis enim effectus creaturae aliquam necessitatem habet saltem ex suppo­ sitione prioris causae. Defendit Scotus realcni identitatem essentiae et existentiae, et consequenter negat illam virtutem instrumentaient qua sola secundum S. Thomam creaturae attingunt esse, el dicit causas secundas ex propriis attingere lotum effectum. » Ha sane est; ex negatione enim realis compositionis inter essentiam et esse in creatis, procedit con­ sequenter negatio physicae praemotionis ; atque controversia de influxu causae primae in causas secundas resolvitur deni­ que in veritatem fundamentalem philosophiae Christianae, nempe : Solus Deus est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse ejus ’. 1 Vide Part. Secund, cap. 10. Cum jam Baneziana Comoedia suum videatur cognovisse occasum, aliam novam moliri conantur Molinistae, quae quidem denominari potest Comoedia Aegidiana. Juxta Bafiezianam Comoediam, Sancti Thomae schola divisa est in duas partes, quarum altera remansit fidelis Angelici Doctoris doctrinis; altera vero, duce Bafiez, per alienas aberravit vias et a D. Thomae vestigiis discessit. Juxta novissimam autem Comoediam a Molinistis inchoatam. D. Thomae schola jam non dividitur in duas CAP. XI. — COMOEDIA BANEZIANA 465 partes, sed tota simul et in cumulo pergit ac currit post Aegidium Romanum., seu Colonnam, qui fuit primus inventor realis distinc­ tionis inter essentiam et existentiam in rebus creatis, sicut Domi­ nicus Bafiez fuerat primus inventor physicae praemotionis. In Baneziana Comoedia adhuc relinquebantur, tamquam veri discipuli D. Thomae, Capreolus, Ferrariensis, et Ca.jetanus, et alii cum eis plures ; in Comoedia vero Aegidiana. etiam veteres Dominicani a solida D. Thomae doctrina recedunt, et universa schola fecit naufra­ gium. Unde Comoedia Aegidiana est vera Tragoedia, in qua ruit alto a culmine Troja ; nec contemplari animo relinquitur nisi campos ubi Troja fuit. !... Auctor porro hujus tantae ruinae atque ingentis casus habetur P. Josephus M. Picoikelij S. J., qui in opere cui titulus : « Disquisitio metaphysica, theologica, critica de distinctione actuala inter essentiam cuistentiamque creati entis intercedente, ac praecipue de mente A ngelici Doctoris circa eandem quaestionem. Neapoli 1906», insuniit-121 paginas, intendens probare metaphysice, theologice et critice, quod : lo Quotiescumque D. Thomas altlrmat conceptis verbis 1 in sub­ stantiis creatis, etiam spiritualibus :«)dan compositionem realem essentiae et esse ; b) actum esseudi differre re et secundum rem ab eo quod est; c) substantiam et actum substanliuc esse duo; oportet semper intelligere et legere compositionem dumtaxat logicam, distinctionem tantummodo rationis; el ideo substantia et esse, actus substantiae, rcaliter identifleantur in creatis. Piccirelli diatit! 2» Interpretari septem illa argumenta ex cap. 52. //. C. Oeni, in sensu realis identitatis esse et essentiae in Deo, et realis distinctionis in omnibus praeter Deum : < Hac ratione (inquit I’ 1'iccirelli) D. Thomas non illustratur, sed pervertitur; veritas autem non constabilitur, sed sophismatibus veris adversariorum telis obnoxia fit et, ut minus apte sarcinata, mole ruere sua cogitur quodam­ modo. » Nolit P. Piccirelli dolere et flere super D. Thomam et super ejus Summam Theologicam : sed doleat potius et fleat, super P. Franciscum Suarez et super ejus Disputationes melaphysicas ! ’ Vide opus nostrum De Veritate fundamentali Philosophiae Christianae lib. II. cap. 2. : « Aperta D. Thomae mens atque sententia circii realem esse et essentiae in omnibus rebus creatis distinctionem. » Et Cabiunai.ih Gon­ zalez in opere cui titulus : Estudios sobre la filosdfia de Santo Tomâs lib. 2. cap. 6. ita loquitur : « Me permitirè observar para nquelloe lectores que tengan de la doctrina Slosôfica de Santo Tomâs un concepto digno de su profundidad y solidez, quae éste es uno de los puntos capitales de su elevada filosôfia. En todas partes, en cien lugares do huh obras, establece explicitamente, con toda la claridad, que desearso puede la distincion real entre la esèneia y la existencia de las criaturas, mirando siempre la identificacion entre estas dos cosas, como un atributo particular de la Divinidad, y parece que se complace en dilucidar esta cuestion interesante. » Ex his judica Disquisitionem P. Piccirelli. 1>K GRATIA. Τ. ΙΠ. an 466 PAKS III. — CONCORDIA MOLINAE 3® Omnes proinde, qui ita interpretantur argumenta illa, et lau­ dant ac magnifaciunt doctrinam D. Thomae circa hanc materiam, atque existimant illam fundamentalem esse in Christiana philoso phia, ut Pallavicini, Maurus, Alamannus, Liberatore, Cornoldi, Remer, de Maria, et P. Billot, omnes e Societate Jesu : omnes, inquam, hi < ridicule prorsus de reali identitate » (in Deo) et de reali distinctione (in creatis) argumenta intellexerunt, et D. Thomam hac in re non illustrarunt, sed perverterunt : si fldes danda est P. Piccirelli. 4» Ad capiendam radicitus mentem D. Thomae circa hanc altissimam quaestionem philosophiae primae « utiliter (ait P. Piccirelli) legi possunt P. Urraburu, P. Limbourg, P. Felchlin, P. Noldin, P. Frick »'. ! Huic namque Molinistarum gregi inest gratia gratis data ad talem quaestionem dilucidandam ! Et tamen verum est, quod P. Urraburu utiliter legi potest; nam ex ore P. Urraburu audiet et addiscet lector istam sinceram confessionem : 1« « Realis distinctio inter essentiam et existentiam est cardo et fundamentum saltem maximae partis doctrinae S. Thomae. » 2» Quod « verum sit S. Thomam saepe hac uti doctrina ad multas alias fulciendas sententias >. Haec P. Urraburu Ontolog. disp. 4. cap. 1. a. 3. Objic. 9. Unde P. Urraburu non audet negare quod P. Piccirelli negat, in vanum laborando et sudando per totam suam criticam dissertationem. 5° Universa schola Thomistica, a Capreolo qui Princeps Thomistarum salutatur, et aFerrariensi qui commentaria scripsit in Summam C. Gent., et a Cajetano qui commentaria scripsit in Summam Theo­ logicam et in opusculum De Ente et Essentia, usque ad Dominicum Bafiez et Joannem a St. Thoma, qui hanc profundam quaestionem illustrarunt, usque ad Cardinalem Zigliara, et usque ad Cardinalem Gonzalez, qui hanc thesim veritatem fundamentalem philosophiae Christianae appellavit et veluti talem ab Angelico Doctore constanter esse propugnatam atque magnifice dilucidatam alta voce proclamat : omnes isti simul arbitrarie D. Thomam interpretati sunt et D Tho­ mam perverterunt. Et auribus percipe, lector ! « Fr. dei Prado praedecessorum hac in re confusiones aequivocationesque conti­ nuat et quadantenus auget! ! » Valde nobis grata perfectaque laus ex ore P. Piccirelli; etenim, confusiones et aequivocationes Cajetani et Ferrariensis, aliorumque meorum hac in re praedecessorum, conti­ nuare et, quod plus est, augere, idem sonat ac « propagare auream Sancti Thomae sapientiam » atque < doctrinam Thomae Aquinatis in discipulorum animos insinuare, ejusque prae ceteris soliditatem atque excellentiam in perspicuo ponere» : ut Leo XIII. in Encycl. Aeterni Patris omnes enixe hortatur, et statuit ut hoc ab omnibus flat, P. Piccirelli non excepto. 6» De Cajetano et de Ferrariensi scripsit Leo XIII. in Litteris ad CAI’. XI. — COMOEDIA BANEZIANA 467 Em. Cardinalem de Luca (15. Oct. 1879) in quibus agit de nova operum S. Thomae editione : < (.'onjunctim vero (inquit) edenda curabimus clarissimorum ejus interpretum, ut Thomae de Vio Car­ dinalis Cajetani et Ferrariensis lucubrationes, per quos tamquam per uberes rivulos tanti viri doctrina decurrit. » Nunc vero P. Pic­ cirelli, ut obediat Leoni XIII. et ut sinceram tradat D. Thomae doctrinam, scribit ex professo longissimam disquisitionem ad lucu­ brationes Cajetani et Ferrariensis circa quaestionem De Ente et Essentia refutandas ! < Quem laborem (nit P. Piccirelli in prologo suae Disquisit.) eo libentiori inimus animo, ut Pastori Summo geramus morem hortato : Ne autem supposita pro vera, neu cor­ rupta pro sincera bibatur, providete, ut sapientia Thomae e.r ipsis 'jus fontibus hauriatur (Enc. Aeterni Patris). » Haec P. Piccirelli. Sed Leo XIII. adjungit : « Aut saltem ex iis rivis, quos ab ipso fonte deductos, adhuc integros et illimes decurrere certa et concors doc­ torum hominum sententia est ; sed ab iis, qui exinde fluxisse dicuntur, re autem alienis et non salubribus aquis creverunt, adolescentium animos arcendos curate. » Qui sunt ergo, P. Piccirelli, ii rivi, ab ipso fonte deducti, adhuc integri et illimes decurrentes, nisi Cajetanus et Ferrariensis, mei hac in re praedecessores, « per quos (ait Pastor Summus, cui P. Piccirelli gerere morem desiderat) tamipiam per uberes rivulos tanti viri (D. Thomae) doctrina decurrit »? Si quod adhuc remaneat dubium, attentius legat P. Piccirelli Aposto licas Litteras Leonis XIII. quae incipiunt : Gravissime Nos. 1° Uno verbo : P. Piccirelli sudavit et alsit, insumendo et scribendo 124 longas latasque paginas, ad negandum vel in dubium revocan dum Angelicum Doctorem docuisse realem distinctionem inter es­ sentiam et existentiam in creaturis. Attamen, me et Cajetano et omnibus meis hac in re praedecessoribus tacentibus, nobilis e Societate Jesu scriptor clamat et sic clamando P. Piccirelli respon­ det : « Quod existentiam in creaturis re distinguat (!> Thomas) ab essentia, id vel negare vel in dubium revocaro, est hominis impudentis vel in ejus doctrina peregrini. » (Tiphanus De hypost. cap. 6. — Vide de Maria Philosoph. Prima seu Ontolog. part. 2. q. I. a. 3. Scholion.) Oh curas hominum, quantum est in rebus inane V’gXg’4' CAPUT DUODECIMUM Utrum detur via media inter Molinam et D. Thomam seu inter scientiam inediam et physicam praemotionem. I Philosophi et Theologi mediam viam quaerentes inter scientiam mediam et physicam praemotionem, et nondum illam adinvenientes. Leibnitius. — Leibnitius enim in Praefatione ad tentamina theodiceae ita scribit : « Necesse non est cum recentioribus quibusdam Thomistis ad novam aliquam praedeterminationem immediatam Dei recurrere, quae creaturam liberam ab indifferentia sua extrahat, et ad aliquod Dei decretum praedeterminandi eam confugere, quod Deo modum subministret cognoscendi, quid illa factura sit : sufficit enim creaturam praedeterminari per statum suum praecedentem, qui illam ad hanc potius partem quam aliam inclinet; omnesque hi nexus actionum creaturae omniumque creaturarum reprae­ sentabantur in intellectu divino et cognoscebantur a Deo per scientiam simplicis intelligentiae, antequam illis existentiam dare decrevisset. Ex quo patet, ad reddendam prae­ scientiae Dei rationem, careri posse tam scientia media Molinistarum, quam ea praedeterniinatione quam Banezius et Alvarez (auctores alias profundissimi) docuerunt. » Campanella. — De praedest. et elect, et reprob. cap. 5. a. 3. : « Ergo nec decretum nec scientia media sunt ad rem CAP. XII. — CONGRUISMUS NOVISSIMUS 46!) (ad cognoscenda futura contingentia). At si ex sola coexistentia, et non ex decreto nec ex serie, damus Deo certitu­ dinem scientiae futurorum, sicut l'acil S. Thomas et Capreolus, Princeps Thomistarum, in I. dist. 38. q. 1. a. 2., omnia recte procedunt... Sed quaeritur, quomodo Deus novit eocistentias ante decretum et in productione Verbi, cum Cajetanus et alii dicant sola scientia simplicis intelligentiae? Responsio : Quod scientia simplicis intelligentiae noscuntur actualia e.t possibilia, et quod Éœistenliae sint aliquae quidditates, quas Deus praenoscit; alias proficeret in scientia ex produc­ tione Verbi et rerum. » Satolli. — Praelect. theol. De gratia Christi. prooemio, sic alloquitur : « Forsitan brevi post tempore tam diuturnae dissensiones conticescent : si ex una parte theologi admit­ tant Deum a se et in se omnia scire, etiam singulos motus voluntatis, quatenus eorundem singulorum est causa prima ut sint et liberi exerantur a voluntate humana, propter influ­ xum intrinsecum Dei coopérantes; si ex altera parte theologi dimittant praemotionem eo sensu, quod afficiat qualitate praevia nostram voluntatem. Silentibus et in praeteritum consepultis scientia media et praemotione (non lam dico verba, quam significata prout hucusque, mentes diviserant), Ecclesia novum triumphum aget pro S. Thomae doctrina undique restituta, totoque scholarum orbe in pace compo­ sito. Gfr. Opusculum praeclarissimum Emmi. Pecci : Sentenza di S. Tommaso circa Vinfiusso di Dio suile azioni delle creature ragionevoli e sulla scienza media. « Haec Cardinalis Satolli. Paquet.— Paquet Disp. theol. De Deo uno. disp. 6. q. 1. a. 5. sic ait : « Hanc genuini Thomismi catenam, extremarum sententiarum vi longius interruptam (omitto systemata Bellarmini, Thomassini, aliorumque praesertim Augustiniensium plus minusve ad veritatem accedentia) resumpserunt aetate nostra clarissimi viri Pecci, Leonis XIII. frater, Satolli et Lorenzelli. de rebus Thomisticis lam bene meriti. Historia 470 PAKS III. — CONCORDIA MOLINAE constat, per Irium jam saeculorum spatium adversas scholas. Mol i nisi icam et Barïezianam, neglectis Cajetani Commentariis qui earum ortum antecesserat, sub eodem D. Thomae et SS. Litterarum invocato suffragio acriter inter se decertasse. Nonne id nobis convincens argumentum praebet, neque in una neque in altera extrema hypolhesi, sed in media via veritatem morari? » Janssens. — Praelect. de Deo uno, tom. II. Prolog, sic scribit : « Opinamur et nos scientiam, mediam demonstrari non posse; immo inanitatem ejus a Thomistis victoriosissime demonstrari. Sed simul systema Banezianum, praesertim ubi agitur de malo, Molinistarum telis efficaciter impugnari ; immo, in hac ipsa vulnerabili parte a genuinaS. Thomae senIentia per excessum declinare persuasum habemus L Ex dictis tiro lectorve jam conjiciat, qua ratione incedere inten­ damus. Ipsum Aquinatem prae oculis habentes, magnumque ejus antesignanum Hipponensem, liberrimo animo doctrinam utriusque perscrutabimur, ea quidem mente, ut, saeculari liti extranei, de rigore triti dilemmatis non nihil remittamus. Mediam quandam viam egregii Thomistae hujus aetatis fructuose ingressi sunt, inter quos eminent sane Cardinales Pecci et Satolli, nec non Cl. Paquet. Cum ipsis ostendere lentabimus doctrinam S. Thomae distare quidem longe a Molinismo, at insimul, Thomistas quosdam ultra Magistri 1 Cum P. Janssens attentius legat diversa loca, in quibus D. Thomas agit de malo morali, persuasum habebit D. Thomam. ac perinde Thomistas, Molinistarum telis efficaciter minime impugnari ; et per viam concursus simultanei hanc difficultatem nullo modo solvi, sed augeri; atque in ipsummet Calvini errorem, quem fugere Molinistae desiderant, ipsos incidere : ut ex dictis cap. 8. jam patet. Verum ipsemet P. Janssens alio in loco scribit : Ultro concedimus Thomisticum systema aliquid praeseferre sublimioris. Fatemur quoque id tam ingeniosa terminologia scholastica esse instructum, ut quasi impossibile sit hominem Thomistico clypeo tectum efficaci telo vulnerare. Haec recte dicta sunt. At sola terminologia, quan­ tumvis ingeniosa, non sufficeret ad reddendum Thomistam invulne­ rabilem, nisi etiam simul scuto veritatis esset coopertus. CAP. XII. — UÛNGRUISMÜS NOVISSIMOS '171 veritatisque limites in isto depellendo esse progressos. Quo­ modo autem hujusmodi viam invenire nobis videamur, ipsum non hujus modo tractatus, sed el sequentium tracta­ tuum decursum, Deo dante, ostensurum esse confidimus. » Divisio hujus capitis. — ΙΊ ergo videre valeamus, utrum veritas illuminet hanc mediani viam, ita quod neque ad scientiam mediam neque ad physicam praemotionem opus sit recurrere, oportet ut consideremus : 1° Quomodo isti genuini Thomismi sedatores rejiciant scientiam mediam. 2° Quomodo rejiciant physicam praemotionem seu praedeterminationem. 3° Quomodo explicent influxum causae primae in causas secundas, etiam liberas. 4° Quid dicendum de theologis per hanc mediani viam iter facientibus. 5° Philosophi ac theologi mediam viam ingredienles inter scientiam mediam et physicam praemotionem, non valent gradi nisi declinando vel ad sinistram scientiae mediae vel ad dexteram physicae praemotionis. II Quomodo Satolli, Paquet, Pecci, Lorenzelli et Janssens rejiciant scientiam mediam. § 1 Satolli. Argumenta. — Praelect. de operat, dic. disp. 2. lect. 3. scribit : « Ponuntur quinque argumenta, quae videntur pro­ cedere simul contra duo systemata scientiae mediae et praedeterminationis a Deo in voluntate pro singulis actibus ad ■agendum... Modo, saltem non sine dialectica veritatis ratione 472 PAHS III. — CONCORDIA MOLINAE nil modeste dicam) sunt contra utrumque argumenta, secun­ dum plerasque rationes communis inconvenientiae, si refe­ rantur ml causalitatem divinae voluntatis, quam hucusque perspeximus. » « Ratio 1. — Illa non est in ordine efficientium causa per se prima contingentiae in rebus, quae indiget aliqua Ibrmalitate praevia ac determinante ex parte secundorum agentium et ex parte effectus. Atqui systema scientiae mediae postulat formalitatem ex parte voluntatis ultimam, ad hoc ut Deus velit motum et effectum creaturae. Ergo secundum systema scientiae mediae detrahitur divinae voluntati ratio propria causae primae in motibus et actionibus contingentium. » « Ratio 2. — Illa non est causa contingentiae immediata in rebus, quae nequit agere nisi praehabita dispositione subjecti, sub qua amplius non sit contingens, sed necessa­ rium ex conditione. Atqui systema scientiae mediae consentit Deum non posse agere nisi pro illo momento, cum causa secunda non est possibilis contingenter se habere; quia jam consensus praehabetur. Ergo detrahitur immediationi di­ vinae voluntatis in systemate scientiae mediae. » « Ratio 3. — Illa non est causa prima universalissima: entis, quae indiget determinata dispositione instrumenti, ut agat sive ut effectum obtineat. Atqui divina voluntas juxta systema scientiae mediae opus habet determinata disposi­ tione instrumenti, ponenda ab ipso instrumento tantum, ut obtineat motum contingentis causae seu effectum. Ergo systemate scientiae mediae imminuitur amplitudo causalitatis in voluntate divina. » « Ratio 4. — Illa causa non movet causas secundas secun­ dum modum earum, quae non agit nisi pro illo instanti efficientiae, sub quo simul effectus non sit contingens. Atqui systemati scientiae mediae concordat, quod divina voluntas non agit nisi pro illo instanti, sub quo jam non est modus contingentiae in causis secundis; agit enim, praesupposita sibi determinatione formaliter ultima ab ipsa causa secunda. Ergo divina voluntas non agit secundum modum proprium: uniuscujusque.’» CAP. ΧΠ. — CONGRUISMUS NOVISSIMUS 473 « Ratio 5. — Implicat contradictionem causam secundam se determinare sub influxu indifferenti causae primae. Atqui hoc asseritur a systemate Molinistico. Ergo in systemate Molinistico est implicatio contradictionis. » Critica. — Haec igitur sunt quinque argumenta, quibus Satolli « non sine dialectica veritatis ratione » (ut ipse mo­ deste dicit) contra scientiam mediam insurgit eamque rejicit. Verum est, quod scientia media aufert a divina voluntate in motibus et actionibus creaturae rationalis : I" rationem propriam causae primae ; 2" immediationem in agendo immediatione virtutis ; 3° rationem propriam causae ■uni­ versalissimae entis; 4° amplitudinem causalilatis in volun­ tate divina. Quae quidem omnia ad unum reducuntur, vide­ licet : ad rationem propriam primae causae efficientis. Atque in hoc non videtur esse neganda « dialectica veritatis ratio », quam Satolli modeste dicit in suis argumentis contineri. Attamen « dialectica haec veritatis ratio » non satis apparet in 4. et 5. ratione, nisi praesupponatur verum physicae prae motionis systema, juxta quod : a) modus camam secundae in movendo et agendo sua propria virtute, requirit ul prius, prioritate ordinis et causalitatis, moveatur et agatur a causa prima, a qua causae secundae accipiunt complementum propriae virtutis; b) atque ideo juxta idem systema implicat contradictionem causam secundam se determinari' sub indif­ ferenti influxu causae primae. At certe non video, qua dialec­ tica ratione Satolli, physicam praemotionem rejiciens, prae­ sertim in ratione 5., inveniat contradictionem. Nam si influxus causae primae in secundam non est indifferens, ul vult Molina, tunc oportet qtiod sit determinans, ut vult Bnfiez '. Sed quidquid sit de « dialectica veritatis ratione » quinque argumentorum, in hoc loco Satolli rejicit scientiam mediam. At infra, disp. 6. lect. 2. asserit cum Bellarmino : I" «< Inilu1 Satolli, disp. 5. lect. 6. loquitur de quadam determinatione indeterminante : < Determinatio indeterminans ad bonum univer­ saliter. > Qui potest capere, capiat ! 4 /4 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE xuiri Dei. sive naturalem sive supernaturalem, quantumvis intrinsecum el efficacem dicant (Bafieziani), non esse physi­ cum praemotionem seu praedeterm i nationem. » 2° « Deum 1'uliiras actiones liberas non videre nisi in humana voluntate sub influxu suae cooperationis... Deinde, non esset mirabile Deum omnia praenoscere, si omnia praedeterminaret. » 3° « Itaque, cum eodem controversistarum Magistro (Bellarmino) concludimus, quod Deus, quia perfecte cognoscit omnes propensiones et lotum ingenium animi nostri, et rursum non ignorat omnia quae illis possunt occurrere in singulis deliberationibus; et denique perspectum habet quid magis congruum et aptum sit, ut moveat talem animum tali pro­ pensione et ingenio praeditum, si ipse ad agendum confluat: infallibiliter contuetur in seipso quam ad partem sit animus inclinaturus sub tali ac tali intentione ipsius cooperationis intrinsecae, vel naturalis vel supernaturalis. » Unde Satolli disp. 2. lect. 3. rejicit scientiam mediam tamquam absurdam et inconvenientiis plenam; et disp. 6. lect. 2. miratur illam scientiam mirabilem, qua juxta Bellarminum IV. De grat. et lib. arb. cap. 15. : « Deus futuras actiones liberas non videt nisi in humana voluntate... Et Deus ab aeterno determinavit omnes effectus, sed non ante praevisionem determinationis causarum secundarum, praesertim contingentium et liberarum. » In quo ergo differt scientia media Molinae a scientia media Beliarmini ? § 2 Paquet, Pecci et Lorenzelli. Paquet. — De Deo uno disp. 4. 'q. 1. a. 7. ponit hanc conclusionem : « Conveniens divisio est scientiae divinae in scientiam visionis et simplicis intelligentiae, quin locus detur tertiae, quam vocant scientiam mediam... Impugnatur scientia media » : a) Quia « divisio scientiae divinae in scien­ tiam visionis et simplicis intelligentiae certe est adaequata... » b) Quia « scientia media, qualis ab adversariis ponitur, objecto caret : ideoque in impossibile impingit !... Porro. CAP. XU. — CONGRUISMUS NOVISSIMUS 475 ante omnem divinae voluntatis dispositionem circa contin­ gentia, nulla in his determinatio, ex qua determinata veritas consurgat, haberi potest, neque ex causis nec ex essentia. divina, quae antecedenter ad omnem actum divinae volun­ tatis nihil de liberis et contingentibus determinate reprae­ sentat, nec ipsis futuribilibus. quippe quae nondum sunt nec esse possunt sine Dei cooperatione. ■> Et deinde ex in­ convenientiis. c') « Namque : 1° Casu quodammodo accideret, respectu divinae scientiae, ut in futuris condilionalibus una pars contradictionis prae alia determinate a Deo cognosce retur. 2« Insuper, divina mens, quidquid adversarii ad hanc eludendam consequentiam praetexant, realiter penderet ab aliquo vero, non a se, sed ab extranea potestate constituto : quae sane perfectioni supremi et actualissimi intellectus repugnant. 3° Hypothesis scientiae mediae falso supposito innititur, nempe, quod Deus seu Dei scientia el voluntas non sil prima efflcacissima ratio contingentiae rerum el libero rum actuum : quae positio, quam aliena sil Ium a I). Thomae doctrina tum ab ipsa Dei veritate, suo infra loco demonstrate nos posse firmiter confidimus. » d) « Scientia minime probata fuit illustrioribus Ecclesiae Doctoribus... ■ Lorenzelli. — Metaph. special, pars. 2. led. I. De scientia Dei, p. 483 ait : « Quia inter esse creatum el esse divinum in se et in sua imitabilitate intellectum, nihil esse potest me­ dium ; propterea videtur non ponenda quaedam scientia Dei media inter duas praedictas, [scientiam simplicis intelli­ gentiae et visionis]; cujus objectum sit illud possibile, quod, facta quadam conditione, reduceretur ad esse, quodque dicitur futuribile, aut cujus objectum sit aliquid a divina essentia distinctum, saltem in ordine logico, qualis esset connexio logica inter conditionem et conditionatum. Nam et omnis logica relatio comprehenditur in infinita imitabilitate primae summaeque veritatis, quae est ipse Deus. Attamen, scientia media non hoc sensu omittitur, quasi Deus ignoret futuribilia: Deus enim omnia et singula futuribilia noscit per scientiam simplicis intelligentiae, qua cognoscit omnia 'i7(i PAKS 111. CONCORDIA MOLINAE possibilia; e| ideo possibilem actum creaturae liberae, pos­ sibilem conditionem in qua actus exerceretur, possibilem collationem omnium auxiliorum divinorum quibus creatura indigeret, possibilem usum salutarem eorum ex parte crea­ turae : universim omnes possibilitates, quae coord inarentur a et de. quibusdam aliis, quae pandere promittit I*. Janssens tunc, cum « rationem viae mediae inter Molinisimim el Banezianismum directius evolvet in dissert, adjecta a. 13. in q. de praedestinatione, ac maxime in tractatibus de divina motione et gratia ». Interim, oportet adhuc exspectare, quousque hujusmodi via media sit clare aperta, ut per eam possimus tuto pede ambulare. III Quomodo Satolli, Paquet, Lorenzelli, Pecci et Janssens rejiciant physicam praemotionem. § 1 Satolli. Argumenta. — « Ratio 1. — Illa non est in ordine efficien­ tium causa per se prima contingentiae in rebus, quae indiget aliqua formalitate praevia ac determinante ex parte secundorum agentium et ex parte effectus. Atqui systema praedeterminationis necessarium reputat a Deo solo induci formalitatem determinantem causae contingentis et liberae ad hoc, ut Deus velit motum, et effectum creaturae. Ergo secundum systema physicae praemotionis detrahitur divinae voluntati ratio propria causae primae in motibus et actio­ nibus contingentiae. « Ratio 2. — Illa non est causa contingentiae immediata in rebus, quae nequit agere nisi praehabita dispositione subjecti, sub qua amplius non sit contingens, sed necessa­ rium ex conditione. Atqui systema physicae praemotionis consentit Deum non posse agere nisi pro illo 'momento, cum causa secunda non est possibilis contingenter se habere ; quia praecedit determinatio ad agendum. Ergo detrahitur immediationi divinae voluntatis a systemate physicae prae­ motionis. » CAP. XII. — CONGRUISMUS NOVISSIMUS 47!> « Ratio 3. — Il Ia non est causa prima universalissima entis, quae indiget determinata dispositione instrumenti ut agat sive ut effectum obtineat. Atqui divina voluntas juxta systema physicae praemotionis opus habet determinata dis­ positione instrumenti, a se tantum praeinducta, ut obtineat motum contingentis causae sive effectum. Ergo systemate physicae praemotionis imminuitur amplitudo causalitatis in voluntate divina. » « Ratio 4. — Illa causa non movet causas secundas secun dum modum earum, quae non agit nisi pro illo instanti efficientiae, sub quo simul effectus non sit contingens. Atqui systemati physicae praemotionis concordat, quod divina voluntas non agit nisi pro illo instanti, suti quo jam non est modus contingentiae in causis secundis; agit enim, praeinducta determinatione formaliler ultima. Ergo divina voluntas non agit secundum modum proprium uniuscujusque. » « Ratio 5. — Implicat contradictionem, determinari cati sam secundam ultima formalitate ad agendum a causa extrinseca, et seipsam determinare. Atqui hoc asseritur a systemate Baneziano. Ergo in illo est implicatio contra dictionis. » Hactenus Satolli De operat, die. disp. ■,·. teri. 3. Critica. — Videamus enim, quomodo « dialectica veritatis ratio » luceat in quinque argumentis praedictis : Ad lam rationem. — Ad majorem : Transeat. Ad winoreni : Negatur tamquam quid falso impositum systemati phy­ sicae praemotionis. Etenim : « ...ad hoc. ut Deus velit motum et effectum creaturae », systema physicae praemotionis sive determinationis non reputat necessarium nisi solummodo quod « Deus velit ». Deinde illa « formalites determinans causae contingentis et liberae », de qua eum tanta emphasi videtur Satolli loqui, nihil aliud est nisi motus. Unde ad hoc, quod Deus velit motum creaturae, sufficit quod Deus velit creaturam movere. Ad 2am rationem.— Ad majorem : Transeat. Ad minorem: Negatur tamquam quid falso impositum systemati physicae 480 PAHS III. CONCORDIA MOLINAE praemotionis. Juxta quod : 1° Deus potest agere in momento quod ipse voluerit; 2° dum Deus agit in causis secundis, determinat illas ad agendum ; 3° hujusmodi determinatio ad agendum non praecedit tempore actionem creaturae: 4° sed est complementum potentiae et initium ipsius creaturae actionis: 5° non tollit libertatem· nec contingentium. cau­ sarum secundarum, sed efficit ac perficit: 6° tollit dumtaxat privationem, actus, conjungendo potentiam operativam creaturae cum sua propria operatione, et causas secundas omnes cum suis propriis effectibus. In hoc consentit et con­ sistit systema physicae praemotionis. Ad 3am rationem. — Ad majorem, distinguo : Si agatur de determinata dispositione instrumenti, quam ipsamet causa prima universalissima entis non fecerit, tunc est vera. Si e contra, tunc est falsa. Et praeterea, modus loquendi magis proprius est pro sophismate conficiendo quam pro sincere argumentando; nam tunc non est causa prima quae, ut agat, indiget determinatione instrumenti : sed est instrumentum quod, ut effectum efficiat, indiget disponi ac determinari a causa prima. Ad minorem : Negatur tamquam quid falso impositum systemati physicae praemotionis. Ut enim Deus obtineat motum contingentis causae sive effectum, nullum opus habet nisi ut volendo moveat et efficiat. Deinde, aliud est motus causae secundae, et aliud causae secundae effectus. Motus namque causae secundae fit a sola causa prima ; et effectus secundae causae fit totus et totaliter ab utraque, aliter tamen et aliter, sicut D. Thomas docet passim et ubique. Ad 4am rationem. — Ad majorem : Transeat. Ad mino­ rem : Negatur tamquam quid falso impositum systemati physicae praemotionis. Secundum quod voluntas divina agit in instanti quo ipsa voluerit, et agendo et movendo praeinducit determinationem formaliter ultimam : quae quidem est ipsemet motus causae secundae, quo nihil tollitur de entitate et perfectione causae secundae nisi sola actus pri­ vatio vel sola effectus carentia. Ad 50W rationem. — Ad majorem : Si agatur de causa 481 CAP. XII. — CONGRÜISMUS NOVISSIMUS ‘oxtrinseca creata, est vera, el vere implicat contradictio­ nem. Si vero agatur de Deo, qui est : a) « causa efficiens per se prima » contingentiae et libertatis in rebus: b) « causa contingentiae immediata in rebus » immediatione virtutis; c) « causa prima universalissima entis » : tunc major est aliena a Christiana philosophia, el injuriosa ipsi Deo, enti per essentiam, a quo necesse est dicere omne ens, quod quocumque modo est, esse factum immediate immediatione virtutis. (I. q. 44. a. 1.) Ad minorem : « Atqui a systemate Baneziano asseritur : Causas secundas universas, etiam liberas et contingentes, determinari secundum ultimam for malitatem ad agendum a causa extrinseca : a) efficienti per se prima contingentiae et libertatis in rebus; b) efficienti immediata contingentiae et libertatis; c) efficienti universa­ lissima entis. » Hoc quidem asseritur a systemate Bafieziano; in hoc profecto stat essentia Banezianismi. Ad quid inde ? Ex eo praecise, quod per physicam praemotionem completur ac perficitur potentia operative creaturae et servatur ratio causae primae in I >eo, concludere ne licebit, quod secundum systema physicae praemotionis detrahitur divinae voluntati ratio propria causae primae et tollitur libertas causae secundae? En dialecticam reritatis rationem, qua Satolli procedit, armatus quinque argumentis, contra systema praedeterminationis ! § 2 Paquet. Argumenta. — Paquet De Deo uno disp. fi. q, I. a. 5. sic contra physicam praedeterminationem arguit : Ratio 1. — « Aliunde vero centies repetit (D. Thomas) voluntatem a Deo non determinari. » El q. 14. a. 13. ad 3. negat ex Dei scientia liberorum actuum importari objective « aliquam dispositionem subjecto inhaerentem »; quia secus induceretur agendi necessitas. Quid clarius contra praemotionistas? Ratio 2. — « Cajetanus in 1. q. 19. a. 8. : Dupliciter conDE GRATIA. T- III. 34 482 PARS 111. — CONCORDIA MOLINAE lingit causam secundam moveri a prima : uno modo, motionr praevia propriae actioni, sicut baculus movet lapidem motus u manu ; alio modo, motione cooperativa intrinsece propriae actioni; quam distinctionem jam q. 14. a. 13. praeposuerat, d subdit hoc tantum, id est, causam primam intime coope­ rari electionibus et motibus contingentibus exigit et sufficere quin necessaria sit praevia motio. Poteratne acutus ille Thomista directius praemotionismum ferire? » Ratio 3. — « Bossuetius tract. De lib. arb. rejecta scientia media, ex ipsis S. Thomae principiis de omnipotentia Dei ejusque influentia in omnes entis modos, summam efficaciam ejus operationis probat ac vindicat, verbotenus praemotionem inducens. » Ratio 4. — « Nec unquam ad explicandam actionem divinam S. Doctor utitur verbis praemotionis aut praedetermiuationis; verum mavult dicere Deum operari omni operante, quod est cuique agenti cooperari. » Ratio 5. — « Immo, praedeterminatio physica, judicio nos­ tro, inexplicabilem reddit conceptum humanae libertatis sub movente Deo. Liberae enim voluntatis dos et nobilitas pro­ pria est seipsam determinare pro sua indifferentia activa. Atqui, docentibus ipsis praemotionistis, in id praecise datur praedeterminatio, ut voluntas, sublata indifferentia, ad agendum determinetur a Deo. Ergo non sine contradictione, ponitur, quod simul voluntas seipsam determinet. » Ratio 6. — «■ Rursus, illa potentia non est libera quae, antequam agat, jam secundum se dicit inevitabilem ordi­ nem ad actum. Atqui voluntas sub influxu praedeterminante impressionem accipit, qua inducitur necessaria connexio potentiae cum actu. Ergo voluntas non est libera. » Critica. — Incipiendo ab ultima, sic respondet ipsemet I). Thomas : Ad 6a,n rationem. — « Si Deus movet voluntatem ad ali­ quid. incompossibile est huic positioni quod voluntas ad illud non moveatur; non tamen est impossibile simpliciter. Unde non sequitur, quod voluntas a Deo ex necessitate moveatur. » GAP. XII. — CONGHUJSMUS NOVISSIMUS 483 (l-II. q. 10. a. 4. ad3.) « Secundum quod est a Deo movente... habet necessitatem ad id ad quod ordinatur a Deo, non qui­ dem coactionis, sed infall ibi lita lis ; quia intentio Dei deficere non potest. » iI-II. q. 112. a. 3.) Inde habetur solutio 6. rationis. Ad 5am rationem.— Indifferentia, quae tollitur per phy­ sicam praedeterminationem, non est activa, sed passiva; non est indifferentia domination actus, sed indifferentia consistens in actus privatione. I'mle voluntas : I" deter­ minat seipsam ; 2° determinat seipsam : a.) ex propria virtu hi : b) ex complemento propriae virtutis quod habet ex hoc ipso quod a Deo primo volente determinatur. Hoc centies repetit D. Thomas. (Vide supra cap. 5. p. lt>7. ) Ad 4am rationem. — D. Thomas ///. ('. (lent. cap. 149. : « Motio autem moventis praecedit motum mobilis ratione e.t causa. » Ibid. cap. 147. : « Sub Deo, qui esi primus intel­ lectus el volens, ordinantur omnes intellectus el voluntates, sicul instrumenta sub principali agente. » I II. q. 10. a. 4. : « Sic Deus voluntatem movet, quod non ex necessitate ad unum determinat, sed remanet motus ejus contingens. De Dot. q. 3. a. 7. ad 13. : « Voluntas dicitur habere dominium sui actus non per exclusionem causae primae. · ed quia causa prima non ita agit in voluntate, ut eam de necessitate, ad unum determinet, sicut determina! naturam. ■■ (inde habentur verba : ln Praemotionis, quae est molio moventis, praecedens motum mobilis ratione el causa : 2" determina tionis ad unum; sed « non ex necessitate »; sed « non ita... sicut determinat naturam ».Videtur, quod « egregii Thomislae hujus aetatis » vel D. Thoman non legunt. vel « non Irueluose » legunt. Ad 3am rationem. — Bossuet ita scribil : Tel est le sentiment de ceux qu’on appelle Thomistes; voilà ce que veulent dire les plus habiles d’entre eux par ces termes de prémotion et predetermination physique, qui semble si rudes à quelques-uns, mais qui, étant entendus, ont un si bon sens! d (Traité du libre arb. chap. 8.). Ad 2am rationem. — Si ergo Paquet bene intellexisset hoc 484 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE « un si bon sens » taliter qualiter Themistae tradunt el declarant sub his terminis physicae praemotionis seu déter­ minai ionis; qui quidem termini et a D. Thoma adhibentur. (>l ut adhibeantur necesse est ut distinguatur motio Dei in ratione causae efficientis, a Dei motione in ratione causae finalis : numquam scripsisset : « Poteratne acutus ille Tho­ mista directius praemotionismum ferire? » Gajetanus namque q. 19. a. 8. ait de divina motione : 1° Quod movere (sive agere) causae secundae provenit : a) ex moveri a causa prima ; b) et ex modo proprio (propria virtute) ipsius causae secundae. 2° Quod « ipsa secunda causa nullum effectum producit nisi virtute primae concurrente et conjungente virtutem secundae suo effectui; quoniam prima omnia attingit imme­ diate immediatione virtutis... Et attingit effectum secundae et independentius et intimius quam secunda. » Ergo « motio coopérons intrinsece ad propriam actionem » quam Cajetanus I. q. 14. a. 13. contradistinguit ad motionem prae­ viam propriae actioni, est juxta ipsummet Cajetanum : Motio causae primae : a) complens modum proprium seu virtutem rausae secundae; b) conjungens virtutem causae secundae suo effectui : c) concurrens cum virtute causae secundae ad effectum ; d) attingens effectum causae secundae et inde­ pendentius et intimius quam secunda : et « propterea dicitur respicere prius ». Ecce, quomodo Gajetanus « ferit praemotionismum » ! Poteratne acutus ille Thomista directius et melius el clarius physicam praemotionem declarare ? Qualis ergo et quaenam erit « motio illa praevia propriae actioni », quam Gajetanus rejicit? Gajetanus expresse dicit, videlicet. motionem, illam : 1° praeviam duratione temporis, id est, « secundum aliquam quasi durationem naturae, ut in uno instanti naturae effectus attingatur a prima causa, et in alio a secunda, ut arguens (Scotus) imaginatur » ; 2° praeviam « propriae actioni, sicut aqua calefacit, calefacta ab igne » ; 3° praeviam « propriae actioni, sicut baculus movet lapidem, motus a manu ». Unde actio seu motio ignis calefaciens CAP. XII. — CONSitLISMUS NOVISSIMUS 485 aquam est praevia propriae actioni aquae quae non calefacit nisi calefacta; el nullam habet virtutem propriam calefaciendi per modum permanentis. Similiter, motio manus movens baculum est praevia propriae actioni baculi, qui non movet nisi motus; et nullam habet propriam virtutem movendi per modum permanentis. Sed causa secunda non ita: voluntas creata non ita: omnes causae secundae habent virtutem propriam por modum permanentis : el ideo, quamvis indi­ geant moveri a prima, et ab ipsa accipiant per modum trans­ euntis propriae virtutis complementum, tamen ait Gajetanus: « Non enim causa secunda movet (agili ob hoc praecise, quia movetur, sed etiam ex virtute propria... Et sic movere causae secundae provenit non ex moveri tantum, sed ex moveri et modo proprio ipsius causae secundae. ·■ (Gajetanus I. q. 14. a. 13. el q. 19. a. 8.) Ergo Satolli et Paquet et Pecci el reliqui » genuini Thomismi » novi sectatores, imaginantur, sicut Scotus contra quem loquitur Cajetanus, quod physica praemotio dicitur praevia propriae actioni causae secundae, quem admodum motio ignis respectu aquae, el motio manus respectu baculi ; et quod causa secunda operatur sub physica praemotione, sicut aqua calefacit i.ilelacla ab igne, et sicut baculus movet lapidem motus a manu! Ecce, quomodo « egregii Thomistae hujus aetatis per viam me diam fructuose ingressi sunt inter Molinismum et Baric zianismum »! Quomodo legunt Cajetanum, qui » scholam Gajetano-Thomislam », quam distinguunt contra « scholam Baneziano-Thomislam », gloriantur se renovasse ' Ad lam ra tionem.— Nihil ineptius nec irrationabilius contra praemotionistas : quoniam si « centies repetit I). Thomas voluntatem a Deo non determinari ». centies quoque repetit adjungendo voluntatem a Deo non determinari, videlicet : 1° « ex necessitate » ; 2° « sicut determinat naturam ». Quod est fundamentale in systemate physicae praemotionis, qua Deus, ut primus intellectus el primum volens, movet in ratione causae efficientis, per se primae, et immediatae et universalissimae lotius entis, liberam voluntatem hominis 483 PARS 111. — CONCORDIA MOLINAE nd libere el bene agendum. Unde omnis voluntas creata determinatur a voluntate increata, at non ex necessitate, sed libere; non sicut determinat naturam, sed sicut activum principium, cujus virtus non est determinata ad unum. « Quia omnis motus, ait D. Thomas, tam voluntatis quam naturae, ab eo procedit sicut a primo movente. Et sicut non est contra rationem, naturae, quod motus naturae sit a Deo sicut a primo movente, in quantum natura est quoddam instrumentum Dei moventis, ita non est contra rationem actus voluntarii quod sit a Deo, in quantum voluntas a Deo movetur. Est tamen communiter de ratione naturalis et voluntarii motus, quod sit a principio intrinseco. » (Ι-Π. q. 6. a. 1. ad 3.) Et De Malo q. 3. a. 2. ad 4. : « Cum aliquid movet seipsum, non excluditur quin ab alio moveatur, a quo habet hoc ipsum quod seipsum movet ; et sic non repugnat libertati quod Deus est causa actus liberi arbitrii. » § 3 Pecci. Pecci in 1. part, opusc. S. Tommaso circa Γ influsso divino e la scienza mezza, objicit quaedam contra physicam praemotionem, praesertim sicut physica praemotio exponitur a Goudin part. 4. Philosophiae q. 3. a. 2. Ut autem breviter ad objectiones seu observationes Pecci respondeamus, acci­ piemus quasdam ipsius propositiones, quas majoris momenti esse judicamus. la : « Quantumvis saepe saepius legi et relegi opera S. Thomae integra a principio usque in finem, numquam potui in ejusdem scriptis reperire duo influxus, alterum nempe praevium, et alterum concomitantem sive, simul1 taneum. » 2a : « Molio et applicatio, de qua loquitur Doctor Angelicus, ab omnibus admittitur sub vocabulo concursus. » 3» : Falluntur sive errant Baneziani, dum requirunt ad omnem operationem voluntatis creatae physicam praemo- CAP. XII. — GONGBUISMUS NOVISSIMUS 487 lioneiii, qua voluntas compleatur ac reducatur de posse -agere ad agere. » 4a : « Si motio, de qua 1 ». Thomas loquitur, accipienda •esset tamquam complemen t u rn potentiae seu virtutis operativae causae secundae, tunc daretur processus in infini­ tum. » 5a : « D. Thomas non probat necessitatem physicae praemotionis ex eo, quod voluntas sil indifferens seu ad utrum libet. » 6a : « Si enim voluntas indigeret physice praemoveri a Deo ad hoc vel illud volendum, agens liborum nihil haberet supra alia agentia creata excellentiae seu perfectionis in agendo. » 7a : « Physica praemotio ponit in notiis actum secundum. qui non iit a nobis; ex quo eum necessario sequatur actus secundus, quem nos operamur, reddit impossibilem actum liberum. 8a : « Physica praemotio non potest esse qualitas, sicut volunt et ita illam vocant plures praedeterminalionis defen sores; hoc enim manifeste est contra doctrinam D. Thomae, qui I-Π. q. 110. a. 2. loquendo de divino influxu, ait : Ipse gratuitus effectus in homine non est qualitas, sed motus quidam animae: actus enim moventis in moto est motus. Poteritne Doctor Angelicus clarius loqui aut verbis expres­ sioribus suam mentem pandere? » Ita Pecci '. 1 1» « Per quanto abbia io cercato e ricercato Ic opere <11 S. Tom­ maso da cima a fondo, non mi è stato possibile di ritrovare i due concorsi, 1’uno di premozione 1’altro di concomitanza. · 2a < Altra non ne arreca l’Angelico fuorehè l’appllcaziono, la quale viene ammessa da tutti sotto il termine generico di coneorso. » 3« « La sbagliano i Baneziani, se ad ogni operare delta volontà creata ricercano il complemento o il prerequisite) della mozione divina, la quale tragga dalla potenza all'alto la volonté. > 4a « Quando un tal moveatur si dovesse interpretare del ricevere il complemento, saria necessario procedere all’infinito. » 5a « Contuttociô (S. Tommaso) non fa menzione ne nell’uno nè nell’altro luogo dell’indi flerenza per provare la necessity dell’applicazione divina. » fia < E in veritàse 1’indifferenza dell'appetito volontario pei beni •WR PARS ΙΠ. — CONCORDIA MOLINAE Respondeo dicendum. — Ad lam. — Non erat necesse legereet perlegere integre omnia et singula opera D. Thomae; sufficeret legisse De Pol. q. 3. a. 7., ubi agitur ex professo Hactenus Card. Pecci, S. Tom­ maso circa Vinfiusso divino e la sciensa messa. Circa hoc opusculum possunt videri : a) Die Lehredes heil. Thomas Uber den Einfluss Gottes auf die Handlungen der vernünfligen Geschbpfe. Dargelegl von Sr. Eminens Cardinal Josef PecciKritisch beleuchtet durch Fr. Gundisalvo Feldner, S. Theol. Baccalaureus, Ord. Praed. — Graz 1889. b) Le libre arbitre et la prémotion physique. Extrait de VOpusculc du card. Pecci, par le R. P. Guii.lermin, O. P. maître en théologie, professeur de dogme à l’institut catholique de Toulouse. c) R. P. M. Fr. Rcginaldus Beaudouin, O. P. De la prémotion phy - CAP. ΧΠ. — CONGRUISMUS NOVISSIMUS 489 circa doctrinam hanc D. Thomae. Primum est. quod non videam, quid sit motus ille et applicatio in causis secundis, qua Deus illas ad agendum moveal et applicet... Quare ingenue fateor mihi valde difficilem esse ad intelligendum motionem et applicationem hanc, quam I). Thomas in causis secundis exigit. » Unde non est verum, quod ah omnibus admittatur; nec Molina nec Molinistae admittunt hanc appli cationem, de qua Angelicus Doctor agil, sed expresse illam rejiciunt. AtZ 3am. — Respondel sic I). Thomas : aj >■ Voluntas quantum ad aliquid sufficienter se movet. ... sc. sicut agens proximum ; sed non potest seipsam movere quantum ad omnia; unde indiget moveri ab alio, sicut a primo movente. » (I-Π. q. 9. a. 4. ad 3.) b) « El ideo, qiianlumcunxpie natura aliqua, corporalis vel spiritualis, ponatur perlecta, non potest in suum actum procedere nisi moventur a Deo. » tl II. q. 109. a. l.)cj« Nam complementum agentis villulis secundi esi ex sique selon saint Thomas < Annules du monde ■■<·!iί«*ιι\ · Troisième année 1879 p. 37, 129 sq. Ibid. p. 132 leguntur lutee : « l’uisque nous avons nommé Bâtiez, disons un mot de co grand théologien, et de l’origine du terme physique qu'on lui attribue. Cet illustre Domi­ nicain appartient à l’auguste lignée des Frères l’rëcheurs qui ont honoré la chaire de l’üniversité de Salamanque: Franclscns Victoria, les deux Soto, Medina, Melchior Cano. Il a écrit des Commentaires sur la I. Pars et la 11-11. Je les ai lus. Or, je n'ai trouve nulle part les expressions de Prémotion ou de Prédelermi nation physique. Et cependant il avait une belle occasion d’employer ces termes, lorsqu’il réfute l’opinion du Dominicain Javelins. (I. q. 23. a. 5.) Ceux qui veulent remonter aux origines de l’école molinistc peuvent lire cet auteur, ils y trouveront le germe du système qui devait plus tard diviser les Thomistes et les Molinistes. Voulant rendre compte de la réprobation d’Esaü et de la prédestination de Jacob, Javelins dit : Haec ratio ex parte praedestinati est asus bonus liberi arbitrii moralis antecedens gratiam ut dispositio congrua, non tamen condigna ad gratiam... et pour lui la volonté divine suppose la connaissance, mais la connaissance n’est pas déterminée par la volonté de Dieu; etc. etc. » lia est ; sed genealogia Molinismi ascendit absque interruptione usque ad Origenem, et ultra superius, ut osten­ sum est supra cap. 8. hujus Part. Tertiae, atque in Introductione operis etiam indicatum manet. '190 DAUS 111. — CONCORDIA MOLINAE virtuti· agentis primi. » (III. C. Gent. cap. 66.) Unde, si Itnfleziani falluntur et errant, cum D. Thoma errant, et a 1). Thoma falluntur. Ad. 4am. — Jam D. Thomas sibi ipsi objicerat contra physicam praemotionem, De Pot. q. 3. a. 7. dicendo : « 7. Praeterea : Si Deus in natura operante operatur, oportet quod, operando, aliquid rei naturali tribuat; nam agens, agendo, aliquid actu facit. Aut ergo illud sufficit ad hoc quod natura possit per se operari, aut non. Si suffi­ cit etc... Si autem non sufficit... daretur processus in infinitum : quod est impossibile... » Et quid respondet I ). Thomas? Jam manet declaratum Part. Secunda cap. 10. At nec ignorare debent illi qui omnia et singula D. Thomae opera ex integro se legisse et perlegisse gloriantur. Ad 5am. — Sic respondet D. Thomas I. C. Gent. cap. 82. : « Ad utrumlibet esse alicui virtuti potest convenire dupli­ citer : Uno modo, ex parte sui; alio modo, ex parte ejus ad quod dicitur. » Et I. q. 19. a. 3. ad 5. : « Causa, quae est ex se contingens, oportet quod determinetur ab aliquo exte­ riori ad effectum. Sed voluntas divina, quae ex se necessi­ tatem habet, determinat seipsam ad volitum, ad quod habet habitudinem non necessariam. » De Verit. q. 24. a. 14. : « Sed voluntas hominis non est determinata ad aliquam unam operationem, sed se habet indifferenter ad multas; et sic quodammodo est in potentia, nisi mota per aliquid activum... quod in ea interius operatur, sicut est ipse Deus. » (Vide etiam De Malo q. 6.) Non ergo indiget voluntas moneri ex eo quod habeat indifferentiam activam, sed passivam; non ex eo quod habet dominium actus, sed actus privationem seu carentiam. Unde per physicam praemotionem tollitur indifferentia passiva, pri­ vatio actus, contingentia quae est ex defectu; et completur indifferentia activa, et redditur actuale ipsum dominium, et perficitur contingentia, quae est ex perfectione. Ad 6am. — Patet responsio. Et D. Thomas praeterea respondet III. G. Gent. cap. 89. ubi loquitur de quibusdam non intelligentibus « qualiter motum voluntatis Deus in CAP. XII. CONGRMSMUS NOVISSIMUS 491 nobis causare possit absque praejudicio libertatis voluntatis, qui conati sunt... ut dicerent, quod Deus causât in nobis velle et perficere in quantum dat nobis virtutem volendi, non autem sic, quod faciat nos velle hoc vel illud... » Ad 7am. — Respondet D. Thomas in omnibus et singulis suis operibus, quae ex integro se legisse el perlegisse Pecci asseverat. Physica praemotio. juxta doctrinam expresse a D. Thoma traditam : 1° Ponit in nobis aliquid actuale, quod non (Ita nobis, sed in nobis a solo Deo; hoc aliquid habet, rationem actionis per ordinem ad Deum moventem, et rationem passionis per ordinem ad rem mobilem. Unde est motus. « Motus vero est actus, sed est actus imperfectus, medius inter potentiam el actum; est actus existentis in potentia, et proprius e/fectus virtutis moventis, in quantum hujusmodi ei proportionatus. » Et alia hujusmodi valde digna scitu, ut bene cupiatur physica praemotio. quae a D. Thoma traduntur 111. 1‘hgsic. Icet. 3. el XI. Metaph. lect. 3. et 9. el ubique passim. EI De l‘ot. q. 3. a. 7. ad 3. sic : « In operatione, qua Deus operatur movendo naturam, non operatur natura; sed ipsa nnliiriie operatio est etiam operatio virtutis divinae. » 2° Ex hoc aliquo actuali, quod est complementum virtutis activae creatae, sequitur necessario, non necessitate eoae tionis, sed infallibilitatis, actus secundus, quem ims. propria virtute jam completa per virtutem Dei in nobis transeuntem, operamur. Actus namque liber non redditur impossibilis. sed de possibili redditur actualis. Nam ex hoc actu, qui non fit a nobis, sed a solo Deo, nos « habemus Ime ipsum quod nosmetipsos moveamus, et libere et bene agamus ». (De Malo q. 3. a. 2. et II. Sent. dist. 37. q. I. a. 2. ad 5. et q. 2. a. 2. ad 2. et ad 3. 3° Unde ipse Cajetanus ait expresse, quod illa motio, eoo perativa intrinsece propriae actioni, movet causam secun­ dam ; atque ex hoc moveri. el virtute propria secundae causae procedit movere secundae causae. El ideo illa Dei molio conjungit virtutem secundae suo effectui, et attingit immediate immediatione virtutis effectum causae secundae, PARS in. CONCORDIA MOLINAE el al,lingit independentius et intimius, et respicit prius, d. q. 19. a. 8.) \d A'.... - Respondet ipsemet Cajetanus 111. q. 62. a. 4., ubi loquens de virtute instrumental!, qua sacramenta Novae Legis causant et efficiunt instrumentaliter gratiam, scribit : « Virtus ista nihil aliud est quam motus, quo instrumentum a principali agente movetur ad proprium principalis agentis effectum inducendum... Tria ergo cum hic considerentur. motus, et vis seu virtus, et motus virtuosus, ratione diver­ sitatis, quae est inter motum et vim seu virtutem, dispares valde conditiones assignantur utriusque, puta : a) Quod vis seu virtus est de genere qualitatis, reductive tamen ; b) quod, habet esse intentionale; c) quod est spiritualis : quae non conveniunt motui. » Ratione vero coincidentiae seu identi­ tatis motus et virtutis in tertio, hoc est, in motu virtuoso· instrumenti ; quod instrumentum agit per solum motum, quo movetur a principali agente. Ratione autem solius formalis distinctionis inventae inter motum et virtutem ; in motu virtuoso instrumenti apponitur motui instrumenti vis seu virtus ; et non ad denotandum quod sint duae res ; sed quod haec duo coeuntia, in instrumento inveniuntur consti­ tuentia illius motum virtuosum. » Hactenus Cajetanus. Itaque physica praemotio : 1° non est nec esse potest qua­ litas per modum habitus vel dispositionis permanentis, sicut est gratia sanctificans et omnes habitus vel virtutes, tam. infusae quam acquisitae; 2° est et dici debet motus; 3° est et dici debet etiam vis seu virtus primi agentis in agentibus secundis per modum transeuntis ; 4° habet esse quoddam incompletum, per modum quo colores sunt in aëre, et virtus artis in instrumento artificis. (I-II. q. 111. a. 2. et De Pol. q. 3. a. 7. ad 7.) ; 5° et quia haec tria, motus, vis seu virtus, et motus virtuosus, non denotant nisi unam rem, nempe, physicam praemotionem, ideo physica praemotio potest recte appellari : a) motus, qui est quid medium inter poten­ tiam et actionem ; b) vis seu virtus transiens, qua omnes causae creatae agunt ad esse ut instrumenta .Dei ; c) qua­ litas: quia hujusmodi vis seu virtus seu motus virtuosus. CAP. XII. — CONGRUISMUS NOVISSIMUS 493 «est de genere qualitatis reductive. Et sic cum de re constat, ■de verbis non oportet litigare. § 4 Loren/.elii ct «Ιλπνηπιιη. Lorenzelli. — Psychologiae intellectivae II. led. i>. p. 421 sic : « Haec itaque tenenda sunt circa divinam motionem in nostra voluntate : 1° Deus movet voluntatem nostram ad exercitium volitionis finis in communi, ita ut quantum ad hoc objectum determinat illam ad unum ex accessi tate; et similiter, movet eam ad ea bona, ad quae natura liter movetur, sicut sunt cognitio veri, esse, cicere. » 2° « Deus movet voluntatem ad exerciti uni volitionurn eorum quae sunt ad finem, ita ul non ex necessitate ad unum determinet, sed ita ut voluntas seipsam libere determinet ad unum, potens seipsam determinare ad aliud: quia voluntas secundum suam essentiam d nutu ralem conditionem est activum principium non determina­ tum ad unum, sed indifferenter se habens ad multa; potest autem seipsam movere ad ea quae sunt ad Unem per hoc •quod vult finem. » 3° « Deus potest supernatural! modo movere voluntatem humanam ad aliquid determinate volendum, ad quoti voluntas non movet seipsam virtute tendentiae suae in beatitudinem in communi, sicut contingit in his, quos movet per gratiam; sed etiam in talibus motionibus voluntas non determinatur ad unum ex necessitate, sed cum libertate. » 4° « Artem autem illam divinam sic movendi voluntatem nostram ipse solus novit, qui nihil ignorat ; nobis tantum notum est Deum talem noscere artem, d ejus potentiam activam taliter esse efficacem aliquo modo inlelligemus, si paulisper considerabimus Deum esse causam efficientem, non conclusam sub ordine particularium vel necessariarum vel contingentium causarum, sed esse perfectissime uni­ versalem, infinite transcendentem ordinem necessitatis d contingentiae, et potentem influere motum secundum quam- 494 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE cumque ejus differentiam. » (S. Thomas I. Periher. led. 14. ot VI. Metaph. led. 3.) 5° « Non est philosophice nec theologice utile, immo peri­ culosum est nostri temporis intellectibus in positivismum, rnaterialismum et fatalismum tendenti Inis, subtilius quae­ rere ac disceptare de motione divina in creaturis et in volun­ tate nostra ; sed ex una parte, maxime necessarium est inhaerere iis, quae conspiciuntur convenire intrinsecae natu­ rae voluntatis in ordine ad particularium bonorum electio­ nem ; ex alia vero, sapientissimum est subesse sobrietati et veritati verborum ipsorum, quibus de hac motione locutus est Summus Doctor et Patronus scholarum omnium catho­ licarum : Deus operatur in unoquoque secundum ejus proprietatem. » (I. q. 83. a. 1. ad 3.) Janssens. — Janssens autem, De scientia Dei q. 14. a. 11.. ponit hoc verissimum D. Thomae principium : In tantum xe extendit scientia Dei, in quantum se extendit ejus causalitas. Et addit : « Restat igitur omnia (Deum) scire, quatenus omnia operatur ; praescire, quatenus prae, nobis est operaturus... Ceterum, penitior de concursu divino investigatio ad tractatum de Deo creante, conservante et gubernante directe pertinet. Unde ab ea in praesenti trac­ tatu abstinebimus. » Unde etiam oportet adhuc exspectare. Critica. — 1° Nec Lorenzelli nec Janssens physicam praemotionem rejicere videntur; sed alter non existimat utile philosophice nec theologice subtilius de divina motione in voluntate nostra quaerere; alter vero promittit se penitius de hac divina motione in tractatu de Deo gubernante quaesiturum. 2° Ex indicatis tamen jam videtur sequi Deum operari, efficere, causare ipsam liberam determinationem voluntatis creatae ad unum, ad hoc vel illud bonum volendum et eli­ gendum ; aliter Deus ignoraret electiones nostras ac nostras liberas determinationes ; nam in tantum se extendit scientia Dei, in quantum se extendit ejus causalitas. CAP. XII. CONGRUISMUS NOVISSIMUS 495 3° Utique, sapientissimum esse subesse sobrietati et veri­ tati verborum ipsorum, quibus de hac motione locutus est ipse Summus Doctor et Patronus scholarum omnium catho­ licarum, exempli causa : a) « Sicut voluntas potest immu­ tare actum suum in aliud, ita el multo amplius Deus. » (De Verit. q. 22. a. 8.) b) « Sic ergo motus voluntatis directe procedit a voluntate et a Deo, qui esi voluntatis causa, qui solus in voluntate operatur, et voluntatem inclinare potest in quodcumque voluerit. » (De Malo q. 3. a. 3.) r) « Voluntas, quando de novo incipit eligere, transmutatur a sua priori dispositione quantum ad hoc, quod prius oral eligens in potentia et postea iit eligens in actu; el haec quidem trans mutatio est ab aliquo movente, in quantum ipsa voluntas movet seipsam ad agendum, et in quanlmn etiam movetur ab aliquo exteriori agente, sc. Deo. » (De Malo q. (>. a. 1. ad 17.) d) « Deus facit nos velle hoc vel illud. » (III, C. tient. cap. 89.) « Ipse est causa electionis nostrae el voluntatis nostrae. « (ibid. cap. 90.) « Deus solus directu ad electionem hominis operatur. » (ibid. cap. 92.)« Sidus Ileus nostrarum voluntatum et electionum est causa. » ( ibid. cap. Ill. ι ■■ Semper tamen hoc homo eligit, quod Deus operatur in ejus volun tale. » (cap. 92.) « Haec autem verba (Deum non determi nare voluntatem) exponenda sunt, ul intelhgalur ea, quae sunt in nobis, divinae determinationi non esse subjecta quasi ab ea necessitatem accipientia. » (ibid. cap. 90. Vide I. q. 23. a. 1. ad 1.; q. 19. a. 8.; q. 22. a. 4.; q. 88. a. 1. ad 1.) e) « Deus operatur in voluntate el in libero arbi­ trio secundum ejus exigentiam ; unde etiamsi voluntatem hominis in aliud mutet, nihilominus tamen hoc sua omni potentia facit, ut illud, in quod mutatur, voluntarie velit. » (II. Sent. dist. 25. q. 1. a. 2. ad \.)f) « In illo ergo effectu, in quo mens nostra est mota et non movens, solus autem Deus movens, operatio Deo attribuitur... In illo autem effectu, in quo mens nostra el movet et movetur, operatio non solum attribuitur Deo, sed etiam animae... Est autem in nobis duplex actus : primus quidem interior voluntatis, el quantum ad istum actum voluntas se habet ut mota, 496 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE Heus autem ul movens... ■> (I-II. q. 111. a. 2.) g) « Voluntas aliquid confert, cum a Deo movetur, ipsa enim est quae operatur, sed mota a Deo; et ideo motus ejus, quamvis sil ab e.xlrinseco sicut a primo principio, non tamen est vio­ lentus. « (De Malo q. 6. a. unico ad. 4.) h) « Solus Deus potest inclinationem voluntatis, quam et dedit, transferre de uno in aliud secundum quod vult. » (De Verit. q. 22. a. 9.) i) « Necesse est... etiam quae ex proposito fiunt, reducere in altiorem causam, quae non sit ratio et voluntas humana ; quia haec mutabilia sunt et defectibilia. » (I. q. 2. a. 3. ad 2.) 4° Sic igitur loquendo de divina motione cum sobrietate et veritate verborum, quibus D. Thomas ipse locutus est, habentur duo firmiter retinenda, quorum primum est ; Voluntas determinatur ad unum, non ex necessitate, sed cum· libertate, cum movetur a Deo supernaturali modo : et hoc etiam conceptis verbis asserit Lorenzelli. Alterum vero est : Etiam in his, ad quae voluntas movet seipsam virtute tendentiae suae in beatitndinem, in communi, indiget transmutari de potentia ad actum eligendi, in quantum ipsa voluntas movet seipsam ad agendum, et in quantum, etiam movetur ab aliquo exteriori agente, sc. Deo : et hoc in terminis affirmat D. Thomas. IV Quomodo ambulantes per mediam viam inter scientiam mediam et physicam praemotionem, explicent influxum causae primae in causas secundas liberas. Satolli. — a) « Causae secundae moventur a prima, non /notione praevia propriae actioni,..... sed motione coope­ rativa intrinsece propriae uniuscujusque actioni; et hoc tantum sufficit et exigitur, id est, causam primam intrinsece cooperari electionibus et motibus contingentibus ; quia coo­ peratio in unoquoque est secundum naturam uniuscujusque. » 497 CAP. XII. — CONGRUISMUS NOVISSIMUS b) « Ideoque cooperatio istamet denotat concausam, ita quod, licet causa secunda necessarium sit ut moveatur a prima, hoc ipsum moveri modificatur ex natura causae secundae... Ista modificatio non est re, sed ratione; vehit si dicas hominem modificare animal ; speciem aut differen­ tiam, genus; et affinius, quamlibet praedieamentalem natu­ ram modiflcare ens in unoquoque. » c) « Conclusio praesens et demonstratio (sc. conclusio I). Thomae et demonstratio 1. q. 1!·. a. K.) minime infert a Deo determinari causas singulas ad agendum ; sed deter­ minari motus et actiones ita ut a causis contingentibus et liberis fiant. » (Satolli De operatione dir. disp. 2. lect. 3.) d) « Itaque motio divina,praevia omnibus motibus volun­ tatis, est ipse creationis actus primus ac determinatio inde terminans (ut ita dicam) ad bonum universaliter. ■ e) « Deus est causa singularium volunlalum el electionum. Ergo oportet omni certitudine rationis el lldei concludere : Deum movere in singulos actus voluntatem humanam..... Deus operatur physice et realiter ipsum velle, inclinans cor hominis quocumque voluerit... Sic ergo intrinseca coopéra tione movet ipsam voluntatem absque ulla alia praevia deter minatione ad bonum volendum et eligendum. ■■ (ibid, disp, 5. lect. 6. ) f) « Non agit voluntas nisi moveatur a Deo causante deter minationem actus uniuscujusque per seipsum . nego ; effi ciente, ut voluntas secundum modum suum se determinet, atque ita eam applicet velut prima causa secundam ad agen­ dum : concedo. » (ibid. lect. 7.) g) « Influxum Dei, sive naturalem sive supernaturalem. quantumvis intrinsecum et ellicacem dicant (Bafteziani), non esse physicam praemotionem seu praedelei minationem. »> h) « Gratia actualis et efficax non distinguitur ul forma quaedam transiens (quod dicunt praefati theologi) ab ipsa virtute naturali, gratia habituali praedita, immanentor vel transeunter ; sed est illa eadem (ut cum S. Thoma dicit Bellarminus) quatenus illa Deus utitur ad actionem perfi­ ciendam. » (disp. 6. lect. 2.) DE GRATIA. T. III. 31 /i<)8 PAHS 111. — CONCORDIA MOLINAE Pnquot. a) « Schola Gajetano-Thomistica, quae, dum ex una parte respuit scientiam mediam, neque ex alia consentit pracdeterminationi physicae, verum tota est in astruendo solo cooperativo influxu sub ratione intimae et efflcacissiniae motionis, qua Deus in eodem instanti temporis et naturae voluntati coagere dicitur; et in hac sententia, nisi nos nostrum fallat judicium, simul optime consulitur tunc dignitati primae causae, tunc voluntatis libertati. » b) « Actio divinae providentiae in creaturis intelligenda est per modum intimae ac de se efficacis cooperationis, quae media sistat inter praedeterminationem physicam et concursum indifferentem scientiae mediae innixum. » (De Deo uno disp. 6. q. 1. a. 5.) c) « Prae aliis egregie exponit cardinalis Satolli, dum ponit eandem entitative gratiam ex duplici munere operantem et coopérante™ denominari, ita divisionem istam de gratia actuali explicat, ut tunc coopérons tunc quoque operans gratia cum libero voluntatis actu consistat; immo. sit ipsemet actus liber, diversimode ad Deum moventem relatus. » d) « Verior Thomismi forma, quae a Gajetano, Satolli. aliisque exponitur, in eo cum Banezii sententia convenit, quod rejicit scientiam mediam, atque efficaciam divinae operationis et gratiae intrinsecam propugnat. Verum ab illa sententia differt, in quantum, licet non abnuat praemotionem quandam moralem seu suasoriam, negat tamen praedeter­ minationem physicam voluntatis, solamque cooperationem Dei seu gratiae efficacis intimam admittit. » e) « Quare, juxta istud systema, quod mentem S. Thomae rectius promere videtur, differentia inter gratiam sufficientem et efficacem est intrinseca quidem, sed effectiva, qualis viget inter principium activum et ejus connaturalem actum, ad quem essentialiter ordinatur, quemque, nisi quidpiam obstet, assequitur. » c) « Igitur aliud est Deum gratia sua determinare volun­ tatem nostram ad actum ; aliud, Deum efficaciter influere actum, ad quem voluntas seipsam determinet. Primum aegre componi potest cum germano conceptu potentiae liberae. CAP. XII. — CONGRÜIRMUS NOVISSIMUS 499 cujus propria esi indifferentia activa, eminens ac dominativa suorum actuum in singulis temporis el naturae instantibus, cum sola determinatione suppositionis, quia, quando agit, necesse est eam agere. Secundum vero salvat dignitatem gratiae, incolumem quoque libertatem nostram relinquit; quia, quamvis auxilia externa el interna, conspirantibus sub manu Dei plerisque causis secundis, talem influxum mora­ lem et physicum exerceant, ut voluntas expeditior facta, infallibili ter consentiat ; tamen suavis illa dispositio et inclinatio cum motione intime coopcratira nullam poten­ tiae determinationem inducit; ideoqui» nequaquam libertatem laedit. » iDe gratia disp. 8. q. ?. n. "... 3. et 4.) Janssens. — a) « Praemotio dicitur non quatenus realiter praecedit actum, el ille actus necessario sequeretur; sed logice praecedit, ipsum concomilntiir tamquam movens et coopérons, sicuti anima praemovet brachium el movet cum illo. (Cave, ne exemplum contra libertatem retorqueas; omnis enim comparatio claudicat.) 1’roin, praemotio nuito modo est intelligenda ac si per illam jam in actu primo sequeretur necessario actus secundus. E contra, positis om­ nibus requisitis ad agendum in actu primo, libera manet voluntas sese determinandi; sed - in Ime est tota ris hujus doctrinae — cum sese determinare sit nonum aliquod esse per novam perfectionem acquirere, voluntas sibi relicta incapax est illud addere ad suam potentiam ; el proin, ex lege communi, cui omne creatum essentialiter subesi, Deus summus motor debet agere, ut facultas possit se determinaro et se determinet : inde auxilium concursus praevii el simiiltanei. » (De operat, div. dissert, synth. Pe scienlia media.) b) « Concursum simultaneum aliqualiter admittimus in actibus moralibus malis, at cum logica prioritate determi­ nationis ad mali formale, quae liberae voluntatis esi, prae motione ad mali materiale, quae Dei est. Unde praecise malum formale Deus nescit, sicuti nec illud causât; mate­ riale autem scit, quia causât. In omnibus aliis aliquam prioritatem, sive tempore sive natura, divinae motioni juxta 500 I’AIIS 111. — CONCORDIA MOLINAE indolem actuum concedendam esse putamus, secundum quod consideratur actus in instanti vel non instanti elicitus. At iti actibus liberis non cum determinatione, nisi quatenus lacullas de potentia in actum excitatur. » (ibid. part. 3. sect. 1. memb. 1. q. 14. De scientia Dei a. 12. j c)« Rejecta interpretatione, quae nimis tribuit praescientiae et aciem praedestinationis hebetat, videamus nunc, undenam S. Thomas conciliationem repetat. Etenim, si Sanctus Doctor tenuisset doctrinam rigidioris praedeterminationis physicae, responsum patuisset : Salvatur contingentia, quia Deus unumquemque determinat, ut ab hac determinatione non habet solum quod ponatur, sed quod et contingenter ponatur. Si tenuisset doctrinam congruistarum, locus fuisset dicendi eum illis : Salvatur contingentia, quia Deus ope scientiae inediae praevidet usum bonum gratiae, quam confert juxta eventum per scientiam mediam praevisum. Neutrum ex his S. Doctor, sed mediain solutionem affert, juxta doctrinam quam constanter vindicamus. » (l) « Causalitatem autem divinae scientiae non solum per praedeterminantia decreta servari putamus. Credimus enim ex provido in causas secundas influxu, conjuncto eum praesentialitate indivisibili aeternitatis, certitudinaliter Deum, sine praedeterminatione illa physica, nec ope scientiae mediae, quaecumque vult, oblinere posse. Ad hoc duo requi­ runtur : 1° ut ex una parte actio Dei in causam liberam, praesertim in motum causae liberae ab actu primo in secundum se extendentis, bene perpendatur ; 2° ex altera parte, ut aeternitatis divinae altior conceptus, mentis oculo praesens teneatur. De priori jam diximus in tractatu De gratia; de altero quaedam adhuc sint. » (ibid.) Exspectare adhuc oportet, donec P. Janssens bene perpendat actionem Dei in causas liberas ; quia tractatus De gratia adhue desideratur. CAP. XII. — UON'GRCISMUS NOVISSIMIS 501 V Quid dicendum et sentiendum de hac nova schola Cajetano-Thomistica. § 1 Bicendiun 1° : Genuini isti Cajetani uII errant in porta, et discedunt a Cajetano in ipso angulo vine, videlicet t In ipsa mo­ tione cooperativa intrinsece propriae actioni causae accuntlae. Arg. lum. — Quoniam motio praecia, quam Cnjetanus rejicit ac contradistinguit ad motionem cooperativam in trinsece, non est physica praemotio Thoinislnruni. Juxta Cajetanum, praecia illa motio : 1" est praecia propriae actioni prioritate temporis, « secundum aliquam quasi duca­ tionem naturae, ut in ano instanti naturae olfectus attingatur a prima causa, et in alio a secunda, ut arguens (Rcolusi imaginatur » : 2° nullam supponit in causa secunda mota virtutem agendi, cui cooperetur. Unde est » motio praevia propriae actioni, sicut aqua calefacit, calefacta ah igne », (1. q. 14. a. 13.) et « motio praevia propriae actioni, sicut baculus movet lapidem, motus a manu ». (I. q. 19. n.R.i; 3° causa secunda mota « nihil ex se confert, et sic non esi causa », sed tantum habet rationem medii seu instrumenti. Physica autem praemotio Thomistarum : I» non est praevia prioritate temporis vel aliquo durationis instanti, sed solum causalitate et ratione; 2° supponit in causa secunda veram virtutem agendi, cujus physica praemotio est complemen lum; 3° causa secunda mota aliquid ex se confert, et sic est vora causa ac simul instrumentum causae primae. Arg. 2""'. — Quoniam « molio cooperans intrinsece ad propriam actionem », de qua loquitur Cajelaims, non modo non opponitur physicae praemolioni Thomistarum, sed est ipsamet praemotio physica cum omnibus ac singulis suis 500 PARS ni. — CONCORDIA MOLINAE propriis nolis, attributis ac characteribus. Audiamus Caje­ tanum loquentem el eloquentem notas characteristicas phy­ sicae praemotionis, quarum : Prima. « Movere causae secundae provenit : a) non ex moveri tantum; b) sed ex moveri et modo proprio ipsius causae secundae. » (I. q. 19. a. 8.) Secunda. « Non enim movet ob hoc praecise, quia movetur, sed etiam ex virtute propria. » (ibid.) « Non praecise movet quia mota, sed etiam ex se aliquid confert. » (I. q. 14. a. 13.) Tertia. « Ipsa secunda causa nullum effectum producit nisi virtute primae concurrente et conjungente virtutem secundae suo effectui. » (I. q. 19. a. 8.) Quarta. <· Prima causa omnia attingit immediate imme­ diatione virtutis, ut in q. 8. declaratum est ». (ibid.) « Est autem immediatio virtutis, quando virtus agentis jungitur effectui non mendicando talem conjunctionem ab aliqua alia virtute. Et propterea, quanto agens est superior, tanto immediatius agit immediatione virtutis; quoniam in­ ferius agit virtute superioris, et non e converso. Immediatio autem suppositi est, quando inter suppositum agens et cffec- I tum nullum mediat suppositum subordinatum coagens. El propterea, quanto agens est inferius, tanto est immediatius ' immediatione suppositi. » (I. q. 8. a. 1.) Quinta. « Illa prioritas, universaliter, non est secundum aliquam quasi durationem naturae, ut in uno instanti naturae effectus attingatur a prima causa, et in alio a secunda; sed est secundum independentiam et immediationem virtutis; quia prior independenlius et immediatius, immediatione , virtutis, attingit effectum quam secunda. In eodem tamen instanti naturae, effectus ab utraque attingitur. » (I. q. 14. a. 13.) « Sed est inlelligenda quoad independentiam et intimitatem; attingit enim prima causa effectum secundae et independenlius et intimius quam secunda, ut palet in prin­ cipio lib. De Causis; et propterea dicitur respicere prius. » (I. q. 19. a. 8.) Talis est motio illa causae primae cooperativa intrinsece propriae actioni causae secundae, de qua loquitur Gajetanus; CAP. XII. — CONGRI,’ISMUS NOVISSIMUS 503 ■et tales sunt notae characteristicae seu proprietates divinae motionis, de qua asserit Cajetanus, quod « cum aliquis vult aliquid, seu cum sol illuminai.... sufficit et exigitur primam causam intrinsece cooperari tali electioni vel illuminationi.» (I. q. 19. a. 8.) Ergo, juxta doctrinam Cajctani, moveri- causae secundae, v. g. movere liberae voluntatis, talis electio liberi arbitrii creati : a) provenit ex duobus : I" ex moveri a prima causa, motione cooperativa intrinsece ad propriam actionem volun­ tatis; 2° etiam ex virtute propria v\ modo proprio voluntatis seu causae secundae; b) elicitur ac producitur a libera hominis voluntate immediate immediatione suppositi ; et producitur atque efficitur a Deo per suam motionem coope­ rativam intrinsece ad propriam actionem voluntatis ini mediate immediatione virtutis ; c) (II ac causatur a Deo independentius ac intimius quam ab ipsa libera hominis voluntate; ac proinde, prius prioritalo causnlilalis, non duratione temporis; d) fit et causatur Deo conjungente potentiam liberae voluntatis cum suo proprio actu, ila quod potentia liberae voluntatis jungitur elTectui, electioni, eon sensui, mendicando talem conjunctionem a virlule Dei agen­ tis, a, motione cooperativa intrinsece propriae actioni liberae voluntatis ; e) et tandem, virtus Dei primae causae attingit effectum liberae voluntatis, qui est electio seu eligere et consentire et operari, independentius, intimius, vehementius, quam ipsa virtus liberae voluntatis creatae, quae est secunda causa. Admittuntne, an non, haec omnia supradicla l’ecci. Sa tolli. Paquet, Lorenzelli, Janssens? Si enim admittunt, tunc sunt Baiieziani; si vero non admittunt, tunc discedunt a Cajetano in ipso initio viae mediae, quam fructuose el feliciler dicunt se ingressos esse. PARS III. CONCORDIA MOLINAR § 2 Ou piitliiiii t· : Media ergo via, quam Cardinales Pecci, Satolli. nee non Cl. Paquet et etiam P. Janssens ingressi sunt, non est via media inter Molinam et Bannezinm, nec inter scientiam mediam et physicam praemotionem. Arg. lum. — Quia angulus hujus viae mediae, quam feliciter et fructuose Satolli et ipsius socii ingressi sunt, est famosa illa motio cooperans intrinsece ad actionem propriam causae secundae, de qua loquitur Cajetanus. Sed ex dictis expresse ab ipsomet Gajelano I. q. 8. a. 1.: q. 14. a. 13. et q. 19. a. 8.. hujusmodi motio cooperans non est media inter concursum simultaneum Molinae el physicam praemotionem Thomistarum, sed opposita ad motionem praeviam, quam Scotus imaginabatur, et habens quinque notas essentiales et quinque quidditativa attributa, quae non nisi physicae praemotioni conveniunt. Quae quidem notae clauduntur, veluli in sua radice, in prima, nempe : « Movere causae secundae· provenit ex duobus: 1° ex moveri a causa prima; 2° etiam ex virtute propria causae secundae. » Ergo, cum via Gajetani sit via Banezii, et motio intrinsece cooperans unius sit physica praemotio alterius, ut ex supra dictis jam patet, manifestum est, quod via Pecci, Satolli, Paquet et Janssens non est media inter scientiam mediam et physicam praemo­ tionem, ac perinde nec inter Molinam et Banezium. Arg. 2“in. — Quia omnes ac singuli hujus genuini Thomismi restauratores admittunt in re et veritate ipsam scientiam mediam, de cujus quidditate est Deum videre ante omnem actum suae liberae voluntatis omnia futura condilionata, etiam contingentia et libera... Etenim : a) Cardinalis Pecci expresse asserit in fine sui opusculi Deum cognoscere omnia futura condilionata eadem scientia qua cognoscit possibilia, scientia videlicet simplicis inteiligentiae. Unde, quamvis videatur scientiam mediam rejicere, rejicit dumtaxat hujus scientiae vocabulum, sed non cssen- CAP. XII. — CONGBIISMUS NOVISSIMUS 505 tialem rationem. Nam quaestio substantialis non est de scientia media inter scientiam simplicis intelligentiae et visionis, sed de scientia modia inter necessariam et liberam ; punctum controversiae est circa scientiam independentem a decreto sive ab actu libero Dei. l inde, eo ipso, quod hujus­ modi scientia futurorum dicitur esso scientia ipsa possi­ bilium. dicitur esse necessaria el imlecedens liberum divinae voluntatis actum. b) Cardinalis etiam Satolli, licet scientiam mediam Molinae impugnare videatur, scientiam mediam Itellarmini amplec­ titur ac firmiter tenet; el scientia media Itellarmini est ipsissima Molinae media scientia. c) Etiam Paquet, qui De Deo uno disp. i. q. I. a. fi. rejicit sententiam eorum «qui dicunt praescire Deum futura nui lingentia in suis decretis praedeterminantibu rausas con tingentes et liberas : a) quia in hac loquendi ratione id minus recte primum deprehenditur, quod, ul acuit! perspexit cardinalis Pecci (S. Tommaso circa l’in/lusso divino e la scienza mezza) decreta voluntatis, ulpole mm caeca, jam praesupponunt practicam intellectus scienliam ile re decreto constituenda. Igitur, proprie loquendo, non in decretis suis, sed magis in ideis, supposita voluntate, eogno»cil Deu . futura contingentia ». Quod quidem est dicere Deum cognoscere futura contingentia in ideis ante decreta ; el » in practice intellectus scientia de re decreto constituenda » : quam profecto scientiam praesupponunt ipsa decreta voluntatis, « utpote non caeca ». Scientia ergo media, quae illuminat voluntatem Dei, ut non faciat decreta caeca! sic loquuntur Molinistae, ut supra cap. 5. pag. 158 el 175 habitum esi. d) Et denique P. Janssens : 1" Quia ·■ contendit praesentialitatem contingentium futurorum, sive eorum aeternitati coexistentiam, unicum esse medium, in quo Deus infalli­ biliter omnia futura contingentia cognoscat ». El quamvis « scientiam (nescio quam) causalem agnoscat », « non autem (adjungit) de absolutis decretis praedelerminantibus intelligendam hanc causalitalem esse contendimus ». 2° Quia « concursum simultaneum aliqualiter admittimus in actibus 5(16 PAHS III. — CONCORDIA MOLINAE moralibus malis ». 3° Quia etiam expresse ait : « Scientia quaedam media teneri possit aliqua ratione. » Quamvis adhuc non dixerit cujusnam rationis sit, vel utrum haec praescientia sit in primo, aut secundo, aut tertio gradu perfectionis, id est, utrum sit « ad instar telescopii cujusdam », vel « veluti oculus in centro positus », vel « praesen tialitas altioris ordinis », quando sc. « praesentialitas divinae aeternitatis cuivis nunc temporis juxta nunc ipsius aeterni­ tatis concipitur. » Arg. 3u,n. — Quoniam nulla datur nec dari potest via media inter concursum simultaneum et physicam prae­ motionem ; nec inter scientiam mediam et decreta Dei, quae praedeterminantia, id est vera decreta, dicuntur : nec inter gratiam efficacem ex consensu liberi arbitrii creati, et gratiam efficacem ab intrinseco, ex intentione L»ei elllcienlis in ratione causae primae ipsummet nostri liberi arbitrii consensum. Sudent ac laborent, quantum voluerint, omnes Congruistae, tam moderni quam antiqui, nulla datui· via intermedia inter hoc quod Deus sit vera causa prima efficiens, vel non sit; et inter hoc quod liberum arbitrium creatum sit secundum agens, secunda causa effi­ ciens, vel non sit. Liberum namque arbitrium est quidem causa sui motus, et causa prima in suo ordine, in genere causae secundae ; sed nequit esse causa prima simpliciter, nec primum principium agendi. Unde aut « Deus ab aeterno determinavit omnes effectus, sed non ante praevisionem determinationis causarum secundarum, praesertim contin­ gentium et liberarum » (Bellarminus TV. De grat. et lib. arb. cap. 15.) : aut determinationes ipsae causarum secundarum, etiam contingentium et liberarum, causantur et efficiuntur immediate immediatione virtutis per ipsum Deum ab aeterno omnes effectus determinantem. Aut Deus determinat hominis voluntatem, aut voluntas hominis determinat Deum, aut determinationes Dei et voluntatis nullam habent ad invi­ cem relationem causae et effectus. Si primum, habebitur physica praemotio. Si secundum, voluntas hominis erit CAP. XII. — CONGRtISMUS NOVISSIMUS 507 primum determinans simpliciter. Si tertium, voluntas ho­ minis erit primum determinans, a Deo independens ; et habebitur concursus sinwltaneus. Si primum, determi­ natio particularis referenda est, utique, in ipsam volun­ tatem, sed non in solam voluntatem, sed ipsa media in voluntatem Dei, a qua efficitur: 1" voluntas; 2° et actio; 3° et egressus actionis a voluntate. Si voro secundum et tertium, determinatio particularis referenda est in ipsam voluntatem solam, non in Deum, a quo non III initium actionis et ipsius egressus a voluntatis polnnlin. Uno verbo: aut determinatio voluntatis ad agendum est aliquid, aut nihil. Si vero aliquid, aut lit a Deo, vel non III. Si nihil, nihil quoque erit libere agere. Si aliquid, erit aliquod ens. aliqua entis ratio, quae non ill a Deo. mile per essentiam Dicendam 3» : Pecci, Satolli, Paquet et reliqui, iixhIIuiii «lain Ingrc dientes, non « genuini Thoniismi », seal genuini < <>iim>'uI»iiiI « atenam resumpserunt : atque ideo hujusmodi hcIioIii iioii est dicenda Cajetano-Thomisla, sed Bellamiino-Congrnlsfii sl«<· l'oiiKrulMtnBellanniniana, ut nomen conformetur rei. Prima ratio identitatis inter scholam Satolli el etiolam Bellarmini. — Scientia, videlicet, media, quum nec Bellar minus nec Satolli nec Pecci nec alii volunl appellare mediam: 1 Ad rem P. Lemos Panoplia gratiae tom. I. tract. /r scientia media cap. 13. in finem : « Unde sic formetur argumentum : Vel cognoscitur certo a Deo ante suum decretum, quod neeiimla causa libera, posita sub talibus circumstantiis niornlitor Huiulentibus et concursu Dei concomitante., infallibilitcr operationem dllciei. Vel co­ gnoscitor a Deo in decreto suo. quo vero laciet quod ipsa operetur. » « Si secundum, vana est illa media scientia, et tota machina, quae in illa fundatur adversus divinam causalitnlrm et gratiam: et vera est divina praedefinitio. » < Si primum, ergo causa secunda libera determinat concursum Dei, et ipsa est primum determinationis suae principium : quod damnatur in Cone. Araus. II. can. 3. et 0. » « Quod si dicatur, quod nec concursus Dei determinat secundam 508 PAUS 111. — CONCORDIA MOLINAE sed Pecci vocat scientiam possibilium simul ac futuribilium; Bellarminus vocat illam scientiam mirabilem, qua Heus praecidet omnes vias nostras el nostras cogitationes de longe, et praevidet ante omnem actum liberum suae divinae voluntatis; nam : 1" « non esset mirabile Deum omnia praenoscere, si omnia praedeterminaret. Nam et nos facile praescimus et praedicimus, quae facturi sumus: »2° « Deus ab aeterno determinavit omnes effectus, sed non ante prae­ cisionem· causarum secundarum, praesertim contingentium et liberarum. » (IV. cap. 15.) Et Satolli, qui (De operat, dic. disp. 2. lect. 2.) acriter impugnaverat scientiam mediam Molinae tamquam absurdam et omni prorsus fundamento carentem, postea (disp. 6. lect. 2.) laudat et extollit scientiam, admirabilem Bellarmini, et « cum eodem controversistarum Magistro confugit ad circumstantias congruas loci, temporis, personae et propensionum atque ingenii animi ». Secunda ratio identitatis. — Idem, nempe, modus expli­ candi influxum Dei, sive naturalem sive supernaturalem, de quo Satolli ait : 1° « non esse physicam praemotionem »; 2° « gratiam actualem et efficacem non distingui ab ipsa virtute gratiae habitualis, ab ipsa virtute naturali, gratia habituali praedita immanenter vel transeunter; sed est illa eadem (ul cum S. Thoipa dicit Bellarminus), quatenus illa Deus utitur ad actionem perficiendam » (disp. 6. lect. 2.); 3° et similiter quantum ad gratiae operantis et coopérants declarationem Satolli et Bellarminus se habent, recedendo nimirum a doc­ trina D. Thomae et Cajetani, ut recedere possint a doctrina physicae praemotionis. (Bellarminus I. cap. 14.) Tertia ratio identitatis. — Idem sc. modus se habendi ad doctrinam Molinae et ad doctrinam D. Thomae quantum ad controversiam de causis. In qua re sita sil gratiae efficacia quaerens. Bellarminus I. De grat. et lib. arb. cap. 12. opicausam. nec secunda libera causa concursum Dei ; sed tantum adest ■•ondeterminationi, seu simul condelerminat, ut hi auctores dicunt: ergo jam erunt duo prima principia actualis illius causalitatis et determinationis : quod Manichaeorum favet errori, ut demonstrat I». Thomas II. Sent. dist. 37. a. 2. > CAP. XII. — C.0NGRV1SMUS NOVISSIMUS 509 ■nionem Molinae (queni lamen non nominat) asserit : 1° esse « Omnino alienam a sententia Scripturarum Divinarum » ; 2° « omnino alienam a mente S. Augustini »; 3° « evertere omnino fundamentum praedestinationis divinae, quam S. Au­ gustinus ex Divinis Litteris solidissime comprobavit ». In hoc verissimum dicit. Et postea sententiam oppositam physicae praemotionis etiam existimat : 1° « omnino eandem cum errore Calvini, aut parum ab illo distare: » 2n simul follere e medio libo­ rum arbitrium ». Et deinde ipse Bellarminus 7 Γ. /λ· yrat. r/ lib.arb. cap. II. scribit : « Voluntatem a Deo inclinari ad aliquid appetendum vel fugiendum, efficienter el physice immediato illam mo­ vendo et determinando ad unum » esse modum notatum a S.Thoma De Verit. q. 22. a. 8. Et infra IV. cap. HI. ■■ \ltera ratio conciliandi libertatem humanam eum cooperatione divina, et fortasse etiam probabilior, esi juxla sententiam D. Thomae, qui docet cooperationem divinam da concurrere cum secundis causis, etiam liberis, ut non solum eis dederit el conservet virtutes operatrices, sed etiam en moveat el applicet ad opus, ut cognosci potest ex I. q. 105. a. 5.. ill. C. Gent. cap. 70. et De Pot. q. 3. a. 7. Quae sententia videtur valde consentanea : 1° Ium Scripturae, quae dicit nos in Deo esse, vivere, moveri; 2" tum etiam rationi el erdini, quem habet prima causa cum secundi»; neque labo randum est in hac sententia, ut ostendamus nihil omnino fieri sine Deo. » Hactenus Bellarminus. Unde tam Bellarminus quam Satolli, cujus verus dux el magister Bellarminus est : 1° ex una parte impugnant Moli nam, et tamen quoad rem retinent Moliti isinnm. eo ipso quod retinent scientiam mediam .Molinae, quam Bellarminus et Satolli baptizaverunt nomine scientiae adm irabilis ; et admirabilis, quia praecedit decreta Dei, el sequitur ad determinationem causarum secundarum. Scientia namque haec admirabilis est ipsa praevisio determinationis causarum secundarum, praesertim contingentium et liberarum. 2° Physicam praemotionem, quae est valde consentanea 510 PAHS 111. — CONCORDIA MOLINAE Scripturae, et rationi, et ordini quem habet prima causa cum secundis, el cum qua non est laborandum ut ostendamus nihil omnino fieri sine Deo, dicunt illam : a) habere auctorem Bafiezium; b) esse omnino alienam a Scriptura; c) tollere liberum arbitrium; d) parum distare ab errore Calvini, vel esse omnino idem cum illo. 3° Et denique, laborant et sudant, ut ostendant « nihil omnino fieri sine Deo ». Et quomodo ostendunt? Sic : a) « Tria, inquiunt, considerari possunt, voluntas, actio ejus, et egressus actionis a voluntate, sive relatio et habitudo actionis tamquam effectus ad voluntatem ut ad causam. Ex his tribus, voluntas sine dubio a solo Deo facta; actio quoquo fit a Deo, quamvis non solo; denique, relatio (egressus) pro­ prie non fit, sed consequitur; tamen, ut est idem re cum actione, ab eo fit, a quo actio ipsa fit. Itaque nihil est quod non fiat a Deo; et tamen non dicitur Deus determinare vel applicare voluntatem ad opus, quia relatio illa non refertur ad Deum, sed ad solam voluntatem. Referretur autem etiam ad Deum, si ipse uteretur voluntate tamquam instrumento ad illam ipsam actionem faciendam. » (ZV. De grat. et lib. arb. cap. 15.) b) «■ Gratia actualis et efficax non distinguitur ab ipsa virtute naturali, gratia habituali praedita, immanenter vel transeunter; sed est illa eadem (ut cum S. Thoma dicit Bellarminus), quatenus illa Deus utitur ad actionem perfi­ ciendam. » (Satolli De dic. operat, disp. 6. lect. 2.) Fitne, vel non, a Deo egressus actionis a voluntate? Estne egressus actionis a voluntate aliquid, vel non ? Estne veruin quod relatio proprie non fit? Estne verum quod egressus actionis a voluntate est tantum relatio quae consequitur ? Estne verum quod egressus iste non refertur ad Deum ? Estne verum quod Deus utitur et tamen non utitur voluntate ad actionem ipsam faciendam ? Utrumque Bellarminus et Satolli videntur negare et videntur affirmare. Et ecce, quo­ modo fructuose ingressi sunt quandam viam mediam inter Molinam et Bafiez ! CAP. XII. CONGUUISMUS NOVISSIMUS 511 VI Philosophi et Theologi mediam viam ingredientes inter scientiam mediam et physicam praemotionem, non valent gradi nisi declinando vol ad sinistram scien­ tiae mediae, vel ad dexteram physicae praemotionis. Leibnitius quidem ; quia, licet ad reddendam praescientiae Dei rationem, careri posse tam scientia media quam praede terminatione divini decreti arbitretur, docet tamen Deum cognoscere futura libera et contingentia per scientiam sim plicis intelligentiae antequam illis existenliam dare deero visset. Hoc autem quid aliud est, quoad substantiam rei. nisi scientiam mediam tradere? Pecci vero; nam dum in opusculo, cui lilidie. S. 1'ommaso circa 1’influsso divino e lascienza mezza, attribuit scientiae simplicis intelligentiae cognitionem futurlbiliiini, eo quod decreta divinae voluntatis, utpote non caeca, jam praesupponunt practicam intellectus scientiam de re decreto consliliien dam, id ipsum propugnat, quod omnes Molinistae tradunt, videlicet : scientiam mediam esse necessariam Deo ad decreta sapienter formanda ! (Vide supra cap. pag. 15(1 et 175.) Satolli etiam; quoniam dum De die . operat, d .p. (i. lecl. 2. affirmat cum Bellarmino, quod « non esso! mirabile Deum omnia praenoscere si omnia praedeterminarel ; et si videret semitas nostras in voluntate sua praedelerminante omnia, non diceretur (Deus) scrutari corda nostra el investigare semitas, sed intueri voluntatem suam ». veram scientiam mediam propugnat atque affirmat. Atque, dum ibidem asserit « Deum videre futuras actiones liberas in seipso, prout comprehenditur humana voluntas, quam vult Deus ut se electione hac vel illa determinet » : quid aliud asserit nisi 512 PAHS 111. — CONCORDIA MOLINAR quod I'ens futuras actiones liberas praedeterminat? Quod enim l'eus in suo velle videt, in suo decreto cognoscit. Paquet similiter, dum De Deo uno disp. 4. q. 1. a. 6. con­ cludit : " igitur, proprie loquendo, non in decretis suis, sed magis in ideis, supposita voluntate, cognoscit Deus futura contingentia » : quid aliud concludit nisi quod Deus cognoscit futura contingentia in decretis suis? Nam Deum cognoscere aliquid in ideis, prout ideae habent adjunctam voluntatem, est in suis divinis decretis cognoscere. Unde ibidem scribit : « Sententia, quam merito dices Cajetano-Thomisticam, habet Deum praenoscere futura contingentia in sua essentia, sup­ posito actu divinae voluntatis, ex se, sine ope scientiae mediae, statuentis positive aut permissive quod futurum sit sub debita Dei cooperatione. » Haec itaque sententia merito etiam dici potest Baheziano-Thomistica : quoniam est sententia Thoinistica D. Thomae, quem hac in re tam Banez quam Caje­ tanus similiter interpretantur. Janssens pariter, dum « concursum siinultaneum aliqua­ liter admittit in actibus moralibus malis », est aliqualiter etiam Molinista. Dum autem de « scientia quadam media, quae aliqua ratione teneri possit » loquitur, etiam est Moli­ nista aliqua ratione. Dum vero tradit Deum « morali certi­ tudine fuluribilia in causis, positis adjunctis, videre », esi verus Congruista Sorbonicus. Dum praeterea ait, quod « Deus summus motor debet agere, ut facultas (liberae voluntatis) possit se determinare et se determinet; inde auxilium con­ cursus praevii et simultanei » : tunc videtur esse Banezianus. Dum porro « praesentialitatem contingentium futurorum sive eorum aeternitati coexistentiam unicum medium, in quo Deus infallibiliter omnia futura contingentia cognoscat ». proclamat : tunc a P. Janssens « praescientia Dei concipitur neluti oculus in sublimi positus ». Verumtamen, quoniam cum nec oculus in sublimi positus aliquid valeat revera videre nisi revera in parte inferiori sit etiam aliquid posi­ tum, idcirco P. Janssens statim declarat, quomodo praesentia futurorum in aeternitate Dei sit unicum medium, ita dicens : CAP. XII. — CONGRUISMUS NOVISSIMUS 513 « Non ideo tamen praosentialitatem a divina operatione semovemus. » Sed tunc iterum P. Janssens redit et confugit ad BaUezianismum ab ipso Cajetanot raditum I. q. 14. a. 13. sub his verbis : « Dicimus namque, quod aliquid repraesen­ tant (ideae divinae) mere naturaliter, puta quidditatesrerum ; et aliquid non mere naturaliter, sed naturaliter ex supposi­ tione libera, sc. existentias rerum el conjunctiones contin­ gentes. Illa enim repraesentant ante omnem actum voluntatis ■divinae: ista autem, supposita libera determinatione divi­ nae voluntatis ad alteram pariem contradictionis. » Haec Cajetanus. Terminus itaque hujusmodi viae inediae necessario est vel scientia media vel physica praemotio. Via denique media, quam ingressi sunt Satolli, Paquet cl Janssens, his tribus gradibus seu stationibus constat : 1° Quoad cognitionem futurorum contingentium. Paquet De Deo uno disp. 4. q. J. a. 7. : « Deum praecogno­ scere futura contingentia non ante actum Uberum divinae voluntatis, ac proinde sine ope scientiae mediae; nec post actum liberum, ac proinde sine decretis praedeterminanlibus; sed cum actu libero divinae voluntatis. » 9° Quoad praedestinationem. — Paquet De Deo uno disp. 6. q. 2. a. 3. : « Non ex praevisis meritis, aut post praevisa merita, neque absolute ante ipsa, sed potius cum meritis infallibiliter futuris censendus est Deus electos gra­ tuito praedestinare ad gloriam. Prima pars dirigitur contra Molinistas audentiores... Secunda pars, contra temperatiores Molinae asseclas... Tertia pars, contra Banezianos... Quarta pars... quam Cl. Satolli egregie tuetur... et verior habetur, nempe : praedestinationem esse, unico rationis momento objective, gloriae cum meritis infallibiliter futuris sub suavi, at intimo polentissimoque providentiae influxu. » 1 P. Janssens De Deo uno q. 23. De praedest. a. 5. quaerit : « Nonne potest media teneri doctrina inter praedestinationem ante­ cedentem vel consequentem ad merita praevisa, quatenus simul, in uno eodemque rationis momento Deus praedestinat gloriam cum DE GRATIA. T. III. 33 514 PAHS Hl. — CONCORDIA MOLINAE 3" Quoad divinam motionem. — Juxta Satolli, Paquet et Janssons, divina motio, qua Deus movet hominis voluntatem ad agendum, est : a) « motio cooperativa intrinsece propriat*, uniuscujusque actioni ; » b) « modificatur ex natura causae secundae, non re, sed ratione; » c) « providus influxus... per modum intimae ac de se efficacis cooperationis, quae media sistat inter praedeter minationem physicam et concur­ sum indifferentem scientiae mediae innixum ; » d) « efficiens, ut voluntas secundum modum suum se determinet. » Ita Satolli. Paquet et Janssens, ut patet ex dictis supra IV. Jam vero, movetne Deus voluntatem ex parte potentiae, ea ex parte qua voluntas agens est, modificando active et efficienter ipsam potentiam voluntatis, ita quod actio libera et liberae actionis initium sit a Deo, mediante voluntate, an non? Si primum, habetur physica praemotio; si alterum, concursus indifferens scientiae mediae innixus. Similiter, habetne praedestinatio cum praevisis meritis aliquam rationem ex parte ipsius praedestinati, an non? Si primum, habetur praedestinatio ex praevisis meritis seu post merita praevisa; si alterum, praedestinatio omnino gratuita ante praevisa merita. Ac pariter, ratio cognoscendi futura cum actu libero divino, estne ipsa libera determinatio divinae voluntatis ad alteram partem contradictionis: vel e contra, libera determi­ natio ipsius voluntatis humanae ? Si primum, habetur decre­ tum divinum et physica praemotio; si vero alterum, scientia media. Quaecumque igitur sit via, qua theologus ac philo­ sophus ambulare intendat, ad terminum viae cum pervenerit, vel ad scientiam mediam vel ad physicam praedeterminationem recursum habere cogitur. Campanella fugam capere studet inter utrumque extremum. — De praedest. cap. 5. a. 3. : « Ergo nec decretum nec meritis? Resp. Id quidem propugnant Card. Satolli et Cl. Paquet, vestigia ejusdem fortiter de more premens. Sed in hac sententia nobis distinguendum esse videtur... » Et in uno sensu « non contra­ dicit » ; et in alio, negat. Vide, si libet. CAP. XII. — CONGIIUISMUS NOVISSIMUS 515 scientia media sunt ad rem... Ex sola coexistentia damus Deo certitudinem scientiae futurorum... Quomodo Deus novit existentias ante decretum? Respondeo : Quod scientia sim­ plicis intelligentiae noscuntur actualia et possibilia, et quod eœistentiae sint aliquae quidditates. quas Deus praenoscit; alias proficeret in scientia ex productione rerum. » Unde Campanella ex eo, quod Deus cognoscit essentias rerum ante decretum sive ante actum liberum suae voluntatis, infert, quod simili modo cognoscit rerum eaistentias ; ne perinde, actualia sicut possibilia scientia simplicis intolli gentiae noscuntur a Deo. Quare ? Quia ea-isten/iae sunt essentiae, suntque rerum quidditates ; el si Deus eas non praenosceret, ex productione rerum in exislenlia Deus in scientia proficeret: quod est absurdum, Ergo nec decretum nec scientia media sunt necessaria ad reddendam rationem, quare futura contingentia sunt praesentia in speculo aeter­ nitatis. D. Thomas viam Campanellae intercludit. \<1 haec respondet D. Thomas I Tim. (>. Icci. .‘i. ubi declarans illa verba Apostoli : Qui solus (Deus) habet iminortalitaleni et lucem habitat inaccessibilem, ail : Illud, quo aliquid cognoscitur quocumque modo, dicitur lux. I numquodque. autem cognoscitur per suam formam el secundum quod est actu; unde quantum habet de forma et actu, tantum habet de luce. Res ergo, quae sunt actus quidem, sed non purus, lucentia sunt, sed non lux. Sed divina essentia, quae est actus purus, est ipsa lux. Deus autem habitui apud se. et haec lux est inaccessibilis, id est, non visibilis oculo carnis, sed intelligibilis. El tamen nullus intellectus creatus potest ad eum accedere... Nullus intellectus creatus per propria naturalia attingit ad cognoscendum id quod est Deus. Et ratio hujus est, quia nulla potentia potest in aliquid altius suo objecto, sicut visus ad altius colore. Proprium autem objectum intellectus est quod quid est ; unde, quod superat quod quid est, excedit proportionem omnis intellectus. In Deo autem non est aliud esse et quidditas ejus. » Et 51« PARS III. CONCORDIA MOLINAE //. tient. cap. 53. : « In quocumque enim inveniuntur aliqua duo, quorum unum est complementum alterius, pro­ portio unius ad alterum est sicut proportio potentiae ad actum; nihil enim completur nisi per proprium actum. In substantia autem intellectuali creata inveniuntur duo, sc. substantia ipsa et esse ejus, ut ostensum est cap. 52. : ipsum autem esse est complementum substantiae existentis... Ipsum igitur esse inest substantiis creatis, ut quidam actus earum. Id autem, cui actus inest, potentia est... Ex quo relinquitur, quod in qualibet substantia creata sit compositio actus et potentiae. » Et De Pot. q. 7. a. 2. : « Oportet ergo esse ali­ quam causam superiorem omnibus, cujus virtute omnia causent esse, et ejus esse sit proprius effectus. Et haec causa est Deus. Proprius autem effectus cujuslibet causae procedit ab ipsa secundum similitudinem suae naturae. Oportet ergo quod hoc, quod est esse, sit substantia vel natura Dei. » Ergo in solo Deo non est aliud esse et quidditas ejus; el hoc quod est esse, est substantia vel natura Dei. In omnibus autem praeter Deum inveniuntur duo, quorum aliud est substantia ipsa, et aliud est esse ejus. Unde in creaturis esse non est essentia vel quidditas, nec essentiae pars ; esse non est substantia creaturae vel natura ejus, sed est complemen­ tum substantiae existentis. et inest substantiis creatis ut quidam actus earum. Ergo in solo Deo existentia est essentia ; et quod quid est, est esse. In omnibus vero aliis existentia non est essentia, non est ipsa rerum quidditas ; sed esse superat quod quid est omniun creaturarum. Creaturae namque sunt actus quidem, sed non purus; lucentia sunt, sed non lux. Divina essentia, utpote ipsum esse subsistens, est actus purus, est ipsa lux. Quapropter in solo Deo est necessitas essendi, et sunt idem esse et posse esse, et minime dari potest indifferentia ad non essendum ; quoniam in solo Deo essentia est esse. Ad rem Cardinalis Cajetanus in suis Commentariis supra opusc. De ente et essentia cap. 5. q. 11. : « Falsum est, quod esse sit indifferens ad esse et non esse, et essentia ad essentiam el non essentiam ; nihil enim est indifferens ad aliqua duo. CAP. ΧΠ. — CONGRUISMUS NOVISSIMUS 517 quorum alterum sibi determinat in sua definitione; constat autem, quod esse est de intellectu esse, et essentia de intel­ lectu essentiae. Quod autem esse rosae in hieme non sit. sed in vere, hoc ideo est quia essentia rosae, rui semper sua praedicata quidditativa adsunt, ad artum essendi non per­ venit, et non ideo quia ipsum esse sil indifferens. Cum autem addit (Scotus), quod essentia est indifferens ad essentiam et non essentiam, quia non est ab aeterno, non videtur intelli­ gere vocem propriam; ex negatione enim actus essendi ab aeterno bene sequitur, quod rosa sit indifferens ad esse el non esse, sed non quod sit indifferens ad rosam et non rosam. Ut enim dicunt Alpharabius, Avicenna, Algazel el Albertus, sive rosa sit sive non sit, semper est rosa, el semper est substan tia corporea, etc., si in aliquo termino mensurae in his uti licet. » Ergo ratio possibilitatis et continyentiae in creaturis oritur ex eo. quod in illis aliud est esse et aliud substantia vel natura ; et nulla natura vel essentia rerum ex sc, vi sui. claudit actum essendi, sed est dumtaxat essendi potentia, quae absque essendi actu est objectiva seu mera non repu gnantia rei ad existendum ; si vero ad actum essendi jam pervenit, est et dicitur potentia subjectiva, cui inest ipsum esse, ut quidam actus in linea entis. Etenim id,cui actus inest, potentia est ; ex quo relinquitur, quod in qualibet substantia creata est compositio realis actus et potentiae. Undo essentiae rerum dicuntur possibiles per comparationem ad actum essendi, quem, cum non habeant, habere tamen possunt, quoniam essendi sunt potentiae; et dicuntur actuales, cum jam ad actum essendi, cujus sunt capaces, pervenerunt el habent ; ac tunc in omni substantia creata inveniuntur duo. videlicet, substantia ipsa et esse ejus; ipsa substantia est potentia subjectiva vel realis sub actu essendi : ipsum autem esse est complementum substantiae existentis. Sicut autem ex hoc, quod in omni substantia creata inve­ niuntur duo, nempe substantia ipsa el esse ejus, ideo omnis substantia creata possibilis est esse et non esse : ita ex hoc ipso, quod in omnibus praeter Deum substantia et esse sunt 518 PA Its 111. — CONCORDIA MOLINAE duo, omnia indigeni causari et ad actum essendi perduci. I nde I). Thomas I. C. Gent. cap. 22. : « Omne autem quod convenit alicui, quod non est de essentia ejus, convenit ei per aliquam causam. Ea enim, quae per se non sunt unum, si conjunguntur, oportet per aliquam causam uniri. Esse igitur convenit illi quidditati per aliquam causam. » Ideo realis compositio esse et essentiae in rebus est suprema ratio, quare omnia indigent fleri secundum totam suam entitatem ab uno, qui est Deus, cujus substantia vel natura est esse. Omnia, itaque, praeter Deum indigent, ad hoc quod sint, ul ipsorum essentia perducatur ad esse, et ul esse compleat essentiam quae est potentia essendi. Quod passim affirmat ac declarat D. Thomas I. C. Gent. càp. 22. : « Omne illud, quod non potest esse nisi concurrentibus pluribus, est compositum : sed nulla res. in qua est aliud essentia et aliud esse, potest esse nisi concurrentibus pluribus, sc. essentia et esse. Ergo omnis res. in qua est aliud essentia et aliud esse, est composita. » Et De Pot. q. 3. a. 5. ad 2. : « Ex hoc ipso, quod quidditati esse attribuitur, non solum esse, sed ipsa quidditas creari dicitur; quia ante­ quam esse habeat, nihil est, nisi forte in intellectu creantis, ubi non est creatura, sed creatrix essentia. » Atque ibid, a. 1. ad 17. : « Dicendum, quod Deus, simul dans esse, producit id quod esse recipit; et sic non oportet quod agat ex aliquo praeexistenti. » Ac rursus, 1. q. 44. a. 2. ad 3. : « Licet enim omne creatum sit in actu, non tamen est actus purus. Unde oportet, quod etiam illud, quod se habet ex parte potentiae, sit creatum, si totum, quod ad esse ipsius pertinet, creatum est. » Et iterum Q.uodl. 3. a. 1. : « Omne enim quod est actu, vel est ipse actus, vel est potentia participans actum. » Et Quodl. 2. a. 3. : « Si ergo in angelo est compo­ sitio ex essentia et esse, non tamen est compositio sicut ex partibus substantiae, sed sicut ex substantia et ex eo quod adhaeret substantiae. » Non igitur in creatis existentiae sunt quidditat.es; sed realiler distinguuntur. Nec proprie et in veritate philosophica loquendo, potest dici quod existentiae rerum sunt in statu CAP. XII. — CONGRUISMUS NOVISSIMUS 519 possibilitatis; nam existentia esi actus essentiae, per quem ipsa essentia redditur actualis ac ponitur in statu aclualitatis. Nec Deus ex productione rerum proficit in scientia; sed Dei scientia, secundum quod habet voluntatem conjunctam, est causa rerum. Sic enim scientia Dei se habet ad omnes res creatas, sicut scientia artificis se habet ad artificiata. Scientia autem artificis est causa artiflciatoruni, eo quod artifex operatur per suum intellectum (I. q. 14. a. 8.) Ergo ex eo, quod possibilia scientia simplicis intelligentiae a Deo noscantur ante decretum suae liberae voluntatis, male inferi Campanella, quod ante decretum noscantur quoque scientia simplicis intelligentiae actualia. Nam hoc idem est ac dicere, quod res transeunt de statu possibilitatis ad statum actualitatis absque libera Dei voluntate. Asserere, quod Deus novit existentias rerum ante decretum, sicut cognoscit essentias vel quidditates, est confundere ideam, prout in mente divina ponitur, secundum quod est princi­ pium factionis rerum, cum idea secundum quod est prin­ cipium cognoscilivum tantum ; ideam secundum quod est rerum exemplar, cum idea secundum quod est tantum ratio rerum; et ea quae cognoscit Deus per modum speculationis, cum his quorum Deus habet praeterea cognitionem practicam ; est denique confundere scientiam Dei quae dicitur necessaria, cum scientia quae dicitur libera. Quod est asserere Deum esse causam efficientem rerum necessariam, et negare quod Deus bonitate sua et omnipotenti virtute, liberrimo consilio suo simul ab initio temporis omnes de nihilo condidit creaturas. (1. q. 14. et q. 15. et q. 19.; Cone. Vat. De fide cath. cap. 1. el Canones De rerum omnium Creatore can. 5.) Unde, tam in ordine essendi quam in ordine operandi omnium creaturarum, etiam earum quae libere se deter­ minant ad operandum et libere operantur, oportet reddere rationem, quare ex infinitis possibilibus quaedam sunt in praesentia aeternitatis, et quaedam non sunt ; quaedam vel sunt, vel erunt, vel fuerunt in suo proprio esse, quae­ dam vero numquam erunt nec ullo tempore lient. Utique, 520 PAKS III. — CONCORDIA MOLINAE ex coexistentia in speculo aeternitatis damus Deo certitu­ dinem scientiae futurorum ; sed non ex sola coexistentia; quo­ niam : 1" non omnia coexistant ; 2° et ipsa quae coexistunl. non nisi Dei voluntate ab omni necessitate libera coexistunl. Quomodo ergo Deus novit existentias? Ante decretum vel post decretum? Si ante decretum, oportebit recurrere ad scientiam mediam : si vero post decretum, ad ipsam deter­ minationem liberae Dei voluntatis. Non datur ergo via media inter scientiam mediam et physicam praemotionem ; ac per quamcumque viam pergant philosophi et theologi, ut rationem reddant eorum quae contingenter eveniunt atque libere fiunt, illos tandem veluti ad non plus ultra viae pervenire necesse est : a) vel ad liberam determinationem voluntatis creatae ad alteram par­ tem contradictionis ; b) vel ad liberam determinationem divinae voluntatis, sub qua omnes causae secundae, etiam liberae, comprehenduntur, et quae est causa universalissima, profundens totum ens et omnes ejus differentias. Prima est via scientiae mediae ; altera vero, via physicae· praemotionis. EPILOGUS Via physicae praemotionis est vera ac recta philosophiae Christianae via, per quam bonae actiones nostrae liberae in Deum, ut in causam efficientem primam, totaliter reducuntur. § 1 Quia per viam scientiae mediae non pervenitur u Si omnia haec cum doctrina tradita a 1). Thoma I. q. 19. a. 8. nd 5. conferantur, aperte liquebit in quo conveniant et in quo differant liberum arbitrium creatum et liborum arbitrium divinum; et quare liberum arbitrium creatum indiget sem­ per physice praemoveri a Deo, qui est primum liberum. Utique, voluntas nostra se habet ad utrumlibet, et voluntas divina etiam se habet ad utrumlibet : et tamen voluntas DE GRATIA. T. Ul. 34 530 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE divina non potest dici contingens ad utrumlibet, sicut dicitur et dici debet voluntas libera creaturae rationalis. Et cur tam varie? Quoniam, licet esse contingens ad utrum­ libet ex ipsius voluntatis creatae perfectione proveniat, attamen secum portat illam imperfectionem primi modi esse ad utrum libet. Unde sequitur, quod : 1° in libero arbitrio creato est potentialitas; a voluntate autem divina omnis potentialitas excluditur: 2° liberum arbitrium creatum est causa contingens: voluntas autem divina est causa libera, sed non contingens; 3° liberum arbitrium creatum ex se habet carentiam actus et indiget transire de posse eligere ad actum eligendi ; voluntas autem divina semper et ab aeterno est in actu ; 4° ex libero arbitrio creato nulla sequitur actio nisi ab aliquo alio inclinetur ad unum ; voluntas autem divina, quae ex se necessitatem habet, determinat seipsam ad volitum, ad quod habet aptitudinem non necessariam : 5° de ratione voluntatis divinae, cum sit prima causa libera, est, quod a nulla priori causa determinetur ad agendum : de ratione vero liberae voluntatis creatae est, quod a Deo. determinetur ad agendum, ad suum effectum, quia secunda causa libera est; 6° voluntas divina determinat seipsam ad volitum objective et quoad specificationem per suum divinum intellectum, cum quo a parte rei identificatur ; scientia nam­ que Dei est causa rerum prout habet voluntatem adjunctam ; voluntas autem creata determinatur quoad specificationem et objective a suo creato intellectu, a quo realiter distinguitur, et determinatur sic consilio rationis; at intellectus creatusindiget quoque a Deo moveri ; 7° voluntas divina determinat se, et nullo modo determinatur ab alia, quoad exercitium actus, id est, ad agendum; omnis autem creata voluntas, quantumvis perfecta et libera, indiget moveri ab alio etiam quoad exercitium actus, illo etiam modo quo voluntas se­ movet et se applicat ad volendum atque applicat movetque omnes alias potentias. Unde in ipso ordine motionis, in quo libera voluntas creata est primum movens, necesse est ut determinetur seu physice ac efficienter ex parte ipsius poten­ tiae moveatur a Deo, a quo accipit complementum suae EPILOGUS 531 propriae virtutis el hoc ipsum quod seipsam libere moveat et libere se determinet. Quamobrem D. Thomas nusquam negat, quod libera voluntas non determinetur ad unum, sed quod non determinatur ex necessitati1, sicut determinatur natura; hujusmodi autem determinatio non est nisi perfectio liberae voluntatis et corona libertatis creatae. De quibus omnibus factus fuit perpetuus sermo per totam Partem Secundam. § 5 Patet denique esprofunila ac magnifica doctrina It. Thomae circa gratiam operantem et circa modum quo fit transmutatio liberae voluntatis in opere justilicntionis. Profunditatem siquidem ac magnificentiam praedictae doctrinae declarare simul atque ponderare ex professo cura­ vimus in Parte Prima q. I. a. <». el q. 3. a. 2. el q. 5. a. 8. ; et in Parte Secunda cap. Ii. el 7. Haec dumtaxat ad praesens volumus ad no tare : 1° Quod agitur « de motu liberi arbitrii, per quem, dum justificamur. Dei justitiae consentimus. Ille tamen motus non est causa gratiae, sed effectus ; unde lota operatio pertinet ad gratiam... Et quantum ad istum actum vo­ luntas se habet ut mota, Deus autem ut movens ; et prae­ sertim, cum voluntas incipit bonum velle, quae prius malum volebat ; et ideo, secundum quod Deus movet humanam mentem ad hunc actum, dicitur gratia operans. » (I-II. q. 111. a. 2.) 2° Quod « motus liberi arbitrii, qui concurrit ad justi­ ficationem impii, est consensus ad detestandum peccatum et ad accedendum ad Deum ; qui quidem consensus subito fit ». (ibid. q. 113. a. 7. ad 1.) « Dispositio subjecti prae­ cedit susceptionem formae ordine naturae ; sequitur tamen actionem agentis, per quam etiam ipsum subjectum dispo­ nitur; et ideo motus liberi arbitrii naturae ordine praecedit consecutionem gratiae; sequitur autem gratiae infusionem. » (ibid. a. 8. ad 2.) 532 PAKS III. CONCORDIA MOLINAE 3“ Quod Deus « immutat voluntatem dupliciter : uno modo, movendo lanium, quando sc. voluntatem movet ad aliquid volendum, sine hoc quod aliquam formam imprimat volun lati: sicut sine, appositione alicujus habitus quandoque lacii ut homo velit hoc quod prius non volebat. Alio vero modo, imprimendo aliquam formam in ipsam voluntatem ; sicuti enim ex ipsa natura, quam Deus voluntati dedit, inclinatur voluntas in aliquid volendum, ita ex aliquo superaddito, sicut est gratia vel virtus, inclinatur ulterius ad volendum aliquid aliud, ad quod prius non erat determinata naturali inclinatione. » (De Verit. q. 22. a. 8.) 4° Quod agitur de tali immutatione liberae voluntatis, ul ex aversa a Deo, suo ultimo fine, fiat ad Deum per actum fidei ac dilectionis conversa, atque de statu injustitiae anima hominis transmutetur ad statum justitiae. « Unde, cum Spiritus Sanctus sit virluosissimum movens, sic movet ad diligendum, quod etiam habitum caritatis inducit. « (De Carit, q. unica a. 1. ad 2.) « Iste autem motus liberi arbitrii non solum se habet ad gratiam ut dispositio, sed ut complementum; operationes enim sunt quaedam com­ pletiones habituum ; unde perfectionem agentis attestatur, quod habitus inducatur simul cum sua operatione, quia perfectio effectus demonstrat perfectionem causae. » (De Verit. q. 28. a. 3. ad 20.) 5° Quod agitur etiam de mente S. Augustini ac de vero sensu ipsius doctrinae circa efficaciam divinae gratiae, quam totis viribus propugnabat contra errores Pelagii, quamque diversis modis, figuris, exemplis, miraque verborum varietate conatus est per totam suam vitam ad mortem usque osten­ dere, demonstrare, in perspicuo ponere. Etenim Angelicus Doctor I-IL q. 111. a. 2. aggreditur a radice declarare altum ac profundum sensum mentemque S. Augustini dicentis De grat. et lib. arb. cap. 17. : Cooperando Deus in nobis perficit quod operando incepit; quia ipse ut velimus ope natur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. » Quapropter luce meridiana est clarius, non solum quod via physicae praemotionis est via quam semper et ab initio cucur- HPI LOGUS 533 rit ac frequentor perambulabat 1). Thomas, verum etiam in quam porro intravit S. Augustinus, dum triumphator erroris agebat causam Dei contra Pelagium. Ill Via physicae praemotionis est denique via S. Augustini. § 1 Hoc patet ex modo quo S. Augustinus ponit quaestionem ile gratia atque sensum controversiae cum Pelagio declarat. In Epistola namque ad Vitalem1 sic scribit: I" » tte.cognoscis me, ut puto, in his quae nos scire dixi, non omnia, quae ad fidem catholicam pertinent, commemorare voluisse, sed ea tantum quae ad istam quae inter nos agitur De Dei gratia quaestionem : Utrum praecedat haec gratia an subsequatur hominis voluntatem? Hoc est, ut planius id eloquar : Utrum ideo nobis detur, quia volumus, an per ipsam Deus etiam hoc efficiat ut velimus ? >· 2° A Domino enim, gressus hominis diriguntur et viam ejus volet (Ps. 36, 23). Non dixit : Et viam ejus discet, aul tenebit, aul ambulabit, aut aliquid hujusmodi, quod posses dicere· a Domino quidem dari, sed homini jam volenti; ut sc. beneficium Dei, quo gressus hominis dirigit, ut viam ejus discat, teneat, gradiatur, sua homo voluntate praecedat, et hoc Dei donum praecedente sua voluntate mereatur. Sed ideo dixit : A Domino gressus hominis diriguntur et viam ejus volet, ut intelligeremus ipsam voluntatem bonam, qua incipimus velle credere (quoniam Dei via quid est nisi fides recta ?) illius esse donum, qui gressus nostros propterea dirigit primitus ut velimus. Non enim ait Scriptura : A Domino gressus hominis diriguntur, quia viam ejus voluit; sed diriguntur et volet. Non igitur quia voluit, diriguntur: sed quia diriguntur, volet. ·> 1 Epist. 217. edit. Migne. Patrol, lal. loin. 33. opera s. August, vol. 2. 53'l PARS III. — CONCORDIA MOLINAE 3" « Hic lu rursus fortasse dicturus es : Hoc fieri a Domino, dum doctrina ejus legitur vel auditur, si homo veritati, quam legit vel audit, sua consentiat voluntate. Si enim lateret eum, inquis, doctrina Dei, non dirigerentur gres­ sus ejus, quibus directis vellet viam Dei. Ac per hoc sic tantum putas a Domino gressus hominis dirigi ad eligendum viam Dei, quia sine doctrina Dei non ei potest innotescere veritas, cui propria voluntate consentiat. Cui si consentit. inquis, (quod in ejus libero arbitrio constitutum est), recte utique dicuntur dirigi gressus ejus, ut viam ejus velit, cujus doctrina, suasione praecedente, subséquente con­ sensione sectatur ; quod libertate naturali, si vult, facit; si non vult, non facit; pro eo quod fecerit, praemium vel supplicium recepturus. Haec est illa Pelagianorum mala, male diffamata, meritoque reprobata, et ab ipso Pelagio, timente damnari in orientalium episcoporum judicio, dam­ nata sententia, qua dicunt. : Gratiam· Dei non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina. Et usque adeo, frater, erimus gravi corde, ut de gratia Dei, immo adversus gratiam Dei, eam Pelagianam sententiam teneamus, quam pectore quidem ficto, sed tamen catholicos judices timens Pelagius ipse damnavit?» 4° « Inaniter igitur et perfunctorie potius quam veraciter pro eis, ut doctrinae, cui adversantur, credendo consentiant, Deo fundimus preces, si ad ejus non perlinet gratiam con­ vertere ad fidem suam ipsi fidei contrarias voluntates. Inaniter etiam et perfunctorie potius quam veraciter magnas cum exsultatione agimus Deo gratias, quando aliqui eorum credunt, si hoc in eis ipse non facit... Et dum volumus apud homines defendere liberum arbitrium, apud Deum perdamus orationis auxilium, et gratiarum actionem non habeamus veram, dum veram non agnoscimus gratiam... Opus est gratiae, quam qui accipiunt, doctrinae salutari Scripturarum Sanctarum etsi fuerint inimici, fiunt amici; non opus ejusdem doctrinae, quam qui audiunt et legunt sine gratia Dei, pejores ejus efficiuntur inimici... Agnoscamus gratiam, quae facit prodesse doctrinam /quae gratia si desit. EPILOGÜS 535 videmus etiam obesse doctrinam... Oramus, ut voluntas cor­ rigatur, doctrinae consentiatur, natura sanetur... Gratiae Dei est non solum credendi voluntas ab initio, verum etiam perseverandi usque in finem. » Talis erat de Dei gratia quaestio, quae inter Pelagium et 'S. Augustinum agebatur, videlicet : Gratia Dei. non datur nobis quia volumus, sed e contra, per ipsam gratiam Deus etiam hoc efficit ut velimus. Quod quidem Pelagius negabat: S. Augustinus vero pro aris et focis adversus Pelagianos in Ecclesia propugnare gloriosissime laborabat. Quomodo mitem et quanam ratione efficit nos Deus ex nolentibus volentes et libere volentes? Per solam motionem trahentem nos tantummodo moraliter, ita quod, si volumus, consen­ timus; si autem non volumus, non consentimus? Per solam doctrinam quae auditur vel legitur, vel per solam illumina­ tionem mentis, vel etiam per solam suasionem voluntatis, ita ut Deus exspectet ipsius voluntatis consensum? Caditne sub reali ac physica efficientia divinae motionis etiam ipsa­ met voluntatis determinatio ad volendum et ad consentien­ dum ? S. Augustinus respondet : Gratiae Dei est non solum credendi voluntas ab initio, verum etiam perseverandi usque in finem. Nihil in nobis excipitur a causalitate et efficientia divinae gratiae; sed per antecedentem gratiam facit Deus, ut de facto et cum effectu velimus. Velle credere, et credendo consentire : hoc in nobis ipse Deus facit. Gratia Dei facit prodesse doctrinam, et ut ipsi doctrinae consenliatur et ad fidem ipsi fidei contrarias voluntates convertit. In quibus omnibus voluntas nostra abs dubio efficienter λ Deo movetur el physice immutatur. § 2 lloc etiam patet ex eo quod Pelagius ipse postremo jam admittebat gratiam quae in motione morali voluntatis fonnaliter consistit. Ita infertur ex his verbis S. Augustini /. De gratia Christi : a) cap. 8. : « Nam gratiam Dei et adjutorium, •quo adjuvamur ad non peccandum, aut in natura et libero 536 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE ponil (Pelagius) arbitrio, aut in lege atque doctrina: ut videlicet. cum adjuvat Deus hominem, ut declinet a malo et faciat bonum, revelando et ostendendo quid fieri debeat, adjuvare credatur ; non etiam cooperando et dilectionem inspirando, ut id, quod faciendum esse cognoverit, faciat. » b) Gap. 10. : « Et alio quippe in loco... adjunxit (Pelagius) : Operatur Deus in nobis velle quod bonum est, velle quod sanctum est, dum nos terrenis cupiditatibus deditos, et mu­ lorum more animalium tantummodo praesentia diligentes, futurae gloriae magnitudine et praemiorum pollicitatione succendit : dum revelatione sapientiae in desiderium Dei stupentem suscitat voluntatem... Sed nos eam gratiam volumus iste (Pelagius) aliquando fateatur, qua futurae gloriae magnitudo non solum promittitur, verum etiam creditur et speratur; non solum revelatur sapientia, verum et amatur; nec solum suadetur omne quod bonum est. verum el persuadetur... Hanc debet Pelagius gratiam confi­ teri, si vult non solum vocari, verum etiam esse Christianus.» c) Cap. 24. : « Fateantur... interna et occulta, mirabili ac ineffabili potestate operari Deum in cordibus hominum non solum veras revelationes, sed bonas etiam voluntates. » d) Gap. 47. : « Quantum attinet ad istam de divina gratia et adjutorio quaestionem, tria illa, quae apertissime distinxit 1 Pelagius), attendite : posse, velle, agere ; id est, possibili­ tatem, voluntatem, actionem. Si ergo concesserit nobis non solum possibilitatem in homine, etiamsi nec velit nec agat bene, sed ipsam quoque voluntatem el actionem, id est, ut bene velimus et bene agamus, quae non sunt in homine nisi quando bene vult et bene agit; si, ut dixi, concesserit etiam ipsam voluntatem et actionem divinitus adjuvari, et sic adjuvari ut sine illo adjutorio nihil bene velimus et agamus : camque esse gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in qua nos sua, non nostra, justitia justos facit, ut ea sil vera nostra justitia, quae nobis ab illo esi : nihil de adjutorio gratiae Dei, quantum arbitror, inter nos controversiae relinquitur. » Gralia igitur, quam S. Augustinus propugnabat in contre- EPILOOUS 537 versia cum Pelagio, non solum revelat el ostendit quid Deri debeat; sed id, quod faciendum esse ostendit, etiam facil. Non solum suadet bonum, verum el persuadet. Non tantum operatur in cordibus hominum veras revelationes, sed bonas etiam voluntates interna et occulta, mirabili ac ineffabili potestate; el in qua transmutamur a Deo de statu injustitiae ad statum justitiae, et ad bene volendum et bene agendum in ordine ad vitam aeternam. §» Hoc patet quoque ex eo quod S. Augustinus adhuc his in locis, in quibus videtur solam motionem moralem tradere, indicat semper efficaciam divinae gratiae ex aliquo alio pendere et in alio ultra consistere. De spiritu et littera cap. 34. : « Voluntas credendi a Deo... Non ideo tantum istam voluntatem divino muneri tribuen­ dam, quia ex libero arbitrio est, quod nobis naturaliter concreatum est ; verum etiam quod visorum suasionibus agit Deus ut velimus et ut credamus, sive extrinsecus per evangelicas exhortationes, ubi et mandata legis aliquid agunt, si ad hoc admonent hominem infirmitatis suae, ul ad gratiam justificantem credendo confugiat; sive intrin­ secus, ubi nemo habet in potestate quid ei veniat in mentem : sed consentire vel dissentire propriae, voluntatis est. His ergo modis quando Deus agit cum anima rationali, ut ei credat; neque enim credere potest quodlibet libero arbitrio si nulla sit suasio vel vocatio cui credat; profecto el ipsum velle credere Deus operatur in homine, et in omnibus miseri­ cordia ejus praevenit nos; consentire autem vocationi Dei vel ab ea dissentire, sicut dixi, propriae voluntatis est... .Jam si ad illam profunditatem scrutandam qnisquam nos coarctet : cur illi ita suadetur ut persuadeatur, illi autem non ita : duo sola occurrunt inierim, quae respondere milii placeat : 0 altitudo divitiarum (Hom. 11.33)! Et : Numquid iniquitas aprid Deum (ibid. 3, 14)? Cui responsio ista dis­ plicet, quaerat doctiores : sed caveat, no. inveniat praesump­ tores. » 588 PAHS III. — CONCORDIA MOLINAE Efficacia itaque divinae motionis, .juxta S. Augustinum, non consistit tantummodo in illis interioribus suasionibus, revelationibus, illuminationibus et excitationibus, quae pul­ lant cor tam illorum qui vocationi Dei consentiunt, quam illorum qui ab ea dissentiunt. Datur ergo aliquid aliud discernens consentientes a dissentientibus. § 4 Hoc etiam patet, quia S. Augustinus ultra progrediens appellat ad divinam omnipotentiam, ut efficacia divinae motionis demonstretur. Inter innumera fere testimonia1, ex quibus constat S. Augu­ stinum docere supremum Dei dominium supra liberum arbi­ trium creatum, haec quae sequuntur, adducere nunc sufficiat : a) De grat. et lib. arb. cap. 20. : « Satis me disputasse arbi­ tror adversus eos, qui gratiam Dei vehementer oppugnant, qua voluntas humana non tollitur, sed ex mala mutatur in bonam, et cum bona fuerit, adjuvatur; et sic disputasse, ut non magis ego quam Divina ipsa Scriptura vobiscum locuta sit evidentissimis testimoniis veritatis: quae Scriptura Divina, si diligenter inspiciatur. ostendit bonas hominum voluntates, quas ipse facit ex malis, et a se factas bonas in actus bonos et in aeternam dirigit vitam, verum etiam illas quae conser­ vant saeculi creaturam, ita esse in Dei potestate, ut eas quo voluerit, quando voluerit, faciat inclinari, vel ad beneficia quibusdam praestanda vel ad poenas quibusdam ingerendas, sicut ipse judicat, occultissimo quidem judicio, sed, sine ulla dubitatione, justissimo. » b) De corrept. et grat. cap. 14. : « In cordibus hominum quod voluerit operatur... Si ergo, cum voluerit reges in terra Deus constituere, magis habet in potestate voluntates hominum quam ipsi suas : quis alius facit, ut salubris sit correptio, et fiat in correpti corde correptio, ut coelesti constituatur in regno? » Unde, juxta S. Augustinum, Deus agit et operatur in volun1 Vide Part. Secund, cap. 3. et 9. EPILOGUS 539 tatem hominis non solum motione morali, ab exteriori, ex parte objecti apprehensi, per modum illuminantis, exci­ tantis et suadentis, verum etiam motione physica, ab inte­ riori, ex parte ipsius potentiae, illo modo, quo voluntas movet seipsam quantum ad exercitium actus. Eandem pror­ sus doctrinam tradit S. Augustinus locis supra citatis, quam traditi). Thomas, dum 1-Π. q. 3. a. h. scribit : « Respondeo dicendum, quod secundum quod voluntas movetur ab objecto, manifestum est, quod moveri potest ab aliquo exteriori. Sed eo modo quo movetur quantum ad exercitium actus, adhuc necesse est ponere voluntatem ab aliquo principio exteriori moveri. » Et ibid. a. 6. : « Sed quod motus voluntarius ejus sit ab aliquo principio extrinseco, quod non est causa voluntatis, est impossibile. Voluntatis autem causa nihil aliud esse potest quam Deus. » Et De Verit. q. 22. a. 8. : « Omnis actio voluntatis, in quantum est actio, non solum est a voluntate ut immediate agente, sed a Deo ut a primo agente, qui vehementius imprimit. Unde, sicut voluntas potest immutare actum suum in aliud, ita. et multo am­ plius. Deus. » § 5 Hoc etiam patet ex eo quoti S. Augustina» asserit talem divinam motionem non posse componi vel esse simul cum resistentia et dissensu liberae hominis voluntatis. Audiamus S. Augustinum loquentem De correpi, et (jrat. cap. 12. : « Ac per hoc nec de ipsa perseverantia boni volui! Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari : qui eis non solum dat adjutorium, quale primo homini dedit, sine quo non possint perseverare, si velint; sed in eis etiam operatur et velle; ut, quoniam non perseverabunt nisi et possint et velint, perseverandi eis el possibilitas et voluntas divinae gratiae largitate donetur. Tantum quippe Spiritu Sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint, quia sic volunt ; ideo sic velint, quia Deus operatur ut velint... Subventum est igitur infirmitati voluntatis humanae, ut 540 PAHS Hl. — CONCORDIA MOLINAE divina gratia i n declinabiliter eX insuperabiliter ageretur: d idoo, quamvis infirma, non tamen deficeret neque adversltatc aliqua vinceretur. » El ibid. cap. 14. : « ... dat incrementum Deus ; cui volenti salvum facere nullum hominum resistit, arbitrium. Sic enim velle seu nolle in volentis aut nolentis est potestate, ut divinam voluntatem non impediat, nec superet potestatem. Etiam de his enim, qui faciunt quae non vult, facit ipse quod vult... Non est itaque dubitandum, voluntati Dei, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit (Ps. 134, 6), et qui etiam illa quae futura sunt, fecit (Is. 45.), humanas voluntates non posse resistere, quominus faciat ipse quod vult ; quando­ quidem etiam de ipsis hominum voluntatibus, quod vull, cum vult, facit. » Haec S. Augustinus. Ergo, posita divina motione, non stat hominem declinare, non stat dissentire ; eum tamen homo semper possit dissentire si velit. Ergo, secundum S. Augu­ stinum. Deus facit, ut homo indeclinabiliter operetur, et non stat quod homo sic motus declinet ad dissensum. « Immo, ut bene observat P. Lemos *. S. Augustinus utitur in hac parte ' Congreg. 42. De Auxiliis seu 5. coram Paulo V. In Congreg. 39. sive 2. coram Paulo V. habita in Monte Quirinali 12. oct. dispu­ tatum est primo et generatim de gratiae efficacia seu de physica praede!ermlnalione. In Congregatione ista ostendit Lemos ex verbis S. Augustini De grat. Chrisli cap. 7., 9. et 10. Pelagium in terminis postremo admisisse « omnes interiores excitationes et suasiones morales attrahentes : et tamen non semel luit damnatus per Eccle­ siam, sicut veram Christi gratiam negans et efficaciam illius. Ergo efficacia divinae gratiae (concludebat Lemos) non consistit tantum in illis interioribus suasionibus et excitationibus. » In Congreg. 40. seu 3. coram Paulo V. habita 26. oct. 1605 iterum de praedeterminatione physica est disputatum ; quaesitumque : Num in Scriptura Sacra fundari possit ? In hac Congregatione distinxit Lemos cum D. Thoma duplicem physicam praedeterminationem : alteram nempe per modum naturae, ex necessitate ; alteram vero, non ex necessitate, sed juxta proprium modum humanae libertatis. « Et ista quidem praedeterminatio, quoad rem quidem, de fide videtur (ajebat Lemos), saepe per Concilia et Pontifices definita, ut lute in Congreg. probavi. » Quomodo autem loca Scripturae et PP. EPII.tXiUS 541 verbis strictioribus quum sit auxilium physice seu efficaciter praedeterminans. Docet enim saepe, quod Deus ex omnipo­ tentia sua et ex dominio, quod habet supra liberas homi­ num voluntates, ipsas inflectit, inimulal el transfert insupe­ rabiliter et indeclinabiliter, quocumque vult. Quod verbum inflectit indeclinabili ter si ego dixissem, quanta PP. Socie­ tatis opposuissent ! Docet praeterea S. Augustinus, quod ita ■quae in contra videntur esse, intelligere oporteat, I). Thomas docet ill. C. Gent. cap. 90. In Congreg. 41. seu 4. coram Paulo V. habita 9. nov. 1605, tertio de physica praedeterminatione fuit disputatum, nempe cx aucto­ ritate Conciliorum, Tridentini praecipue et Senonensis. Hic Lemos ajebat : « Gratia praeveniens, quae est efficax, seclusa omni priori scientia media, est physice praedeterminans. Sed Cone. Trid. loqui­ tur de efficaci gratia praeveniente, seclusa illa priori scientia inedia; ergo loquitur, quoad rem, de auxilio physice praedeterminante. Major conceditur a RR. PP. (Jesuitis). Minor autem constat : 1° Quia media illa scientia, ut late ostenditur per tres integras Congreg. coram felicis recordat. Clementc VIII. fuit olim Massiliensium inventum ad enervandam efficaciam divinae causalitatis et gratiae ; ergo non fuit cognita a Concilio talis media scientia; 2<* imino ipse Molina fatetur se prius hanc mediam scien­ tiam invenisse; 3° immo, quod majus est, Concilium illam omnino exclusit. Quod sic ostendo : Quia gratia· praeveniens, quae fundatur in illa media scientia, ut omnes sui defensores fatentur, est tantum excitans, non autem vere adjuvans. Sed Concilium expresse deter­ minat, quod gratia praeveniens, qua convertimur, non solum est excitans, sed etiam vere adjuvans. Ergo Concilium, quoad rem et sensum, exclusit omnem illam mediam scientiam. > Exinde procedens ex doctrina D. Thomae ad solvendum fallacias et paralogisrnos, quae ex verbis Concilii solent adversarii conficere, concludebat dicens : « Quod homo velit bene operari, habet ex Deo... Sic ergo, si homo non desit gratiae, gratia non deerit illi ; sed hoc, quod homo non desit gratiae, habet ex auxilio gratiae. » In Congreg. 42. seu 5. coram Paulo V. habita 22. nov. 1(505, de physica praedeterminatione quarto est disputatum, potissime ex S. Augustino. Hic omni eruditionis genere armatus, P. Lemos ex operibus S. Augustini concludebat : « Non igitur potest dubitari, hanc doctrinam de physica praedeterminatione esse S. Augustini et S. Thomae doctrinam... Quia enim Pelagiani dicebant, per illam praeoperanlem gratiam laedi arbitrium, S. Prosper adversus illos petit instrui a S. Augustino, quomodo per illam antecedentem et 542 PAHS III. — CONCORDIA MOLINAE transfert indeclinabiliter hominum voluntates Deus, quod ipsas facit ox nolentibus volentes : docens aperte, quod magis sunt in potestate Dei liberae hominum voluntates quam sint in ipsorum hominum potestate. Sed homines ipsi sua pote­ state se libere applicant et determinant physice ad volen­ dum, salva ipsorum libertate. Ergo multo magis poterit Deus hominum voluntates physice praedeterminare, salva praeoperantem gratiam, seu praedeterminantem, non tolleretur liberum hominis arbitrium. Igitur manifestum est Semipelagiauos negasse illam Dei praedeterminationem, per quam Deus facit ut faciamus id quod divina voluntas per nos vult fieri. » In Congreg. 43. seu 6. coram Paulo V. habita 14. decemb. 1605, de physica praedeterminatione est quinto disputatum, et potissime ex SS. PP. tam graecis quam latinis. In hac Congreg. notat Lemos, quomodo Massilienses objiciebant olim S. Augustino SS. PP., eo anti­ quiores, omnes ei contrariam tenere sententiam ; et quomodo S. Augu­ stinus lib. De praedes t. sanet, cap. 14. manifestavit « SS. PP. inductos nihil adversus efficaciam divinae gratiae egisse, licet non ita ex professo, sed transeunter de illa disputarent... Qua enim ratione (addit) pro sua sententia PP. Societatis inducunt Origenem, de quo modo in S. Thoma ostendi, ipsum contra auctoritatem Scripturae defendere liberum hominis arbitrium ? An ignorant, quod S. Hiero­ nymus Eplst. ad Ctesiph. de Origene dicat eum loqui cum Pelagio ? Sic enim dicit ipsi Pelagio : Doctrina tua Origenis ramusculus est. Si ergo doctrina Pelagii doctrinae Origenis ramusculus est : qua ratione pro se citant PP. RR. Origenem ? Poterant et citare Pelagium ipsum. » In Congreg. 44. seu 7. coram Paulo V. habita 10. januarii 1606, de physica praedeterminatione seu de gratia per se efficaci sexto disputatum est, ipsam potissime conferendo cum Calvini erroribus. Ait enim P. Lemos, quod P. Vastida S. J. « manu tenens longissimum quoddam scriptum seu potius processum,... incipit illum recitare, legendo primo viginti duas vel plures propositiones, in quibus asserebat Thomistas cum Calvino convenire. » Ac dum ad argumenta respondebat : < Objectum ergo fuit S. Augustino, quod et modo nobis... Omnia ista argumentandi genera, antiqua sunt, et olim S. Augustino fuere objecta..... Pelagianos, qui hanc objectionem ponebant, convictos fuisse, quod libertatem ipsi negabant et cum Manichaeo convenirent. Unde et RR. PP. qui hoc modo objiciunt : I" sine dubio cum Calvino conveniunt, et nostram ipsi auferunt libertatem > ; 2« « cum ergo RR. PP. praedestinationem secundum boni usus praescientiam... convincuntur per S. Prosperum con- EPI LOGUS 543 ipsorum libertate: quia magis habet in sua potestate homi­ num voluntates quam ipsi suas. » Dicant nunc Molinistae et omnia genera congruistarum, quod doctrina S. Augustini identiflcatur cum errore Jansenii et cum errore Calvini, vel quod parum distat ab eo, vel quod non potest cohaerere cum definitione Concilii Tridentini sess. 6. can. 'i. : vel quod Thomistae definitionem Tridenstituere, Deum praedestinare ad malum sicut ad bonum... » ; 3» « eum Calvino conveniunt, qui asserunt bonam esse illationem et conse quentiam Calvini, asserentes sequi ex efficaci gratia Dei, quod hominis laeditur libertas : in quo Calvinus erravit ; et modo PP. RR. cum illius errore conveniunt; quia probant hanc ejus pessimam consequentiam et illationem » etc. etc. Et cum ad sin­ gula responderet, retorquens argumenta in ipsos adversarios, con­ cludit sic P. Lemos : « Fuit ista Congregatio celebris pro gratia, de qua multi mirati sunt quod tot ac tantis, ubi fecerunt summum proelium PP. Societatis, sic ex tempore fuisset responsum. Sed gratia Dei sum id quod sum. » In Congreg. 45. seu 8. coram Paulo V. habita 25. januarii 1606, theologicis praesertim rationibus de physica praedeterminatione septimo est disputatum. Hic P. Lemos dicebat sic : « Iste autem Pater (Vastida, e S. .1.) verbositate sua multa dicit, ut appareat respondere; quia non vult tacere; involviturque quibusdam sophis­ matibus et intrincationibus, contra quae omnia tandem hoc constituo argumentum : Christus Dominus fuit efficacissime praedeterminatus, ut obediret praecepto Patris de sua morte ; ita quod, stanto tali praecepto, inobedire non poterat : ut veritas docet. Et tamen, secundum fidem catholicam, libere obedivit. Ergo, secundum ca tholicam veritatem, cum efficaci praedeterminatione stat optime humana libertas. Tunc dixit Romanus Pontifex, ut Vastida S. .1. responderet ; et argumentum hoc mutam fecit linguam adversarii, qui nihil aliud dicere valuit nisi quod : Defensores physicae praemotionis ad rem tam difficilem recurrunt! In Congreg. 46. seu 9. coram Paulo V. habita 15. februarii 1606 in S. Petro, de physica praedeterminatione octavo est. disputatum. Doctoris Angelici praesertim auctoritate. Statim, postquam Vastida S. J. finem fecit, P. Lemos incipit ita loqui : < S. Thomam esse totum in praedicanda et defendenda praevenientis gratiae divinae efficacia, quae independenter ab homine ab efficacissime voluntati! Dei procedit, ita notum est atque manifestum, ut mirandum sit valde, quam in vanum laborent PP. Societatis, contrariam senten­ tiam ex S. Thoma contra S. Thomam fundare, propter testimonia 544 PAHS 111. — CONCORDIA MOLINAE lini efftigiunl distinctione sensus compositi el sensus divisi! Tridenlinuin quidem Concilium damnavit errorem Calvini <4 Lutheranorum, el praedamnavit errorem Jansenii; sed non damnavit altam et profundam S. Augustini doctrinam circa efficaciam intrinsecam divinae gratiae. Quod damnavit praeterea, est inferre ex doctrina S. Augustini, sub divina motione sic efficaci, ut ab Augustino traditur, libertatem modo inducta, sed non recte deducta, uec in veritate, ut expedit, intellecta. » Et ita loqui finiebat : « Itaque, libertas humana duo excludit : et quod voluntas non habeat permanentem virtutem ad unum determinatam, et quod a nulla alia extrinseca causa cogatur; sed non excludit, immo essentialiter praesupponit, influentiam primae causae, a qua voluntas praevie et efficaciter movetur, et applicatur, et ad agendum determinatur. Etsic finita fuit Congregatio, cum per quinque horas et dimidiam durasset. Et de hac Congrega­ tione, utpote S. Thomae, omnes in universum Cardinales et Censores audientes eum Pontifice dixerunt : Numquam sic loculum fuisse Fratrem Thomam in Congregationibus praecedentibus. Laus Deo. > In Congreg. 47. seu 10. et ultima coram Paulo V. habita 21. februarii 1606, nono et postremo de praedeterminatione physica est disputatum, ex theologorum praesertim auctoritate. Lemos in hac Congreg. arguebat ex testimonio ipsorum PP. Societatis, ex Philosophia Collegii Conimbricensi, ex libro De ratione studiorum, et concludebat, quod doctrina de physica praemotione « non quomo­ documque est opinio S. Thomae, Capreoli, Ferrariensis, sed celebris eorum opinio ; et ut celebris S. Thomae opinio cognoscitur et publi­ catur... Sed his omissis, quae, ut dixi, ad hominem ostendunt; veniam jam ad Cajetanum, S. Thomae interpretem optimum, qui totus est in defendenda hac applicatione praevia et praedetermi­ natione. » Ac percurrens omnia loca, tam aperta quam dubia, con­ cludit : « Quid clarius ? Non solum dicit Cajetanus, quod causa secunda movetur et applicatur a prima ad agendum ; sed dicit, quod a prima recipit complementum et efficaciam causalitatis suae. » Et adducit porro illud insigne Cajetani testimonium ex Comment. Evang. Math. cap. 4. ubi Cajetanus loquitur de duplici motione, invitatoria et efficaci. Et de ista ait : « Tali enim attractioni interni spiritus nullus unquam resistit, nullus etiam resistet unquam; quia efficit voluntarium sectatorem, operarium, martyrem. » Ac P. Lemos his verbis claudens discursum : « Ista fuit ultima (ait) omnium disputationum in ista magna controversia de Auxiliis divinae gratiae. Laus Deo et gratiae ipsius. » 545 EPILOG US lolii, vel minui, vel liberum hominis arbitrium mere passive se habere, vel nihil omnino agere, vel resistere non posse si velit. Ergo liberum hominis arbitrium potest resistere divinae motioni, et simul resistere ei non potest? Utique : Potest resistere si velit; et tamen resistere non potest. Audiamus D. Thomam, verum S. Augustini interpretem ; quoniam via D. Thomae est via lucis el veritatis, ita elongala a Molina et Pelagio sicut a Calvino et Jansenio. D. Thomas enim ait : a) III. q. 112. a. 3. : « Praeparatio hominis ad gratiam... secundum quod est a libero arbitrio, nullam necessitatem habet ad gratiae consecutionem;... secundum quod est a Deo movente, habet necessitatem ad id ad quod ordinatur a Deo. non quidem coactionis, sed infallibili tatis. » b) De Carit, q. unica a. 12. : « Dico non posse ex parte vir­ tutis motivae, quamvis possit ex parte vertibilitatis liberi arbitrii... Ex parte Spiritus Sancti moventis animam ad dilec­ tionem Dei el proximi, quantum ad hoc necesse est dicere, quod motio Spiritus Sancti semper est efficax secundum suam intentionem. « c) 11-11. q. 24. a. 11. : « Ex parte Spiritus Sancti moventis animam ad diligendum Deum : ex hac parte caritas impeccabilitatem habet ex virtute Spiritus Sancti, qui infallibi· liter operatur quodcumque voluerit. Unde impossibile est haec duo simul esse vera, quod Spiritus Sanctus velit aliquem movere ad actum caritatis, et quod ipse caritatem amittat peccando. » d) De Malo q. 6. a. 1. ad 3. : « Deus inovel quidem voluntatem immutabiliter propter efficaciam moventis, quae deficere non potest; sed propter naturam voluntatis motae, quae indifferenter se habet ad diversa, non inducitur neces sitas, sed manet libertas. » e) De Verit. q. 6. a. 3. : « Si ergo consideremus salutem respectu causae proximae, sc. liberi arbitrii, non habet certitudinem, sed contingentiam ; respectu autem causae primae, quae est praedestinatio, habet certitudinem. » Et ibid, ad 7. : « Cum ergo dicitur : praedestinatus iste potest DE GRATIA. T. III. 35 546 PARS HI. — CONCORDIA MOLINAE in peccato mori, si consideretur potentia ipsius, verum est; si nutem loquamur de praedestinato secundum ordinem quem habet ad aliud, sc. ad Deum praedestinantem, sic ordo ille non compatitur secum istum eventum, quamvis compatiatur secum istam potentiam. » Et per haec patet : 1° quid significetur per distinctionem sensus divisi et sensus compositi; 3° qua ratione sit verum, quod liberum arbitrium a Deo motum potest et non potest resistere; 3° quomodo doctrina physicae praemotionis tan­ tum distat a Jansenio et a Calvino quantum a Molina et a Pelagio ; et 4° quomodo S. Thomas interpretatus est veram mentem S. Augustini, a cujus sana doctrina aequaliter sunt elongati Molina et Jansenius, Pelagius ac Calvinus; 5° atque doctrina physicae praemotionis nullo modo fuit a Concilio Tridenlino damnata sed e contra, in Catechismo Concilii Tridentini I. a. 1. n® 14. fuit in terminis tradita, dum scribitur : « Non solum autem Deus universa quae sunt, providentia sua tuetur atque administrat, verum etiam quae 1 Ad rem ajebat Lemos in Congreg. 2. coram Paulo V. : « Quod si PP. RR. (Jesuitae) hanc propositionem absolute prolatam : Homo non potest resistere divinae voluntati, reprehendunt, reprehendant etiam illam in Divina Scriptura, in qua expresse habetur, Esth. 13, 9 : Nec est qui tuae possit resistere voluntati. Quod in aliis Scrip­ turae locis invenitur expresse. Nec ista propositio etiam absolute prolata, est aliquo modo contraria definitioni Concilii Tridentini... Quia resistere, si fiat sermo de propria resistentia, nulla creatura potest Deo... Nec in hoc libertas consistit nec consistere potest... Qui enim potest alteri resistere, oportet quod habeat aequales vires cum illo... Sed in omni creatura est potentia obedientialis ad obediendum Deo volenti facere quidquid voluerit in ea » etc. etc. Vide D. Thomam IV. Sent. dist. 11. q. 1. a. 3. solut. 3. ad 2. ubi decla­ ratur, quomodo < in operationibus divinis non attenditur difficultas secundum resistentiam ad agentem, sed secundum impedimentum effectus ». Deus namque tollit resistentiam, quae est duritia cordis, infundendo dilectionem suam, de qua S. Bernardus serm. 13. in Coena Domini scribit : < Ipsam quam habitat mentem, sic inebriat, ut nihil jam quaerat vel diligat, nec diligere possit, nec valeat, praeter eum, qui sic mundum dilexit, ut Filium suum Unigenitum daret. » EPILOGUS 547 moventur et agunt aliquid, intima virtute ad motum atque actionem ita impellit, ut, quamvis secundarum causarum efficientiam non impediat, praeveniat tamen, cum ejus occultissima vis ad singula pertineat, et quemadmodum sapiens testatur Sap. 8, 1 : attingat a fine usque ad finem fortiter et disponat omnia suaviter. ■> En physica praemotio! Intima virtus, qua Deus efficien­ tiam causarum secundarum : 1° non impedit; 2° praevenit: 3° ad motum atque actionem impellit; 4° singula sua occul­ tissima vi attingit a fine usque ad finem fortiter; 5" et dis­ ponit omnia suaviter. §« Hoc etiam patet ex Epistola S. Prosperi ad S. Augustinum : « De reliquiis Pelagianae haereseos in Gallia subolescentibus. » Magni quidem momenti est hujusmodi epistola ; et propter hoc quod continet praecipua capita erroris Semipelagiano­ rum, et quia in illa S. Prosper postulat ac quaerit a S. Augu­ stino, ut mentem suam magis adhuc declarando manifestet circa doctrinam de qua erat controversia cum Pelagio ; el quia per illam dedit occasionem et causam S. Augustino scribendi ultimum verbum in hac quaestione celeberrima. a) Quaenam sint praecipua capita erroris Semipelagia­ norum. — Caput lum. — « Quidam vero horum (scribit S. Prosper) in tantum a Pelagianis semitis non declinant, ut cum ad confitendam eam Christi gratiam, quae omnia praeveniat merita humana, cogantur, ne, si meritis detur, frustra gratia nominetur : ad conditionem hanc velint unius cujusque hominis pertinere, in qua eum nihil prius meren tem, quia nec existentem, liberi arbitrii et rationalem gratia Creatoris instituat, ut per discretionem boni ac mali et ad cognitionem Dei et ad obedientiam mandatorum ejus possit suam dirigere voluntatem ; atque ad hanc gratiam, qua in Christo renascimur, pervenire per naturalem sc. facultatem, petendo, quaerendo, pulsando, ut ideo acci­ PARS Hl. — CONCORDIA MOLINAE piat, ideo im-filial, ideo introeat, quia bono naturae bene usus, ad istam salvantem gratiam initialis gratiae ope meruerit pervenire. » Caput 2um. — « Indifferenter universos velit (Deus) salvos /ieri et in agnitionem veritatis venire. Jam hic proferunt. (Semipelagiani) testimonia, quibus Divinarum Scripturarum cohortatio ad obediendum incitat hominum voluntates, qui ex libero arbitrio aut faciant quae jubentur, aut negligant; el consequenter putant, ut quia praevaricator ideo dicitur non obedisse quia noluit, fidei is quoque non dubitetur ob hoc devo­ tus fuisse quia, voluit; el quantum quisque ad malum, tantum habeat facultatis ad bonum ; parique momento animum se vel ad vitia vel ad virtutes movere, quem bona appetentem gratia Dei foveat, mala sectantem damnatio justa suscipiat. » Caput 3um.—« Tales (pueros) ajunt perdi, talesque salvari, quales futuros illos in annis majoribus, si ad activam serva­ rentur aetatem, scientia divina praeviderit... Hanc sane de humanis meritis praescientiam Dei, secundum quam gratia vocantis operetur, multo sibi rationabilius videntur astruere, cum ad earum nationum contemplationem veni­ tur, quae vel in praeteritis saeculis dimissae sunt ingredi vias suas (Act. 14, 15), vel nunc quoque adhuc in veteris ignorantiae impietate depereunt, nec ulla eis aut Legis aut Evangelii illuminatio coruscavit.... Praevisos, inquiunt, a Domino credituros, et ad unamquamque gentem, ita dis­ pensata tempora ac ministeria magistrorum, ut exortura erat bonarum credulitas voluntatum. Nec vacillare illud, quod Deus omnes homines velit salvos fieri et in agni­ tionem veritatis venire (1 Tim. 2, 4) ; quandoque inex­ cusabiles sint, qui et ad unius veri Dei cultum potuerint instrui intelligentia naturali, et Evangelium ideo non audierint, quia nec fuerint recepturi. » Caput 4um.— «Nec acquiescunt, praedestinatum electorum numerum nec augeri posse nec minui, ne locum apud inii deles ac négligentes cohortantium incitamenta non habeant, ac superflua sit industria ac laboris indictio, cujus studium cessante electione frustrandum sit. Ita demum enim posse. EPILOIIIJS 5'ι!) unumquemque ad correctionem ant ad profectum vocari, si se sciat, sua diligentia bonum esse posse, et libertatem suam ob hoc Dei auxilio juvandam, si quod Deus mandat, elegerit. » Caput 5,,Λ·.— « Ac sic eum in his, qui tempus acceperunt liberae voluntatis, duo sint, quae humanam operentur salu­ tem, Dei se. gratia el hominis obedientiu, priorem volunt obedientiam esse quam gratiam, ut initium salutis ex eo qui salvatur, non ex eo credendum sit stare qui salval : et voluntas hominis divinae gratiae sibi pariat opem, non gratia sibi humanam subjiciat voluntatem. » b) Quaenain sint quae a S. Augustino declaranda S. Pro­ sper quaerit ac postulat. — « Unde (prosequitur S. Prosper» quia in istis Pelagianae pravitatis reliquiis non mediocris virulentiae libra nutritur, si principium salutis male in homine collocatur : si divinae voluntati impie voluntas humana praefertur ; ut ideo quis adjuvetur, quia voluit; nem ideo quia adjuvatur, velit; si originaliter malus receptio­ nem boni non a summo bono, sed a semetipso inchoare male creditur; si aliunde Deo placetur nisi ex eo quod ipse donaverit : tribue nobis in hac causa, papa beatissime, pater optime, quantum donante Domino poles, diligentiam pietatis tuae (obsecro), ut quae in istis quaestionibus obscuriora el ad percipiendum difficiliora sunt, quam lucidissime expose tionibus aperire. » l,,m.— « Ac primum, quia plerique non putant Christianam fidem hae dissensione violari, quantum periculi sil in eorum persuasione, patefacias. » 2°m. — (< Deinde, quomodo per istam praeoperantem et coopérantem gratiam liberum non impediatur arbitrium. ■» 3nm. — « Tum, utrum praescientia Dei ita secundum pro­ positum maneat, ut ea ipsa, quae sunt proposita, sint acci­ pienda praescita : an per genera causarum 'et species per­ sonarum ista varientur; ut. quia diversae sunt vocationes, in his qui nihil operaturi salvantur, quasi solum Dei propo­ situm videatur existera : in his autem qui aliquid boni acturi 550 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE sunt, per praescientiam possit stare propositum : an vero uniformiter, licet dividi praescientia a propositu temporali distinctione non possit, praescientia tamen quodam ordine sit subnixa proposito ; el sicut nihil sit quorumcumque negotiorum, quod non scientia divina praevenerit, ita nihil sil boni, quod in nostram participationem non Deo auctore defluxerit. » 4uni. — . Thomae et Thorn istarum. (Vide supra p. 55.) § 7 Duplex responsio ad Epistolam quam S. Prosper ad S. Augustinum scripserat. Responsio Molinae. — Concord, q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. memb. ult. : « Nos pro nostra tenuitate rationem totam conciliaadi libertatem arbitrii cum divina gratia, praescientia et praedestinatione, quam toto a. 13. q. 14. et a. (i. q. 19. et 22. et tota hac quaestione tradidimus, sequentibus principiis, ex quibus eam deduximus, quaeque variis locis tradidimus, inniti judicamus : quae si data explanataque semper fuissent. 1 Cum istud cap. 5. esset nimis clarum, post 1. edit. Concordiae, addidit in q. 23. a. 4. et 5. disp. I. memb. (5. : « Quando audis con­ sensum nostrum efficacia reddere auxilia gratiae, non ita id intelligas, quasi arbitrium nostrum vim aliquam tribuat auxiliis ipsis ;... sed potius auxilia vim et propensionem tribuunt ad consensum eliciendum... » Post istam denique additionem supervenit adhuc Secretum P. Aquavivae, de quo supra cap. 9. 554 I'A US 111. — CONCORDIA MOLINAE forte neque Pelagiana haeresis fuisset exorta, neque Luthe­ ran! lam impudenter arbitrii nostri libertatem fuissent ausi negare, obtendentes cum divina gratia, praescientia, et prae­ destinatione cohaerere non posse; neque ex Augustini opi­ nione concertationibusque cum Pelagianis tot fideles fuissent turbati, ad Pelagianosque defecissent; facileque reliquiae illae Pelagianorum in Gallia, quarum in Epistolis Prosperi et Hilarii fit mentio, fuissent exstinctae : ut patet ex his, in quibus homines illos cum catholicis convenisse et ab eis dissensisse eaedem Epistolae testantur ; concertationes deni­ que inter catholicos fuissent compositae. » Atque ibid. q. 23. disp. 1. memb. 6. Molina jam praemi­ serat : « Quare dubitandum non est, si ea de re vel Augu­ stinus vel D. Thomas consulerentur, continuo responsuros, luisse nihilominus praedestinationem et reprobationem non sine praevia illa scientia, habitaque consideratione usus liberi arbitrii futuri ; tametsi non ut pro qualitate illius dona gratiae et praedestinationis a Deo conferrentur; quod sane rigorem atque duritiem, quam alioquin sententia illa sonat ac continet, aufert, hominumque animos sedat. Quocirca, si meum hac de re judicium quicquam ponderis habet, suspicor Augustinum et D. Thomam (qui Augustini vestigia est secutus) sua opinione illud primum solum, quod eum communiori scholasticorum sententia nos libenter am­ plectimur. intendisse potissimum ; neque advertisse ad auferendam duritiem illam aliam, quam minime intenderunt, conduceret additio illa, quam nec negarunt nec negassent, si de ea fuissent consulti : nempe, fuisse nihilominus praede­ stinationem et reprobationem non sine praescientia quali­ tatis usus liberi arbitrii, habitaque consideratione illius, modo explicato et in sequentibus fusius explicando. Interim vero, dum sub ea quasi caligine D. Augustinus ad hoc non attendit, arbitratus primo aspectu cum sua de praedesti­ natione opinione esse conjunctum, Deum non velle omnes universim homines salvos fleri, sed solos praedestinatos, in mullis suae doctrinae locis, ita illum locum Pauli I Tim. 2. interpretatus est, ut de solis praedestinatis intelligeretur.... EPILOGUS 555 Immo vero, esto hi duo Patres (S. Augustinus et D. Thomas) in eam sententiam inclinassent, salva eorum reverentia, quae illis debetur maxima, quoad illini secundum admittenda non esset. Neque enim miror, opinionem illam, eo pacto intellec­ tam, a multis duram nimis, indignamque divina bonitate •et clementia judicari... Quae enim non dicam bonitas et clementia, sed aequitas patitur, ut nulla omnino ratione usus liberi arbitrii habita, eo vel solo vel praecipuo fine Deus certos solum quosdam homines ex aeternitate elegerit et praedestinaverit, reliquos vero pene innumeros non electos et non praedestinatos reliquerit, sciens continuo eo ipso futuros reprobos, ut haberet quos puniret, et in quibus justitiam suam vindicativam commendaret ? Quae item aequitas, bonitas et clementia postulat, ut pro sua tantum voluntate, absque ulla consideratione usus liberi arbitrii cujusque, decreverit, ut hi in particulari essent praedestinati, illi reprobati? Certe, id potius duri, feri et crudelis, quam clementissimi principis, auctorisque totius consolationis, bonitatis ac pietatis esse videtur : eaque ratione potius obscuraretur divina justitia quam commendabilis redde­ retur. » Talis est responsio, quam Epistolis Prosperi et Hilarii dat Molina in libro Concordiae. Responsio S. Augustini. — Quoad praedestinationem. ■« Dei manifestissimam gratiam, quae maxime apparet in parvulis... Est etiam praeclarissimum lumen praedestina tionis et gratiae ipse Salvator, ipse Mediator Dei el homi­ num. homo Christus Jesus, qui ut hoc esset, quibus tantum suis vel operuin vel fidei praecedentibus meritis natura humana, quae in illo est, comparavit? Respondeatur quaeso : ille homo, ut a Verbo Patri coaeterno in unitatem personae assumptus, Filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit? Quod ejus bonum qualecumque praecessit? Quid egit antea? Quid credidit? Quid petivit, ut ad hanc ineffabilem excellen­ tiam perveniret?1 ... Sicut ergo praedestinatus est ille unus, 1 Notet lector, quomodo S. Augustinus ex praedestinatione gra­ tuita hominis Christi concludit et infert nostram praedestinationem 556 PAHS III. — CONCORDIA MOLINAE nt caput nostrum esset, ita et multi praedestinati sumus, ut membra ejus essemus. Humana hic merita cônticescantr quae perierunt per Adam; et regnet, quae regnat Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum, unicum Dei Filium, unum Dominum. » (De praedest. sanet, cap. 14. el 15.> « Haec est praedestinatio manifesta et certa sanctorum, quam postea diligentius et operosius, cum jam contra Pelagianos disputaremus, defendere necessitas compulit. Didi­ cimus enim singulas quasque haereses intulisse Ecclesiae proprias quaestiones; contra quas diligentius defenderetur Scriptura Divina quam si nulla talis necessitas cogeret... Ac per hoc praedestinationis hujus fidem, quae contra novos haereticos nova sollicitudine nunc defenditur, numquam Ecclesia Christi non habuit... Hoc scio, neminem contra istam praedestinationem, quam secundum Scripturas Sanctas defendimus, nisi errando disputare potuisse. » \De dono person. cap. 19., 20. et 23.i Quoad divinam praescientiam. — « Cernitisne me sini· praejudicio latentis consilii Dei aliarumque causarum, hoc de praescientia Christi dicere voluisse, quod convincendae paganorum infidelitati, qui hanc objecerant quaestionem, sufficere videretur? Quid enim est verius quam praescisse Christum, qui et quando et quibus locis in eum fuerant credi­ turi ? Sed utrum, praedicato sibi Christo, a seipsis habituri essent fidem, an Deo donante sumpturi, id est, utrum tan­ tummodo cos praescierit, an etiam praedestinaverit Deus : quaerere ac disserere tunc necessarium non putavi... Prae­ destinatione quippe Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus. » \De praedest. sanet. cap. 9. et 10.) » Haec, est esse omnino gratuitam ; dum e contra, Molina stabiliens praede­ stinationem nostram habere rationem ex parte usus liberi arbitrii praevisi, existimat « admodum verisimile... Deum animam Christi praevidisse melius quam ceteras, pro sua innata libertate, (gratia) usuram suo arbitrio, eaque ratione in tantam dignitatem, potius quam ceteras, electam fuisse ». (Concord. q. 23. disp. 1. memb. 11.) Vide supra cap. 8. EPILOGUS 557 immobilis veritas praedestinationis et gratiae. Nam quid est, quod ait Apostolus (Eph. l.i : Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem·? Quod profecto, si proplerea dictum est, quia praescidi Deus credituros, non quia facturus fuerat ipse credentes: contra istam praescientiam loquitur Filius Dei, dicens : Non ros me elegistis, sed ego vos elegi; cum hoc praescierit Deus, quod ipsi eum fuerant electuri, ut ab illo mererentur eligi. Electi sunt itaque ante mundi constitutionem ea praedestinatione, in qua Deus sua futura facta praescivit ; electi sunt autem de mundo ea vocatione, qua Deus id. quod praedestinavit, implevit. ·■ (ibid. cap. 17. ι « Haec itaque dona Dei, quae dantur electis secundum Dei propositum vocatis (in quibus donis est incipere credere et in fide usque ad vitae hujus terminum perseverare, sicut tanta rationum atque auctoritatum contestatione proba­ vimus); haec, inquam, Dei dona, si nulla est praedestinatio, quam defendimus, non praesciuntur a Deo; praesciuntur autem, haec est igitur praedestinatio quam defendimus. Unde aliquando eadem praedestinatio significatui· etiam nomine praescientiae. >» (De dono perser. cap. 18.) Quoad divinam gratiam. — 1" « Ut autem praedicato nobis Evangelio consentiremus, nostrum esse proprium, et nobis ex nobis esse arbitrabar. Quem meum errorem non nulla opuscula mea satis indicant, ante episcopatum meum scripta... Nondum diligentius quaesiveram nec adhuc inve neram, qualis sit electio gratiae... Ac deinde subjunxi : Quod ergo credimus, nostrum est ; quod autem bonum opere mur, illius est qui credentibus dat Spiritum Sanctum : profecto non dicerem, si jam scirem etiam ipsam fidem inter Dei munera reperiri, quae dantur in eodem spiritu. Utrumqueergo nostrum est, propter arbitrium voluntatis: el utrumque tamen datum est, per spiritum fidei el caritatis... Utrum­ que ipsius (Spiritus Sancti) est, quia ipse praeparat volun­ tatem : et utrumque nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis. » (De praedest. sanet, cap. 3.) 2° « Posset quippe dicere homo inflatus adversus alterum ; 558 PAHS III. CONCORDIA MOLINAE discernit me. fides mea, justitia mea, vel si quid aliud. Talibus occurrens cogitationibus bonus doctor : Quid habes, inquit, quod non accepisti? A quo nisi ab illo qui te discernit ab alio, cui non donavit quod donavit tibi ? Si autem accepisti? ait. quid gloriaris quasi non acceperis? Numquid, quaeso, agit aliud, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur? Nihil autem huic sensui tam contrarium est quam de suis meritis sic quemquam gloriari, tamquam ipse sibi ea fecerit, non gratia Dei; sed gratia, quae bonos discernit a malis, non quae communis bonis et malis. » (ibid. cap. 5.) « Quidquid igitur et antequam in Christum crederet, et cum crederet, et cum credidisset, bene operatus est Cornelius, totum 1 Deo dandum est, ne forte quis extollatur. » (ibid. cap. 6.) 3° « Nimium gratia ista secreta est; gratiam vero esse quis ambigat? Haec itaque gratia, quae occulte humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo duro corde respuitur. Ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. » (ibid. cap. 8.) « Agit quippe Deus, quod vult, in cordibus hominum. » (ibid. cap. 20.) « Asserimus ergo donum Dei esse perseverantiam, qua usque in finem perse­ veratur in Christo. » (De dono persev. cap. 1.) « De illa enim perseverantia loquimur, qua perseveratur usque in finem, quae si data est, perseveratum est usque in finem ; si autem non est perseveratum usque in finem, non est data... Hoc ergo Dei donum suppliciter emereri potest: sed cum datum fuerit, amitti contumaciter non potest. Cum enim perseve­ raverit quisque usque in finem, neque hoc donum potest amittere, nec alia quae poterat ante finem. Quomodo enim potest amitti, per quod fit, ut non amittatur etiam quod posset amitti ?... At enim voluntate sua quisque deserit Deum, ut merito deseratur a Deo. Quis hoc negaverit? Sed ideo petimus, ne inferamur in tentationem, ut hoc non fiat. Et si exaudimur, utique non fit : quia Deus non permittit, 1 Molina autem ait : « Esto justus de ejusmodi actibus, ea ex parte qua libere quidem... ab ipso emanarunt, gloriaretur..., sane non esset insipiens, sed verum diceret; quoniam gloriatur... de sola cooperatione libera... » (Concord. q. 14. a. 13. disp. 12.) EPI LOGUS 559 ut fiat. Nihil enim fit. nisi quod aut ipse facit, aut fieri ipse permittit. Potens ergo est, et a malo in bonum flectere voluntates, et in lapsum pronus convertere, ac dirigere in sibi placitum gressum. ■■ (ibid. cap. 6.) « Ac per hoc sicut operatur (Dei gratia) ul accedamus, sic operatur ne disce­ damus... Manus igitur Dei est ista, non nostra, ut non disce­ damus a Deo. » (ibid. cap. 7.) « Voluntate nutem sua cadit, qui cadit; el voluntate Dei stat, qui stat ’. Potens est enim Deus statuere illum (Rom. 14, 4) ; non ergo ipse seipsum, sed Deus... Non itaque in hominum, sed in Dei est potestate, ut habeant homines potestatem filii Dei fieri... Sufficientia nostra ex Deo est, in cujus est potestate cor nostrum el cogi lationes nostrae. » (ibid. cap. 8.Ί « Unde satis dilucide osten ditur, et inchoandi et usque in linem perseverandi gratiam Dei non secundum merita nostra dari; sed dari secundum ipsius secretissimam, eandemque justissimam, beneficentis­ simam, sapicntissimam voluntatem; quoniam quos praede­ stinavit, ipsos et vocavit vocatione illa, de qua dictum est (Rom. 8, 30) : Sine poenitentia dona sunt et vocatio Dei. » (ibid. cap. 13.) Quoad Doctores et Patres Ecclesiae 1 2, qui ante S. Augu­ stinum de gratia et praedestinatione locuti fuerant. — « Certe enim, si de Divinarum Scripturarum tractatoribus, qui fuerunt ante nos, proferrem defensionem hujus senten­ tiae, quam nunc solito diligentius atque copiosius contra novum Pelagianorum defendere urgemur errorem ; hoc, est. gratiam Dei non secundum merita nostra dari, et gratis dari cui datur; quia neque volentis neque currentis, sed miseren1 Juxta hoc S. Augustini principium oportet intelligere atque interpretari quae ipse S. Augustinus scribit De correpi. et grat. cap. 10. et 11. nimirum : a) « Angeli quidam, qnorum princeps qui dicitur diabolus, per liberum arbitrium a Domino Deo refugae facti sunt... Ceteri autem per ipsum liberum arbitrium in veritate stete­ runt; » b) t angeli sancti, cadentibus aliis per liberum arbitrium, steterunt ipsi. » 2 Vide Bossuet, Défense de la tradition fl des Saints Pères, lib. 12. cap. 39. 560 CARS 111. — CONCORDIA MOLINAE tis es/ Dei (Rom. 9,16); justo autem judicio non dari, cui non datur, quia non est iniquitas apud Deum (ibid. 14.) : si hujus ergo sententiae defensionem ex divinorum eloquiorum nos praecedentibus catholicis tractatoribus promerem, profecto hi fratres, pro quibus nunc agimus, acquiescerent ; hoc enim significastis litteris vestris. Quid igitur opus est. ut eorum scrutemur opuscula, qui, priusquam ista haeresis oriretur, non habuerunt necessitatem in hac difficili ad solvendum quaestione versari, quod procul dubio facerent, si respondere talibus cogerentur? Unde factum est, ut de gratia Dei quid sentirent, breviter quibusdam scriptorum suorum locis et transeunter attingerent: immorarentur vero in eis, quae adversus alios inimicos Ecclesiae disputabant, et in exhor­ tationibus ad quasque virtutes, quibus Deo vivo et vero pro adipiscenda vita aeterna et vera felicitate servitur : frequen­ tationibus autem orationum simpliciter apparebat Dei gratia quid valeret; non enim poscerentur a Deo quae praecipit fieri, nisi ab illo donarentur ut fierent. » (De praedest. sanet. cap. 14.) Et postea De dono persev. cap. 19. adducens testimonia SS. Cypriani, Ambrosii et Gregorii Nazianzeni, scribit : « Quid ergo nos prohibet, quando apud aliquos verbi Dei tractatores legimus Dei praescientiam, et agitur de vocatione electorum, eandem praedestinationem intel­ ligere? Magis autem fortasse voluerunt hoc verbo in ea re uti, quod et facilius intelligitur et non repugnat, immo et con­ gruit veritati, quae de praedestinatione gratiae praedicatur. Hoc scio, neminem contra istam praedestinationem,, quam secundum Scripturas Sanctas defendimus, nisi errando dis­ putasse potuisse... Procul dubio noverant praedestinationem, quam per apostolos praedicatam, contra novos haereticos operosius diligentiusque defendimus ; nec tamen eis obedientiam praedicantibus et ad eam sicut quisque poterat ferventer hortantibus, ullo modo recte diceretur : « Si non vultis obedientiam, ad quam nos accenditis, in nostro corde frigescere, nolite nobis istam gratiam praedicare, qua Deum dare fatemini quae ut nos faciamus horta­ mini. « 561 EPILOGUS Quoad praedestinationis mysterium praedicandi utili­ tatem, et quomodo doctrina de Dei gratia, a S. Augustino tradita, magnae sit animdbus fiduciae, pacis et consola­ tionis. — « l°Quamobrem, si Esta copia estâ conforme con el original, En. J. Cttkavo, II Censura seu Judicium quod septem theologi, ex Ordine Praedicatorum, de libro Concordiae tulerunt. Por mandado y obediencia de fivo P. Maestro frai Thomas de Guzman, provincial de Espana, de la Orden de Sancto Domingo, nos juntamos en el Colegio de S. Gregorio de Valladolid, â tres dias de octobre del afio de 1594, â calificar très proposiciones infra scriptas tocantes à la gracia suficiente y eficaz, ό auxilios suficientes y eficazes, con que Dios sobrenaturalmenle mueveal entendimiento y libre alvedrio del hombre, ansi para creer como para ser justificado y saluarse. Y las proposiciones que al présente calificamos, son tam solamente tres, que en estos tiempos tienen sus asertores y defensores, que son lassiguientes. Prima propositio. Fieri potest, ut duorum qui equuli auxilio interius a Deo vocantur, unus pro libertate sui arbitrii convertatur, et alter in infidelitate permaneat. Item, sepe accidit, ut cum quo auxilio unus non convertitur, alius convertatur. Item fieri potest, ut aliquis, preventus et vocatus longe majori auxilio, pro sua libertate non convertatur, et alius cum longe minori convertatur. Item, eodem modo afccli cqualilerquc a Deo ad fidem vocati, pro sola eorum libertate potest evenire, ut unus amplectatur fidem, alter vero eam contemnat. Hanc propositionem Luoovtcus Molina in sua Concordia disp. 12. pag. 52 et 53. Quam etiam alii ejusdem Societatis defendunt. »72 PAHS HI. — CONCORDIA MOLINAE Secunda propositio. Cum auxiliis ex parte Dei, cum quibus unus justificatur et sal­ vatur, alius pro sua libertate non justificatur neque salvatur. Neque dubitandum est multos torqueri apud inferos, qui multo majoribus auxiliis ad salutem a Deo donati fuerunt, quam multi qui in celo divino conspectu fruuntur. Sed quod ii cum majoribus auxiliis prédestinait et salvati non fuerint, illi vero cum minoribus pré­ destinait et salvati fuerint, non aliunde fuit, nisi quia illi pro innata libertate noluerunt uti ita suo arbitrio, ut salutem consequerentur, ii vero maxime. Tertia propositio. Error est aserere dari auxilium eficax, quod ex modo motionis divinae atque ex Deo ipso habeat eficatiam. Neque hoc, salva fide, potest sustineri. Hanc habet predictus Molina in sua Concordia, p. 425 et 426, et defenditur ab aliis. Censura primae propositionis. Prima propositio, ut jacet, quantum ad omnes quatuor partes, praeterquam quod statim male sonat et pias aures offendit, erronea est. Id quod in primis ostenditur ex illo I Cor. 4. quis te discernit ? Cujus loci intelligentia necessaria colligitur ex ipso contextu apostolico, ubi Apostolus intendit in nullo gloriandum nobis esse nisi in Domino et ejus adjutorio, quo in nobis efficit quod a nobis fieri postulat, aut vult fieri. Ergo cum hoc testimonio Apostoli non potest stare in veri­ tate predicta propositio, in quantum ultima ratio discretionis, perquam difert et discernitur is qui credit Deo vocanti, et is qui convertitur in Deum equali vel minori auxilio, ab illo qui non credit neque conver­ titur, refunditur et reducitur ad libertatem hominis. Imo vero, ut in quarta parte propositionis habet, reducitur hec diferentia ad solam libertatem eorum, quorum alter amplectitur fidem, alter contemnit ; et non videamur nostro cerebro interpretari hoc testimonium, accedat D. Augustinus plurimis in locis. Sed, exempli gratia, citamus illum lib. De predestinatione sanctorum cap. 3. et 5. ubi, enarrans locum in­ ductum Apostoli, ait : Quid habes quod non accepisti ? a quo nisi ab illo qui te discernit ab alio, cui non donavit, quod donavit tibi? Igitur sentit Augustinus quod hujusmodi discretio et diferentia non potest icduci ad liberum arbitrium hominis, sed in ipsum Deum, qui majori. APPENDIX auxilio gratiae suae alterum voluit convertere, et efficaciter convertit, atque ita discrevit fidelem ab infideli et justum ab impio, ut is qui •credit et convertitur solum glorietur non in suo libero arbitrio sed in Deo qui sibi donavit quando alteri non dedit. Quae ratio vehementer confirmatur ex eo quod ipse D. Augustinus plurimis in locis, v. g. in Johannem 26. inscrutabile et incomprehensibile judicat inquirere cau­ sam quare unus trahitur a patre celesti, et alter non trahitur. Hoc ipsum sepe docet Augustinus lib. De predestinatione sanctorum, et lib. De bono perseverantiae ex D. Cipriano. Hoc docet Ambrosius lib. 1. De vocatione gentium ubi cum in cap. 1. q. 3. moverit de gratiae et liberi arbitrii concordia, concludit cap. 9. post plurima sacra­ rum litterarum testimonia, quibus confirmat auxilia Dei ellicatla non omnibus dari, concludit (inquam) in fine capitis contra omnem cici tionem de libero arbitrio gloriantem illam reniti sententiam dicentis Apostoli : quis enim te discernit ? Igitur profunditas illius questionis, quam secundum admirationem Apostoli impenetrabilem confitcmm , per liberi arbitrii velle et nolle non solvitur, quia licet insit homini bonum nolle, hi nisi donatum non habent bonum velle. Hactenus Ambrosius. At vero, si vera sunt que in prima propositione dicuntur, frustra nag>'· D. Banez, magrDidacus de Yanguas, magrChristophorus Rodriguez, praesentus. Pedro de Ledesma, present». Raphael de la Torre, present». Diego Alvarez. El documento anterior estâ escrito de pufio y letra del P. M,r°. Fr. Diego de Yanguas, como se ve per su firma, y estâ conforme con el original, que obra en mi poder. Madrid, 2 Noviembre 1906. Fr. Justo Cuervo, O. P. FAC-SIMILE SUBSCRI PTION U Μ Λ >■ TEACTI DOClJMENTI 579 APPENDIX 111 DOCUMENTUM (ineditum) Supremo Consilio Hispanicae Inquisitionis oblatum, in quo fidelis fit relatio eorum omnium quae in prima editione libri Concordiae acciderunt. De hoc etiam documento fidem facit P. J. Cuervo, qui tale documentum ex archiviis Supremae Inquisitionis procedens propriis oculis legit ac vidit : ut in sequenti epistola ad me missa ipse testatur : R. P. Fr. N. dei Prado Valladolid y Mar-o ta/tgo3. Muy estimado Padre, El P. Ferreira examino la Concordia de Molina muy disgustado porque no le diô la obra entera, sino que conforme se iba imprimiendo, le iba dando un pliego, pero recogiendo el anterior. Ferreira se quejô d los otros Padres Dominicos, los cuales reprobaron la conducta capciosa de Molina, hnpresa la obra, el Inquisidor general de Portugal prohibit) la venta por tres meses, y al fin de este tiempo, después de muchas sùplicas,permitiô la venta. Esta es la historia sencilla de la Concordia, segun las carias originales que vi en Madrid, pero delas cuales no saque' copia, esperando el descubrimiento de nids documentas. Y no puedo decir le mds ; pero respondo delo dicho. De V. afmo. j Quervo. En nunc fideliter jam translatum illud ineditum documentum ex Inquisitionis Hispanicae mandato a P. Joanne de las Cuevas, Provinc. Ord. Praed. scriptum et Supremo Consilio Inquisitionis oblatum : « Ilustrisimo Senor, Respondiendo â lo que V. S. 1. me mandô cerea de la impresiôn y aprobaciôn que en Portugal se hizo de un libro del P. Luis de Molina de la Compaûia de Jcsùs, cuyo titulo es : Concordia liberi 580 PAHS III. — CONCORDIA MOLINAE arbitrii em» gratiae donis, divina praescientia, providentia, prae­ destinatione et reprobatione ad nonnullos Primae Partis D. Thomae articulos, digo que lo que de esto sé es lo siguiente : Queriendo cl dicho P. Luis de Molina imprimir el sobredicho libro, diô una peticion en el Supremo Consejo de la Inquisiciôn de Portugal, que reside en la ciudad de Lisboa, en que decia cômo queria imprimir este libro y pedia licencia para ello (porque en Portugal el dar licencia para imprimir libros nuevos toca al Supremo Consejo de Ia Inquisicion), y el Consejo, conforme al estilo comun que en estos casos tiene. remitiô la peticidn al P. F. Bartolomé Ferreira, de la Orden de Santo Domingo, que es diputado de la Inquisiciôn ordinaria de Lisboa y reveedor y examinador de todos los libros, asi de los que se imprimen de nuevo, como los que vienen impresos de otras partes. Y el dicho Fray Bartolomé Ferreira, comenzando â ver el libro y hallando en él algunas cosas que le hacian duda y dificultad, comunicâbalas con los lectores de Teologia dei convento de Santo Domingo de Lisboa, adonde él residia, y ellos, especialmente uno que se llama Fr. Juan de Portugal, hijo dei conde Bimioso, acudiô â mi, escandalizândose asi de este libro y de su doctrina, porque decia que estaban en él unas proposiciones de que él tenia noticia que se habian sustentado en un acto de Teologia que defendiô en Salamanca un Padre de la Companiâ 1 el aûo i58a, y le parecia mala doctrina ; como también del modo como se iba viendo y examinando aquel libro. Porque me certificaba que se iba dando cuaderno a cuaderno, y que el P. Luis de Molina no le diô todo junto al P. Fr. Bartolomé Ferreira, mas que se le iba dando cuaderno ά cuaderno, dandole el segundo, y tomândole el primero, y asi consiguientemente ; que era modo particular, y que no se solia usât en estos negocios. Y de todo esto se escandalizaban estos Padres y otros que lo sabian, y me pedian mucho que yo hablase sobre esto al senor Cardenal archiduque, para que, como Inquisidor general, lo remediase. Y esto fué algunas veces;mas yo, por consideraciones particulares, no me quise meter en este negocio, sino dije â este Padre y â los demas que me hablaban, que ellos podian acudir â su Alteza ô al Consejo de Inquisiciôn. aunque creo cierto que no lo hicieron ; y asi, finalmente, aprobando el P. Fr. Bartolomé Ferreira cl libro, el Consejo diô licencia para que se imprimiese, y consiguientemente la diô su Alteza, no porque él hiciese particular examen dei libro ni diese particular comisiôn ni aprobaciôn, sino sôlo la que el Consejo diô; y asi me lo ha dicho su Alteza, preguntândoselo yo en particular. Despues de publicado el libro, creciô mâs el escândalo en los Padres 1 Vide supra pag. 334 ·η nota. APPENDIX 581 arriba dichos, y volvieron à hablarme y ponerme escrûpulo de que yo no habiase sobre ello â su Alteza, y entonces yo me determine de hacerlo, y hablé à su Alteza, representàndole lo que me habian dicho, porque aün hasta entonces yo no habia visio el libro. Y preguntândome su Alteza mi parecer, le dije que debia su Alteza escribir â V. S. 1., pidiendo que le enviase relaciôn de aquellas proposiciones de Sala­ manca, para verificar si se contenian en aquel libro. Su Alteza lo hizo, y escribiô â V. S. 1., y V. S. 1. le respondiô y enviô una relaciôn de lo que habia cerca de aquellas proposiciones, la citai creo que su Alteza tiene todavia entre sus papeles. Entonces su Alteza mandô al Maestro Cano, clérigo, teôlogo docto, que despues fué obispo de Algarbe, que viese si aquellas proposiciones de que le diô copia, se hallaban en aquel libro del P. luis de Molina. El Maestro Cano viô todo el libro, y respondiô que era vcrdad que aquellas proposiciones estaban en aquel libro : unas formalmente, y otras en el mismo sentido, aunque por diferentes palabras. Y visto esto, su Altéra mandô que no se vendiese el libro, sino que se detuviese hasta que su Alteza mandase otra cosa. Y asi estuvo el libro detenido très meses, que no se pudo vender. En este tiempo el P. Luis de Molina se quejaba mucho de su Alteza, que le hacia agravio en esto, y que les dcshonraba ;i él y ή la Compaôia. Y â mi me hablô algunas voces sobre este négocie», é inquiriendo la causa porque se detenia su libro, vino à entender, aunque no claramente, que era por decir que contenta aquellas proposiciones de Salamanca. Y entonces hizo un apindiee, ά manent de apologia, que despues imprimiô y anda al principio de algunos de estos libros. Y aunque su Alteza se detuvo de no dar licencia para que se vendiese, aunque fué muy importunado, al fin la vino dur, parcciendole no habia mucho inconveniente en que se vendiese. Y que, si le hubiese, se podria remediar adelante; mas no fué esto porque por parte de su Alteza ni de otra persona alguna se hiciese nuevo examen, ni hubiese nueva aprobaciôn dei libro, sino sôlo aquella permisiôn de que se vendiese, ya que estaba impreso. Esto es lo que sé de este negocio, y enitendo que todo lo que aqui digo es verdad, y asi lo firmo de mi nombre en el Convento de Santo Tomâs, n de Mayo de tSgq. — Fr. Juan de las Cuevas. » Ex hoc documento habet prudens lector, quomodo oporteat intelligere quae a P. Schneemann S. J. Controversiarum de div. grat. lib. arb. concord, initia ct progressus pag. 289 et sqq. enarrantur, v. g. ; « Typis igitur impressum primum exemplum Molina magna et laetitia et securitate Archiduci Alberto, gene­ rali Lusitaniae Inquisitori, obtulit... Rem rescierat Baiïez, atque 582 PAHS III. — CONCORDIA MOLINAE ad opprimendum librum nihil non moliebatur. Amico suo et in religione socio, Patri de las Cuevas, Magni Inquisitoris confessario, litteras dedit; ostendit ea quae Jesuitae in Hispania docerent, sine dubio in illo libro contineri ; cujus doctrinae i3 propositiones se apud Inquisitionis Castellanae tribunal denuntiasse : vetitum esse illas interea defendi, dum rite reco­ gnitae essent; quare librum, in quo inessent, vulgari non d.ebere. Persuasit Cuevae, hic Inquisitori : illud exemplum ad Banezium missum est, qui id perspiceret diligenterqué notaret, ubi illae propositiones invenirentur. Decem reperit in Concordia inesse, quas notatas ad P. de las Cuevas remisit » etc. etc. Et pag. 241 : « Exceptus est Molinae liber per totam Hispaniam perhonorifice. Sed hoc et repulsa lata a Quaesitoribus Lusitaniae Banezii stu­ dium inflammavit. Librum ad Inquisitores Castellanos detulit : nihil profecit. » Et id genus alia plurima, quae a P. Schneemann referuntur. Itane scribitur historia? De qua tamen Melchior Cano XI. De Locis Theol. cap. 2. : « Historia quippe, ut Cicero verissime dixit, cum magistra vitae est, tum lux etiam veritatis. » INDEX Prologus. — Liber Concordiae. — Qualitates Concordiae. — Quid dicant de Concordia Molinae Salmanticenses et quid Molinistae. — Divisio et ordo materiae tractandae. . . 3 CAPUT PRIMUM Quot et qualia sint fundamenta Concordiae Molinae. Quot sint fundamentalia principia Concordiae. — Molina. — Suarez. — Bellarminus — Fonseca. — Laynez....................... 9 Quale sit primum principium Concordiae................................... 13 Quale sit secundum principium Concordiae. — Qualis sit doni perseverantiae explicatio, quae pertinet etiam ad secundum principium Concordiae ............ 17 Quale sit tertium principium Concordiae. —Quid sit scientia media. — Characteres scientiae mediae. — Scientiae mediae et liberi arbitrii creati relationes. — Certitudo scientiae mediae. — Observatio circa quidditatem scientiae inediae facta ab ipso Molina.................................................................. 23 Quale sit quartum principium Concordiae. - Quid sit praede­ stinatio. — Certitudo praedestinationis. — Causa praedesti­ nationis. — Ratio providentiae et ratio praedestinationis per comparationem ad liberum arbitrium creaturae. — Epilogus totius doctrinae Molinae circa praedestinationem. 26 Concordia D. Thomae et Concordia Molinae. — Gradus con­ jungens nostram libertatem et immutabilitatem divinae electionis non apparet. —Quo pacto declaratur a S. Augu­ stino et a D. Thoma. — Quo pacto declaratur a Molina . . 30 CAPUT SECUNDUM Urum Concordia Molinae concordet cum doctrina 1). Thomae. Praenotanda. — Molina decrevit sequi D. Thomam. —Moli­ nistae imitantur exemplum Molinae. — Quid dicendum de Molinae proposito........................................................................ 34 58 'ι PAHS 111. — CONCORDIA MOLINAE Conclusio 1. Doctrina Molinae circa concursum Dei gene­ ralem minime concordat cum doctrina D. Thomae ... Conclusio 2. — Gratia praeveniens, qua juxta doctrinam Molinae Deus liberum arbitrium ad opera supernaturalia credendi, sperandi et diligendi evellit atque adjuvat, nequa­ quam concordat cum doctrina D. Thomae......................... Conclusio 3. — Doctrina Molinae in explicando modo doni perseverantiae non concordat cum doctrina D. Thomae . . Conclusio 4. — Scientia illa, quam Molina introduxit mediam inter scientiam Dei mere naturalem et scientiam Dei mere liberam, non concordat cum doctrina D. Thomae . Conclusio 5. — Doctrina Molinae circa praedestinationem non concordat cum doctrina D. Thomae............................... 36· 41 46 1952. CAPUT TERTIUM Utrum Concordia Molinae concordet cum recta ratione. Primum principium Concordiae : CONCURSUS SIMULTANEUS. Praenotanda. — Molina recedit a doctrina S. Augustini et D. Thomae. — Testimonium cardinalis Baronii. — Testimo­ nium Bellarmini. — Judicium de Concordia Molinae . . 58 Conclusio 1. — Concursus generalis, quem Molina propugnat in sua Concordia, non concordat cum recta ratione nec cum christiana philosophia; etenim aufert a Deo : a) Rationem primi entis................................................. 63 b) Rationem primi actus................................................. 64 c) Rationem primi motoris........................................... 66 d) Rationem primae causae........................................... 66 e) Rationem providentiae circa actus liberos creaturae . f) Certitudinem divinae scientiae circa futura libera . . g) Rationem primi auctoris virtutis sive boni moralis . . 67 69 70 Conclusio 2. — Concursus generalis, quem Molina tradit in sua Concordia, non concordat cum recta ratione nec cum sana philosophia ; quoniam : a) Non servat subordinationem causarum secundarum sub causa prima........................................................................... b) Subtrahit ipsum causarum secundarum ordinem, qui est ordo causarum instrumentalium Dei....................... c) Laedit ipsum liberum arbitrium creatum....................... d) Destruit ordinem moralem.............................................. c) Inducit ad occasionalismum............................................ /) Claudit viam ad existentiam Dei demonstrandam. . 71 73 76 79 80 82 INDEX CAPUT QUARTUM Utrum Concordia Molinae concordet cum recta ratione. Secundum principium Concordiae : INFLUXUS DEI SPECIALIS. Praenotanda. — Quid Molina admoneat, suum lectorem. — Quare motio Dei in potentiam voluntatis aliquando est facilis et aliquando difficilis ad intelligendum. — Doctrina D. Thomae circa divinum influxum semper est sibi constans. — Quare Molina admoneat lectorem, ut advertat latissi­ mum discrimen inter concursum Dei generalem et auxilium particulare ..... ............................................................................. 86 Conclusio 1.=— Molina rejicit etiam in ordine supernatural! physicam Dei motionem in potentiam liberae voluntatis ut in causam : id est, ea ratione qua agens est, quasi divino influxu voluntas prius physice mota agat.......................... 89 Observationes. — Molina in sua Concordia multa videtur nescire vel saltem simulare quod nescit. — Molina sine causa appellat contra doctrinam D. Thomae ad Concilium Tridentinum. — D. Thomas jam solverat argumentum Mo­ linae. — Molina dum impugnat D. Thomam, quae sit vera doctrina D. Thomae ostendit; simul atque Molinistae se discipulos D. Thomae esse dicentes condemnat. —Doctrina ergo D. Thomae 1-11. q. ill. a. 2. et q. 113. per totum evellit ac evertit a radice integrum Molinae systema explanatum in libro Concordiae.................................................................. 98 Conclusio 2. — illa motio, qua secundum doctrinam Molinae liberum arbitrium excitatur, praevenitur potensquo red­ ditui· ad libere operandum, quaeque praeveniens gratia nuncupatur : a) Non est influxus Dei in potentiam voluntatis, quo Deus applicet ac determinet ad consensum ; b) Non causât actionem voluntatis, ul emanat ab ipsa voluntate ; çj'Non causât ipsum consensum, ipsam electionem, qui est actus liberae voluntatis; d) Non causât initium nostrorum bonorum operum . . 98 Conclusio 3. — Auxilium particulare, quod praeveniens gratia nuncupatur, et quo liberum arbitrium excitatur ac movetur ad actus supernaturales ejiciendos, potest compensari concursu Dei generali....................................................................... 99 586 I'AHS 111. — CONCORDIA MOLINAE Conclusio 4. Gratia praeveniens, quam Molina asserit esse « motionem quandam in ipsam causam >, videtur tamen juxta ipsum Molinam habere rationem concursus simultanei. 101 Conclusio 5. — Gratia praeveniens, quam Molina tradit velut necessariam ad actus supernaturales : |n Non est aliquid causatum in homine a solo Deo ... 103 2« Non est aliquid se habens in ratione principii seu cau­ sae efficientis actus ipsos supernaturales.............................. 104 Conclusio 6. — Gratia praeveniens, quam Molina tradit in sua Concordia : I» Nequit esse motio quaedam in ipsam potentiam liberae voluntatis tamquam in causam actuum supernaturalium. 105 2° Nequit esse motio quaedam, qua liberum arbitrium exci­ tetur et praeveniatur potensque reddatur ad superna­ turales actus eliciendos........................................................ 106 Conclusio 7.— Doctrina Molinae circa auxilium particulare, quod praeveniens gratia nuncupatur (q. 14. disp. 29.) : a) Est quid « commentitium plane >......................................... 107 b) < Nullaque ratione fulcitur >..................................................... 108 c) « Et res frustra multiplicat >. (q. 14. disp. 29.) ... 109 Quaedam alia quae difficultatem pariunt......................................... 111 CAPUT QUINTUM Utrum Concordia Molinae concordet cum recta ratione. Tertium principium Concordiae : SCIENTIA MEDIA. Praenotanda. — Scientia media est lapis angularis Molinianae Concordiae. — Quomodo scientia Dei dividi possit. — Quid sit scientia media. — Definitur sensus controversiae ... 117 Conclusio 1. — Sine rationabili ullo fundamento introducta est a Molina scientia media inter scientiam Dei naturalem et scientiam Dei liberam........................................................................ 122 Conclusio 2. — Rejicienda est ilia scientia, quam Molina intro­ duxit mediam inter scientiam Dei necessariam seu naturalem et scientiam Dei liberam ; etenim aufert a Deo : a) Rationem causae primae tam in esse naturae quam in esse gratiae.................................................................................. 132 b) Rationem primi liberi, ac proinde divinae libertatis. . 133 e) Supremum dominium Dei in nostras voluntates . . 134 d) Certitudinem divinae scientiae....................................... 135 <■) Perfectionem divinae scientiae....................................... 136 INDEX 587 Conclusio 3. — Scientia, quam Molina introduxit mediam inter scientiam Dei necessariam seu naturalem et inter scientiam Dei liberam, est etiam rejicienda, quoniam : a) Caret vero ac reali objecto..................................................... 138 b) Habet praedicata contradictoria........................................ 140 c) Innititur falso supposito........................................................... 141 d) Laedit liberum arbitrium creatum.......................................... 143 e) Tollit necessitatem orationis..................................................... 149 f) Latam aperit viam ad errores Pelagianismi .... 152 Rationes seu motiva, quare scientia media est necessaria. — Aliud est scientia futuribilium, et aliud est scientia media. — Scientia media non est Deo necessaria ad decreta sapienter formanda. — Scientia media non est necessaria ad conci­ liandam libertatem cum gratiae efficacia et certitudine decretorum. — Scientia media non est necessaria ad decla­ randum speciale beneficium Dei dantis gratias efficaces, negantis inefficaces. — Absurdum est dicere : « Scientia futuribilium praecedens decretum Dei dantis gratias inef­ ficaces, negantis efficaces, non facit eum maleficum » . . 156 Rationes quare scientia futuribilium debet esse independens ab omni actuali decreto divinae voluntatis : § 1. Argumenta P. Billot................................................................. 161 § 2. Argumentum Achilles contra praeinotionem physicam. 167 Observationes................................... ................................................ 174 CAPUT SEXTUM Urum Concordia Molinae concordet cum recta ratione. Quartum principium Concordiae : PRAEDESTINATIO HABENS RATIONEM EX PARTE IPSIUS PRAEDESTINATI. Praenotanda. — Omnes modi declarandi praedestinationem ad duo extrema capita reduci possunt. — Scientia media logice postulat praedestinationem post praevisa merita. — Triplex modus declarandi praedestinationem post praevisa merita. — Quonam loco collocandus veniat Molina. — Duo capita distinguenda in praedestinatione Moliniana. — Quo­ modo Molina componat praedestinationem ante praevisa merita cum praedestinatione post merita praevisa ... 187 Conclusio 1. — Praedestinatio, quam Molina tradit in libro Concordiae, tamquam absurda et in terminis contradictoria rejicienda est, quia : a) Innititur falso supposito..........................................................193 588 PAUS lit. — CONCORDIA MOLINAE b) Distinguit inter id quod est ex libero arbitrio et ex praedestinatione............................................................................ 199 c) Tollit certitudinem praedestinationis ................................... 203 d) Purificat praedestinationem reprobationi..............................206 e) Facit et praesupponit praedestinatos non quidem a Deo electos, sed potius seipsos ad gloriam eligentes . . . 209 /’) Truncat ac destruit ipsam veram notionem divinae praedestinationis ...................................................................... 214 Conclusio 2. — Praedestinatio, quam Molina tradit in libro Concordiae, prorsus rejicienda quoque est, utpote : a) Contraria Sacris Scripturis..................................................... 223 b) Contraria Sanctis Patribus.......................................................... 237 c) Contraria doctrinae Sancti Thomae......................................... 247 d) Contraria doctrinae Ecclesiae.....................................................253 e) Non satis recedens a doctrina Semipelagianorum. . . 256 CAPI T SEPTIMUM Utrum Concordia Molinae revera conciliet liberum hominis arbitrium cum Dei praescientia, providentia, praedestinatione reprobatione et motione divina tam in ordine naturae quam gratiae. Praenotanda. — Qualitates Concordiae Molinae. — Aliae adhuc majores excellentiae Molinianae Concordiae. — Nihil plus ultra Moliniana Concordia. — Quomodo juxta Molinae con­ silium oporteat sententiam terre de tota Concordia Moliniana. 261 Conclusio 1. — Concordia a Molina tradita neque est apprima, nec facilis, nec legitima, nec dilucida, nec optima . . . . 268 Conclusio 2. — Concordia. Molinae, loco componendi divinam causalitatem cum libertate creaturae rationalis, propriam utriusque essentialem rationem corrumpit ac deformat . . 271 Conclusio 3. — Molinaper suam Concordiam induxit in ordine causarum quoddam Manichaeismi genus..................................... 277 Conclusio 4. — Molina in libro suae Concordiae, dum vult fugere Calvinum, appropinquat Pelagio ; et dum Pelagium cupit vitare, ad Calvinum accedit : § 1. Molina appropinquat Pelagio............................................... 282 S 2. Molina ad Calvinum accedit..................................................... 284 S 3. Ultimae conclusiones Molinismi circa modum conci­ liandi humanam libertatem cum divina motione . . . 293 INDEX 58!» CAPUT OCTAVUM I tnini Concordia Molinae sil quid novum a nemine, quern Molina viderit, anlea traditum. Diversa testimonia circa novitatem Concordiae - Testimo­ nium Molinae. — Testimonium Petri Fonseca. - Testimonia alia. — Quid dicendum de novitate Molinianae Concordiae . 301 Conclusio 1. — Doctrina Molinae circa concursum simultaneum fuit antea tradita et similiter explicata : a) Ab Origene................................... 303 b) A Scoto..............................................................................................304 c) Ab Ambrosio Catharino........................................................... 300 •Conclusio 2. — Doctrina Molinae circa concursum simultaneum in ordine ad bona et mala opera moralia, expresse ad litteram tradita antea erat a quodam scriptore Pelagianam sententiam defendente.......................................................................307 Conclusio 3. — Doctrina Molinae circa scientiam mediani etiam antea tradita, quoad substantiam rei, manabat ab Origene, a Pelagianis, ab Arianis, ab Ambrosio Catharino et ab aliis..........................................................................................311 Conclusio 4. — Doctrina Molinae circa gratiam actualem sivo divinum gratuitum influxum, quem Molina appellat auxi­ lium particulare (q. 11. a. 13. disp. 20.), partim convenit cum doctrina aliorum theologorum ante Molinam, partim convenire videtur cum doctrina Calvini, et partim eum doctrina Pelagianorum.................................................................. 318 Conclusio 5. — Doctrina Molinae circa praedestinationem non ab Augustino, non a D. Thoma, sed per alias vias, quas Sancti isti Doctores reprobaverunt, originem trahit . . . 326 Observationes circa praedestinationem Molinianam. Juxta Molinam, proprie loquendo, Deus non praedestinat nec. eligit ex sola dilectione aliquos ad gloriam. Quonam sensu, juxta Molinam, erit falsum dicere adultos esse praedesti­ natos propter propria merita. — Contra Molinam possunt retorqueri omnia quae ipse Molina ausus est proferre contra S. Augustinum et D. Thomam...........................................................332 590 |·ΜΙ·; III. — CONCORDIA MOLINAE CAPUT NONUM ((rum Concordia Molinae, dealbata per Congruisniiim Bellarmini et Snarezii, mutaverit speciem suam. Praenotanda. — Post finitas Congregationes de Auxiliis doc­ trina Molinae fuitne proscripta ? — Cujusnam superioris mandato doctrina Molinae proscripta fuerit. — Decretum P. Claudii Aquaviva, Societatis Jesu....................................... 339 In quo differant Molinismus et Congruisinus : a) Circa praedestinationem .......................................................... 345 b) Circa gratiae actualis auxilium ... .... 348 c) Circa scientiam mediam...........................................................350 d) Circa concursum simultaneum : — § 1. Eandem quidem doctrinam quoad substantiam retinent ac tradunt. — §2. Quaedam tamen tacent, quaedam vero quoad verba saltem videntur quasi velle reformare et physicam Dei praemotionem in omnes causas secundas, etiam liberas, veluti tradere................................................................................. 352 Conclusio. — Concordia Molinae, dealbata per Congruismum Bellarmini et Suarezii, non mutavit speciem suam ; sed Congruismus logice resolvitur in ipsummet purum Molinismum. 362 Quomodo Molina, Suarez et Bellarminus se habeant ad doctri­ nam D. Thomae : § 1. Quomodo se habeat Molina ad doctrinam D. Thomae . 368 § 2. Quomodo se habeat Suarez ad doctrinam D. Thomae . 369 § 3. Quomodo se habeat Bellarminus ad doctrinam D. Thomae : Damnat opinionem Molinae. — Asserit phy­ sicam praemotionem tollere liberum arbitrium et cum errore Calvini identificari. — Asserit physicam praemotio­ nem doceri a D. Thoma et essevalde consentaneam tam S. Scripturae quam rectae rationi. — Ergo contraditoria affirmare videtur. — Quomodo absolvat doctrinam D. Tho­ mae ab omni communicatione cum errore Calvini et Lutheri. — Responsio Bellarmini ad punctum crudum controversiae. — Ad salvandam ergo veram hominis libertatem ac per­ fectam Dei causalitatem oportet admittere physicam prae­ motionem .......................·............................................................... 378 INDEX 591 CAPUT DECIMUM litrum Congruismus Sorbonicus, qui etiam Congruismus Touruely dicitur, revera a Molinismo recedat. Praenotanda. — Auctores hujus Congruismi. — Excellentia hujus Congruismi. — In quo differat istiusmodi Congruismus a Congruismo Suarezii. —Quaenarn sint fundamenta hujus novi Congruismi.............................................................................. 386 Conclusio. — Systema Tournelii, seu Congruismum Sorbo nicum, prout a P. Joanne Herrmann declaratur, oportet etiam rejicere, quia : a) Contradictoria continere videtur......................................... 389 b) Duplicem divinae motionis modum, a D. Thoma tradi tum, confundit............................................................................ 392 c) A doctrina Molinae non recedit......................................... 398 d) Veram rationem causae primae in Deo non salvat . 399 Adnotanda circa Congruismum Sorbonicum : § 1. In Congruismo Sorhonico gratia sufficiens ex una parte non recedit a gratia sufficiente Thomistarum ; et ex alia, gratia ab intrinseco efficax non recedit a gratia efficaci Congruismi Suarezii.................................................................. 402 § 2. In Congruismo Sorhonico, proprie loquendo, non differt gratia sufficiens et gratia quae dicitur ab intrin­ seco efficax................................................................................... 406 §3. Quaenam sint principia, quibus Congruismus Sorbo­ nicus innitatur........................................................................ 407 §4. Quaenam ergo sunt principia philosophica, quibus innititur Congruismus Sorbonicus..................................... 410 §5. In Congruismo Sorhonico reperiuntur quidam loquendi modi, qui ex una pffrte videntur Thomistarum sensum exprimere, et ex alia Molinismum sonare.......................... 415 §6. Congruismus Sorbonicus nequit solvere difficultates, quae contra Molinismum objiciuntur............................... 417 § 7. Congruismus Sorbonicus habet etiam ex alio capite intimam cognationem cum Molinismo, nempe quia objicit Thomistis easdem difficultates quas Molinistae objiciunt................................................................................... 420 592 PARS HI. — CONCORDIA MOLINAE CAPUT UNDECIMUM I triiiu Bannezianismus sit vera comoedia a Molinistis inventa. Praenotanda. — In quo consistat formalis ratio Bafiezianismi. — Quid de physica praemotione dicant Molina, Suarez et Bellarminus totusque Molinistarum chorus. — Molina, Suarez et Bellarminus : a) condemnant Molinistae et Congruistas omnes dicentes physicam praemotionem a Banez esse adinventam ; δ) habendi sunt tamquam primi compo­ sitores comoediae Banezianae. — Banezianismus est vera comoedia a Molinistis adinventa.................................................... 427 Rationes, quibus Molinistae et Congruistae Sorbonici impu­ gnant physicam praemotionem, afferuntur a Scoto II. Sent. dist. 37. q. 2.......................................................................................... 437 Responsiones, quas Joannes Capreolus II. Sent. dist. 25. q. 1. a. 3. et 2. ponit ad argumenta Scoti et ad argumenta Henrici Gandavensis contra physicam praemotionem..............................441 Responsiones, quas Franciscus de Sylvestris, Ferrariensis, in suis Commentariis in III. C. Gent. cap. 79. ponit ad argu­ menta, quibus Scotus impugnat physicam praemotionem . 447 Physica praemotio, tam in ordine naturae quam in ordine gratiae, juxta Ferrariensem, Cajetanum et Capreolum . . 452 Sententia lata contra Molinistas et Congruistas cujuscumque generis, dicentes physicam praemotionem et Thomistarum systema esse adinventum a Dominico Banez saeculo XVI : § 1. Quisnam sit judex...................................................................... 457 § 2. Qualis sit sententia................................................................ 459 CAPUT DUODECIMUM Urum detur via media inter Molinam et I). Thomam seu inter scientiam mediam et physicam praemotionem. Philosophi et theologi mediam viam quaerentes inter scien­ tiam mediam et physicam praemotionem, et nondum illam adinvenientes. — Leibnitius. — Campanella. — Satolli. — Paquet. — Janssens. — Divisio hujus capitis.......................... 468 593 INDEX Quomodo Satolli, Paquet, Pecci, Lorenzelli et .Janssens rejiciant scientiam mediam : S 1. Satolli........................................................................................471 § 2. Paquet, Pecci et Lorenzelli..................................................... 474 § 3. P. Janssens........................................................................... 477 Quomodo Satolli, Paquet. Lorenzelli, Pecci et Janssens rejiciant physicam praemotionem : §1. § 2. S 3. § 4. Satolli........................................................................................ 478 Paquet........................................................................................481 Pecci............................................................................................. 486 Lorenzelli et Janssens................................................................ 493 Quomodo.ambulantcspermediam viam intersciontinm mediam et physicam praemotionem, explicent influxum causae pri­ mae in causas secundas liberas.-— Satolli. Paquet. — Janssens............................................................................................... 496 Quid dicendum et sentiendum de hac nova schola (ΊιjotanoThoniistica : § 1. Genuini isti Cajetani discipuli errant in porta, et discedunt a Cajetano in ipso angulo viae, videlicet. : in ipsa motione cooperativa intrinsece propriae actioni causae secundae........................................................................ 501 § 2. Media ergo via, quam cardinales Pecci, Satolli, nec non Cl. Paquet et etiam P. Janssens ingressi sunt, non esi via inedia inter Molinam et Bafiezium, nec Inter scientiam mediam et physicam praemotionem..................................... 504 §3. Pecci, Satolli, Paquet et reliqui, mediam viam ingredientes, non « genuini Thomismi », sed genuini Congruismi catenam resumpserunt ; atque ideo hujusmodi schola non est dicenda Cajetano-Thomista, sed Hellarmino-Congruista sive Congruista-Bellarminiana, ut nomen conformetur rei.......................................................507 Philosophi et theologi mediam viam ingredientes inter scien­ tiam mediam et physicam praemotionem, non valent gradi nisi declinando vel ad sinistram scientiae mediae, vel ad dexteram physicae praemotionis. — Leibnitius. — Pecci. — Satolli.— Paquet. — Janssens. — Terminus itaque hujusmodi viae mediae necessario est vel scientia media vel physica praemotio. — Campanella fugam capere studet inter utrum­ que extremum. — D. Thomas viam Campanellae intercludit. DE GRATIA. T. III. 3R 511 594 PARS III. — CONCORDIA MOLINAE EPILOG US Via physicae praemotionis est vera ac recta philosophiae Christianae via, per quam bonae actiones nostrae liberae in Deum, ut in causam efficientem primam, totaliter redu­ cuntur : § 1. Quia per viam scientiae mediae non pervenitur ad Deum tamquam ad causam primam efficientem ... 521 § 2. Quia de ratione causae primae efficientis est, quod ab ipsa omnes prorsus causae secundae, etiam liberae, physice ad operandum praemoveantur............................... 522 § 3. Quoniam, sicut ex reali compositione potentiae et actus in linea entis omnia indigent causari ut sint, ita ex reali compositione potentiae et actus in linea ope­ randi omnia indigent physice seu efficienter praemoveri ut operentur............................................................ 523 Via physicae praemotionis est via D. Thomae. Quod patet : § I. Ex quinque viis, quibus Deum esse probari potest. . 525 § 2. Ex duplici modo quo, juxta D. Thomam, Deus movet voluntatem creatam.................................................................. 526 § 3. Ex hoc quod actus humanus habet quod sit liber, tamquam ex prima radice, ex efficacia divinae volun­ tatis .............................................................................................. 527 § 4. Ex duplici modo quo liberum arbitrium creatum se habet ad utrumlibet .................................................................. 529 g 5. Ex profunda ac magnifica doctrina D. Thomae circa gratiam operantem et circa modum quo fit transmu­ tatio liberae voluntatis in opere justificationis ... 531 Via physicae praemotionis est denique via S. .Augustini. Quod patet : § 1. Ex modo quo S. Augustinus ponit quaestionem de gratia, atque sensum controversiae cum Pelagio declarat 533 § 2. Ex eo quod Pelagius ipse postremo jam admittebat gratiam quae in motione morali voluntatis formaliter consistit........................................................................................ 535 § 3. Ex eo quod S. Augustinus adhuc his in locis, in quibus videtur solam motionem moralem tradere, indicat semper efficaciam divinae gratiae ex aliquo alio pen­ dere et in alio ultra consistere...........................................537 r INDEX 595 § 4. Quia S. Augustinus, ultra progrediens, appellat ad divinam omnipotentiam, ut efficacia divinae motionis demonstretur.............................................................................. 53« § 5. Ex eo quod S. Augustinus asserit talem divinam motionem non posse componi vel esse simul cum resistentia et dissensu liberae hominis voluntatis . 539 § 6. Ex Epistola S. Prosperi ad S. Augustinum : < De reliquiis Pelagianae haereseos in Gallia subolescentibus» : a) Quaenam sint praecipua capita erroris Semipelagianorum ; b) Quaenam sint, quae a S. Augustino declaranda S. Prosper quaerit ac postulat; c) Epistola S. Prosperi et liber Molinae........................................................................ 547 § 7. Duplex responsio ad Epistolam quam S. Prosper ad S. Augustinum scripserat. — Responsio Molinae. — Re­ sponsio S. Augustini. — Judicium de utraque respon­ sione a Bellarmino allatum.— Corollaria . ... 553 APPENDIX in qua continentur documenta inedita et authentica in quibus agitur de libro Concordiae Molinae........................................... 589 Friburgi Helvetiorum. — Ex Typis Consociationis Sancti Pauli.