Quae per leges jura sunt scriptoribus ea sibi auctor reservat. Fr X. DEL PRADO, O. P. IX UNIVERSITATE l’RIBURGENSI ΑΡΓΟ IIELVET. PROFESSOR / °. LIBERO ARBITRIO PARS SECUNDA CONCORDIA LIBERI ARBITRII CUM DIVINA MOTIONE JUXTA S. AUGUSTINUM ET D. ΊΉΟ.ΜΛΜ % SALZMANN ' LIBRARY « Doctrinam Thomae Aquinatis stu­ deant magistri in discipulorum animos insinuare, ejusque prae ceteris solidita­ tem atque excellentiam in perspicuo po­ nant. » tl.k<» III. Encycl. ANcr/ii Pafris.) 1R1BURG1 HELVETIORUM EX TYPIS CONSOCIATIONIS SANCTI PAULI l!)l)7 APPHoBATlO ORDINIS (ijiiiM It I' N ni:i, Prado* br oralia el libero arbitrio, tribus »oliiiiiiiiibu·' comprehensum, jussu Reverendissimi Patris Hyacin­ thi M« Cormlor, Magistri Generalis ordinis Praedicatorum, attente a nobis perleetuin. plane dlgnnin judicamus quod typis mandetur. 1 rilmrgi Helvidiorum, die 28. Martii 1907. Fr. Ambrosiis MONTAGNE. Ο. P. Sae. Theol. Magister. Fu. .1. DE LANGEN-WENDELS. 0. P Sae. Theol. Magister. Attentis approbationibus quæ supra, Opus a R. P. Ν', dei. Prado. cui titulus De gratia e.l libero arbitrio typis dari permittimus. Itoinae, die 30. Martii 1907. Fr. Hyacinthus-M» CORMIER. Loco t Magister Generalis Ordinis Praedicatorum. APPROBATIO 0RD1NAB1I Imprimatur : Friburgi Helvetiorum, die 13. Aprilis 1907. Loco f Sigilli. t JOSEPHUS, Episcopus Lausannensis et Genevensis. PARS SECUNDA CONCORDIA LIBERI ARBITRII CUM DIVINA MOTIONE JUXTA S. AUGUSTINUM ET D. THOMAM PROLOGUS Explanatis jam per Dei auxilium omnibus quaestionibus ac singulis quaestionum articulis, quibus D. Thomas absol­ vit considerationem de exteriori principio humanorum actuum, sc. de Deo, prout ab ipso per gratiam adjuvamur ad recte agendum : nunc pro complemento totius tractatus De gratia Dei duae aliae quaestiones adjiciendae sunt, in quarum prima declarare oportet concordiam liberi arbitrii eum divina gratia juxta S. Augustinum ac D. Thomam ; in altera vero considerare opus erit concordiam liberi arbitrii cum divina gratia juxta Ludovicum Molina. Ut enim sa­ pienter observat Johannes a S. Thoma in I-II. q. 111. disp. ΧΧΙλ'. a. 2. : « In hac parte notandae sunt duae prin­ cipales sententiae, quae sunt quasi capita hujus controver­ siae, quas aliae sententiae sequuntur, quae voluerunt rigo­ rem et contrarietatem harum sententiarum moderari, sed non valuerunt. Prima est Molinae, quam docet multis locis, praesertim in 1. partem Summae, q. 23. a. 4. et 5. disp. 1. memb. 6. et in Concordia ad q. 14. disp. 37. et 38. : qui plane asseruit gratiam efficacem non habere efficaciam ex sc, sed reddi efficacem ex consensu nostro libero, atque ita gratiam efficacem non distingui in ipsa ratione intrinseca a sufficienti, sed solum extrinsece ratione nostri consensus secuti ; quae sententia aliis dura visa est, illamque voluerunt moderari, sed fere verbis, non re.... Secunda sententia extrema est communis inter Thomistas, sc. gratiam ex sua intrinseca natura esse efficacem independenter et antecedenter ad <■ I’AHS II. — (lONCOniMA l>. THOMAE philosophos ac prudentes recedere. S. Augustinum itaque in· I). ΊΊιοιηιιηι reverenter audiamus. Si«:i!Nix> : Doctrina S. Augustini. — S. Augustinus enim De correpi. ei grai. cap. II. loquens de gratia, quae data est primo Adamo. e| de gratia potentiori, quae datur nobis per <'.hrisliim. ita dividit ac distinguit unam ali altera : « Prima est enim, qua fit ut habeat homo justitiam, si velit ; secunda ergo plus potest, qua etiam fit ut velit tanloque ardore diligat, ut carnis voluntatem contraria con­ cupiscentem voluntate spiritus vincat. Nec illa quidem parva erat, qua demonstrata est etiam potentia liberi arbitrii; quoniam sic adjuvabatur, ut sine hoc adjutorio in bono non maneret, sed hoc adjutorium, si vellet, desereret. Haec autem tanto major est, ut parum sit homini reparare per­ ditam libertatem; parum sil denique non posse sine illa vel apprehendere bonum, vel permanere in bono si velit, nisi diam efficiatur ut velit... Fit quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo el perseveranter tenendo, non solum posse, quod volumus, verum etiam celle, quod pos­ sumus. Quod non fuit in homine primo ; unum enim horum in illo fuit, alterum non fuit. Namque ut reciperet bonum, gratia non egebat, quia nondum perdiderat; ut autem in eo permaneret, egebat adjutorio gratiae, sine quo id omnino non posset: et acceperat posse, si vellet; sed non habuit velle quod posset; nam si habuisset, perseverasse!. Posset enim perseverare, si vellet; quod ut nollet, de libero descen­ dit arbitrio, quod tunc ita liberum erat, ut et bene velle posset et male... Itemque ipsa adjutoria distinguenda sunt. Aliud est adjutorium sine quo aliquid non fit. et aliud est adjutorium quo aliquid iit. » Bursus, S. Augustinus De praedest. sanci, cap. 3. distinguil ad invicem duos modos diversos divinae vocationis, docens : ·· Quia neque velle possumus, nisi vocemur, et cum pusi vocationem voluerimus, non sufficit voluntas nostra et cui «ii noHlor. nisi Deus et vires currentibus praebeat, el pcrdiUiil quo vocat. Ac deinde subjunxi : manifestum est CAP. I. — DE GRATIA SUFFICIENTI ET EFFICACI 7 ergo non volentis neque currentis, sed miserentis Dei esse, quod bonum operemur : omnino verissimum est. Sed parum de ipsa vocatione disserui, quae fit secundum propositum Dei ; non enim omnium, qui vocantur, talis est, sed tantum electorum. » Et cap. 6. scribit : « Multi audiunt verbum veritatis : sed alii credunt, alii contradicunt. Volunt isti cre­ dere, nolunt autem illi. Quis hoc ignoret? quis hoc neget? Sed, cum aliis praeparetur, aliis non praeparatur voluntas a Domino; discernendum est utique, quid veniat de miseri­ cordia ejus, quid de judicio. » Et cap. 8. addit : « Omnes Deus docet venire ad Christum, non quia omnes veniunt, sed quia nemo aliter venit... Hos omnes docet venire ad Christum Deus : hos enim omnes vult salvos fieri et in agni­ tionem veritatis venire. Nam si et illos, quibus stultitia est verbum crucis, ut ad Christum venirent docere voluisset, procul dubio venirent et ipsi. » Et cap. 16. ait : « Vocat enim Deus praedestinatos multos filios suos, ut eos faciat membra praedestinati unici Filii sui, non ea vocatione qua vocati sunt, qui noluerunt venire ad nuptias; illa quippe vocatione et .Judaei vocati sunt, quibus Christus crucifixus scandalum est. et gentes, quibus Crucifixus stultitia est : sed ea vocatione praedestinatos vocat, quam distinxit Apos­ tolus dicens I Cor. 1. : Ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis praedicare se Christum Dei virtutem et Dei sapientiam... Quam vocationem significans ait Rom. 9, 12 : Non ex operibus, sed ex vocante dictum est. Quia major serviet minori. Numquid dixit : Non ex operibus, sed ex credente ? Prorsus etiam hoc abstulit homini, ut totum daret Deo. Dixit ergo : Sed ex vocante, non quacumque vocatione, sed qua vocatione fit credens. » Hanc ipsam duplicem vocationem, qua nempe vocatus est Jacob et qua vocatus est Esau, iterum distinguit S. Augus­ tinus 1. Ad Simplicianum q. 2. appellans primam con­ gruam, alteram non congruam; denominans primam altam et secretam, secundam non ita 1. Atque iterum II. Contra * < Si vellet etiam Deus ipsorum misereri, posset ita revocare, 8 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE duas Epist. Pelag. cap. 10. : « Non enim omnes vocati, secundum propositu in sunt vocali : quoniam multi vocati, pauci electi (Math. 20, 16). Ipsi ergo secundum propositum vocati, qui electi ante constitutionem mundi. » Atque istud est fundamentum doctrinale, ah Augustino traditum pro divi­ sione divinae, gratiae in sufficientem et efficacem. Videamus fundamentum etiam a 1). Thoma aedificatum. Tertio : Doctrina D. Thomae. — D. Thomas autem Ephes. 3. led. 2. ait : « Deinde cum dicit : Secundum donum gratiae Dei. tangit (Apostolus) auxilium sibi praestitum ad myste­ riorum exsecutionem. Hujusmodi autem auxilium duplex fuit : unum quidem ipsa facultas exsequendi : aliud, ipsa operatio sive actualitas. Facultatem autem dat Deus infun­ dendo virtutem et gratiam, per quas efficitur homo potens et aptus ad operandum; sed ipsam operationem confert, in quantum operatur in nobis interius movendo et instigando ad bonum. Et ideo hoc accipiens Apostolus a Deo, dicit quantum ad primum : Factus sum minister, sed certe non meis meritis, nec virtute propria, sed secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi, qua sc. idoneus efficior ad exsecutionem divinorum mysteriorum... Quantum ad secundum dicit : secundum operationem, quam Deus efficit, quomodo illis aptum esset, ut et moverentur, et intelligerent, et sequerentur. Verum est ergo : Multi vocali, pauci vero electi; illi enim electi, qui congruenter vocati ; illi autem, qui non congrue­ bant neque contemperabantur vocationi, non electi ; quia non secuti, quamvis vocati. Item verum est : Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. 2.), quia etiamsi multos vocat, eorum tamen miseretur, quos ita vocat, quomodo eis vocari aptum est ut sequantur. Falsum est autem, si quis dicit : Igitur non miserentis Dei, sed volentis atque currentis est hominis, quia nullius Deus frustra miseretur. Cujus autem miseretur, sic eum vocat, quomodo scit eum congruere, ut vocantem non respuat ». (I. Ad Simplic. q. 2.). < Subventum est igitur infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabililer et insuperabiliter age­ retur... Deo volenti salvum facere hominem nullum resistit arbi­ trium. » (De correpi, et grat. cap. 12., 34. et 15.). CAP. 1. — DE GRATIA SUFFICIENTI ET EFFICACI 9 in quantum virtus ejus operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate. » Quod quidem magis adhuc a radice enucleat Angelicus Doctor Rom. 9. led. 3. : « Manifestum est autem, quod omne Dei beneficium, quod homini confert ad salutem, est divinae praedestinationis effectus. Divinum autem beneficium non solum extendit se ad infusionem gratiae, qua homo justifi­ catur, sed etiam ad gratiae usum : sicut etiam in rebus natu­ ralibus non solum Deus causal ipsas formas in rebus, sed etiam ipsos motus et operationes formarum, eo quod Deus est principium omnis motus, cujus operatione cessante a movendo, ex formis nullus motus vel operatio sequitur. Sicut autem se habet habitus gratiae vel virtutis in anima ad usum ipsius, sic se habet forma naturalis ad suam opera­ tionem ; et ideo dicitur Is. 26, 12 : Omnia opera nostra ope­ ratus es in nobis. Domine. Probat autem hoc speciali ratione Aristoteles IX. Metaph. de operibus voluntatis humanae. Cum enim homo habeat potentiam ad opposita, puta ad sedendum vel non sedendum, oportet quod reducatur in actum per aliquid aliud. Reducitur autem in actum alterius horum per consilium, ex quo unum oppositorum praeelegit alteri. Sed cum iterum homo habeat potentiam consiliandi vel non consiliandi, oportebit esse aliquod, per quod redu­ catur in actum consilii : et cum in hoc non sit procedere in infinitum, oportet esse aliquod principium extrinsecum supe­ rius homine, quod ipsum moveat ad consiliandum ; et hoc non est aliud quam Deus. Sic igitur ipse usus gratiae est a Deo: nec propter hoc superfluit habitus gratiae, sicut nec superfluunt formae naturales, quamvis Deus in omnibus ope­ retur, quia sicut dicitur Sap. 8, 1 : Ipse disponit omnia sua­ viter, quia sc. per suas formas omnia inclinantur quasi sponte in id. ad quod ordinantur a Deo. » Hactenus D. Thomas, qui etiam I-Π. q. 109. a. 10. ad 3. distinguit cum S. Augustino duplex donum gratiae, nimirum : alterum, quo perse­ verare possunt homines, alterum vero, quo de facto per­ severant. Il) PAHS I). C.ONCORPIA 1>. THOMAE II CONCLUSIO 1. Gratia Dei convenienter dividitur in sufficientem et efficacem. Arg. I1"".— Ex documentis S. Augustini et D. Thomae. Ex supradictis datur gratia : 1° quae dat posse facere bonum, si velimus ; 2° sine qua aliquid boni non fit; 3° qua vocamur n Deo et ab ipso docemur venire ad Christum : 4° quae est facultas exsequendi ; 5° quae esi etiam forma infusa per modum habitus. Similiter datur gratia: 1" quae dat velle et facere bonum, quod possumus ; 2° qua tale bonum fit; 3“ qua ita vocamur a Deo, ut simul praeparetur voluntas nostra a Domino, el ita edocemur, ut simul discamus ad Christum venire et veniamus : 4" a qua est ipsa operatio sive actualités : 5° a qua est etiam ipse usus gratiae. Jam vero : illa Dei gratia, cui competunt quinque primi characteres vel saltem aliquis ex illis, appellatur sufficiens. Illa autem Dei gratia, cui conveniunt quinque characteres posteriores, deno­ minatur efficax. Cum ergo praedicti characteres vel notae sic se habeant ad invicem, ut posteriores praesupponanl alque includant priores, priores tamen non alios praesup­ ponanl nee semper cum ipsis conjungantur; nam de facto saepe gratiae primi generis reperiuntur separatae a gratia alterius generis : manifestum esi, quod convenienter cum fundamento in re fiat distinctio et divisio inter utriusque ordinis gratiam. Arg. 2""1. — Ex Cone. Trid. De fide est mandata divinae legis : 1" obligare omnes homines ad ipsorum observatio­ nem ; 2° non esse hominibus impossibilia ad observandum: 3° non posse omnia ab homine impleri in statu naturae corruptae sim1 gratia Dei. I nde Cone. Trid. sess. 6. cap. 11. : x< Nemo autem, quantumvis .justificatus, liberum se esse ab GAP. 1. — DE GRATIA SUFFICIENTI ET EFFICACI 11 observatione mandatorum putare debet, neque temeraria illa et a Patribus sub anathemate prohibita voce uti : Dei praecepta homini justificato ad observandum esse impossi­ bilia. Nam Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet et facere quod possis, et petere quod non possis. » Et can. 18. : « Si quis dixerit Dei praecepta homini, etiam justificato et sub gratia constituto, esse ad observandum impossibilia : A. S. » Et S. Augustinus De nat. et grat. cap. 43. : « Non igitur Deus impossibilia jubet, sed jubendo admonet et facere quod possis, et petere quod non possis. .Jam nunc videamus unde possit, unde non possit. Iste dicit : Voluntate non est. quod natura potest. Ego dico -.Volun­ tate quidem non est homo justus, si natura potest ; sed medicina poterit, quod vitio non potest. -» Et in cap. 42. : « Neque de ipsa possibilitate contendo, cum sanata et adjuta hominis voluntate possibilitas ipsa simul cum efieclu in sanc­ tis proveniat, dum caritas Dei. quantum plenissime natura nostra sana atque purgata capere potest, diffunditur in cor­ dibus nostris per Spiritum S. qui datus est nobis. « Habentur ergo tria : 1“ possibilitas observandi omnia prae­ cepta legis ; 2° haec possibilitas non ex solis viribus naturae, sed ex viribus praeterea gratiae : 3" possibilitas ipsa simul cum effectu. Possibilitas itaque observandi omnia divina mandata vocatur gratia sufficiens : possibilitas autem ipsa simul cum efieclu vocatur gratia efficax. Arg. 3uni. — Ex S. Scriptura. Gratia divina sufficiens est quae dat posse facere bonum salutare, etiam in his. qui non faciunt: ac proinde esi illa gratia, cui liberum hominis arbi­ trium non solum potest resistere, verum etiam aliquando resistit. Gratia autem divina efficax est quae confert ipsum facere bonum salutare : ac proinde est. illa gratia, cui libe­ rum hominis arbitrium, licet resistere possit, non tamen unquam ei resistit. Sed in S. Scriptura inveniuntur dari gratiae, quae in vacuum recipiuntur, et quibus resistitur, et quae fructum salutarem non faciunt. Sic Is. 5, 4 : « Quid est, quod debui ultra facere vineae meae,et non feci ei? An .quod expectavi. ut faceret uvas, et fecit labruscas? » Math. 1‘2 UAHS II. CONCOTIDIA P. THOMAE ‘23. 37 · ' Jerusalem. Jerusalem. quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad le missi sunt, quoties volui congregare Illius lues, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, el noluisti ? » II Cor. 6. I : « Exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. ·· E contra adinvenitur gratia Dei, quae in vacuum non recipitur, cui homo non resistit, quae semper dal fructum in tempore suo. Sic I Cor. 15, 10 : « Gra­ tia autem Dei sum id quod sum, el gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi ; non ego aulem. sed gratia Dei inecuin. » Et .Ter. 31,3 : « In caritate perpetua dilexi te ; ideo attraxi te, miserans. » Os. 11, 4 : « In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis. » Job. 15, 16 : « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat. » Arg. 4'"". — Ex analogia inter ordinem naturae et ordinem gratiae, per quam natura elevatur ac perficitur. In ordine enim naturae tria distinguuntur in nobis, sc. : esse,, posse et operari. In ordine igitur supernatural i gratiae tria quo­ que oportet distinguere, nempe : 1° ipsum lumen gratiae sanet dicantis, quae est participata similitudo divinae naturae in nobis; 2“ ipsas virtutes infusas simul cum gratia ; 3° actus harum yirtutum supernaturaliurn. Primum est veluti sub­ stantia ordinis supernaturalis, et haec est gratia divina, quae dat esse. Alterum constituit veluti potentiam supernaturalis ordinis et principium immediatum quo supernaturalis opera­ tionis: et haec est gratia divina, quae dat posse. Tertium requirit applicationem potentiarum naturalium per virtutes infusas perfectarum ad agendum ; et haec est gratia divina, quae dat agere. Tertium pertinet ad gratiam efficacem, primum autem et secundum, ad gratiam sufficientem, ad quam reducuntur quaecumque vel per modum actus, vel per modum habitus, vel per modum objecti disponunt homi­ nem plus vel minus, sic vel aliter, ad gratiae sanctificantis consecutionem, ut declarabitur per subséquentes conclu­ siones. CAP. I. DE GRATIA SUFFICIENTI ET EFFICACI 13 III CONCLUSIO 2. Gratia divina, quae dicitur sufficiens, est gratia multi­ formis, et amplectitur intra latitudinem sui generis plurima ac diversa Dei auxilia. Arg. 1“'“. — Ex ipsis attributis gratiae sufficientis. De ■conceptu essentiali gratiae sufficientis est conferre potes­ tatem faciendi opus salutare. Sed hujusmodi potestas est multiplicis generis, et in adjuvando ad bonum salutare linaliter exsequendum diversimode se habet. Gratia igitur suffi­ ciens intra genus suum plurima Dei auxilia complectitur. Diversi etenim gradus hujusce potestatis possunt manifestari ex diversis ipsis gradibus, quibus homines conjunguntur Christo et Christus est caput omnium hominum. Christus autem est caput omnium hominum secundum diversos gradus, quos D. Thomas sic exponit 111. q. <8. a. 3. : « Primo enim el principaliter est caput eorum, qui actu uniuntur ei per gloriam; secundo, eorum qui actu uniuntur ei per carita­ tem; tertio, eorum qui actu uniuntur ei per fidem: quarto vero eorum qui ei uniuntur solum in potentia nondum reducta ad actum, quae tamen est ad actum reducenda secundum divinam praedestinationem : quinto vero eorum qui in potentia sunt ei uniti, quae numquam reducetur ad, actum; sicut homines in hoc mundo viventes, qui non sunt praedestinati, qui tamem ex hoc saeculo recedentes totaliter desinunt esse membra Christi, qui jam nec sunt in potentia. ut Christo uniantur. Illi, qui sunt infideles, et si actu non sint de Ecclesia, sunt tamen de Ecclesia in potentia. Quae quidem potentia in duobus fundatur : primo quidem et prin­ cipaliter in virtute Christi, quae est sufficiens ad salutem lotius humani generis; secundario, in arbitrii libertate. » Inter eos, qui jam nec sunt in potentia, ut Christo uniantur, 14 PAHS II. — CONCORDIA D. THOMAE i'l uder illos, qui actu uniuntur ei per gloriam, reperire licet mullos nc diversos gradus illius magnae potentiae filios hei fieri; maximae, inquam, potentiae, quae secundario et minus principaliter fundatur in ipsa hominis libertate, pri­ mario autem et principalius in virtute Christi, in quo est vita, spes et resurrectio nostra. Unde ipse Angelicus Doc­ tor 111. q. 49. 1. ad 3. : « Christus sua passione nos a peccatis liberavit causaliter, id est, instituens causam nos­ trae. libertatis, ex qua possunt quaecumque peccata quan­ doque remitti, vel praeterita vel praesentia vel futura; sicut si medicus faciat medicinam, ex qua possint quicumque morbi sanari, etiam in futurum. » Arg. 2um. — Signum, quo aliqua gratia ostenditur esse tantummodo sufficiens, apparet in hoc, quod homo non solum potest resistere tali gratiae, verum etiam in hoc. quod aliquando resistit. Sed in S. Scriptura plura genera gratia­ rum exhibentur, quibus homo resistit ; quaedam enim sunt exteriora, ut praedicatio Evangelii. exempla boni operis, mira­ cula, et alia hujusmodi beneficia: quaedam autem interiora, ut sanctae, cogitationes, pii affectus voluntatis, habitus infusi virtutum. Unde Dominus, Math. 11, 20-21 : « Coepit expro­ brare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam. Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida ; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. » Similiter Apostolus Rom. cap. 1. affirmat gentiles esse inexcusabiles, « quia cura cognovissent Deum, non sicut Deum gloriticaverunt aut gra­ tias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscu­ ratum insipiens cor eorum... Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. » Etiam habentibus lidem Apostolus Jacobus 2, 19-20 ait : « Tu credis, quoniam unus est Deus; bene facis; et daemones credunt et contremiscunt. Vis autem scire, o homo inanis, quoniam Udes sine operibus mortua est ? » Etiam adolescenti illi, qui omnia mandata Dei custodivit a juventute, sua, cum requireret a Jesu Domino nostro : « Quid adhuc mihi deest ? » Jesus ait illi : « Si vis GAP. I. DE GRATIA SUFFICIENTI ET EFFICACI 15 perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, el habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones. » (Math. 19, 20-22). Prov. 1, 24-25 : « Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum. » Act. Ap. 7, 52 : « Vos semper Spiritui Sancto resistitis. » Ephes. 4, 30 : « Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. » Quae declarans D. Thomas Ephes. 4. lect. 10. ait : « Sicut quando aliquis contristatur, recedit a contristante, ita Spiritus Sanctus a pec­ cante ; et sic est sensus : Nolite contristare Spiritum Sanc­ tum, id est, nolite eum fugare vel expellere per peccatum. » Arg. 3uin. — Ex omnibus, quae sunt tradita supra q. 109. de necessitate grdtiae ad bene agendum. Ex dictis in praedicta q. habetur : 1" quod homo in quibusdam, quae excedunt naturalem cognitionem, indiget nova illustrationi* superad­ dita naturali illustrationi ; 2° quod homo in statu naturae corruptae indiget dono gratiae superadditae naturalibus bonis ad diligendum Deum naturaliter super omnia ; 3° quod homo habens gratiam sanctificantem potest mereri vitam aeternam, potest singula et omnia peccata mortalia vitare. potest perseverare in bono usque ad linem vitae. Et tamen etiam ex ibidem dictis constat : 1" quod homo ad hoc, quod faciat opera vitae aeternae meritoria, indiget divina motione praeter habitum gratiae; 2° quod homo ad hoc, quod non peccet, indiget etiam auxilio gratiae praeter habituale donum ; 3° quod homo ad hoc. quod perseveret, etsi non indigeat aliqua alia habituali gratia, indiget tamen divino auxilio ipsum dirigente et protegente contra tentationum impulsus. Ergo secundum doctrinam D. Thomae datur gratia, quae dat potestatem merendi, potestatem peccata vitandi, et potestatem perseverandi ; et insuper datur gratia, quae dat ipsum mereri, ipsum bene agere, el ipsum perse­ verare. Et ad hoc, quod homo praeparet se ad habitum gratiae consequendum. « indiget divino auxilio non solum quantum ad exteriora moventia, prout sc. ex divina provi- Ki PAHS II. CONCOHUIA P. THOMAE dentia procurantur homini occasiones salutis, puta praedi­ cationes, exempla. el interdum aegritudines ι·Ι flagella; sed etiam quantum ad interiorem motum, prout Deus cor homi­ nis interius movet ad bonum.... iit sic Deus movet mentem humanam ad bonum, quod lamen polesl huic motioni resis­ tere; et ideo ex Deo est. ul homo se ad gratiam praeparet : sed quod gratia careal. non habet causam a Deo, sed ab homine, secundum illud Os. 13. 9 : Perditio tua ex te. Israël: tantummodo ex me auxilium tuum. » Quodl. 1. a. 7. Igitur et antequam homo consequatur gratiam sanctifi­ cantem, accipit a Deo diversa auxilia, quibus potest illam consequi; et postquam gratiam habitualem consecutus est, ipsa gratia et ipsi habitus virtutum et donorum sunt etiam diversa auxilia, quibus homo potest mereri, recte agere el in bono perseverare. Unde D. Thomas I-Il. q. 106. a. 2. ad 2. : « Gratia Novi Testamenti, etsi adjuvet hominem ad non peccandum, non tamen ita confirmat in bono, ut homo peccare non possit; hoc enim pertinet ad statum gloriae. Et ideo si quis post acceptam gratiam Novi Testamenti peccaverit, majori poena est dignus, tamquam majoribus beneficiis ingratus et auxilio sibi dato non utens ; nec tamen propter hoc dicitur, quod Lex Nova iram operatur, quia quan­ tum est de se, sufficiens auxilium dat ad non peccandum. » IV CONCLUSIO 3. Gratia divina, accepta prout est gratia actualis, convenienter dividitur in sufficientem et efficacem. Arg. 1"'". — Gratia actualis est motus quidam animae, seu motio, qua a Deo movetur anima hominis ad aliquid cognos­ cendum vel volendum vel agendum, ut supra q. 110. a. 2. manet ostensum. Sed iste actus Dei moventis, qui in anima mola est motus, dum physice agit in intellectum movendo GAP. I. I>E GRATIA SUFFICIENTI ET EFFICACI 17 ipsum ad aliquid cognoscendum, moraliter agit in liberam hominis voluntatem, conterendo illi posse velle vel agere; dum vero physice agit in ipsam voluntatem, movendo ipsam ad volendum vel agendum, dat ei ipsum velle et operari. Prima ergo gratia est sufficiens: altera autem, efficax. Arg. 2um. — In S. Scriptura frequens fit mentio hujusce utriusque divinae motionis. Prov. 1, 20-21 : « Sapientia foris praedicat, et in plateis dat vocem suam, et in capite turbarum clamitat. » Ps. 80. 11 : « Dilata os tuum, et implebo illud. » Matii. 11, 28 : « Venite ad me omnes, qui laboratis el onerati estis, et ego reficiam vos. » Zach. 1. 3 « ... Convertimini ad me... et convertar ad vos. » Ezech. 2. 1 : « Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. » Cantic. 5, 2 : « ... Vox dilecti mei pulsantis : Aperi mihi... ». Math. 3,2: « Poenitentiam agile; appropinquavit enim regnum coelorum. » Apoc. 3, 20 : « Ecce sto ad ostium et pulso ; et si quis audierit vocem meam el aperuerit mihi januam, intrabo ad illum el coenabo cum illo, et ipse mecum. » En motionem supernaturalem, qua Deus confert nobis posse recte agere, invitando nos et alliciendo et miris modis exci­ tando. Ezech. 2. 2 : « Et ingressus est in me spiritus... et sta­ tuit me supra pedes meos. » Ibid. 11, 19 : « Dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum. » .1er. Thraen. 5, 21 : « Converte nos, Domine, ad te, el con­ vertemur. » Ps. 50,17: « Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. » Et Ps. 118, 32 : « Viam mandato­ rum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. » Act. Ap. 16, 14 : « Et quaedam mulier, nomine Lydia... cujus Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo. » Can­ tic. 5, 4-6 : « Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. Surrexi, ut aperi­ rem dilecto meo... Pessulum ostii mei aperui dilecto meo. » Apoc. 3, 9 : « Ecce faciam illos ut veniant el adorent ante pedes tuos ; et scient, quia ego dilexi te. » Ps. 72, 24 : « Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua dedu­ xisti me, et cum gloria suscepisti me. « Ecce motionem, qua DB GRATIA. T. II. 2 18 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE Deus physice agit in ipsam potentiam liberae voluntatis, intus inclinando atque immutando, et qua Deus confert nobis ipsam actualitatem recte volendi et agendi. Arg. 3u,n. — Inter propositiones Cornelii Jansenii damnatas ab Innocenlio X. uti haereticas, adest haec : « Interiori gratiae in statu naturae lapsae numquam resistitur. » Et inter propositiones Paschasii Quosnelli damnatas a Cle­ mente XI. adest etiam ista : « Gratia est vox illa Patris, quae homines interius docet, ac eos venire facit ad Jesum Christum : quicumque ad eum non venit, postquam audivit vocem exteriorem Filii, nullatenus est doctus a Patre. » Et rursus : « Quando Deus mandatum suum et suam externam locutionem concomitatur unctione sui Spiritus et interiori vi gratiaesuae, operatur illam in corde obedientiam, quam petit. » Ex quibus habetur : 1° dari gratiam interiorem, cui homo aliquando resistit; 2“ praeter vocem exteriorem Filii dari vocem interiorem, qua homo docetur a Patre, et tamen homo non venit ad Christum ; 3° dari unctionem S. Spiritus et interiorem vim gratiae divinae concomitantem Dei externam locutionem, et tamen Deus non semper operatur illam in corde obedientiam, quam petit. Itaque gratia interior, cui resistit homo, sufficiens est. Gratia seu vox illa Patris, qua homo interius docetur venire ad Christum, et qua tamen homo non venit, sufficiens est. Illa unctio Spiritus Sancti et vis interior, quae non operatur in corde obedientiam, suffi­ ciens est. Etenim verae gratiae sunt, et interiores; et confe­ runt posse venire ad Christum ei posse operari illam in corde obedientiam, quam Deus petit. E contra, gratia interior, cui homo non resistit, efficax est. Illa vox Patris, qua homo edocetur interius venire ad Christum et edoctus venit, effi­ cax est. Et illa interior vis divinae gratiae et illa unctio S. Spiritus, quae, dum comitatur locutionem externam Dei. etiam operatur illam in corde obedientiam, quam Deus petit, efficax est. Etenim verae gratiae sunt, et interiores; et con­ ferunt non modo potestatem veniendi ad Christum et potes­ tatem operandi, sed praeterea superaddunt ipsum actum veniendi et ipsam actualem obedientiam. CAP. I. — DE GRATIA SUFFICIENTI ET EFFICACI 19 Quapropter juxta doctrinam catholicam oportet distin­ guere gratiam ipsam interiorem actualem in sufficientem et efficacem ; et admittere inter utramque gratiam divinam verum discrimen, id est : non modo in actu secundo, post­ quam liberum hominis arbitrium jam elicit consensum, verum in actu quoque primo, ex Dei proposito atque inten­ tione. Jansenii namque ac Quesnelli error ex eo processisse videtur, quod, cum negarent tale discrimen, ponebant omnem gratiam interiorem ex se efficacem. Quapropter a sententia etiam illorum cavendum, qui, inficiantes ex opposita regione discrimen praedictum, ponunt omnem gratiam interiorem dumtaxat ex se sufficientem. Extrema se tangunt; et sermo Ecclesiae, unum errorem damnans, usque ad oppositum pertingit, utpote « vivus... et efficax et penetrabilior omni gladio aneipiti ». (Hebr. 4, 12) V CONCLUSIO 4. Gratia interior, sumpta prout est motio, qua Deus phy­ sice agit in ipsam potentiam liberi arbitrii, conve­ nienter etiam dividitur in sufficientem et efficacem. Arg. lu,n. — D. Thomas supra q. 112. a. 2. ad 2. : « Cum humo ad gratiam se praeparare non possit, nisi Deo eum praeveniente et movente ad bonum, non refert, utrum subito vel paulatim aliquis ad perfectam praeparationem perveniat. Dicitur enim Eccli. 11, 23 : Facile est in oculis Dei sùbito honestare pauperem. Contingit autem quandoque, quod Deus movet hominem ad aliquod bonum, non tamen perfec­ tum; et talis praeparatio praecedit gratiam. Sed quandoque statim perfecte movet ipsum ad bonum, et subito gratiam homo accipit, secundum illud Job. 6, 45 : Omnis, qui audit a Patre et didicit, venit ad me. Et ita contigit Paulo, qui 20 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE subito cum esset in progressu peccati, perfecte, motum est cor ejus a Deo. audiendo, addiscendo et veniendo: et ideo subito est gratiam consecuius. » Datur igitur duplex motio seu gratia interior actualis, qua Deus movet cor hominis ad bonum supernatura le gratiae sanctificantis consequendae, se. : movendo ad bonum, non tamen perfectum, et mo­ vendo pei'fecte ad bonum. Altera quidem motio est gratia sufficiens; altera vero efficax. Arg. 2u,n. — Datur actus seu motus liberi arbitrii in Deum per dilectionem et in peccatum per dolorem seu tristitiam, qui est simul cum justificatione, et actus seu motus liberi arbitrii in Deum per dilectionem et in peccatum per dolorem seu poenitudinem, qui praecedit tempore ipsam justificatio­ nem. Sed uterque motus est supernaturalis; uterque cau­ satus a motione divina, qua physice Deus immutat potentiam liberae voluntatis : uterque est « verum donum Dei et Spiritus Sancti impulsus » : at alius a Spiritu Sancio non solum movente, verum quoque in anima inhabitante; alius autem etiam est donum Spiritus Sancti « non adhuc quidem inha­ bitantis. sed tantum moventis, quo poenitens adjutus, viam sibi ad justitiam parat. Et quamvis sine sacramento poeni­ tentiae per se ad justificationem perducere peccatorem ne­ queat, tamen eum ad Dei gratiam in sacramento poenitentiae impetrandam disponit. » (Cone. Trid. sess. 14. cap. 4.) Unus ergo motus procedit a motione voluntatis, quae est gratia sufficiens; alter vero a motione intrinseca cordis, quae est gratia efficax. Cujus virtutis intrinseca efficacia tum vel maxime ostenditur, cum Deus « ita infundit donum gratiae justificantis, quod etiam simul eum hoc movet liberum arbi­ trium ad donum acceptandum... » (I-1I. q. 113. a. 3.) Arg. 3ll,n. — Inter vocationem exteriorem, quae fit per praedicationem, et vocationem, quae est idem quod justifi­ catio, est quaedam alia vocatio interior; et haec quandoque non pertingit ad finem suum ex vocati defectu: quandoque pertingit ad finem suum ex nova motione superaddita, quo­ niam « facientibus quod est in se viribus gratiae, Deus numquam denegat ulteriorem gratiam ». Prima vocatio CAP. T. DE GRATIA SUFFICIENTI ET EFFICACI 21 est gratia sufficiens ; secunda autem vocatio est quoque gratia sufficiens, cum non pertingit ad finem ex defectu vocali ; et etiam est gratia sufficiens, cum pertingit, quoniam non est idem quod justificatio, sed via ad illam. Sed vocatio interior, quae pertingit ad terminum justificationis et non est adhuc ipsa justificatio, sed tiia ad illam, importat secum immutationem intrinsecam cordis convertentis se ad Deum per dolorem peccati et amorem Dei initialem, etsi imper­ fectum. Ergo gratia sumpta prout est motio, qua Deus physice agit in liberam hominis voluntatem, potest esse sufficiens tantum; et potest esse quoque efficax, se. cum est vocatio, quae identificatur cum ipsa gratiae infusione, per quam homo justificatur. Arg. 4UII>. — Ut D. Thomas docet 111. q. 8. a. 3. ad 1. : Potentia se uniendi cum Christo « in duobus fundatur ; primo quidem et principaliter in virtute Christi, quae est sufficiens ad salutem totius humani generis; secundario in arbitrii libertate ». Jam vero potentia, quae fundatur in arbitrii libertate, ex se non est nisi potentia obedientialis, ut declaratur ab ipso D. Thoma III. q. 1. a. 3. ad 3. atque in sexcentis plus minus locis sub diversis aspectibus expla­ natur. Sic Quodl. 5. a. 2. : »< Natura sibi relicta non potest in actum meritorium, qui est supra facultatem naturae; potest autem in actum peccati, qui est demeritorius, sicut in aliquid infra naturam humanam existens : homo enim peccando descendit a dignitate suae naturae... Naturalia enim adjuta per gratiam sunt principia merendi: sibi autem relicta possunt esse principia demerendi. » Cum ergo liberum hominis arbitrium adjuvatur et. supra semelipsum elevatur per gratiam Dei primo et principaliter ipsum moventem, lunc eo ipso acquirit veram potentiam etiam seipsum mo­ vendi in ordine supernatural i, et incipit esse in debita proportione et ad formam gratiae sanctificantis et ad Deum ut agens, quod debet istam formam inducere. Liberum itaque hominis arbitrium, dum agitur a Spiritu Sancto, agit seip­ sum; dum movetur, seipsum movet; dum determinatur, se determinat progrediendo in via justificationis et appropin- ΓΛΙΙΗ If. CONCORDIA 1>. THOMAE . ....... l)eo Indiget tamen agi. moveri et. applicari: quia nihil r educit . THOMAE habitus caritatis efficaciter efficit hominem amatorem Dei et simul est principium habituale sufficiens comparatione actualis Dei dilectionis. Eadem ergo ratione idem auxilium actuale poterit simul esse auxilium sufficiens comparatione unius effectus, et efficax respectu alterius. » Quarta : Similiter observat Alvarez, III. De auxiliis dininae (/ratioe cap. 17. inquiens : « Posse autem, quod tribuit auxilium sufficiens, debet accipi in ordine ad actum perfectum, ad quem ultimate ordinabatur; nihilominus omne auxilium sufficiens comparatione unius actus semper est efficax respectu alterius, ad quem efficiendum decreto absoluto divinae voluntatis destinatur. Ut, verbi gratia, auxilium sufficiens ad actum fidei, efficaciter producit in homine pias cogitationes et notitias credendorum, vel pia desideria habendi fidem, et alios hujusmodi actus imper­ fectos, qui regulariter loquendo antecedunt assensum fidei. ■Similiter auxilium sufficiens ad actum contritionis producit efficaciter in homine considerationem poenarum inferni aut bonitatis divinae, vel turpitudinis peccati, timorem inferni, vel attritionem, qui regulariter perfectam contritionem ante­ cedunt. Ita docent communiter recentiores Thomistae, prae­ sertim M. Medina [-11. q. 109. a. 10. circa finem. » Et lib. 4. cap. 21. ex allegatis ac probatis lib. 3. cap. 1G. et ex disp. 76. cap. 19. et disp. 82. et 86. concludit : « Necessario distin­ guendum est duplex Dei adjutorium sive auxilium gratiae : aliud sufficiens, quo homo potest ad Deum converti vel pie operari; aliud efficax, quo Deus efficit, ut actual i ter conver­ tatur et pie operetur. » Quinta : Adnotandum denique cum Gonet, Manuale Thom.islar. tract. 7. De Gratia cap. 10. « convenienter gra­ tiam, quae dat posse, tametsi non inferat actum, suffi­ cientem appellari, idque duplici titulo : 1" quia sufficienter excitat voluntatem ad agendum; 2° quia dat illi totum com­ plementum et lotam virtutem seu sufficientiam, quae requi­ ritur ex parte actus primi, quamvis non det applicationem, CAP. I. — DE GRATIA SUFFICIENTI ET EFFICACI 27 actualitatem seu complementum se tenens ex parte actus secundi. Quod vero hoc sufficiat ad rationem et denomina­ tionem auxilii sufficientis, ex utroque sancto Doctore Augus­ tino et Thoma aperte colligitur. Licet enim Augustinus De ()rat. Christi et De corrept. et grat. admittat auxilium actionis seu adjutorium quo, quod docet ita necessarium esse ad operandum et perseverandum, ut sine illo nemo unquam bene agat nec perseveret, tamen praeter illud agnoscit auxilium possibilitatis seu adjutorium sine quo, <[uod sufficiens esse, ibidem docet, quamvis praeter illud aliud requiratur. Ergo ex Augustino de ratione auxilii sufficientis non est. quod illud se solo sufficiat, et praeter illud non requiratur aliud ad agendum. Item S. Thomas 1-11. q. 106. a. 2. ad 2. dicit, quod lex nova, quantum est de se. sufficiens auxilium dat ad non peccandum. Ubi per auxi­ lium sufficiens inlelligil gratiam habitualem, ut docet Conradus, Sylvius et alii ejus interpretes; et constat tunc ex titulo articuli, ubi quaerit : Utrum lex nova justificet. Tunc ex scopo, in quem colliniat; intendit enim probare legem novam justificare, quia ad eam principaliter pertinet gratia habitualis seu justificans. Atqui in doctrina 1). Thomae ad non peccandum seu ad observanda praecepta divina et actus supernaturales eliciendos, praeter gratiam habitualem, requiritur in justis aliqua gratia actualis et movens, per quam gratia habitualis et habitus supernaturales et infusi ab ea promenantes applicentur ad agendum, et de actu primo ad secundum reducantur, ut constat ex q. 109. a. 9. ubi idem S. Doctor sic ait : Homo in gratia existens non indiget auxilio gratiae, quasi aliquo alio habitu infuso; indiget tamen auxilio secundum alium modum, ut sc. a Deo moveatur ad recte agendum. Ergo juxta D. Thomain non requiritur ad denominationem auxilii sufficientis quod se solo ita sufficiat ad operandum, ut homo non indigeat alio auxilio movente et applicante; sed ad hoc satis est, quod auxilium sufficiens tribuat omnia necessaria et requisita ex parte actus primi... Ex his intelliges Ludovicum Montaltium, dum in famosis illis ad provincialem epistolis deridet PARS II. — CONCORDIA I). THOMAE I'homislas, eo quod auxilium, quod admittunt, appellent sufficiens, etsi praeter illud aliud ad agendum requiratur, non solum in doctrina I >. Augustini et S. Thomae sese pere­ grinum ostendere, sed etiam seipsum vicissim a Thomistis exponere deridendum, juxta illud vulgare adagium : Irri­ sores irridebuntur >. » 1 Argument uni illini, quod l.t novices Montai,tics (alias Blasius Pascal) velati deridendo objicit Thomistis, ad hoc reducitur : C'est-il-dire que celte grâce suffit, quoiqu’elle ne suffise pas. Ubi Pascal ludit verbis ut grammatica s, sed loquitur ignoranter quatenus theologus. Unde Gonet loco supra citato adjungit : « Et certe cum ille (Pascal) in praedictis epistolis passim profiteatur se esse It. Augustini discipulum et gratiae per se efficacis acerrimum defensorem, vel debet omne auxilium sufficiens, ab efficaci distinc­ tum, rejicere, subindeque asserere praecepta impossibilia esse justo, qui caret auxilio efficaci, quod Innocentius X. in sua Nova Consti­ tutione damnavit ut haereticum ; vel ipsum fateri necesse est justum, qui caret auxilio efficaci et solo sufficienti instructus est. habere potentiam ad agendum sufficienter completam; subindeque dici posse habere auxilium revera sufficiens ad implenda praecepta ». Hucusque Gonet. Semel saltem videtur Pascal volteriani risus praeludium fecisse. Et tamen praedictum argumentum, quod ex ore Pascal deridentis exivit, accipiunt tamquam optimae argumenta­ tionis exemplar Molinistae ac Congruistae, qui non cessant illud repetentes objicere contra gratiam sufficientem in sensu Augustiniano et Thomistico supra explicato. At de hoc infra III. Parte cap. 10. redibit sermo. CAPUT SECUNDUM Quomodo divisio gratiae in sufficientem et efficacem habeat fundamentum in distinctione divinae volun­ tatis in antecedentem et consequentem. 1 PRAENOTANDA Phimo : Quaenam sint opera, in quibus ostenditur efficacia gratiae. — Ex dictis patet divisionem divinae gratiae in sufficientem et efficacem non sumi praecise ex eo, quod gratia efficax aliquid efficiat et gratia sufficiens nihil effi­ ciat; sed ex eo, quod gratia sufficiens est facultas seu poten­ tia operandi opus boni salutaris ; et gratia efficax, simul cum facultate operandi tale bonum, importat ipsam actualitatem salutaris operationis. Opus autem boni salutaris non vocatur hic quodcumque bonum, vel quaecumque ope­ ratio, etiam supcrnaluralis ; sed opus salutare perfectum in suo genere per ordinem ad vitam aeternam merendam, augendam ac consequendam. Unde tale opus, gratiae effi­ cacis effectus, manifestatur : 1" in ipso actu justificationis, dum liberum arbitrium movetur in Deum per fidem, spem et caritatem; 2° quotiescumque homo post consecutionem gratiae sanctificantis utitur ad agendum habilibus infusis simul cum gratia habituali. « Rectus autem gratiae usus est per opera caritatis ; quae quidem secundum quod sunt de necessitate virtutis, pertinent ad praecepta moralia » (Ι-Π. q. 108. a. 2.); 3° in ipso discedendi a vita mortali actu, qui 30 PAHS II. — C0NC0BB1A ». THOMAE perseverantia© finalis donum denominatur. Quapropter ope rari, quod confertur homini a Deo per gratiam, quae dicitur el est efficax, est operari opera meritoria vitae aeternae, et meritoria gratiae ipsius sanctificantis jam receptae augmenti, et meritoria augmenti ipsius quoque gloriae : et denique, perseverando usque in finem salvum Heri. Secvndo : Gratia divina in summo suae efficaciae. — Tunc enim gratia actualis, qua movemur a Deo ad salutem et qua de facto jam salutem operamur, perveniet ad summum suae efficaciae, cum pertingemus ad terminum finalem hujuscc motus, quo in Deo vivimus, movemur et sumus; cujus quidem motus terminus est ipsa consecutio vitae aeternae ac felix gratiae sanctificantis per gloriam con­ summatio. Tunc eteniin adimplebuntur totaliter mirabiles divinae gratiae in nobis effectus. « Et quomodo descendit imber et nix de coelo el illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam. el germinare eam facit, et dat semen serenti et panem comedenti : sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo ; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quodeumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. Quia in laetitia egrediemini el in pace deducemini : montes el colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Domi­ nus nominatus in signum aeternum, quod non auferetur. » Is. 55, 10-13. Tektjo : Multiplex operandi bonum salutare potentia, et undenain oriatur. — Potentia autem operandi opus bonum salutare est multiplex, ac per diversos gradus homo ascen­ dendo procedit in receptione talis potestatis. Primo quidem omnis nostra sufficientia atque efficacia ex meritis Domini nostri Jesu Christi derivatur. Sufficientia enim; nam, ut docet 1). Thomas. « meritum Christi sufficienter operatur ut quaedam causa universalis salutis humanae ; sed oportet hanc causam applicari singulis CAP. Π. — DE FUNDAMENTO DIVISIONIS 31 per sacramenta et per fidem formatam... Et ideo requiritur aliquid aliud ad salutem nostram praeter meritum Christi, cujus tamen meritum Christi est causa ». Efficacia autem : quoniam, ut ipse Angelicus Doctor tradit, « hoc ipsum gratis alicui nostrum a Deo confertur, quod efficaciam meriti Christi consequatur ». (De Verit. q. 29. a. 7. ad 8. et ad 13.) E.x unione itaque cum Domino nostro Jesu Christo procedit el facultas operandi bonum salutare et ipsamet boni salutaris operatio. Job. 1. 17 : « Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. » Quarto : Duplex causa, quare meritum Christi non se habeat aequaliter ad omnes quantum ad efficaciam. — Attamen, ut I). Thomas tradit De Verit. q. 29. a. 7. ad 4. : « Meritum Christi quantum ad sufficientiam aequaliter se habet ad omnes, non autem quantum ad efficaciam; quod accidit partira ex libero arbitrio, partim ex divina electione, per quam quibusdam misericorditer effectus meritorum Christi confertur, quibus­ dam vero justo judicio subtrahitur. » Ex duplici ergo causa procedit, quod meritum Christi non se habeat aequaliter ad omnes quoad efficaciam, sc. : 1° Partim ea- libero hominis arbitrio, in quo est potentia obedientialis ad gratiam Dei recipiendam, et potentia defi­ ciendi et, per deficientiam, divinae gratiae resistendi. Unde quod homo gratiam Dei non recipiat, prima causa est semper peccatum, sive actuale sive originale saltem, ut contingit in pueris qui absque baptismo decedunt. Ita constanter cum S. Augustino, D. Thomas multis in locis. (I. q. 23. a. 5.; 1-11. q. 98. a. 4. ad 2.; 11-11. q. 2. a. 5. ad 1.) Ac III. Sent. dist. 19. q. 1. a. 2. ad 4. : « Dicendum, quod hoc, quod idololatrae adhuc manent sub servitute daemonis, contingit ex hoc, quod auxilia, quae sunt ex passione Christi, accipere negligunl. » 2° Partim ex divina electione. Deus, qui semper confert gratiam ex misericordia et amore : 1° quibusdam confert gratiam, quos speciali amore dilcxit, et diligendo elegit, et 32 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE eligendo praedestinavit ad vitam aeternam ; 2° ceteris autem, quos non praedestinavit, confert multa beneficia, quae sunt communia omnibus, et non tantum ordinis naturalis, verum etiam quaedam, quae pertinent ad vitam gratiae vel ad illam habendam parant viam. Unde D. Thomas III. C. Gent. cap. 159. : « Deus enim, quantum in se est. paratus est omnibus gratiam dare : omnes enim homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, ut dicitur 1 Tim. 2, 4. Sed illi soli gratia privantur, qui in seipsis gratiae impedimentum praestant; sicut sole mundum illuminante, in culpam imputatur ei, qui oculos claudit, si ex hoc aliquod malum sequatur, licet videre non possit nisi lumine solis praeveniatur. » Et in Job. 10. lect 5. : « Peccatum autem est causa quare non illuminamur a Deo per fidem; puta originale vel in aliquibus actuale : quae quidem causa in omnibus est. Unde omnes illi qui dese­ runtur, justo Dei judicio deseruntur; et illi qui eliguntur, ex Dei miseratione assumuntur. » El sic semper verificatur, quod in defectu gratiae prima causa est ex nobis; in gratiae autem collatione causa prima est Deus. Quinto : Quaestio dilucidanda. — Cum autem omnes gratiae, quas accipit homo qui a vita aeterna excidit, non pertingant usque ad summum gradum gratiae efficacis, qui in ipsa gloriae consecutione manifestatur, et tamen habeant veram rationem gratiae sufficientis, cujus perfecta ratio invenitur in habitibus infusis simul eum gratia justificante : idcirco assurgendum est altius, ut videamus distinctionem gratiae sufficientis et gratiae efficacis esse revera fundatam supra distinctionem ordinis generalis providentiae et ordinis spe­ cialis praedestinationis. Praedestinatio, inquit D. Thomas, est quidam modus providentiae; sed addit aliqua specialia super (‘am. (I. Sent. (list. 4. q. 1. a. 2. ad 4.) CAP. 11. ---- DE FUNDAMENTO DIVISIONIS 33 II CONCLUSIO Divisio divinae gratiae in sufficientem et efficacem habet suum angulare fundamentum in distinctione divinae voluntatis in antecedentem et consequentem. \rg. luni. — Sumptum ex effectibus utriusque voluntatis. D. Thomas I. Sent. (list. 46. q. 1. a. 1. : « Voluntas est duplex, sc. antecedens et consequens : et hoc contingit non ex aliqua diversitate voluntatis divinae, sed propter diversas conditiones ipsius voliti. Potest enim in unoquoque homini1 considerari natura ejus et aliae circumstantiae ipsius, ut quod est volens et praeparans se ad salutem suam, vel etiam repugnans et contrarie agens. Si ergo in homine tantum na tura sua consideretur, aequaliter bonum est omnem homi­ nem salvari, quia omnes conveniunt in natura humana. Et cum omne bonum sit volitum a Deo, hoc etiam Deus vult: et hoc vocatur voluntas antecedens, qua omnes homines alvos fleri vult. Et hujus voluntatis effectus est ipse ordo naturae in finem salutis, et promoventia in finem omnibus communiter proposita, tam naturalia quam gratuita ; sicut potentiae naturales et praecepta legis et hujusmodi. » Duplicem itaque in Deo distinguere oportet voluntatem : quarum altera vult omnes homines salvos fieri; altera vero vult illos salvari, (pios elegit. Effectus primae voluntatis sunt : I- ipse ordo naturae in finem salutis; 2° promoventia in finem omnibus communiter proposita, tum naturalia tum gratuita. I'.llectus vero secundae voluntatis sunt omnia promoventia m finem salutis illis, quos ab aeterno Deus elegit, collata. Gratuita autem quae, communiter omnibus hominibus pro­ posita, illos promovent in finem beatitudinis, pertinent ad illum gratiam, (piae communis est bonis et malis. Gratuita vero, quae conferuntur electis, ad illam gratiam spectant, DE GRATIA. T. II. 3 34 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE quae bonos discernit a malis : de qua duplici gratia plurima scribit S. Augustinus in libris De praedest. sanet, et De dono persev. Gratuita igitur in finem vitae aeternae promo­ ventia, quae omnibus hominibus proponuntur, rationem habent gratiae sufficientis. Gratuita vero, quae non solum in Unem salutis promovent, verum etiam bonos discernunt a malis, rationem specialem continent gratiae efficacis. Arg. 2“m. — Ex duplici ordine in salutem per duplicem voluntatem expresso desumptum. D. Thomas, De Verit. q. 23. a. 2. ait : « Illud ergo, ad quod Deus creaturam ordinavit, quantum est de se, dicitur esse volitum ab eo quasi prima intentione, sive voluntate antecedente. Sed quando creatura impeditur propter sui delectum ab hoc fine, nihilominus tamen Deus implet in ea id bonitatis, cujus est capax; et hoc est quasi de secunda intentione ejus et dicitur voluntas consequens... Nec tamen... intentio Dei frustrari potest ; quia istum, qui non salvatur, praescivit ab aeterno fore non salvandum; nec ordinat ipsum in salutem secundum ordi­ nem praedestinationis, qui est ordo absolutae voluntatis ; sed quantum ex parte sua est, dedit fei naturam ad beatitudinein ordinatam. » Habetur igitur duplex ordo in salutem, sc. : ordo prae­ destinationis, qui est ordo absolutae voluntatis, el ordo ad beatitudinem, propter quam Deus omnes homines creavit atque condidit. Voluntas autem absoluta est voluntas con­ sequens; voluntas autem conditionata est voluntas antece­ dens; nec tamen est imperfectio ex parte voluntatis, sed ex parte volili, quod non accipitur cum omnibus circumstantiis, quae exiguntur ad rectum ordinem in salutem. (Z. Sent. dist. 46. q. 1. a. 2. ad 2.) Gratia ergo, quae datur a Deo vel saltem offertur omnibus hominibus pro exsecutione ordinis in salutem propter quam Deus omnes homines fecit, gratia sufficiens dicitur. Gratia autem, quae confertur a Deo pro exsecutione ordinis in salutem, qui est ordo praedestina­ tionis, gratia efficax denominatur. Arg. 3um. — Depromptum ex diverso modo, quo se ha­ bent homines prout a Deo ordinantur in beatitudinem. CAP. II. — DE FUNDAMENTO DIVISIONIS 35 D. Thomas. De Verit. q. 23. a. 2. : « Quia ergo Deus omnes homines propter beatitudinem fecit, dicitur voluntate ante­ cedente omnium salutem velle. Sed quia quidam suae saluti adversantur, quos ordo suae sapientiae ad salutem venire non patitur..., implet in eis alio modo id, quod ad suam bonitatem perlinet, sc. eos per justitiam damnans; ut sic, dum a primo ordine voluntatis deficiunt, in secundum laban­ tur, et dum Dei voluntatem non faciunt, impleatur in eis voluntas Dei. Ipse autem defectus peccati, quo aliquis red­ ditur dignus poena..., non est volitus a Deo, nec voluntate antecedente nec voluntate consequente, sed est ab eo solum­ modo permissus. » Ex omnibus ergo hominibus, quorum salutem Deus vult voluntate antecedente, quidam suae saluti adversantur et gratiae resistunt; quidam vero gratiae non resistunt, sed consentiunt, et libere consentiunt. Alios Deus vult salvari voluntate antecedente ratione humanae naturae, quam ad salutem fecit, et ratione etiam aliorum beneficio­ rum, quae illis gratuito contulit ; vult tamen illos damnari voluntate consequente propter peccata, quae in eis inve­ niuntur. Alios vero vult Deus illos salvari utraque voluntate, antecedente et consequente, ratione naturae, quam ipse ad salutem fecit, et ratione gratiae, qua homines ipsi salutem meruerunt consequendam. Gratia itaque divina, cui ajii resistunt, gratia sufficiens dicitur; gratia vero, cui alii con­ sentiunt, dicitur et est efficax. Arg. 4um, per quod tertium completur, et via ad errorem Pelagii occluditur. Sic ad litteram Angelicus Doctor Heb. 12. lect. 3. : « Gratia enim, etsi non habeatur ex meritis, alioquin gratia non esset gratia, tamen oportet, quod iiomo faciat quod in se est. Deus autem voluntate sua liberalissima dat eam omni praeparanti se. Apoc. 3, 20 : Ecce sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad eum. I Tim. 2, 'i : Qui vult omnes homines salvos fieri. Et ideo gratia Dei nulli deest; sed omnibus, quantum in se est, sc communicat, sicut nec sol deest oculis caecis... Sed contra, quia si gratia non datur ex operibus, sed tantum ex hoc, quod aliquis non ponit obstaculum ; ergo habere gratiam 36 PARS II. — CONCORDIA I). THOMAE dependet ex solo libero arbitrio nt non ex electione Dei, quod est error Pelagii. Respondeo : Dicendum est. quod hoc ipsum, quod aliquis non ponit obstaculum, ex gratia procedit. Unde si aliquis ponat, et tamen moveatur cor ejus ad removendum illud, hoc· esi ex dono gratiae Dei vocantis per misericordiam suam. Gal. I. 15 : Cum autem placuit ei, qui me segregavit e.r utero matrix meae et vocavit per gratiam suam. Hoc autem donum gratiae non est gra­ tum laciens. Quod ergo a quibusdam removetur istud obsta­ culum, hoc est ex misericordia Dei ; quod autem non remo­ vetur, hoc est ex justitia ejus. » Gratia ergo, cui homo ponit obstaculum, cui resistit, est gratia sufficiens. Gratia vero, cui homo obstaculum non ponit, cui consentit, est gratia efficax, cujus est effectus : 1° quod non ponatur obstaculum; 2° quod ipsum obstacu­ lum, si ponitur, removeatur; 3n quod ipsum liberum arbi­ trium consentiat. Totum hoc procedit primo et principaliter ex gratia, qua Deus nos movet ad consentiendum et ad libere consentiendum. III Corroboratur conclusio auctoritate Romani Pontificis. Supra exposita doctrina circa voluntatem Dei antecedentem el consequentem, prout evolvitur ac declaratur a D. Thoma 1 J. Sent. dist. 46. q. 1. a. I.; De Verit. q. 23. a. 2: 1. q. 19. a. 6. ' Doctrina theologica circa voluntatis divinae distinctionem in antecedentem et consequentem primo tradita esse videtur a S. Joanne Damasceno. II. De Orthodoxa Fide, cap. 29. Quam divisionem sub nomine primariae et secundariae indicaverat S. Chrysostomus Hom. 1. in epist. ad Ephes. Et aliquid simile scribit Tertullianus II. Adversus Marcionem, cap. 11. Tertullianus enim ait : < Usque ad delictum hominis Deus a primordio tantum bonus ; exinde judex et severus... Ita prior bonitas Dei secundum naturam; severitas pos­ terior secundum causam. » S. Chrysostomus vero loco citato (Patrol. Graec. tom. 62. p. 13) exponens illa verba Apostoli : Secun- CAP. U. — DE FUNDAMENTO DIVISIONIS ■>/ apparet comprobata et auctoritative definita a Romano Pon­ tifice per condemnationem subsequenlium propositionum, quarum aliae ad voluntatem Dei circa salutem omnium hominum referuntur, aliae autem ad efficaciam spectant orationis Domini nostri Jesu Christi atque ipsius desiderii pro hominum omnium salute. Propositiones istae sunt Paschasii Quesnelli. et. inter pro­ positiones 101 damnatas a Clemente XI. in Consi. Unigenitus, 8 Sept. 1713 hac enumeratione recensentur : « Propositio 12. : Quando Deus vult salvare animam, quèçumque tempore, quocumque loco, effectus indubitabilis sequitur voluntatem Dei. » « Prop. 13. : Quando Deus vult animam salvam facere et eam tangit interiori gratiae suae manu, nulla voluntas humana ei resistit. » dum propositum voluntatis suae, ait : « Id est propterca quod valde velit. Hoc est, ut ita dicam, ejus desiderium. Ubique enim εύδοξία (hoc enim vocabulum hic usurpat Paulus) est voluntas prin­ ceps et quae praecedit; est enim etiam alia voluntas; utpote voluntas prima est, ut non pereant qui peccarunt; voluntas secunda est, ut qui facti sunt mali, pereant. » S. Damascenus autem sic : « Hoc itidem nosse oportet Deum primaria et antecedente voluntate velle omnes salvos esse et regni sui compotes fieri (I. Tim. 2, 4). Non enim nos ut puniret, condidit; sed quia bonus est. ad hoc, ut boni­ tatis suae participes essemus. Peccantes porro puniri vult, quia justus est. » Unde patet D. Thomam locis supra citatis sumere ac declarare voluntatem Dei antecedentem et consequentem sensu altiori atque ampliori. Etenim dum Tertullianus, Chrysostomus et Damascenus non vocant voluntatem Dei consequentem, nisi qua Deus peccatores punit aut peccare permittit. Angelicus Doctor extendit voluntatem consequentem tam ad bonos quam ad malos, ad omnes videlicet homines, ita quod volitum voluntate antece­ dente sit id, quod in nobis est ex parte solius Dei ; et volitum volun­ tate consequente claudit etiam seu respiciat id. quod est ex parte nostra. Id autem quod est ex parte nostra, potest esse bonum vel malum ; si quidem bonum, tunc est etiam principaliter a Deo ; si vero malum, tunc est solummodo a nobis. Quamobrem distinctio voluntatis divinae in antecedentem ac consequentem juxta doctri­ nam D. Thomae est altior et profundior, quemadmodum apparet ex illius expositione in hoc capite 2. ■38 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE « Prop. 30. : Omnes, quos Deus vult salvare per Christum, salvantur infailibiliter. » « Prop. 31. : Desideria Christi semper habent suum effec­ tum; pacem intimo cordium inferi, quando eis illam optat. » « Prop. 14. : Quantumcumque remotus a salute sil pecca­ tor obstinatus, quando Jésus se ei videndum exhibet lumine salutari suae gratiae, oportet ut se dedat, accurrat, sese humiliet et adorei Salvatorem suum. » Doctrina est igitur Ecclesiae Catholicae : 1° quod non quocumque tempore, non quocumque loco, non semper, «piando Deus vult salvare animam, effectus indubitabilis sequitur voluntatem Dei. Ecce ergo voluntas Dei antecedens. En gratia sufficiens. 2° Quando Deus vult animam salvam facere et eam tangit interiori gratiae suae manu, aliqua voluntas humana ei resistit. En gratia interior sufficiens; en voluntas antecedens. 3° Non omnes, quos Deus vult salvare per Christum, infailibiliter salvantur. Ecce voluntas Dei salutifera omnium hominum: en voluntas antecedens, cujus effectus sunt omnia promoventia in finem salutis omnibus hominibus proposita. 4" Desideria Christi aliquando non habent suum effectum; aliquando non inferunt cordi homi­ num pacem, quam illis Jesus optat. En voluntas Christi condilionata, respondens voluntati Dei antecedenti: en gra­ tia sufficiens. 5° Quando Jesus se peccatoribus obstinatis et remotis ad salutem videndum exhibet lumine salutari suae gratiae, peccator non semper accurrit, non, semper se humi­ liat et adorat Salvatorem suum. En gratia sufficiens. Et si accurrit et humiliat se et adorat Salvatorem suum, non necessario accurrit, sed libere. En gratia efficax perficiens atque exaltans liberam hominis voluntatem. At Ecclesia Dei vivi, quae magistra est ac columna veri­ tatis, edocet nos praeterea per S. Scripturam, per Concilia, per Patres et Doctores, maxime per S. Augustinum et D. Thoniam, haec quae subsequuntur : Primo : « Non rapiet eas quisquam de manu mea. De ovibus istis nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit. CAP. II. — DE FUNDAMENTO DIVISIONIS 39 Securus est de numero earum, qui pro eis novit, quod dedit. Et hoc est quod ait : Non rapiet eas de manu mea. » (S. Aug. in Joh. tract. 48.) Secundo : « Omnes, quos Deus vult salvos fieri, sine dubi­ tatione salvantur; nec possunt salvari, nisi quos Deus vult salvos fieri. Nec est quisquam, quem Deus salvari velit, et non salvetur. » (S. Fulgent. De Incar. et gratia. Christi cap. 31.) Tertio : « An audebis dicere, rogante Christo ne deficeret fides Petri, defecturam fuisse, si Petrus eam deficere voluis­ set; hoc est, si eam usque in finem perseverare noluisset? quasi aliud Petrus ullo modo vellet, quam pro illo Christus rogasset, ut vellet... Pro illo Christi non potuit esse inanis oratio. » (S. August. De corrept. et grat. cap. 8.) Quarto : « Dum ille orat in excelso, navicula turbatur fluctibus in profundo. Quia insurgunt fluctus, potest illa navicula turbari; sed quia Christus orat, non potest mergi. » {S. Aug. serm. 14. de Verbis Domini h) Quinto : « Non perit unus ex his, pro quibus Christus mortuus est. Christus non perdit, quos emit sanguine. Pro­ prio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : pro nobis praedestinatis, justificatis, glorificatis; de quibus sequitur : Quis accusabit adversus electos Dei? » (S. August, epist. ad Evodium; serm. 8. De S. Vincent.; tract. 45. in Joh. *) 1 Serm. 72. Appendix. Edit. Migne. 2 Verba ad litteram sic scribuntur in locis praecitatis : « Multi in cruce Christi gloriantes et ab eadem via non recedentes... quia non perit unus ex illis, pro quibus mortuus est (Joh. 17, 12), ad eandem perveniant aeternitatem, veritatem, caritatem, id est, ad stabilem, certam, plenamque felicitatem, ubi manentibus, videntibus, aman­ tibus sunt cuncta perspicua. » S. Aug. Epist. ad Evodium. Epist. 169. edit. Migne. « Quando perit qui sanguine Christi redemptus est? Potens homo non potest perdere quod emit auro suo, et Christus perdit quod emit 40 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE Sexto : « Omnis absoluta voluntas Christi, etiam humana,, fuit impleta, quia fuit Deo conformis; et per consequens, omnis ejus oratio fuit exaudita.,. Dominus non oravit pro crucifixoribus, neque etiam pro omnibus, qui erant credituri in eum, sed pro his solum, qui erant praedestinati, ut per Ipsum vitam consequerentur aeternam. » (D. Thomas III. q. 21. a. 4. et ad 2.) Septimo : « Cum rectissime dicatur Salvator pro totius mundi redemptione crucifixus propter veram humanae na­ turae susceptionem et propter communem in primo homine omnium perditionem, potest tamen dici pro his tantum crucifixus, quibus mors ipsius profuit. Dicit enim Evange­ lista, quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in imum » (S. Prosper, Respons. ad capita Gallorum'). Octavo : « Subventum est igitur infirmitati voluntatis hu­ manae, ut divina gratia indeclinabiliter et insuperabili 1er ageretur. Deo volenti salvum facere hominem, nullum resi­ stit arbitrium. » (S. August. De corrept. et grat. cap. 12. et cap. 14.) Duplex itaque voluntas Dei : antecedens et consequens; condilionata et absoluta. Duplex ordo divinae sapientiae, nempe : secundum generalem providentiam et secundum praedestinationem. Duplex gratia : sufficiens et efficax; dans posse salvari et largiens ipsam actualitatem salutis per justificationem, per usum gratiae justificantis, per in bono perseverantiam ac per glorificationem. sanguine suo ? » S. Aug. serm. in Natali martyris Vincentii. Serm. 27i. edit. Migne. « Novit Dominus qui sunt ejus. Novit praescitos, novit praedesti­ natos... Adde adhuc : Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum : quomodo non et cum illo omnia nobis donavit ί Sed quibus nobis ? Praescitis, praedestinatis, justifi­ catis, gloriflelttis, de quibus sequitur : Quis accusabit adversus electos Dei? (Rom. 8, 29 et ss.) » S. Aug. Tract. 45. in Johan.) CAP. 11. — DE FUNDAMENTO DIVISIONIS 41 IV Duplex quidem ordo hominum in salutem. D. Thomas, De Verit. q. 6. a. 1. sic declarat differentiam inter ulruinque : « Praedestinatio quantum ad duo a provi­ dentia differt : providentia enim dicit universaliter ordina­ tionem in finem; unde se extendit ad omnia, quae a Deo in finem aliquem ordinantur, sive sint rationabilia sive irratio­ nabilia, sive bona sive mala. Praedestinatio autem respicit tantum illum finem, qui est principalis rationalis creaturae, utpote gloriam; et ideo praedestinatio non est nisi hominum et eorum, quae spectant ad salutem. Differt etiam alio modo. In qualibet enim ordinatione ad finem est duo considerare, sc. ipsum ordinem et exitum vel eventum ordinis. Non enim omnia, quae ad finem ordinantur, finem consequuntur. Pro­ videntia ergo ordinem in finem respicit tantum : unde per Dei providentiam omnes homines ad beatitudinem ordinan­ tur. Sed praedestinatio respicit etiam exitum vel eventum ordinis; unde non est nisi eorum, qui gloriam consequuntur. Sicut igitur se habet, providentia ad impositionem ordinis, ita se habet praedestinatio ad ordinis exitum vel eventum. Quod enim aliqui finem gloriae consequuntur, non est prin­ cipaliter ex propriis viribus, sed ex auxilio gratiae divinitus datae. » Unde : 1° Ordo providentiae claudit in amplitudine sui ambitus ordinem praedestinationis. Etenim, ut D. Thomas docet 1. q. 22. a. 1. et q. 23. a. 1. : « Tpsa igitur ratio ordinis rerum in finem providentia in Deo nominatur... Proprie loquendo, rationalis creatura, quae est capax vitae aeternae, perducitur in ipsam quasi a Deo transmissa... Unde ratio praedictae transmissionis creaturae rationalis in finem vitae aeternae, praedestinatio nominatur... Et sic patet, quod praedestinatio, quantum ad objecta, est quaedam pars providentiae. » 2° Tam ordo generalis providentiae quam ordo specialis 42 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE praedestinationis est certus atque infallibilis; et D. Thomas ostendit 1. q. 23. a. (i. praedestinationem certissime et infalli­ bility· consequi suum effectum ex eo. quod praedestinatio est pars providentiae; Cujus quidem ordinem esse infallibilem ostenderat jam q. 22. a. 4. 3° Attamen sub praedestinatione, nullus cadit ordo etiam in particulari, qui deficiat a proprio eventu: quoniam sub praedestinatione cadit el ordo et eventus ordinis. Sub pro­ videntia autem cadunt ordines simul cum eventu futuri, et ordines delicientes a proprio eventu; quia talis ordo, defi­ ciens a proprio eventu, non est provisus a Deo quoad even­ tum illius ordinis deficientis proprium. Unde : 4° Cum per ordinem providentiae lanium ordinantur homi­ nes a Deo ad beatitudinem, providentia respicit ordinem in finem, at non exitum vel eventum ordinis. Nec tamen intelligendum est, quod intentio Dei frustrari possit. Deus enim nihil facit frustra, nec Dei intentio umquam fru­ stratur. (I. q. 23. a. 6. ad 1. ; De Verit. q. 23. a. 2.) Cum vero per ordinem praedestinationis ordinantur homi­ nes ad beatitudinem. providentia ista specialis respicit el ordinem in finem el praeterea ipsius ordinis exitum seu eventum. 5° Numerus praedestinatorum est certus Deo, non solum per modum cognitionis, sed etiam per modum cujusdam principalis praefinitionis. Non sic autem omnino esi de nu­ mero reproborum, qui videntur esse praeordinati a Deo in bonum electorum, quibus omnia cooperantur in bonum. Sed quia ipso actus liberi arbitrii creati reducitur in Deum sicut in causam, necesse est ut ea, quae ex libero arbitrio fiunt, divinae providentiae, subdantur. Providentia enim hominis continetur sub providentia Dei, sicut causa particularis sub causa universali, respectu cujus ipsamel particularis causa habet rationem effectus. (I. q. 2. a. 3. ad 2. : q. 22. a. 2. ad 4. : <[.23. a. 7.) fin Hominum autem justorum quodam excellentiori modo Deus habet providentiam quam impiorum, in quantum non permittit contra eos evenire aliquid, quod finaliter impediat CAI’. Π. — DE FUNDAMENTO DIVISIONIS 43 salutem eorum. Nam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt Sancti, ut dicitur Rom. 8. 28. V Duplex etiam voluntas Dei. D. Thomas loco supra citato, postquam distinxit inter ordi­ nem ad beatitudinem secundum providentiam et secundum praedestinationem, adjungit : ■■ Praedestinatio secundum rationem praesupponit dilectionem. per quam Deus vult salutem alicujus. Unde sicut prudens non ordinat in finem nisi in quantum est temperatus vel justus, ita Deus non praedestinat nisi in quantum est diligens. Praeexigilur etiam electio, per quam ille, qui in finem infallibiliter dirigitur, ab aliis separatur, qui non hoc modo in finem diriguntur. Haec autem separatio non est propter diversitatem aliquam inventam in his, qui separantur, (piae posset ad amorem incitare; quia antequam nati essent aut aliquid boni egis­ sent aut mali, dictum est : Jacob (illexi, Esau autem odio habui, ut dicitur Rom. 9. 13. Et ideo praedestinatio praesupponit electionem et dilectionem. Ad praedestinatio­ nem vero duo sequuntur, sc. consecutio finis, qui est glori­ ficatio, el collatio auxilii ad consequendum finem, quod est appositio gratiae: quod ad vocationem pertinet. Unde et praedestinationis duo effectus assignantur, sc. gratia et gloria. » De Veri/, q. 6. a. 1. Quam quidem doctrinam complet el confirmat Angelicus Doctor passim ubique in suis scriptis, et praesertim in Summa Theologica 1. q. 23. a. 3. ad 1. declarans illa verba Sap. 11, 25 : « Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti ». ait : « Deus omnes homines diligit, et etiam omnes creaturas, in quantum omnibus vult aliquod bonum; non tamen quodeumque bonum vult omnibus, in quantum igitur quibusdam non vult hoc bonum, quod est vita aeterna. PARS II. CONCORDIA D. THOMAE dicitur eos habere odio vel reprobare. » El ibid. a. 4. ad 1. r « Si consideretur communicatio bonitatis divinae in com­ muni, abaque electione bonitatem suam communicat... Sed si consideretur communicatio istius vel illius boni, non absque electione tribuit; quia quaedam bona dat aliquibus, quae non dat aliis. Et sic in collatione gratiae et gloriae attenditur electio. » Et ibid, ad 3. : « Deus vult omnes homines salvos fieri, antecedenler, quod non est simpliciter velle, sed secundum quid; non autem consequenter, quod est simpliciter velle. » Ac tandem q. 24. a. 2. ad 3. : « Dicen­ dum. quod vita gratiae non habet rationem linis, sed ratio­ nem ejus quod est. ad finem. Unde ad vitam gratiae non dicitur aliquis eligi, nisi in quantum vita gratiae ordinatur ad gloriam. Et propter hoc illi, qui habent gratiam et exci­ dunt a gloria, non dicuntur esse electi simpliciter, sed secun­ dum quid. » Unde : 1° Ordo hominum in beatitudinem juxta generalem provi­ dentiam praesupponit etiam in Deo dilectionem et electionem quandam secundum quid. Ordo autem hominum in beatitu­ dinem secundum praedestinationem praesupponit in Deo dilectionem et electionem simpliciter. 2° Electio atque dilectio secundum· quid pertinent ad voluntatem antecedentem: altera autem dilectio atque electio superaddit voluntatem consequentem. 3° Per voluntatem antecedentem homines non discer­ nuntur, quoniam per illam omnes homines ordinantur in beatitudinem, et sic vult Deus omnes homines salvos fieri. Per voluntatem consequentem fit separatio bonorum a malis, non propter diversitatem aliquam inventam in his, qui sepa­ rantur, sed ex sola Dei misericordia, a qua oriuntur ea ipsa bona, quibus boni a malis discernuntur. 4“ Voluntas antecedens et voluntas consequens nullam habent distinctionem ex parte actus divinae voluntatis, sed ex pario volitorum. De Verit. q. 23. a. 2. ad I. : « In voluntate divina nec ordo nec distinctio est ex parte actus voluntatis, sed solummodo ex parte volitorum. » Etenim ex parte actus divinae voluntatis nec praedestinatio ponitur pars providen­ CAP. II. — DE FUNDAMENTO DIVISIONIS 45 tiae, quoniam actus divinus nec partis nec totius rationem in se habet; sed quantum ad objecta pars ponitur providentiae. 5° Voluntas antecedens et consequens habet distinctionem ex parte volitorum. maxime per comparationem ad non praedestinatos, propter diversa in uno et eodem volito reperta. Deus semper vult id, quod est bonum, el semper adimplet in sua creatura id bonitatis, cujus est capax. Ex parte sua dat naturam, dat quoque gratuita communia, et inter haec gratuita adhuc confert aliqua specialia quibusdam, qui tamen non salvantur, nempe vitam gratiae sanctifi­ cantis. At « conditiones, quibus homo efficitur deordinatus a consecutione finis, sub quibus existenlem Deus eum salvum esse non vult, sunt ex ipso homine; et ideo lotum quod sequitur, sibi imputatur ad culpam. » (Z. Sent. dist. 4G. a. I. ad 5.) 6° Per comparationem autem ad praedestinatos voluntas antecedens et consequens coincidunt simpliciter quoad principale volitum, quod est hominem salvum· fieri. Deus eniin vult praedestinatos salvari tam antecedenti quam consequenti voluntate : et in quantum dat naturam, et in quantum dat gratuita communia, et in quantum dat gratuita specialia. Attamen accipitur etiam per comparationem ad illos distinctio divinae voluntatis in antecedentem et consequen­ tem ; quia praedestinatio non includit solam voluntatem antecedentem, qua Deus vult omnes homines salvos fieri, sic enim sequeretur, quod omnes essent praedestinati ; sed etiam « includit voluntatem consequentem, quae respicit aliquo modo id, quod est ex parte nostra, non quidem sicut incli­ nans divinam voluntatem ad volendum, sed sicut id, ad cujus productionem divina voluntas gratiam ordinat ; vel etiam sicut id, quod ad gratiam quodammodo disponit et gloriam meretur... Hoc ipsum, quod est velle accipere gratiam, est nobis ex praedestinatione divina. » (De Verit. q. 6. a. 2. ad 2. et ad 11.) '|6 PARS II. — CONCORDIA 1>. ΊΉΟΜΛΚ VI Duplex igitur gratia. Quarum altera est effectus voluntatis, qua Deus vult omnes homines salvos fieri: altera vero voluntatis, qua Deus de­ crevit dilectos, electos et praedestinatos salvari. Quarum prima dat posse pervenire ad finem vitae aeternae, et alia confert, simul cum potestate perveniendi, ipsummet infallibiliter perveniendi actum. Sicut enim in ordine praedestina­ tionis includitur quidquid est perfectionis et bonitatis in ordine generalis providentiae, ita in gratia, quae dat actualitatem boni operis salutaris, includitur facultas tale opus operandi ; at non e converso. Praedestinationis effectus sunt gratia et gloria; providentiae autem generalis effectus non est gloria, sed qualiscumque participatio gratiae, per cujus appositionem confertur diversimode potentia gloriam asse­ quendi. Gratia autem, quae non assequitur gloriam, cujus est quaedam inchoatio, etsi magna, etsi in suo genere per­ fecta, non attingit ad summum gradum efficaciae; non esi efficax simpliciter. Dilectis igitur et electis et praedestinatis datur gratia efficax simpliciter, confertur potestas simul eum effectu, posse et agere. Dilectis secundum quid, sed non praedesti­ natis, etsi concedatur potestas, effectus tamen totalis, ad quem praedicta potestas ordinatur, de facto non confertur. Cum voluntate antecedenti salvandi omnes homines adest in Deo voluntas permittendi aliquos cadere in culpam, qua a fine vitae aeternae deficiunt. Cum voluntate consequenti salvandi electos, licet adesse possit voluntas permittendi illos in culpam cadere, non tamen voluntas permittendi ipsos in culpa permanere. Praedestinatio est causa et ejus quod ex­ spectatur in futura vita a praedestinatis, sc. gloriae, et ejus quod percipitur in praesenti, sc. gratiae. Praedestinatio enim includit voluntatem conferendi gratiam et gloriam. CAP. 11. ---- DE FUNDAMENTO DIVISIONIS 47 Aliter se habet reprobatio in causando quam praedestinatio. Reprobatio non est causa ejus quod est in praesenti, sc. culpae, sed est causa derelictionis Dei. Et tamen est causa ejus quod redditur in futuro, sc. poenae aeternae. Sed culpa provenit ex libero arbitrio ejus, qui reprobatur et a gratia deseritur. Et secundum hoc veriflcatur dictum Prophetae sc. : « Perditio tua, Israel. « Reprobatio Dei non subtrahit aliquid de potentia reprobati. (I. q. 23. a. 3.) Si enim voluerimus doctrinam S. Augustini et D. Thomae in forma propositionum exprimere, sic dicere oporteret : Propositio 1. Quando Deus vult, voluntate antecedenti salvare animam, quocumque tempore, quocumque loco, effectus indubitabilis non sequitur voluntatem Dei. Quando1 autem Deus vult voluntate consequenti, effectus indubita­ bilis sequitur voluntatem Dei. II. Quando Deus vult voluntate antecedenti animam sal­ vam facere et eam tangit interiori gratiae sufficientis manu, voluntas humana ei resistere valet. Quando vero Deus vult voluntate consequenti animam salvam facere et eam tangit interiori gratiae efficacis manu, voluntas humana non ei resistit, etsi possit ex parte vertibilitatis liberi arbitrii ei resistere. III. Omnes, quos Deus vult voluntate antecedenti salvare ' per Christum, non infallibiliter salvantur. Omnes vero, quos Deus vult voluntate consequenti salvaro per Christum, sal­ vantur, et quidem infallibiliter. IV. Desideria Christi, quae fuerunt voluntati antecedenti Dei conformia, non semper habent suum effectum. Desideria vero Christi, conformia ad voluntatem Dei consequentem, semper suum effectum habent juxta illud Joh. 11, 41-42 : « Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis... » Unde D. Thomas Hebr. 5. lect. 1. : « Dicendum est, quod Christus in omnibus, quae voluit fleri, fuit exauditus. Ipse autem secundum appetitum sensualitatis et secundum voluntatem, in quantum est quidam appetitus naturalis, refugiebat mortem; et quantum ad hoc orabat, 48 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE ut ostenderet se verum hominem. Sed voluntate consequenti rationem deliberatam volebat mori. Unde Math. 26, 39 dicit : Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Item nolebat, quod ignosceretur omnibus, sed illis tantum, qui crediderunt. Et multi postea conversi sunt. » III. Sent. dist. 17. a. 3. q. 4. ad 2. : « Oratio Christi, quae luit secundum hanc (consequentem) voluntatem, fuit exaudita; non autem quae fuit secundum primam (antecedentem); et ideo dicil Hieronymus, quod Christus exauditus est pro praedestinatis, non autem pro non praedestinatis. » V. Christus morte sua liberavit quoad sufficientiam de manu exterminatoris non modo electos, sed omnes prorsus homines; quoad efficaciam autem illos, qui per caritatem eum Christo conjuncti vim passionis suscipiunt. III. Sent. dist. 19. q. 1. a. 2. : « Potestatem igitur diaboli, qua victos detinet, ex toto amovit quantum ad sufficientiam, licet non quantum ad efficaciam, nisi in illis, qui vim passionis susci­ piunt per Udem et caritatem et sacramenta. » VI. Quando Jesus se peccatori videndum exhibet lumine suae gratiae sufficientis dumtaxat, non oportet, ut peccator se dedat, accurrat et convertatur. Quando autem Jesus se peccatori videndum exhibet, lumine salutari suae gratiae efficacis, tunc peccator, licet quantumcumque a salute remo­ tus, oportet, non necessitate coactionis, sed necessitate infallibilitatis, ut se. dedat libere, et libere accurrat, et exultet libere in Deo Salvatori suo. juxta illud Act. Ap. cap. 9. : « Sanius autem spirans minarum et caedis in discipulos Domini... Subito circumfulsit eum lux de coelo. Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi : Saule. Saule, quid me persequeris? Qui dixit : Quis es, Domine? Et ille : Ego sum Jesus, quem tu persequeris. ... Et tremens ac stupens dixit ; Domine, quid me vis facere? » Et cap. 26. ; « Dominus autem dixit : Ego sum Jesus, quem tu persequeris. Sed exsurge et sta super pedes tuos ; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti. » VII. Datur ergo gratia Jesu Christi, quae a nullo corde CAP. II. DE FUNDAMENTO DIVISIONIS 09 respuitur, et cui nihil resistit; nam proprius hujusmodi gra­ tiae effectus est ipsammel duritiam cordis auferre, et ipsius resistentiae obstaculum removere. Haec est doctrina S. Augustini, de quo Romanus Pontifex Hormisdas ad Possessorem in hanc sententiam scripsit : De arbitrio libero et gratia Dei, quid Romana, hoc est Catholica sequatur et servet Ecclesia, ex variis libris B. Au­ gustini, et maxime ad Prosperum et Hilarium, abunde cognosci potest. » Haec etiam est doctrina D. Thomae, de quo Leo XIII. in Encycl. Æterni Patris : « Inter scholasticos ductores, omnium princeps et magister, longe eminet Thomas Aquinas, qui veteres doctores sacros, quia summe veneratus est, ideo intellectum omnium quodammodo sortitus est. » Concludamus igitur cum Angelico Doctore, qui supra Math. cap. 11. et 19. sic eloquitur : « Artifex potest assignare causam, quare lapides quosdam in fundamento, quosdam superius posuit. Sed quod hunc posuerit hic, alium ibi, non est alia causa nisi voluntas sua. Sic quod Dominus aliquos salvet, hoc est ad suam misericordiam ; quod hos damnet, ad justitiam. Sed quare circa illum sic misericorditer agit quam circa alium : hoc solum pertinet ad suam voluntatem, inde Rom. 9, 18 : Cujus vult, miseretur; et quem vult, indurat. Unde sic facit propter beneplacitum. Ita, Pater, quia sic placitum est ante te. Quis poterit salvus esse? \spiciens autem Jesus dixit : Apud homines hoc impos­ sibile est; apud Deum autem omnia sunt possibilia. Sed quid est, quod dicit? Videtur enim, quod perit liberum arbitrium, si impossibile est apud homines. Verum est, quod homo a se habet, ut possit peccare ; sed resurgere et opera salutis facere, hoc non habet a se sine auxilio gratiae Dei. Ipse enim Deus est, qui ita potest. Rom. 9, 6 : Non est currentis, nec volentis, sed miserentis est Dei. Unde Job 42, 7 : Scio, quod omnia potes, et apud te non est impossibile. Unde secun­ dum potentiam humanam impossibile est hominem salvum Heri, quia potentia humana non immutat voluntatem; sed olius Dei est immutare eam, sicut habetur Philipp. 2, 13 : Qui operatur in nobis velle et perficere. » DE GRATIA. T. II. 50 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE Quam quidem doctrinam de physica motione, qua Deus· immutat voluntatem, et de efficacia gratiae, cui nullus resistit, ita pulchre, bene, recte Cajetanus in suis Comment, supra Math. cap. 4. explicans illa verba : « Et procedens inde, vidit alios duos fratres » scribit : « Non est mirandum, quod isti et illi statim secuti fuerint Jesum; quia interiori opera­ tione Jesus movebat, motione non invitatoria, sed efficaci, corda eorum ad relinquendum omnia et sequendum Ipsum. Tali enim attractioni interni spiritus nullus umquam resistit; nullus etiam resistet umquam, quia efficit voluntarium secta­ torem, operarium, martyrem. » Atque haec est illa gratia fortis, potens, invincibilis, effi­ cax, ad quam videntur referri verba Leonis XIII. in Encycl. Satis cognitum seu De Unitate Ecclesiae, ubi sub fine de Deo habet : « Qui maxime potest animos hominum permo­ vere et, unde vult et quo vult, impellere. » CAPUT TERTIUM De intrinseca divinae gratiae efficacia. I PRAENOTANDA Primo : Doctrina S. Augustini et D. Thomae circa efficaciam gratiae. — Doctrina S. Augustini ac D. Thomae circa gratiam Dei et liberum hominis arbitrium est « argentum igne exa­ minatum, probatum terrae, purgatum septuplum »; eloquia autem horum Ecclesiae Doctorum revera sunt « eloquia casta ». (Ps. 11.) In circuitu ambulant ex una parte, qui negant efficaciam divinae gratiae ante propriam liberi arbi­ trii determinationem; ex alia vero, qui determinationem liberi arbitrii sub efficacia gratiae divinae inficiantur. A si­ nistris S. Augustini et D. Thomae, Jansenius ac Quesnellius; post Jansenium et Quesnellium, Calvinus el Lutherus; post Lutheranos, Manichaei. A dextris, Molina; post Molinam, Scmipelagiani ; deinde Pelagius el Origenes. Ecclesia Ro­ mana, damnans propositiones Jansenii, Baji ac Quesnelli circa hanc materiam, .jam occludit viam erroris ex sinistro latere, ne quis abutens doctrina Augustini abeat in errores Lutheranorum. Salva fide catholica non videtur posse fieri, ut quis neget esse gratiam ex se sufficientem. Via autem erroris ex latere dextro satis firmiter clausa manet manu ipsius Augustini efficaciam divinae gratiae propugnantis contra insultus Pelagianorum atque contra quamcumque doctrinam plumbo Pelagianismi vermiculatam. Attamen non esset fortasse superfluum auctoritative etiam talem viam, ad Pelagianismum respicientem, quadris lapidibus PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE claudere, id est. damnando propositiones similiter oppositas doctrinae S. Augustini et D. Thomae, et parallelas ipsis propositionibus Jansenii ac Quesnelli jure merito dam­ natis1. Interim sanctam Augustini ac i). Thomae doctrinam. ' Ita Bossuet : « La saine doctrine, également opposée à Jansenius et à Molina. La grâce molinistique, c’est-à-dire la grâce .d’équilibre et versatile manifestement rejetable comme contraire à saint Augus­ tin et à la vérité. » Revue Bossuet, lrc année n° 3, 1900. Verba haec desumpta sunt ex adnotationibus. quas Bossuet appo­ suit Generali Praefationi « in novam editionem operum S. Augus­ tini a Benedictinis adornatam ». Ista tamen Generalis Praefatio, quam Mabillon scripserat atque ad Bossuet, ut illam inspiceret, miserat, manebat adhuc inedita quoad maximam ac principaliorem textus partem, quousque publici juris facta fuit in opusculo, cui titulus : « Documents pour servir à l’histoire religieuse des XVII>»<' et XVIIi™ siècles. Bossuet et le Jansénisme. Notices historiques publiées par A. M. P. Ingold. Edition augmentée de deux appendices sur Bossuet et l’édition Bénédictine de saint Augustin et sur le Sacré-Cœur d’après Bossuet. Paris 1904. » Ex adnotationibus a Bossuet appositis, prima sic se habet : < Le but de ce discours doit être de faire paraître dans une telle évidence la saine doctrine, également opposée à Jansenius et à Molina, que la calomnie demeure confondue et sans réplique, et la grâce molinistique, c’est-à-dire la grâce d’équilibre et versatile manifestement rejetable comme contraire à saint Augustin et à la vérité. C’est aussi ce qui paraît dans cet écrit où l’on pose très bien les principes ; mais afin de ne laisser aucun sujet de plainte et de fermer la bouche aux contredisants, les remarques suivantes m’ont paru nécessaires. » Illa vero principia, quae Bossuet laudat atque approbat, quaeque Mabillon attulerat ad discernendam sanam S. Augustini doctrinam, cui ex aequo licet per diversam viam tam Jansenii quam Molinae doctrina opponitur, sic ad litteram a Mabillon fuerunt conscripta : « Regula prima. » « Apud Augustinum, maxime ab exorta Pelagiana haeresi, verae gratiae, gratiae proprie dictae, item gratiae Dei, seu Christi nomine, non alia passim 1 gratia quam efficax designatur. » « Regula secunda. » « Gratia sufficiens sensu Thomislico pro­ bari potest ex Augustino; at bOec fere nunquam gratia, gratia Dei, gratia Christi, appellatur, sed aliquando caritas, seu voluntas parva, minor, invalida, imperfecta. » 1 Bossuet adnotat : « Le mot de passim assure la règle et doit être remarqué. » GAP. ΠΙ. DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 53 ulva qua non licet rejicere gratiam quoque ex se efficacem, oportet nunc pro viribus ad gloriam ipsius divinae gratiae confidenter sustinere atque proclamare. < Regula tertia. » « Augustinus in hoc statu eas non agnovit gratias sufficientes actuales, quae reddantur efficaces ex sola determinatione liberae voluntatis absque alio potentiori adju­ torio. » « Regula quarta. » « Hic loquendi formula· : perseverares si vem.es, significat Augustinus voluntatis culpabilem defectum si quis non perseveret ; at gratiae adjutorium affirmare non intendit, quod de aliis similibus formis dicendum·. » « Regula quinta. » « Etsi possibilitatem adimplendorum prae­ reptorum re ipsa admittat Augustinus, ob errorem tamen Pelagianorum magis institit gratiae efficaci, quae ipsa praecepta facit adimplere. » « Regula sexta. » « Liberum arbitrium in homine lapso aequi­ libre ad bonum- et malum, ad peccandum vel non peccandum, admittebant Pelagiani, negat Augustinus. » « Regula septima. » « Secundum Augustinum neque gratiae invidissima et potenlissima vis, neque peccandi quaedam neces­ sitas, ex peccato, seclusa gratia, consequens, tollit Ubertatem, nec proinde vel meritum vel demeritum. » < Regula octava. » « Voluntatem salvandi omnes homines in Deo non restringit A uguslinus ad sola genera singulorum, seclusa voluntate magis generali de salute universorum '. » En regulas, quas Mabillon, Bossuet illas approbante ac plaudente, publici juris facere intendebat, atque operibus S. Augustini de novo in lucem edendis praeficiendas curabat, ut sana doctrina in hac de gratia materia discerni posset rectaque via omnibus pateret, a Molina sic ut a Jansenio aequaliter distans. Etenim Mabillon ex ipsis regulis evidenter comprobatis ad hanc quoque perveniebat conclusionem : « Jam vero, quod attinet ad tertiam, quae Molinistarum est, sententiam, haec a diametro S. Augustini doctrinae repugnat. » Quare autem octo supradictae regulae adeo sapienter .i Mabillon conscriptae atque ex ipsiusmet S. Augustini doctrinae testimoniis in perspicuo positae, in Praefatione Generali, quae postea typis mandata est, non legantur, ad historiam pertinet inquirere, atque tale negotium oportet ut historicis relinquatur illustrandum. ' Bossuet adnotat: « Pour parler plus précisément contre les Jansénistes, Il faudrait ici ajouter : Ac praecipue justorum. » Ac paulo post, adnol.indo verba textus a Mabillon conscripti, addit : » On avouera sans peine que saint Augustin dans ces ouvrages (ab exorta Pelagians haeresi) insiste 54 PARS ΤΙ. — CONCORDIA i>. THOMAE Secundo : Eritne haereticum asserere : I" Nullam dari gratiam divinam ex se efficacem ; 2° Gratiam divinam ex se efficacem tollere aut diminuere liberum arbitrium ? — Melchior Cano VI. De Locis Theol. cap. 7. scribit ad nostrum propo­ situm : « Huic quaestioni breviter respondemus. Nolumus hic nos Ecclesiae sententiam praevenire, sed si ad generale Concilium reteratur, liaereseos nola errori illi inuretur. Nec enim video, cur, quid ipse sentiam de hac re, non audeam dicere, quam eo melius cernere mihi videor, quod et eam proprius diligentiusque contemplor et sine affectu pertubationeque contemplor. Quod si in hoc erro, quod Romanae Sedis privilegia a Christo illi concessa et tueor el contradi­ centes haereseos nomine condemnandos esse credo, non solum tuto, sed libenter erro; nec mihi errorem utilem, quo etiam delector, sine rationis praesertim vi extorqueri volo. Nam me non solum ratio ac disputatio impulit, ut ita crede­ rem, sed nobilitas etiam summorum theologorum et aucto­ ritas. » Melchior Cano non erravit, sed prophetavit; atque in primo concilio generali post Tridentinum Concilium, in quo praestantissimus theologus « verum certamen, spectante orbe, certavit, ubi, inquit, Patribus magnum lumen accendimus, tenebras adversariorum dispulimus, theologi visi sumus » (XII. de Locis Theol. cap. 12.); in Concilio inquam, gene­ rali primo, postquam aureum praeclarissimumque opus De Locis elaboratum fuit, haereseos nota errori, quem Cano fortiter rejiciebat, inusta est; et tamquam dogma divinitus revelatum, fuit definitum : « Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur... per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua Divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque ejusmodi Ro­ mani Pontificis definitiones ex scse, non autem ex consensu principalement à la volonté conséquente ou absolue. Mais en même temps on trouvera à dire qu’on parle si généralement et qu'on omette tant d’en­ droits des sermons et des traités de (où) saint Augustin, même contre les Pélagiens, a reconnu une volonté générale antécédente. » GAP. III. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 55 Ecclesiae, irreformabiles esse. » Gone. Vat. Const, dogm. De hccl. Christi, sess. 4. cap. 4. Ac dicimus Mclchiorem Cano ad nostrum proprium pro­ positum ita recte respondisse. Primo, quoniam Romani Pontificis infallibilitas fundatur supra assistentiam divinam ipsi in B. Petro promissam ; et oportet, quod hujusmodi divina assistentia sit ab intrinseco suae naturae efficax. Deinde, quoniam S. Augustinus ex istamet divina assistentia in B. Petro promissa assumebat unum ex maximis argu­ mentis ad ostendendam intrinsecam divinae gratiae effica­ ciam. Audiamus magnum gratiae Doctorem sic loquentem : « Si ad liberum arbitrium hominis, quod non secundum Dei gratiam, sed contra eam defendis, pertinere dicis, ut perse­ veret in bono quisque vel non perseveret, non Deo do­ nante, si perseveret, sed humana voluntate faciente, quid moliturus es contra verba dicentis : Ego rogavi pro te. Petre, ne deficiat fides tua. ? (Lue. 22, 32) An audebis dicere, etiam rogante Christo ne deficeret fides Petri, defecturam fuisse, si Petrus voluisset, hoc est, si eam usque in finem perseverare noluisset? Quasi aliud Petrus ullo modo vellet quam pro illo Christus rogassel ut vellet. Nam quis ignorat tunc fuisse perituram fidem, si ea, qua fidelis erat, voluntas ipsa deficeret? Sed quia praeparatur voluntas a Domino (Prov. cap. 8.), ideo pro illo Christi non potest esse inanis oratio. Quando rogavit ergo, ne fides ejus deficeret, quid aliud rogavit, nisi ut haberet in fide liberri­ mam, fortissimam, invictissimam, perseverantissimam volun­ tatem ? Ecce quemadmodum secundum gratiam Dei, non contra eam, libertas defenditur voluntatis. Voluntas quippe humana non libertate consequitur gratiam, sed gratia potius libertatem, et, ut perseveret, delectabilem perpetuitatem et insuperabilem fortitudinem. » lia Augustinus De correpi, et grat. cap. 8. Unde simul patet esse doctrinam catholicam : 1° aliquam dari divinam motionem seu gratiam actualem ex se efficacem ; 2° gratiam ex se efficacem non tollere nec minuere, sed conservare, augere ac perficere humanam libertatem. 56 PARS H. ---- CONCORDIA D. THOMAE Tertio : Determinatur sensus quaestionis. — Cum erga gratia efficax sit illa gratia, quae de facto semper el infallibiliter boni operis salutaris habeat effectum, undenam infalli­ bilis haec conjunctio sive effectus intenti assecutio desumenda erit? Diversitas, ratione cujus gratia divina convenienter dividitur in sufficientem et efficacem, lenetne se fix parte ipsius gratiae actualis in esse principii, vel solum oritur ex parte effectus seu consensus liberi arbitrii? Consentilne liberum hominis arbitrium Deo moventi illud ad opus salutare, quia divina motio ex se est efficax; vel e contra, gratia divina dicitur efficax et a gratia pure sufficienti distinguitur ratione effectus subsequentis, quia sc. liberum arbitrium praebuit consensum ? Necessitas infallibilitatis in nostra salute operanda provenitne a nostro libero arbitrio sicut a moto, vel est a Deo sicut a movente? En punctum controversiae inter S. Augustinum ac D. Thomam, atque inter Molinam et Suarez. Quarto : Undenam oporteat quaestionem dilucidare ac definire. — Quaestio dilucidanda est atqui· definienda : 1° Ex ipsa S. Scriptura ; 2° Ex doclrinaS. Augustini ; 3° Ex doctrina Conciliorum ; 4° Ex doctrina theologica D. Thomae ; 5° Ex doctrina philosophica D. Thomae circa Deum ut est Primus Motor el Prima Causa efficiens ; 6° Ex doctrina philosophica D. Thomae circa causas se­ cundas, quae sub applicatione Causae Primae agunt instru­ mental i ter ; 7° Ex ipsa natura physicae praemotionis, de qua per tria subsequcnlia capita seorsum ex professo agetur. CAP. ΠΙ. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE D/ II CONCLUSIO Gratia actualis seu gratuita motio, qua Deus movet nos ad opus salutare, id est, ad volendum et agendum bonum in ordine ad vitam aeternam, est efficax ex se, ab intrinseco sui, in ratione esse principii : hoc est, habet efficaciam, non ex libero arbitrio hominis sicut a moto, sed a solo Deo ut a movente '. Argumenta ex ipsa Sacra Scriptura. Arg. lu,n. — Atque primum argumentum oportet audire ab ore Domini nostri Jesu Christi. Joh. 10. 27-29 : « Oves meae vocem meam audiunt; et ego cognosco eas. et se­ quuntur me. Et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus, quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. » Quae verba declarans S. Augustinus tract. 48. in Joh. cap. 10. ait : « Estote oves. Oves credendo sunt: oves pasto­ rem sequendo sunt; oves Redemptorem non contemnendo sunt; oves per ostium intrando sunt; oves vita aeterna perfruendo sunt... Ingressi sumus credendo, egredimur moriendo. Sed quomodo per ostium fidei ingressi sumus, sic ' Quotiescumque asseratur gratiam actualem esse ex se vel ex natura sua efficacem, semper venit intelligendus ordo seu relatio ad ipsum Deum moventem, ex cujus divina voluntate oritur tota gratiae efficacia. Quod jam P. Lemos ipse, ut quamcumque minus rectam interpretationem excluderet ac praeveniret, semel atque iterum admonuit disp. 3. coram Paulo V. et Panoplia lib. 4. part. 2. tract. 2. cap. 9. In illa disputatione, quae fuit quadragesima Congregatio de Auxiliis habita 2G. octob. 1G05, iterum de praedeterrninatione physica disputatum est. quaesitumque : Num in Scrip­ tura Sacra fundari possit ? 58 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE lideles de corpore exeamus : sic enim per ipsum ostium egredimur, ut. pascua invenire possimus. Bona pascua vita aeterna dicitur; ibi nulla herba arescit, totum viret, totum viget..... De illis autem ovibus, de quibus dicit Apostolus : Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. 2, 19) et quos prae­ scivit ipsos et praedestinas it : quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. 8, 10) : de ovibus istis nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit. EI hoc est quod ait : Non rapiet eas quis­ quam de manu mea. » Similiter D. Thomas in Joh. 10. lect. 5. : « Hoc enim ipsum, quod credimus, est nobis a Deo. Philipp. 1, 29 : Vobis datum est non solum ut in ipsum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini. Epii. 2, 8 : Gratia salvati estis et non ex vobis : Dei donum est. Quod quidem nulli datur nisi cui praeparatum est ab aeterno; et ideo illi soli credunt in ipsum, qui ad hoc ordinati sunt a Deo per aeternam prae­ destinationem. Aci. Ap. 13, 48 : Crediderunt quotquot prae­ ordinati erant ad ritum aeternam. El ibid. 15, 11 : Per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari..... Elego cognosco eas, id est, diligo et approbo. I Tim. 2, 19 : Novit Dominus qui sunt ejus. Quasi dicat : Hoc ipsum, quod me audiunt, est per hoc, quod ego eas cognosco, ab aeterno eligendo. » Ecce igitur quomodo efficacia divinae gratiae perlinet ad ordinem specialem praedestinationis ac descendit ab omni­ potentia Dei, a voluntate Dei absoluta, decretoria ac con­ sequente. Hoc, quod credamus veniendo ad Christum : hoc, quod praeceptis Christi obediamus; hoc, quod justifi­ cemur, quod perseveremus et quod glorificemur, hoc totum est « per hoc, quod ego eas cognosco, ab aeterno eligendo. » En fons, ex quo emanat efficacia divinae gratiae : dilectio et electio Dei. Omnes enim praedestinati sunt electi et dilecti. (1. q. 23. a. 4.) Et sic in collatione gratiae et gloriae attenditur dilectio. Arg. 2uin. — Argumentum alterum : a) Esther 13, 9-11 : « Domine, Domine, Rex omnipotens ! In ditione enim tua CAP. 111. DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 59 . unda sunt posita, et non est, qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israël. Tu fecisti coelum et terram, et quidquid coeli ambitu continetur. Dominus om­ nium es: nec est qui resistat Majestati tuae. » b) Sap. 11. 22-24 : « Multum enim valere tibi soli supererat semper, et virtuti brachii tui quis resistet? Quoniam tamquam mo­ mentum staterae, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram. Sed mise­ reris omnium, quia omnia potes. » c) Is. 14, 27 : « Dominus enim exercituum decrevit : et quis poterit infirmare? Et manus ejus extenta, et quis avertet eam? » d) Prov. 21, 1 : ■■ Cor regis in manu Domini ; quocumque voluerit, inclinabit illud. » e) Rom. 9, 19 : « ... Voluntati enim ejus quis resistit? » Quod explanans S. Augustinus De rjrat. et lib. arb. cap. 21. scribit : « Quis non ista judicia divina contremiscat, quibus agit Deus in cordibus etiam malorum hominum quidquid vult, reddens eis tamen secundum merita eorum? His et talibus testimoniis divinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit..... Quid mirum est, si per Spiritum Sanctum operatur in cor­ dibus electorum suorum bona, qui operatus est ut ipsa corda essent ex malis bona? » Et D. Thomas in Is. cap. 14. : « Hic ostendit divini propositi stabilimentum. Et quantum ad decretum sapientiae : decrevit. Et quantum ad expletionem potentiae : et manus ejus extenta, et quis avertet eam?» Ht Rom. 9. lect. 4. : « Nihil autem in hominis potestate esse udetur secundum praedicta, quibus omnia divinae voluntati videntur adseribi, cui resisti non potest. Unde sequitur : Voluntati enim, ejus quis resistit? quasi diceret : Nullus. Esther 13, 9 : Non est qui tuae possit resistere voluntati. Et haec videtur esse intentio Apostoli. » Igitur impossibile est coexislere simul voluntatem Dei absolutam inclinantem liberum arbitrium hominis ad opus salutare, et liberi arbitrii resistentiam voluntati Dei mo­ 60 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE ventis. Unde D. Thomas I-II. q. 10. a. \. ad 3. : « Si Deus movet voluntatem ad aliquid, incompossibite est huic posi­ tioni, quod voluntas ad illud non moveatur; non tamen est impossibile simpliciter. » Haec ergo sunt incompossibilia, nempe : Deus vult istum justificari, et iste non justifi­ catur ; Deus vult istum uti habitibus gratiae et caritatis, et iste non utitur: Deus ruit istum perseverare usque in finem, et iste non perseverat. Unde in sensu composito impotentia resistendi Deo moventi per gratiam efficacem designatur manifeste in Sacris Litteris '. Arg. 3""'. — .1er. 31, 18-19 : « Converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. Postquam enim convertisti me, egi poenitentiam. » Ezech. 11, 19-20 : « Et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum ; et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent et judicia mea custodiant, faciantque ea; et sint mihi in populum el ego sim eis in Deum. » Quod explicans S. Augustinus De grat. et lib. arb. cap. 16. scribit : «Certum est nos facere cum facimus; sed ille facit ut faciamus, praebendo vires efflcacissimas voluntati, qui dixit : Faciam ut in justificationibus meis ambuletis et judicia mea observetis et faciatis. Cum dicit : Faciam ut faciatis, quid aliud dicit nisi : auferam a vobis cor lapideum unde non faciebatis, el dabo vobis cor carneum unde faciatis? Et hoc quid est nisi : auferam cor durum unde non facie­ batis; et dabo cor obedicns unde faciatis? Ille facit ut facia­ mus, cui dicit homo : Pone, Domine, custodiam ori meo.. Hoc est. enim dicere : Fac ut ponam custodiam ori meo ; quod beneficium Dei jam fuerat consecutus, qui dixit : Posui ori meo custodiam. » (Ps. 38.) Et D. Thomas super .1er. cap. 11. : « Hic ponitur poenitentium susceptio. Secundo ponitur petitio : Converte me et convertar. Tertio assignatur petitionis ratio ex poenitentia, quam inchoavit : postquam enim convertisti me. infundendo gratiam. » 1 Videatur D. Thomas circa distinctionem sensus compositi et sensus divisi : De Pol. q. 1. a. 5. ; De Veril. q. 0. a. 4. ad 8. ; q. 2. a. 12. ad 4. ; I. q. 11. a. 13. ad 3. etq. 23. a. 6. ad 3. ; l-II. q. 10. a. 4. ad 3. CAP. III. — DE INTRINSECA EI’EICACIA GRATIAE 61 l’aies sunt characteres gratiae ab intrinseco efficacis : a) praebere vires efflcacissinias voluntati; b) auferre duri­ tiam ipsam cordis; c) dare cor obediens; d) conferre exsecu­ tionem bonorum operum. Et sic ex ipsius gratiae infusione homo convertitur ad Deum per motum liberi arbitrii, qui est credere ac diligere ; ac conversus et vivificatus observat mandata Dei. Arg. 4UU1. — .Joh. 6, 66 : « Nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo. » I Cor. 4, 7 : « Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? » Philipp. 2, 13 : « Deus est enim qui operatur in vobis el velle et perficere, pro bona voluntate. » Quae omnia explicans S. Augustinus De grat. et lib. arb. cap. 5.-9. ait : « Nisi donum Dei esset ipsa ad Deum nostra conversio, non ei diceretur : Detis virtutum, converte nos iPs. 89.); et Deus, tu convertens vivificabis nos: et Con­ verte nos, Deus sanitatum nostrarum (Ps. 84.) : et hujus­ modi alia, quae commemorare longum est. Nam et venire ad Christum, quid est aliud nisi ad eum credendo converti? Et tamen ait : Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo. Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti ? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Prorsus talia cogitanti verissime di­ citur : Dona sua coronat Deus, non merita tua ; si libi a leipso, non ab illo sunt merita tua. Haec enim si talia sunt, mala sunt; quae non coronat Deus. Si autem bona sunt, Dei dona sunt... Si ergo Dei dona sunt bona merita tua, non Deus coronat merita tua tamquam merita tua, sed tamquam dona sua. Numquid non corona bonis operibus redditur? Sed quia ipsa bona opera Ille in bonis operatur, de quo dictum est : Deus est enim qui operatur in vobis et velle el operari, pro bona voluntate ; ideo dixit Psalmus : Coronat te in miseratione et misericordia, quia ejus miseratione bona operamur, quibus corona redditur. Non enim quia dixit : Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate, ideo liberum arbitrium abs­ 62 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE tulisse putandus est. Quod si ila esset, non superius dixisset : ('um timore et tremore vestram ipsorum salutem ope­ ramini. Quando enim jubentur, ut operentur, liberum eorum convenitur arbitrium ; sed ideo cum timore et tre­ more, ne sibi tribuendo quod bene operantur, de bonis tamquam suis extollantur operibus. Tamquam ergo inter­ rogaretur Apostolus et diceretur ei : Quare dixisti : cum timore et tremori' ? horum rationem reddit dicens : Deus est enim qui operatur in vobis. Si enim timetis et tremitis, non extollimini tamquam de vestris operibus bonis : quia Deus est qui operatur in vobis. Et D. Thomas De Verit. q. 28. a. 4. ad 2. : « Tractus ille non importat violentiam, sed operationem divinam, qua operatur in liberum arbitrium, vertendo id quocumque vo­ luerit; et sic illud, ad quod homo trahitur, aliquo modo ad liberum arbitrium pertinet. » Atque Joh. 6. lect. 5. omnia haec a radice declarantur, et efficacia divinae motionis ad propositum divinae voluntatis iterum refertur. Audiamus Angelicum Doctorem Sacras Litteras interpretantem et doctrinam S. Augustini usque ad ipsius perfectionem evol­ ventem : « Est ergo humana facultas deficiens ad veniendum ad Christum per fidem ; et ideo dicit : Nemo potest venire ad me. Secundo : divinum auxilium est efficax ad subve­ niendum ; unde subdit : nisi Pater, qui misit me,. traxerit eum... Sed quia non solum revelatio exterior vel objec­ tum virtutem attrahendi habet, sed etiam interior instinctus impellens et movens ad credendum, ideo trahit multos Pater ad Filium per instinctum divinae operationis moventis interius cor hominis ad credendum. Philipp. 2. 13 : Deus est qui operatur in nobis velle et perficere. Os. 2, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis. Prov. 21, 1 : Cor regis in manu Domini; quocumque voluerit inclinabit illud..... Tertia quaestio est de hoc, quod dicit, quod nemo venire potest nisi tractus a Patre. Quia secundum hoc si nullus veniat ad Christum, non imputatur ei, sed ei, qui non trahit eos. Respondeo dicendum, quod vere nullus venire potest CAP. III. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 63 tractus a Patre: nam sicut grave per naturam non potest per se sursum ferri nisi trahatur ab alio, ita cor humanum ■·\ se ad inferiora tendens non potest sursum elevari nisi I ructum. Si vero non elevatur, non est defectus ex parte trahentis, qui, quantum in se est. nulli déficit: sed est propter impedimentum ejus, qui non trahitur... Deus autem omnibus ad trahendum manum porrigit, quantum in se est: et quod plus est, non solum attrahit manum recipientis, sed etiam aversos a se convertit, secundum illud Thraen. cap. nil. v. 21 : Converte nos, Domine, et convertemur; et l’s. 84, 7 secundum aliam litteram : Deus, tu convertens l ivificabis nos. Ex quo ergo Deus paratus est dare omnibus gratiam et ad se trahere, non imputatur ei, si aliquis non accipiat, sed ei, qui non accipit. Quare autem non omnes aversos trahit, sed aliquos, licet sint omnes aequaliter aversi, ratio quidem in generali potest assignari, ut sc. in illis, qui non trahuntur, appareat et refulgeat ordo divinae justitiae; in illis autem qui trahuntur, immensitas divinae miseri­ cordiae. Quare autem in speciali trahat hunc, et illum non trahat, non est ratio aliqua nisi beneplacitum voluntatis divinae. Unde dicit Augustinus : Quem trahat et quem non trahat, quare illum trahat et illum non trahat, noli velle judicare, si non vis errare. Sed accipe et intellige; nondum traheris, ora ut traharis. Hoc etiam ostendi potest per exemplum : nam assignari potest ratio, quare artifex popit aliquos lapides inferius et aliquos superius et aliquos ex lateribus, ex dispositione domus, cujus complementum hoc exigit. Sed quare hos lapides hic ponat et hos ibi, dependet a sua simplici volun­ tate. Et inde est, quod prima ratio dispositionis refertur ad voluntatem artificis. Sic ergo Deus ad complementum universi quosdam quidem trahit, ut in eis appareat sua misericordia; quosdam vero non trahit, ut ostendatur in eis sua justitia. Sed hos trahit, illos non trahit secundum suum beneplacitum volun­ tatis. Similiter etiam quare in Ecclesia aliquos fecit apos­ tolos, alios martyres : ratio est propter Ecclesiae decorem nisi 64 PARS 11. — CONCORDIA 1». THOMAE et complementum. Sed quare Petrum fecit apostolum, Stephanum martyrem, et Nicolaum confessorem : non est alia ratio nisi voluntas sua. Sic ergo palet humanae facultatis defectus el auxilii divini subsidium. » i Vide etiam I. q. 23. a. 5. ad 3.) Haec est doctrina S. Pauli ad Romanos; haec doctrina S. Augustini : haec doctrina I). Thomae, quae passim ubique in omnibus suis scriptis repentur. Ex ipsa bonitate divina, ex qua sumitur ratio praedestinationis, sumitur quoque efficacia illius gratiae, quae apponitur praedestinatis, ut in eis praedestinatio efficiatur quoad exsecutionem. Praedesti­ natio est quaedam ratio ordinis aliquorum in salutem aeter­ nam in mente divina existons. Exsecutio autem hujus ordinis est passive quidem in praedestinatis, active autem est in Deo. Est autem exsecutio praedestinationis vocatio et magni­ ficatio secundum illud Rom. cap. 8. : « Quos praedestinavit, hos et vocavit ; et quos vocavit, hos et magnificavit. » (1. q. 23. a. 2.) lam vero : 1° Deus omnibus ad trahendum manum por­ rigit, quantum in se est, quoniam omnibus dat naturalia ac etiam gratuita omnibus communia, ünde si quis non venit ad Christum, illi, qui non venit, imputandum est. Nam «excae­ catio el induratio Dei non intelligitur quasi Deus immittat malitiam vel ad peccandum impellat; sed per hoc, quod non infundat gratiam, quam quidem gratiam infundit ex sua misericordia; sed causa hujus, quod non infundit,, est ex parte nostra, in quantum sc. in nobis est aliquid gratiae divinae repugnans. Nam ipse, quantum in se est. illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et 1 Tim. 2,4 : Vult omnes homines salvos fieri. Sed quia nos a Deo rece­ dimus, ideo gratiam suam nobis subtrahit. Os. 4. 6 : Quia tu scientiam repulisti, repellam te. Et ibid. 13, !) : Perditio tua, Israel, ex te; tantummodo in me auxilium tuum. » D. Thomas in Joh. 12. lect. 7. 2° Deus non solum omnibus ad trahendum manum por­ rigit, verum etiam, quod plus est, aversos ad se convertit; et postquam Deus illos convertit ad se, et illi convertuntur CAP. Hl. 65 DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE nd Deum. At in hac conversione quidam trahuntur a Deo usque ad fidem vel usque ad attritionem suorum peccalurum; el haec divina motio est quidem efficax, si conside­ remus illos, qui non convertuntur ; sed sufficiens, si respicianlur illi, qui trahuntur usque ad caritatem per justificationem, in qua motio efficax ex se immutat cor per conversionem perfectam ad Deum. Atque motus iste liberi arbitrii in Deum per dilectionem caritatis constituit simpliciter primam mani­ festationem seu effectum gratiae ab intrinseco efficacis. 3° Inter eos, qui trahuntur usque ad justificationem, quidam quidem perseverant usque in finem, quidam vero excidunt a vi la aeterna per amissionem gratiae sanctificantis. Gratia sanctificans et omnes habitus infusi et omnia alia gratuita habent rationem gratiae sufficientis respectu perseverantiae linalis; et ipsum perseverantiae donum esi motio divina habens rationem gratiae efficacis in sui ultimo; quoniam rocatio, quae est una pars exsecutionis praedestinationis, aItingit ad alleram partem, quae est glorificatio. h° Inter ipsosmet, qui trahuntur per justificationem et per­ severantiae donum usque ad consecutionem vitae aeternae, adhuc adinveniunlur diversi gradus sanctitatis, ac proinde diversi gradus efficaciae in ipsa gratia, qua Deus trahit ad se praedestinatos et facit illos sibi plus vel minus in splen­ dere gloriae appropinquare. 5° Quare illum trahat et illum non trahat; quare inter illos quos trahit, hunc trahat plus et illum trahat minus : noli velle judicare, si non vis errare. Attamen, si adhuc non traheris, ma ut traharis; et si jam a Deo traheris, ora adhuc ut traharis plus. Quoniam in praedestinatione duo sunt consi­ deranda, sc. ipsa praeordinatio divina et effectus ejus. El licet quantum ad primum nullo modo praedestinatio juvatur precibus sanctorum, non enim precibus sanctorum Iit, quod aliquis praedestinetur a Deo; attamen quantum ad • •eundum praedestinatio juvatur precibus sanctorum et aliis hnnis operibus. Unde praedestinatis curandum est ad bene operandum et orandum; quia per hujusmodi, praedestina­ tionis effectus certitudinaliter impletur. Propter quod dicitur DB ΟΒΛΤ1Λ. T. II. 5 66 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE Il Petri 1, 10 :« ...Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. » (I. q. 23. a. 8.: q. 83. a. 2.) 6° « Divinum auxilium est efficax ad subveniendum. » Atque ista efficacia competit divinae gratiae ratione sui, ab intrinseco, prout descendit a voluntate Dei transmittentis nos in vitam aeternam. Non enim est Deus qui accipit ab homine, sed homo qui accipit a Deo ; non est motio divina quae impellitur ab humano arbitrio, sed humanum arbitrium quod impellitur impulsu divinae motionis. Ejusdem rationis est efficacia divinae gratiae ad nos justificandum, ad nos conservandum in justitia accepta et ad nos finaliter trans­ mittendum in vitam aeternam per gloriae consecutionem. Unde dicere, quod gratia divina est efficax ex se, ab intrinseco, ratione sui, idem significat ac dicere, quod habet efficaciam ab ipso Deo movente, ab ipsa Dei voluntate, ab ipsa Dei inten­ tione atque proposito ; a quo et opera nostra habent vim merendi ipsam vitam aeternam, in quam a Deo moli ac praemoli transmittimur. Sic D. Thomas Rom. 4. lect. 1. : « Corde creditur ad justitiam, et hoc secundum propositum gratiae Dei, id est, secundum quod Deus proponit ex gratia sua homines salvare. His qui secundum propositum vocati sunt sancti. Eph. 1, 11 : Qui operatur omnia secundum consi­ lium 'voluntatis suae... Opera humana possunt considerari dupliciter : uno modo secundum substantiam operum; et sic non habent aliquid condignum, ut eis merces aeternae gloriae reddatur. Alio modo possunt considerari secundum suum principium, prout se. ex impulsu Dei aguntur, secun­ dum propositum Dei praedestinantis; et secundum hoc eis debetur merces praedicta secundum debitum; quia, ut infra 8, 14 dicitur : Qui spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei; si autem filii, et haeredes. » Gratia ex se efficax nihil aliud est nisi impulsus Dei, et impulsus secundum propositum Dei praedestinantis, quo homo fit illius Dei, et quo meretur vitam aeternam, et quo ipsam vitam aeternam, cujus est haeres, assequitur. Iste autem impulsus Dei, ex se efficax, triplicem habet termi- CAP. III. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 67 num : 1° gratiam infusam per modum habitus, per quam humo iit formaliter .justus; 2° opera facta in caritate, per quae caritas ipsa ac gratia augentur et gloriae augmentum meretur; 3° ipsam gloriae assecutionem per donum perse­ verantiae, in quo efficacia divini impulsus maxime manifes­ tatur. Ill Argumenta ex doctrina S. Augustini. §1 Notae seu characteres gratiae ex se efficacis possunt reduci ad subséquentes : 1° Auferre ipsam duritiam cordis, per quam homo resistit Spiritui Sancto: ■ 2° Transmutare liberam hominis voluntatem de mala in bonam; 3° Inclinare liberam hominis voluntatem ad bene agen­ dum indeclinabiliter et insuperabiliter ; 'i° Augere ipsam libertatem voluntatis humanae; 5° Conferre libero hominis arbitrio, ut perseveret in bono ; 6° Discernere bonos a malis. Haec sunt praedicata seu attributa essentialia, quae com­ petunt illi divinae motioni, qua Deus movet nos, atque aversos ab ipso convertit nos ad ipsum, et conversos vivi­ ficat, et vivificatos facit nos vitam abundantius habere, et conservat nos in esse gratiae usque ad assecutionem gloriae, lam vero, S. Augustinus in suis fere omnibus scriptis ac praesertim in illis operibus, quae contra Pelagianos ac Semipelagianos cunctasque Pelagianismi reliquias elaboravit, conceptis verbis asseverat praedicta essentialia attributa divinae gratiae. Longum esset singula et omnia testimonia adducere; necesse enim foret omnia, quae de gratia et B8 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE libero arbitrio scripsit, transcribere. Ad propositum nostrum sufficiat quaedam dumtaxat attingere. Primum attributum gratiae efficacis. — S. Augustinus, De praedest. sanet, cap. 7. : « Valde remota est a sensibus carnis haec schola, in qua Deus auditur et docet. Multos venire videmus ad Filium, quia mullos credere videmus in Christum; sed ubi et quomodo a Patre audierint hoc et didicerint, non videmus. Nimium gratia ista secreta est : gratiam vero esse quis ambigat? Haec itaque gratia, quae occulte humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo duro corde respuitur. Ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. Quando ergo Pater intus auditur et docet, ut veniatur ad Filium, aufert cor lapideum et dat cor car­ neum, sicut, propheta praedicante, promisit (Ezecb. cap. 11.). Sic quippe facit filios promissionis et vasa, misericordiae, quae praeparavit in gloriam. » Et in epist. ad Vitalem, (epist. 217. edit. Migne) cap. 6. : « Quomodo Deus exspectat voluntates hominum, ut praeveniant eum, quibus det gra­ tiam, cum gratias ei non inmerito agamus de iis, quibus non ei credentibus et ejus doctrinam voluntate impia persequen­ tibus, misericordiam praerogavit, eosque ad seipsum omnipotentissima facilitate convertit, ac volentes ex nolentibus fecit? Ut quid ei inde gratias agimus, si hoc ipse, non fecit? Ut quid tanto magis eum magnificamus, quanto magis nole­ bant credere, quot credidisse gaudemus, si gratia divina voluntas in melius non mutatur humana? Apostolus Paulus : Eram, inquit, ignotus facie Ecclesiis Judaeae... Et in me magnificabant Deum (Galat. 1, 22-24). ... Quid est enim : in me magnificabant Deum, nisi in me Deum magnificum praedicabant? Quomodo autem eum magnificum praedica­ bant, si magnum illud factum de Pauli conversione ipse non fecerat? Et quo pacto ipse fecerat, si volentem credere ex nolente ipse non fecerat?... Haec et alia testimonia divina, quae commemorare longum est, ostendunt Deum gratia sua auferre infidelibus cor lapideum, et praevenire in homi­ nibus bonarum merita voluntatum, ita ut voluntas per CAP. III. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 89 π 11 Incedentem gratiam praeparetur, non ut gratia merito voluntatis antecedente donetur. » Secundum attributum gratiae efficacis. — S. Augustinus De grat. et lib. arb. cap. 20. : « Satis me disputasse arbitror adversus eos, qui gratiam Dei vehementer oppugnant, qua voluntas humana non tollitur, sed ex mala mutatur in horiam ; el cum bona fuerit, adjuvatur. Et sic disputasse, ni non magis ego quam divina ipsa Scriptura vobiscum locuta sit evidentissimis testimoniis veritatis; quae Scriptura divina si diligenter inspiciatur, ostendit non solum bonas hominum voluntates, quas Ipse facit ex malis, et a se factas bonas in actus bonos et in aeternam dirigit vitam; verum etiam illas, quae conservant saeculi creaturam, ita esse in Dei potestate, ut eas, quo voluerit, faciat inclinari, vel ad beneficia quibusdam praestanda, vel ad poenas quibusdam ingerendas, sicut ipse judicat occultissimo quidem judicio, sed sine ulla dubitatione justissimo... » Et ibid. cap. 21. : Quid mirum est, si per Spiritum Sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona, qui operatus est ut ipsa corda essent ex malis bona? » Tertium attributum gratiae ex se efficacis. — S. Augustinus De correpi, el grat. cap. 14. : « Cum autem homines per correptionem in viam justitiae seu veniunt seu revertuntur, quis operatur in cordibus eorum salutem, nisi ille qui, quolibet plantante atque rigante, et quodlibet in agris vel arbustulis operante, dat incrementum, Deus, cui volenti salvum facere nullum hominum resistit arbitrium ? Sic enim velle seu nolle in volentis aut nolentis est potestate, ut divinam voluntatem non impediat, nec superet poteslatem. Etiam de his enim, qui faciunt quae non vult, facit Ipse quae vult. Non est itaque dubitandum, voluntati Dei, qui in coelo et in terra omnia, quaecumque voluit, fecit (Ps. 84.), et qui etiam illa, quae futura sunt, fecit (Is. cap. 45.), humanas voluntates non posse resistere, quo­ minus faciat ipse quod vult ; quandoquidem etiam de ipsis 70 PARS II. — CONCORDIA ». THOMAE hominum voluntatibus, quod vult, cum vult, facit... Hoc in p.is egit, qui in cordibus hominum, quod voluerit, operatur. Propter quod praemisit Scriptura : Et ambulabat David proficiens, et magnificabatur, et Dominus omnipotens erat cum illo. Ac per hoc Dominus omnipotens, qui erat cum illo, adduxit istos, ut eum regem constituerent. Et quomodo ad­ duxit ? numquid corporalibus ullis vinculis alligavit? Intus egit, corda tenuit, corda movit, eosque voluntatibus eorum, quas Ipse in illis operatus est, traxit. Si ergo eum voluerit reges in terra Deus constituere, magis habet in potestate voluntates hominum quam ipsi suas, quis alius facit, ut salubris sit correptio et fiat in correpti corde correctio, ut coelesti constituatur in regno? » Quartum attributum gratiae ex se efficacis. — S. Augus tinus De spiritu et littera cap. 30. : « Liberum ergo arbi­ trium evacuamus per gratiam? Absit; sed magis liberum arbitrium statuimus. Sicut enim lex per fidem (Rom. 3.), sic liberum arbitrium per gratiam non evacuatur, sed sta­ tuitur. Neque enim lex impletur nisi libero arbitrio: sed per legem cognitio peccati; per fidem impetratio gratiae contra peccatum; per gratiam sanatio animae a vitio peccati; per animae sanitatem libertas arbitrii ; per liberum arbitrium justitiae dilectio; per justitiae dilectionem legis operatio. Ac per hoc sicut lex non evacuatur, sed statuitur per fidem, quia fides impetrat gratiam, qua lex impleatur, ita liberum arbitrium non evacuatur per gratiam, sed statuitur, quia gratia sanat voluntatem, qua justitia libere diligatur. Omnia haec, quae velut catenatim connexi, habent voces suas in Scripturis Sanctis. Lex dicit : Non concupisces (Exod. 20, 17). Fides dicit : Sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Ps. 40, 5). Gratia dicit : Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat (Joli. 5, 14). Sanitas dicit : Domine Deus meus, exclamavi ad le, et sanasti me (Ps. 29, 3). Liberum arbitrium dicit : Voluntarie sacrificabo tibi (Ps. 53, 8). Dilectio justitiae dicit : Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua. Domine (Ps. 118, CAP. ΠΙ. ---- DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 71 85). Ut quid ergo miseri homines aut de libero arbitrio nudent superbire antequam liberentur, aut de suis viribus si jam liberati sunt? Nec attendunt in ipso nomine liberi arbitrii utique libertatem sonare. Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. 3, 17). Si ergo servi sunt peccati, quid se jactant de libero arbitrio? A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petri. 2, 19). Si autem liberati sunt, quid se jactant velut de opere proprio, et gloriantur quasi non acceperint? An ita sunt liberi, ut nec illum velint habere Dominum, qui eis dicit : Sine me nihil potestis facere (Joh. 15, 5) et : Si vos Filius liberaverit, lunc vere liberi estis (ib. 8, 36)? » Epist. ad Hilarium 157. edit. Mignc) : « Haec enim voluntas libera tanto erit liberior, quanto sanior; tanto autem sanior, quanto divinae misericordiae gratiaeque subjectior... Neque enim voluntatis arbitrium tollitur, quia adjuvatur; sed ideo adjuvatur, quia non tollitur. » Et De correpi, et grat. cap. 8. : « Ecce quemad­ modum secundum gratiam, non contra eam, libertas defen­ ditur voluntatis ! Voluntas quippe humana non libertate consequitur gratiam, sed gratia potius libertatem ; et, ut perseveret, delectabilem perpetuitatem et insuperabilem forlitudinem. » Quintum attributum gratiae efficacis. — S. Augustinus De corrept. et grat. cap. 12. : « Ac per hoc nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari, qui eis non solum dat adjutorium, quale primo homini dedit, sine quo non possint perseverare, si velint; sed in eis etiam operatur et velle, ul, quoniam non perseverabunt nisi et possint et velint, perseverandi eis et possibilitas et voluntas divinae gratiae largitate donetur. Tantum quippe Spiritu Sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint, quia sic volunt; ideo sic velint, quia Deus operatur ut velint. Nam si in tanta infirmitate vitae hujus iin qua tamen infirmitate propter elationem reprimendam perfici virtutem oportebat) ipsis relinqueretur voluntas sua, ul in adjutorio Dei, sine quo perseverare non possent, 7'2 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE manerent si vellent : nec Deus in eis operaretur, ut vellent; inter tot et tantas tentationes infirmitate sua voluntas ipsa suc­ cumberet, et ideo perseverare non possent, quia deficientes infirmitate nec vellent, aut non ita vellent infirmitate volun­ tatis, ut possent. Subventum est igitur infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabili ter et insuperabiliter ageretur; et ideo quamvis infirma, non tamen deficeret, nec adversitate aliqua vinceretur. Ita factum est, ut voluntas hominis, invalida et imbecilla in bono adhuc parvo, perse­ veraret per virtutem Dei, cum voluntas primi hominis, fortis et sani in bono ampliore, non perseveraverit, habens virtutem liberi arbitrii, quamvis non defuluro adjutorio Dei, sine quo non posset perseverare, si vellet, non tamen tali, quo in illoDeus operaretur ut vellet. Fortissimo quippe dimisit atque, permisit facere quod vellet; infirmis servavit, ut, ipso donante, invictissime, quod bonum est. vellent, et hoc deserere invic­ tissime nollent. Dicente ergo Christo : Rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. 22, 32), inlelligamus ei dictum, qui aedificatur super petram. Atque ita homo Dei non solum quia misericordiam consecutus est, ut fidelis esset, verum etiam quia fides ipsa non deficit; qui gloriatur, in Domino glocietur. » Sextum attributum gratiae ex se efficacis. — S. Augustinus, De correpi, et grat. cap. 13. : « Haec de his loquor, qui praedestinati sunt in regnum Dei, quorum ita certus est. numerus, ut nec addatur eis quisquam, nec minuatur ex eis; non de his, qui, cum annuntiasse! et locutus esset, multi­ plicati sunt super numerum (Ps. 39.). Ipsi enim vocati dici possunt, non autem electi; quia non secundum propositum vocati. » Et De praedest. sanet, cap. 17. : « Electi sunt autem de mundo ex vocatione, qua Deus id, quod praedestinaviI, implevit. Quos enim praedestinavit, ipsos et vocavit; illa sc. vocatione secundum propositum ; non ergo alios, sed quos praedestinavit, ipsos vocavit; nec. alios, sed quos ita vocavit, ipsos et justificavit; nec alios, sed quos praedesti­ navit, vocavit, justificavit, ipsos et glorificavit : illo utique cap. in. DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 73 line, qui non habet Unem» Elegit ergo Deus fideles, sed ut sint, non quia jam erant. » Et De corrept. et grat. cap. 9. : « Nemo ergo dicat non esse corripiendum, qui exorbitat de via justa, sed ei reditum et perseverantiam a Domino tantum esse poscendam; nemo prudens et fidelis hoc dicat. Si enim secundum propositum vocatus est isto, procul dubio illi, etiam quod corripitur. Heus cooperatur in bonum. Utrum autem ita sit vocatus, quoniam qui corripit, nescit, faciat ipse cum caritate, quod soit, esse faciendum; scit enim talem corripiendum; facturo l>eo aut misericordiam aut judicium : misericordiam quidem, si a massa perditionis ille, qui corripitur, gratiae largitate discretus est: et non est inter vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, sed inter vasa misericordiae, quae praeparavit Deus in gloriam (Rom. cap. 9.); judicium vero, si in illis est damnatus, in his non est praedestinatus. » Et II. Contra duas epist. Pelag. cap. 7. : « Ergo ille discernit, qui, unde discernaris, impertit, poenam debitam removendo, indebitam gratiam largiendo; ille discernit, qui cum tenebrae essent super abyssum, dixit : Fiat lux, et. facta est lux; el divisit, hoc est, discrevit, inter lucem et tenebras. Non enim cum solae essent tenebrae, quid discer­ neret, invenit : sed lucem faciendo discrevit, ut justificatis impiis dicatur : Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. 5, 8): ac sic. qui gioriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur. » Et XI. De Civit. Dei cap. 19. : « Non milii videtur ab operibus Dei absurda sententia, si, cum lux illa prima facta est, angeli creati intel figuntur, ubi dictum est : Et divisit Deus inter lucem et tenebras; et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem. Solus quippe ille ista discer­ nere potuit, qui potuit etiam priusquam caderent, praescire casuros, et lumine privatos veritatis in tenebrosa superbia remansuros... Inter illam vero lucem, quae sancta societas angelorum est illustratione veritatis fulgens, et ei contrarias tenebras, id est, malorum angelorum aversorum a luce justitiae deterrimas mentes, ipse dividere potuit, cui etiam 7'ι PARS 11. — CONCORDIA D. THOMAE futurum, non naturae, sed voluntatis malum, occultum aut incertum esse non potuit. » El XII. cap. 9. : « Nam et hoc discutiendum est, si boni angeli ipsi in se fecerunt voluntatem bonam, utrum aliqua eam an nulla voluntate fecerunt. Si nulla, utique nec fece­ runt. Si aliqua, utrum mala an bona? Si mala, quomodo esse potuit mala voluntas bonae voluntatis effectrix? Si bona, jam ergo habebant. Et istam quis fecerat, nisi ille, qui eos cum bona voluntate, id est, cum amore casto, quo illi adhaererent, creavit, simul eis et condens naturam et largiens gratiam? Unde sine bona voluntate, hoc est. Dei amore, numquam sanctos angelos fuisse credendum est. Isti autem, qui cum boni creati essent, tamen mali sunt mala propria voluntate, quam bona natura non fecit, nisi cum a bono sponte defecit, ut mali causa non sil bonum, sed delectus a bono, aut minorem acceperunt amoris divini gratiam quam illi, qui in eadem perstiterunt; aut si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala voluntate cadentibus, illi amplius adjuti ad eam beatitudinis plenitudinem, undo se numquam casuros certissimi lièrent, pervenerunt. » Et De dono parser. cap. 6. : » Cum enim perseveraverit quisque usque in Unem, neque hoc donum potest amittere nec alia, quae poterat ante finem. Quomodo igitur potest amitti, per quod fit, ut non amittatur etiam quod posset amitti? » Et ibid. cap. 8. : « Voluntate autem sua cadit, qui cadit: et voluntate Dei stat, qui stat. Potens est enim Deus statuere illum (Roin. 14,4); non ergo sc ipse, sed Deus.» §2 Ex supra dictis jam videtur satis constare dari gratiam divinam ex sc, ratione sui, ab intrinseco efficacem ; ac proinde in ipsa entilate gratiae efficacis aliquam reperiri vim peculiarem, aliquod speciale robur, quandani intrinsecam rationem, per quam a gratia pure sufficienti distinguatur. Differentia ergo inter gratiam sufficientem et efficacem non est quidem desumenda ab effectu, sed revera accipienda est CAP. til. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 75 i'\ diversitate ipsius gratiae in esse principii actus salutaris, ni ratione virtutis causantis effectum majorem, effectum per­ fectione diversum. Quod quidem, ut magis adhuc lucescat, oportet rursus audire Augustinum divinae gratiae Doctorem. qui praedicata intrinseca seu essentiales proprietates divinae gratiae ex se efficacis multipliciter declaravit. Proprietas prima distinguens inter gratiam sufficientem et efficacem. — Gratio sufficiens dat posse pie cogitare, velle et operari; gratia efficax dat praeterea ipsum pie ope­ rari et cogitare. — Utraque est gratia ; at una minor, altera major. Unde S. Augustinus, De gratia Christi cap. 25. ac. 26. : « Desinat itaque jam Pelagius et seipsum el alios fallere, contra Dei gratiam disputando. Non propter illorum trium unum, id est, propter possibilitatem bonae voluntatis atque operis, sed etiam propter volart tatem et. operationem bonam erga nos Dei gratia praedicanda est... Cognitionem et dilectionem, sicut sunt discernenda, discernat... El cum sit utrumque donum Dei. sed unum minus, alterum majus, non sic justitiam nostram super laudem Justificatoris nostri extollat, ut horum duorum quod minus est, divino tribuat adjutorio: quod autem majus est, humano usurpet arbitrio. » Et Epist. ad Vitalem : « Praeparatur voluntas a Domino; et Deus est enim qui operatur in vobis et velle ; et multa hujusmodi, quibus commendatur vera Dei gratia, hoc est. quae non secundum merita nostra datur, sed dat merita ipsa cum datur; quia praevenit hominis voluntatem bonam, nec eam cujusquam invenit in corde, sed facit... Opus est hoc gratiae, quam qui accipiunt, doctrinae salutari Scrip­ turarum Sanctarum, etsi fuerint inimici, fiunt amici; non opus ejusdem doctrinae, quam qui audiunt el legunt sine gratia Dei, pejores ejus efficiuntur inimici. Non est igitur gratia Dei in natura liberi arbitrii et in lege atque doctrina, sicut Pelagiana perversitas desipit;... quia et liberum arbi­ trium ad diligendum Deum primi peccati granditate perdi­ dimus, et lex Dei atque doctrina, quamvis sancta el justa el bona, tamen occidit, si non vivificet Spiritus, per quem 76 PARK II. — CONCORDIA D. THOMAE fit, non ut audiendo, sed ut obediendo, neque ut lectione, sed ut dilectione teneatur... Quapropter, ut in Deum cre­ damus et pie vivamus, non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei ; non quia velle non debemus et currere, sed quia ipse in nobis et velle operatur et currere... Agno­ scamus gratiam, quae lacii prodesse doctrinam; quae gratia si desii, videmus etiam obesse doctrinam. » Secunda proprietas gratiae ex se efficacis est non modo bo>nam voluntatem in nobis causare, sed etiam cor nostrum, quocumque Deus voluerit, vertere. — Unde S. Augusti­ nus, De gratia Christi cap. 23. et 24. : « Legant ergo atque intelligant, intueantur atque fateantur, non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mi­ rabili atque ineffabili potestate operari Deum in cordibus· hominum, non solum veras revelationes, sed bonas etiam voluntates. Magnum profecto adjutorium divinae gratiae, ut cor nostrum, quo voluerit Deus, ipse declinet. Sed hoc tam magnum adjutorium, sicut iste (Pelagius') desipit, tunc meremur, cum sine ullo adjutorio non nisi de arbitrii libertate ad Dominum currimus, ab eo non regi cupimus, voluntatem nostram ex ejus voluntate suspendimus, eique adhaerendo jugiter, unus cum illo efficimur spiritus. Haec sc. tam ingen­ tia bona non nisi de arbitrii, secundum istum, efficimus libertate, ut, his praecedentibus meritis, sic- ejus gratiam consequamur, ut cor nostrum, quo voluerit, ipso declinet. » Tertia proprietas gratiae ex se efficacis est liberum homi­ nis arbitrium eripere a servitute peccati, et appetitum rationalem, qui est voluntas, exaltare supra passiones, ut homo transferatur in libertatem gloriae filiorum Dei, et sub imperio rationis ac voluntatis sil appetitus sensi­ bilis, et homo dominetur illius. — Unde S. Augustinus /. Contra duas epist. Pelag. cap. 3. : ·· Ille quippe trahitur ad Christum, cui datur ut credat in Christum. Datur ergo potestas, ut lilii Dei flant, qui credunt in eum, cum hoc ipsum datur ut credant in eum. Quae potestas nisi detur a CAP. III. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE it I »<·<_>, nulla esse potest ex libero arbitrio : quia nee liberum in bono crit, quod Liberator non liberavit: sed in malo liberum ha bet arbitrium, cui delectationem malitiae vel occultus vel manifestus deceptor insevit, vel sibi ipse persuasit. Ad lidem autem pertinet credere in Christum. Et nemo potest credere in eum, hoc est, venire ad eum, nisi fuerit illi datum. Nemo igitur potest habere voluntatem justam, nisi nullis praecedentibus meritis acceperit veram, hoc est, gra­ tuitam gratiam. Hoc isti (Pelagiani) nolunt, elati et superbi : nec purgando defensores, sed extollendo praecipitatores liberi arbitrii. Qui non ob aliud nobis hoc dicentibus indi­ gnantur, nisi quia gloriari in Domino dedignantur. » Quarta proprietas gratiae ex se efficacis est sic physice atque intrinsece immutare liberam hominis voluntatem, ut homines ex nolentibus flant volentes, et quidem liber­ rime. — Unde S. Augustinus, I. Contra duas epist. Pelay. cap. 19. et 20. : « Quam multi inimici Christi quotidie subito Dei occulta gratia trahuntur ad Christum! Quod verbum si non ex Evangelio posuissem, quanta de me propter hoc iste (Pelagius) dixisset; cum etiam nunc obludetur, non mihi, sed illi qui clamat : Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joh. (>, 44)? Non enim ait : duxerit, ut hic aliquo modo intelligamus praecedere voluntatem. Quis trahitur, si jam volebat? El tamen nemo venit, nisi velit. Trahitur ergo miris modis, ut velit, ab illo, qui novit intus in ipsis hominum cordibus operari ; non ut homines, quod fleri non potest, nolentes credant, sed ut volentes ex nolentibus liant. Hoc verum esse non con­ jectura suspicamur humana, sed evidentissima divinarum Scripturarum auctoritate dignoscimus... Qui (Deus) cor regis occultissima et efflcacissima potestate convertit et transtulit ab indignatione ad lenitatem, hoc est, a voluntate laedendi ad voluntatem favendi, secundum illud Apostoli : Deus operatur in vobis et velle. Numquid homines Dei, qui haec scripserunt, imo ipse Spiritus Dei, quo auctore per cos ista conscripta sunt, oppugnavit liberum hominis arbi­ 78 PARS 11. — CONCORDIA D. THOMAE trium? Absit; sed omnipotentis in omnibus el judicium· justissimum et auxilium miserieordissimum commendavit. Sullicit enim scire homini, quod non est iniquitas apud Deum. Jam quomodo ista dispenset, faciens alios secundum meri­ tum vasa irae, alios secundum gratiam vasa misericordiae (Rom. 9.) : quis cognovit sensum Domini, aut quis ejus con­ siliarius fuit? Si ergo ad honorem gratiae pertinemus, non simus ingrati, tribuendo nobis, quod accepimus. Quid enim habemus, quod non accepimus? » (I Cor. 4, 7) Quinta proprietas gratiae ex se efficacis esi habere : 1° suani virtutem ab ipsa Dei voluntate vel ex proposito Dei vocantis, id est, ex decreto praedestinationis ; 2° vir­ tutem adeo potentissimam atque irresistibilem, ut si Deus voluerit illam conferre non praedestinatis. omnes isti con­ verterentur et venirent ad Christum et salvi fierent. Quoad primum. — S. Augustinus, De dono persev. cap. 12. et 18. : « Haec itaque dona Dei, quae dantur electis, secun­ dum Dei propositum vocatis, in quibus donis est et incipere credere, et in fide usque ad finem perseverare, sicut tanta rationum atque auctoritatum contestatione probavimus ; haec, inquam, Dei dona, si nulla est praedestinatio, quam defendimus, non praesciuntur a Deo; praesciuntur autem. Haec est igitur praedestinatio, quam defendimus... Haec est illa electio, qua eos, quos voluit, elegit in Christo ante constitutionem mundi, ut essent sancti et immaculati in conspectu ejus, in caritate, praedestinans eos in adoptione filiorum... Sine dubio enim praescivit, si praedestinavit; sed praedestinasse est hoc praescisse, quod fuerat ipse facturus. » Quoad secundum,. — S. Augustinus, De nat. et grat. cap. 7. : « Nam prius distinguit (Pelagius) aliud esse quaerere an pos­ sit aliquid esse, quod ad solam possibilitatem pertinet; aliud, utrumne sil. Hanc distinctionem veram esse nemo ambi­ git; consequens enim est, ut quod est, esse potuerit; non est autem consequens, ut quod esse potest, etiam sit. Quia enim Dominus Lazarum suscitavit, sine dubio potuit; quia vero Judam non suscitavit, numquid dicendum est : non CAP. III. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 79 potuit? Potuit ergo, sed noluit. Nam si voluisset, eadem dium hoc potestate fecisset, quia et Filius, quos vult, vivillcal. » (Joh. 5, 21) Et XI. De Genesi, ad litt. cap. 10. : Sed posset Deus, inquiunt, etiam ipsorum (daemonum) voluntatem in bonum convertere, quoniam omnipotens est? Posset plane. Cur ergo non fecit? Quia noluit. Cur noluerit, penes ipsum est. Debemus enim non plus sapere quam opor­ tet sapere (Rom. 12, 3). Sexta proprietas gratiae eæ se efficacis est praevenire liberam hominis voluntatem a principio operis salutaris usque ad finem, et operari omnia in homine, cui datur. - Unde S. Augustinus, De dono persev. cap. 16. : « Prae­ venit ergo et fidem gratia ; alioquin si tides eam praevenit, procul dubio praevenit et voluntas, quoniam fides sine volun­ tate non potest esse. Si autem gratia praevenit (idem, quo­ niam praevenit voluntatem, profecto praevenit omnem obedienliam; praevenit etiam caritatem, qua una Deo veraciter d suaviter obeditur; et haec omnia gratia in eo, cui datur et cujus haec omnia praevenit, operatur. » Et cap. 24. : • Sed quid plura? Satis docuisse me existimo, vel potius plus quam satis, dona Dei esse et incipere in Dominum credere et usque in finem in Domino permanere. » Et De praedest. Sanet, cap. 8. : « Secundum quendam modum omnes Pater docet venire ad suum Filium. » (En gratia sufficiens.) « Si et illos, quibus stultitia est verbum crucis, ut ad Christum venirent, docere voluisset, procul dubio venirent et ipsi. » (En gratia efficax.) Et ibid. cap. 17. : « Intelligamus ergo vocationem, qua fiunt electi, non qui eliguntur, quia crediderunt, sed qui eliguntur, ut credant. Hanc enim et Dominus ipse satis aperit, ubi dicit : Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joh. 15, 16). » Et cap. 10. : " Item quod dixi : salutem religionis hujus nulli umquam defuisse, qui dignus fuit; et dignum non fuisse, cui defuit, si discutiatur et quaeratur, unde quisque sit dignus, non desunt qui dicant : voluntate humana. Nos autem dicimus : gratia vel praedestinatione divina. Inter gratiam porro et 8<> PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE praedestinationem hoc tantum interest, quod praedestinatio rsl gratine praeparatio: gratia vero jam ipsa donatio... Prae­ destinatio Dei, quae in bono est. gratiae est, ut dixi, praepa­ ratio; gratia vero est ipsius praedestinationis effectus. » Et II. Cont. duas Epist. Pelag. cap. 8. : « Ecce Deus admonet, ut praeparemus voluntatem in eo, quod legimus : Horninis est praeparare cor : et tamen ut hoc faciat homo, adjuvat Deus, quia praeparatur voluntas a Domino. Et Aperi os, ita dicit jubendo, ut nemo possit, nisi ipse id faciat adjuvando, cui dicitur : Labia mea aperies. Numquid isto­ rum aliqui ita desipiunt, ut aliud os, aliud labia esse con­ tendant, et mirabili vanitate hominem dicant os aperire, labia hominis Deum ? Quamquam Deus illos et ab absurditate compescit, ubi ad Moysem famulum suum dicit : Ego aperiam os tuum et instruam te, quae debeas loqui. (Exod. 4, 12) In sententia ergo illa ubi dicitur: Aperi os, et adimplebo illud, quasi unum eorum videtur ad hominem pertinere, alterum ad Deum; in hac autem ubi dicitur : Ego aperiam os tuum et instruam te, utrumque ad Deum. Quare hoc, nisi quia in uno istorum cooperatur homini facienti, alterum solus facit? Quapropter multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo ; nulla vero facit homo, quae non facit Deus ut faciat homo. Proinde cupi­ ditas boni non homini a Deo esset, si bonum non esset: si autem bonum est, non nisi ab illo nobis est, qui summe atque incommutabiliter bonus est. Quid est enim boni cupi­ ditas nisi caritas, de qua Joannes Apostolus sine ambigui­ tate loquitur dicens : Caritas ex Deo est? (I Joh. 4, 7) Nec initium ejus ex nobis et perfectio ejus ex Deo; sed si caritas ex Deo, lota nobis ex Deo est. Avertat enim Deus hanc amentiam, ut in donis ejus nos priores faciamus, pos­ teriorem ipsum... Si enim sine illo nihil possumus facere, profecto nec incipere nec perficere; quia, ut incipiamus, dic­ tum est : Misericordia ejus praeveniet me; ut perficiamus, dictum est : Misericordia ejus subsequetur me (Ps. 22, 6). » Et ibid. cap. 9. : « Quae cum ita sint, nihil in Scripturis Sanctis homini a Domino video juberi, propter probandum CAP. ΙΠ. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 81 liberum arbitrium, quod non inveniatur vel dari ab ejus boni­ tate vel posci propter adjutorium gratiae demonstrandum ; nec omnino incipit homo ex malo in bonum per initium fidei commutari, nisi hoc in illo agat indebita et gratuita miseri­ cordia Dei. De qua suam cogitationem recolens quidam sicut legimus in Psalmis : Numquid obliviscetur, inquit, mise­ reri Deus, aut continebit in ira sua miserationes suas? Ht dixi : Nunc coepi; haec mutatio dexterae Excelsi. (Ps. 76, 10-11) Cum ergo dixisset : Nunc coepi, non ait : Haec mutatio arbitrii mei; sed dexterae Excelsi. Sic itaque Dei gratia cogitetur, ut ab initio bonae mutationis suae usque in finem consummationis, qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. 10, 17). Quia sicut nemo potest bonum perficere sine Domino, sic nemo incipere sine Domino. » IV Argumenta ex auctoritate Conciliorum atque Romanorum Pontificum. § 1 Doctrinam S. Augustini circa efficaciam divinae gratiae contra Pelagianos eorumque reliquias approbarunt et am­ plexati sunt Coelestinus !.. Leo L, Gelasius et Joannes II.; atque ea ipsa doctrina sustinetur ac propugnatur per diversa concilia ab Araus. I I. usque ad Trident. Cum de gratia et libero arbitrio est sermo, aut de praedestinatione et scientia Dei peragitur, auctoritas S. Augustini est maxima, ac summo­ pere a Romanis Pontificibus commendatur. In epistola enim Coelestini I. ad episcopos Galliae De erroribus Semipelagiaaorwm a. 431. cap. 2. legimus : « Augustinum sanctae recordationis virum pro vita sua atque meritis in nostra communione semper habuimus, nec umquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit; quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam DE GRATIA. T. II. G 82 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE anion a mois semper decessoribus haberetur. » Sit ergo ex hac Coelestini I. epistola : Arg. 1"®. — Gap. 12. : « His ergo ecclesiasticis regulis οζ> ex divina sumptis auctoritate documentis ita adjuvante Domino confirmati sumus, ut omnium bonorum affectuum atque operum et omnium studiorum omniumque virtutum, quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profiteamur auctorem, et non dubitemus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit, ut aliquid boni et velle incipiamus et facere. Quo utique et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de impru­ dente sit providum. Tanta ergo est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona, et pro his, quae largitus est, aeterna praemia sit dona­ turus. Agit quippe nobis, ut quod vult, et velimus et agamus; nec otiosa in nobis esse patitur, quae exercenda, non negligenda donavit, ut et nos cooperatores simus gratiae Dei. » Ex quibus habetur : 1" Quod gratia Dei praevenit liberum hominis arbitrium in omnibus studiis et affectibus, quibus ad Deum tendimus; 2° quod per Deum moventem liberam nostram voluntatem aliquid boni et velle incipimus et facimus ; 3° quod talis motio Dei noh aufert liberum arbi­ trium, sed auget ac perficit in ratione suae libertatis, dum de tenebroso facit lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente providum; 4° quod hujusmodi auxi­ lium seu divina motio non est indifferens, non confert solum­ modo posse bene agere, non fit efficax per consensum liberi arbitrii; sed hunc consensum infert atque causal, et ita in potentiam liberi arbitrii agit, ut quod Deus vult, et nos velimus et agamus. Arg. 2’"". — Ex Cone. Araus. 11. ann. 529. contra Semipelagianos, confirmato a Bonifacio II., can. 4. : « Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspec­ tare contendit, non autem ut etiam purgari velimus per Sancti Spiritus infusionem et operationem in nobis fieri confitetur,resistit ipsi Spiritui Sancio per Salomonem dicenti: CAP. ΠΙ. DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 83 Praeparatur voluntas a Domino; et Apostolo salubriter praedicanti : Deus esf qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate. » Unde habetur : 1° quod Deus non exspectat determinationem nostri liberi arbitrii ad hoc, quod a peccato purgemur per gratiae infusionem; 2° quod Deus operatur in potentiam liberi arbitrii et ita operando facit, ut nos ipsi purgari velimus; 3U quod in nostra justifi­ catione liberum arbitrium immutatur per Spiritus Sancti infusionem atque operationem in nobis factam. Praeterea, definitio praedicta militat contra Semipelagianos, quorum saltem nonnulli admittebant gratiam indifferentem ac deter­ minabilem per liberum arbitrium, et concursum simultaneum non rejiciebant. Et tamen Concilium damnat illos, qui contendunt voluntatem nostram Deum exspectare, ut a pec­ cato purgemur. Si ergo determinatio liberi arbitrii ad donum gratiae sanctificantis acceptandum non causatur a Deo, abs dubio Deus exspectat voluntatem nostram, ut a peccato pur­ gemur; nam sine consensu liberae voluntatis adultus non purgatur a peccato. Haec est igitur gratia ex se efficax, quae non exspectat consensum liberi arbitrii, sed producit atque efficit, ut causa principalis. Haec est, inquam, divina motio ab intrinseco efficax, quae non solum excitat, verum etiam ad operandum liberum arbitrium applicat. Haec est gratia efficax, quae posse agere cum ipsa operatione conjungit. Arg. 3um. — Ex Cone. Trid. sess. 6. cap. 5. : « Declarat praeterea ipsius justificationis exordium in adultis a Dei per Christum .Tesum praeveniente gratia sumendum esse, hoc est, ab ejus vocatione, qua nullis eorum existentibus meritis vocantur; ut qui per peccata a Deo aversi erant, per ejus excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem, eidem gratiae libere assentiendo et cooperando, disponantur. » Ex quibus constat : I" quod gratia praeveniens, a qua sumendum est exordium justificationis, dividitur deinde in excitantem et adjuvantem ; 2° quod ista duplex gratia excitans et adjuvans praevenit liberum assensum voluntatis; 3° quod tam gratia excitans quam adjuvans, praeveniendo liberum hominis arbitrium, 84 PAKS II. — CONCORDIA D. THOMAE operantur ex sc, per se, ante consensum voluntatis: 4° quod utraque gratia est consequenter gratia operans, in cujus effectu voluntas nostra est mola et non movens, solus autem Deus movens; 5° quod hujusmodi gratiae effectus est liber assensus liberi arbitrii, per quem homo gratiae eidem prae­ venienti cooperatur, et cooperando disponitur ad gratiam gratum facientem suscipiendam. Gratia itaque praeveniens, quae excitat cor illuminando intellectum, dat posse se convertere ad Christum ; est gratia ex se sufficiens. Gratia autem praeveniens, quae tangit ipsum cor adjuvando, id est, complendo potentiam se convertendi, dat ipsum actum se convertendi, efficit in potentia liberi arbitrii ipsum libere assentire; est gratia ex se efficax. Arg. 4nm. — Ex ipso Cone. Trid. sess. 6. can. 4. : « Si quis dixerit liberum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat ac prae­ paret, neque, posse dissentire, si velit, sed velut inanime quoddam nihil omnino agere mereque passive se habere : A. S. » Ubi iterum Concilium edocet dari duplicem gratiam Dei praevenientem determinationem liberi arbitrii ad gratiae justificantis susceptionem. Duplicem, inquam, gratiam prae­ venientem : quarum altera liberum hominis arbitrium excitatur, altera vero movetur, id est, reducitur de potentia in actum. Per utramque gratiam homo se disponit ac praeparat ad obtinendam justificationis gratiam ; ac utriusque gratiae praevenientis effectus est immutatio liberi arbitrii de malo in bonum, de aversione a Deo in conversionem ad Deum. Unde ipsa determinatio liberi arbitrii, per quam homo libere cooperatur assentiendo Deo excitanti atque vocanti, causatur primo et principaliter ab ipsa Dei excita­ tione et motione. Unde Cone. Trid. evolvit atque confirmavit .doctrinam Concilii Arausicani, dum ex una parte definivit contra Semipelagianos dari gratiam praevenientem non modo excitantem, sed etiam moventem cor; et ex alia parte definivit contra Lutheranos liberum hominis arbitrium a Deo motum non tolli, non minui, non laedi, non mere CAP. HI. DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 85 passive se habere, sed activitatem suam exercere sub Dei motione, a qua vires efficacissimas ac supernaturalem ener­ giam recipit. Sine gratia Dei movere se ad justitiam coram Deo libera hominis voluntas non potest : en gratia excitans, • officiens. Sine gratia Dei se ad justitiam coram Deo libera Imminis voluntas non se movet : en gratia movens, gratia adjuvans, gratia efficax. Haec est doctrina S. Augustini contra Semipelagianos, qui, etsi gratiam praevenientem excitantem non negarent, gratiam nempe illam indifferentem et determinabilem per hominis voluntatem; attamen veram illam gratiam praeve­ nientem, quae movet voluntatem hominis et reducit de potentia in actum, et quae est necessaria ad singulos actus et ad initium tidei, iniiciabantur. Semipelagiani enim contendebant Deum exspectare determinationem liberi arbi­ trii. non ipsam efficere; contendebant gratiam Dei moventis esse concomitantem tantum el pedissequam humanae volun­ tatis. Unde gratiam praevenientem, quae movet et causal liberi arbitrii consensum, non admittebant; et haec est gratia vere praeveniens, movens et adjuvans. Quamobrem lamquam falsa el haeretica haec propositio Jansenii ab Innocentio X. damnata est : Semipelagiani admittebant praevenientis gratiae interioris necessitatem ad singulos actus etiam ad initium fidei; et in hoc erant haeretici, <;uod vellent eam gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere et obtemperare. Gratia enim ex se efficax, gratia movens et adjuvans, gratia revera praeveniens, non exspectans hominis voluntatem, est quidem necessaria ad singulos actus, etiam ad initium fidei; at hujusmodi gratia confert libero arbitrio non tantum posse obtemperare, sed ipsum quoque actum obtemperandi, absque eo, quod auferat flexibilitatem humanae voluntatis ad malum, quod est posse resistere, si velit. Unde sub divina gratia ex se efficaci poten­ tia activa liberi arbitrii augetur atque exaltatur; potentia vero defectiva, quae est potentia resistendi, potentia pec­ candi, potentia ipsam gratiam rejiciendi, nondum tollitur, lamdiu homo remanet in statu viae. HU I'AllS II. CONCORDIA D. THOMAE ILier osl doctrina Concilii ’I’ridentini, duplicem gratiam praevenientem distinguentis : gratiam videlicet excitantem Interius, el gratiam moventem sive adjuvantem. Primae gratiae nonnumquam resistitur; atque de illa verifleatur. quod negabat Jansenius in illa propositione ab Innocentio X. damnata : Inferiori gratiae in statu naturae lapsae numquam resistitur. Alteri vero gratiae, qua liberum arbitrium reducitur de potentia in actum, numquam resistitur ; attamen de illa verifleatur, quod negabat Jansenius in illa proposi­ tione similiter damnata, cujus secunda pars sic se liabet : « Λ7 in hoc erant haeretici (Semipelagiani) quod vellent eam gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere » ; quoniam, licet huic gratiae liberum arbitrium numquam resistit, eo ipso, quod per talem gratiam aufertur etiam ipsa duritia cordis, per quam resistitur, verumtamen per ipsammel gratiam, cui non resistitur, nondum aufertur potentia resistendi. Unde Cone. Trid. ait liberum hominis arbitrium a Deo motum « posse dissentire, si velit ». De ista duplici gratia praeveniente loquitur Andreas de Vega, theologus Ordinis S. Francisci, qui huic Concilii deter­ minationi interfuit, et ita VI. In Trid. cap. 6. declarat mentem Concilii : « Illud serio el magna attentione adver­ tendum est duplicem asseruisse Patres in 5° capite gratiam, qua disponimur ad justificationem, excitantem et adjuvan­ tem. Excitat namque Deus vocatione sua sancta el illumi­ natione, ut surgamus a peccato. Neque contentus excitare, quadam nobis ignota sua virtutis applicatione el nostrae voluntatis mirifica inclinatione et inflexione benigne nos adjuvat, ut consentiamus et obediamus vocationi suae. » Magna itaque attentione et serio advertere debent theologi duplicem gratiam, quam Patres Concilii 'I’ridentini asserunt atque definiunt : gratiam nimirum excitantem et gratiam adjuvantem, ac utramque praevenientem determinationem liberi arbitrii. At praesertim notent theologi ac mirentur CAP. HI. DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 87 illam nobis ignotam suam virtutis applicationem et no'rae voluntatis mirificam inclinationem et inflexionem, intrinseco nihil aliud vult dicere nisi quod gratuita molio, qua Deus movet nos ad opus salutare, exempli causa, ad .justificationem consequendam, habet necessitatem ad gra­ tiae justificantis consecutionem non a libero arbitrio sicut a molo, sed a Deo sicut a movente. Sed D. Thomas, 1-IL. q. 112. a. 3. conceptis verbis edocet divinam motionem, quae in nostro libero arbitrio est motus, et qua movemur ad justitiae consecutionem, habere necessitatem non quidem coactionis, sed infallibilitatis ad ipsam justitiam consequen­ dam, a Deo sicut a movente, non a nostro libero arbitria sicut a molo. Juxta doctrinam ergo D. Thomae oportet admittere gratiam actualem ex se efficacem. Observatio. — flocce primum argumentum tangit radicem lotius controversiae atque exhibet differentiam essentialem inter illos qui ponunt gratiam ex se efficacem, et eos qui stabiliunt gratiam efficacem non ex se, sed ex alio, id est, ex ipsa innata libertate voluntatis vel ex circumstantiis congruis. Asserere gratiam efficacem ex se. est affirmare nexum infallibilitatis inter motionem et terminum motus esse a Deo, quia vult et movet. Asserere autem gratiam efficacem ex circumstantiis congruis et ex ipso libero arbitrio, est dicere gratiam efficacem ex ipsa libertate voluntatis, et affirmare nexum infallibilitatis inter motionem et termi­ num motus esse a Deo, quia praescivit ante omnem actum liberum suae voluntatis; quia praescivit, non quidem scientia quae, adjuncta voluntate, est causa efficiens rerum scitarum, sed scientia, quae nec causât nec efficit res scitas, nimirum scientia media. Arg. 2uni. De essentia gratiae praevenientis ex se effi­ cacis est : 1" quod talis molio semper sit efficax secundum CAP. III. — PE INTRINSECA EIFICACIA GRATIAE 93 mlenlionem Dei: 2° quod homo, hac divina motione motus, Inl.illibiliter operetur, quodcumque Spiritus Sanctus vult : il" 11 nod, licet homo possit peccare ex parte vertibilitatis librii arbitrii, tamen non potest peccare ex parte virtutis nmlivae : 4° quod impossibile sit simul esse quod homo gratia ex se efficaci moveatur, et quod ipse homo resistat μ I deliciat peccando. Jam vero, omnes ac singulae praefatae divinae motionis conditiones ad litteram a D. Thoma tra­ duntur II-II. q. 24. a. 11. : « Ex parte Spiritus Sancti moventis animam ad diligendum Deum, ex hac parte caritas impeccaIdlitatem habet ex virtute Spiritus Sancti, qui infallibiliter operatur, quodcumque voluerit. Unde impossibile est haec duo simul esse vera, quod Spiritus Sanctus velit aliquem movere ad actum caritatis, et quod ipse caritatem amittat peccando. » Ac De Carit, a. 12. : « Ex parte Spiritus Sancti moventis animam ad dilectionem Dei et proximi ; et quantum • id hoc necesse est dicere, quod motio Spiritus Sancti semper esi efficax secundum suam intentionem. Operatur enim in anima Spiritus Sanctus dividens singulis prout vult, ut dicitur I Cor. 1. 12; et ideo quibus Spiritus Sanctus pro no arbitrio vult dare perseverantem divinae dilectionis motum, in his peccatum caritatem excludens esse non potest. Dico : Non posse ex parte virtutis motivae, quamvis possit ex parte vertibilitatis liberi arbitrii. » Arg. 3,n". — Ad tres possunt reduci actus liberi arbitrii, in <1 uibus manifestatur perfecte efficacia divinae praevenientis gratiae, qua Deus movet nos ad opus salutare, sc. : 1° inolus liberi arbitrii in Deum in justificatione adulti : 2° motus liberi arbitrii, quo homo justificatus utitur fide, spe, cari­ tate, ceterisque simul cum gratia infusis habitibus ad meritorie operandum ; 3° motus liberi arbitrii, quo homo justificatus perseverat usque in finem vitae, jungendo gratiam cum gloria. Sed gratuita Dei motio, qua Deus movet nos­ trum liberum arbitrium ad bonum meritorium vitae aeternae in justificatione, et post justificationem, et in ultimo motu liberi arbitrii, quo pervenit ad terminum viae et meretur ΙΙ'ι PARS 11. CONCORDIA D. THOMAE ιρ ,mu vitae consecutionem, haec, inquam, gratia praeveniens· movens esi efficax ex ipsa Dei intentione atque proposito. Quoad motum, liberi arbitrii in justificatione. — In justi­ ficatione enim hominis adulti est motus liberi arbitrii duplex: unus, quo per desiderium tendit in Dei justitiam, et alius, quo detestatur peccatum, ut ex professo supra q. 113. explanatum fuit. Sed in hujusmodi actibus fidei, caritatis, timoris filialis, humilitatis atque detestationis culpae, libera hominis voluntas « est mota et non movens, solus autem Deus movet »; quoniam justificatio est effectus gratiae operantis ; et motus liberi arbitrii, dum justificamur ac Dei justitiae consentimus, « non est causa gratiae, sed effectus; unde tota operatio pertinet ad gratiam ». ut ostensum manet per totam q. 113. et q. 111. a. 2. Quoad motum Uberi arbitrii post justificationem. — j Hujusmodi autem actus liberi nihil aliud sunt nisi usus gratiae sanctificantis, quae mediantibus habitibus infusis operatur meritorie. « Rectus autem gratiae usus est per opera caritatis; quae quidem, secundum quod sunt de neces­ sitate virtutis, pertinent ad praecepta moralia. » (I. q. 108. a. 2.) Sed, ut D. Thomas docet Rom. 9. lect. 3. : « Divinum beneficium non solum extendit se ad infusionem gratiae, qua homo justificatur, sed etiam ad gratiae usum... Sic igitur ipse usus gratiae est a Deo. » Ac 1 Cor. 15. lect. 1. : « Deus enim non solum infundit gratiam, qua nostra opera grata fiunt et meritoria, sed etiam movet ad bene utendum gratia infusa, et haec vocatur gratia cooperans... Ostendit (Aposto­ lus) usus efficaciam, quia hoc non a se solo, sed ex instinctu et adjutorio Spiritus Sancti ; et ideo dicit : Non autem ego solus operor, sed gratia Dei mecum. quae movet voluntatem ad hoc. Is. 26, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis. Domine. » Praeterea, D. Thoma docente I II. q. 16. a. 2. : « Uti est applicare aliquod principium actionis ad actionem... Applicaro autem aliquid ad alterum non est nisi ejus, quod habet super illud arbitrium. » Et a. 1. : « Usus rei importat applicationem rei illius ad aliquam operationem; unde et operatio, ad quam applicamus rem aliquam, dicitur usus ejus, CAP. UJ. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 95 M ill equitare est usus equi, et percutere, usus baculi. » Nos linque per liberum arbitrium utimur gratia sanctificante et applicamus habitus infusos fidei, spei et caritatis aliarumque Mitulum ad bene et meritorie operandum; sed Deus per hiiiim gratiam praevenientem utitur nobis et applicat poten­ tiam nostrae liberae voluntatis ad ipsum usum gratiae sanc­ tificantis et operationem. Nos habemus arbitrium super gratiam habitualem infusam ac virtutum habitus; sed Deus habet arbitrium super ipsum nostrum liberum arbitrium, et. movens ipsum actuali gratia applicat et praedeterminat; rl non nisi applicati seu praedelerminati a Deo per suam gratiam actualem nos utimur gratia habituali. Quoad motum liberi arbitrii, quo finaliter homo in tjralia sanctificante perseverat. — D. Thomas, I. q. 104. a. 1. ad 4. ait : « Conservatio rerum a Deo non est per ali­ quam novam actionem, sed per continuationem actionis, quae dat esse,... sicut etiam conservatio luminis in aere est per continuatum influxum a sole. » Cum ergo perseverantia consistat in gratiae sanctificantis conservatione; conservatio autem gratiae justificantis sil ejus continuata productio; productio autem gratiae sit illa motio, qua Deus infundit illam in essentia animae, et habitus caritatis ac reliquarum supernatural! um virtutum in animae potentiis; motio autem ista sit, qua liberum arbitrium inclinatur ad bonum usque ad finem : manifestum est, quod ista admirabilis inclinatio liberi arbitrii usque in finem efficitur a gratuita Dei motione ex intrinseca virtutis propriae efficacia. Praeterea, ut docet I). Thomas I-Il. q. 114. a. 9. : « Deus gratis perseverantiae donum largitur, cuicumque largitur. » Et 11 Tim. 2. lect. 3. : « Si enim quaeras in singulari, quare Deus dat huic donum perseverantiae et non illi, non habet rationem nisi solam Dei voluntatem. » Et De Carit, a. 12. ad 15. : « Caritas... est inamissibilis... ex sola virtute motionis Spiritus Sancti; et sic dicuntur confirmati, quicumque fuerunt confirmati in statu viae. » Xrg. 4’™. — De ratione gratiae ab intrinseco efficacis est : till PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE I quod ex ipsius efficacia procedat hoc ipsum, quod homo non ponit obstaculum Deo moventi: 2° quod, si homo obsta­ culum ponat, ab illo, cui gratia ex se efficax confertur, istud obstaculum removeatur; 3° quod Deus per motionem ex se efficacem immutet interius potentiam liberae voluntatis, et faciat nos Deus velle quod placet ei. Sed omnes ac singulae proprietates praedictae attribuuntur ab Angelico Ductore gratiae actuali, qua Deus nos movet ad bonum, llebr. 12. lect 3. : « Respondeo dicendum, quod hoc ipsum, quod aliquis non ponit obstaculum, ex gratia proce­ dit. Unde si aliquis ponat, et tamen moveatur cor ejus ad removendum illud, hoc est ex dono gratiae Dei vocantis per misericordiam suam. Gal. 1, 15 : Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam. Hoc autem donum gratiae non est gratum laciens. Quod ergo a quibusdam removetur istud obstaculum, hoc est ex misericordia Dei ; quod autem non removetur, hoc est ex justitia ejus. » Ac ibid. 13. lect. 3. : « Dupliciter autem aptatur homo ad bene faciendum. Uno modo exterius operando, et sic unus homo aptat alium persuadendo vel comminando; alio modo, aliquid interius exhibendo, et sic solus Deus aptat voluntatem, qui solus ipsam potest immu­ tare. Prov. 21, 1 : Cor regis in manu Domini ; quocumque coluerit, inclinabit illud. Unde dicitur : faciens in vobis. Philipp. 2, 13 : Deus est qui operatur in nobis velle et perficere. Quid autem faciet? Quod placitum est coram se, id est, faciet vos velle, quod placet ei. Haec autem sunt fides et mansuetudo et timor Domini. Haec autem omnia ha­ bentur per Christum; nihil enim a Patre impetratur nisi per Filium. » Arg. 5um. — Joli. cap. 1. : « Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei Heri, his, qui credunt in nomine ejus; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. » Supra quae D. Thomas Joh. 1. lect. 5. : « Dedit autem hanc potestatem suscipiendi gratiam dupliciter : 1° praeparando et CAP. ΠΙ. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 97 hominibus proponendo. Sicut enim qui facit librum et pro­ ponit homini ad legendum, dicitur dare potestatem legendi, ita Christus, per quem gratia facta est, ut dicitur infra, et qui operatus est salutem in medio terrae, ut dicitur Ps. 73. dedit nobis potestatem filios Dei fieri per gratiae susceptio­ nem. 2° Quia hoc non sufficit, cum etiam liberum arbitrium indigeat ad hoc, quod moveatur ad gratiae susceptionem, auxilio gratiae divinae, non quidem habitualis, sed movenlis : ideo dat potestatem movendo liberum arbitrium hominis, nt consentiat ad susceptionem gratiae, juxta illud Thren. 5, 21 : Converte nos, Domine, ad te (movendo voluntatem nostram ad amorem tuum), et convertemur. Et hoc modo vocatur interior vocatio, de qua dicitur Rom. 8, 30 : Quos vocavit interius voluntatem instigando ad consentiendum gratiae, hos et justificavit gratiam infundendo. Quia vero per hanc gratiam habet homo hanc potestatem conservandi se in divina filiatione, potest et aliter dici : Dedit eis, id est eum recipientibus, potestatem filios Dei fieri, id est gratiam, per quam potentes sunt in divina filiatione conservari. 1 Joh. 5, 18 : Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, sed gratia Dei, per quam regeneramur in filios Dei, conservat eum. Sic ergo dedit eis potestatem filios Dei fieri per gratiam gratum facientem, per operum perfectionem, per gloriae adeptionem ; et haec praeparando, movendo et conservando gratiam. » Unde haec permagna potestas, quam Deus dat nobis, filios Dei fieri, filios Dei esse, in esse filiorum Dei crescere, atque nos in divina filiatione conservare, tola, quanta est, a Deo est; et non est volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. 1° : Primo namque Deus dat istam maximam potesta­ tem omnibus hominibus; quoniam omnes vult salvos fleri, et pro omnibus Verbum caro factum est el habitavit in nobis. Pro omnibus enim hominibus Christus est natus, pro om­ nibus passus, pro omnibus mortuus, et pro omnibus oravit. Iste est primus modus dandi potestatem filios Dei fieri : praeparando et hominibus proponendo. Sed hoc adhuc non sufficit ad hoc, quod homo formaliter fiat et sit filius Dei. Unde D. Thomas, III. Sent. dist. 19. q. 1. a. 1. : « Ex DR GRATIA. T. II. •IK PARS Π. ---- CONCORDIA D. THOMAE parte, autem nostra requiritur, ut nos praeparemus ad meriti Christi effectum in nobis suscipiendum per (idem intellectus et caritatis affectus et per imitationem operis, quod quidem non contingit in omnibus; et ideo quoad sufficientiam satis­ factionis et meriti, omnia peccata per Christi passionem deleta sunt, non autem quoad efficientiam. » Similiter III. q. 49. a. 1. ad 4. et ad 5. : « Quia passio Christi praecessit ut causa quaedam universalis remissionis peccatorum, necesse est, quod singulis adhibeatur ad deletionem proprio­ rum peccatorum. Hoc autem fit per baptismum et poeniten­ tiam et alia sacramenta, quae habent virtutem ex passione Christi... Ut sic passio Christi nobis applicetur non solum quantum ad intellectum, sed etiam quantum ad effectum. » Ac Joh. 17. lect. 2. : « Dicendum, quod Christus, quantum est de se, pro omnibus oravit, quia oratio sua, quantum est de se, efficax est, ut valeat toti mundo; sed tamen non in omni­ bus sortitur effectum, nisi in sanctis et electis Dei, et hoc propter impedimentum mundanorum. » 2U Deus dat potestatem filios Dei fieri, movendo liberum hominis arbitrium, ut consentiat ad gratiae sanctificantis susceptionem, et movendo voluntatem nostram ad amorem ipsius; atque hujusmodi instigationis et motionis terminus est ipsemet consensus liberi arbitrii ad susceptionem gratiae habitualis. Dum gratia infunditur, immutantur intrinsece interiora hominis, immutatur ipsa essentia animae per gra­ tiae infusionem, immutatur intellectus per tidem et pruden­ tiam infusam, immutatur potentia voluntatis per infusionem caritatis ; et terminus horum omnium immutationum est inhaesio gratiae sanctificantis in essentia animae velul in subjecto, et actus fidei, quae operatur per caritatem, in intellectu et libera voluntate. Et tunc potestas fieri filios Dei terminatur in potestatem filios Dei esse. 311 Eo ipso, quod homo jam est regeneratus in filium Dei per ipsam gratiam sanctificantem, habet in semetipso potes­ tatem meritorie operandi et potestatem perseverandi usque in finem; sed tamen liberum hominis arbitrium indiget divina motione, qua reducatur de potentia in actum, de posse recte CAP. HI. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 99 ac meritorie agere ad ipsam actionem rectam et meritoriam, ut supra ostensum est q. 109. a. 9. Similiter, ut liberum arbi­ trium potestatem perseverandi non amittat, indiget, ut Deus illam conservet, et ut per divinam motionem inclinetur a Deo ad hoc, quod actualiter perseveret. Sunt ergo tres principales liberi arbitrii gratuitae motiones, sc. : motio, qua movetur ad gratiae sanctificantis consecutio­ nem; motio, qua movetur ad utendum gratia sanctificante; et motio, qua movetur ut perseveret. Multis enim datur gratia sanctificans, quibus non datur uti gratia ; et multis datur gratia et etiam uti ea. quibus non datur perseverare in gratia, ut D. Thomas docet supra q. 109. a. 9. et 10. Motus ergo, quo liberum arbitrium movetur ad gratiae sanctificantis susceptionem, et ad ipsius gratiae usum, et ad perseverantiam in ipsa gratia, dicitur gratia praeveniens movens, et est ex se efficax. Quoniam ista efficacia, ex qua derivatur firmitas el robur liberae voluntatis nostrae, des­ cendit ex ipsa voluntate Dei praedestinantis, vocantis, justi­ ficantis et glorificantis nos. Arg. 6um. — D. Thomas Bom. 8. led. (i. : « Cum dicit (Apostolus) : Quos praedestinavit etc., ponit ea, quae ex tempore sancti divinitus consequuntur; et primo ponit voca­ tionem, cum dicit : Quos praedestinavit, hos et vocavit. Praedestinatio autem ejus irrita esse non potest, secundum illud Is. 14,24 : Juravit Dominus exercituum dicens : Si non ut putavi, ita erit, et quomodo mente, tractavi, sic eveniet. Primum autem, in quo incipit praedestinatio impleri, est vocatio hominis; quae quidem est duplex. Una exterior, quae fit ore praedicatoris; Prov. 9, 3 : Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem. Hoc modo Deus vocavit Petrum et Andream, ut dicitur Math. cap. 4. Alia vero vocatio est interior, quae nihil aliud est quam quidam mentis instinctus, quo cor hominis movetur a Deo ad assenliendum his, quae sunt fidei vel virtutis; Is. 41, 2 : Quis suscitavit ab oriente justum et vocavit, ut. sequeretur se? El haec vocatio neces­ saria est, quia cor nostrum non se ad Deum converteret, HH) PAHS II. — CONCORDIA D. THOMAE nisi ipsi' Deus nos ad se traheret. Joh. 6, 44 : Nemo potest re Hire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Thren. 5, 21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Et etiam haec vocatio est efficax in praedestinatis, quia hujusmodi vocationi assentiunl. Joli. (i. 45 : Omnis, qui au­ divit a Patre meo et didicit, venit ad me. Unde secundo ponit justificationem, cum dicit : Quos vocavit, hos et justificavit, sc. gratiam infundendo. Supra 3,24 : Justificati gratis per gratiam ipsius. Haec autem justificatio, etsi in aliquibus frustretur, quia non perseverant usque ad finem, in praedestinatis tamen numquam frustratur. Unde tertio ponit magnificationem cum subdit : Hos et magnificavit. Et hoc dupliciter, sc. uno quidem modo per profectum vir­ tutis et gratiae ; alio autem modo per exaltationem gloriae. » Ex hac altissima D. Thomae doctrina manifeste apparet quaestionem de efficacia divinae gratiae resolvi in quaestio­ nem de praedestinatione. Quod quidem S. Thomas jam docuerat, dum 1. q. 23. a. 5. scripsit : « Non est autem distinctum, quod est ex libero arbitrio et ex praedestinatione; sicut nec est distinctum, quod est causa secunda et causa prima. Divina enim providentia producit effectus per opera­ tiones causarum secundarum, ut supra dictum est q. 19. a. 5. Unde et id, quod est per liberum arbitrium, est ex praede­ stinatione. » -Jam vero hominis est : determinare semetipsum ad bene operandum, movere semetipsum ad obediendum Deo vocanti, et hujusmodi vocationi assentirc et gratiam in vacuum non accipere, el Spiritui Sancto non resistere neque Spiritum Sanctum contristare, talenta gratiae duplicare, atque in gratia sanctificante accepta velle perseverare usque ad finem. Omnia ergo haec per liberum arbitrium sunt, ab homine ex libera voluntate sua fiunt; verumtamen sunt ex praede­ stinatione. et fiunt primo et principaliter a causa prima. Unde D. Thomas, 11 Tim. 2. lect. 3. : « Hujus firmitas dependet primo ex divina praedestinatione; secundo, ex libero arbitrio nostro : et ideo quantum ad primum dicit : Hoc firmum fundamentum habens hoc signaculum, id est, hoc est signum CAP. ΪΠ. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 101 hujus firmitatis. Et haec est prima pars signaculi, sc. ex divina praedestinatione; quia novit Dominus qui sunt ejus; el haec est notitia divinae praedestinationis. Joh. 10, 14 : ligo cognosco oves meas... Sed quantum ad secundum dicit : Discedat ab iniquitate omnis, qui invocat nomen Homini, quasi dicat : Sic praedestinati sunt a Deo, quod per liberum arbitrium salvabuntur , quia ex quo aliquis llnaliter non adhaeret peccato, ostendit se esse praedesti­ natum. » Divina autem vocatio dicitur etiam eiTicax in praedestinatis, quia ipsi hujusmodi vocationi assentiunt; etenim in praede­ stinatis nec vocatio, nec justificatio, nec bonus usus gratiae justificantis umquam frustrantur. Quare? Ratio immediata est : quia liberum hominis arbitrium vult assentire Deo vocanti, justificationis donum acceptare, et uti gratia, et in ipsa perseverare. Quare autem perseverare, uti et assentire vult ? Ratio suprema est : quia Deus vult voluntate absoluta ac decretoria liberum hominis arbitrium ad se trahere. Nam praedestinatio ejus irrita esse non potest; et praeterea cor nostrum non se ad Deum converteret, nisi ipse Deus nos ad se traheret. Cum autem Deus nos ad se trahit, quomodo se habet libera nostra voluntas ad voluntatem Dei? Sub qua relatione comparantur ad invicem Dei gratia movens cor nostrum et cor nostrum movens etiam se sub gratia Dei movente? Fortasse velut duae causae parallelae, quasi duo portantes lapidem aut tamquam duo trahentes currum? Minime; quoniam concursus simultaneus in ordine super­ natural! est error Pelagianorum plane manifestus. Cum ergo oporteat dicere, quod gratuita Dei molio sit semper praeveniens liberum hominis arbitrium, quomodo praemovet liberi arbitrii potentiam dumtaxat moraliter, in ordine causae finalis, vel etiam physice in ordine quoque causae efficientis? Si tantummodo moraliter, alliciendo, tenendo, etc., tunc habebitur : 1° quod sub eodem auxilio unus homo convertetur, et alter non convertetur; vel forsan majora a Deo accepit auxilia qui non convertitur, quam qui convertitur; 2° quod proinde non est Deus, qui discernit per 102 PAKS II. — CONCORDIA I». THOMAE gratiam suam hominem, sed homo, qui discernit semetipsum per suam liberam voluntatem; 3° quod ratio suprema, quare inter eos, qui convertuntur, in uno est major quam in altero gratia et caritas, est non Deus, sed homo ; 4° quod certitudo praedestinationis venit reducenda non in voluntatem Dei, sed in voluntatem hominis ante omne decretum praevisam : 5°quod, «cum etiam gratia (ailD. Thomas, Rom. 9. lect. 3.)... non velit, neque currat, potuisset Apostolus c converso dicere : Non est miserentis Dei, sed volentis et currentis; quod aures pie non ferunt. Unde plus aliquid ex his verbis intelligendum, ut sc. principalitas gratiae Dei attribuatur; semper enim actio magis attribuitur principali agenti quam secundario : puta, si dicamus, quod securis non facit arcam, sed artifex per securim : voluntas autem hominis movetur a Deo ad bonum : unde supra 8, 14 dictum est : Qui spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Et ideo hominis operatio interior non est homini principaliter, sed Deo attribuenda; Philipp. 2, 13 : Deus est qui operatur in nobis relie et perficere pro bona voluntate. » Assensus itaque liberi arbitrii nostri ad Dei vocationem est magis Deo attribuendus quam nobis; Deus est enim, qui intrinsece inclinat potentiam liberi arbitrii ; Deus, qui physice immutat cor et vertit illud quocumque vult; Deus, qui re­ ducit liberam hominis voluntatem de potentia in actum. Ex eo, quod praesdestinati assentiunt vocationi Dei, osten­ dunt vocationem Dei esse ex se efficacem ; assensus liberi arbitrii est effectus praedestinationis, quae irrita esse non potest, et quae incipit impleri per vocationem interiorem, qua Deus nos ad se trahit. UndeD. Thomas in Joh. fi. lect. 5. : « Attractio autem Patris efflcacissima est; quia omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. » Et 10. lect. 5. : « Quod quidem nulli datur, nisi cui praeparatum est ab aeterno; et ideo illi soli credunt in ipsum, qui ad hoc ordinati sunt a Deo per aeternam praedestinationem. » Et 18. lect. 6. : « Qui est ex veritate, audit vocem meam, non solum exterius, sed credendo interius et amando, ac opere implendo. Supra 6, 45 : Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. CAP. ΙΠ. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 103 . rd unde hoc homini, ut audiat vocem meam? Inde sc. quia ι· .1 ex veritate, quae est Deus..... Ille ergo audit vocem cre­ dendo et amando, qui sc. est ex veritate, id est, qui accepit hoc munus, ut veritatem amet. Sed attende, quod non dicit : Omnis, qui audit vocem, est ex veritate; quia sequeretur, quod ideo essemus ex veritate, quia credimus; cum tamen ideo credamus, quia sumus ex veritate, in quantum sc. accepimus donum Dei, per quod credimus et amamus veri­ tatem. Ephes. 2, 8 : Gratia salvati estis per fidem, et hoc non eae vobis ; Dei enim donum est. » Sic ergo qui consentit vocationi, et qui non consentit, ostendunt, quod gratia illis collata fuit efficax, vel non fuit efficax. Adhaerere bono et in illo perseverare, signum est praedestinationis et gratiae efficacis. Resistere Deo vocanti, vel a gratia excidere, signum est hujusmodi hominem carere gratia efficaci. Unde D. Thomas, II Cor. 13. lect. 2. : « Quando aliquis non tendit ad suam perfectionem, signum est, quod non habet satis de gratia Dei. » Et 11 Tim. 2. lect. 3. : « Ex hoc, quod aliquis finaliler non adhaeret peccato, ostendit se esse praedestinatum. » Sed haec est differentia, quod non consentire gratiae est solummodo signum, quod talis gratia non fuit efficax, nullo modo est effectus; et consensus gratiae moventi est signum ostendens gratiae efficaciam, et effectus. Qui resistit, resistit per defectum propriae voluntatis, non ex carentia gratiae; qui autem consentit, consentit quidem propria sua voluntate, sed virtute etiam propria divinae gratiae moventis. Unde D. Thomas Ephes. 5. lect. 5. : « Dicendum est, quod ad justificationem impii duo requi­ runtur, sc. : liberum arbitrium cooperans ad resurgendum, et ipsa gratia. Et certe hoc ipsum habet liberum arbitrium a gratia praeveniente, et postea meritorie operari, a gratia subséquente. Unde dicitur Thren. 5, 21 : Converte nos Deus, et convertemur. » Et Job. 20. lect. 3. : « Licet tamen quadam generali motione omnes res moveantur a Deo, specialiter tamen ad hominis justificationem necessaria est gratia specialis. Effectus vocationis ponitur, cum dicit : conversa illa (Maria Magdalena) dicit ei : Rabboni, quod dicitur 104 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE magister... Et ideo statim vocata ex nomine recognovit, auc­ torem dicens : Rabboni, quod dicitur magister; sic enim eum consueverat vocare. In quo datur intelligi, quod vocatio Christi est causa .justificationis nostrae et confessionis verae. »· Arg. 7U‘". —Joh. 5,2-9 : « Est autem Hierosolymis proba­ tica piscina... Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. Hunc cum vidisset Jesus jacentem et cognovisset, quia jam mullum tempus haberet, dixit ei : Vis sanus fieri? Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo... Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Et statim sanus tactus est homo ille, et sustulit grabatum suum et ambulabat. » Quae verba declarans D. Thomas, lect. 1. : « Praecepit autem Dominus naturae el voluntati hominis; haec enim duo sub potestate ejus sunt. Naturae praecepit, cum dicit : Surge; non enim hoc voluntati praecipitur, quia hoc non erat in ejus potestate, sed naturae, quam Dominus praeci­ piendo immutavit, dando ei virtutem, qua surgere posset. Voluntati vero duo praecepit, se. : Tolle grabatum et am­ bula.....Haec tria in justificatione Dominus praecepit. Primo, quod surgat, recedendo a peccato. Eph. 5, 14 : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis. Secundo praecipitur : Tolle grabatum, satisfaciendo de commissis. Per grabatum enim, in quo homo requiescit, significatui· peccatum. Tollit ergo homo grabatum suum, quando fert onus poenitentiae sibi pro peccato impositum. Midi. 7, 9 : Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei. lertio, ut ambulet proficiendo in bono, secundum illud Ps. 83, 8 : Ibunt de virtute in virtutem. » En gratiam ab intrinseco efficacem, nempe : 1" qua Do­ minus praecipit voluntati, sicut praecipit omni naturae creatae, ut Dominus ac Factor omnium rerum et Creator ipsius liberi arbitrii ; 2° qua libera hominis voluntas fit actu, operatione voluntatis propria sub potestate Dei moventis ; 3° qua Dominus praecipiendo immutat ipsam liberi arbitrii potentiam, dando ei virtutem, qua surgere valeat, et surgat recedendo a peccato ; 4° qua homo justificatus satisfacit, CAP. III. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 105 meritorie operando, pro peccatis commissis; et 5° qua homo, utens ipsa gratia justificante, ambulat proficiendo in bono, et merendo augmentum ipsius gratiae el gloriae. Arg. 8um. — Apostolus, Rom. 8, 35-38 ait : « Quis ergo nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum,an persecutio, an gladius?... Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia potest nos separari a caritate Dei. quae est in Christo Jesu Domino nostro. » Quae Apostoli verba sic explicat D. Thomas led. 7. : « Potest autem haec quaestio ex praemissis duplici ratione concludi: primo quidem sic : tot beneficia sunt nobis divi­ nitus collata et tam efficacia, ut nullus contra ea possit. Omnia autem praedicta beneficia ad hoc tendunt, ut nos simus in caritate radicati et fundati, ut dicitur Ephes. 3. : Quis ergo nos separabit a caritate Christi? qua sc. Christum diligimus et proximum, secundum quod ipse praecepit. Joh. 13. : Mandatum novum do robis, ut diligatis invicem. Alio modo sic : Dictum est, quod magna beneficia Deus sanctis suis confert, ex quorum consideratione adeo caritas Christi in cordibus nostris fervet, quod nihil eam exstinguere potest. Cantic. 8, 7 : Aquae multae non potuerunt exstin­ guere caritatem. » Jam vero ipse D. Thomas led. 6. indicat expresse, quod certitudo Apostoli proveniebat ex consideratione efficaciae caritatis atque ex efficacia ipsa, qua Deus movet praedesti­ natos. Unde scribit : « Et ideo Deus omnia convertit in bonum his, qui eum diligunt. Secundo attenditur id, quod est ex parte Dei, qui primo fideles ab aeterno praedestinavit ; secundo ex tempore vocat, et tertio sanctificat; et haec tria tangit cum dicit : His, qui secundum propositum vocati sunt sancti, id est, praedestinatis, vocalis el sanctificatis, ut pro­ positum referatur ad praedestinationem, quae secundum Hill Ι'ΛΙΙΗ II. GONGORhJA l>. THOMAE \ngu Jιιιιιιιι esi propositum miserandi... Hoc autem Apo,ΙοΙιι. scire dicit ex persona sanctorum, dicens: Scimus. Procedit nutem haec scientia tum ex experimento, tum etiam ex consideratione efficaciae caritatis et etiam praedestina­ tionis aeternae. Is. 46. : Omnis voluntas mea implebitur, et omne consilium meum, fiet. Deinde cum dicit : Nam, quos praescivit etc.. probat, quod dixerat, tali ratione : Nullus potest nocere his, quos Deus promovet; sed praedestinatos diligentes Deum Deus promovet; ergo nihil potest eis nocere, sed omnia cedunt eis in bonum. » Ex quo patet, quomodo firmitas voluntatis, fortitudo virtutis, ac robur ipsum liberi arbitrii, atque efficacia ceterorum beneficiorum, quae nobis divinitus conferuntur, procedunt ex praedestina­ tione et fundantur in praemotione, qua Deus praedestinatos Deum ipsum diligentes promovet. Arg. 9nm. — D. Thomas, III. Sent. disl. 3. q. 1. a. 2. loquens de gratia atque de efficacia ipsius gratiae, quam Deus contulit Beatissimae Virgini, ait : « In prima sanctificatione, inquit, gratia collate fuit ad bonum efficaciter liberum arbi­ trium inclinans, quamvis non esset sufficiens ad tollendum flexibilitatem liberi arbitrii in malum, quam etiam in primo statu habuit. In secundavero sanctificatione gratia superad­ dita fuit, quae ita potentiam liberi arbitrii impleret, ut in contrarium tlecti non posset, non quidem tollendo naturam libero arbitrio, sed defectum ; sicut materia coeli ex eo, quod subsistit formae, quae omnem privationem ab ea excludit, non est in potentia ad corruptionem. Sed in tertia exaltatione ejus per gratiam perfectam in gloriam transeuntem fini con­ juncta est, ex quo perfecta immobilitas causatur. Potentia peccandi aufertur dupliciter. Vel per hoc. quod liberum arbitrium ultimo fini conjungitur, qui ipsum superimplet, ut nullus defectus in eo remaneat; et hoc fit per gloriam: unde in nullo puro viatore sic peccandi potentia solvitur, ut cum ablatione potentiae peccandi tollatur potentia moriendi, nisi in Christo, in quo dispensative remansit ad opus re­ demptionis complendum. Alio modo aufertur per hoc, quod GAP. III. — Ι>Ε INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 107 retia tanta infunditur, quae omne defectum tollat; et sic in Beata Virgine, quando concepit Dei Filium, ablata est peccandi potentia, quamvis in statu viae ipsa Virgo perma­ neret. » El ibid. III. dist. 12. q. 2. a. 1. : « Despondeo dicendum, quod simpliciter loquendo Christus nullo modo peccare potuit... Et ideo ipse Christus tantam gratiae plenitudinem habuit, ut etiam in quantum viator peccare non potest. Unde etiam et illi, qui proximi sibi fuerunt, confirmati sunt, ut Apostoli, etiam viatores existentes, mortaliter peccare non potuerint, quamvis potuerint peccare venialiter. » Et De Verit. q. 24. a. 9. : « Per gratiam viae ita potest homo bono astringi, quod non nisi valde de difficili peccare possit, per hoc, quod ex virtutibus infusis inferiores vires refrenantur, et voluntas in Deum fortius inclinatur, el ratio perficitur in contemplatione veritatis divinae, cujus conti­ nuatio ex fervore amoris proveniens hominem retrahit a peccato. Sed totum, quod deficit ad confirmationem, com­ pletur per custodiam divinae providentiae in illis, qui con­ firmati dicuntur; ut sc. quandocumque occasio peccati se. ingerit, eorum mens divinitus excitetur ad resistendum. » Et 11 Cor. 1. lect. 5. : « Licet enim homo ex libero arbitrio possit uti lingua sua ad verum vel ad falsum loquendum, nihilominus tamen Deus potest confirmare hominem sic in vero, ut non nisi vera loquatur. Si ergo Deus aliquem confirmaret in vero, manifestum est. quod non dicere,I falsum. » Ex supra positis manifeste apparet, quomodo per gratiam viae ita potest homo bono astringi, et ita ejusdem mens ad resistendum peccato divinitus excitari, et ad bene operandum voluntatis humanae affectus inclinari, ut : 1° Quamvis de tacto non tollat flexibilitatem liberi arbitrii ad malum, tamen gratia ad bonum efficaciter liberum arbi­ trium inclinet. 2° Ita etiam potentiam liberi arbitrii impleat, quod aufe­ ratur ipsa peccandi potentia seu potentialis flexibilitas ad malum. 108 PARS η. — (JONCORDU 1). THOMAE 3° Quod perfecta immobilitas voluntatis humanae in bono· causetur, atque sic in vero atque in bono confirmetur, ut homo non nisi vera loquatur et non nisi bona desideret atque laciat. Unde Apostoli, etiam viatores existentes, post Pente­ costen ita luerunt confirmati in bono, ul mortaliter peccare non potuerint, quamvis potuerint peccare venialiter. Bea­ tissima autem Virgo Maria ita a gratia Dei fuit semper praeventa, ut nec mortaliter nec venialiter peccare potuerit, quamvis in statu viae ipsa Virgo permaneret. Et hoc facit gratia Dei, « non quidem tollendo naturam libero arbitrio, sed defectum ». « Vcrtibilitas liberi arbitrii perficitur per gratiae plenitudinem, sicut et potentia materiae terminatur per actum formae totam potentialitatem materiae tollentis. » « Impotentia peccandi, quae est ex perfectione in bonitate, non tollit rationem meriti, nec voluntarium tollit ; sed ponit voluntatem confirmatam ad unum. » « Affectus pervenit ad finem, non solum quando Unem per­ fecte possidet, sed etiam quodammodo quando ipsum intense desiderat; et per hunc modum aliquo modo in statu viae aliquis potest confirmari in bono. » « Gratia secundum esse suum est in libero arbitrio per modum (‘jus, sicut accidens in subjecto; sed tamen ad rationem suae immutabilitatis liberum arbitrium pertrahit, ipsum Deo conjungens. » Atque ita caritas viae est « inamissibilis, non ex modo inhaerentiae ipsius ad subjectum, sed eae sola virtute motionis Spiritus Sancti; et sic dicuntur confirmati, quicumque fuerunt con­ firmati in via ». Ecce fundamenta verae concordiae inter libertatem hominis et gratiam Dei illuminantis intellectum ad cognoscendum et ad bene operandum inclinantis affectum, et facientis nos libere omnia praecepta implere ’. 1 Vide I-II. q. 108. a. 1. ad 2. ; Hebr. 8. lect. 2. et 12. lect. 5.; 11. Cor. 3. lect. 1.; III. Sent, locis citatis; De Verit. q. 24. a. 8. et a. 9. Et III. q. 27. a. 4. et De Carit, a. 12. ad 15. CAP. ΙΠ. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 109 VI Argumenta ex doctrina philosophica D. Thomae circa Deum ut est Primus Motor et Prima Causa. Gratiam itaque praevenientem, qua Deus nos movet et ad gratiae sanctificantis donum libere acceptandum, et ad ipsius jam susceptae in nobis gratiae habitu utendum, et ad usque in fmem in bono usu gratiae perseverandum, esse ex se et per se efficacem, ab intrinseco sc. ipsius divinae virtutis motivae : doctrina quidem est in S. Scripturis tra­ dita, per Romanos Pontifices commendata, a Conciliis in suis definitionibus contra Semipelagianos simul ac contra Lutheranos praesupposita et propugnata, a S. Augustino vehementer inculcata firmiterque retenta, et tandem a D. Thoma in terminis expresse tradita miroque lucis splen­ dore multis in locis explanata. Nunc autem oportet etiam ostendere hanc de efficacia intrinseca divinae motionis doctrinam intimum necessariumque habere, nexum cum scientifica demonstratione existentiae Dei. creationis rerum, rerumque in esse creato conservatione. Deum enim existere; a Deo omne ens, quod quocumque modo est, esse; Deum non solum dare formas rebus, sed etiam eas in esse conservare et eas applicare ad agendum : veritates sunt in philosophia Christiana fundamentales; atque argumenta, quibus a D. Thoma demonstrantur, ita inter se ad invicem connectuntur, ul demonstratio proces­ sionis rerum a Deo per creationem compleat revera demon­ strationem scientificam pro existentia Dei: et demonstratio conservationis rerum creatarum derivetur ex ipsa vera genuinaque rerum creationis notitia ; et necessitas divini influxus in potentias creaturarum omnium praevie, prioritate naturae et causalitatis, agentis ad omnem prorsus operatio­ nem cunctosque effectus constituat valut coronam ipsorum argumentorum pro existentia Dei plene ostendenda. Deum 11Ο PAKS II. — CONCOBDIA i>. THOMAE operari in quolibet operante, atque ad omnem operationem crentiirae esse necessarium praevium influxum divinum phy­ sice potentiam creaturae immutantem atque de posse agere ad agere actu reducentem : hoc necessario admittendum, sive attendatur ratio Causae Primae, sive consideretur ratio causae secundae. § 1 Argumentum ex doctrina l>. Thomae circa Deum ut est Primus Movens. « Respondeo dicendum, quod Deum esse quinque viis· probari potest. Prima autem et manifestior via est, quae sumitur ex parte motus. Certum est enim et sensu constat aliqua moveri in hoc mundo. Omne autem quod movetur, ab alio movetur : nihil enim movetur nisi secundum quod est in potentia ad illud ad quod movetur. Movet autem aliquid secundum quod est actu ; movere enim nihil aliud est quam educere aliquid de potentia in actum. De potentia autem non potest aliquid reduci in actum nisi per aliquod ens in actu; sicut calidum in actu, ut ignis, facit lignum, quod est calidum in potentia, esse actu calidum, et per hoc movet et alterat ipsum. Non autem est possibile, ut idem sit simul in actu et potentia secundum idem, sed solum secundum diversa. Quod enim est calidum in actu, non potest simul esse calidum in potentia, sed est simul frigidum in potentia. Impossibile est ergo, quod secundum idem et eodem modo aliquid sit movens et motum, vel quod moveat seipsum. Omne ergo, quod movetur, oportet ab alio moveri. Si ergo id, a quo movetur, moveatur, oportet et ipsum ab alio moveri, et illud ab alio. Ilie autem non est procedere in infinitum; quia sic non esset aliquod primum movens, et per consequens nec aliquod aliud movens; quia moventia secunda non movent nisi per hoc, quod sunt mota a primo movente, sicut baculus non movet nisi per hoc, quod est motus a manu. Ergo necesse est devenire ad aliquod primum movens, quod a nullo movetur ; et hoc omnes inlelligunt Deum. » (I. q.:2. a. 3.) CAP. III. ---- DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 111 In hac enim prima et manifestiori via ad existentiam Dei demonstrandam reperiuntur omnia mobilia, omnia quae educuntur de potentia in actum, et innumera genera motuum omnium rerum, quae moventur, a motu locali corporum usque ad motum spiritualium substantiarum, quae transeunt de potentia in actum inlelligendo et volendo. In liac ergo prima via, quae sumitur ex parte motus, adest motus liberi arbitrii, quae est lacullas voluntatis et rationis. Unde D. Thomas in responsione ad 2. : « Necesse est, quae a natura fiunt, etiam in Deum reducere sicut in primam cau­ sam. Similiter etiam, quae ex proposito fiunt, oportet redu­ cere in aliquam altiorem causam, quae non sil ratio et vo­ luntas humana; quia haec mutabilia sunt et defectibilia. » Oportet itaque reducere in Deum sicut in primum movens atque in primum determinans motum liberi arbitrii, quo homo per rationem et voluntatem determinat seipsum ad volendum hoc vel illud, et adducit seipsum de potentia consentiendi vel eligendi ad actum consensus vel elec­ tionis. Ad cujus intelligentiam sciendum est duplicem esse motum voluntatis, ac duplicem proinde transitum ipsius de. potentia in actum, nempe : motum voluntatis, qui consequitur ratio­ nem apprehendentem bonum vel malum, non consideratis omnibus circumstantiis, sed ipsum nudum objectum bonum (puta vitam, sanitatem) vel malum (puta mortem, inilrmilatein); et motum voluntatis, qui consequitur rationem deli­ berantem ; quae quidem ratio, omnibus consideratis, con­ cludit aliquid esse bonum vel malum, aliquid esse fugiendum vel faciendum; exempli causa : mori propter justitiam est bonum, vita cum detrimento justitiae seu virtutis est ■malum. Motus voluntatis consequens intellectum apprehen­ dentem bonum vel malum estaefus voluntarius ; motus vero voluntatis consequens deliberationem rationis est actus liber. Primus motus vocatur naturalis voluntas seu voluntas ut natura ; alter motus denominatur voluntas deliberata, seu voluntas ut voluntas. In utroque motu voluntas reducitur de potentia in actum ; in utroque motu voluntas movetur, 112 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE et consequenter ab alio movetur; quia omne quod movetur, oportet ab alio moveri. Attamen haec est inter utrumque voluntatis motum diffe­ rentia, videlicet, quod in primo motu voluntas movetur, at non movet seipsam ad volendum ; et in secundo motu vo­ luntas et movetur ac simul seipsam etiam movet. Unde quamvis motus primus voluntatis humanae reducatur in Deum sicut in primum movens, quod a nullo movetur, quaerere adhuc oportet, utrum motus voluntatis deliberatae sit quoque in Deum tamquam in primum volens ac movens reducendus. Motus autem voluntatis deliberatae opus est ut reducatur in Deum ut in primum movens immobile, non secus ac motus voluntatis naturalis el motus naturarum interiorum; quoniam in omni genere motuum vel actionum semper verificatur, quod omne quod movetur, ab alio movetur. Neces­ sitas enim reducendi motum liberi arbitrii creati in Deum supremum movens apparet ex triplici causa : 1° Quoniam voluntas ut libera etiam indiget moveri ab alio, quod est Deus. Etenim quandoque est agens in actu, quandoque in potentia. Unde cum liberum arbitrium crea­ turae quandoque sit dumtaxat in potentia consentiendi vel eligendi, indiget reduci in ipsum actum electionis vel con­ sensus per aliquod libere volens semper in actu ; et hoc est Deus. 2° Quoniam voluntas ut libera accipit ab ipso primo movente non tantum posse determinare seipsam ad unum, sed etiam quod de facto seipsam ad unum determinet. Primum accipit a Deo ex eo, quod a Deo facta est et in esse proprio conservatur. Alterum accipit quoque a Deo ex eo, quod a Deo applicatur et determinatur. Et hoc est, quod D. Thomas expresse docet De Malo q. 3. a. 2. ad : « Cum dicitur aliquid movere seipsum, ponitur idem esse movens et motum ; cum autem dicitur, quod aliquid movetur ab allero, ponitur aliud esse movens et aliud motum. Manifes­ tum est autem, quod cum aliquid movet alterum, non ex hoc ipso, quod est movens, ponitur quod est primum mo- CAP. HI. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 113 vens; unde non excluditur, quin ab altero moveatur et ab allero habeat similiter hoc ipsum, quod movet. Similiter cum aliquid movet seipsum, non excluditur quin ab alio mo­ veatur, a quo habet hoc ipsum, quod seipsum movet; et sic non repugnat libertati, quod Deus est causa actus liberi arbitrii. » 3° Quoniam si per viam motus liberae voluntatis creatae non deveniatur ad aliquod primum movens superius, quod a nullo movetur, id est, ad Primam Liberam Voluntatem, quae semper est volens actu et quae esi ipse Deus, non potest vitari, quin liberum arbitrium creatum sit primum agens non modo in ordine causae secundae, sed absolute et simpliciter. Quod est absurdum. (II. Soit. dist. 37. q. 2. a. 2.) Oportet itaque, quod motus voluntatis deliberatae, sit a primo volente, cujus motio in potentia liberi arbitrii recepta est motus, quo potentia prorumpit in actum. Per motionem namque primi motoris immobilis potentialités activa volun­ tatis creatae completur, et potentialitas piifisina. (piae con­ sistit in carentia actus, tollitur per actum liberum, cujus inchoatio est ipsa divina motio. Actiones igitur liberae nostrae voluntatis, quantum habent de esse, id est, in quan­ tum actiones, et in quantum liberae, et in quantum moraliter bonae, reducuntur in Deum, qui per suam virtutem motivam dat nobis vitam, inspirationem et omnia; confert potentiae liberae voluntatis et agere, et agere libere, el agere bene, et agere meritorie in vitam aeternam. Gratia autem divina ex se et ab intrinseco efficax nihil aliud est nisi virtus motiva, qua primum movens immobile transmittit creaturam ratio­ nalem in vitam aeternam. (I. q.23. a. 1. : /. Seat. dist. 40. q.2.) § 2 Argumentum ex ratione causae primae cllicientis. « Secunda via, addit D. Thomas, est ex ratione causae efficientis. Invenimus enim in istis sensibilibus esse ordinem causarum efficientium ; nec tamen invenitur, nec est possibile, quod aliquid sit causa efficiens sui ipsius, quia esset prius DE GRATIA. T. Π. 8 114 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE seipso, quod est impossibile. Non autem est possibile, quod in causis efficientibus procedatur in infinitum, quia in om­ nibus causis efficientibus ordinatis primum est causa medii, el medium est causa ultimi, sive media sint plura sive unum tantum. Remota autem causa, removetur effectus. Ergo, si non fuerit primum in causis efficientibus, non erit ultimum nec medium. Sed si procedatur in infinitum in causis efficientibus, non erit prima causa efficiens; et sic non erit nec effectus ultimus nec causae efficientes mediae ; quod palet esse falsum. Ergo est necesse ponere aliquam causam efficientem primam, quam omnes Deum nominant. »■ (1. q. 2. a. 3.) Causae autem efficientes per se ordinatae et quae simul agunt ad effectum producendum, quod est consentire vel eligere, sunt liberum arbitrium Dei et liberum arbitrium hominis. Liberum arbitrium Dei est causa prima; liberum vero arbitrium hominis est causa secunda, causa media; consensus vel elegio est actus, qui simul efficitur ab utraque causa. Sed causa secunda seu media ex eo, quod est media vel secunda, necessario dependet a prima, non solum in ratione entis el in conservatione sui esse, sed in causando, in ratione causae ; quia in omnibus causis efficientibus ordi­ natis primum est causa medii, el medium est causa ultimi, sive media sint plura sive unum lanium. « Ad cujus evidentiam (ait-Gajetanus 1. q. 2. a. 3.) oportet recolere, quod de ratione causae est efficacia; nisi enim causa aliquid efficiat, causa in actu, de qua est sermo, dici non potest. Efficacia namque causae in illius causalitale actuali consistit; et propterea, nisi causalités compleatur, neque causa in actu neque efficacia seu efficientia aliqua salvatur. Oportet ergo ad hoc, quod causae ratio salvetur, ut causalités illius compleatur; ac per hoc quidquid repu­ gnat complemento causalitatis alicujus causae, repugnat causae illi. Cum igitur causa media vere causa sit, oportet ipsam habere propriam causalilatem completam... Impossi­ bile est mediam causalilatem perfici nisi sustentetur in prima. » CAP. III. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 115 Oportet ergo ad hoc, quod causae ratio salvetur in libero arbitrio creato, ut causalitas illius compleatur per influxum praevium primae causae. Unde qui tollunt pracmolionem physicam, tollunt complementum causalitatis in omnibus causis secundis, quae sunt causae mediae, per quas virtus primi agentis attingit a fine usque ad finem omnium effec­ tuum omniumque operationum. Liberum itaque arbitrium hominis habet propriam causalilatem completam per virtu­ tem descendentem a libero arbitrio Dei, a quo dum deter­ minatur, perficitur ut determinet seipsum. Gratia autem ex se et per se efficax nihil aliud est nisi physica praemotio, qua Deus, ut auctor ordinis supernaturalis, elevat potentiam liberi arbitrii ad libere acceptandum donum gratiae sanctificantis in justificatione; et qua Deus post justificationem complet causalilatem liberi arbitrii ad utendum habitu gratiae gratum facientis, meritorie ope­ rando; et qua Deus inclinat actu cor nostrum ad bonum usque in finem. § 3 Argumentum ex ratione entis per essentiam. « Respondeo dicendum, quod necesse est dicere omne ens, quod quocumque modo est, a Deo esse. Si enim aliquid invenitur in aliquo per participationem, necesse esi. quod causetur in ipso ab eo, cui essentialiter convenit; sicut ferrum fit. ignitum ab igne. Ostensum est autem supra q. 3. a. 4. cum de divina simplicitate ageretur, quod Deus est ipsum esse per se subsistens. Et iterum ostensum est q. 11. a. 3. et 4. quod esse subsistens non potest esse nisi unum; sicut si albedo esset subsistens, non posset esse nisi una, cum albedines multiplicentur secundum recipientia. Relinquitur ergo, quod omnia alia a Deo non sint suum esse, sed participent esse. Necesse est igitur omnia, quae di versificantur secundum diversam participationem essendi, ut sint perfectius vel minus perfecte, causari ab uno primo ente, quod perfectissime est. » (I. q. 44. a. 1.) Illi PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE Haec est ratio, quam ipse Angelicus Doctor, De Malo q. 3. a. 2. appellat communem: quoniam estvelut centrum, unde exeunt et quo iterum redeunt per viam resolutionis cuncta argumenta specialia, quibus probatur omnia ac sin­ gula, quaecumque sunt, sive substantiae sive accidentia, sive potentiae aut virtutes operandi, sive operationes, a Deo esse, a Deo causari, a Deo conservari, a Deo augeri atque, perfici. Cum ipse Deus sit ens per suam essentiam, quia sua essentia est suum esse, oportet quod omne, quod quocumque modo est, derivetur ab ipso. Et statim determinans hanc rationem communem per rationem specialem, addit : « Necesse est enim omnes motus secundarum causarum causari a primo movente, sicut omnes motus interiorum corporum causantur a motu coeli. Deus autem est primum movens respectu omnium motuum et spiritualium et corpo­ ralium, sicut corpus coeleste est principium omnium mo­ tuum inferiorum corporum. Unde eum actus peccati sit qui­ dam motus liberi arbitrii, necesse est dicere, quod actus peccati, in quantum est actus, sit a Deo. » Si ergo actus peccati, in quantum est ens, in quantum est actus, in quantum est motus liberi arbitrii, oportet quod derivetur a primo ente, quod causetur a primo actu, quod reducatur in primum liberum et in primum movens, quod est per essentiam suam actus (III. q. 89. a. 2.) : quanto magis necesse erit dicere, quod sit a Deo motus liberi arbi­ trii, qui est actus virtutis: quod procedat a Deo consensus liberae voluntatis ad acceptandum justitiae donum, et electio illius ad utendum habitibus infusis ; et quod causetur a Deo ipsa determinatio ad unum, qua libera voluntas operatur opera bona et salutaria? Et a Deo mediante potentia liberi arbitrii, quae est facultas voluntatis et rationis; at imme­ diate immediatione virtutis. Quoniam inferius agens agit virtute superioris, et non e converso. Haec igitur est praemotio physica, virtus divinae causalitatis recepta in potentia liberi arbitrii, qua virtus propria ipsius conjungitur actioni. Haec est gratia ex se et per se efficax, virtus divina, quae pervadens atque intrinsece immu- CAP. ΙΠ. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 117 Ians liberam voluntatem, conjungit virtutem naturalem ipsius atque omnem virtutem infusam, superadditam per modum habitus, actionibus meritoriis vitae aeternae : et conjungit infallibiliter, insuperabiliter ac indecl i Habiliter. quoniam conjungit maxima libertatis perfectione. § 4 trguiuentuni ex eo, quod Dens est causa nostrae virtutis volendi. « Respondeo dicendum, quod sicul intellectus movetur ab objecto et ab eo, qui dedit virtutem intelligendi, ita voluntas movetur ab objecto, quod esi bonum, et ab eo, qui causal virtutem volendi. Potest autem voluntas moveri sicut ab objecto a quocumque bono, non autem sufficienter et efficaciter nisi a Deo; non enim sufficienter aliquid potest movere aliquod mobile, nisi virtus activa moventis excedat vel saltem adaequet virtutem passivam mobilis. Virtus autem passiva voluntatis se extendit ad bonum in universali; est enim ejus objectum bonum universale, sicul el intellectus objectum est ens universale. Quodlibet autem bonum crea­ tum est quoddam particulare bonum : solus autem Deus est bonum universale. I nde ipse solus implet voluntatem et sufficienter eam movet ut objectum. Similiter autem et virtus volendi a solo Deo causatur. Velle enim nihil aliud est quam inclinatio quaedam in objectum voluntatis, quod est bonum universale. Inclinare autem in bonum universale est primi moventis, cui proportionalur ultimus linis; sicut in rebus humanis dirigere ad bonum commune est ejus, qui praeest multitudini. Unde utroque modo proprium est Dei movere voluntatem ; sed maxime secundo modo, interius eam incli­ nando. » (1. <|. 105. a. 4.) Postquam D. Thomas 1. q. 2. a. 3. ostendit Deum existere, et q. 3. a. 4. ostendit in Deo existentiam identificari realiter cum ipsius natura vel essentia, et q. II. a. 3. et 4. ostendit ens, in quo essentia et existentia realiter identifieantur, non posse esse nisi unum, et q. 44. a. 1. ostendit omnia, quae sunt, quocumque modo sint, ab isto uno, quod est ens per 118 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE essentiam, causari ac procedere : nunc iterum réassurait quinque vias, quibus Dei existentia ostendi potest ; quae quidem omnes includuntur in latitudine viae ex parte motus. Etenim omnes viae reducuntur ad viam motus ex parte causae efficientis, et ad viam motus ex parte causae finalis ; et istae viae non sunt nisi una sola via, in qua sibi ad invicem necessario correspondent terminus a quo el terminus ad quem, ut in subsequent! argumento declarabitur a D. Thoma. Jam vero, utroque modo, proprium est Dei movere volun­ tatem ; sed maxime secundo modo, interius eam inclinando. Movere in ratione objecti, in ordine finis, est quidem pro­ prium Dei, sed tamen communicabile creaturis. Nam vo­ luntas potest moveri, sicut ab objecto, a quocumque bono ; et hanc virtutem movendi habet a Deo participatam, sicut et ipsam rationem boni. Et hoc modo Deus operatur in quo­ libet operante secundum rationem tinis. Omnis enim operatio est propter aliquod bonum verum vel apparens; nihil autem est ve) apparet bonum nisi secundum quod participat ali­ quam similitudinem summi boni, quod est Deus ; conse­ quenter ipse Deus est cujuslibet operationis causa ut finis. Attamen nulla creatura potest movere voluntatem sufficienter et efficaciter; hoc est proprium Dei. qui est bonum infinitum, et cujus virtus activa ad movendum non tantum adaequat, sed longe excedit capacitatem voluntatis creatae. Movere autem secundo modo est maxime proprium Dei. quoniam iste modus movendi minime est communicabilis creaturae. Inclinare interius potentiam liberi arbitrii, dare voluntati ejus propriam inclinationem, hoc est proprium illius, cujus manus formaverunt ipsam liberi arbitrii natu­ ram. Deus operatur in quolibet operante secundum rationem causae efficientis, quam sic indicat D. Thomas in hac q. 105. a. 5. : « Considerandum est. quod, si sint multa agentia ordinata, semper secundum agens agit in virtute primi agentis. Nam primum agens movet secundum ad agendum ; et secundum hoc omnia agunt in virtute ipsius Dei, et ita ipse est causa omnium actionum agentium. Considerandum est, quod Deus movet non solum res ad CAP. 111. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 119 operandum, quasi applicando formas et virtutes rerum ad operationem (sicut etiam artifex applicat securim ad scin­ dendum, qui tamen interdum formam securi non tribuit), sed etiam dat formas creaturis agentibus el eas tenet in esse... Deus non solum dat formas rebus, sed etiam conservat eas in esse et applicat eas ad agendum, el est linis omnium actionum. « Itaque : 1° Movere sufficienter et efficaciter voluntatem creatam est proprium Dei, et solius Dei, tam secundum motionem causae finalis quam secundum motionem causae efficientis: 2° in ordine causae finalis tunc movet Deus suffi­ cienter et efficaciter, cum movet per se, id est, immediate, absque intermedio ullius creaturae, ut in visione divinae essentiae; 3° in ordine causae efficientis Deus semper movet immediate, per se, sine alia causa media, voluntatem crea­ tam ; 4° consequenter motio, qua Deus movet voluntatem in ratione causae efficientis, semper est sufficiens et efficax ad illud, quod Deus vult. Gratia autem divina ex se el per se efficax nihil aliud est nisi gratuita motio, qua Deus interius potentiam liberi arbitrii inclinat, et sufficienter simul ac effi­ caciter movet creaturam rationalem, transmittendo illam in vitam aeternam. § 5 Argumentum ex ratione Primi Moventis in ordine supernaturali, « Necesse est enim, cum omne agens agat propter finem, quod omnis causa convertat suos effectus ad suum finem ; et ideo, cum secundum ordinem agentium sive moventium sit ordo finium, necesse est, quod ad ultimum finem con­ vertatur homo per motionem primi moventis, ad finem autem proximum per motionem alicujus inferiorum moven­ tium; sicut animus militis convertitur ad quaerendum victo­ riam ex motione ducis exercitus ; ad sequendum autem vexillum alicujus aciei, ex motione tribuni. Sic igitur, cum Deus sit primum movens simpliciter, ex ejus motione est quod omnia in ipsum convertantur secundum communem 120 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE intentionem boni, per quam unumquodque intendit assimilari Deo secundum suum modum. Unde Dionysius, Da Dic. Nom. i. dicit, quod Deus convertit omnia ad seipsutn. Sed homines justos convertit ad seipsum sicut ad specialem finem, quem intendunt et cui cupiunt adhaerere sicut bono proprio, secundum illud Ps. 72, 27 : Mihi adhaerere Deo bonum est. Et ideo quod homo convertatur ad Deum, hoc non potest esse nisi Deo ipsum convertente. Hoc autem est praeparare se ad gratiam, quasi ad Deum converti ; sicut ille, qui habet oculum aversum a lumine solis, per hoc se praeparat ad recipiendum lumen solis, quod oculos suos convertit versus solem. Unde patet, quod homo non potest se praeparare ad lumen gratiae suscipiendum nisi per auxi­ lium gratuitum Dei interius moventis. » (I-II. q. 109. a. 6.) In isto argumento D. Thomas complet doctrinam, cujus fundamenta posuit 1. q. 2. a. 3. et cujus generalem applica­ tionem fecit 1. q. 105. a. 3., 4. et 5. per relationem ad intel­ lectum et voluntatem creatam. Hoc in loco perficiuntur illae quinque viae, quibus Deum esse probari potest, et manifeste patet, quomodo illud primum movens, quod a nullo movetur, et illud intelligens, a quo omnes res creatae ordinantur ad Unem, sunt unum et idem, sunt Deus, qui operatur in nobis omnia opera nostra, et operatur in omni operante propriam habente operationem secundum haec tria, nempe : finem, agens et formam. (I. q. 105. a. 5.) Hic enim declaratur a D. Thoma, quomodo secundum ordinem agentium seu mo­ ventium est ordo finium, et quomodo proinde nulla creatura pervenit ad ultimum finem nisi per motionem primi mo­ ventis. Primum movens, sine quo nihil potest heri, et cujus motio recepta in re mobili est motus atque operatio, dum omnia movet, confert virtutem, qua in rebus omnibus verilicatur exsecutio illius ordinis in mente Summi I ntell igentis praeexistentis. Ratio autem ordinandorum in finem vocatur providentia. Sed liic quinque viae, quibus Deum esse probari potest, intrant in novam regionem perfusam nova luce, lumine se. rationis, aucto atque adjuto lumine supernatural! fidei. Hic CAP. 111. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 121 primus motor est Deus, non tantum ut auctor naturae, verum etiam ut auctor gratiae ; et ultimus finis est summum bonum in propria essentia, Deus ut auctor gloriae. Keperitur.etiam in hoc supernatural! ordine duplex modus movendi volun­ tatem, sc. ab objecto, quod est bonum cognitum lumine revelationis, et ab eo, qui dedit virtutem volendi. Utroque isto superiori modo proprium est Dei movere voluntatem, et proprium unice solius Dei movere sufficienter et effi­ caciter. At dum sumus in statu viae, non movemur a Deo, sicut ab objecto, immediate; quia Deum per essentiam non vide­ mus, sed in speculo et in aenigmate. Unde voluntas in hac vita non ex necessitate infallibililalis Deo adhaeret, dum movetur solummodo in ratione causae finalis a Deo. Haec motio ex se et per se non est efficax, licet sit sufficiens, in statu autem patriae cum videbimus Deum sicuti est, et voluntas nostra movebitur immediate a divina essentia sicut ab objecto : tunc voluntas nostra non poterit Deo non adhaerere, sicut voluntas nostra nec potest nunc beatitudinem non velle. (De Malo, q. 3. a. 3. ; I-H. q. 4. a. 4.) Dum autem movemur a Deo sicut ab eo, qui dedit virtutem volendi, semper movemur immediate, tam in ordine naturali quam supernatural], tam in via quam in patria. Perinde cum Deus movet nos hoc secundo modo, movet nos interius voluntatem inclinando; et hoc est proprium Dei. et maxime proprium Dei, utpote incommunicabile creaturae. Et hoc modo movere est movere sufficienter et efficaciter. (I. q. 105. a. 4.) De hoc itaque modo movendi loquitur 1). Thomas I-II. q. 109. a. 6. Quapropter ait : « Patet, quod homo non potest se praeparare ad lumen gratiae suscipiendum nisi per auxi­ lium gratuitum Dei interius moventis. » Unde haec motio est a primo movente : 1" secundum ratio­ nem causae efficientis; 2° secundum rationem causae effi­ cientis in ordine supernaturali ; 3° secundum rationem causae efficientis in ordine supernaturali « homines justos conver­ tentis ad seipsum sicut ad specialem finem, quem intendunt et cui cupiunt adhaerere sicut bono proprio ». Haec igitur 122 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE est motio. qua Deus, quos praescivit et praedestinavit con­ formes fieri imaginis Filii sui, hos interius ipsorum volun­ tatem) inclinando vocavit; quos autem vocavit, hos et justi­ ficavit: quos autem justificavit, hos et glorificavil. Secundum ordinem itaque agentium seu moventium est ordo finium ; gratia autem ex se et per se efficax est illa motio primi moventis, per quam homo convertitur ad ulti­ mum finem, prout Deus est in se; per quam homo conver­ titur ad ipsum Deum sicut ad finem specialem, et perseverat in hac conversione ad Bonum Incommutabile usquequo apparuerit gloria ejus. Haec est enim gratia ex se efficax, motio Primi Moventis, respondens illi Supremo Intelligent!, in cujus divina mente praeexistit ratio transmissionis creaturae rationalis in finem vitae aeternae, quae praedestinatio nominatur. Haec, inquam, est gratia ab intrinseco efficax, sc. : Virtus, qua rationalis creatura, quae est capax vitae aeternae, perducitur in ipsam, quasi a Deo transmissa; sicut sagitta a sagittante mittitur in signum. (I. q. 23. a. 1.) VII Argumenta ex doctrina philosophica D. Thomae circa liberum arbitrium creatum, ut est causa secunda et habens rationem instrumenti sub Deo, qui est primus intellectus et primum volens. Nunc vero si respiciamus ipsam voluntatem creatam, pate­ fiet quoque necessitas ponendi praemotionem physicam et gratiam ab intrinseco efficacem ex iisdem argumentis jam expositis; quae ad examen rursus revocata atque ex oppo­ sita regione considerata, ad sequentia possunt breviter reduci : 1° Quia liberum arbitrium creatum non est actus purus. CAP. HI. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 123 2° Quia liberum arbitrium creatum habet rationem rausae instrumentalis. 3° Quia liberum arbitrium creatum est liberum per participationem. 4° Quia liberum arbitrium creatum est causa subordinata. 5° Quia liberum arbitrium creatum ex viribus natu­ ralibus nullam habet potentiam ad opera salutis nisi potentiam obedientialem. § 1 Albumentum : Quia liberum arbitrium creatum non est actus purus. D. Thomas, I-Il. q. 9. per totum evolvit hoc argumentum, tn a. 1. ostendit voluntatem movere intellectum et alias hominis potentias quantum ad exercitium vel usum actus. In a. 3. ostendit voluntatem per hoc, quod vult finem, movere seipsam ad volendum ea quae sunt ad finem, et movere seipsam quantum ad exercitium actus. Attamen voluntas non secundum idem movet et movetur; unde nec secundum idem est in actu et in potentia; sed in quantum actu vult finem, reducit se de potentia in actum respectu eorum quae sunt ad finem, ut sc. actu ea velit. In a. 4. ostendit, quod « eo modo, quo movetur quantum ad exerci­ tium actus, adhuc necesse est ponere voluntatem ab aliquo principio exteriori moveri ». Ac postremo in a. 6. concludit voluntatem eo modo, quo movet seipsam, quantum ad exer cilium actus, non moveri nisi a solo Deo, sicut ab exteriori principio. En fundamentale argumentum ad ostendendam necessitatem hujusce divinae motionis : « Omne enim, quod quandoque est agens in actu et quan­ doque in potentia, indiget moveri ab aliquo movente. Mani­ festum est autem, quod voluntas incipit velle aliquid, cum hoc prius non vellet. Necesse est ergo, quod ab aliquo mo­ veatur ad volendum. EI quidem, sicut dictum est a. antece­ denti, ipsa movet seipsam in quantum per hoc, quod vult Jinem. reducit seipsam ad volendum ea quae sunt ad finem. 124 PARS II. — CONCORDIA 1>. THOMAE Hoc autem non potest facere nisi consilio mediante. Cum enim aliquis vult sanari, incipit cogitare, quomodo hoc con­ sequi possit; et per talem cogitationem pervenit ad hoc, quod potest sanari per medicum, el hoc vult. Sed quia non semper sanitatem actu voluit, necesse est, quod inceperit velle sanari ab aliquo movente. Et si quidem ipsa moveret seipsam ad volendum, oportuisset, quod mediante consilio hoc ageret ex aliqua voluntate praesupposila. Non autem est procedere in infinitum. Unde necesse est ponere, quod in primum motum voluntatis voluntas prodeat ex instinctu alicujus exterioris moventis. » (I-Π. q. 9. a. 4.) Ut palet, haec via est illa prima et manifestior via, quae sumitur ex parte motus ad demonstrandam Dei exislentiam. Unde primum movens, quod a nullo movetur et quod est principium extrinsecum efficiens omnes motus, tam naturales quam voluntarios, tam necessarios quam liberos et contin­ gentes voluntatis creatae, est solus Deus; quia « nihil aliud potest esse voluntatis causa nisi ipse Deus, qui est univer­ sale bonum » (1-11. q. 9. a. 6.); « quia voluntas rationalis creaturae soli Deo subjacet, el ipse solus in eam operari potest, qui est principale ejus objectum et ultimus finis » (I. q. 57. a. 4.); « quia sola Trinitas menti illabitur » (111. q. 8. a. 8. ad 1.); quia « in voluntatem solus Deus imprimere potest ». (Comp. Theol. cap. 130.) At D. Thomas, qui 1-11. q. 9. jacit fundamenta omnium argumentorum, quae ex parte ipsius voluntatis creatae pos­ sunt afferri ad ostendendam necessitatem alicujus principii exterioris moventis potentiam liberi arbitrii per modum agentis, sicut alterans movet alteratum, el impellens movet impulsum : in hoc loco satis habet concludere necessitatem ponendi physicam praemotionem saltem in primum tumom voluntatis. Sed quamvis non sic adeo manifestum, ejusdem tamen rationis est stabilire hanc necessitatem primi motoris efficientis pro omnibus ac singulis motibus liberae voluntatis, quotiescumque voluntas creata reducit se de potentia in actum. 1° Quoniam ipse Angelicus Doctor in a. 4. ad 3. dicit. CAP. 111. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 125 quod « voluntas quantum ad aliquid sufficienter se movet, et in suo ordine, sc. sicut agens proximum ; sed non potest seipsam movere quantum ad omnia, ut ostensum est; unde indiget moveri ab alio sicut a primo movente ». Et hic agitur de motu libero, in quo voluntas movet seipsam ; nam de motu non libero nulla est quaestio, cum voluntas non move­ atur nisi a solo Deo. 2° Quoniam postea D. Thomas, l-ll. q. 109. a. 2. ad 1. complens doctrinam hujus q. 9. el evolvens istudmet argu­ mentum, concludit sic : « Oportet, quod flnaliter deveniatur ad hoc, quod liberum arbitrium hominis moveatur ab aliquo exteriori principio, quod est supra mentem humanam, sc. a Deo. » 3° Quia D. Thomas, IU. C. Gent. cap. 8!). inter alia plura affert hoc ipsum argumentum ad demonstrandum, quod Deus « est primum principium nostrorum consiliorum et voluntatum » et « causal in nobis velle el perficere, sic quod faciat nos velle hoc vel illud ». Quod est determinare liberum arbitrium creatum ad unum, non tamen de neces­ sitate, sed libere. 4° Quia D. Thomas, De Malo q. 6. a. unico, in quo ex professo agit de electione humana seu libero arbitrio, hoc quoque conceptis verbis edocet. Unde ad 17. dicit : « Volun­ tas quando de novo incipit eligere, transmutatur a sua priori dispositione quantum ad hoc, quod prius erat eligens in potentia, et postea fit eligens actu; et haec quidem trans­ mutatio est ab aliquo movente, in quantum ipsa voluntas movet seipsam ad agendum, el in quantum etiam movetur ab aliquo exteriori agente, sc. Deo. Non tamen ex necessitate movetur, ut dictum est in c. a. » 5° Quia D. Thomas considerans multiplicitatem, variabilitatem et defeclibilitatem electionum nostrarum, ex eo precise, quod liberum arbitrium creatum non est actus purus, sed constans ex actu et potentia, infert, quod elec­ tiones et voluntates immediate a Deo disponuntur. Ait ergo : « Palet enim, quod electiones nostrae multiplicita­ tem habent, cum in diversis et a diversis diversa eligantur; 126 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE mutabiles etiam sunt, tum propter animi levitatem, qui non est firmatus in fine ultimo, tum etiam propter mutationem rerum, quae nos extra circumstant: quod autem defectibiles sint, hominuin peccata testantur. Divina autem voluntas uniformis est, quia unum volendo omnia alia vult; et im­ mutabilis et indeficiens, ut ostensum est lib. I. cap. 23., 25. et 26. Oportet ergo omnium voluntatum et electionum motus in divinam voluntatem reduci, non autem in aliquam aliam causam; quia solus Deus nostrarum voluntatum et electio­ num causa est. » (ZZZ. C. Gent. cap. 91.) Haec est igitur gratia ab intrinseco efficax, motio sc. qua liberum arbitrium hominis movetur a Deo per modum alter­ antis et impellentis; qua liberi arbitrii potentia transmu­ tatur a sua priori dispositione et convertitur in bonum incommutabile ; qua Deus tacit nos velle hoc vel illud in ordine ad vitam aeternam; qua denique liberum arbitrium creaturae rationalis accedit quodammodo ad liberum arbi­ trium increatum, per quandam participationem divinae uni­ formitatis et immutabilitatis. S 2 Argumentum : Quia liberum arbitrium creatum babet rationem causae instriimentalis. D. Thomas, III. C. Gent. cap. 67., ubi ostenditur, quod Deus est causa operandi omnibus operantibus, inter alia plura argumenta istud adducit : « Quidquid applicat virtu­ tem activam ad agendum, dicitur esse causa illius actionis; artifex enim applicans virtutem rei naturalis ad aliquam actionem, dicitur esse causa illius actionis, sicut coquus decoctionis, quae est per ignem. Sed omnis applicatio vir­ tutis ad operationem est principaliter et primo a Deo; appli­ cantur enim virtutes operativae ad proprias operationes per aliquem motum, vel corporis vel animae; primum autem principium utriusque motus est Deus; est enim primum movens omnino immobile, ut supra I. cap. 13. ostensum est. Et similiter omnis motus voluntatis, quo applicantur CAI*. Ill. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 127 aliquae virtutes ad operandum, reducitur in Deum sicut in primum appetibile et in primum volentem. Omnis igitur operatio debet attribui Deo sicut primo et principali agenti. » Atque ibid. c. 147. ubi probatur, quod homo indiget divino auxilio ad beatitudinem consequendam, scribit : « Nullum instrumentum secundum virtutem propriae formae potest ad ultimam perducere perfectionem, sed solum secundum virtutem principalis agentis... Sub Deo autem, qui est primus intellectus et volens, ordinantur omnes intellectus et volun­ tates sicut instrumenta sub principali agente. » Ipse Angelicus Doctor diversimode, explanans hoc argu­ mentum ubique passim in suis operibus, ad tollendam omnem aequivocationem et quamcumque in hac materia ambiguitatem, saepe saepius admonet, quod : a) « Instru­ mentum dupliciter dicitur : uno modo proprie, quando sc. aliquid ita ab altero movetur, quod non confertur ei a mo­ vente aliquod principium talis motus, sicut serra movetur a carpentario; et tale instrumentum esi expers libertatis. Alio modo dicitur instrumentum magis communiter quid­ quid est movens ab alio motum, sive sit in ipso principium sui motus sive non; et sic ab instrumento non oportet quod omnino excludatur ratio libertatis, quia aliquid potest esse ab alio motum, quod tamen seipsuin movet ; et ita est de mente humana. » (De Verit. q. 24. a. 1. ad 5.) b) Rursus : « Humanitas Christi est instrumentum Divinitatis; non qui­ dem sicut instrumentum inanimatum, quod nullo modo agit sed solum agitur; sed tamquam instrumentum anima ratio­ nali animatum, quod ita agitur, quod etiam agit. » (111. q. 7. a. 1. ad 3.) c) Iterum : « Ratio illa proce,dii de instrumento, cujus non est agere, sed solum agi. Tale autem instrumen­ tum non est homo, sed sic agitur a Spiritu Sancto, quod etiam agit in quantum est liberi arbitrii. » (I-Π. q. 68. a. 3. ad 2.) Et « homo sic movetur a Deo ut instrumentum, quod tamen non excluditur, quin moveat seipsuin per liberum arbitrium, ut ex supra dictis palet q. 10. a. 4. » (I-II. q. 21. a. 4. ad 2.) Unde habetur : 1° quod omnes creaturae, etiam rationales, 128 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE operantur ut causae instrumentales sub Deo. qui est causa principalis omnium actuum et effectuum ; 2U quod etiam potentia liberi arbitrii operatur vehit instrumentum sub voluntate Dei; 3° quod potentia liberi arbitrii creati habet in se virtutem, quae est principium sui moins suaeque opera­ tionis; 4° quod applicatio hujus virtutis ad operationem est principaliter et primo a Deo, a Dei voluntate; 5° quod ista applicatio virtutis operativae liberi arbitrii ad propriam operationem fit per motum, cujus principium est Deus, primus intellectus et primum volens; 6° quod liberum arbi­ trium hominis sic agitur a Deo, ut ipse homo agat; sic movetur, ut ipse homo moveat seipsum; sic applicatur, ut seipsum applicet; sic determinatur, ut seipsum determinet. Uno verbo : juxta D. Thomae doctrinam circa causas instru­ mentales, impossibile est instrumentum quidquam agere, absque praevia motione et applicatione causae principalis, (’.ausa secunda non agit ex virtute propria, nisi agatur prioritate naturae et causalitatis a causa prima; causa secunda non movet, nisi moveatur: quamvis cum movetur a Deo, movetur etiam ex virtute propria, quae completur ex virtute Dei moventis. Nam ut recte explicat CajetanusinI.q. 19.a.8.: « Sic movere causae secundae provenit non ex moveri tan­ tum, sed ex moveri et modo proprio ipsius causae secundae. Illa autem propositio adjuncta sc. : Causa secunda nihil agit nisi, in virtute primae, non juvat, quoniam non est sensus, quod causa secunda nullam virtutem habeat nisi primae ; sed quod ipsa secunda nullum effectum producit nisi virtute primae concurrente et conjungente virtutem secundae suo effectui; quoniam prima omnia attingit immediate immediatione virtutis, ut in q. 8. a. 1. declaratum est... Attingit enim prima causa effectum secundae et independentius et intimius quam secunda, ut patet in principio De Causis; et propterea dicitur respicere prius. » Quia ergo homo movetur a Deo ut instrumentum, impossibile est hominem quidquam agere absque praevia motione et applicatione sui liberi arbi­ trii facta prius a Deo. Quia tamen homo est instrumentum, in quo est principium talis motus liberi, non excluditur per 129 CAP. ΠΙ. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE praemotionem physicam ratio libertatis, sed completur et in actum reducitur. Haec ergo est gratia ab intrinseco efficax, motio divina, qua potentia liberi arbitrii agitur a Deo, ut ipse homo ope­ retur opera salutis: motio divina, quae in libero arbitrio est motus et applicatio virtutis ipsius opera tivae ad operationem supernaturalem et vitae aeternae meritoriam ; motio divina seu virtus primae causae conjungens virtutem ipsius liberae voluntatis omnibus suis effectibus et operationibus, quibus tendit in Deum ut in finem supernatural is beatitudinis ; in Deum, « cui omnis operatio debet attribui sicut primo et principali agenti ». ut ait D. Thomas. § 3 Arguinentuiim : Quia liberum arbitrium creatam eet liberum per participationem. D. Thomas, I. C. Gent. cap. 88. exponil sic hoc argu­ mentum : « Homo per hoc, quod habet liberum arbitrium, dicitur suorum actuum dominus. Hoc autem maxime com­ petit primo agenti, cujus actus ab alio non dependet. Ipse igitur Deus liberum arbitrium habet. Hoc etiam ex ipsa nominis ratione haberi potest. Nam liberum est, quod sui causa est, ut patet per Philosophum, Metaph. /. Hoc autem nulli magis competit quam primae causae, quae Deus est. » Ex hoc igitur, quod Deus habet liberum arbitrium per se, creatura autem rationalis liberum arbitrium per participa­ tionem, consequuntur necessario haec corollaria : 1° Liberum arbitrium Dei est causa efficiens omnium, quae fiunt per liberum arbitrium creatum; causa, inquam, effi­ ciens ipsius potentiae liberi arbitrii, ipsius actus, atque ipsius transitus de potentia in actum ; nam quod per essentiam dicitur, est causa omnium, quae per participatio­ nem dicuntur. (I. q. 44. et II. C. Gent. cap. 15.) 2° Liberum arbitrium Dei est actus purus; liberum autem arbitrium creatum habet aliquid de potentia admixtum. Con­ sequenter oportet, quod liberum arbitrium Dei comparetur DE GRATIA. T. Π. 9 130 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE ad omnem liberam voluntatem creaturae sicut movens ad motum, et activum ad id, quod est in potentia. 3° Prima mensura essentiae vel naturae liberi arbitrii creati est ipsum liberum arbitrium Dei, sicut primum ens, quod est omnibus causa essendi. Ac proinde hoc erit natu­ rale (id est, conveniens ac perfectivum) unicuique libero arbitrio, quod a Deo ei inditum est, et a Deo ei imprimitur per modum transeuntis. (I. q. 105. a. 1. et III. C. Gent. cap. 100.) 4° Liberum arbitrium Dei ut potentia agendi et ut actus realiter identiflcantur ; liberum arbitrium creaturae ut po­ tentia agendi et ut actus realiter distinguuntur. Quia in solo Deo sua substantia est suum esse et suum agere: et actio Dei non est aliud ab ejus potentia, sed ulrumque est essentia divina, quia nec esse ejus est aliud ab ejus essentia. Unde potentia in rebus creatis non solum est principium actionis, sed etiam effectus; in Deo autem salvatur ratio potentiae quantum ad hoc, quod est principium effectus, non autem quantum ad hoc, quod est principium actionis, quae est ipsamet divina essentia. (I. q. 25. a. 1. et q. 54. a. 2. et 3.) 5° Deus ita est Dominus sui actus et causa sui, quod ab alio nec dependet nec dependere potest in agendo, et omnia, absolute dependeant ab illo, sicut in essendo, ita in operando. Liberum autem arbitrium creatum non ita est causa sui, quod non etiam causetur a prima causa; non sic habet dominium sui actus, quin indigeat moveri a Deo. (I. q. 83. a. 1. ad 3. ; I-IL q. 109. a. 2. ad 1.) 6° In libero arbitrio Dei non potest esse defectus aliquis, nec quantum ad esse nec quantum ad bonitatem ; unde nullo modo est flexibile ad malum; etenim natura divina est suum esse et sua bonitas. Liberum autem arbitrium hominis et angeli, in suis naturalibus consideratum, in malum flexibile est ; et quantum est de se, possibile est ad defectum, quamvis posse eligere malum non est de ratione liberi arbitrii. (De Verit. q. 24. a. 3.) 7° Quae conveniunt libero arbitrio Dei ex natura, sc. GAP. HI. DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 131 ita tendere in bonum, quod nullo modo potest tendere in malum, non conveniunt libero arbitrio creato nisi ex perfec­ tione gratiae. 8° Omnia, quae potest liberum arbitrium creatum supra seipsum et supra suum actum proprium, multo magis potest liberum arbitrium Dei. Sic homo et angelus sunt domini suorum actuum, possunt movere seipsos, et libera eorum voluntas potest immutare actum suum de uno in aliud. Ista omnia multo amplius conveniunt Deo: nam con­ veniunt Deo per se, et creaturis non conveniunt nisi per participationem ab ipso Deo. Unde D. Thomas, De Verit. q. 22. a. 8. : « Potest autem Deus voluntatem immutare ex hoc, quod ipse in voluntate operatur sicut in natura; unde sicut omnis actio naturalis est a Deo, ita omnis actio volun­ tatis, in quantum est actio, non solum est a voluntate ut immediate agente, sed a Deo ut a primo agente, qui vehe­ mentius imprimit ; unde sicut voluntas potest immutare actum in aliud, ita et multo amplius Deus. » Et De Malo q. 16. a. 5. : « Deus immutat voluntatem hominis per gra­ tiam de malo in bonum, secundum illud Prov. 21, 1 : Cor regum in manu Dei, et quocumque voluerit, vertet illud. » Et ibid, ad 13. « Movere voluntatem solus Deus potest, qui etiam secundum absolutam potentiam potest mulare volun­ tatem daemonis in bonum. » Omnia in hac q. de influxu divino, reducuntur ad illam rationem communem, ad quam reducuntur quaestiones fun­ damentales de creatione et conservatione rerum : « Quia cum ipse Deus sit ens per suam essentiam, quia sua essentia est suum esse, oportet, quod omne, quod quocumque modo est, derivetur ab ipso. Nihil enim aliud est quod sit suum esse, sed omnia dicuntur entia per quandam participationem. Omne autem, quod per participationem dicitur tale, derivatur ab eo, quod est per essentiam ; sicut omnia ignita derivantur ab eo, quod est per essentiam ignis. » (De Malo, q. 3. a. 2.) Manifestum est autem, quod actio liberi arbitrii creati est quoddam ens, quod potentia ipsa est quoddam ens, quod transitus de potentia in actum est quoddam ens, quod deter- 132 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE minare seipsum ad unum est quoddam ens, quod immu­ tare seipsum est quoddam ens, quod operari libere est quod­ dam ens, quod operari libere et bene est quoddam majus ens. Unde ncccsse est dicere, quod omnia et singula haec, in quantum habent de esse, de bonitate et de libertate. sunt a Deo, primo ente, primo bono et prima libertate, cujus virtus operaliva vehementius ingreditur in effectus causarum secundarum quam ipsa virtus causae secundae, quantumvis perfecta, quantumvis libera. § 4 Argumentum : Quia liberum arbitrium creatum est causa subordinata. D. Thomas, III. G. Gent. cap. 67. sic istud argumentum explanat : « In omnibus causis agentibus ordinatis semper oportet, quod causae sequentes agant in virtute causae primae; sicut in rebus naturalibus corpora inferiora agunt ,in virtute corporum coelestium, et in rebus voluntariis omnes artifices inferiores operantur secundum imperium architecta­ ris. In ordine autem causarum agentium Deus est prima causa, ut ostensum est lib. 1. cap. 13. Ergo omnes causae inferiores agentes agunt in virtute ipsius. Causa autem actio­ nis magis est id, cujus virtute agitur, quam etiam illud, quod agit; sicut principale agens magis agit quam instru­ mentum. Deus igitur principalius est causa cujuslibet actionis qu&m etiam secundae causae agentes... Hinc est quod dicitur Is. 26, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis. Domine. .Ioh. 15, 5 : Sine me nihil potestis facere. Philipp. 2, 13 : Deus est, qui operatur et velle et perficere pro bona voluntate sua. Et hac ratione frequenter in Scriptura na­ turae effectus operationi divinae attribuuntur; quia ipse est, qui operatur in omni operante per naturam vel per voluntatem. » Causae autem subordinatae per se in agendo possunt esse in duplici genere, nempe : causa subordinata, in qua nulla est virtus operativa ad agendum, nisi illa, quae communi­ catur a causa principali per suam motionem transeuntem et CAP. Hl. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 133 applicantem ad operandum. Hoc modo baculus movet lapi­ dem motus a manu; in baculo enim nihil virtutis est ad actionem movendi lapidem nisi praecise illa, quam manus per suam motionem transeuntem confert ei. Alterius generis causa subordinata est illa, in qua reperilur virtus propria operativa; vera forma, quae est principium intrinsecum ope­ randi ; et praeterea communicatur illa a causa principali ultima actualitas, complementum suae propriae virtutis, applicatio propriae formae ad agendum. In hoc inter se differunt utraque causa subordinata : 1° quod in primo genere causae secunda causa movetur a prima, motione praevia simpliciter quoad omnia, ita ut nihil virtutis supponat in causa subordinata, cui cooperetur; in secundo autem genere causae secunda causa movetur a prima, motione praevia secundum aliquid, quoniam com­ plet virtutem activam potentiae, in qua recipitur; tamen non praevia simpliciter quoad omnia, etenim praesupponit prin­ cipium intrinsecum operandi, quod causa prima applicat per suam motionem, per quam cooperatur intrinsece, con­ currens simul tempore ad operationem cum causa secunda; 2° quod in primo genere causae subordinatae praemotio causae primae est tota ratio actionis, cum non supponat in causa mota virtutem agendi, quam compleat et cui coope­ ratur; in secundo autem genere praemotio supponit in causa mota virtutem agendi, quam applicat et perficit: ac proinde tota ratio actionis exsurgit ex virtute propria causae se­ cundae completa per virtutem transeuntem, quam confert causa prima movens secundam; 3° quod in primo genere causa secunda movet ob hoc praecise, quia movetur; unde movere causae secundae provenit ex moveri tantum. In secundo autem genere causa secunda subordinata movet ex eo, quod movetur, atque ex virtute propria. Unde movere causae hujusce provenit ex duobus : 1° ex moveri a causa prima; 2° ex modo proprio seu virtute activa ipsius causae secundae subordinatae. Planum est, quod potentia liberi arbitrii collocanda venit in secundo genere causarum subordinatarum ; etenim et habet 134 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE virtutem propriam agendi, quam Deus contulit per creationem et tenet in esse per conservationem ; et insuper accipit novam virtutem a motione causae principalis, quae est Deus. Haec virtus de novo accepta complet ac perficit primam virtutem, et conjungens illam cum effectu intrinsece ei cooperatur. Sic liberum arbitrium creatum agit in virtute quidem propria, sed completa ac perfecta per virtutem Dei transeuntem. Unde morere liberae voluntatis procedit ex duobus : 1° ex moveri a Deo: 2° ex forma seu principio intrinseco ipsius potentiae libere operandi et seipsam movendi. Quod expresse docet 1). Thomas multis in locis. Sic De Malo, q. 6. a. unico ad 4. : « Dicendum, quod voluntas aliquid confert, cum a Deo move­ tur; ipsa enim est, quae operatur, sed mota a Deo; et ideo motus ejus quamvis sit ab intrinseco sicut a primo principio, non tamen est violentus. » § 5 Argumentum : Quia liberum arbitrium «Teatum ex viribus naturalibus nullam liabet potentiam a«l opera salutis nisi putentiam obedientialem *. « Manifestum est autem, quod sicut motus omnes corpo­ rales reducuntur in motum coelestis corporis sicut in primum movens corporale, ita omnes motus, tam corporales quam spirituales, reducuntur in primum movens simpliciter, quod est Deus. Et ideo quantumcumque natura aliqua, corporalis vel spiritualis, ponatur perfecta, non potesl in suum actum procedere, nisi moveatur a Deo: quae quidem motio est secundum suae providentiae rationem, non secundum neces­ sitatem naturae sicut motio corporis coelestis. Non solum autem a Deo est omnis motio sicut a primo movente, sed etiam ab ipso est omnis formalis perfectio sicut a primo actu. Sic igitur actio intellectus et cujusque entis creati dependet a Deo quantum ad duo : uno modo, in quantum ab ipso 1 Vide Part. Prim. q. 4. a. i. Praenot ; et q. 5. a. 10. § III. Septimo, et S IV. Quarto. CAP. III. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 135 habet perfectionem sive formam per quam agit; alio modo, in quantum ab ipso movetur ad agendum. » (I-II. q. 109. a. 1.) In argumento antecedenti ostensum fuit, quod movere liberi arbitrii causatur ex duobus, nempe : 1" ex moveri a Deo; 2° ex intrinseca virtute operative, quae completur a Deo per physicam praemotionem. Quapropter physica praemotio non est tota ratio liberae actionis. Nunc in isto quinto argumento ostendit Angelicus Doctor, quomodo ex omni parte pendet absolute a Deo actio cujuscumque entis creati. Unde etsi physica praemotio non sit tota ratio liberae actionis, semper erit verum, quod lota ratio liberae actionis est a Deo; quoniam a Deo est omnis motio sicut a primo movente, et etiam ab ipso est omnis formalis perfectio sicut a primo actu. A Deo igitur est tota actio liberi arbitrii, quoniam a Deo similiter sunt illa duo, ex quibus resultat tota ratio libe­ rae actionis. A Deo est motio, qua virtus operaliva liberi arbitrii applicatur ad operandum, et a Deo similiter ipsa operative liberi arbitrii virtus, qua a Deo praemota homo seipsum movet. Unde D. Thomas, Ill. q. 72. a. 3. ad 2. : « Instrumentum virtutem instrumcntalem acquirit duplici­ ter. sc. quando accipit formam instrumenti, et quando mo­ vetur a principali agente ad effectum. » Docet quoque Angelicus Doctor omnem naturam spiritua­ lem, quamtumvis perfectam, in actum suum procedere non posse, nisi moveatur a Deo, qui est actus purus; et conse­ quenter in actum liberi arbitrii, quod est facultas voluntatis ■et rationis, nullam creaturam rationalem, etsi perfectam, transire valere, nisi per divinam motionem reducatur de potentia in actum. Perfectio autem in libero arbitrio polest provenire ex ipsa natura; nam facultas liberi arbitrii duo praesupponit, naturam et vim cognitivam; et cognitio alte­ rius modi invenitur in homine quam in angelis. Homo enim habet cognitionem obumbratam et cum discursu veritatis notitiam sumentem. Unde liberum arbitrium est excellentius in angelis quam in hominibus, sicut et intellectus. (I. q. 59. a. 3. ; De Verit. q. 24. a. 3.) Potest etiam procedere ex diverso statu naturae; et sic liberum arbitrium hominis post pecca- 136 PAHS II. — CONCORDIA D. THOMAE Lum est debilitatum suis viribus, et in statu innocentiae erat fortior mens hominis sani. Potest quoque procedere ex repe­ titione bonorum actuum, ex acquisitione habituum moralium, et praesertim ex infusione gratiae sanctificantis et virtutum supernaluralium ; nam medium inter puram potentiam et actum completum est habitus. (III. q. 11. a. 5.) Si ergo adhuc in statu gloriae, quando gratia erit omnino perfecta et nulla dabitur pronitas ad malum nec difficultas ad bonum, homo divino auxilio indigebit (1-11. q. 109. a. 1. ad 1.): quanto magis indigebit divina motione liberum hominis arbitrium viribus suis fractum et per peccata deordinatum ac male inclinatum, et ab ipso Deo aversum per vitiosam conversionem in bonum commutabile? Adhuc inter liberum arbitrium sanum atque in sua propria naturali conditione consideratum, et inter gratiam acquirendam, nulla datur proprie loquendo proportio, nulla ex viribus suis naturalibus dispositio, nullaque activa potentia. In libero arbitrio creato per comparationem ad ordinem supernaturalem gratiae non est invenire nisi potentiam passivam ; potentiam, per comparationem ad agens primum, quod potest quamlibet creaturam reducere in actum aliquem altiorem actu, in quem reducitur per agens naturale; et haec consuevit vocari potentia obedientiae in creatura. (Ill. q. 11. a. 1. et q. 1. a. 3. ad 3.) Creatura itaque rationalis : 1° quamtumvis perfecta, indiget, ut physice a Deo moveatur ad hoc, quod possit procedere in actum suum, tam intellectus quam voluntatis; 2° posita jam in actu liberae voluntatis, adhuc est in vera potentia passiva per respectum ad actus supernaturalcs fidei et caritatis ; etenim ex una parte opus moraliter bonum, quod fit ex viribus naturalibus liberi arbitrii praemoti auxilio generali Dei, non est dispositio propria J, utpote actus commensuratus naturae viribus; et ex alia parte, hic non solum reperitur transitus liberi arbitrii de potentia in actum sibi naturaliter correspondentem, sed transitus, qui est elevatio liberae 1 Vide Pari. Prim. q. 1. a. 6. Praenotanda. CAP. III. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE 137 voluntatis et velut quaedam translatio ex ordine naturali ad ordinem superiorem, in quo mens humana induet novum esse et novum operari. In hac itaque translatione seu ascensione creaturae rationalis ad ordinem supernaturalem in essendo et in operando verificatur transitus majoris amplitudinis, et liberum arbitrium movetur quodam eflicaciori motu, cujus terminus est gratiae sanctificantis consecutio et caritatis ceterarumque virtutum infusarum susceptio. Hic tota mens hominis innovatur; innovatur quo­ que et regeneratur ac elevatur tota facultas liberi arbi­ trii, quae formaliter est in voluntate, radicaliter autem in intellectu. Hic creatura rationalis acquirit novam naturam per gratiam justificantem, et novas potentias operandi per Udem, spem et caritatem : novum, inquam, esse et novum operari. Ergo sicut in ordine naturae voluntas movetur a solo Deo sicut ab exteriori principio quantum ad exercitium actus, secundum rationem causae efficientis, quoniam solus Deus, qui est universale bonum, potest dare voluntati universalem ad bonum inclinationem; et quoniam solus Deus, qui creavit potentiam liberi arbitrii, potest illam intrinsece innovare, physice inclinare et quocumque voluerit transmutare et intra ipsam agere et imprimere : ita in ordine supernatural i solus Deus, qui est bonum universale specialiter desideratum a voluntate justificati, potest elevare mentem hominis et ipsius liberam voluntatem movere non modo physica motione generali, omnibus et singulis creaturis rationalibus com­ muni, sed physica speciali transmutatione, qua liberum arbitrium creatum non solum transit de potentia in actum, sed acquirit novam permanentem virtutem, novosque longe excellentiores actus essendi et operandi. El sicut Deus movet voluntatem hominis ut universalis motor ad univer­ sale objectum voluntatis, quod est bonum, et sine hac universali motione homo non potest aliquid velle : ita Deus in isto novo ordine homines justos convertit ad seipsum sicut ad specialem finem, quem intendunt et cui cupiunt adhaerere sicut bono proprio : et sine hac universali motione 138 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE iii online supra naturam homo non potest aliquid velle, vel intendere, vel desiderare, quod sit vitae aeternae dignum. Pariter, sicut in ordine naturae voluntas hominis ad bonum universale, quod est esse beatum quodque voluntas naturaliter et necessario vult, voluntas tametsi active agat el exerceat suam propriam virtutem, movetur a solo Deo et non movet scipsam : ita in ordine supernatural! gratiae vo­ luntas hominis se ad Deum convertentis, ad illum tamquam tlnem specialem, quod est esse beatum, diligendo Deum super omnia, voluntas hominis, libera, inquam, hominis voluntas movetur a solo Deo; et in illo motu, quo in ipso justificationis momento tendit in Deum credendo, sperando et amando, voluntas se habet ut mota et non movens, solus autem Deus movens. Hanc vero sublimem harmoniam inter ordinem naturae el ordinem gratiae, inter motionem, qua Deus movet ad beati­ tudinem in communi et ad beatitudinem in speciali prout est in ipso Deo; inter motionem, inquam, universalem, sine qua homo nihil potest velle, et motionem specialem, sine qua homo nihil potest velle in ordine ad vitam aeternam, indicavit Angelicus Doctor 1-11. q. 9. a. (>. : ostendit postea q. 109. a. (i. et clare manifestavit deinde q. 111. a. 2. et postremo patefecit q. 113. a. 3., 6. et 8. *. Primus itaque effectus, in quo refulget intrinseca efficacia gratiae actualis seu gratuitae motionis, est effectus gratiae operantis, eum « per motum liberi arbitrii, dum justificamur, Dei justitiae consentimus. Ille tamen motus non est causa gratiae,sed effectus; unde tota operatio pertinet ad gratiam». (1-11. q. 111. a. 2. ad 2.) Quod jam ipse D. Thomas, a longe perspiciens hujus profundissimae doctrinae extrema capita, innuit quasi per transennam istum adeo mirandum parallelismum inter motionem Dei ut universalis motoris, et motio­ nem Dei ut universalis motoris omnium justorum. Motio ad universale bonum est principium efficiens in humana volun' Vide Part. Prim, ubi loca supra citata ex professo declarantur q. 1. a. G ; q. 2. a. 2. ; q. 5. a. 8. CAP. ΙΠ. — DE INTRINSECA EFFICACIA GRATIAE J39 late primum gradum quoad exsecutionem providentiae. Motio ad universale bonum, quod est determinate ipse Deus, est principium efficiens in humana voluntate primum gradum quoad exsecutionem praedestinationis. Quamobrem I-Π. q. 9. a. 6. ad 3. dicit : « Deus movet voluntatem hominis sicut universalis molor ad universale objectum voluntatis, quod est bonum, et sine hac universali motione homo non potest aliquid velle; sed homo per rationem determinat sc ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel apparens bonum. Sed tamen interdum specialiter Deus movet aliquos ad aliquid deter­ minate volendum, quod est bonum, sicut in his, quos movet per gratiam, ut infra (I-II. q. 109. a. fi.; q. 111. a. 2.: q. 112. a. 2. et 3.; q. 113. a. 8.) dicitur. » Kt Joh. 20. lecl. 3. declarans illa verba, Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quid quaeris?... Dicit ei Jesus : Maria ! Conversa illa, dicit, ei : Babboni! ait : « Primo ponitur vocatio, cum dicit : Maria, quam supra alloquens mulierem quasi nomine communi vocaverat. Sed hic proprio nomine vocatur Maria, ut designet specialem notitiam, quam habet ad sanctos. Ps. 146, 4 : Qui numerat multitudinem, stellarum et omnibus eis nômina vocat. Exod. 33, 12 : Novi te ex nomine, et ut ostendat quod, licet quadam generali motione omnes res moveantur a Deo. specialiter tamen ad hominis .justificationem necessaria est gratia specialis. Efiectus vocationis ponitur cum dicit : Conversa illa dicit ei : Babboni, quod dicitur Magister. » Primus itaque passus in via motuum, actuum el operatio­ num creatae voluntatis est a solo Deo;est motus ad universale objectum voluntatis, quod est bonum. Deinde, praesupposito jam line communi, propter quem omnia agunt, homo per rationem determinat seipsum ad volendum hoc vel illud bonum particulare, aliquando verum, aliquando apparens; et ista determinatio per judicium practicum rationis est quam sequitur acceptando voluntas in omnibus suis motibus deliberatis. Primus quoque passus in via motuum, actuum et opera- 1 H» PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE lionum creatae voluntatis in ordine supernatural! est etiam a solo Deo ut a movente : est motus fidei, spei, caritatis, cujus terminus est justificatio ; est motus ad universale bonum, quod est objectum voluntatis jam sanctificatae et Deum super omnia diligentis. Et est motus liber, quamvis non deliberatus. Non enim in isto primo passu determinat seipsum homo, sed a sola motione Dei determinatur; non enim movet seipsum homo in isto primo motu, sed a solo Deo movetur; quoniam est primus passus in alio superiori ordine, in via, quae conducit ad visionem divinae essentiae; et nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Sed positus homo a Deo in hac coelesti via et collocatus in novo ordine et essendi et operandi, homo sub auxilio Dei speciali etiam determinat seipsum ad volendum boc vel illud, quod est semper vere bonum ; nam in ista via nova omne bonum est bonum verum. Attamen interdum, specialiter Deus movet aliquos ad aliquid determinate volendum, quod est bonum magnum quoad substantiam rei vel quoad modum operandi, sicut in his, quos movet per habitus seu virtutes, quae vocantur dona Spiritus Sancti; et tunc iterum habet locum effectus ille, in quo voluntas est mota et non movens, solus autem Deus movens. Etenim, ut observat Cajetanus (in I-II. q. 111. a. 2.) : » Gratia operans non solum invenitur in infusione gratiae et justificatione impii, sed post acceptam gratiam pluries, quamvis manifestius in justificatione impii. » CAPUT quartum Natura seu characteres essentiales physicae praemotionis juxta doctrinam D. Thomae. I PRAENOTANDA Primo : Nihil velle possumus, nisi sit intellectum. — Voluntas st physica motio continuata. Fundamentum autem scientificum ac vere philosophicum horum omnium postea ex professo declarandum indicatur sic ab Angelico Doctore : « Impossibile est, quod actio angeli vel cujuscumque alterius creaturae sit ejus substantia. Actio enim est proprie actualitas virtutis, sicut esse est actualitas substantiae vel essentiae. Impossibile est autem, quod ali­ quid, quod non est purus actus, sed aliquid habet de potentia admixtum, sit sua actualitas; quia actualitas potentialitati repugnat. Solus autem Deus est actus purus. Unde in solo Deo sua substantia est suum esse et suum agere... Nec in angelo nec in aliqua creatura virtus vel potentia operativa est idem quod sua essentia. Quod sic patet : cum enim po­ tentia dicatur ad actum, oportet, quod secundum diversi­ tatem actuum sit diversitas potentiarum. Propter quod dicitur, quod proprius actus respondet propriae, potentiae. In omni autem creato essentia differt ab ejus esse, et com­ paratur ad ipsum sicut potentia ad actum, ut ex supradictis patet. Actus autem, ad quem comparatur potentia operativa, est operatio. In angelo autem non est idem inlelligere et esse; nec aliqua alia operatio, aut in ipso aut in quocumque alio creato, est idem cum ejus esse. Unde essentia angeli non est ejus potentia intellectiva, nec alicujus creati essentia est ejus operativa potentia. » (I. q. 54. a. 1. et 3.) Qui istam fundamentalem doctrinam D. Thomae intelligant, prompte, facile ac delectabiliter intelligent doctrinam de physica praemotionc atque de divina gratia ab intrinseco, 152 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE ex se el per se efficaci. Qui vero praedictam solidissimam doctrinam non capiant, in tenebris opus est ut perpetuo ambulent, ac de altissima philosophia Angelici Doctoris non gustabunt quidquam, nec in plenitudinem Christianae metaphysicae introibunt. Qui autem hanc fundamentalem veri­ tatem philosophiae Christianae perspicere non valeant, sciant certissime, quod pro ipsis non fuit scripta Summa Contra Gentes nec Summa Theologica. At eo, unde digressi sumus, redeamus. Primus itaque atque essentialis character physicae praemotionis stat in hoc, quod est Dei motio immediata imme­ diatae suppositi et immediatione virtutis, movens et appli­ cans ipsam potentiam liberi arbitrii ad agendum. Non est enim hujusmodi motio et applicatio collatio potentiae operativae, sed collatio virtutis transeuntis, qua potentia operativa, quae est per se virtus operandi permanens, completur et perficitur secundum rationem suae activitatis, in ratione esse principii sui actus. Non confertur ipsa virtus volendi, ipsa facultas voluntatis, sed movetur et applicatur; et per hanc divinam applicationem reducitur de potentia in actum ; per hunc divinum motum (motio enim moventis in re mobili est motus) potentia liberae voluntatis participat aliquid de virtute principalis causae; et hoc aliquid est complementum propriae formae et propriae virtutis ; el hoc aliquid est ipsa virtus divina participata per modum transeuntis, et con­ jungens virtutem operativam, creaturae, collatam per modum permanentis, proprio actui et effectui proprio. Unde D. Tho­ mas : « Nam complementum virtutis agentis secundi est ex virtute agentis primi. » (III. C. Gent. cap. 66. et De Pot. q. 3. a. 7.) Atque iste primus essentialis character physicae praemotionis, ex quo velut ex sua radice oriuntur alii quatuor nobis explanandi, constituit quoque primam et radicalem diffe­ rentiam inter duplex genus motionis, quo voluntas creata potest moveri, videlicet : 1° motione, quae dicitur et est moralis ; 2° motione, quae dicitur et est physica. Angelicus enim Doctor constanter tradit et explicat rationem essen- CAP. IV. — DE NATURA PHYSICAE PRAENOTIONIS 153 lialem utriusque motionis; ac dum sollicite utramque distin­ guit, perpetuus est in docendo, quod physice movere poten­ tiam voluntatis est proprium Dei. sicut proprium Dei est voluntatem creare et conservare. Physica enim motio voluntatis est : a) voluntatem moveri ab eo, qui causât virtutem volendi : b) voluntatem immutari ex parte ipsius potentiae; c) voluntatem immutari ab inte­ riori ; d) voluntatem immutari per modum causae efficientis; e) voluntatem moveri ab exteriori principio eo modo, quo movetur a seipsa, nempe quantum ad exercitium actus. Moralis autem motio voluntatis est : a) voluntatem moveri ab objecto, quod est bonum ; b) voluntatem moveri ab eo, qui demonstrat aliquid esse bonum ; c) voluntatem immutari ab exteriori; d) voluntatem immutari per modum causae finalis ; e) voluntatem immutari per viam intellectus, mo­ tione intellectus, sicut praesentans ei objectum suum. Nunc vero : ex hac radical! differentia, diversimode deno­ minata, inter utrumque motionis genus, D. Thomas infert tria, quorum 1. : Movere potentiam liberi arbitrii physice, id est, interius eam inclinando, competit soli Deo: quoniam solus Deus potentiam liberi arbitrii fecit ac causavit, et quoniam solius Dei, qui est bonum per essentiam, proprium est inclinare voluntatem in bonum universale. 2. : Movere potentiam liberi arbitrii sufficienter el efficaciter morali motione, id est, ab objecto, etiam non competii nisi soli Deo. cujus virtus activa in movendo per modum linis non tantum adaequat, sed excedit etiam capacitatem voluntatis creatae. 3. : Quotiescumque Deus movet, immediato immedialione suppositi, semper sufficienter el efficaciter movet eo modo, quo vult, et quando vult, et quocumque vult. Cum igitur de conceptu essentiali physicae motionis sit, quod Deus immediate immedialione suppositi agat in ipsam potentiam liberi arbitrii, implicat in terminis, quod si Deus physice voluntatem moveat, voluntas non moveatur ; si Deus voluntatem transmutet de malo in bonum, voluntas non transmutetur ; si Deus transferat peccatorem de statu in­ justitiae ad statum justitiae, peccator non justificetur. Qua- 154 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE propter I). Thomas, loquens de hac physica motione, De Vcrit. q. 22. a. 9. scribit : « Ex parte quidem voluntatis mulare actum voluntatis non potest, nisi quod operatur intra voluntatem; et hoc est ipsa voluntas, et id, quod est causa esse voluntatis, quod secundum fidem solus Deus est. Unde solus Deus potest inclinationem voluntatis, quam et dedit, transferre de uno in aliud, secundum quod vult. » Porro ipse D. Thomas aperte docet efficaciam intrinsecam divinae gratiae constitui formaliter per hanc physicam liberae volun­ tatis immutationem factam a Deo non modo prout est auctor tantum naturae, verum prout est quoque auctor ordinis supernaturalis. Unde I. q. 106. a. 2. in contra : « Ejus est immutare voluntatem, cujus est justificare, cum justitia sit rectitudo voluntatis. Sed solus Deus est, qui justificat. » Et q. 111. a. 2. in contra : « Immutare voluntatem est proprium Dei, secundum illud Prov. 21,1 : Cor regis in manu Domini; quocumque voluerit, vertet illud. » Et in c. a. : « Et sic cum motus voluntatis non sit aliud quam inclinatio voluntatis in rem volitam, solius Dei est sic immutare voluntatem, qui dat naturae intellectuali virtutem talis inclinationis. Sicut enim inclinatio naturalis non est nisi ab eo, qui dat naturam, ita inclinatio voluntaria non est nisi a Deo, qui causal volun­ tatem. » Haec est igitur gratia ex se efficax, Dei motio, qua'voluntas nostra physice movetur atque sic interius immutatur, ut incipiat bonum velle, si prius malum volebat, et convertatur ad Deum sicut ad specialem finem, quem homines justi intendunt. (I-1I. q. 109. a. 6. et q. 111. a. 2.) Per hanc quippe motionem omnis duritia cordis dissolvitur, omnis voluntatis fictio aufertur; et quidquid Deus facit, ul velimus, hoc natu­ raliter, voluntarie, libere volumus. Unde D. Thomas, 111. q. 69. a. 9. ad 2. : « Quando Deus voluntatem hominis de malo in bonum mulat, tunc homo non accedit fictus; sed non semper hoc Deus facit. » Et ibid. q. 44. a. 2. ad 1. : « Sicut inferioribus corporibus naturale est moveri a coeles­ tibus corporibus, quae sunt superiora secundum naturae ordinem, ita etiam naturale est cuilibet creaturae, ut trans­ GAP. IV. — DE NATURA PHYSICAE PRAEMOTIONIS 155 mutetur a Deo secundum ejus voluntatem. » Et ibid. a. 3. ad 1. : « Ex quibus omnibus patet, quod Christus, quando voluit, virtute divina animas hominum immutavit, non solum justificando et sapientiam infundendo (quod pertinet ad miraculorum finem), sed etiam exterius alliciendo vel ter­ rendo vel stupefaciendo, quod pertinet ad ipsa miracula. » III Physica px'aemotio est Dei motio immmediata immediatione virtutis in ipsum actum liberi arbitrii. D. Thomas, I. q. 2. a. 3. : « Secunda via est ex ratione causae efficientis. Invenimus enim in istis sensibilibus esse ordinem causarum efficientium... In omnibus causis efficien­ tibus ordinatis primum est causa medii, et medium est causa ultimi... Ergo est necesse ponere aliquam causam efficientem primam, quam omnes Deum nominant. » Et I. q. 105. a. 5. : « Si sint multa agentia ordinata, semper secundum agens agit in virtute primi agentis. Nam primum agens movet secundum ad agendum ; et secundum hoc omnia agunt in virtute ipsius Dei ; et ita ipse est causa omnium actionum agentium. » Ac I-II. q. 109. a. 1. : « Quantumcumque natura aliqua, corpo­ ralis vel spiritualis, ponatur perfecta, non potest in suum actum procedere nisi moveatur a Deo. » Atque. I. Seni. dist. 37. q. 1. a. 1. ad 4. : « Respectu ejusdem operationis non potest esse duplex causa proxima eodem modo, sed diversimode potest; quod sic patet. Operatio reducitur sicut in principium in duo : in ipsum agentem et in virtutem agentis, qua mediante exit operatio ab agente. Quanto autem agens est magis proximum et immediatum, tanto virtus ejus est mediata, et primi agentis virtus est immediatissima... Et ita patet, quod cum Deus sit prima causa omnium, sua virtus est immediatissima omnibus. Sed quia ipsemet est sua virtus, ideo non tantum est immediatum principium 156 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE operationis in omnibus, sed immediate in omnibus operans; quod in aliis causis non contingit, quamvis singulae res proprias operationes habeant, quibus producunt suos effeetus. » Et II. Sent. dist. 1. q. 1. a. 4. : « Unde operatio crea­ toris magis pertingit ad intima rei quam operatio causarum secundarum ; et ideo hoc, quod creatum est causa alii crea­ turae, non excludit, quin Deus immediate in rebus omnibus operetur, in quantum virtus sua est sicut medium conjun­ gens virtutem cujuslibet causae secundae cum suo effectu; non enim virtus alicujus creaturae posset in suum effectum, nisi per virtutem creatoris, a quo est omnis virtus et virtutis conservatio et ordo ad effectum ; quia, ut dicitur in De causis prop. 1., causalitas causae secundae flnaliter est per causalitatem causae primae. » Praeterea De causis lect. 1. : « Ope­ ratio, qua secunda causa causal effectum, causatur a causa prima. Nam causa prima adjuvat causam secundam, laciens eam operari... Causa secunda non agit in causatum suum nisi virtute causae primae. » Et lect. 9. : « Dictum est autem in prima propositione, quod causa inferior operatur per virtutem causae superioris ; unde virtus causae superioris est virtus virtutis causae inferioris. » Et De Verit. q. 22. a. 2. : « Secunda causa non potest influere in suum effectum, nisi in quantum recipit virtutem primae causae. » Et III. C. Gent. cap. 70. : « Virtus infimi agentis non habet, quod pro­ ducat hunc effectum ex se, sed ex virtute superioris proximi, et virtus illius ex virtute superioris; et sic virtus supremi agentis invenitur ex se productiva effectus, quasi causa im­ mediata... Idem effectus ab inferiori agente et a Deo; ab utroque immediate, licet alio et alio modo... 7'oZwsab utroque secundum alium modum, sicut idem effectus totus attri­ buitur instrumento, et principali agenti etiam totus. » Et De Dot. q. 3. a. 7. : « Sic ergo Deus est causa omnis actionis, prout quodlibet agens est instrumentum divinae virtutis operantis. Sic ergo si consideremus supposita agentia, quod­ libet agens particulare est immediatum ad suum effectum. Si autem consideremus virtutem, qua fit actio, sic virtus superioris causae erit immediatior effectui quam virtus CAP. IV. — DE NATURA PHYSICAE PRAENOTIONIS 157 inferioris; nam virtus inferior non conjungitur effectui nisi per virtutem superioris. Unde dicitur De causis prop. 1. quod virtus causae primae prius agit in causatum et vehe­ mentius ingreditur in ipsum. » Ex quibus omnibus habetur : lu Actus liberae voluntatis, qui sunt velle, intendere, consentire, eligere, cum habeant veram rationem effectus causati a potentia liberi arbitrii, esse productos secundum totum et a Deo et a libero arbitrio creato ; ab utroque immediate ; et ab utroque totus et idem, effectus, eadem et tota operatio. 2° Totum et eundem effec­ tum, eandem et totam operationem produci a Deo et a libera voluntate, alio et alio modo : a libera quidem voluntate immediate immediatione suppositi, a Deo autem immediate immediatione virtutis. 3° Totum et eundem effectum, totam eandemque liberam operationem ab utroque, a Deo sc. et potentia liberi arbitrii, at secundum alium modum. A Deo namque illo modo, quo totus effectus attribuitur principali agenti : a potentia vero liberi arbitrii, seu ab homine per liberi arbitrii potentiam, illo modo, quo idem effectus totus attribuitur instrumento, « sicut artifex applicat securim ad scindendum, qui tamen interdum formam securi non tri­ buit ». (I. q. 105. a. 5.) Deus enim, qui est artifex applicans liberum hominis arbitrium ad propriam operationem, etiam tribuit formam libere operandi homini, qui est « tamquam instrumentum anima rationali animatum, quod ita agitur, quod etiam agit ». (111. q. 7. a. 1. ad. 3.) Ex praedictis habetur etiam, quod virtus communicata ipsi libero arbitrio creato per illam motionem, qua Deus agit in omni agente ut primum efficiens, et qua ut primum movens movet et applicat potentiam liberi arbitrii ad agendum : a) Est immediatior actui libero quam propria ipsius liberae voluntatis virtus. b) Prius agit in ipsum effectum liberi arbitrii quam po­ tentia activa voluntatis. c) Vehementius ingreditur in ipsam liberi arbitrii opera­ tionem, quod est velle, intendere, consentire et eligere. 15K PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE d) Ent sicut medium conjungens virtutem liberae volun­ tatis cum omnibus suis actibus: et veluti pons, per quern omnes animae rationalis potentiae operativae transeunt ad actus suos, et perveniunt deinde agendo usque ad terminos, suis propriis operationibus ab ipso Deo primo movente praefixos. e) Est denique illa vis, qua cunctae res creatae omnesque agendi virlutes, etiam intellectus el voluntas, agunt ad esse, ut instrumentum primae causae : vis, de qua scribit D. Tho­ mas, quod est vis divinae artis cuncta facientis, et quod non potest ulli creaturae conferri tamquam virtus propria aut quasi forma permanens, « nisi daretur ei, quod esset univer­ sale essendi principium ». (De Pot. q. 3. a. 7. ad 7.) Gratia vero ex se ab intrinseco efficax est illa motio supernaturalis \ qua non modo completur virtus libere operandi in creatura rationali, verum etiam infunditur a Deo novum esse in essentia animae, et superadditur nova virtus altius operandi supra vires naturales liberi arbitrii, virtus altius cognoscendi in intellectu, et virtus altius diligendi in volun­ tate; et hoc per modum formae permanentis, ut sunt omnes virlutes infusae. Est illa motio, qua Deus agit in effectus liberae voluntatis per caritatem jam informatae, vehementius quam ipsa voluntas hominis justificati. Est sicut medium conjungens non tantum potentias animae rationalis, sed ipsosmet habitus supernaturales, quibus potentiae perfi­ ciuntur et elevantur in ordine agendi, cum omnibus actibus salutaribus vitaeque aeternae meritoriis. Est illa vis, qua creatura rationalis agit ut instrumentum primi agentis ad esse gratiae et gloriae, el per quam Deus adimplet in nobis ordinem divinae praedestinationis, vocando quos praedesti­ navit, justificando quos vocavit, glorificando quos justificavit. 1 Vide Part. Prim. q. 5. a. 8., et Epilog. IV. corol. 7. CAP. IV. — DE NATURA PHYSICAE PRAEMOT1ONIS 159 IV Physica praemotio est Dei motio determinans ad unum potentiam liberi arbitrii. D. Thomas, I. C. Gent. cap. 82. ail. : « Ad utrumlibet enim esse alicui virtuti potest convenire dupliciter : uno modo, ex parte sui; alio modo, ex parte ejus ad quod dicitur. Ex parte quidem sui, quando nondum consecuta est suam perfectionem, per quam ad unum determinetur; unde hoc in imperfectionem virtutis redundat, et ostenditur esse potentialitas in ipsa, sicut patet in intellectu dubitantis, qui nondum assecutus est principia, ex quibus ad alterum deter­ minetur. Ex parte autem ejus ad quod dicitur, invenitur aliqua virtus ad utrumlibet esse, quando perfecta operatio virtutis a neutro dependet, sed tamen utrumquo esse potest; sicut aliquis, qui diversis instrumentis uti potest aequaliter ad idem opus perficiendum. Hoc autem ad imperfectionem virtutis non pertinet, sed magis ad ejus eminentiam, in quantum utrumlibet expositorum excedit; el ob hoc deter­ minatur ad neutrum, se ad utrumlibet habens. Sic autem est in divina voluntate respectu aliorum a se. ; nam finis ejus a nullo aliorum dependet, cum tamen ipsa tini suo perfec­ tissime sit unita. Non igitur oportet polenluilitatem aliquam in divina voluntate poni. Similiter autem nec mutabili­ tatem... » Quam quidem doctrinam complet ac dilucidat Angelicus Doctor, De Verit. q. 22. a. 4. : « Quanto enim, ait, aliqua natura est Deo propinquior, tanto expressior in ea divinae dignitatis similitudo invenitur. Hoc autem ad divinam digni­ tatem pertinet, ut omnia moveat et inclinet et dirigat, ipse a nullo alio motus vel inclinatus vel directus. Unde quanto aliqua natura est Deo vicinior, tanto minus ab eo inclinatur et magis nata est seipsam inclinare. Natura igitur insensi­ bilis, quae ratione suae materialitatis est maxime a Deo 160 PAHS II. — CONCORDIA D. THOMAE remotu. inclinatui· quidem in aliquem finem, non tamen est in ea aliquid inclinans, sed solummodo inclinationis prin­ cipium, ut ex praedictis a. 1. hujus q. patet. Natura autem sensitiva, ut Deo propinquior, in se ipsa habet aliquod inclinans, se. appetibile apprehensum : sed tamen inclinatio ipsa non est in potestate ipsius animalis, quod inclinatur, sed est ei aliunde determinata. Animal enim ad aspectum delectabilis non potest non concupiscere illud, quia illa animalia non habent dominium suae inclinationis : unde non agunt, sed magis aguntur: et hoc ideo, quia vis appeliliva sensibilis habet organum corporale, et ideo vicinatus dispositionibus materiae et rerum corporalium, ut moveatur magis quam moveat. Sed natura rationalis, quae est Deo vicinissima, non solum habet inclinationem in aliquid, sicut habent inanimata, nec solum movet se secundum hanc, inclinationem quasi aliunde sibi determinatam, sicut natura sensibilis : sed ultra hoc habet in potestate ipsam inclina­ tionem, ut non sit ei necessarium inclinari ad appetibile apprehensum, sed possit inclinari vel non inclinari ; et sic ipsa inclinatio non determinatur ei ab alio, sed a seipsa. Et hoc quidem competit ei, in quantum non utitur organo corporali ; et sic recedens a natura mobilis, accedit ad na­ turam moventis et agentis. Quod autem aliquid determinet sibi inclinationem in finem, non potest contingere nisi co­ gnoscat finem et habitudinem linis in ea quae sunt ad finem : quod est tantum rationis. Et ideo talis appetitus, non deter­ minatus ex aliquo alio de necessitate, sequitur apprehen­ sionem rationis ; unde appetitus rationalis, qui voluntas dicitur, est alia potentia ab appetitu sensibili. » (Conferatur etiam I. q. 18. a. 3. et I-Π. q. 1. a. 2.) Se enim habere ad utrumlibet vel ad alterum oppositorum, rem valde diversam significat, secundum quod consideratur diversa ratio, quare potest convenire alicui virtuti operativae sive alicui subjecto virtute agendi praedito. Primo namque habere se ad alterum oppositorum potest convenire subjecto ratione sui, ex parte ipsius virtutis activae; ex parte sui .· tunc hujusmodi indifferentia ad utrumque involvit : a) carer- CAP. IV. — DE NATURA PHYSICAE PRAEMOTIONIS 161 liitix illius perfectionis, per quam ad unum virtus operative determinatur; b) carentium proinde ipsius actus; etenim per actum et potentia operandi completur et ad alterum opposilorum, id est ad unum, determinatur: c) realem distinc­ tionem, inter potentiam agendi el ipsiusmel actum; alioquin agendi potentia numquam suo proprio actu careret, nam cum ipso re identiiicaretur : d) potentiam passivam admix­ tam cum activo principio operandi; consequenter potentiam, quae dividitur contra actum, et quod est principium patiendi ab alio; e) indeterminationem, quae analogiam quandam retinet cum indeterminalione materiae el quantitatis; nam potentia operandi absque actuali operatione, similis quodam­ modo est materiae absque forma, el quantitati absque figura seu formali termino. Hoc modo omnis potentia agendi creata se habet ad utrumlibet, quia in omni creatura actus est aliud a potentia, et actus est. nobilior ipsa potentia, et omnis potentia est principium actionis. Unde I >. Thomas I. q. 25. a. 1. ad 2. et ad 3. : « Actio Dei non est aliud ab ejus potentia, sed utrumque est essentia divina; quia nec esse ejus est aliud ab ejus essentia... Potentia in rebus creatis non solum est principium actionis, sed etiam effectus. Sic igitur in Deo salvatur ratio potentiae quantum ad hoc, quod est principium effectus, non autem quantum ad hoc, quod est principium actionis, quae est divina essentia. » Quapropter D. Thomas excludit a divina voluntate hunc modum se habendi ad utrumlibet, utpote importans potcntialilatem el mutabili talem. Deinde se habere ad utrumlibet potest convenire subjecto ex parte ejus ad quod dicitur; et tunc indifferentia poten­ tiae operativae ad utrumque nihil mutabilitatis aut imper­ fectionis importat, nihil passivum activo mixtum praesupponil, nullamque ex se potentialitatem : sed e contra, sic se habere ad alterum oppositorum ad virtutis operativae emi­ nentiam pertinet, et dominium super objectum, a quo specificalur potentiae actus, includit. Hoc modo ad utrum­ libet esse idem significat atque indopendentiam potentiae operativae, quae potest aequaliter uti illo vel alio medio DE G BATI A. T. Π il 162 PAUS II. — CONCORDIA D. THOMAE nd suum opus perficiendum, et cujus operis perfectio a neutro dependet, sed tamen ulrumque esse potest. Hujus­ modi non est indifferentia passiva, sed activa, non indiffe­ rentia privativa actus, sed indeterminatio, quae augetur per ipsum actum; etenim est indeterminatio de conceptu essen­ tiali virtutis activae, quae completur per illudmet, quod est potentiae complementum. Exinde esse indifferens vel ad ulrumlibet hoc modo exprimit essentiam liberi arbitrii, quoniam dicit determinationem actus relinqui in potestate ipsius operantis. Unde in Deo, qui est primum movens immobile et prima causa efficiens non habens causam, abest absolute esse ad utrumlibet ex parte sui, simul atque adest etiam absolute esse ad utrumlibet ex parte ejus ad quod dicitur. Quoniam, ut ait D. Thomas, hoc ad divinam dignitatem pertinet, ut omnia moveat et inclinet et dirigat, ipse a nullo alio motus vel inclinatus vel directus. In omnibus, praeter Deum, adest absolute esse ad utrumlibet ex parte sui ; quoniam omne ens creatum constat actu et potentia tam in ordine essendi quam in ordine operandi. Omnia enim indigent moveri et inclinari et dirigi a Deo, qui est actus purus, primum volens et primus intellectus. In omnibus praeter Deum reperitur etiam, diversimode tamen, quasi quaedam umbra seu partici­ patio illius esse ad utrumlibet ex parte ejus ad quod dicitur ; quoniam in omni creatura adinvenire est virtutem operativam, quae est participatio quaedam divinae virtutis, et quanto hujusmodi participatio est perfectior, tanto magis appropinquat ad divinae virtutis eminentiam, in quantum utrumlibet oppositorum excedit. Unde, ait D. Thomas, quanto aliqua natura est Deo vicinior, tanto minus ab eo inclinatur et magis nata est seipsam inclinare. Ad 1res itaque gradus reducuntur diversi modi, quibus creaturae participant divinam virtutem in ordine operandi; sunt enim creaturae, quae tantummodo inclinantur et nullo modo se inclinant; et haec sunt insensibilia, quae omni prorsus carent cognitione. Sunt praeterea creaturae, quae et inclinantur et etiam incipiunt seipsas inclinare; GAP. IV. — DE NATURA PHYSICAE PRAEMOTIONIS 163 <•1 haec sunt, quae percipiunt aliqualiter ea ipsa, quae appe­ tunt, videlicet animalia. Sunt denique creaturae, quae et inclinantur et perfecto quoque modo seipsas inclinant; et haec sunt creaturae rationales, quae dum operantur, cogno­ scunt perfecte rationem finis in suis operationibus. Sic intra res insensibiles est principium inclinationis, sed non aliquid inclinans; in animalibus est et principium inclinationis et aliquid inclinans, at inclinans necessario ad aliquid a solo Deo determinatum ; et in creatura rationali est et principium inclinationis, et aliquid inclinans, et potestas hujus inclina­ tionis, seu determinatio per intellectus judicium illius boni, ad quod inclinatur appetitus sequens apprehensionem ra­ tionis. Unde humana voluntas appetit et vult aliquid, sicut appetunt inanimata; et aliquid, sicut appetit natura sensi­ bilis; et ultra hoc appetit et vult aliquid, determinando sibi ipsi inclinationem in finem, quod est tantum rationis. Atque in hoc modo seipsam movendi, inclinandi et dirigendi, crea­ tura rationalis appropinquat Deo, primo motori et primae causae; et tanto expressior in ea divinae dignitatis similitudo invenitur, quanto cognitio est altior et majori in judicando praedita est robore. Quapropter D. Thomas I. q. 59. a. 3. : « Ubicumque est intellectus, est liberum arbitrium. Et sic patet liberum arbitrium esse in angelis, etiam excellentius quam in hominibus, sicut et intellectum. » Voluntas itaque hominis movetur, inclinatur et dirigitur semper a Deo : uno modo ex necessitate, sicut inanimata et sensibilia; alio modo, non de necessitate, sed modo sibi proprio, ut appetitus rationalis est. nempe ut recedens a natura mobilis et accedens ad naturam moventis et agentis, ut natura rationalis, transcendens omnem naturam insen­ sibilem et sensibilem, et appropinquans Deo utpote Deo vicinissima ; et hoc modo movetur, inclinatur et dirigitur semper a Deo ita, quod moveat etiam et inclinet et dirigat seipsam. Hic enim duplex modus motionis et motus sic inter se ordinantur, ut primus includatur in secundo, et in secundo inveniatur non solum id, quod sibi competit secundum rationem propriam, sed quod competit secundum Ili'l PARS η. — CONCORDIA D. THOMAE rationem primi. Etenim in voluntate oportet invenire non solum id quod voluntatis est, sed etiam quod naturae est. Hoc autem est cujuslibel naturae creatae, ut a Deo sit ordinata in bonum, naturaliter appetens illud. Homo non vult hoc vel illud bonum, nisi quia vult bonum ; et voluntas in tantum movet seipsam ad volendum ea quae sunt ad finem, in quantum vult finem. (I-II. q. 9. a. 3. et 6. et De Verit. q. 22. a. 5.) Voluntas igitur humana movetur a Deo ex necessitate ad universale objectum, voluntatis, quod est bonum ; et sine hac universali motione homo non potest aliquid velle. Natu­ raliter homo vult non solum objectum voluntatis, sed etiam alia, quae conveniunt aliis potentiis, ut cognitionem veri, quae convenit intellectui, et esse et vivere et hujusmodi alia, quae respiciunt consistentiam naturalem ; quae omnia comprehenduntur sub objecto voluntatis, sicut quaedam par­ ticularia bona. Ad ista omnia appetenda voluntas movetur ex necessitate quantum ad specificationem actus, quae est ex objecto. Nam finis ultimus ex necessitate movet voluntatem, quia est bonum perfectum ; et similiter illa, quae ordinantur ad hunc finem, sine quibus linis haberi non potest, sicut esse et vivere et hujusmodi. In his omnibus appetendis motus voluntatis est voluntatis ut natura; et inclinatur a Deo. sicut inclinantur inanimata et natura sensibilis; et inclinatio haec determinatur ei a solo Deo; et voluntas de necessitate vult quasi naturali inclinatione, in ipsum determinata, in finem nempe ultimum, ut beatitudo et ea, quae in ipso includuntur, ut est cognitio veritatis et alia hujusmodi. Attamen adhuc in hisce praedictis appetendis voluntas humana longe excedit omnem appetitum naturalem rerum inferiorum; nam quantum ad exercitium actus voluntas a nullo objecto ex necessitate movetur; potest enim aliquis de quocumque objecto non cogitare, et per consequens nec actu velle illud. (I-Π. q. 9. a. (i. ad 3.; q. 10. a. 1. et 2. et De Verit. q. 22. a. 5.) Ad alia vero appetenda, etiam quantum ad specificationem actus, voluntas propria dispositione absque necessitate determinatur. Homo per rationem determinat seipsum ad CAP. IV. DE NATURA PHYSICAE PRAEMOTIONIS 165 volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel apparens bonum. In his omnibus volendis voluntas nata est seipsam inclinare, et ipsa determinat sibi inclinationem in finem, et habet in potestate ipsam inclinationem utroque modo et quoad specificationem actus et quantum ad ipsius actus exercitium. Motus hic voluntatis est voluntatis ut voluntas, ut facultas operandi accedens ad naturam moventis et agentis, ut appetitus naturae rationalis, quae est Deo vici­ nissima. Verumtamen voluntas creata etiam in his appe­ tendis movetur, inclinatur et dirigitur a Deo. quoniam hoc ad divinam dignitatem pertinet, ut omnia moveat, inclinet et dirigat, ipse a nullo alio motus ve) inclinatus vel directus. I nde D. Thomas concludit : « Et ideo talis appetitus, non determinatus ex aliquo alio de necessitati', sequitur appre­ hensionem rationis. » Sed tamen determinatur ab aliquo alio, quod est Deus, in ordine causae primae, sed deter­ minatur libere, non de necessitate. Ipsa inclinatio liberae voluntatis determinatur ei a Deo et a seipsa : a Deo, qui movet simul et voluntatem et rationem, cujus judicium sequitur appetitus rationalis, qui voluntas dicitur. Jam vero voluntas ut voluntas seu potentia liberi arbitrii se habet ad utrumlibet dupliciter : 1" c.r parte sui; 2° e.r parte ejus, ad quod dicitur. Ex parte quidem sui ; quoniam est liberum arbitrium creatum, de, cujus ratione est constare actu et potentia, et quod actus realiter distinguatur ah ipsa potentia operativa. Ex parte ejus ad quod dicitur: quoniam est liberum arbitrium, de cujus ratione esi habere dominium sui actus et dominium ipsius objecti, a quo actus spe.ciflcatur. Propter primum se habere ad utrumlibel oportet in libero arbitrio ponere aliquam potential! talem el mutabilitatem. Propter alterum se habere ad utrumlibel nulla adinvenitur in libero arbitrio creato imperfectio, sed e contra eminentia virtutis operalivae excedens utrumlibet oppositorum, quorum alterutro potest uti aequaliter ad idem opus perficiendum. Sic igitur potentia liberi arbitrii indiget divina motione, ut determinetur ad unum, tam ex parte sui quam ex parte ejus ad quod dicitur. Etenim ea· parte sui potentia liberae 166 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE voluntatis determinatur ad unum per actum ; ex parle ejus ad quod dicitur, determinatur ad unum per rationem, per consilium atque judicium practicum intellectus ; atque ex utroque capite divina motio est absolute necessaria. Necessaria enim ex primo capite; quoniam, quod est in potentia ad utrumque, ut primo sit volens in potentia et postmodum volens actu, revera mutatur atque transeundo de potentia in actum consequitur suam perfectionem, per quam ad unum determinetur. Ac de potentia non potest aliquid reduci in actum nisi per aliquod ens in actu ; con­ sequenter nullum liberum arbitrium transit de potentia in actum nisi per primum liberum, quod semper est volens in actu, quidquid vult. Voluntas enim Dei, quae est actus purus, semper est in actu volendi. (I-II. q. 10. a. 1. ad 2. et III. C. Gent. cap. 82.) Hocce argumentum, quod ex intimis philosophiae Christianae visceribus emanat, incipit evolvere Angelicus Doctor 1. q. 2. a. 3., dum ostendit Deum esse per illam viam, quae sumitur ex parte motus, el perficit I-II. q. 9. a. 4. et 6., dum ostendit voluntatem etiam quantum ad exer­ citium actus moveri ab aliquo exteriori principio, quod est Deus. Necessaria vero ex altero capite : 1" Quoniam ita se habere ad utrumlibet pertinet ad eminentiam virtutis operativae; et omnis perfectio, omnis actio, omne ens, derivatur a primo ente, causatur a primo actu, descendit ab eo, qui est bonus et perfectus per essentiam ; 2° quoniam homo, dum agit potentia liberi arbitrii, determinat se ad unum per rationem et per voluntatem (nam liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis); per rationem consiliando, per vroluntatem eligendo juxta rationis consilium ; per rationem inquirendo, comparando, judicando, per voluntatem judi­ cium rationis practicae acceptando. Et omnium motuum interiorum mentium principium est a Deo movente : a Deo electio, voluntatis principium; a Deo etiam consilium, prin­ cipium electionis. (Quodl. 1. a. 7. et III. C. Gent. cap. 89.) Rursus : Potentia voluntatis « completur per actum, per quem determinatur ad alterum oppositorum, de se in potentia CAP. IV. DE NATURA PHYSICAE PRAEMOTIONIS 167 existons ad utrumque; sicut materia in potentia existens ad plures formas per dispositiones aptatur ad unam formam magis quam ad aliam ». (De Verit. q. 28. a. 3. ad 9.) Sed divina motio, qua Deus physice el intrinsece movet volun­ tatem tam ad actus naturales quam ad actus liberos, est virtus conjungens ipsam potentiam voluntatis eum suis pro­ priis actibus, et faciens ipsam actu volentem. Ergo divina molio est determinans ad unum, sive de necessitate sive libere, ipsam voluntatis creatae potentiam. Praeterea, 1). Thomas De Verit. q. 8. a. 12. : « Sed quia ex causa ad ulrumlibet, cum sit quasi in potentia, non progreditur aliquis effectus, nisi pèr aliquam aliam causam determinetur magis ad unum quam ad aliud : ideo hujusmodi effectus in causis quidem ad ulrumlibet· nullo modo cognosci possunt per se acceptis; sed si adjungantur causae illae, quae causas ad ulrumlibet inclinant magis ad unum quam ad aliud, potest aliqua certitudo conjecturalis de effectibus praedictis haberi, sicut de his, quae ex libero arbitrio dependent, aliqua futura conjicimus ex consuetudinibus et complexionibus hominum, quibus inclinantur ad unum. Omnes autem hujusmodi effec­ tus, qualescumque sint eorum causae proximae, tamen in causa prima omnes sunt determinati, quae sua praesentia omnia intuetur el sua providentia omnibus modum imponit. » Jam vero liberum arbitrium, licet possil inclinari magis ad unum quam ad alterum ex consuetudinibus, ex parte ipsius appetitus sensitivi, ex suasionibus hominum, motione, quae dicitur ex objecto, ab exteriori, moralis : minime potest physice et interius inclinari nisi a solo Deo; atque in solo Deo effectus omnes liberi arbitrii creati sunt determinati. Ergo sola Dei motio, per quam in ordino exsecutionis suae providentiae omnibus imponit modum, determinat ad unum potentiam liberi arbitrii. Iterum D. Thomas Opusc. VIII. q. 38. (Op.usc. 8. edit. Vivès; 9. edit. Rom.) : « Manifestum est enim, quod Deus in anima agit, non solum causando in ea aliquem habitum, puta gratiae vel virtutis, sed etiam incli­ nando liberum arbitrium ad hoc vel ad illud : quod non proprie dicitur influere, sed magis movere ad actum. » At 1118 PAHS II. — CONCORDIA D. THOMAE nclinarc liberum arbitrium ad hoc vel ad illud, movendo ad actum, e.st determinare ad unum potentiam liberi arbitrii.. Unde ipse D. Thomas concludit Ill. C. Gent. cap. 88. quod solus Deus potest esse causa directe electionum et voluntatum nostrarum : 1° quoniam solus Deus potest movere voluntatem per modum agentis ; 2° quoniam ipse solus voluntatem nos­ tram in aliquid inclinare potest; 3n quoniam a solo Deo potest, motus voluntarius causari ; 4° quoniam solus Deus, creando animam, causât principium intrinsecum hujus motus, hujus electionis vel consensus, quod est potentia ipsa voluntatis. Hinc est quod dicitur : « Cor regis in manu Domini; quo­ cumque voluerit, inclinabit illud. » (Prov. 21, 1) « Deus est, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona volun­ tate. » (Philipp. 2, 13) V Physica praemotio est Dei motio faciens nos velle hoc vel illud. Haec ratio, in qua includuntur reliquae, dilucidatur ex. professo ab Angelico Doctore et firmiter propugnatur contra omnes, qui non valent intelligere physicam praemolionem absque laesione libertatis. Sic scribit III. C. Gent. cap. 89. « Quidam vero non intelligentes, qualiter motum voluntatis Deus in nobis causare possit absque praejudicio libertatis voluntatis, conati sunt has auctoritates male exponere, ut sc. dicerent, quod Deus causât in nobis velle et perficere, in quantum dat nobis virtutem volendi, non autem sic, quod faciat nos velle hoc vel illud, sicut Origcnes exponit (lib. 3. Ilepl Αρχών cap. 1.) liberum arbitrium defendens contra auc­ toritates praedictas. Et ex hoc processisse videtur opinio quorundam, qui dicebant, quod providentia non est de his, quae subsunt, libero arbitrio, sc. de electionibus, sed provi­ dentia refertur ad exteriores eventus ; non enim qui eligit aliquod consequi vel perficere, puta aedificare vel ditari, CAP. IV. — DE NATURA PHYSICAE PRAEMOTIONIS 169 semper poterit ad hoc pervenire: et sic. eventus actionum nostrarum non subjacent libero arbitrio, sed providentia disponuntur. Quibus quidem auctoritatibus Sacrae Scripturae resistitur evidenter : l" Dicitur enim : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. (Is. 26, 12) Unde non solum virtutem volendi a Deo habemus, sed etiam operationem. 2° Praeterea : Hoc ipsum, quod Salomon dicit : Quo­ cumque voluerit, inclinabit illud (Prov. 21.). ostendit non solum divinam causalitatem ad potentiam voluntatis extendi, sed etiam ad actum ipsius. 3° Item : Deus non solum dat rebus virtutem, sed etiam nulla res potest propria virtute agere nisi agat in virtute ipsius, ut supra cap. 67. et 70. ostensum est. Ergo homo non potest virtute voluntatis sibi data uti. nisi in quantum agit, in virtute Dei. Illud autem, in cujus virtute agens agit, est causa non solum virtutis, sed etiam actus; quod in artifice apparet, in cujus virtute agit instrumentum, etiam quod ab iioc artifice propriam formam non accipit, sed solum ab ipso applicatur ad actum. Deus igitur est causa nobis non solum voluntatis, sed etiam volendi. 4° Amplius : Perfectius invenitur ordo in spiritualibus quam in corporalibus. In corporalibus autem omnis motus causatur a primo motu. Oportet igitur, quod in spiritualibus omnis motus voluntatis causetur a prima voluntate, quae est voluntas Dei. 5° Adhuc : Superius cap. 67. et 70. ostensum est. quod Deus est causa omnis actionis et operatur in omni agente. Est igitur causa motuum voluntatis. 6° Item : Arguit Aristoteles in VII. Ethic. Eudeni. cap. 14. per hunc modum ; Hujus, quod aliquis intelligat, consilietur et eligat et velit, oportet aliquid esse causam, quia omne novum oportet quod habeat aliquam causam. Si autem est causa ejus aliud consilium et alia voluntas praecedens, cum non sit procedere in his in infinitum, oportet devenire ad aliquod primum. Hujusmodi autem primum oportet esse 170 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE aliquid, quod est melius ratione. Nihil autem est melius intellectu et ratione nisi Deus. Est igitur Deus primum prin­ cipium nostrorum consiliorum et voluntatum. » Licet thesis et argumenta, quibus D. Thomas ipsam con­ firmat, sint adeo clara, ut declaratione non indigeant, sed assidua dumtaxat atque attenta meditatione, attamen quae­ dam adhuc placet adnotare : Primo: D. Thomam hic loqui de illa motione voluntatis, quae est propria solius Dei, sicut est proprium solius Dei animam rationalem creare. Loquitur ergo de physica praemotione : 1" Quia hoc in loco a cap. 85. usque ad 89. Angelicus Doctor ostendit nullam creaturam posse causare physice, intrinsece, directe actus et electiones voluntatis humanae; et contra­ ponit hunc causandi modum ad causam electionis nostrae per modum suadentis vel per modum indirectum, alli­ ciendo appetitum sensitivum ; 2° quia causare per motionem moralem, proprie loquendo non est causare electiones nostras, sed tantum suadere, hortari, ostendere convenien­ tiam ex parte objecti, quod minime valet interius potentiam liberi arbitrii immutare; 3° quia D. Thomas ait expresse inveniri « quosdam non intelligentes, qualiter motum voluntatis Deus in nobis causare possit absque praejudicio libertatis voluntatis ». Et notum est omnibus, qui sint isti quidam non intelligentes physicam motionem ad hoc vel illud volendum absque interitu libertatis humanae. Secundo : D. Thomas tradit hic conceptis verbis, quod Deus, physice movendo potentiam liberi arbitrii, « facit nos velle hoc vel illud ». Ac velle hoc vel illud est determinatio liberae voluntatis ad unum, sive accipiatur determinatio ad unum ex parte ipsius potentiae operativae, sive ex parte objecti, quod eligendo vel consentiendo vult. Unde Deus facit nos velle hoc vel illud : 1° faciendo nos inquirere, consiliari, judicare et per judicium rationis determinare hoc vel illud volendum, eligendum; 2° reducendo potenliam voluntatis, reduplicative ut voluntatis, de posse eligere ad actum eligendi. GAP. IV. — DE NATURA PHYSICAE PRAEMOTIONIS 171 Tertio : Conferre oportet hanc doctrinam, quam D. Thomas «·χ professo et sic late ac profunde hic ///. C. Gent, evolvit atque dilucidat, cum doctrina tradita I II. q. 9., in qua etiam «•docet voluntatem moveri eo ipso modo, quo movetur quan­ tum ad exercitium actus a semetipsa, ab aliquo principio exteriori; quod tamen principium non potest esse nisi solus Deus, « quoniam voluntatis causa nihil aliud esse potest «piam Deus ». (a. 6.) Et cum in arg. 3. in contra ait : « Deus non est causa nisi bonorum ; si ergo a solo Deo voluntas hominis moveretur, numquam moveretur ad ma­ lum; ergo voluntas potest moveri etiam ab alio, diabolo sc. tamquam ab exteriori principio », Angelicus Doctor ad 3. respondet : « Dicendum, quod Deus movet voluntatem horni nis sicut universalis motor ad universale objectum voluntatis, quod est bonum; et sine hac universali motione homo non potest aliquid velle; sed homo per rationem determinat se ad volendum hoc ve) illud, quod est vere bonum vel apparens bonum. Sed tamen interdum specialiter Deus movet aliquos ad aliquid determinate volendum, quod est. bonum, sicut in his, quos movet per gratiam, ut infra dicetur (q. 109. et 111. et 112.).» In qua famosa responsioni· D. Thomas : 1° satisfacit argumento posito contra conclusionem articuli, concedendo majorem, concedendo minorem et negando consequentiam. Verum enim est, quod « Deus non est causa nisi bonorum ». Verum quoque est, quod « si a sido Deo voluntas hominis moveretur, numquam moveretur ad mu­ lum ». At falsum est : Ergo voluntas movetur, sicut ab exteriori principio, ab alio praeter Deum. Etenim homo movetur a seipso tamquam a principio intrinseco ; et dum movendo seipsum deficit in suo proprio motu ab ordine primi moventis, tunc « movetur ad malum peccando ». Non est. ergo necessarium admittere aliquod aliud principium cxtrinsecum, a quo secundum rationem causae efficientis moveatur humana voluntas; sufficit, quod « homo per rationem determinet se ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel appa­ rens bonum ». Quando bonum est tantum apparens et non vere bonum, tunc motus proprius voluntatis, qui speciem 172 PAHS II. — CONCORDIA D. THOMAE accipit, in ordine morali ab objecto, est deficiens a recti­ tudine rationis. 2° At Γ). Thomas non solummodo solvil perfecte argumentum in contra, sed quasi in compendium redigens diversos gradus divinae motionis indicat tres prae­ cipuos modos, quibus Deus déterminai voluntatem ad unum, postea a nobis exponendos. Ad praesens sufficiat dicere peregrinos in doctrina I). Thomae se exhibere illos scrip­ lores, qui ex responsione ad 3. in 1-11. q. 9. a. (>. confidenter asserere audenl Angelicum Doctorem numquam docuisse determinationem ad unum, eo quod ait : « Homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel apparens bonum ». Quis ex discipulis D. Thomae hoc negavit umquam? D. Thomas affirmat, quod omnes debemus admittere; et hoc est sufficiens ad argumentum solvendum ; at asseritne, quod Deus non determinet homi­ nem ad volendum hoc vel illud? Hoc est, quod quaeritur ab adversariis, quibus etiam ipse D. Thomas respondet : « Quidam vero non intelligentes... quod Deus... faciat nos velle hoc vel illud... » Unde si non intelligent, saltem labo­ rent. ut intetligere possint. Quarto : D. Thomas ait similiter, quod isti quidam non intelligentes ab Originis temporibus usque ad hodiernum diem, « liberum arbitrium defendunt contra auctoritates S. Scripturae, illas male exponentes ». Et ut liberum arbi­ trium defendatur, non est necessc. quod « auctoritatibus S. Scripturae resistatur evidenter ». Quinto : D. Thomas etiam manifestat, in quo stat essen­ tialis ratio physicae praemotionis, dum scribit : « Homo non potest virtute sibi data uti, nisi in quantum agit in virtute Dei. » Unde virtus divina collata potentiae voluntatis confert illi usum actualem tam intellectus quam ipsiusmet volun­ tatis. 1-11. q. 16. a. I. : « Usus rei alicujus importat applica­ tionem rei illius ad aliquam operationem... Ad operationem autem applicamus et principia interiora agendi, sc. ipsas potentias animae vel membra corporis, ut intellectum ad CAP. IV. — DE NATL'BA PHYSICAE PHAEMOTIONIS 173 mte.lligendum. » Et a. 4. : « Sed quia voluntas etiam quo­ dammodo rationem movet et utitur ea, potest intelligi usus ejus quod est ad finem, secundum quod est in considera­ tione rationis reterentis ipsum in finem. Et hoc modo usus praecedit electionem. » Ergo homo recipit a Deo per physi­ cam motionem hoc, quod determinet seipsum per rationem et voluntatem ad volendum hoc vel illud. Voluntas virtute divinae motionis utitur intellectu ad consiliandum, ad judi­ candum, ad determinandum; etiam utitur seipsa, exercendo actum electionis vel consensus, dum acceptat judicium rationis practicae ; et juxta prudentiam, quae est recta ratio agibilium. vult, consentit, eligit et transit ad exteriora opera. Sexto : Ex eo, quod in spiritualibus ordo est perfectior quam in corporalibus, etiam rationalis creatura magis incli­ natur a Deo quam natura inanimata et sensibilis, licet minus inclinetur illo modo, quo natura inferior inclinatur, nempe de necessitate ad unum; etenim hoc modo homo pl angelus non inclinantur nisi ad bonum universale. Sed in his omnibus aliis, in quibus creatura rationalis, utpole Deo vicinissima, nata est inclinare seipsam, efficacius et excellentius inclinatur quam sensibilia et inanimata. Unde D. Thomas III. C. Gent. cap. 95. : « Substantiae autem intel­ lectuales propinquiores sunt Deo quam substantiae naturales inanimatae. Efficacior est igitur impressio divinae motionis in substantiis intellectualibus quam in substantiis aliis natu­ ralibus. » Septimo : Tandem D. Thomas viam ex parle motus el viam ex ratione causae efficientis, quas I. q. 2. a. 3. inchoat a motu locali et ab ordine causarum in rebus sensibilibus, hic pro­ greditur, et prosequendo ascendit per motum liberi arbitrii, quae est facultas voluntatis et rationis; et transeundo de actibus intellectus ad actus voluntatis, de consilio ad elec­ tionem, et de actibus voluntatis ad actus intellectus, de volilione ad apprehensionem rationis, pervenit ad aliquod pri­ mum, quod est melius ratione et voluntate creata : ad 174 PAHS II. — CONCORDIA D. THOMAE Deum, primum principium efficiens nostrorum consiliorum et voluntatum. « Nihil autem est melius intellectu et ratione nisi Deus. » (III. C. Gent. cap. 89.) VI Physica praemotio est Dei motio, ad quam necessaxûo necessitate infallibilitatis sequitur effectus in potentia liberi arbitrii, qui est eligere vel consentire. Hanc quoque notam essentialem physicae praemotionis tradit ad litteram D. Thomas ubique passim in suis scriptis. Ut alia praetermittamus, III. C. Gent. cap. 92. : « Quamvis autem Deus solus directe ad electionem hominis operetur, tamen actio angeli operatur aliquid ad electionem hominis per modum persuadentia ; actio vero corporis coelestis per modum disponentis, in quantum corporales coelestium corporum impressiones in corpora nostra disponunt ad aliquas electiones... » Sed est attendenda differentia. « Nam operatio angeli et corporis coelestis est solum sicut dispo­ nens ad electiones, operatio autem Dei est sicut perficiens. Cum autem dispositio, quae esi ex corporis qualitate vel intellectus persuasione, necessitatem ad eligendum non inducat, non semper homo eligit id. quod angelus custodiens intendit, neque illud, ad quod corpus coeleste inclinat ; semper tamen hoc homo eligit, quod Deus operatur in ejus voluntate. Unde custodia angelorum interdum cassatur, secundum illud Jer. 51, 9 : Curavimus Babylonem, et non est sanata; el multo magis inclinatio coelestium corporum; divina vero providentia semper est firma. » Et iterum De Malo q. 3. a. 3. : « Respondeo dicendum, quod causa aliquid movens multipliciter dicitur. Quandoque enim dicitur causa id quod est disponens, vel quod est consilians, vel quod est praecipiens. Quandoque vero dicitur causa id, quod est perficiens; et haec proprie et vere causa dicitur, quia causa est, ad quam sequitur effectus. Ad actionem autem peril- CAP. IV. DE NATURA PHYSICAE PRAEMOTIONIS 175 cientis statim effectus sequitur ; non autem ad actionem disponentis vel consulentis vel imperantis... Est autem considerandum, quod voluntas ad aliquid inclinari dicitur dupliciter : uno modo ab exteriori, alio modo ab interiori. \b exteriori quidem, sicut ab objecto apprehenso : nam bonum apprehensum movere dicitur voluntatem, et per hunc modum dicitur movere consilians vel suadens, in quantum sc. facit apparere aliquod esse bonum. Ab interiori autem movetur voluntas sicut ab eo, quod producit ipsum voluntatis actum... Relinquitur ergo, quod causa perficiens et propria voluntarii actus sit solum id, quod operatur interius. Hoc autem nihil aliud esse potest quam ipsa volun­ tas sicut causa secunda, et Deus sicut causa prima. Cujus ratio est, quia actus voluntatis nihil est aliud quam inclinatio quaedam voluntatis in volilum, sicut et appetitus naturalis nihil est aliud quam inclinatio naturae ad aliquid. Inclinatio autem naturae est et a forma naturali et ab eo, quod dedit formam; unde dicitur, quod motus ignis sursum est ab ejus levitate et a generante, quod talem formam creavit. Sic ergo motus voluntatis directe procedit a voluntate et a Deo, qui est voluntatis causa, qui solus in voluntate operatur el voluntatem inclinare potest in quodeumque voluerit. » Sic clare, sic distincte et ordinale tradit nobis D. Thomas quaecumque sunt necessaria ad perfectam inlelligentiam phy­ sicae praemotionis et divinae gratiae ex se el per se efficacis. Primo : Distinctio inter motionem moralem et physicam. Nam etsi utraque sit causa aliquid movens, molio moralis est tantummodo disponens vel consilians vel praecipiens vel qualitercumque alliciens ; motio autem physica est causa movens perficiens. Rursus : motio moralis est causa indirecta actus voluntarii, et ab exteriori sicut ab objecto apprehenso ; motio vero physica est causa directa, et ab interiori, et sicut ab eo, quod producit ipsum voluntatis actum. Rursus : molio moralis potest esse creaturae; motio autem physica est dumtaxat propria Dei, qui solus potentiam liberi arbitrii creavit. 176 PAKS II. — CONCORDIA D. THOMAE Segi m»i : Efficacia intrinseca physicae praemotionis : a) Quoniam haec proprie et vere est causa; et causa est, a> De Verit. q. 24. a. 1. ad 3. : « Secunda causa non potest in actum procedere nisi per virtutem causae primae. » II. Sent. dist. 15. q. 1. a. 2. : « Cum omnis motus sil actus motoris et moti, oportet, quod in motu relinquatur virtus motoris et virtus mobilis. » Ibid. dist. 1. q. 1. a. 4. : « Operatio creatoris magis pertingit ad intima rei quam operatio causarum secundarum. » De CAP. V. — RATIO FORMAUS GRATIAE EX SE EFFICACIS 197 Pot. q. 3. a. 4. : « Omnes secundae causae agentes a primo agente habent hoc ipsum, quod agant. » De Verit. q. 8. a. 13. : « Motus autem voluntatis non habet dependentiam nec connexionem ad aliquam causam naturalem, sed solum ad causam divinam, quae in voluntate sola, imprimere potest. » III. C. Gent. cap. 17. : « A Deo omnes aliae causae, habent, quod sint causae in actu. » I. q. 103. a. 1. ad 3. et a. 3. ad 1. : « Motus est actus mobilis a movente, impressio quaedam Dei dirigentis ad finem. Id, quod creaturae a Deo recipiunt, est earum natura. » Et 1. q. 62. a. 9. : « In uno­ quoque motu motoris intentio fertur in aliquid determinatum, ad quod intendit perducere mobile. » IV COROLLARIA lu"‘. — Physica motio, et consequenter gratia efficax, quae ultimum gradum perfectionis in physica motione exhibet, est actus liberi arbitrii créai i exislentis in potentia ; sed tamen est actus in potentia. Actus siquidem : quo­ niam est quaedam vis, quaedam energia superveniens ipsi libero arbitrio. Attamen actus in potentia, quoniam adhuc non est actus liberi arbitrii existentis in actu. Per hoc, quod physica motio dicitur actus, designatur ordo ejus ad ante­ riorem potentiam, id est, ad potentiam liberi arbitrii, cujus propriam operandi virtutem complet cl magis actual. Per hoc autem, quod physica motio dicitur actus in potentia, designatur ordo ejus ad ulteriorem actum, id est, ad opera­ tionem productam ex virtute liberi arbitrii et ex virtute primi agentis sive causatam a Deo per suam motionem, mediante voluntate, in qua motio recipitur. 2um. — Physica motio est: 1° quid medium inter poten­ tiam liberi arbitrii et ipsius operationem, quae est electio et consensus; 2° actus liberi arbitrii, in quantum est mobile ; 198 PAÉS II. — CONCORDIA D. THOMAE 3” quid activum, quod se habet respectu potentiae liberi arbitrii in ratione causae formalis; respectu autem opera­ tionis liberi arbitrii in ratione virtutis agentis seu causae efficientis ; 4° inchoatio quaedam ipsius liberae operationis in potentia liberi arbitrii, quae a Deo movetur, sicut in eo, quod dealbatur, jam incipit esse aliquid albedinis. 3ura. — Physica motio est actus Dei ut activi, et actus liberi arbitrii creati ut passivi; quoniam Deus movens est activum liberi arbitrii mobilis; atque idem est, quod est a Deo movente ut a causa agente, et a libero arbitrio moto ut in patiente et recipiente. Deus movens aedificat aliquid in potentia mota, eam perficiendo; et potentia operativa mota aedificatur, dum incipit elongari a statu potential! et appropinquare ad terminum motus, quod est existere in actu. 4um. — Unde potentia liberi arbitrii per physicam mo­ tionem quasi in medio inter potentiam puram et actum purum constituitur ; ponitur in via ad hoc, quod existât in actu ; el potentia pura, id est indifferentia privativa actus, tollitur per physicam motionem, qua actus purus, id est perfectus ac completus, inchoatur. Etenim omne, quod pro­ cedit de potentia in actum, prius pervenit ad actum incom­ pletum, qui est medius inter potentiam et actum, quam ad actum perfectum. 5urn. — Realitas sive entitas physicae praemotionis : 1° ne­ que est ipsa potentia operativa. neque est ipsa operatio ; 2° est quodammodo medium inter potentiam et actum ; 3° participat aliquid de natura utriusque, quia ejusdem generis sunt medium et extrema, et physica praemotio est formal i 1er complementum virtutis operati vae et inchoatio ipsius operationis ; 4° potest igitur reduci ad naturam opera­ tionis, quia est actus in fieri ; et potest reduci ad naturam potentiae operativae, quia est aclualitas ultima terminans ac complens operativam potentiam; 5° quoad substantiam suam seu naturam specificam reducitur ad speciem ejus, ad quod terminatur motus; et sic una motio differt ab alia secundum differentiam ipsam actuum, ad quos motus termi CAP.'v. — RATIO FORMALIS GRATIAE EX SE EFFICACIS 199 natur. Unde si terminus ipsius motus est eligere aut con­ sentire aut simpliciter velle, molio potest dici diversa juxta diversitatem electionis, consensus et simplicis volitionis. Et pariter, si terminus ipsius motus sistit in operatione ordinis naturalis, motio dicitur esse a Deo ut auctor naturae est; si vero transcendens ordinem naturae ingreditur in ordinem supra naturam, motio dicitur esse a Deo ut auctor est gratiae. Et tunc physica motio, quae in anima est motus, denominatur effectus gratuitus vel gratia actualis. 6um. — Per physicam motionem potentia liberi arbitrii accipit a Deo : a) ut agat; b) ut libere agat ; c) ut bene agat ; d) ut supernaturaliter agat: e) ut supernatural i ter agendo agat meritorie. 7un). — In omni operatione liberi arbitrii quidquid in actu est entis et actus et boni et perfecti, a Deo movente est, et a Deo procedit mediante potentia voluntatis. Et cum voluntas moveat quoque seipsam sub Dei motione, in hoc motu relinquitur tum virtus Dei primi auctoris, tum virtus voluntatis et motae et seipsam moventis. 8u,n. — Motus liberi arbitrii creati non habet depen­ dentiam neque connexionem nisi ad causam divinam, quae sola potest in voluntate imprimere atque potentiam liberi arbitrii creati, quocumque voluerit, transmutando vertere. Atque creatura rationalis non potest in actum liberum proce­ dere nisi per virtutem causae primae ; quae quidem virtus conjungit virtutem propriam ipsius creaturae rationalis cum actu sive operatione libera voluntatis. 9um. — Quotiescumque potentia liberi arbitrii creati mo­ vetur a Deo per physicam motionem, ad aliquid unum movetur, ad aliquid unum determinatur, ad aliquid unum. fertur, et ad aliquid unum pervenit. Atque creatura ratio­ nalis sic physice praemota a Deo movetur et determinatur et pervenit ad terminum motus libere. Halio primi asserti est : quia in unoquoque motu Dei motoris intentio fertur in aliquid determinatum, ad quod intendit perducere mobile. Ratio alterius asserti est : quia id, quod creaturae a Deo recipiunt, est eorum natura. Cum creatura rationalis recipit 200 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE ii Doo potentiam liberi arbitrii, recipit facultatem libero agendi; et cum postea recipit a Deo physicam motionem hujus potentiae, recipit actum, qui est complementum facul­ tatis libere agendi antea collatae et simul inchoatio ipsius liberae actionis, quam creatura rationalis actualiter agit. 10«n>. — Unde physica Dei motio habet rationem actus respectu ipsius liberae voluntatis, in quantum voluntas est potentia; et consequenter habet rationem perfectionis atque complementi potentiae voluntatis, in quantum est principium ipsius actus liberi. Physica enim Dei motio in potentia liberae voluntatis est motus ; et ut D. Thomas docet VIII. Physic. lect. 10. : « Ipse motus est quidam actus mobilis, in quantum, movetur; sed est actus imperfectus, quia est actus ejus, in. quantum est adhuc in potentia. » CAPUT SEXTUM De diversis perfectionis gradibus in physica praemotione. 1 PRAENOTANDA Primo : Sensus quaestionis. — Sensus quaestionis decla­ ratur a D. Thoma De Pot. q. 1. a. 2. his verbis : « Intensio autem in operatione divina non e.sl attendenda secundum quod operatio est in operante, quia sic semper est infinita, cum operatio sil divina essentia; sed attendenda est secun­ dum quod attingit effectum ; sic enim a Deo moventur quaedam efficacius, quaedam minus efficaciter. » Et Π1. q. 57. a. 3. ad 3. : « Etsi virtus divina sil infinita et infinite operetur quantum est ex parte operantis, tamen effectus virtutis ejus recipitur in rebus secundum earum capacitatem et secundum Dei dispositionem. » Secundo : Quot et quales sint actus voluntatis. I t ergo diversi hujus efficaciae gradus perspiciuntur, opus erit aliquid praelibare de ipsis actibus, qui sunt immediate ipsius volun­ tatis, velut a voluntate eliciti. Cum autem voluntas moveatur in finem et in ea quae sunt ad finem, distinguere oportet actus, quibus voluntas movetur in finem, et actus, quibus voluntas movetur in ea quae sunt ad finem. Actus vero voluntatis in finem videntur esse 1res, sc. velle, intendere et frui. Actus denique voluntatis in ea quae sunt ad finem, ad tres quoque reducuntur : eligere, consentire et uti. (I-II. q. 8. et q. 13.) 202 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE Velle nominat simplicem actum voluntatis, sicut intelligent nominat simplicem actum intellectus. Simplex autem actus potentiae est in id, quod est secundum se objectum potentiae. Cum ergo potentia voluntatis non sit nisi boni, velle proprie loquendo est in id, quod est propter se bonum et volitum. Cum denique id, quod est propter se bonum et volitum, habeat rationem finis, velle proprie est ipsius Unis. Intendere nominat etiam actum voluntatis, praesupposita tamen ordinatione rationis ordinantis aliquid in finem. Im­ portat quidem motum voluntatis in finem, non simpliciter ut velle, sed secundum quod finis acquiritur per ea quae sunt ad finem. Frui nominat quoque motum voluntatis in finem, sicut intendere ; attamen differt ab intentione, quoniam fruitio importat quietem, quae est in fine, ac consequenter exprimit motum voluntatis in finem, in quantum jam habetur finis ipse. Si habetur dumtaxat in intentione, fruitio est imper­ fecta ; si vero habetur jam in re, est perfecta. Si finis, qui habetur vel realiter vel in intentione tantum, sit ultimus, fruitio est propria ; si autem non est ultimus, fruitio est impropria. Eligere importat in sua quiddilale aliquid pertinens ad rationem et aliquid pertinens ad voluntatem ; quamobrem Philosophus dixit, quod electio est vel appetitivus intellectus vel appetitus intellectivus. Electio tamen substantialiter non est actus rationis, sed voluntatis ; perficitur enim in motu quodam animae ad bonum, quod eligitur. Electio est semper eorum quae sunt ad finem. Unde finis, in quantum hujus­ modi. non cadit sub electione. Consentire similiter non est nisi de his quae sunt ad finem. Actus appetitivae virtutis importat quandam conjunc­ tionem ad id, cui consentitur. Praecedit electionem, quae addit supra consensum quandam relationem respectu ejus, cui aliquid praeeligitur; et ideo post consensum adhuc rema­ net electio. Sed si inveniatur unum solum ducens ad finem, quod placeat, non differunt re consensus et electio, sed ratione tantum ; ut consensus dicatur secundum quod placet CAP. VI. — DE GRADIBUS PERFECTIONIS IN PRAEMOTIONE 203 nl agendum, electio autem secundum quod praefertur his, quae non placent. Uti proprie est actus voluntatis; el semper esi ejus quod est ad finem; et si referantur ad idem, usus sequitur elec­ tionem, et electio praecedit usum. Tertio : Actus voluntatis per comparationem ad intellec­ tum. — Pro pleniori horum omnium motuum voluntatis notitia non abs re erit illos examinare per comparationem : 1° ad intellectum; 2° ad ipsam potentiam voluntatis ; 3° ad objectum, quod est bonum. Quoad primum regula generalis est, quae nullam patitur exceptionem, quod ad omnem motum voluntatis praecedat semper, saltem prioritale na­ turae et causalitatis, motus ipsius intellectus : etenim nihil volitum, quin praecognitum, ac ignoti nulla cupido. Voluntas namque est appetitus rationalis ; et. ut I >. Thomas, loquens de animalibus brutis, expresse ait, quod « in his non est aliquis rationis motus, per consequens ner, voluntatis ». (I-IL q. 10. a. 3.) Unde si intellectus non movet voluntatem, sicut praesentans ei objectum suum, nullus aderit voluntatis motus. Jam vero intellectus praesenta! voluntati objectum suum, quod est bonum, dupliciter : uno modo, apprehen­ dendo aliquid in ratione boni ut simpliciter bonum, ut propter se bonum, ac consequenter simpliciter ac propter se volen dum. Et istiusmodi actus, qui est apprehendere aliquod objectum ut simpliciter bonum, praecedit 1res actus volui) tatis, qui sunt velle, intendere et frui. Alio modo, appre hendendo aliquid in ratione boni, non ut propter se bonum, sed ut bonum in ordine ad aliud, ideocpie ut volendum ratione alterius. Et hujusmodi actus est inquisitio rationis ante judicium de eligendis ; ac haec inquisitio consilium vocatur, quod praecedit electionem. consensum el usum. Quarto : Actus voluntatis per comparationem ad ipsam voluntatis potentiam. — Per comparationem autem ad ipsam potentiam voluntatis, tres actus, velle, intendere et frui constituunt unam speciem actuum diversam ab illa, quam constituunt 1res alii, qui sunt eligere, consentire et uti. 204 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE Manifestum est enim, quod unus et idem motus voluntatis est. quo fertur in finem secundum quod est ratio volendi ea quae sunt ad finem, et in ipsa quae sunt ad finem. Sed alius actus est, quo fertur in ipsum finem absolute, et quan­ doque praecedit tempore. Velle itaque, intendere et frui, atque eligere, consentire et uti sunt duae species actuum voluntatis: quae tamen non diversificant potentiam volendi propter communem rationem objecti, quod est bonum. (I-II. q. 8. a. 3. ; III. q. 18. a. 3. et De Verit. q. 22. a. 13. ad 12.) Velle, intendere et frui sunt motus voluntatis, secundum quod voluntas est natura; eligere vero, consentire et uti sunt motus voluntatis, secundum quod voluntas est ratio. (1. q. 83. a. 4. : III. q. 18. a. 4.) Eligere, consentire et uti sunt semper actus liberae voluntatis; velle, intendere et frui possunt esse et sunt etiam actus liberae voluntatis, quamvis exerceantur ad instar motuum naturalium ; etenim id, quod est in una operatione, ut finis, potest ordinari et ordinatur in altera operatione ad aliquid aliud ut ad finem; idcirco hoc modo omnia cadunt aut cadere possunt sub electione praeter unum, quod est absolute ultimus finis, respectu cujus velle, intendere et frui sunt absolute actus naturales ac necessarii voluntatis; necessarii, inquam, saltem quoad specificationem. (I-Π. q. 13. a. 3. et q. 9. a. 4.) Denique, cum voluntas duplicem habitudinem habeat ad volitum, unam quidem in ordine intentionis, alteram vero in ordine exsecutionis; unam enim in volente per proportionem ad rem desideratam, et alteram in re, qua volens tendit per exsecutionem ad consequendam rem volitam : ideo omnes actus, qui praecedunt electionem, pertinent ad primam habitudinem voluntatis; quoniam in electione completur proportio voluntatis, ut complete velit id quod est ad finem. Atque in actu, qui dicitur usus, fit transitus ab ordine inten­ tionis ad ordinem exsecutionis, et incipit secunda habitudo voluntatis, cujus proportio completur per hoc, quod ipsum finem habeat realiter; quod est perfecte habere ipsum atque in ipso per fruitionem propriam et perfectam quiescere(I-Π. q. 1(1. a. 4.) : j j \ ' CAP. VI. — DE GRADIBUS PERFECTION IS IN PRAEMOTIONE 305 Quinto : Actus voluntatis per comparationem ad objectum. — Per comparationem tandem ad objectam, quod est bonum, el a quo specificantur actus voluntatis, velle, intendere et frui respiciunt bonum delectabile ; et eligere., consentire et uti tendunt immediate in bonum utile. De ratione boni est esse appetibile terminans motum appetitus ; si enim terminat secundum quid, ut medium, per quod tenditur in aliud, vocatur bonum utile; si anlem terminat motum appetitus totaliter ita, ut quiescat in re desiderata, vocatur bonum delectabile. Exinde oritur determinatio seu speci­ ficatio actuum voluntatis, quae se habet ex parte objecti; et quantum ad hoc voluntas se habet passive et dependet ab intellectu, a quo movetur isto modo motionis. Unde principium formale specificans in ordine physico omnes motus seu actus voluntatis, est objectum praesentatum ei ab intellectu sub ratione boni delectabilis et sub ratione boni utilis. Quod bonum volitum sit desiderabile propter se, tamquam terminus simpliciter, velnl linis appetitivus motus; vel e contra sit desiderabile propter aliud, tamquam terminus secundum quid, velut medium in motu appetitus : hoc pendet ab objecto diversimode apprehenso; hoc deri­ vatur ab intellectu prout praesentat voluntati objectum suum. Ex qua diversa objecti praesentatione consurgit diversa species actuum voluntatis, nempe velle, intendere et frui; et eligere, consentire et uti. (I. q. 5. a. (>.; q. 82. a. 4.; I 11. q. 9. a. 1.) Ac supra hanc specificationem motuum voluntatis in ordine physico, supervenit alia specificatio in online morali, etiam dependens ab objecto, etiam causata formaliter ab intel­ lectu; at juxta hanc determinationem actus voluntatis distin­ guuntur in duas quoque species, videlicet : actus boni et actus mali, ita ut aliae duae species in ordine enlitativo vel physico se habeant in isto novo ordine superveniente tam­ ipiam materia vel subjectum; et sic possunt esse similiter boni aut similiter mali : velle, intendere, frui, eligere, consentire et uti ; quoniam omnes isti motus constituunt unum solum actum humanum. Hujusmodi autem specifi- 206 PARS 11. — CONCORDIA D. THOMAE calio pendet, ex objecto praesentato voluntati per rationem, non ut objectum habet rationem boni delectabilis vel utilis, sed in quantum objectum cadit sub ordine rationis, quae est principium humanorum actuum et regula voluntatis humanae; ex qua regula rcgulata per legem aeternam, quae est ipsa Ratio Divina, mensuratur bonitas, quae pertinet ad genus moris et causât bonitatem moralem in actibus volun­ tatis, sive actus denominetur simplex volitio aut intentio aut fruitio, aut electio aut consensus aut usus aut opus externum in ordine exsecutionis. Haec conformitas sive adaequatio voluntatis in agendo ad rectam rationem, et mediante rectitudine rationis humanae ad rationem aeternam, quae est Deus, constituit essentialiter rationem boni honesti, quae se extendit et ad bonum delectabile et ad bonum utile, ad volituin propter se et ad volitum propter aliud; et ex qua sequitur ratio laudabilis et ratio meriti, et ex cujus priva­ tione procedit ratio culpabilis et demeriti. Rectitudo volun­ tatis est per debitum ordinem ad finem ultimum, qui est Deus. (I-II. q. 4. a. 4. ; q. 19. a. 4.) Omnia bona honesta habent quoque rationem boni delectabilis et rationem boni utilis praeter Summum Bonum, quod cum sit per essentiam honestum, est totaliter delectabile et in semetipso continet totam prorsus rationem, unde desideretur, et in quo omne desiderium complete quiescit. Unde S. Augustinus I. Confess. cap. 1. : «Magnus es, Domine, et laudabilis valde... Tu excitas, ut laudare te delectet; quia fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. » Sexto : Quid significet movere seipsum. — Postremo notan­ dum, quod monere seipsum potest significare : 1° activitatem intrinsecam rerum ad exercendas actiones immanentes, qui­ bus viventia, dum agunt, per seipsa perficiuntur; atque in hoc sensu docet D. Thomas I. q. 18. a. 3. : « Inveniuntur igitur quaedam, quae movent seipsa... Et hujusmodi sunt plantae. » 2° Activitatem intrinsecam, qua viventia ita moventur a principio intrinseco, quod habent in seipsis, ut non solum CAP. VI. ----DE GRADIBUS PERFECTIONIS IN PRAEMOTIONE 207 agant, sed etiam agant cum aliqua notitia finis, sive perfecta sive imperfecta; et in hac acceptione 1). Thomas asserit, quod animalia, quibus competii voluntarium secundum rationem imperfectam, « dicuntur movere seipsa ». (I-II. q. 6. a. 1. et 2.) 3° Activitatem intrinsecam, qua sola rationalis creatura, cui voluntarium secundum rationem perfectam competit, potest, deliberans de fine, cujus cognitionem perfectam habet, et de his quae sunt ad finem, movere seipsam in finem vel non movere. Ac in hac profundiori significatione D. Thomas I IL q. 1. a. 2. concludit : « Et ideo proprium est naturae rationalis, ut tendat in finem, quasi se. agens vel ducens ad finem; naturae vero irrationalis, quasi ab alio acta vel ducta, sive in finem apprehensum sicut bruta animalia, sive in finem non apprehensum sicut ea, quae omnino cognitione carent. » 4° Activitatem intrinsecam, qua sola creatura intellectualis, angelus vel homo, determinat se ad volendum hoc. vel illud, vel etiam ad volendum vel non volendum hoc; nam ex hoc, quod ratio deliberans se habet ad opposita, voluntas in utrumque potest. Homo autem est dominus sui actus ex hoc, quod habet deliberationem de suis actibus. Atque in hoc sensu magis proprio ac stricto nulla creatura rationalis, quantumvis perfectissima, potest se movere absolute quan­ tum ad omnia. In hoc sensu D. Thomas 1. q. 18. a. 3. ait : « Sed quamvis intellectus noster ad aliqua se agat, tamen aliqua sunt ei praestituta a natura; sicut sunt prima prin­ cipia, circa quae non potest aliter sc habere, el ultimus finis, quem non potest non velle. » In hac posteriori ac plus circumscripta significatione acci­ pere oportet movere se, quotiescumque affirmabitur vel negabitur de humana voluntate. Etenim humana voluntas, sive moveat seipsam sive tantum a Deo moveatur ad ope­ randum, semper aliquid agit, semper activitatem suam propriam exercet, eo ipso, quod elicit operationem, qua virtus intrinseca agendi evolvitur et augetur. Unde movere se in hoc postremo sensu, non modo exprimit virtutem ‘208 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE agendi, qua voluntas est naturaliter praedita, et actionem immanentem, qua voluntas, dum agit, perficitur ; sed prae­ terea praesupponit cognitionem perfectam finis, propter quem voluntas agit et in quem agendo tendit; non modo significat facultatem voluntatis et rationis, qua homo est dominus suorum actuum et qua creatura rationalis est causa sui in operando, sed etiam importat hoc, quod homo reducat se de potentia in actum, quatenus per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud. Hoc sensu D. Thomas docet 1. q. 2. a. 3. : « Movere enim nihil aliud est quam educere aliquid de potentia in actum. » Et I-Π. q. 9. a. 1. : « Oportet enim ut id, quod est in potentia, reducatur in actum per aliquid, quod est in actu ; et hoc est movere. » Et a. 3. : « Manifestum est autem, quod intellectus per hoc, quod cognoscit principium, reducit seipsum de potentia in actum, quantum ad cognitionem conclusionum; et hoc modo movet seipsum; et similiter voluntas per hoc, quod vult finem, ' movet seipsam ad volendum ea quae sunt ad finem. » Et a. 6. ad 3. : « Homo per rationem determinat se ad vo- ; lendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel apparens bonum. » Itaque voluntatem movere se significat, quod voluntas non modo vult, verum etiam quod seipsam applicat ad volendum1. 1 Quod quidem eximie declarat cajetanus in I-1I. q. 9. a. 4. dum scribit : « Scito... quod aliud est loqui de volitione, et aliud est loqui de volitione ut a voluntate applicante seipsam ad volendum. Volitio enim nihil aliud dicit nisi operationem voluntatis, qua vult ; et certum est, quod ad volendum sufficit voluntas cum objecto. Sed ad volendum a se, ita quod ly a se dicat causalitatem applicantem seipsam ad volendum, non sufficit voluntas cum objecto, sed exi­ gitur voluntas praevolens finem ; et ratio hujus est, quia velle a se non solum importat velle, sed agere seu movere : quod, quia oportet fieri propter finem, praeexigit natura vel tempore appetitum finis, ut dictum est; et non advertere hoc casus est loquentium. » CAP. VI. — DE GRADIBUS PERFECTIONIS IN PR A EMOTION E 209 II CONCLUSIO i. Eo modo, quo movetur quantum ad exercitium actus, id est, tamquam a causa efficiente actum, voluntas non movetur nisi a solo Deo sicut ab exteriori principio. Arg. lum. — Quoniam haec est differentia inter motionem voluntatis per modum causae finalis et motionem per mo­ dum causae efficientis, quod licet utroque modo sit proprium Dei movere voluntatem, sed maxime secundo modo, interius eam inclinando. Nam movere voluntatem, interius eam inclinando, est movere physice potentiam voluntatis et immutare ipsius actum in aliud. Quod est proprium Dei solius. (I. q. 105. a. 4. : De Verit. q. 22. a. 8.) Arg. 2um. — Movere voluntatem efficienter quantum ad exercitium actus nihil aliud est nisi motum voluntarium efficere intra potentiam ipsius voluntatis el ipsa voluntate mediante; nam motus vel actus voluntatis est ab intrinseco et procedens ab ipsa potentia volendi. Sed hujusmodi motus ab intrinseco voluntatis procedens, impossibile est quod efficiatur ab aliquo principio intrinseco, nisi sil ipsa causa voluntatis. Ergo solus Deus, qui causavit naturam volun­ tatis, potest efficienter causare motum ipsi voluntati connaturalem. Arg. 3um. — Cum voluntas ut pote»Ha habeat ordinem ad universale bonum, voluntas ut actus exprimit hunc ordinem ita, quod in omni motu voluntario claudatur haec universalis motio ad universum objectum voluntatis, quod est bonum. Sed nemo potest dare sive virtualiter sive actualiter hanc inclinationem universalem nisi ipse Deus, qui est universale bonum. Arg. 4u,n. — Omnis motus voluntatis ab interiori procedit; voluntarium enim est quod procedit ab intrinseco cum DE GRATIA. T. II. 14 X 210 PARS U. — CONCORDIA D. THOMAE cognitione finis. Sed solus Deus conjungitur animae intel­ lectuali quantum ad sua interiora, qui solus est causa ipsius et sustinens eam in esse. A solo igitur Deo potest motus voluntarius causari. Arg. 5um. — Nulla creatura potest directe immutare vo­ luntatem quasi agendo intra ipsam voluntatem ; potest autem intrinsecus aliquid proponendo voluntati eam ali­ qualiter inducere. Sed hoc est movere ex parte objecti ; non interius, sed ab extra per repraesentationem seu appre­ hensionem boni mediante facultate cognoscitiva. Solus itaque Deus potest intrinsecus immutare voluntatem et inclinatio­ nem voluntatis, quam et dedit, transferre de uno in aliud, secundum quod vult. Arg. 6um. — Quoniam per omnem motum, tam volun­ tatis quam intellectus, oportet devenire ad aliquod primum movens, quod a nullo movetur in ordine volitionum et intellectionum; et hoc omnes intelligunt Deum. Sub Deo igitur, qui est primus intellectus et volens, ordinantur omnes intellectus et voluntates sicut instrumenta sub prin­ cipali agente. (I. q. 2. a. 3. et q. 105. a. 4. — I-II. q. 6. a. 1. et q. 9. a. 6. — III. C. Gent. cap. 88. et 147. — De Verit. q. 22. a. 8. et 9.) CONCLUSIO 2. Ad universale objectum voluntatis, quod est bonum in universali, voluntas non movet seipsam, sed a solo Deo movetur. Observatio. — Cum dicitur, quod « objectum voluntatis est finis et bonum in universali » (1-11. q. 1. a. 2. ad 3. et q. 9. a. 6. ad 3.), hoc vocabulum bonum in universali potest signi­ ficare : 1° bonum per essentiam, in quo continetur emi­ nenter tota latitudo boni, et a quo derivatur omne bonum in quantum hujusmodi; et hoc bonum infinitum est solus Deus ; 2“ bonum in communi, facta abstractione ab hac vel illa re, in qua ratio boni participata a bono per essentiam CAP. VI. —DE GRADIBUS PERFECTIONIS IN PRAEMOTIONE 211 adinvenitur; 3° bonum conveniens homini volenti secundum suam naturam, et sine quo non potest homo esse beatus. In conclusione supra posita non agitur de. bono universali per essentiam, quoniam in via non videmus Deum sicuti est, et antequam per certitudinem divinae visionis non demonstretur necessaria connexio hujusmodi boni infiniti ad nostram beatitudinem, voluntas non ex necessitate Deo inhaeret. Sed agitur : 1° de bono in communi; quia voluntas, quae est potentia ad bonum appetendum, nihil appetit nisi sub ratione boni, nihilquc operatur nisi intendens aliquod bonum; et 2° de omnibus illis bonis in particulari, quae naturaliter unusquisque vult et ad quae de necessitate naturali movetur : ut esse, vivere et hujusmodi alia, quae respiciunt consistentiam naturalem, et sine, quibus homo non potest esse beatus, quia prius est esse quam beatus esse. (I. q. 82. a. 2.; I-Π. q. 1. a. 6. et q. 10. a. 1.) Arg. 1U1".— Bonum in universali, quod est objectum volun­ tatis, est ultimus finis sumptus forma liter, non materialiter; in communi, non in particulari quantum ad ipsam rem, quae revera est finis et in qua sola stat de facto nostra beatitudo. Sed ultimus finis si accipiatur formaliler el in generali, id est, pro ratione finis ultimi, et non pro illa re, in qua finis ultimi ratio vera invenitur : est illud, propter quod homo vult omnia, quae vult; illud, propter quod amantur cetera, el illud autem propter seipsum ; illud, in quo appetendo omnes homines conveniunt, et ratione cujus omnes appetunt implicite Deum, etiam cum a Deo recedunt per peccatum. Ergo cum talis motus voluntatis includatur in omni volun­ tario motu ac sit fundamentum ad appetendum bona parti­ cularia, creata et per participationem, naturaliter prodiit ex ipsa potentia voluntatis. Ergo voluntas ad objectum suum universale movetur a solo Deo et non movet seipsam. Arg. 2,im. — Natura et voluntas hoc modo ordinata sunt, ut ipsa voluntas quaedam natura sit; quia omne, quod in rebus invenitur, natura quaedam dicitur. Et ideo in voluntate ..portet invenire non solum quod voluntatis, sed etiam quod ?I2 PARS η. — CONCORDIA D. THOMAE naturae est. Ergo voluntas quoad aliquid appetendum movetur a Deo absque eo quod seipsam moveat, et a solo Deo inclinatur absque eo quod seipsam inclinet. (De Verit. q. 22. a. 4. et 5.) Arg. 3nm. — Sic se habet principium motuum volunta­ riorum. quod est bonum in communi seu finis in appetibi­ libus, respectu potentiae voluntatis, sicut prima principia cognitionis respectu potentiae intellectus. Sed principia intel­ lectualis cognitionis sunt naturaliter nota. Ergo finis ultimus et illa, sine quibus finis haberi non potest, sicut esse, vivere et hujusmodi, sunt naturaliter volita. (1. q. 83. a. 4. ; I-II. q. 10. a. 1. et 2.) Arg. 4U“. — In tantum voluntas movet seipsam ad volen­ dum ea quae sunt in finem, in quantum vult ipsum finem. Unde in appetibilibus finis est fundamentum et principium eorum quae sunt ad finem. Non enim eligit voluntas, nisi quia aliquid simpliciter vult: quia, quae sunt propter finem, non appetuntur nisi ratione finis. Ergo finis ultimus, ut beatitudo et ea, quae in ipsa includuntur, ut est cognitio veritatis et alia hujusmodi, non cadit sub electione, sed omnia haec voluntas de necessitate vult quasi naturali inclinatione. {De Verit. q. 22. a. 5. ; I-II. q. 9. a. 3.) Arg. 5um. — Sicut se habet intellectus ad rationem, ita se habet voluntas ut natura ad voluntatem ut rationalem. Si non darentur primae veritates per se notae, minime darentur conclusiones; absque intellectu primorum principiorum im­ possibilis redderetur discursus: si potentia cognoscitiva ali­ quid sine discursu non intelligeret, non valeret ratiocinari. Pariter, si voluntas non moveretur a Deo ut ipsa est natura, non moveretur a seipsa ut est rationalis; absque motu naturali in ultimum finem non perduceretur motus liberi arbitrii ; si voluntas aliquid naturaliter non appeteret, non relinqueretur locus electioni. (I. q. 83. a. 4.) CAP. VI. — DE GRADIBUS PERI EETIONIS IN PRAEMOTIONE 213 CONCLUSIO 3. Quotiescumque homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud bonum, voluntas movetur etiam a Deo per modum causae efficientis. Arg. lu"‘. — Quia omnis motus lam voluntatis quam naturae a Deo procedit sicut a primo movente; et omnia, quae ex pro­ posito atque deliberatione fiunt, oportet reducere in aliquam altiorem causam, quae non sil ratio et voluntas humana : 1Λ quoniam ratio et voluntas humana mutabilia sunt el defeclibilia ; 2° quoniam aliter Deus non esset primum movens per viam causarum efficientium. (I. q. 2. a. 3. ml 2.; I II. q. (i. a. 1. ad 3.) Arg. 2nm. — Quotiescumque voluntas movet seipsam ad volendum ea quae sunt ad finem, voluntas elicit illos actus, qui sunt in comparatione ad ea quae sunt ad line.m, sc. eligere, consentire et uti. Voluntas enim utitur ratione, movendo illam ad inquirendum et consiliandum ; el hoc modo usus praecedit electionem, tinde hoc modo voluntas movet intellectum. Utitur etiam voluntas sernetipsa ad con­ sentiendum vel eligendum media mlinventa per inquisi­ tionem et consilium rationis. Unde hoc modo voluntas movetur a seipsa quantum ad exercitium actus secundum rationem finis. (I-II. q. 16. a. 4.; q. 9. a. 3. ad 3.) Sed voluntas : I" etsi quantum ad aliquid sufficienter se movet et in suo ordine, sc. sicut agens proximum, non tamen potest seipsam movere quantum ad omnia; unde, indiget moveri ab alio sicut a primo movente; 2° hoc ipsum, quod voluntas movet seipsam sufficienter et in suo ordine sicut agens proximum, habet voluntas et ex vi propria et e.x eo, quod movetur a Deo in ordine causae primae, per cujus motionem completur virtus propria ipsius voluntatis. (1-11. q. 9. a. ad 3.; I. q. 105. i. 4. et De Malo q. 3. a. 2. ad 4.) Arg. 3um. — Homo determinat se ad volendum hoc vel illud 214 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE per consilium rationis ; nam quantum ad determinationem actus, quae est ex parte objecti, intellectus movet voluntatem, intellectus quidem non speculativus tantummodo, sed practicus. (I-11. q. 9. a. 1.) Sed Deus est universale principium omnis interioris motus humani, Deus causal bona interius movendo voluntatem, Deus illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum et est seminator omnis boni consilii. « Pruden­ tiam docet et justitiam. » (Sap. 8, 7) Deus denique est actor bonorum nostrorum operum, tam ex parte intellectus quam ex parte voluntatis, et sicut exterius persuadens et sicut interius movens, id est, movendo physice utramque poten­ tiam intellectus et voluntatis. Arg. 4nm. — Quotiescumque homo determinat se per ratio­ nem ad volendum hoc vel illud, voluntas ipsius, quae ante determinationem ad unum per consilium rationis erat ad utrumlibet, transmutatur et reducitur de potentia in actum ; etenim prius erat eligens in potentia et postea fit eligens in actu. Sed haec liberae voluntatis transmutatio est ab aliquo movente, « in quantum ipsa voluntas movet seipsam ad agendum, et in quantum etiam movetur ab aliquo exteriori agente, sc. Deo ». (De Malo q. 6. a. unico ad 17.) Ergo Deus non solum agit in liberam voluntatem per viam intellectus, agendo physice in ipsam potentiam intellectivam, et per inspirationem sanctae illuminationis agendo moraliter in voluntatem ; sed etiam agit in ipsam potentiam liberi arbi­ trii, quando de novo incipit eligere, transmutando illam de potentia eligendi ad actum electionis. Arg. 5mn. — D. Thomas 1-11. q. 109. a. 1. statuit hoc philo­ sophicum ac simul theologicum principium : « Quantumcumque natura aliqua corporalis vel spiritualis ponatur per­ lecta, non potest in suum actum procedere nisi moveatur a Deo. » Ergo in omni actu liberi arbitrii creatura rationalis, quantumvis ponatur perfecta, indiget moveri a Deo ut a prima causa efficienti, ut possit in actum liberum transire. Arg. 6um. — Electio est actus proprius ac specificus volun­ tatis ut voluntatis, ut appetitus rationalis, ut libera. Sed CAP. VI. — DE GRADIBUS PERFECTIONIS IN PRAEMOTIONE 215 « solus Deus nostrarum voluntatum et electionum causa est», et «Deus solus directe ad electionem hominis operatur», et « ex divina operatione inclinante inclinatur ejus voluntas ad aliquid eligendum sibi utile », et « semper hoc homo eligit, quod Deus operatur in ejus voluntate ». ut 1). Thomas docet et solide ostendit III. C. Gent. cap. 91. et 92. Arg. 7um. — Gum homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud, libere agit, libere operatur et est dominus sui actus; et antequam agat el dum agit, actus revera est in potestate sui liberi arbitrii. Sed I). Thomas III. C. Gent. cap. 89. tradit, quod Deus causal efficienter in nobis omnem actum voluntatis : 1° « in quantum dat nobis virtutem volendi »: 2° « in quantum lacii nos velle hoc vel illud ». Atque hoc probat sex argumentis; et expresse prae­ terea declarat, quod asserere contrarium esi « resistere evi­ denter auctoritatibus Sacrae Scripturae », in qua dicitur : -« Domine,... omnia enim opera nostra operatus es in nobis. » (Is. 26, 12) « Cor regis in manu Domini; quocumque, voluerit, inclinabit illud. » (Prov. 21, 1) « Deus est enim, qui operatui' in vobis et velle et perficere. » (Philipp. 2, 13.) Arg. 8um. — Ex supradictis characteres essentiales physicae praemotionis stant in hoc, quod hujusmodi molio est : 1° Dei motio immediata immediatione suppositi in potentiam liberi arbitrii; 2° Dei motio immediata immediatione virtutis in ipsum actum liberi arbitrii; 3° Dei molio determinans poten­ liam liberi arbitrii ad unum ; 4° Dei molio faciens nos velle hoc vel illud; 5° Dei motio, ad quam infallibililer semper consequitur effectus. Dicendum est ergo, quod libera hominis voluntas praemovetur physice a Deo ad actus ipsos liberos, et quod in omni actu libero homo indiget physice moveri a Deo ut a prima causa efficienti, ut ipse homo per rationem et voluntatem suam determinet se ad volendum hoc vel illud. Arg. 9nm. — Si, dum voluntas creata movet seipsam ad electionem, consensum et usum, qui sunt actus liberi arbitrii, non moveretur prius prioritate naturae et causalitatis in ordine [causae primae ab ipsa Dei voluntate, sequeretur ; 216 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE 1" quod voluntas creata esset primum principium agendi quoad actus suos liberos; 2° quod hujusmodi actus nec essent actus nec liberi. Ratio primae consequentiae : Quia praedicti motus volun­ tatis non reducuntur ad Deum sicut ad primum movens in via causae efficientis, nec Deus influeret immediate imniediatione virtutis in hos liberi arbitrii actus. Unde D. Thomas II. Sent. dist. 37. q. 2. a. 2. : « Non posset vitari, quin voluntas esset primum agens. » Ratio secundae consequentiae : Quia non causantur effi­ cienter a voluntate Dei, « quae est actus purus et semper est in actu volendi »; nec causantur efficienter a voluntate Dei, quae est primum liberum. Quod enim non efficitur ab actu per essentiam, nequit esse actus per participationem; et quod non procedit immediate immediatione virtutis a voluntate per essentiam, nequit esse voluntarium aut liberum per participationem. (I-II. q. 10. a. 1. ad 2.; I. q. 44. a. 1.) Arg. 10"™. — Si Deus non determinaret hominem, dum homo determinat se ad volendum hoc vel illud; si Deus physice non moveret et intellectum hominis et ipsius volun­ tatem, et si non ageret ut causa prima efficiens in utramque potentiam : 1° nec intellectus intelligerct aut judicaret aut aliquid determinaret inquirendo, nec voluntas vellet aut ali­ quid eligeret; 2° nec Deus cogitationes mentium et voluntates cordium cognosceret. Deus enim cognoscit motus voluntatis creatae, quoniam scit et vult causare ipsum voluntatis motum, tam necessarium quam liberum, tam naturalem quam volun­ tarium. Quod ex professo declarat 1). Thomas I. C. Gent. cap. 68. : « Cognoscendo, inquit, suum intelligere et velle cognoscit omnem cogitationem et voluntatem. » Et 1. q. 57. a. 2. : « Secundum quod causât, sic et cognoscit ; quia scientia ejus est causa rei, ut ostensum est q. 14. a. 8. » Arg. 11"™. — Qui actus liberos voluntatis creatae sub­ trahunt a physica Dei praemotione, subtrahunt eos et a divina causalitate et a divina praescientia, et consequenter a divina providentia. Et velint nolint, annumerandi erunt CAP. VI. — DE GRADIBUS PERFECTIONIS IN PRAEMOTIONE 217 inter illos, qui unum eligunt e duobus, aut esse aliquid in nostra voluntate, aut esse praescientiam futurorum, quo­ niam utrumque arbitrantur esse non posse; sed si elege­ rimus praescientiam futurorum, tolli libertatis arbitrium; si elegerimus voluntatis arbitrium, tolli praescientiam futu­ rorum. Unde de Cicerone ita philosophante scribit Augu­ stinus V. De Civit. Dei cap. 9. : « Ipse itaque, ut vir magnus et doctus et vitae humanae plurimum ac peritissime con­ sulens, ex his duobus elegit liberum voluntatis arbitrium; quod ut confirmaretur, negavit praescientiam futurorum; atque ita dum vult facere liberos, facit sacrilego^. Beligiosus autem animus utrumque eligit, iitrumque confitetur, el iule pietatis utrumque confirmat. » Sunt tamen aliqui, qui habentes animum religiosum in lias easdem angustias coarctalum. utrumque elegerunt, sc. liberum voluntatis arbitrium et praescientiam divinam futu­ rorum, attamen negant divinam causalitatem quoad actus liberi arbitrii; exinde praescientia futurorum, quam ponunt in Deo, est quaedam praescientia sui generis, praescientia media, de qua infra loquemur, si Deus voluerit. Ad praesens sufficiat insinuare, quod D. Thomas pro eadem re accepit negationem praescientiae divinae futurorum et negationem divinae causalitatis. Quamobrem per nullam aliam viam Angelicus Doctor existimat esse possibile perfecte et in ultima resolutione demonstrare praescientiam futurorum in Deo nisi per viam divinae causalitatis. ut infra quoque patebit. Et cum hanc quaestionem tangit 1. q. liti. a. I. ait de Tullio, de quo Augustinus dixerat, quod negaverat prae­ scientiam futurorum, quod noluit reducere haec futura in divinam causalitatem. « Fuerunt igitur aliqui, qui hujus­ modi casualia et fortuita, quae in Ids inferioribus accidunt, in nullam superiorem causam reducere voluerunt; et hi fatum et providentiam negaverunt, ul de Tullio Augustinus recitat De Civit. Dei lib. 5. cap. 9. ; quod est contra ea, quae superius de providentia dicta sunt q. 22. a. 2. » Unde negare praemotionem physicam ad liberos actus efficiendos, est negare divinam causalitatem ; negare autem 218 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE divinam causalilatem in efficientia physica actuum liberorum, r I negare divinam praescientiam futurorum; et negare divi­ nam actuum liberorum praescientiam, est negare divinam providentiam et divinam praedestinationem, quae quoad objecta est pars specialis providentiae. Maneat igitur firmum, quod voluntas creata sive quoad actus necessarios sive quoad actus liberos non jungitur effectui suo nisi mendicando talem conjunctionem a virtute Dei, quae vehementius ingreditur in actus liberos quam virtus propria ipsius liberae voluntatis. Liberum enim arbi­ trium in agendo pendet a Deo, a quo habet complementum suae virtutis operativae; nam ut Cajetanus recte capiens doctrinam D. Thomae et illam declarans ait I. q. 14. a. 13. : « Secundum independentiam et iminediationem virtutis » causa prima « independentius et immediatius immediatione virtutis attingit effectum quam secunda. In eodem tamen instanti naturae effectus ab utraque attingitur. » Quoniam totus motus proficiscitur a Deo tamquam a tota causa motus; et quidquid est entis, actus, boni in actu libero, efficitur a Deo mediante potentia ipsius voluntatis, quae mota movet, effecta efficit, causata causât; et per divinam motionem completur virtus propria libere operandi. III CONCLUSIO 4. Cum Deus convertit hominem ad seipsum sicut ad spe­ cialem finem, propter quem homo velit omnia quae­ cumque vult, voluntas hominis movetur a solo Deo in hujusmodi prima conversione. Arg. luiu. — Sic se habet Deus ut auctor gratiae, dum primo hominem aversum a Deo per peccatum convertit ad seipsum sicut ad finem specialem, quem homo conversus CAP. VI. — DE GRADIBUS PERFECTIONIS IN PRAEMOTIONE 219 intendat et cui cupiat adhaerere sicut bono proprio : sicut c habet Deus ut auctor naturae, quando movet voluntatem hominis ad universale objectum voluntatis, quod est bonum in communi. Sed in hac universali motione., sine qua homo non potest aliquid velle, voluntas est mola el non movens, solus autem Deus movens. Ergo simili modo, servata proportione, in illa prima conversione, ad Deum, sine qua homo non potest aliquid velle in ordine ad vitam aeternam, solus Deus est movens, et voluntas dumtaxat mota. Arg. 2nm. — Sic se habet voluntas «7 voluntas in suo primo motu ad Deum sicul ad illud, in quo ratio ultimi linis invenitur el vera beatitude, sicut se habet voluntas at natura ad rationem ultimi tinis formaliter sumpti sive ad beatitudinem in communi. Sed in motu voluntatis ad bonum in communi, ad finem formaliter sumptum, tilpote naturali, voluntas non movet seipsam, sed tantummodo movetur a solo Deo, qui est motor universalis. Ergo pariter in primo motu voluntatis ad bonum per essentiam, tamquam ad bonum particulare ac sibi proprium, voluntas non movet seipsam, sed solum movetur a Deo, qui esi molor specialis­ simus omnium hominum ad ipsum se convertentium. Arg. 3U,U. — D. Thomas 1-11. q. 9. a. (i. ad 3. : « Dicendum, quod Deus movet voluntatem hominis sicut universalis motor ad universale objectum voluntatis, quod est bonum, el sine hac universali motione homo non potest aliquid velle; sed homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel apparens bonum. Sed tamen inter­ dum specialiter Deus movet aliquos ad aliquid determinate volendum, quod est bonum, sicut in his. quos movet per gratiam, ut infra (Γ-Π. q. 109. a. 6. ; q. 111. a. 2. ; q. 112. a. 3. ; q. 113. a. 8.) dicetur. » Ergo juxta hanc profundissimam doctrinam Angelici Doctoris, motio Dei ad universale objectum voluntatis, et motio Dei specialis per gratiam ad aliquid determinatum bonum, conveniunt : 1° In hoe, quod homo non determinat se per rationem ad 22(1 l’AUS Π. — CONCORDIA D. THOMAE volendum nec bonum universale in primo motu nec bonum particulare in secundo. 2" In hoc, quod terminus utriusque motus non solum ex parte Dei moventis, sed etiam ex parte voluntatis motae, est semper bonum; in primo motu bonum in communi, in secundo bonum in speciali. 3° In hoc, quod a solo Deo voluntas hominis movetur ; quapropter voluntas sic mota numquam movetur ad malum. 4° In hoc, quod prima motio est veluti introitus ad omnes motus tam necessarios quam liberos voluntatis humanae in ordine naturali et in exsecutione generalis providentiae; et altera motio est quasi introitus ad omnes motus liberos, bonos et vitae aeternae meritorios, et quasi porta ad ordinem supernaturalem, et veluti primus passus in exsecutione divinae praedestinationis : « cujus ordinis exsecutio est passive quidem in praedestinatis, active autem est in Deo. » (I. q. 23. a. 2.). 5° In hoc, quod motus voluntatis sub prima motione est motus naturalis et necessarius quoad specificationem seu determinationem actus; unde homo non determinat se per rationem ad hujusmodi velle. Et motus voluntatis sub altera motione, quamvis liberrimus, est etiam ad instar motus natu­ ralis per modum simplicis volitionis : et homo non valet-per rationem se primo determinare ad hujusmodi velle, quod excedit omnem naturalem facultatem, tam rationis quam voluntatis. 6« Unde in primo motu voluntatis non habet locum electio, quia talis motus est fundamentum omnium electionum liberi arbitrii in ordine naturae, et prius est velle quam eligere, sicut prior est amor finis quam amor mediorum. In secundo autem motu voluntatis nec habet locum electio per solum liberum arbitrium, quia superat omnes naturales liberi arbitrii vires; et hujusmodi motus liberae quidem voluntatis constituit fundamentum omnium sanctarum electionum in ordine gratiae. Quamobrem D. Thomas, II-1I. q. 24. a. 1. ad 3. evolvit hanc sublimem doctrinam lucis suae radiis, edocens : « Dicendum, quod liberum arbitrium non est alia potentia a I XV. VI. — DE GRADIBUS PERFECTIONIS IN PRAEMOTIONE 221 Voluntate, ut dictum est. (I. q. 83. a. 4.) Et tamen caritas non ι· .1 in voluntate secundum rationem liberi arbitrii, cujus actus i .1 eligere. Electio enim est eorum, quae sunt ad finem. Voluntas autem est ipsius finis, ut dicitur Ethic, lib. 3. Unde curitas, cujus objectum est finis ultimus, magis debet dici rsse in voluntate quam in libero arbitrio. » Arg. 4uln. — Sub hac, de qua loquimur, divina motione Iransmutatur homo de statu injustitiae ad statum justitiae. EI quamvis in eo, qui habet usum liberi arbitrii, non fit molio a Deo ad justitiam absque motu liberi arbitrii, tamen liberum arbitrium in hujusmodi interiori transmutatione non movet se, sed movetur a solo Deo; non transmutat se, sed ii solo Deo transmutatur et reducitur de. uno extremo in alterum. Unde Deus ita infundit donum gratiae justificantis, quod etiam simul cum hoc movet liberum arbitrium ad donum gratiae acceptandum in his. qui sunt hujus motionis rapaces. (I-TI. q. 113. a. 1. et a. 3.) Arg. 5U“. — Quia hujus divinae motionis, de qua est sermo, effectus in anima est ille effectus, in quo mens nostra est mota et non movens, solus autem Deus movens : ut ex pro­ fesso declaratur per subsequentem conclusionem. CONCLUSIO 5. Quotiescumque Deus movet potentiam liberi arbitrii per gratiam operantem, voluntas movetur equidem libere, sed movetur a solo Deo, absque eo quod moveat seipsam. Arg. I»1". — D. Thomas 1-U. q. 111. a. 2. : « Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictura est q. 110. a. 2., gratia du­ pliciter potest intelligi : uno modo, divinum auxilium, quo nos movet ad bene volendum et agendum ; alio modo, habituale donum nobis divinitus inditum. Utroque autem modo gratia dicta convenienter dividitur per operantem et cooperantem. 222 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE Operatio enirn alicuju's effectus non attribuitur mobili, set! moventi. In iHo ergo effectu, in quo mens nostra est mota et non movens, solus autem Deus movens, operatio Deo attri­ buitur; et secundum hoc dicitur gratia operans. In illo autem effectu, in quo mens nostra et movet et movetur, operatio non solum attribuitur Deo, sed etiam animae; et secundum hoc dicitur gratia coopérons. Est autem in nobis duplex actus : primus quidem interior voluntatis; et quantum ad istum actum voluntas se habet ut mota, Deus autem ut movens, el praesertim, cum voluntas incipit bonum velle, quae prius malum volebat; et ideo secundum quod Deus movet humanam mentem ad hunc actum, dicitur gratia. operans. Alius autem actus est exterior, qui cum a voluntate imperetur, ut supra habitum est q. 17. a. 9., consequens est, quod quantum ad hunc actum operatio attribuatur voluntati. Et quia etiam ad hunc actum Deus nos adjuvat et interius confirmando voluntatem, ut ad actum perveniat, et exterius facultatem operandi praebendo : respectu hujusmodi actus dicitur gratia cooperans. Unde post praemissa verba subdit Augustinus : Ut autem velimus, operatur ; cum autem volumus, ut perficiamus, nobis cooperatur. Sic igitur, si gratia accipiatur pro gratuita Dei motione, qua movet nos ad bonum meritorium, convenienter dividitur gratia per ope­ rantem et cooperantem. » Praedictus D. Thomae articulus ex una parte constituit com­ mentarium breve ac fidelissimum totius doctrinae S. Augu­ stini circa gratiam Dei et circa praedestinationem sanctorum; et ex alia lapidem angularem pro integra theoria physicae praemotionis tam in ordine naturae quam in ordine super­ naturali. Jam supra 1 fusius explanatus est iste famosus arti­ culus, in quo continetur radix prima omnium differentiarum, quibus ad invicem opponuntur ac separantur documenta S. Augustini et D. Thomae, et documenta Molinae ac Suarezii circa divinum influxum in causas secundas et praesertim in causas liberas. Ex isto articulo infertur : 1 Vide Part. Prim. q. 3. a. 2. et q. 1. a. 6. CAP. VI. — DE GRADIBUS PERFECTIONIS IN PRAEMOTIONE 223 1° Effectum divinae motionis esse : a) actum interiorem voluntatis; b) actum exteriorem a voluntate imperatum. Et quoniam actus interior voluntatis distinguitur in tres motus voluntatis in finem et tres motus voluntatis in ea quae sunt ad tlnem, inde habetur esse effectum divinae motionis totum processum interioris voluntariae operationis, nempe celle, intendere, frui; eligere, consentire, uti. 2° Potentiam liberi arbitrii, quae est facultas voluntatis et rationis, posse esse motam a Deo el simul seipsam moventem in toto processu actus interioris, sc. dum vult, dum intendit, dum fruitur, dum eligit, dum consentit, el dum per usum transit ex ordine intentionis ad ordinem exsecutionis; et hoc contingit in omnibus actibus voluntariis in ordine naturae, in quo homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est bonum vel apparens bonum. 3° Potentiam liberi arbitrii, quae est lacullas voluntatis el rationis, posse esse solummodo motam a Deo, absque eo quod seipsam moveat, in toto processu interioris actus, volendo, intendendo, fruendo, eligendo seu consentiendo ; et hoc contingit, quotiescumque Deus movet potentiam liberi arbitrii per gratuitam motionem, quae vocatur gratia operans. 4° Potentiam liberi arbitrii, quae, est facultas voluntatis et rationis, se habere ut motam et non moventem quantum ad actum interiorem, « praesertim cum voluntas incipit bonum velle, quae prius malum volebat ». Nam tum est, cum libera, voluntas ex aversa a Deo fit ad Deum conversa tamquam ad incommutabile bonum, tamquam ad verum finem ultimum tam formaliter quam materialiter acceptum, 'fune ergo est, cum voluntas creata transmutatur a solo Deo; et sic sub Deo infundente gratiam ac caritatem tendit in Deum per motum fidei et dilectionis velul in bonum propter se et in finem specialissimum, propter quem omnia vult, intendit, eligit et omnibus utitur. El hoc est. quod asseritur in con­ clusione quarta. Arg. 2"m. — Cajetanus, qui I. q. 19. a. 8. uno verbo expres­ sit quidditatem physicae praemotionis dicens : « Movere causae . I PAHS II. — C0NC0HD1A I). THOMAE ■.erutidae provenire ex moveri a causa prima el modo proprio ipsius causae secundae, » sic etiam breviter et terminanter declaravit 1-11. q. 111. a. 2. quidditatem gratiae operantis ex suo effectu in libera voluntate : « Voluntas, inquit, mota a Deo ad hujusmodi novum velle, non movet seipsam ad hoc, sed est tantum mota a Deo ; est tamen tale velle ipsius elicitive, sicut descendere est motus (τού) gravis. Et est liberum, quia potest dissentire a tali velle : Deus enim movet suaviter liberum arbitrium secundum conditionem ejus... Gratia ope­ rans non solum invenitur in infusione gratiae et justificatione impii, sed post acceptam gratiam pluries, quamvis mani­ festius in justificatione impii. » CONCLUSIO 6. Quotiescumque post justificationem homo movetur a Deo, ut auctor est gratiae, ad operandum, utendo habitibus infusis gratiae sanctificantis et caritatis ceterarumque virtutum, de lege ordinaria voluntas sub Dei gratuita motione movet etiam seipsam. Arg. lnm. — Quia de lege ordinaria etiam intra ordinem supernaturalem homo per rationem suam lumine fidei, quae per caritatem operatur, illuminatam determinat se ad volen­ dum hoc vel illud verum bonum et ad agendum hoc vel illud bonum opus propter Deum summum bonum super omnia dilectum. Arg. 2U,“. — Quia, praesupposito jam fine per gratiam ope­ rantem, consequens est, ut gratia nobis cooperetur. Effectus autem gratiae coopérants in nobis est ille effectus, « in quo mens nostra et movet et movetur, et operatio non solum attribuitur Deo, sed etiam animae ». (I-Π. q. 111. a. 2.) Arg. 3UU1. — Cum homo motus a Deo, ut auctor gratiae est, virtute hujus gratuitae motionis utitur gratia justificanti et habilibus simul cum gratia infusis, operatur opera meritoria vitae aeternae. Meritum autem est effectus gratiae coope- CAP. VI. — DE GRADIBUS PERFECTIONIS IN PRAEMOTIONE 225 nantis, sicut .justificatio est effectus gratiae operantis, etsi ad gratiam operantem etiam spectet motus liberi arbitrii meritorios gloriae causare. Ergo de lege ordinaria in omni opere meritorio, de cujus ratione, est esse opus liberum, voluntas et a Deo movetur et seipsam movet. IV CONCLUSIO 7. Quotiescumque homo, habens gratiam sanctificantem ac caritatem, movetur a Deo secundum habitus infusos, qui vocantur dona Spiritus Sancti, libera hominis voluntas non movet seipsam, sed est tantum mota. Arg. lum. — Rom. 8, 14 : « Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. » Supra quae verba 1). Thomas lect. 3. : « Illa enim agi dicuntur, quae quodam superiori instinctu moventur: unde de brutis dicimus, quod non agunt, sed aguntur, quia a natura moventur et non ex proprio motu ad suas actiones agendas. Similiter autem homo spiritualis non quasi ex motu propriae voluntatis principaliter, sed ex instinctu Spiritus Sancti inclinatur ad aliquid agendum, secundum illud Is. 59, 19 : « Cum venerit quasi fluvius violentus, quem Spiritus Domini cogit, el Lue. 4, 1 : Jesus... agebatur a Spiritu in desertum. Non tamen per hoc excluditur, quin viri spirituales per voluntatem et liberum arbitrium operentur; quia ipsum motum voluntatis et liberi arbitrii Spiritus Sanctus in eis causal, secundum illud Philipp. 2, 13 : Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere. » Unde homo, at non quicumque homo, sed homo spiritualis: 1° inclinatur ad aliquid agendum ex instinctu superiori Spi­ ritus Sancti ; 2° inclinatur motu propriae suae voluntatis, sed non quasi ex motu propriae voluntatis principaliter ; quoDE GRATIA. T. II. 15 226 PAHS Π. — CONCORDIA D. THOMAE iiinin voluntas est mota sed non movens, solus autem Deus movens ; 3° inclinatur motu quidem libero, quem Spiritus Sanctus causal in voluntatis potentia ; 4° et sic inclinatus atque motus per liberam voluntatem operatur. Commentarium D. Thomae supra haec verba Apostoli est etiam genuina atque authentica declaratio doctrinae ipsius Angelici Doctoris circa naturam gratiae operantis. Qui desi­ deret penetrare articulum secundum I-II. q. 111., attente perspiciat lectionem tertiam super cap. 8. Epistolae ad Romanos. Arg. 2um. — D. Thomas, Maith, cap. 4. declarans illa verba : « Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu », ait : « Homines enim tunc ducuntur a Spiritu Sancto, quando caritate moventur sic, quod non motu proprio moventur, sed alieno ; quia sequuntur impetum caritatis. II Cor. 5, 14 : Caritas Dei urget nos. Et sic filii Dei aguntur a Spiritu Sancto, ut tempus hujus vitae, quae plena est tentationibus,... transeant cum victoria per Christi virtutem. Ipse enim tentari voluit, ut sicut morte sua vicit nostram, sic tentatione sua. superet omnes tentationes nostras. » Arg. 3um. — D. Thomas I-II. q. 68. a. 1. ostendens dona Spiritus Sancti differre secundum rem a virtutibus etiam infusis, docet : « Est enim considerandum, quod in homine est duplex principium movens : unum quidem interius, quod est ratio ; aliud autem exterius, quod est Deus, ut supra dictum est q. 9. a. 4. et 6. : et etiam Philosophus dicit hoc in cap. De bona fortuna. Manifestum est autem, quod omne, quod movetur, necesse est proportionatum esse motori; et haec est perfectio mobilis in quantum est mobile, dispositio qua disponitur ad hoc, quod bene moveatur a suo motore. Quanto igitur movens est altior, tanto necesse est quod mobile perfectiori dispositione ei proportionetur ; sicut vide­ mus, quod perfectius oportet esse discipulum dispositum ad hoc, quod altiorem doctrinam capiat a doctore. Manifestum est autem, quod virtutes humanae perficiunt hominem, secun­ dum quod homo natus est moveri per rationem in his, quae CAP. VI. — DE GRADIBUS PERFECTIONIS IN PRAEMOTIONE 227 interius vel exterius agit. Oportet igitur inesse homini alliores perfectiones, secundum quas sil dispositus ad hoc, quod divinitus moveatur; et istae perfectiones vocantur dona, non solum quia infunduntur a Deo, sed quia secundum ea homo disponitur, ut efficiatur prompte mobilis ab inspiratione divina, sicut dicitur Is. 50,5 : Dominus aperuit mihi aurem ; ego autem non contradico, retrorsum non abii. El Philo­ sophus etiam dicit..., quod his, qui moventur per instinctum divinum, non expedit consiliari secundum rationem huma­ nam, sed quod sequantur interiorem instinctum, quia moventur a meliori principio quam sil ratio humana. Et hoc est, quod quidam dicunt, quod dona perficiunt hominem ad altiores actus quam sint actus virtutum. » Hucusque kngelicus Doctor. Quamvis alta, licet profunda, omnia tamen Hunt plana quaerentibus veritatem in scriptis D. Thomae. 1" Ex didis supra I-II. q. 9. a. 1., in homine primum principium movens quoad specificationem actuum humanorum miratio; unde quantum ad determinationem actus, quae est ex parte objecti, intellectus movet voluntatem. Primum vero princi­ pium movens quantum ad exercitium actus in omnibus actibus humanis est voluntas. 2° Deus est primum principium movens hominem ad agendum per utramque viam, per viam nempe intellectus et per viam voluntatis ; ac consequenter est primum prin­ cipium movens actuum humanorum el quoad specificatio­ nem actus et quoad ipsius actus exercitium ; aliter tamen el aliter. Unde D. Thomas XII. Metaph. lect. 5. : « Primum movens idem est quod primum inlelligibile. el primum appetibile, quod est optimum. » 3° Haec praeterea notanda iterum differentia, quod per viam intellectus plus vel minus directe vel indirecte multa possunt movere voluntatem ex parte objecti, ut late exponit D. Thomas in hac q. 9. et alibi pluries in 1. Parte. Per viam tamen voluntatis, ex parte potentiae, ab intrinseco, quantum ad exercitium actus, nihil potest movere voluntatem nisi solus Deus et ipsa voluntas. 228 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE 4° Motio, qua Deus movet physice potentiam liberae voluntatis, servat semper proportionem cum motione, qua Deus movet ipsam voluntatem per viam intellectus. Unde Deus physice movet voluntatem : 1° antequam homo deter­ minet se per rationem ad volendum hoc vel illud ; et haec est motio physica ad bonum in communi ; 2° cum homo determinat se per rationem ad volendum hoc vel illud ; el haec est motio physica ad bonum particulare ; 3° cum homo determinatur per rationem divinam supra modum suae pro­ priae rationis ; et ista est motio physica superioris generis respondens determinationi humanae rationis factae ex in­ stinctu Spiritus Sancti. 5° Ad hoc autem, quod physica motio, qua Deus movet ut auctor naturae est, habeat tamquam mobile bene dispo­ situm ipsam potentiam voluntatis, requiruntur virtutes mo­ rales acquisitae, quarum prima est prudentia, quae sedet in ratione practica. Ad hoe. quod physica motio, qua Deus movet ut auctor gratiae est, habeat tamquam mobile bene dispositum ipsam potentiam voluntatis, requiruntur virtutes morales infusae, quibus homo moveatur ad operandum conformiter ad esse gratiae sanctificantis ; at in isto ordine virtus suprema non est prudentia infusa, sed caritas, qua mens tendit per amorem in Deum sicut in finem cognitum lumine fidei. Ad hoc tandem, quod physica motio, qua Deus movet ut auctor gratiae quidem est, at aliquos, interdum, specialiter, habeat tamquam mobile bene dispositum ipsam potentiam voluntatis, requiruntur altiores perfectiones, vir­ tutes superioris generis quam ipsae virtutes morales infusae : et hujusmodi virtutes seu habitus infusi, quibus homo perfi­ citur ad prompte obediendum Spiritui Sancto, vocantur dona. (>" Cum ergo Deus movet physice hominem determinantem se per rationem, sed absque virtutibus moralibus infusis, voluntas est mota et movens. Cum autem movet Deus phy­ sico hominem determinantem se per rationem lumine fidei adjutam el cum virtutibus moralibus infusis, voluntas etiam est mola et simul movens. Cum denique Deus movet physice hominem spiritualem, non quidem determinantem se per CAP. VI. — DE GRADIBUS PERFECTIONIS IN PHAEMOT1ONE 229 rationem, sed per rationem ipsius hominis determinatam immediate ex consilio divinae sapientiae, voluntas est qui­ dem libera, at non est Seipsam movens, sed tantum mota. Quoniam homo, utpote filius Dei, agitur a Deo ; et homo movetur a meliori principio quam sit ratio humana. 7° Unde quanto allior est motio actuum humanorum quantum ad specificationem, tanto perfectior est motio physica voluntatis quantum ad exercitium, ipsorum actuum. Arg. 4nm. —Ex his, quae D. Thomas I. q. 82. a. 4. et Ι-Π. q. 9. a. 1. docet, voluntas movet intellectum per modum agentis quantum ad exercitium actus, et intellectus movet voluntatem per modum linis quantum ad specificationem actus. Voluntas enim per hoc, quod vult finem, movet intel­ lectum, ut inquirat ea quae sunt ad finem, ut comparet illa ad invicem per ordinem ad finem consequendum, et ut deter­ minet unum inter plura praeeligendum ; ac intellectus, post­ quam inquisivit, adinvenit atque inter media adinventa .judi­ cavit, movet voluntatem per ultimum judicium practicum ad eligendum hoc vel illud. Sed dum homo agitur a Deo et movetur per dona Spiritus Sancti, voluntas non movet intellectum, ut inquirat, ut comparet, ut sententiam pro­ ferat de bonitate rerum eligendarum ; quoniam in hujus­ modi actibus liberi arbitrii intellectus, reduplicative ut judi­ cans, praevolat voluntatem et praevenit ipsam motionem, qua voluntas instigat intellectum ad consiliandum. Unde intellectus humanus judicat et proponit id, quod agendum est, sub ratione boni ex dono sapientiae et consilii. Unde in tali motu liberae voluntatis actus praerequisitus ex parte rationis est. per modum simplicis intelligentiae; et actus voluntatis, in quo formaliter completur actio libera, est per modum simplicis volitionis. Arg. 5nni. — Ex ipsa perfectione quantum ad modum ope­ randi. Actus humani, quos homo exercet dum movetur a Deo per dona Spiritus Sancti, sunt actus seu operationes, quae denominantur beatitudines. Hujusmodi autem actus sunt ejusdem generis quam actus virtutum, sed differunt in 22(1 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE nimii voluntas est mota sed non movens, solus autem Deus movens ; 3° inclinatur motu quidem libero, quem Spiritus Sanctus causai in voluntatis potentia ; 4° et sic inclinatus atque motus per liberam voluntatem operatur. Commentarium D. Thomae supra haec verba Apostoli esi etiam genuina atque authentica declaratio doctrinae ipsius Angelici Doctoris circa naturam gratiae operantis. Qui desi­ deret penetrare articulum secundum I-II. q. 111., attente perspiciat lectionem tertiam super cap. 8. Epistolae ad Romanos. Arg. 2um. — D. Thomas, Matth. cap. 4. declarans illa verba : « Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu », ait : « Homines enim tunc ducuntur a Spiritu Sancto, quando caritate moventur sic, quod non motu proprio moventur, sed alieno ; quia sequuntur impetum caritatis. Π Cor. 5, 14 : Caritas Dei urget nos. Et sic filii Dei aguntur a Spiritu Sancto, ut tempus hujus vitae, quae plena est tentationibus,... transeant cum victoria per Christi virtutem. Ipse enim tentari voluit, ut sicut morte sua vicit nostram, sic lentatione sua superet omnes tentationes nostras. » Arg. 3nm. — D. Thomas I-II. q. 68. a. 1. ostendens dona Spiritus Sancti differre secundum rem a virtutibus etiam infusis, docet : « Est enim considerandum, quod in homine est duplex principium movens : unum quidem interius, quod est ratio ; aliud autem exterius, quod est Deus, ut supra dictum est q. 9. a. 4. et 6.; et etiam Philosophus dicit hoc in cap. De bona fortuna. Manifestum est autem, quod omne, quod movetur, necesse est proportionatum esse motori; et haec est perfectio mobilis in quantum est mobile, dispositio qua disponitur ad hoc, quod bene moveatur a suo motore. Quanto igitur movens est altior, tanto necesse est quod mobile perfectiori dispositione ei proportionetur ; sicut vide­ mus, quod perfectius oportet esse discipulum dispositum ad hoc, quod altiorem doctrinam capiat a doctore. Manifestum est autem, quod virtutes humanae perficiunt hominem, secun­ dum quod homo natus est moveri per rationem in his, quae CAP. VI. — PE GRADIBUS PERFECTIONIS IN PRAEMOTIONE 227 interius vel exterius agit. Oportet igitur inesse homini altiores perfectiones, secundum quas sit dispositus ad hoc, quod divinitus moveatur; et istae perfectiones vocantur dona, non solum quia infunduntur a Deo, sed quia secundum ea homo disponitur, ut efficiatur prompte mobilis ab inspiratione divina, sicut dicitur Is. 50,5 : Dominus aperuit mihi aurem ; '•go autem non contradico, retrorsum non abii. Et Philo­ sophus etiam dicit..., quod his, qui moventur per instinctum divinum, non expedit consiliari secundum rationem huma­ nam, sed quod sequantur interiorem instinctum, quia moventur a meliori principio quam sit ratio humana. Et hoc est, quod quidam dicunt, quod dona perflciunt hominem ad altiores actus quam sint actus virtutum. » Hucusque Angelicus Doctor. Quamvis alta, licet profunda, omnia tamen Hunt plana quaerentibus veritatem in scriptis D. Thomae. 1° Ex dictis supra I-II. q. 9. a. 1-, in homine primum principium movens quoad specificationem actuum humanorum est ratio; unde quantum ad determinationem actus, quae est ex parte objecti, intellectus movet voluntatem. Primum vero princi­ pium movens quantum ad exercitium actus in omnibus actibus humanis est voluntas. 2° Deus est primum principium movens hominem ad agendum per utramque viam, per viam nempe intellectus et per viam voluntatis ; ac consequenter est primum prin­ cipium movens actuum humanorum et quoad specificatio­ nem actus et quoad ipsius actus exercitium; aliter tamen et aliter. Unde D. Thomas XII. Metaph. lect. 5. : « Primum movens idem est quod primum intelligibile et primum appetibile, quod est optimum. » 3° Haec praeterea notanda iterum differentia, quod per viam intellectus plus vel minus directe vel indirecte multa possunt movere voluntatem ex parte objecti, ut late exponit D. Thomas in hac q. 9. et alibi pluries in 1. Parte. Per viam tamen voluntatis, ex parte potentiae, ab intrinseco, quantum ad exercitium actus, nihil potest movere voluntatem nisi solus Deus et ipsa voluntas. 228 PAUS II. — CONCORDIA D. THOMAE 'r> Molio, qua Deus movet physice potentiam liberae voluntatis, servat semper proportionem cum motione, qua Deus movet ipsam voluntatem per viam intellectus. Unde Deus physice movet voluntatem : 1° antequam homo deter­ minet se per rationem ad volendum hoc vel illud ; et haec est motio physica ad bonum in communi ; 2° cum homo determinat se per rationem ad volendum hoc vel illud ; et haec est motio physica ad bonum particulare; 3° cum homo determinatur per rationem divinam supra modum suae pro­ priae rationis ; et ista est motio physica superioris generis respondens determinationi humanae rationis factae ex in­ stinctu Spiritus Sancti. 5° Ad hoc autem, quod physica motio, qua Deus movet ut auctor naturae est, habeat tamquam mobile bene dispo­ situm ipsam potentiam voluntatis, requiruntur virtutes mo­ rales acquisitae, quarum prima est prudentia, quae sedet in ratione practica. Ad hoc. quod physica motio, qua Deus movet ut auctor gratiae est, habeat tamquam mobile bene dispositum ipsam potentiam voluntatis, requiruntur virtutes morales infusae, quibus homo moveatur ad operandum conformiter ad esse gratiae sanctificantis ; at in isto ordine virtus suprema non est prudentia infusa, sed caritas, qua mens tendit per amorem in Deum sicut in finem cognitum lumine fidei. Ad hoc tandem, quod physica motio, qua Deus movet ut auctor gratiae quidem est, at aliquos, interdum, specialiter, habeat tamquam mobile bene dispositum ipsam potentiam voluntatis, requiruntur altiores perfectiones, vir­ tutes superioris generis quam ipsae virtutes morales infusae; et hujusmodi virtutes seu habitus infusi, quibus homo perfi­ citur ad prompte obediendum Spiritui Sancto, vocantur dona. G" Cum ergo Deus movet physice hominem determinantem se per rationem, sed absque virtutibus moralibus infusis. \olunias est mota et movens. Cum autem movet Deus phy­ sici' hominem determinantem se per rationem lumine fidei adjutam et cum virtutibus moralibus infusis, voluntas etiam est mota et simul movens. Cum denique Deus movet physice hominem spiritualem, non quidem determinantem se per CAP. VI. — DE GRADIBUS PERFECTIONIS IN PRAEMOTIONE 229 rationem, sed per rationem ipsius hominis determinatam immediate ex consilio divinae sapientiae, voluntas est qui­ dem libera, at non est seipsam movens, sed tantum mota. Quoniam homo, utpote filius Dei. agitur a Deo ; et homo movetur a meliori principio quam sit ratio humana. 7° Unde quanto altior est motio actuum humanorum quantum ad specificationem, tanto perfectior esi motio physica voluntatis quantum ad exercitium ipsorum actuum. Arg. 4nm. —Ex his, quae D. Thomas 1. q. 82. n. 4. el I-II. q. 9. a. 1. docet, voluntas movet intellectum per modum agentis quantum ad exercitium actus, el intellectus movet voluntatem per modum finis quantum ad specificationem actus. Voluntas enim per hoc, quod vult Unem, movet intel­ lectum, ut inquirat ea quae sunt ad finem, ut comparet illa ad invicem per ordinem ad finem consequendum, el ut deter­ minet unum inter plura praeeligendum : ac intellectus, post­ quam inquisivit, adinvenit atque inter media adinventa judi­ cavit, movet voluntatem per ultimum judicium practicum ad eligendum hoc vel illud. Sed dum homo agitur a Deo et movetur per dona Spiritus Sancti, voluntas non movet intellectum, ut inquirat, ut comparet, ut sententiam pro­ ferat de bonitate rerum eligendarum ; quoniam in hujus­ modi actibus liberi arbitrii intellectus, reduplicative ut judi­ cans, praevolat voluntatem et praevenit ipsam motionem, qua voluntas instigat intellectum ad consiliandum. Unde, intellectus humanus judicat et proponit id. quod agendum est, sub ratione boni ex dono sapientiae el consilii. Unde in tali motu liberae voluntatis actus praerequisitus ex parte rationis est per modum simplicis iuteUitjeutiac : et actus voluntatis, in quo formaliter completur actio libera, est per modum simplicis volitionis. Arg. 5UI". — Ex ipsa perfectione quantum ad modum ope­ randi. Actus humani, quos homo exercet dum movetur a Deo per dona Spiritus Sancti, sunt actus seu operationes, quae denominantur beatitudines. Hujusmodi autem actus sunt ejusdem generis quam actus virtutum, sed differunt in ΆΙΟ |·ΛΗ8 II. — CONCORDIA D. THOMAE ,· γ.·ι<Ιii perfectionis praecise ob hoc, quod exercentur excellenliori modo supra mensuram humanae rationis, non quidem contra eam. Unde D. Thomas I-II. q. 68. a. 2. ad 1. : « Dona excedunt communem perfectionem virtutum, non quantum ad genus operum, eo modo, quo consilia praecedunt prae­ cepta ; sed quantum ad modum operandi, secundum quod movetur homo ab altiori principio. » Et De Carit, a. 2. ad 17. : « Dona perficiunt virtutes elevando eas supra modum humanum, sicut donum intellectus virtutem fidei, et donum timoris virtutem temperantiae in recedendo a delectabilibus ultra humanum modum. » Sed dum homo operatur opera virtutum ultra humanum modum, operatur ultra determina­ tionem propriam suae rationis, et movetur quantum ad specificationem suorum actuum ab altiori principio quam sit humana ratio, et ab abundantiori lumine quam sit lumen naturale, et per quod perficitur ipsum etiam lumen supernaturale fidei. Unde D. Thomas l-II. q. 68. a. 2. : « In ordine ad finem ultimum supernaturalem, ad quem ratio movet, secundum quod est aliqualiter et imperfecte informata per virtutes theologicas, non sufficit ipsa motio rationis, nisi desuper adsit instinctus et motio Spiritus Sancti, secundum illud Rom. 8, 14 : Qui Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt... et haeredes ; et Ps. 142, 10 dicitur : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, quia sc. in haereditatem illius terrae beatorum nullus potest pervenire, nisi moveatur et deducatur a Spiritu Sancto. Et ideo ad illum finem consequendum necessarium est homini habere donum Spiritus Sancti. » CAPUT SEPTIMUM De distinctione divinarum motionum. « Deus" non est onusti nisi bonorum, secundum illud Genes. 1, 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Si ergo u mdo Di>o voluntas hominis moveretur, numqunm moveretur nd mulum; cum tamen voluntas sil, qua peccatur et recto vivitur, ut Augustinus dicit II. Retract. cup. il » « Dicendum, quod Deus movet voluntatem hominis sicut universalis motor ad universale objectum volun­ tatis, quod est bonum ; et sine hac universali motione homo non potest aliquid vello, sed homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel apparens bonum. Sed tamen inter­ dum, specialiter Deus movet aliquos nd nliquid determinate volendum, quod >■ I bonum, sicut in his, quos movet per gratiam, ut intra dicetur. » (S. Thomas MI. q. !>. a 6. ad 3.) I PRAENOTANDA Primo : Primus ac supremus gratius physicae prae motionis. — D. Thomas in hac famosa responsione ad 3. indicat primum et supremum gradum physicae motionis. qua Deus movet hominem ad operandum, quasi applicando intellectum et voluntatem ejus ad operationem; sicul etiam artifex applicat securim ad scindendum, qui tamen interdum formam securi non tribuit. Deus enim non solum dal facultatem voluntatis et rationis hominibus, sed etiam conservat eam in esse, et applicat eam ad agendum, et est tinis omnium actionum. Et cum finis et agens et forma se habeant ut actionis princi­ pium. Deus secundum haec tria in quolibet operante opera­ tur. Unde I Cor. 12, 6 : « Operatur omnia in omnibus. » 232 PAHS 11. — CONCORDIA D. THOMAE KI. Philipp. 2, 13 : « Operatur in vobis et velle et perficere. » El. Hebr. 13, 21 : « Aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem, faciens in vobis quod placeat coram se. » Et quod est valde notandum, quanto Deus magis aliquos amat, magis et intensius in illis operatur; et quanto magis in suis dilectis operatur, tanto plus qui illum diligunt, illi subji­ ciuntur, et per hanc subjectionem magis sub ejus providentia cadunt. Unde praedestinatio nihil aliud est nisi specialissima providentia electorum, propter quos omnia facta sunt. Sic D. Thomas III. C. Gent. cap. 90. : « Quanto ergo Deus aliqua magis amat, tanto magis sub ejus providentia cadunt. Hoc autem et Sacra Scriptura docet dicens : Custodit Dominus omnes diligentes se (Ps. 144, 20); et etiam Philosophus X. Ethic, tradit dicens, quod Deus maxime curat de his. qui diligunt intellectum, tamquam de suis amicis. » Secundo : Deus etenim operatur in quolibet operante, sive operatione naturae sive operatione voluntatis, secundum tria praedicta : sc. finem et agentem et formam. — Finis namque est terminus illius viae, quae sumitur ex gubernatione rerum, et constituit quintam viam ad demonstrandam existentiam Dei. Forma autem est illa via quarta ad demonstrandam existentiam Dei, via, inquam, quae sumitur ex gradibus, qui in rebus inveniuntur, et per quam devenitur ad aliquid, quod est verissimum et optimum et nobilissimum, et per consequens maxime ens, ens per essentiam. Agens vero constituit principium in illa via secunda, sub qua clauditur tertia, quae sumitur ex ordine causarum efficientium in istis sensibilibus, et per quam datur ascendere usque ad aliquam, causam efficientem primam, quam omnes Deum nominant. Unde quinque viae ad demonstrandam existentiam Dei redu­ cuntur ad primam viam, quae sumitur ex parte motus, et per quam necesse est devenire ad aliquod primum movens, quod a nullo movetur ; et hoc omnes intelligunt Deum. Deus ergo est primum movens immobile, a quo omnia moventur : in ratione causae efficientis, in ratione causae exemplaris et in ratione causae finalis. Necesse est itaque CAP. VU. — DE DISTINCTIONE DIVINARUM MOTIONUM 233 dicere, omne ens, quod quocumque modo est, a Deo esse : .•i Deo tamquam a causa prima efficiente, et a Deo tamquam a causa suprema exemplari, et a Deo tamquam a causa ultima finali. (I. q. 2. a. 3.; q. 44. a. 1-4.; q. 105. a. 5.) Tertio : Exacta adaequatio inter omnia genera divinae motionis. — Et quoniam Deus operatur in omni operante secundum haec tria, quae se habent ut actionis principium : finem, agentem et formam; et aliunde quaecumque Deus operatur, facit in numero, pondere et mensura, attingens a line usque ad finem fortiter el disponens omnia suaviter; exinde admirari oportet semper in cunctis operibus Dei, et praesertim in operibus quas operatur in creatura rationali, quam maxime diligit, exactam adaequationem inter omnia genera divinarum motionum: ita ut ad invicem sibi correspondeant motio Dei ut est causa efficiens, et motio Dei ut est causa formalis separata sive exemplaris, et motio Dei ut est causa finalis. Motio Dei moventis in creatura est motus, id est, aliquid reale causatum a solo Deo in creatura et elevans ac perficiens ipsam creaturam sive quoad esse suum sive quoad suum operari. Molio Dei moventis secun­ dum rationem formae est motio divina causaris in rebus creatis formas quae sunt principium motus, et conservans eas in esse. Motio Dei moventis secundum rationem agentis est applicatio formarum ac virtutum rerum creatarum ad operandum. Et motio Dei moventis secundum rationem finis est inspirare desiderium sui. Unde in omni propria opera­ tione creaturae requiruntur haec tria : 1« quod habeat pro­ priam virtutem agendi, a qua sicut a principio intrinseco rei procedat omnis motus atque operatio ejus; 2° quod reci­ piat adhuc ab ipso Deo complementum propriae virtutis; quoniam secunda causa non influit in suum effectum nisi n quantum recipit virtutem causae primae; 3° quod ope­ retur propter aliquod bonum verum vel apparens, quod quidem non est aut non apparet bonum nisi secundum quod participat aliquam similitudinem summi boni, quod est Deus. PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE Qi \rto : Divinae motiones per comparationem ad creatu­ ram rationalem. — Hae praedictae fundamentales motiones si inspiciantur per comparationem ad creaturam rationalem, habebitur, quod Deus dicitur movere hominem secundum rationem formae, in quantum confert ei intellectum et volun­ tatem, quae est forma seu facultas libere agendi; et secun­ dum rationem finis, in quantum movet physice intellectum creatum, dando ei virtutem ad intelligendum vel naturalem vel supernaturalem, et imprimendo ei species intelligibiles; et secundum rationem agentis, in quantum applicat volun­ tatem ad volendum, interius eam inclinando. Et sic, sive consideremus motus voluntatis secundum quod movetur ab intellectu, sive secundum quod movetur a seipsa, necessario per utramque viam devenire oportet ad unum et idem, quod est primum in via causae efficientis, supremum in via causae formalis, et ultimum in via causae finalis. Ideoque sicut Deus propter hoc, quod est primum efficiens, agit in omni agente; ita propter hoc, quod est primum formale, omnium formarum exemplar, participatur in omni forma et operativa virtute; et similiter propter hoc, quod est ultimus finis, appetitur in omni fine, et implicite desideratur in omni bono, et amatur in omni pulchro. Quinto : Si terminus motus est supernaturalis, supernaturale est quoque ejusdem principium. — Et quoniam inter ista tria divinarum motionum genera adest semper perfecta ac mirifica proportio, dicendum est : 1° quod secundum gradum perfectionis in motione Dei ut finis, erit gradus per­ fectionis in motione Dei ut agens, et gradus perfectionis in motione Dei ut forma. Si ergo finis, ad quem Deus vult et intendit perducere creaturam rationalem, est supernaturalis, supernaturalis erit quoque et applicatio potentiae liberi arbitrii ad operandum, et forma ipsius liberi arbitrii, quae applicatur ad operationem. Etenim Deus omnia disponit sua­ viter atque omnibus dat formas el virtutes inclinantes in id, ad quod ipse movet; et illo modo Deus movet et movendo inclinat juxta modum ipsum formarum, eo ipso quod et CAP. VII. — DE DISTINCTIONE DIVINARUM MOTIONUM 235 forma principium actus, et virtus inclinans formam ad actum, . I applicatio, qua Deus applicat formam jam inclinatam per virtutem ad agendum, procedunt a Deo, suntque participa­ tiones ipsius virtutis Dei, atque per unam altera completur. Virtus namque perficit formam et est complementum ipsius; el divina motio perficit simul formam el virtutem et est ipsa­ rum complementum, dum perducit potentiam operativam creaturae rationalis ad ultimum actum. Sexto : Formae supernati·rales seu virtutes infusae. — Exinde cum finis, ad quem intendit Deus, applicans potentiam voluntatis ad agendum, ipsam elevare, est supra viros natu­ rales, quae continentur in virtute operativa liberi arbitrii : tunc conferuntur formae naturali aliae formae superadditae, et virtutibus acquisitis virlutes infusae : atque inter istas virtutes infusas reperiuntur quoque gradus perfectionis in modo inclinandi ad ipsas operationes supermiliirales, ex quo habetur scientifica ratio distinguendi inter virlutes-infusas et dona Spiritus Sancti. Quamobrem D. Thomas 11-11. q. 23. a. 2. : « Oportet, quod si voluntas moveatur a Spiritu Sancto ad diligendum, etiam ipsa sit efficiens suum actum. Nullus autem actus perfecte producitur ab aliqua potentia activa, nisi sit ei connaturalis per aliquam formam, quae sil prin­ cipium actionis. Unde Deus, qui omnia movet ad debitos tines, singulis rebus indidit formas, per quas inclinantur ad lines sibi praestitutos a Deo ; et secundum Ime disponit omnia suaviter, ut dicitur Sap. 8, I. Manifestum est autem, quod actus caritatis excedit naturam potential' voluntatis. Nisi ergo aliqua forma superadderetur naturali potentiae, per quam inclinaretur ad dilectionis actum, esset actus iste imperfectior actibus naturalibus et actibus aliarum virtu­ tum; nec esset facilis et delectabilis. Quod patet esse fal­ sum; quia nulla virtus habet tantam inclinationem ad suum actum sicut caritas, nec aliqua ita delectabiliter operatur. Unde maxime necesse est, quod ad actum caritatis in nobis existât aliqua habitualis forma superaddita potentiae na­ turali, inclinans ipsam ad caritatis actum et faciens eam 236 PARS 11. — CONCORDIA D. THOMAE prompte el delectabiliter operari. » (Vide etiam I. Sent. d. 17. <|. 1. a. 1. el 4.; De Carit, a. 1.) Septimo : Nobilissima omnium formarum supernaturalium est caritas. — Inter omnes autem formas supernaturales, quas Deus infundit, ut homo possit operari conformiter ad esse gratiae gratum facientis, nobilissima omnium est cari­ tas, ad cujus actum ordinantur ceterae virtutes theologicae et omnes virtutes morales infusae et ipsamet dona Spiritus Sancti. Caritas enim est excellentissima virtutum, quas omnes ordinat ad finem suum, omnibusque suam propriam formam imponit; atque actus caritatis nihil in ordine actuum agnoscit tamquam superius nisi visionem divinae essentiae, qua videbimus Deum facie ad faciem sicuti est, et similes ei erimus per consummationem gratiae, cum per visionem gloriae participabimus ipsam aeternitatem, quae est Deus. Quapropter D. Thomas ΙΙ-Π. q. 23. a. 8. : « Per caritatem ordinantur actus omnium aliarum virtutum ad ultimum finem. » De Carit, a. 2. ad 17. : « Circa amorem Dei non inest aliqua imperfectio, quam oporteat per aliquod donum perfici : unde caritas non ponitur donum virtutis, quae tamen excellentior est omnibus donis. » Octavo : Regula ad discernendum perfectionem physicae praeniotionis. — Unde finis omnium divinarum motionum est conversio creaturae rationalis in Deum; et illa motio est perfectior, quo magis appropinquamus Deo et Deus appro­ pinquat nobis. Deus enim appropinquat nobis nos movendo ad ipsum, et nos Deo appropinquamus ab ipso Deo moti; in Deo enim vivimus, movemur et sumus. Sic D. Thomas ///. C. Gent. cap. 116. « Adhaesio igitur amoris ad Deum est potissimus modus ei adhaerendi..... In omnibus autem, quae moventur ab aliquo primo movente, tanto aliquis perfectius movetur, quanto magis participat de motione primi moventis et de similitudine ipsius. Deus autem, qui est legis divinae dator, omnia facit propter suum amorem. Qui igitur hoc modo tendit in ipsum, sc. amando, perfec- CAP. VII. — DE DISTINCTIONE DIVINARUM MOTIONUM 237 lissime movetur in ipsum. Omne autem agens intendit perfectionem in eo, quod agit. Hic igitur est finis totius legislationis, ut homo Deum amet. » En regula ad judi­ candum de perfectione physicae motionis, qua Deus ut agens movet creaturam rationalem ad ipsum ul Unem. Nam Deus omnia movendo convertit ad seipsum. Itaque dicemus primo de distinctione divinarum motionum in genere; secundo, de distinctione physicae motionis. II De dinstinctione divinarum motionum in genere. CONCLUSIO 1. Omnes divinae motiones convenienter reducuntur ad tria genera, videlicet : secundum rationem causae effi­ cientis, exemplaris ac finalis. Arg. lum. — Deus est primum movens immobile, quod a nullo movetur, et a quo omnia moventur. Atqui Deus est primum movens immobile in via causarum efficientium et in via causarum formalium et in via causarum finalium. Omnes namque ac singulae causae efficientes ah illo cau­ santur et ab illo habent, quod possint causare et quod actualiter causent. Similiter omnes ac singulae causae for­ males ab illo participant divinam quandam perfectionem, et ab illo habent, quod formaliler constituant esse speci­ ficum- rerum, quae per formam illis intrinsecam sunt entia, una, vera et bona. Ac pariter omnes ac singulae causae finales ab illo recipiunt, quod possint inspirare desiderium sui, et quod diffundant bonitatem, quam a Deo summo bono acceperunt, unaquaeque juxta mensuram suam. Haec sunt illae quinque viae (1. q. 2. a. 3.), quibus Deum esse probari potest : quae reducuntur ad tres, juxta triplex genus 288 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE causarum ; et quae resolvuntur in primam viam sumptam ex parlp motus. Motio enim moventis in mobili est motus. Arg. 2nm. — Modus movendi convenienter distinguitur atque dividitur secundum distinctionem ac diversitatem in modo causandi. Sed, ut D. Thomas ex professo demonstrat 1. q. 44., Deus eo ipso quod est ens per essentiam, est causa efficiens et causa exemplaris et causa finalis omnium entium per participationem. Entia enim per participationem di ver­ sificantur secundum diversam participationem essendi et operandi receptam ab uno primo ente, quod perfectissime est et est causa omnis entis, omnis veri et omnis boni. In hac q. 44. clauduntur quinque viae, quibus Deum esse pro­ bari potest, quasque Angelicus Doctor pulcherrime exaraverat in q. 2. a. 3. Et istae quinque viae, clausae jam per unitatem principii causalitatis, perveniunt ad ultimum ipsarum termi­ num, in quo demonstratio existenliae Dei totaliter perficitur, in q. subsequent! 45. a. 2., dum D. Thomas respondet dicen­ dum, quod : « non solum non est impossibile a Deo aliquid creari ex nihilo, sed necesse est ponere a Deo omnia creata esse. » Arg. 3u,n. — Quatuor sunt causarum genera : materialis, formalis, efficientis et finalis. Materia tamen, etsi dicatur causa, non est principium actionis, sed se habet ut subjectum recipiens actionis effectum. Unde dumtaxat finis, forma et agens se habent ut actionis principium ; sed ordine quodam. Nam primum quidem principium actionis est finis, qui movet agentem : secundum vero agens ; tertium autem forma, quod ab agente applicatur ad agendum, quamvis et ipsum agens per formam suam agat. Atqui secundum haec tria Deus in quolibet operante operatur, ut D. Thomas ex pro­ fesso declarat I. q. 105. a. 5. Ex quibus apparet, quod con­ troversia de influxu Dei in creaturas non potest disjungi a magnis quaestionibus de exislentia Dei et de processione omnium rerum a Deo per creationem. CAP. VII. — DE DISTINCTIONE DIVINARUM MOTIONUM 239' CONCLUSIO 2. Aliquando per unam solam numero motionem Deus simul agit secundum rationem -agentis et formae. Arg. luni. — Agere secundum rationem formae in crea­ turas est dare creaturis formas eis intrinsecas et modo permanenti, per quas tamquam per propriam virtutem operentur. Etenim sic semper intelligendum esi Deum ope­ rari in rebus, quod tamen ipsae res propriam habeant ope­ rationem. Agere autem secundum rationem agentis in creaturas est applicare ad agendum ipsas formas creaturis intrinsecas per modum permanentis collutas; nam applicare formas creaturarum ad agendum nihil esi aliud nisi conferre ipsis formis complementum suae activitatis, conjungendo illas ad actiones proprias. Unde applicare est etiam dare formam, sed ultimam formam ipsarum formarum; formam, inquam, per modum transeuntis, et quae cessat cessante operatione, cujus est principium immediatissimum immediatione virtutis. Virtus enim causae primae vehementius ingreditur in effectum quam virtus causae secundae, quae operatur immediatius immediatione suppositi. Jam vero Deus, dum creavit angelos, dum creavit etiam primos parentes et dum creavit animam hominis Christi, simul contulit illis cum natura ; 1° facultatem liberi arbitrii, quae est facultas voluntatis et rationis; 2" formas superad­ ditas potentiae liberi arbitrii, id est, virtutes infusas, sc. (idem, spem ac caritatem homini et angelo, et caritatem Christo Domino, in quo, utpote comprehensure jam divinae essentiae, non relinquebatur locus fidei nec spei ; 3" actus fidei, spei et caritatis in angelis et in Adamo, et actum caritatis in anima sanctissima Domini nostri Jesu Christi. Ergo una sola motione Deus contulit et formam naturalem agendi, sc. liberum arbitrium; et formam supernaturalem, nempe caritatis habitum ; et actum liberi arbitrii informati caritate, nimirum dilectionem Dei. Deus enim fecit angelos 340 PAHS II. — CONCORDIA D. THOMAE d primum hominem et hominem Christum actualiter et libere tendentes in ipsum per motum liberi arbitrii, qui esi amare seu diligere. Arg. 2U'". — In justificatione impii, ut dictum manet supra <1-11. q. 113. a. 8.) sunt simul tempore, etsi ordine naturae unum eorum sit prius altero, haec quatuor : 1° gratiae infusio; 2° motus liberi arbitrii in Deum per fidem et caritatem ; 3° motus liberi arbitrii in peccatum ; 4° remissio culpae. Sed una est numero motio Dei moventis, sc. gratiae infusio; et plures effectus, qui constituunt terminum hujus motus in potentia liberi arbitrii, sc. formas seu habitus fidei et cari­ tatis, et simul actus liberi arbitrii informati per fidei et cari­ tatis virtutes. Quibus adhuc oportet addere alium motum seu actum liberi arbitrii per dolorem in peccatum, qui est actus virtutis infusae poenitentiae. Ergo patet, quomodo Deus simul operatur in creatura rationali operante, et dando formam per modum permanentis et applicando hanc formam ad actum, qui est per modum transeuntis et cessat cessante applicatione facta a Deo secundum rationem agentis. Unde transmutatio, quae fit in homine a Deo per infusionem gratiae, est una, si consideretur motio Dei moventis, quae est infusio gratiae sanctificantis et virtutum supernaturalium. Est multiplex motus, ratione potentiarum, in quibus infunduntur habitus virtutum ; et multiplex terminus motus in unaquaque potentia, cum motio Dei moventis efficiat simul tamquam effectus et terminos distinctos : 1° ipsas formas permanentes quoad esse et operari supernaturaliter, gratiam sc. et cari­ tatem cum ceteris virtutibus ; 2° ipsas formas transeuntes, videlicet operationes liberi arbitrii, dum homo credit, diligit et dolet ’. 1 Unde D. Thomas De Verit. q. 28. a. 3. ad IO. : « Non autem per hoc excluditur usus liberi arbitrii, qui est in ipso instanti, quo gratia infunditur ; in hoc enim ostenditur perfectior communicatio divinae bonitatis, quod simul facit in homine habitum et actum justitiae quam si faceret habitum tantum. > Et ibid, ad 20. : ·· Iste autem motus liberi arbitrii non solum se habet ad gratiam ut dispositio, sed ut complementum; operationes enim sunt quae- CAP. VII. — DE DISTINCTIONE DIVINARUM MOTIONUM 241 CONCLUSIO 3. Motio Dei secundum rationem formae potest dici duplex ex parte modi, quo respicit terminum ; et similiter motio Dei secundum rationem agentis potest etiam dici duplex ex parte modi, quo terminatur ad effectum. Declaratur. Motio Dei moventis creat uram secundum rationem formae nihil aliud est nisi motio, qua Deus tribuit creaturis virtutem operandi, et molio, qua illam Deus con­ servat in esse. Sed alius est modus, quo Deus movet in quantum dat virtutem, et alius, quo Deus movet in quantum virtutem operandi jam collatam conservat. Etenim licet ex parte Dei non sint cogitandae duae distinctae actiones, una? qua tribuit virtutem operandi, et altera, qua conservat ipsam operandi virtutem, attamen collatio virtutis operalivae non supponit ipsam virtutem exislenlem, et conservatio virtutem operantem, quam tenet in esse, jam ut exislenlem subaudit. Consequenter iste duplex modus potest dici unus et potest dici duplex : unus, ex parte principii, sc. Dei moventis; et etiam ex parte termini, sc. virtutis operativae. Duplex autem, propter diversum respectum ad eundem terminum motus; ea quippe ratione, qua creatio differt a conservatione rei creatae; et tamen verum quoque est, quod conservatio est continuata creatio. Pariter motio Dei moventis creaturas secundum rationem agentis nihil aliud est nisi motio, qua Deus applicat virtutem activam creaturae ad actionem, et molio, qua Deus simul dam completiones habituum; unde perfectionem agentis attestatur, quod habitus inducatur simul cum sua operatione, quia perfectio effectus demonstrat perfectionem causae. » El l)c Carit, a. 1. ad 2. : < Unde cum Spiritus Sanctus sit virtuosissimum movens, sic movet ad diligendum, quod etiam habitum caritatis inducit. » Vide quae ex professo dicta manent circa hujusmodi motionem, Part. Prim. q. 5. a. 8. et Epilog. IV. coroll. 7. DE GRATIA. T. II. IG 242 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE cum virtute creaturae applicatae ad agendum et mediante ipsa creaturae potentia operatur eandem operationem et eundem effectum. Sed alius est modus, quo Deus movet in quantum applicat virtutem actioni, et alius modus, quo Deus movet in quantum virtuti jam conjunctae ad suam actionem cooperatur intrinsece. Etenim quamvis ex parte Dei sit eadem motio, attamen applicatio non supponit virtu­ tem operativam creaturae junctam cum suo actu, et coope­ ratio virtutem cooperativam conjunctam cum actu subaudit. Et praeterea terminus motionis, quae est applicatio, est complementum virtutis activae creaturae, et a Deo solo effectum ; et terminus motionis, quae est cooperatio, est ipsamet operatio creaturae, quae tota est a creatura et tota simul a Deo. A Deo per potentiam creaturae: a creatura autem per suam propriam potentiam completam in ratione Virtutis activae per virtutem Dei. A Deo, inquam, immediatiusquam a creatura, si immediatio virtutis attendatur ; a crea­ tura vero immediatius quam a Deo, si immediatio suppositi coagentis consideretur. Corroboratur conclusio ex D. Thoma, qui De Pot. q. 3. a. 7. ubi hos praedictos quatuor modos, quibus Deus operatur in omni operante, distincte describit, et postquam ipsorum rationem perpendendo exposuit, concludit : « Sic ergo Deus est causa actionis cujuslibet, in quantum dat virtutem agendi, el in quantum conservat eam, et in quantum applicat actioni, et in quantum ejus virtute omnis alia virtus agit. Et cum conjunxerimus his, quod Deus sit sua virtus et quod sit intra rem quamlibet non sicut pars essentiae, sed sicut tenens rem in esse, sequetur, quod ipse in quolibet operante imme-· diale operetur, non exclusa operatione voluntatis et natu­ rae. » CAP. VII. DE DISTINCTIONE DIVINARUM MOTIONUM 243 CONCLUSIO 4. Motio Dei, qua Deus dat creaturae virtutem operandi, et motio, qua conservat virtutem operativam in esse suo, potest dici una motio ; et pariter motio Dei, qua Deus applicat virtutem propriam creaturae ad agen­ dum, et motio, in cujus virtute omnis alia virtus creaturae agit, potest etiam dici mui motio. Arg. lum. — Quia ex parte Dei una el eadem est actio, qua confert virtutem operandi creaturis et qua illam conservat. Et ex parte termini eadem est virtus operandi, quae con­ fertur et quae in esse suo conservatur. Similiter ex parte Dei moventis una et eadem est motio, qua virtus operative creaturae applicatur ad agendum et qua, semel applicata suae propriae actioni, agit. Ex parte virtutis collutae per applicationem primi agentis eadem est virtus, quae complet virtutem propriam creaturae, et virtus, qua jam completa virtus propria creaturae agit. Arg. 2απι. — Quoniam D. Thomas I. q. 105. a. 5. dare formas rebus et conservare eas in esse reducit ad unum modum, secundum quem Deus dicitur operari in quolibet operante in ratione formae. Ac pariter alios duos modos, juxta quos Deus et applicat virtutem propriam creaturae ad actionem et cooperatur intrinsece ipsi virtuti operalivae creaturarum, etiam reducit ad unum, nempe secundum rationem agentis, et quem quidem i... Ium vocat applica­ tionem virtutis creatae ad operandum. CONCLUSIO 5. Concursus simultaneus in doctrina D. Thomae nihil commune habet, quoad rem significatam, cum con­ cursu simultaneo, quem tradit ac propugnat Molina. I" Quoniam concursus simultaneus in doctrina D. Thomae praesupponit necessario concursum praevium, id est appli- 244 PAKS II. — CONCORDIA D. THOMAE l'iilioncni. qua Deus applicat virtutem operativam creaturae iuI agendum. Quam quidem applicationem, ut postea ostendclur, rejicit Molina et ipse ingenue fatetur non intelligere. 2" Quoniam concursus simultaneus in doctrina D. Thomae minime se habet ad instar concursus paralleli et quasi ab extrinseco respectu concursus creaturae, ut docet Molina; sed intrinsece cooperatur cum virtute creaturae et per crea­ turae potentiam, pervadens totam creaturae potentiam, quam conservat, in ipso actu, quocum potentia per concursum praevium fuit conjuncta. 3° Quoniam modus cooperandi per concursum simullaneum Molinae jam praedamnatus fuerat ab ipso Angelico Doctore in opusculo I. Contra errores Graecorum cap. S3. De quo postea. 4° Quoniam virtus divina, qua virtus propria creaturae agit et qua conjungitur cum suo proprio effectu, qua appli­ catur ad agendum et qua applicat se, qua movetur et qua movet, est una et eadem virtus, sc. illa vis, qua agit ad esse ut instrumentum primae causae. Quae quidem vis est forma complens formam propriam creaturae et id, quod a Deo fit in re naturali, quo actualiter agat. Atque hujusmodi forma seu vis divina datur per modum transeuntis et cessat ces­ sante actu. Unde D. Thomas, dum istos duos modos operandi, quos distinxerat De Pot. q. 3. a. 7., ad unum modum reducit in Summa Theol. I. q. 105. a. 5. et vocat illum per modum agentis et semper denominat ipsum applicationem, qua Deus appli­ cat virtutem creaturae ad operandum. Etenim de hac cele­ berrima applicatione controverlitur, et in applicatione ista stat punctum difficile quaestionis et caput ceterorum, quae inter Molinam ac D. Thomam dividunt et separant. Quamobrem non absque ratione Angelicus Doctor est semper solli­ citus de hac applicatione, quae deinceps intelligenda veniet, quotiescumque de physica praemotione loquemur. Concursus enim simultaneus in doctrina D. Thomae est illa virtus Dei, qua omnis alia virtus agit; et hujusmodi divina virtus est continuatio ipsius divinae virtutis, qua Deus applicat actioni CAP. VII. — DE DISTINCTIONE DIVINARUM MOTIONUM 245 virtutem propriam ac permanentem creaturarum. Concursus itaque simultaneus est ipsemet influxus praevius continuatus, sicut conservatio dicitur continuata creatio. III De distinctione physicae motionis. CONCLUSIO I. Physica praemotio, considerata per respectum ad deter­ minationem rationis, convenienter distinguitur in tres diversos gradus perfectionis. Hujusmodi diversi gradus sunt 1res illi, quos I). Thomas indicat I-Π. q. 9. a. 6. ad 3. Quorum primus est motus creaturae rationalised universale objectum voluntatis: alter est motus voluntatis ad hoc vel illud particulare bonum volendum in ordine naturae: et tertius est motus volun­ tatis ad aliquid determinate volendum in ordine gratiae. Primus motus est ante determinationem rationis delibe­ rantis; secundus motus est per determinationem rationis; et tertius motus est supra ipsam rationis determinationem, quoniam consequitur ad ipsam rationem divinae sapien­ tiae. Primus est motus naturalis ac. necessarius voluntatis; secundus est motus rationalis ac liber : tertius est motus quidem liberi arbitrii, sed ad instar motus naturalis pro­ ductus per modum simplicis volitionis. In primo motu voluntas est mota et non movens, solus autem Deus movens; in secundo motu voluntas est movens et a Deo mota ; in tertio denique motu voluntas non se movet, sed a solo Deo movetur. (I-II. q. 111. a. 2.) 20(> PARS 11. — CONCORDIA D. THOMAE CONCLUSIO 2. Physica praemotio, si consideretur per ordinem ad per­ fectionem mobilis, quod est facultas voluntatis et rationis, convenienter dividitur etiam in tres diversos perfectionis gradus. Perfectio mobilis, in quantum est mobile, in rationali creatura nihil aliud est nisi perfectio liberi arbitrii (quae est facultas voluntatis et rationis), qua disponitur ad hoc, quod bene moveatur a suo motore, qui est solus Deus. Sed potentia liberi arbitrii dupliciter est perfecta a Deo : primo quidem naturali perfectione, secundum sc. lumen natu­ rale rationis; alio autem modo quadam supernaturali per­ fectione per virtutes theologicas. Et quamvis haec secunda perfectio sit major quam prima, tamen prima perfectiori modo habetur ab homine quam secunda. Nam prima habetur ab homine quasi plena possessione; secunda autem habetur quasi possessione imperfecta, imperfecte enim diligimus et cognoscimus Deum. Exinde perfectio supernatural is liberi arbitrii, qua homo disponitur ad hoc, quod bene moveatur a suo motore, qui est Deus, juxta formas supernaturales virtu­ tum theologicarum, participatur in anima secundum diversos gradus perfectionis : uno modo per virtutes morales infusas, et altiori adhuc modo per virtutes infusas superioris generis, (piae vocantur dona Spiritus Sancti. Ergo triplex est perfec­ tio, qua potentia liberi arbitrii potest esse disposita ad hoc, quod bene moveatur a suo motore, qui est solus Deus, vide­ licet : perfectio, qua ex virtutibus moralibus acquisitis vires appetilivae perficiuntur ad obedienduin rationi, et per ratio­ nem totus homo Deo ; perfectio, qua ex virtutibus moralibus infusis vires appetilivae ad obediendum rationi jam lumine supernaturali fidei adjutae, et per rationem ac fidem, quae per caritatem operatur, Deo subduntur; et perfectio, qua omnes vires animae disponuntur ad hoc, quod subdantur adhuc promptius atque excellentius divinae motioni, secun­ CAP. VII. — DE DISTINCTIONE DIVINARUM MOTIONUM 247 dum quam movetur homo alliori modo per dona Spiritus Sancti. Magis declaratur conclusio. — Cajetanus in I-II. q. 68. a. 1. sic breviter exponit praelatam I). Thomae doctrinam: «Ad pleniorem intellectum scito, quod imaginamur, quod in homine est triplex subordinatum movens... sc. : 1° mens humana praedita lumine naturali et prudentia ; 2° mens humana praedita lumine gratiae et fidei; 3" mens humana pulsata instinctu Spiritus Sancti. Et ad hoc. ut vires animae obediant primo motori, ponuntur virtutes morales acquisitae, tendentes ad media et fines ab ipso motore praestilutos. Ad hoc autem, ut eaedem vires obediant secundo motori supe­ riori, ponuntur virtutes morales infusae, tendentes ad media et. fines ab illo motore praestitutos. Ad hoc autem, quod non solum eaedem, sed omnes vires animae obediant supremo motori, ponuntur dona tendentia in fines proprios a tali motore ostensos. Necessitas autem distinguendi hos duos ordines habituum infusorum ad obediendum in littera assi­ gnatur ex imperfecta participatione motoris supernaturalis per habitus virtutum theologicarum. » Tres sunt itaque diversi gradus perfectionis in physica praemotione distinguendi, secundum quod potentia liberi arbitrii diversimode disponitur et disposita subjicitur divinae motioni per prudentiam naturalem, per virtutes morales infusas et per dona Spiritus Sancti. CONCLUSIO 3. Physica praemotio, qua homo justus movetur a Deo ad meritorie operandum per usum habituum supernaturalium, tam virtutum quam donorum, convenienter dividitur in tres diversos gradus. Arg. T’“. — Convenienter distinguuntur 1res diversi gradus in augmento ac perfectione caritatis, juxla quod caritas nata nutritur, nutrita autem roboratur, roborata vero perficitur; el secundum quod habens caritatem nutriendam, roboran- 248 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE dam ac perficiendam, primo dum incipit, magis sentit suam sollicitudinem de vitatione peccatorum ; deinde dum proficit, principalior est ei cura de profectu virtutum ; ac postremo dum in caritate incipit esse perfectus, studium ipsius circa hoc maxime versatur, ut Deo inhaereat. (II-Il. q. 24. a. 9.) Arg. 2um. — Tres sunt quoque gradus, quibus convenienter distinguuntur virtutes morales infusae, non quidem distinc­ tione secundum essentiam, sed secundum statum et actus perfectionem; et distinguuntur secundum diversitatem motus et termini, ita sc. quod quaedam sunt virtutes incipientium, quibus incumbit studium principale ad recedendum a peccato et ad resistendum concupiscentiis ejus, quae in contrarium caritatis movent. Quaedam vero sunt virtutes transcenden­ tium et in divinam similitudinem tendentium. Quaedam autem sunt virtutes jam assequentium divinam similitu­ dinem ; quas quidem virtutes dicimus esse beatorum vel aliquorum in hac vita perfectissimorum. (I-II. q. 61. a. 5. ; I II-II. q. 183. a. 4. ; II-1I. q. 159. a. 2. ad 1.) CONCLUSIO 4. Physica praemotio, si consideretur per comparationem ad potentiam liberi arbitrii, convenienter dividitur in motum, qui est « actus imperfecti », et in motum, qui est « actus perfecti ». Arg. lum. — Omne quod procedit de potentia in actum, prius pervenit ad actum incompletum, qui est medius inter potentiam et actum, quam ad actum perfectum. Sed potentia liberi arbitrii, dum procedit de potentia in actum, accipit a Deo per physicam praemotionem : 1° complemen­ tum suae propriae virtutis operativae ; 2° conjunctionem suae propriae virtutis cum suo proprio effectu seu opera­ tione, in quam causandam vehementius ingreditur Deus physice praemovens quam ipsa virtus operativa liberi arbitrii. Ergo liberum arbitrium creaturae per physicam praemotionem acquirit : 1° actum, qui est medius inter CAP. Vil. — DE DISTINCTIONE DIVINARUM MOTIONUM 249 ipsum ut est potentia el ipsum ut est actio: 2" actum, qui est terminus liberi arbitrii se moventis sub physica Dei motione. Consequenter physica motio, quae in potentia liberi arbitrii est motus, convenienter dividitur per respec­ tum ad ipsam potentiam, quam perflcit. in actum liberi arbitrii imperfecti el in actum liberi arbilrii perfecti. (I. q.79. a. 8. et q. 85. a. 3.) Arg. 2"ni. — D. Thomas De dw. nom. cap. 4. loci. 7. : « Considerandum est autem, quod, sicut dicit Philosophus III. De Anima, duplex est motus. Unus, qui <·■ I actus imper­ fecti, id est, existentis in potentia, el. talis est mollis rerum corporalium, quae secundum hoc moveri dicuntur, sive secundum substantiam sive secundum quantitatem, sive secundum qualitatem sive secundum locum, in quantum exeunt de potentia in actum. Alius autem esi motus perfecti, secundum quod ipsa operatio existentis in actu, manens in ipso operante, motus dicitur, ut sentire, intelligere, velle. » Et ibid. lect. 12. : « Et quia motus, qui esi in rebus corpora­ libus, de quo determinatum est in lib. Physicorum, est de contrario in contrarium, manifestum esi quod sentire, si dicatur motus, est alia species motus ab ea. de qua deter­ minatum est in lib. Phys. Ille enim moins esi actus existentis in potentia, quia videlicet recedens ab uno contrario quamdiu movetur non attingit alterum contrarium, quod est terminus motus, sed est in potentia. El quia omne quod est in potentia, in quantum hujusmodi, est imperfectum, ideo ille motus est actus imperfecti. Sed iste moins est actus perfecti: est enim operatio sensus jam facti in actu per suam speciem. Non enim sentire convenit sensui nisi in actu existenti ; el ideo iste motus simpliciter est alter a motu physico. Et hujusmodi motus dicitur proprie operatio, ut sentire, intelligere et velle. Et secundum hunc motum anima movet seipsam secundum Platonem, in quantum cognoscit et amat seipsam. » Et II. Sent. dist. 11. q. 2. a. 1. : « Se,eundum Philosophum operatio et motus differunt : operatio enim est actus perfecti, 250 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE ni lucidi lucere, et intellectus in actu intelligere; sed motus est lictus imperfecti tendentis in perfectionem; et ideo id, quod est in sua ultima perfectione, habet operationem sine motu, sicut Deus; quod autem distat ab ultima perfectione, habet operationem conjunctam molui, quia proficere in beatitudinem est quidam motus naturae tendentis in per­ fectionem; et ideo quandocumque angelus vel homo ponitur in ultima sua perfectione, operatio ejus non est meritoria nec proficiens. » Et I. De Anima lect. 6. : « Appetere et velle et hujusmodi non sunt motus animae, sed operationes. Motus autem et operatio differunt, quia motus est actus imperfecti, operatio vero est actus perfecti... Operatio enim non facit distare, sed perficit operantem ; sed in motu oportet quod sit exitus. » Quaesi. Disp. De A ii ima q. unica a. 7. ad 3. : « Motus reducitur ad genus et speciem ejus, ad quod terminatur motus : in quantum eadem forma est, quae ante motum est lanium in potentia; in ipso motu, medio modo inter actum et potentiam; et in termino motus, in actu completo. III. Suppi, q. 78. a. 2. ad 4. : « Motus non accipit speciem a termino a quo, sed a termino ad quem. » I. Sent, dist 37. q. 4. a. 1. : « Successio in intellectu angeli largo modo dicitur motus. Differt tamen a motu proprie dicto in duobus ad minus. Primo, quia non est de potentia in actum, sed de in actu in actum. Secundo, quia non est continuus. Et similis ratio est de successione affectionum. » III. q. 21. a. 1. ad 3. : « Ascensio nihil est aliud quam motus in id, quod est sursum. Motus autem, ut habetur III. De Anima, dupliciter dicitur : uno modo proprie, secun­ dum quod importat exitum de potentia in actum, prout est actus imperfecti... Alio modo dicitur motus, qui est actus perfecti, id est existentis in actu, sicut intelligere et sentire dicuntur quidam motus. » III. q. 62 a. 4. : « Virtus princi­ palis agentis habet permanens et completum esse in natura; virtus autem instrumental is habet esse transiens ex uno in aliud el incompletum, sicut et motus est actus imperfectus CAP. VH. — DE DISTINCTIONE DIVINARUM MOTIONUM 251 ab agente in patiens.» El. rursus ibid, ad 2: «Sicut motus co, quod est actus imperfectus, non proprie est in aliquo genere, sed reducitur ad genus actus perfecti, sicut alleratio ad qualitatem : ita virtus inslrumentnlis non est proprie loquendo in aliquo genere, sed reducitur ad genus et speciem virtutis perfectae. » Et iterum ibid, ad ;’>. : « Virtus instrumentalis acquiritur instrumento ex Ime ipso, quod mo­ vetur ab agente principali. » El De Verit. q. 22. a. 5. ad 8. : « Forma recepta in aliquo non movet illud, in quo recipitur; sed ipsum habere talem formam esi ipsum motum esse ; sed movetur ab exteriori agente, sicut corpus, quod calefit per ignem, non movetur a calore recepto, sed ab igne. » Quodl. h. a. 9. : « Duplex est actio : Quaedam, quae Iit cum motu; el talis actio semper est cum aliqua innovatione, quia semper in motu aliquid iit et aliquid desinit esse., in quantum acce­ ditur ad terminum et receditur a termino... Alia nutem actio est, quae est sine motu, per simplicem communicationem formae... » I. Sent. dist. 8. q. 3. a. I. ad \. : In omnibus, in quibus operatio differt a substantia, oportet esse aliquem modum motus ex hoc, quod exii de novo in operationem: quia acquiritur in ipso operatio, quae prius non erat. » Et ibid. q. 4. a. 3. ad 3. : « Actio, secundum quod est praedi­ camentum, dicit aliquid fluens ab agente cum motu ; sed in Deo non est aliquid medium secundum rem inter ipsum et opus suum ; et ideo non dicitur agens actione, quae est praedicamentum, sed actio sua est substantia. » Haec omnia placuit in unum colligere, quoniam ex illis possunt inferri quaecumque sunt necessaria ad intelligen­ dum, quid sit physica praemotio, prout recipitur in potentia liberi arbitrii, in qua motio Dei moventis est motus. 1° Nomen motus fuit translatus ex rebus corporalibus ad res spirituales; ex transmutatione emporis de contrario in contrarium, ad transitum animae, de potentia in actum. 2° Licet differant operatio et motus, tamen omnis operatio animae potest dici motus per respectum ad supremam ope­ rationem, in qua consistit beatiludo, quae est ultima per­ fectio. 352 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE Exinde de ratione motus est actus; sed actus mixtus potentiae, quia est actus entis in potentia prout in potentia. Consequenter motus exprimit aliquid perfectum, in quantum importat recessum a potentia, id est, a termino a quo, et veluti quaiidam inchoationem illius perfectionis acquirendae in termino ad quem. Importat tamen simul in subjecto mobili aliquid imperfectum, in quantum supponit subjectum adhuc in potentia, adhuc in via. et quasi tendens in perfectionem, in qua debet quiescere. 4° In omni operatione creaturae, etsi liat in instanti, sem­ per adest aliqua ratio motus : a) quia dicit aliquid fluens ab agente in patiens cum motu ; b) quia supponit aliquam inno­ vationem in operante, quod movet motum et agit actum. 5° Idcirco in omnibus motibus seu operationibus liberi arbitrii, quae fiunt a Deo per gratiam operantem, etsi flant in instanti et non successive, attamen est semper aliquis modus motus ex hoc, quod potentia liberi arbitrii exit de novo in operationem et elevatur supra seipsam. 6° In omnibus motibus liberi arbitrii, sive flant in instanti sive successive, sive per gratiam operantem sive per gratiam cooperantem, sive voluntas sit movens et mota sive mota solummodo et Deus solus movens : semper semperque est aliquid medium secundum rem inter potentiam operandi et suam propriam operationem. Et hoc aliquid medium vocatur physica praemotio, quae in potentia liberi arbitrii est motus; et hujusmodi motus, tam in ordine naturae quam gratiae, est illa vis, qua omnis creatura operatur ad esse velut instru­ mentum primi agentis. 7° Hujusmodi vis activa est quid divinum complens poten­ tiam operativam creaturae et inchoans ipsius operationem. Est quid medium inter potentiam liberi arbitrii et actum liberum; est virtus faciens transire virtutem activam volunlatis de potentia in actum. 8" Hujusmodi vis est semper quid ultimum in linea poten­ tiae operalivae voluntatis, et quid primum in linea volun­ tariae operationis ; et tamen nec est ipsa operatio nec ipsa voluntas. gap. vu. — de distinctione divinarum motionum 253 9° Unde hujusmodi vis est magis propinqua ad actum libe­ rae voluntatis quam ipsa volunlas el quam omnes habitus, sive acquisiti sive infusi, per quos volunlas perficitur ad operandum. Arg. 2Qm. — Unde sic ratio secunda conclusionis instruitur : Physica praemotio, per comparationem ad potentiam liberi arbitrii considerata, dupliciter perficit illam : I" in quantum, complendo virtutem activam ipsius, 1'acil illam tendere ad suam propriam operationem : 2° in quantum se habet in ratione principii activi intrinsece cooperculis ipsi liberae voluntati, dum elicit liberum velle. Sub primo respectu physica praemotio est actus liberae voluntatis tendentis in propriam operationem : actus imperfecti, actus «miis in potentia prout in potentia. Sub altero respectu physica praemotio est virtus divina, qua virtus propria voluntatis agit et prorumpit in actum, ac proinde causa principalior liberae operationis quam ipsa volunlas propria virtute, ope­ rans. Et sic praemotio physica est mollis, qui est actus perfecti. Unde perfectum et imperfectum se habent ex parte voluntatis, in qua recipitur velut in subjecto physica prae­ motio. Physica autem praemotio immediate perficit ipsam potentiam; et deinde perficit causando operationem me­ diante potentia, quam elevat de posse agere ad actualiter agere. IV RECAPITULATIO Primo : Quinque gradus enumerantur. — Possunt itaque diversi gradus divinae motionis sic convenienter distingui : Primus namque gradus est physicae motionis illius, qua Deus movet voluntatem hominis sicut universalis motor ad universale objectum voluntatis, quod est bonum ; et sine hac universali motione homo non potest aliquid velle. Secundus gradus est illius physicae motionis, qua Deus, PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE <·Ιίιιιη til auctor naturae et universalis motor omnium volunIntum, movet liberum arbitrium hominis, cum homo per rationèm determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel apparens bonum. Tertius gradus est illius motionis, qua Deus, ut auctor ordinis supernatural is est, movet liberum arbitrium hominis, praeparando pecca­ torem ad lumen gratiae habitualis suscipiendum et justifi­ cando illum per infusionem ipsius gratiae sanctificantis et caritatis; qua homo convertitur ad Deum sicut ad specialem finem, quem intendit et cui cupit adhaerere sicut proprio bono. Quartus gradus est etiam gratuitae motionis, qua Deus movet physice hominem justum ad recte agendum et ad utendum habitibus infusis gratiae et virtutum. Quintus gradus est illius supremae atque excellentissimae motionis, qua Deus ita superabundanter movet liberum arbitrium hominis spiritualis, ut liberum arbitrium sit motum et non movens, Deus autem solus movens et solus movens liberum arbitrium, in quantum est mobile optime dispositum per dona Spiritus Sancti. Secundo : Quomodo se habeat voluntas mota sub unaquaque motione. — Primus gradus physicae motionis est, qua homo movetur ad bonum in communi, ad agendum et volendum omnia propter ultimum finem formaliter sumptum, et ad appetendum omnia, ad quae voluntas de necessitate move­ tur. Hujusmodi actus voluntatis est necessario bonus, illa videlicet bonitate, quae substernitur reliquis bonitatibus in actu humano. Voluntas naturaliter movetur in tali motu; elicit actum, sed non movet seipsam, agendo. Hic non relin­ quitur locus peccato. Secundus gradus physicae motionis est, qua homo fit potens ad determinandum seipsuin. agendo per consilium rationis et per consensum vel electionem voluntatis. In isto motu homo potest deficere 1 peccando; sed quidquid est ibi 1 Quomodo autem sub physica Dei motione potest contingere in motu creaturae rationalis defectus, qui dicitur peccatum, declaratur CAP. Vil. — DE DISTINCTIONE DIVINARUM MOTIONUM 255 tie defectu, non est a virtute motiva Dei moventis, sed a libero arbitrio male disposito et claudicante sub physica I >ei motione. Tertius gradus physicae motionis est. qua homo conver­ titur ad Deum, et de peccatore Iit justus, et int^pil omnia velle et operari propter ultimum finem non modo formaliler sumptum, sed etiam materialiter; quia intendit tamquam linem specialem ultimum ipsum Deum summe dilectum. Atque in hujusmodi transmutatione do statu injustitiae ad statum justitiae nequit habere locum peccatum, in quod liberum hominis arbitrium tendit per dolorem ac. detesta­ tionem; et peccatum ipsum remittitur. In hoc motu liberi arbitrii per fidem et amorem in Deum, per odium et fugam in peccatum, voluntas est mota et non movens, solus autem Deus movens. Quartus gradus physicae motionis est, qua homo movetur per gratiam actualem ad meritorie, operandum utendo habi­ libus gratiae sanctificantis et caritatis et fidei, (piae per caritatem operatur. In hoc motu liberi arbitrii voluntas est mota et movens, nisi gratia actualis sil gratia operans, in cujus effectu voluntas non movet, sed est tantum mola. Dum liberum arbitrium movet se sub ista el antecedenti Dei physica motione, potest resistere, si velit ; sed sub hujusmodi motione numquam resistere vult ; el implicat contradictionem, quod dum homo per gratiam actualem motus utitur ipsa gratia sanctificante et caritate, deficiat peccando. Peccatum enim non habet locum in ipso usu gratiae, qui est ab ipso Deo per gratiam. Quintus gradus physicae motionis est, qua homo justus ac spiritualis agitur a Spiritu Sancto, el mens humana operatur opera salutis supra modum humanum. In hoc motu liberi a D. Thoma : a) I. q. 63. a. 1. ad 4. ; l>) J-Il. q. 79. a. 2. ; c) De Malo q. 3. a. 1., 2. et 3. ; d) III. C. Gent. cap. 10. ; e) II. Sent. dist. 37. q. 1. ct q. 2. — Vide etiam Cajetanum in l-II. q. 79. a. 2.; Capreolum in II. Sent. dist. 37. q. 1.; Ferrariensem in III. C. Gent. cap. 10.; Goudin, Philosoph. part. 4. q. 3 a. 7. ΜΟβ PAHS H. — CONCORDIA D. THOMAE nrhilrii volunlas est niota et non movens, solus autem Deus ] movetis; et homo habet rectum judicium de rebus divinis eciindiiin unandam connaturalitatem ad ipsas; et operatur excellentissima opera virtutum, quae vocantur beatitudines el fructus Spiritus Sancti ; et incipit esse perfectus in divinis, ' non solum discens, sed et patiens divina. Tertio : Quomodo omnes gradus motionis reducuntur ad tres. — Omnes praedicti gradus perfectionis sic inlelligendi sunt, ut in secundo includatur perfectio primi, et in tertio perfectio secundi, et in quinto perfectio omnium anteceden- ! Hum, sed non e contra. Ac quinque hi gradus, quos singulatim distinguit D. Thomas (1-11. q. 68. a. 2. et 3.; q. 109. a. 1.. 2., 6. et 9.; q. 111. a. 2.) reducuntur ad tres determi- 1 natos ab ipso Angelico Doctore I-II. q. 9. a. 6. ad 3. Etenim omnis physica praemotio vel est voluntatis ante determina­ tionem rationis per consilium, vel post consilium rationis determinantis, vel supra omnem determinationem humanae rationis. In summo gradu physicae praemotionis, qua creatura rationalis potest moveri et applicari ad operandum, veniunt collocandae motiones, quibus moventur in via viri sanctis­ simi et in patria omnes beati. Haec est altissima motio, qua movebatur Christus Dominus, dum in terris visus et cum hominibus conversatus est; qua etiam movebatur Beatissima Virgo, praesertim postquam ex suis visceribus genuit Deum el hominem (HI. q. 27. a. 4. et 5. et a. 3. ad 3.); et qua moventur aliqui in hac vita justi perfectissimi, de quibus D. Thomas I-II. q. 61. a. 5. et S. Joannes a Cruce in opere, cui titulus « Subida dei Monte Carmelo » lib. 3. cap. 1. ’. 1 D. Thomas 1.-1I. q. 61. a. 5. : « Quaedam vero sunt virtutes jam assequentium divinam similitudinem, quae vocantur virtutes jam purgati animi; ita sc. quod prudentia sola divina intueatur, tem­ perantia terrenas cupiditates nesciat, fortitudo passiones ignoret, justitia cum divina mente perpetuo foedere societur, eam sc. imi­ tando : quas quidem virtutes dicimus esse beatorum vel aliquorum in hac vita perfectissimorum. » De quibus S. Joannes a Cruce loco CAP. Vil. — DE DISTINCTIONE DIVINARUM MOTIONUM 257 -upra citato : « Y asi de ordinario los primeros movimientos de las potencias de estas almas son como divinos; y no hay que maravillarse que lo sean, pues estan trasformados en sér Divino... Dios con particularidad mueve las potencias de estas almas ;... y asi las obras y ruegos de estas almas siempre tienen efeeto. Tales ernn las de la gloriosa Madré de Dios, la cual estando desde <1 principio levantada a este alto estado, nunca tuvoen su alma imprest! forma algu na de criatura que la divirliese de Dios, ni por ellu κ<· ιηονίό ; porque siempre su mocion fuè del Espiritu Sancio. » Di· hujusmodi divinis motionibus loquitur etiam D. Thomas in suis Comment. in Cantic. Sic in cap. 1. declarans illa verba : Trahe me po.tt te, Angelicus Doctor scribit : « Non ad insipientiam dico : 7'rw/m me post te ; quia tuus tractus est suavis et validus. Quia, si tu me traxeris, non solum movebor qualitercumque, sed etiam curram in odorem unguento­ rum litorum, id est, velociter movebor, dummodo possim suaviter odorare virtutem et dona tua. Notandum autem, quod eum sponsa dicit se cursuram ad tractum Christi, confitetur ejus trucium non esse violentum, sed suavem; nam currere est voluntate moveri. Rursum confitetur talem tractum esse fortem ; quin in cursu notatur velocitas motus, quae sine magna virtute essi· non potest. Xcc mirum. si Christus trahit suaviter et fortiter; quia Christus est Dei virtus et Dei sapientia, secundum Apostolum (I Cor. 1, 24) ; et sapientia, ut legitur (Sap. 8, 1) : Attingit a fine uxi/ue ait finem for­ titer el disponit omnia suaviter. » Atque ibidem in cap. 5. exponit sic intrinsecam efficaciam harum divinarum motionum : « Deinde cum dicit : Dilectus meus misit manum suam per foramen, ponitur Christi attractio; nam licet sponsa se excusaret, tamen tanta fuit potentia Christi, quod virtute sua eam attraxit, voluntatem suam inclinando, ut vellet habere curam filiorum. Continuatur sic : Ego sponsa me excusabam, ne rediret ad activam vitam ; sed Dilectus meus Christus, qui est potentiae infinitae, misit manum suam per foramen, hl est. intel­ lectum vel affectum; quia intellectus vel etiam allectus sunt, quasi quaedam foramina et rimulae, per quas ad nos Christus ingreditur. Et ad tactum ejus, id est, ad istam immissionem virtutis, secun­ dum quam me Christus tetigit, venter meus, id est, mollior pars in me intremuit, id est, prae timore obstupuit, non audens renuere quod sponsus vult; quasi dicat : Tanta luit virtus Christi, quod non solum fortiores partes animae fuerunt paratae ad obediendum Christo, sed etiam debiliores. Deinde dicit : Surre.rl,ut aperirem dilecto; quia, ut dictum est, tanta fuit virtus Christi, quod totam sponsam convertit ad suam voluntatem. > Haec D. Thomas, qui jam in Prooemio etrposilionis adnotaverat : « Iu hoc autem libro specialiter manuducimur ad divinam dilectionem, considerando divi­ ne GIIATÏA. T. II. 17 ·?Γ»Η PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE nam benignitatem et meditando, quanta affectione Christus sponsam nam diligat, et quanto desiderio moveri debet anima sancta ad gustandum dulcedinem divinam. Quae si bene advertimus, non inconvenienter tinis hujus libri assignatur dilectio Dei, licet etiam hoc sit finis totius doctrinae sacrae ; speciali enim modo liber iste provocat ad dilectionem Dei et proximi. > CAPUT OCTAVUM De concordia physicae praemotionis cum libero arbitrio. 1 PRAENOTANDA Primo : Documenta S. Augustini et D. Thomae in hac quaestione constanter servanda. Controversiam jam illam aggredimur, de qua S. Augustinus /. De gratia Christi cap. 47. : « Ista quaestio, inquit, ubi de arbitrio voluntatis et Dei gratia disputatur, ita est ad discernendum difficilis, ut quando defenditur liberum arbitrium, negari Dei gratia videtur; quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbi­ trium putetur auferri. » Et postea scripsit librum unum De grat. et lib. arbit. cap. 1. « propter eos, qui hominis arbi­ trium sic praedicant et defendunt, ut Dei gratiam, qua vocamur ad eum et a nostris malis meritis liberamur, et per quam bona merita comparamus, quibus ad vitam perve­ niamus aeternam, negare audeant el conenlur auferre ». « Sunt quidam, addit, qui sic gratiam Dei defendunt, ut negent hominis liberum arbitrium: aut quando gratia defen­ ditur, negari existiment liberum arbitrium. » In hujus adeo difficilis quaestionis dilucidatione tria magni momenti documenta atque admonitiones a S. Augustino et a D. Thoma nobis servanda traduntur. Primo namque, ut minime ea denegemus, quae in controversia sunt aperta seu in perspicuo posita, quia ulriusque extremi oppositio non 260 PARS 11. — CONCORDIA D. THOMAE dure videatur conciliari. Reddenda sunt ergo, quae sunt Dei, Deo; et quae sunt liberi arbitrii, libero arbitrio etiam donanda, quamvis concordia liberi arbitrii cum Dei gratia in obscuritate et mysterio videatur remanere. Unde S. Augu- ' slinus, De dono persen. cap. 14. : « Numquid ideo negandum est quod apertum est, quia comprehendi non potest quod occultum est? Numquid, inquam, propterea dicturi sumus, quod ita esse perspicimus, non ita esse, quoniam cur ita sil I non possumus invenire? » Et D. Thomas Rom. 11. lect. 5. : J « Etsi ipsae creaturae sint homini notae, tamen modi, quibus j Deus in creaturis operatur, ab homine comprehendi non possunt. » Alterum, vero documentum in hac liberi arbitrii cum Dei 1 gratia concordia observandum traditur a S. Augustino, De j grat. et lib. arbit. cap. 1. his verbis : « Itaque, dilectissimi, ne vos perturbet hujus quaestionis obscuritas, moneo vos 1 primum, ut de iis, quae intelligilis, agatis Deo gratias; quid- 1 quid est autem, quo pervenire nondum potest vestrae mentis ] intentio, pacem inter vos et caritatem servantes a Domino, ut ί intelligatis, orate; et donec vos ipse perducat ad ea, quae 1 nondum intelligilis, ibi ambulate, quo pervenire potuistis. » 1 Et I). Thomas De Verit. q. 6. a. 3. : « In praedestinatione. | autem invenitur certitudo respectu singularis finis ; el tamen ( causa proxima, sc. liberum arbitrium, non producit effectum · illum nisi contingenter. Unde difficile videtur concordare | infallibilitatem praedestinationis cum libertate arbitrii. » . j Tertium denique documentum traditur a D. Thomas ■ /. Periher. lect. 14., ubi postquam praeposuit objectiones j contra liberum hominis arbitrium : ln ex parte divinae j scientiae quae non potest falli, « et ita ea. quae ipse 1 (Deus) scit, videtur quod necesse sit evenire »; 2° ex parte ί divinae voluntatis : « Voluntas enim Dei inefficax esse non | polest; videtur ergo, quod omnia, quae (Deus) vult, ex neces- J sitate eveniant » ; statim, antequam respondeat directe osten­ dendo, quod solutio difficultatis inde quaerenda est, unde j difficultas oritur, nempe in ipsa infallibilitate divinae scien- | liae ac praesertim in ipsissima efficacia divinae voluntatis, I CAP. VIII. CHATIAI··. ET l.IBEHI AHHITJII1 CONCILIATIO 261 admonet nos de Dco el creaturis nihil praedicari univoce nec quoad esse, nee quoad posse. nee quoad operari. Unde observat sagaciter ac profunde Procedunt autem hae objectiones ex eo, quod cognitio dis ini intellectus el operatio divinae voluntatis pensantur ad modum eorum, quae in nobis sunt, cum tamen mullo dlssuiiilitei <· habeant. » Secundo : Quomodo se habeant ad invicem esse necessarium et esse liberum. — Praeterea : quomodo ergo in concordia liberi arbitrii cum gratia ex se elllcaei vel eum physica Dei praemotione poterit aliquis recte procedere., vel ad har­ moniam eorum, quae videntur ad invicem opposita el irreductibilia, pervenire, si revera ipsum ignorare contingat rationem liberi arbitrii simul ac rationem physicae prnemoiionis?De physica Dei motione in potentiam el netum liberae voluntatis satis dixisse arbitramur: et quamvis haud pauca de libero quoque arbitrio supra dicta remaneant. attamen non abs re fortasse erit adhuc pressius, quid sil liberum arbitrium, definire, et in quo différant necessarium et libe­ rum. Unde : a) Liberam et necessarium inter se mt inriecm oppo­ nuntur. Necessarium autem per comparationem ad actus nostrae voluntatis tripliciter potesl dici. 'nempe necessarium necessitate naturali et absoluta, necessarium necessitate linis, et necessarium necessitate coactionis. Ex his Iribus sola neces­ sitas coactionis omnino repugnat voluntati ; coactum enim est. quod est voluntati contrarium. Necessitas autem linis d neces­ sitas naturalis non repugnant voluntati ; quoniam necessitas naturalis ex interiori inclinatione ipsius voluntatis procedit; et necessitas finis, quamvis non proveniat ex interiori incli­ natione voluntatis, provenit tamen ex ordine ad finem, quem voluntas naturali inclinatione vult. Violentia seu coactio involuntarium causal; necessitas autem naturalis el neces­ sitas finis minime involuntarium causant, eum interiorem inclinationem voluntatis praesuppomint atque augeant et ad illam reducantur. Unde omnis actus voluntatis semper semperque est voluntarius, et quantum ad ipsum actum pro­ 262 l’ARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE prium volt;ntatis non potest ei violentia inferri. (I. q. 82. a. I.; 1-11. q. 6. a. 4.; III. C. Gent. cap. 138.) b) Liberum ergo et necessarium dioidunt in duas species actus humanae voluntatis. Actus enim necessarius et actus liber conveniunt in genere, in hoc sc., quod uterque procedit : 1° ab intellectu per potentiam voluntatis, quoniam omnis motus voluntatis pracsupponit necessario apprehensionem intellectus; voluntas enim tendit sive ne­ cessario sive libere in bonum, prout est ab intellectu appre­ hensum et voluntati praesentatum ; 2° ab intrinseco principio, quod est potentia voluntatis, a qua immediate elicitur; ac proinde uterque actus, tam necessarius quam liber, est spontaneus ac voluntarius. Unde D. Thomas De Veri/, q. 24. a. 1. ad 20. ait, quod etiam respectu finis ultimi « habemus liberam voluntatem, cum necessitas naturalis inclinationis libertati non repugnet, secundum Augustinum I. De Civit. Dei cap. 20.; non autem liberum judicium, proprie loquendo, eum non cadat sub electione ». c) Liberum et necessarium, etsi opponantur ad invicem ita ut se excludant in eodem, actu, attamem non se exclu­ dunt in diversis specie actibus ejusdem potentiae : immo necessarium est fundamentum liberi. Etenim voluntas, ut natura quaedam est, includitur in ipsa voluntate ut est voluntas : et sicut est ordo naturae ad voluntatem, ita se habet ordo eorum, quae naturaliter vult voluntas, ad ea, respectu quorum a seipsa determinatur, non ex natura. El ideo, sicut natura est voluntatis fundamentum, ita appetibile, quod naturaliter appetitur, est aliorum appe- ; libilium principium et fundamentum. (De Verit. q. 22. a. 5.) -j Si ergo voluntas non eliceret aliquem actum necessarium, ' nullum posset liberum elicere. Quaelibet itaque voluntas naturaliter vult illud, quod est proprium volentis bonum, sc. ipsum esse perfectum; et non potest contrarium hujus velle. Unusquisque vult esse perfectus: et hoc est illud bonum in communi, ad quod voluntas de necessitate de­ terminatur; hic est ille ultimus finis, propter quem appetit homo omnia, quaecumque vult. Et quoniam tinis se habet CAP. VIII. ----GRATIAE ET LIBERI ARBITRII CONCILIATIO 263 in appetibilibus sicut principium in speculativis, inde est, quod voluntas se habet circa Unem el circa reliqua omnia praeter finem sicut intellectus circa prima principia et circa conclusiones. Intellectus non inhaeret naturaliter et ex neces­ sitate nisi primis principiis et conclusionibus, quae habent necessariam connexionem ad prima principia ; similiter vo­ luntas non de necessitate inhaeret nisi ultimo lini, id est, beatitudini et illis bonis, quae necessariam dicunt con­ nexionem ad beatitudinem ; atque simul connexionis neces­ sitas appareat evidenter manifesta ipsi voluntati. Qua­ propter invia, cum non cognoscamus Deum nisi in speculo el in aenigmate, voluntas non ex necessitate Deo inhaeret, nec his, quae Dei sunt. Sed voluntas videntis Deum per essentiam, de necessitate inhaeret Deo, sicut nunc ex neces­ sitate volumus esse beati. Unde in homine sicut se habet potentia cognoscitiva, ut intellectus, ad seipsam, ut ratio: ita se habet potentia volitiva, ut voluntas, ad seipsam, ut liberum arbitrium. Ejusdem potentiae est intelligere et ratiocinari, sicut ejusdem virtutis est quiescere et moveri, et ejusdem potentiae est velle et eligere. Velle et eligere sunt quidem actus diversi specie; non tamen pertinent ad diversam potentiam, sed ad eandem. Voluntas est appetitus intellectivus et rationalis; secundum ergo quod bonum natu­ raliter vult, respondet intellectui naturalium principiorum; secundum vero quod bonum libere vult, respondet rationi, quae ad opposita se habet. (1. q. 82. a. 1. et q. 83. a. 2. et 4.) Tertio : Quid sit liberum arbitrium. — Si nunc igitur potentiam liberi arbitrii sub forma definitionis voluerimus considerare, hae quidem, quae subsequuntur, tamquam optimae, profundae ac valde philosophicae adducuntur atque ponderantur ab ipso Angelico Doctore. Quarum sit : Prima : Liberum est, quod sui causa est. — Haec enim definitio affertur a Philosopho 1. Metaph. ubi ad osten­ dendam dignitatem metaphysicae supra omnes humanas scientias, ait : « Sed quemadmodum dicimus : homo liber, qui subnet et non alterius causa est, sic et haec libera est PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE Muenliamm. siquidem sola haec suimet causa est sive suiipsius gratia est. » Quam probationem explanans D. Thomasloci. 2. addit : « Hic probat (Philosophus),... quod ipsa (sapientia seu philosophia prima) sit libera, et utitur tali ratione. Ille homo proprie dicitur liber, qui non est alterius causa, sed est causa suiipsius. Servi enim dominorum sunt, et propter dominos operantur et eis acquirunt quidquid acqui­ runt. Liberi autem homines sunt suiipsorum, utpote sibi acquirentes et operantes. Sola autem haec scientia est propter seipsam; ergo ipsa sola est libera inter scientias. » Unde de ratione liberi est : 1° non ordinari ad aliud tam­ quam ad causam finalem ; 2° non subesse sub potestate alterius; 3° esse supra omnes; esse dominum sui ipsius quoad esse, quoad posse et quoad operari. Inquirite inter omnia, quae existant in universo mundo, quibus conveniant vel non conveniant hujusmodi quatuor characteres; et illa, quibus conveniunt, sunt libera; illa autem, quibus non conveniunt, libera non sunt; illa, quibus magis conveniunt, majoris erunt libertatis; et sic ascendendo usque ad aliquod unum, cui soli simpliciter et absolute et per se illa quatuor competunt, et in quo refulget plenitudo libertatis ; et hoc unum, quod est liberum per essentiam, omnes intelligunt Deum. Haec autem prima liberi arbitrii definitio est omnium altior ac profundior, utpote continens omnium aliarum supremam rationem. Multis in locis a D. Thoma declaratur (I. q. 83. a. 1. et De Verit. q. 24. a. 1. et alibi pluries). Verumtamen qui longitudinem, latitudinem et profunditatem praedictae definitionis perspicere desideret, adeat I. q. 2. a. 3. et q. 18. a. 3. et I-II. q. 1. a. 2. ; quoniam isti 1res articuli constituunt verissimum commentarium hujusce veritatis : Liberum est quod sui causa est. Solus Deus est causa sui; omnia alia praeter Deum sunt causa Dei. Solus Deus existil et operatur gratia sui; cetera omnia praeter Deum existunt et operantur gratia Dei. Solus Deus non ordinatur ad aliud, cum ipse sit causa finalis, ad quam ordinantur omnes res. Solus non subest sub alterius potestate, cum ipse sit, a quo est omnis potestas in coelo· CAP. VIH. —GRATIAE ET tIBF.HI ARBITRII CONCILIATIO 265 et in terra. Solus esi supra omnia, cum omnia sint ab ipso et per ipsum et sub ipso el in ipsum. Solus Deus est verus dominus sui ipsius quoad «. quoad posse et quoad operari; quia solus ipse est primum movetis, quod a nullo movetur et a quo cuncta moventur : el prima causa efficiens, quae nullam habet causam, el a qua munes aliae causae causantur et efficiuntur; ultima causa finalis, quae nullum habet linem, et ad quam omnes lines vehit quaedam media ordi­ nantur. Solus Deus est actus purus, qui a nullo alio agilur, el a quo universa aguntur. Quoniam omnia, etiam ipsa, quae se agunt et se in agendo movent, ab ipso accipiunt : I" potesta­ tem se movendi et agendi; 2° principium el Unem, inlm quos velut terminos se movent, dum agunt: el 3" ipsum esse et ipsum vivere et ipsum moveri, quae in...... liato immedia­ lione virtutis causantur a Deo. l'nde I». Thomas I. q. 60. a. 1. ad 2. : « Dicendum, quod omnia, quae sunt in toto mundo, aguntur ab aliquo, praeter primum agens, quod ita agit, quod nullo modo ab alio agilur : in quo est idem natura et voluntas. » Cetera vero omnia agunt se. plus minusve. secundum quod elongantur a materia, quae est pura potentia in linea entis, et appropinquant ad Deum, qui esi actus purus in omni genere perfectionum, quoniam est actus purus in ordine essendi. Et sicut in plantis dicitur esse ultima resonantia vitae, pari modo dicPpotest, quod in brutis coruscare incipit, prima umbra libertatis; quamvis, proprie loquendo, primus gradus libertatis, incipiendo ab imperfectiori, ilii revera adest, ubi refulget vita rationalis, quae est quaedam par­ ticipata similitudo Luminis Increali, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quapropter D. Tho­ mas I-H. q. 1. a. 2. : « Ideo proprium est naturae rationalis, ut tendat in finem quasi se agens vel ducens ad finem; naturae vero irrationalis, quasi ab alio acta vel ducta, sive in finem apprehensum sicut bruta animalia, sive in finem non apprehensum sicut ea quae omnino cognitione carent. » Unde definitio liberi arbitrii : /266 PARS 11. — CONCORDIA ». THOMAE Secunda est : Facultas voluntatis et rationis. — Quam quidem liberi arbitrii definitionem adeo graphicam et synIhcticam ubique passim repetere et explicare amat Angelicus Doctor sive in Summa Theol. sive in Quaesi. Disput. sive in Commentariis supra libros Sententiarum. Ex illa infertur liberum arbitrium esse tamquam in sua radice in intellectu el. in voluntate tamquam in proprio subjecto. Radix enim proxima atque immediata actus liberi est amplitudo et capa­ citas voluntatis ad omne bonum, ad bonum universale. Propterea ait D. Thomas I. q. 105. a. 4. : « Potest autem voluntas moveri sicut ab objecto a quocumque bono ; non autem sufficienter et efficaciter nisi a Deo; non enim suffi­ cienter aliquid potest movere aliquod mobile, nisi virtus activa moventis excedat vel saltem adaequet virtutem pas­ sivam mobilis. Virtus autem passiva voluntatis se extendit ad bonum in universali ; est enim ejus objectum bonum universale, sicut et intellectus objectum est ens universale. Quodlibet autem bonum creatum est quoddam particulare bonum : solus autem Deus est bonum universale. » Radix autem prima remota intrinseca hujus infinitae capa­ citatis nostrae voluntatis est ipsa immaterialitas ac elevatio animae rationalis; et radix proxima est amplitudo intellectus et universalitas ejus in cognoscendo et judicando de omnibus. Quamobrem D. Thomas I-II. q. 2. a. 8. : « Objectum autem voluntatis, quae est appetitus humanus, est universale bonum, sicut objectum intellectus est universale verum. Ex quo patet, quod nihil potest quietare voluntatem hominis nisi bonum universale; quod non invenitur in aliquo creato, sed solum in Deo, quia omnis creatura habet bonitatem participatam. Unde solus Deus voluntatem hominis implere potest. » Exinde est, quod D. Thomas totam rationem libertatis ex modo cognitionis affirmat dependere et totius libertatis radicem in ratione esse constitutam ; et secundum quod aliquid se habet ad rationem, sic ipsum se habere asserit ad liberum arbitrium. Unde in brutis est quaedam similitudo liberi arbitrii, sicut est quaedam similitudo rationis. In CAI’. VIII. —GRATIAE ET LIBERI ARBITRII CONCILIATIO 967 homine liberum arbitrium plenarie invenitur et proprio loquendo, quia ratio plene et perfecte invenitur solum in homine. In angelis liberum arbitrium est excellentius quam in hominibus, sicut et intellectus. In Deo autem liberum arbitrium excellit supra omnem modum : quia ubicumque est intellectus, est liberum arbitrium ; et Dei natura est ipsum ejus intelligere. (I. q. 18. a. 3.; q. 1!). a. IO.: q. 59. a. 3.) Atque ex hoc procedit alia liberi arbitrii magis pressa doli nitio, quae est : Tertia : Liberum de ratione judicium. — Hanc liberi arbitrii definitionem tradit D. Thomas II. C. Gent. cap.48. et illam evolvit, dum ostendit in hoc loco substantias intellec­ tuales esse liberi arbitrii in agendo. Sunt enim res, quae, nullum habent judicium de agendis, sicut lapides et plantae, quae absolute cognitione carent. Suntautem res, quae habent de agendis aliquod judicium, sicut bruta, quae naturali aesti­ matione judicant ; sed judicium in eis non est liberum, sed a natura determinatum ad unum. Sunt autem res, quae habent perfectum judicium de agendis, non ex naturali tan­ tum instinctu in particulari, sed ex collatione rationis, quae potest in diversa ferri : non a natura determinatum, sed determinatum ex eo, quod seipsas in judicando movent, ut creatura rationalis. Unde in plantis et inanimatis nullum est de agendis judicium : in brutis animalibus jam adest aliquod judicium de agendis, at non liberum, sed determi­ natum ad unum per naturam; in creatura vero rationali repentur judicium de agendis ex eo, quod in judicando seipsam movet et per judicium seipsam determinat ad volendum hoc vel illud. Unde essentialis ratio liberi arbitrii oritur ex hoc, quod libere agens se ad judicandum movet, se ad judi­ candum agit, suumque judicium cognoscit et supra suum tam intellectus quam voluntatis actum potest se reflectere. Idcirco, ubicumque est indifferentia judicii de agendis, ibi est dominium proprii actus, ibi liberum arbitrium, quod definitur : Liberum, de ratione judicium. (I. q. 83. a. 1. et De Verit. q. 24. a. 2.) Quarta autem definitio liberi arbitrii est : Potentia ad oppo- ?(>S PABS 11. — CONCORDIA D. THOMAE sitos netus se habens. — Hanc liberi arbitrii definitionem. quae interlui· ex antecedentibus, quaeque affertur etiam a Philosopho IX. Metaph. declarat Angelicus Doctor in eodem loco lect. 2. dicens : « In potentiis irrationalibus quando passivum appropinquat activo in illa dispositione, qua passi­ vum potest pati et activum potest agere, necesse est quod unum patiatur et alterum agat, ut patet quando combustibile applicatur igni. In potentiis vero rationalibus non est necessarium ; non enim necesse est aedificatorem aedificare, quantumcumque sibi materia appropinquaret. » Itaque in hoc, quod dicitur : ad oppositos actus se habere, signifi­ catur : 1° quod libere agens potest agere vel non agere : 2° quod, posito quod agat, potest agere hoc vel illud. Pri­ mum vocatur oppositio seu indifferentia contradictionis : alterum, oppositio seu indifferentia contrarietatis. Ubicumque reperitur judicium de agendis, ibi licet reperire praedictam utramque indifferentiam, quae mensuratur per ipsam perfec­ tionem libere agentis in judicando. Unde bruta possunt agere vel non agere unum et idem secundum suum judi­ cium: possunt enim agere, si judicant ex naturali aestima­ tione esse agendum; vel non agere, si non judicant. Sed : 1° non dependet a brutorum appetitu judicare vel non judi­ care; 2° si de facto judicant ex naturali instinctu, judicium eorum est semper determinatum ad unum ; et per consequens et appetitus et actio ad unum determinatur. Creatura autem rationalis : 1° habet in potestate sua judicare ; nam appetitus, qui est voluntas, movet quoad exercitium intellectum, ut inquirat ac judicet; 2° cum intellectus per suum judicium movet quoad specificationem seu determinationem actus ipsam voluntatem, ita movet ad unum, ut adhuc relinquatur in potestate ipsius voluntatis acceptare vel non acceptare diclainen practicum rationis: quoniam potest movere intel­ lectum ad rursus inquirendum ac de novo alio modo judi­ candum. Consequenter nec judicium ex collatione rationis esi determinatum ad unum, nec appetitus et actio creaturae rationalis ad unum determinatur de necessitate. Itaque in homine est indifferentia ad agere vel non agere, dupliciter :. CAP. VIII. — GRATIAE ET l.lltERl AIIBITUII CONCILIATIO 269 uno modo, considerata ipsa actione secundum seipsam: alio modo, considerato ordine ipsius actionis nd judicium, a quo provenit. (De Veri/. q. 24. a. 2.) Rursus : Ad oppositos actus se habere idem significat ac ad utrumlibet esse ; et jam supra 1 explanatum manet ex I). Thoma I. ('. Gen/. cap.82. quod ad ulrundibet esse potest convenire alicui virtuti operativae ex parle ipsius, vel ex parte ejus ad quod dicitur. Indifferentia vel indeterminatio ad agendum si consideretur ex parte potentiae, involvit imperfectionem, mutabilitatem et potentialitalem passivam ; si vero attendatur ex parte ejus ad quod dicitur, importat eminentiam virtutis operativae, dominium sui actus et domi­ nium supra objectum, a quo actus speeilicalur. Quapropter ait D. Thomas De Veri/, q. 24. a. 3. ad 3. : « Voluntas divina se habet ad opposita, non quidem ut aliquid velit et postea nolit, quod ejus immutabilitati repugnaret ; nec ul possit velle bonum et malum, quia defectibilitatem in Deo poneret; sed quia potest hoc velle et non velle. » Idcirco liberum arbitrium in creatura, etsi exprimai excellentiam potentiae operativae, semper tamen habet aliquid adjunctum potentialitatis et mutabilitatis et defectibilitatis ; non quia liberum est arbitrium, sed quia est arbitrium liberum creatum ex nihilo. Sicque indeterminatio atque indifferentia potentiae liberi arbitrii est duplex : activa et passiva. Activa augetur per actum, passiva vero aufertur. Unde 1). Thomas IX. Me­ taph. lect. 2. docet cum Philosopho, quod indeterminatio potentiae rationalis, quae se habet ad opposita, determinatur per electionem. « Necesse est praeter potentiam rationalem, quae est communis ad duo contraria, poni aliquid, quod appropriet eam ad alterum faciendum ad hoc. quod exeat in actum. Hoc autem est electio, quae pertinet ad rationem. Quod enim aliquis considerat, hoc facit, ita tamen, si existit in dispositione qua est potens agere, et passivum adsit. Unde si­ cut potens potentia irrationali necessario agit, passivo appro­ pinquante, ita omne potens secundum rationem necesse 1 Vide supra cap. 4. pag. 159. 270 PARS Π. — CONCORDIA 1>. THOMAE est quod faciat, quando desiderat illud, cujus habet poten-j liam, et eo modo quo habet. » Inde : Quinta definitio liberi arbitrii est : Facultas electiva media· nun, servato ordine finis. — Hanc definitionem tradit D. Tho­ mas 1. q. 62. a. 8. ad 2. et ad 3. et declarat ex professo q. 83. praesertim a. 3., in quo ostendit, quod naturam liberi arbi­ trii ex electione considerare oportet. Quam quidem decla rationem complet l-II. q. 6. a. 1., dum demonstrat liberum esse illud agens, quod habet in seipso principium sui actus, non solum ut agat, sed etiam ut agat propter finem cum cognitione finis; atque perficit deinde q. 13., ubi naturam electionis perpendit. His praenotatis : Tria in praesenti capite oportet exponere atque peragere J 1° Argumenta contra concordiam physicae praemotionis cum libero arbitrio physice praemoto; 2° Argumenta pro concordia physicae praemotionis cum libero arbitrio physice praemoto: 3° Solutio argumentorum in contra. II Argumenta contra concordiam physicae praemotionis cum libero arbitrio. Argumenta omnia, quae contra intrinsecam divinae gratiae efficaciam afferri solent, possunt reduci ad tria capita, sc.| I" ad efficaciam ipsius divinae voluntatis; 2° ad infallibililalem divinae sapientiae, quae voluntate adjuncta est causa efficiens omnium rerum ; et 3° ad naturam ipsius divinae motionis, qua liberum hominis arbitrium physice movetur a Deo, dum exsequitur ut primus motor ac prima causa, ordinem generalem suae providentiae et ordinem specialem praedestinationis, quae quantum ad objecta pars est provi­ dentiae. Nullae sunt alicujus momenti difficultates, quae in CAP. VIII. —GRATIAE ET UBERI ARBITRII CONCILIATIO 271 hac materia non fuerint ab ipso Angelico Doctore excogitatae et convenienter solutae 1. Ex illis quaedam, quae principa­ liores videntur, diversis ex locis suorum operum depro­ muntur. § 1 Difficultates sumptae ex efficacia divinae voluntatis. 1. Videtur, quod voluntas ex necessitate moveatur a Deo. Omne enim agens, cui resisti non potest, ex necessitate movet. Sed Deo, cum sit infinitae virtutis, resisti non potest; unde dicitur Rom. 9, 19 : « Voluntati enim ejus quis resistit?» Ergo Deus ex necessitate movet voluntatem. 2. Omnis causa, quae non potest impediri, ex necessitate suum effectum producit, quia et natura semper idem ope­ ratur, nisi aliquid impediat, ut dicitur II. Physic. Sed voluntas Dei non potest impediri. Dicit enim Apostolus Rom. 9, 19 : « Voluntati enim ejus quis resistit? » Ergo voluntas Dei imponit rebus volitis necessitatem. 3. Praeterea : possibile est, quo posito non sequitur impos­ sibile. Sequitur autem impossibile, si ponatur, quod voluntas non velit hoc, ad quod Deus eam movet, quia secundum hoc operatio Dei esset inefficax. Non ergo est possibile voluntatem non velle hoc, ad quod Deus eam movet. Ergo necesse est eam hoc velle. 4. Si homo ad eligendum movetur quodam interiori in* Cardinalis Gonzalez in suo opere Estudios sobre Ia filosofia de Santo Tomas lib. 6. cap. 7. : « No se dirâ que Santo Tomàs desconocia, ni menos que desvirtuaba, la fuerza de las objecciones contra la libertad. 1 sin embargo lejos de abandonar ni modificar su doctrina en este punto, la confirma y desenvuelve al contestar à estas ob.jecciones... Santo Tomàs mani fiesta haberse formado una idea algo mâs filosôfica de la accion de Dios, y mâs en armonia con las condiciones de la Omnipotencia divina, que los que creen descubrir en esa accion de Dios la muerte de la libertad humana... La solucion de Santo Tomàs es allamente filosôfica, y la ünica que por la elevacion del punto de vis,a en que se coloca, se halla en armonia con la gravedad è importancia de la objeccion. » 272 PAKS 11. — CONCORDIA D. THOMAE stinctu. sc. ab ipso Deo, immobiliter movetur. Sed immobiliter moveri repugnat libero arbitrio, de cujus ratione est se habere indifferenter ad diversa. Ergo si voluntas hominis immobiliter movetur a Deo, sequitur, quod homo non habeat liberam electionem suorum actuum. 5. Praeterea : dicere, quod Deus movet potentiam liberae voluntatis ad agendum per gratuitam motionem ex se et per se efficacem, idem est ac dicere, quod non est volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Sed si non est volentis velle, neque currentis, sed Dei moventis ad hoc hominem, videtur, quod homo non sit dominus sui actus : quod pertinet ad libertatem arbitrii. 6. Praeterea : non potest esse, quod liberum arbitrium creatum deficiat, voluntate divina physice illud per gratiam ex se efficacem praemovente ; sic enim simul esset divina voluntas et non esset ejus, quod est volitum a Deo : quod palet esse falsum. Est igitur incompatibilis gratia ex se efficax cum libero arbitrio creaturae. § 2 Difficultates sumptae ex infallibilitate divinae praescientiae. 1. A causa enim necessaria procedit effectus necessarius. Sed scientia, qua Deus scit futura contingentia et libera, quae creatura rationalis ex deliberata voluntate faciet et vellet, est causa efficiens futurorum contingentium ac libe­ rorum. Ergo, cum scientia Dei sit necessaria, vel admittenda erit scientia media, vel scientia Dei non erit contingentium, vel scientia futurorum liberorum, quae dicitur scientia vi­ sionis. destruit liberum hominis arbitrium. 2. Si Deus scit futura contingentia libera, hujusmodi actiones liberi arbitrii creati necessario erunt; quia scientia Dei non est nisi verorum, et Deus falli non potest. Sed neces­ sario futurum esse et libere futurum esse, mutuo sese exclu­ dunt in uno eodemque actu liberae voluntatis. Ergo vel admittenda scientia media, quae consequitur ad innatam propriam determinationem liberi arbitrii creati ante omn CAP. VIH. —GRATIAE ET LIBERI ARBITRII CONCILIATIO 273 decretum Dei ; vel si l'eus scii futura libera scientia vi­ sidnis, quae decretum divinae voluntatis praesupponit, libe­ rum arbitrium creatum periit atque de medio tollitur. 3. Praeterea : omne scitum a Deo necesse est esso, quia etiam omne scitum a nobis necesse est esse, cum tamen scientia Dei certior sit quam scientia nostra. Sed nullum contingens futurum necesse est esse. Ergo vel admittenda scientia media : vel si futurum contingens est scitum a Deo scientia, visionis dumtaxat, actum est de libero hominis arbitrio. 4. Praeterea : si aliqua causa habet certitudinem ad ali­ quem effectum, effectus ille ex necessitate proveniet, nisi aliquid possit resistere virtuti agentis : sicut dispositiones in corporibus inferioribus inventae resistunt interdum actioni corporum coelestium, ut non producunt proprios effectus, quos necessario producerent, nisi esset aliquid resistens. Sed praedestinationi divinae nihil potest resistere : « Voluntati enim ejus quis resistit? » ut dicitur Horn. 9, 19. Ergo vel admittenda scientia futurorum liberoium in Deo ante omne decretum voluntatis, et consequenter determinatio liberi arbitrii creati ex sua sola innata libertate. Deo excitante per suam gratiam, et consequenter praedestinatio post praevisa merita ; vel aliter liberum arbitrium cadet oppressum sub aeterno divinae voluntatis decreto el sub gratia ab intrinseco efficaci, per quam iit in tempore, quod Deus ab aeterno decrevit. 5. Praeterea : aliquis praedestinatus quandoque est in peccato mortali, sicut patet de Paulo, quando Ecclesiam persequebatur. Potuit autem in peccato mortali perseverare usque ad mortem, vel statim tunc, interfici : quorum utrolibet posito, praedestinatio effectum suum non consequeretur. Ergo possibile est praedestinationem non consequi effectum suum. Vel neganda igitur est gratia ex se el per se efficax, vel tollenda contingentia rerum ac indifferentia ad opposita liberi arbitrii. 6. Praeterea : quod potest esse et non esse, non habet ali­ quam certitudinem. Sed praedestinatio Dei de salute alicujus DE GRATIA. T. II. 13 274 PAHS II. — CONCORDIA D. THOMAE potest esse el non esse; sicut enim potuit ab aeterno prae­ destinare et non praedestinare, ita et nunc potest praedesti- I nare et non praedestinare, cum in aeternitate non differant praesens, praeteritum et futurum. Ergo praedestinatio non habet certitudinem, nisi forte illam certitudinem provenien- ] tem ex innata liberi arbitrii creati determinatione, quae ante 1 omne decretum divinae voluntatis respicitur a Deo in spe- 1 culo scientiae mediae. 7. Praeterea : in omnibus potentiis, quae non sunt praedeterminatae ad unum, quod potest esse, potest non esse. Sed 4 potentia praedestinantis ad praedestinatum, et potentia prae- 1 destinati ad consequendum praedestinationis effectum, sunt hujusmodi, quia et praedestinans voluntate praedestinat et praedestinatus voluntate effectum praedestinationis conse- ! quitur. Ergo praedestinatus potest non esse praedestinatus. Quod idem dicendum de physica Dei motione tam in ordine 1 naturae quam in ordine gratiae. Nam Deus movens voluntate 1 movet, et homo motus a Deo voluntatem divinae motionis ] consequitur. Neganda est ergo efficacia intrinseca cunctae I divinae motionis, aut neganda indifferentia liberae voluntatis . humanae ad opposita. § 3 Difficultates sumptae ex ipsa natura physicae praeniotionis a (que ex ipsa natura liberi arbitrii. 1. Liberum est, quod sui causa est, ut dicitur I. Metaph. Quod ergo movetur ab alio, non est liberum. Sed Deus movet voluntatem; dicitur enim Prov. 21. 1 : « Cor regis in manu Domini, et quocumque voluerit vertet illud »; el Philipp. 2. 13 : « Deus est qui operatur in vobis velle et perficere. » Ergo aut homo non movetur physice a Deo, aut homo non esi liberi arbitrii. 2. Omne enim quod movetur ab extrinseco, cogitur. Sed volunlas non potest cogi. Ergo non movetur ab aliquo extrinseco. Ergo non potest moveri a Deo tamquam a principio exteriori per modum causae efficientis, id est physica motione. ·' ■ d 1 CAP. VIII. — GRATIAE ET UBERI ARBI TRII CONCILIATIO 275 3. Praeterea : Deus non potest facere, quod contradic­ toria sint simul vera. Hoc. autem sequeretur, si voluntatem physice praemoveret ; nam voluntarie moveri est ex semo­ veri et non ab alio. Ergo Deus non potest physice volun­ tatem movere. 4. Praeterea : motus magis attribuitur moventi quam mobili: unde homicidium non attribuitur lapidi, sed proji­ cienti. Si igitur Deus moveat voluntatem, sequitur, quod opera voluntaria non imputentur homini ad meritum vel demeritum. Hoc autem est falsum. Non ergo Deus movet voluntatem. 5. Praeterea : qui voluntarie agit, per se age.ro potest. Sed hoc homini non convenit: dicitur enim Joh. 15. 5 : « Sine me nihil potestis facere. » Ergo cum hoc conferatur homini per physicam Dei motionem, se. ultimum posse ufjere, seu quod idem est, primum inchoare actum, sequitur, quod voluntarium in humanis actibus non invenitur. 6. Praeterea : omne quod movetur, esi sicut instrumen­ tum. Instrumentum autem non est liberum ad agendum. Si ergo homo in agendo physice a Deo prnemovel.m·. absque dubio est instrumentum divinae virtutis principaliter ipsum moventis. Aut ergo homo non est liberi arbitrii, aut Deus per physicam suam motionem non utitur homine vel crea­ tura rationali tamquam instrumento. 7. Praeterea : voluntas est domina sui actus. Hoc autem non esset, si agere non posset, nisi Deo in ipsa operante, cum voluntas nostra non sit domina divinae operationis. Ergo Deus non operatur in voluntate nostra operante. 8. Praeterea : liberum est, quod causa sui est. Quod ergo non potest agere, nisi causa in ipso agente, non est liberum in agendo. Sed voluntas nostra est libera in agendo. Ergo potest agere, nulla alia causa in ipsa operante. Ergo absque physica Dei praemotione. 9. Praeterea : voluntas incipit eligere, cum prius non eli­ geret. Aut ergo quia mutatur a dispositione, in qua prius erat, aut non. Si non, sequitur, quod sicut prius non eligebat, ita nec modo; et sic non eligens eligeret, quod est impos· 276 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE iliil··. Si autem mutatur ejus dispositio, necesse est quod ab aliquo sit mutata; quia omne quod movetur, ab alio movetur. Movens autem imponit necessitatem mobili, alias non sufficienter moveret ipsum. Ergo voluntas ex necessitate movetur. 10. Praeterea : ad libertatem liberi arbitrii pertinet, ut ali­ quis sit dominus sui actus. Sed cujuscumque agentis actus ab aliquo priori agente causatur, ipse agens non est dominus sui actus. Cum igitur cujuslibet creaturae actus in causam priorem reducatur, quae est ipse Deus, qui omnia opera nostra in nobis operatur, videtur, quod liberum arbitrium in creatura nulla invenitur. III CONCLUSIO Gratia ex se efficax, qua Deus physice movet potentiam liberi arbitrii ad opera salutaria, non modo non laedit nec minuit liberum arbitrium creatum, verum etiam ipsum auget atque perficit. § 1 Argumenta ex auctoritate. Arg. 1»“. — Ex auctoritate S. Augustini. — Primo ex dictis supra cap. 3., juxta S. Augustinum unus ex sex characteribus essentialibus gratiae ex se et per se efficacis est : « augere ipsam libertatem voluntatis humanae. » Deinde : De grat el lib. arbit. cap. 20. ait de gratia Dei : « Satis me disputasse arbitror adversus eos, qui gratiam Dei vehementer oppugnant, qua voluntas humana non tol­ litur, sed ex mala mutatur in bonam; et cum bona fuerit, adjuvatur. » Praeterea : De corrept. et grat. cap. 12. : « Subventum est igitur infirmitati voluntatis humanae, ut CAP. VIII. —GRATIAE ET LIBERI AIIBITRII CONCILIATIO 277 divina gratia indeclinabiliter et in superabit i ter ageretur : el ideo, quamvis infirma, non tamen deficeret, nec adver­ sitate aliqua vinceretur. » Amplius : IV. Contra duas epist. Pelag. cap. G. exponens illa verba Ezecbielis 36. : « Spiritum meum dabo in vobis, et faciam, ut in justificationibus meis ambuletis... » ait de Pelagianis : ■ Adversus Manichaeos laudant liberum arbitrium adhibentes propheticum testi­ monium : quid eis hoc prodest ? quandoquidem non contra Manichaeos defendunt, quam contra Catholicos extollunt liberum arbitrium... Quid adhuc vos inflatis? Nos quidem ambulamus, verum est; nos observamus, nos facimus; sed ille (Deus) facit, ut ambulemus, ut obseriornus, ut faciamus. Haec est gratia Dei bonos faciens nos; Inu..... st misericordia ejus praeveniens nos..... Quid milii obtendis liberum arbi­ trium, quod ad faciendum justitiam liberum non erit. nisi ovis fueris? Qui facit igitur oves Immines, ipso ad obedientiam pietatis humanas liberat voluntates. ·■ AdhucZP. Contra Julianum cap. 8. : « Asseris me in alio libro meo dixisse : « Negari liberum arbitrium, si gratia commendetur; et iterum negari gratiam, si liberum com­ mendetur arbitrium. » Calumniaris; non hoc a me dictum est, sed propter ipsius quaestionis difficultatum videri hoc posse dictum est et putari... Redde verba mea, el vanescet calumnia tua. Repone suis locis, ubi dixi : « videatur », ubi dixi « putetur », ut appareat de re tanta, quibus alis te frau­ dibus disputetur. Non dixi negari gratiam, scit : ut negari gratia videatur. Non dixi : negari liberum arbirium vel au­ ferri, sed dixi : ut putetur auferri. Ego enim dixi istam quaestionem esse ad discernendum difficilem : non autem dixi : non posse discerni. » Ac denique De corrept. et grat. cap. 8. : « Ecce quemad­ modum secundum gratiam Dei, non contra eam, libertas defenditur voluntatis! Voluntas quippe humana non liber­ tate consequitur gratiam, sed gratia potius libertatem, et ut perseveret, delectabilem perpetuitatem et insuperabilem fortitudinem. » EL cap. 11. : « Kit quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo et perseveranter tenendo, 278 l'AHS II. — CONCORDIA D. THOMAE non solum posse quod volumus, verum etiam velle quod possumus. Quod non fuit in homine primo; unum enim horum in illo fuit, alterum non fuit. Neque ut reciperet bonum, gratia non egebat, qui nondum perdiderat; ut autem in eo permaneret, egebat adjutorio gratiae, sine quo id omnino non posset, et accipere posset, si vellet; sed non habuit velle quod posset; nam si habuisset, perseverasset. Posset enim perseverare, si vellet; quod ut nollet, de libero descendit arbitrio, quod tum ita liberum erat, ut et bene velle posset et male. Quid erit autem liberius libero arbitrio, quando non poterit servire peccato, quae futura erat et homini, sicut facta est angelis sanctis, merces meriti? Nunc autem per peccatum perdito bono merito in his, qui libe­ rantur, factum est donum gratiae, quae merces meriti futura erat. » Et cap. 12. concludit : « Prima ergo libertas voluntatis erat posse non peccare ; novissima erit multo major, non posse peccare. Prima immortalitas erat, posse non mori ; novissima erit multo major, non posse mori. Prima erat perseverantiae potestas, bonum posse non deserere ; novis­ sima erit felicitas perseverantiae, bonum non posse deserere. Numquid quia erunt bona novissima potiora atque meliora, ideo fuerint illa prima vel nulla vel parva? » Et iterum cap. 11. : « Haec prima est gratia, quae data est primo Adam, sed hac potentior est in secundo Adam. Prima est enim, qua fit, ut habeat homo justitiam, si velit; secunda ergo plus potest, qua etiam iit, ut velit, et tantum velit tantoque ardore diligat, ut carnis voluntatem contraria concupiscen­ tem voluntate spiritus vincat. Nec illa quidem parva erat, qua demonstrata est etiam potentia liberi arbitrii, quoniam sic adjuvabatur, ut sine hoc adjutorio in bono non maneret; sed hoc adjutorium, si vellet, desereret. Haec autem tanto major est, ut parum sit homini per illam reparare perditam libertatem; parum sit denique non posse sine illa vel appre­ hendere bonum vel permanere in bono, si velit, nisi etiam efficiatur, ut velit. » Quam quidem pulcherrimam de gratia ex se et per se efficaci notionem, unde liberum hominis arbitrium extollitur GAP. VIII. —GRA TIAE ET LIBERI ARBITRII CONCILIATIO 279 .ilque usque ad summum suae perfectionis elevatur, rursus tradit S. Augustinus XXII. De Civitate Dei cap. 30. : « Pri­ mum liberum arbitrium, quod homini datum est, quando primum creatus est rectus, potuit non peccare, sed potuit el peccare; hoc autem novissimum eo potentius erit, quo peccare non poterit. Verum hoc quoque Dei numeri·, non suae possibilitate naturae. Aliud est enim esse Deum, aliud participem Dei. Deus natura peccare, non potest; particeps vero Dei ab illo accipit, ut peccaro non possit. Servandi autem erant gradus divini muneris, ut primum daretur libe­ rum arbitrium, quo non peccare posset homo; novissimum, quo peccare non posset; atque illud ad comparandum meri tum, hoc ad recipiendum praemium perimeret. Sed quia peccavit ista natura, cum peccare potuit, largiori gratia liberatur, ut ad eam perducatur libertatem, in qua peccare non possit. Sicut enim prima immortalitatis fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori, novissima erit non possi mori : ita primum liberum arbitrium, posse non peccare, novissimum non posse peccare. Sic erit inamissi­ bilis voluntas pietatis et aequitatis, quomodo est felicitatis... Erit erg‘o illius Civitatis et una in omnibus el inseparabilis in singulis voluntas libera, ab omni malo liberata el. impleta omni bono, fruens indeficienter aeternorum jucunditate gau­ diorum, oblita culparum, oblita poenarum: nec lumen ideo suae liberationis oblita, ut Liberatori suo non sil grata. » Et in Epist. ad Vitalem1 cap. 3. : « Si vere volumus defen­ dere liberum arbitrium, non oppugnemus undo III liberum. Nam qui oppugnat gratiam, qua nostrum ad declinandum a malo et faciendum bonum liberatur arbitrium, ipse arbitrium suum adhuc vult esse captivum... Ita fit. ut neque fideles fiant nisi libero arbitrio, et tamen illius (Dei) gratia fideles fiant, qui eorum a potestate tenebrarum liberavit arbitrium. Sic et Dei gratia non negatur, sed sine ullis Immanis prae­ cedentibus meritis vera monstratur; et liberum ita defen­ ditur, ut humilitate solidetur, non elatione praecipitetur 1 Epist. 217. edit. Migne. ΉΠ l'AHS 11. — CONCORDIA D. THOMAE arbitrium : el qui gloriatur, non in homine, vel in quolibet alio, vel seipso, sed in Domino glorietur (I Cor. 1, 31)... Quomodo dicuntur negare liberum voluntatis arbitrium, qui confitentur omnem hominem, quisquis suo corde credit in Deum, non nisi sua libera credere voluntate, cum potius illi oppugnent arbitrium liberum, qui oppugnant Dei gra­ tiam, qua vere ad bona eligenda et agenda flt liberum? » Arg. 2°'". — Ex auctoritate S. Bernardi. — De grat. et lib. arb. cap. 14. : « Ipsa (gratia) liberum excitat arbitrium, cum seminat cogitatum; sanat, cum immutat affectum; roborat, ut perducat ad actum ; servat, ne sentiat defectum... Totum quidem hoc (liberum arbitrium) et totum illa (gratia) ; sed ut totum in illo, sic totum ex illa. » Arg. 3",n. — Ex auctoritate D. Thomae. — Comp. Theol. cap. 130. : « Cum actus voluntatis sit inclinatio quaedam ab interiori ad exterius procedens... actus voluntatis a solo Deo est. qui solus causa est naturae rationalis voluntatem habentis. Unde patet, quod non est contra arbitrii libertatem, si Deus voluntatem hominis moveat. » Praeterea : II Cor.. 3. lect. 1. : «Deus... homines movet el omnia, quae agunt, ad actiones suas, sed aliter et aliter. Cum enim hujusmodi motus sit quoddam receptum in moto, oportet quod hoc fiat secundum modum suae naturae, id est, rei motae... Ea ergo, quorum natura est, ut sint liberae voluntatis, dominium suarum actionum habentia, movet libere ad operationes suas, sicut creaturas rationales el intellectuales. » Amplius : ibid. lect. 3. : « Ubi Spiritus Domini, ibi liber­ tas..., quia liber est, qui est causa sui... Quicumque ergo agit ex seipso, libere agit... Qui vitat mala, quia mala, est liber. Hoc autem facit Spiritus Sanctus, qui mentem interius perficit per bonum habitum, ut sic ex amore caveat ac si praeciperet lex divina; et ideo dicitur liber, non quin sub­ datur legi divinae, sed quia ex bono habitu inclinatur ad hoc faciendum, quod lex divina ordinat. » Adhuc Rom. G. lect. 4. : « Servite Domino in laetitia ; o Domine, quia ego servus tuus. Haec autem vera est libertas et optima servitus : quia per CAP. VIII. — GRATIAE ET LIBERI ARBITRII CONCILIATIO 281 justitiam homo inclinatui· ad id. quod convenit ipsi, quod est proprium hominis, et avertitur ali eu, quod convenit concu­ piscentiae, quod est maxime bestiale... Hoc ipsum, quod bona operamur et quod opus nostrum est dignum vita aeterna, est. a gratia Dei. » Quod quidem etiam explanat II II. q. 183. a. 4. Amplius in opuscADe rationibus fidei cap. 10. : » Sicut autem divina scientia contingentibus necessitate!!..... n imponit, sic nec ejus ordinatio, qua provide ordinat univorsa. Sic enim ordinat res, sicut agit res: non enim ejus ordinatio cassatur; sed quod per sapientiam ordinat, exsequitur per virtutem. In actione autem divinae virtutis hoc considerare oportet, quod operatur in omnibus et movet singula ad suos actus secundum modum uniuscujusque ; ita, quod quaedam ex motione divina ex necessitate suas actiones perficiunt, id patet in motibus coelestium corporum : quaedam vero con­ tingenter, quae interdum a propria actione deliciunt, iit patel in actionibus corruptibilium; arbor enim quandoque a fruc­ tificando impeditur, et animal a generando. Sic ergo divina sapientia de rebus ordinat, ut ordinata proveniant secundum modum propriarum causarum. Est autem hic modus natu­ ralis homini, ut libere agat, non coactus, quia rationales potestates ad opposita se habent. Sic igitur Deus ordinat de actibus humanis, ut actus humani necessitati non subdantur, sed proveniant ex arbitrii libertate. » Undo ipsa virtus, qua Deus agit res ac movet illas, est radix prima ipsius libertatis, qua homo libere agit. Praeterea in Math. cap. 10. scribit: « Notandum, quod omnis actio, quae ex duobus causatur, (piorum unum est principale agens, secundum vero instrumentale, debet denominari a principaliori. Isti [Apostoli et Sancti fuerunt agentes instrumentaliter, Spiritus Sanctus principaliter; ideo tota actio debet denominari a Spiritu Sancto. Sed videndum, quod ali­ quando movet Spiritus perturbando rationem, aliquando movet confortando. Unde haec differentia est inter motum diaboli et Spiritus Sancti. Homo enim non est dominus nisi Opusc. 2. edit. Vives ; 3. edit. Rom. I'AIIS II. - CONCORDIA D. THOMAE pci r.ilionem. per quam est liber; unde quando homo secun­ dum rationcm non movetur, tunc est motus arreptitius. Quando cum ratione, tunc dicitur motus a Spiritu Sancto. Motio enim diaboli perturbat rationem. Isti autem licet a Spiritu Sancto loquerentur, tamen remanebat in eis ratio ; et ideo etiam a se loquebantur, non sicut arreptitii. » Motio itaque divina movet confortando judicium rationis; et ideo movet augendo et perficiendo liberum hominis arbitrium. Arg. 4um. — Ex Cone. Trid. sess. 6. can. 'i. : « Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanli, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat ac prae­ paret: neque posse dissentire, si velit; sed veluti inanime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se habere : anathema sit. » 1° Hic agitur de illa motione, qua Deus tangit cor hominis per Spiritus Sancti illuminationem, et qua homo motus el excitatus incipit se movere ad justitiam coram Deo libera sua voluntate. 2° Haec igitur molio nihil aliud est nisi gratia praeve­ niens, quae est duplex, nempe excitans atque adjuvans. Excitans quidem hominis voluntatem per viam intellectus, ex parte objecti, ab intrinseco potentiae cognoscit!vae, sed ab extrinseco potentiae volitivae; motione physica in intel­ lectum et motione morali in voluntatem. Adjuvans autem hominis voluntatem ex parte ipsius potentiae, ab intrin­ seco ipsius voluntatis, motione physica in ipsam volunla tem. 3° Idcirco hujusmodi molio gratuita est gratia excitans, in quantum Deus ut auctor ordinis supernatural is movet potentiam liberi arbitrii per modum finis, per modum alli­ cientis atque terrentis; et tunc est, cum homines « libere moventur in Deum credentes vera esse, quae divinitus reve­ lata et promissa sunt... el dum peccatores se esse intelli­ gentes a divinae justitiae timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in CAP. νπΐ. — GRATIAE ET LIBERI ARBITRII CONCILIATIO 283 spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum pro­ pitium fore. » Est gratia adjuvans, in quantum ipse Deus ut auctor ordinis supernaturalis movet quoque potentiam liberi arbitrii per modum agentis, per modum alleranlis et impel­ lentis, ut primus molor iu ratione causae efficientis; et voluntas intrinsece ac physice Iransmulala incipit Deum « tamquam omnis justitiae fontem diligere; ac proplerea movetur adversus peccata per odium aliquod el detestatio­ nem ». (Cone. Trid. sess. (>. cap. 6.) 4° Hujusmodi su pernalu rales actus, per quos homo dispo­ nitur seu praeparatur ad justificationem consequendam, procedunt semper a gratia actuali, a gratuita motione, a Spiritu Sancto ; sed possunt procedere a Spiritu Sancto dupliciter : 1" a Spiritus Sancti impulsu, non adhuc quidem inhabitantis, sed tantum moventis; 2" a Spiritus Saucii im­ pulsu, non tantum moventis, sed etiam jam inhabitantis. (Cone. Trid. sess. 14. cap. 4.) 5° Primo modo actus fidei, spei, dilectionis el doloris sunt imperfecti ; et praeparatio ad graliam sanctificantem praecedit tempore. Alio modo actus fidei. spei el dilectionis et doloris sunt perfecti: et praeparatio ad gratiam sanctifi­ cantem est simul cum ipsa gratiae et caritatis infusione: et motus liberi arbitrii in Deum per fidem, spem et caritatem et in peccatum per odium et detestationem procedunt ab ipsa gratia justificante et sunt informati caritate. ; et liberum arbitrium intrinsece transmutalum est de malo in bonum, de averso a Deo in Deum per amorem conversum, de statu injustitiae ad statum justitiae. 6° In praedicta transmutatione liberum arbitrium motum et excitatum libere consentit, libere cooperatur Deo vocanti et excitanti et moventi, el libere consentiendo movetur ab ipso Deo ad acceptandum justificantis gratiae donum : ita quod « motus liberi arbitrii naturae ordine praecedit con­ secutionem gratiae, sequitur autem gratiae infusionem ». (1-Π. q. 113. a. 8. ad 2.) « Ille tamen motus non est causa gratiae, sed effectus ; unde lota opera lio pertinet ad gra­ tiam. » (I-Π. q. 111. a. 2. ad 2.) Ή'ι Ι'ΛΗΗ 11. — CONCORDIA D. THOMAE Τ· (jiiic. Trid. loquitur de gratia praeveniente, quae est ιΊ excitans el adjuvans, et cui libere assentiendo et coo­ perando homo disponitur ad gratiam sanctificantem susci­ piendam : sive haec dispositio praecedat tempore ipsam susceptionem gratiae gratum facientis, sive haec dispositio· praecedat tantum ordine naturae, considerando gratiae justi­ ficantis consecutionem ex parte mobilis, quod est liberum arbitrium motum et excitatum a Deo per ipsius gratiae et caritatis infusionem : ut jam declaratum fuit supra quaest. de justificatione a. 8. '. De hac igitur motione et excitatione liberi arbitrii, sui) qua homo renovatur interius per voluntariam susceptionem, gratiae et donorum, loquitur Cone. Trid. dum affirmat : 1° Quod liberum arbitrium sic motum et excitatum a Deo revera agit atque exercet suam activitatem, assentiendo Deo excitanti atque vocanti ; 2° quod liberum arbitrium sic motum el excitatum potest dissentire, si velit. Quoniam, ut docet I). Thomas I Cor. 12. lect. 1. : « Non enim per Spiritum Sanctum inhabitantem tollitur facultas peccandi a liberoarbitrio totaliter in vita praesenti. » Unde ex parte Spiritus Sancti moventis liberum arbitrium « necesse est dicere, quod motio Spiritus Sancti semper est efficax secundum suam intentionem. Operatur enim in. anima Spiritus Sanctus dividens singulis prout vult, ut dicitur I Cor. 12. ; et ideo quibus Spiritus Sanctus pro suo arbitrio vult dare perseve­ rantem divinae dilectionis motum, in his peccatum caritatem excludens esse non potest. Dico non posse ex parte virtutis molivae, quamvis possit ex parte vertibilitatis liberi arbitrii.» Ita D. Thomas De Carit, a. 12. 2. El hoc est, quod definivit Cone. Trid. Nam « Patres Tridenlini, in ipso medio conclavi ordini habendo, una cum Divinae Scripturae codicibus et Pontificum Maximorum decretis. Summam Thomae Aquinatis super altari patere voluerunt,. 1 Vide supra cap. 3. p. 89 et Part. Prim. q. 5. a, 8. p. 477. ■ Cf. 11-11. q. 24. a. 11. CAP. VIII. —GRATIAE ET I.IBEIll ABUITRII CONCILIATIO 285 unde consilium, rationes, oracula peterentur. » (Leo XIII. Aeterni Patris ‘.i Arg. 5um.— E.v Catechismo (Jonc. Trid. Pii V. Pontificis Maximi jussu promulgato I. a. t. n" 2'i. : « Non solum autem Deus universa, quae sunt, providentia sua tuetur atque ministrat, verum etiam quae movenlur et agunt ali­ quid, intima virtute ad motum atque artioimin ita impellit, ut quamvis secundarum causarum efllcienliam non impediat, praeveniat tamen ; cum ejus occultissima vis ad singula pertineat, el quemadmodum Sapiens testatur, attingit a line usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Quare ab Apostolo dictum est, cum apud Athenienses annuntiaret Deum, quem ignorantes colebant : Non longe est ab uno­ quoque nostrum : in Ipso enim nwimus et moremur et sumus. » 1 Apte ad propositum Berti, De Theoloy. Disciplin. lib. I I cap. I). n1’ 4. : « Concilium ergo Tridentinum non definit gratiam praeve­ nientem non esse per se efficacem, imo id confirmat ; et damnando memoratam haeresim (Protestant! um) declarat sub line efficaci gratia consistere potentiam ad oppositum et. libertatis indifferen­ tiam. Primo enim, cum haeretici, ex praeniotione Dei et doctrina de gratia per se efficaci, mala consecutione inferrent, liberum arbitrium non cooperari Deo moventi, definit Synodus Tridentina praemoveri utique et excitari, sed liberum arbitrium non rapi necessitate, sed etiam motum et excitatum posse dissentire, si velit. Doctrinam ergo de gratia perse efficaci veram supponit et confirmat ; consequen­ tiam Calvini merito negat et damnat. Nec enim definitum est. a Tridentini Patribus, ideo liberum posse dissentire, quoniam exci­ tatur et praemovetur gratia dumtaxat indifferenti : id in nullo Tridentini canone legimus. Imo si hoc erat mens Patrum, cur id expressis terminis non declarareetCalviniami.nl haeresim subvertere a fundamento '! » Hactenus Berti. — Molina etiam in sua Concord. q. 23. a. 4. disp. 1. memb. ult. scribit, quod « Lutliernni impudenter arbitrii nostri libertatem sunt ausi negare... ex Augustini opinione». Non ergo damnavit Concilium Tridentinum doctrinam Augustini et D. Thomae, sed consequentiam malam Calvini et impudentiam Lutheranorum. Non ergo decet viros catholicos hanc Lutheranorum impudentiam imitari nec cum Calvino mala consecutione pessimum consequens inferre. '.'811 PAKS 11. — CONCORDIA D. THOMAE I luce igitur est. physica praemotio; haec gratia ex so efficax, quae praemotio physica est in ordine supernaturali, nempe intima virtus Dei, secundarum causarum efficientiam I" non impediens; 2° praeveniens; 3n ad motum atque actio­ nem impellens; 4n attingens a fine usque ad finem fortiter; 5° et disponens omnia suaviter. Unde D. Thomas I. q. 18. a. 4. ad 1. : « Et hoc modo intelligendum est verbum Apostoli dicentis : In ipso vivimus, movemur et. sumus ; quia etiam nostrum vivere el nostrum esse et nostrum moveri causantur a Deo. » § 2 Argumenta rationis. Arg. I'·"1. —Eœ modo, quo Deris movet. — I-II. q. 10. a. 4. : « Respondeo dicendum quod, sicut Dionysius dicit De div. nom.. 4., ad providentiam divinam non pertinet naturam rerum corrumpere, sed servare. Unde omnia movet secun­ dum eorum conditionem, ita quod ex causis necessariis per motionem divinam sequuntur effectus ex necessitate, ex causis autem contingentibus sequuntur effectus contin­ gentes. Quia igitur voluntas est activum principium non determinatum ad unum, sed indifferenter se habens ad multa, sic Deus ipsam movet, quod non ex necessitate ad unum determinat, sed remanet motus ejus contingens et non necessarius nisi in his, ad quae naturaliter movetur. » Hoc est argumentum capitale in quaestione de concordia liberi arbitrii cum divina motione, sive in ordine generali providentiae sive in ordine speciali praedestinationis. Hocce etenim argumentum, quod D. Thomas evolvit perducendo illud usque ad ipsam efficaciam divinae voluntatis, ut patebit infra, complet alternata vice doctrinam traditam ab ipso Angelico Doctore De Pot. q. 3. a. 7. circa multiplices modos, quibus Deus operatur in omni operante, et operatur imme­ diate, non exclusa operatione voluntatis et naturae. Primus modus operandi est, in quantum Deus dat virtutem CAP. VIII. — GRATIAÉ ET UBERI ARBITRII CONCILIATIO 287 nobis libere operandi, hoc est, potentiam liberi arbitrii; secundus modus operandi esi, in quantum Deus conservat in suo esse potentiam liberi arbitrii : tertius modus operandi est, in quantum Deus movet et applicat ad agendum poten­ tiam liberi arbitrii; quartus modus'operandi est. in quantum virtute Dei virtus propria liberi arbitrii agit. Dum ergo Deus operatur primo modo, non destruit, sed ex nihilo educit ipsam virtutem operativam liberi arbitrii ; dum operatur secundo modo, non destruit, sed quod fecerat, conservat in esse facto; dum operatur tertio modo, non destruit, non laedit, non minuit, sed quod fecit et in esse facto tenet, com­ plet, auget, perficit; el dum operatur quarto modo, conservat in esse virtutem, quam contulit libero arbitrio per tertium modum operandi, et per quam virtus propria liberi arbitrii completur, augetur et perficitur. Unde hoc argumentum sic breviter exponitur a D. Thoma De Pol. q. 3. a. 4. : « Omnes secundae causae agentes a primo agente habent hoc ipsum quod agant. » Sicut enim a Deo. ut est creator, habemus potentiam liberi arbitrii, et a Deo, ut est conservator, habemus potentiam liberi arbitrii in suo esse perdurantem : ita a Deo, ut est primum agens, habemus potentiam liberi arbitrii : 1° reductam de potentia in actum ; 2° agentem. Arg. 2um. —Ex ipsa natura divinae motionis. — De Pot. q. 3. a. 7. ad 7. : « Id, quod a Deo lit in re naturali, quo actualiter agat..., est vis, qua agit ad esse ut instrumentum primae causae. » Sed manifeste apparet, quod vis, qua crea­ tura rationalis agit ad esse suae propriae operationis, ut instrumentum Dei, qui est primum volens, non minuit sed auget, non laedit sed perficit potentiam omnis voluntatis creatae. Praeterea : ex dictis supra cap. 5. physica molio, ideoque et gratia ex se efficax, est : 1° aliquid reale, receptum in potentia liberi arbitrii ; 2° aliquid reale, causatum a solo Deo ; 3° aliquid reale, causatum in potentia liberi arbitrii per modum actuantis, complentis et perficientis. Non ergo ,‘MH PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE >)■· Jrtiil. potentiam liberi arbitrii, sed aedificat: non minuit, sed amplificat. Ii tusus : ex dictis supra cap. 3. notae sive attributa gratiae ex se efficacis sunt : 1° auferre duritiam cordis, per quam homo resistit Spiritui Sancto; 2° transmutare liberam ho­ minis voluntatem de mala in bonam; 3° inclinare illam ad liene agendum indeclinabiliter ; 4° augere ipsam hominis libertatem : 5° conferre libero hominis arbitrio, ut perseveret in bono; 6° discernere bonos a malis. Non igitur potentiam liberi arbitrii mortificat, sed vivificat; non humiliat, sed exaltat; non deprimit, sed elevat. Arg. 3nm. — Ex ipsa natura liberi arbitrii creati. — Ex dictis supra cap. 3. liberum arbitrium creatum indiget phy­ sice moveri a Deo, ut possit agere, libere agere, bene agere et meritorie agere, ex eo quod : 1° non est actus purus; 2° habet rationem causae in strum entai is ; 3° est liberum per participationem ; 4° est causa agens subordinata; 5° ex viribus naturalibus nullam habet potentiam ad opera salutis nisi passivam ac obedientialem. Idcirco nec physica praemotio nec gratia ex se efficax, quae est praemotio physica in ordine ad vitam aeternam, possunt laedere naturam liberi arbitrii, quae per hujusmodi divinam motionem semper melioratur semperque perficitur ; ac libero arbitrio divino, qui est actus purus et per essentiam liberum, redditur, in quantum a Deo praemota, magis propinqua, magis similis, magis de libertate participans. Praeterea : Liberum arbitrium creatum est potentia se habens ad utrumlibet, potentia habens indifferentiam atque indeterminationem in agendo. Sed duplex est indifferentia, el duplex quoque indeterminatio : videlicet indifferentia passiva, quae involvit polentialilatem, et indeterminatio per carentiam actus, quae est indeterminatio involvens imperfectionem ; sicut indeterminatio et indifferentia materiae ex privatione formae, ex carentia actus primi. Alia indifferentia est activa seu potestatis : haec est indifferentia non ex carentia actus, sed ex dominio ipsius ; haec est indeterminatio, quae im- CAP. VIII. — GRATIAE ET UBERI ARBITRII CONCILIATIO 289 portat eminentiam ad agendum plura, ad tendendum in hoc vel illud bonum, ad volendum illud vel non volendum; et est quid simile indeterminationi formae, quae non indiget recipi in materia ad subsistendum. Jam vero prima indifferentia, quae non conducit ad agen­ dum, sed magis obesi, primaque indeterminatio. quae pro­ cedit ex elongatione ab actu, tolluntur per physicam praemotionem. AJtera vero indifferentia, quae est dominaliva actus et objecti, a quo speciflcatur actus; et altera indeterminatio, quae oritur ex libero rationis judicio, et in qua consistit essentia libertatis : causantur primo et principaliter ab ipso Deo per physicam praemotionem. Quoniam per physicam praemotionem removetur status potcntialis liberi arbitrii, quae est facultas voluntatis et rationis; el ulruque potentia, quae antea erat elongata ab agendo, actuator, ut do facto operetur ; conjungitur suae uniuscujusque propriae opera­ tioni, ut agat. Et adhuc physica praemotio, quae est effectus causatus a solo Deo in potentia liberi arbitrii, st·, habet res­ pectu ipsius actus liberi in ratione principii efficientis, sicut ipsa virtus liberi arbitrii, cujus est complementum. Unde actus liber procedit a Deo medianto virtute propria liberi arbitrii et mediante virtute, quae confertur per applicationem ipsius liberi arbitrii ad agendum. Igitur per physicam prae­ motionem removetur indifferentia el indeterminatio, quae sunt de imperfectione liberi arbitrii ; et causatur immediate immedialione virtutis ipse actus liberi arbitrii; el proinde perficitur indifferentia activa et indeterminatio eminentiae, quae sunt, de essentiali liberi arbitrii entitate. Rursus : processus actus liberi ita se habet : lu voluntas per hoc quod vult finem, movet seipsam ad volendum ea quaesunt ad finem; unde postquam mota esi ab intellectu secundum rationem objecti, movetur a seipsa quantum ad exercitium actus secundum rationem finis ;2° voluntas incipit movere seipsam ad volendum ea quae sunl ad finem, mo­ vendo intellectum, ut inquirat illa ante judicium de illis eligendis ; et haec inquisitio consilium vocatur ; 3° intellectus jpronuntiat judicium, quod est quasi conclusio et determinatio DE GRATIA. T. II. 19 290 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE consilii ; 4° haec autem determinatio, in qua consistit essentia liberi arbitrii reduplicative ut actualiter agentis, amplectitur duos actus, sc. actum rationis determinantis consilium de agendis hic et nunc per suam sententiam, et actum volun­ tatis acceptantis ultimum judicium practicum rationis. Et tunc perficitur atque consummatur actus humanus. Est autem homo dominus suorum actuum per rationem et voluntatem ; unde liberum arbitrium esse dicitur facultas voluntatis et rationis. Illae ergo actiones proprie· humanae dicuntur, quae ex voluntate deliberata procedunt. (1-11. q. 1. a. 1. ; q. 9. a. 3. ; q. 14. a. 1. et I. q. 83. a. 3. ad 2.) Jam vero : « Homo agit voluntate; voluntatis autem prin­ cipium est electio; et electionis, consilium... Oportet aliquod exterius principium esse quod moveat mentem humanam ad consiliandum de agendis. Hoc autem oportet esse aliquod melius humana mente... Ita omnium motuum interiorum mentium principium est a Deo movente... Deus movet omnia secundum modum eorum ; et ideo divina motio a quibusdam participatur cum necessitate, a natura autem rationali cum libertate propter hoc, quod virtus rationalis se habet ad opposita; et ideo sic Deus movet mentem humanam ad bonum, quod tamen potest huic motioni resistere; et sic ex Deo est, ut homo se ad gratiam praeparet. Sed quod gratia careat, non habet causam a Deo, sed ab homine, secundum illud Os. 13, 9 : Perditio tua ex te Israel; tantummodo ex me auxilium tuum. » (Quodl. 1. a. 7.) Arg. 4um.—Ex characteri bus essentialibus physicae prae­ motionis. — Ex dictis supra (cap. 4.) per physicam motionem Deus agit immediate : 1° immediatione suppositi in potentiam liberi arbitrii, quae est facultas voluntatis et rationis; 2° im­ mediatione virtutis in actum liberi arbitrii, id est, in determi­ nationem consilii per sententiam rationis et per acceptationem appetitus. Ergo a Deo procedit, mediante potentia liberi arbitrii, quidquid est veri in apprehensione intellectus, quid­ quid recti in sententia rationis, quidquid boni et honesti in acceptatione appetitus, quidquid denique ordinati et lauda- CAP. VIII. — GRATIAE ET LIBERI ARBITRII CONCILIATIO 291 bilis in actu humano. Ut enim ait D. Thomas De Verit. q. 28. a. 3. ad 9. : « Potentia coni pletur per actum, per quem determinatur ad alterum oppositorum de se in potentia existens ad utrumque ; sicut materia in potentia existens ad plures formas per dispositiones aptatur ad unam formam magis quam ad aliam. » Determinatio autem ad unum iit : a) per rationem deliberando; b) per voluntatem acceptando judicium rationis. Sed ratio non deliberat nisi Deo movente; ratio non recte judicat nisi Deo illuminante; nec voluntas movet rationem ad deliberandum nisi Deo praemovente ; nec postea deliberantis rationis judicium acceptat nisi Deo reducente ipsam de potentia in actum. Divina itaque motio est principium efficiens deliberationem et principium efficiens electionem, ergo principium efficiens determinationem ad unum et conferens libero arbitrio, ut seipsum ad unum determinet. Unde D. Thomas IV. Seni. dist. 49. q. 1. a. 2. solut. 1. : « In omni ordine mobilium et motorum oportet secundos motores ordinari in finem primi motoris per dispositionem impressam in eis a primo motore... Et quia omnia procedunt a Deo in quantum bonus est, ideo omnia creata secundum impressionem a Creatore receptam inclinantur nd bonum appetendum secundum suum modum, ut sic in rebus quae­ dam circulatio inveniatur, dum a bono egredientia in bonum tendunt. Haec autem circulatio in quibusdam perficitur crea­ turis, in quibusdam autem remanet imperfecta. Illae autem creaturae, quae non ordinantur, ut pertingant ad illud pri­ mum bonum, a quo processerunt, sed solummodo ad conse­ quendam similitudinem ejus qualemcumque, non perfecte habent hanc circulationem, sed solum illae creaturae, quae ad ipsum primum principium aliquo modo pertingere pos­ sunt : quod solum est rationabilium creaturarum, quae Deum ipsum assequi possunt per cognitionem et amorem; in qua assecutione beatitudo eorum consistit. Ad appetendam beatiludinem perfecto appetitu, qui sufficiat ad merendum, homo ex propriis viribus non est sufficiens; sed habet hoc ex munere divinae gratiae, ut patet 11 Cor. 5, 5 : Qu,i efficit 292 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE nos in hoc ipsum Deus, id est, qui facit nos veram gloriam appetere. » Sicque per gratiam çx se et per se efficacem, quae est physica motio in ordine supernatural!, circulatio a bono in bonum perficitur in creatura rationali, quae est capax vitae aeternae, et quae perducitur in ipsam quasi a Deo transmissa, sicut sagitta a sagittante mittitur in signum. (I. q. 23. a. 1.) Arg. 5UIU. — Ex solutione argumentorum in contra. — Quam quidem ad litteram ab ipso D. Thoma accipiemus, ac perinde aperte liquebit, quae sit concordia liberi arbitrii cum physica praemotione, cum gratia ex se efficaci, cum voluntate Dei atque praescientia. IV Solutio argumentoi’um in contra. § 1 Solvuntur diillcuItateH sumptae ex efficacia divinae voluntatis. 1. Ad primum ergo dicendum, quod « voluntas divina non solum se extendit, ut aliquid fiat per rem, quam movet; sed etiam ut eo modo fiat, quo congruit naturae ipsius. Et ideo magis repugnaret divinae motioni, si voluntas ex necessitate moveretur, quod suae naturae non competit, quam si moveretur libere, prout competit suae naturae ». (I-Π. q. 10. a. 4. ad 1.) 2. Ad secundum dicendum, quod « ex hoc ipso, quod nihil voluntati divinae resistit, sequitur, quod non solum fiant ea, (piae Deus vult fieri, sed quod fiant contingenter vel neces­ sario, quae sic fieri vult ». (I. q. 19. a. 8. ad 2.) 3. Ad tertium dicendum, quod « si Deus movet voluntatem ad aliquid, incompossibile est huic positioni, quod voluntas ad illud non moveatur; non tamen est impossibile simpliciter. GAP. VIII. — GRATIAE ET LIBERI ARBITRII CONCILIATIO 293 Unde non sequitur, quod voluntas a Deo ex necessitate mo­ veatur ». (I-II. q. 10. a. h. ad 3.) 4. Ad quartum dicendum, quod « Deus movet quidem voluntatem immutabiliter propter elllcaciam virtutis mo­ ventis, quae deficere non potes! ; sed propter naturam volun­ tatis motae, quae indifferenter se habet ad diversa, non inducitur necessitas, sed manet libertas ; sicut etiam in omnibus providentia divina infailibiliter operatur, et tamen a causis configentibus proveniunt effectus contingenter, in quantum Deus omnia move! proportionabiliter, unum­ quodque secundum suum modum ». (De Malo q. 6. a. unico ad 3.) 5. Ad quintum dicendum, quod « Dims omnia movet, sed diversimode, in quantum se. unumquodque movetur ab eo secundum modum naturae suae; et sic homo movetur a Deo ad volendum et currendum per modum liberae voluntatis. Sic ergo velle et currere est hominis ut libere agentis, non autem est hominis ut principaliter moventis, sed Dei ». Rom. 9. lect. 3. (cf. De Malo q. (i. a. unico ad 1.) 6. Ad sextum dicendum, quod « quamvis non esse effectus divinae voluntatis non possit simul start* cum divina volun­ tate, tamen potentia deficiendi effectus simul stat cum divina voluntate. Non enim sunt ista incompossibilia : Deus vult istum salvari; et ille potest damnari. Sed ista sunt incompossibilia : Deus vult istum salvari, et iste damnatur ». (De Verit. q. 23. a. 5. ad 3. et ad 't. i § 2 Solvuntur difficultate* sumptae ex infallibilitate divinae praescientiae. 1. « Ad primum ergo dicendum, quod licet causa suprema sit necessaria, tamen effectus potest osse contingens propter causam proximam contingentem ; sicut germinatio plantae est contingens propter causam proximam contingentem, licet motus solis, qui est causa prima, sit necessarius. Et similiter scita a Deo sunt contingentia‘propter causas 294 PARS 11. — CONCORDIA D. THOMAE proximas, licet scientia Dei, quae est causa prima, sit necessaria. » (I. q. 14. a. 13. ad 1.) 2. « Ad secundum dicendum, quod... si dicam : Si Deus scit aliquid, illud erit, consequens intelligendum est prout subest divinae scientiae, sc. prout est in sua praesentialitate. » (Ibid, ad 2.) Unde illud erit necessario necessitate consequen­ tiae; sed libere necessitate consequentis. Erit enim actus et erit liber, quia utrumque scit Deus. 3. « Ad tertium dicendum, quod... ea, quae sunt scita a Deo, oportet esse necessaria secundum modum, quo sub­ sunt divinae scientiae, non autem absolute, secundum quod in propriis causis considerantur. » (Ibid, ad 3.) 4. Ad quartum dicendum, quod « corpus coeleste agit in haec interiora necessario, quasi necessitatem inducens quantum est de se; et ideo effectus ejus necessario evenit, nisi sit aliquid resistens. Sed Deus in voluntatem agit, non per modum necessitatis, quia voluntatem non cogit ; sed movet eam, non auferendo ei modum suum, qui in libertate ad utrumlibet consistit. Et ideo quamvis divinae voluntati nihil resistat, tamen voluntas et quaelibet alia res exsequitur divinam voluntatem secundum modum suum ; quia et ipsum modum divina voluntas rebus dedit, ut sic ejus voluntas impleretur; et ideo quaedam explent divinam voluntatem necessario, quaedam contingenter, quamvis illud, quod Deus vult, semper liat. » (De Verit. q. (>. a. 3. ad 3.) 5. Ad quintum dicendum, quod « aliquid potest dici posse dupliciter : uno modo, considerando potentiam, quae in ipso est; sicut dicimus, quod lapis potest moveri deorsum. Alio modo, considerando id, quod ex parte alterius est; sicut si dicerem, quod lapis potest moveri sursum non per potentiam, quae in ipso sit, sed per potentiam projicientis. Cum ergo dicitur : Praedestinatus iste potest in peccato mori, si consideretur potentia ipsius, verum est; si autem loquamur de praedestinatione secundum ordinem, quem habet ad aliud, sc. ad Deum praedestinantem, sic ordo ille non com­ patitur secum istum eventum, quamvis compatiatur secum istam potentiam. » (De Verit. q. 6. a. 3. ad 7.) CAP. VIH. — GRATIAE ET LIBERI ARBITRII CONCILIATIO 295 6. Ad sextum dicendum, quod « absolute loquendo Deus potest unumquemque praedestinare vel non praedestinare, aut praedestinasse vel non praedestinasse, quia actus prae­ destinationis, cum mensuretur aeternitate, numquam cedit in praeteritum, sicut numquam est futurum; unde semper consideratur ut egrediens a voluntate per modum libertatis. Tamen ex suppositione hoc efficitur impossibile : non enim potest non praedestinare supposito quod praedestinaverit, vel e converso, quia mutabilis esse non potest ; et ita non sequitur, quod praedestinatio possit variari. » (Ibid, ad 10.) § 3 Solvuntur difficultates sumptae ex ipsa natura physicae praeinotionis atque simul ex natura lihcri arbiti li. 1. Ad primum ergo dicendum, quod « liberum arbitrium est causa sui motus, quia homo per liberum arbitrium seip­ sum movet ad agendum. Non tamen hoc esi de necessitate libertatis, quod sit prima causa sui id, quod liberum est; sicut nec ad hoc, quod aliquid sit causa alterius, requiritur quod sit prima causa ejus. Deus igitur esi prima causa movens et naturales causas et voluntarias. Et sicut natu­ ralibus causis, movendo eas, non aufert quin actus earum sint naturales, ita movendo causas voluntarias non aufert quin actiones earum sint voluntariae, sed potius hoc in eis facit; operatur enim in unoquoque secundum ejus proprie­ tatem. » I. q. 83. a. 1. ad 3. — Dicendum, quod « Deus ope­ ratur in unoquoque agente etiam secundum modum illius agentis; sicut causa prima operatur in operatione causae secundae, cum secunda causa non possit in actum procedere nisi per virtutem causae primae. Unde, per hoc, quod Deus est causa operans in cordibus hominum, non excluditur, quin ipsae humanae mentes sint causae suorum motuum; unde non tollitur ratio libertatis. » (De Verit. q.24. a. 1. ad 3.) 2. Ad secundum « dicendum, quod illud, quod movetur ab altero, dicitur cogi, si moveatur contra inclinationem propriam; sed si moveatur ab alio, quod ipsi dat propriam PAHS Π. ---- CONCORDIA D. THOMAE inclinationem, non dicitur cogi; sicut grave, cum movetur deorsum a generante, non cogitur. Sic igitur Deus movendo voluntatem non cogit ipsam, quia dat ei ejus propriam inclinationem. » (I. q. 105. a. 4. ad 1.) — Et rursus : Dicen­ dum, quod « voluntas aliquid confert, cum a Deo movetur; ipsa enim est, quae operatur, sed mota a Deo; et ideo motus ejus, quamvis sit ab intrinseco sicut a primo principio, non tamen est violentus ». (De Malo q. 6. a. unico ad 4.) 3. Ad tertiani dicendum, quod « moveri voluntarie est moveri ex se, id est, a principio intrinseco; sed illud prin­ cipium intrinsecum potest esse ab alio principio extrinseco; et sic moveri ex se. non repugnat ei, quod movetur ab alio ». (I. q. 105. a. 4. ad 2.) — Rursus : Dicendum, quod « non omne principium est principium primum. Licet ergo de ratione voluntarii sit. quod principium ejus sit intra, non tamen est contra rationem voluntarii, quod principium intrinsecum causetur vel moveatur ab exteriori principio; quia non est de ratione voluntarii, quod principium intrinsecum sit prin­ cipium primum. » (I-U. q. 6. a. 1. ad 1.) 4. Ad quartum dicendum, quod « si voluntas ila movetur ab alio, quod ex se nullatenus moveretur, opera voluntatis non imputarentur ad meritum vel demeritum; sed quia per hoc, quod movetur ab alio, non excluditur quin moveatur ex se, ut dictum est : ideo per consequens non tollitur ratio meriti vel demeriti ». (1. q. 105. a. 4. ad 3.)— Rursus : Dicen­ dum, quod « homo sic movetur a Deo ut instrumentum, quod tamen non excluditur quin moveat seipsum per liberum arbitrium, ut ex supradictis patet (q. 10. a. 4.): et ideo per suum actum meretur vel demeretur apud Deum ». (I-II. q. 21. a. 4. ad 2.) 5. Ad quintum dicendum, quod « Deus movet hominem ad agendum, non solum sicut proponens sensui appetibile vel sicut immutans corpus, sed etiam sicut movens ipsam voluntatem ; quia omnis motus tam voluntatis quam naturae ab eo procedit sicut a primo movente. El sicut non est contra rationem naturae, quod motus naturae sit a Deo sicut a primo movente, in quantum natura est quoddam instrumen- CAP. VIII. — GRATIAE ET LIBERI ARBITRII CONCILIATIO 297 tum Dei moventis : ita non est contra rationem actus volun­ tarii, quod sit a Deo, in quantum volunlas a Deo movetur. Est tamen communiter de ratione naturalis et voluntarii motus, quod sint a principio intrinseco. ·> (I II. q. 6. a. I. ad 3.) G. Ad sextum dicentium, quod « instrumentum dupliciter dicitur. Uno modo proprie, quando sc. aliquid ita ab altero movetur, quod non confertur ei a moventi' aliquod princi­ pium talis motus, sicut serra movetur a carpentario; et tale instrumentum est expers libertatis. Alio modo dicitur in­ strumentum magis communiter, quidquid est movens ab alio motum, sive sit in ipso principium sui motus sive non ; et sic ab instrumento non oportet quod omnino excludatur ratio libertatis, quia aliquid potest esse ab alio motum, quod tamen seipsum movet; et ita est de meule humana. » De Venit. q. 24. a. 1. ad 5. (Vide etiam I II. q. G8. a. 3. ad 2. et III. q. 7. a. 1. ad 3.) 7. Ad septimum dicendum, quod « volunlas dicitur habere dominium sui actus non per exclusionem causae primae, sed quia causa prima non ita agit in voluntate, id eam de neces­ sitate ad unum determinet, sicul déterminai naturam; et ideo determinatio actus relinquitur in polestate rationis et voluntatis ». (De Pot. q. 3. a. 7. ad 13.) 8. Ad octavum dicendum, quod « operatio illius agentis, quod per se agit, oportet ut in primum agens sicul in causam reducatur; quamvis enim hujusmodi entia per se agant, quia per propriam naturam et proprium judicium actus suos determinant, non tamen a se habent, quod agant, sed a primo agente, quod eis et esse el posse el ayere confert ». (II. Sent. dist. 73. q. 1. a. 2. ad 5.) 9. Ad nonum dicendum, quod « voluntas, quando de novo incipit eligere, transmutatur a sua priori dispositione quan­ tum ad hoc, quod prius erat eligens in potentia et postea fit eligens actu; et haec quidem transmutatio est ab aliquo movente, in quantum ipsa voluntas movet seipsam ad agen­ dum, et in quantum etiam movetur ab aliquo exteriori agente, sc. Deo. Non tamen ex necessitate movetur, ut dictum est in c. a. » (De Malo q. 6. a. unico ad 17.) 298 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE Arf decimum dicendum, quod « Deus operatur in om­ nibus, ita tamen, quod in unoquoque secundum ejus condi­ tionem : unde in rebus naturalibus operatur sicut ministrans virtutem agendi et sicut determinans naturam ad talem actionem ; in libero autem arbitrio hoc modo agit, ut vir­ tutem agendi sibi ministret et, ipso operante, liberum arbi­ trium agat ; sed tamen determinatio actionis et finis in potestate liberi arbitrii constituitur; unde remanet sibi dominium sui actus, licet non ita sicut primo agenti ». (II. Sent. dist. 25. q. 1. a. 1. ad 3.) — Iterum : Dicendum, quod « cum dicitur aliquid movere seipsum, ponitur idem esse movens et motum ; cum autem dicitur, quod aliquid movetur ab allero, ponitur aliud esse movens et aliud motum. Mani­ festum est autem, quod cum aliquid movet alterum, non ex hoc ipso quod est movens, ponitur quod est primum movens; unde non excluditur, quin ab altero moveatur et ab altero habeat similiter hoc ipsum, quod movet. Similiter cum aliquid movet seipsum, non excluditur, quin ab alio moveatur, a quo habet hoc ipsum quod seipsum movet; et sic non repugnat libertati, quod Deus est causa actus liberi arbitrii. » (De Malo q. 3. a. 2. ad 4.) Rursus : « Dicendum, quod Deus operatur in voluntate et libero arbitrio secundum ejus exigentiam; unde etiam si voluntatem hominis in aliud mutet, nihilominus tamen hoc sua omnipotentia facit, ut illud, in quod mutatur, volun­ tarie velit... Ad actum liberi arbitrii nulla virtus est eo superior nisi Deus, quamvis forte aliqua alia virtus creata simpliciter potentior sil ; unde nulla virtus creata liberum arbitrium cogere nec immutare potest. Deus autem potest quidem immutare, sed non cogere eo modo, quo dicitur non posse facere, ut duo contradictoria sint simul... Unde ipse solus in voluntate operari potest et in ipsam imprimere; et ideo diversitates humanae voluntatis in uniformitatem voluntatis divinae reducuntur sicut in primum regulans. » (II. Sent. dist. 25. q. 1. a. 2. ad 1., ad 3. et ad 5.) ’ύί'έΓ”' CAPUT MONUM Suprema ratio concordiae inter liberum hominis arbitrium et Dei motionem repetenda ex ipsa divinae voluntatis efficacia. I PRAENOTANDA Primo : Ponere gratiam ex se efficacem nihil aliud significat nisi gratuitam Dei motionem esse efficacem ex omnipotentia Dei moventis. — Gratia enim ex se efficax constituitur for­ maliter per physicam praemotionem, i«l est, per gratuitam illam motionem, qua Deus movet liberam hominis voluntatem non solum ex parte objecti, sed etiam ex parte ipsius poten­ tiae ; et hujusmodi motio est quidam motus voluntatis, quoniam actus moventis in moto est motus. (I-II. q. 111. a. 2.) Sed. ut D. Thomas declarat : « Forma recepta in aliquo non movet illud in quo recipitur, sed ipsum habere talem formam est ipsum motum esse; sed movetur ab exteriori agente, sicut corpus quod calefit per ignem, non movetur a calore recepto, sed ab igne. » (De Verit. q. 22. a. 5. ad 8.) Hoc igitur, quod potentia liberi arbitrii recepit gratuitam Dei motionem, est ipsam potentiam motam esse. Unde, proprie loquendo, lacullas voluntatis el rationis move­ tur a Deo, cujus motio in potentiis animae est motus. Qua­ propter Angelicus Doctor tradit expresse infallibilitatem divinae motionis seu ejusdem intrinsecam efficaciam ad movendum liberam hominis voluntatem se habere secun­ dum quod est a Deo sicut a movente, minime secundum quod est a libero arbitrio sicut a moto; ex virtute Spiritus >(> l’ABS II. — CONCORDIA D. THOMAE iiK-ti. qui infallibiliter operatui’ guodcumque voluerit; ex irl.e virtutis motivae, non ex parte vertibilitatis liberi bitrii. (J-Il. q. 112. a. 3.; Π-Π. q. 24. a. 11.; De Carit, a. 12.) Secundo : Ponere gratiam efficacem ex omnipotentia Dei oventis nihil aliud significat nisi ponere illam efficacem esse i scientia atque Dei moventis voluntate. — Primo namque olentia non ponitur in Deo ut aliquid differens a scientia et i oluntate secundum rem, sed solum secundum rationem, in uantum sc. potentia importat rationem principii exsequentis i, quod voluntas imperat et ad quod scientia dirigit. Deinde, \ uoniam scientia Dei est causa rerum secundum quod habet oluntatem conjunctam. Ideoque ipsa scientia et voluntas I ivina, secundum quod sunt principium effectivum, habent itionem potentiae. (I. q. 14. a. 8. et q. 25. a. 1. ad 4.) Idcirco I ·. Thomas, dum efficaciam divinae motionis affirmat, semper· | d voluntatem Spiritus Sancti atque ipsam intentionem Dei I loventis appellat. Tertio : De divina ista motione, involvente divinam volunitem et divinam intentionem, qnae deficere non potest, icimus non stare quod homo simul cum illa componat conNiriiim dissensum '. — Ita S. Scriptura, a) Esth. 13, 9-11 : 1 In Congreg. De Auœiliis. 40. seu 3. coram Paulo V. quaeabita fuit in Monte Quirinali coram Sanctissimo, 26. Oct. 1605, et i qua iterum de praedelerminalione physica est disputatum, uaesitumque : Num in Scriptura Sacra fundari possit, P. Vastida . J., afferebat in contra illud Apostoli 11 Cor. 6, 1 : Horiamur vos, e in vacuum gratiam Dei recipiatis, et P. Lemos O. P. sensum illius istimonii explicavit, dicens : 1» « Illud testimonium non loqui de ratia efficaci, sed de sufficienti. Exhortatur enim Paulus, ne tot uflicientia auxilia et externa et interna, sicut sunt evangelii praeicationcs, interiores inspirationes, etc., in vacuum homines sua ulpa recipiant > ; 2° « Secundus sensus illius testimonii est : Paulum :>i loqui de gratia justificante, non de gratia actuali; et exhortatur, e homines sua culpa in vacuum recipiant habitualem gratiam qua usti ficati sunt, ab illa per sua peccata recedentes et susceptam ratiam in vacuum redigentes. In utroque isto sensu procedit locus .postoli, in quo argumentum totaliter ruit. Nego enim minorem i ' , I . > ■ ! CAP. IX. — SÜPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 301 Domine. Domine, Rex omnipotens, in ditione enim tua • uncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvaro Israël. Tu fecisti coelum et terram, et quidquid coeli ambitu continetur. I lominus omnium es ; nec est qui resistat majestati tuae. » b) Ps. 113,3 : « Deus autem noster in coelo; omnia, quaeciunquo. voluit, fecit. » c) Prov. 21, 1 : « Sicut divisiones aquarum, ita cor regis Quod Paulus loquatur de gratia efficaci!'·)· prarocniente. » El pro­ sequitur Lemos : « Cum autem instaret. P. Vastida, nihil ulicujus con siderationis superaddens, dixit Archiepiscopus Armachanus (unus ex cardinalibus assistentibus): Dicant Patres : An sit sensus illius loci Apostoli, quod eochortelur homines ut non conjungant contrarium dissensum cum efficacia gratiae? Ad quod Er. Thomas : Ad hoc nullo modo exhortatur Apostolus, quia conjungere contrarium di-<-cusum eum efficacia gratiae non est faciibilc. Unde ad id non exhortatur Apostolus. Cum autem P. Vastida instaret in illa sua antiqua aequivocatione de entilate auocilii, quod ex praecisa ratione entitatis ; quod homo cum illa entitate conjungat contrarium dissensum : dixit Fr. Thomas de Lemos : « Jam dixi in praecedenti Congregatione, et modo iterum dico :... Quaestio est de auxilio in ratione auxilii secundum illam virtutem, quam habet prout actualiter venit a divina voluntate, intendente efficaciter hominem movere. |><· hoc dico, quod semper diximus, talem actualem motionem, qua Deus vult hominem movere, esse efficacem ex Deo ipso, et prout venit a divina volun tate, seclusa priori scientia media. Et cum tali motione divina, prout actualiter provenit a divina voluntate, intendente hominem movere ad bonum, non stare simul conjungere contrarium dissen­ sum. Et sub istis terminis fuit semper quaestio tractata. Et in hoc sensu negat Molina et sui defensores auxilium praevenientis gratiae esse efficax, prout videlicet venit a Deo, et ex vi motionis divinae. Et ratio est manifesta; quia cum istud auxilium sit virtus divinae voluntatis, et sic quaedam actualis divina motio, et sic instrumen­ tum divinae voluntatis intendentis per illud hominem movere ad bonum, non secludit nec secludere potest, imo semper essentialiter includit divinam voluntatem, quae est agens principale, in cujus virtute operatur. Manifestum est enim secundum omnem scientiam, quod cum sermo fit de instrumento in ratione actualis instrumenti, quod semper includitur principale agens. Igitur de divina ista motione, involvente divinam voluntatem et divinam intentionem, dicimus non stare quod homo simul eum illa componat contrarium dissensum. » — Haec Lsmos. 302 PAKS II. — CONCORDIA D. THOMAE in manu Domini; quocumque voluerit, inclinabit illud. » cZ)ls. 46,10 : « Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. » e) Rom. 9, 19 : « Voluntati enim ejus quis resistit? » Ita S. Augustinus : a) « Scriptura Divina si diligenter inspicialur, ostendit non solum bonas hominum voluntates, quas ipse facit ex malis et a se factas bonas in actus bonos et in aeternam dirigit vitam, verum etiam illas, quae con­ servant saeculi creaturam, ita esse in Dei potestate, ut eas quo voluerit, quando voluerit, faciat inclinari. » (De grat. et lib. arb. cap. 20.) b) « Agit enim Omnipotens in cordibus hominum etiam motum voluntatis eorum, ut per eos agat quod per eos agere ipse voluerit, qui omnino injuste aliquid velle non novit. » (Ibid. cap. 21.) c) « Subventum est igitur infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabiliter et insuperabiliter ageretur ; et ideo, quamvis infirma, non tamen deficeret nec adversitate aliqua vinceretur. » (De corrept. et grat. cap. 12.) Ita D. Thomas : a) « Si ex intentione Dei moventis est, quod homo, cujus cor movet, gratiam consequatur, infallibiliter ipsam, consequitur, » (I-Π. q. 112. a. 3.) b) « Impossibile est haec duo simul esse vera, quod Spiritus Sanctus velit aliquem movere ad actum caritatis, et quod ipse caritatem amittat peccando. » (II-II. q. 24. a. 11.) c) « Necesse est dicere, quod motio Spiritus Sancti semper est efficax secundum suam intentionem. » (De Carit, a. 12.) Ita Cajetanus : « Efficaciam simul el facilitatem divinae operationis ad inclinandum cor hominum quocumque Deo placuerit, describit Salomon instar dividentis aquas in multos rivos. Facillima est enim divisio aquae in multos rivos eo quod aqua non resistit divisioni. Quemadmodum enim ope­ ratio hominis facillimae est efficaciae ad dividendum aquam in multos rivos, nec opus est laborare ad hujusmodi divi­ sionem, quamvis laborare oporteat ad faciendum alveos, per quos aqua deducatur : ita facillima efficacia Deus movet cor et inclinat illud, quocumque voluerit ipse summus Deus; scribitur enim hic nomen Tetragrammaton. Nullus inter- GAP. IX. ---- SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 303 «•edit labor, nulla resistentia, quando Deus vult; in omni enim creatura et non solum in corde hominis est, quae a theologis vocatur potentia obedientiae relative ad Deum. Omnia enim quaecumque vull Deus, facit sine resistentia, prout vult. » (In Prov. cap. 21, 1.) Quarto : Quaenam ergo sit ultima atque suprema ratio in concordia liberi arbitrii cum gratuita Dei motione ex se et ab intrinseco efficaci. — Juxta doctrinam S. Augustini et D. Thomae, ultimum quare hujusmodi excellentissimae ac adeo intimae concordiae inter liberum arbitrium et physicam Dei motionem est : quia Deus voluit atque praescivit. Non enim primo Deus praescivit ante omnem actum suae liberae voluntatis, in quam partem ex sola sua innata libertate arbi­ trium creatum, in his vel illis circumstantiis positum, sese inflectebat, et deinde voluit ac decrevit; sed primo decer­ nendo voluit, et deinde praescivit. Scientia namque, qua Deus cognoscit certissime et infallibiliter omnes cogitationes men­ tium et omnes voluntates cordium, sive praeteritas sive prae­ sentes sive futuras, est scientia divina habens adjunctam voluntatem et consequens ad actum liberae suae volun­ tatis, qua Deus decrevit ab aeterno, quae ab ipso per suas creaturas et in creaturis suis flenda sunt in tempore. Deus enim cognoscendo suum velle, cognoscit omnem volunta­ tem ; et Deus praescit quae ipse facturus est. Ad efficaciam igitur divinae voluntatis assurgentes, ut concordia inter liberum hominis arbitrium et Dei motionem in perspicuo ponatur, haec, quae subsequuntur, restant nobis adhuc declaranda : 1° Deus cognoscit motus seu actus liberi arbitrii creati, cognoscendo seipsum ut causam primani efficientem respectu motuum atque operationum voluntatis creatae. 2° Voluntas Dei est ita efficax et perfecta in causando motus voluntatis, ut non solum conferat libero arbitrio creato causare suos proprios actus, verum etiam modum illos causandi, nempe : libere. 3° Omnes actus liberi arbitrii creati sunt praedeflniti seu ilO'l PARS IT. — CONCORDIA D. THOMAE praedelerminati in causa prima efficiente, quae est volun­ tas Dei. 4° Praescientia Dei non est ratio praedefinitionis, sed e converso, praedefinitio actuum liberorum est ratio divinae praescientiae ipsorum. 5° Ultima resolutio hujus magnae controversiae. II CONCLUSIO 1. Deus cognoscit motus seu actus liberi arbitrii creati, cognoscendo seipsum ut primam efficientem causam respectu omnium motuum liberae voluntatis creatae. Arg. I1"". — Ex ratione entis. — Omnis quidem actus liberi arbitrii est ens in anima rationali, nempe ens in voluntate et ens in intellectu : nam liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis. Sed Deus, cognoscendo seipsum ut causam primam efficientem rerum, cognoscit omnia entia et omnes entium differentias et quae sub eis continentur: sive entia sint in anima, sive sint‘in rebus extra animam. Etenim Deus est ens per essentiam ; et omnia alia sunt entia per participationem, quae eo modo, quo sunt, ab ente per essentiam effecta esse oportet. Relinquitur ergo, quod Deus ea quae sunt in cogitatione et in voluntate creaturae, co­ gnoscat, seipsum ut ea efficientem cognoscendo. Arg. 2UIn. — Ex relatione inter causalitatem et cognitio­ nem Dei respectu creaturarum. — Deus cognoscendo suam essentiam, cognoscit omnia ad quae sua causalitas exten­ ditur; quia sic, cognoscendo suam essentiam, alia cognoscit, sicut per cognitionem causae cognoscuntur effectus. Sed cau­ salitas Dei extenditur ad operationes intellectus et voluntatis, ad initium usque harum operationum, ad determinationem CAP. IX. — SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 305 videlicet ipsam, qua se ad agendum determinat omne liberum arbitrium creatum; quoniam Deus est fontale principium lotius esse, a quo est omnis forma, per quam res quaelibet operatur, et omnis operatio, cujus principium est forma, et omnis virtus, per quam forma completur in ratione principii operandi ac simul suae propriae operationi conjungitur. Cognoscit igitur Deus cogitationes et affectiones mentis, seipsum cognoscendo ut causam primani, ad quam princi­ palius reducuntur effectus causarum secundarum. Arg. 3om. — Ex eo, quod velle Dei est primum velle.— Sicut esse Dei est primum esse, el per hoc omnis esse causa: sic intelligere ct velle Dei est primum inlelligere el primum velle, el per hoc omnis operationis liberi arbitrii, quae est facultas voluntatis et rationis, causa ; causa, inquam, effi­ ciens, exemplaris ac finalis. Sicut igitur Deus cognoscendo suum esse, cognoscit esse cujuslibel rei. ita cognoscendo suum intelligere et velle, cognoscit omnem cogitationem et voluntatem. Cognoscendo ergo Deus suum esse et inlel­ ligere et velle ut causam exemplarem tantum, cognoscit omne ens, omnem cogitationem et omnem motum voluntatis, tamquam ejus virtute possibilia ; cognoscendo autem suum esse, intelligere et velle ut causam praeterea efficientem., cognoscit omnia entia futura el omnem futuram cogitatio­ nem et omnem futurum liberae voluntatis motum. Arg. 4uni. —Ex hoc, quod velle creatum est opus diri nae artis. — Nostrum enim intelligere ac nostrum velle nostrumque libere operari est opus divinae artis et quid revera artificiale respectu primi intellectus et primi volentis et primi liberi. Omnis namque cogitatio mentis atque voluntatis creatae actio comparantur ad intellectum et voluntatem Dei sicut artificiata ad scientiam artificis. Sed artificialia sunt in artificibus per intellectum el voluntatem artificum, sicut res naturales sunt in causis suis per virtutem causa­ rum. Cum ergo scientia Dei sit causa rerum secundum quod habet voluntatem conjunctam, Deus cognoscendo sc ut cau­ sam exemplarem simul atque efficientem omnium motuum DE GRATIA. T. II. 20 306 PARS 11. — CONCORDIA D. THOMAE liberao voluntatis, cognoscit artificialia sua, quae sunt actus nostri liberi arbitrii ; cognoscit, inquam, opera suae divinae, artis, quae sunt cogitationes nostrarum mentium et affectus desideriaque nostrorum cordium. Arg. 5um. — Ex eo, quod omnis virtus agendi est a causa prima. — Cogitatio quidem animae est per informationem quandam ipsius, in quantum Deus, qui dedit ei virtutem ad intelligendum tam naturalem quam superadditam, im­ primit etiam similitudinem rei intellectae; ac pariter, affectus animae est quaedam inclinatio ipsius ad aliquid, in quantum Deus inclinat voluntatem in bonum, administrando virtutem agendi, et applicando hanc virtutem ad agendum, et directe movendo ad bonum. Deus enim influit creaturae rationali omnia : esse, posse et agere ; et bonarum operationum ita est causa, ut efficiat tam substantiam actus quam perfec­ tionem, secundum quam actus dicitur bonus. Unde utrumque influit Deus nostro libero arbitrio : 1° ut agat; 2° ut libere agat';3° ut bene agat; omni quocumque gradu bonitatis ac perfectionis, sive in ordine naturae tantum, sive in ordine quoque supernatural!. Sicque Deus, seipsum cognoscendo ut causam efficientem, cognoscit cogitationes mentium et voluntates cordium in virtute causae, cum ipse sit univer­ sale essendi atque agendi principium. Haec igitur sunt quinque argumenta, quibus D. Thomas I. C. Gent. cap. 68. ostendit, quod « Deus cogitationes men­ tium et voluntates cordium cognoscat in virtute causae, cum ipse sit universale essendi principium ». In virtute causae : hic non agitur de libero arbitrio creato se deter­ minante ad volendum hoc vel illud ante omne decretum liberae Dei voluntatis; sed agitur de virtute causae, quae est Deus. Etenim Deus solus, et non liberum arbitrium creatum, est universale essendi principium, respectu cujus omnis virtus operandi est causata, et omnis causa est effectus, et omne principium tam essendi quam operandi est particulare, et omne liberum arbitrium est subditum, et omne dominium est subjectum. D. Thomas assurgens CAP. IX. — SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 307 supra potentiam liberi arbitrii creati, ut inveniat fundamen­ tum scientiûcum absolutae certitudinis divinae scientiae circa futura libera et contingentia, assignat duas causas, quare illa sint Deo praesentia at» aeterno, nimirum : 1° rationes rerum ipsarum in mente divina ; 2“ aeterni­ tatem Dei, cujus scientia cum ipsius aeternitate realiter i denti fleatur. Sed rationes rerum ante decretum Dei non repraesentant res ipsas ut futuras, sed ut possibiles dum­ taxat; non ut flendae in tempore, sed solummodo ut faclibiles. Ex se causae sunt quidem rerum exemplares, at non efficientes. Ut enim scientia Dei efficiat res. voluntatem Dei suae scientiae oportet adjungere ac rerum rationibus divinae voluntatis decretum. Deus cognoscit certissime el infallibiliter omnes cogitationes mentium et omnes voluntates cordium in decreto suae liberae voluntatis; ideoque ratio suprema, quare quaedam contingentia ac libera sunt in praesentia suae aeternitatis et quaedam non sunt, est libera ipsius Dei voluntas. Tam S. Augustinus quam D. Thomas semper appellant ad divinam causalitatem tamquam ad rationem supremam pro certitudine divinae scientiae circa futura libera et contingentia firmiter stabilienda, et pro reddenda ultima ratione, quare omnia futura contingentia el libera subduntur divino conspectui secundum suam prae­ sunt ialitatem. S. Augustinus. — a) XV. De Trinit. cap. 13. : « Nos oramus Deum, nec tamen necessitates nostras docemus eum. Novit enim (ait Verbum ejus) Pater vester, quid robis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. (Malli. 6, 8) Nec ista ex aliquo tempore cognovit, ut nosset; sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam quid el quando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exaudi­ turus vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Universas autem creaturas suas el spirituales el corporales, non quia sunt, ideo novit, sed ideo sunt, quia novit. Non enim nescivit, quae fuerat creaturus. Quia ergo scivit, crea­ vit; non quia creavit, scivit. Nec aliter ea scivit creata, 3118 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE qunm creanda; non enim ejus sapientia aliquid accessit ex cis: sed illis existentibus, sicut oportebat et quando opor- i tebat, illa mansit ut erat... Longe est ergo huic scientiae ' nostra scientia dissimilis. Quae autem scientia Dei est, ipsa est sapientia; et quae sapientia, ipsa essentia sive substantia. Quia in illius essentia simpliciter mirabili non est aliud sapere, aliud esse; sed quod est sapere, hoc est esse. » b) XIII. Confess, cap. 38. : « Nos itaque ista, quae fecisti, videmus, quia sunt; tu autem quia vides ea, sunt. Et nos foris videmus quia sunt, et intus quia bona sunt: tu autem ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda. » c) V. De Civit. Dei cap. 9. : « Nos adversus istos sacri­ legos ausus atque impios, et Deum dicimus omnia scire · antequam fiant; et voluntate nos facere quidquid a nobis non nisi volentibus fleri sentimus et novimus... Qui enim non est praescius omnium futurorum, non est utique Deus. Qua­ propter et voluntates nostrae tantum valent, quantum, Deus eas valere voluit atque praescivit ; et ideo quidquid valent, certissime valent ; et quod facturae sunt, ipsae omnino facturae sunt; quia valituras atque facturas ille, praescivit, cujus praescientia falli non potest. » D. Thomas. — a) 1. q. 14. a. 11. : « Cum Deus sit causa rerum per suam scientiam, ut dictum est a. 8., in tantum se extendit scientia Dei, in quantum se extendit ejus causalitas. » Et ibid. q. 57. a. 2. : « Et secundum quod causât, sic et cognoscit; quia scientia ejus est causa rei, ut ostensum est q. 14. a. 8. » Et ibid. a. 4. : « Et sic solus Deus cogi­ tationes cordium et affectiones voluntatum cognoscere potest. Cujus ratio est: quia voluntas rationalis creaturae soli Deo subjacet, et ipse solus in eam operari potest. » b) I Cor. 2. lect. 2. : « Angelus autem neque bonus neque malus illabitur menti humanae, ut in ipso corde hominis sit et intrinsecus operetur; sed hoc solius Dei proprium est. Unde solus Deus est conscius secretorum cordis hominis, secundum illud Job. 16, 20 : Ecce in coelo testis meus, et in excelsis conscius meus. » GAI·. IX. — SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 309 c) Job. 12. lori. 2. : « Ostenso igitur, quod in Deo sit forti­ tudo, sapientia et consilium, ultimo ostendit, quod in Deo sit intelligentia, quam diximus pertinere ad cognitionem occultorum, quae maxime videntur esse circa ea, quae in corde latent. Haec autem Deum cognoscere ostendit per hoc, quod in cordibus hominum operatui'; el sic occulta cordium quasi suos effectus cognoscit. Dicit ergo : Qui immutat cor principum populi terrae, quantum sc. ad voluntatem. Unde et Prov. 21, 1 : Cor regis in manu Domini ; quo­ cumque coluerit, inclinabit Ulmi. El licet omnium homi­ num Deus inclinet voluntates, tamen specialis mentio iit de regibus et principibus ; quia eorum voluntates majus pondus habent, utpote quorum voluntates mulli sequuntur. » d) Goloss. 1. lect. 'i. : «Deus enim non alio se cognoscit el creaturam, sed omnia in sua essentia sicut in prima causa effectiva. » De dw. nom. cap. 5. lect. 2. : « Sic enim omnia praeexistunt in Deo, sicut ipse omnium est produc­ tivus. » Et ibid. cap. 6. lect. 3. : « Si enim ita esset, quod cognoscendo seipsum non cognosceret omnia, sequeretur, quod ejus causalitas alicubi vacaret, ita sc. quod essent aliqua non ab eo causata. Sicut igitur impossibile, est. quod sit aliquid a Deo non causatum, ita impossibile esi. quod sit aliquid a Deo non cognitum. » e) III. C. Gent. cap. 56. : « Deus voluntates nostras, sicut et alios suos effectus, cognoscit per hoc, quod est nobis causa volendi. » Et rursus : I. C. Gent. cap. 66. : « Sed cognitio Dei est de rebus omnibus per causam : se enim eongnoscendo, qui est omnium causa, alia quasi suos effectus cognoscit. » f) De angelor. natura 1 cap. 12. : « Si I )eus se ipsum cognoscit, oportet quod perfecte cognoscat se; praesertim quia si ejus intelligere est ejus substantia, necesse est, ut quidquid est in ejus substantia, ipsius cognitione comprehen­ datur. Cujuscumque autem rei perlecte substantia cogno­ scitur, necesse est etiam ut virtus perfecte cognoscatur. Cognoscit igitur perfecte suam virtutem. Oportet igitur, quod ' Opuscul. 11. edit. Vives, et 10. edit. Rom. 310 PARS H. — CONCORDIA D. THOMAE cognoscat omnia, ad quae sua virtus se extendit. Sua autem virtus extenditur ad omne quod est quocumque modo in rebus vel esse potest, sive proprium sive commune, sive immediate ab eo productum sive mediantibus causis secun­ dis: quia causae primae virtus magis imprimit in effectum quam virtus causae secundae. Oportet igitur Deum cogni­ tionem habere de omnibus quae sunt quocumque modo in rebus. » g) I. Sent. dist. 38. q. 1. a. 5. : « Patet etiam, quod Deus ab aeterno non solum vidit ordinem sui ad rem, ex cujus potestate res erat futura; sed ipsum esse rei intuebatur. » Intueri autem ipsum esse rei ab aeterno, est videre rem coram se in praesentia aeternitatis; videre autem ordinem sui ad rem, ex cujus potestate res habet rationem esse futuri, est videre rem in decreto suae voluntatis. Ratio itaque suprema, quare futura libera et contingentia sunt praesentia in speculo aeternitatis, est libera ipsius Dei voluntas x. ’ Verum est quidem asserere, quod Deus cognoscat certissime et infallibiliter omnia futura, etiam contingentia et libera, omnesque. proinde cogitationes mentium et voluntates cordium, in quantum subduntur divino conspectui secundum suam praesentialitatcm, ut Boetius ostendit V. De consol. Phil, prosa 6. Tota enim hujusce argumenti vis desumitur : I» ex natura aeternitatis, quae est interminabilis, semper manens, et tota simul; 2» ex natura tem­ poris, quae est terminabilis, semper successionem habens et unam partem post aliam. Unde ex comparatione temporis ad aeternitatem sequitur, quod omnia creata seu causata, sive sint, praeterita sive praesentia sive futura, coëristunt aeternitati ; id est, sunt praesentia secundum suum esse in actu in rerum natura per respectum ad esse aeternum. Inde etiam deducitur praesentia totius esse tem­ poralis ut cogniti ad Deum ut cognoscentem, cum Deus sit ipsa aeternitas, et aeternitas sit ipsa Dei scientia. Aeternitas namque Dei, cui coexistent omnia temporalia, quae in se considerata possunt esse praeterita, praesentia aut futura, est per se intelligens atque omnia uno intuitu videns. Haec est illa profunda ratio, quam D. Thomas amat repetere, evolvere atque exemplis dilucidare ad demonstrandum quod Deus ab aeterno contingentium singularium et liberorum futurorum infallibilem atque immutabilem habet scien­ tiam ; et quod Deus de excelso suae aeternitatis per certitudinem CAP. IX. — SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 311 HI CONCLUSIO 2. Voluntas Dei est adeo efficax et perfecta in causando motus voluntatis, ut non solum conferat libero arbi­ trio creato ut agat, verum etiam ut libere et bene agat. Arg. 1“™. — Ex auctoritate. a) Boetius V. De Cons. Phil, prosa 6. : «Haec enim scientiae (Dei) vis, praesentaria notione cuncta complectens, rebus omnibus modum ipsa videt, quasi praesentia, omnia, quae per totum temporis decursum aguntur, absque hoc quod rebus contingent ibus necessitas impo­ natur. Quod declaratur ab Angelico Doctore /. Sent. dist. 38. q. 1. a. 5.; I. Periher. lect. 13.; Opusc. De rationibus fidei, cap. 10. (opusc. 2. edit. Vives); Comp. theol. cap. 134. ; he Verit. q. 2. a. 12.; I. C. Gent. cap. 66.; 1. q. 14. a. 13. Attamen in huc demonstratione supponitur futurum ; et posito quod aliquid sit. futurum, etiam contingenter et libere, demonstratur illud esse, praesens beo, cujus intelligere est in aeternitate supra tempus. Quidquid igitur per totum temporis decursum agitur, divinus intellectus in tota sua aeternitate intuetur quasi praesens ; sicut, ille, qui ab aliqua altitu­ dine totam viam intuetur, simul videt omnes transeuntes per viam. At undenam luturum contingens et liberum habet rationem, futuri/ Cum ergo potentia liberi arbitrii creati se habeat ad utrumlibet et possit procedere in actus oppositos : quare ex infinitis cogitatio­ nibus mentium et ex infinitis voluntatibus cordium, quae sunt possibiles, quaedam sunt, futurae, et quaedam nec sunt nec fue­ runt nec erunt? Videtne Deus motus liberi arbitrii creati, quia liberum arbitrium ex sua innata vi determinat se ad unum ante voluntatem Dei determinantem; vel e contra, motus liberi arbitrii, seipsum ad unum libere determinantis, videntur a Deo in suo proprio velle, id est, in divino decreto ? En quaestio capitalis, ex cujus solutione dependent reliqua omnia in controversa de causis. Qui doctrinam Angelici Doctoris circa hanc altissimain quaestionem desideret undequaque complete habere ac clare perspicere, diligenter legat atque attente meditetur argumenta exposita /. C. Gent. cap. 68. et De angelor. natura cap. 12. 312 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE constituit, nihil vero posterioribus debet. Quae cum ita sint. manet intemerata mortalibus arbitrii libertas. » b) S. Augustinus V. De Civit. Dei cap. 9. : « Voluntates nostrae tantum valent, quantum Deus eas valere voluit atque praescivit. » Et XII. cap. 9. : « Si dixerimus nullam esse efficientem causam etiam voluntatis bonae, cavendum est. ne voluntas bona bonorum angelorum non tacta, sed Deo coaeterna credatur. Cum ergo ipsi facti sunt, quomodo illa non esse lacta dicetur?... Si autem boni angeli fuerunt prius sine bona voluntate, eamque in seipsis, Deo non operante, fecerunt : ergo meliores a seipsis quam ab illo facti sunt. Absit. » c) D. Thomas II. Sent. dist. 37. q. 2. a. 2. : « Si voluntas humana actionem aliquam posset producere, cujus auctor Deus non esset, voluntas humana rationem primi principii haberet... Non tamen posset vitari, quin esset primum agens,, si ejus actio in aliquid prius agens non reduceretur sicut in causam... Deus dicitur causa bonarum operationum non solum quantum ad essentiam actus, sed etiam quantum ad perfec­ tionem, secundum quam bonae dicuntur; utrumque enim agenti influit : et ut agat, et ut bene agat. » Arg. 2U1". — Ex natura divinae voluntatis. — D. Thomas I. Periher. lecl. 14. : « Nam voluntas divina est intelligenda ut extra ordinem entium existens, velut causa quaedam profundens totum ens et omnes ejus differentias. Sunt diffe­ rentiae entis possibile et necessarium ; et ideo ex ipsa volun- . late divina originatur necessitas et contingentia in rebus, et distinctio utriusque secundum rationem proximarum cau­ sarum. Ad effectus enim, quos voluit necessarios esse, dis­ ponit causas necessarias; ad effectus autem, quos voluit esse contingentes, ordinavit causas contingenter agentes, id est, potentes deficere. Et secundum harum conditionem causa­ rum, effectus dicuntur vel necessarii vel contingentes, quam­ vis omnes dependeant a voluntate divina sicut a prima causa, quae transcendit ordinem necessitatis et contingentiae. Hoc autem non potest dici de voluntate humana nec de CAP. IX. — SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 313 aliqua alia causa, quia omnis alia causa cadit jam sub ordine necessitatis vel contingentiae. Et ideo oportet, quod vel ipsa causa possit deficere, vel ejus effectus non sit contingens sed necessarius. Voluntas autem divina indeficiens est ; tamen non omnes effectus ejus sunt necessarii, sed quidam contingentes. » Voluntas ergo divina esi causa profundens totum ens et omnes gradus perfectionis, quibus ens modifi­ catur ac completur. Unde ex ipsa Dei voluntate originatur, quod libera hominis voluntas agat, et libere el bene et per­ fecte agat. Arg. 3U"’. — Ex facto. Dei namque voluntas adeo fuit efficax atque perfecta in causando primum motum voluntatis in angelis, in primis parentibus ac in Domino nostro .lesu Christo, ut hujusmodi primus angelicae el humanae volun­ tatis actus fuit : 1° actus ; 2° liber; 3" bonus in ordine morali ; 4° bonus ac salutaris in ordine supernatural!; 5" meritorius vitae aeternae in angelis et hominibus, el meritorius gratiae et gloriae nobis in Christo Domino, qui a primo instanti suae conceptionis fuit simul viator el comprehensor per visionem divinae essentiae. a) Quoad angelos. — S. Augustinus Λ /Λ De ('ivit. Dei cap. 9. : « Et istam (voluntatem bonam) quis fecerat nisi ille, qui eos cum bona voluntate, id est, cum amore casto, quo illi adhaererent, creavit, simul eis et condens naturam et largiens gratiam?» Et D. Thomas 1. q. G3. a. 5. : « Impos­ sibile fuit angelum in primo instanti peccasse per inordina­ tum actum liberi arbitrii. Quamvis enim res aliqua in primo instanti, quo esse incipit, simul incipere possit operari : tamen illa operatio, quae simul incipit cum esse rei, est ei ab agente, a quo habet esse; sicut moveri sursum inestigni a generante. Unde si aliqua res habet esse ab agente deficiente, quod possit esse causa defectiva actionis, poterit in primo instanti, in quo incipit esse, habere defectivam operationem ; sicut si tibia, quae nascitur clauda ex debilitate seminis, statim incipiat claudicare. Agens autem, quod angelos in esse pro­ duxit, sc. Deus, non potest esse causa peccati. Unde non 314 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE potest dici, quod diabolus in primo instanti suae creationis fuerit malus... Quidquid est in merito, est a Deo. Et ideo in primo instanti suae creationis angelus mereri potuit. Sed non est similis ratio de peccato... Et ideo omnes in gratia creati in primo instanti meruerunt. » b) Quoad primum hominem. — Eadem quoque de primo homine tradit D. Thomas I. q. 95. a. 1. : « Homo et angelus aequaliter ondinantur ad gratiam. Sed angelus est creatus in gratia. Ergo et homo fuit creatus in gratia... Cum motus voluntatis non sit continuus, nihil prohibet etiam in primo instanti suae creationis primum hominem gratiae consensisse.» c) Quoad Christum Dominum. — Ill. q. 18. a. \. ad 3. : « Voluntas Christi, licet sit determinata ad bonum, non tamen est determinata ad hoc vel ad illud bonum. Et ideo pertinet ad Christum eligere per liberum arbitrium confir­ matum in bono, sicut ad beatos. » Et ibid. q. 34. a. 3. : « Cum ergo sanctificatio Christi fuerit perfectissima (quia sic sanctificatus est, ut esset aliorum sanctificator), consequens est, quod ipse secundum proprium motum in Deum fuerit sanctificatus; qui quidem motus liberi arbitrii est meritorius. Unde consequens est, quod in primo instanti suae concep­ tionis Christus meruit. » El ad 1. : « Liberum arbitrium non eodem modo se habet ad bonum et ad malum. Nam ad bonum se habet perse et naturaliter; ad malum autem se habet per modum defectus et praeter naturam... Et ideo liberum arbitrium creaturae in primo instanti creationis potest moveri ad bonum merendo, non autem ad malum peccando, si tamen natura sit integra. » Et III. Sent. dist. 18. q. 1. a. 2. ad 5. : « Liberum arbitrium Christi non erat deter­ minatum ad unum secundum numerum, sed ad unum secun­ dum genus, sc. ad bonum, quia in malum non potest; sed tamen hoc potest facere et non facere ; et hoc non excludit libertatem arbitrii ; quia posse peccare non est libertas arbi­ trii, nec pars libertatis,ut dicit Anselmus in Dialog.de lib. arb. cap. 1. Et haec quidem determinatio ex perfectione liberi arbitrii contingit, secundum quod per habitum gratiae et gloriae terminatur in eo, ad quod est naturaliter ordina- CAP. IX. — SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 315 Ium, sc. in bono; quia liberum arbitrium, quamvis in nobis sc habeat ad bonum et ad malum, non tamen esi propter malum, sed propter bonum. Vel dicendum, quod si etiam esset determinatum ad unum numero, sicut ad diligendum Deum, quod non facere non potest : tamen ex hoc non amittit libertatem aut rationem lamiis sive meriti, quia in illud non coacte, sed sponte tendit; et ita est actus sui dominus. » Hactenus D. Thomas. COROLLARIA Ex quibus omnibus plurima, et haec magnifica pro mani­ festanda gratiae et liberi arbitrii concordia nobis offeruntur pensanda, quorum : l■. de quo est sermo sess. G. can. 4. Concilii Tridenlini. Christus enim Dominus non poterat resistere Deo moventi el exci­ tanti liberum illius arbitrium ; et tamen erat liberrimus. Similiter angelus et homo in primo instanti suae creationis non poterant peccare, et tamen libere consenserunt Deo moventi atque excitanti eos ad se diligendum, el libero, consentiendo meruerunt. 2“m.—De ratione liberi arbitrii est se habere ad ulrumque; at diversimode hoc contingit juxta diversos status hominis vel creaturae rationalis. In beatis, ad utrumque in genere lantum bonorum; in damnatis, ad utrumque in genere, tan­ tum malorum; in viatoribus, ad utrumque in genere bono­ rum ; et quoniam dum homo est viator, liberum ipsius arbitrium potest adhuc deficere, utpote vertibile in malum, etiam ad utrumque in genere malorum. 8um. — Unde absolute loquendo « dicendum est, quod ad rationem liberi arbitrii non pertinet ut indeterminate se habeat ad bonum vel ad malum; quia liberum arbitrium per se in bonum ordinatum est, cum bonum sit objectum voluntatis, nec in malum tendit nisi propter aliquem de- 81 fi PARS II. — CONCORDIA I). THOMAE fectum, quia apprehenditur ut bonum, cum non sit voluntas aut electio nisi boni; et ideo ubi perfectissimum est liberum arbitrium, ibi in malum tendere non potest, quia imper­ fectum esse non potest. Sed hoc ad libertatem arbitrii per­ tinet, ut actionem aliquam facere vel non facere possit; et hoc Deo convenit : bona enim quae facit, potest non facere, nec tamen malum facere potest. » (II. Sent. dist. 26. q. 1. a. 1. ad 2.) 4um. — Quod ergo liberum hominis arbitrium possit re.svstere Deo moventi, si velit, involvit defectum atque imper-d fectionem ; quod autem resistere non velit, nec de facto · proinde resistat, involvit perfectionem maximam ipsius liberi arbitrii. Unde determinatio liberi arbitrii ad bonum auget, libertatem ac naturales ejusdem liberae voluntatis vires-! robore accrescit; quoniam hujusmodi determinatio ex bono usu liberi arbitrii, mediante divinae gratiae auxilio, ori-] ginem trahit. 5«ni. — Unde gratia ex se efficax maxime liberum hominis arbitrium perficit : a) quoniam impedit, quin de facto liberum arbitrium resistat Deo, etiam cum resistere possit; b) quo-J niam hujusmodi potentiam, quae est deficientia ac infirmitas J minuit, sicut etiam illam minuit habitualis inclinatio ad bonum, quae est per habitum gratiae sanctificantis; c) quo­ niam per gratiam ex se efficacem liberum arbitrium termi-a natur actnaliter in eo, ad quod est naturaliter ordinatum, sc.l in bono. 6um. — Liberum arbitrium habet locum etiam cum vo-J Juntas est determinata ad bonum, id est, ad unum secundum genus. Unde ad Christum pertinebat eligere per liberum I arbitrium confirmatum in bono; et haec est libertas Dei et beatorum. 7um. — Liberum arbitrium in Christo Domino habebat adhuc.·, locum etiam cum esset determinatum ad unum numero, sicut ad diligendum Deum, quod non facere non poterat ; et tamen non ex hoc amittebat libertatem aut rationem laudis sive meriti. Etenim cum Christus Salvator noster eli-l ciebat actum caritatis et dilectionis erga Deum, erat actus CAP. IX. — SUPREMA TOTIUS CONGOUDI A E Ρ.ΛΤΙΟ 317 'iii verus dominus. Verumlamon in stalu naturae lapsae voluntas hominum viatorum, etiamsi confirmata sit in bono ex speciali Dei privilegio, sicut creditur de Beatissima Vir­ gine, et Licet supponatur determinata ad bonum ac perinde ad unum secundum genus, non tamen est determinata ad unum numero. Unde etiam ad diligendum Deum in homine viatore, quantumvis sanctissimo atque in gratia confirmato, semper adest : 1° Ubertas a coactione, ut planum est ; '2° libertas a necessitate. Quamobrem inter propositiones Jansenii ab Innocentio X. damnatas, propositio 3. sic. se habet : « Ad merendum vel demerendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione. » In Christo autem Jesu erat quidem necessitas diligendi Deum el obediendi Deo el ser­ vandi mandata Dei : sed necessitas justitiae, sanctitatis et immutabilitatis in bono; ac talis necessitas non tollit liber­ tatem. sed est corona gloriae ipsius libertatis. 8um.—Ad actura liberi arbitrii el ad actum quidein vitae aeternae meritorium non requiritur, quod homo determinet se per suam rationem ad volendum hoc vel illud, sed sufficit, quod voluntas ipsius sit libera quoad exercitium actus, ut contingit quando determinatur ex judicio divinae sapientiae supra humanam rationem. Etenim nec angelus nec primus homo determinaverunt se per rationem ad diligendum Deum in primo instanti suae creationis; sed ab ipso Deo, a quo acceperunt esse, acceperunt simul motum liberi arbitrii, ipsum actum, quo credendo, sperando el amando adhaere­ bant Deo. Et tamen hujusmodi actus erat liber el insuper meritorius. 9uni.— Ex doctrina D. Thomae supra ad litteram allegata jam facilis patet via ad recte capienda el bene penetranda ea omnia, quae ab ipso Angelico Doclore traduntur : a) circa universalem ac specialem Dei motionem (I II. q. 9. a. fi.): b) circa motionem, qua Deus convertit homines justos ad seipsum sicut ad specialem finem (1-11. q. 109. a. 6.) ; c) circa gratiam operantem, qua mens nostra est mota el non movens, solus autem Deus movens (I-II. q. 111. a. 2.); d) el circa 318 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE illum motum liberi arbitrii, per quem, dum justificamur, Dei justitiae consentimus et donum gratiae justificantis accep­ tamus. (I-II. q. 113. a. 3. el 8.) Omnia adeo sibi consonant in sancta D. Thomae doctrina ! 1OU1U. — si ergo voluntas Dei ita fuit efficax et perfecta in causando, ut in primo instanti creationis simul cum esse el posse dederit quoque libere ac meritorie operari tam an­ gelis quam hominibus, nullum debet restare dubium, quod etiam post primum creationis instans, postquam esse naturae et potentias operandi contulit, operationem quoque consonam potentiis operativis et naturae hominis operantis possit con­ ferre et de facto conferat per gratiam ex se ab intrinseco efficacem. Unde oportet quaerere elavem totius concordiae inter Dei motionem et hominis arbitrium in ipsismet aeternis decretis ac praedeterminationibus Dei Creatoris ac Salvatoris. IV CONCLUSIO 3. Omnes actus liberi arbitrii creati sunt praedefiniti seu praedeterminati in prima causa efficiente, quae est voluntas Dei ; atque hujusmodi divina praedeterminatio seu praedefinitio actuum liberorum creaturae rationalis est ratio divinae praescientiae ipsorum. Quoad lan' partem. — Arg. luni. — Eæ S. Scriptura. — a) Ephes. 1, 3-11 : « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiri­ tuali in coelestibus in Christo. Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. Qui praedestinavit nos in adop­ tionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae... In quo etiam et nos sorte vocali sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui GAP. IX. — SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 319 operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. » Act. Ap. 4, 27-28 : « Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum. quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israël, facere quae manus tua et consilium Inum decreverunt fieri. » Ibid. 1, 24 : « Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende, quem elegeris ex his duobus unum. » Et ibid. 13, 48 : « Audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant ver­ bum Domini; et crediderunt quotquot erani praeordinat ad vitam aeternam. » Ibid. 22, 1315 : « Veniens ad me (Ananias), et astans dixit mihi : Saule frater, respice. El ego eadem hora respexi in eum. At ille dixit mihi : ileus patrum nostrorum praeordinavit te, ul cognosceres voluntatem ejus et videres justum et audires vocem ex ore ejus ; quia eris testis illius ad omnes homines eorum, quae vidisl i el audisti. » Rom. 13, 1 : «Quae autem sunt, a Ileo ordinata sunt.» Et Luc. 12, 7 : « Sed el capilli capitis vestri omnes numerati sunt. » Omnia igitur sunt praeordinata et cognita et praedestinata secundum propositum Dei ; et Deus operatur omnia secun­ dum consilium voluntatis suae; et quae creatura rationalis determinat proprio suo consilio facere, manus Dei el con­ silium Dei decreverunt fieri. Si ergo capilli capitis vestri omnes numerali sunt : quanto magis cogitationes mentis et voluntates cordium ? Arg. 2U"‘. —Eæ doctrina I). Thomac islam praedeterminationem conceptis verbis asserentis. — a) I. q. 22. a. 4. ad 3. : « Necessarium et contigens proprie consequuntur ens in quantum hujusmodi. Unde modus conlingenliao el neces­ sitatis cadit sub provisione Dei, qui est universalis provisor totius entis. » Et ad 2. « In hoc esi immobilis et certus divinae providentiae ordo, quod en, quae ab ipso provi­ dentur, cuncta eveniunt eo modo, quo ipse providet, sive necessario sive contingenter. » Ibid. q. 23. a. 6. : « Sic igitur el ordo praedestinationis est certus, et tamen libertas arbitrii non tollitur, ex qua contingenter provenit praedestinationis .320 PARS II. — CONCORDIA I>. THOMAE effectus ». Et a. 7. : « Certus est Deo numerus praedestinato­ rum, non solum per modum cognitionis, sed etiam per mo­ dum cujusdam principalis praefiniiionis. » Ibid. q. 106. a. 1. : « Omnia, quae hic aguntur, divinae providentiae subduntur, tamquam per eam praeordinata et quasi praelocuta. » Per comparationem ad divinam providentiam nihil temere fit in mundo ; « et ea, quae hic per accidens aguntur, sive in rebus naturalibus sive in humanis, reducuntur in aliquam causam praeordinantem, quae est providentia divina. » b) De Veri/. q. 3. a. 7. : « Nos ponimus Deum im­ mediatam causam uniuscujusque rei, secundum quod in omnibus causis secundis operatur, et quod omnes effectus secundi ex ejus praedefinilione proveniunt. » Et ibid. a. 8. : « Per divinam providentiam definiuntur omnia singularia. » Et q. 6. a. 6. : « Causa secunda non ordinatur ad effectum nisi ex ordinatione causae primae. Causa autem prima dat secundae quod influat super causatum suum. » Et q. 8. a. 12.: « Quidam autem effectus futuri sunt, quorum causae indif­ ferenter se habent ad utrumque; haec autem vocantur con­ tingentia ad utrumlibet, ut sunt illa praecipue, quae depen­ dent ex libero arbitrio. Sed quia ex causa ad utrumlibet, cum sit quasi in potentia, non progreditur aliquis effectus nisi per aliquam aliam causam determinetur magis ad unum quam ad aliud : ideo hujusmodi effectus in causis quidem ad utrumlibet nullo modo cognosci possunt per se acceptis ; sed si adjungantur causae illae, quae causas ad utrumlibet inclinant magis ad unum quam ad aliud, potest aliqua certi­ tudo conjecturalis de effectibus praedictis haberi ; sicut de his, quae ex libero arbitrio dependent, aliqua futura con­ jicimus ex consuetudinibus et complexionibus hominum, quibus inclinantur ad unum. Omnes autem hujusmodi effectus, qualescumque sint eorum causae proximae, tamen in causa prima omnes sunt determinati, quae sua prae­ sentia omnia intuetur et sua providentia omnibus modum imponit. » c) Rursus : Ibid. a. 13. : « Motus autem voluntatis non habet dependentiam nec connexionem ad aliquam causam CAP. IX. — SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 321 naturalem, sed solum ad causam divinam, quae in voluntate sola imprimere potest. Unde motus voluntatis et cordis cogi­ tatio non potest cognosci in aliquibus similitudinibus rerum naturalium, sed solum in essentia divina, quae in voluntatem imprimit. » d) Quodl. 12. a. 4. : « Alii reducunt omnia haec (quae contingenter eveniunt) in causam suprac.oeleslem, sc. in provi­ dentiam Dei, a qua omnia sunt praedeterininnla el ordinata. » El ibid. a. 6. : « Quod est in veritate causae alicujus, non potest cognosci nisi a causa, quae nata est movere illam; voluntatem autem movet solus Deus. Ilum ergo omnes cogitationes dependeant a voluntate sicul a sua causa, solus Deus eas cognoscit. » Ex quibus omnibus haec aperte juxta doctrinam D. Thomae habentur: 1° Quod omnes effectus, etiam actus liberi arbitrii, sunt determinati in causa prima; el quod omnes effectus causae secundae, etiam motus liberae voluntatis, ex Dei praedeflnitione proveniunt; 2° quod causa secunda, etiam libera, non ordinatur ad effectum nisi ex ordinatione causae primae: 3° quod motus voluntatis non habet dependentiam nec connexionem nisi ad causam divinam, quae in voluntate sola imprimere potest ; 4° quod causa prima dat libero arbitrio quod influat super causatum suum ; 5° quod ex libero arbitrio creato, quod est causa ad utrumlibet, cum sit quasi in potentia, non progreditur aliquis effectus, nisi per causam primam determinetur magis ad unum quam ad aliud; 6° quod solus Deus cognoscit cogitationes cordium et quidquid est in voluntate; quia voluntatem moret solus Deus, motione absque dubio physica et intrinseca; 7° quod hoc, quod actus liberi arbitrii creati praedeterminentur a causa prima efficiente quae est voluntas Dei. necessario praesupponitur ad duo sc. : a) ad hoc quod certo cognosci possint ; b) ad hoc quod liberum arbitrium se ipsum determinet. Arg. 3um. —Eoc ipso D. Thoma declarante textus S. Scrip­ turae et SS. PP., in quibus videtur praedeterminationem DB GRATIA. T. IT. 21 822 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE actuum liberorum negari. III. C. Gent. cap. 90., ubi postquam patefecit sex argumentis electiones et voluntates humanas divinae providentiae subditas esse et sub divina determinatione cadere, quod prosequitur ostendendum usque ad cap. 98., in One ejusdem cap. 90. addit per modum objec­ tionis ac simul objectionem solvendo : a) « Videntur autem quaedam in Doctrina Sacra secundum praedictam sententiam (negantium sc. praedeterminationem actus liberi) sonare. Dicitur enim Eccl. 15,14 : Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui. Et infra 17, 18 : Apposui tibi aquam et ignem; ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod placuerit ei, dabitur illi. Et Deut. 30, 15 : Considera, quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum ; et e converso, mortem et malum. » b) « Haec autem verba ad hoc inducuntur, ut homines esse liberi arbitrii ostendantur, non ut eorum elec­ tiones a divina providentia subtrahantur. Et similiter quod Gregorius Nyssenus dicit in libro, quem de homine fecit : Providentia est eorum quae non sunt in nobis, non autem eorum quae sunt in nobis; et Damascenus eum sequens dicit II. De orth. fide cap. 30. quod : ea, quae sunt in nobis, Deus praenoscit; sed non praedeterminat : expo­ nenda sunt, ut intelligantur ea, quae sunt in nobis, divinae determinationi non esse subjecta quasi ab ea necessitatem accipientia. » Quod pariter observat D. Thomas I. q. 23. a. 1. ad 1. et De Verit. q. 5. a. 5. ad 1. Ex quibus et ex aliis mox afferendis aperte liquet, quod juxta doctrinam D. Thomae : 1° Duplex divina praedeterminatio distinguenda est ex parte modi determinandi, nempe: a) determinatio ad unum de necessitate; b) determinatio ad unum non ex necessitate, sed libera. 2° D. Thomas negat quidem, et ab omnibus negari oportet, quod Deus determinet liberum arbitrium de necessitate ad unum, vel quod virtus liberi arbitrii ad unum sit determinata seu coarctata; at numquam negat liberum arbitrium deter­ minari ad unum, id est, ad actum suum, a Deo ; sed e contra CAP. IX. SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 323 expresse declarat : a) necessitatem hujus praedeterminalionis; b) et ejusdem modum ; c) el ipsius effectum. 3° Necessitatem, quidem divinae praedelerminationis ; quia in libero arbitrio creato est indifferentia passiva et indelerminatioquaedam ex privatione actus. Liberum enim arbitrium creatum est « quasi in potentia et ad utrumlibet ex parte sui »; et ideo indiget determinari ad unum, ul consequatur suam perfectionem per actum : ut D. Thomas expresse docet I. C. Gent. cap. 82. et I. Sent. dist. 25. q. 1. a. I. el De Verit. q. 8. a. 12. et I. q. 19. a. 3. ad 5. L 4° Modum vero hujus determinationis, nempe ad unum, quod est actus liber. Et hoc clare ostenditur ex plurimis locis, in quibus Angelicus Doctor tangit atque ex professo respondet ad difficultatem istam. Sic De Dot. q. 3. a. 7. ad 13. : « Voluntas dicitur habere dominium sui actus, non per exclusionem causae primae, sed quia causa prima non ita agit in voluntate, ut eam de necessitate ad unum deter­ minet, sicut determinat naturam; et ideo determinatio actus relinquitur in potestate rationis et voluntatis. » 1. C. Gent. cap. 68. : « Dominium, quod habet voluntas supra suos actus, per quod in ejus est potestate velle, vel non velle, excludit determinationem virtutis ad unum et violentiam causae exterius agentis; non autem excludit influentiam superioris causae, a qua est ei esse et operari. » 111. C. Gent. cap. 90. : « Ut intelligantur ea, quae sunt in nobis, divinae determi­ nationi non esse subjecta quasi ab ea necessitatem acci­ pientia. » Ac tandem I-II. q. 10. a. 4. : « Sic Deus ipsam (voluntatem) movet, quod non ex necessitate ad unum deter­ minat, sed remanet motus ejus contingens el non neces­ sarius. » Et ad 1. « Magis repugnaret divinae motioni, si voluntas ex necessitate moveretur, quod suae naturae non competit, quam si moveretur libere, prout competit suae naturae 2. » I 1 Vide supra cap. 4. a In Congrcg. be Auxiliis 39. seu 2. coram Paulo V. habita 12. oct. 1605, in qua de gratiae efficacia seu de physica praedetermina- PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE 5" Effectum autem hujus determinationis, nempe influere libero arbitrio ipsum libere operari ; agere in voluntate ita, ut eam ad unum determinet, non quidem ex necessitate, sed libere; non determinando ipsam virtutem operandi ad unum, sed complendo ejus virtutem atque illam conjungendo suae propriae operationi : non removendo a libero arbitrio ! ejus esse ad ulrumlibet ex parte objecti, sed ejus esse ad ulrumlibet ex parte potentiae. Deus siquidem determinat ad unum potentiam liberi arbitrii, sed non propter hoc ’ virtus operativa liberi arbitrii ad unum coarctatur vel ad unum determinatur; virtus enim activa semper, dum unum tione primo et generatim est disputatum, P. Lemos explicat « quo- I modo Deus moveat voluntatem juxta suum proprium modum, et . quomodo sit causa substantiae et modi ipsius. Deus (inquit) cum vult voluntatem ad aliquid efficaciter movere, prius agit in intel­ lectum et ilhim illuminat de indifferentia objecti; et intellectus apprehendens in bono, quod debet proponere voluntati, indiffe- 9 rentiam et nullam absolutam necessitatem, voluntati practice per judicium rationis proponit objectum illud non esse ex necessitate amandum, nec habere necessitatem ut necessario ametur, sed habere indifferentiam ita ut possit amari et non amari ; licet moveat ipsam, ut illud amet. Stante autem hac indifferentia ex parte objecti propositi per intellectum, impossibile est voluntatem velle necessario objectum tale ; sed illud libere vult, sicut sibi per intellectum proponitur. Quia licet formalis libertas in actu volun­ tatis consistat, radix tamen omnis libertatis est in intellectu ; et posita illa indifferentia ex parte intellectus in objecto voluntatis, impossibile est, quod voluntas absque indifferentia et libertate in illud feratur. Praeterea : postquam intellectus proponit voluntati tale objectum sub indifferentia, Deus sua gratia excitat voluntatem, allicit, invitat moraliter ; in quo ostendit voluntatem libere moveri ; quia hujusmodi invitationes et excitationes brutis non fiunt, sed solum hominibus libertatem habentibus. Ita quod Deus facit delec­ tare objectum, et cum voluntas tum ex parte intellectus tum illis excitationibus et suasionibus invitata est et bene allecta, insuper Deus dat vires efficacissimas animae, et illam movet ut feratur in id, quod illam tantum delectabat; et sic fertur voluntas cum omni plena sua libertate ac si sola ferretur. » — Haec Lemos, qui plura alia affert, ut illustret modum hunc ineffabiletn, quo, utS. Augusti­ nus Epist. 217. ait, omnipotentissime facilitate convertit Deus, et volentes ex nolentibus facit. CAP. IX. — SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 325 agit, aliud, licet oppositum, agendi servat potestatem. Quod ergo per divinam determinationem ad unum in potentia liberi arbitrii tollitur, est id ipsum quod per actum liberum tollitur, nempe potentia passiva ad ulrumlibet, ex carentia ipsius actus liberi proveniens. Quoad 2am partem. — Expresse traditur ah Apostolo Rom. 8, 29 : « Nam quos praescivit et praedestinavit con­ formes fleri imagini Filii sui, ut sit ipse, primogenitus in multis fratribus... hos et vocavit ; el quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorilicavit. » Quae quidem declarans Cajetanus in suis Commentariis supra hunc locum scribit : « Scito ex theologia speculativa differentiam inter scientiam Dei quatenus est rerum absolute, et quatenus est rerum eventuum ; quamvis ulraqiie sit aeterna, prima tamen non praesupponit Deum velle creare res: secunda autem praesupponit Deum velle creare res. El hinc sequitur, quod praescientia horum eventuum (sc. conformes esse inter se sanctos, secundum imaginem Filii Dei, ut sit ipse primogenitus etc.) non praecedit divinam praedefinitionem eorundem eventuum, sed sequitur illam. Prius enim non tempore, sed rationis ordine. Deus volendo definivit hos eventus quam sciat illos fore.; imo. ratio quod sciat illos fore, est quia volendo definivit illos. Non significat itaque Paulus praescientiam esse rationem praedestinationis; sed e converso, praedefinitionem esse rationem praescientiae. Et ne intelligeres praescientiam esse rationem praedefinitionis, abstinuit a pronomine hos. Si enim dixisset : Quos praescivit, hos et praedestinavit, intellexisses ordinem inter praescientiam et praedefinitionem similem subsequentibus. Sed abstinendo a pronomine, jungendoque simul, insi­ nuavit mysterium alterius ordinis, insinuavit haec esse simul tempore, imo aeternitate, et alterum inter se. ordinem habere quam subsequenlia inter se significantur habere. Est itaque sensus : dixit secundum propositum; nam quos praescivit conformes etc., et praedefinivit ; hoc est, prius definiret quam praesciret, ut praepositio posita ante definivit PAHS 11. — CONCORDIA 1). THOMAE referatur non solum ad definitos, sed ad praescientiam. dispari tamen ordine; nam ad illos, ordine durationis; ad istam, ordine quasi causalitatis. Probando siquidem, quod secundum propositum dixit haec, ad confutandum dogma eorum, qui primum salutis nostrae locum tribuunt divinae praescientiae futurorum, qui praescientiam meritorum po­ nunt rationem definitionis divinae; ad confutandum, inquam, haec, primum nostrae salutis locum tribuit divino proposito, dicendo : iis, qui secundum propositum. Et probando hoc manifestat, quod divina definitio conformium Filio Dei prior est divina praescientia eorundem ; hoc est, etiam prius quam praesciret, praedefinivit. » — Haec Cajetanus. Ita quoque S. Hilarius IX. De Trinit. cap. 59. : « Humanae naturae quod agere definiunt, quantum in se est, praesciunt, et sequitur gerendorum cognitio voluntatem agendi; Deus vero natus quod in se et per se est nescit? Per eum enim tempora, et in eo dies est; qui et per ipsum futurorum constitutio est, et in ipso adventus sui dispen­ satio est. » Et S. Augustinus De praedest. sanet, cap. 10. : « Praedestinatione Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus. » Et D. Thomas I. C. Gent. cap. 68. : « Deus cogitationes mentium et voluntates cordium cognoscit in virtute causae, cum ipse sit universale essendi principium... Cognoscendo suum intelligere et velle, cognoscit omnem cogitationem et voluntatem... Et sic remanet causalitas in causa prima, quae Deus est, respectu motuum voluntatis, ut sic Deus, seipsum cognoscendo, hujusmodi cognoscere possit. » Et iterum ibid. cap. 66. : « Cognitio Dei est de rebus omnibus per causam ; se enim cognoscendo qui est omnium causa, alia quasi suos effectus cognoscit, ut supra cap. 49. ostensum est. » Atque iterum ibid. III. cap. 56. : « Deus volun­ tates nostras, sicut et alios suos effectus, cognoscit per hoc quod est nobis causa volendi. » CAP. IX. — SÜPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 327 V Ultima resolutio hujus magnae controversiae ac veluti clavis fundamentalis pro solutione omnium argumen­ torum in contra. Primo : Doctrina D. Thomae. a) I. q. 1!). a. K. : « Cura enim aliqua causa efficax fuerit ad agendum, effectus con­ sequitur causam non tantum secundum id quod Iit. sed etiam secundum modum fiendi vel essendi... Cum igitur voluntas divina sit efficacissime, non solum sequitur, quod fiant ea quae Deus vult fieri, sed et quod eo modo fiant quo Deus ea fieri vult. Vult autem quaedam Heri Deus necessario, quaedam contingenter, ut sil ordo in rebus ad complementum universi. El ideo quibusdam effectibus ap­ tavit causas necessarias, quae deficere non possunt, ex quibus effectus de necessitate proveniunt; quibusdam autem aptavit causas contingentes defeclibiles. ex quibus effectus contingenter eveniunt. Non igitur proplerea effectus voliti a Deo eveniunt contingenter, quia causae proximae sunt contingentes ; sed propterea, quia Deus voluit eos contin­ genter evenire, contingentes causas ad eos praeparavit. » b) De Nevit. q. 23. a. 5. : « Oportet enim patiens assimilari agenti; et si agens sit fortissimum, erit similitudo effec­ tus ad causam agentem perfecta... Voluntas autem divina est agens fortissimum. Unde oportet ejus effectum ei om­ nibus modis assimilati, ut non solum fiat id quod Deus vult fieri, quod est quasi assimilari secundum speciem ; sed ut fiat eo modo quo Deus vult illud fieri, ut necessario vel contingenter, cito vel tarde, quod est quasi quaedam • assimilatio secundum accidentia. Et hunc quidem modum rebus divina voluntas praefinii ex ordine suae sapientiae. Secundum autem quod disponit aliquas res sic vel sic fieri, adaptat eis causas illo modo, quem disponit; quem tamen modum posset rebus inducere etiam illis causis non median- 328 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE tibus. Et sic non dicimus, quod aliqui divinorum effectuum sint contingentes solummodo propter contingentiam causa­ rum secundarum, sed magis propter dispositionem divinae voluntatis, quae talem ordinem rebus providit. » c) VI. Metaph. lect. 3. : « Ens in quantum est ens, habet causam ipsum Deum; unde sicut divinae providentiae sub­ ditur ipsum ens, ita etiam omnia accidentia entis in quantum est ens, inter quae sunt necessarium el contingens. Ad divi­ nam igitur providentiam pertinet non solum quod laciat hoc ens, sed quod det ei contingentiam vel necessitatem. Secun­ dum enim quod unicuique dare voluit contingentiam vel necessitatem, praeparavit ei causas medias, ex quibus de necessitate sequatur vel contingenter. Invenitur igitur unius­ cujusque effectus secundum quod est sub ordine divinae providentiae necessitatem habere. Ex quo contingit, quod haec conditionalis est vera : si aliquid est a Deo provisum, erit. Secundum autem quod effectus aliquis consideratur sub ordine causae proximae, sic non omnis effectus est necessarius ; sed quidam necessarius et quidam contingens secundum analogiam suae causae. Effectus enim in suis naturis similantur causis proximis, non autem remotis, ad quarum conditionem pertingere non possunt. Sic ergo patet, quod, cum de divina providentia loquimur, non est dicendum solum : Hoc est provisum a Deo, ut sit; sed : Hoc est provisum a Deo. ut contingenter sit vel necessario sit. Unde non sequitur secundum rationem Aristotelis hic induc­ tam, quod ex quo divina providentia est posita, quod omnes effectus sint necessarii ; sed necessarium est effectus esse contingenter vel de necessitate. Quod quidem est singulare in hac causa, sc. in divina providentia. Deliquae enim causae non constituunt legem necessitatis vel contingentiae, sed constituta a superiori causa utuntur. Unde causalitati cujuslibet alterius causae subditur solum quod ejus eflectus sit. Quod autem sit necessario vel contingenter, dependet ex causa altiori, quae est causa entis in quantum est ens, a qua ordo necessitatis et contingentiae in rebus provenit. » cl) De div. nom. cap. 5. lect. 3. : « Considerandum est, CAP. IX. — SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 329 quod Platonici ponentes Deum esse totius esse causam, quia credebant, quod idem non posset osse causa plurium secun­ dum propria in quibus differunt, sed solum secundum id, quod est omnibus commune, posuerunt quasdam secundas causas, per quas res ad proprias naturas determinantur, et quae communiter esse a Deo recipiunt; el has causas exem­ plaria rerum vocabant ; sicut exemplar hominis dicebant quondam hominem separatum, qui esset causa humanitatis omnibus singularibus hominibus, el similiter de aliis. Sed Dionysius, sicut dixerat Deum esse causam totius esse com­ munis, ita dixerat eum esse causam proprietatis unius­ cujusque; unde consequebatur, quod in ipso Deo essent omnium entium exemplaria. Quod quidem hoc modo inlelligi oportet... Hoc est ergo, quod dicit quod exemplaria dicimus esse non res aliquas extra Deum, sed in ipso intellectu divino quasdam existentium rationes intellectas, quao sunl substan­ tiarum factivae... Et hujusmodi rationes S. Scriptura vocat praedefinit tones, praedestinationes... etiam diri nas et bonas voluntates. Quae quidem praedeliniliones el voluntates sunl distinctivae entium el effectivae ipsorum; quia secundum hujusmodi rationes supersubstantiales Dei essentia praedeterminavit omnia et produxit. » e) I. Periher. lect. 14. : « Nam voluntas divina est intelligenda ut extra ordinem entium existons, volui causa quae­ dam profundens lotum ens el omnes ejus differentius. » f) I. q. 20. a. 2. : « Amor Dei est infundens el creans bonitatem in rebus. » Secundo : Corollaria. — lum. — Sicul a voluntate divina cau­ satur imago Dei in creatura rationali quoad esse, ita impri­ mitur ex efficacia divinae voluntatis imago ipsius in volun­ tate creata quoad operari et operandi modum. 2um. — Voluntas divina est causa profundens totum actum liberum el omnes ejus positivas differentias ; el in causando se extendit et ad actum qui lit, et ad modum flendi. Unde quidquid est in actu de ratione entis, de ratione actus, de ratione liberi, de ratione boni : lotum hoc a primo agente, 330 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE se. Deo procedit mediante voluntate. Operatio causae primae magis pertingit ad intima rei quam operatio causarum secundarum ; et non solum est causa bonarum operationum quantum ad essentiam actus, sed etiam quantum ad perfec­ tionem, secundum quam liberae et bonae dicuntur. 3um. — Unde ex voluntate divina, quae est agens fortissi­ mum et attingit a fihe usque ad finem actus liberi fortiter et suaviter, originatur et fit immediate immediatione virtutis quod liberum arbitrium creatum: a) operetur; b) operetur non necessario, sed contingenter et libere ; c) operetur bene ; d) operetur etiam ut oportet ad salutem. 4um — Liberum arbitrium creatum est facultas, qua homo per rationem et voluntatem movet seipsum ad volendum hoc vel illud ; sed per hoc, quod a Deo movetur, habet hoc ipsum quo se actualiler moveat; Deus movendo causas voluntarias non aufert, quin actiones earum sint voluntariae, sed potius hoc in eis facit. 5am. — Liberum arbitrium est facultas eligendi media, servato ordine in finem. Quapropter permagna liberi arbitrii perfectio est gratia ex se et per se efficax, sub qua liberum arbitrium, licet vertibilitas ejus ad malum in via non totaliter auferatur, semper tamen servat ordinem finis in electione mediorum. Gum. — Cum ergo major sit perfectio liberi arbitrii in angelis et beatis qui peccare non possunt, quam in nobis qui peccare possumus : ideo quanto major erit illuminatio, qua Spiritus Sanctus tangit cor hominis, et fortior inclinatio, qua manus Domini vertit illud in bonum, tanto erit nobilior actus liberae voluntatis ac firmius in recte operando liberum de ratione judicium, in quo est radix prima libertatis. 7u,n. — Cum ergo voluntas tanto sit liberior, quanto est sanior et ad bene agendum polentior ; et tanto sit potentior ac sanior, quanto Deo subjectior : idcirco per gratuitam ipsam motionem, quae gratia ab intrinseco efficax dicitur, libera voluntas crescit sic mota in libere operando et attingit usque ad summum suae propriae libertatis. In Deo enim vivimus, movemur et sumus ; et quanto magis a Deo per CAP. IX. SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 331 suam gratiam movemur, tanto magis amor Dei est infundens et creans bonitatem in nobis atque veram libertatem, quae est libertas filiorum Dei. VI Praeclarum exemplum verae concordiae liberi arbitrii cum divina motione ex se et ab intrinseco efficaci. Primo : Jesus Christus, Salvator noster, sicut est gratuitae praedestinationis exemplar, sic et verae concordiae liberi arbitrii cum divina praedeterminatione est testimonium. — S. Augustinus De praedest. sanet, cap. 12. ul praedestina­ tionem ante praevisa merita evidenter ostenderet, gratuitae praedestinationis praeclara exempla in medium protulit, parvulos nimirum el ipsum Dei et hominum mediatorem, hominem Christum Jesum. « Sed omnis haec ratio, inquit, qua defendimus gratiam Dei per .1esum Christum Dominum nostrum vere esse gratiam, id est, non secundum merita nostra dari, quamvis evidentissime divinorum eloquiorum testimoniis asseratur : tamen apud eos, qui nisi aliquid sibi assignent, quod priores dent, ut retribuatur eis (Hom. 11,35), ab omni studio pietatis reprimi se putant, laborat aliquantum in aetatem majorum jam utentium voluntatis arbitrio; sed ubi venitur ad parvulos et ad ipsum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I. Tim. 2, ">). omnis deficit praecedentium gratiam Dei humanorum assertio me­ ritorum ; quia nec illi ullis bonis praecedentibus meritis discernuntur a ceteris, ul pertineant ad liberatorem homi­ num, nec ille 1 ullis humanis praecedentibus meritis, eum et ipse sit homo, liberator factus est hominum. » Unde ex eo, quod Christus, secundum quod Imum, est praedestinatus esse Filius Dei, et unio hypostatica fuit gratin facta humanae ' Vide D. Thomam III. q. 2. a. II. et q. 21. 332 PAHS II. — CONCORDIA D. THOMAE naturae, ut Filio Dei uniretur in unilate personae ita, quod ' unionem Verbi Incarnati nulla merita Christi potuerunt praecedere, evidenter concluditur nostram quoque praede-.1 slinalionem esse omnino gratiosam et ante praevisa praede-j slinatorum merita. Pari modo illimet theologi, qui videntur aliquid sibi assi- I gnare in actibus liberi arbitrii, quod Deus dicitur quidem praevidere, sed virtute suae causalitatis non attingit, quique i liberum arbitrium hominis non valent componere cum Dei gratuita motione ab intrinseco efficaci, nesciunt1 quanam via possint pergere el fugere, cum pervenitur ad hominem Chri-a sium, cujus liberum arbitrium a Deo motum el excitatum , non poterat resistere, non poterat peccare, sed infallibiliter et indeclinabiliter et insuperabiliter et liberrime obediebat Deo Patri et servabat praecepta ejus. Unde optime ad rem S. Augustinus loco supra citato, cap. 15. : « An ideo in illo (Christo) non libera voluntas erat, ac non tanto magis erat, quanto magis peccato servire non poterat? » Secundo : Christus Dominus noster patiens et morions pro nobis ex obedientia Patris et ut adimpleret verum mandatum Patris, liberrima quidem voluntate passus et mortuus est. — 1° Quia Christus patiendo et moriendo pro nobis causavit nostram salutem per modum meriti. De ratione vero meriti est, quod procedat ex libera voluntate. (III. q. 48. a. 1.) 2° Quia Christus passus et mortuus est ex obedientia. Obe­ dientia autem est actus virtutis, et maximae virtutis inter virtutes morales. Nullus vero datur actus virtutis sine libera voluntate. (II-II. q. 104. a. 3.) 3° Quia Christus passus et mortuus est pro nobis ex dilec­ tione ac caritate. Eadem enim ratione Christus passus est ex caritate et ex obedientia; quia et praecepta caritatis ex obe­ dientia implevit, et obcdiens fuit ex dilectione ad Patrem praecipientem. Dilectio autem et caritas augent voluntarium, adaugent libertatem. (III. q. 47. a. 2.) 1 Vide nostras Praelect. in Summ. Theol. 111. q. 47. a. 1., 2. et 3. CAP. IX. — SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 333 4° Quia Christus passus est ex necessitate justitiae et sancti­ tatis, quae est necessitas rectitudinis et obedientiae et sub­ jectionis ad Deum. Hujusmodi autem necessitas importat libertatem et maximam libertatis humanae perfectionem, quia quaelibet res perficitur per hoc. quod subditur suo superiori : sicut corpus per hoc quod vivificatur ab anima, et aer per hoc quod illuminatur a sole. (Il-Π. q. 81. a. 7 el q. 104. a. 4.) 5° Quia Deus Pater tradidit Christum passioni el morti : a) in quantum sua aeterna voluntate praeordinavit passio­ nem Christi ad humani generis liberationem : b) in quantum inspiravit ei voluntatem patiendi pro nobis, infundendo ei caritatem. Ergo Christus homo vere voluit el liberrime voluit pati et mori pro nobis, quia passus est ex voluntate el caritate, quam Deus Pater ei dedit et inspiravit, ut sic pro nobis pateretur et moreretur, libere volendo, nosque nimia caritate diligendo. (III. q. 47. a. 3. ; III. Sent. dist. 20. q. 1. a. 5.) Tertio : Suprema itaque ratio conciliandi libertini hominis arbitrium cum Dei gratia, quaerenda est ibi ubi reperitur, nempe in ipsa efficacia gratiae, in ipsamet motione Dei, cujus voluntas est profundens totum ens et omnes diffe­ rentias entis. — Etenim prima ratio et prima causa liberrimi actus, quo Christus Dominus ex obedientia Patris passus et mortuus est pro nobis et operatus est nostram salutem per modum meriti, est Deus ipse : 1° praeordinando sua aeterna voluntate passionem Christi ad nostram salutem ; 2° exsequendo suam aeternam atque immutabilem disposi­ tionem in tempore per intrinsecam et efficacem motionem ipsius liberae voluntatis humanae Christi. Quomodo ergo exsecutus est Deus hanc aeternam praeordinationem? D. Tho­ mas respondet : « Infundendo ei (Christo) caritatem... inspi­ rando ei voluntatem patiendi. » (111. q. 47. a. 3.) <· Christo homini voluntatem dando et caritatem, ex qua pati voluit... Deus Pater non tradidit Christum in mortem quasi cogendo ipsum mori, sed dando ei voluntatem bonam, qua mori vellet. » {III. Sent. dist. 20. q. 1. a. 5.) Et rursus : « Christus 834 PAHS H. — CONCORDIA D. THOMAE secundum quod Deus, tradidit semetipsum in mortem eadem voluntate et actione, qua et Pater tradidit eum ; sed in quantum homo, tradidit seipsum voluntate a Patre inspirata. Unde non est contrarielas in hoc, quod Pater tradidit Chris­ tum, et ipse tradidit semetipsum. » (III. q. 47. a. 3. ad 2.) Unde nec contrarielas est in hoc, quod Deus moveat et agat et determinet nos ad bene operandum, et nos moveamus et determinemus nosmetipsos ac libere agamus ; eo quod ex ipsa Dei motione ac determinatione recipimus et habemus hoc ipsum quod nos ipsos moveamus et determinemus. Praedcterminationes Dei nihil aliud sunt nisi « divinae et bonae voluntates. Quae quidem praedelinitiones et voluntates sunt distinctivae entium et effectivae ipsorum. » (De div- , nom. cap. 5. lect. 3.) Sicut ergo praedestinatio Christi est exemplar nostrae praedestinationis, sic concordia liberi arbitrii hominis Christi cum divinis motionibus ac pracdetenninationibus est exem­ plar verae concordiae omnis liberi arbitrii creati cum gra­ tuito Dei auxilio, quo a Deo vocamur, et vocati justificamur, et justificati glorificamur. Prima ratio et prima causa nostrae liberae et bonae voluntatis est Deus : 1° praeordinando et definiendo : 2° exsequendo suam aeternam ordinationem in tempore per gratiam seu virtutem motivam ex seefilcacem. Quod D. Thomas etiam tradit I. q. 23. a. 2. : « Praedestinatio est quaedam ratio ordinis aliquorum in salutem aeternam, in mente divina existons. Exsecutio autem hujus ordinis est passive quidem in praedestinationis, active autem est in Deo. Est autem exsecutio praedestinatis vocatio et magnificatio, secundum illud Apostoli Rom. 8, 30 : Quos praedestinavit, hos et vocavit, hos et magnificavit. » En concordiam liberi arbitrii hominis Christi et liberi arbitrii eorum, quos Deus praescivit et praedestinavit con­ formes fieri imagini Filii sui, cum Dei motione et cum Dei voluntate, videlicet : per ipsum Dei velle, quod est efficax ad agendum ; per Spiritum Sanctum, a quo ii, qui sunt filii lici, aguntur, ut libere atque ex amore ipsimet agant; per ipsam gratiam ex se efficacem, qua sic nos Deus ad agendum CAP. IX. — SUPREMA TOTIUS CONCORDIAE RATIO 335 inclinat, ut nos non solum libere, sed (diam cum magna voluntatis promptitudine faciamus bonum ac salutem ope­ remur. Divina siquidem motio extenditur el. ad substantiam et ad modum actus voluntatis creatae, ita ut dum voluntatem movet, complet ejus libertatem polentialem ac producit liber­ tatem actualem. Cum autem Heus movet per motionem, quae est gratia efficax, aufert etiam ipsam duritiam cordis, dat nobis voluntatem bonam ac in bono perseverantem, el facit nos crescere in gratia et in cognitione Domini, nostri, et Salvatoris Jesu (,hristi. Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Amen. (II Petri 3, 18). CAPI T DECIMUM Quomodo juxta D. Thomam tota haec de divino influxu controversia veniat postremo resolvenda in veritatem fundamentalem philosophiae Chris­ tianae, nempe : « Solus Deus est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse ejus. » « Et necesse est haec recurrere usque in Primum, in quo idem est esse et quod est. » (B. Alberlus Magnus II. De causis tract. 4. cap. 3.) « Cujus essentia ab alio est, oportet quod virtus et operatio ab alio sit. » (D. Thomas II. Sent. dist. 38. q. 2. a. 2.) 1 PRAENOTANDA Primo : Quid nomine philosophiae Christianae est intelli gentium. — Philosophiam Christianam illud videlicet philo­ sophicum systema appellamus, quod ab Aristotele praecipue delineatum, a PP. et DD. Ecclesiae plus minusve excul­ tum ac retentum, ab Angelico Doctore omni ex parte tandem perfectum est atque in mirificam unitatem redactum, veri­ tatumque plurimarum splendore adornatum atque praeclaro idearum ordine compositum, coadunatum ac illustratum. Unde Leo XIII. in Litteris Apostolicis 1 Gravissime Nos : 1 « Litterae Apostolicae, quibus Constitutiones Societatis Jesu de doctrina S. Thomae Aquinatis profitenda confirmantur. » < Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXX. Decem­ bris 1892, Pontificatus Nostri anno decimoquinto. » CAP. X.— RESOLUTIO CONTROVERSIAE IX Λ I.TIGRES CAUSAS 337 Deliberatum Nobis esse et constitutum doctrinam Sancti Thomae Aquinatis in scholas omnes revocare; eam nempe doctrinam, quam amplae. Romanorum Pontificum Sacrorum que Conciliorum laudes commendant, el qua, suffragante saeculorum voce, nihil solidius possit aut fructuosius optari... Philosophia S. Thomae nihil demum alia est atque Aristo Idea : hanc nempe Angelicus scientissime omnium inter­ pretatus est : hanc erroribus, scriptori ethnico facile, exci­ dentibus, emendatam. Christianam fecit; hac ipsemet usus est in exponenda el vindicanda catholica veritate. Hoc ipsum numeratur inter summa beneficia, quae magno Aquinati debet Ecclesia, quod Christianam theologiam cum peripa­ tetica philosophia jam tum dominante tam belle sociaveril, ut Aristotelem Christo militantem, jam non adversarium, habeamus. Neque vero aliter ab eo fieri poterat, qui docto­ rum theologiae scholasticae extilit princeps; nam. quod omnes norunt, haec disciplina ejusmodi est, quae fontes adeat quidem proprios, doctrinas nimirum divinitus reve­ latas. ex eisque in rem suam omni religione et studio derivet, sed operam quoque multam adhibeat sibi philo sophiae tamquam optimae adjutricis ad fidem ipsam sive luendam sive illustrandam. Quotquot igitur Aristotelem cogitant debentque tuta via sectari, philosophiam Aquinatis amplectantur oportet 1. » 1 Ad rem Cardinalis Gonzalez : « Hay una doctrina lilosoflea que, nacida en Grecia y fruto de las vastas y profundas concepciones de los mayores ingenios con que se honrara la antigüedad, introducida en Europa en la edad media, espurgada de los errores de que el génio de su fundador no pudo libertarla, despues de haber contribuido poderosamente à fomentai· la actividad que en los siglos XI, XII y XIII, eoinenzô â manifestarse en las naciones europeas. recibié por ùltimo profundas modificationes de un genio eminente, que dominândola, por decirlo asi, le did saiudable direceion, séparé lo ütil y sélido de lo falso y peligroso, sefialé el llaco de algunas de sus partes, le did unidad, claridad y precision, desarrolld sus consecuencias, puso de manifiesto sus relaciones con la doctrina revelada; en una palabra, la puso en estado de servir fielmcnte à la causa de DE GRATIA. T. II. 22 PAUS II. — CONCORDIA D. THOMAE Secundo : Philosophiae D. Thomae excellentia. — Minim·· dubium, quod D. Thomae opera integram ac veluti abso­ lutissimam synthesim continent totius philosophiae, quae ab ipsis Romanis Pontificibus tamquam aurea ac Christiana. summopere cunctis scientiarum cultoribus commendatur, el cujus praecipuae ac characteristicac notae sic eleganter exponuntur a Leone ΧΠΙ. in suis Litteris Encyclicis Æterni Patris, ùimirum : 1° Universalitas doctrinae. « Nulla est, inquit, philoso­ phiae pars, quam non acute simul et solide pertractavit (D. Thomas) : de legibus ratiocinandi, de Deo et incorpo­ reis substantiis, de homine aliisque sensibilibus rebus, de humanis actibus eorumque principiis ita disputavit, ut in eo neque copiosa quaestionum seges, neque apta partium dispo­ sitio, neque optima procedendi ratio, neque principiorum firmitas aut argumentorum robur, neque dicendi perspicuitas aut proprietas, neque abstrusa quaeque explicandi facilitas desideretur. » la religion y de la sociedad. Bien se déjà eonoeer que hablo de Santo Tomâs de Aquino... La filosofia de Santo Tomâs es la espresion mas elevada de la que hemos llamado pcripaléllco-crisliana..., y aunque peripatética en cuanto al método, es realmente ecléctica en cuanto al fondo mismo de la doctrina.... En esta filosofia, el ôrden ideal é intelectual se halla en perfecta consonancia eon el ôrden real y em­ pirico ; el ôrden de la verdad eon el de la realidad. Dios, alfa y omega del ser y de la verdad, es tambien el alfa y omega de la ciencia y de la filosofia del santo Doctor. Por cso tambien su filosofia. sin perder nada de su profundidad cientifica y racional. es â la vcz eminentemente catôlica : es una filosofia, profunda como la idea catôlica de Dios, elevada como el Cristianismo, seneilla como cl Evangelio, grande y noble como la razon humana cuyo poderio revela. » (Estudios sobre la filosofia de Santo Tomâs, por el P. Zelerino Gonzalez, del sagrado orden de Predicadores, Catedrâtico de sagrada teologia en la Real y Pontificia Universidad de Manila, 1864. » Vide tom. 1. lib. 1. cap. 1. eltoin. Ill. Conclusion). Hoc sane egregium opus constituit verum ac perfectum commentarium Encyclic. Lit­ téral·. Leonis XIII. Aeterni Patris ; Commentarium profecto scrip­ tum ac editum, antequam ederetur textus. Qui ergo excellentiam philosophiae D. Thomae et characteristicas ejus doctrinae notas scire GAP. X. — KESOMHO < :< INTBOVEKblAE IX ALTIORBS CAUSAS 339 2” Altitudo principior uni. « Illud etiam accedit, quod philosophicas conclusiones Angelicus Doctor speculatus est in rerum rationibus et principiis, quae quam latissime patent et infinitarum fere veritatum semina suo veluti gremio con­ cludunt. a posterioribus magistris opportuno tempore el uberrimo cum fructu aperienda. Quam philosophandi ratio­ nem cum in erroribus refutandis pariter adhibuerit, illud a se ipso impetravit, ut et superiorum temporum errores omnes unus ille debellavit. et ad profligandos qui perpetua vice in posterum exorituri sunt, arma invidissima suppe ditarit. » 3° Concordia cum doctrina fidei. ·· Praeterea, rationem, ut par est, a fide apprime distinguens, utramque tamen amice consocians, utriusque Ium jura conservavit Ium dignitati consuluit, ita quidem, ut ratio ad humanum fasti­ gium Thomae pennis evecta, jam fere nequeat sublimius assurgere; neque fides a ratione fere possit plura aut vali- desideret, in opere cardinalis Gonzalez, vi.on paratam inveniet. Postea, cum jam esset episcopus Cordubensis, in prologo alterius operis Filosofia Elemental sic iterum de S. Thomae philosophia loquebatur : « El pensamiento IHosôtico de Santo Tomâs, sfntesis â su vez del pensamiento filosôfico de Platon, de Aristoteles, de la eseuela cristiana de Alexandria y de S. Agustin .. No hay para que aôadir que santo Tomâs observô en la. prâctica lo que en teoria ensefiaba ; porque para cualquiera que conozca â fonde sus obras, es indudable, que el carâcter en ellas dominante y el espiritu general de las mismas. y con especialidad de las lilosoflcas, es un ecleeticismo superior y transcendental, que renne y funde en una conccpcion sintética todos los elementos raeionnles disem inados en la historia de la filosofia, fecundados y armoniz.itdos à la vez por la fuerza de su génio, y por la originalidad relativa de su pensa­ miento... Santo Tomâs, mâs bien que de Arisfôteles. es y debe apellidarse discipulo de la sabiduria cristiana. » (Filosof. Elem. prôlogo, cdic. de Madrid 1876, pag. xxn.) Porro. Cardinal Gonzalez sic breviter ac profunde simul atque pulchre notam eharacteristicam philosophiae I). Thomae significavit : « Toda su filosofia viene ά ser el desenvolvimienlo cientifico de la idea de Dios bajo sus diferentes fases y enlodas sus relaciones con cl hombre y eon el mundo. » (Estudios sobre la filosof. de S. Tomâs tom. III. Conclusion). V»<1 PARS II. — CONCORDIA l>. THOMAE iliora adjumenta praestolari quam quae jam est per Th ornant consecuta ’. » Tertio : Philosophiae Tlioinisticae, quam Romani Pontifices philosophiam Christianam esse proclamant, veritas fundamen­ talis. — Illa quippe esse debet, quae totius D. Thomae metaphysicae atque integrae proinde ipsius doctrinae philoso­ phicae caput exstet et angulare fundamentum constituat. Hanc equidem veritatem ex professo firmiter stabilire voluit ipsemet Angelicus Doctor in opusculo De Enté et Essentia, in quo breviter ac dilucide nobis exhibuit quasi compen­ diosam totius metaphysicae ideam, ac supremam veluli ' Vide etiam Litteras Apostolicas : De Sancio Thoma Aquinate Patrono coelesti studiorum optimorum cooptando (4. Augusti 1880) ubi Leo Χ1Π. praedictas philosophiae D. Thomae dotes ac proprie­ tates peregregie describit. : < Doctrina quidem (ait) est tanta, ut sapientiam a veteribus defluentem, maris instar, omnem compre­ hendat. Quidquid est vere dictum aut prudenter disputatum a philo­ sophis ethnicorum, ab Ecclesiae Patribus et Doctoribus, a summis viris, qui ante ipsum floruerunt, non modo ille penitus dignovit, sed auxit, perfecit, digessit tam luculenta perspicuitate formarum, tam accurata disserendi ratione et tanta proprietate sermonis, ut facultatem imitandi posteris reliquisse, superandi potestatem ademisse videtur. Atque illud est permagnum, quod ejus doctrina, eum instructa sit atque apparata principiis latissime patentibus, non ad unius dumtaxat, sed ad omnium temporum necessitates est apta, et ad pervincendos errores perpetua vice renascentes maxime accommodata. Eadem vero, suase vi et ratione confirmans, invicta consistit, atque adversarios terret vehementer. Neque minoris aestimanda Christianorum praesertim hominum judicio, rationis et fidei perfecta convenientia... Cujus convenientiae mirabilisque concordiae cunctis beati Thomae scriptis expressa imago perspi­ citur. In iis enim excellit atque eminet modo intelligentia, quae quod vult, fide praeeunte, consequitur in pervestigatione naturae; modo fides, quae rationis ope illustratur ac defenditur, sie tamen, ut suam quaeque inviolate teneat et. vim et dignitatem ; atque ubi res postulat, ambae quasi foedere icto ad utriusque inimicos debel­ landos conjunguntur. » Haec et plura alia in laudem et gloriam philosophiae D. Thomae in praecitatis Apostolicis Litteris conscripta, reperiuntur. CAP. X. KESOl.tno COM HOVEHSlAl·: IN Al.TlOliKS CAUSAS -141 formam integri ipsius philosophici systematis exaravit. Haec igitur est thesis, quum cuncli philosophi in doctrina 1). Thomae apprime instructi non dubitant appellari funda­ mentum ipsius doctrinae, quodilam universale principium in ea. lapidem angularem, veritatem porro fundamentalem philosophiae Christianae, videlicet : Solus Deus est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse ejus. Unde clarus e Societate .lesu philosophus, hac in re benemeritus de doctrina S. Thomae, scribit : >· Angelicum lioctorem constanter et apertissime propugnavisse memoratam distine l.ionem ■ realem inter essentiam el esse in creaturis . el <>am posuisse uti fundamentum totius metaphysical· ali ipso expli­ catae. uti affirmant Silvester Maurus el Card. I’allavicinnsl. » Hic revera exprimitur nota chara.cte.risl.ica, qua Inllnilum differl a finito, el qua finitum differ! ab Inlhuto. Hinc ex 1 De Maria Philos. Prima, seu Onloloy. pars g. q I. a. Scholion.— lia etiam omnes, qui doctrinam D. Thomae vere agno­ scunt, amant ac sapiunt. Ita Cardinalis Cajetam s in I. q. 3. a. 1. : « Et scito, quod ista quaestio esi subtilissima <·! propria antiquis rnetaphysicis ; a modernulis autem valde aliena, quin tenent non solum in Deo, sed in omni re essentiam idenl i lirari existentiae illius..» Et Comm. in Poster. Anal. Arist. cap. r>. sic : In hoc toco expresse Aristoteles dicit, quod esse non est. ipsa essentia ; quod est maximum fundamentum doctrinae Sancti Thomae. < Ita Cardinalis Pecci in sua Parafrasi <■ dee.hiarasione dell'oposc.ulo di S. Tomaso, De Ente, el Essentia, prefazione : . E si vede e hiaro che il piccolo lavoro fu steso, precisamente per Assure una fraccia di quei principi sui quali intendeva di tessere it huo magis­ tero. e insieme gittare i fondamenti di quel grande editicio che fin d'allora andava ideando nella sua mente. » Ita etiam Cardinalis Gonzalez, Philosoph. Element Metaphysics cap. 1. a. i. : « Hanc lhesim Angelicus Doctor habet tamquam veritatem fundamentalem philosophiae Christianae, eamque sex­ centis plus minus locis vehementer propugnat. El similiter in praeclaro opere, cui titulus : Estudios sobre la filosofia d.e Santo Tomas, t. I. lib. 2. Onloloyia, cap. 6. et 7.. ubi solide et eleganter evolvit ac declarat argumenta D. Thomae. Plura alia testimonia possunt videri in opere nostro : De veritate fundamentali philosophiae Christianae, cujus primus et secundus libri publici juris facti sunt in ephemeride Dirus Thomas. M2 PARS II. — CONCORDIA 1). THOMAE surgit radix prima omnium differentiarum, quibus Creator ac creaturae ab invicem discernuntur; atque exinde elucescit quidquid verum patefieri potest humano intellectui circa rerum omnium creationem, circa earundem in esse creato conservationem, ac simul circa influxum causae, primae in universas causas secundas, etiam liberas et contingentes. Primum namque et ultimum, alpha et omega in his omnibus discutiendis, investigandis ac determinandis, clauditur in hac adeo sublimi veritate : Solus enim Dens est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse ejus. Atque ex identitate esse et essentiae in Deo atque ex reali utriusque compositione in omnibus praeter Deum, logice inferuntur ac manifestantur illa : Quarto : Quinque summa capita, ad quae postremo dedu­ citur integra de divino influxu controversia. — Ut autem controversia de influxu Dei in creaturas, in suas altiores causas resolvatur, oportet devenire : 1’ Ad veram notionem causae primae et ad veram notio­ nem causae secundae : 2° Ad veram notionem causae principalis et ad veram notionem causai* instrumentalis : 3° Ad veram notionem agentis per essentiam et ad veram notionem agentis per participationem : 4° Ad veram notionem liberi per essentiam et ad veram notionem liheri per participationem : 5° Ad veram notionem entis per essentiam et ad veram notionem entis per participationem. Quoniam in solo Deo est idem essentia el esse, soli ergo Deo competit ratio causae primae et principalis, et. agentis per se. et liberi per essentiam, et entis per essentiam. Unde identitas essentiae et. esse est de ratione primi moventis, quod a nullo movetur et a quo moventur omnia : et de ratione primae causae non habentis causam, et a qua omnia tam in essendo quam in operando immediate immediatione virtutis causantur; el de ratione primi necessarii in essendo et primi liheri in agendo, non habentis aliunde causam suae necessi- CAP. X. — RESOLUTIO CONTROVERSIAE IN A LTIOBES CAUSAS 343 latis quoad esse, nec suae libertatis quoad operari, et quod est causa tain necessitatis quam libertatis aliis : et de ratione entis per essentiam, quod omnibus entibus esi causa esse et bonitatis et cujuslibet perfectionis. E contra, realis compo­ sitio essentiae et esse est de ratione omnis moventis moti ; et de ratione habentis causam lam quoad esse quam quoad operari ; et de ratione libere agentis in ordine causae secun­ dae; et de ratione entis per participationem. Quinto : Relationes inter ordinem essendi et ordinem operandi. — Et quia in Deo essentia vel substantia est suum esse, ideo in Deo substantia est suum agere, et Dei esse est Dei intelligere et Dei velle. At quoniam in omnibus praeter Deum est compositio realis substantiae et esse, idcirco, ait D. Thomas : 1° Impossibile est. quod actio angeli vel cujuscumque alterius creaturae sit ejus substantia ; 2° Impossibile esi. quod actio angeli vel cujuscumque creaturae sit ejus esse : 3° Impossibile est, quod in angelo vel in aliqua creatura virtus vel potentia operativa sit idem quod sua essentia: 4° Impossibile est, quod nec in angelo nec in aliqua crea­ tura virtus vel potentia operativa sit idem quod suum esse. (1. q. 2. a. 3. : q. 3. a. 4. : q. 44. a. 1. : q. 54. a. 1-3.) Haec igitur sunt quae a D. Thoma ’ afferuntur tamquam ' Atque haec et alia hujusmodi, per quae ostenditur relatio inter Ordinem essendi et operandi, passim et ubique apud D.Thomain legun­ tur. Sic a) II. Sent. dist. 3. q. 1. a. 1. ad 4. : « Sicut in angelo differt esse '■l quod est, propter hoc quod esse, quod habet, habet ab alio; ita differt in eo intellectus et quo actu intelligit, propter hoc quod intelligere ab alio habet. » b) Quodl. 10. a. 5. : < In nulla enim substantia creata est idem esse et operatio ; hoc enim solius Dei est. Essentia autem est essendi principium ; potentia vero, operationis. > c) l)e creatura spirituali a. 11. : « Sicut autem esse est actualitas quaedam essen­ tiae, ita operari est actualitas operativae potentiae seu virtutis. Secundum enim hoc utrumque eorum est in actu ; essentia quidem secundum esse, potentia vero secundum operari. Unde cum in nulla creatura operari sil suum esse, sed hoc sii proprium solius Dei, 344 PAHS 11. — CONCORDIA D. THOMAE supremae rationes, quare necesse est, ut omnia quae sunt, et omnia quae agunt, sint a Deo et agantur a Deo. Quod quidem per subséquentes quinque conclusiones, Deo adju­ vante, ac nobis praeeunte Angelico Doctore, qui philosophiae christianae et theologiae dux magisterque est. fiet manifes­ tum atque in perspicuo ponetur. IJ CONCLUSIO 1. De ratione primae causae efficientis, qui est Deus, est, ut physice praemoveat sive reducat de potentia in actum omnes alias causas efficientes ; et de ratione omnium causarum secundarum efficientium est, quod physice praemoveantur, id est, reducantur de po­ tentia in actum a causa prima efficiente. § > Argumenta l>. Thomae. Arg. 1UI". — « Respondeo dicendum, quod Deum esse quin-» que viis probari potest. Prima autem el manifestior via est. quae sumitur ex parte motus. Certum est enim et sensu constat aliqua moveri in hoc mundo. Omne autem quod movetur, ab alio movetur; nihil enim movetur, nisi secun­ dum quod est in potentia ad illud, ad quod movetur. Movet autem aliquid secundum quod est actu ; movere enim nihil aliud est quam educere aliquid de potentia in actum. De. potentia autem non potest aliquid reduci in actum nisi per aliquod ens in actu; sicut calidum in actu, ut ignis, facit lignum, quod est calidum in potentia, esse actu calidum, et sequitur, quod nullius creaturae operativa potentia sit ejus essentia: sed solius Dei proprium est, ut sua essentia sit sua potentia. » Vide etiam 1. q. 59. a. 2. et q. 77. a. 2. CAP. X. - UESOI.l ΓΙΟ CO.NTHOVEIISIAE IN A LTJORES CAUSAS 345 per hoc movet et alterat ipsum. Non autem est possibile, ut idem sit simul in actu et potentia secundum idem, sed solum secundum diversa. Quod enim est calidum in actu, non potest simul esse calidum in potentia, sed est simul frigidum in potentia. Impossibile est ergo, quod secundum idem el eodem modo aliquid sit movens et motum vel quod moveat seipsum. Omne ergo quod movetur, oportet ab alio moveri. Si ergo id. a quo movetur, moveatur, oportet, et ipsum ab alio moveri, et illud ab alio. Ili'· autem non est procedere in infinitum, quia sic non esset aliquod primum movens, et per conse­ quens nec aliquod aliud movens : quia moventia secunda non movent nisi per hoc. quod sunt mota a primo movente, sicut baculus non movet nisi per hoc, quod est motus a manu. Ergo necesse est devenire ad aliquod primum movens. quod a nullo movetur : el lior omnes intelligunt Deum. » (I. q. 2. a. 3. i Declaratio primae viae. Haec autem prima via ex quinque, quibus Deum esse probari potest, substernitur aliis quatuor veluli fundamentum ipsarum ; quae quidem nihil aliud sunt nisi determinationes primae, quae sub diversis aspectibus ac relationibus in aliis quatuor contrahitur, nempe : vel ad viam motus secundum rationem causae cflicientis, vel ad viam motus secundum rationem causae for­ malis sive exemplaris, vel ad viam motus secundum rationem causae finalis. Quapropter cum omnes viae in ultima reso­ lutione ad primam quodammodo reducantur, robur argu­ mentorum ac evidentia demonstrationis in aliis quatuor viis pendet ex soliditate principiorum, quibus via prima innititur. Principia vero haec sunt : lul“. — Omne. quod movetur, oportet ab alio moveri. - Hoc siquidem principium, quod lam Aristoteles quam D. Thomas 1 ' Aristoteles VII. Physic., procedens ab hac. propositione perse nota : Omne quod movetur, necesse est ab aliquo moveri, pervenit discurrens supra naturam motus usque ad hanc ultimam conclusio­ nem : Omne quod movetur, ab aliquo alio movetur. Et t). Thomas 34(i PARS 11. — CONCORDIA D. THOMAE tradunt veluti firmum ac evidenter demonstratum, in hoc aliud resolvitur : Omne quod reducitur de 'potentia in actum, ab aliquo alio, quod est in actu, reducitur. Quod profecto semper veriftcatur etiam in his, quae dicuntur seipsa movere et seipsa determinare et seipsa de potentia in actum reducere. Quoniam non est possibile, ut idem sit simul in actu et potentia secundum idem, neque quod secundum idem aliquid sil movens et motum, sed solum secundum diversa. I nde D. Thomas. IV. Sent. dist. 17. q. 1. a. 1. : « Nihil se educit de potentia in actum. » Et I. Sent. dist. 8. q. 3. a. I. ad \. : « In omnibus, in quibus operatio differt a substantia, oportet esse aliquem modum motus ex hoc, quod exit de novo in operationem: quia acquiritur in ipso operatio, quae prius non erat. » 2nm.— In monentibus et motis per se ordinatis non est procedere iu iit/hiilum. — Patet ex eo. quod moventia secunda non movent nisi per hoc, quod sunt mota a primo, sicut baculus non movet nisi per hoc. quod est motus a manu. Cum ergo omnis motus sit in mobili a movente, oportet seriem ordinatam moventium et mobilium terminari in aliquo movente per suam propriam virtutem a nullo alio acceptam et a quo omnia alia accipiunt. Necesse est itaque devenire ad aliquod movens immobile, in quo sit fons om­ nium motuum atque operationum. Arg. 2“"'. — « Secunda via est ex ratione causai1 efficientis. Invenimus enim in istis sensibilibus esse ordinem causarum efficientium : nec tamen invenitur nec est possibile, quod aliquid sit causa efficiens sui ipsius: quia esset prius seipso, quod est. impossibile. Non autem est possibile, quod in causis efficientibus procedatur in infinitum ; quia in omnibus causis efficientibus ordinatis primum est causa medii, et medium est causa ultimi, sive media sint plura sive unum tantum. V/I. Physic, lect. 1. addit, quod « demonstratio Aristotelis sit demonstratio propter quid ; continet enim causam, quare impossi­ bile est aliquod mobile movere seipsum ». Vide 177. Physic, lect. 1. et VIII. lect. 7. CAP. X. RESOLUTIO CONTROVERSIAE IN ALT1ORES CAUSAS 347 Remota autem causa, removetur effectus. Ergo si non fuerit primum in causis efficientibus, non erit ultimum nec me­ dium. Sed si procedatur in infinitum in causis efficientibus, non erit prima causa efficiens: el sic non erit nec effectus ultimus nec causae efficientes mediae : quod patet esse falsum. Ergo esi necesse ponere aliquam causam efficientem primam, quam omnes Deum nominant. · (I. q. a. 3.) Declaratio secundae viae. Haec aulern eeunda via esi ipsa via motus, contractu ad ordinem causarum efficientium, quae per se requiruntur ad aliquem effectum producendum, et quae proinde agunt simul ad productionem illius. Prin­ cipia vero, quibus innititur, sont fnni. — Xon est ])Ossi.bile. quod illiquid sit causa efficiens suiipsius. — Veritas hujus principii non modo se extendit ad res omnes in quantum sunt, sed etiam in quantum operantur; non tantum quaterni. res sunl entia, verum quatenus sunt quoque causae. I ude sicut non esi possibile, quod aliquid sil causa cllleiens suiipsiiis quoad essi·, quia esset prius seipso, ita pariter impossibile esi quod aliquid sit causa efficiens suiipsius. reduplicative ul efficiens, ut causa; quia esset etiam prius seipso in ordine causae effi­ cientis. Sicut ergo implicat aliquid esse causa antequam sit ens, sic quoque implicat aliquid ellieere et causare ante­ quam sit causa efficiens. oum. — .Vo» est possibile, quod in causis efficientibus per se ordinatis procedatur in infinitum. Halio quidem est eadem ac in prima via. Sicut enim moventia secunda non movent nisi per hoc. quod sunl mota a primo movente, ita in causis efficientibus per se ordinalis simulque ad eundem effectum producendum agentibus, primum est causa medii, et medium est causa ultimi: sive causae mediae efficientes sint plures, sive sil una tantum. I nde sicut in via prima moventia secunda non movent nisi per lior, quod a primo movente moventur : sic in hac secunda via causae secundae nec efficiunt nec causant nisi moveantur in genere operative·», virtutis, in ordine ipso causalitatis, ac per hoc compleantur 348 PARS II. ---- CONCORDIA D. THOMAE in virtute agendi a prima causa efficiente non habente J causam suae propriae virtutis ac efficientiae. De omnibus itaque ac de singulis causis creatis, etiam libere agentibus, oportet verificari : Omne quod movetur, ab alio movetur: omne quod transit de potentia in actum, ab alio in actum reducitur. Etenim hoc. est de ratione causae secundae. Unde 1). Thomas De nat. angel, cap. 13. : « Pri­ mum movens immobile, quod Deus est, omnium motionum principium est. sicut et primum ens est omnis esse princi­ pium. In causis autem perse ordinatis tanto aliquid magis est causa, quanto in ordine causarum prior est: cum ipsa aliis conferat, quod causae sint. » Et De Verit. q. 22. a. 2. : « Secunda causa non potest influere in suum effectum nisi in quantum recipit virtutem primae causae... Influere causae efficientis esi agere... Deus propter hoc. quod est primum efficiens, agit in omni agente ’. » S 2 Iloctrina Cajetam et Oominici Itannez circa physicam praeinotioneiii. (Jajotanus in 1. q. 2. a. 3. : « ('.ausa media ex eo, quod causa media, necessario dependet a prima. Ad cujus eviden­ tiam oportet recolere, quod de ratione causae est efficacia; nisi enim causa aliquid efficiat, causa in actu, de qua esi sermo, dici non potest. Efficacia namque causae in illius causalitate actuali consistit : et propterea nisi causalitas compleatur, neque causa in actu neque efficacia seu effi­ cientia aliqua salvatur. Oportet ergo ad hoc, quod causae ratio salvetur, ut causalitas illius compleatur; ac per hoc quidquid repugnat complemento causalitatis alicujus causae, repugnat causae illi. Cum igitur causa media vere causa sit, oportet ipsam habere propriam eausalitatem completam. 1 Vide nostras Praeled. in Summani Theol. 1. q. 2. a. 3., ubi ex professo declarantur quinque viae, quibus Deum esse demonstrative probari potest. CAP. X. HESOI.CΠο CONTKOVEHSI\|·. |χ \ I.'HOKES CAUSAS 34!) Complement u-m causalitatis causae inediae nullatenus potest esse sine dependentia a prima causa : ergo causa media, ut. est causa media, dependet a prima. Ergo optime dicit Aris­ toteles, et habetur in littera, quod primum est causa medii... Si tolleretur prima causa sic. quod ante omnem «■ausam esset alia causa, numquam perficeret ur causalitas istarum causarum essentialiter dependentium. Ergo comple­ mentum mediarum dependet a prima.... Impossibile est mediam causalitalem perfici, nisi sustentetur in prima: si enim ab infinitis prioribus dependet, nmnquam perfici pote­ rit. » Haec Ca.jel.anus. Bailliez in 1. q. 2. a. 3. : ■ Notandum esi. quod, ul dicitur De Causis led. I.. causai· essentialiter subordinatae hoc habent, quod prima causa prius induit in effectum, et ab illa cetera in omnibus suis operationibus recipiunt actualem virtutem influendi in suos elTeclus : quae susceptio virtutis non debet intelligi habitunliter. Causae enim mediae non idcirco dicuntur mediae, quia habent virtutem, quam ali«piando susceperunt a causa superiori, sed quia in actuali operatione sua pendent necessario ab actuali virtute, quam recipiunt a causa superiori. In hoc enim consistit essentialis snbordinatio causarum, quod sc. in actuali operatione infe flores causae habeant dependentiam a superioribus. Ex quo sequitur impossibile esse dari processum in infinitum in hujusmodi causis efficientibus subordinalis. Hactenus I tariez. Corollaria. — l'1"1. — Ergo Cajelanus sicut Bafiez tradit, quod causa secunda, in quantum causa, dependet a prima, quasi aliquid recipiens a prima, dum causal : videlicet actua­ lem. virtutem influendi in suum effectum, el qua propria causalitas causae secundae perficitur. 2UI". — Ergo de ratione primae causae efficientis est agere in omni agente et causare omnes causas in ratione causae in actu, ac proinde complere causalitalem omnium causarum atque efficere earundem efficaciam : et hoc omnes intelligent physicam praemotionem. 350 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE 3nn>. — Ergo de ratione causae secundae est esse causain mediam inter ipsius proprium effectum et causam primam, et ab illa habere virtutem agendi per modum permanentis, et ab illa recipere etiam complementum talis virtutis per motionem transeuntem. Nam omnis causa secunda, dum a prima movetur, perficitur in virtute agendi, atque in ratione causae completur. Duplex genus physicae praeiuotionis. Duplex modus movendi. — In his duobus viis ex quinque. quibus Deum esse probari potest, traduntur conceptis verbis ab Angelico Doclore. illa duo genera physicae praeniotionis. de quibus Cajetanus loquitur I. q. 14. a. 13. et q. 19. a. 8.. nimirum : 1° Illa motio praevia propriae actioni rei mobilis et motae; « sicut aqua calefacit, calefacta ab igne », et « sicut baculus movet lapidem, rnotus a manu ». Idem quippe est exemplum, quod D. Thomas adducit in via prima, quae sumitur ex parte motus, et in qua non consideratur nisi potentia passiva rerum. 2° Illa motio cooperativa intrinsece propriae actioni rei mobilis et motae; «sicut cum aliquis vult aliquid, seu cum sol illuminat, non oportet primam causam praevia motione cooperari, sed sufficit et exigitur eam intrinsece cooperari tali electioni et illuminationi ; et hoc, quia cooperatio in unoquoque est secundum naturam uniuscujusque. Sic enim (Deus) disponit omnia suaviter. Haec enim exempla a Cajetano allata quadrant pro secunda via. quae sumitur ex ratione causae efficientis, et in qua considera tur potentia activa rerum seu virtus agendi propria causarum secundarum ; sit causa libera, sit necessaria, sicut « cum aliquis vult eligendo, seu cum sol illuminat », ait Cajetanus. Nulla enim causa secunda datur quae non sii inclusa in secunda via; sicut nec ullum movens motum, quod non claudatur in via prima. Utraque motio est praevia, — Sed in primo genere motionis sive modo movendi : 1" « illa priorilas est secundum aliquam CAP. X. - - RESOLUTU» CON 1 1«>VI JISIΛ K IN A I.TJORES CAUSAS 351 quasi durationem naturae, ul in uno instanti naturae effectus attingatur a prima causa, el in olio a secunda: » 2° res mota « movet praecisi* quia movetur, quia mota, el nihil ex se confert : el sic non esl causa addil Cajetanus. In secundo autem genere motionis vel modo movendi : 1° « Illa priorites non esi sic inlelllgenda quasi sil aliqua duratio naturae, in cujus primo instanti causa prima respiciat effectum, el in secundo causa secunda ; puerilis enim hic est sensus. Sed esl inlelligendu quoad independentiam el intimitatem, secundum independenliam et immedialioneni virtutis: quia prior independent itis el immediatius immediatione virtutis attingit elfcctum quam secunda. In eodem tamen instanti naturae elfeclus ab utraque attin­ gitur. » 2° « Non enim causa secunda movet ob hoc praecise quia movetur, sed etiam ex virtute propria; si enim causa secunda est causa, ergo non praecise movet, quia mota : sed etiam ex se aliquid confert . respondet Cajetanus. In quo differat, et quandonnni linbeat locum utrunique genus motionis.— 1" Primum genus physicae motionis habet locum in rebus mobilibus, in quibus non repcritur nisi soin potentia passiva ad effectum producendum, ul patet in exemplis aquae ad calefaciendum, el baculi ad movendum lapidem : el tunc movere moventis moli provenit ex moveri tantum a causa prima: 2° alterum vero physicae motionis genus habet Jocum in omnibus causis creatis, etiam « cum aliquis vult, cum aliquis eligit ·*. ait Cajetanus. Et tunc morere causae secundae provenit ex duobus : a) ex moveri a causa prima: b) ex virtute propria causae secundae. In quo conveniant. — In utroque modo movendi : I" causa prima est immediata immediatione virtutis, el causa secunda immediata immediatione suppositi : 2" virtus causae primae conjungit movens motum et causam secundam suo effectui, et ipsum attingit independentius el intimius el vehementius quam secunda: 3° virtus propria causae secundae, quan­ tumvis perfecta ponatur, completur in sua efficientia ac causalitate a virtute causae primae, a qua omne agens PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE secundum mendicat complementum propriae virtutis el conjunctionem ad propriam actionem et ad effectum pro­ prium. fta Cajetanus, ita Banez, ita I). Thomas. Ill CONCLUSIO 2. De ratione causae principaliter agentis est, ut physice moveat et elevet causam instrumentalem ad ope­ randum ; et de ratione omnis instrumentalis causae est, ut physice moveatur atque supra suam propriam vim agendi elevetur per virtutem transeunter ac­ ceptam a causa principali. Doctrina D. Thomae circa rationem causae principalis ac instrumentalis. Phimo : « Cum enim quod movetur ab alio, sit quasi instru­ mentum quoddam primi moventis : si primum movens non sit, quaecumque movent, instrumenta erunt. Oportet autem si in infinitum procedatur in moventibus et motis, primum movens non esse. Igitur omnia infinita moventia ef mota erunt instrumenta. Ridiculum est autem, etiam apud indoctos, ponere instrumenta moveri nisi aliquo principali agente..... Oportet igitur primum movens esse, quod sit omnibus supremum : el hoc dicimus Deum. » IV CONCLUSIO 3. De ratione agentis per essentiam est, quod movendo determinet omnia agentia per participationem, atque omnibus illis modum et ordinem imponat; de ratione autem agentis per participationem est, quod recipiat juxta modum ac conditionem suae naturae determina­ tionem atque influxum agentis per essentiam. « I Ir^umenla l>. Tbomae quoad utiuiiiiqiic «οικΉΐΜίοιιΐΗ partem. Arg. I"1". ■· Dicendum, quod in Deo non esl aliud esse el sua substantia. Ad cujus evidentiam considerandum est. quod cum aliquae causae elïeclus diversos producentes communicant in ano effectu praeter diversos elïeclus, opor­ tet, quod illud commune producant ex virtute· alicujus supe­ rioris causae, cujus illud est proprius elïeclus. I'll hot ideo, quia cum proprius elïeclus producatur ab aliqua causa secundum suam propriam naturam vel formam, diversae causae, habentes diversas naturas el formas, oportet quod habeant proprios elïeclus diversos. (Inde si in aliquo uno effectu conveniunt, ille non est proprius alicujus earum, sed alicujus superioris, in cujus virtute agunt; sicul palet, quod diversa complexionata conveniunt in calefaciendo, ut piper et zinziber el similia, quamvis unumquodque eorum habeat suum proprium effectum diversum ab effectu alterius. Unde effectum communem oportet reducere in priorem causam, cujus sil proprius,sc. ignem. Similiter in molibus coelestibus, ■sphaerae planetarum singulae habent proprios motus, el o5K PAKS 11. — CONCOKIMA D. THOMAE cum hoc habent unum communem, quem oportet esse pro­ prium alicujus sphaerae superioris omnes revolventis secun­ dum motum diurnum. Omnes autem causae creatae commu­ nicant in uno effectu, qui est esse, licet singulae proprios effectus habeant, in quibus distinguuntur. Calor enim facit calidum esse, et aedificator facit domum esse. Conveniunt ergo in hoc, quod causant esse: sed differunl in hoc, quod ignis causai ignem, et aedificator causal domum. Oportet ergo esse aliquam causam superiorem omnibus, cujus virtute omnia causent esse, et ejus esse sit proprius effectus. El haec causa est Deus. Proprius autem effectus cujuslibet causae procedit ab ipsa secundum similitudinem suae na­ turae. Oportet ergo quod hoc, quod est esse, sit substantia vel natura Dei. « (De Pol. q. 7. a. 2.1 Arg. 2"'". — « Secundum ordinem causarum est ordo effec­ tuum. Primum autem in omnibus effectibus est esse ; nam omnia alia sunt determinationes ipsius. Igitur esse est pro­ prius effectus primi agentis, el omnia alia agunt ipsum in quantum agunt in virtute primi agentis : secunda autem agentia, quae sunt quasi particulantia el determinantia actionem primi agentis, agunt sicut proprios effectus alias perfectiones, quae determinant esse. Praeterea : Quod est per essentiam tale, est propria causa ejus quod est per participationem tale, sicut ignis est causa omnium ignitorum. Deus autem solus est ens per essentiam, omnia autem alia, sunt entia per participationem : nam in solo Deo esse est sua essentia. Esse igitur cujuslibet existentis est proprius effectus ejus; ita quod omne, quod producit aliquid in esse, hoc facit in quantum agit in virtute Dei. » (ITI. C. Gent. cap. 66.) Arg. 3U,“. — « Est enim Deus ipsum esse suum, in nullo receptum. Unde patet, quod Deus est infinitus, quod sic videri potest. Esse enim hominis terminatum est ad hominis speciem, quia est receptum in natura speciei humanae; et similiter esse equi ve) cujuscumque creaturae. Esse autem Dei. eum non sil in aliquo receptum, sed sit esse purum, CAP. X. RESOLUTIO CONTltOVEIiSlAE IN A I.TIOBES CAUSAS 359 non limitatur ad aliquem modum perfectionis essendi, sed totum esse in se habet; el sicut esse in universali acceptum ad infinita se potest extendere, ita divinum essi* infinitum est; et ex hoc patet, quod virtus vel potentia sua activa est. infinita... Intensio autem in operatione divina non est atten­ denda secundum quod operatio est in operante, quia sic semper est infinita, cum operatio sit divina, essentia: sed attendenda est secundum quod attingit effectum ; sic enim a Deo moventur quaedam efficacius, quaedam minus effica­ citer. » iDe Pot. q. 1. ad 2.) Et ibid. a. 4. ad 3. : « Licet causa prima maxime influat in effectum, tamen ejus influentia per causam proximam determinatur et specifleatur ; et ideo ejus similitudinem imitatur effectus. » Atque De Verit. •q. 24. a. 1. ad 4. : « Causa prima dicitur esse principalis simpliciter loquendo, propter hoc, quod magis influit in effectum ; sed causa secunda secundum quid principalis est, in quantum effectus ei magis conformatur. » Et ibid. q. 8. a. 12. : « Omnes effectus, qualescumque sint eorum causae proximae, in causa prima sunt determinati, quae sua provi­ dentia omnibus modum imponit. » I. Sent. dist. 38. q. 1. a. 5. : « Virtus causae primae reci­ pitur in causa secunda secundum modum causae secundae. Effectus enim ille non procedit a causa prima nisi secundum quod virtus causae primae recipitur in causa secunda. » FI. C. Gent. cap. 87. : « Quidquid producitur in esse ab aliquo agente, acquirit ab ipso vel aliquid quod est princi­ pium essendi in tali specie, vel ipsum esse absolutum. Ipsum autem esse est proprius effectus primi et universalis agentis: secunda enim agentia agunt per hoc. quod imprimunt simili­ tudines suarum formarum in rebus factis, quae sunt formae factorum. » Opusc. De quatuor oppositis 1 cap. 4. : « Actio Dei ad ipsum rsse terminatur ; actio creaturae proprie terminatur ad rem. ad compositum: ad ipsum esse ex consequenti, cum com­ positi sil esse. » Opusc. 33. edit. Vives et 37. edit. Rom. 360 PARS 11. — CONCORDIA D. THOMAE Dr· Dot. <|. 3. a. 4. : « Cum omnes secundae causae agentes a primo agente habeant hoc ipsum quod agant, oportet, quod a primo agente omnibus secundis agentibus modus et ordo imponatur : ei autem non imponitur modus ve) ordo ab aliquo. » I. Sent. dist. 3. q. 2. a. 3. ad 3 : « Aliquid dicitur modificari aliquo dupliciter : Vel formaliter. et sic res dicitur modificari suo modo, qui in ipsa est. Vel effective, el sic omnia modifi­ cantur ab eo, qui modum rebus imponit; et hinc esi. quod Deus dicitur effective modus omnium rerum. ■» III. Sent. dist. 23. q. 3. a. 1. solid. 1. : « Omnes actiones aliorum agentium modificantur peractionem primi agentis. » 82 Quomodo enim perfectio, quod est esse, determinet alias perfectiones ; et quomodo aliae omnes perfectiones determinent esse» Primo : Doctrina D. Thomae circa hoc quod dicimus esse. — a) « Esse est formalissimum inter omnia, et est etiam maxime communicabile. » (De Anima a. 1. ad 17.) b) « Esse esi actus ultimus, qui participabitis est ab omnibus; ipsum autem nihil participat. » (Ibid. a. (>. ad 2.) c) « Esse est perfectissimum omnium ; comparatur enim ad omnia ut actus; nihil enim habet actualitatem nisi in quantum est. Unde ipsum esse est actualitas omnium rerum, etiam ipsarum formarum. » (I. q. 4. a. 1. ad 3.) d) « Hoc quod dico esse, est inter omnia perfectissimum ; quod ex hoc patet, quia actus est semper perfectior potentia. Quaelibet autem forma signata non intelligitur in actu nisi per hoc, quod esse ponitur. Nam humanitas vel igneitas potest considerari ut in potentia materiae existens, vel ut in virtute agentis, aut etiam ut in intellectu : sed hoc. quod habet esse, efficitur actu existens. » e) « Unde patet, quod hoc quod dico esse, est actualitas omnium actuum ; et propter hoc est perfectio omnium perfec­ tionum. » CAP. X. KESOLU I IO CON I'HOVERSIAE IN A Ι.ΊΊΟ1Ι ES CAUSAS 3(51 f) « Nee intelligendum est, quod ei, quod dico esse, aliquid addatur, quod eo sil formalius, ipsum determinans, sicut actus potentiam; esse enim, quod hujusmodi est, est aliud secundum essentiam ab eo, cui additur determinandum. Nihil autem potest addi ad esse, quod sil extraneum ah ipso, cum ab eo nihil sil extraneum nisi now ens. quod non potest esse nec forma nec materia. ·> g) « Unde non sic determinatur esse per aliud sicut po­ tentia per actum, sed magis sicut actus per potentiam. » h) « Et per hunc modum hoc esse ab illo esse distinguitur, in quantum est talis vel talis naturae... Ipsum esse Dei distinguitur el individualur a quolibet alio esse per hoc ipsum, quod est esse per se subsistens, et non adveniens alicui naturae, quae sil aliud ab ipso esse. Omne autem aliud esse, quo62 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE tale esse ratione potentiae, operalivae, ex qua educitur. a qua egreditur et in qua recipitur, si operatio est immanens ; in linea vero cujuscumque effectus specificatur et fit /ale esse ratione alterius entitatis vel formae vel determinatae naturae, cujus est ultima actualitas. :>um — Ergo omnes aliae perfectiones determinant esse: sicut potentia actum, sicut subjectum formam, sicut parti­ cipans participabile ac participatum, sicut perfectibile per liciens. 'iu,n. — Ergo esse determinat omnes alias perfectiones, sicut actus potentiam, sicut forma subjectum, sicut partici­ pabile ac participatum participans, sicut perficiens perfectibile. « Esse enim est actualitas omnis rei... et illud, quod est maxime formale omnium. ·· I. q. 5. a. 1. et q. 7. a. l.l § » Quomodo ergo virtus primi agentis determinet virtutem agentis secundi, el quomodo agens secundum determinet virtutem agentis primi. Hic tangitur radix lotius controversiae de influxu causae primae in universas ac singulas causas creatas, sive neces sarias sive contingentes vel liberas; simul atque palet, quo­ modo juxta doctrinam philosophicam D. Thomae quaestio de esse et essen/ia constituit caput lotius Metaphysicae et fundamentum vere solidum ad quaestiones de creatione mundi, de conservatione rerum, deque influxu primi moventis immobilis in omnia quae moventur, scientifice. dilucidandas. Ex supradictis habetur : 1» Agens per essentiam, qui est Deus, est causa liendi el essendi : agens vero per participationem esi causa flendi lanium. 2° Agentis primi proprius effectus est esse ; proprii vero effectus secundorum agentium sunt aliae perfectiones, quae determinant esse. 4° Ac proinde, sic actio causarum secundarum determinat CAP. X. — HESOl.irriO CONTROVEUSIAE IN AI.TÏOlîES CAUSAS 363 actionem causae primae, sicut effectus proprii secundarum causarum determinant, esse : el. e contra, sic actio primae causae determinat virtutem el actionem causarum secunda­ rum, sicut esse determinat alias perfectiones. 4° Unde agens primum, quod est agens per essentiam, determinat active: id est. pelliciendo. elevando, complendo suavirtutevirlut.es et potentias operativns omnium agentium secundarum. Secunda vero agentia determinant passive actio nem primi agentis ; dum quidquid recipitur, ad modum recipientis accommodatur ; dum recipiendo influxum agentis primi, limites apponunt ei per suas potentias, intra quarum capacitatem influxus divinus contrahitur ; et sic secunda agentia specificantcircumscribendo actionem primae causae, dum recipiunt instrumentalem virtutem juxta modum pro­ priae virtutis operativae, cujus virtus divina transeunter movens est complementum. 5° Agens itaque per essentiam determinat omnia per modum perficientis, conterendo omnibus agentibus omnia. esse, posse et agere; et « nihil est in re, per quod determi­ netur ejus natura communis, cujus Deus non sit causa ». (De Verit. q. 2. a. 4.) Secunda vero agentia sunt quasi particulantia et determinantia actionem primi agentis, eo quod non agunt esse nisi in virtute primi agentis, et agunt sicut proprios effectus alias perfectiones, quae determinant esse. 6° Niliil omnino in effectu nec in operatione est perfectionis seu entitatis, quod non flata causa prima, el quod non fiat immediate immediatione virtutis : ita quod, quidquid fit a «•ausa secunda, fit a causa prima, sed non oihne quod fit a causa prima, a causa secunda fit. 7" Omnia modificantur effective a Deo. qui modum rebus imponit ; atque omnes actiones aliorum agentium modifi­ cantur per actionem primi agentis. A primo tandem agente omnibus secundis agentibus modus et ordo imponitur: ei autem non imponitur modus vel ordo ab aliquo. PAHS II. — CONCORDIA l>. THOMAE § Doctrina I'errariensis. Cajetani el Dominici lîannez. Primo : Ferrarieiisis in III. C. Genl. cap. 66. : « Circa istam propositionem : Secunda ayentia determinant actio­ nem primi ayentis. advertendum, quod hoc non est sic intelligendum, quasi secundaria agentia aliquid erga divinam actionem, ut in se est, operentur, cum sua actio sit sua sub­ stantia: sed inlelligilur ut ex superioribus constat, secundum quod ipsa mediantibus causis secundis ad effectum aliquem terminatur; sic enim virtus divina et actio, secundum quod in secunda causa recipitur, accipit limitationem el deter­ minationem ex conditione causae secundae, tamquam ex susceptivi conditione: quia unumquodque recipitur in alio per modum recipientis. » Secundo : Cajetanus in 1. q. 11). a. 8. : a) « Deus gloriosus, quia omni genere causarum secundarum uti statuerit... Vir­ tutem causae primae modificari in secunda... Conditio causae secundae... est modificans primae efficaciam... Stat causam secundam necessario moveri a prima, et cum hoc ipsum moveri modificari ex naturae causae secundae. Et sic movere causae secundae provenit non ex moveri tantum, sed ex moveri et modo proprio ipsius causae secundae.. Ex tali autem modo consurgere potest quod non necessario movet. » b) « Quia Deus vult res el modos essendi et fiendi rerum.... et illud velle efficacissinium est; et res el modi voliti limit... Ipsa secunda causa nullum effectum producit nisi virtute, primae concurrente et conjungente virtutem secundae suo effectui ; quoniam prima omnia attingit imme­ diate immediatione virlutis. » Tertio : Bannez in I. q. 19. a. 8. : « Ceterum, immediatus concursus divinae voluntatis, consideratus ut se tenet ex parte agentis et ut est actio, impossibile est quod modifi- <·.ΑΙ·. X. IIESOI.I!TIO <'.<ΙΝΊΊΙΙ>VEKSIΛΕ IX Λl.l'KIKES CAUSAS 365 r.etur ab aliquo inferiori ; cl ratio videtur evidens : 1° Quia, omnis causa modillcabilis ah altera non determinat seipsam ad effectum specialem. Sed divina volunlas seipsam deter­ minat ad quemcuuique effectum specialissimum el singula­ rem producendum. Ergo non esi modillcabilis a causa infe­ riori concursus activus divinae voluntatis. 2" Quia esset ponere maximam imperfectionem in Deo asserere, quod quemadmodum idem omnino concursus solis producit di stinctos effectus, quia modificatur per distinctas causas inferiores, ita concursus divinae voluntatis, quantum est ex parte sua. manet indifferens. sed modificatur et determi­ natur ad distinctos effectus per causas inferiores. 3" Prae­ terea, sicul se habet liberum arbitrium hominum respectu illorum, quae omnino subjiciuntur sibi, ita se habet et multo ■efficacius divina volunlas respectu eorum, quae sibi subji­ ciuntur: quae quidem sunt universa. Sed concursus liberi arbitrii nostri ad aliquid agendum per media subordinata non modificatur ab ipsis mediis, sed potius modificat mo­ tum el concursum mediorum... Ergo multo minus potest inveniri aliquid crealum. quod determinet divinae, voluntatis activum concursum sive allingenliam activam. 4° Denique, omnis causa, cujus actio modificatur ab aliquo, dependet ab illo in sua operatione in aliquo genere causae. Sed Dei voluntas in sua operatione non dependet ab aliqua causa. Ergo ejus actio non modificatur ab aliquo... Et doctrina valde, notanda est pro materia de tjra/ia et de praedestina­ tione, in qua multi paralogizanlur putantes, quod liberum arbitrium hominis modificat aequalem concursum el auxi­ lium Dei, determinans illud ad magis vel minus efficiendum. Et ita solent aliqui ignorantes dicere, quod cum aequali auxilio gratiae Dei unus convertitur el alius non. Qua via facile inciditur in errorem Pelagianorum ‘. ■■ 1 Nola : Hoc fuit, scriptum cl praelo mandatum anno 1581. Prima autem editio Concordiae facta fuit anno 1588. Unde Bafiez in hoc loco non impugnat Molinam nisi quatenus Molina docuit doctrinam quam impugnaverat Bafiez. 3(i(i PAHS 11. — CONCORDIA J). THOMAE Qcahto : Ergo haec duo possunt simul stare, nimirum I" actionem primi agentis modificare et determinare active et per modum causae efficientis omnia secunda agentia, etiam libera : 2° secunda vero agentia modificare et determinare passive, ex susceptivi conditione sive per modum, causae materialis, actionem primi agentis. Verum itaque est, ut ait Banez, quod prima causa universa­ lissima, qualis est divina voluntas, omnia active modificat quantum ad fieri et quantum ad esse et quantum ad modum essendi ; sed hoc non negat Cajetanus, cum expresse dicat : 1° « Deus vult res et modos essendi et flendi rerum » ; 2° « illud velle eftlcacissimum est » ; 3° « res et modi voliti hunt »; 4° « ipsa secunda causa nullum effectum producit nisi in virtute primae concurrente el conjungente virtutem secundae suo effectui, el attingente omnia immediate immediatione virtutis. » Unde cum Cajetanus ait : virtutem causae primae modificari in secunda, eum rectum sensum videtur exprimere, quem I). Thomas tradit per illa verba : secunda agentia determinant actionem primi agentis >. V CONCLUSIO 4. De ratione liberi per essentiam est, quod omnia praedefiniat ac praedeterminet ac physice praemoveat ad operandum ; de ratione autem liberi pei· participa­ tionem est, ut se moveat et se determinet ad operan­ dum, praemotum tamen et determinatum a libero per essentiam. § 1 Argumenta D. Thomae quoad ulramque conclusionis partem. Quoad lam partem. — Arg. 1UI". — « Exemplar enim est, ad cujus imitationem fit aliud. Non autem omnia, quae scit 1 Quod prolecto Bannez non videtur satis advertisse, dum fatetur CAP. X. —RESOLUTIO CONTROVERSIAE IX AI.I IORE8 CAUSAS 367 Deus ex ipso posse prodire, vult in rerum natura producere. Illae igitur· solae rationes intellectae a Deo exemplaria dici possunt, ad quarum imitationem vult res in esse. producere : sicut producit artifex arlitlciata ad imitationem formarum artis, quas mente concepit, quae etiam artificialia dici pos­ sunt. Hoc ergo, quod dicit exemplaria, diciinns esse non ros aliquas extra Deum, sed in ipso intellectu divino quasdam exislentium rationes intellectas, quae sunt substantiarum factivae... Et hujusmodi rationes Sancta Scriptura vocat praedefinitiones sive praedestinationes, secundum illud Horn. 8, 30 : Quos praedestinavit, hos et vocavit. El vocal etiam eas divinas et bonas voluntates, secundum illud Ps. 110, 2 : Magna opera Domini, exquisita in omne* voluntates ejus. Quae quidem praedefinitiones el voluntates sunt distinctivae entium et effectivae ipsorum ; quia secundum hujusmodi rationes substantialis Dei essentia praedeterminavit omnia et produxit. » (De dir. nom. cap. 5. led. 3.i Arg. 2*"". — De Verit. q. 3. a. 6. : « Cum Deus de his, quae facere potest, quamvis numquam sint facta nec futura, habeat cognitionem virlualiter practicam, relinquitur, quod idea possit esse ejus, quod nec est nec fuit nec erit; non tamen eo modo sicut est eorum, quae sunt vel erunt vel fuerunt; quia ad ea, quae sunt vel erunt vel fuerunt, pro­ dicenda determinatur ex proposito divinae voluntatis, non autem ad ea, quae nec sunt nec erunt nec fuerunt : et sic hujusmodi habent quodammodo indeterminatas ideas. » Et ibid. a. 7. : << Quia nos ponimus Deum immediatam causam uniuscujusque rei secundum quod in omnibus causis secundis operatur, et quod omnes effectus secundi ex ejus praedefin itione proveniunt : ideo non solum primo­ rum entium, sed etiam secundorum ideas ponimus: et sic substantiarum et accidentium : sed diversorum accidentium diversimode. » ipsi displicere modum loquendi, quo Cajetanus utitur. Attamen ex contextu verba Cajetani ad verum sensum juxta I). Thomam trahi possunt et debent. 3B8 PARS 11. — CONCORDIA 1). THOMAE Ibid. ;i. 8. : i, Nos autem ponimus Deum esse causam singularis et quantum ad formam et quantum ad materiam. Ponimus etiam, quod per divinam providentiam definiun­ tur omnia singularia : et ideo oportet nos singularium ponere ideas. » Ibid. q. 6. a. (>. : « In quolibet enim ordine causarum attendendus est non solum ordo primae causae ad effectum, sed etiam ordo secundae causae ad effectum, et ordo etiam causae primae ad secundam; quia causa secunda non ordi­ natur ad effectum nisi ex ordinatione causae primae. Causa autem prima dat secundae quod influat super causatum suum. » Quodl. 12. a. 'i. : « A providentia Dei omnia sunt praedeterminata e| ordinata. >■ Arg. 3“’". Quodl. 12. a. 3. : « Voluntas Dei est princi­ pium totius entis; ergo non cadit sub ratione contingentiae vel necessitatis; sed haec effluunt et ordinantur ex Dei volunlate; el sic ipsa Dei voluntas facit quaedam contingentia, praeparando causas contingentes illis rebus, quas vult esse contingentes, et similiter necessarias causas rebus et effec­ tibus necessariis. Et sic voluntas Dei semper impletur: non tamen omnia necessario eveniunt, sed eo modo, quo Deus vult ea esse, et vult quod sint contingenter. » I. Periher. lect. 14. : « Voluntas divina est intelligenda ut extra ordinem entium existens, vehit causa quaedam pro­ fundens totum ens et omnes ejus differentias. Sunt autern differentiae entis possibile et necessarium: et ideo ex ipsa divina voluntate originantur necessitas et contingentia in rebus, et distinctio utri usque secundum rationem proximarum causarum. Ad effectus enim, quos voluit necessarios esse, disponit causas necessarias; ad effectus autem quos voluit esse contingentes, ordinavit causas contingenter agentes, id est. potentes deficere. Et secundum harum conditionem causarum, effectus dicuntur vel necessarii vel contingentes, quamvis omnia dependeant a voluntate divina, sicut a prima causa, quae transcendit ordinem necessitatis et contingentiae. » GAP. X.— RESOLUTIO CONTROVERSIAE IN A LTIORES CAUSAS 369 VI. Metaph. leet. 3. : « Nihil inveniri potest quod ab Airdine causae allissimae divinae exeat, cum ejus causalitas ■extendat se ad omnia in quantum sunt entia. Non potest igitur sua causalitas impediri per indisposilionem materiae: quia et ipsa materia et ejus dispositiones non exeunt ab ordine illius agentis, quod est agens per modum dantis esse. et non solum per modum moventis et alterantis. >· Quoad 2ani partem. — Arg. lun'. — 1. q. 83. a. I. ad 3. : « Dicendum, quod liberum arbitrium est causa sui motus, quia homo per liberum arbitrium seipsum movet ad agen­ dum. Non tamen hoc est de necessitate libertatis, quod sit prima causa sui id, quod liberum est : sicut nec ad hoc, quod aliquid sit causa alterius, requiritur, quod sil prima eausa ejus. Deus igitur est prima causa movens et naturales causas et voluntarias. Et sicut naturalibus causis, movendo eas, non aufert quin actus earum sint naturales : ita mo­ vendo causas voluntarias non aufert quin actiones earum sint voluntariae, sed potius hoc in eis facit: operatur enim in unoquoque secundum ejus proprietatem. » El I-II. q. 6. a. 1. ad 1. et ad 3. : « Dicendum, quod non omne principium est principium primum. Licet ergo de ratione voluntarii sit, quod principium ejus sit intra, non tamen est contra rationem voluntarii, quod principium intrin secum causetur vel moveatur ab exteriori principio; quia non esi de ratione voluntarii, quod principium intrinsecum sil principium primum... Deus movet hominem ad agendum non solum sicut proponens sensui appetibile vel sicut im­ mutans corpus, sed etiam sicul movens ipsam voluntatem : quia omnis motus, tam voluntatis quam naturae, ab eo procedit sicut a primo movente. Et sicut non est. contra rationem naturae quod motus naturae sit a Deo sicul a primo movente,... ita non esi contra rationem actus volun­ tarii quod sil a Deo, in quantum voluntas a Deo movetur. » Arg. 2UI". — 1. C. Irent, cap. 82. : « Ad utrumlibet enim esse alicui virtuti potest convenire dupliciter : Uno modo, DE GRATIA. T. II. 24 370 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE ex parte sui; alio modo, ex parte ejus ad quod dicitur. Ex parte quidem sui... : hoc in imperfectionem virtutis redundat, et ostenditur esse potentialitas in ipsa... Ex parte autem ejus ad quod dicitur... : hoc ad imperfectionem virtutis non pertinet, sed magis ad ejus eminentiam, in quantum utrum­ libet oppositorum excedit. » De Verit. q. 24. a. 14. : « Sed voluntas hominis non est determinata ad aliquam unam operationem, sed se habet indifferenter ad multas; et sic quodam modo est in potentia. nisi mota per aliquid activum; vel quod ei exterius reprae­ sentatur. sicut est bonum apprehensum : vel quod in ea interius operatur, sicut est ipse Deus. » Arg. 3un’. — De Malo q. 6. a. unico ad 17. : « Dicendum, quod voluntas, quando de novo incipit eligere, transmutatur a sua priori dispositione quantum ad hoc, quod prius erat eligens in potentia el postea iit eligens actu ; et haec quidem transmutatio est ab aliquo movente, in quantum ipsa voluntas movet seipsam ad agendum, et in quantum etiam movetur ab aliquo exteriori agente, sc. Deo. » II. Sent. dist. 25. q. 1. a. 2. ad 1. : « Dicendum, quod Deus operatur in voluntate et in libero arbitrio secundum ejus exigentiam ; unde etiamsi voluntatem hominis in aliud mutet, nihilominus tamen hoc sua omnipotentia facit, ut illud in quod mutatur, voluntarie velit. » Et ibid, ad 3. : « Ad actum liberi arbitrii nulla virtus est eo superior nisi Deus, quamvis forte aliqua alia virtus creata simpliciter polentior sit. Unde nulla virtus creata liberum arbitrium cogere nec immutare potest. Deus autem potest quidem immutare; sed non cogere, eo modo quo dicitur non posse facere, ut duo contradictoria sint simul. » Et ibid, ad 5. : « Deus solus in voluntate operari potest el in ipsam impri­ mere ; et ideo diversitates humanae voluntatis in unifor­ mitatem voluntatis divinae reducuntur sicut in primum regulans. » CAP. X. — HESOI.UTIO CONTROVEBSIaE IN Λ I.TIORES CAUSAS 371 § 2 Ergo omnia pro>HUH, etiam I li en, cl contingentia, praedetermi­ nantur cl praciletlniiintui· n Deo : ct ml ellvlnmn dignitatem pertinet, ut omnia moveat ct inclinet et dirigat ipae Denn. n nullo alio motuH vcl inclinatu* vol directum Primo : Quia Deus est primum movens immobile in ordine libere agentium, a quo necesse est ul moveantur omnia, etiam quae seipsa libere movent. Secundo : Quia Deus est causa effîciens prima, a qua derivatur tola efficientia atque causalitas omnium causarum el omnium voluntatum. Tertio : Quia Deus esi primum per se liberum, non habens causam suae propriae libertatis aliunde, et quod est causa libertatis omnibus aliis. Quarto : Quia Deus est maxime liberum, a quo sicut a libero per essentiam accipiunt totum suum posse et suum agere omnia libera per participationem. Quinto : Quia Deus est primum intelligens et primum volens, sub quo ordinantur omnes intellectus et voluntates sicut instrumenta sub agente principali, et a quo transmu­ tantur omnes voluntates de potentia eligendi ad actum electionis. Sexto : Quia per divinam providentiam definiuntur omnia singularia, et nulla causa secunda ordinatur ad effectum suum nisi ex ordinatione causae primae. Septimo : Quia omnia determinantur ex proposito divinae voluntatis; et omnes effectus secundorum agentium ex ejus praedeOnitione proveniunt; et hujusmodi praedeflniliones ac praedeterminationes sunt divinae el bonae voluntates distinctivae entium et effectivae ipsorum. Quia voluntas Dei est causa efficiens ac profundens totum ens el omnes ejus diffe­ rentias, et agens non tantum per modum moventis et alte­ rantis. sed etiam per modum dantis esse. ATI PARS II. CONCORDIA D. THOMAE § » Ergo a. Thomae. Arg. lu"‘.— 1. q. 44. a. 1. : ·■ Respondeo dicendum, quod necesse est dicere omne ens, quod quocumque modo est, a Deo esse. Si enim aliquid invenitur in aliquo per participa­ tionem, necesse est quod causetur in ipso ab eo, cui essen­ tialiter convenit; sicut ferrum iit ignitum ab igne. Ostensum est autem supra q. 3. a. 4., cum de divina simplicitate age- 374 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE reliir. quod Deus esi ipsum esse per se subsistens. Et iterum ostensum est q. 11. a. 3. et 4. quod esse subsistens non potest esse nisi unum ; sicut si albedo esset subsistens, non posset esse nisi una, cum albedines multiplicentur secundum reci­ pientia. Relinquitur ergo, quod omnia alia a Deo non sint suum esse, sed participent esse. Necesse est igitur omnia, quae diversificantur secundum diversam participationem essendi, ut sint perfectius vel minus perfecte, causari ab lino Primo Ente, quod perfectissime est. » (Vide etiam I. q. 61. a. 1. et q. 65. a. 1.) Arg. 2um. — II. C. Gent. cap. 15. : Quod per essentiam dicitur, est causa omnium quae per participationem dicun­ tur. sicut ignis est causa omnium ignitorum in quantum hujusmodi. Deus autem est ens per essentiam suam, quia est ipsum esse; omne autem aliud ens est ens per partici­ pationem, quia ens, quod sil suum esse, non potest êsse nisi unum, ut lib. 1. cap. 13. el cap. 42. ostensum est. Deus igitur est causa essendi omnibus aliis. » Arg. 3un‘. — II. Sent. dist. 37. q. 2. a. 2. : » Alia opinio dicebat actus peccatorum nullo modo, nec etiam inquantum actus sunt, a Deo esse.... propinquissima est errori. » 1» Quia ex ea videtur sequi, quod sint plura prima prin­ cipia; hoc enim est de ratione primi principii, ut agere possit sine auxilio prioris agentis et influentia ejus. Unde si voluntas humana actionem aliquam posset producere, cujus auctor Deus non esset, voluntas humana rationem primi principii haberet. Quamvis solvere hoc nitantur dicentes, quod voluntas, etsi per se possit actionem producere sine influentia prioris agentis, non tamen habet a se esse, sed ab alio : quod etiam exigeretur ad rationem primi principii. Sed hoc videtur inconveniens, ut quod a se esse non habet, a se agere possit; quod etiam per se durare non possit, quod a se non est. Omnis etiam virtus ab essentia procedit, el operatio a virtute. Unde cujus essentia ab alio est, oportet, quod virtus et operatio ab alio sit. Et praeterea quamvis per hanc responsionem evitaretur, quod non est primum CAP. X. — RESOLUTIO CONTROVERSIAE IN ALTIORES CAUSAS 375 simpliciter, non tamen possit vitari quin esset primum agens, si ejus actio in aliquid prius agens non reduceretur sicut in causam. 2° Quia cum actio peccati sit ens quoddam, non solum secundum quod privationes et negationes entia dicuntur, sed etiam secundum quod res in genere existentes entia sunt, eo quod ipsae actiones in genere ordinantur : sequeretur, si actiones peccati a Deo non sunt, quod aliquod ens, essentiam habens, a Deo non esset: et ita Deus non esset universalis causa omnium entium, quod est contra perfectionem Primi Entis. » § 2 Oportet itaque creaturam rationalem, reduplicative ut libere ageu teni et ut seipsam moventem ad agendum, collocari intra illas quinque vias, quibus Ileum esse probari potest. Omne ergo libe­ rum arbitrium creatum venit necessario collocandum in : Prima via, quae sumitur ex parte motus : in qua omnia •constant ex potentia et actu, tam in ordine essendi quam in ordine operandi : in qua omne quod movetur, ab alio move­ tur ; in qua perinde omnia moventia movent mota, etiamsi moveant seipsa, ac de potentia reducuntur in actum per aliquod ens in actu. Unde D. Thomas De Malo q. 3. a. 2. : « Necesse est enim omnes motus secundarum causarum causari a primo movente, sicut omnes motus inferiorum corporum causantur a motu coeli. Deus autem est primum movens respectu omnium motuum, et spiritualium et cor­ poralium ; sicut corpus coeleste est principium omnium motuum inferiorum corporum. Unde cum actus peccati sil ■quidam motus liberi, arbitrii, necesse est dicere, quod actù£ peccati, in quantum est actus, sit a Deo. Sed tamen atten­ dendum est, quod motus primi moventis non recipitur uni­ formiter in omnibus mobilibus, sed in unoquoque secundum proprium modum... Sic ergo dicendum, quod cum Deus sit primum principium motionis omnium, quaedam sic moventur ab ipso, quod etiam ipsa movent, sicut quae habent liberum arbitrium : quae si fuerint in debita dispo- 376 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE sitione et ordine debito ad recipiendum motionem, qua moventur a Deo, sequentur bonae actiones, quae totaliter reducuntur in Deum sicut in causam. Si autem deficiant a debito ordine, sequetur actio inordinata, quae est actio peccati ; et sic id, quod est ibi de actione, reducetur in Deum sicut in causam ; quod autem est ibi de inordinatione vel deformitate, non habet Deum causam, sed solum liberum arbitrium. Et propter hoc dicitur, quod actio peccati est a Deo, sed peccatum non est a Deo. >> Attamen nulla est in voluntate debita dispositio, quam Deus ipse non fecerit, nec ullus debitus ordo, cujus Deus non sit auctor; et si magnus et misericors Dominus voluerit, ita potest movere humanam voluntatem, ut omne obstaculum removeat atque omnem cordis duritiam primitus auferat, ut S. Augustinus docet De praedest. sanet, cap. 8. et D. Thomas tradit He.br. 12. lect. 3. Dicendum ergo cum Angelico Doctore : a) « Sicut autem Deus est primus motor omnium, quae naturaliter moventur, ita etiam est primus motor omnium voluntatum ». (H-H. q. 104. a. 4.) b) « Deus non eodem modo inclinat voluntatem in bonum et in malum. Inclinat siquidem volun­ tatem in bonum administrando virtutem agendi et directe movendo ad bonum ; sed ad malum dicitur inclinare, in quantum gratiam non praebet, per quam quis a malo retraheretur; el non quod directe yolutatem in malum ordi­ net. » (II. Sent. dist. 37. q. -2. a. 1. ad 1.) Secunda via, quae sumitur ex ratione causae efficientis : in qua non est possibile, quod aliquid sit causa efficiens sui quoad ipsammet causalitatem et efficientiam; in qua primum est causa medii, el medium est causa ultimi, sive media sini plura sive unum tantum ; in qua proinde causalitas omnium causarum, etiam libere agentium, completur per virtutem causae efficientis primae, quae non habet causam. In hac siquidem via bonae actiones totaliter reducuntur in Deum : quoniam « Deus dicitur causa bonarum operationum non solum quantum ad essentiam actus, sed etiam quantum ad perfectionem, secundum quam bonae dicuntur; utrumque CAP. X. KESOLI TJO CONTROVERSIAE IN ALTIORES CAUSAS 377 enim agenti influit, el n/ agat et uf bene agat. » (II. Sen/. dist. 37. q. 2. a. 2. ad 3.) Sod in malis actionibus quamvis Deus sit causa earuni quantum ail essentiam, non tamen est causa quantum ad defectum. « lit ideo non oportet, tit ad malum cooperari dicatur, quamvis actionis illius causa sil, in qua malum consistit, secundum quod influit agenti esse. posse et agere, el quidquid perfectionis iu agente est. » (Ibid, ad 2. ' S. Augustinus VII. Confess. cap. 3. et cap. 5. quaerit : » Unde igitur mihi malum velle et bonum nolle, ut esset cur juste poenas luerem ? Quis in me hoc posuit et insevit mihi plantarum amaritu­ dinis, cum totus flerem a dulcissimo Deo meo? Si diabolus auctor, unde ipse diabolus? Quod si et ipse perversa voluntate ex bono angelo diabolus factus est! Unde et in ipso voluntas mala, qua diabolus fleret, quando totus angelus a conditore optimo factus esset bonus? His cogitationibus deprimebar, iterum et suffocabat·... Ubi ergo malum, et unde, et qua huc irrepsit? Quae radix ejus? > Postea, XII. De Civit. Dei cap. 7. concludit non esse quaerendam causam efficientem malae voluntatis : « Nemo igitur (inquit) quaerat efficientem causam malae voluntatis; non enim est efficiens, sed deficiens; quia nec illa effectio est, sed defectio. Deficere namque ab eo quod summe est, ad id quod minus est, hoc est incipere habere voluntatem malam. Causas porro defectionum istarum, cum effi­ cientes non sint, ut dixi, sed deficientes, velle invenire, tale est ac si quisquam velit videre tenebras vel audire silentium. » D. Thomas II. Sent. dist. 11. q. 1. a. I. : « Cum potentia voluntatis humanae sit per se ordinata ad bonum, defectus a bono in actu ejus oportet quod causetur ex aliquo defectu in ipsa, per quem ab aliquo vinci potest, vel delectatione, vel suggestione, vel quocumque alio, ut ab eo quod est naturale sibi, ad id quod est innaturale trahatur. Hic autem defectus est secundum quod ea- nihilo esi. Hujusmodi autem defectus, sc. quod creatura ex nihilo sit, Deus directe causa non est... ; quia quod convenit rei secundum se, non causatur in eo ex alio. Res autem creata, si sibi relinquatur, nihil est : unde hoc, quod est ex nihilo esse, non est creaturae a Deo, quamvis esse creaturae a Deo sit... Sic ergo potentia peccandi, quantum ad id quod potentiae est, a Deo est; sed quantum ad defectum, qui implicatur, non est a Deo. » Et De Malo q. 3. a. 2. ad 2. : < Dicendum, quod deformitas peccati non consequitur speciem actus secundum quod est in genere naturae; sic autem a Deo causatur; sed consequitur speciem actus secundum quod est moralis, prout causatur ex libero arbitrio. » Et ibid. a. 3. ad 5. : « Voluntas cum 378 PARS II. — CONCORDIA D. THOMAE Tertia via, quae sumitur ex contingenti et necessario : in qua omnia incipiunt esse et operari, atque operari et esse desinunt; in qua omnia quandoque sunt in potentia, quandoque in actu ; et cum sint in actu, quandoque actualiter agunt, quandoque vero sunt agentia in potentia ■sit ad utrumlibet, per aliquid determinatur ad unum, sc- per con­ silium rationis. » Et ad 11. : » Dicendum, quod Deus est universale principium cujuslibet consilii et voluntatis et actus humani, sicut supra (in c. a.) dictum est; sed quod error et peccatum et defor­ mitas accidat in consilio, voluntate etactione humana, hoc provenit ex defectu hominis. Nec oportet hujus aliam extrinsecam causam assignare. » Bossuet autem, vestigia S. Augustini et D. Thomae premens, sic utriusque Doctoris doctrinam solide evolvit: Traité du libre arbitre, chap. 11. : « Et si on demande par où le mal peut trouver entrée dans la créature raisonnable, au milieu de tant de biens que Dieu y met, il ne faut que se souvenir qu’elle est libre, et qu’elle est tirée du néant. Parce qu’elle est libre, elle peut bien faire ; et parce qu’elle est tirée du néant, elle peut faillir : car il ne faut pas s’étonner que venant, pour ainsi dire, et de Dieu et du néant, comme elle peut par sa volonté s’élever à l’un, elle puisse aussi par sa volonté retomber dans l’autre, faute d'avoir tout son être, c’està-dire, toute sa droiture. Or, le manquement volontaire de cette partie de sa perfection, c’est ce qui s'appelle péché, que la créature raisonnable ne peut jamais avoir que d’elle-même ; parce que telle est l’idée du péché, qu’il ne peut avoir pour sa cause qu’un être libre tiré du néant. Telle est la cause du péché, si toutefois le péché peut avoir une véritable cause. Mais, pour parler plus proprement, comme le néant n’en a point, le péché, qui est un défaut et une espèce de néant, n’en a point aussi; et comme si la créature n’est rien d’elle-même, c’est de son propre fond, et non pas de Dieu, qu’elle a cela; elle ne peut aussi avoir que d’elle-même, et d’être capable de faillir et de faillir en effet : mais elle a le premier nécessairement, et le second librement ; parce que Dieu l’ayant trouvée capable de faillir par sa nature, la rend capable de bien faire par sa grâce. Ainsi, nous avons fait voir, qu’à la réserve du péché, qui ne peut, par son essence, être attribué qu’à la créature, tout le reste de ce qu’elle a dans son fond, dans sa liberté, dans ses actions, doit être attribué à Dieu ; et que la volonté de Dieu, qui fait tout, bien loin de rendre tout nécessaire, fait au contraire, dans le nécessaire aussi bien que dans le libre, ce qui fait la différence de l’un et de l’autre. » GAP. X. RESOLUTIO CONTROVERSIAE IN ALTIORES CAUSAS 379 tantum : el in qua proinde omnia quae sunt, sive neces­ saria sive contingentia, et similiter munia quae operantur, sive necessario sive contingenter cl libere, habent cau­ sam sui esse et sui operari et sui quoque modi operandi. In hac siquidem via suum proprium locum habent omnia libere agentia creata ; quoniam omnis voluntas creata incipit velle aliquid, quod prius non volebat : el, quotiescumque de. novo incipit eligere, transmutatur n sua priori dispositione et transii de potentia eligendi ad netum electionis ; et quan­ tumvis voluntas ad aliquid sidllcienter se moveat el in suo ordine, sc. sicut agens proximum, sed non potest se movere quantum ad omnia, el. indiget moveri ab alio sicut ab exte­ riori agente sc. Deo, n quo omne agens accipit omnia : 1° hoc ipsum, quod esi. el modum e.ssendi ; 2° Ime ipsum, quod potest, el modum potentiae: 3" hoc ipsum, quod potentia applicatur ad agendum ; 4° et hoc ipsum, quod agit, et modum agendi. I nde | ». Thomas I. q. 19. a. 3. ad 5. : « Causa, quae ex se contingens, oportet quod deter­ minetur ab aliquo exteriori ad effectum. Sed voluntas divina, quae ex se necessitatem habet, determinat seipsam ad volitum. ad quod habet habitudinem non necessariam. » Ac De Verit. q. 24. a. 14. . ·■ Sed voluntas hominis non est determinata ad aliquam unam operationem, sed se habet indifferenter ad multas: et sic quodammodo est in potentia. nisi mola per aliquid activum : vel quod ei exterius reprae­ sentatur, sicut est bonum apprehensum; vel quod in ea interius operatur, sicut esi ipse Deus. » Quapropter omnis libera voluntas creata habet causam supremam suae pro­ priae determinationis aliunde, videlicet a voluntate divina, quae ex se necessitatem habet et ex se sola determinat seip­ sam âd volitum; et eum sil actus purus, semper est in aclu volendi. (I-II. q. !). a. 4. ad 3. et q. 10. a. I. ad 2. el a. 4.) Quarta via, quae sumitur ex gradibus, qui in rebus inve­ niuntur : in qua invenitur aliquid magis el minus bonum et verum et nobile, et ideo etiam aliquid liberum magis el minus excellens. Etenim, ut D. Thomas docet I. q. 59. a. 3. : 3X0 PARS H. ---- CONCORDIA D. THOMAE « Ubicumque esi. intellectus, est liberum arbitrium. Et sic patet liberum arbitrium esse in angelis etiam excellentius quam in hominibus, sicut et intellectum. » Et rursus ibid, q. 62. a. 8. ad 3. : « Quod liberum arbitrium diversa eligere possit, servato ordine finis, hoc perlinet ad perfectionem liber­ tatis ejus. Sed quod eligat aliquid, divertendo ab ordine finis, quod est peccare, hoc pertinet ad defectum libertatis. Unde major libertas arbitrii est in angelis qui peccare non possunt, quam in nobis qui peccare possumus. » Igitur per hanc viam ascendere oportet usque ad aliquid maxime bonum, maxime verum, maxime liberum, quod est causa essendi omnibus quae sunt, et causa agendi omnibus quae libere agunt: nimirum usque ad Deum, qui cum sit per suam essentiam libere agens, idcirco est causa esse, bonitatis, libertatis et cujuslibet perfectionis omnibus libere agentibus per parti cipationem. Hoc est, quod D. Thomas expresse tradit I-II. q. 79. a. 2. : « Omne enim ens, quocumque modo sit, oportet quod derivetur a primo ente. Omnis autem actio causatur ab aliquo existante in actu; quia nihil agit nisi secundum quod est actu. Omne autem ens actu reducitur in primum actum, sc. Deum, sicut in causam, qui est per suam essen­ tiam actus. Unde relinquitur, quod Deus sil causa omnis actionis in quantum est actio. » Quinta via, quae sumitur ex gubernatione rerum, et in qua omnia agunt propter linem, et operantur, ut conse­ quantur id quod est optimum. In hac igitur via omnia tendunt in linem, directa a primo cognoscente et intelligente, sicut sagitta a sagittante: etiam creaturae rationales, quarum est proprium ut tendant in finem, quasi se agentes vel ducentes ad finem (I-II. q. 1. a. 2.). Etenim : 1° « Operatio illius agentis, qui per se agit, oportet ut in primum agens sicut in causam reducatur : quamvis enim hujusmodi entia per se agant, quia per propriam naturam et proprium judicium actus suos determinant, non tamen a se habent quod agant, sed a primo agente, quod eis et esse et posse et agere confert. » (II. Sent. dist. 37. q. 1. a. 2. ad 5Λ CAP. X. RESOLUTIO CONTROVERSIAE IN AI,TIORES CAUSAS 381 '2° « Sub Deo autem, qui est primus intellectus et volens, ordinantur omnes intellectus el voluntates sicut instrumenta sub principali agente... Anima nostra operatur sub Deo sicut agens instrumentale sub principali agente... Anima humana ordinatur sub Deo sicut particulare agens sub universali. Impossibile est ergo esse aliquem rectum motum in ipsa quem non praeveniat actio divina. Unde el Dominus .loh. 15, 5 dicit : Sine me nihil potestis facere. » (HI. tient. cap. 147. et 149.) 3° « Ad illud autem, ad quod non potest aliquid virtute suae naturae pervenire, oportet quod ab alio transmittatur, sicut sagitta a sagittante, mittitur in signum. Unde proprie loquendo, rationalis creatura, quae est capax vitae aeternae, perducitur in ipsam quasi a Deo transmissa... Praedestinatio est quaedam ratio ordinis aliquorum in salo lem aeternam, in mente divina existens. Exsecutio autem hujus ordinis est passive quidem in praedestinatis, active autem est. in Deo. Est autem exsecutio praedestinationis vocatio et. magnificatio, secundum illud Apostoli Rom.8,30: Quos praedestinavit. hos et vocavit: et quos vocavit, hos et magnificavit. » (1. q. 23. a. 1. et 2. i Oportet igitur operationes creaturae rationalis, redupli<·,alive ut agit per liberum arbitrium, quod est facultas voluntatis et rationis, reduci immediate immediatione vir­ tutis in ipsum Deum, sicut in primum movens et primum agens et primum intelligens et primum volens. Unde D. Tho­ mas I. q. 2. a. 3. ad 2. : « Etiam quae ex proposito Hunt, oportet reducere in aliquam altiorem causam, quae non sil ratio et voluntas humana ; quia haec mutabilia sunt el defectibilia. Oportet omnia mobilia et deficere possibilia, reduci in aliquod primum principium immobile et per se necessarium. » Hoc autem est Deus, qui est intellectus secundum totam suam naturam, cujus intelligere est fixum el quietum absque discursu, el cujus intellectus est sempër in actu existens et totaliter perfectus intolligentia veritatis. /De spirit, creat: q. unica a. 10. >.) 1 Bossuet, Traité du libre arbitre, chap. 8. cujus titulus est : ’■>K2 PAHS II. — CONCORDIA D. THOMAE « Quatrième el dernier moyen pour accorder noire liberie avec les décrets de Dieu : la prémotion et la détermination physique. Elle sauve parfaitement noire liberté et noire dépendance de Dieu » ; postquam exposuit doctrinam Thomistarum circa hanc materiam, concludit his verbis valde notandis : « Au reste, le fondement prin­ cipal de toute cette doctrine est si certain, que toute l’école en est d’accord. Car, comme on ne peut poser qu’il y ait un Dieu, c’est-à-dire, une cause première et universelle, sans croire en même temps qu’elle ordonne tout, et qu’elle fait tout immédiatement, de là vient qu’on a établi un concours immédiat de Dieu, qui atteint en parti­ culier toutes les actions de la créature, même les plus libres : et le peu de théologiens qui s’opposent à ce concours, sont condamnés de témérité par tous les autres. Mais si on embrasse ce sentiment pour sauver la. notion de cause première, il la faut donc sauver· en tout; c’est-à-dire que, dès qu’on nomme la cause première, il faut la faire partout aller devant ; et si on songe à l’accorder avec son effet, il faut fonder cet accord sur ce qu'elle est cause, et cause encore qui, n’agissant pas avec une impétuosité aveugle, ne fait ni plus ni moins qu’elle veut : ce qui fait qu’elle ne craint pas de prévenir son effet en tout et partout; parce que, assurée de sa propre vertu, elle sait qu’ayant commencé, tout suivra précisément comme elle l’a ordonné, sans qu’elle ait besoin pour cela de consulter autre chose qu’elle même. Tel est le sentiment de ceux qu’on appelle Thomistes : voilà ce que veulent dire les plus habiles d’entre eux, par ces termes de prémotion et prédétermination physique, qui semblent si rudes à quelques-uns; mais qui, étant entendus, ont un si bon sens! Car enfin ces théologiens conservent dans les actions humaines l’idée tout entière de la liberté, que nous avons donnée au commencement; mais ils veulent que l’exercice de la liberté, ainsi défini, ait Dieu pour cause première, et qu’il l’opère non seulement par les attraits qui le précèdent, mais encore dans ce qu’il a de plus intime : ce qui leur paraît d’autant plus nécessaire, qu’il y a plusieurs actions libres, comme il a été remarqué, où nous ne sentons aucun plaisir, ni aucune suavité, ni enfin aucune autre raison qui nous y porte, que notre seule volonté : ce qui ôterait ces actions à la Providence, et même à la prescience divine, selon les principes que nous avons établis, si on ne reconnaissait que Dieu atteint, pour ainsi parler, toute action de nos volontés dans son fond, donnant immédiatement et intimement à chacune tout ce qu’elle a d’être. » Hactenus Bossuet. τ'®®''. EPILOGUS Primo : Quare physica praemotio sit necessaria. — D. 'I lio mas II. Sent. dist. 37. q. 1. a. 2. : «Ens invenitur in pluribus secundum prius et posterius. Illud tamen verissime el primo dicitur ens, cujus esse est ipsum quod est ; quia esse ejus non est receptum, sed per se subsistens. In omnibus autem, quae secundum prius et posterius dicuntur, primum eorum, quae sunt, potest esse causa, et per se dictum, est causa ejus quod per participationem dicitur; et ideo oportet, quod illud ens, quod non per participationem alicujus esse, quod sit aliud quam ipsum, dicitur ens, quod primum inter entia est, sit causa omnium aliorum entium. Alia autem entia dicuntur per posterius, in quantum aliquod esse participant, quod non est idem quod ipsa sunt; et haec procedunt usque ad ultima entium, ita quod quamcumque rationem essendi aliquid habeat, non sit sibi nisi a Deo, sed defectus essendi sit ei a seipso. » III. C. Gent. cap. 66. : « Ultimum in bonitate et perfectione inter ea, in quae potest agens secundum, est illud, in quod potest ex virtute agentis primi; nam complementum virtutis agentis secundi est ex virtute agentis primi. Quod autem est in omnibus agentibus perfectissimum, est esse; quaelibet enim natura vel forma perficitur per hoc, quod est actu, et comparatur ad esse in actu sicut potentia ad actum ipsum, igitur esse esi quod agentia secunda agunt in virtute primi agentis. » De Pot. q. 3. a. 7. ad 7. : « Dicendum, quod virtus natu­ ralis, quae esi rebus naturalibus in sua institutione collate, 384 PARS II. — CONCORDIA l>. THOMAE incstcis ut quaedam forma habens esse ratum et III muni in natura. Sed id, quod a Deo fit in re naturali, quo actualiter agat, est ut intentio1 sola, habens esse quoddam incomple­ tum per modum, quo colores sunt in aëre, et virtus artis in instrumento artificis. Sicut.ergo securi per artem dari potuit acumen, ut esset forma in ea permanens, non autem ei dari potuit, quod vis artis esset in ea quasi quaedam forma permanens, nisi haberet intellectum : ita rei naturali potuit conferri virtus propria ut forma in ipsa permanens, non autem vis, qua agit ad esse ut instrumentum primae causae, nisi daretur ei quod esset universale essendi principium : nec iterum virtuti naturali conferri potuit, ut moveret seip­ sam nec ut conservaret se in esse. Unde sicut patet, quod instrumento artificis conferri non potuit quod operaretur absque motu artis, ita rei naturali conferri non potuit quod operaretur absque operatione divina. » Secundo : In quo fundetur processus philosophicus, quo D. Thomas pervenit ad concludendum physicam praemotionem esse necessariam. — Fundamentum hujusce scientific! processus positum fuit ab Angelico Doctore in opusculo De Ente et Essentia et 1. q. 3. a. 4. et I. C. Gent. cap. 22. et II. C. Gent. cap. 52. et 53. ; atque in hoc nimirum consistit, quod : a) « hoc, quod est esse, sit substantia vel natura Dei. » (De Pot. q. 7. a. 2.) b) « In substantia autem intellectuali creata inveniuntur duo, sc. substantia ipsa et esse ejus, quod non est ipsa substantia: ipsum autem esse est complemen1 «. Virtus instrumenti, in quantum hujusmodi, secundum quod agit ad effectum ultra id, quod competit sibi secundum suam natu­ ram, non est ens completum, habens esse fixum in natura, sed quoddam ens incompletum, sicut est virtus immutandi visum in acre, in quantum est instrumentum motum ab exteriori visibili ; ei hujusmodi entia consueverunt intentiones nominari, et habent aliquid simile cum ente, quod est in anima, quod est ens diminutum, ut dicitur VI. Metaph. Et quia sacramenta non faciunt effectum spiritualem nisi in quantum sunt instrumenta, ideo virtus spiri tualis est in eis non quasi ens fixum, sed sicut ens incompletum. > (D. Thomas IV. Sent. dist. 1. q. 1. a. 4. solut. 2.) 385 KPIUMHJH turn substantiae existentis. ■■ (II. (lent. cap. 53.) Sive quod : « Solus Deus est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse ejus, ut ex superioribus palet, q. 3. a. 4. » (I. q. 61. a. 1.) En lapidem angularem integrae contro­ versiae! D. Thomas enim ascendens per illa·, quinque vias, quibus Deum esse demonstrative probat (I. q. 'i. a. 3. ), ostendit necessitatem deveniendi usque ad primum movens, quod a nullo movetur, el usque ad primam causam elllcienlem. quae non habet causam sui esse. Deinde q. 3. a. 4. demon strat identitatem esse et essentiae pertinere ad veram nolio nem primi motoris immobilis et primae causae non causatae. Postea vero ex hoc, quod in Deo non est aliud e·, .e el aliud essentia ejus, infert atque declarat divinas perfectiones. quas inter emicat summa unitas Divini Esso. Exinde ex Ime. quod Esse Subsistens non potest esse nisi unum, pervenit ad ha · supremas ac fundamentales conclusiones, quarum 1. Necesse est dicere el. angelos et . ........... quod praeter Deum est. a Deo creata osse. Necesse est ergo osse unum ■essendi principium, n quo esse habeant quaeeumquo sunt quocumque modo; sive sint invisibilia et spiritualia, sive sint visibilia el corporalia. (I. q. 44. a. I.; q. 61. a. I.; q. 65. a. 1.) 2. Necesse est dicere el secundum Udem el secundum rationem, quod creaturae conservant tir in esse a Deo. {I. q. 103. a. 1.) 3. Necesse est dicere, quod nec in angelo nec in aliqua creatura virtus vel potentia operativa est idem quod sua essentia: nec actio angeli est ejus esse, nec actio alicujus creaturae: et quod in solo Deo sua substantia est suum esse el suum agere. (1. q. 54. a. 1., 2. et 3.) 4. Necesse est dicere, quod Deus non solum dat formas rebus, sed etiam conservat eas in esse, et applicat eas ad agendum, et est finis omnium actionum ; el quod omnia agunt in virtute ipsius Dei. (I. q. 105. a. 5. el 0.) 5. Necesse est dicere, quod Deus est causa operandi omnibus operantibus, et ipse est, qui operatur in omni operante tam per naturam quam per voluntatem : et quod producit aliquid in esse, hoc facit in quantum agit in virtute DE GRATIA. T. II. 25 386 PARS II. — CONCORDIA ». THOMAE Dei; el quod hujusmodi vis, qua omnes causae secundae agunt ad esse ut instrumenta primae causae, non potest conferri causis secundis per modum permanentis, nisi dare­ tur eis quod essent universale essendi principium. (III. C. Gent. cap. 66. et 67.; De Pot. q. 3. a. 7.) Unum igitur et idem est fundamentum scientificum in philosophia D. Thomae : a) ad demonstrandam veritatem creationis omnium rerum; b) ad ostendendam necessitatem conservationis: c) et ad inferendam necessitatem physicae praemotionis. Tertio : Quod quid est physicae praemotionis.—Physica ergo· praemotio sic ad litteram notificatur ab Angelico Doctore : 1° Illud, sine quo voluntas humana agens rationem primi principii haberet; et quamvis evitaretur quod non. est pri­ mum simpliciter, non tamen possit vitari quin esset primum agens. (II. Sent. dist. 37. q. 2. a. 2.) 2° Id, quod a Deo fit in re naturali, quo actualiter agat, habens esse quoddam incompletum per modum quo colores sunt in aëre et virtus artis in instrumento artificis. (De Pot. q. 3. a. 7. ad Ί.) 3° Applicatio virtutis in omni operante per naturam vel per voluntatem, facta primo el principaliter a Deo ad opera­ tionem. (III. C. Gent. cap. 67.) 4° Complementum virtutis agentis secundi ex virtute agentis primi. (III. C- Gent. cap. 66.) 5° Virtus divina per modum transeuntis, qua homo virtute sibi data per modum permanentis uti potest. (III. C. Geni. cap. 89.) 6° Motio divina, sine qua creatura rationalis, quantumvis perfecta ponatur, non potest procedere in suum actum. (I-1I. q. 109.) 7° Virtus primi agentis, qua virtus agentis secundi con­ jungitur cum suo proprio effectu, quem virtus agentis supremi producit immediatius et attingit intimius, et in quem ingreditur vehementius quam ipsa virtus secundi agentis. (III. C. Gent. cap. 70. ; de Pot. q. 3. a. 7.) κι·ιι.οαυΗ 387 8η Illud, quo causa prima adjuvat < aiisain secundam faciens eam operari, el quo ■■ virlu.·· cniimu· superioris est. virtus virtutis causae inferioris ». (Dr Icrl I. el 9.) 9° Vis. qua omne agens itgil ud esse nl instrumentum primae causae; et quae conferri non poloul ciiinuie .eciindni· ut forma in ipsa permanens, nisi daretur n q i· ■ el uni versale essendi principium. (De Pot. q. :i, n. 7. nd 7 i Quarto : Triplex modus, quo Deus exercet siiidii vlrlidrui movendo creaturam rationalem. 1). Thomas in opusc. 1 De rationibus fidei cap. 6. hunc triplicem modum sic pro funde atque eleganter describit : « Est autem virlus Dei infinita, cui omnis creatura subjicitur, el unaquaque utitur pro suo arbitrio; non autem eis uteretur, nisi aliquo modo per efficaciam suae virtutis uniretur eis. Tanto autem alicui naturae perfectius unitur, quando in ea magis suam virtutem exercet. » Primus modus movendi : « Inter omnes siquidem creaturas virtutem suam exercet quantum ad hoc, quod omnibus esse largitur et ad proprias operationes movet; et secundum hoc quodam communi modo in omnibus rebus dicitur esse. » Secundus modus movendi : « Sed specialiori quodam modo virtutem suam exercet in mentibus sanctis, quas non solum in esse conservat et ad operandum movet, sicut et alias creaturas; sed etiam eas convertit ad se cognoscendum et amandum. Unde etiam sic in sanctis mentibus specialiter dicitur habitare, et mentes sanctae Deo plenae esse dicuntur. » Tertius ac supremus modus movendi : « Quia ergo secundum quantitatem virtutis, quam Deus exercet in crea­ turam. magis et minus dicitur creaturae uniri, patet, quod cum efficacia divinae virtutis humano intellectu comprehendi non possit, sublimiori modo Deus potest creaturae uniri quam intellectus humanus capere possit. Quodam ergo incomprehensibili et ineffabili modo dicimus Deum unitum esse humanae naturae in Christo non solum per inhabitatio­ 1 Opusc. 2. edit. Vives ; opusc. 3. edit. Rom. <Ί88 PARS Π. — CONCORDIA D. THOMAE nem sicut in aliis sanctis, sed quodam modo singulari, ita quod humana natura esset quaedam Filii Dei natura ; ut Filius Dei, qui ab aeterno habet naturam divinam a Patre, ex tempore per assumptionem mirabilem habeat humanam naturam ex genere nostro; et sic quaelibet partes humanae, naturae, ipsius Filii Dei dici possunt: et quidquid agit vel patitur quaelibet pars naturae humanae in Filio Dei, potest attribui Unigenito Dei Verbo. Unde non inconvenienter dicimus animam et corpus esse Filii Dei, sed et oculos et manus ; et quod Filius Dei corporaliter videat per oculi visio­ nem et audit per auris auditum, et sic de aliis, quae partibus animae vel corporis convenire possunt. » Quinto : Secundum quantitatem virtutis, quam Deus exercet in creaturam rationalem, magis et minus Deus dicitur crea­ turae uniri, et ipsa rationalis creatura magis et minus ut instrumentum Dei dicitur bona opera operari. — Etenim omnes creaturae, etiam libero arbitrio praeditae, sunt instru­ menta Dei ; et Deus, qui per suam physicam motionem confert omnibus creaturis rationalibus posse virtute sibi data uti, utitur etiam unaquaque rationali creatura pro suo arbi­ trio; et eatenus creaturis utitur, quatenus per efficaciam suae virtutis unitur eis; et tanto perfectius eis unitur, quanto in eas magis suam virtutem exercet. Unde : 1° Juxta communem primum modum, quo Deus exercet virtutem suam in omnes creaturas, quatenus omnibus dat esse, et virtutem operandi, et ad proprias operationes movet, Deus dicitur esse in omnibus et intime per essentiam, prae­ sentiam et potentiam ; et motio, qua creatura rationalis mo­ vetur ad operandum, pertinet ad ordinem generalem divinae providentiae ; et ita Deus omnes homines diligit et etiam omnes creaturas, in quantum omnibus vult aliquod bonum. Per divinam enim providentiam homines in vitam aeternam ordinantur ; sed pertinet etiam ad divinam providentiam, ut permittat aliquos ab isto fine deficere. (I. q. 8. a. !.. 2. et 3. el q. 23. a. 3.) 2° Juxta specialiorem autem modum, quo Deus virtutem epiiwUk 389 suam exercet in creaturam rationalem non solum movendo ad proprias operationes, sed eliatn eam convertendo ad se cognoscendum et amandum, creatura rationalis convertitur ad Deum sicut, ad specialem finem, quem intendit el cui cupit adhaerere sicut bono proprio; atque hujusmodi motio per tinet ad ordinem praedestinationis, quae esi par s providentiae respectu eorum, qui divinitus ordinantur iu aeternam salu­ tem: hominum namque justorum quodam excellentiori modo Deus habet providentiam quam impiorum, in quantum non permittit contra eos evenire aliquid, quod linaliter impediat salutem eorum. Secundum hoc dicitur Deus in sanctis men libus specialiter habitare, quia sola gratia facit singularem modum essendi Deum in rebus. Motio vero, qua Deus enn vertit sic hominem ad se, est intrinsece efficax ; nam quod horno convertatur ad Deum, hoc non potest esse nisi Deo ipsum convertente. Est ergo illa motio, qua rationalis crea Lura, quae est capax vitae aeternae, perducitur in ipsam quasi a Deo transmissa. Atque intra istum secundum modum divinae motionis adhuc inveniuntur diversi gradus perfec­ tionis in movendo, quibus diversimode justus crescit sicut lux usque ad perfectum diein, crescit in tide, spe et caritate, quousque cupit dissolvi et esse cum Christo, ac pervenit ad gloriam, quae est gratia consummata. (1. q. 8. a. 3. ad 4. ; q. 22. a. 2. ad 4. ; q. 24. a. 1., 3. et 4. ; I-II. q. 109. a. 6. ; Π-1Ι. q. 24. a. 7.. 8. ct 9.) 3° .Juxta illum denique singularissimum atque ineffabilem modum, quo humana natura in Christo assumpta est a Filio Dei in unitatem personae, « humana natura in Christo existit in persona Verbi » ; « anima in Christo non acquirit proprium esse humanae naturae, sed Filio Dei acquirit respectum secundum suum esse ad naturam » ; et « huma­ nitas unitur in esse divino prout est personae »: ita quod « illud esse aeternum Filii Dei. quod est divina natura, fit esse hominis, in quantum humana natura assumitur a Filio Dei in unitatem personae » ; atque ideo in Christo est tantum unum esse. (III. q. 2. a. 2. ad 2. et ad 3. ; q. 17. a. 2. ; III. Sent. dist. (». q. 2. a. 2.) Quapropter gratia habitualis Christi intelli- 390 PAHS II. CONCORDIA ». THOMAE gitur ul consequens ad hanc unionem, sicul splendor solem ; el humana natura in Christo assumpta est ut instrumentante·· operaretur ea, quae sunt operationes propriae solius Dei, sicut est sanctificare nos per gratiam et nos introducere in perfectionem vitae aeternae. Anima enim Christi, secundum quod est instrumentum Verbi sibi uniti, habet instrumentalem virtutem ad omnes immutationes miraculosas facien­ das, ordinabiles ad Incarnationis finem, qui est instaurare omnia sive quae in coelis sive quae in terris sunt. Christus, secundum quod homo, est praedestinatus esse Filius Dei ; praedestinatio hominis Christi est allior quam praedestinatio aliorum electorum, sicut est altior unio ad Deum secundum esse personale quam unio secundum operari- per gratiam et per gloriam dumtaxat. Et praedestinatio Christi est causa nostrae praedestinationis, quatenus Deus praeordinavit no­ stram salutem, ab aeterno praedestinando, ut per .lesum Christum compleretur. (Ill. q. 13. a. 2. et q. 24. a. 4.) In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum... Et Verbum- caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis... Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. (Job. cap. 1.) Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum sicut et nos... Sanctifica eos in veri­ tate... Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum... Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi... Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. (Joh. cap. 17.) Decebat enim Eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Qui en im sanc­ tificat et qui sanctificantur, ex uno omnes. (Hebr. cap. 2.) EPILOGUS 391 Sexto : Deus ergo, cujus natura est ipsa essentia boni­ tatis, dat nobis et ut simus, et ut boni simus, et ut iu bono perseverantes perveniamus ad supremam divinae bonitatis participationem. — Misericordias Domini eloquentem audia mus Augustinum, Doctorem gratiae, cujus aurea verba constituent totius concordiae linem atque coronam : a) « De nique (inquit) attendens omnia bona quaeeuinque habere possumus, sive in natura, sive in instituto, sive in ipsa con versatione, in fide, in spe, in caritate, in bonis ....ribus, in justitia, in timore Dei, totum non esse nisi ex illius donis, ita conclusit (Propheta) : Deus meus, misericordia mea! Non invenit impletus bonis Dei, quid appellerai Deum suum, nisi misericordiam suam! O nomen, sub quo nniiini despe random est ! Deus meus, inquit, misericordia mea ! Quid esi misericordia mea? Si dicas : salus mea. inlelligo quia dat salutem. Si dicas : refugium meum, inlelligo <|uia confugis eum. Si dicas : fortitudo mea, inlelligo qui n dum; et de ratione omnis instrumental!!! γιιιινιιο <·*(, ut physice moveatur atque supra suam propriam vim ugimdl elevetur per virtutem transeunter acceptam a causa prlu cipali............................................................................................ l’>2 Conclusio 3. — De ratione agentis per essentiam est, quod movendo determinet omnia agentia per participationem, atque omnibus illis modum et ordinem imponat ; de ratione autem agentis per participationem est, quod recipiat juxta modum ac conditionem suae naturae determinationem atque influxum agentis per essentiam............................................. 357 § 1. Argumenta D. Thomae quoad utramque conclusionis partem................................................................................... 357 § 2. Quomodo enim perfectio, quod est esse, determinet alias perfectiones ; et quomodo aliae omnes perfectiones determinent esse................................................................. 360 §*3. Quomodo ergo virtus primi agentis determinet virtu­ tem agentis secundi, et quomodo agens secundum deter­ minet virtutem agentis primi............................................ 362 § 4. Doctrina Ecrrariensis, Cajetani et Dominici Banez. . 364 Conclusio 4. De ratione liberi per essentiam est, quod omnia praedeflniat ac praedeterminet ac physice praemoveat ad operandum ; de ratione autem liberi per participa­ tionem est, ut se moveat el se determinet ad operandum, praemotum tamen et determinatum n libero per essentiam. 366 § 1. Argumenta D. Thomae quoad utramque conclusionis partem................................................................................. 366 § 2. Ergo omnia prorsus, etiam libera et contingentia, praedeterrainantur et praedefiniuntur a Deo ; et ad divi­ nam dignitatem pertinet, ut omnia moveat et inclinet et dirigat ipse Deus, a nullo alio motus vel inclinatus vel directus................................................................................. 371 S 3. Ergo ad rationem et essentialem dependentiam liberi arbitrii creati atque ad ipsius etiam dignitatem et per fectionem pertinet, ut se quidem movent ac determinet, sed a Deo motum ac determinatum . 37" Conclusio 5. — De ratione entis per essentln...... ut, quod omne ens, quod quocumque modo est, ab Illo clfblntur immediate immediatione virtutis; et de ratione entis por participationem est, quod sit effectum immediate immedia tione virtutis ab ente per essentiam..................... 373 404 PARS H. — CONCORDIA D. THOMAE oportet itaque creaturam rationalem, reduplicative ut libere agentem et ut seipsam moventem ad agendum, collocari intra illas quinque vias, quibus Ueum esse probari potest. 375 Epilogus. — Quare physica praemotio sit necessaria. — In quo fundetur processus philosophicus, quo D. Thomas per­ venit ad concludendum physicam praemotionem esse neces­ sariam. — Quod quid esi physicae praemotionis. — Triplex modus, quo Deus exercet suam virtutem movendo creatu­ ram rationalem. — Secundum quantitatem virtutis, quam Deus exercet in creaturam rationalem, magis et minus Deus dicitur creaturae uniri, et ipsa rationalis creatura magis et minus ut instrumentum Dei dicitur bona opera operari. — Deus ergo, cujus natura est ipsa essentia boni­ tatis, dat nobis et ut simus, et ut boni simus, et ut iu bono perseverantes perveniamus ad supremam divinae bonitatis participationem..................................................................... 383 Friburgi Helvetiorum. — Ex Typis Consociationis Sancti Pauli.