RK. PATRUM SOCIETATIS JESU THEOLOGIA DOGMATICS POLEMICA, SCHOLASTICA ET MORALIS, PRÆLECT1ONIBUS PUBLICIS IN ALMA UNIVERSITATE W1RCEBURGENSI ACCOMMODATA. EDITIO ALTERA OPERA ET STUDIO PATRUM EJUSDEM SOCIETATIS TOMUS QUINTUS. DE S A C R A M ENTIS lN GENE l< E z'" LHTETIÆ PARISIORUM, SI MPTIHl S JULIEN, LANIER ET SOCIORUM. i. VIA DICTA DE DUCI. 1X53. TRACTATUS DE SACRAMENTIS IN GENERE DE BAPTISMO, CONFIRMATIONE ET EUCHARISTIA QUIBUS ACCEDIT DIGRESSIO THEOLOG1CO-CRITICA DE OPERIBUS S. DIONYSII AUCTORE R. P. THOMA HOLTZCLAU S. J. SS. THEOLOG1Æ DOCTORE EJUSDEMQUE IN ALMA UNIVERSITATE WIRCEBURGENS1 PROFESSORE PUBLICO ET ORDINARIO. •4 < . i INSTITUTIONES 1 DE SACRAMENTIS IN GENERE. Post contemplatam universam ac mirabilem Verbi incarnati oeconomiam ad instituta ab eodem novæ Legis Sacramenta Theologi cum Doctore Ange­ lico a Q. 60. inspicienda procedunt. Sunt enim ea, septem columnae, quas increata, incarnata Sapientia excidit, quibusque domum suam Ecclesiam imposuit : lucis ac salutis fontes totidem, quos idem Verbum Dei, et fons vilae in hac domo sua perennes esse voluit, ut filii ejus aquam vitæ ex eis haurirent, sicut Isaias praedixerat : Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. Nequaquam de aquis /luminis sEgtjpti, inquit Hieronymus in Is. c. 12. v. 3. sed de fontibus Jesu..... unde et ipse clamabat in Evangelio : Si quis sitit·, veniat ad me, et bibat: vel pretiosa vasa, quibus et Christi san­ guis et merita continentur, canalcsvc, per quos divinae fluenta gratiæ ad nos detinere, sua nobis applicari mérita, sacramentorum auctor Christus voluit, ut de his nos Trident, admonet Sess. 7. in Proœm. inquiens : Per qii(B omnis vera justitia vel incipit, vel cccpla augetur, vel amissa reparatur. Aduri igitur deSS. novae Legis sacramentis praesenti Tractatu, eum in tres partes dividere placuit, quarum la. Sacramenta generatim : 2a. in specie Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam : 3a. Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium complectetur. Ac primam quidem, a qua modo initium ducimus, duabus Dissertationibus definimus, agetque I. De sacramentorum quidditate et existentia, auctore, causalitate et effectu. II. De illorum causis intrinsecis et cxtrinsecis ; tum subjecto. Quoniam vero inter Ecclesiae Concilia duo novissima generalia Florent; et Trid., ob temporum ita exigentium necessitatem , exactam doctrinæ or­ thodoxae de sacramentis summam nobis tradiderunt, ad quam in hac parte mulloties provocari necessum erit, in candidatorum subsidium utriusque Concilii doctrinam de sacramentis generatim est visum præmittere. V. p. 1. i DE SACRAMENTIS IN GENERE. Decretum Concilii Florentini sub Eugenio IV. an. 1439. pro inslructioiic Armenorum. Novæ Legis septem sunt sacramenta : videlicet Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Extrema Unctio, Ordo et Matrimonium : quæ mul­ lum a sacramentis differunt antiquæ Legis. Illa enim non causabant gra­ tiam , sed eam solum per passionem Christi dandam esse figurabant : hæc vero nostra et continent gratiam, et ipsam digne suscipientibus conferunt. Horum quinque prima ad spiritualem uniuscujusque hominis in se ipso perfectionem : duo ultima ad lotius Ecclesiæ regimen, multiplicationem-, que ordinata siint. Per Baptismum enim spiritualité!· renascimur ; pel· Con­ firmationem augemur in gratia, et roborâmtir in fide : renati autem ct roborati nutrimilr divina Eucharistiæ alimonia. Quod si per peccatum ægritudinem incurrimus animæ, per Poenitentiam spiritualité!· sanamur ; spi­ ritualité!· etiam et corporaliter, prout animæ expedit, per Extremam Unctionem : per Ordinem vero Ecclesia gubernatur, et multiplicatur spiri­ tualité!· : per Matrimonium corporaliter augetur. Hæc omnia sacramen/a tribus perficiuntur; videlicet, rebus tanquam materia, verbis tanquam forma, et persona ministri conferentis sacramentum cum intentione fa­ ciendi, quod facit Ecclesia : quorum si aliquod desit, non perficitur sacra­ mentum. Inter hæc sacramenta tria sunt : Baptismus, Confirmatio et Ordo, quæ characterem, id est, spirituale quoddam signum a cæteris distinctivum imprimunt in anima indelebile. Unde in eadem persona non reiterantur. Reliqua vero quatuor characterem non imprimunt, et reiterationem ad­ mittunt. Canones Concilii Tridentini de Sacramentis generatim, conditi Sess. VII. 3. Mart. an. 1347. sub Paulo III. Si quis dixerit, sacramenta novae Legis non fuisse omnia a Jcsu Christo Domino nostro instituta, aut esse plura vel pauciora, quam septem; vide­ licet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium ; aut etiam aliquod horum septem non esse vere et proprie sacramentum, anathema sit. 11. Si quis dixerit, ea ipsa novæ Legis sacramenta a sacramentis anliquæ Legis non differre, nisi quia ceremoniæ sunt aliæ, cl alii ritus externi, ana­ thema sil. Π1. Si quis dixerit, hæc septem sacramenta ita esse inter se paria, ut nulla ratione aliud sit alio dignius, anathema sit. bfcCRETA Et CA50NES; 3 IV. Si quis dixerit, sacramenta novæ Logis non esse ad salutem necessaria, sed superflua, et sine cis ani eorum voto per solam fidem homines a Deo gratiam justificationis adipisci, licet omnia singulis necessaria non sint, anathema sit. V; Si quis dixerit, hæc sacramenta propter solam fidem nutriendam instituta fuisse, analhcirta sit. VI. Si quis dixerit, sacramenta novæ Legis ndn continere gratiam, qbarri significant, aut gratiam ipsam non ponentibus obicem non conferre, quasi signa tantum externa sint acceptæ per fidem gratiæ vel justiliæ, et nolæ quædam Christian® professionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab infidelibus, anathema sit. VII. Si quis dixerit, non dari gratiam per hujusmodi sacramenta semper et omnibus, quantum est ex parte Dei, eliàmsi rite ea suscipiant, sed ali­ quando, et aliquibus, anathema sit. VIII. Si quis dixerit, per ipsa riovæ Legis sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, sed solam lidcm divinæ promissionis ad gratiam conse­ quendam sufficere, anathema sit. IX. Si quis dixerit, in tribus sacramentis, Baptismo scilicet, Confirmatione et Ordine non imprimi characterem in anima, h. c. signum quoddam spi­ rituale et indelebile, unde ea iterari non possunt, anathema sit. X. Si quis dixerit, Christianos omnes in verbo, el omnibus sacramentis ad­ ministrandis habere potestatem, anathema sit. XI. Si quis dixerit, in Ministris, dum sacramenta conficiunt et conferunt * non requiri intentionem saltem faciendi, quod facit Ecclesia, anathema sit: 4 DE SACRAMENTIS IN GENERE. XII. I Si quis dixerit, Ministrum in peccato mortali existenlem, modo omnia essentialia, quæ ad sacramentum conficiendum aut conferendum perlinent, servaverit, non conficere aut conferre sacramentum, anathema sil. XIII. Si quis dixerit, receptos et approbatos Ecelesiæ Calholicæ ritus in solemni sacramentorum adminislralione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a Ministris pro libitu omitti, aut in novos alios per (juemcumquc Ecclesiarum Pastorem mulari posse, anathema sit. ! DISSERTATIO I. DE SACHAlIE'VTOIttlH A’OVÆ lÆCiIg EXISTEATIA Ι7Γ ITATE. Sacramentum latino ex fonte desumptum nomen est, semper Latinis ali­ quid sacri importans, licet non eadem semper acceptione, sed usu vario. Nam 1°. ut Pamelius notat ad L. Tertull. de Prescript. c. 4. ex Varrone L. 4. de Ling. lat. pecunia olim a litigantibus deponi apud Pontifices solita, ut, qui causa caderet, ea mulctaretur, ejus vero pars altera victori, altera aerario publico cederet, sacramentum dicebatur a loco sacro, in quo deponi debe-i Lat. 2°. Vegetio leste L. 2. sacramenti nomine quodvis juramentum venit, ac quidquid divini nominis invocatione peragitur. Hoc sensu et Hieronymus sacramentum usurpat epist. 14. ad Hcliod. n. 2., Tertull. ad Martyres c. 3. Vocati sumus, inquit, ad militiam Dei, vivi jam tunc, cum in sacramenti verba respondimus, h. e. ut explicat ipse L. de coron, mil. c. 3. cum aquam adituri..... in Ecclesia sub antistitis manu contestamur; nos renuntiare dia­ bolo; et pompœ et angelis ejus. Hoc quoque sensu frequenter ab utroque jure, civili et canonico, sacramentum sumitur; in priore Auth. de Sacra­ mentis impub. in altero c. 13. de jurejur. A sacris vero Scriptoribus triplici plerumque sensu accipitur ; ac 1°. quidem pro re sacra occulta, adeo ut idem plane significet sacramentum Latinis, quod Graecis μυστήριον mysterium, a verbo μυω, sive occulto. Quo sensu Sap. 2. 22. dicitur de impiis : nesciverunt sacramenta Dei. Ad Ephes. 1. 9. de Deo : ut notum faceret nubis sacramen­ tum voluntatis suce. 2°. Pro signo rei sacrae vel occultae. SicDan. 2. statua Nabuchodonosori in somno objecta sacramentum dicitur, quod signum esset rei latentis, scilicet successionis quatuor regnorum, ac posteaorituri regni Christi sempiterni. Et Apoc. 1. v.20. septem stellae dicuntur sacramentum, sive signum septem angelorum, h. e. episcoporum. 3°. Pro signo sensibili nostrae sanctificationis; atque sub sensu isto cum Theologis el SS..Patribus de sacramentis agemus. Neque sperem, ex DD. Protestai! tibus hac acceptione sacramenti nunc amplius quempiam offensum iri; cum enim et ipsi com­ muniter hodie Baptismum, Eucharistiam , alii etiam Poenitentiam sacra­ menta appellent (secusac eorum patres Luthcrnset Calvinus, quibus sacra­ menti nomen pro signo rei sacrae displicere visum, quod in Scripturis non extarct,licet immerito ; cum sacramentum , utpote vox latina, inepte quae­ reretur in textu vel hebraico vel græco) quod mediate saltem sanctificent hominem, quatenus juxta ipsos symbola sunt fidem excitantia, quae deinde seipsa hominem justificet; pariter fas erit Catholicis, sacramentum sumere pro externo signo, quod seipso vi institutionis divinae, ut suo loco monstra^ bilur, hominem sanctificet, * I 6 DE SACRAMENTIS IN GENERE. CAPUT 1. DE SACRAMENTORUM NOVÆ LEGIS ESSENTIA ET EXISTENTIA. i 1. Multiplex natur® human® status consideratur a Theologis in Tract, de Gratia ; hic in ordine ad sacramenta quadruplex attendi solet. Primus est immeentiœ et justitiae originalis, in quo primi parentes sunt conditi. Secun­ dus est Legis natura sic dictus, non quod pro statu hoc nulla daretur gratia, nullaque revelatio, vel lex positiva divina, quasi eo statu durante homines solis regerentur praeceptis naturalibus; cum et lex positiva de remedio pec­ cati originalis pro parvulis exisleret, aliaque supernatural ia fidei, spei,charitatis, pœnitentiæ, etc. ; sed ad distinctionem Legis scriptæ, sive mosaic®, quod pro hoc statu pauca præcepla positiva stringerent, eaque non con­ scripta in tabulis, sed traditione ab Adamo ad posteros derivata ; nec jam tum homines recepissent legem, qualis exinde a Deo per Moyseu data est. Perstitit hic status ab Adami lapsu usque ad Moysen; imo in aliis extra Hebraeum populum usque ad Christi legem. Tertius Legis scriptæ fuit, sive mosaic® a Deo lake, perque Moysen promulgat® Hebraeorum populo, script®que in lapideis tabulis, aliisque libris, qui Judæos, eorumque pro­ selytos a Moyse usque ad promulgationem Legis evangelic® devinxit. Com­ plectebatur ea Lex praeter præcepta naturalia leges plurimas tum cérémo­ nials, tum judiciales, quibus tota regebatur Hebraeorum respublica. Postremus est Legis nova, sive evangelic®, passim ob majorem longe uber­ tatem grati® dictus Lex grati®, etiam ab Auctore suo divino Lex Christi, perduraturus ad mundi finem. 2. In statu innocentiae nulla extitisse sacramenta concors assertio est, tum quod nullius aliquod habeatur vestigium, tum quod non conveniret pro illo statu, quem brevissimo tempore duraturum Deus praesciverat, sacramenta institui. An vero nulla extitura fuissent, si felix ille status Adamo non peccante permansisset? æquo curiosius petitur. Res ea, cum a solo liberoqne Dei arbitrio dependisset, nemoque decreta divina, quid pro illa aliave hypothesi futurum fuisset, sit intuitus, incerta plane est, nec tam affirmabit quis, quam divinabit. 3. In statu natur® cum praerogativa sacramenti institutum fuisse reme­ dium aliquod pro parvulis utriusque sexus, quo a peccato originali liberari possent, communior habet sententia, eaque satis fundata; nam 1°. Deum parvulis etiam tunc providisse de necessario ad salutem medio, evinci vide­ tur ex generali seriaque voluntate Dei salvandi omnes; at difficulter alias exponi poterit. qua ratione serio Deus parvulorum, quorum tanta copia ante rationis usum mori solet, salutem voluisset, si do nullo plane ipsis medio providisset; ut argumentatur Innoc. 111. cap. Jfqjor«,de Baptismo.2°. Etiam probabilius sacramehti dignitate praefulgebat ; erat enim simul ritus aliquis ■I I I I ti I I I I I I I E I I ' I j I DE SACRAMENTORUM ESSENTIA ET EXISTENTIA. 7 externus a Deo institutus permanentor, qui parvulos aggregabat populo Dei, itaque legalem quamdam illis sanctitatem conferens ac praesignificans gra­ tiain postea conferendam per Baptismum. Quippe in duobus hoc remedium consistebat ; primo in tide saltem implicita in Christum Salvatorem , elicita a parentibus aliisve, et applicata parvulis, ut tradunt magno numero Patres, S. Aug. de nuptiis elconcupisc. L. 2. c. 11. S. Gregor. M. L. 4. Moral, c. 3. D. Troji. in 4. dist. 1. q. 2. a. G. cl 3. p. q. 70. a. 4. ad 3. S. Bernard. epist. 77. c. 1. n. 4. (opp. t. 2. p. G27.) aliique : Denique in externo illo ritu, quicumque fuerit, prolesiativo fidei, ut rursum Aug. affirmat L. 5. contr. Julian, c. 11. n. 43. Nec ideo tamen credendum est, et ante datam circumcisionem famulus Dei, quandoquidem eis inerat Mediatoris fides in carne venturi, nullo sacramento ejus opitulatos fuisse parvulis suis; quamvis, quid illud esset...... Scriptura tacere voluerit, sed ex monte S. Patris sacra·» mentum debet esse signum sensibile, L. 19. contr. Faust, c. 11. 4. In mosaic® statu Legis plura extitisse sacramenta sat clare supponunt Cone. Florent, in Deer, union, ac Trident. Sess. 7. Can. 2. et habet constans traditio; mullos enim ritus ac ceremonias fixas et stabiles ea Lex a Deo acceperat, conferentes sanctitatem legalem, ac praefigurantes sanctitatem internam postea per Christum conferendam , ut nihil his deesset, quod ad sacramenti veri rationem pertinet. Quot numero fuerint, non constat. Plura fuisse, quam modo in Lege nova sint, S. Aug. autumat L. 19. contr. Faust, c. 13. nostra sacramenta, inquiens pr® illis in Lege veteri esse virtute majora, utilitate meliora, aditu faciliora, numero pauciora. Praecipua erant 1°. Circumcisio, qu®, etsi jam in statu Legis natur® pro Abrahamo, ejusqne posteris instituta fuisset, Legi tamen mosaic® esse propria cœpit, additaque speciali lege Levit. 12. 2. ut in eadem adeo janua esset sacramento­ rum aliorurn , ac totius legis quædam professio. 2°. Consecratio sacerdotum ac levilarum Exod. 29. et .Num. 8. noslr® legis ordinationem praefigurans. 3°. Lustrationes et expiationes legales, ac sacrificia pro peccatis, quibus nostra adumbrabatur Poenitentia, quarum ritus in Pentateucho descripsit Moyses. 4°. Agni paschalis manducatio, Eucharistia? figura. Confirmationi nostr®, Exirem® Unctioni, et Matrimonio nullum correspondebat sacramentum in veteri Lege. Rationem assignat Doctor Angel., quia Confirmatio sacramen­ tum est plenitudinis grati® ; sed eo Lex antiqua nondum pervenerat ; quippe nihil ad perfectum adduxit Lex. llebr. 7. Extrema Unctio est immediata quædam ad introitum glori® praeparatio ; at hujus tunc aditus nondum patuit: Matrimonium vero in officium natur® fuit, non ut signum susci­ pientes sanctificans. Qu® fuerit quorumvis ante Christum sacramentorum vis et efficacia, ex iis patebit, qu® alibi disseremus. ARTICULUS 1. QUID SIT SACRAMENTUM ? 5. Prœmitto I. Signum in genere est illud , quod potentiam cognoscilivam, sive sensitiva ea sil, sive intellectiva, ducit in cognitionem alterius. Dividitur varie: 1°. In sensibile, quod sensu externo potest percipi, sive, ut ■■■■ DE SACRAMENTIS IN GENERE. ; ii Alg. inquit !.. 2. de Doctrina Christ, c. 1. n. 1. res, prater speciem quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationèm venire; et spiri­ tuale , quod sensu externo percipi nequit, velut character sncramentalis. 2°. In naturale, quod naturaliter citra institutionem aliam significat aliquid oh naturalem cum significato connexionem , ut fumus ignem ; et ad placi­ tum, sive arbitrarium, quod alterum nonnisi ex institutione aliqua signi­ ficat ; sic voces dicuntur signa ad placitum. 3°. in remémorâtivum, quod rem praeteritam, velut crux mortem Christi ; demonstrativum, quod prae­ sentem; prognosticum, quod futuram significat, ut pallida luna pluviam, rubicunda ventum. 4°. In symbolicum, quod cum re significata analogiam quamdam vel similitudinem habet ; ac purum, quod nullam.fi0. In specula· tivum, quod rem significat solum, non causât ; tum practicum, quod rem non significat solum, sed etiam causal, cnjusmodi signa esse sacramenta dicemus. Prœmitto II. Sanctitas alia est perfecta .solis propria creaturis intellectua­ libus, consistens in gratia sanctificante : alia imperfecta, et legalis, in pas­ siva quadam consecratione ad cultum divinum, vel singulari conjunctione pum Deo consistens. Haec rebus etiam inanimalis convenire potest, et esse rei extrinseca, denominatione sumpta a ceremoniis sacris, per quas ad cultum divinum deputatur. Sic vasa, vestes, templa sancta dicuntur juxta illud Levit. 12. Omne sanctum (h. e. Deo dicatum) non tanget : Ps. 94. Do­ mum tuam decet sanctitudo; quod per consecrationem in suo genere ejus­ modi res ad cultum Dei reddantur idoneae. Sic et homines dicuntur sacri a sacris Ordinibus, et olim sanctificari dicebantur per consignationem ad veram religionem; per purificationem ab externis maculis per modum irregularitatis a cultu divino impedientibus; per aspersionem aquæ; per lotionem pedum ac manuum in sacerdotibus et levitis ; ut enim legalem quamdam contrahebant immunditiem, e. g. per contactum cadaveris, sic legalem quamdam sanctitatem recipiebant per lustrationem ejusmodi, quae quidem conscientias non mundabat , eos tamen rursum divino cultui et sacro ministerio reddebat idoneos. G. Dico. Sacramentum in genere est signum sensibile, sacrum, a Deo permanente!* institutum ad significandam gratiam, et conferendam sancti­ tatem illud rite suscipienti. Convenit hœc definitio omni et soli sacramento, nec continet superflui aliquid; sed particulæ, quas complectitur, vel excludunt alia, quae vera sacramenta non sunt, vel sacramenti quiddiiatem perfecte declarant; igitur bona est. Neque discrepat quoad rem ab iis ,quas alii paulo aliter tradunt, ut cx ejusdem declaratione patebit. Igitur dicitur 1. Signum: omne enim sacramentum nos in cognitionem rei sacrae, quam significat, deducit; proinde cum de sacramento hic loquamur, prout com­ mune et univocum est sacramentis tum Legis antiquae, tum novae,ac singula a Deo instituta sint, ut rem sacram significent, recte in eorum definitione signum locum generis occupat. Etsi xero etiam omnibus sacramentis com­ mune sil conferre sive causare sanctitatem aliquam sive perfectam, sive impel feclam ; rectius tamen sacramentum in genere signi, quarn causæ reponitur; quia sacramentum primario respicit gratiam, quam non causant DE SACRAMENTORUM ESSENTIA KT EXISTENTIA. 9 sacramenta omnia antiqua et nova, sed nova tantum; omnia vero tam antiqua, quam nova eamdem significant. II. Sensibile. 1’alet inductione sacramentorum omnium pro vario naturae statu. Et vero signum , cum institutum esset pro homine, accommodatum esse debebat conditioni hominis; hic vero in cognitionem insensibilium et spiritualium nonnisi per sensibilia duci solet. Hinc S. Chrysost. in Matth. boni.82. (al. 83.) n. 4. (opp. t. 7. p. 787. D.) : Si incorporeus esses, inquit, incorporea dedisset ipse tibi dona; nunc autem, quia conjuncta est corpori anima tua, sub sensibilibus tibi inlelligibilia tradidit. Prælcrea Deus sacra­ menta instituit, ut essent signa proteslativa religionis, eorumque quasi quibusdam vinculis colligarentur in unam Ecclesiam, proinde sensibilia esse debebant : In nullum enim, inquit S. Aug. L. 19. conlr. Faust, c. 11. nomen religionis seu verum, seu falsum coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum, vel sacramentorum visibilium consortio colligentur. Per signum sensibile autem non elementum modo, vel materialis substantia inlelligitur ; sed et actio sensibilis, velut in Poenitentia absolutio sacerdotis. III. Sacrum, non solum determinative cl objective, h. e. ex parte rei signilicatæ, videlicet gratiae, sed etiam subjective, ex parte rei significantis, quatenus simul est res vel ceremonia tum protestativa religionis, tum ordinata ad cultum Dei, tum usu suo specialem sanctitatem confert rite suscipienti. IV. Λ Deo institutum, sive ad placitum, h. e. ex institutione libera eaque divina; licet enim sacramenta novæ Legis similitudinem quamdam et ana­ logiam habeant cum re significata, tum gratia , ut ablutio externa in Bapti­ smo, cum interna abslersionc peccati, unctio cum roboralione et fortitudine in fide; Eucharistia quatenus est cibus et polus cum spirituali refectione animæ, et sic in reliquis : nulla tamen res sensibilis significare gratiam ex natura sua potest, cum nullam cum gratia connexionem habeat; sed et cur Christus non potuisset alia seligere signa, iisque vim significativam et causilivam graliæ adnectcre, quam symbolica ; cum tota sacramentorum institutio dependeret a voluntate ejus libera. Deinde a Deo institutum esse debet; uti enim Dei est solius ad modum causæ principalis conferre gra­ tiam ; ita et ejusdem solius est auctoritate propria instituere signa colla­ tionem graliæ certo significantia. Endo a ratione sacramenti excluduntur absolutio a censuris , collatio primæ tonsuræ, similesque ritus instituti non a Deo, sed ab Ecclesia. V. Permanentor, hoc sensu , ut eo usque lege fixa et stabili , similique semper ritu conferantur quoad substantiam, quousque durabit status et forma religionis, pro qua instituta sunt. Sunt enim ceremoniæ præcipuæ , riliisque principales , quorum, ut aiebat Aug., consortio fideles in unam colligantur religionem ; et in unitate fidei , ac conformitate divini cultus continentur : item sunt signa distinctiva, quibus populus Dei, seu fideles discernuntur a non fidelibus; ergo permanere tamdiu debent, quamdiu permanebit religio, pro qua instituta sunt. Unde Gen. 17. et Exod. 12. ritus circumcisionis, et Agni paschalis, dicitur foedere et cultu sempiterno observandus. Et Eucharistia 1. Cor. 11. celebranda in memoriam Christi, donec ipse veniat, h. e. ad mundi finem. V|. Ad significandam gratiam et conferendam usu suo sanctitatem. Quo ’’ 9 ■■ -■ 10 DE SACRAMENTIS IN GENERE. vera sacramenta ab aliis signis sacris, quæ veri nominis sacramenta non sunt,distinguuntur.Sacramenta enim non tantum novæ Legis sedet veteris ad significandam gratiam ordinata sunt ; posteriora quidem ut dandam per sacramenta novæ Legis; illa vero novæLegis ut præsentem significent, causenlque; singula etiam ut rite suscipientes sanctificent, modo scilicet propor­ tionate suo statui. I nde D. Thom. p. 3. q. 60. a. 2. in 0. sacramentum in genere ait, esse signum rei saerte, in quantum est sanctificans homines. Et pa­ tet inductione. Sic circumcisio in Loge veteri initiabat suo modo, et consecra­ bat hominem Deo, adjungebatque populo Dei,eratquc ad religionem Moysis janua, ut debitor fieret totius Legis, quicumque circumcisus, ut ferme in nostro baptismo accidit. Ritus , quo in Lege veteri inaugurabantur sacer­ dotes , eos sanctificasse dicitur Exod. 28. 4L Cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ul sacerdotio fungantur mihi. Per expiationes et lustrationes iterum emundati reddebantur idonei ad cultum Dei, de quibus generatim ait Apostolus ad Hebr. 9. 13. Sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulœ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis. Idem de sacramentis novæ Legis certum est, quæ ex professo suo loco probabitur non solum consecrare quomodocumque Deo, sed conferre habitualem gra­ tiam, quæ hominem perfecte sanctum reddit, Deo gratum, elevalque ad operationes supernal males cl sanctas. Unde de essentia sacramenti genera­ tim est, esse signum praclicutn, ipso usu sanctitatem conferens, vel imper­ fectam , legalem ut vetera, vel perfectam et internam ul sacramenta nova. 7. Ex hucusque dictis ortum duxit illa Scholæ controversia, utrum univoca sit data sacramenti definitio respectu sacramentorum utriusque Legis, anliquæ et novæ. Negant, qui sacramenta vetera tantum distara autumant a ratione veri sacramenti, quantum sanctitas legalis et imper­ fecta, quam solam producebant, distat a sanctitate perfecta et interna, quæ proprius sacramentorum novæ Legis effectus est. Inde inquiunt, si sacramentum spectetur, ut signum efficiens sanctitatis est, respectu utrius­ que Legis sacramentum est genus analogum ; quia sanctitas est quid ana­ logum respectu sanctitatis legalis, imperfectas et extern®; tum verae et internæ, quo sensu etiam dixit Doctor Angelicus in 4. dist. 1. a. 1. quæsliunc. 3. ad 5. Sacramentum non dividitur, per sacramenta veteris et novæ Legis, sicut genus per species, sed sicut analogum in suas partes. Affirmant contra communius alii , tum quod Cone. Florent. in Dccr. et Trid. Sess. 7. Can. 5. sacramenta votera supponere videantur esse veri nominis sacra­ menta , his simpliciter æque ac novis tribuens nomen sacramenti ; tum quod juxta Aug. L. 19. contr. Faust, c. 11. vera religio sine sacramentis esse non possit ; proinde cum in Testamento veteri vera fuerit religio, sine veris quoque sacramentis non fuit ; tum et quod definitio utrisque secundum eamdern significationem conveniat ; nullum enim est sacramentum sive Legis veteris sive Legis novæ, quod non sit signum sensibile gratiæ perma­ nentor institutum ad homines sanctificandos. Sanctitas vero legalis et in­ terna etsi univoce non conveniant secundum conceptum differed tialcm; sic tamen conveniunt secundum gcnericuin et præcisivum ul sic. S. Thom. tandem loc. cit. ita sensisse videtur (nisi dicere quis voluerit, eum de ana­ logia impropria locutum fuisse, nempe de analogia inæqualilatis consistente DE SACRAMENTORUM ESSENTIA ET EXISTENTIA. 11 In hoc, quod inferiora quoad differentias sint inæqualia, quæ inæqualitas univocalionem non tollit, ul in animali respectu ratiorialisol irrationalis); at in Sumin, p. 3. q. GO. a. 2. in 0. turn ctiarn 1. 2. q. 102.‘a. S. in 0. tradit contrarium, docens, sacramenta proprie dici illa,';quæ adhibentur ï)ei cultoribus ad quamdam consecrationem ; hoc vero ostendit eliarn factum fuisse in antiquis ; quod falsum esset, si illis ratio sacramenti analogice conveniret. Sed cum hæc quæstio fidem non attineat, necessurn non est, ut in ea immoremur. Utilius ex declarata notione sacramenti sequentia de­ duces Corollaria. 8. Corollarium I. Ex dictis sacramentorum turn veterum , tum novorum definitio in specie facile colligitur. 1°. Sacramentum anliquæ Legis est signum sensibile, sacrum , a Deo permanenter institutum ad significandam gratiam dandam in Lege nova , et rite suscipienti sanctitatem legalem usu suo conferendam. 2°. Sacramentum Legis novæ est signum sensibile, sacrum, a Deo permanenter institutum ad significandam, et usu suo rite suscipienti conferendam ex opere operato sanctitatem utramque, imperfectam sive exter­ nam, et perfectam sive internam, h. e. gratiam sanctificantem. Quo in sensu brevius definit sacramentum novæ Legis Cateehismus Humanus, part. 2. n. a. quod sit invisibilis ffratiœ visibile signum ad nostram justifi­ cationem institutum. Totam quippe differentiam inter utriusque sacra­ menta Legis in eo versari, quod sacramenta novæ Legis etiam sanctitatem perfectam, aut internam, nimirum gratiam sanctificantem virtute sua causent, nec solum significent; contra illa Legis veleris hanc significarint solum ul conferendam in Lege nova ; ac proinde utriusque sacramenta Legis non solis differre externis ritibus, ut contra posterioris ævi Novatores definivit Trident. Sess. 7. Can. 2., ex iis palam fiet, quæ de virtute causativa sacramentorum novæ Legis disseremus. 9. Corollarium II. A ratione veri sacramenti excludi debent omnes illae res, et actiones quantumlibet sacræ, quibus integra sacramenti defi­ nitio non convenit. Unde 1°. ex sacramentorum censu in Lege veteri exclu­ dendus serpens tenens in deserto erectus; transitus per mare rubrum; manna, aqua de petra manans; impositio manuum facta a Moyse super Josiie, etc. ; tum quod ritus illi non fuerint a Deo instituti permanenter pro toto Legis mosaicæ statu; tum quod adhiberentur, non ad sanctitatis consecutionem, sed beneficii temporalis, vel ut curationis, cibationis, potus, felicitatis. 2°. In Lege nova a sacramentorum albo removeri debent descensus columbæ in baptismo Christi : hæc Christi ad Magdelonam verba : Remit­ tuntur tibi peccata : lolio pedum in cœna Domini : insufflatio in Discipulos; quia, licet hæc forsitan fuerint signa gratiæ practica; non tamen instituta fuerunt ul ritus religiosi ac sacri, qui eodem modo lege stabili adhiberen­ tur in Ecclesia, valerentquead conferendam sanctitatem. Pariter excludi debentquœvis ceremoniæ sacræ ab Ecclesia institutæ, ul templorum,alta­ rium, SS. vasorum consecratio; benedictio abbatum; unctio regum; unctio chrismatica in vertice baptizatorum ; applicatio salis cl salivte; quia hi, similesque ritus ab Ecclesia inducti sunt ; nec sanctificant ex se, atque ex opere operato, sed per preces Ecclesiæ impetrantis. 3°, Sacrificium qua 12 DE SACRAMENTIS IN GENERE. tale et ut sic ; quia sacrificium ex se, qua tale est, principaliter ad cultum ipsi Deo exhibendum refertur; sacramentum vero ad disponendos ac sancti­ ficandos cultores homines. Nihil impedit tamen, quin idem simul sacrifi­ cium esse queat, et sacramentum sub ratione diversa : sic enim Eucharistia in nova Lege est; fuilque in veteri Agni paschalis immolatio : fuisse enim sacrificium constat : sed et sacramentum fuisse communis est cum I). Tu. hic in Summ. a. 3. et q. 73. consensio. 10. Corollarium III. Ex definitionibus sacramenti, pracipue Legis novæ, quas varias procuderunt Novatores posterioris ævi, nulla sustineri potest. Etsi enim subinde nonnisi verborum sono dissentire videantur a catholico dogmate, capitali tamen omnes errore laborant; dum singulæ signi pra­ ctice rationem sacramentis novæ Legis adimunt, nnllamque tribuunt vim efficiendi sanctitatem, sive gratiam. Sic Lulherani et Calviniste passim sacramenta definiunt : Sigilla, seu signa divinitus instituta ad obsignandas in nobis et confirmandas divinas gratia? promissiones ad sustinendam fidei nostrœ imbecillitatem, excitandam fidem, nostram in Deum pietatem. Item : esse instrumenta Dei ad nostram sanctificationem instituta; quæ, similesve locutiones et sensum orthodoxum habere possunt; nam et sacramenta nostra dici sigilla, quibus divinæ confirmantur promissiones; valere ad juvandam fidem , excitandam pietatem, Catechismus Concilii Trid. part. 2. num. 13. docet; Christus, Salvator noster, inquit, cum nobis peccatorum veniam, cadestem gratiam, Spiritus sancti communicationem pollicitus est, guœdam signa oculis, et sensibus subjecta instituit, quibus eum quasi pigno­ ribus obligatum haberemus, atque ita fidelem in promissis futurum dubitare nunquam possemus. Ac paulo post : magnam vim habent sacramenta non solum ad fidem in animis nostris excitandam, et exercendam ; sed etiam... ad charitatcm inflammandam : et Trid. ipsum Sess. G. cap. 7. Baptismum causam instrumentalem nostra justificationis vocat. Nimirum Catholicis sunt signa vel sigilla non nuda tantum, sed practica, quæ simul vim ha­ bent efficiendi id, quod significant, sanctitatem : confirmantur iis di­ vinæ promissiones; non sterili ostensione gratre, sed practice illas adim­ plendo : sunt instrumenta gratae; sed immediata, hanc efficiendo. At dum adversarii similibus utuntur verbis, latet anguis in herba. Ilis sunt sigilla nuda, tantum speculativa gralke : instrumenta hujus mediata, sine vi seipsis causandi gratiam ; sed mediante fide, quam lanium excitant, quæque seipsa justificet. Quæ pugnant cum essentia veri sacramenti, quod ex institutione sua debet esse signum practicum sanctitatis; in antiqua Lege imperfecte; in nova Lege perfecte, sive interna? gratiae sanctificantis, quod ex proposito ostendemus, ubi de causalitate sacramentorum novæ Legis disputabimus. il. Obj. 1. contr.de/init. datam. 1°. Corpus Christi in Eucharistia non est sensibile, et tamen sacramentum est; pariter contritio est pars essen­ tialis sacramenti Pœnitentiæ, nec tamen sensibilis est. Quin cur non posset Dens rem mere spiritualem eligere, puta, aclum voluntatis ad significan­ dam gratiam? quo casu hic actus esset sacramentum; ergo sensibilitas signi non recte dicitur esse de essentia sacramenti. DE SACRAMENTORUM ESSENTIA ET EXISTENTIA. 13 2Q. Si sil de sacramenti essentia osse signum sacrum etiam subjective; ergo vel sanctificat subjectum in genere causæ formalis, vel efficientis; at neutrum dici polcst: si enim primum; ergo quandocumquc tale signum applicabitur subjecto, hoc semper sanctum reddet, quod tarnen persæpe non lit : si secundum; ergo sacramentis Legis novæ non conveniet ; irno hæc sacramenta vera non fuissent, quia non causabant gratiam. 3°, Permanentia est duratio : sed hæc rei accidentalis est; magis enim cl minus rem non variant; ergo esse institutum permanentor, ad essentiam sacramenti haud perlinet: deinde remedium natnræ sacramentum fuit ; sed hoc annis fere 400. ante Legem scriptam desiit, nimirum Abrahami tempore; ergo. 4°. Omne sacramentum debet necessario esse signum symbolicum , h. e. similitudinem quamdam et analogiam cum re significata habens; ergo data sacramenti notio manca est. Prob. Ant. ex D. Aug. epist. ad Bonifacium 98. (alias 23.) n. 9. ubi, si sacramenta > inquit, quamdam similitu­ dinem earum rerum, quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacra­ menta non essent. 5°. Si vera sit data sacramenti' definitio ; ergo et martyrium et sacrificium sacramentis accenseri debent ; nam et primum confert gratiam , ac juxta Bellarm. L. 1. de Bapt. c. 6. aliosque, ex opere operato : alterum pariter ad sanctificandos homines institutum est; item signum est rememorativum passionis Christi. 12. R. Ad lum. quoad lara. p. D. Corpus Christi, contritio non sunt sensibilia immediate per seipsa C. mediate, per aliud, quod tamen ad ejusdem sacramenti rationem pertinet N. Sed hoc jam sufficit. Contritio vero interior animi per confessionem externam sensibilis fit ; pariter corpus Christi per species panis, tum verba consecrationis, quæ ad idem sacra­ mentum spectant. Quoad 2am. p. R. D. Hic actus esset sacramentum ejusdem rationis cum sacramentis , quæ de facto instituta fuerunt pro hominibus N. rationis diversæ C. Et D. Cons. Ergo sensibilitas signi non est de essentia sacramenti pro hominibus instituti N. sacramenti, quatenus abstrahit ab institutione pro hominibus, ac substantiis mere intellectualibus , alioque quocumque possibili modo, accommodati C. Definitio procedit de sacra­ mentis institutis pro homine, quæ hujus conditioni esse accommodata opor­ tuit, juxta num. G. Cui adde : cum homo constet anima et corpore, colere debebat Deum non internis solum, sed etiam externis actibus ; sicut et acti­ bus externis eumdem offendit ; proinde non anima solum , sed et corpore, sive externe hominem sanctificari oportuit per res utique externas, sive sensibiles, ut Nyssenus docet de Baptismo Christi (opp. t. 3. p. 3G9. C.) inquiens: Compositus est homo et non simplex, ut certo scimus, atque id­ circo cognata, similiaque medicamenta oi ad curationem praebuit. Cui consentit Gregorius Nazianz. or. 40. de Baptismo n. 8. 13. Ad 20m. R. Sacramentum suo modo subjectum in utroque genere san­ ctificat : gemina enim est sanctitas , quam sacramenta causant ; una, qua Π causant formaliter in se ipsis, estque illa sanctitas moralis ac legalis, per quam homo specialiter consecratur, juugiturque Deo, ac formaliter quasi Μ 11 -1·: DE SACRAMENTIS IN GENERE. rcs Deo sacra, ad cumque singulari modo perlinens constituitur, ut sunt consecrationes templorum, ac similium , quee sacrantur formaliter hoc ipso, quod illis applicentur ceremoniae in hunc finem ab Ecclesia institutae. Et iuee sanctitas est effectus formalis sacramentorum tum veleris tum novæ Legis, habelurque semper. Altera est , quam sacramentum generalius sumptum cfieclive causât, et est vel gratia sanctificans, quam sola sacramenta nova effective causant ; vel legalis aliqua specialis consistens in jure cohabitandi populo Dei, communicandi in sacris ejusdem ac. religiosis ceremoniis, etc. quam conferre omnibus sacramentis commune fuit. Etsi vero permittatur, etiam specialem illam sanctitatem legalem conferri semper, modo sacra­ mentum sit validum, sicut etiam character ; sacramenta tamen novæ Legis sanctitatem illam veram, sive gratiam tunc solum causant, quando subje­ ctum illa rite suscipit, ut docent Elor. in Decr. et Trio. Sess. 7. Can. 6. 7. Sic qui in peccati mortalis statu ordinatur sacerdos, hoc ipso speciali modo Deo devinctus fit, licet sanctitatem internam non recipiat. Quod vero sacramenta vetera non causareut gratiam, non ideo sacramenta vera non erant; quia non est de essentia sacramenti in genere causare gratiam, sed hanc signifi­ care et conferre aliquam sanctitatem vel imperfectam, vel perfectam ; sacra­ menta vero antiqua saltem significabant gratiam ut conferendam per nova, veiul umbra horum et figura. ; X » kf < · · I L Si dicas : Quod in sacramentis habet rationem signi, debet causare id quod significat; ergo vel sacramenta vetera non erant vora, quia gra­ tiam significabant solummodo : vel si nova non semper causent gratiam, erunt signa falsa. R. D. Ani. Quod habet rationem signi cujuscumque A'. demonstrativi subd. Debet causare id pro quovis eventu A*. quando rite suscipitur C. Triplex in sacramentis significatum datur, 1°. significant gratiam ; 2°. passionem Christi et mortem, causam gratiæ meritoriam ; 3°. vitam ælernam, gratiæ effectum. Sacramenta novæ Legis,quatenus Christi mortem significant, signa sunt rememorati va : vitæ æteruæ, utpole futura, signa sunt prognostica : gratiæ vero, quam prasentem significant, signa demonstrativa sunt; sed respectu illius solummodo subjecti, quod illa rite suscipit, h. e. nullum gratiæ ponit obicem ; respectu subjecti alterius obicem gratiæ afferentis non sunt signa demonstrativa ; proinde eo casu nec signa falsa. Sacramenta vero Legis veteris erant signa tantum prognostica , quia et gratiam, et passio­ nem Christi, etætemam gloriam significabant ut futura. Nihilominus vera sacramenta manebant, cum de ratione sacramenti in genere solum sil signi­ ficare gratiam ; causare vero camdcm simul de ratione sacramenti in specie novæ Legis, quod solum differentiam specificam inter sacramenta ulriusque Legis constituit. 15. Ad 3am. R. D. Est accidentalis rei physicæ et physice spectatæ C. rei vel enti morali .Y. Ita quoque rem physicam physice non variat ; variat tamen moraliler, sive rem consideratam moraliler. Sic e. g. licet in visione beatifica major vel minor duratio non variet operationem physice; variat tamen moraliler in ratione bealitudinis, ad quam spectat perfecte explere appetitum rationalem, ita ut cesset eo ipso bcalitudo esse, si æternum non v Λ g DE SACRAMENTORUM ESSENTIA ET EXISTENTIA. 13 duret. Remedium vero naturae pro sola Abrahami familia mascula desiit, non pro aliis. IG. J,ra. de Eucharistia , quæ scilicet sacramenta eodem diepro more lune Ecclesiæ conferebantur neophytis. Poenitentiam Baptismo æquat S. Amhros. L. 1. de Pœnit. c. 8. n. 3G. 37. ulrobique inquietis idem esse ministerium sacerdotum; utrumque esse mysterium : in Poenitentia Dei nomen operari. Pariter S. Cyril. L. 12. in Joan. (opp. I. 4. p. 1101. D.) reconciliationem poenitentium Baptismo comparat. Extremam Unctionem Innoc. 1. sec. V. epist. 1. ad Decentium c. 8. (Labb. t. 2. p. 1218. B.) cæteris annumerat sacramentis; quippe de oleo infirmo­ rum loquens : Pernitentibus, inquit, istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi? Sed el ante Innoc. Extr. Unctionem in pecca­ torum remissionem adhibitam, Origenes testatur homil. 2. in Levit, n. 2. et 4. (opp. t. 2. p. 189. A. et 191. C.). Ordinem rursus sacramentis S. Dionts. Areop. accenset de Eccles. Hier, c. 5., per illum gratiam dari asserens. S. Aug. L. 2. contr. epist. Parmeniani c. 13. n. 28. scribens de Baptismo et Ordinatione: Ulrumque, inquit, sacramentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur: illud cum baptizatur; illud, cum ordinatur. Itaque in Ecclesia Catholica utrum­ que non licet iterari. Matrimonium demum inter sacramenta refert Aug. L. de bono conjug. 19 c. 18. n. 21. In nostrarum (uxorum) nuptiis, inquit, plus valet sanctitas sacramenti, quam fœcundilas uteri. Etc. 21. Uonum nuptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est, el in fide castitatis : quod autem ad populum Dei perlinet, etiam in sanctitate sacramenti. Idem Tertull. facit L. de Præscript. c. 40. Sed de his plura, ubi dc sacramentis in specie. Halio a priori est voluntas Christi instituentis; cui tamen sua non deest congru itas, ut nunc dicetur. 22. Dico 11. Sacramenta novæ Legis et quoad substantiam, et quoad nu­ merum perquam convenienter instituta sunt. Halio lae. part. est, 1°. Quia maxime congruum est, ut Deus provideat homini de salutis mediis naturæ humanæ consentaneis : sed homo nonnisi per res sensibiles ad rerum divinarum ac spiritualium intelligentiam dedu­ citur, ut ex S. Ciirysost. observatum est n. 6. ; ergo et statui Legis novæ sacramenta conveniunt. 2°. Ut ibid, ex S. Aug. notatum , ut ex tanta va­ rietate hominum coalesceret Ecclesiæ corpus, ac fideles in unam colligaren­ tur religionem, possentque discerni a cæteris, necessum fuit, eos quibusdam vinculis constringi, ac notis distingui sensibilibus; sed vincula illa sensibi­ lia, notæque sacramenta sunt. Ubi tamen S. Pater minime intelligendus est dc necessitate absoluta ac presse dicta ex parte Dei, sed latius accepta, pro magna congruilate ac convenientia naturali. Plurcs convenientias afiertCalechismus Romanus. Halio 2ac. part, sumitur a similitudine, quæ vitam spiritualem et corpo^· ralem intercedit. Homini quippe ad vivendum, vitamque agendam tum suo, ac quia animal sociale est, reipublicæ bono , hæc septem videntur perneces­ saria : 1°. generari debet : 2°. augeri et roborari : 3°. nutriri : 4°. sanari, si in morbum incidat : 5°. removeri infirmitatis reliquiæ debent : deinde 6°. quantum rempublicam attinet, ut magistratus non desint, quorum auctoritate regatur : 7°. eo quod mortalis sit, ut legitima sobolis propaga­ tione conservet seipsum et humanum genus. Ha pariter ad spiritualem vitam requiruntur septem. 1°. per Baptismum renascimur, Joan. 3. Nisi quis re­ natus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. 2°. Confirmationis virtute augemur et roboramur in fide, ut dc baptizatis jam Apostolis notat D. August, iis id­ circo a Domino dictum esse : sedete in civitate, donec induamini virtute exalto, Luc. 24. 3°. Eucharistia nutrimur , juxta iUud Joan. 6. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. 4°. per Poenitentiam restitui­ mur sanitati. 5°. per Extremam Unctionem abiguntur morbi spirituales , ac peccatorum reliquiæ, Jac. 5.6°. per Ordinem traduntur ministeria sacra in Ecclesia, ac constituuntur superiores, qui præsint coetui fidelium. 7°. Ma­ trimonium additur, ut per legitimam sanctamque conjunctionem maris ac feminæ religiose susccplæ proles educentur ad cultum Dei. 23. Obj. I. Ex Script. 1°. Si septem darentur Legis novæ sacramenta , meminisset illius numeri S. Scriptura alicubi : atqui nusquam illius memi­ nit; ergo. 2°. Scriptura sacra potius duo tantum esse sacramenta indicat; nam Joan. 19. ex latere Christi fluxerunt sanguis et aqua, h. c. Eucharistia, et Baptismus; ita enim locum hunc S. Aug. L. 2. de symbolo c. 6. et Tract. 9. *·’·£ 20 : de sacramentis in genere. n. 10. in Joan. ; tum Chrysost., Cyiull., Theophylact., Damasc. L. i. defidc c. 9. et passim Patres Græci exponunt. Nec obscure hunc numerum repro­ bare videtur Apoc. 17., ubi angelus vocat sacramentum bestiam septem ha­ bentem cornua, quo significari videtur, septenarium sacramentorum nume­ rum ad Antichristum, qui per bestiam illam designatur, pertinere. 21. Ad 1°®. R. 1°. Nec Scriptura alicubi numeri binarii sacramentorum, vel ternarii mentionem facit. R. 2°. .V. M.} quod hujus numeri meminisse debuisset, cum mulla teneamur credere vi verbi divini traditi, cujus eadem auctoritas est, quæ scripti, etsi in Scriptura ipsa scripta non sint. Sic quatuor omnes tenemus Evangelia, cæteris, quæ etiam sub hoc circumvolitabant nomine, rejectis ; sic et determinatus est librorum canonicorum numerus, tametsi nec huncj nec illa Scriptura determinet. Demum R.3°. D. min. Non meminit alicubi, h. e. in uno loco omnium septem, aut sub hac verborum formula sacramenta sunt numero septem C. non me­ minit ejus numeri quoad rem .V. Sic vero meminit, cum septem ejusmodi ritus sacros assignet, nec plures, nec pauciores, quibus omnes veri sacra­ menti dotes conveniunt, ut constat ex Conclusione. Atque ita nobiscum re­ spondeant, necesse est, adversarii, cum secus nec sua tria, vel duo sacra­ menta evincent. Quod vero hoc solum modo Scriptura sacramenta assignet septem, rationem hoc loco apposite Bellarm. dat, quia Scriptura (idem est de Patribus) non scripsit Catechismum, ut modo facimus ob multitudinem hæresum, sed tantum res ipsas tradit variis in locis. Neque replicent : Debuisset saltem Scriptura iis in locis hisce ritibus tri­ buere nomen sacramenti, si eos ut vera sacramenta proponeret. Nam R. Neque hoc nomen Baptismo, vel Eucharistiæ attribuit, quæ tamen adversariorum consensu sacramenta sunt ; sed solum Matrimonium hoc in­ signitur nomine, quod tamen adversarii omnes e sacramentorum numero exularc jubent. Deinde nudum sacramenti nomen in Scripturis divinis adhibitura nondum signum sufficiens est, rem illam ad veri nominis sacra­ menta referri ; nam variis rebus hoc nomen additur, quæ tamen ad illa mi­ nime pertinent. Ita ad Ephes. 1. propositum gentiles vocandi ad fidem dicitur sacramentum voluntatis Dei ; ad Tim. 3. Verbi divini incarnatio magnum dicitur pietatis sacramentum ; Dan. 2. statua Nabuchodonosori in somno objecta; Apoc. 1. sacramentum stellarum ; Apoc. 17. sacramentum mulieris. Hinc non est de nomine hic, sed de re disputatio. 25. Ad 2um. R. D. Laudati Patres sic exponunt, ut excludant sacramenta alia A’. secus C. Sic et Apostolus ad Hebr. 6. duo tantum ponit sacramenta ; Baptisma, et impositionem manuum, h. e. Confirmationem ; non rursum jacientes fundamentum poenitentia ab operibus mortuis, et fidei ad Deum; baptismatum doctrina ; impositionis quoque manuum ; ubi per impositionem manuum Ciirts., Theophtl., Theodorei., aliique Confirmationem inlelligunt, quæ dabatur post Baptismum; nec meminit Eucharistiæ, licet et hæc dari post Baptismum soleret, quin tamen idcirco eam excludat. Sed non est necessitas inhærcndi expositioni dalæ : alii enim Patres exponunt aliter. Cyril. Catech. 3*. η. 10. et 13*. η. 21. Hieron. epist. 60. (al. 83.) OE SACRAMENTORUM ESSENTIA ET EXISTENTIA ad Oceanum n. G. (opp. t. 1. p. 420.) per sanguinem et aquam duo signiflcari Baptismata volunt, sanguinis el fluminis. S. Ambros. L. 10. in Luc. n. 133. ac S. Aug. ipse in cap. 19. Joan. Tract. 120. n. 2. aliique persanguinem intelligunt redemptionis pretium ; per aquarn Baptismurn, quo pretium illud applicatur. Et hæc expositio videtur litteræ conformior; ideo enim, ut notat Beli.armi.nus, non dixit : exivit aqua et sanguis, ut ordo poslulassel, si ageretur de Baptismo et Eucharistia, cum hanc ille præeat; sed exivit sanguis et aqua, h. e. pretium , et hujus applicatio : quo ostenduretur efficacia baptismi Christi præ illo Joannis, qui venerat in aqua solum, sive baptismo inefficaci ; Christus in sanguine et aqua, h. e. aqua annexum habente ejus pretium sanguinis, sicque in baptismo efficacissimo, plane juxta illud 1. Joan. 5. Hic est, qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. fl fl fl fl ■ fl fl fl fl fl fl 26. Ad 3uni. R. Non sine blasphemia ita objici ; nolint enim, velint, ea etiam sacramenta hac ratione numerare debebunt inter cornua besliæ, quæ adversarii admittunt pro veris, Baptismum et Eucharistiam. Verum non dixit Joannes; septem cornua esse septem sacramenta , sed sacramentum in singulari, sive unum ; tum quid septem ea capita denotent, continuo subdii, esse septem reges. fl 27. Ohj. II. Ex SS. Patribus 1°. Si septenarium sacramentorum mimenim constanter tenuisset Ecclesia , cur igitur antiquiores Patres illius non meminerunt? Quin 2°. Veteres Ecclesiæ Patres et Scriptores, ubi de sacramentis vere talibus agunt, duobus solummodo contenti sunt; nam 1. duorum dunlaxat S. Justin. M., Baptismi scilicet et Eucharistiæ meminit Apol. 2\ 2. Nec plurium Irenæus. 3. Tertull. pariter L 1. et 4. contr. Marcion. 4. S. Aug. L. 3. de Doctr. Christ, c. 9. Item epist. 118. (al. 54. n. 1.) duo tantum dari sacramenta affirmat, Baptismum et Eucharistiam; nam priori loco, pauca, inquit, pro multis, eademque [actu facillima, et intellectu augustissima, et observatione castissima ipse Dominus et Apostolica tradidit disciplina: sicuti est Baptismi sacramentum, et celebratio corporis et sanguinis Domini. 3°. Etiam Patres qui ex professo tractant de Sacramentis, nonnisi illa duo ponunt; tales sunt S. Cyril, in Catechesibus, S. Ambros. L. de Sacrament. et de Myster. 4°. Recentiores e Patribus plura quidem subinde, quam duo recipiunt ; tamen non septern : sic S. Gregor, relatus Can. multi secularium, Caus. 1. Q. I. tria ponit,Baptismum,Chrisma, Eucharistiam : Auctor operis de operib. Cardinal. Christi, qui sub nomine Cypriani perperam alias venit, rursum tria tantum, Eucharistiam, Chrisma, Ordinationem : Radan. Maurus tandem de instil. Clericor. sex priora sacramenta , Matrimonio excluso ; ergo septenarius ille sacramentorum numerus e cerebro prodiit Scholasticorum, Hugonis aS. Viet. an. 1130., et Petri Lombardi, sive Magistri Sententiarum an. 1140., quia ante hos non occurrit. 28. Ad lun, R, N, Quod non meminerint, etsi non sub hoc expresso H fl U fl H H fl H fl S» fl fl H H H H fl 19 fl H fl fl H fl fl fl fl H fl fl fl H fl fl 22 DE SACRAMENTIS IN GENERE. nomine, numeri septenarii (sic enim nec numeri binarii aut ternarii memi­ nerunt), tamen quoad rem; non equidem singuli septem sacramentorum omnium , attamen universi vel collecti sacramentorum singulorum, ut ex Conclus, constat. Sed et Aug. singulorum septem sacramentorum diversis in locis mentionem sat claram ingerit ; nam præter Baptismum et Eucha­ ristiam loc. antec. num. cit. diserte Confirmationem sacramentorum albo infert L. 2. contr. litteras Peliliani c. 104. n. 239. Sacramentum chrismatis in genere visibilium signaculorum sacrosanctum est, sicut ipse Baptismus : Ordinem L. 2. contr. epist. Parmen, verbis in prob. 2*. num 21. adductis. Poenitentiam in Ps. 146. n. 8. reconciliationem pœnitentium verbis disertis sacramentum appellans: Extremam Unctionem L.u. de Baptism, c. 20., sub nomine enim olei passim apud veteres Extr. Unctio venit : Matrimonium demum L. 9. de Genes, c. 7. triplex ejus bonum esse dicens, proles, fidem, sacramentum. Cur vero singuli non referant sacramenta singula, ratio est 1°., quod id eorum scribendi scopus sæpe non posceret : vel 2°. quod illa lautum tractanda sumerent, qute impugnabantur ab haereticis, uti ex dicen­ dis constabit :3°. disciplina arcani, sive lex religiosi silentii de nostrae my­ steriis fidei, de qua testantur, quotquot ferme veterum de religione scripse­ runt. Omnibus mysteriis, ait Tertul. Apol. c. 7. silentii fides debetur. Idem S. Basii., vult L. de Spir. sancto c. 27. n. 66. S. Ambros. L. de iis, qui mysteriis initiantur, seu de Mysteriis c. 9. n. S3. Quin ea lex gentilibus occultandi fidei dogmata adhuc sec. IV. et V. tenuit. Unde S. Chrys., qui sec. IV. exeunte floruit, homil. 40. in epist. 1. ad Corinth, n. 1. ( opp. t. 40. p. 379. A. ) de Baptismo loquens, volo quidem, inquit, aperte hoc dicere, non audeo autem propter eos qui non sunt initiati; ii enim expositionem nobis faciunt difficiliorem , ut qui nos cogant vel non aperte dicere, aut eis arcana enuntiare, etc. Et ineunte sec. V. Innoc. I. respondens Decent io Eugubino Episcopo, verba dicere non possum, inquit c. 3. (Labb. t. 2. p. 4240. D. ), ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere. Ea etiam de causaS. Aug. L. de catechizand. rudib. c. 9. sacramenta ait fuisse appel­ lata mysteria, h. e. secreta, occulta, quæ solis communicanda initiandis, efferre contra in publicum nefas esset. Nimirum ne, si panderentur gentili­ bus, hi ritus et sacra religionis nostra sensu acciperent maligno, indeque spernendi et cavillandi ansam caperent, ut revera docuerat experientia. MM: 29. .-It/ 2um. R. 1°. id falsum esse de singulis Patribus, ut constat ex Aug. ante cit., et Tertii., paulo post, aliisque in Conclus. Deinde ad singulos R. 2°. in specie. S. Justinus ideo duoram solummodo meminit, quia, ut de singulis tracta­ ret, nec scribendi, nec temporis ferebat ratio. Respondebat enim gentilibus, qui duo objecerant Christianis : 1°. eos esse atheos, quod Deos non colerent : 2’. in conventibus suis eos vesci pueruli alicujus carnibus, ideoque nemi­ nem eos, præter suos, suam ad synaxin admittere. Cujus calumniæ in Christianos conjectœ etiam Tertvi.. in Apologet., Athenagoras in Apolog., Minutu s in Octavio testes sunt. Ad primum respondet, eos atheos non esse, cum 1res divinas personas colant. Deinde de Christianorum synaxi agit, ac veluti cursim Baptismi meminit, ut doceat, nonnisi baptizatis permissum esse’synaxi accumbere; tum, quid Christiani in synaxi agant, rationem red- t /T ■■ DE SACRAMENTORUM ESSENTIA ET EXISTENTIA. 23 dii, ubi de Eucharistia necesstim habebat disserere, utpote synaxeos myste­ rio praecipuo, ob quod, scilicet corpus Christi , putabantur carnibus vesci mactati pueruli. Igitur de sacramentis aliis ut scriberet, nec nccessum fuit, cum luce ignota essent adhuc gentilibus; nec proinde consultum, ne ex his divulgatis ampliorem causam sumerent Christianos amplius cavillandi. S. Iren.eus ex professo de sacramentis non tractat, sed pro oblata scri­ bendi causa nunc Eucharisliæ, nunc Baptismi meminit. L. I. c. 9. de priore disputat, ut Marci cujusdam errores refellat circa camdem; cap. 18. autem de Baptismo, ut rursus hærelicorum aliorum circa eumdem ineptias confutet. Tertull. plura admisit, quam duo; nam 4°. L. de Resiirr. carnis c. 8. omnino quatuor distinguit, Baptismum, Chrisma , Eucharistiam et Ordina­ tionem; quinque vero L. de Præscript. c. 40. , ubi ait, diabolum ipsas res sacramentorum divinorum cernulari .. tingit et ipse quosdam... expiationem deliciorum de lavacro repromittit ; en Baptismum : initiat mitra; en Ordina­ tionem : signat in frontibus milites suos; en Confirmationem : celebrat panis oblationem ; en Eucharistiam : quid? quod summum Pontificem in nuptiis statuit ; en Matrimonium. Deinde falsum, Tertull. L. contr. Marcion. duo dicere sacramenta; sed potius exinde refelluntur adversarii : ait enim ibid. L. I. c. 14. in sacramentis uti voluisse Deum aqua, pane et oleo; sed haec in quinque sacramentis materia sunt. Non meminit tamen hic duorum aliorum, quia nihil conducebant ad ejus propositum ; quippe probandum sibi sumpserat, Deum verum vere condidisse elementa, cæterasque res sensi­ biles , quod negabat Marcion ; atque ita probat : si hæc alius quidam condi dissel Deus, sane non iis uteretur Deus noster et verus in sacramentis suis. S. Augustin, ponit sacramenta duo non exclusive, vehiti non darentur alia; omnia enim septem ab eo admitti, constat ex ante dictis; sed solum exempli gratia, ut particula sicuti salis indicat. Sic eadem sacramenta duo exempli gratia ponit in Ps. 103. conc. P. n. 9. Respice, inquiens, ad mu­ nera ipsius Eccles ice, munus sacramentorum in Baptismo, in Eucharistia; at non excludendo proplerea reliqua ; nam immediate subdit : et in cœleris sacramentis. Ideo vero hæc duo ad modum exempli refert, quod principa­ liora sint, Baptismus necessitate , cum et cælerorum sit janua, Eucharistia autem excellentia et dignitate. 30. Ad 3utn. R. .Y. a laudatis Patribus ex proposito de sacramentis dispu­ tationem suscipi, sed nJerque neophytos, seu baptizandos de iis instruit sacramentis, quæ cum Baptismo adultis conferuntur; ad hos enim Cyrilli catecheses, ut legenti palet, diriguntur, quos illuminandos vocat, h. e. baptizandos; Baptismus enim sacramentum illuminationis dicebatur anti­ quis. De S. Ambrosio vero vel ipse titulus id declarat, et de iis, qui ini­ tiantur, h. e. phrasi tunc pariter recepta, baptizabantur : adultis vero tria sacramenta dabantur, olim quidem die eodem Baptismus, Confirmatio, Eucharistia; id quod ex cit. L. Ambrosii de Sacram, et iis, etc., planum fit, ubi et totum Baptismi ordinem , et quæ hunc consequebantur, exponit. Hinc dum L. G. c. 2. ait : Accepisti plenissime de sacramentis, cognovisti omnia; accipi debet de sacramentis iis, quibus instituebat neophytos. ·, $ H1 .Ύ -s' 24 DE SACRAMENTIS IN GENERE, 31. .Id 4“®. R. Verba eit. Can. non recte attribui Gregorio, cum non apud hunc, sed IsmoRiM extent L.fi. Etymolog. c. 19.: sed cujuscumque sint, duntaxat ad modum exempli referuntur. Auctor operis de operib. Cardinal. ea solum sacramenta exponenda sumpserat, quæ Christus in cœna instituit, Eucharistiam, Chrisma et Ordinationem; vide Serm. de cama Domini, et lot. ped. inter opera S. Cypriani. Rabanls demum Libris do Instil. Clericor. de sex prioribus solum sacramentis agit , quia hæc clericis, quos instituit, conveniunt, Matrimonio omisso, quod ad eosdem non pertineat. 32. Obj, III. Etiam lotio pedum Joan. 13. adhibita in cœna a Christo ad vera sacramenta perlinet; ergo sunt plura, quam septem. Prob. Ant. Habet enim omnia, quæ veri nominis sacramentum exigit; nam 1°. adest ritus externus, sive signum sensibile, nimirum lotio. 2°. Institutio divina et praeceptum Christi v. 14. Si ergo ego lari pedes rest ros dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes: exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. 3°. Promissio graliæ v. 8. Si non lavero te, non habebis partem mecum. R. .V. .4. et prob. et dico, non haberi 1°. praeceptum Christi, sive institu­ tionem divinam, ut traditione constat ex praxi Ecclesiæ; nunquam ea praeceptum Christi in ea lotione agnovit sibi traditum, quod demonstrat ejusdem quoad illam disciplina varia. Nam S. Ambrosio teste, L. 3. de Sa­ cram., eam non observavit Ecclesia Romana, cæterarnm Magistra. Teste Isidoro, L. G. Elymolog. c. 7. Ecclesia Hispana Dominica Palmarum ante Baptismum non pedes solum, sed et caput abluebat baptizandorum. Idem mosGallicanæ fuit Alcvino teste, L. de Eccles. Oftic. De Africana Aug. refert epist. 55. n. 33. ad Januar. (alias 119.) plures lotionem in consuetudinem recipere nolnisse, ne ad Baptismum pertinere videretur; alios, ubi consuetudo fuisset, eam abstulisse. Et vero nunquam Christiani putarunt, speciale sibi praeceptum datum de pedum lotione; alioquin peccarent omnes, qui ea ceremonia non utuntur. Deinde plerumque ante Baptismum adhibebatur ; ergo non putabatur instituta ut sacramentum, cum ille omnium janua sit. Per hæc igitur : s» ergo ego lavi pedes, etc. humilitas, tum chai itas praeci­ pitur, ut exponunt Cbrys. et Cyrillvs in hunc S. Joannis lucum. 2°. Nec habetur promissio gratiœ ; per hæc enim : nisi lavero te, non ha­ bebis partem mecum, ad litteram non promittit Christus gratiam , sed mina­ tur Petro pœnam ob inobedientiam, ut rursus exponunt laudati ante Patres Cbrys., Cyril., tum S. Basil. L. 1. de Bapt. c. 2. I nde multum differt hæc Christi propositio: nisi lavero te, etc., ab hac Joan. 3. Nisi quis renatus fue­ rit ex aqua, etc.; hæc enim posterior universalis est, omnes respiciens citra conditionem ullam; prior vero Petrum , ej usque reluctantiarn respicit, cui, nisi obediat, comminatur poenam. Per ista vero v. 10. Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet, non innuitur, lotionem pedum peccata venia­ lia more aliorum sacramentorum remittere ex opere operato; alias quo­ tidie deberent lavari pedes; sed esse figuram lotionis alterius internæ, qua etiam luti, mundi toti, sive simpliciter mundi, h. e. justi indigent, ut levio­ ribus maculis, peccatis venialibus se mundent, quæ etiam justis adhærent, voluti balneo lotis in pedibus pulveres. Lotio autem interna, qua diluuntur ejusmodi nævorum in justis pulveres, per illam externam figurata sita est DE SACRAMENTORUM ESSENTIA ET EXISTENT1A. In contritione, Pœnitentiœ sacramento, humilitate, aliisque virtutum acti­ bus, qui oppositi sunt certis peccatis venialibus. 3.3. Dices : Attamen S. Ambros. L. 3. de Sacram, c. 1. n. 4. et seqq. lotio­ nem pedum etiam ad noslrarn sanctificationem institutam asserit. Et L. de Mysteriis c. G. n. 32. plantam Petri, ait, ablui, ut hœreditaria peccata tol­ lantur; propria autem relaxari per Baptismum : auctor vero serm. de lot. ped. inter Cypriani opera p. 334. ad hæc verba, nisi lacero te, non habebis partem meum: Paulatim, ait, mysterii hujus declaratur necessitas, quam con­ ditio proposita inevitabilem reddit. D. Bernard, serm. de Cœn. Dom. n. 4. (opp. t. 1. p. 891. E.) : Ut de remissione quotidianorum, inquit, minime du­ bitemus, habemus ejus sacramentum, pedum ablutionem. R. 1°. generaliter : Lotionem pedum dici sacramentum acceptione latiore, quatenus scilicet aliquid sacri significet, quod in nobis fieri quotidie debet, li. c. expiationem peccatorum venialium; non hanc efficiendo sacramento­ rum aliorum more, sed ut oblinendam per deprecationem, poenitentiam, humilitatem, etc. Et vero si crederent, lotionem pedum tale sacramentum esse ; oporteret sane, inquit Bellarm. apposite, nos ex eorum sententia quo­ tidie invicem lavare pedes, eo quod sacramentum hoc culparum quotidiana­ rum esse expiationem dicant. Hinc simul patet responsio ad posteriores duos, D. Bern, et auctorem serm. cit. R. 2°. in specie ad S. Ambros., et explico cum dist. : ait hunc ritum insti­ tutum esse etiam ad sanctificationem nostram, hanc simul efficiendam N. solum significandam, obtinendam vero per actus alios poenitentiae, humilita­ tis, charitatis. etc. C. Per hœreditaria vero peccata nihil minus, quam origi­ nale inlelligit, cum illud per Baptisma dilui, nec solum propria personalia actualia, tota semper crediderit Ecclesia contra Pelagianos, ipseque Ambros. L. cit. de Myster. c. 3. n. 11. inq u iens, in Baptismo omne ablui carnale pec­ catum ; sed intelligit concupiscentiam, juxta ea, quæ S. Pater idem in Ps. 48. n. 9. tradit, ubi, quod L. de Myster. vocaverat peccata hœreditaria, lubricum calcanei appellat : lavemus et pedes, ut lubricum calcanei possimus auferre. Proinde sensus est : obtenta mundatione baptismal!, necessariam insuper esse aliam, qua hœreditaria coerceatur concupiscentia, expienlurque, si qua per hanc contracta, peccata quotidiana; hanc vero expiationem significari quidem lotione pedum , sed obtineri modis aliis, non per eamdem effici. ARTICULUS III. QUIS AUCTOR ET INSTITUTOR SACRAMENTORUM NOVÆ LEGIS ET QU.E EORUM TUM AD SE INVICEM , TUM SUBJECTUM COMPARATIO ? .34. Prœmitto. Non istud hic in controversiam venit, Deusne solus princi­ palis sacramentorum auctor sil; certum enim est, neminem, praeterquam Deum solum, qui solus est gratiœ auctor, posse sensibilibus rebus virtutem causandi gratiam annectere, ac proinde ex auctoritate divina profluere de­ bere, ut aliquid conferendi gratiam virtute polleat. Sed maxime quaeritur, utrum sacramenta novæ Legis omnia a Christo, ac quidem immediate inslj- . Y ■ DE SACRAMENTIS IN' GENERE. tuta sint? contra ac quidam Theologorum veterum putarunt, sacramenta quaedam nonnisi post Christi in coelos ascensum, accepta tamen a Christo potestate instituta fuisse. Sic Extremam Unctionem tum primum institutam fuisse ab Apostolis Hugo Victor., ac Magister Sentential’, asserebant. Confir­ mationem primum in Cone. Meldensi an. 845. tum Alex. Alens., tum D. Uonavent. tradidit ; etsi immerito plane; cum nihil omnino de institutione hujus sacramenti, quasi tum primum facta, in toto isto Concilio reperire sit, sed solum quidam praescribantur Canones, juxta quos administrari hoc sacramentum debeat, ut ne conferatur a chorepiscopis, Can. 44. Ne obsa­ crum chrisma aliquid muneris episcopi accipiant, Can. 45. Ne sacrum chrisma nisi feria quinta majoris hebdomadæ conficiatur, Can. 46. Quæ in­ stitutionem non primum factam arguunt, sed antiquam supponunt. Μ* ■ÿ 35. Dico I. Omnia et singula novae Legis sacramenta Christus imme­ diate el perse ipsum instituit. Est certa apud Doclores sententia, ac juxta multos de fide, quod tamen negant alii. Prob. I. Ex Scriptoris sacris. 1°. Nullum est ex sacramentis septem, cujus expressa in Scripturis mentio non fiat; ut constat ex num. 20. Igitur imprimis nullum post lapsam Apostolorum aetatem institutum ab Ecclesia dici potest. Sed nec ipsis ab Apostolis ; nam 2°. 1. ad Cor. 4. Apostoli pro­ fitentur, se ministros duntaxat esse, ac dispensatores mysteriorum Dei; nusquam auctores. Et jam c. 3. v. 5. prœmiserat : Quid est Apollo ? Quid vero Paulus? Ministri ejus, cui credidistis. 3°. Teste S. Luca Act. 1. Chri­ stus a resurrectione sua 40. dierum spatio conversatus cum Discipulis fuit, loquens de regno Dei, h. e. Ecclesia ordinanda ; quo tempore proinde ea excepisse e divini Magistri ore dicendi sunt, quæ postea de sacramentis tradiderunt : Non ii dies, dilectissimi, inquit S. Leo serm. 1. de ascens. c. 2., qui inter resurrectionem Domini ascensionemque fluxerunt, otioso transiere decursu; sed magna in his confirmata sacramenta, magna sunt revelata mysteria. Prob. II. Ex SS. Patribus qui non alium unquam sacramentorum insti­ tutorem, quam Christum pronuntiant. Ita S. Ambros. L. 4. de Sacram, c. 4. Auctor sacramentorum, inquit, quis est, nisi Dominus Christus Jesus? S. Aug. tum epist. 54. n. 1. (alias 118.) ad Januar., tum L. de vera Relig. c. 17. n. 33. Ab ipsa, ait, Dei Sapientia homine assumpto, a quo in liber­ tatem vocati sumus, pauca sacramenta saluberrima constituta sunt, qwe societatem Christiani populi, hoc est, sub uno Deo liberœ multitudinis, con­ tinerent. Similia in aliis comperies. Htec vero de institutione immediata oportere inlelligi, patebit ex sequentibus. Prob. Ili. Ex Cone. Trident., quod Sess. 7. Can. 1. sic definit : Si quis dixerit, sacramenta noves Legis non fuisse omnia a Jesu Christo instituta... anathema sit. Sed hoc de institutione immediata debet accipi : 1°. Quia vulgari et modo loquendi et sensu per institutorem is proprie designatur, qui per se ipsum immediate instituit, vel ordinat quidquam ; omnino sicut præcipere is solum diciiur, qui per se immediate praecipit, etsi legem charte consignet alius, divulget præco. Hinc et quæ pracipit Ecclesia, non veniunt juris divini, aut præceptorum Christi nomine, etsi Ecclesia, dum præcipit, id auctoritate faciat delegata a Christo. DE SACRAMENTORUM ESSENTIA ET EXIMENTIA. 27 2°. Dum Concilium agit de sacramentis in specie, ca a Christo instituta dicens, aliaque, etsi particulam immediate non addat; semper tamen hæc debet subintelligi, ut Sess. 14. c. 1. dum Poenitentiam ait, tunc a Christo præcipue institutam , quando a mortuis excitatus insufflavit in Discipulos dicens : accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc. ; Sess. 22. c. 1. Christum in ultima cana Apostolos instituisse sacerdotes, etc., semper institutio immediata iulelligilur ; ergo et dum Can. 1. cil. definit, esse instituta a Christo omnia sacramenta. Quin 3°. Sess. 14. Can. 1. Extremam Unctionem , ad quam fere solam lota recidit difficultas et quæslio (nam quod de Confirmatione putabant aliqui, eam in Cone. Meldensi institutam, lapsus fuit, ut ex ipso Cone, constat), definit fuisse institutam a Christo, et a Jacobo promulgatam; ergo hoc ipso ducet S. Synodus, hoc sacramentum esse institutum a Christo imme­ diate. 1. Quia institutionem opponit promulgationi, priorem Christo, alle­ ram Jacobo tribuens; at promulgator institutionis institutor ipse non est. 2. Si esset ab Apostolo instituta immediate, eoque mediante a Christo, non esset ratio, quod promulgationem solam Jacobo, institutionem vero soli Christo tribueret. Igitur pariter, cum omnia sacramenta a Christo instituta docet, eodem loquendi modo instituta immediate intelligit. 4°. Si quædam sacramenta instituisset Ecclesia, mutare posset eorum substantialia, sicut eorum ritus, quos ipsa instituit; sed Trident, negat, hanc potestatem competere Ecclesiae, dum Sess. 21. c. 2. docet, esse po­ testatem in Ecclesia mutandi sacramentorum ritus, at salva eorum substan­ tia. 36. Obj. 1. In statu Legis naturae ac scriptae ex auctoritate divina homines instituerunt sacramenta, cum determinarent ipsi signa sensibilia ; ergo idem de Lege nova dici potest. II. S. Augustin. L. 3. deDoctr. Christ, c. 9. quædam instituta ab Apostolis supponit, de sacramentis inquiens : Ipse Deus et Apostolica tradidit disci­ plina. Etepist. o4. cit. ad Januar. n. 1. Baptismum et Eucharistiam recen­ sens ceu a Christo instituta addit : et si quid aliud commendatur in Scri­ pturis; ergo illa duo solum a Christo instituta agnoscit, vel certe ea tantum, quorum refertur institutio in Scriptura. III. Auctor serm. de ablui, pcd. inter S. Cypriani opera p. 333. : Ipse sum­ mus, inquit, sacerdos sui est sacramenti institutor et auctor, in caleris homines Spiritum sanctum habuere doctorem ; ergo quædam per homines instituta supponit. IV. Christus Apostolis et Ecclcsiæ omnem reliquit potestatem; ergo et instituendi sacramenta. Ad lum. R. .V. JziL, cujus nullum extat ullibi fundamentum; sed et hæc immediate a Deo instituta sunt, promulgata per angelos et Moysen , ut de circumcisione in Lege scripta constat, ex Gen. 17., de aliis in libris Exodi et Levitici. Nec, ut homines tunc instituisse sacramenta dici possint, sufficit, quod signa e. g. in remedio natura» determinarent; sed principa­ liter requiritur, ut signum sit significativum graliæ , ac causativum sanctitatis, quam significationem ac vim signo Deus addidit, non homines. Ad2°“. R. N. Cons, Nam quoad lum. textura, vox disciplina non institu- 28 iL tionem, sed expositionem, promulgationem, doctrinam sonat. Quoad 2““. textum hæc duo refert ad modum exempli tantum ; cætera vero agnoscit, non quæ instituuntur, sed commendantur in Scripturis, sive Scriptura eorum institutionem referat, sive non; sed singula septem commendantur in Scripturis juxta num. 20. Ad 3“®. R. .V. Cons. Per particulam enim cœteris, non intelligi debent sacramenta cætera, cum omnium consensu certum sit, prælcr Eucharistiam, etiam Baptismum saltem a Christo esse immediate institutum ; sed ceremoniæ, quæ ad Eucharistiae celebrationem pertinent, ut sensus sit : Christus sacramentum sui corporis instituit ipse per se, cætera, quæ ad idem cele­ brandum pertinent, ritus, Uturgiæ, etc., Ecclesiam, docente Spiritu sancto, auctorem habent. ·,·■ Ad 4“®. R. D. Omnem potestatem, quæ ad rectum Ecclesiæ regimen pertinet C. etiam instituendi sacramenta .V. Priorem semper, posteriorem sibi relictam nunquam agnovit Ecclesia, juxta Trident, Sess. 21. c. 2. supra cit. .H 37. Dico II. Sacramenta novæ Legis non sunt omnino paria, Γ. dignitate 2°. necessitate. Prob. I1, pars ex Cone. Trident. Sess. 7. Can. 3. Si quis dixerit, hæc septem sacramenta ita esse inter se paria, ut nulla ratione aliud sit alio dignius, anathema sit. Quo Canone Lulheri assertum ferit in L. de ministris Ecclesiae instituendis ad Pragenses ; Sacramentum altero dignius esse non posse, cum eodem verbo Dei omnia constent. Et vero simpliciter Eucharistia dicenda est quoad ipsam substantiam antecellere sacramentis omnibus ; cae­ tera enim ex re sensibili constant et virtute quadam agendi communicata sibi a Deo ; at Eucharistia non viriulem quamdam solum operativam gra­ tiæ, sed virtutis, ipsiusque grati® auctorem Christum continet. Et praeterea est hoc sacramentum quasi omnium cœterorum consummatio; unde et post alia tradi solet, quando illa traduntur adultis; olim etiam post ipsam Extremam t nclionem juxta Can. Ab infirmo, Caus. 2G. q. 7. etsi consue­ tudo obtineat hodie contraria, eo quod sæpe accidat, ut infirmi in extremis constituti, morbo inierim invalescente, S. Communionem recipere ne­ queant. Prob. 2*. pars. Quia Baptismus est necessarius omnibus necessitate medii, h. e. ut sine eo, vel in re vel in voto, salus obtineri non possit, quin excuset vel ignorantia, vel impotentia. Poenitentia quoque necessitate eadem ne­ cessaria est, non quidem omnino singulis ut Baptismus, qui eatenus neces­ sitate Poenitentiam superat ; sed solis et post Baptismum relapsis. E contra ex sacramentis alia nonnisi necessitate præcepti necessaria sunt, h. e. quo­ rum susceptio quidem præceplo gravi imperatur ; potest tamen absolute sine his vel in re, vel in volo susceptis obtineri salus, si aut ignorantia, aut im­ potentia excuset. Talia passim dicuntur Confirmatio, Eucharistia, Extrema Unctio, etsi adhuc iterum aliquo cum discrimine, de quo videTheol. Moral. Aliam demum necessitatem Ordo habet, tum Matrimonium. Illa equidem non Christianis singulis, sed solum toti communitati Ecclesiæ, simpliciter necessaria sunt : 1°. Ordo; hic enim Ecclesiæ rectores aut gubernatores constituit : sed juxta Prov. 11. ubi non esi yuljernator, populus corruet. > ■ — DE SACRAMENTIS IN GENERE. ■»* DE SACRAMENTORUM CADSALITATE. 29 l'rælcrea si necessaria sit relapsis Poenitentia, necessarii etiam ejusdem ministri sunt, sive sacerdotes. 2°. Matrimonium, ex eo quod conservat mul­ titudinem Ecclesiæ. 38. Dico III. Comparative ad subjectum sacramenta novæ Legis 1°. alia dicuntur sacramenta mortuorum, quæ de se gratiam primam conferunt; unde et a peccatore recipi possunt; suntque Baptismus et Poenitentia. Alia vivo­ rum, quæ de se gratiam secundani, h. e. augmentum gratiæ sanctificantis Conferunt; unde in subjecto jam gratiam præexislentem requirunt, qualia cætera quinque sunt. 2n. Rursum quædain sunt charactcristica, sive ut aliis placet, initerabilia, sic dicta ob characterem, quem indelebilem impri­ munt, unde iterari non possunt; ut Baptismus, Confirmatio, et Ordo. Quædam non charactcristica, aut iterabilia, ut cætera quatuor. Demum unum est, et dicitur permanens, Eucharistia, utpote in re permanente, Christi videlicet corpore et sanguine consistens ; reliqua sex transeuntia appellantur, quod non in re fixa, vel stabili consistant, sed actione trans­ eunto. CAPUT 11. DE SACRAMENTORUM NOVÆ LEGIS CAUSA LITATE ET EFFECTU. Praecipua hic disputatio cum posteriorum temporum Novatoribus est. 1°. Cum Socinianorum et Anabaplistarum seclis, quæ omnem plane virtu­ tem ac vim causandi sacramentis abnegant, nihilque aliud volunt esse sacramenta, quam nuda cl inermia signa discrctiva fidelium a Judœis et infidelibus, ut habet Catechesis Racovianac. -4., et docet Socinus Disp, de Bapt. 2°. Cum Protestati libus, qui etsi Socinianum dogma , ut debent, con­ demnent, ac contra hos sacramentorum efficaciam extollant; nullam tamen efficaciam aliam integram relinquunt sacramentis, quam obsignandi pro­ missiones divinas, et excitandi in hominibus fidem, quæ sola justificet, h. c. faciat, ipsam Christi justitiam externe homini imputari, dum hic per sacramenta excitatus credit, se justum esse. Nullam igitur juxta hos gra­ tiam internam sacramenta perse ipsa efficiunt. Recedunt ab his longissime Catholici, cl sacramentis omnes virtutem efficiendi perse gratiam inter­ nam tribuunt, solum inter se différentes quoad causandi modum, et similia. Unde sit -- . >.*- Λ 30 DE SACRAMENTIS IN GENERE, ARTICULUS 1. AN SACRAMENTA NOV.E LEGIS EX SE, SI VE EX OPERE OPERATO CONFERANT GRATIAM OMNIBUS OBICEM NON PONENTIBUS ? 39. Prœmitto I. Cnni animo et ore concordi doceant Catholici omnes, sa­ cramenta novæ Legis conferre gratiam ex opere, ut aiunt, operato ; mirum, quam invidiose id suis depingant, quantis involvant calumniis Doclores Protestantium, huic recepto apud Catholicos loquendi modo sensum affin­ gendo ab his prorsus alienum, et hostem scenicum sibi lingendo, quem impugnent. 1°. Luther, de Captiv. Babyl. cap. de Bapt. sacramentum con­ ferre gratiam ex opere operato peccatori, ait, esse Catholicis idem, uc conferre huic gratiam sine fide ac bono motu cordis in peccatore, sive poeni­ tentia interua. Hanc calumniam Trident, merito depellit Sess. 14. dePœnit. c. 4. inquiens : Falso quidam calumniantur Catholicos scriptores, quasi tradiderint de sacramento Pœnitentiœ absque bono motu suscipientium gra­ tiam conferre, quod nunquam Ecclesia Dei docuit. 2°. Aliam cum priore pugnantem expositionem Lib. cod. et cap. confingit, opus operatum signi­ ficare Catholicis opus meritorium, sive dignitatem operis, ut se hoc tenet sive ex parte ministri, sive recipientis, quo sensu eodem opus operatum contra Catholicos usurpant Protestantium alii. At cum ita falsa affingant Catholicis, illud hi jure regerunt, expositionem hanc testem esse, si non maliliæ, certo igoorantiæ. Patet inde, quod omnes Catholici opponant opus operatum operi operantis, perque opus operantis, inlelligant opus bonum, sive meritorium ipsius operantis. Deinde cum semper Catholici teneant contra Donatistas, sacramentorum efficaciam non pendere a bonitate mi­ nistri, quo fundamento de Catholicis dicitur, eos credere, sacramenta gra­ tiam conferre ex ministri dignitate et merito ? 3°. Calvin. L. 4. Inslit. c. 14. §. 14. et 17. a Catholicis sacramenta causam principalem graliæ poni asserit, quasi externis symbolis vices suas resignasset Deus, ut ea ratione miseras hominum mentes in terram suapte sponte plus satis inclinatas hac superstitione alligent, ut in spectaculo rei corporeat potius, quam in Deo ipso acquiescant. At immanis æque, ac infamis ea calumnia est. Id solum aiunt Catholici, sacramenta esse instrumenta Dei, ut ait de Baptismo Tri­ dent. Sess. G. c. 7. ; h. e. Deum justificare hominem per sacramenta, non sacramenta sine Deo. Hinc Prœmitto II. Modus producendi gratiam duplex est; nimirum ex opere operantis, et ex opere operato. Ex opere operantis produci gratiam, est con­ ferri gratiam intuitu operis, non prout hoc praecise positum est, sed quate­ nus est positum ab operante laudabiliter ac meritorie; sic ut gratia tunc detur ceu præmium commcnsuratnm nostro merito sive condigno, sive congruo. Ex opere operato causari gratiam est. eam conferri intuitu solius externi operis, ut a Deo ad hoc instituti, et nobis applicati citra, vel saltem ultra nostrum meritum; non vero citra dispositionem debitam ex parte subjecti ; quæ tamen non habeat vim effectivam gratiæ, sed solum se habeat ad modum conditionis sine qua non, ac removentis graliæ obicem. Sic DE SACRAMENTORUM CAUSAI.ITATE. 31 infans in Baptismo, ulpote meriti omnis incapax , gratiam ex vi prœcise sacramenti accipit. Sic adultus eamdem oblinet, si ad Baptismum cum fide, spe et contritione imperfecta accedat; actus enim illi a peccatore eliciti ne quidem de congruo merentur gratiam, sed sunt dispositio necessaria in peccatore; nec ullam sacramento ipsi vim tribuunt, sed solum removent obicem, quo alias impediretur sacramenti vis et efficacia. Quod si dispositio sit ultima, ut si adultus peccator cum contritione perfecta accedat, ultra gradum gratiæ, qui huic dispositioni respondet, confertur gradus alter, operi externe applicato, sive sacramento ipsi respondens. Atque istud est, quod Catholici volunt, dum aiunt, sacramenta conferre gratiam ex opere operato. 10. Dico. Omnia sacramenta novæ Legis ex se, sive ex opere operato confe­ runt omnibus gratiam, obicem non ponentibus. Est de fide Catholica juxta definitionem claram Cone. Trid. Sess. 13. Can. 6. et 8., quos vide ab initio. l'rob. I. Ex SS. Scripturis, llæ ipsis sacramentis vim graliæ effectivam tribuunt; ergo. 41. Prob. Ani. 1°. De Baptismo ex Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Unde sic : hoc loco Baptismus dicitur causa nativitatis novæ, scilicet spiritualis; nam 1. dicitur causa; hoc enim importat particula ex, ut patet ex similibus omnibus loquendi modis. 2. Nativitatis novæ, scilicet spiritualis; hoc enim aperte verbum rènalus innuit. 3. Ac quidem nativitatis per gratiam ; nam uti non renalis hic inducitur a regno Dei exclusio ; ita e contra renalis promittitur idem, sive salus, et necessario per consequens gratia. Respondent 1°. Calvin., non esse hic sermonem de Baptismi sacramento, sed de sola renovatione interna; per aquam proinde hic intelligi ipsum Spiritum sanctum , ut sensus sit : nisi quis renatus fuerit ex aqua, h. c. ex Spiritu sancto qui mundat aquæ instar ; sicut nimirum Mattb. 3. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne; ubi ignis per tropum metaphoræ sumi­ tur pro Spiritu sancto. At Contra est 1°. quod ea expositio repugnet perpetuæ traditioni Ecclesiæ, cum, quotquot eum in locum commentati sunt, intellexerint de vero Baptismi sacramento, ut Justin. Apol. la. n. 61., Tertul. L. de Bapt. c. 12., Orig. in cpisl. ad Rom. L. 5. n. 8. (opp. t. 4. part. la. p. 560., 561.), Cyprianus L. 3. ad Quirin. c. 25., Ambros. L. 3. de Spiritu sancto c. 10., Didymis Alex. de Trinit. c. 12., Hieron. in cap. 16. Ezcch. v. 9. (opp. t. 5. p. 151.), 'aliique, quos Bellarminus affert de sacram, in gener. L. 2. c. 3. 2°. Si ita in Scripturis ludere liceat, Baptismus aquæ tandem penitus negari posset ; eodem enim modo ubique nomine aquæ Spiritus sanctus intelligi poterit. Nec valet quidquam exemplum ex Malth. 3. a Calvino allatum; tum quia per ignem proprio sensu, et ad litteram externus ille ignis et visibilis intelligi potest, qui in dic Pentecostes super Apostolos descendit; ut ignem hunc revera exponunt Damascen. L. 4. de fide c. 9. aliique; tum præscindendo etiam ab expositione data; quia hoc loco ignis Spiritui sancto postponitur; nihil vero inconvenienti® est, post unum vocabulum positum poni alterum, per quod primo positum declaretur; hoc ■ L· ■ 32 DE SACRAMENTORUM CAUSALITATE, DE SACRAMENTIS IN GENERE. enim passim scriptoribus in usu est. Sed Joan. 3. aqua Spiritui sâneto praeponitur; ergo aqua ejus explicatio esse non potest; non enim primo declaratio ponitur, ac deinde id, quod declarandum est; turn denique, qiiia constanter Ecclesia baptizavil in aqua, nunquam igne; quæ praxis perpetua optima interpres est utriusque loci, illa verba Joan. 3. inldligi debere litleraliter ; alia Malth. 3. tropice. Respondent 2°. Prolcstantium alii; renasci ex aqua esse renasci ex fide, quam videlicet aqua excitat. Sed Contra est 1°. quod in data expositione sermo Christi fuisset ininlclligibilis ; cum enim nihil dixerit antea de tide, quis divinare posset, eum hoc loco modum tradere cxcilandæ fidei ? 2°. Quod debuisset potius dicere Chri­ stus: nisi quis renatus fuerit ex verbo et-Spiritu sancto, quam ex aqua et Spiritu sancto; cum non aqua , sed verbum sit potissima et apta ratio exci­ tandae fidei ; unde et ipsi adversarii verba ministri conferentis Baptismum volunt esse concionatoria. 3°. Quod hæc expositio longissime recedat a natu­ rali et obvio verborum sensu; quod non licet in Scripturis sacris, nisi quando alias sequeretur inconveniens, quale hic nullum est ; videlicet secus tota perverti Scriptura posset. At vero communiter homines per locutiones ejusmodi causam aliquam proximam et intendunt significare aliis, et intelligunt ipsi. · 42. Prob. Ant. 2°. Eamdcm Baptismi efficaciam probant textus alii : ad Tit. 3. Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti; ubi ob particulam per Baptismus regenerationis noslræ cl salutis causa instmmentalis dicitur. Marc. ult. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Actor. 2. Pœnitentiam agite, et baptizetur unusquisque in remissionem peccatorum ; in priore enim Baptismo vis salvandi, adeoque justificandi ; in altero remissio peccatorum, proinde gratia tribuitur, utpote sine qua non fit remissio. Respondent 1°. Cum Calvino. Baptismum dici lavacrum regenerationis, quia Deus ostendens hoc signum etiam simul operatur, quod significat. 2°. Salvari vero per Baptismum , baptizari in remissionem peccatorum,nihil esse aliud , quam accipere testimonium , sigillum juslitiæ jam accepiæ per fidem. At Contra latD. est, quod ea ratione justificatio , quam operatur Deus solus, conjungatur cum Baptismo mere per accidens; ac proinde non magis pro­ prie dicamur salvari per Baptismum, quam per quamlibet actionem aliam, quæ tunc simul tit. Deinde quo vero sensu Baptismus ipse dici lavacrum regenerationis potest, si vere per illum Deus nos nullo rnodo lavet, licet eodem tempore nos Deus abluat ? Contra2Bm. est, quod nullo modo idem sint, sonentque ablui, mundari, salvari, etc., et accipere ablutionis, salvationis sigillum, vel testimonium. Sane dum dicimus : balneo, vel per balneum lavamur, mundamur a sor­ dibus corporeis , vel lavamur in ablutionem sordium corporis! ntmo morta1 lium sic intelligit : accipimus tunc sigillum, vel testimonium ablutionis factæ ; sed intelligimus omnes, aquam vere et instrumentante!'concurrere ad ablutionem corporis : sed eodem invariato loquendi modo de ablutione spirituali loquitur Christus ; ergo. Deinde hanc expositionem non patitur locus posterior Ador. 2. ; is enim aperte de remissione peccatorum adhuc consequenda per Baptismum agit ; 1. quia jubet ante Baptismum cos agere poenitentiam : Poenitentiam agite : al si jam per fidem justificati fuissent, ad quid pœnitentiam ceu necessariam Petrus præcepissct? hæc enim ne­ cessaria est, non quia obtenta est peccatorum remissio, sed ut impetretur. 2. quia tum primum eos baptizari vult in remissionem peccatorum , h. c. ad remissionem consequendam, juxta obvium verborum sensum; vel ut cum dicimus ægro : utere balneo in sanitatem, nemo non intelligit, suaderi balneum sanitatis recuperandæ gratia. Respondents. Proleslantium alii: salvos nos fieri lavacro Baptismi, qua­ tenus Deus ostendens hoc symbolum provocet fidem, quæ justificet : pariter Marc. ult. cl Ad. 2. salutem ac remissionem peccatorum tribui Baptismo, quatenus excitet fidem. Sed Contra lum. est, quod eadem ratione dici possit, homines inebriari per hederam, quæ pendet ante cauponam ; quia hedera provocat ad emendum vinum, quod inebriat. Hæc sane ridicula sunt. Conlra 2,,m. est, quod neuter textus hanc interpretationem’ sustineat ; nam Mare. ult. fides praecedit; quod inepte fieret, si ea effectus esset Baptismi; siculi inepte quis diceret : qui sanatus fuerit, et acceperit medicinam. Hinc quia audire verbum Dei vere causa fidei est, juxta illud Apostoli : Fides ex auditu; semper diam in Scriptura praecedit , ut Joan. 5. Qui audit verbum et credit. Joan. 6. Omnis, qui audivit, et didicit : et alibi. Deinde quos Actor. 2. Petrus alloquitur, jam crediderant; audita euim Petri concione compuncti dicebant : Quid faciemus, viri Fratres? Ad quod non respondit Petrus, ut crederent, vel magis crederent; sed poenitentiam agite, etc. 43.Prob. Ani. 3°. Actor. 8. 18. Cum vidisset Simon, quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus. Et 2. Tim. 1.6. Admoneo te, ut resuscites gratiam, quæ est in te per impositionem manuum mearum. In priori loco de Confirmatione sermo est, ut constat a v. 44. et ostendetur, ubi de Confirmatione in specie. In altero de Ordine. Atqui utrobique impositio ma­ nuum asseritur causa graliæ, ut particula per indicat. Minime vero hic dici potest,manuum impositionem causam fuisse graliæ excitando fidem; nam qui accepisse Spiritum sanctum dicuntur, jam crediderant omnes, fuerantqne baplizati. 41. Prob. Ant. 4°. Sic quoque sacramentis cætcris vis gratiae effectiva tri­ buitur. Exlr. Unctioni : Jac. o. Oratio fidei salvabit infirmum; et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis fuerit, remittentur ei. Eucharistiæ : Joan. G> Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam œternam... Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est polus. Pœnitentiæ : Joan. 20. Accipite Spiritum sanctum ; (piorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Ac Matrimonio demum tum ad Ephes. 5. juxta num. 20., tum traditione Eccle­ siae perpetua illud annumerantis sacramentis cætcris, ut proinde eadem de illo sit ratio , quæ de aliis. 45. Prob. II. Ex Traditione Ecclesiae, quæ elucet ex Conciliis et Patribus. 1’. Ex Conciliis. .Nic.emmI. in capito, quod inscribitur ο'.'ζτύπωσις, doctrina V. D. L 3 « 34 -<·' ' TT t :· DE SACRAMENTIS IN GENERE. de Baptismo, ante canonem 8. Baptisma nostrum, inquit, non oculis corporis considerandum est, sed mentis oculis; aquam rides, considera virtutem Dei in aquis absconditam. Constantinop. 1. inSvmbolo : Credimus unum Baptisma in remissionem peccatorum. Milevttantm 11. Can. 2. (Labb. t. 2. p. IS38. D. E.) : Parvuli, qui nihil peccatorum in seipsis adhuc committere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum veraciter baptizantur, ut in iis regeneratione inundetur, quod generatione traxerunt. At certo in parvulis Baptismus nequit esse remissionis peccatorum causa fidem excitando. Arausican 11. Can. 25. (ibid.t. i. p. 1672. A.) Hoc etiam secundum fidem Catholicam credimus, quod accepta per Baptismum gratia omnes baptizati Christo auxilianle et coopé­ rante, qua ad salutem perlinent, possint, et debeant, si fideliter laborare vo­ luerint, art implere. Quod rursum de excitatione fidei accipi non potest ; nam infra dicit Concil. idem, a Deo prius fidem inspirari, ut Baptismi sacramenta fideliter requiramus. Deinde Baptismus dicitur a Concilio dare bene ope­ randi gratiam; sed hanc fides non dat, etiamsi juxta adversarios justificet. His adde Florentin, et Trid. 2°. Ex Patribus. Tertul. de Baptismo c. 1. Supervenit statim Spiritus de coelis, et aquis superest, sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificata’ vim sanctificandi combibunt. S. Gregor. Nyssen. orat, de Baptismo Christi (opp. t. 3. p. 368. D.) : Baptisma igitur peccatorum expiatio est, remissio deli­ ctorum, renovationis et regenerationis causa. S. Aug. sacramentorum effica­ ciam stupens deprædicat Tract. 80. in Joan. η. 3. Unde ista tanta virtus aquœ, ut corpus tangat, et cor abluat ? Ac L. 19. contr. Faust, c. 11. Sacra­ mentorum vis inenarrabiliter valet plurimum. Pariter Greg. Nyss. loc. cit. (p. 371. C.), vim et efficaciam Baptismi ait incomprehensibilem , nullaque vel ratione, vel arte explorari posse. Sed nulla plane foret ratio mirandi sacra­ mentorum efficaciam, hæcque incomprehensibilis non esset, si sacramenta fidem dimtaxat provocarent, et gratiam seipsis non efficerent. Plures Patres qui volet, apud Bellarm. leget. Notandum vero, plerosque Baptismi vim effectivam gratiæ extollere.; sed par ratio est de sacramentis aliis eodem modo a Christo institutis; unde et Tertull. de aliis eodem disserit modo L. de Resurrect, earn. c. 8. Caro abluitur, inquit, ut anima emaculetur : caro ungitur, ut anima consecretur : caro signatur, ut et anima muniatur : caro manus impositione adumbratur, ut anima spiritu illuminetur : caro corpore Christi et sanguine vescitur, ut et anima de Deo saginetur. 40. Prob. III. Rationibus theolog. 1°. Recte baptizantur parvuli, amen­ tes, iisquc Baptismus confert gratiam; ergo hanc seipso iis confert, sive ex opere operato. Prob. Cons. Non enim potest dici, quod parvuli, amentes sal­ ventur, obtineantque proinde gratiam ex fide aut merito ministri, vel parentum ; nam valebit Baptismus, etiam adversariorum consensu, etiamsi minister ac parentes infideles, pagani, Judæi sint : nec quod gratia confe­ ratur dispositionis intuitu in suscipiente; nam hujus ambo incapaces sunt: pariter dici nequit, quod excitata in iis per Baptismum fides fuerit; nam æque hujus incapaces sunt, quam dispositionis alterius ; ergo Baptismus se ipso, sive ex opere operato tales justificat. Neque dicant, tales baptizari in fide Ecclesiæ, quæ in illis fidem sup­ plet; nam etsi Ecclesia fidem suppleat in talibus, nihil tamen hinc pro tiE SACRAMENTORUM CAUSAUTATE. i ' i ■ I I I I I I I I I ' 35 dogmalc adversariorum sequitur, quod justificet Baptismus, quatenus in suscipiente fldem justifleativam excitet, quæ non est tides illaEcclesiæ com­ munis el habitualis juxta adversarios; sed personalis, ac cuique propria, et actualis, qua quis credit, remissa sibi esse peccata, seque per imputatio­ nem jusliliæ Christi justurn esse. Deinde .S. Scriptura ex dictis, et Patres non fidei Ecclesiæ, sed ipsi Baptismo tribuunt. Minime vero sustineri potest, quod Calvinus respondet, tunc saltem Baptismum prodesse parvulis, cum ad rationis usum perveniunt ; alias ad remissionem peccati originalis iis haud esse necessarium, sed cos, etsi ante rationis usum decedant, propterea tamen salvari, quod ad foedus novi Testamenti pertineant; aperte enim id S. Scriptura} repugnat, quæ omnem non baplizatum regno coelorum excludit Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancio, non potestintroire in regnum Dei,- quæ sententia utpotc universalis absoluta involvit omnes tam parvulos, quam adultos. 2°. Si sacramenta ex seipsis gratiam non conferant, sed solum nuda signa sint fidem excitantia; ergo 1. Baptismus Christi haud erit efficaciæ majoris, quam Baptismus Joann is, contra S. Scripturam Matth. 3., nec baplizati Baptismo Joannis rebaptizari debuissent Actor. 19., cum hic æque excitare fidem poterat, ac ille. 2. Possent sacramenta institui ab homine; signi enim nudi nihil refert, unde significationem habeat, modo objectum repraesentet; quid enim interest, quis in hospitiis signa posuerit? potuissent igitur signa instituta ab homine æque excitare fidem ; sicut eodem modo significant verba hebraica a Deo scripta in tabulis, et gracca, vel latina scripta ab hominibus, ac sicut eodem modo ad bellum incitabant tubæ, quas Deus fieri jusserat Num. 10., et quas fabricabant gentiles. 3. Ergo Bapti­ smus Germano collatus idiomate hebraico, illi prodesset nihil, si non calle­ ret hebraicum ; in promptu causa est : cum enim idiomatis hebræi igna­ rus ex supposito sit, verba hebraica in eo fidem excitare non possent,- ac fors potius putaret, vocum hebraicarum sono carmen magicum recitari. Taceo id genus plura, quæ sane absurda sunt. 47. Obj. I. Ex S. Scriptura. Hæc justificationem omnem ceu causæ soli fidei tribuit; ergo. Prob. Ant. 1°. Ad Hom. 1. 17., et Hebr. 10. Justus autem meus ex fide vivit, inquit Apostolus ; non vero dicit : justus ex sacramentis vivit. 2°. Ad Rom. 3. 22. inquit Apostolus idem : Justitia Dei per fidem Christi Jesu in omnes, (pii credunt in eum. Unde v. 28. veluti infert : Arbitramur hominem justificari per fidem sine operibus Legis. 3°. Rursus ad Rom. 4. 3. confirmat Apostolus superius dicta exemplo Abrahæ, credidit, inquiens, Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Ac demum c. 10. Corde creditur ad justitiam. 4°. Mare. ull. Qui crediderit,et baptizatus fuerit, salvus erit ; qui vero non crediderit, condemnabitur. Igitur sola fides, non Baptismus salvat; non enim dicitur : qui non baptizatus fuerit, condemnabitur, sed qui non crcdiderit. 5°. 1. Petr. 1. Baptismus per fidem resurrectionis Christi nos salvare asseritur : Tos salvos facit Baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiœbonœ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. 31» I DE SACRAMENTIS IN GENERE. DE SACRAMENTORUM CAUSALlTATE. K. .V. Ληί. Nusquam enim Scriptura justificationem fidei w/t ceu causæ tribuit. Habet equidem fides suas quoque partes in justificatione, hominis, dtpote radix ejus et fundamentum, ut ail Trident. Sess. G. c. 8.,eamque præire debet ceu dispositio necessaria; at idcirco non excluduntur sacramenta. Adprob. Pm. R. I6. Neque ait Apostolus, justum ex fide sola vivere ; ergo sacramenta non excluduntur; vel secus uon solum illa, sed el Deus, et Christi merita exclusa hoc loco dici deberent: neque enim etiam inquit: justus ex Deo, ex Christi merito vivit. R. 2". Etsi Scriptura hoc loco non asserat, justum ex sacramentis vivere, idem tamen affirmat alibi aliis verbis; cum enim dicat, per Baptismum hominem regenerari, Joan. 3. et ad Tit.3., quid dicit aliud,quam Baptismum vitam dare ? R. 3°. Textus citatus huc plane imperlinens est ; non enim istud in eo ad litteram spectato dicitur, justum hominem heri, aut reputari ex fide; sed justum ex fide, quam jam habet, constanter expectare, quæ Deus promisit, iiec frangi aut deficere animo, etsi promissiones differri videantur, aut tardari a Deo. Genuinum hunc sensum esse patebit inspicienti llabac. cap. 2. e quo desumptus est, et Hebr. 10. ; uterque enim de patientia et constantia agit. dc/2*m. R. In priori textu non excludi sacramenta; vel alioquin, quia Scriptura justificationem et sacramentis tribuit, ut Ador. 2. Baptizetur unusquisque vestrum in remissionem peccaturum, et Actor. 22. Baptizare, et ablue peccata tua, imo aliis piis operibus ; dici aeque posset, excludi fidem. Sensus ergo est, quod fides justificet, si cætera in Scripturis requisita concurrant; fides vero justificare dicitur, quatenus justificationis omnis initium et radix est, sumineque necessaria dispositio, cum sine hac impos­ sibile sil placere Deo ; el accedentem ad Deum oporleal credere, quia est, et inquirentibus se remunerator sit, ul ait Apostolus. In altero loco contra Judaeos agit, qui justificatos se gloriabantur ob legis mosaicæ opera, seque ea de re præferebant Græcis ; hunc errorem refellit Apostolus, docens, eos justificatos gratis v. 24. per fidem, ad quam gratis vocati sunt, quæque justificationis initium et radix est sine operibus legis, nimirum mosaicæ. Ad 3,m. R. .V., quod exemplo Abrahæ confirmare intendat, fidem solam justificare, exclusis sacramentis et caderis requisitis; sed vult confirmare id, quod ante cap. 3. dixerat; Judæos justificatos non esse per opera mo­ saicæ legis, caque non esse ad salutem necessaria ; cum Abraham non ex circumcisione justificatus sit, sed fide, scilicet viva, et charilale formata; cum 1. Cor. 13. fides sine charilale nihil prosit. Demum corde ad justitiam creditur, quia hæc ex dictis a fide incipit. Ad 4im. R..V. Cons., quæ mala est; ex illo enim Antecedente tantum inferri potest : ergo non solus Baptismus salvat ; sicut ex co, quod 1. Cor. 13. dicat Apostolus, fidem nihil prodesse sine chantale, male inferres : ergo fides nihil prodest. Igitur in adultis el fides et Baptismus ad salutem requiritur juxta illud Joan. 3. Nisi (piis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sanctu. Quod vero Dominus uon dixerit : qui non baptizalus fuerit, condemnabitur, sed qui non crediderit ; non ideo est, quasi revera verissimum non esset hoc, qui non baptizalus fuerit, condemnabitur, cum Dominus idem dixerit: nisi quis renatus fuerit, etc. Joan. 3. ; sed quiadicere hoc necessum non fuit, cum per se id intelligerclur ex eo, qui non crediderit, condemnabitur ; qui 37 enim non credit, etiam non vult baptizari ; el licet vellet, nihil ei pro­ desset, einn sine fide ad recipiendam Baptismi gratiam non sit dispositus. Ad 5*“. R. .V. /ter/. Non enim S. Petrus dixit, Baptisma salvaro per fidem resurrectionis, sed per resurrectionem, h. e. ad exemplar resurre­ ctionis Christi, quam scilicet repræsenlat Baptismus, 1°. quia, cum baptiza­ mur, emergimus ex aquis ul Christus e sepulcro : 2°. quia Baptismus , nos justificando, facit ut, sicut Christus post resurrectionem , et nos in novitate vilæ ambulemus, sive in vita gratiæ, ut ait Apostolus ad Born. 6. i. Si­ mili phrasi ad Rom. 425. utitur : Christus traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram : quod idem est, ac si diceret, per Christi passionem morimur peccato, per Christi resurrectionem vita justitia» vivere incipimus, ubi præposilio per non causam meritoriam , sed exemplarem haud dubie significat. 48. Obj, II. Ex SS. Patribus. 1°. Tertul. L. de Pœnit. c. 6. Baptismum ait esse obsignationem fidei ; ergo ipse non justificat, vel certe nonnisi per fidem. 2°. S. Bernard, serm. de cœn. Dom. n. 2. Sicut, inquit, investitur canoni­ cus per librum, abbas per baculum, episcopus per annutum...... sic el divisio­ nes gratiarum diversis sunt tradilce sacramentis ; ergo ex mente S. Bernardi sacramenta sunt signa mere speculativa gratiæ, sicut liber respectu canonici, baculus respectu abbatis, et annulus respectu episcopi. 3°. S. Augustin, vero in locis pluribus vim effectivam gratiæ abnegat ; nara 1. L. 19. contr. Faust, c. 16. sacramenta ait, nihil esse aliud, quam visibilia verba, sacrosancta quidem, verumlamen mutabilia el temporalia : ergo supponit S. Doctor sacramenta concurrere ad sanctificationem hominis non aliter, quam verba concionis, h. e. excitando fidem. 2. L. Quæst. vel. et nov. Testam, q. 59. Donum cadcste non posse consequi, qui se non per aquam, sed per fidem immutari non credit; ergo per fidem habetur justificatio. 3. L. 15. de Trinit. c. 2G. non ipsos Apostolos dedisse Spiritum sanctum, sed orabant, inquit, ut veniret in eos, quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant, i. QQ. in Heptateuchum L. 3. q. 8i. duo dicit : 1. ministrum homi­ nem solum præbere sacramentum visibile, Deum autem invisibilem gra­ tiam; 2. hæc duo sic separari, ut in quibusdam sit sacramentum sensibile sine gratia invisibili, ut in Simone mago a Philippo baptizato; in quibus­ dam vero invisibilis gratia sine sacramento sensibili, ut in bono latrone, 5. Serra. 30. de verb. Dom. (al. serm. 106. n. 1.) Baptisma, quod semel adhi­ betur per /idem, mundare asserit. 49. Ad lnra. R. D. Baptismum obsignationem fidei vocat, quia fidem ju­ stificantem excitat .V. quia est professio fidei, et datur Catechumenis rite lentalis in approbationem et testificationem fidei C. Hunc sensum reddit Tertul, ipse loc. cit. Inde et Baptismus passim a veteribus sacramentum fidei appellatus fuit. Jc/2am. R. .¥. Cons. Non enim S. Bernard, sacramenta cum libro, baculo, annulo quoad efficientiam comparat, sed quoad sacramentorum diversita­ tem, ut ostendat, varias esse in sacramentis gratiarum divisiones, sicut in Ecclesia dignitatum gradus sunt varii, quarum insignia proinde et signa - SA., 38 DE SACRAMENTIS IN GENERE. diversa sunt, ut baculus, annulus, etc. Nam alioqui sacramenta conferre gratiam, ibidem docet. Ad 3um. R. Λ’. Ληί. De Aug. enim mente ex relatis ejus sententiis in Conci, constat. Unde R. Ad singula. Quoad lBm. textum. D. Sic vocat sacramenta quoad modum significandi C. quuad efficientiam, quasi se tantum haberent ut verba con­ donantis, quæ aliud non operentur, quam excitare in animo audientis motum e. g. fidei A’. Jnl. et Cons. Res ex scopo S. Patris plana fit. Dispu­ tabat contra Manichaeos,qui reprehendebant mutationem sacramentorum veterum in nova; sed occurrit S. Pator dieebatque, necessario mutanda fuisse verlia post Christi adventum; cum enim veteres dicerent : Christus veniet, morietur, resurget; nos modo dicere debemus : venit, mortuus est, resur­ rexit. Inde inferebat, etiam sacramenta mutari debuisse, ne secus essent signa falsa ; signa enim Christum adventurum , ejus mortem , resurrectio­ nem futuram significantia non possunt significare hæc prætcrila. Proinde ut similitudo aptissima demonstraretur, dixit : Quid sunt sacramenta, nisi visibilia verba, etc. : nimirum quoad significationem tantum; non quoad efficientiam, de qua non erat disputatio. Quoad 2UB>. textum R. 1°. Librum hunc perperam S. Aug. tribui, sed esse cujusdam hæretici, multa contra orthodoxam fidem, conlraque Aug. ipsum docentis, ut quod femina non sit creata ad imaginem Dei, Quæst. 21., quod Melchisedech fuerit Spiritus sanctus, et similia. R. 2°. Quicumque auctor sil, hic tamen putius pro dogmate catholico stat; non enim de causa efficiente justificationis, sed formali loquitur, aitque, hominem immutari, renovari non per lotionem externam, quasi nihil plus sit Baptismus noster, quam emundatio carnis, ut Judaeorum olim bapti­ smata ; sed per fidem, quae,cum perfecta et viva est, mundat formaliter, sicque justificat, juxta illud Actor. 15. : fide purificans corda eorum. Hanc vero fidem, sive justificationem formalem dari in Baptismo, ait auctor Oper. Aqua, inquiens, cernitur, sed qui non videtur, Spiritus operatur, ut fides in ipso sit. Quæ non possunt intelligi de fide imperfecta, inchoata, quae juxta nos ad justificationem disponit, et juxta adversarios justificationem apprehendit. Igitur de fide perfecta loquitur, quæ homini in Baptismo infunditur, juslificalque formaliter. Quod idem a Trident, docemur Sess. G. c. 7. Quoad 3UU*. textum^. D. Negat per Apostolos datum esse Spiritum sanctum eo modo, quo a Patre, Filioque datur et mittitur, sive auctoritate princi­ pali C. ministerial· A*.Tractat eo loco S. Paler de processione Spiritus sancti, «piem probat esse a Patre et Fdio, quia datur et mittitur ab utroque. Ubi objectionem , quæ formari posset, præoccupat, scilicet : etiam ab Apostolis datum legi Spiritum saucium, a quibus tamen non procedit; negat vero ab his Spiritum sanctum datum; sed tali modo, quo a Patre, Filioque mitti­ tur; h. e. auctoritate pariae independenle. Deinde aliud sunt dona Spiritus sancti, et gratia, aliud Spiritus sanctus ipse; gratiam Spiritus sancti etiam sacramenta dant ; Spiritum sanctum ipsum is magis proprie, a quo procedit. Quoad 4°“. textum R. Explico l*m. partem cum D. Ait, hominem solum præberc sacramentum visibile, si spectetur precise secundum virtutem suam naturalem C. sic enim plus nun potest, quam lavare e. g. corpus. Spectatus ni: SACRAMENTORUM CAVSAI.ITATE. 39 juxta potestatem minislcrialcm et inslrumenlalcm a Deo acceptam, quatenus applicat sacramenta ut instrumenta Dei A'. Sic et Hiep.on. intelligi debet in cap. 4. Isa. inquicus : In Baptismo homo tantum aquam tribuit, Deus autem Spiritum sanctum, quo sordes abluuntur. 2un. partem etiam D. Sacramentum esse potest sine gratia, ex defectu virtutis in sacramento causandi gratiam N. contrarium enirn supra ex Aug. constat. Ex defectu subjecti, scilicet indispositi, ac gratiæ obicem ponentis C. Sed hinc contra dogma catholicum quid evinci potest? Quoad 5um. textum R. S. Patrem solum velle, quod adultos non salvet Ba­ ptismus sine fide propria ac prævia, ceu dispositione necessaria. 50. Obj. III. Ex Ratione. 1°. Deus solus auctor est gratiæ ac gloriæ; hinc Luc. 5. 21. dicitur : quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? ergo sa­ cramenta illam causare nequeunt. 2°. Qui non habet, a quo baptizetur, salvatur per fidem; e contra qui sa­ cramenta suscipit sine fide, damnatur ; ergo in sacramento fides est, quæ justificat. 3°. Si sacramenta novae Legis causent effectum suum ex opere operato ; ergo etiam sic eum causassent sacramenta Legis veleris; nam sicut Jac. 5. 14. dicitur : Orent super eum, et oratio fidei salvabit infirmum; ita Levit. 5. G. dicitur de sacrificiis : Rogabitque pro eo sacerdos... et dimittetur ei. Porro ut Ador. 8. 17. in Confirmatione per impositionem manuum fideles dicuntur accepisse Spiritum sanctum ; ita Dent. 34. 9. Josue repletus dicitur spiritu sapientiae, quando Moyses ipsi manus imposuit. 4°. Fieri non potest, ut sacramenta, quæ res materiales sunt, ad animam penetrent; ergo peccatorum sordes, quæ in anima resident, nec abluere possunt. /Id ·1°“. R. 1°. Si Deus solus causet gratiam, quomodo specialis fides justi­ ficat? quomodo verificantur Christi verba: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Joan. 20. R. 2°. Solus Deus causât gratiam, remittit peccata virtute, auctoritate pro­ pria et principali C. ita ut sacramenta nequidem instrumenlaliter N. Deinde mirum, adversarios malle Pharisæis credere, quam Christo; illi enim ita loculi fuerant Luc. 5. : at Christus ut ostenderet, se etiam ut hominem posse peccata dimittere, continuo sanavit paralyticum. Ibidem. Ad 2um. R. 1°. Antec. quoad membrum primum, falsum esse de parvulis juxta illud Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit. R. 2°. Loquendo de adultis, neque hi eo casu per fidem solam salvantur; sed in his requiritur primo fides; deinde contritio perfecta, quæ est votum sacramenti Baptismi et Pœnitentiæ; ejusque justificatio tunc a duobus pen­ det, fide et sacramento in voto, sicut in adultis aliis a fide et sacramento in re; diverso tamen adhuc modo; cum utrobiquese fides solum habeat ut dis­ positio, nusquam ut causa efficiens. Ad 3nm. R. I), sequel. Sic etiam cum causassent in aliquo genere sacramentaLogis veleris,.scilicet sanctitatem legalem, imperfectam C. simul quoad sanctitatem perfectam, internam gratiam Ar. Modi loquendi equidem per­ quam affines sunt; at cum Scriptura sacramenta Legis veteris vocet elementa egena, infirma Gal. 4., dicatque Hebr. 9. alibique, sacrificia vetera non po­ 40 DE SA CR KM ENTI 3 IN GENERE luisse mundare conscientias, sed valuisse tantum ad emundationem carnis;· hinc ex opere operato sanctitatem equidem legalem causabant ; ad dimits tenda vero peccata, obtinendam sanctitatem internam necessaria fuit con-. trilio perfecta, cujus signum ac protestatio erant sacrificia. Deinde impositio manus a Moyse facta super Josue ne quidem sacramentum fuit, cum non esset instituta a Deo ceu ritus sacer, permanens et stabilis. .h/ 4·». R. .Y. Asseri. Ac quomodo sacramenta mundent animam, caiu sent sanctitatem internam, istud nunc declarandum venit. ARTICULUS II. QUOMODO SACRAMENTA NOV.E LEGIS CAUSENT GRATIAM, PHYSICE, AN MORALITER? ·* ;v 51. Promitto 1. Causa ut sic in causam per se, el causam per accidens dividitur : hæc potius est conditio, sine qua non poneretur effectus, in hunc vero non influit; sic dispositio ligni, ignis approximalio est causa per acci·» dens combustionis : illa est. quæ in effectum influit. Causa per se vero alia est physica, alia moralis; et utraque rursum alia est principalis, alia instrumentalis. Causa principalis physica est, quæ naturali virtute sua producit eflcctum physice, nec agit ut inserviens fini alterius; sic. ignis pro* ducit ignem : instrumentalis physica est, quæ ut elevata, h. e. virtute sibi a causa principali communicata, el ut inserviens fini alterius effectum producit physice; sic se habet e. g. penicillns pictoris respectu picturae.. Similiter causa principalis moralis illa dicitur, quæ virtute propria, merito el intentione inducit causam efficientem physicam ad producendum phy-» sice eflcctum : instrumentalis vero moralis dicitur, quæ non ex propria virtute et intentione, sed ut subordinata voluntati et intentioni alterius, causam physicam inducit ad dandum esse effectui intento. Prœinitlo II. Quæritur proinde hic, qualis causalitas competat sacra­ mentis? In qua controversia simpliciter negant Protestantium alii, posse sacramenta nlpote res materiales agere quomodocumque in animam. Verum cum ex dictis Art. præc. constet, sacramenta revera seipsis con­ currere ad productionem graliæ; immerito rei hujusce possibilitatem ne­ gant. Sed el nihil hic esse impossibilitatis; salis, si voluerint, ex dicendis videbunt. Inter orthodoxos vero salis convenit 1°. causam principalem phy­ sicam graliæ esse solum Deum ; 2°. principalem moralem esse Christum juxta Tract, de Incarnat., quia Christus passione et morte omnem graliam nobis est meritus, suique valorem meriti applicavit sacramentis; 3°. sacra­ menta etiam dici posse instrumenta moralia Dei ad productionem graliæ; tum qiialenus Deus determinavit Christum ad instituenda sacramenta, promisilquc se ad positionem illorum daturum graliam ; tum quatenus etiam subordinata sunt causæ principali morali, sive Christo. Sed solum inter hos conliOYcrIitur, sintne causæ instrumentales morales tantum, et in cpio moralis eorum causalitas sita? vel an etiam physicro? Affirmativam communius tenet cum quibusdam aliis Schola Doctoris Angelici, hoc solo intercedente dissidio, quod alii velint, elevari exlrinscce sacramenta per concursum Dei specialem ad producendam etiam physice gratiam : alii 1. DE SACRAMENTORUM CAUSAI.ITATE. 41 vero autument, elevari ea intrinsece, per superadditam scilicet qualitatem intrinsecam, transeuntem supernaltiralem ; sic tamen, ut cum hac ad pro­ ductionem graliæ concurrat ipsa sacramenti enlilas. Negativam contra tuentur reliqui. 52. Dico I. Quidquid sit dc eo, utrum sacramenta elevari a Deo possint ad producendam physice gratiam , verosimilius est, ea de facto esse causas instrumentales tantum morales, non physicas gratiæ. Prob. I. Sacramentis non debet tribui major causandi vis, quam quæ ex Scriptura sacra, Conciliis ac Patribus evincitur; sed hæc est tantum mo­ ralis; totum enim, quod ex illis colligitur, consistit in duobus : 1°. quod sacramenta nova vere causent gratiam : 2°. quod multum differant ab antiquis; sed utrumque salvatur per causalitatem moralem tantum , quia sacramenta vetera nonnisi conditiones erant, nullamque omnino causa­ litatem exercebant in graliam, ut dicetur Art. seq. Quod autem vere ac proprie causent gratiam, causam physicam moraliter movendo ad produ­ ctionem illius, constat 1°. ex paritate causæ finalis, quæ rationem causæ proprie diebe participat, licet moraliter tantum, scilicet movendo intentionaliter causct : 2°. ex paritate passionis Christi, quæ vere dicitur, et est salutis nostrae causa , licet eam non physice operetur, sed moraliter tantum, cum jam physico non existât. Confirmatur ea ratio inde amplius, quod non sint affirmanda miracula, nisi apertæ rationes, vel necessitas cogant ; mira­ cula enim non præsumenda, sed probanda sunt ; sed gratiam produci effi­ cienter physice ab alio, praeterquam Deo, ingens est miraculum, ad quod tamen neque necessitas, neque apertæ rationes cogunt. Prob. II. Sacramenta sæpe causant gratiam moraliter tantum, ut sacra­ mentum cum obice susceptum, ac remoto postea obice reviviscens, ut Ba­ ptismus; item Matrimonium contractum sub conditione de futuro; in his enim casibus sacramentum non existit physice amplius, et tamen graliam causât ex opere operato. Quod vero dicatur, dum sacramentum reviviscit, a Deo characterem, quem tamen sacramentum cum obice susceptum impressit, elevari ad producendam gratiam , novum est miraculum , cujus asserendi non est fundamentum. Ac quid characterem hoc casu supplet in sacramentis aliis, quæ characterem nullum imprimunt? Prob. III. Causa meritoria et impetratoria suum effectum causal nonnisi moraliter; sed sacramenta se habent ad modum causæ meritoria} ac impetratoriæ, movendo videlicet Deum ad gratiam physice producendam ; 1°. ad modum causæ meritoriæ ; tum quia causant gratiam virtute passionis Christi tantum moraliter causanlis ; tum quia juxta SS. Patres sunt vasa plena sanguine et meritis Christi, quæ nimirum Christus sic annexa esse sacramentis voluit, ut, qui ea susciperent, per merita illa acquirerent jus ad gratiam, quasi ipsi eam perse essent meriti; 2°. ad modum causæ impetratoriæ; quia Christus sacramenta instituens rogavit Patrem, ut, quoties rite susciperentur, toties conferret gratiam suscipientibus passionis suæ et mortis intuitu, quod et obtinuit. 53. Obj. I. Ab auctoritate. 1°. Scriptura sacra, Concilia, ac Patres passim aiunt, sacramenta continere, conferre gratiam; animam abluere, mun- 42 DE SACRAMENTIS IN GENERE. dare: atqui hi loquendi modi nonnisi physicam causal i talem sonant; ergo. 2U. Utuntur comparationibus cum causis physicis; ita Sylvester Papa, teste Nicepboro L. 7. c. 33., allocutus Constantinum imperatorem : Hæc, imperator, aqua divina virtute per invocationem vivifica· Trinitatis concepta, sicut exte­ rius corpus hominis abluit, ita etiam animam interius a sorde et inquina­ tione omni mundificans, splendidiorem radiis solaribus efficit. S. Leo serm. 5. de Naliv. c. 3. ITrhis AUissiini, inquit, et obumbratio Spiritus sancti, quæ fecit ut Maria pareret Salvatorem, eadem facit ut regeneret unda credentem. S. Cvrill. Alex. L. 2. in Joan. (opp. t. 4. p. 147. C.) : Quemadmodum, ait, infusa lebetibus aqua, si admoveatur igni vehementi, vim ejus concipit, ita Spiritus efficacitate sensibilis aqua ad divinam quamdam et ineffabilem vim transformatur, omnesque demum in quibus fuerit sanctificat. D. Thomas hic q. 62. a. 1. iu 0. comparat sacramenta securi, quæ certe instrumentum phy­ sicum est. 3°. SS. Patres mirantur sacramentorum vim, et quod res adeo natura sua viles, ut est e. g. aqua in Baptismo, effectus adeo miros operentur : sic S. Aug. Tract. 80. in Joan. η. 3. ideo exclamat : unde ista tanta virtus aqua·, ut corpus tangat, et cor abluat ? \ ide loca SS. Patrum similia num. 45. ; ergo supponunt causalitatem physicam. 4°. Ltuntur particulis causam physicam indicantibus : sic Joan. 3. dici­ mur renasci ex aqua. Ad Tit. 3. salvati per lavacrum regenerationis. 2. ad Tim. 1. gratia data dicitur per impositionem manuum. Et vero nulla causa physica bene dicitur operari per moralem; sed causa moralis operatur per physicam; sic consulens, mandans homicidium dicitur occidere per occi­ dentem ceu causa moralis per physicam, non vero occidens per mandantem et consulentem. Ad lum. R. .V. min. Etsi enim hi similesque loquendi modi in philosophi­ cis causalitatem potius physicam importent; in theologicis tamen ac mora­ libus sæpissime causalitatem moralem souant. Sic nihil in Scriptura, Conci­ liis ac Patribus frequentius, quam Christi passionem et sanguinem sanclilicare, justificare homines, mundare a peccatis, etc. 1. Joan. 1. 7. Sanguis Jesu Christi emundat nos ab omni peccato. Apoc. 1. 5. Christus lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, etc. ; quæ certum est intclligi debere de causalitate morali tantum. Ad 2““. R. D. ltuntur comparationibus adæqualis, etiam quoad influendi modum N. vel quoad effectum, ut indicent, sacramenta vere efficere gratiam, ut Silvester; vel quoad modum participandi virtutem ab alia ulteriore causa, ut S. Leo, S. Cyrill. et D. Tbom. C. Paritas, quam SS. Patres inter sacramenta et instrumenta physica formant, solum in eo stat, quod gratiam, effectum suum vere causent ; utrum physice, vel moraliter, disputationi Scho­ lasticorum relinquitur; de qua controversia forte eorum multi ne quidem cogitarunt. Confirmatur hæc distinctio nostra auctoritateS.Gregorii Nysseni; cum enim, orat, de Baptismo Christi (opp. t. 3. p. 368.), Baptismum rege­ nerationis causam esse dixisset, et infra (p. 370. C ) virgæ Moysi, per quem Deus voluit efficere sublimia, et (p. 371.; virtuti miraculorum effectrici illud sacramentum comparasse!, tamen idem sanctus Doctor omnem vim gratiæ producendo? physicam Deo soli adseribere videtur, dum ait (ibid. p. 369. B.) : Hoc autem beneficium (regeneratio) non aqua largitur [esset enim omni crea- ■ DE SACRAMENTORUM CAUSALITATE. 43 tura sublimior), sed Dei prœccptum et accessus Spiritus, qui mystice ad no­ stram libertatem venit. Aqua vero subservit ad ostendendam purgationem. Quo* niam enim sordibus et camo feedatum corpus aqua lavantes purum reddere solemus, propterva etiam in mystica actione eam adhibemus, re sub sensum cadenti incorporeum splendorem significantes. Gregorio Nyss. consentit tum Nazianzenus hom. 40. n. 8., tumCïRiLLUs llicrosol. catech. 17. n. 14. Igitur sicut passionis et meritorum Christi efficacia commendatur salis per efficientiam solum moralem ; ita et altera sacramentorum Christi, præsertim quod actiones sacramentales Christi non physice, sed morali ter sint propriro, ab ejusque meritis virtutem omnem sortiantur. Equidem Doctor An­ gelicus hic illic causalitali physicæ favere videtur ; non desunt tamen alia ejusdem loca causalitatem moralem suadentia; præterquam enim quod nus­ quam expresse dicat, sacramenta esse causas physicas, hicq. G2. a. 5. virtu­ tem, ait, in sacramenta derivari ab humanitate Christi, media ejus passione; sed ab hac utpotc non amplius exislente, certum est, nihil physice derivari posse. Nec obstat, quod dicat, humanitatem Christi esse instrumentum con­ junctum respectu productionis gratiæ ; sacramentum vero esse instrumen­ tum separatum, quod videtur de instrumento physico debere intelligi, cum humanitas Christi non videatur dici posse instrumentum in genere causæ moralis, sed dicenda esse potius causa meritoria principalis, hoc, inquam, non obstat ; etsi enim Christus complete sumptus sit causa meritoria prin­ cipalis gratiæ ; humanitas tamen secundum se considerata, utpote præcisa ab unione hypostatica, nonnisi causa instrumentalis est, cum ex se virtutem ac proportionem ad meritum tanti valoris non habeat. Ad 3nra. R. N. Cons. Mirantur enim Patres, quod Deus Christi merita, suamque omnipotentiam rebus adeo infirmis certa adeo lege annexuerit, ut iis rite positis conferat infallibiliter gratiam, in quo maxime Dei elucet potentia; cum enim rebus ejusmodi vilibus ad nobilissimos utatur effectus, ostendit, se nullius egere opera ad facienda quaelibet, sive res eae concurrant physice, sive non. Ad 4um. R. 1°. Retorsio est in sacramento reviviscente. 11. 2°. .V. Per ejusmodi particulas in theologicis ac moralibus præcise indicari causam physicam. Sic in specie particula per causalitatem moralem indicat ad Rom. a. 12. Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; ubi in membro ultimo particula per causalitatem moralem innuit. Par vero ratio est de particula ex. Rationem addi­ tam D. Causa physica non operatur per moralem, quando hæc est instru­ mentum illius Ar. quando non est C. Particula per denotat rationem instrumenti; cum igitur Deus eo fine velit poni sacramenta , ut iis movea­ tur ad conferendam gratiam, illa bene dicuntur instrumenta Dei moralia. ΰί. Obj.IJ. Ex Ratione. 1°. Sacramentis debet tribui operandi modus no­ bilior; sed influxus physicus est morali nobilior, cum ipsi sil proprius Deo. Quin si ignis inferni cruciet physice daemones, cur influxus physicus nege­ tur sacramentis? 2°. Causæ principali respondet instrumentalis; ergo si prior agat phy­ sice, eodem modo agere debet instrumentalis : atqui causa principalis est Deus, productique physice gratiam ; ergo. A s... DE SACRAMENTIS IN GENERE. λ ............ 3°. Sacerdos vero absolvit a peccatis : atqui fleri id non potest, nisi ad productionem gratiœ remissivœ peccatorum physice concurrat ; secus enim Deus solus ad sacerdotis verba peccata remitteret. 4°. Qui movet, est causa principalis ; sic causa principalis dicitur domi­ nus, quia movet servum ; ergo si sacramenta movent Deum ad producendam physice gratiam, erunt hujus causa principalis. 5°. Humanitas Christi tauquam instrumentum physicum conjunctum accepit virtutem patrandi miracula, quia fuit assumpta a Verbo; ergo etiam quia sacramenta assumuntur a Deo ad productionem gratiæ, oportet, ut ha­ beant virtutem physice producendi gratiam. Ad lua. R. 1°. .V. M. Sacramentis enim non tribuendum est plus, quam Scriptura, auctoritas Patrum et efficax ratio persuadet : sed ex his non pro­ batur sufficienter, sacramentis de facto causal i tatem physicam competere. Deinde sicut passioni Christi nihil derogat, quod justificationis noslræ causa moralis sit ; ita nec sacramentis, præserlim cum ex Christi passione et me­ ritis eorum virtus profluat. R. 2°. D. min. Influxus physicus principalis est nobilior C. physicus iustrumentalis .V. Causa instrumental is moralis nobilior est causa instrumen­ tait physica; prior enim causât ob bonitatem suam intrinsecam ; altera vero tantum agit per motum sibi a principali impressum. Quomodo vero inferna­ lis ignis cruciet dæmones, nemo satis hactenus exposuit. Id ex S. Aug. sci­ mus, eos torqueri miris, sed veris modis; at qui hi modi sint, incertum. Ad 2““. R. 1°. Christus juxta Tridentinum Sess. 6. c. 7. est justificationis nostrce causa meritoria, et Baptismus instrumentum, quo sua nobis merita applicat ; ergo sicut Christus est causa moralis principalis, sic sacramenta erunt moralis instrumentalis. R. 2°. .V. seq. 3f. Nam et sacramentum reviviscens est causa instrumenta­ lis gratiœ, Deum ut causam principalem respiciens; quod tamen agit solum moraliter; ergo causa instrumentalis quoad agendi modum causre princi­ pali non commensuratur necessario. Caeterum sacramenta simul sunt in­ strumenta Christi et Dei; Christo enim subordinantur ut principali causæ meritoriæ ; Deo ut agenti principali physico, sed hoc sensu, quia a sacra­ mentorum positione moveri vult ad producendam physice gratiam. /Id 3”m. R. V. min. Ut enim sacerdos absolvat, satis est, quod media abso­ lutione gratiam illam causet moraliter; sicut vere absolvit ab excommuni­ catione et interdicto, etsi absolvendo ab his vinculis nihil producat physi­ cum. Si replices : igitur creditor per exhibitionem chirographi movens debitorem ad solvendum dici posset solvere. .V. seq. Cum enim solutio connotet obligationem ex natura sua in solvente, et jus in eo, cui solvitur, alium, quam debitorem denominare non potest. Simile est in sacramento Pœnitentiæ, in quo pœnitens ponit sacramenti materiam; itaque moraliter causât gratiam peccati remissivam , nec tamen ideo se ipsum absolvere dici potest; quia absolvere a peccatis non est gratiam illam causare quomodo­ cumque, sed est eam producere per modum judicis sententiam ferentis, sive id fiat moraliter, sive physice. -4d 4““. R. f). /tnt. Qui movet virtute non communicata ab eo, qui mo­ vetur C. sic movet servum dominus : qui movet quomodocumque N. Movere 1 — U 1)E SACRAMENTORUM CAUSALITATE. 45 convenit causæ morali ut sic ; movere virtute communicata causæ morali in­ strumental) convenit. 5"“. K. 1). Ani. Quia est assumpta per unionem physicam, quæ est in ordine ad operandum physice T. quia est assumpta quomodocumque Λτ. Alias sacramentum reviviscens esset instrumentum physicum. Dixi : Transeat, quomodo enim Christi humanitas concurrerit ad patranda miracula, vide Tr. de Incarn. Diss. II. Sect. HI. Art. 111. num. 223. ου. Dico II. Vis causandi gratiam moraliter in sacramentis est specialis eorum dignitas et excellentia, quae potest movere Deum ad conferendam iufallibiliter gratiam. Dignitas vero illa consistit in eo, 1°. quod sint moraliler actiones ipsius Christi, scilicet ab hoc institute et adoptate, ac volente, ut ab ejus ministris, h. e. Christi exerceantur nomine; et 2°. Christi digniiicatæ meritis, quibus videlicet merita ac passionem suam applicavit, cumque in finem, ut obtineatur gratia. Ratio est; quia actiones substituti sunt moraliter actiones substituentis, sive delegantis, ac ab hujus persona et dignitate ipsædignitatem trahunt, ut tanti fere æslimentur, ac si a principali ipso physice procederent : atqui ministri ponentes verba et actiones sacramenlales sunt vicarii Christi, ab hoc substituti delegati, ut ipsius nomine sacramenta administrent : constat 1 °, ex verbis consecrationis; manifeste enim Christus, ministro sacerdote mediante consecrat, ubi dicitur : Hoc est corpus meum. 2°. Ex verbis sacra­ menti Pœnitentiæ; homo enim non habet auctoritatem dimittendi peccata, nisi delegatam; igitur dum dicit: Ego te absolvo a peccatis tuis, Christi nomine loquitur. 3°. Ex Scriptura Joan. 1., ubi de Christo dicitur : Hic est> quibaplizat in Spiritu sancio ; quod non solum de Baptismo, quem Christus immediate per se, sed etiam, quem per Discipulos contulit, intelligcndum. Et 1. Cor. 4. 1. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. 1. Cor. 3. 4. Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? ministri ejus, cui credidistis. Tandem Tridext. Scss. 2. c. 2. sacrificium cruentum crucis comparans cum incruento altaris, una, eademque, inquit, est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in cruce obtulit. Quod vero Concilium de sacrificio dixit, eodem modo de altaris sacramento debet intelligi, in quo ratio utraque concuiTit. Ex hisce intelligitur 1°. ac quidem perfacile, quomodo sacramenta, res etsi materiales, operari possint inanimam, eam mundando, scilicet causando gratiam. 2°. Etsi sacramenta non causent gratiam physice; non tamen idcirco habent ralionem puroe conditionis sine qua non, aut rationem puri signi, sicut e. g. denarius plumbeus, vel chirographum regium, quo exhibito datur alicui pecunia ex voluntate regis; conditio enim mera non habet in se ipsa virtutem et dignitatem movendi, sed solum movet ut quid conjunctum cum altero, quod talem dignitatem habet, exigitque non movere, nisi quando hoc sibi conjunctum habet. Sic dum dominus mandat servo, ut aureum det pauperi, si nummum plumbeum a domino illi datum exhibue­ rit, nummus ille mera est conditio; voluntas autem, sive mandatum domini est causa moralis, qua sola ad dandum aureum movetur servus : at vero sacramenta ulpole actiones moraliter ipsius Christi, ab eo institute, ut 46 DE SACRAMENTIS IN GENERE. obtineatur gratia, ipsius dignificalæ meritis virtutem ct dignitatem in se ipsis continent. 56. Obj. cum DD. Protestantibus, aliisqtie. 1°. In Lege veteri etiam Dei, aut venturi Christi nomine operabantur, qui sacramenta conficiebant ; nec tamen eorum actiones inde dignitatem oblinebant moralitcr causalivam gratiæ; ergo nec ministri sacramentorum novæ Logis. 2°. Actio sacranientalis potest esse mala, ut si ponatur a ministro ex malo fine, voisine conditionibus debitis; ergo nequii esse aclio moralitcr Christi. 3°. Actiones et opera Christi respectu salutis nostræ sunt causæ morales principales ; sacramenta vero causas instrumentales tantum ; ergo hoc ipso actiones sacramentaks non sunt actiones Christi. 4°. Si sacramenta essent causæ morales gratiæ, quia sunt moralitcr actio­ nes Christi ; ergo pertinerent ad genus causæ meritoriae : sed hoc dici non potest ; quia Christus modo non est in statu capaci merendi : quin jam erat extra statum viæ, quando sacramenta instituit ; cum pleraque saltem post resurrectionem ab eo instituta sint ; ergo non potest per sacramenta tanquam per actionem propriam mereri. 5°. Neque dici potest, sacramenta utpole actiones moralitcr Christi perti­ nere ad genus causæ impetratoriæ; ergo. Pn>b. tnt. In Christi enim morte perfectissime consummatura est ejus meritum, satisfactio ct redemptio; igitur nulla nunc datur Christi impetratio; igitur ncc sacramenta habere possunt rationem causæ impetratoriæ. Accedit, quod Christo ascendenti in ccelum sit data omnis potestas: sed qui omnem habet potestatem, non inter­ pellat, ut impetret; ergo. 6°. Si actiones sacramentaks essent moralitcr actiones Christi propriae; ergo Christus dici posset dolore, confiteri, etc. dum homo pœnitens dolet de peccatis, confitetur : ac in sacramento Matrimonii, dum sponsi contrahunt, Christus ipse dici posset contrahere : sed hæc absurda sunt ; ergo. 57. .td iu“. R. .V. l‘B, part. Ant. Et rationi naturali et Scripluræ repugnat dicere, quod sacerdotes antiquæ Legis personam Dei, vel Christi gesserint; cum enim sacramenta Legis veleris vacua fuerint, infirma ct egena elementa, ad Gal. i., cumque sacramenta illa, pnescrliin sacrificia ordinarentur ad cultum Dei; Deus vero scipsum colere, vel adorare non possit, non potuit Deus ministros substituere, qui ipsum nomine ipsius colerent. Sed neque delegati dici possunt fuisse Christi; tum quia Christus nondum cxlilil in illa Lege; tum quia contrarium indicat Apostolus ad Hebr. 7. in Lege anti­ qua dicens, plurcs fuisse sacerdotes, eo quod morte prohiberentur perma­ nere; Christum autem, quia manet ælcrnum, sempiternum habere sacer­ dotium : at si sacerdotes Legis veteris Christi egissent nomine, ut ministri illius, sicut sacerdotes novæ Legis ; æque dici debuisset, unum fuisse sacer­ dotem antiquæ Legis, sicut Legis novæ unus est. Ad 2’,m. R. D. Ant. Potest esse mala, ut est actio Christi .V. ut est actio praei se ministri C. Si replices. Non potest eadem actio simul esse bona et rnala. R. D. Si ab agente eodem imperetur cl exerceatur C. si imperetur ab alio, et ab alio exerceatur .V. Palet in actione omni, quæ per ministrum ab allero subsli- Mm bE SACKAMEKTORÜM CAUSA LITATE. 47 hilum exercetur; hæc enim respectu substituentis esse bona ct meritoria potest, mala et demeritoria respectu substituti. Ratio a priori est, quia actio externa ex se non habet bonitatem, vel malitiam, sed denominative solum abactu voluntatis interno, a quo imperatur ; ergo si actus internus tantum unus est, uti accidit, si unus idemqne est, qui imperat, et actum elicit, nccesse est, ut actio illa vel bona, vel mala sit; sed hæccessat, si diversi sint actum imperans et exercens. Jd 3um. R. 1). Ant; Actiones illæ,quiC physice et immediate a Christo pro­ cedunt C·. quæ tantum abeo aesumptæ sunt ad producendam gratiam; physice vero ct immediate ponuntur a sacramentorum ministris, et quæ sunt actiones ipsius solum moralitcr N. Hæ enim sunt causæ instrumen­ tales tantum, quia valorem et dignitatem non a persona sortiuntur, a qua physice procedunt, sed ab illius dignitate, cujus ponuntur nomine. Jd 4,un. R. AT. min. Quia Christus sacramentis a se institutis merita sua ita annexa esse voluit, ut iis, quibus' rite applicarentur sacramenta, simul appropriarentur Christi merita, quibus et jus acquirerent ad gratiam, ac si hanc essent per se ipsos promeriti. Hinc patet responsio ad prob. min. Nam conceditur lotum ; non enim dicimus Christum meritum fuisse per sacramentorum institutionem , si quidem hæc post resurrectionem facta sit; aut modo per sacramcnlales actiones proprie loquendo mereri; sed merita sua, sive actiones, passionem, mortem , quibus est merilus,cum adhuc viator esset, annexuisse sacramentis. Hinc paucis : sacramenta actiones morales Christi sunt, non tamen ut etiamntim merentis, sed ut merita sua applicantis ad oblinendam gratiam. Jd oum. R. Ar. Ant. Dum enim Christus sacramenta instituit, rogavit Pa­ trem, ut ea rite suscipientibus vellet ob sua merita conferre gratiam; cui petitioni annuit ob Christi merita Paler. Ac quoniam hanc ipsam Christi orationem continent, exhibentque Patri, impetrare etiam dicuntur, non communi modo, sed cxopere operato, sicut et ita mereri dicenda sunt. Ad prob. R. N. Cons. Etsi enim in morte terminatum fuerit Christi meri­ tum et satisfactio, adeoque jam nec mereatur, nec satisfaciat ; fuit tamen in ejus libertate, merita sua et satisfactiones applicare ad promerendas hominibus gratias. Quin hoc ipso, quod omnis ipsi data sit potestas in cœlo ac terra, haud dubie etiam facultas ei data est, applicandi sua merita ad im­ petrandum, quod vellet, cui vellet, quo modo vellet. Hinc N. min. syllo­ gismi alterius. Ubi etiam observa : Licet apud Theologos non sit extra dubium omne ct controversiam, an etiamnum Christus per orationem formalem in cœlo impetret? certum tamen est, quod impetret æquivalenter, quatenus ora­ tiones ejus ab ipso in mortali vita pro nobis fusæ, omniaque ejus merita perseverant objective in mente Dei, cumque movent ad conferendas nobis gratias, juxta illud ad Rom. 8. 34. Qui est ad dexteram Dei, qui etiam in­ terpellat pro nobis. Quod etiam repetitur ad Ilebr. 7. 25., quæ impetrationem æquivalentem ad minimum evincunt. Ad Gum. R. I). .1/. Si actiones sacramentaks ponerentur Christi nomine sub omni ratione C. aliter λ'. Sacramenta ea solum ratione ponuntur sub Christi nomine, quatenus ritus sacri sunt per se ad cultum Dei et confe- Λ 48 DE SACRAMENTIS IN GENERE. rendam gratiam ordinati; ut Matrimonium, quatenus signum est con­ junctionis Christi cum Ecclesia. Dolor autem et confessio ne quidem ponun­ tur a ministro, sed a suscipiente sacramentum. ARTICULUS 111. AN ET ANTIQUA SACRAMENTA CAUSARINT GRATIAM EX OPERE OPERATO; I’ /.·· 1Q 58. Dico /. Nec remedium Legis naluræ, nec circumcisio, nec ullum aliud sacramentorum veterum contulit gratiam ex opere operato. Ita communis hodie Theologorum cumDoctore Angelico sententia, contra Antiquiores va­ rios. Prob. 1. Auctoritate S. Scbiptur.e. 1°. Ad Gal. 4. 9. ab Apostolo dicuntur ihfirma et egena elementa, ad efficiendam videlicet sanctitatem internam. Quomodo convert tin ini iterum ad infirma et egena elementa? Etsi vero Galalæ essent ex gentilisrno conversi ; hæc tamen ut plura alia conversos Judæos Galatis mixtos attinent, quos revocare hoc loco conatur a servitute Lêgis, quam videbantur respicere Judaei, ut ex scopo hujus capitis liquet; unde et v. 21. inquit : Dicite mihi, quid sub Lege vultis esse. Ad llebr. 9. v. 9. negat diserte idem Apostolus, valuisse sacrificia quidquam vetera ad mundandas conscientias,sed totam eorum vim in emundatione carnis haesisse docet : Munera et hostiœ offeruntur, qiue non possunt juxta conscientiam perfeclum facere servientem solummodo in cibis et in potibus, et variis baptismatibus et justitiis carnis. Ac v. 13. Sanguis hircorum et laurorum ei cinis vitula aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis. Cap. 10. 4. Impossibile est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Neque dici potest, Apostolum velle, quod sacramenta Legis veteris infirma et egeua elementa sint post Christi adventum et promulgatum Evangelium; nam in specie loquens de circumcisione ad Rom. 3. ait, utilem esse cir­ cumcisionem multum per omnem modum ; quod certo inlelligi non potest pro statu Legis evangelicæ, cum post promulgatum Evangelium circum­ cisio evaserit mortifera. Deinde ad Hebr. 10. v. 1. vocat umbras nostrorum, sive figuras, quod pro Lege evangelica dici non potest. 2°. In specie de circumcisione ad Rom. 3. 1. quærens Apostolus, quæ sit utilitas circumcisionis, respondet : multum per omnem modum : primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. Præcipuurn ergo circumcisionis privilegium fuit, quod eloquia Dei, h. e. lex ct mandata Judæis concessa fuerint; ergo non conferebat virtute sua, ex opere operato, circumcisio gra­ tiam delelivarn peccati; alias, cum hic effectus sit priore illo longe nobi­ lior, hunc, non illum debuisset primum dicere Apostolus. Deinde ad Rom. 4. de industria probat, Abrahamurn non in circumcisione, sed præputio justificatum fuisse, aitque id factum ideo v. U. et 12. Ut sit pater omnium credentium per prmputium, ut reputetur et illis ad justitiam : et sit pater circumcisionis, non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed ct iis, qui sedantur vestigia fidei; quibus docet, istud Abrahamo non singulare fuisse ut justitiam consequeretur ex fide; sed commune iis omnibus, qui ipsius fidem imitantur, sive circumcisi sint, sive non. Ex quo infertur, cir- DE SACRAMENTORUM CAUSAL1TXTE. A 4θ ctimcisioncm non fuisse ad justificandum institutam. Demum Gen. 17. 40. ad hoc instituta solum circumcisio refertur, ut esset signum fcederis Deum inter Ium Abrahamurn cjusqtic posteros; nempe ut signum esset distinctivum Judaici populi a gentibus cæteris; religionis item et cultus, quo spe­ cialiter llcbræorum populus colere tenebatur Deum; ex parte Dei vero in populum hunc singularis amoris ac providentias. Prob. II. Ex Cone. Flor, in Decr. Eugen i i, quo sacramenta nostra mul­ lum differre dicuntur ab antiquis : hæc non causasse gratiam, sed praefigu­ rasse; nostra voro et continere gratiam, camquc conferre digne suscipien­ tibus. Pariter per hanc præcise efficientiam grati» differre sacramenta nova ab antiquis, non obscure Trident, innuit Sess. 7. Can. 2.; ergo. Quibus adde Patres plerosque sancio Augustino antiquiores, S. Basilium de Spiritu sancio c. 14. n. 32. Quid igitur confers baptismata, quorum, sola communis appellatio; rerum autem tanta differentia, quanta somnii a veritate, ac um­ bra et imaginum, ab his quæ revera subsistunt. S. Chrvsostomu.m de Baptismo Christi n. 3. (opp. I. 2. p. 370. C.) : Judaica illa quidem expiatio nequaquam a peccatis liberabat, sed a corporeis sordibus tantum; nostra vero talis non est, sed mullo major, ac multa gratia referta : nam et liberat a peccatis, ct animam emundat, et spiritus gratiam largitur. S. Augustinum ipsum in Ps. 73. n. 2. Sacramenta non eadem, quia alia sunt sacramenta dantia salu­ tem, alia promittentia Salvatorem. Sacramenta novi Testamenti dant salu­ tem, sacramenta veteris Testamenti promiserunt Salvatorem. Alios require apud Suarez in 3am. part. S. Thom.e Disput. 10. sect. 3. Neque dici potest, Concilia tantum velle, differre sacramenta antiqua et nova in solo causandi modo; nova causare gratiam physice, vetera causasse tantum moral i ter ; nam Florentina Synodus expresse et absolute negat, sacramenta vetera ullam causasse gratiam, cum dicat, quod hanc solum figurarint; at vero causassent morali ter gratiam, non hanc figurassent solum, cum causalitas moralis sil vere et proprie dicta causalitas : quis enim negat passionem Christi esse veram justificationis noslræ et salutis causam ? 59. Obj. I. Ex Scriptura 1°. Non minus per sacramenta vetera remissa sunt peccata, quam per nostra in Lege nova; nam Lev. cap. 4. 5. G. peccata dicuntur expiari per sacrificium et orationem sacerdotis. 2°. DeusGcn. 17.14. omni llebræo masculo etiam infanti comminatur mor­ tem ælemam, nisi circumcisionem recipiat ; ait enim : delebitur anima illa de populo suo; quia pactum meum irritum fecit. Quam rationem textus S. Aug. L. 16. deCiv. c. 27. explicat de pacto Deum inter et Adamum inito, quod violavit parvulus; ergo de peccato originali ibi sermo est, quod Scriplurasupponit per circumcisionem tolli. 3°. Apostolus 1. Cor. 10. v. 3. 4. de antiquis Hcbræis ait : Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt ; ct omnes cumdcm potum spiritalem bibe­ runt : bibebant autem de spiritali consequente cos petra; petra autem erat Christus. Sed esca illa, ct potus spiritalis est Christi gratia, quam in sym­ bolis, seu sacramentis mannæ, et aqnæ c petra defluentis perceperunt Hebræi. Ad 1°“. R. N. Ant. et prob.; sumendo particulam per pro vera catisa effi­ ciente gratia? juxta dicta num. 50. quæ inde confirmantur , quod sacrificia v. p. 1. 4 Λ - · S?· • A.’ 80 DE SACRAMENTIS IN GENERE. ac sacramenta Legis anliquæ destinata fuerint quibusdam certis tantum pec­ catis expiandis, ut patet ex Levitico : at si vim habuissent expiandi quoad reatum culpæ, pœnæque æternæ, expiassent simul omnia; certum enim est, unum sine altero remitti non posse, cum gratia sanctificans, per cujus infusionem remittuntur, stare nequeat cum mortali ullo; ergo tantum sanctitatem externam ac legalem producebant ex opere operato ; ad inter­ nam vero acquirendam necessaria contritio perfecta fuit cum fide, cujus utriusqne signum et protestatio erant sacrificia, similesque externi ritus, ut notat S. Thomas 1.2. q. 103. a. 2. in 0. Ad 2um. R. 1°. cum Bellarm., textum loqui de adultis, qui peccabant gra­ viter non observando praeceptum circumcisionis graviter obligans, ut sensus sit : masculus Hebraeus, qui circumcidi noluerit, aut filium suum circum­ cidere, peribit de populo suo ob violationem pneccpti divini. R. 2°. Hæc : peribit de populo suo, non mortem aeternam, sed separatio­ nem a populo Dei, per mortem sive corporalem, sicut hanc Deus intentabat Moysi, ni filium circumcideret; et sicut dicitur Exod. 12. 15. : Quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, h. e. occidetur; sive civilem, h. e. inter Abrahæ filios non censebitur. S. Aug. id solum asserit, posse etiam de pacto cum Adamo intelligi. Hinc D. Cons. Ergo originale tollebatur per circumcisionem ut causam gratiæ peccatum destruentis N. ut conditionem C. Ad 3™*. R. Neque manna, neque aqua e petra profluens sacramenta fue­ runt, cum aquam illam et potarint jumenta, et manna manducarint canes; unde hoc ad rem præsentein impertinens est. Sed nec Apostolus ait, quod Hebræi eamdem escam spiritalem manducarint, quam nos; sed quod manducarint omnes Hebræi inter se. Escam autem spiritalem appellat, et potum spiritalem , non ob vim causandi sanctitatem internam, sed præcipueob significationem spiritalem; manna enim de cœlo datum, Christum figurabat missum cœlitus, et in Eucharistia præsentem in nostræ nutri­ mentum animæ; rupes percussa vero, percussum in cruce lancea Christum, aqua Baptismum. Nec dicas, Aug. cx illo 1. Cor. 10. Tract. 26. in Joan. n. 12. inferre, sacramenta nostra et Judæorum fuisse diversa quidem in signis, in re autem, quæ significatur, paria; nam paria solum esse vult significatione, cum utraque gratiam significent; non virtute; idem enim L. 19. contr. Faust, c. 13. nostra ait esse virtute majora, utilitate meliora. Quo modo alia Patris locaquædam debent intelligi, vehit cum in Ps. 77. n. 2. dicat, gratiam communem esse sacramentorum etiam veterum virtutem, nimi­ rum significatione; vel quod etiam Judæi eamdem nobiscum gratiam participarint, at non per eamdem sacramentorum virtutem et efficaciam. Quæ responsio ad similia aliorum Patrum loca servire potest. GO. Obj. 11. Ab auctoritate. 1°. Inxoc. 111. cap. Majores de Baptismo, hunc ait successisse circumcisioni, esse tam parvulis, quam adultis conferen­ dum, ne videatur efficaci® minoris, quam circumcisio : Sicut enim, inquit S. Pater, sine distinctione clamabat Lex mosaica ; anima cujus prœputii caro circumcisa non fuerit, etc.; ita nunc indistincte intonat vox Evan- t)E sacramentorum causai.itate. I gelica : nisi quis renatus fuerit, etc.; itdm, remissura esse peccatum originale per circumcisionis mysterium ; ergo. 2°. S. Aug. variis in locis ipsi etiam circumcisioni vim delendi peccatum originale tribuit : ut L. 4. dc Bapt. contra Donatist. c. 24. docet, nos ex circumcisione posse conjicere, quid in parvulis valeat Baptismi sacramen­ tum. Ac contra Pelagianos scribens sœpius asserit, circumcisionem neces­ sariam fuisse, ad originale delendum. Ad l,,ni. R. A’. Cons. Ut enim ex initio cit. cap. constat, mens S. Pontilicis alia non fuit, quam damnare falsilalem doctrinæ hæreticorum quo­ rumdam asserentium, nullum peccatum remitti posse, nisi peractum charitalis ab illo ipso elicitum , cui facienda esset remissio ; unde sequeba­ tur, infantes omnes inutiliter baptizari. Contra hos definit Innocentius, parvulis per baptismum remitti originale sine ullo ab ipsis elicito actu, idemque olim in circumcisione factum ; utrum vero hæc remissio olim ex opere operato facta sit, vel an solum circumcisio fuerit ad hoc conditio? ab hac quæslione S. P. abstrahit. Ad 2,un. A". Assumpt. Mens S. Aug. cx ejus scopo inlelligitur. Donatislæ contendebant, nihil olim profuisse parvulis circumcisionem, neque nunc iisdem prodesse Baptismum , eo quod peccati remissio soli actuali fidei deberet tribui. Pclagiani vero originale negabant omnino : contra priores contendit Augustinus, circumcisionem profuisse parvulis, etsi fidem elicere non possent, eo quod ipsis Deus originale remitteret, vi scilicet promis­ sionis suae, qua illud remittere decrevit, posito hoc ritu, ceu signo protestalivo fidei in Christum venturum a parentibus, aliisve : contra Pelagianos probat existentiam peccati originalis ex circumcisionis remedio: utrumque vere, etsi circumcisio non esset causa gratiæ delctivæ originalis, sed solum se haberet ut conditio , sine qua non vellet Deus originale remittere. Quod vero Aug. circumcisioni vim vere causativam gratiæ non tribuat, liquet ex ejusdem episl. 82. ad Ilieron. n. 8. et 9. qua diserte docet, nec circumcisio­ nem, nec alia veteris Legis sacramenta ullum justificare potuisse. Et ex Quæst. 25. in Libr. Numeror., ubi de antiquis sacramentis uni versim pro­ nuntiat : Si per se attendantur, nullo pacto possunt mederi, e quibus perspi­ cuis Aug. sententiis aliis minus claris accersenda lux est. 61. Obj. III. Ex Ratione. 1°. Saltern circumcisio dici potest movisse ut conditio Deum ad conferendam gratiam; ergo adhuc dici potest fuisse causa moralis gratiæ. 2°. Sicut nunc movetur Deus ad conferendam per sacramenta gratiam ex meritis Christi jam positis , ita movebatur olim ex iisdem ponendis; ergo sacramenta vetera Deum ad conferendam gratiam modo movebant eodem, quo nostra. 3°. Sacramenta antiqua erant promissiones, quibus Deus promiserat ven­ turum Christum , et dandam a se gratiam ob ejusdem Christi venturi me­ rita, ut ait S. Aug. in locis variis, et Apostolus ad Ilebr. 8. et 11., sacramenta illa repromissiones ideo vocans, quod Deus per illa promissionem dc Messia mittendo renovarit : atqui promissio causa moralis rei promise® est; pro­ mittentem enim ad præstanduui promissum movet; ergo. Ad 1’®. R. .V. Ani. Duplex datur conditio; alia est pura, quæ et purus I ■MOB·· 52 DE SACRAMENTIS IX GENERE. terminus dicitur, quam respicit volilio faciendi aliquid , quin ab ilia mo­ veatur ullo modo. Ita si quis dicat, si sonuerit hora, ambulabo, non movetur ad ambulandum horologii sonitu, sed e. g. sanitate; unde hæc, similesque pure conditiones sunt, vel puri termini, seque habent in genere morali, velut in genere physico applicatio causa). Alia est non pura, quæ videlicet simul causæ moralis munere fungitur, ac ratione bonitatis et æstimabilitatis suæ habet movendi virtutem ; ut, si quis dicat : si sanitatem consequar, ad locum sacrum peregrinabor : si dominus imperaverit, faciam ; hic enim ad ita operandum illinc movet sanitatis bonitas, inde voluntas domini. Cir­ cumcisio autem ad summum conditio sine qua non , cl primi generis fuit, nullam in se ipsa movendi vim habens. Ad 2U®. R. D. .Int. Ita movebatur olim meritorum Christi precise intuitu T. exparte et intuitu actionum sacramenlalium.V. llæenim non erant actiones moralilcr Cluisli propriæ, vel ipsius Dei, ut ex hactenus dictis constat. JdB1110. R. 1°. .V. min. Neque enim promissio precise causa rei promissa est, aut promittentem movere debet ad prestandum, quod promisit, cum ad hoc moveri possit, atque etiam , preserlim Deus, moveatur a fidelitate. R. 2°. D. M. Erant promissiones conferendægratiæ, tanquam signa hujus speculativa; vel erant repromissiones representative tales C. tanquam signa illius practica, ac promissiones formales .V. Sacramenta vetera promissio­ nes divinas de mittendo Messia, ejusque lege et gratia repraesentabant tan­ tum ; undent earum promissionum signa rememorativa dicebantur pro­ missiones simpliciter, eo fere modo, quo imago Cæsaris dicitur Cæsar, et chirographum a Jurisconsultis appellatur obligatio, etsi obligationis con­ tractae merum signum sit. 62. Dicoll. Remedium Legis nature nonnisi merita conditio erat, qua posita,Deus solus vi promissionis suæ et intuitu meritorum Christi confe­ rebat parvulis gratiam deletivam peccati originalis, citra recipientis et ministrantis meritum, ac proinde ne quidem ex opere operantis hoc remedium parvulis gratiam contulit. Prob. Imprimis enim non vi operis ab infante eliciti, hic enim operis meritorii plane incapax est. Deinde nec vi operis eliciti a ministrante, cum is sæpe esse in statu peccati mortalis potuerit, quo casu opus ab eo elicitum preter contritionis actum perfectæ, vel dilectionis Dei super omnia ne qui­ dem fuisset gratiæ meritorium de congruo ; sicque perdifficilis fuisset hujus remedii infantibus applicatio. Hinc et est, quod Christus sacramentorum suorum vim a ministri pendere merito, vel probitate noluerit. Dixi vero : parvulis; verosimilius enim videntur adulti non hoccc reme­ dio, sed contritione perfecta justificati fuisse. Quod inde colligitur, quia tota ratio, cur remedio illo infantes justificatos dicamus, est, ne illi secus videantur destituti fuisse omni salutis medio ; at hæc ratio in adultis cessat, cum hi peractus proprios contritionis perfectæ, vel charitatis se ad obtinen­ dam gratiam possent ipsi disponere. 63. Dico III. Etiam circumcisio ad summum conditio fuit, quam Deus poni volebat ad hoc ut gratiam peccati originalis deletivam ipse parvulis masculis conferret. • · DE SACRAMENTORUM EFFECTU. 53 Prob. Primarioonim instituta fuit, ut esset signum foederis Deum inter et Abraliamum, ejnsque posteritatem, et ad discernendam Abrahre progeniem, cx qua scilicet nascilurus esset Christus Gon. 17. juxta dicta in Conci, P. Quod et Apostolus confirmat ad Rom. 3., ubi circumcisionem commendatu­ rus, eam profuisse inquit multum per omnem modum; sed primum quia credita sunt illis eloquia Dei, juxta pactum scilicet Dei cum Abrahamo. Nec plus de circumcisione lota in Scriptura reperitur. Respectu parvulorum igi­ tur ad summum par fuit conditio, sicut remedium Legis naturce, ut posito hoc circumcisionis ritu cum signo aliquo prolestativo fidei in Deum et ven­ turum Christum , infanti a parentibus aliisve applicato, Deus conferret gra­ tiam remissivam peccati originalis, infallibililer tamen vi promissionis suæ gratuitæ, et meritorum Christi intuitu conferendi parvulis gratiam, hoc ritu circumcisionis posito cum aliquo actu prolestativo fidei. Et vero tantum sal­ tem deferendum videtur SS. Patribus, Augustino, et post hunc florentibus Bernardo, Ruperto, aliisque apud Suarez loc. cit. sect. 2. dum circumcisioni vim justificandi videntur tribuere; nimirum quo modo vulgariter alias con­ ditioni ipsi solemus tribuere effectum, qui causæ suæ proprius est, quando causa in productione effectus alligata est conditioni sine qua non, sive quod causa se huic conditioni alligarit liberaliter et sponte, uti in præsenti Deus, sive alligata sit aliunde. Itaque conciliari possunt Patres Augustino posterio­ res cum antiquioribus, qui plerique alium effectum circumcisionis non agnoscunt, quam illum Gen. 17. et ad Rom. 3. Dixi 1°. parvulis; nam et in Lege scripta adultis necessariam fuisse con­ tritionem, sicut in Lege naluræ, plurimorum est sententia, et spectata S. Scriptura, item auctoritate priorum Ecclesiæ Patrum, Justini Dial, cum Tryphone, n. 23. Iren.ei L. 4. c. 16. n. 1. et 2. Epiphanii hæres. 8. ( opp. t. 1. p. *19. C. D.), Chrysostomi homil. 27. in Genes, (opp. t. 1. p. 258. C. D.), Ambrosii epist. 72. nunc74. n. 4. (opp. t. 2. part. 1«. p. 1081. ) aliorumque Ycrosimilior. Dixi 2°. parvulis masculis; lex enim circumcisionis feminas non obliga­ bat; quapropter in Lege scripta contra originalem noxam remedio Legis naluræ fruebantur. Nam quod genus muliebre circumcisionem accipere non potest, verba sunt Justini loc. cit., id argumento est in signum datam esse, non ut opus justitiœ. Sic enim Deus mulieres fecit, ut quæ justitiam.... spe­ ctant , ea pariter ipsœ quoque omnia observare possent. ARTICULUS IV. QUID SIT CHATIA SACRAMENTALIS ? 61. Prœmitto, Sacramenta novœ Legis singulis obicem non ponentibus conferre gratiam sanctificantem , constat ex hactenus disputatis, ut proinde illa sit communis quidam effectus sacramentorum. Sicut vero cum gratia sanctificante, quæ confertur ex opere operantis, velut vi contritionis per­ fectæ infunduntur simul supernaturales virtutum tum theologicarum, tum moralium habitus; ita etiam docente Trid. Sess. G. c. 7., quando confertur gratia ex opere operato sacramenti, iidem simul infunduntur habitus, qua- S4 DE SACRAMENTIS IN GENERE. niam, qui dat formam , etiam proprietates ad illam consequentes dat ; ha­ bitus vero ilii se ad gratiam sanctificantem instar proprietatum habent. Gra­ tia tameu cum hisce habitibus non est unicus et omnis sacramentorum efteclus; sed quodlibet sacramentum effectum specialem habet, sibi ac tali præcise proprium. Inde hic inquiritur, quis ille singularis effectus sit; an in habitu aliquo distincto consistat, ad eos actus ordinato, ad quos exercen­ dos sacramentum ordinatum est, qui in Baptismo dicatur regeneralivus, in Confirmatione roborativus, in Eucharistia nutriti viis, ut voluerunt antiquio­ rum aliqui? Vel an in specialibus, et pro diversitate tinis sacramenti di­ versis auxiliis gratiæ excitantis, ut communiter sentiunt Doctores alii? Ad quam controversiam paucis 6;>. Dico I. Singula sacramenta præter gratiam sanctificantem specialia conferunt auxilia gratiæ, sive gratias excitantes peculiares, diversas pro di­ versitate finis, ad quem obtinendum singula sacramenta instituta sunt. Ita communis cum Doctore Angelico 3. p. q. 62. a. 2. in 0. Ac ratio est, quia quodvis sacramentum ad linem peculiarem ordinatur, ut ait Tertil. L. de Resurrect, earn. c. 8. Caro abluitur , ut anima emacu­ letur; caro ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, ut et anima spiritu illumi­ netur; caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de Deo sagine­ tur, Vel ut rectius Evgen. IV. in Deer, union, pro Armen is : Per Baptismum spiritualiter renascimur : per Confirmationem augemur in gratia, et robora­ mur in fide : renati autem et roborati nutrimur divina Eucharistiœ alimo­ nia, etc. Vid. init. Ad tines vero hosce varios et adeo distinctos assequendos necessaria quoque est sacramentalis gratia propria et peculiaris ; effectus enim sacramenti induit rationem medii ad fixum a Deo sacramenti finem assequendum. Et vero nisi effectus ille diversus, distinctusque esset, non ap­ paret, unde alias differrent sacramenta , nisi solo externo ritu : nec alterum altero esset majoris necessitatis, ac reliqua , præter unum, essent superflua. ,n f 66. Dico II. Gratia sacramentalis habitualis non differt entitative et intrinsece a non sacramenlali ; multo minus dicit habitus speciales a gra­ tia sanctificante communi, et virtutibus cum hac infundi solitis realiter distinctos. Halio 1“. pari, est,quia illa non differunt substantialiter ac entitative, quæ ex prædicatis suis intrinsecis non habent vim, vel exigentiam diversam : sed talem vim et exigentiam diversam non habet gratia sacramentalis habitua­ lis ; omnis enim gratia sanctificans ex prædicatis suis intrinsecis habet hoc 1°. ut sit participatio naturædiviuæ, scilicet ethica ; 2°. destructiva peccati mortalis; 3°. reddens hominem Deo gratum, filium Dei adoptivum; 4°. conferens jus ad gloriam; sitque radix omnium virtutum et habituum supcrnaturalium : sed eadem citra controversiam præslat ex prædicatis suis Intrinsecis, exigitque gratia sanctificans sacramentalis; neque plus, ut constabit solutione objectionum. Ratio 2". part, est, quod hic habitus, vel qualitas permanens asseratur sine ulla necessitate. Vel enim foret necessarius ad sanctificandum, vel operandum, Non lum, id enim præstat gratia sanctificans communis ; non __ DE SACRAMENTORUM EFFECTU. ffô 2um. quia non est assignabitis actus ullus supernatural is in nlla materia, qui non posset produci ab aliquo eorum habituum, qui solent cum gratia sanctificante infundi. Deinde actus a tali habitu elicitus non distingueretur specie ab actibus aliarurn virtutum infusarum ; igitur neque necessaria est causa specie distincta. 67. Gratia igitur sacramentalis a non sacramenlali nonnisi accidentaliter, extrinsece et denominative differt, estque ipsa gratia habitualis connotans dicta auxilia gratiæ excitantis, ad quæ suo tempore conferenda sacramen­ tum ex institutione divina dat quoddam jus suscipienti, quod sibi conjun­ ctum habet gratia sacramentalis. Sic in Baptismo præter gratiam habitualem regenerativam jus actu confertur ad auxilia specialia tempore opportuno conferenda ad servandam divinam legem, cujus quædam professio est Ba­ ptismus, turn ad suscipienda digne sacramenta alia, quorum Baptismus janua est. In Confirmatione præter augmentum gratiæ sanctificantis datur jus ad auxilia specialia ad profitendam fortiter et constanter fidem , cujus professio finis est Confirmationis. In Eucharistia speciales dantur gratiæ ad exercendos charitatis actus, quibus anima nutritur spiritualiter; quæ nutri­ tio charitatis est proprius Eucharistiae finis. In Poenitentia conferuntur gratiæ ad detestanda efficacius peccata, pro commissis satisfaciendum ple­ nius, vitandaque facilius futura. In Extrema Unctione conferuntur auxilia, quibus roboretur homo ad superandum languorem ex aegritudine corporis oriri solitum, resistendum dæmoni, erigendamque in spem, firmamque fiduciam de divina misericordia. In sacramento Ordinis conceduntur gratiæ ad cujusque Ordinis ministerio rite fungendum. In Matrimonio demum ad vivendum convenienter statui caste, servandam conjugalem iidem, foven­ dum amorem mutuum , pie ac Christiane educandas proles. Nec aliam differentiam gratiæ sacramentalis a non sacramentali agnoscere videtur Doctor Angelicus , dum 3. p. q. 72. a. 7. ad 3. de Confirmatione ita inquit: Per hoc sacramentum non confertur aliqua alia gratia, quam per Baptismum, sed quæ prius inerat, augetur. Et ibid. q. 62. a. 3. in 0. Gratia sacramentalis addit, supra gratiam communiter acceptam quoddam auxilium divinwn. Proinde dum eodem articulo ad 3. ait, gratiam sacramentalem habere se ad gratiam communiter dictam, sicut ratio speciei ad genus, paritatem in eo posuit, quod, sicut species-superaddit aliquid generi, ita et gratia sacramentalis superaddat aliquid gratiæ communiter dictae ; non in hoc, quod sicut species superaddit praedicatum essentiale intrinsecum, sic quoque gratia sacramentalis superaddat vim et exigentiam intrinsecam, quam non habeat gratia habitualis ut sic. 68. Dices 1°. Omnis gratia habitualis ab intrinseco habitus virtutum poi­ se infusos exigit; ergo et simul exiget gratias ad actus virtutum illarum exercendos; ergo, nisi aliunde differre dicantur gratia sacramentalis et non sacramentalis, nulla plane inter ulramque erit differentia. Deinde gratia Baptismi e. g. etiam exigit auxilia gratiæ ad constantem professionem fidei, sicut gratia Confirmationis, quia ad observantiam legis Christians constans fidei professio præprimis pertinet. R. D. Ani. Omnis gratia habitualis exigit auxilia ita copiosa, ut gratia Vi Φ · ^41 * Φ --neater DE SACRAMENTIS IN GENERE. sacramentalis .V. non ita copiosa C. Pariter gratia Baptismi equidem gratias excitantes ad fidei professionem exigit; at non ita speciales et copiosas, quam gratia Confirmationis. Scilicet quævis gratia sanctificans tantum indeterminatequædam auxilia in tempore opportuno exigit; determinatam vero connexionem ad auxilia specialia, copiosa, ac certo conferenda sola sacramentalis gratia habet, idque ab extrinseco tantum, sive institutione Christi et libera voluntate Dei. G9. Dices 2°. Gratia sacramenti unius, ut Baptismi, exigit, habetque annexas gratias actuales specie distinctas ab iis, quas habet alterius sacra­ menti gratia; ergo et gratia sacramentalis differre debet intrinsece ab altera. Item , gratia Baptismi remissiva est omnis culpæ et pœnæ, etiam tempo­ ralis; non gratia Pœnitentiæ, quæ stat cum poena temporali. R. D. Ant. Exigit illas gratias ratione sui Ar. ratione sacramenti C. Exigit quidem gratia sacramentalis speciales gratias actuales; hæc vero exigentia non est perfectio quædam ipsi entitati gratiæ sacramentalis in­ trinseca, sed fundatur in sola institutione sacramenti ad hunc specialem effectum a Deo ordinati; gratia enim habitualis secundum se nonnisi gene­ rati m ac indeterminate confert jus ad gratias actuales; quod igitur gratia sacramentalis exigere dicatur gratias actuales speciales , non a sua entitato habet, sed institutione sacramenti et ordinatione divina; ex qua etiam sola provenit, quod gratia baptismal is qua talis reduplicative (nam quæ talis ac secundum se stare potest cum reatu pœnæ temporalis), etiam reatum prenæ temporalis lullat; secus ac gratia in Poenitentia, quia videlicet in solo Baptismo ad hunc effectum Christus applicavit sua merita. 70. Dices 3°. Characteres sacramentorum entilative distinguuntur; ergo et gratiæ; cum hæ proprii sint sacramentorum effectus, sicut characteres. R. C. Ant. N. Cons. Disparitas est, quod , etsi characteres sacramentorum effectus sint, ipsi tamen ordinantur ad diversos iterum fines ut suos sibique proprios; gratiæ autem ordinentur quidem et ipsæad effectus diversos, at non ut suos, sed sacramenti. ; ARTICULUS V. QÜA.M GRATIAM CAUSENT SACRAMENTA N0VÆ LEGIS? PR.ESERTIM AN SACRAMENTA VIVORUM POSSINT CAUSARE GRATIAM PRIMAM PER ACCIDENS? a :r 'JO : 71. Prœmillo. Prima gratia dicitur, quæ ante se nullam aliam insubjecto, cui infunditur, supponit, ut dum peccator justificatur. Gratia secunda dici­ tur, quæ subjecto in gratia constituto advenit, sicque gratiam praeexistentem auget, sic, ut non sint diversae gratiæ, sed ejusdem gratiæ gradus diversi. Sacramenta mortuorum per se primo et directe instituta esse ad causandam gratiam primam certum est, uti pariter sacramenta vivorum ex prima et directa institutione causare gratiam secundam : priora enim, ut Baptismus et Poenitentia, ad delendum mortale, sicque causandam vitam spiritualem animæ ordinata sunt; quin inde mortuorum dicuntur, quia subjectum per peccatum mortuum, privtatumque spirituali vita gratiæ supponunt : posteCi DE SACRAMENTORUM EFFECTU. 57 riora vero peccatum jam deletum supponunt, subjectumque jam vivere vita gratiæ spirituali, sed et præterea salis convenit inter l)octorcs,et ut certum habetur, sacramenta mortuorum posse per accidens gratiam secundam pro­ ducere, eamque sæpc causare actu, ut, si is, qui ea accipit, jam esset justificationis gratiam consecuius ope contritionis perfectæ, quia omnia sacramenta conferunt suscipientibus gratiam non ponentibus obicem. Hinc igitur Praecipua et sola controversia de sacramentis vivorum remanet, possintne illa per accidens pariter causare gratiam primam ? Variis enim modis eve­ nire potest, ut quis constitutus in peccato mortali recipiat sacramentum vivorum, sed bona fide, ut 1°. si invincibiliter ignoret, se esse in statu pec­ cati mortalis; 2°. etsi quidem peccati gravis conscientiam habeat, sed invin­ cibiliter existimet, se perfecte contritum, rite confessum, debite absolu­ tum, cum non sit; 3°. si mentis infirmitate praeventus non possit procurare statum gratiæ, et tamen interea extreme inungatur; 4°. si invincibiliter putet, ad sacramenti perceptionem non requiri dispositionem aliam, quam attritionem. In his igitur casibus quæritur : an, si quis cum sola attritione supernatural!, bona tamen tide suscipit sacramentum vivorum, per hoc obtineat gratiam primam, remissivam peccatorum? 72. Dico. Sacramenta vivorum per accidens causare possunt gratiam pri­ mam. Ita probabilior, usuque Auctorum longe receptior sententia, quos ex omni classe praecipuos refert, et sequitur Suarez; tum divinae bonitati, hominumque conditioni, pro quibus sacramenta instituta sunt, plurimum consona. Prob. I. De Extrema Unctione, de qua Jac. 5. do. absolute dicitur : Et si in peccatis fuerit, remittentur ei. Cui concordat hujus sacramenti forma : /ndulgeat tibi Dominus, quidquid e. g. per visum deliquisti ; et Trid. Sess. 14. c. 2. se ad S. Jacobi verba referens, docensque, iis explicari rem, seu effectum hujus sacramenti : Bes etenim hcec gratia est Spiritus sancti, cujus unctio delicta, si qua sunt adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit. Neque dici potest, singula illa intelligi posse 1°. de sola venialium remis­ sione; vel 2°. de mortalium etiam, sed quoad reatum solum residuæ tem­ poralis poenae; vel 3°. etiam de remissione mortalium quoad culpam, sed mediate ; quatenus scilicet per Extremam Unctionem impetrantur actuales gratiæ ad perfectae contritionis eliciendum actum. Naml0. relati textus inde­ finite loquuntur sine facto discrimine peccata mortalia inter et venialia. 2°. Etsi in Scriptura sacra vox peccatum sumatur metonymice pro poena; per remissionem tamen peccatorum principaliter remissio culpae intelligitur, ut ex absolutione sacramentali palet, et Joan. 20. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. 3°. Postremum minime subsistit ; gratiam enim, quam sacramenta dicuntur conferre, semper ex opere operato, immediate causant; sed hic ipsi sacramento remissio peccatorum tribuitur, nec solum venialium; ergo et gratiam mortalium remissivam per se ipsum producet. Inde et quoad hoc sacramentum cum S. Thoma ita nunc docet sententia communissima. 73. Prob. II. De Eucharistia ex SS. Patribus, juxta quos, apud Suarez in ·Λβ.· 58 *· DE SACRAMENTIS IN GENERE, 3*“. p. disp. 63. sect. B, Eucharistia simpliciter dicitur tollere peccata, sanare vulnera, abluere, extinguere peccata, sordi liem, itaque pronun­ tiant sine distinctione, ut S. Damascen. L. 4. deOrlhod. lid. c. 13. ait ( opp. t. 2. p. 272. B. edit. Venet.) : Corpus et sanguis Christi est ( Eucharistia) , in nostri, tum animi, tum corporis vegetationem cedens,.... in substantiam nostram et conservationem, omnigenœ labis propulsationem, omnisque spur­ citiei detersionem. S. Jcstincs Resp. 44. ad Orthod. Quem enim vidit Pro­ pheta carbonem labiis suis non puris admotum ad expurgationem iniquitatum et peccatorum, is indicium habebat Dominicœ carnis, quæ conscientias co­ medentium expurgat ab omni iniquitate. Corpus Domini in hoc sacramento habet vim, ut omnem immunditiam et spurcitiam tollat. Similia habent alii. Sed juxta Patres dici nequit, quod hunc effectum Eucharistia præstet perse; ergo saltem per accidens. Doctor Angelicus vero ipsum hunc casum controversum nobiscum resolvit q. 79. a. 3. in 0. Potest hoc sacramen­ tum operari remissionem peccati.... perceptum ab eo qui est in peccato mor­ tali, cujus conscientiam et affectum non habet ; forte enim primo non fuit sufficienter contritus, sed devote, et reverenter accedens consequetur per hoc sacramentum gratiam charitatis, quæ contritionem perficiet, et remissionem peccati. Imo in 4. dist. 9. q. 1. a. 3. Talis, inquit, non peccat, imo magis ex vi sacramenti remissionem consequitur. Neque dici potest, S. Thomam velle solum, quod ita recipienti sacramen­ tum conferantur gratiæ auxiliantes. quibuscum talis contritionem per­ fectam concipiat, quædeinde justificet; nam 1°. latum discrimen est inter gratias auxiliantes, et gratiam charitatis, quæ ipsa est gratia sanctificans; 2°. gratiæ auxiliatrices nequeunt efficere, ut attritio fiat contritio; 3°. si Eucharistia ipsa hoc casu non præsiet gratiam remissivam peccati, quo fundamento dicetur, quod ex opere operato has gratias actuales causet, si subjectum non sit rite dispositum? Eamdem responsionem adhibe, si simi­ lis exceptio apud alios Patres fiat. 4°. In allero loco diserte ait : ex vi sacra­ menti. 74. Prob. III. De Confirmatione idem rursus diserte S. Thomas enuntiat 3. p. q. 72. a. 7. ad 2. Si aliquis adultus in peccato existons, cujus conscien­ tiam non habet, vel si etiam non perfecte contritus accedat, dummodo non fictus accedat, per gratiam collatum in hoc sacramento consequetur remis­ sionem peccatorum. Aliorum vero Patrum de Confirmatione, Ordine et Matrimonio non tanta habentur testimonia, sed ex allatis hactenus cum sit par ratio, et ad hæc sacramenta vivorum deducitur argumentum; el prælerea generaliter 73. Prob. IV. Ratione lheolog. Juxta Trident. Sess. 7. Can. 6. omnia sacramenta novæ Legis conferunt infallibiliter gratiam non ponentibus obi­ cem : atqui peccator cum ignorantia invincibili peccati sui, bona fide, el attritione generali de omnibus peccatis suis ad sacramenta vivorum accedens non ponit gratiæ obicem ; non enim 1°. ponit obicem ratione peccati actualis, quia accedit bona fide ; non 2®. ratione peccati habitualis, quia peccatum habituale invincibiliter ignoratum, et generali attritione retractatum non est obex gratiæ·, sicut juxta communissimam hodie sententiam non est gra- DE SACRAMENTORUM EFFECTU. K9 tiæ obex in Extrema Unctione, et probatum ante, non esse in Eucha­ ristia. 76. Obj. I. Ab auctoritate 1°. negative. Effectus sacramentorum probari debent vel ex Scripturis, vel ex Conciliis, vel ex Patribus : atqui ex his non probatur hæc vis sacramentorum vivorum ; ergo. 2°. Juxta Trident, sacramenta causant gratiam, quam significant; sed sacramenta vivorum gratiam primam non significant. Deinde Cone, idem Sess. 13. c. 2. etsi eo loco Eucharistiam extollat, hoc solum de ea docet, quod sit antidotum , quo liberemur a culpis quotidianis, et a peccatis mor­ talibus prœservemur ; ergo per hoc solum a mortalibus praeservamur, non liberamur; vel cur alias de hoc tam nobili effectu penitus siluisset Conci­ lium? 3a. Cone. Florent, in Decr.,item Trident, cit. ac Catechismus Roman. §. 40. dum Eucharistiæ eflectus describunt, eam alimoniae spirituali compa­ rant: sed cibus mortuis nihil prodest, etiam per accidens. Quemadmodum, inquit Catechismus laudatus, mortuis corporibus alimentum naturale nihil prodest, ita constare, quod etiam animœ, quæ non est in statu gratiæ, pro­ sint sacra Mysteria. 4°. SS. Patres ad sacramentum Eucharistiæ cum fructu percipiendum sim­ pliciter exigunt statum gratiæ. Sic S. Ambrosios L. 6. in Luc. c. 9. n. 70. simpliciter pronunciat : Nemo cibum accipit Christi, nisi fuerit ante sana­ tus, et illi, qui vocantur ad coenam , prius vocando sanantur. S. Gregor. L. 2. in 1. Reg. c. 1. n. 14. Salutis quippe fructum non percipiunt in comestione salutaris hostice , qui ea, quibus se repleverant, flagitia portant in mente. S, Thomas 3. p. q. 79. a. 3. ad 3. ait, gratiam sanctificantem non dari peccatori in hoc sacramento, sed is, de quo disputatio movetur, est peccator; ergo. Ad i™. R. D. M. Effectus ii debent probari evidenter, vel certo N. secus plurimæ,nobilissimæque controversiæexspirassent pridem,quæin utramque partem disputantur, utraque parte ex iis fontibus theologicis solum eruente argumenta probabilia : saltem vere probabiliter C. Dum assertio theologica ponitur ut certa, haud dubie indubitata adesse debet Scripluræ, vel Conci­ liorum, vel Patrum auctoritas; aliud est, si solum ponatur ut probabilis, vel probabilior, uti in præsenti accidit; tunc enim auctoritas vel probabili­ ter, vel affirmans sufficit; hanc vero stare pro nostra probabilius sententia contendimus. Etsi vero Scriptura virtutis remittendi mortalia non ita expresse in singulis sacramentis vivorum meminerit; non tamen etiam ne­ gat; proinde quo intelligenda modo sit Christi institutio, ex Patribus oportet intelligere. Ad 20m. R. D. min. Sacramenta vivorum gratiam primam non significant per se et principaliter C. Non secundario, et per accidens N. Ita argumen­ tum hoc iisdem fere terminis solvit Doctor Angelicus, de Extrema Unctione loquens in Supplem. q. 30. a. 1. in 0. Quodlibet sacramentum est institutum principaliter ad unum effectum , quamvis etiam alios, ex consequenti, indu­ cere possit ; et quia sacramentum efficit, quod figurat, ideo ex ipsa significa­ tione sacramenti debet accipi ejus principalis effectus. Adhibetur autem hoc Μ 60 DE SACRAMENTORUM EFFECTU. DE SACRAMENTIS IN GENERE. nale et personale simul habet, si ad Eucharistiam accederet sola cum attri­ tione et ignorantia invincibili obligationis Baptismi suscipiendi, obtineret justificationis gratiam : sed hoc sustineri non potest. 2°. Scriptura, Concilia, ac Patres ante Eucharistiæ perceptionem confes­ sionem ipsam, quantum possunt, præcipiunt : atqui sola hujus ratio est, ne peccator ob contritionis incertiludincin Eucharistiæ privetur fructu ; ergo. 3°. Qui cum peccato, sed sine attritione accedit ad sacramenta mortuo­ rum , etsi bona fide et cum ignorantia peccati sui invincibili, justificationis gratiam non consequitur ; ergo et accedens similiter ad sacramenta vivorum cum peccato invincibiliter ignorato, sed sine contritione , licet cum attri­ tione, non consequitur sacramenti gratiam. Prob. Cons. Ideo primum ; quia attritio est per se requisita ad percipiendum fructum sacramenti mortuorum : atqui etiam contritio per se requiritur ad sacramenta vivorum percipienda cum fructu. 4°. Sacramenta vivorum in subjecto vitam spiritualem essentialiter sup­ ponunt, quia ad hanc roborandam, fovendam et nutriendam instituta sunt; ergo nec per accidens illam vel significare , vel causare possunt. Ad lu“. R. X Af. Cum enim Baptismus ex institutione sua sit sacramen­ torum cæterorum janua, ut ex ordinatione divina, nobis perpetua Ecclesiæ traditione et praxi intimata, ad nullum aliud, sine Baptismo praevio, susci­ piendum homo capax sit, patet, etiam nullum aliud posse sine Baptismo fructuose percipi. /td2uin. R. .V. min. Et vero alias etiam confessio ante alia sacramenta vi­ vorum praecepta esse deberet. Sed sola hujus præccpti ratio Eucharistiæ dignitas est ; unde et fit, ut, etsi aliunde quis etiam revelatione certus esset de contritione perfecta a se elicita, ex Ecclesiæ præcepto ante Eucharistiæ receptionem confiteri deberet peccata gravia nondum subjecta clavibus. Ad 3um. R. C. Ant. 2V. Cons. Ad prob. D. Af. Quia attritio est per se tan­ tum requisita ad sacramentum mortuorum necessitate præcepti N. neces­ sitate sacramenti C. Sic D. min. Contritio est requisita ad sacramentum vivorum necessitate sacramenti præcepti tantum C. Et hæc ipsa disparilas est. Necessarium vero necessitate sacramenti illud est, quo etiam inculpa­ biliter omisso ne quidem valide recipitur sacramentum ; sicqnc se habet respectu sacramenti mortuorum attritio supernaturalis, vel contritio. Ne­ cessitate præcepti e contra necessarium est, quo inculpabiliter omisso potest quis validum recipere sacramentum ; hinc quia contritio ad receptionem sacramenti vivorum necessaria tantum necessitate præcepti est, potest illa inculpabiliter omissa obtineri gratia, modo ponatur attritio supernaturalis, qua peccatum retractatur. Quod autem contritio ad sacramenti vivorum perceptionem necessaria tantum necessitate præcepti sit, patet consensu omnium ; et vero certum est, SS. Eucharistiam , Confirmationem, Ordinem cl Matrimonium posse recipi valide ab existentibus in peccato. Si vero deesscl utraque contritio et attritio, non obtineretur gratia; quod in hac providentia, juxta dicta Tract, de Poenit., nullum remittatur peccatura grave sine aliqua pœnitentia et retractatione; peccata vero pariter in hac providentia nonnisi per gratiam remittuntur. Ad i”®. R. D. Ant. Hanc supponunt; item , sunt instituta ad illam robo- sacramentum secundum modum cujusdain medicationis... Unde principaliter hoc sacramentum est institutum ad sanandam infirmitatem peccati... Sicut autem corporalis medicatio prœsupponit vitam in medicato, ita spiritualis spiritualem; et ideo hoc sacramentum non datur contra defectus , quibus spi­ ritualis vita tollitur, scilicet contra peccatum originale vel mortale; sed con­ tra illos quibus homospiritualiter infirmatur... et contra hanc debilitatem homo roboratur per hoc sacramentum. Sed quia hoc robur gratia facit, quæ secum non compatitur peccatum, ideo ex consequent i, si invenit peccatum aliquod (vel mortale, vel veniale) quoad culpam tollit ipsum, dummodo non ponatur obex ex parte recipientis, sicut etiam de Eucharistia et Confirmatione supra dictum est ; et ideo etiam Jacobus de remissione peccati conditionaliter loqui­ tur, dicens : in peccatis sit, remittentur ei. Ubi S. Thom. effectum, quem nos secundarium , per accidens talem dicimus, nuncupat ex consequenti. Jd 2?“. ex Trident. R. Ύ. Cons. Quod vero Concilium hoc loco non meminerit hujus secundarii Eucharistiæ effectus, ratio est, quod, ut legenti patet, finis ejus esset, Sess. 13. instruere fideles per quinque capita de hujus sacramenti dignitate; tum cap. 7. et 8. de debita ad illud reci­ piendum dispositione; ne quis videlicet judicium sibi manducet, et bibat; igitur de Eucharistiæ effectu, quem per se causât et primario , loquitur , non de effectu ejus per accidens,quem producit in illo, qui cum bona fide, cum ignorantia peccati invincibili illam recipit. Nec tamen omnino de hoc secundario Eucharistiæ effectu S. Synodus siluit ; sed satis hunc indicavit Sess. 7. can. 6., de omnibus sacramentis in genere definiens, ea conferre gratiam omnibus obicem non ponentibus. Ad .T1®. R. D. min. Cibus corporeus, materialis nihil prodest mortuis etiam per accidens C. cibus spiritualis N. Cibus materialis in se vitalis non est, et convertitur in substantiam aliti; unde hoc vivens necessario sup­ ponit ; at cibus spiritualis Eucharisticus vitalis est, fontem vitæ continens, nec convertitur in substantiam aliti, sed contra convertit alitum in se, proinde hoc vivificare potest, Joan. G. 58. Qui manducat me, vivet propter me. et 59. Qui manducat hunc panem, vivet in ceternum. Deinde in spiritualiter mortuo vitæ spiritualis semina et quædam initia remanent fides, spes, attritio; igitur sic accedentem Eucharistia vivificare potest; secus est de mortuo corporaliter; in quo nulla remanent vitæ animalis semina. Catechismus Roman, de efiectu Eucharistiæ per se ex institutione primaria loquitur, vel dispositione per se requisita. Ad 4““. R. Explico cum distinctione. Requirunt simpliciter statum gratiæ vel verum, vel existimatum C. necessario verum subd. spectata sacramenti institutioneac vi perse, et primaria C. per accidens, et secundaria N. Cum enim SS. Patres per ipsam Eucharistiam simpliciter pronuntient, peccata non facto discrimine remitti, satis declarant, posse per accidens bonam fidem cum attritione conjunctam sufficere. In specie Ad S. Τπομλμ R., eum ista loqui de Eucharistiæ effectu per se, quem in homine justo causât, evidens est ex corpore hujus Articuli relato supra num. 74. et Articuli titulo : Utrum effectus hujus sacramenti sit remissio peccati mortalis? conjuncto cum Corpore. é-1 η 4 ΐ| 61 77. Obj. II. Ex Ratione. 1°. Sequeretur ex bac sententia, quod,qui oriel « v. I 1-0 62 DE sacramentis in genere. randam, fovendam, etc., perse, et ex institutione sua primaria C. ex in­ stitutione secundaria .V. Responsio ex hucusque dictis palet. Si porro replices : sed obex sacramenti vivorum est peccatum mortale: at hoc non tollitur attritione, quæ æstimata est contritio. R. D. Est obex spectata illius institutione per sc, el primaria C. secundaria subd. peccatum grave cognitum, nec debite retractatum C. invincibiliter ignoratum, et attritione supernatural! retractatum .V. Tunc enim sacra­ mentum vivorum vi institutionis suæ secundariæ contritum, ut dicitur, ex attrito facit. ARTICULUS VL QUANTAM GRATUM NOV.E LEGIS SACRAMENTA CAUSENT? AN’ ÆQUALEM ÆQUALITER, INÆQUALEM INÆQUAL1TER DISPOSITIS? ? I 78. Triplex moveri quæslio potest: 1°. An sacramenta inter se diversa specie , uti inæqualis dignitatis sunt, ita inæqualem conferant graliam ? At incertum id plane est, cum a libera Dei voluntate id pcndeat, et Christi, quantum sua merita applicare huic, illive sacramento voluerit, de qua nihil in Scripturis, Conciliis vel Patribus expressum. 2°. An ob ministrorum diversitatem saltem detur diversa gratia, major vel minor, quo major vel minor fuerit ministri dignitas , etsi nulla sit inter eos, qui suscipiunt, di­ versitas? Sed cum Christus gratiam sacramentalem simpliciter pendere non voluerit a ministri bonitate vel probitate, ut dicetur Dissert, sequenti, etiam sequitur per se ad majorem sacramentalem gratiam conferendam nihil effi­ cere majorem dignitatem ministri unius pra alio ; 3°. tandem, quaeque sola hic locum habet; an sacramenta ejusdem speciei, ut duo Baptismi, conferant diversam gratiam, h. e. plures, paucioresve ejusdem gratiæ sa­ cramental is gradus, si in suscipientibus sit dispositio dispar, in uno inajor, in altero minor ? 79. Dico I. Sacramenta ejusdem speciei conferunt ex opere operato aequalem gratiam aequaliter dispositis; inæqualem dispositis inæqualiter. Ita communis sententia et doctrina cum S. Thoma 3. p. q. 69. a. 8. in 0. Prob. I. Ex Trident. Sess. 6. c. 7., ubi, cum recensuisset justificationis nostra causas, subdit : Justitiam in nobis recipientes, unusquisque suam se­ cundum mensuram, quam Spiritus sanctus partitur singulis prout vult, et secundum propriam cujusquc dispositionem, et cooperationem ; ergo justitia, quæ confertur in Baptismo (par autem ratio est de sacramentis aliis) datur secundum propriam cujusquc dispositionem; ac proinde magis disposito major justitia, sive gratia, æqualis vero æqualiter dispositis. Nec dici potest, Tridentinux co loco non agere amplius de sacramcntali, sed cxtrasacramentali gratia; nam hoc nec verisimile, quia sine funda­ mento ullo ita excipitur ; nec credibile est, cum aliud plane exigat dicto1 rum series ; cum enim ante dc industria explicet causas omnes justifica­ tionis cxtrinsccas, intorque eas recenseat Baptismum ceu instrumentum; inde immediate subjungat formalem intrinsecam, nlpote causarum extrin* secarum ellectum , scilicet ipsam justitiam, sive graliam, camque a nobis & HE SACRAMENTORUM EFFECTU 63 recipi dicat secundum propriam dispositionem, dc nulla præterea gratia alia sil locutum ante , nec per hanc gratiam intelligi potest alia, quam sacramentalis. Prob. II. Ratione. Sacramenta causant gratiam ad modum causarum naturalium, quæ vocantur necessariæ; sed causæ naturales et necessariae in subjectis æqualiter dispositis effectum producunt æqualcm ; inæqualem vero in dispositis inæqualiler, ut patet in igne applicato ligno sicco et humido; ergo. Maj. ex Doctorc Angelico habetur hic q. 69. a. 8. in 0., ubi inquit de Baptismo : Quidam cum majori, quidam cum minori devotione ad Baptismum accedunt ; et ideo quidam plus , quidam minus dc gratia novi­ tatis accipiunt, sicut etiam ah eudem igne accipit plus caloris, qui plus ei appropinquat, licet ignis, quantum est de se, æqualiter ad omnes suum calo* rem effundat. 80. Dico II. Dispositio illa, cui sacramentalem gratiam commensnfal Deus, maxime actualis est, sita in actibus chari tatis, spei, poenitentiae, etcij quibus se homo ad recipiendum devotius sacramentum disponit. Prob. Quia Trident, ante cit. tradit, graliam dari secundum cujusque dispositionem et cooperationem; unde videtur confici, actus ejusmodi dej bere in ipsam receptionem sacramenti moraliter influere, h. e. non moraliler ab ea esse sejunctos. Dixi ; maxime actualis; utrum enim, ut cum Suarez autumant alii quidam, gratia sacramenti juxta dispositionem hominis habitualem con­ feratur, ab ea quæstione dependet ; an gratia sanctificans magis intensa augeat dignitatem operis meritorii? quod negat communior. Et sequeretur alias augmentum incredibile gratiæ, si justus habens gratiae gradus mille, perquam tepide licet, Eucharistiam reciperet. Proin nec major gratia vide­ tur ita influere in usum sacramenti ad capiendum majorem fructum ex opere operato. At quidquid de hoc sit, id saltem videtur concedi posse, quod sacramentum mortuorum receptum a justo, sicque jam antecedenter vivo majorem conferat ex opere operato gratiam, quam a peccatore, vel mortuo, eo quod ipsa habitualis gratia talem dispositionem dignificet. 81. Dices 1°. Juxta Trid. cit. gratia datur secundum mensuram, quam Spi­ ritus sanctus partitur singulis, prout vult; ergo datur uni mensura gratiæ major pro libera voluntate Dei. R. .V. Cons. Illa enim , prout vult, accipi debent dc divina voluntate ante­ cedente, qua Deus libere pro mensura dispositionis cujuslibet fixit, et statuit certam gratiæ mensuram, sicut cuilibet operi meritorio certum decrevit praemium et gradum gloriæ ; alias Concilium eodem textu vel contradiceret sibimet, vel frustra addidisset : Et secundum cujusvis dispositionem et coo­ perationem. 82. Dices 2°. Major illa gratia, quæ datur magis disposito, provenit ex hujus dispositione ; ergo non ex vi sacramenti. R. D. Ant. Provenit ex dispositione, ceu conditione sine qua non C. tanquam a causa efficiente subd. gratia sacramentalis N. alia extrasacramentalis, dispositioni respondens ceu operi operantis C. Homo dispositus duplex obtinet augmentum gratiæ ; unum ex opere operato, quod oh dispositionem <> DE SAClIAMENTOni/M EFFECTI). DE SACRAMENTIS IN GENERE. 61 ceu conditionem unice Trident, in sacramentum tanquam causam instrumentalem refert : alterum ex opere operantis respondens illis actibus reli­ giosis, qui seipsis simul vim merendi habent. 83. Dices 3°. Deus homines æquales prœdeslinat in inæqualem gloriam; ergo etiam æqualiter dispositis dat inæqualem gratiam. R. Tr. .ini. .Y. Cons. Adultos, quos ad gloriam inæqualem prædeslinal, praedestinat ante ad dispositionem inæqualem, majorem et majora merita, per majora media, conferendo gratias actuales, per quas gratiam sanctifican­ tem sibi majorem comparent. Parvulos vero ante usum rationis decedentes, supposito quod baptizentur, ad gloriam inæqualem non prædeslinal. Si contra posterius de parvulis dicas : Ili occupabunt sedes angelorum rebellium, quarum mullæ sunt inaequales; ergo et parvuli habebunt inæ­ qualem gloriam, etsi dispositionem æqualcm non habeant. R. D. M. Occupabunt illas sedes quoad substantiam C. quoad sublimita­ tis diversitatem N. 84. Dices 4°. Sacramenta habent vim causandi ex meritis Christi, quæ æqualis valoris sunt: item, eam solum conferunt gratiam , quam signifi­ cant : sed eamdem significant gratiam ; ergo nihil huc facit dispositionis inæqualitas. Ad 1°». R. A". Cons. Potuisset haud dubie Christus ita sacramentis sua applicare merita, ut omnibus digne solum accedentibus conferrent gratiam æqualcm; at aliter ipsi visum est, ut ex Trid. et rationibus Conci, disci­ mus. Ad 2um. R. D. min. Eamdem significant gratiam indivisibilem A’. divisi­ bilem, sive intensionis capacem C. Hinc et quia signa practica sunt, magis iutensam respectu magis dispositorum significant, et causant gratiam. ' £ 85. Dices 5°. Sacramenta conferunt æqualiter dispositis gratias actuales et inæquales; ergo et gratiam sanctificantem inæqualem. R. Tr. Jnt. JY. Cons. Pro gratiis actualibus inæqualibus non habetur æque solidum fundamentum ; 1°. enim Trid. cit. de sola gratia habituali loquitur. 2°. Gratiæ actuales non statim conferuntur, sed in tempore oppor­ tuno, ac sub conditione, nisi interca temporis perdatur gratia sanctificans, quacum jus ad gratias illas actuales connexum est ; aut nisi aliter interea iis indignus a Deo judicetur. At gratia sacramentalis habitualis semper abso­ lute respectu ad capacitatem subjecti commensuralur. ARTICULUS VU. AN SACRAMENTA FICTE SUSCEPTA SUBLATO OBICE REVIVISCANT, GRATIAMQUE f ET QUAM PRODUCANT? 8G. Prœmüto I. Obex alius sacramenti, alius gratiæ dici potest. Obex sacramenti est, quando ipsi sacramento deest aliquod ex constitutivis essen­ tialibus, ut vel materia, vel forma; vel cx aliis necessario requisitis, ut h1 't debita intentio, sive cx parte ministri, sive subjecti. De hoc obice hic nulla cstquæstio, quia ipsum sacramentum reddit simpliciter nullum ct invali­ dum; quod voro nunquam fuit, vel vixit, reviviscere non potest. Obex gra­ tiæ est, quando sacramentum ipsum quidem habetur verum ac validum, quin tamen recipienti conferat gratiam, ex defectu requisitæ in eodem dis­ positionis. Obex hic fictio dicitur. Quo nomine proinde non intclligifur simulatio interna, vel simulata recipiendi sacramenti intentio; quia, ut dictum, sic esset ipsius obex sacramenti. Quoties igitur sacramentum valide quidem, sed infructuoso suscipitur, cum fictione, vel ficte dicitur suscipi ; eo quod suscipiens quasi fingat se esse ad sacramenti fructum dispositum, cum non sil. Sacramentum hoc modo susceptum nuncupatur validum ct informe; sicut e contra formatum, quando simul percipitur sacramenti fructus. Prœmüto II. Fictio illa est vel culpabilis, vel inculpabilis ; prior etiam materialis, seu negativa; altera formalis, seu privativa dicitur. Si is, qui sacramentum suscipit, sciens volensque ponat, vel non removeat impedi­ mentum gratiæ; ut, quia cum peccati mortalis nondum expiati conscientia sacramentum recipit, erit formalis fictio, sacrilegii malitiam continens; secus materialis tantum, si cum peccato invincibiliter ignorato, nec retra­ ctato, aut inculpabiliter ignorans, se non esse debite dispositum. Unde ct obex gratiæ in adultis duplex esse potest : 1°. materialis et negativus, si per ignorantiam invincibilem omittitur dispositio debita ad perceptionem gra­ ti®^' 2°. formalis et privativus, quando illa dispositio voluntarie omittitur, sive quod quis conscius peccati gravis ante commissi, quin illud expiet, accedat; vel in susceptione ipsa peccet, ut si accedat c. g. cum consensu in cogitationem malam. Quod postremum alii specialiter obicem positivum appellant. Quæritur jam, utrum sacramenta valide, sed ficte suscepta maneant ftifrucluosa perpetuo ? Vel an gratiam , quam ex defectu dispositionis con­ ferre non poterant, quando suscipiebantur, saltem producant postea; quando tollitur obex, ponilurquc dispositio debita, e. g. retractatio pec­ cati, quæ in Baptismo ab adulto peccatore fuerat omissa ? Quod est revivi­ scere sacramentum. 87. Dico I. Sacramentum Baptismi cum fictione sive materiali, sive for­ mali susceptum, remoto per subsequentem dispositionem obice, reviviscit, graliamquc confert cxopero operato. Est communissima Theologorum sen­ tentia post S. Aug. tempora, prælcr Scotum, Vasquez, paucosque alios. Prob. I. Auctoritate D. Aug. L. 1. de Bapt. contra Donatist. e. 11. et seqq. Cum enim Donatistæ graviter ferrent, se dici haereticos, eos tamen, qui a Donati parte transibant ad Catholicos, ab his non cernerent reba­ ptizari , hoc contra S. Aug. utebantur dilemmale : vel Baptismus nobis collatus confert Spiritum sanctum et gratiam, vel non. Si confert; ergo habemus veram Ecclesiam, quia in sola vera Ecclesia confertur gratia; datur Spiritus sanctus, ct fit remissio peccatorum. Si non cbnfcrat ; ergo non habemus verum Baptismum, ac proinde a nobis recedentes ad vos deberent rebaptizari, quod tamen non iit. Sed respondet S. Aug., inanem hanc obje­ ctionem esse, idqne probat exemplo hominis adulji, qui Baptismum in v. p. t. 5 J1 ■Ï λ Ia ·· \ ' * V II l··-d Μ DE SACRAMENTIS IN GENERE. vera Christi Ecclesia fide accipit; is enim nec Spiritum sanctum, nec gra­ tiam recipit, quin idcirco debeat repeti Baptismus : Sicut, ait loc. cit. c. 12. n. 19., in illo qui fictus accesserat, fit ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et veraci confessione purgetur, quod non posset sine Baptismo, ut quod ante datum est, tunc valere incipiat ad salutem, cum illa fictio veraci confessione recesserit : unde inferebat S. Doctor : ergo et Baptismus collatus ab haereticis potest esse verus ac validus, et tamen infructuosus; qui tamen tunc fructuosus fit, cum ad fidem veram convertitur. Cum, inquit ibid.,secorrc.rerit, et ad Ecclesia: societatem unitatemque venerit, non iterum baptizandus est; quia ipsa ei reconciliatione ac paceprœstatur, ut ad remissionem peccatorum ejus in unitate prodesse jam incipiat sacramentum, quod acceptum in schismate prodesse, non poterat. Quod idem repetit con­ stanter L. 3. de Bapt. contr. eosd. Donatist. c. 13. n. 18. Tunc incipit valere idem Baptismus ad dimittenda peccata, cum ad Ecclesice pacem venerint..... ut..... propter pacem intus operetur salutem. Ac L. 0. c. a., tum alias. Acce­ dit auctoritas D. Thom.e hic. q. 69. a. 10. et Theologorum consensus. Respondet 1°. Scores, S. Aug. solum velle, quod Baptismus eo casu revi­ viscat ad remissionem solius sn® temporalis. Vel, ut alii, ad causandas gratias actuales. Verum contra est, quod S. Doctor nunquam de poena loquatur, sed sem­ per de culpa, remissione peccatorum : hoc sacramentum incipere prodesse ad remissionem peccatorum. Deinde gratis asseritur, Baptismum reviviscere in ordine ad unum effectum, et non ad alterum. Demum si Baptismus non reviviscat, ut causet gratiam habitualem, qua ratione probari poterit, quod reviviscens causet gratias actuales? Sed ex mente S. Doctoris revivi­ scere dicendus, ut gratiam habitualem causet; quia inquit, eum prodesse ad remissionem peccatorum ; sed hæc per gratiam habitualem fit. Respondent alii, scopum S. Aug. contra Donatistas solum fuisse, ut ostenderet, Baptismum cum fictione susceptum non debere repeti ; sed ad hoc sufficit, quod remoto obice ad justificationem prosit solum indirecte et negative, per modum conditionis. Ac ideo quoque S. Pater speciali ratione non probat, quod postea gratiam ex opere operato producat. At contra est, quod , etsi præcipua fuerit controversia S. Aug. inter ct Donatistas de validitate Baptismi in hæresi vel schismate suscepti, ea tamen occasione verbis perspicuis hanc Baptismi reviviscentiam in ordine ad cau­ sandam gratiam asseruit, arguendo ad hominem, quasi dixisset : si Bapti­ smus ficte susceptus a Catholico valeat, et non iteretur, quia sublata fictione suum exerit effectum ; ergo nec in hæresi, vel schismate receptus , debet iterari, quia abjurata hæresi, et deposito schismate exerit effectum suum. Respondent 3°. S. Doctorem velle, quod sublata fictione Baptismus prosit eatenus, quatenus saltem facit, sacramentum Pœnitentiæ esse validum, quo deinde originale peccatum remittitur; vel quod Baptismus tunc, extra sacramentum Pœnitentiæ, cum contritione præstet ut hæc remittantur peccata. Sed contra est l°.,quod remissionem peccati S. Doctor non Pœnitentiæ,sed ipsi Baptismo tribuat: quod tunc incipiat va 1ère (Baptismus) in remissionem peccatorum, operetur salutem , etc. 2?. Falsum est. sacramento Pœnitentiæ originale remitti unquam. quod solum gratiam resnscitativam confert, non DE SACRAMENTORUM EFFECTU. 67 regenerat i vam. Nec 3°. contritione perfecta, ut votum Baptismi includit, tunc originale dici potest remitti ; nam Baptismo semel valide suscepto cum iterari non possit, ejus suscipiendi votum fas esse non potest, cum, quod nec facere, nec fieri licet, nec desiderare liceat. 88. Prob. II. Ratione. Qui Baptismum suscepit ficte, si postea concipiat contritionem perfectam, vel suscipiat sacramentum Pœnitentiæ cum attri­ tione supernatural!, hic , ut certum est, justificationis gratiam consequitur; liberatur a peccato originali, omnibusque actualibus turn ante Baptismum , tum ejus susceptione commissis : atqui hoc non consequitur vi sacramenti Pœnitentiæ, sed Baptismi; ergo sublato obice reviviscit Baptismus. Prob. min. 1°. Juxta illud Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc., omnes regenerari debemus ex sacramento Baptismi; gratia vero, quam confert sacramentum Pœnitentiæ, non est regcncraliva, ut ante dictum. 2°. Juxta Cone. Trid. Sess.6. c. 4. Translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adœ, in statum (jratice... sine lacacro, aut ejus voto fieri non potest, sicut scriptum est : Nisi quis renatus, etc. ; sed ab eo, qui non vere, sed ficte baptizatus est, non potest Baptismus repeti; nec ad­ mitti potest ex dictis votum Baptismi suscipiendi ; ergo necesseest, transla­ tio illa Baptismi prius suscepti virtute fiat, isque per consequens reviviscat. 3°. Peccatum originale, atque actualia ante Baptismum, vel in hujus susceptione commissa non sunt materia sacramenti Pœnitentiæ; tum quia non sunt subjecta clavibus ac jurisdictioni Ecclesiæ; sicut enim Ecclesiæ nulla in nondum baptizatum competit jurisdictio, sic nec in peccata ante Baptismum commissa; tum quod diserte Trid. doceat Sess. 14. c. 1. et 2. sacramentum Pœnitentiæ nonnisi pro peccatis post Baptismum commissis institutum esse. 89. Dico II. Probabilius etiam est, sacramenta Confirmationis, Ordinis -, imo Matrimonii, et Exlrcmæ Unctionis ficte suscepta, recedente fictione reviviscere. Ita rursum communis sententia contra Scotlm,Vasquez, paucosque alios. Prob. I. De Confirmatione et Ordine , argumento sumpto ab exemplo Ba­ ptismi; ideo namque Baptismus dicilur reviviscere, quia per hoc sacramen­ tum Christus præbere remedium adversus peccatum originale voluit, quo hoc deleretur, et causaretur sacramentalis gratia, etsi tantummodo post hoc remedium poneretur dispositio necessaria ad consequendum sacramenti effectum; ne videlicet homo, cum Baptismus iterari non possit, gratia baptismati, et huic annexis actualibus adeo necessariis perpetuo privatus maneret : sed etiam auxilia gratiœ, quæ conceduntur vi Confirmationis ad fidem fortiter, conslanterque profitendam, sunt admodum necessaria ; cl quæ conferuntur vi Ordinum , summe sunt necessaria ad rite obeunda ministe­ ria Ordinibus propria : ac cum insuper sacramenta hæc iterari nequeant, sequeretur alias, hominem perpetuo his gratiis carilurum. Accedit, quod argumentum Augustini pro Baptismi reviviscentia, eodem modo procedat de Confirmatione et Ordine, eo quod sacramenta hæc non minus opus ex se sanctum sint, sanctificans et semen Christi perpetuo in homine incorrupto t 1 U ■ ■■■■ 68 bE SACRAMENTIS 1N GENERE. perseverans, obcharacterem indelebilem ; quo argumento de charactere et Doctor Angelicus utitur ; ergo pariter dicenda sunt, recedente vel sublata fictione, reviviscere. Prob. II. De Extrema Unctione et Matrimonio a paritate rationis; ideo enim sacramenta, quæ characterem imprimunt, dicuntur sublata fictione reviviscere ; quia iterari non possunt, ac nisi reviviscerent, nunquam obti­ neri posset gratia alias his sacramentis propria; etsi enim hæc duo sacra­ menta non sint initerabiliasimpliciter, sunt tamen secundum quid ; Matri­ monium quidem durante eodem conjugio, Extrema Unctio durante eadem infirmitate; igitur et pariter videntur reviviscere, ne secus conjux loto Matrimonii tempore careat gratia ad Matrimonii statum adeo necessaria; ac infirmus, eadem perdurante infirmitate, existai privatus gratia maxime necessaria ad insidias dæmonis in agone ultimo el ten lationes superandas. r * 1 90. Paulo aliter tamen de sacramentis Eucharistiae ac Pœuitenliæ judi­ candum videtur. Utrum sacramentum Pœnitentiæ reviviscat? ab ea quæstionc pendet, au dari possit sacramentum Pœnitentiæ validum et in­ forme? Quod probabilius mulli negant. Supposito tamen facto posse sacramentum hoc validum esse et informe, hoc quoque reviviscere videtur perquam probabile ; est enim sacramentum hoc post Baptismum graviter relapsis necessarium necessitate medii; ergo, si dari possit validum et in­ forme, etiam probabiliter reviviscit; si cnirn in dato supposito non revi­ visceret, sequeretur, peccatum mortale a baptizato commissum remitti posse sine sacramento Pœnitentiæ,ejusque voto; non enim peccatum remit­ teretur per illud reipsa susceptum, et postea reviviscens, ut supponitur ; sed neque per votum illius, quia contritio perfecta post confessionem valide peractam, eamqueex supposito validam, non est votum sacramenti Poeni­ tentia·, cum homo hæc peccata non teneatur rursum confiteri; rei autem non præceptæ non tenemur habere votum. Eucharistia vero suscepta cum fictione, saltem formali ac positiva, non vi­ detur reviviscere , quia pro hujus reviviscentia non stant rationes hactenus allatæ pro sacramentis cæteris ; ideo enim hæc recedente fictione reviviscunt ad causandam gratiam, quia vel necessaria sunt ad salutem necessitate me­ dii , ut Baptismus , et relapsis Poenitentia; vel quia aut simpliciter, aut pro certo statu iterari non possunt; at nulla ex his rationibus pro sacramento Eucharistiae pugnat, quod non est ad salutem necessarium nisi necessitate praecepti, ac praeterea potest facile, sæpeque iterari. Deinde non videtur credibile, quod sacerdos, qui longis annis celebravit sacrilege , in vitæ fine vere contritus simul obtineat gratiam omnem, quam accepisset, si toto priori tempore digne celebrasset. Nec refert, quod sacramentum hoc sit inter omnia præstantissimum, ac quaelibet causa in suo genere habens completam virtutem operandi, remoto obice operetur; ac proindeæque Eucharistia, ac sacramenta alia, videatur posse reviviscere, etsi enim sacramentum præstantissimum Eucharistia sit; non tamen idcirco tribui eidem effectus debent, ad quos probabilius non est a Christo instituta. Hinc et causa in suo genere etsi completam operandi vir­ tutem habeat, non tamen idcirco operatur effectus quoslibet, sed eos taittum, ad quos efficiendos vela natura sua, vel aliunde ordinata est. DE SACRA MENTORUM EFFECTU. fJ9 • 91. Dices 1°. Non datur sacramentum validum ct informe; ergo etiam sa­ cramentum reviviscens dari non potest. Prob. Ant. Sacramentum hoc ipso est invalidum, quando falsa est significatio forrnæ : atqui dum ficte suscipi­ tur sacramentum , falsa est significatio forrnæ; sensus enim forrnæ est : ego tibi de praesenti confero gratiam , qurc tamen non confertur ; ergo. R. N. Ant. et prob. min. Etsi enim non semper conferatur gratia , quando profertur forma sacramcntalis; semper tamen vera est hujus significatio, quia habet sensum virlualiter condilionatum hunc : confero tibi gratiam, si sis rite dispositus , vel, quantum est ex parte virtutis sacramenti ; hinc forma manet vera, quando hic et nunc non confertur gratia, quia hoc non ex defectu virtutis in Sacramento, sed ex conditione subjecti oritur. Pariter si dicas : sacramenta gratiam determinate et de praesenti significant, etiam quo tempore ficte suscipiens non est capax gratiæ. R. Hinc D. Significant gratiam simpliciter quoad substantiam C. quoad modum N. Quoad hunc non significant absolute, sed sub conditione requi­ site dispositionis, vel amolæ fictionis. 92. Dices 2°. Opus mortuum, h. e. in statu peccati mortalis factum non reviviscit, sicut opera bona, licet de cætero meritoria sint ; in stain tamen peccati mortalis exercita nunquam reviviscunt ad meritum gratiæ et gloriæ : atqui sacramentum ficte susceptum est opus mortuum ; ergo. R. C. M. D. min. Sacramentum ficte susceptum, ut est opus hominis, est opus mortuum C. ut est opus Dei , vel Christi Ar. Hinc est disparitas quoad alia opera mortua. Opus aliud meritorium in statu peccati mortalis exerci­ tum est mortuum simpliciter; proinde et nunquam reviviscere potest. At indigna sacramenti susceptio licet sit opus mortuum, imo mortiferum; ipsum tamen sacramentum, ut est opus Christi , in se vivum et sanctum est, habetque ex Christi meritis vim sanctificandi, ubi obex vitæ et sanctitatis re­ cesserit, instar causæ meritoriæ ac sicut corpus grave cessante impedimento causal motum. Hinc neque tenet hic Re 18. J. in G. Quod ab initio vitiosum est, tractu temporis non convalescit; quia sacramentum in praesenti casu est validum ab initio; proinde licet tunc non exerat virtutem, dum confertur, exoret lamen recedente impedimento. 93. Dices 3°. Si post Baptismum ficte susceptum homo peccet, et deinde cum attritione accedat ad sacramentum Pœnilentiæ, in hoc casu deberet causari gratia tam a sacramento Pœnitentiæ præsenle, quam a Baptismo reviviscente : at hoc dici non potest. Prob. min. Quia gratia causata a Baptismo est incompossibilis non solum cum peccatis ante, sed etiam post Baptismum; ergo Baptismus deleret peccata post Baptismum admissa, quod dici non potest. Pariter gratia collata vi sacramenti Pœnitentiæ est incom­ possibilis etiam cum peccatis ante Baptismum commissis, et ipso origi­ nali; ergo et hoc sacramentum illa deleret, quod certo falsum est. R. .V. min. Ad prob. N. Cons. Etsi quilibet gradus gratiæ sit incompossi­ bilis cum peccato gravi quolibet; Deus lamen in hoc casu eodem signo concurret cum sacramento utroque ab causandam eamdem real i 1er gra­ tiam ; sic tamen, ut, quatenus est a Baptismo, deleat directe solum origi­ nale ac peccata Baptismum praecedentia ; quatenus vero est a Pernitentia, 70 ' DE SACRAMENTIS IN GENERE. remittat directe peccata sola post Baptismum secuta; sicuti enim dicimus, visionem beatificam e. g. realiter esse tam ab intellectu, quam a lumine gloriæ, sed formalitatem vitalitatis respondere intellectui, formalitatem supernaturalitatis lumini gloriæ, quatenus sine intellectu non haberetur vitalitas; nec supernaturalitas sine hoc lumino; ita eadem gratia causare­ tur a sacramento utroque, ut tamen, qua deleti va peccati originalis est aliorumque ante Baptismum, respondeat Baptismo; qua deleti va peccati est post Baptismum commissi , sacramento Pœnitentiæ. &’ dicas : sed in casu, quando tollenda est fictio formalis, sacramentum Pœnitentiæ prius natura produceret effectum suum, quam Baptismus ; ergo adhuc peccata remitteret ante Baptismum contracta. Prob. Ant. Prius na­ tura debet tolli fictio formalis, ut Baptismus operetur gratiam, quia recessus impedimenti prius natura intelligitur, quam introducti^ formæ: sed fictio formalis non potest tolli, nisi per gratiam; est enim peccatum mortale sacrilegii ; ergo si sacramentum Pœnitentiæ tollat fictionem, prius natura producet gratiam. j P * R. .V. Ant. Ad prob. D. Ant. Prius natura debet tolli fictio in ratione voluntarii, ut operetur Baptismus C. in ratione maculæ -V. Et sic D. min. Eictio in ratione culpæ et maculæ non potest tolli, nisi per gratiam C. in ratione voluntarii .¥. Rationem Maj. etiam D. Recessus impedimenti nega­ tivi prius natura intelligitur, quarn introductio formæ C. positivi _V. Nimirum sicut in physicis, et in exemplo allato fit, carentia dispositionis ullimæ est impedimentum negativum, et prius natura abesse debet ad formam novam ; forma prior autem in materia est impedimentum positivum; atta­ men prior natura est introductio formæ novæ, quam veteris expulsio : ita hic peccatum fictionis est impedimentum positivum, si spectetur secun­ dum maculam, et se habeat ut forma præcedens in materia; secundum rationem voluntarii habet se ut carentia dispositionis ullimæ ad formam subseq nentem, scilicet gratiam, sive ut impedimentum negativum; quo proinde prius natura sublato, tunc pro eodem signo causât utrumque sacra­ mentum gratiam, ut dictum numero praced. 94. Dices 4°. Quando tollitur fictio adæquata Baptismi, is reviviscit; sed in illo, qui Baptismum cum obice lanium negativo suscepit, etsi postea peccavit graviter, adæquata fictio per attritionem tollitur, quia in hoc casu illa in sola attritionis omissione consistebat. Conf. Peccatum, quod post Baptismum admittitur, non potest esse gratiæ baptisrnalis impedimentum , quia hoc in sola dispositionis ad Baptismum prerequisite omissione consistit. R. /). M. Si sola fictio negativa post Baptismum perseverans sit impedi­ mentum baptisrnalis gratiæ C. si preter fictionem negativam accedat impe­ dimentum novum illius graliæ, antequam reviviscat Baptismus .V. Sic D. min. el .V. Cons. In casu dato gratia baptisrnalis obtineri non potest, nisi peccatum commissum postea deleatur; cumque hoc materia necessaria sacramenti Pœnitentiæ sit, deleri non polost, nisi vel per sacramentum Pœnitentiæ, vel per contritionem perfectam ; adeoque nec aliter tolli potest impedimentum reviviscôntiæ Baptismi. /Id Conf. R. D. Impedimentum graliæ baptisrnalis prout conferendae per actualem susceptionem Baptismi non potest esse peccatum postea commis- I •y PR SACRAMENTORUM EFFECTU, 71 sum C. prout conferendæ per Baptismum in hoc casu reviviscentem N. Responsio intelligitur ex dictis num. præc., et colligetur amplius ex seq. 95. Dices 5°. Vel igitur ad sacramentorum reviviscentiam requiritur attritio, vel contritio perfecta, aut sacramentum Pœnitentiæ. Non lum. ; quia in hac providentia nullum peccatum remittitur sine sacramento Poeni­ tentiae vel in re, vel in voto. Non 2uni. ; quia sic non esset necessaria revivi­ scentia sacramenti. R. Subinde sola supernaturalis attritio sufficit; subinde vel sacramentum Pœnitentiæ, vel contritio perfecta requiritur. Hinc Ie. ut Baptismus (eadem est proportionali 1er de aliis ratio) ficte cum obice tantum negativo susce­ ptus reviviscat ad remissionem peccati originalis, aliorumque personalium ante Baptismi susceptionem commissorum, sola sufficit attritio, si post Ba­ ptismum homo non peccarit mortaliter, quia hoc casu impedimentum adae­ quatum gratiæ baptisrnalis est carentia illius dispositionis necessario prærequisitæ,quæ requirebatur ad percipiendum cum fructu sacramentum; ergo si postea ea dispositio ponitur, omne tollitur impedimentum gratiæ : sed dispositio requisita et sufficiens in peccatore adulto ad obtinendam baptismalem gratiam est attritio ; ergo. Deinde peccata personalia ante baptismum commissa eatenus solum sunt obex gratiæ , quatenus manent voluntaria: atqui per attritionem tolluntur in ratione voluntarii; hæc enim illorum retractatio est ; ergo. 2°. Ut reviviscat sacramentum Baptismi, et tollatur obex negativus in eo, qui post Baptismum talem peccavit de novo lelhaliter, non sufficit ad obti­ nendam baptismalem gratiam ponere dispositionem ante omissam, vel attri­ tionem, sed requiritur necessario vel contritio perfecta, vel attritio cum sacramento Pœnitentiæ; ut vult Theologorum communis cum Doctore Angel, hic q. G9. a. 4, ad 3. Ac ratio est, quia ad delendum mortale post Baptismi susceptionem commissum necessario necessitate medii requiritur sacramentum Pœnitentiæ vel in re, vel in voto, quia Baptismus institutus non est ad delenda peccata post ipsum commissa; sed hæc clavibus et jurisdictioni Ecclesiae subdita sunt. Et regula generalis est a plerisque recepta : quodeumque sacramentum reviviscens plus non præstat,quam præstitisset, si absque fictione susceptum fuisset, quia per reviviscentiam præcise restituitur in statum, in quo fuisset, si obice caruisset. 3°. Neque sufficiens est attritio, ut tollatur obex culpabilis, sive privativus ille sit, sive positivus; sed contritio perfecta, vel sacramentum Pœnitentiæ requiritur. Balio fere eadem est, quæ precedent is; cum enim hic obex, sive ista fictio sit in se peccatum sacrilegii, ipsumque sacramentum, e. g. Bapti­ smum liget et impediat, non potest tolli aliter, quam contritione perfecta, vel attritione cum sacramento Pœnitentiæ. Contra hoc postremum Si dicas : Fictio illa non est peccatum posterius Baptismo; ergo potius per hunc reviviscentem tollitur, quia homo ante Baptismi consummationem nondum est subditus Ecclesiæ. R. 1°. D. Ant. Non est posterius Baptismo tempore C. natura A'. Fictio enim illa ipsum Baptismum impedit, quominus operetur gratiam ; prius vero natura est, esse Baptismum, quam Baptismi impediri virtutem. Loqui­ mur vero de fictione non inchoata, sed consummata ; si quis enim fictionem ♦ 72 de sacramentis n» genere. inchoatam retractaret ante Baptismi momentum ultimum, hæc non esset materia sacramenti Pœnitentiæ, sed deleretur a Baptismo. Unde R. 2°. aliter D. Fictio illa inchoata non est peccatum Baptismo posterius C. consummata, subd. non est peccatum posterius tempore C. natura /V. Con­ summatur autem in instanti reali tenninativo intrinseco ultimo Baptismi ; pro quo instanti prior natura solum est Baptismus, adeoque et character; hunc enim fictio non impedit; ergo et pro priori natune ante fictionis con­ summationem homo fit subditus Ecclesiae; ac proinde peccatum fictionis çonsummatæ subjectum est Ecclesiæ clavibus. ARTICULUS VIII. AN ET QUÆNAM SACRAMENTA IMPRIMANT CHARACTEREM , QÜ.EQUE HUJUS NATURA?' 96. Prtpmitto. Character ex græco fonte desumptum nomen est, significa­ tione generali notam importans, vel signaculum, quo unus vel distinguitur ab alio, vel ad certum deputatur munus. Inde character militaris veteribus nota fuit corporalis, militibus imprimi solita. Hic a Theologis juxta Trid. Sess. 7. Can. 9. atque jam ante illud, pro signaculo quodam spirituali sumi­ tur per sacramentum animae indelebiliter impresso , quo fideles specialiter deputantur ad ea, quæ cultus divini sunt. Negarunt characterem sacramentalem temporum posteriorum novatores Wicleffus, Lulherus, Calvinus, eorumque sectatores, eum nonnisi novum esseInnocentu 111. inventum asse­ rentes. Inter Catholicos Doctores quoad naturam duntaxat characteris hujus litigium est. Plerique cum Doctore Angel. 3. p. q. 62. a. 2. in 0. inhaerentes proprietati verborum , quibus characterem Trid. describit, per hunc quali­ tatem physicam intclligunt. Scotis illum in relatione reali reponit ; Duran­ dus in relatione rationis, ac denominatione extrinseca, quæ a deputations divina oritur, qua homo destinatur ad certas functiones sacras. Quam, Durandi praesertim, opinionem, sunt qui errori dictorum Novatorum omnino affinem autument; at. ut Vasquesio aliisque videtur, immerito. Novatores enim illi Confirmationem et Ordinem e sacramentorum albo expungunt, non Durandus : isti characterem ceu inventum Innocentu explo­ dunt ; secus iste : etsi igitur non æque commode hujus opinio conciliari possit cum catholico dogmate; potest tamen absolute, ac proinde proscripta dici non potest; pennissoenim gratis,characterem non esse absolutum quid, sed relationem aliquam, sive realem, sive rationis, adhuc absolute loquendo posset dici indelebilis, quia hoje relatio est perpetua; item impressus, inhae­ rens; sic enim et macula dicitur permanere in anima, licet actus peccaminosus transierit; etsi mullorum consensu nihil sit aliud, quam peccatum moraliter adhuc perseverans. Cælerum 97. Dico I. Datur character sacramentalis ; isque per tria duntaxat sacra­ menta imprimitur. Baptismum, Confirmationem et Ordinem. Est de fide, Catholica sententia clare definita in Cone. Trid. Sess. 7. Can. 9. Idenique ante tradidit Florent, in Decr. Inion. Sunt, qui conclusionem probant ex quibusdam Scripturae textibus : 2, DE SACRAMENTORUM EFFECTU. 73 Cor. L 21. Qui unxit nos Dcus, qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Ad Ephes. 1. 13. In quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hœreditalis nostrœ. Et c. 4. v. 30. Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. Signum enim, inquiunt, illud, ac pignus Spiritus est character per sacra­ menta Baptismi et Confirmationis impressus. Perhibentor fundamenta hæc siiovalori, quem tenent apud Theologos quosdam, relinquimus. Verum hos ipsos textus SS. Patrum non pauci S. Chrys.,Ambros., Hieron. ; itemTiiEODOret., imo S. Thomas relati a Suarez ad q. 63. S. Thom. a. 1. et 3. etDisp. 11. Sect. 1., etsi alias characterem supponant et admittant, in sensu litterali de interiori per gratiam unctione et consignatione, quæ pignus Spiritus sancti ethæreditatis æternæ est, exponunt; alii hanc probationem ex Scriptura sacra præcise petitam ceu decretoriam non habent. Unde conclusio præcipue ex altera fidei regula, quæ est traditio, Prob. I. Hoc modo : Datur character sacramentalis, supra descriptus, si constet ex traditione Ecclesiæ perpetua, per quædam sacramenta imprimi signum distinctum, tum ab externo sacramentali ritu, tum ab interna gra­ tia, quod animæ inhœreat indelebile; ac fideles discernat acæteris, efticiatque, ut sacramenta hæc iterari non possint : atqui constat ex traditione Ecclesiæperpetua per sacramenta quædam imprimi ejusmodi signum ; ergo. Maj. certa ex iis, quæ de traditione, altera fidei regula Tract, de Prine. Tlieol. dicuntur, hic supponitur. Unde Prob. min. Ex perpetuo Patrum consensu. Sic S. Dionys. Areopag. de Eccles. Hier. c. 2. part. 3a. §. 4. ait, Deum accedenti ad Baptismum sui participationem tradere, h. e. gratiam, quæ estnaluræ divinæ participatio ethica ; et addit, propriœque lucis, instar signi cujusdam participat. Unde D. Thomas in 4. dist. 4. q. 1. a. 1. ait : a Dionysio prima traditio characteris nobis advenit. Immerito excipiunt quidam scriptores Protestantium, Librum de Eccles. Hier, non esse S. Dionysii Areop., sed alterius cujusdam, ut ex speciali Dissert, tractatui de sacramento Eucharistiæ addenda constabit. S. Cyrillus Præfat. in Catecheses n. 16. : Magnum sane est, inquit,propo­ situm Baptisma, captivitatis liberatio, peccatorum remissio, mors peccati... Signaculum sanctum et indelebile. Ubi recenset Baptismi effectus, inter quos signaculum , seu characterem indelebilem , distinguit aperte et a gratia, et ab externo sacramenti ritu. SS. Chrysost. et Epiphanius, hichæres. 8. (opp. t. 1. p. 19.), illehom. 2. inepist.ad Ephes, n.2. (opp. t. 11. p. 9.) docent nos in anima signari por Baptismum, quomodo Judæi in corpore per circumcisionem signabantur; sicut igitur circumcisionis signum in corpore corporale fuit, ac perpetuum ; sic istud Baptismi in anima spirituale est et perpetuum. S. Ambrosius L. 1. de Spir. sancto c. 6. Etsi, inquit, specie signemur in corpore, veritate tamen signamur in corde ; ubi scite duplex signum, exte­ rius in ritu sacramenti externo, et interius in charactere distinguit. S. Augustinus , quo vix aliquis aut luculentius, aut frequentius characte­ rem expressit, epist. 23. (ai. 98. n. 7.) : Consecratio, inquit, reum facit hcereticum, extra Domini gregem habentem Dominicum characterem. Epist. 50. (al. 185. n. 43.) interroganti Donatislæ cur non iterum baptizaretur ad 74 DE SACRAMENTIS IN GENERE. peccatorum ablutionem, respondet : Quia non facio injuriam characteri imperatoris, cum errorem corrigo desertoris. Vides, hic a S. Patre characte­ rem supponi indelebilem ; ideoque iterari Baptismum non posse. Tract, ΰ. in epist. 1. S. Joan, n. 6. Ecce, inquit, accepit sacramentum nativitatis homo baptizatus. Sacramentum habet, et magnum sacramentum, divinum, sanctum, ineffabile... attendat tamen in cor, si perfectum est ibi, quod factum est in corpore: videat si habet charitatem... si non habet, characte­ rem quidem impositum habet, sed desertor vagatur. Similia habet alibi L. 6. contr. Donatist. c. L, Tract. 6. in Joan. n. 16. Ac demum cum contra Donatistas constanter probet, malos juxta ac probos verum Baptisma recipere, hocque nec amitti, nec iterari posse ; eum igitur, qui ficte recipit, non reci­ piat gratiam, ipse autem Baptismi actus lluat, et transeat; sequitur ex S. Doctoris mente , esse quid aliud, quod recipiunt mali, inque his indele­ bili ter permanet; sed hoc quid aliud, quam character est? Hinc sequitur, evidenti errore ac falsi late ab adversariis Protestantibus inventionem characteris primum Innocentio 111. tribui; sed hic, cap. Majores de Baptismo, hac nixus certa traditione, de charactere non ut re a se novi1er inducta,sed de qua constet in Ecclesia, loquitur, ut uberius constabit solutione objectionum. Inde et definitionis Concilii Trid., tum decreti Elgenu [V. in Concil. Flor, elucet veritas, hac perpetua traditione innitentium. Ex eodem vero fundamento 98. Prob. II. Constanter Ecclesia ab ætate sua prima tenuit, docuitque, Baptismum, Confirmationem et Ordinem valide semel suscepta amplius iterari non posse , ut constat ex consensu Patrum et praxi Ecclesiæ utrius­ que tum orientalis, tum occidentalis, nunquam approbantis, sed detestautis, vetantisque horum sacramentorum iterationem ; sed aptior hujus ratio reddi nequit, quam quod tria hæc sacramenta præter gratiam imprimant characterem. Certe hæc ratio S. Avg. fuit, cur in relapsis iterari Baptismum nollet, citati supra : quia non facio injuriam characteri imperatoris. Eamdem quoque reddit de apostatis et haereticis ad Ecclesiam Catholicam redeuntibus, L. 6. contr. Donatist. c. l.,quos corrigi quidem, non rebapti­ zari vult, utpote in quibus character Dominicus agnoscatur potius, quam mutetur. Neque dicant Adversarii : Etsi Baptismus characterem non imprimeret, eum tamen reiterari non debere aliis ex rationibus, velut 1°. quia est janua in Ecclesiam, in quam semel ingressus non potest amplius ingredi; 2°. quia Baptismus ad delendum originale institutus est, quod est unicum ; 3°. quia est signaculum foederis, et per illum vitaætema promittitur; ergo inde, quod repeti non possit, male infertur, quod characterem imprimat; 4°. quia est regeneratio; ergo sicut homo corporaliter nascitur semel, ita spiritualiter semel renascitur. Nam etsi ex aliis quoque rationibus posset ostendi, Baptismum reiterari non posse ; propterea tamen non excludenda ratio a charactere sumpta, cum hæc potissima sit, eamque solam assignent Patres et Ecclesia. Sed nulla ex allatis rationibus est solida; nam 1°. Ecclesiæjanua, quæ rite bapti­ zatis aperitur, iisdem factis apostatis ac desertoribus, si reverti velint, rur­ sum aperienda est : juxta orthodoxos quidem tantum per Pœnitentiam, sed DE SACRAMENTORUM EFFECTU. 75 cur non juxta adversarios per Baptismum novum? 2°. Qui ad Baptismum ficte accedit, ab originali non mundatur, non commoritur Christo, non regeneratur, nec tamen rebaptizatur, cum resipiscit. 3°. Tale fcedus, ac vitæ æternæ promissio etiam Eucharistia est; ac tamen potest sæpius re­ peti. 4°. Sæpepotest homospiritualiter mori; cur ergo non renasci per Ba­ ptismum, sicut per Pœnitentiam? 99. Dico II. Character sacramentalis non estpura relatio rationis, nec realis ; sed quid reale et absolutum est. Ratio lM. part. est 1°. quia juxta Concilia Flor. ct Trid. character est signum spirituale, quod imprimitur, animæ indelebililer inhœret; sed hæc singula nonnisi admodum improprie, ac abusive de relatione rationis, ac denominatione mere extrinseca dici possunt ; ergo non recte dicitur relatio rationis, præsertim quod Ecclesiæ definientis verba debeant sumi in sensu alias naturali et proprio, no secus definitiones aliæ sic eludi possent. Etsi proinde Durandi sententia non adversetur adeo fidei ; ideo tamen aspernanda videtur, quod non satis apposita sit communi Ecclesiæ loquendi modo. 2°. Relatio rationis resultat ex sacramento quolibet, sicut et denominatio mere extrinseca; nec tamen sacramentum quodlibet characterem imprimit. 3°. Trident, voluit definire exislentiam characteris, quem negabant Nova­ tores: atqui non est verosimile, eos negasse denominationem quamdam extrinsecam, sicque relationem rationis, quæ per se ex deputatione alicujus ad quodvis munus resultat, sicut et baptizatus semper denominationem baptizati retinet; ergo. Ratio2ie. part.Qst, quod hujus relationis nequeat assignari fundamentum, quod in Scoti sententia notant omnes; non enim illius fundamentum dici potest anima; vel ejus potentia aliqua, aut facultas, cum alias nemo non haberet characterem ; nec ipsa gratia aut dona; quia etiam sine his in illis qui ficte accedunt, character imprimitur; nec demum sacramentalis actio; quia hæc transit charactere remanente; relatio autem rcalis sine fundamento suo proximo remanere non potest. Deinde character produci, imprimi dici­ tur; at hæc praedicata relationi non conveniunt, quæ positis fundamento et termino resultat. Balio 3JU. part, per se ex dictis sequitur ; nihil enim superest aliud , servatque insuper proprietatem verborum definientis Ecclesiæ, cui saltem tan­ tum debetur reverenti®. ut verba ejusdem sumantur naturali usu, quamdiunihil vere inconveniens sequitur, quale hic non habetur. Unde chara­ cter ad categoriam qualitatis perlinet. Num vero sit primæ speciei qualitas, scilicet dispositio, vel habitus; non quidem talis, qui frequentatione actuum facilem reddat potentiam ; sed qualitas permanens, ac difficulter mobilis, quæ subjectum convenienter in suo esse disponit, ut pulchritudo? an vero secundae speciei, scilicet potentia? controvertilur. Primum tuetur Suarez cum aliis, alterum alii. 100. Obj. I. negative. 1°. Characteris sacramentalis nusquam Scriptura sacra meminit, ut multi ex Catholicis ipsis fatentur recentiores Theologi cum Scholasticis antiquis ; ergo male characterem definivit Concilium Irid. 2°. Apud Theologos veteres pariter ante Innoc. ΠΙ., altum est de charactere fr! 76 DE SACRAMENTIS IX GENERE. silentium; nihil de eo refert Petr. Lombardes Magister sententiarum ; nihil Hugo Victor. , etsi de sacramentis ex proposito scripserint. 3°. Quin ex antiquioribus Theologis plures hac in re dogma Proteslantium tenuerunt, ut Scotus, Durandus ; Gabriel Biel q. 2. a. I. inqtiiens, se ex Script, et Patribus non posse reperire aliquod characteris fundamentum, sed hunc unice niti auctoritate Ecclesiae. AcCajetanus in q. 63. S. Thom. a. 1. hanc Ecclesiæ traditionem non mullum antiquam esse asserit, sed ex cap. Majores de Bapt. Innocentu III. probandam; ergo recte ab hoc summo Pon­ tifice character sacramentalis inventus dicitur. 4°. In ipsomet usque adeo Concilio Trid., teste Pallavicino Concilii histo­ rico L. 9. c. 3., quidam contendebant, articulum de charactere ut probabi­ liorem solummodo, ut Seripandus praesertim volebat, non ut certum esse de­ clarandum. Ad 1“’. R. Tr. Ant. N. Cons. Ut enim Ecclesia possit definire aliquid, sufficit verbum divinum traditum ; ex quo potissimum plura dogmata esse definita constat. 1 Ad 2am. R. Γ. .V. Ant. Magister enim sententiarum jam ante Innoc. 111. characteris meminit, L. 4. dist. 7. docens, Baptismum , Confirmationem et Ordinem reiterari non posse, quia per quamdam consecrationem conferun­ tur, quæ ratio ex S. Aug. desumpta characterem subindicat; quin dist. 24. expressam characteris mentionem facit, eumque nuncupat signaculum quod­ dam sacrum ; cujus vestigia deinde secutus Petr. Pictaviensis MAgislri senten­ tiarum discipulus, et in Parisina Cathedra successor, quam annis fere 46. tenuit, de charactere impresso distincte dist. 24. velut de re a Magistro suo hausta certaque, mentionem ingerit. R. 2°. Etsi-etiam non meminissent Scholastici primi, quid inde? Memi­ nerunt enim Patres Scholasticis mullo antiquiores. Ad 3nra. R. iY. Jnt. Plerique ex laudatis Theologis non de ex is ten lia chara­ cteris, sed ejus natura disputant, ac modo, quo probandus esset. Admitten­ dum esse characterem, ait subtilis Scotus in 4. dist. 69. q. 9., quern idcirco in relatione reali dicit consistere. Durandus in 4. dist. 4. q. i. ait, profiten­ dum esse characterem. Biel eumdem asserit ; neque hoc vult, characterem non habere fundamentum in Patribus, sed dubitat, an qualitas absoluta sil : ac postquam non esse probasset, inferi in 4. dist. 6. q. 2. a. 1. Sic ergo patet, characterem ad hunc intellectum (quod qualitas absoluta sit ) in quo accipi­ tur a recentioribus, non esse ponendum: aitque, præsumptionem esse negare characterem; nimirum quod clara Ecclesiæ definitio nondum existeret; secus dixisset, esse haereticum. Cajetam assertio falsa est; ex veteri enim illa controversia circa iteratio­ nem Baptismi collati ab haereticis assertum suum inferebat, sicut et Spalatensis fecerat, characterem tum temporis fuisse incognitum. Sed absona plane ac distorta haec est illatio; illi enim non negabant, characterem per Baptismum imprimi, quando hic verus ac ratus est ; sed rebaptizantes nega­ bant, qui proprius eorum error fuit, verum et ratum esse sacramentum Baptismi collatum ab haeretico ; unde consequens erat, ut dicerent, nullum a Baptismo invalido characterem imprimi. Deinde constat character ex SS. Patribus quorum recitavimus testimonia; et vero unde Trident. Syno- DE SACRAMENTORUM EFFECTU. - 77 dus, nisi ex his hoc dogma hausit? Falsa igitur Cajetani assertio nihil adversariis suffragari potest, ad ita asserendum principio falso decepti. Ad 4um. R. ita esse : sed quid hinc eruant adversarii, non video; utrum aliquid divin® traditionis sit, non a privati unius, alleriusque Theologi pendet opinione; sed a perpetuo sensu Ecclesiæ, in quem inquiritur ante quam proferatur definitio. Sciebat quidem Seripandus, agnosci characterem ab omnibus; sed putabat solum, esse nonnisi Doctorum communem sen­ tentiam, ac proinde probabiliorem, eo quod non extarct definitio aperta Ecclesiæ; at contrarium senserunt Patres omnes reliqui ; quorum proinde potius auctoritate ulpote majore moveri oporteret adversarios, quam unius privati hominis. 101. Obj. II. Ευ SS. Patribus. 1°. Primi Ecclesiæ Patres per characterem intellexerunt solummodo vel ritum sacramenti externum, vel unctionem interiorem per gratiam, sicquc commode exponi possunt ; ergo. 2°. Hoc sensu S. Aug. ipse characterem sumit 1°. serra, ad plebem Cæsaiccns. de Emerito Donalista n. 4. doceus characterem exterius agnosci, et probari agnitum : sed si character signum spirituale esset, impressum animæ non posset agnosci exterius; ergo per characterem ritum sacramentalem intelligit. 2°. Serm. eod. fidem et invocationem SS. Trinitatis in Ba­ ptismo ait characterem esse: Ego, inquit n. 2., quando venio ad fratrem meum, et colligo errantem fratrem meum, attendo fidem in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti : iste est character Imperatoris mei. 3°. Ibid, si etiam Donatus baptizasset nomine suo, impressisset, inquit, characterem Donati: at talis character procul dubio nihil internum ac spirituale fuisset. Γ®. R. iV. Ant. Ut enim ex relatis supra Patrum sententiis constat, aperte dicunt, signum, sigillum imprimi indelebililer; inhaerere etiam apostatis et desertoribus; esse signum spirituale in anima : at hæc neque ritu sacramentali externo accipi possunt, utpole qui corpus solum afficit, nec permanens est, sed fluit, et transit ; neque de gratia ; hæc enim non manet in apostatis et desertoribus. Jd2um. R. N. Ant. Ad prob. lam R. 1°. Vox exterius in Aug» non extat, sed ait solum : agnoscimus. R. 2°. D. min. Non posset agnosci in se ipso immediate C. non in sua causa, scilicet Baptismo N. Ad prob. 2am. ex S. Patre, rursum R. D. Invocationem SS. Trinitatis ait esse characterem metonymice, causam sumendo pro effectu C. secus N. Ut legenti contextum patet, S. Doctor solum intendit, omnes baptizatos debere esse baptizatos in nomine SS. Trinitatis , non vero in nomine Pauli, aut Donati, etc. Et hæc invocatio SS. Trinitatis est characteris impressi causa. Ad prob. 3am. R. S. Doctor solum eo loco intendit probare, Baptismum habere vim suam a Christo solo, de quo dicitur : hic est, qui baptizat; proinde validum esse Baptismum a quocumque ministro, modo legitime collatum; quod hypolhesi ab impossibili probat : si Donatus proprium baptismum suum conferret, suum esset characterem impressurus ; verum hypulhesin hanc ipsam S. Aug. neque probat, neque admittit. 102. Obj. III. Ex Rations. P. Juxta nos sacramenta quædam characte- ΒΠ 78 ηε sacramentis in genere. rem imprimunt quia iterari non possunt ; et ideo non possunt iterari, quia imprimunt characterem ; sed hoc est circulum committere vitiosum; ergo. 2°. Character est prorsus inutilis; ergo. Prob. Ani. Asseritur enim , quod sit nota quædam distinctiva; sed hoc sine ullo effectu; non enim serviet Deo ad discernendum hominem ab homine , quia Deus sine tali nola dis­ tinctiva omnia in se ipsis videt. Non Beatis; hi enim omnia vident in Verbo. Non demum hominibus, qui signa ejusmodi interna ac spiritualia videre non possunt. Denique sacramenta antiqua erant signa distinctiva fidelium; nec tamen imprimebant characterem. Item summus Pontificatus discernit S. Pontificem ab omnibus aliis ; nec tamen characterem imprimit. 3°. Character partira asseritur ideo, quod sit nota quædam lixa ac perma­ nens, per quam homo stabiliter consecretur Deo; sed hæc ratio inanis est. Prob. min. Quia sic per omnia sacramenta deberet imprimi character, eo quod per omnia homo deputatur ad cultum Dei, sicque suo modo consecratur Deo. 4°. Baptismus, Confirmatio et Ordo dicuntur imprimere characterem, quia iterari non possunt; at nulla etiam hæc ratio est; nam etiam tonsura prima non iteratur, nec Matrimonium cum eadem persona; neutrum tamen characterem imprimit. Idem est de abbatum benedictione. 5°. Immerito sacramentalis character dicitur indelebilis ; ergo Prob. Ant. 1. Gratia enim , charactere longe perfectior, corruptibilis est; ergo multo magis character. 2. Religiosus Dei cultus, ad quem destinatur homo, qui characterem baptismalem accipit, cessat in inferno; ergo saltem non re­ manet character in damnatis; ideo enim et in iisdem habitus fidei cl spei depereunt. 3. In cœlo etiam non manet potestas illa spiritualis ad conficienda et ministranda illa sacramenta, quam denotat character Ordinis; ergo nec character manet. Ad P"“. R. Λ’. 3/. Ratio enim a priori, cur quædam sacramenta iterari non possint, immediata et proxima est character : ratio autem a priori, cur detur character, voluntas Christi est, per illum nos ad speciale munus per­ petuo destinantis, quam voluntatem nobis insinuat Ecclesiae traditio perpe­ tua. Solemus quidem deinde etiam characterem a posteriori probare inde, quia sacramenta quædam iterari non possunt ; sed citra vitium circuli, quia hæc probatio est ex diverso causarum genere, quo modo sæpe alias causa per effectum , hicque per causam probatur. Ad2"m. R. .V. /Ini. /Id prob. R. Γ. Ratio hæc partialis est; interim tamen admittitur et N. min. Etsi enim Deo, ct forte Beatis ad hoc non necessarius sil; cognoscitur tamen ab illis, sicque pro signo distinclivo servit, quod iis, qui salvantur ad gloriam , damnatis ad ignominiam cedit. Quoad addita, disparilas est 1°. Quoad sacramenta antiqua , quia chara­ cter tantum designat apliludinem subjecti ad participanda, vel communi­ canda bona spiritualia; nulla vero talia bona conferebantur per sacramenta anliquœ Legis; hinc etsi circumcisio esset janua ad sacramenta et bona alia Legis veleris, ut est Baptismus in nova Lege; quia tamen solum inducebat ad legalia bona, quæ recipiebantur in corpore, Baptismus e contra inducat ad recipienda interna bonaci spiritualia; Judæis sufficiebat character carna­ lis impressus in corpore, Christianise contra conveniebat spiritualem in anima characterem imprimi. Deinde aliunde constat, sacramenta nostra cl longe excellentiora esse antiquis el magis efficacia. i)E SACRAMENTORUM EFFECTU. » 79 2°. Quoad summum Pontificatum ; quia hic per se sacramentum non est ; ergo ncc characterem debet imprimere. Ad R. .V. min. Ad prob. N. rationem cum D. Thoma 3. p. q. 63. a. 6.; sed per ea tantum sacramenta imprimitur character, per quæ homo depu­ tatur, vel potestatem accipit ad agendum aliquid, vel recipiendum, quod pertinet ad cultum Dei : atqui tria duntaxat hujusmodi sacramenta sunt; sic per Baptismum potestatem passivam, vel idoneitatem accipit recipiendi sacramenta caetera; per Ordinem, activam ea aliis ministrandi ; per Confir­ mationem, potentiam fidei hostibus resistendi. Ad nihil vero ejusmodi depu­ tatur homo in sacramentis aliis. Ad f"UI. R. N. min. Tonsura prima nec sacramentum est, nec repugnat, cam absolute iterari ; quin olim illam iteratam fuisse in cujusvis susce­ ptione ordinis Morinus refert part. 3. Sacr. Ordinat. Exercit. 15. Quod igitur nunc non iteretur, sola facit consuetudo Ecclesiæ. Matrimonium absolute sublato priori vinculo cum personis diversis iterari potest, quod satis est, ut characterem non imprimat. Benedictio abbatum ad sacramenta non perlinet, ej usque tota solemnitas, ac initerabililas præcise habetur ab insti­ tutione Ecclesiæ, in cuju4potestate non est, tribuere ritui alicui ase inducto vim imprimendi in anima tale spirituale signum indelebile. Ad 5,,ni. R. N. Ant. Ad prob. I4"'. Disparilas est, quod gratia, etsi chara­ ctere nobilior, habeat sui contrarium , scilicet peccatum ipsam demeritorie destruens; sicut ergo liberum homini peccatum est ; ita ei libera est conser­ vatio graliæ. At character nullum sui contrarium et destructivum habet ; sed postquam essentialia sacramenti sunt posita, imprimitur inimpedibiliter, nullo postmodum peccato expellendus. Ad prob. 2,m. R. N. Cons. Sufticiens enim ratio permanendi in damnatis , est, quod his ad confusionem sit. Aliud est de habilibus illis, quia hi ad justificationis gratiam, huj usque augmentum a Deo ordinati sunt, sunt· que actuum supcrnaturalium principia , quorum damnati incapaces sunt; nihil tale characteri ex se non operative convenit. /Id prob. 3am. R. N. pariter Cons. Quia in Beatis saltem ornamento est; sicut, inquit Doctor Angel, hic q. 63. a. 5. ad 3. , militaris character remanet in militibus post adeptam victoriam, et in his, qui vicerunt, ad gloriam; in his, qui victi sunt, ad pœnam. Μ in ■Ml DISSERTATIO ET ΕλΤΙΙΙΛβΕΙΊβ, ET HUJIJECTO. Intrinsecæ sacramentorum novae Legis causae eorum constitutiva sunt, materia et forma. Exlrinscca efficiens, de qua potissimum agendum super­ est, est vel principalis, et inslilutrix dicitur, estque Christus; de qua jam actum Dissertat. I. cap. 1. ari. 5. ; vel secundaria, quæ ministerialis appellatur, sive efficiens proxima , estque sacramenti minister ; deque hac sola deinceps, ac causa intrinseca; tum demum de subjecto hac Disserta­ tione II. de sacramentis in genere disseremus. ξ vj CAPUT I. DE SACRAMENTORUM NOVÆ LEGIS CAUSIS INTRINSECIS, SIVE MATERIA ET FORMA. Etsi sacramentum non sit proprie totum , vel compositum physicum dx partibus inter se physice unitis constans, sed totum , vel compositum mo­ rale, sicquc unum quid analogice, quatenus scilicet constat ex pluribus, rebus et verbis, morali quadam unione sibi cohaerentibus , ac habentibus proportionem et Similitudinem aliquam ad partes lotius partira physici, parlim artificialis ; nihilominus ut quid simile composito physico a Theo­ logis plerisque considerari solet; ac sicut in hoc constitutiva ejus materia et forma rationem causae intrinsecæ sustinent, ita ad similitudinem in hoc composito morali, sacramento ; 1°. enim ut in composito physico praecedit materia, et accedit forma; ita in sacramento verbum accedit ad elemen­ tum : 2°. Ut materia compositi physici ex se indeterminata et indifferens determinatura forma; ita in sacramento indifferentiam elementi verbum determinat : 3°. Ut materia compositi physici est imperfecta, forma autem perfecta, ulpotc dans esse rei ; ita in sacramento verba perfectiora sunt rebus, cum sint signa clariora longe et præstantiora. De rebus igitur ut materia, de verbis ut forma sacramenti hoc capite agemus. Ί r DE SACRAMENTORUM .MATERIA ET FORM A i DE SACRAMENTIS IN GENERE. ARTICULUS L AN OMNIA SACRAMENTA NOV.E LEGIS CONSTENT REBUS UT MATERIA , ET vtRtllS UT FORMA? I 103. Prcemitlo. Materia in sacramentis alia dici potest cæ (μια ; alia circa quam. Prior est illa, ex qua ipsum constat sacramentum ; posterior ea dici­ tur, circa quam sacramenlalis versatur actio. Sic panis et vinum secundum substantiam in sacramento Eucharistiæ est materia circa quam, non ex qua, quia cum per consecrationem destruatur panis et vini substantia, hæc nequit esse materia Eucharistiæ, ex qua constet, cum hæc debeat actu exi­ stera. Porro materia ex qua alia remota, alia proxima est, saltem in quibusdam sacramentis. Sic materia remota Baptismi est aqua; proxima vero ablutio ; et un i versi m ea actio, per quam materia remota applicatur. Materia tamen remota ex qua, et materia circa quam , quæ etiam dici remota solet, sunt remotæ diverso modo; nam prior aliquo modo ipsam ingreditur composi­ tionem sacramenti, non posterior ; nam e. g. peccata in sacramento Pœnitentiæ, quæ sunt materia circa quam, sacramentum Pœnitentiæ non componunt. Nomine rei tandem hic vel substantia aliqua sensibilis dicitur, ut aqua in Baptismo, chrisma in Confirmatione, etc. ; vel saltem actus aliquis, aut actio sensibilis, prout contradislincta est a verbis , et per hæc determina­ bilis; ut ablutio in Baptismo , unctio in Confirmatione , actus pocnitentisiu sacramento Pœnitentiæ. Verborum nomine intelligunlur vel verba formaliter talia, sive articulat® voces, quibus forma sacramenti exprimitur; vel æquivalentia, ut nutus, aliaque signa verbis oralibus æquivalentia. 10 L Dico. Omnia novæ Legis sacramenta constant ex rebus et verbis , et quidem ceu materia et forma, ac ut intrinsecis et essentialibus. Ita com­ munis et certa cum D. Thoma q. GO. Paw 1*. constat ex Concilio Flor, in Decr. Union., ubi ait: Hæc omnia sacramenta tribus perficiuntur, videlicet rebus lanquam materia, verbis tanquam forma, et persona ministri conficientis sacramentum, cum intentione faciendi, quod facit Ecclesia; quorum si aliquod desit, non perficitur sacra­ mentum. Nititur hæc Florentini decisio passim auctoritate Scripturae sacræ , sacra­ mentis singulis res et verba assignantis ; Baptismo ad Ephes. 5. 26. Mundans (Ecclesiam) lavacro aquœ in verbo vitæ; cl Maith. 18. Baptizantes eosin nomine Patris, et Eilii, et Spiritus sancti. Eucharistiæ Maith. 2G., ubi panis ponitur cum verbis : Hoc est corpus meum. Confirmationi Actor. 8., ubi cum impositione manus oratio. Extremae Unctioni Jac. 5. rursum unctio et ora­ tio. Pœnitentiæ Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. De Ordine et Matrimonio nihil quidem in Scriptura sacra expressum legimus; at cx traditione habe­ tur, quam explicuit Florentini m. Ratio a priori voluntas Christi est, cujus Congruentias quasdam proponit Doctor Angelicus q. 60. a. 6. 83 • Λ Pars 2*. quod sacramenta nova constent rebus et verbis, ceu materia et forma, hinc palet, quia illud habet rationem rnateriæ, quod est determi­ nabile et perfeclibile ad certam speciem ; illud vero rationem form®, quod est determinalivum cl perfectivum alterius : sed in omnibus novæ Legis sacramentis res per verba determinantur ; de se enim indifferentes sunt ad significanda plura, per verba vero determinantur ad unum : sic aqua, vel ejus affusio de se indifferens est, ut significet ablutionem, camquc a corpo­ rali macula, vel refrigerationem. At cum accedunt verba : ego te baptizo, determinatur ad significandam ablutionem, eamque spiritualem. Eodem modo se res habet in sacramentis caeleris. Unde S. Aug. Tract. 80. in Joan, η. 3. Detrahe, inquit, verbum, et quid est aqua·, nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Pars 3*. sequitur ex praecedenti ; materia enim et forma sunt paries in­ trinsecae, essentiales compositi cujusvis, sive naturalis et physici, sive mo­ ralis. Unde D. Thomas in 4. dist. 1. q. 1. a. 3. ad 2. inquit universaliter: Verba et res sunt de essentia sacramenti. Item : Sacramenta fiunt ex materia et forma, sicut Christus ex Verbo et carne. Ac 3. p. q. 90. a. 2. in 0. ait, quodlibet sacramentum distingui in materiam et formam, sicut in paries ssenliœ. Dixi in Conclusione : et verbis, h. e. formalibus, solo excepto Matrimonii sacramento, quod etiam per verba æquivalentia posse perfici inde suadetur, quod Christus elevando Matrimonium ad dignitatem sacramenti illud reli­ querit in statu contractus humani legitimi, qui non necessario verbis for­ malibus, sed et æquivalenlibus, nutu, signis perfici et celebrari potest. 10ο. Obj. I. Ex Conciliis. 1°. Concilium Flor, non dicit, sacramenta componi rebus et verbis ; sed tantum perfici ; ergo non sequitur ex Florent. res et verba esse partes intrinsecas. 2°. Trident. Sess. 14. c. 3. actus poenitentia, contritionem et confessionem, vocat quasi materiam sacramenti Poénitenliæ; ergo non liabént in hoc sa­ cramento reipsa rationem rnateriæ. Ad 1nm. R. D. Ant. Non dicit hoc explicite C. non implicite N. Non ideo dicitur, res et verba esse partes sacramentorum essentiales et intrinsecas, quia Concilium dicit, hæc illis perfici præcise; sed quia dicit, perfici rebus ut materia, et verbis ut forma ; hæc vero sicut in composito physico, sic in morali essentialia sunt. Cur vero Concilium potius dixerit perfici, quam componi, ratio est; quia loquebatur non solum de rebus et verbis, sed etiam intentione ministri, quæ probabilius sacramentum non constituit; sed se habet tantum ut requisitum essentiale, quia , quidquid componit intrinsece compositum heterogeneum, debet esse, vel se habere ut materia, vel forma, ut palet inductione compositorum omnium tum naturalium, tum artificialium : atqui sacramentum est compositum heterogeneum; intentio autem ministri neque se habet ut materia, neque ut forma; est enim ipsa voluntas adhibendi materiam et formam , proinde has antece­ dens ; ergo. Ad 2nm. R. D. Vocat quasi materiam , quia non sunt quid cntilalive materiale, ut est materia in aliis sacramentis, e. g. aqua iu Baptismo C. **■ Si .· - >* ■ : DE SACRAMENTIS IN GENERE. quatenus non sunt quid incompletum, informe, ac determinabile ad signi ficandam et causandam sacramentalem gratiam N. £3 i 10(>. Obj. II. in specie dc sacramento Eucharistiae ; In sacramento Eucha­ rist iæ fallere videtur conclusio; ergo. Prob. Ant. 1°. Verba ministri, licet etiam in aliis sacramentis, piæsertim tamen in Eucharistia habent rationem causæ efficientis sacramentum, ul colligitur ex Concilio Flor. : sed causa efficiens non constituit intrinsece suum effectum ; ergo. 2°. Verba ministri hoc sacramentum conficientis non significant gratiam per hoc sacramentum conferendam, quia non ad recipientem, ut fit in sacramentis aliis, sed tantum ad significandum corpus et sanguinem Christi diriguntur; ergo nec intrinsece hoc sacramentum constituent. 3°. Etiam verbis desinentibus, et transeuntibus, Eucharistiæ sacramcnturti permanet; ergo hæc illius constitutiva esse non possunt. 4°. Eucharistia habet rationem cibi, servatur in ciborio, defertur ad ægrotos, manducatur : sed nihil eorum accommodari verbis potest ; ergo. R. A’. Jnl. Ad prob. lim. R. D. M. Sunt causa efficiens Eucharistiæ par­ tialiter, vel denominative, et praecise quoad materiam suam proximam sumplæ C. sumptæ quidditative pro toto ilio, quod est a Christo assum­ ptum ad significandam sensibiliter realem corporis sui et sanguinis sub speciebus panis el vini praesentiam A'. Eucharistia enim sic sumpta verba pro forma habet sibi essentiali et intrinseca. Causa igitur efficiens non potest quidem effectum suum constituere intrinsece ; potest tamen effectui a se producto conjungi, cumque eodem constituere compositum, ut fit in physicis. Sic etiam, qui videt, simul est causa et pars hujus concreti, bidens. /id 2um. R. D. Jnt. Non significant gratiam, si praecise spectentur secun­ dum significationem naturalem, el quam habent ab institutione hominum C. si secundum illam quam in hoc sacramento habent ex institutione Christi AT. Secundum hanc etiam significant gratiam. De hoc plura, ubi de hoc sacramento in specie. /1(13·“. R. D. Jnt. Desinentibus verbis Eucharistiæ sacramentum per­ manet quidditative sumptum N. denominative sumptum C. Physice quiddi­ tative non manet sacramentum Eucharistiæ, sive secundum omnes prorsus partes; sed tantum manent species, corpus et sanguis Christi , quæ partes nobiliores denominatitur sacramentum. Respondent etiam alii, manere verba, non physice quidem, sed moraliter. λίΐ 4nm. R. D. Jnt. Habet rationem cibi , etc. sumpta denominative, se­ cundum partem suam primariam corporis Christi C. sumpta quidditative, sive secundum se totam sumpta A'. Quidditative sumpta autem est com­ plexum , involvens insuper verba. 107. Obj. III. quoad sacramentum Pœnilentiæ. 1°. Sacramentum hoc non­ nisi verbis perficitur ; ergo. Prob. Ant. ; nam 1. significatio effectus sacra­ menti in hoc sacramento in absolutione sita est, quæ verbis constat ; hæc enim sola remissionem peccatorum significat, scilicet ul in judiciis aliis liberalionem sola significat sententia judicis. 2. Si confessio et contritio ΠΕ SACRAMENTORUM MATERIA ET FORM\ poenitentia sint etiam hujus sacramenti partes; ergo et laici illius ministri essent ; qui enim ponit partem sacramenti, ejus etiam minister est ; sic enim in Matrimonio contrahentes ministri sunt: sed consequens est falsum ; nam ad solos sacerdotes dictum fuit Joan. 20. Quorum remiseritis peccata ; ergo. 2°. Quin etiam confessio pœnitentis, quæ sacramenti hujus materia proxima dicitur, fit verbis; ergo. Jd rro. 11. Ar. Λη/. Jd prob. Pra. R. D. Significatio principalis effectus in hoc sacramento, et explicita, in absolutione sila est C. lota subd. quæ habe­ tur ab institutione humana C. quæ habetur ab institutione divina iV. Colli­ gitur ex Thid., quod Sess. 14. c. 3. ait: Docet prœterea S. Synodus, sacra­ menti Pernitent iœ formam, in (pia prœoipue ipsius vis sita est, in illis ministri verbis positam esse : ego te absolvo, etc. Igitur vis significandi gra­ tiam principalis ac præcipua in forma continetur; non tamen omnis, si praesertim spectetur institutio Christi, qui el rebus, sive actibus pœnitentis hanc vim inesse, licet minus principaliter, voluit hoc ipso, quod eos voluerit esse sacramenti partes, ut eos vocat Trid. ibid. Aliud est dc judiciis aliis, in quibus tantum significatio ex institutione humana , non ex divina ha­ betur. Adprob. 2”“. R. N. seq. Quia, ut quis sacramenti minister dicatur, non sufficit ponere aliquam sacramenti partem, materiam; sed necesse est, ut ponat formam, quam hic solus judex, sacerdos ponit; in omni enim sacramento qui minister est, concurrere debet nomine Christi secundum specificam rationem sacramenti ; cum vero Pœnitentiæ sacramentum ad modum judicii institutum sit, specifica in eo concurrendi ratio est, ut con­ currat more et modo judicis, quod facit sacerdos solus. In Matrimonio dispar est ratio, quia in hoc contrahentes ipsi materiam et formam simul ponunt, juxta dicta de hoc sacramento cap. 2. art. ο. Ad 2UU*. R. D. Ant. Et hæc confessio fit verbis, ut est materia proxima adæquata hujus sacramenti Ar. tantum ut inadæquala Tr. Ad materiam adœqualam etiam dolor internus, sive contritio pertinet, ul constat ex Flo­ rent. et Trid. citatis ; dolor vero internus per confessionem externam sensi­ bilis redditur. 108. Obj. IV. 1°. Sacramenta antiqua non constabant simul verbis lanquam forma ; ergo neque nova ; hæc enim successerunt antiquis. 2°. Eliam sacramentum ex significatione ceu forma componitur ; ergo non lanium verbis ut forma. Prob. Ant. Sacramentum enim est quoddam artefactum morale in genere signi ; sed omne signum ad placitum ex re signi­ ficante tanquam subjecto, et significatione tanquam forma componitur. Deinde sacramentum est signum ex instituto; ergo per aliquam formam constitui debet in ratione talis signi : sed alia assignari non potest, quam significatio ; ergo. 3°. Materia et forma compositi debent uniri simul; sed in sacramentis novæ Legis res el verba non semper simul uniri debent ; sic e. g. in Ba­ ptismo verba subinde nonnihil præcedunt, aut subsequuntur : item in Poe­ nitentia absolutio confessionem subinde tardius subsequitur. Ad 1““. R. C. Ant. N. Cons. Disparities est. De antiquis non habetur par fundamentum idem asserendi. Dicitur quidem Levit. 4. de sacrificio pro pec- w 86 DE SACRAMENTIS IN GENERE. calo aliorum de populo, quod orare debeat sacerdos; at orationem hanc probabilius non habuisse rationem formæ, inde videtur evinci, quod simi­ lis oratio non requireretur in sacrificio, quod sacerdos offerebat pro seipso. Contrarium constat ex dictis de sacramentis novis. Rationem additam pari­ ter I). Successerunt antiquis, sed ratione significandi clariore et perfectiore C. eadem .V. Illa antiqua umbræ erant ; nostra autem lux sunt. J%/ •έ • A re sacramentis in genere. 111. Dico II. Verba sacramentorum, quibus forma constat, sunt vereconsecratoria, sic, ut consecrent, et sanctificent elementum vel rem, ac etiam efficiant id, quod significant, sive gratiam. Prob. I. Auctoritate S. Scripturæ , et Patrum , a quibus constanter verba sacramentorum vocantur consecratoria , nunquam promissoria , aut concionalia. Sic 1. Cor. 10. 16. Eucharistiam vocat calicem benedictionis Apostolus : Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Sic Act. ±2. 16. Baptismus conferri dicitur invocatione nominis Christi : Exurge, baptizare, et ablue peccata tua invocato nomine ipsius, scilicet Christi. Sed per verbum benedictionis, invocationis, non aliud intelligitur, quam verbum consecrationis. Hinc S. Ambros. L. 4. de Sacram, c. 4. n. 14. inquit, per consecrationem de pane fieri carnem Christi. S. Gregor. Nvss. orat. Catech. c. 37. (opp. t. 3. p. 104. C.) Dei verbo sanet ificatum panem , et in Dei Verbi corpus credo transmutari. S. Aug. L. 3. de Bapt. contra Donatistas c. 10. n. 13. : Baptismus Christi, ait, verbis Evangelicis consecratur. Et L. 5. c. 20. asserit ad verba ministri, Deum oleum sanctificare; et paulo in­ fra, a Deo exaudiri deprecantem vel super aquam Baptismi, vel super oleum, vel super Eucharistiam, vel super capita eorum quibus manus im­ ponitur. S. Cyril. Hierosol. Catech. 3. n. 3. ait, aquam simplicem per Spiri­ tum sanctum, Christi et Patris invocationem, sanctitatem consequi. Nemo vero unquam promissionis, vel concionis usus nomine reperilur. Prob. 11. Eadem ratione, qua Conclusio praecedens, sumpta tum ex Ba­ ptismo haereticorum, formam servantium, valido semper habito in Ecclesia ; tum a Baptismo infantium. Quibus adde : ab ipsis adversariis validum haberi Baptisma Catholicorum, etsi hi contionalibus non ulantur verbis, ncc de concione, ceu essentiali aliquo sacramenti cogitent; sed hi rebapti­ zandi essent, si quando ad castra adversariorum transeant, si verba con­ tionalia essent de essentia sacramenti. 112. Obj. I. Ex S. Scriptura. 1°. Christus Mallh. ult. 19. praecepit Aposto­ lis, docere gentes, et baptizare : Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et F ilii f et Spiritus sancti ; ergo Baptismum praedicatio, vel concio præire debet. nr· sacra1 1. Petr. 3. inqqit S. Petrus; Kos nunc similis formio salvos fecit Bar phsiiia ; non carnis depositio sordium, scd banco conscientia interrogatio in Deum. Ubi, dum interpres latinus vertit interrogatio, textus græcus habet stipulatio, quæ vox pactum significat, quod scilicet baptizatus init cum Deo ; igitur verba sacramentalia verba pacti, vel promissionis sunt. 3°. Ad Ephes. 5. 25. ait Apostolus : mundans (Ecclesiam) lavacro aqua in verbo vitæ; scd hoc verbum vitæ non aliud est, quam concionis, ipso ita interpretante Hieron. Comment, in epist. ad Ephes., per verbum vitæ do­ ctrinam intelligi ; ergo. Ad 1UD>. R. D. Cons. Præyæ debet concio tanquam pars, vel essentiale requisitum Baptismi N. tanquam præparatio ad Baptismum cum fructu percipiendum C. Doctrina et instructio praeire debet Baptismum respectu adultorum, non tanquam essentiale quid sacramenti, cum apud infantes non habeat locum; sed quia adulti rerum fidei notitia prius imbuendi, sicque ad Baptismum præparandi sunt. Ad2um. R. N. Cons. Verus enim Apostoli sensus est, quod Baptismus salvos faciat, quos abluit; non equidem sordes abluendo corporis, quod tantum in Lege veteri baptismata poterant; sed abluendo sordes animæ, quam mundationem interiorem exprimit per conscientiæ bonæ interrogationem; vel, si ita contendas , per stipulationem , quia baptizatus, quasi inito cum Deo pacto, hunc sibi, seque Deo obstringit, cum Baptismi susceptio sit quædam totius Christianae Legis servandae professio , sicut olim circumcisio Legis veteris. Vide etiam de hoc textu dicta num. 47. Ad 3um. .V. min. Per verbum vitæ Apostolus invocationem SS. Trinitatis intelligit, juxta illud : baptizantes eos in nomine Patris, etc.; non vero illud : docete ; sicque hunc locum exponunt S. Chrysost., Theophylact. apud Bellarm. hic, solo excepto Hieron., qui xæro loc. cit. fatetur ipse, se hæc non de sacramento Baptismi, sed in sensu tropologico de qualibet purgatione loqui, quæ quomodocumque haberi per doctrinam potest. 113. Obj. II. Ex SS. Patribus. 4°. S. Aug. Tract. 80. in Joan. η. 3. in illa Christi verba : Jam vos mundi estis propter verbum, quod locutus sum vobis, diserte inquit : Quare non ait, mundi estis propter Baptismum, quo loti estis, sed ait, propter verbum, quod locutus sum vobis, nisi quia et in aqua verbum mundat ? detrahe verbum , et quid est aqua, nisi aqua ? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum ; ergo juxta S. Patrem tota vis mundandi in Apostolis fuit a verbo concionis a Christo habitæ ; estque adhucdum. 2°. Tract, eod. ibid. Unde, inquit , ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo; non quia dicitur, sed quia creditur : atqui fides ex concione habetur; unde subdit : Hoc est verbum fidei, quod prœdicamus, ait Apostolus; quia si confessus fueris in ore tuo, quia Dominus est Jesus, etc. ; quæ rursus verbum concionale denotant. 3°. S. Ambros. L. de Mysteriis c. 4. n. 14. Aqua, ait, sine prœdicatione Dominicce crucis ad nullos usus futurae salutis est... Sicut ergo in illum fontem Moyses misit lignum...... ita et in hunc fontem sacerdos prœdicationem Dominicœ crucis mittit, et aqua fit dulcis ad gratiam ; ergo. Ad lum. R. Ar. Cons. Apposite enim S. Pater notat, Christum dixisse : j I I I I I I I I I I I I I I I I I I I B 1 I j: ■ ■ H B1 H H B| 90 DE SACRAMENTIS IN GENERE. vos mundi estis propter verbum , et non propter Baptismum, quia in omni mundatione vis mundandi a verbo oritur : nam si inundatio fiai extra sacramentum , debet adesse fides actualis; fides autem ex auditu ; auditus autem per verbum Christi. Rom. 10. 17. Si vero in sacramento liat, nccesse est, accedat verbum consecrationis. S. Aug. igitur hoc Tract, genera» tim loquitur de omni verbo, per quod mundatio lit; hinc pro utroque verbo S. Scriptui® colligit testimonia tum pro concionali, tum sacramentali, vel consecratorio. Per verbum vero, quod in aqua inundat, consecratorium inlelligit, Γ. quia ait, per hoc verbum ipsam aquam consecrari ; hoc enim important clare : detrahe verbum, et quid est aqua, nisi aqua? Concio etenim, etsi in audientium mente operari fidem possit, in ipsa tamen nihil operatur ; unde et juxta adversarios ideo requiritur concio, vel verbum contionale, ut excitetur fides. 2°. Quia ait, verbum hoc ad elementum accedere ; sed juxta adversarios concio praecedere debet. Ad 2om. R. Explico 1°“. textum cum D. Non quia dicitur, sed quia credi­ tur actu el formaliter .V. quia creditur objective C. Non hoc vult S. Doctor, nullam vim inesse verbis sine fide actuali, cum contra Donatistas multis probet, valere Baptisma sine Gde daturo, et sine fide receptum; sed, ut ex contextu patet, scopus S. Aug. est, docere, quod verbum vim mundandi in Baptismo non habeat a solo sono, sed ob mysterium fidei, quod sua significatione exprimit, scilicet invocationem SS. Trinitatis. Unde sensus est : non quia dicitur, h. e. secundum exteriorem sensibilem vocis sonum ; sed quia creditur, h. e. secundum sensum verborum , qui sola fide percipi­ tur et tenetur; ita enim statimS. Doctor explicat semetipsum, rationem subdens ; nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus manens. Ad alterum textum R. Hæc revera iterum verbum contionale denotant; sed falsum,quod hoc ibi exigat Baptismum; nam, ut dictum, eod. Tractatu 80. in Joan, de verbo generaliter loquitur, modo de concionali, modo de sacramentali et consecratorio, ut ostendat, miindalionem*omnem a verbo oriri ; quin tamen sit in verbis S. Doctoris æquivocatio; quia utriusque verbi characteres sic semper distincti sunt, ut nullus possit decipi. Quare dum sic tandem concludit ; Totum hoc fit per verbum, de quo Dominus ait. Jam vos mundi estis propter verbum, quod loculus sum vobis , hæc Christi verba non restringit praecise ad sermonem post ultimam cœnam habitum ; sed inlelligit de verbo generatim, ut sensus sit : vos mundi estis propter verbum meum, sive quod me condonante audivistis, sive quo in Baptismo mundati estis. Ad 3am. R. A’. Cons. Per praedicationem enim Dominicæ crucis S. Am Bros. verbum consecralorium inlelligit, nullatenus concionatorium ; alioquin non ibid, dixisset : In hunc fontem sacerdus prœdicationem Dominicæ crucis mittit ; concio enim non ad fontem sed ad audientes dirigitur. Hæc igitur Dominicæ crucis praedicatio est invocatio SS. Trinitatis , quæ , ut applicatur Baptismo, crucis efficacitatem commendat. Unde ipse Ambrosius de sacram. L. 2. c. o. n. 14. Venit sacerdos, inquit, precem (non concionem) dicit ad fontem, invocat Patris nomen, prœsentiam Filii et Spiritus sancti : utitur verbis eeriest ibus. Coelestia verba quæ? Christi sunt, quod baptizemus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Et de mysteriis c. cit. n. 8. Quid vidisti? Aquas utique, sed non solas... summum sacerdotem interrogantem et consecrantem (non condonantem). Et vero, admissa adversariorum DE SACRAMENTORUM MATERIA ET FORMA. 94 sententia semper ante Haplismi collationem praeire deberet concio do S. Christi cruce, quod nec unquam fecit Ecclesia ; nec ipsi sustinebunt cultus ac laudis S. crucis minime amici. 114· Obj. III. Ex Ratione. 1p. Sacramenta sunt signa sacra, quae in cognitionem alterius rei sacrae debent suscipientem deducere : sed hoc fieri nequit, nisi per verba concionalia excitetur fides; ergo. 2°. In infantibus reipsa excitatur fides ; ergo non tenet argumentum petilum a Baptismo in­ fantium. Prob. Ant. ; nam 1. ait Aug. serm. 14. de verb. Apost. (al. serm. 294. c. 18. n. 17.) : Absit ut ego dicam, non credentes infantes. 2. quia alias palrini mentirentur, dum nomine infantis respondent : Credo; ergo credunt infantes miraculose, ut ait Lulherus ; ad hoc elevati, sicut S. Joan­ nes Baptista in matris utero. Jd ium. R. Sunt signa sacra, quae debent suscipientem deducere in cogni­ tionem alterius actu N. potentia C. Sacramenta enim sunt signa præcipue piactica, quæ efficiunt id, quod significant, etiam sine rei significatæ noti­ tia, ut constat ex Baptismo infantium et amentium, aut collate in periculo mortis etiam adulto petenti, quando nondum debite instructus est. Unde et Ecclesia instructionem et doctrinam praemisit respectu adultorum solum praeparationis causa. Ad 2um. R. iV. Ant. Ad prob. lsm. R. S. Doctor ait credentes infantes nomine et actu proprio N. alieno C. Statim namque addit Augustinus : Jam superius disputavi, credit in altero, qui peccavit in altero. Ad prob. 2*m. R. N. Ant. Nec enim mentiuntur patrini ; sicque respon­ dendo non intendunt significare, quod infantes credant actu proprio, sed alieno; scilicet ut S. Aug. serm. 10. de verb. Apost. (al. serm. 176. n. 2.) ait : Accommodat mater Ecclesia ( infantibus) aliorum pedes ut veniant; aliorum cor ut credant ; aliorum linguam ut fateantur. Illatio proinde Lutheri inane commentum est. ARTICULUS III. AN MATERIÆ ET F0RM.E SACRAMENTORUM OMNIUM NOV.E LEGIS SINT A CHRISTO DETERMINATE? ET QUOMODO? 115. Prœmitto. Præsens controversia inde potissimum nata est, quod Ecclesia pro variis temporibus videatur diversis usa ritibus fuisse, ac prae­ sertim, quod sacramentum Ordinis alio ritu conferatur a Graecis etiam Catholicis, quam Latinis; unde videtur consequi, quod vel Christus non determinant sacramentorum omnium materiam et formam, vel in his qnædam immutarit Ecclesia. At 116. Dico I. Christus aliquo modo determinavit sacramentorum omnium materiam et formam. Est certa Theologorum omnium sententia. Prob. 1. Ex S. Scriptura, quæ, ut dictum Dissertat, pruiced. c. 1. a. 3., pro singulis sacramentis assignat aliquem ritum externum ; ergo. Prob. II. Ex perpetua traditione Ecclesiæ, et doctrina SS. Patrum non alium unquam sacramentorum auctorem asserentium, quam Christum; 92 ΠΕ SACRAMENTIS IN GENERE. quos reluli Dissert. I. c. 1. a. δ. Unde hoc ducitur argumentum : Christus est auctor sacramentorum novæ Legis; sed auctor compositi ille proprie dicitur, qui hujus materiam et formam instituit, et determinat ; ergo. 117. Dico II. Non tamen determinavit sacramentorum omnium mate­ rias et formas eodem modo, sed alias magis specifice , alias magis generice. Prob. In quibusdam sacramentis determinavit materiam quoad speciem infimam , et verba formae quoad significationem plane singularem, in aliis vero quoad speciem subalternam, et quoad genus; formam autem quoad significationem latiorem; ergo. Prob. Ani. Sic in Baptismo pro materia remota determinavit aquam dementarem ablutioni aptam, juxta illud Joan. 3. .Visi quis renatus fuerit ex aqua : quæ est materiæ in specie infima determinatio. Pariter in hoc sacramento determinavit verba, quibus expli­ cite significetur persona, quæ baptizatur; et ablutio facta a ministro cum expressa invocatione SS. Trinitatis, juxta illud Matlh. ult. Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. E contra pro materia remota sacramenti Eucharistiæ instituit speciem subalternam , panem triticeum, et vinum de vite; sive deinde panis sit azymus, sive fermentatus; sive sit vinum album, sive rubrum , Rhenanum , Franconicum, Burgundieum. In sacramento Ordinis, juxta ea, quæ de sacramento hoc in specie dixi, actionem determinavit externam magis genericam, per quam significetur collatio potestatis sacræ. In sacramento Matrimonii sufficere voluit verba, non tamen formalia, sed etiam virtualia; in cæteris vero sacramentis sex verba formalia requisivit; hæcqne subinde in significatione latiore, ut in sacramento Ordinis ; subinde strictiore, ut in Baptismi sacramento. Quin in sacramentis pluribus formam aliqua verborum phrasi determinatam a Christo non accepimus; sed ex divini auctoris institutione solum in genere quædam tradita est, ut in Poenitentia verba remissionem peccati signifi­ cantia; in Matrimonio expressiva consensus mutui; in Extrema Unctione oratio. Christus nimirum egisse videtur cum Apostolis modo, quo princeps agit cum ministris et legatis, quibus hic quidem certum negotium conficien­ dum determinat, verba vero in ipso adhibenda negotio in specie non prœscribit. 118. Obj. Christus omnium sacramentorum materias determinavit in specie; ergo non alias magis specifice, alias magis generice. Prob. Ant. 1°. Quia nullum est ex septem novæ Legis sacramentis, cui non expressa ac determinata materia assignetur a S. Scriptura, ut constat inductione; nam de Baptismo imprimis et Eucharistia hoc inter omnes con­ venit non solum quoad materiam, sed et formam; cæteris vero quinque, etsi non æque forma, materia tamen assignatur specifica ; Confirmationi impositio manus Actor. 8. Tunc imponebant manus super illos : Ordinationi tum diaconorum impositio manus Ador. 6. G. Orantes imposuerunt eis ma­ nus, tum presbyterorum, et episcoporum 1. ad Tim. 4. Noli negligere gra­ tiam, quæ esi in te, quæ data est tibi... cum impositione manuum presby­ terii : Extrcmæ Unctioni oleum Jac.5. : sacramento Pœnitentiæ confessio Joan. 20. : Matrimonio demum unio viri cum muliere, sive mutuus utriusque consensus. Ergo si quid materiæ accesserit Ecclesiæ usu. ut traditio SBHMM DE SACRAMENTORUM Μ. instrumentorum in Ordine, ad partes accidentales, vel ad summum inté­ grales tantum perlinet; vel Ecclesia aliquid immutavit in substantialibus. 2°. Christus immediate ac per se singula Legis novæ sacramenta instituit, ut colligitur ex Concilio Trid. Sess. 7. Can. 1.; sed si Ecclesia determi­ nasse! in aliquo materiam in specie, non Christus illud instituisse dici proprie posset, sed tantum mediate per Ecclesiam ; et hæc potius instituisse dicenda esset. ·. 3°. Juxta Trid. Sess. 21. c. 2. Ecclesia nihil mutare potest quoad sacra­ mentorum substantialia, seu partes essentiales ; ergo nec determinare in specie materiam. R. M Ant. Adprob. lam. R. N. Cons. Non enim omnia, quæ ad sacra­ menta perlinent, in Scripturis expressa sunt, sicut nec omnium sacramen­ torum formæ; sed multa habentur ex traditione Ecclesiæ. Sic Apostoli leguntur Confirmationis sacramentum contulisse impositione manus; at ut dicemus suo loco ex SS. Patribus, non exclusa ebrismatizatione. Pariter dum Apostoli sacramentum Ordinis contulerunt impositione manuum , non ideo hac usi sunt, quod eam Christus ipse in specie determinasset, sed, ut mox dicemus, cum Christus voluerit hoc sacramentum administrari per signum aliquod vel ritum, quo significaretur collatio potestatis sacræ, Apostoli tanquam signum hujus potestatis expressivum determinarunt im­ positionem manuum, ritum jam olim in Lege veteri usitatum. .4dprob. 2lm. R. D. Ant. Christus per se instituit sacramenta singula, pro singulis determinando materiam in specie N. sic enim certo singulis non determinavit formas; saltem determinando in genere materias C. Hoc jam sufficit, ut Christus dicatur instituisse perse singula, quod requisiverit aliquod signum in genere expressivum effectus, ac ejus deinde determina­ tionem specificam reliquerit Ecclesiæ; hoc ipso enim, quod signo a se determinato in genere, et in specie determinando ab Ecclesia annexuerit gratiam ipse, vere ipse solus dici debet instituisse sacramenta; hoc enim proprie est sacramenta instituere,signo alicui dare vim conferendi gratiam, non vero quomodocumque materialiter signum eligere. Ad prob. 3ara. R. N. Cons. Quia semper salva manet sacramenti substantia, quoad servatur Christi institutio; servatur vero hæc, si signum a Christo in genere requisitum pro concessa sibi ab eodem libertate hoc determinet in specie, ut signum sit idoneum ad exprimendum effectum; unde, etsi hoc signum spectatum materialiter diversum sit a signo alio in specie pariter expressivo effectus ;' est tamen idem formaliter, quod salis est, ut salva di­ catur remanere substantia·. 119. Dico III. Etsi Ecclesia possit determinare, mulare accidentales quosdam sacramentorum ritus ; nequit tamen immutare eorum materias et formas quoad substantiam, sive sub ea ratione, sub qua cas Christus instituit. Prob. Ex Concilio Trid. Sess. 21. c. 2., ubi docet, hanc potestatem per­ petuo fuisse in Ecclesia, ut in sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret, vel mutaret, quæ suscipientium utilitati magis expedire judicaret; per hæc : salva illurum substantia, clare indicat, non posse Ecclesiam mutare, quæ de sacramentorum substantia sunt, materias 94 DE SACRAMENTIS IN GENERE. nimirum et formas, quatenus eas Christus determinavit. Accedit, quod sacramenta vim suam omnem significandi et causandi præcise a Christo institutore habeant, qui illam materiis et formis, quantum has determi­ navit, annexuit; ergo ut determinalæ ab eo sunt, remanere debent, ne secus vim a Deo acceptam deperdant. n 120. Obj. Ecclesia in variis mutavit materias et formas, adeoque substan­ tialia; ergo. Prob. -4nt. 1°. Nam Baptismus olim conferebatur ab Apostolis solo invo­ cato nomine Jesu, ut constat ex Actor. 2. et 8. ; hodie vero non valet, nisi collatus invocatione trium divinarum personarum siugiUatim expressa. Item olim conferebatur per trinam immersionem, non sic hodie. 2°. Apostoli sacramentum Confirmationis sola olim manus impositione contulerunt, Actor 8.; nunc vero etiam confertur unctione chrismatis, cld quidem Græci ultra triginta immiscent aromatum species. Pariter forma sacramenti Pœnitentiæ, ut vult Morincs, in primitiva Ecclesia erat depreca­ toria, jam vero est judicativa et absoluta. 3°. In Ecclesia latina sacerdos ordinatur per traditionem simul instru­ mentorum , calicis cum vino, et patenæ cum hostia sub hac forma : Accipe potestatem offerendi sacrificium Deo, etc. : postea per impositionem manuum Episcopi cum forma: Accipe Spiritum sanctum; quorum remiseris, etc.; quarum forma prior exhibet potestatem in corpus Christi verum, sive conse­ crandi; altera in corpus Christi mysticum, sive absolvendi; olim vero per solam impositionem manuum peragebatur ordinatio, caque tantum adhuc hodie utuntur Græci cum hac forma : Divina gratia, quæ semper infirma sanat, et quæ desunt, supplet, promovet venerabilem diaconum in presbyte­ rum. Idem argumentum circa diaconatum valet. Certum vero est, valuisse olim ordinationem istam, valereque eliamnum apud Græcos. 4°. Non mansit eadem materia in sacramento Matrimonii; ergo. Prob. Ληί. Olim ante Trid. valuit contractus clandestinus ; sed hunc invalidant idem Concilium. R. A’, /tnt. vel D. Mutavit materialiter et accidcntaliter C. formaliter et substantialiter N. Ad prob. i·®. R. quoad l’m. part. N. collatum fuisse Baptismum solo invo­ cato Jesu nomine ; sed dum baptizati dicuntur in nomine Jesu, idem sonat, ac Baptismo ab eodem instituto, vel auctoritate Christi, aut virtute; quod enim Apostoli conferendo Baptismum expresserint personas, ex Actor. 19. intelligere est, ubi, cum Ephesii dicerent : neque si Spiritus sanctus est, audivimus, quærebat ex iis Apostolus : in quo ergo baptizati estis? Ergo tunc baptizabantur in nomine Spiritus sancti ; alioquin enim non recte col­ legisset Apostolus, eos ex Baptismo Spiritum sanctum scire debuisse. Sed de hoc plura, ubi de Baptismo in specie. Quoad 2’“. part. R. : Ritus immersio­ nis et infusionis nonnisi accidentaliter discrepant; cum utroque modo habeatur vera ablutio, quam solam requisivit Christus. Ad prob. 2*®. R. quoad 1™. part. N. Ant. Ut enim testantur Dionts. Areop., Clemens Rom., Tertvl., Cyprian., Cornelics, aliique relati a Bellarm. de Confirm. L. 2. c. 8. Apostoli simul adhibuerunt chrisma, usi unctione chrismatis, ut nunc Ecclesia; hæc proinde, ut paulo ante dictum, Actor. 8. fy·. ■c* I i·· — — DE SACRAMENTORUM MATERIA ET FORMA. OS non excluditur. Quoad 2ara. part, pariter N. Ass. quod non sufficienter pro­ batur a Morino. Sed etiam de utroque hoc sacramento plura suo loco leges, cum hæc ex instituto pertractare nondum hujus loci sit. Ad prob. 3am. R. Ar. Cons. Neque impositio manuum juxta dicta ante determinate, nec traditio instrumentorum determinate fuit designata a Christo pro materia ; sed in genere ritus externus, quo significaretur sacrae potestatis collatio. Similiter pro forma Ordinum non fuerunt instituta haec vel illa determinata verba, sed aliqua collationem ejusdem potestatis signi­ ficantia. Cum igitur varii ritus possint esse ita significativi, potest Eccle­ sia pro libertate a Christo accepta, quem voluerit, determinare. Hinc Apostoli elegerunt solam manuum impositionem, eamque solam retinuit Ecclesia Graeca ; Latina vero ad majorem collatæ potestatis expressionem impositioni manuum addidit traditionem instrumentorum cum verbis pote­ statem consecrandi clarius significantibus. Ex quo patet, materiam Latino­ rum et Græcorum non differre formaliter et substantia, sed materialiter tantum et physice, cum utraque prædicatum, quod Christus in genere insti­ tuit, ac in materia Ordinis reperiri voluit, scilicet esse ritum significativum potestatis sacrae, participet. Utrum vero, si Latinus ordinaretur ritu graeco, aut Graecus ritu latino , valida sit ordinatio, incertum plane est et controversum. Affirmant Suarez, Vasquez, aliique magno numero, quod, cum una sit Ecclesia, sacramenta ubique esse debeant uniformia, ac proinde materia Ordinis apud Latinos et Graecos non sit diversa in substantia. Negant nihilominus alii, quod signa illa per legem et consuetudinem amiserint vim significativam potestatis; cum enim sint signa ad placitum, ex lege et consuetudine vim significandi amittere et mutare possunt. Nec tamen idcirco, aiunt patroni hujus senten­ tiae, sunt religiones, aut sacramenta moraliter et formaliter diversa; quia sunt quidem signa diversa materialiter et physice in diversa Ecclesia parti­ culari ; sed habent tamen respective ad diversam illam Ecclesiam vim signi­ ficandi camdem. Nec hoc rarum est, inquiunt, quod signum materialiter idem respectu diversorum populorum non significet idem, sed diversa; sic enim detectio capitis apud Europaeos honoris est, apud Sinenses contemptus. Ad prob. 4am. R. D. Ant. Non mansit eadem materia formaliter et sub­ stantialiter A1-, materialiter C. Christus pro materia hujus sacramenti non designavit hanc vel illam contrahendi rationem in specie, sed solum in genere contractum legitimum , h. e. legi a legitimo magistratu conformem ; Ecclesiæ vero, cujus dispositioni, ceu magistratus legitimi, hic contractus subest, postquam ad sacramenti dignitatem subvectus fuit, integrum reli­ quit, liberumque annectendi conditiones pro exigentia temporis; hanc vel illam in specie contrahendi rationem pro legitima statuendi ; cum igitur Ecclesia sustulerit legilimitatem ex contractu clandestino , ac solum legiti­ mum déclarant contractum publicum, non mutavit quidquam in eo, quod determinaverat Christus. DE SACRAMENTIS IN GENERE. « CAPUT 11. DE CAUSA SACRAMENTORUM NOVÆ LEGIS EFFICIENTE MINISTERIAL!’, SIVE MINISTRO. Perutiles æque, ac graves hic conlroversiæ occurrunt, quæ qualitatem ministrorum attinent; de eorum probitate, fide, intentione; quas nunc = ordine pertractabimus. ARTICULUS 1. QUIS SACRAMENTORUM NOVÆ LEGIS MINISTER SIT? I » ■ .j* Præmitlo. LutherusL. de Miss. priv. etiam angelos, bonos et malos posse legitime sacramenta conficere : Calvinus contra in Antidoto Concilii Trid. ad Can. 10. Sess. 7. eos , qui lanium legitime vocali sunt, habere sacra­ menta ministrandi facultatem , adeo tuetur severe, ut ne quidem urgente necessitate velit competere laicis, praesertim feminis, potestatem confe­ rendi Baptismi. 121. Dico 1. Solus homo, ac quidem viator de lege Dei ordinaria, non vero angelus, sive bonus, sive malus, nec anima separata a corpore, mini­ ster sacramentorum est. Prob. Auctoritate S. Scriptcr.e , quæ non aliis, quam hominibus, iisque viatoribus datam a Christo facultatem ministrandi, sive conficiendi sacra­ menta refert. Ad solos enim viatores homines dixit Christus Matth. 28. 19. Euntes docete omnes gentes, baptizantes cos. Joan. 20. 22. Accipite Spiritum sanctum ; quorum remiseritis peccata. Luc 22.19. Hoc facite in meam comme­ morationem. Ita et Apostolus l.ad Cor. L 1. non alios ministros, quam homines designat : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispen­ satores mysteriorum Dei. Ac ad Ilebr. S. 1. Omnis, inquit, pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his, quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis ; qui condolere possit iis, qui igno­ rant et errant : quoniam et ipse circumdatus est infirmitate. Hæc soli homini viatori conveniunt. Et vere hic excludi omnes, qui homines viatores non sunt, insuper ex traditione constat. Superiluum foret, in re obvia et aperta congerere SS. Patrum sententias. S. Chrvsost. hic sufficiat L. 3. de sacerdotio (opp. 1.1. p. 385. B.) inquiens : Qui terram incolunt, irt eaque commorant, ad ea, quæ in cadis sunt dispensanda, commissi sunt; potestatemque acceperunt, quam neque angelis , neque archangelis dedit Deus. Neque enim illis dictum est : quacumque ligaveritis. bE SAtRAMENTORUM MINISTRO. 97 12-2. Dices 1°. Eliam angeli ministrasse sacramenta leguntur, aliaque obi isse officia sacerdotum propria ; ergo non solus homo viator minister est sacramentorum. Prob. Ani. Sic Nicephoro leste L. 11. c. 20. S. Amphilochios ab angelis Iconii episcopus consecratus fuit, haneque consecrationem ratam cæteri episcopi habuerunt. Teste Glem ente VIII. in Bulla canonizalionis S. Agnelis de Monte Politiano, angelus eisæpius S. Eucharistiam præbuit. Simile factum de S. Catharina Senensi, et S. Stanislao Koslka Soc. Jesu Viennæ in ædibus hospitis Lutheran! infirmo, refert historia. Teste Petro de Natalibus L. 8. c. 130. et Molano, S. Michaelis Basilica ab ipsomet Archangelo consecrata fuit. R. D. Ani. Leguntur angeli ministrasse, confecisse sacramenta ex conces­ sione divina extraordinaria Tr. ordinaria, de qua sola procedit Conclusio X Posse ex concessione extraordinaria ministrari sacramenta ab angelis, atque animabus beatis separatis a corpore, docet Doctor Angel. 3. p. q. G9. a. 7. ad 2., cumque eo alii; cum in hoc, utpote quod a divino pendet arbitrio , non sit repugnantia. Hinc et inferunt: si quem baptizasset angelus, non esse rebaptizandum, modo constet, fuisse angelum bonum. Nihilominus sacramentum ex jussione divina speciali confectum ab angelo, etsi habeat clTcctiim, quem sacramentum novæ Legis, non tamen esset cum hoc ejus­ dem rationis; Γ. quia sacramenta, ut sunt de facto instituta, constant rebus el verbis (excepto Matrimonio , cujus tamen aliunde incapaces sunt angeli) formalibus, h. e. vocibus articulatis, ore vitaliter prolatis; sed talia verba non sunt soni ab angelo formati in aere. 2°. Quia de lege ordinaria homo viator minister est, el quidem qui ad sacramenta quinque alia, praeter Baptismum et Matrimonium, ministranda specialiter esse consecratus debet. 123. Dtces2°. Quidquid potest minister inferior, etiam competit superiori : sed juxta Dionys. de coelesti Hier. c. 6. angeli suilt ministri homine siiperiores, et quidem teste Apostolo ad Hebr. 1. in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis ; ergo. R. D. M. Illud competit eliam superiori in eo genere, in quo est supe­ rior C. in alio genere N. Sic 1). min et N. Cons. Angeli sunt ministri supe­ riores homine 1°. quoad naturam ; 2°. quoad functiones alias, custodiam et illuminationem hominum, præsertim Ecclesiæ ministrorum, quos singula­ riter protegunt ; non autem quoad potestatem conficiendi sacramenta supe­ riores sunt. 124. Dices 3°. Si sacerdos defunctus prodigiose excitatus rediret ad vilani, esset legitimus sacramenti minister; ergo eliam talis erit sacerdotis beati anima. Prob. Cons. Ideo enim primum ; quia in sacerdote resuscitato manet idem character : sed hic etiam permanct in anima sacerdotis beati ; ergo. R. C. Ant. N. Cons. Ad prob. R. D. M. Ideo tantum, quia character manet N. simul quia resuscitabis sacerdos est verus homo viator C. Sed hoc ulti­ mum deest animæ sacerdotis beati, separatæ a corpore ; al vero ex dictis de lege ordinaria solus homo viator sacramentorum minister a Christo deter­ minatus est. v. p. 1. 7 98 ·.· 9 · de sacramentis in genere. 125. Dices 1°. Valor et efficacia sacramentorum non dependet a qualitate ministri, sed a sola Christi institutione; ergo modo hæc servetur, validum erit sacramentum, a quocumque conferatur, sive ab homine, sive angelo, coque sive bono, sive malo. Deinde, ut l.utherus ait, membra dæmonis, sive peccatores possunt conficere valide sacramenta ; ergo et dæmon ipse. K. .-Irf tunl. D. Ant. Valor sacramentorum non dependet a qualitate acci­ dentali ministri, ut est probitas, status graliæ C. a qualitate essentiali Ar. Sed ex dictis de lege ordinaria qualitas hominis viatoris requiritur ad sacramenti confectionem essentialiter, quia Christus sic instituit. Quoad 2"10. .V. Cons. quia peccatores sunt ministri Christi, non quia tales pec­ catores sunt, sed quia homines viatores; hocque requisivit ad confectio­ nem sacramenti, non vero ministri probitatem , ut plenius patebit ex Art. seq. • I 1 · • I ; 126. Dico II. Non tamen quilibet viator homo est minister sacramenti cujuslibet. Est de fide, ut constat ex Trid. Sess. 7. Can. 10., ubi damnat Lulheri hac in re doctrinam : Si quis dixerit, Christianos omnes in verbo, et omnibus sacramentis administrandis habere potestatem, anathema sit. Ratio est, quia licet omnis homo viator, ratione utens, etiam hærclicus, paganus, Judæus possit quidem baptizare valide, supposita debita inten­ tione, ut constat ex Decr. Ecgenii IV. in concilio Flor. , soli tamen baptizali conficere possunt Sacramentum Matrimonii, reliqua autem a solis ·Ι· ministris ad id specialiter deputatis et consecratis conficiuntur valide, ita ut minister Extremae Unctionis et Eucharistiae sit quivis sacerdos; Pœni­ tentiæ sacerdos jurisdictionem habens ; Confirmationis et Ordinis episcopus consecratus; his enim solis a Christo hæc potestas collita est, etsi non ubi­ que cum aequali restrictione ; nam etiam sacerdos simplex, ut suo loco dicemus, ex delegatione summi Pontificis conferre potest sacramentum Confirmationis; et juxta multorum sententiam, subdiaconatum et diaco­ natum; contra in nullo casu, qui non est sacerdos , valide conficere potest sacramenta Eucharisliæ, Pœnitentiæ et Exlremæ Unctionis. Ratio a priori omnium voluntas Christi est, Scriptura et Traditione nobis intimata, quod sic breviter, quantum pro hoc loco salis, ostenditur; nani opportunior de hoc disserendi uberius locus erit, ubi de singulis sacra­ mentis in specie. 1°. Juxta S. Scripturam in Ecclesia diversa officia diversis committuntur, ut non sit schisma in corpore, 1. ad Cor. 12. Hinc in Ecclesia Christus quos­ dam constituit Apostolos, quosdam Pastores, quosdam Doctores, scilicet in opus ministerii in aedificationem corporis Christi, ad Ephes. 4. Neque quisquam hunc honorem sibi sumit, h.e. sumere potest, nisi qui vocatur a Deo tanquam /taron, ad Hebr. 5. Sed si omnes fideles haberent potestatem ministrandi, conficiendi sacramentum quodlibet, nullum esset inter Ecclesiæ membra discrimen ; omnes haberent eumdem actum, idem officium ; non evitaretur schisma in Christi corpore. Deinde non omnibus fidelibus, sed solis Apostolis dictum fuit Joan. 20. Quorum remiseritis peccata. Matth. 18. Quacumque solveritis... ligaveritis. 2°. Ex Traditione, qua constat, nunquam in Ecclesia ad sacramenta ministranda vel conficienda, excepto Baptismo, admissos fuisse alios , præ- DE FIDE MINISTRI SACRAMENTORUM. 99 terqiiani ordinatos ct specialiter consecratos. Hinc in Concilio Alexandr. invalida declarata fuit Isehyræ ordinatio, quia Colluthus qui eum ordina­ verat, non fuerat episcopus, ut refert S. Athan. Apol. contr. Arian, n. 75. Hinc ct Osius Cordubensis, ut rursus refert Athanasius Hist. Arian, η. 44., ad Constantium imperatorem dicebat libere : Ne te immisceas rebus Eccle­ siasticis; nec nobis his de rebus prœccpla mandes, sed a nobis potius ediscas : Tibi Deus Imperium tradidit, nobis Ecclesiastica concredidit. Plures Patrum textus vide, ubi de sacramentorum ministris in specie. 127. Dices 1°. Textus supra ex S. Scriptura deprompti non loquuntur de potestate, sed solum dc hujus potestatis usu ; ergo iis non obstantibus pos­ sunt homines omnes conficere et ministrare sacramenta. R. A*. Ant. Nam Apostolus de eo loquitur, quod Apostoli acceperant a Christo, et Aaron a Deo : sed hi potestatem acceperant; idque confirmat Aposl. ad Hebr. 5. exemplo Christi, dicens : Non semetipsum clarificat it, ut pontifex feret ; sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodie genui te. Sicut ergo Christus non usum tantum accepit a Deo, sed potesta­ tem ; ita et alii. 128. Dices 2°. Omnes fideles dicuntur sacerdotes ; nam 1. Pelr. 2. omnes vocantur genus electum , regale sacerdotium. Item Christus in ultima cœna ad omnes dixit Luc. 22. Hoc facile in meam commemorationem ; ergo. R. D. Ant. Dicuntur sacerdotes vere et proprie tales, pari potestate piTedili .V. improprie, metaphorice, quatenus offerunt Deo hostias spirituales laudis, bona opera C. Ila S. Petrus seipsum explicat ibid. v. 5. Ipsi lanquam lapides vici supercedificamini, domus spiritualis, sacerdotium san­ ctum, offerte spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum. Alterum solos respicit Apostolos, quos Christus vult et jubet, ad sui memoriam facere, seu consecrare, ut viderant fecisse ipsum. Verum ne idem bis repetamus, vidii, quæ huc porro reduci possent, quibus ex instituto probavimus, Ordinem sacrum hierarchicum ministrorum Ecclesiæ a statu laico penitus jure divino distinctum, cum solutione argumentorum Protestantium Tract, de Sacrani. Ordin. Dissert. I. cap. 1. per totum. ARTICULUS IL AN AD SACRAMENTI VALOREM REQUIRATUR FIDES MINISTRI 1 Controversia hæc gravissime quondam circa an. 256. S. Cyprianum Afrum, Carthaginis episcopum, Firmilianum Cæsarcensem , cæterosque Africanos, ac Orientales episcopos colliserat cum S. Stephano summo Pontifice. Con­ tendebant illi, Baptismum ab hærelico, vel schismatico collatum (multo magis ab infideli, vel Judæo) nullum esse, ac proinde ita baptizatos, dum ad Ecclesiam Catholicam redeunt, rebaptizandos esse, contra ac volebat S. Stephanos S. P. Unde ipsis rebaptizantium nomen adhæsil, etsi non solum Baptismum a ministro hærelico vel schismatico datum ; sed cl sacramenta ÎOO DE SACRAMENTIS in genere. alia iteranda vellent. At quoniam historiæ hujus controversy frequens est apud Theologos usus, operae pretium censui, si ejusdem epitomen aliquam criticam praemitterem. ORIGO CONTROVERSEE REBAPTIZANTIUM. •il 129. Baptizalos ab hærelicis et schismaticis rebaptizandos esse, jam ante Cypriani aetatem statuerant Concilia Iconiense et Synnadense in Phrygia Asiæ minoris provincia, ut refert Dionys. Alexandrin, epist. 3. ad Philemo­ nem. In Africa etiam Agrippines Carlhaginensium Episcopus, et Cypriani antecessor in habita aliquot episcoporum Synodo idem statuerat, ipso testante Cypriano epist. ad Jubaian. n. 74. dicens : Apud nos non nova aut repentina res est, ut baptizandos censeamus eos, qui ab hœreticis ad Eccle­ siam veniunt, quando multi jam anni sunt, et longa œtas, ex (pio sub Agrippino bonœ memoria viro convenientes in unum episcopi plurimi hoc statuerint. Ubi observandum tempus, quod Cyprianus multos annos, longam atatem dicit, a S. Aug. L. 4. de Baptismo contra Donat, c. 6. ad annos paucos contrahi; cum enim Concilium Africanum sub Agrippino nonnisi au. 217. vel juxta alios an. 215. fuerit habitum ; conficitur, ab eo Agrippim statuto usque ad an. 256., quo Cyprianus epistolam ad Jubaianum dedit, vix ultra 40. annos intercedere. Anno vero 256. Cyprianus consultus a Janua­ rio, aliisque Numidiæ episcopis de hæreticorum et schismaticorum Bapti­ smo, ipse eadem in causa Synodum Carthagine celebravit episcoporum 31., quibuscum deinde respondet (ep. 70.), quæstionemque sibi propositam solvit,asserendo extra Ecclesiam Catholicam non posse dari vera sacramenta; hinc liccessario rebaptizandos, vel potius cum antea nihil habuissent, simpliciter baptizandos esse, quicumquc in hæresi, aut schismate aqua profana et adulterina tincti fuerint. Paulo post rursum a Quinto Mauritania episcopo eadem de re consultus numerosius celebravit Concilium episcopo­ rum 71. an. 256., in quo confirmata superior ad Januarium responsio : tum 'duo Legali episcopi destinati Romam ad S. Stephanum S. P., quibus ad cumdein data a Cypriano epistola (inter Cyprian icas 72.) plena humanitatis et reverentiæ in summum Pontificem , ac rationum, quibus sperabat, facile (ore, ut accederet Pontifex. §· n. * Gesta S. Stephani cum Legatis Cypriani, et Episcopis Afris, tum Firmiliano et huic adheerent ibus Episcopis Orientalibus. I» 130. Ut primum Legati pervenere Romam, quasi signo dato vehemens erupit controversia, sumina deinceps ingeniorum contentione agitata. Stephanus enim doctriuæ antiquæ et traditionis, ac fidei tenax, summopere indignatus Legalis . cos nec amplexu , nec aspectu dignatus repulit; quin voluit. uc quis Romæ eos hospitio exciperet. Litteras deinde ad Cyprian. dedit non parum acerbas, quibus illud inculcabat, ut refert Cyprian. - DE FIDE MINISTRI SACRAMENTORUM. 101 epist. 14. ad Pompeium n. 7. Si quis ercjo a quacumque hœresi venerit ad tus, nihil innovetur, nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur in pcenitenliam ; etiam Cypriano, ejusque episcopis excommunicationem mini­ tans, nisi resipiscerent. Similis argumenti quoque litteras ad Firmii.. Cæsa-r reensem dedit, qui cum episcopis Ciliciæ, Cappadocia), aliisque Orienta­ libus erat Cypriani in errore socius. 131. Sunt, qui præter acatholicos cum Launoio , Dupinio , aliisque ex hoc Stephani responso eum ipsum arguunt, velut qui ipse in errorem oppositum lapsus sit, approbans hæreticorum Baptisma, non eorum solum, qui Baptismi formam servarent, sed eorum etiam, qui eam adulterabant; 1°. quia ait Stephanus in decreto suo : Si quis a quacumque hœresi venerit, non esse rebaptizandum; attamen hæreticorum plures adulterabant for­ mam. 2°. Quia hoc sensu ita responsum fuisse a Stephano testari Cyprianus videtur ep. 74. ad Pompeium n. 7. hoc ex probans Stephano, quod usque adeo recipiat baptisma Marcionis, Valentini, Appelletis : In tantum, inquit, Stephani fratris nostri obstinatio dura prorupit, ut etiam de Marcianis Baptismo, item Valentini et Appelletis, et cœterorum blasphemantium in Deum Patrem contendat filios nasci, et illic in nomine Jesu Christi dicat remissionem peccatorum dari, ubi blasphematur in Patrem, et in Dominum Deum Christum : sed illi hæretici in nomine SS. Trinitatis non baptiza­ bant; quoad hoc enim mysterium errabant in fide, erantque hæretici; ergo. 3°. Quia Benedictus XII. teste Emmerico in Directorio Inquisitorum n, 2. q. 17. referi, Stephanum et Cyprian, incidisse in errores oppositos, quos correxit Concilium Nicæn. I. generale. 132. At prorsus immerito ; nam Stephanum per hæc : ex quacumquehœresi, etc. in suo decreto non eos comprehendisse hæreticos, qui formam, sive expressam SS. Trinitatis invocationem in Baptismo non retinerent; 1°. ex Firmii.. et Cypriano perspicuum fit ; ex priore, quia Firmii.. epist. ad Cyprian, de Stephani decreto n. 9. ait : Illud quoque absurdum quod non putant quærendum esse quis sit ille qui baptizaverit, eo quod qui baptizatus sit gratiam consequi poterit invocata (fs. B. ) trinitate nominum Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ex altero, quia idem asserit Cyprian, epist. ad Pompeium n. 3. loquens de Stephano : Aut si effectum Baptismi majestati nominis (scili­ cet invocationi SS. Trinitatis) tribuunt, ut qui innomine (sive auctoritate) Jesu Christi, ubicumque et quomodocumque baptizantur, innovari et sanctifi­ cari judicentur ; ergo utroque Stephani quidem adversario teste, ejus decre­ tum de omnibus loquitur hæreticis, at formam retinentibus, ut ratum velit Baptisma, quicumque hæreticus contulerit, modo formam servant. 2°. Ex S. Alt., qui passim in Libris contra Donalist. ait, a Stephano antiquam Ecclesiæ consuetudinem vindicatam fuisse; at nunquam ea Ecclesiæ fuit consuetudo, ut baptizalos ab hæreticis formam non servantibus reciperet, sine Baptismi collatione nova; ergo. 3°. Inde, quia tota Stephanum interet rebaptizantes controversia nonnisi de fide ministri fuit, nullatenus de Ba­ ptismi forma , ut constat ex rebaptizantium argumentis, quæ infra retere­ mus; ergo decretum Stephani tantum fidem ministri, non formam sacra­ menti respicit. 4°. Ex ipsis Stephani verbis supra relatis; unde sic subsumo; — 402 BE SACRAMENTIS IN GENERE. sed est, et fuit semper in Ecclesia traditum, non promiscue omnium haere­ ticorum Baptisma, sed illud solum fuisse validum habitum, quod sub legitima forma, etsi ab hoc, vel illo haeretico collatum ; igitur particulae illae : ex quacumque hceresi limitantur per has sequentes : quod traditum est. Nec quidquam valent momenta contraria ; nam Ad ex dictis patet responsio. Ad 2um. R. .V. Ant. Adprob.N. min. sumptam universaliter; omnes scili­ cet relatos haereticos corrupisse formam, sic, ut nullus ex qualibet secta baptismum conferret forma a Christo praescripta. Nec refert, quod haeretico­ rum varii in fide circa Trinitatem errarent ; nam hoc non obstante eorum multi baptizabant in nomine Trinitatis, ut ex secutis postea Arianis palam fit; qui etsi Filium creaturam ac Patre minorem dicerent, passim tamen, quin eorum plurimi sub expressa trium personarum invocatione bapti­ zabant ; unde et eorum baptisma validum habuit Concilium generale 1. Nicæntm. jfd 3““. R. Benedict. XII. ita scripserat de re meri facti, cum adhuc Car­ dinalis esset, ut proinde ejus auctoritas praevalere haud possit momentis aliis gravioribus, quæ eum fugisse videntur, cum eorum nullum attingat. §. in. Gesta a S. Cypriano et Firmiliano post Stephani Papœ Besponsum. 133. Ut ut ponderosis sententiis, minisque usus esset S. Pontifex Cypriano et Firmil. scribens, neuter tamen a sua dimotus opinione fuit, ut videre est ex litteris, quas Cyprianus ad Stephanum, Firmilianus ad Cyprianum dedit, plenis utrimque et nimio contentionis aestu, et sententiis minus decentibus, quam oportuisset uti de S. Pontifice. Ac Cyprianus quidem eo ipso adhuc labente 256. ne videretur acquievisse Stephano, aliud ex Africa, Mauritania, Numidia episcoporum 78. Concilium , praeter magnum presbyterorum , et diaconorum numerum et partem plebis coegit Carthagine, in quo episcopi, ne uno quidem excepto, omnes sententiam dixerunt, uti in Conciliis supe­ rioribus ad mentem Cypriani ; tamque mullis, ac, quantum apparebat, vali­ dis argumentis suam fulciebat sententiam Cyprianus, ut S. Aug. fateretur L. 3. deBapt. contra Donatist. c. 4. se iis victum fuisse, nisi eum revocassct Ecclesiæ auctoritas. Hinc ct est, quod S. Aug. dubitaret aliquando, an Cypria­ nus unquam errorem abjecerit : Fortasse, inquit L. 2. de Baptism, contr. Bonatist. c. 4., factum est, sed nescimus; quanquam eo non obstante S. Aug. videatur inclinare ad alterum , quod revera Cyprianus mutarit mentem, ut infra dicetur. Sed et Firmilianu» in sua perstitisse sententia Dionys. Alexan­ drin. inquit in opist. P. ad Xystum S. P. n. 1.; tum cxS. Basilio M. depre­ henditur, qui, cum post centum et amplius annos in Cæsareensi sede Firmi­ liano successisset, rebaptizabat hæreticos, moremque Ecclesiæ suæ, atque aliarum, epist. canonica P. ad Amphilochium canone I. (opp. t. 3. p. 269. B. 270. ) exemplo Cypriani et Firmiliani propugnabat. Hinc ex obfirmata utriusque praesulis opinione nata quæstio : utrum tandem Stephanus Papa ulrumque cxcommunicarit ? De qua nunc SM DE FIDE MINISTRI SACRAMENTORUM. 103 §. IV. Utrum tandem Stephaniis Papa in Cyprianum et Firmilianum excommuni­ cationis tulerit sententiam ? 134. Quoad Cyprianum affirmat Baronius, non quoad Firmii.ian. Contra Higaltius, Tillcmont, aliique de utroque affirmant, his fere moli momentis 1°.Quia id Firmilianus ipse non obscure innuit epist.ad Cyprianum n. 24.25. dicens, Stephanum ab Ecclesiæ Catholica pace discedere ausum : rupisse pacem : se a tot gregibus scidisse ; sed hæc plus indicant, quam excommu­ nicationem solum intentatam. 2°. Cyprian, quoque epist. ad Pompeium ii. 2. ait, Stephanum fuisse unitatis oblitum. 3°. Idem in Præfat. ad Concilium Carlhaginense habitum an. 256. post responsum Stephani ait(Labb. t. 2. p. 786. E.), posse unumquemque sentire libere, quod vellet, quia nullus est, qui se episcoporum episcopum constituat, et cæleros terrore tyrannico ad suum sensum adigat, hisce Stephanum indigitans. 133. At aliter plerique alii sentiunt, Bellarmin. L. 1. de Concil. c. 10., Valesius in not. ad cap. 5. L. 7. Euseb., Natal. Alex., et cæteri. Ac merito. Nam 1°. Euseb. L. 7. Hist. c. 3., S. Hieron. in Dial, contr. Luciferian. n. 25. et alii referentes hoc dissidium , nihil unquam de lata aliquando excommu­ nicatione meminerunt; ne quidem S. Aug. etsi hic opportunitatem haberet illius in rem suam mentionem faciendi ; cum enim constanter Donatistæ Catholicis exemplum Cypriani opponerent, qui haereticos rebaplizasset; Catholici et praesertim Aug., dum contra Donatistas disputabat, non omi­ sisset reponere, Cyprianum ideo excomraunicatum fuisse, si ita se res ha­ buisset; attamen de excommunicatione lata, nec Aug. nec ullus alius verbulo meminit. 2°. S. Cyprian, ipse epist. ad Pompeium n. 8. de Stephano inquit, Sacerdotes Dei veritatem Christi et Ecclesiæ unitatem tuentes absti­ nendos putat, quod solum excommunicationis comminationem indicat, non exeeutionem. 3°. Clariora quoque S. Aug. verba sunt, quam ut ullo modo ehidi possint; nam L. 5. de Bapt. contr. Donatistas c. 25. de Stephano et Cypriano inquit: Ita quamvis commotius, sed tamen fraterne indignarentur ; vicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali disceptatione nullum inter eos schismatis malum oriretur. Rursum L. de unico Bapt. contr. Pctilian. n. 23. Cum ergo Stephaniis non solum non rebaptizaret hcereticos, verum etiam hoc facientes, vel ut fieret decernentes, excommunicandos esse censeret... tamen cum eo Cyprianus in unitatis pace permansit... nec ulla facta est a Cypriano, et eis qui pariter de Baptismo sapiebant, ab illorum commu­ nione divisio; ergo et nulla lata fuit excommunicatio. 4°. Cum utroque pnesulo cæteri omnes per orbem Christianum episcopi fuerunt semper communione conjuncti, ac Sixtus Stephani successor cum Cypriano commu­ nionem habuit, planeque egit pacifice. Etsi igitur intentaril ulrique præsuli excommunicationem Stephanus, non tamen tulit; verosimiliter ad preces Dionysii Alexandrini, qui, teste Eusebio L. 7. c. 4. pro Firmiliano praesertim, ac cæteris per Ciliciam, Cappadociam, ac finitimas provincias episcopis, ne eos a communione Ecclesiæ praecideret, intercesserat. 101 ■ — ·, · « · ·! ··■ ?·· ΠΕ SACRAMENTIS IN GENERE. 136. Neque evincunt aliquid momenta contraria. Nam quoad lum. permisso gratis, genuinam esse hanc Firmiliani epistolam, nihil meretur fidei, utpole a viro seripta perquam subirato, ac æslu nimio contra Stephanum , atque idcirco res supra verum exaggerante, excommunicationem intentatam pro lata jam venditante. Neque inepte etiam hunc præsulem locutum quis dixe­ rit de factoStephani adeo austere Cypriani legatos habentis, ut nollet cum iis agere, eos a quoquam sub tectum recipi, quæ erat species excommuni­ cationis minoris, sive communionis specialis privatio, olim perquam usi­ tata; sed nondum erat a corpore Ecclesiae Catholicæ praecisio. Quin ad hoc potius factum alludi a Firmiuano colligi videtur a sequentibus ; dum postea referi Stephanum noluisse legatos episcopos... ad sermonem saltem colloquii communis admittere... prœcepisse fraternitati universœ, ne quis eos in domum suam reciperet, ut venientibus non solum pax et communio, sed et tectum» et hospitium negaretur. Hanc igitur privationem a communione illa spe­ ciali amicitiæ et fraternitatis, ac quod in legatis facium interpretaretur de episcopis aliis, quorum vices gerebant legati, hoc adeo exaggeravit. Dixi ; permisso gratis, etc. nam genuinam esse hanc epistolam , alii vehe­ menter dubitant; tum quia illam ignoravit Aug., tum quod primum Morellus Calvinista eam, nescitur unde, produxerit. Quoad 2α®. S. Cyprian, non ea dixit de unitate communionis, sed Bapti­ smatis, culpans Stephanum, quod unitatem Baptismatis in Ecclesia violaret; putabat enim Cyprianus, ita unicum esse Baptisma, ut in sola Ecclesia Ca­ tholica verum et ratum esse posset. Patet responsio ex contextu : Præcipit, inquit de Stephano, nihil aliud innovari, nisi quod traditum est, quasi is innovet, qui unitatem tenens unum Baptisma uni Ecclesiæ vindicat, et non ille utique qui unitatis oblitus mendacia et contagia profanœ tinctionis usurpat. Quoad 3nin. R. 1°. Hæc verba intellecta in sensu obvio optime referri pos­ sunt ad præsentes episcopos, quorum nullus se dicat episcopum episcoporum, nec alios terrendo conetur in suas paries pertrahere. Sed R. 2°. Esto quod spectent Stephanum ; iis non excommunicationem actu latam, sed ferendæ minassuggillat. §. V. .In S. Cyprianus, eique adhærentes Episcopi controversiam hanc putarint perlinere ad fidem ? 137. Cyprianum cum suis controversiam hanc esse fidei judicasse, quaedam Cypriani sententire persuadere videntur : 1°. Quia episl. ad Pompeium n. 9. Stephani opinionem, qui antiquam traditionem opponebat, errorem vocat. 2°. Episl. ad Jubaianum sententiam suam esse a Spiritu sancto revelatam, esse fidem et veritatem Ecclesiæ asserit. 3°. Epist. cad. profitetur, se eadem fido credere, nullum esse sacramentum collatum ab haereticis, qua credit, non esse communem Deum , fidem, Ecclesiam. 4°. Ibid, a Christo ait non esse datam baptizandi potestatem haereticis; sed fide certum est, eum bapti­ zare non posse, qui potestatem baptizandi non accepit a Christo. 138. Aliter nihilominus sentiendum videtur, si Cyprianus cum Cypriano conferatur; nam 1°. S. Præsul in hac de Baptismo haereticorum controversia, DE FIDE MINISTRI SACRAMENTORUM. ut ut ille pro nullitatp talis Baptismi pugnaret; cuilibet tamen aliter sen­ tiendi, imo agendi libertatem integram, sal vainque voluit; sed minime id potuisset S. Prœsul, aut fecisset, si sententiam suam de fide esse credidisset, non vero ad disciplinam perlinere. Min. patet, quia circa illa quæ fidei sunt; non datur libertas; una enim fides, etsi disciplina esse varia possit. Maj. constat pariter ex Cypriani ad Stephanum epist. in qua n. 3. Scimus, inquit, quosdam quod semel imbiberint, nolle deponere... sed salvo inter collegas pacis et concordiœ vinculo, quœdam propria quæ apud se semel sint usurpata reti­ nere. Qua in re nec nos vim cuiquam facimus, aut legem damus, cum habeat in Ecclesiæ administratione voluntatis suce arbitrium liberum unusquisque prœpositus. Idem in epist. ad Jubaian. n. 26, repetit; hæc vero certe in ma­ teria fidei locum non habent. 2°. Idem sensus Firmiliani fuerat; is enim epist. ad Cyprian, probare vo­ lens, injuste Stephanum excommunicationem intentasse, ait n. 6. : apud Ro­ manos circa celebrandos dies Paschœ; et circa multa alia divina rei sacra­ menta esse aliquas diversitates, nec observari illic omnia æqualiter quæ Hie­ rosolymis observantur, secundum quod in cœteris quoque plurimis provinciis multa pro locorum et nominum diversitate variantur; nec tamen propter hoc ab Ecclesiæ Catholica pace atque unitate aliquando discessum est ; ergo, sicut juxta Firmilianum controversia de celebratione Paschæ, et diversitas rituum ad disciplinam pertinebant; ita et rebaptizandi consuetudo putabatur disci­ plinae esse. 3°. S. Basilics, mullis post Firmilian. annis, hujus Cæsareensi in sede suc­ cessor, controversiam hanc adhucdum esse disciplinæ credidit, epist. ad Amphiloch. canone 1. supr. cit. referens, se quidem ejusdem cum Cypriano ac Fir.mil. sententiae esse; non tamen reprobare aliorum praxin contrariam; ait enim : sed quoniam nonnullis Asiaticis omnino visum est, propter inulto· tum aconomiam et dispensationem eorum Baptisma suscipi, suscipiatur. Tum infra de Encratitis : quod hoc universali œconomiœ sit impedimento futurum, rursus consuetudine utendum est, et sequi oportet Patres, qui, quæ quoad nos perlinent, providerunt. 139. Facilis etiam est ad alia Cypriani loca, quæ contraria videntur, responsio. Nam quoad Γ,ω. opinionem Stephani vocat quidem errorem , sed non in fide ; verum prout error veritati, etiam non revelatae opponitur. Nec enim consequens est, ut, quoties esse aliquid verum credimus, ejus oppo­ situm ceu haereticum censeamus, ac errorem in fide. Quoad 2um. Ait sententiam suam esse revelatam formaliter N. arguit ive, illative C. Quoad 3"m. N. assertum. Equidem Cyprianus ex eo, quod non sit apud hærelicos fides, nec Ecclesia , inferebat, nec esse verum Baptisma ; sed non ait, se etiam eadem fide credere, non esse apud hærelicos verum Baptisma, qua crederet, non esse apud eos veram fidem, et Ecclesiam; nihil enim tale ex Cypriani verbis colligi potest : en verba ep. ad Jubaianum n. 21. Quare Baptisma nobis et hæreticis commune esse non potest, cum quibus nec Paler Deus, nec Filius Christus, nec Spiritus sanctus, nec fides, nec Ecclesia ipsa communis est ; et ideo baptizari eos oportet qui de. hærcsi ad Ecclesiam veniunt. 16G de sacramentis in genere. Quoad 4U“. Equidem de fide est, quod baptizare non possit, qui bapti­ zandi potestate caret; verum de fide esse, quod hærelici careant potestate baptizandi, nusquam dixit Cyprianus ; estque hoc a priori longe diversum. Igitur Cyprianus quæslionem hanc inter disciplinaria numerabat, quae variare posset pro varietate Ecclesiarum el temporum. 140. Utrum vero Stephaniis eam perlinere ad fidem censuerit, prorsus incertum est ; saltem non definivit ex Cathedra ut dogma fidei ; ut enim defi­ nivisse aliquid ex Cathedra dici possit S. Pontifex, necesse est, hoc solemn! ritu tanquam credendum tide divina proponat toti Ecclesiæ : atqui talis definitio facta a Stephano nusquam extat, qui solum litteris privatis dehor­ tatus est ab opinione Cyprianum, et huic adhærentes, eorum rejiciens opi­ nionem, non ut contrariam dogmati, sed consuetudini : nihil innovetur, nisi quod traditum est. Neque refert, quod Stephaniis excommunicationem intentant rebapti­ zantibus ; potest enim S. Pontifex in rebus ad disciplinam pertinentibus, præsertim in rebus majoribus, et quando disciplina quaedam in Ecclesia universalis est, comminari excommunicationem in refractarios , ut constat ex Victore S. P. illam intentante Asiaticis sic dictis Quartodecimanis, nisi parerent, in controversia de celebrando Paschale. Quis controversies exitus? An Cyprianus ante mortem, aliique errorem deposuerint ? ■ ; Ή 9 141. Celeberrimæ hujus controversia», quæ viros utrimque sanctos adeo colliserat, is tandem finis fuit, ut S. Stephano in persecutione Valeriani Romæ an. 257. martyrio coronato, sopiretur disputationis fervor. Sixtus II. enim Stephani successor nullam amplius hac de re litem movit: sed cum Cypriano pacem coluit , ut ex hujus epist. 82. colligere est. Altero pariter an. 258. persecutione eadem gloriosi martyrii palmam Cyprianus retulit, decedens retenta totius communione Ecclesiæ, teste S. Aug. cit. sup. et serm. 116. de Diversis (al. serm. 312. n. 6.), merito in Ecclesia Catholica tanti honoris celsitudinem meruit (Cyprianus), cujus concordissimum vincu­ lum tanta humilitate servavit. Et Paciano Barcinonensi epist. 2. ad Sympronian. : Cyprianus in concordia omnium, in pace communi, in Confesso­ rum grege passus est. Idem de Firmiliano constat, quem Ecclesia græca inter sanctos constanter coluit. Equidem omni culpa non caruerunt, præserlim quod post Stephani decretum verbis plus æquo injuriosis uteretur uterque in Stepiianum S. P., neque tunc post intentatam etiam excommu­ nicationem acquiescere vellet, ac opinionem deponere. Hanc tamen macu­ lam, ait S. Aug. de S. Cypriano, eluit sanguine. 142. Virum vero errorem Cyprianus et Firmiuanus ante mortem deposue­ rint. incertum est; pnesumi tamen de Cypriano id prudenter posse, S. Aug. contendit. Primum inde videtur confici, quod nullum ejusmodi retracta­ tionis positivum fundamentum extet. Et quid facilius fuisset Catholicis, DE FIDE MINISTRI SACRAMENTORUM. I i : I I | : 407 ipsique S. Aug. contra Donalislas disputantibus, aut quid opportunius ad oos convellendos, dum ad factum Cypriani constanter appellabant, quam reponere, Cyprianum, cæterosque retractasse errorem ? Attamen id nemo unquam reposuit ; nec Aug. ipsemet, etsi longas hac de re disputationes cum Donatistis haberet. Alterum exipsomet Aug. liquet in epist. 48. (al. 93. ad Vincentium Donatist., ubi n. 38., Cyprianum, inquit, correxisse istam sententiam non invenitur; non incongruenter tamen de tali viro existiman­ dum est quod correxerit, et fortasse suppressum sit ab iis qui hoc errore nimium delectati sunt, et tanto velut patrocinio carere noluerunt. De quo vide plura apud Hagiologos nostros Anluerpienses in vita S. Cypriani. Novi quid contra primum dici posset ; nimirum 1°. S. Dionysium Alexandr. epist. ad Steph. Papam apud Euseb. L. 7. c. 4. testari, omnes Ecclesias orientales rediisse ad concordiam. 2°. A S. Aug. L. 3. contr. Crescon. c. 4. supponi ceu verum, quod Crcsconius dixerat, deposuisse Orientales erro­ rem. 3°. A S. Hieron. asseri in Dial, contr. Lucifer n. 23. Illos ipsos episco­ pos, (piirebaptizandos hcereticos cum eo (Cypriano) statuerant, ad antiquam consuetudinem revolutos, novum emisisse decretum. Sed nihil ex his certi evinci potest ; nam Dionys. ne quidem de hac Africanorum et aliorum reba­ ptizantium controversia ibi loquitur ; sed de alia, ad quam redierunt Ecclesiæ ante ob schisma Novatianorum inter se discissæ ; subdit enim continuo Euseb. : Ad hunc (Stephanum S. P.) Dionysius scripsit per litte­ ras, in quibus id tantum illi indicat, omnes ubique Ecclesias, mollito jam persecutionum furore, Novati turbulentam novitatem detestanles inter se pacem iniisse; S. Aug. vero id quidem supponit, sed pro suo tempore, h. e. ducentis facile post Cyprian, et Firmil. annis, quod non probat proinde hos duos præsules ante mortem errorem deposuisse. S. Hieron. tandem loquitur quidem de episcopis Afris, sed iis, qui Concilio Arelat. interfuerant, in cujus Can. 8. rebaptizantium error fuit primo proscriptus; at vero, quia Concilium hoc celebratum est an. 314. ; Concilium Cartiiag. contra post Stephani responsorias litteras, in quo sub Cypriano , rebaptizantium dogma fuerat de novo assertum, habitum fuit an. 258., h. e. GO. annis ante Arelat. I. sequitur, sententiam Hieronymi nec de Cypriano nec Firmil., ulpote tempore Concilii Arelat. pridem defunctis, posse intelligi ; nec de episcopis omnibus cum Cypriano viventibus, quorum vel plurimi interea decesserant ; exceptis forsitan paucis extremæ senectutis. §· VII. Asseritur Dogma Catholicum. 143. Dico. Ad valorem sacramenti fides ministri non est necessaria. Est de fide catholica, juxta definitionem claram Concilii Trid. Scss. 7. de Baptism, can. 4. Si quis dixerit, Baptismum, qui etiam datur ab hcereticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse verum Baptismum ; anathema sit. Prob. 1. Ex traditione et pravi Ecclesiæ perpetua, quæ constat 1°. ex rescripto Stephani S. P. unam traditionem opponentis farragini rationum Cypriani in ep. ad cumd., quod refert Cyprian, ipse epist. ad Pompeium n, J, ‘4f L Λψ Γ I\ ’« 108 »,<· I DE SACRAMENTIS IN GENERE. Si quis a quacumque hœresi venerit ad vos, nihil innovetur, nisi quod tra­ ditum est, ut manus illi imponatur in poenitentiam. 2°. Ex S. Aug. L. 2. de Bapt. contr. Donat, c. 9. ubi de controversia rebaptizantium ait : Consuetu­ dinis robore tenebatur orbis terrarum, et hæc sola opponebatur inducere volentibus novitatem, nimirum a Stephano Papa, Cypriano, eique adhærentibus. Et vero non aliter censuit Ecclesia ante Agrippini ælatem, qui scilicet, ut verbis utar Vincentii Lirinensis common. I. cap. 6. primus omnium mortalium contra divinum Canonem, contra universalis Ecclesice re­ gulam, contra sensum omnium consacerdotum, contra morem atque instituta Majorum rebaptizandum esse censuit, videlicet in Concilio Cartuag. 1. an. 215., vel juxta alios 217. ; unde idem hausit Synodus Icomensis, et Synnad. habitæ an. 235. Hinc el Cyprian., etsi omni rationum genere armatus suam tueretur opinionem, nullam, quæ Agrippino antiquior esset, consuetudinem allegare potuit. Quin 3°. hujus anliquissimæ consuetudinis conscius Cyprian. volebat decidi rem ex rationum momentis ep. 71. ad Quint, n. 2. scribens : Non est de consuetudine prœscribendum, sed ratione vincendum. Ilancque consuetudinem fassus uterque est Firmil. et Cyprian., prior epist. adCypr., posterior epist. 71. et 72., qua fatentur, cæteros episcopos ad Ecclesiam redeuntes, ex veteri consuetudine, sine iteratione Baptismi, sola impositione manus recipere. Ac demum epist. 73. ad Jubaian. ait Cyprian, n. 23. : Sed dicet aliquis, quid ergo fiet de iis qui in prœteritum de hœresi ad Ecclesiam venientes sine Baptismo admissi sunt? Ubi, inquit Aug. L. 2. de Bapt. contr, Donatist. c. 9., aperte indicat fuisse aliam Ecclesiœ consuetudinem, 144. Prob. II. Ex Conciliis, e quibus Areut. 1. an. 314. sic statuit Can. 8. (Labb. t. 1. p. 1428.) : Placuit ut si ad Ecclesiam aliquis de hœresi venerit, interrogent eum symbolum; etsi perviderint, eum in Patre, et Filio, et Spiritu sancto esse baptizalum, manus ei tantum imponatur, ut accipiat Spiritum sanctum. Nic.en. 1. pariter Can. 8. (Labb. t. 2. p. 41. ) prohibet, ne Cathari, seu Novatiani redeuntes ad Ecclesiam baptizentur; Paulianistæ e contra, ait idem Concilium Can. 19. (Labb. id. p. 43.) baptizentur omni­ modis. Sed unde hoc discrimen, nisi quod Cathari hæretici servarent for­ mam; Paulianistæ vero eam corrumperent? ut testatur Inxoc. I. epist. 22. (al. 17.) ad episcopos Maced, c. 5. n. 10. Idem dogma declararunt Concilia plurima alia : Laodic. an. 360. Can. 7. (Labb. t. 1. p. 1498.), Constaktinopoutan. I. an. 381. Can. 7. (Labb. t. 2. p. 951.), Arelat. II. an. 452. can. 10.17. (Labb. t. 4. p. 1013.), ac novissime Trid. cit. supr. Quibus adde ex SS. Patribus Aug., qui L. 2. de Bapt. studiose rebaptizantium erro­ rem refutavit; S. Hieron. Dial, contr. Luciferian., aliosquc. V· 145. Prob. III. Rationibus theologicis. 1°. Argumento ipsa in Scriptura sacra fundato. Juxta hanc minister sacramenti non agit auctoritate propria, sed Christi, adeo ut hic principalis conferens sacramentum , hocque in ejus potestate sit ; ergo infidelitas, vel hæresis sacramentorum valori obesse nequit; imo sæpenec fructui, si non ponatur obex a suscipiente. Ant. prob. ex l. ad Cor. 4. 1. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi. Et 1. ad Cor. 3. 4. Quid enim est Apollo ? Quid vero Paulus ? Ministri ejus, cui cre­ didistis. Joan. 1. 33. de Christo dicitur : Hic est, qui baptizat. In quæ ait { ' DE FIDE MINISTRI SACRAMENTORUM. J 09 Aug. Tract. 5. in Joan. n. G. Baptisma tale est, qualis est ille in cujus potestate datur, non qualis est ille per cujus ministerium datur. Et n. 48. Quod dabatur a Paulo, et quod dabatur a Petro, Christi erat; ct si datum est a Juda, Christi erat... Columbam attendo, per quam mihi dicitur : hic est (pii baptizat. Cons. perse sequitur, estqiic rursum ipsius Aug. ibid, infe­ rentis : Quid tibi facit malus minister, ubi bonus est Dominus ? 2°. Ministri sacramentorum agunt instrumentante!’ : sed instrumentum non agit juxta virtutem et formam propriam huic assimilando effectum, sed secundum virtutem principalis, a quo movetur; hic vero ex dictis est Christus; ergo ministri qualitas, seu hærelicus, seu inûdelis sit, sacra­ mento obessc non potest. Adde : cum oporteat esse haereses nec cuiquam de fide ministri interna constare possit, nemini etiam desui veritate Bapti­ smi constare posset ; unde non potest non nasci incertitudo et anxietas per­ petua, quod suavitati religionis Christi adversatur. 146. Obj. I. In controversiis, quæ definiuntur ex consuetudine, ei parti est adhaerendum, pro qua stat consuetudo antiquior et universalior : atqui pro sententia Cypriani et rebaptizantium aliorum stat consuetudo antiquior et universalior ; ergo. Prob. min. quoad part. lara. Consuetudo rebaptizandi videtur ortum traxisse ab ipsis Apostolis, ut patet ex Can. 45. cl 46. Apostolorum (Labb. t. 1. p. 35.) quibus deponi jubet ur episcopus , vel presbyter, qui hcereticorum Baptismum admiserit. Idem asserit Firmilian. epist. ad Cyprian, n. 19. inquiens : ab initio hoc tenentes, quod a Christo et ab Apostolis traditum, est, nec meminimus hoc apud nos aliquando coepisse. Prob. etiam min. quoad 2am. p. Nam 1°. consuetudo rebaptizandi vi­ gebat in Numidia, Mauritania, imo Africa tota; item in Oriente toto, cum plerique Orientalium Firmiliano adhærcrent. 2°. Pro hac stabant ante hoc dissidium Tertul.. et ea lite durante celeberrimus S. Dionys. Alexandr. leste S. Hieron. de Scriptor. Eccles, c. G9. Hic in Cypriani et Africanae Synodi dogma consentiens de hœreticis rebaptizandis ad diversos plurimas misit epistolas, quæ usque hodie extant. R. A’. min. quoad utrumque, cujus contrarium satis constat ex ratione conclusionis. Quoad prob. lae. p. R. N. Ass., quod ex subjunctis rationibus minime probatur. Nam 1°. Canones citati non sunt Apostolorum primorum, sive illorum antonomasticc duodecim, ut mullis ostendimus Tract, de Jure et Justit. Disseri, proœm. cap. 1. art. 2. g. 2. a num. 42. ; sed collecti fuere cx variis orientalibus Conciliis, dictique sunt Apostolorum, h. e. virorum apostolicorum, sive episcoporum. Talesque sunt duo Canones cit. 45. et 46., quos illorum Canonum collector desumpsit cx Synodo Iconiensi in Lycaonia, ct Synnadensi in Phrygia majore. Perperam vero dicitur, approbationem tulisse hos Canones Synodi generalis VI. cap. 2. ; nam Synodus hæc nullos plane Canones addidit. Sed post Synodum generalem V. imperante Justi­ niano, Patres qui Constantinopoli remanserant convenientes in Trullo Palatii Cæsarei, conflabant sua auctoritate Synodum , quæ a loco dicta est Trullana : etiam Quinisexla, h. e. inter generalem V. et VI. Synodus quidem hæc ex privatis constans dun taxat episcopis, varios edidit Canones, liO '· ’Ϊ'Γ 5 « * w. L»E SACRAMENTIS IN GENERE. quorum Can. 2. approbantur Canones Apostolorum; verum hujus conven­ tus Trullani Canones repudiavit constanter Ecclesia, nec cos habere aucto­ ritatem vult, nisi quos ipsa ex iis receperit, quæ sors paucis duntaxat contigit, minime autem duobus citatis. 2°. Firmilianus hic in causa pro­ pria loquens auctoritatem non habet ; cumque exaggerative loqui constat ex prob. 1. Conci. Sic etiam Cyprianis illos 39. vel 40. annos inter Conci­ lium Carthaginense l.sub Agrippino, et illud a sp habitum an. 2oG. vocat exaggerative annos inultos , œtatem longam. Vide n. 129. Quoad prob. 2*e. p. R. Ad lnm. Al· quoad Africain totam, cl Oricnlem totum; ex Africanis solum adhaeserunt Cypriano episcopi 78., Firmilia.no nonnisi 50. At hi quidem ne a longe comparandi sunt aliorum adhuc in Oriente episcoporum numero; sed erant duntaxat episcopi Phrygiae, Cappadociæ, et quarumdam duntaxat finitimarum regionum, quæ exilis pars respectu totius Orientis sunt. Similiter Africani potissimi erant ex Numidia, et Mauritania. Et revera inter Africanos alios sensisse cum Stephano, ex ipso Cypriano discimus, qui aliis rebaptizare nolentibus integram relinqui liber­ tatem voluit etiam in Africa , epist. ad Slcph. supr. n. 130. cit. Jam vero præterea lotus reliquus contradicebat Occidens; ut proinde pauci illi Afri­ cani 78., atque Orientales 50. respective ad cæleros orbis christiani episco­ pos ne quidem numerari mereantur. Ad 2nm. R. 1°. generaliter : opinio unius alteriusve, vel paucorum prae­ valere nequit universali aliorum, et totius Ecclesiae consuetudini, quæ con­ stat ex prob. 1. Hinc ct ViNCENTivs Lirinensis Commonit. c. 6. de rebapti­ zantium errore loquens, undique, ait, ad novitatem rei cuncti reclamarunt. R. 2°. Quidquid de Tertulliano sit; de S. Dionysio Alexandr. quædam controversia est. Hieronymo consentiunt Baron., Alex. Nat., Berti, aliique: negant contra Juenin., Tournely cum cæteris, variis moli rationibus; qua­ rum tamen aliquae rem non evincunt. Interim nihilominus huic secundæ sententiae subscribendum autumo his ex rationibus : 1°. Quia nunquam sive Cyprian., sive Fjrmil., sive rebaptizantium ullus S. Dionysio socio et patrono tam celebri non tantum oh Alexandrinam sedem auctoritate eminentiorem, sed etiam ob singularem virtutis et doctrinae famam toto in oriente diffusam gloriatus est. Sed nec Stephano Papæ, nec hujus successori Sixto hac in re vel suspectus fuit. 2°. Teste S. Basilio epist. ad Amphiloch. canone 1. S. Dionysius admisit baptisma quorumdam haereticorum, qui Pepuzeni, seu Montanistæ voca­ bantur. Neque dicant adversarii, hinc sequi nimium, quod eorum baptisma recepisset, qui formam corrumpebant, quales Montanistæ erant, baptizantes in Patrem, Filium, Montanum, et Priscillam; hinc certe Synod, gen. Con­ stantinop. 1. rebaptizari jussit Montanistas Can. 7., tum Laodic.ena Can. 8. Nam falsum notorio est, Montanistas semper formam Baptismi adhibuisse corruptam , ut clare dc suo tempore testis est Athanas. orat. 2. conti*. Arian, n. 43. Porro Synodus gen. Nic.ena 1. Can. 8. discide ratum habuit baptisma Novatianorum, quos ibi Catharos vocat; sed eadem tunc temporis Montanislarum erat conditio; alioquin non apparet, cur Synodus hæc solos Paulianistas rebaptizari vellet; sed idem de Montanistis* si formam corrupis­ sent, debuisset statui. Tempore autem Synodi gen. Constantinop. 1. habite an. 381., et Laodic.enæ an. 364. Montanistæ cum Sabellianis (alii Monla- Ιηίν r: : Ai i DE FIDE MINISTRI SACRAMENTORUM. ill nistas in Sabellianismum ipsum incidisse contendunt) forma utebantur cor­ rupta; hinc et cum iis ab utraque Synodo rebaptizari jubentur. 3°. S. Dionys. pro Cypriano et Fir.mil. mediator extilit apud Stephan., teste Euseb. L. 7. Hist. c. 5., ubi fragmentum refert epistolæ hac de re datæ a Dionysio ad Sixtum successorem Stephani; al quomodo esse mediator pote­ rat, si errore eodem cum iis, pro quibus intercedebat, esset implicitus? Monet quidem Dionys. S. Pontificem , ut mitius hos viros habeat ; probatam esseFir.mil!ani sententiam in Conciliis Afris, et Iconii, ac Synnadis: proinde periculosum esse a tot episcoporum communione discedere, ut inquit in epist. ad Philemon, presbyterum Romanum; sed hinc ad summum sequi­ tur, Dionys. judicasse tot episcopos excusandos, donec quæstio controversa maturiori judicio discuteretur; ac propterea S. Hieronymo visus est stare a sententia Cypriani. •1-47. Obj. II. Adhuc insoculo IV. e primariis Ecclesiæ Patribus et Doctoribus complures, non obstante decreto Stephani, Cypriani ac Firmiliani sententiam potius amplexi et secuti sunt; ergo. Prob. Ant. Nam 1°. talis erat S. Athanasius ; etenim orat. 2. contr. Arian, n. 42. ait, quod Ariani in peri­ culum veniant amittendæ mysterii integritatis; verum Patrem non pronun­ tient, nec verum Filium, sed alium ex nihilo creatum fingant, eorum baptismum esse prorsus vacuum et inutilem; vel ut alia reddit versio, esse inane religionis simulacrum. Item , eorum baptisma esse tam diversum a vero, quam a Creatore diversa est creatura. Ac demum baptisma Arianorum comparat illi Paulianistarum ; sed horum baptisma erat invalidum, utpote forma vitiata utentium ; ergo. 2°. S. Basil. M. epist. canonica 1. ad Amphiloch. can. 1. (opp. t. 3. p. 270. A.) rejicit haereticos sine discrimine omnes; rationem subdit, quæ ipsa fuerat Cypriam ratio : quia, qui se ab Ecclesia abjunxerunt, non habent amplius in se gratiam Spiritus... et non possunt amplius Spiritus sancti gratiam dare aliis, a qua ipsi exciderunt. Et epist. 2. ad eUmd. can. 47. (opp. t. 3. p. 296. E.) de Encratitis, Saccophoris, sicut de Novatianis, licet praescripta forma utentibus, ait : nos una ratione eos rebaptizamus. 3°. S. Cyril. Hierosolymit. Præf. Catech. n. 7. perspicue ait: Soli hœreticï rebaptizantur, siquidem prius illud non erat baptisma. 4°. S. Optat. Milevit. L. 1. contr. Parmenian. c. 12. (opp. p. 12.) docet, hœreticos a domo veritatis satis extorres, solos habere varia et falsa bapti­ smata, quibus inquinatus non possit abluere, immundus emundare. Deinde contrarium assent de schismaticis, eos nobiscum vera et communia sacra­ menta traxisse. o°. S. Hieron. in cap. 4. epist. ad Ephes, v. u. (opp. t. 7. p. 610. edit. Vallarsii) hæreticos negat habere Baptisma verum. S. Amuros. L. de Myste­ riis cap. 4. n. 23. ait, non sanare baptisma perfidorum, nec mundare, sed polluere. Et S. Aug. L. 7. de Baptismo contr. Donalist. c. 53. dubitavit ipse, valcatne Baptismus ab infideli collatus? R. .V. M. sumptam universaliter; nam de plerisque hic relatis, excepto Uno, falsum dici nunc constabit. Unde 148. Ad lnro. R. ïV. Jss. de S. AthâSasio; nam lrt. S. P. epist. ad Ruffl- U ·, •I ] Μ ' 112 DE SACRAMENTIS IN GENERE. nianum, Arianos non vult rebaptizari; sed plane juxta decretum Stephan), ct Concilii Nkleni , cui quidem ipse interfuerat, solum recipi cum poeni­ tentia et impositione manuum. 2°. Pariter in Concilio Alexandrino an. 362., cui ipse produit, id solum vult (Labb. t. 2. p. 812. D.), nihil amplius ab illis exigi, quam ut exeerentur Arianam hœresin, con/iteanlurque SS. Pa­ trum in Niccea fidem : atqui certo exegisset, ut rebaptizarentur, si Arianorum baptisma censuisset invalidum. 3°. S. Athanasium prorsus non poterat latere Can. 8. et 19. Nicænus, ulpole cui Concilio interfuerat ipse; priore autem sine rebaptizatione jubentur Novatiani recipi ; altero Paulianislæ contra rebaptizari, quod præscriptam formam non tenerent; at hanc serva­ bant ipso teste Atuanasio Ariani. Nec eum fugere poterat Can. 8. Concilii Arelat. I., de quo supra n. 142., cum biennio ipse in Gallia exui moratus sit. Unde ad loca objecta R. Explico cum D. Ait, Arianorum baptisma esse vacuum, inutile, simulacrum religionis, etc., quoad effectum gratiæ in adultis, qui cum Arianis in hæresi communicant, vel ab his, si Catholici sint, scieutes sine causa necessitatis, Baptismum sumunt C. quia talos obicem ponunt graliæ : quoad substantiam et valorem .V. Responsio ex hoc ipso S. Patris loco palet ; nam 1°. ait, Arianos veni re in periculum amittendas integritatis Baptismi; at si judicasset reipsa nullum, dicere debuisset, cos amisisse Baptismi inte­ gritatem. Dicit vero, eos se periculo exponere amittendi ipsam Baptismi substantiam, quia pronum erat, ut, cum erronee de Trinitate sentirent, etiam errorem, ut postea Sabelliani, in forma exprimerent, baptizando in nomine Patris majoris, Filii creaturæ, etc. 2°. Quia inquit, inutilem esse Baptismum, sed ex hac causa quod nihil ad pietatem queat conferre. 449. AdV™. R. Basilium revera Cypriam cIFirmiliam videri tenuisse sen­ tentiam; sed ex eo capite excusandum, quod ritum hunc esse meræ disci­ plina! putaret; atque eum ita sensisse inde intelligitur, quia loco utroque cit. cuique suum hac in re morem, etiam non rebaptizantibus salvum vult ; in priore enim subdit : quoniam nonnullis Asiaticis omnino visum, est pro­ pter mullorum oeconomiam et dispensationem eorum Baptisma suscipi, susci­ piatur. In altero addit : si autem prohibita est apud vos rebaplizalio, sicut a Romanis, oeconomice gratia, nostra tamen ratio (ritus rebaptizandi ) vires obtinet. Unde concludit, necessarium esse convocari Concilium, ut ea con­ troversia terminetur. Immerito autem quidam Basilium explicant, quod de iis loquatur hæreticis, qui formam non retineant; nam 1°. præter hos , ut Pepuzenos, etiam alios formam retinentes speciatim nominat, quos nihilo­ minus rebaptizari vult, etsi non rebaptizantur apud Romanos; at Romana Ecclesia nunquam approbavit Baptismum sine præscripla forma collatum. 2°. Ratio Basilii eadem , quæ Cypriam fuit, generalis hærcticos omnes spe­ ctat (1). 3 1uO. Dices : Dogma Rebaptizantium jam fuerat proscriptum in Concilia (1) Lege nolam quam Bcnedictini Editores opp. S. Basilii canoni 47; supr. cit. subjiciunt. ·■· nd DE FIDE MINISTRI SACRAMENTORUM. 113 Nic.eno 1. Item Arelatensi I., quo utroque Basilius posterior fuit; quomodo igitur adhuc servare rebaptizandi consuetudinem potuit? R. I). Dogma hoc jam erat proscriptum in Concilio Nicæno formaliter et explicite N. illative et arguitive C. Quia Concilium hoc Can. 8. vult, Novatianos recipi citra rebaptizalionem ; e contra non sine hac Panlianistas Can. 19., utpote formam vitiantes ; hinc tantum per consecutiones et ratiocinia inferri poterat, hæreticos formam servantes recipiendos esse sine collatione Baptismi novi. Quia igitur non explicite hoc dogma fuit definitum, pote­ rant adhuc aliter sentire rebaptizantes post Concilium Nicæn. , putareque decretum Concilii spectare non fidei dogma, sed rem disciplinæ variabilis pro varietate regionum. Concilium Arelat. I. vero annis circiter 11. ante Nic.en. habitum partira ignorari in Oriente potuit, partira pariter credi, ejus Can. 8. pro disciplinari conditum esse respectu Occidentis. 151. Ad 3um. R. Ob hanc sententiam rebaptizantibus quidam annumerant Cyrillum usque ad Concilium Constântinopolït. Ι.,ίη quo priorem senten­ tiam primum deposuerat, Can. 7. hujus Concilii subscribens; attamen ratio hunc S. Patrem accensendi rebaptizantibus, ex textu Præf. Catech. petita cæteris non videtur efficax; in graeco enim textu aliter habetur, nec, ut versio latina habet, siquidem prius non erat Baptisma, sed ubi, vel quando, aut si illud prius non erat Baptisma ; in græco enim est particula επειδή, quæ potius idem sonat, ac ubi, quando, habens vim conditionalem. Unde in hac sententia adbuc satis commode explicari potest de haereticis formam cor­ rumpentibus. 152. .Id4um. R. S. Optatum distinguere quidem inter schismaticos et hærclicos; sed per haereticos eos solos intelligit, qui forma vitiata utebantur. Patet 1°. ex contextu, quia loquitur dehæreticis, qui symbolum vitiant; hujus vero nomine tum temporis intelligebalur Trinitatis invocatio : sic in Concilio Arelat. 1. Can. 8. dicitur : Si quis de hæresi venerit, interrogent eum symbolum, et si perviderint eum in Patre, et Filio, et Spiritu sancto baptizalum, etc. Sic Aug. L. 6. dcBapt. contr. Donatist. c. 47. n. 25. Ccetcrum, inquit, quis nesciat, non esse Baptismum Christi, si verba evangelica, quibus symbolum constat, illic defuerint. 2°. Quia loquitur de hæreticis, qui vario, habent Baptismata ; consequenter diversas formas. 3°. Quia idem S. P. L. 5. contra Parmen ian. eumd. c. 7. (opp.p. 86.) omne Baptisma a quocum­ que collatum, modo præscripla forma, approbat : In quo baptizarentur gen­ tes, a Salvatore mandatum est ; per quem baptizarentur, nulla exceptione, dis­ cretum est : non dixit Apostolis: vos facite; alii non faciant : quisquis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizaverit, Apostolorum opus implevit. Ex quo concludit : Ergo nomen est, quod significat ; noli opus. Deinde ibid. c. 6. commune rebaptizantium fundamentum impugnat : Redeo nunc, ait, ad illud vestrum quod dicitis; qui non habet, quod det, quomodo dat? Hæc verba in lege scripta non sunt ; nam si ( ut vultis ) homo dat, Deus vacat. Alia proinde loca, quæ ex cod. S. Patre plura objici possunt, velut aquam Praxeæ, Patripassianorum, explica, ut supra S. Athanasium. 153. Ad 3UU>. R. Tarn S. Hierontmus, quam S. Ambrosius loquuntur de U (14 DE SACRAMENTIS IN GENERE. sacramento quoad efteclum, sive fructum, quem non percipiunt, qui hicreticis vel consentiunt, ve! cum iis communicant; sed ob perceptionem sacri­ legam polluuntur, scilicet peccato sacrilegii. S. Augustinus pro opinione sua privata de talis Baptismi valore nunquam dubitavit ; decidere tamen hac in re non voluit sui solius auctoritate, eo quod de Baptismo collato ab infi­ deli nullum Concilium aliquid decrevisset, ut eodem declarat loco. 154. Obj. 111. Ecclesia praesenti in controversia nunquam sibi constans fuit ; ergo. Prob. Ant. 1°. Concilium Nic.en. I. Can. 19. dicit : si quis confugit ad Ecclesiam Catholicam de Paulianistis cl Cataphrygis, statutum est, reba­ ptizari eos omnino debere ; sed tamenCalaphryg.cs, h. c. Montanistae formam servabant, teste Atuanasio orat. 2. contr. Ariau. supra cit., et Hieron. Dial, contr. Luciferian. 2°. S. Hieronymus ante cit. negat Cerinlhianos, Ebionitas, et Manichaeos fuisse rebaplizalus ; Gen.nadius contra sec. V. scriptor ait L. de Dogmat. Ecclcs. c. 22. alias 32. Montanistas, Manichaeos et alios hujusmodi rebapti­ zari ; ergo. R. .V. Ant. de Ecclesia universali ; quaedam particulares enim, de quibus ante dictum, nihil reliquæ universali derogare possunt. Ad prob. lam. R. Vox Cataphrygis mendose et vitiose irrepsit in versionem Isidori; nec enim in Canone græco et primigenio exlat, nec in versione Dionysii Exigui. Interim tamen revera Montanistae tempore Concilii Niceni non rebaptizabantur, pari fruentes sorte cum Novatianis, ex ratione jam superius data. Ad prob. 2IIn. R. .V. Cons. Variatio enim illa non velut versatili in Ecclesia dogmati, aut disciplinae, sed haereticorum tribuenda inconstantiae est, eo­ rum maxime, qui de Trinitate sentiebant erronee, pro varietate locorum cl temporis formam depravantium. Sic Manichaei et Montanistae primo forma utebantur evangelica, quam postea tempore Gennadii depravarunt, ut de Montanislis jam observavimus. ■ ; 15o. Obj. IV. Ex SS. Pontificibus. Multo adhuc post Stephanum tempore, varii successores Pontifices judicarunt contrarium; ergo. Proh. Ant. 1°. Innoc. 1. epist. 18. (at. 24. c. 3.) ad Alexand. hoc ait esse discrimen inter Arianorum baptisma et consecrationem, quod eorum ba­ ptisma sit ratum, sed non ordinatio. Simile quid leges Cans. 1. q. 1. Can. Qui perfectionem, et c. Ventum est. 2°. Leo L epist. 79. (al. 139. c. 7.) ad Nicælam Aquileiensem : Hi, inquit, qui baptismum ab hœrelicis accepe­ runt... formam lanium baptismi sine sanctificationis virtute sumpserunt. 3°. S. Greg. M. L. 11. ep. 61. (al. G7. opp. t. 3. p. 1168. A.) jubet repeti Bonosianorum baptisma. Pelag. II. relatus Caus. 24. q. 1. c. Schisma ait: non est Christi corpus, quod schismaticus conficit. 4°. Cuban. 11. epist. ad Lucium (Labb. t. 10. p. Hl. A.) videtur docere, valere quidem sacramenta collata ab improbis Catholicis, non autem a schismaticis et hærelicis. 3°. Plurcs demum SS. Pontifices declarant ordinationes factas a schismaticis, haereticis esse nullas, irritas. R. 5. Ant. Ad prob. R. Nullum ex singulis relatis esse contrarium. Innoc. I. DE F1DE MINISTRI SACRAMENTORUM. 115 non dixit ordinationem Atianorum invalidam quoad substantiam; sed solum, quod apud hos ordinati, dum ad Ecclesiam redeunt, cum honoribus suis et gradibus recipiendi non sint. S. Leo eo ipso in loco Baptismum non esse iterandum docet; unde per sanctificationem fructum inlelligit, quem com­ municantes hæreticis non percipiunt. S. Gregor, merito a Bonosianis baplizatos rebaptizari voluit, qui Bonosiani corrupisse formam notati sunt ; non enim baptizabant in nomine SS. Trinitatis : cælerum ibidem declarat simul, quod baplizatus ab hæreticis præscripla forma baptizantibus rebaptizari non debeat. Pelag. non inlelligit Eucharistiam, sed corpus Christi mysticum, Ecclesiam ; vultque apud schismaticos non esse verum corpus Christi my­ sticum ; unde subdit : Nec enim divisum esse Christum poterit- quisquam sine Apostoli reprobatione confingere : unam, ut scepe dictum est, quæ Christi cor­ pus est, constat esse Ecclesiam. Urbanus solum de sacramenti fructu loquitur. Cæteri demum ordinationes facias a schismaticis vel hæreticis, nullas, irri­ tas dicunt, non quoad substantiam, sed exercitium. Sed de haereticorum ordinationibus cum specialis difficultas sit, quæ hujus nondum loci est, vide quæ de valore talium ordinationum salis prolixe disserui, Tract, de sacr. Ord., ubi de ministro hujus sacramenti. loG. Obj. V. Ex ratione. 1°. Baptismus est fons vitæ : atqui hunc non ha­ bent hæretici, sed e contra aquam mendacem et adulteram ; ergo. 2°. Juxta illud 1. Petr. 3. 20. 21. In arca Noe pauci, id est octo animæ sal­ ver factœ sunt per aquam ; quod ct vos nunc similis formoe salvos facit Baptisma; arca Noe aquis diluvii supernatans figura est veræ Christi Ecclesiæ : atqui aqua diluvii non fuit aqua salutis, nisi iis solum, qui in arca erant; ergo. 3°. Sacramenta soli Ecclesiæ a Christo data sunt; ergo hæretici utpotc extra Ecclesiam sacramenta non habent, nec proinde dare possunt aliis. Item, hæretici nonjsunt membra Ecclesiæ, vel sunt tantum mortua : sed caput non influit in corpus per membra mortua ; ergo. •i°. Per Baptismum homines generantur filii Dei ; filios vero Dei ex sola Christi sponsa sua suscipit, quæ est Ecclesia vera , non ex adultera, quæ a Christo separat et nonnisi proles spuria gignit ; ergo hæretici non baptizant valide. 5°. Nullum hæretici habent jus in sacramenta; quæ enim conventio Christi cum Belial ? 2. ad Cor. 6.; ergo. Jt/1. R. C. Λί. D. min. Habent tantum aquam mendacem ct adulteram, h. C; infructuosam pro se hæreticis, et iis, qui cum ipsis communicant C. h. e. non habent verum Baptisma, si ritum evangelicum servent .Y. Bapti­ smum cum Ecclesia communem habent ; nimirum sicut fluvius Paradisi, ait Aug. L. k de Bapt. c. 1., etiam diffundebatur in terras exteras, sic fons aquæ vitalis in Ecclesia Catholica positus exundat foris. Ad 2uin. R. D. min. Aqua diluvii non fuit aqua salutis, nisi iis, qui in arca erant, spectato effectu; quia scilicet ab interitu sunt actu liberali C. spectata virtute, quasi secundum se salvare alios non potuisset A'. Baptismus haereticum qua talem non salvat, potest tamen hunc salvare, si deponat hæresin; sicut et Catholicus Baptismum ab hærelico bona fide, vel in ne­ cessitate suscipiens eo salvatur. 116 DE SACRAMENTIS IN GENERE. Ad3tt®. R. D. Cons. Ergo non habent sacramenta ut suaC. ul Ecclesiæ .Y. Sicut S. Scriptura, quam habent hærelici, non est eorum, sed Ecclesiæ : vel sicut res tua jure proprietatis perlinet ad te solum, licet ab alio quocumque possessore detineatur. Deinde Deus quibuscumque membris ceu instrumonlis uti potest. Caput naturale equidem per membra mortua non influit in corpus; cum enim inlluxus ejus vitalis sil, influere debet per membra viven­ tia : at Christus caput murale per hæreticos non· ceu per membra influit, sed ceu per instrumenta. Ad P”. R. C. .int. A’. Cons. Illi enim, qui baptizantur ab hæreticis, eliam generantur ab Ecclesia, quia baptizantur Baptismo, qui est Ecclesiæ, quem ministrant hæretici ceu instrumenta. Sicut videlicet, inquit Aug. L. o. de Bapt. c. 24. Sara ex utero Agar ancillæ jure conjugali genuit Abrahæ Ismaelem, sic Ecclesia ex utero ancillæ, hæresis, ut ex divino semine, scilicet Baptismate quod ejus est, Christo sponso suo filios procreat. Ad5un’. R. D. Ant. Nullum habent jus in sacramenta Christi, utilia admi­ nistrent licite et legitime C. ut nec valide, auctoritate Christi illa admini­ strare valeant A*. Multa enim, ait Aug. ad hanc object. L. S. de Bapt. c. IS. n. 19., contra jus dantur; non tamen ideo vel nulla, vel non data dicuntur. Quique eorum hæresi non consentiens Baptismum ab iis bona fide, in necessitate suscipit, conventionem cum Belial non habet. Ilis porro obje­ ctionibus addi eliam possunt, quæ Art. seq. afferentur. ARTICULUS Ul. AN AD VALOREM SACRAMENTI SALTEM REQUIRATUR IN .MINISTRO PROBITAS? l‘>7. Promitto. Seculo IV. dispari longe modo et pertinacia vere hæretica rebaptizantium errorem propugnarunt, auxeruntque Donatistæ, sic dicti a Donato episcopo a Casis-nigris , ut inquit Aug. L. 1. Retract, c. 21. schi­ smatis Carlhaginensis in Cæciliani electione promotore principe. Mortuo Majorino episcopo, cum Cæcilianus communibus populi suffragiis esset ele­ ctus Episcopus, et a Felice Aplungilano ordinatus, Botrus et Cælcstius, qui ipsi episcopatum ambierant, Luciliæ Cæciliano pridem subinfensæ, potentis leminæ præsidiis adjuti, nullam esse aiebant Cæciliani ordinationem, utpote a Felice factam, homine improbo, quem ceu traditorem sacrorum Codicum criminabantur, dicendo, sacramenta non solum collata ab hæreticis extra Ecclesiam , sed eliam ab improbis intra Ecclesiam nulla esse. Paucis S. Optatus hoc schisma depinxit L. 1. c. 29., schisma, inquiens , confusa mulieris iracundia peperit, ambitus nutrivit, avaritia roboravit. Quod novum dogma hæreticum postea nonnihil emollientes peccatorem publicum inter et occultum distinguebant docendo, valida adhuc esse sacramenta collata a peccatore occulto, at non publico; unde et Catholicos , quod Baptismum susceptum in hæresi vel schismate non repeterent, ac rata haberent sacra­ menta collata ab improbis, pro hæreticis habebant, teste Aug. L. 3. de hæresib. num. 69. Sæpius S. Aug. lotius definitionem Ecclesiæ ipsis oppo­ suit laciam plenario in Concilio; at contendebant Donatistæ , Ecclesiam toto DE PRORITATE MINISTRI SACRAMENTORUM. 417 in orbe, criminum ct abusuum multitudine oppressam , sepiillamque in una Donati parte, pro qua videlicet supra 400. stabant episcopi, consistere. Quodnam vero fuerit plenarium istud Concilium, disputant Critici, aliis Arelat. I. non adeo multo post Cypriani mortem tempore habitum, aliis generale Nic.en. I. opinantibus. Quæ sententia postrema S. Augustino vide­ tur conformior; ait enim S. Doctor, fuisse hoc totius orbis Concilium ; sed hoc soli Nic.eno convenit; Arelatense enim, etsi plures in eo, quam in Nicæno convenerint episcopi, numero facile 600., hoc tamen ex solis con­ stabat Occidentalibus; Nic.enum contra ex episcopis totius orbis. HancDonatistarum hæresin sec. XII. resuscitasse dicuntur Apostolici, ut S. Bernard, serm. 66. in Cantica innuit; tum sec. XIV. Waldenses et Albi­ genses, S. Antonino teste 4. p. Theol. : longius vero his omnibus progressi sec.XIV. Wicleftistæ, ea tantum sacramenta valida dicentes, quæ a mini­ stris praedestinatis conficerentur. 158. Dico. In ministro ad sacramenti valorem probitas, h. e. sanctitas, vel status gratiæ non requiritur. Est de fide. Constat 1°. ex Conci. Art. præced. a potiori ; si enim sacramentorum valori non obstet hæresis, quanto minus status peccati ? 2°. Auctoritate et definitione Concilii Constanti ensis damnantis Art. 4um. MicleflirSi episcopus, aut sacerdos existât in peccato mortali, non ordinat, non conficit, non consecrat, non baptizat. Ac Concilii Trid. Sess. 17. Can. 12. Si quis dixerit, ministrum in peccato mortali existentem, modo omnia essen­ tialia, epice ad sacramentum aut conficiendum, aut conferendum pertinent, servaverit, non conficere , aut conferre sacramentum, anathema sit. 3°. Ex traditione etpraxi Ecclesiæ perpetua nunquam iterantis sacramen­ tum collatum a ministro peccatore, sive occulto, sive publico , sed semper damnantis , qui contrarium sentirent. 4°. Ex auctoritate SS. Patrum, quorum una vox est, una sententia, sacramenta sic esse in potestate Dei, vel Christi, ut efficaciam suam mini­ strorum sanctitati prorsus non debeant, vehit diserte tradit S. Gregor. Naz, orat. 40. de Bapt. n. 26., S. Ciirysost. hom.8. in epist. 1. ad Cor. n. 1. (opp. 10. p. 66. C. ) ac nitide S. Aug. L. 2. contr. epist. Parmeniani c. 10. n. 22. dicens : Omnia sacramenta cum obsint indigne tractantibus ; prosunt tamen per eos digne suscipientibus. Et Tract, ΰ. in Joan. η. 18. Dedit Judas, inquit, ct non est baptizatum post Judam : dedit Joannes, et baptizatum est post Joannem; quia si datus est a Juda baptismus, Christi erat ; qui autem a Joanne datus est, Joannis erat... Sic ergo quos baptizavit ebriosus, quos baptizavit homicida, quos baptizavit adulter, si Baptismus Christi erat, Christus baptizavit. Ubi S. Paler simul rationem expressit, ex qua infra idem probabimus. 5°. Ex ratione theologica. Potestas ct virtus sacramentorum apud Chri­ stum, non apud ministrum est, ut modo ex Aug. notatum, et Art. præced. ei S. Scriptura η. 144. Quia scilicet semper principalis operans Christus est. Nocet igitur minister malus sibi, ut infert Alo. Tr. 5. in Joan. cit. ; sed aliis tamen prodest, estque instar canalis, qui licet lapideus sit, et ex aqua fructum ferre non possit, hortis tamen aquam , el cum aqua pluri- 418 de sacramentis |n genere. mum fructum affert : ex August. Tract. 5. in Joan. η. 15. Item , est instar sigilli, quod sive plumbeum , sive aureum sit, semper eamdem imprimit imaginem principis, quæ similitudo S. Gregorio Naz. loc. cit. placuit; vel ut cerea fax, quæ aliis praelucensseipsam consumit, ut ait Nicolaus L Papa ad consulta Bulgaronun. c. 71. (Labb. t. 8. p. 541. ) Adde hoc ingens absurdum ; si sacramentorum valor dependeret a ministri probitate, vel statu gratiæ, cum hæc desint mullis, sacramenta persæpe essent irrita, cum ingenti animarum dispendio ; non esset corii mdem iterationis finis, nunquam anxietatum ; itaque Christus parum Ecclesiæ, parum animarum saluti providisset; quæquam longissime abhorrent a fine et scopo Christi sacramenta instituentis. I 459. Obj. I. Ex S. Scriptura 1°. Eccl. 34. 4. Ab immundo quis mundabitur? El v. 30. Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum , quid proficit lavatio illius? Ergo impii mundare quicumque non possunt a peccatis, aut conferre Baptismum validum ; scd talis Baptismus aqua mendax est , ut ait Jeremias cap. 15. 2°. AggteiS. contaminari dicitur, quidquid tetigerit pollutus in anima : sed peccator est pollutus in anima ; ergo. 3°. Eccles. 10.1. Muscœ morientes perdunt suavitatem unguenti : sed talos muscæ peccatores sunt, et unguentum hoc est sacramentum ; ergo. 4°. Matth. 7. Christus dicit : Aon potest arbor mala bonos fructus facere: atqui peccator est arbor mala. Praeterea 5°. Christus Joan. 20. ait ad Apostolos, inque iis ad sacerdotes omnes : Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc.; ergonemo potest remittere peccata, nisi habeat Spiritum sanctum ; sed improbi illum non habent; ergo. Ad !am. R. D. I1®. Cons. Ergo impii non possunt mundare virtute propria et principali C. virtute Christi, et ut causa instrumentons iV. Sicut medicus mediante medicina potest aegro conferre sanitatem, qua ipse caret ; sic actio sacramcntalis posita a ministro improbo mundare potest Christi virtute et nomine. .V. autem 2lm. Cons. Nam textus ex quo educitur plane imperlinens est; ibi enim de purificatione ab immunditia legali sermo est, quæ contra­ hebatur ex contactu cadaveris , vel mortui ; ac sensus est : quid prodest post cadaveris contactum purificari lustrationibus legalibus, si rursum repetito illius contactu eamdem de novo immunditiam contrahas ? Deinde qui Bapti­ zatur a peccatore, baptizatur quidem a mortuo ceu instrumento; attamen baptizatur a Christo vivente tanquam a causa principali, inquit Aug. L. 2. contra epist. Peliliani L. 10. c. 22. Jeremias per aquam mendacem populum perfidum intclligil, non aquam Baptismi, quæ ex se nunquam mendax est ; sed solum per accidens ob pravam dispositionem recipientis. Ad 2a,n. R. 1°. Etiam hic textus inepte contra litteram affertur ; pollutus enim hoc quoque loco dicitur, qui corpus mortui attigerit juxta legem Nu­ meror. 19., ait Hieron. in Aggteum. 2°. Textum huc licet applicando , contaminari dicitur, quod tangit pol­ lutus ut pollutus .nonni Dei minister, ut inquitS. Optat. Milevitanus Lib.6. de schism. Donatist. c. 3. Ad 3“m. R. N. min. quoad p. 21®. Per unguentum hic odor bonæ famæ ■Ά » DE PRORITATE MINISTRI SACRAMENTORUM. ·’ * · *· 119 indicatur; scilicet musca) morientes , sive impii perdunt suavitatem unguenti, sive odorem bonæ faiiue; non vero perdunt Dei virtutem, per quam agunt in sacramentis, juxta S. Aug. L. 2. contr. Parrneniannm cap. 10. n. 22. jld 4UU>. R. Explico cum I). juxta Augustinum cont. epist. Petiliani L. 2. c. 6. n. 13. Arbor mala, vel peccator qua talis C. qua minister Dei .V. Ad 5U"‘. R. I). Cons. Nemo potest remittere peccata, nisi habeat Spiritum sanctum, h. e. potestatem per Spiritum sanctum communicatam C. nisi habeat Spiritum sanctum, h. e. ejus gratiam sanctificantem sibi inhaeren­ tem N. Potestas conficiendi sacramenta non est gratia gratum faciens , sed gratis data in aliorum commodum, quæ etiam in peccatoribus et infide­ libus esse potest. IGO. Obj. II. Ex SS. Patribus ·!0. S. Aug. pluribus in locis docet, ministros malos non posse dare remissionem peccatorum ; sic L. 3. de Bapt. contr. Donat, c. 18. ait de ministris malis : Tales ipsius Cypriani temporibus bapti­ zabant..... remissam tamen peccatorum non dabant; quæ per orationes sancto­ rum,id est per columbœ gemitus datur... non enim raptoribus ac fœneratoribus diceret Dominus : si cui dimiseritis peccata , dimittentur illi... sed solvitur, qui cum columba fecerit pacem, et ligatur, qui cum columba non habet pacem ; ergo. 2°, S. Hieron. in cap. 3. Sophon, asserit, erroneum esse putare, Euchari­ stiam fieri posse verbis sacerdotis, non vita; solemni oratione, non meritis ; ergo hæc ad valorem requirit. Ad lnm. R. Docet, ministros malos , sive haereticos, sive schismaticos non posse dare remissionem peccatorum, vel gratiam iis, qui consentiendo eorum hærcsi, vel schismati, vel malitiae ponunt obicem C. secus Ar. Responsio ex ipso textu colligitur : ait enim, Christum non dedisse raptoribus et fœnera­ toribus potestatem solvendi, ligandi ; sed solvitur, qui cum columba fecerit pacem, h. e. a schismate redeunt ad Ecclesiam ; ligatur autem qui cum columba non habet pacem, h. e., vult remanere in schismate; coque casu talium remittendi peccata potestatem non dedit ministris Deus. Eodem modo exponi debet, quod dicit L. 3. de Bapt. c. 22., haereticos Baptismum, non gratiam dare posse juxta dicta Ari. praeced. Caeterum mens Aug. nemini dubia esse potest, cum eo nemo valentius dogma hoc catholicum contra Donatistas sit tuitus, ut ex recitatis ejus sententiis liquet. Ad 2““. R. S. Hieron. ibi ad significationem vocis Eucharistia alludit, quæ gratiarum actionem significat, dicitque, ut hæc Deo grata ac vera sit, requiri prælcr verba consecrationis probitatem sacerdotis atque vitam san­ ciam. De ordinationibus factis a simoniacis, intrusis ac similibus abunde jam dictum suo loco fuit de Sacram. Ord. ubi do ministro hujus sacramenti. Ifil. Obj. III. Ex ratione 1°. Nemo dat, quod non habet : sed minister improbus non habet Spiritum sanctum; ergo nec eurndem dare posset. 2°. Hoc modo nullum foret discrimen inter ministrum probum ct impro­ bum, bonum el malum : scd hoc pugnat cum communi fidelium sensu, qui judicant, melius esse, sacramentum a ministro bono , quam a malo per­ cipere. 120 DE SACRAMENTIS IN GENERE. 3°. Sacramentum ut conferatur valide, debet fieri Christi nomine, et minister debet agere ut instrumentum Christi: sed improbinon possunt esse ministri et instrumenta Christi ; nam instrumentum agenti principali con­ junctum esse debet; ergo. Ad Γ“. R. D. J/. Nemo dat virtute propria, quod non habet; vel si agat ut causa principalis nomine proprio C. nemo dat virtute et potestate aliena, quod non habet; aut si nomine alieno agat ut causa mere inslrumenlalis .V. Sic D. min et xV. Cans. Ad±ua. R. D. J/. Nullum foret discrimen, quantum ad substantiam sacra­ menti C. neque hoc pugnat cum fidelium sensu. Quantum ad humana merita, dignam sacramentorum administralionem et ædificationem Λ’. Ad 3um. R. xV. min. Rationem D. bebet esse conjunctum agenti principali per amicitiam et gratiam .V. per institutionem et intentionem, ut velit facere, quoti Christus instituit, et cujus potestatem ab eo accepit C. ARTICULUS IV. QUID REQUIRATUR IN MINISTRO, VT SACRAMENTUM MINISTRET LICITE? Minister sacramenti alius est talis ex officio, sive per se, qui speciali con­ secratione ad tale sacramentum conficiendum . vel ministrandum deputatus est, ut episcopus ad conficiendum et ministrandum sacramentum Confirma­ tionis et Ordinis; sacerdos ad sacramenta Eucharistia?, Pœnitentiæ, Extremae Unctionis. Alius est minister per accidens, non ex officio talis, h. e. non specialiter consecratus, vel deputatus ad sacramentum ministrandum. Prior etiam minister solemnitatis dicitur, posterior necessitatis. 1G2. Dico I. Minister ex officio talis , sive specialiter consecratus et depu­ tatus perse loquendo peccat mortaliter, sacramentum in statu peccati mor­ talis conficiens. Prob. I. Ex S. Scriptura. Multo magis requiritur sanctitas et mundities in ministris sacramentorum novæ Legis, quam veteris ; hæc enim nostrorum figura tantum et umbra erant : sed sub culpa gravi requirebatur in mini­ stris Legis veteris sanctitas et mundities, Exod. 19. Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. Levit. 22. Omnis homo, qui accesserit de stirpe vestra (Aaronica, ad ea, quæ consecrata sunt, in quo est immunditia, peribit coram Domino; pœnæ autem intentalæ gravitas gravitatem delegit culpæ ; ergo. Prob. II. Auctoritate Patrum e quibusS. Aug. L.2. contr. epist. Parmen, c. 10. jam supra relatus, Omnia, inquit, sacramenta, cum obsint indique tractantibus, prusunt tamen per eos diyne suscipientibus. Et in Ps. 103. n. 9. Videant, qualem rationem habituri sunt cum Deo, qui sanctis non sancte utun­ tur; hoc vero de ministris dixit. Tum Tract. 5. in Joan. n. 15. Eqo dico, et omnes dicimus, quia justos oportet esse tanti Judicis ministros. S. Greg. L. I. ep. 25. (opp. t. 2. p. 508. B.) Xecesse est, ut esse munda studeat manus, quæ diluere sordes curat... scriptum namque est : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Similia referunt alii apud Suarez hic. Unde et Greg, IX. c. ujt. de DE REQUISITIS AD LICITE MINISTRANDUM SACRAMENTA. 421 tempor. ordinand. ait : Sacerdotes iniquos sub interminatione, judicii divini obtestandos esse, si non pceniluerint, ut in susceptis ordinibus non ministrent; Ac Rituale Romanum, impure vel indigne sacramenta administrantes in œternœ mortis reatum incidere. Prob. III. Ratione. Quia sacramenta in se sunt res sanctissimae, in se moral i ter continentes Christi merita et sanguinem; ergo ipso dictante ra­ tionis lumine sancte tractanda sunt. Deinde minister sacramentum conficiens Christi ipsius gerit et sustinet personam, estque unum agens cum Christo tanquam agente principali; ergo gravis in hunc et sacramenta irreverentia committitur, si tantæ sanctitatis et dignitatis actio indigne exerceatur. Dixi 1°. Minister ex officio conficiens; quod si enim talis non sit, ut in baptismo accidit, quem laicus in necessitate ministrat, complures putant eum non peccare mortaliter, quod non sit ad hoc specialiter consecratus. Verum contrarium affirmant communius alii ; eo quod de ministris quibus­ cumque sine discrimine pronuntient Patres, ministrum in statu peccati mortalis conficientem sacramentum peccare mortaliter, et quosvis alloquitur rectae rationis vox : sancta sancte tractanda esse. Dixi 2°. per se loquendo; quia per accidens excusari potest, non a mortali solum, sed etiam veniali; si invincibiliter se in statu peccati esse ignoret, vel non advertat : aut, etsi advertat, adeo urgeat necessitas, ut ministro non relinquat spatium temporis, se prius Deo reconciliandi, velut si subito ob urgentem necessitatem esset baptizandus infans, absolvendus moribundus, ne hic ante absolutionem , ille ante baptismum moreretur. Cum enim sacra» menta instituta sint pro salute hominum, hoc casu intentioni ac voluntati Christi erit conformius, prius periclitanti homini subvenire. 163. Dico II. Probabilius est, non peccare graviter ministrum, qui in statu peccati Eucharistiam solummodo distribuit. Ita Auctorum communior sen­ tentia. Prob. Nam 1°. obligatio gravis non debet adstrui sine fundamento gravi, et sufficienti : sed tale non videtur a parte advei*sa afferri. 2°. Sacerdos Eu­ charistiam solummodo distribuens neque conficit sacramentum, neque Christi personam gerit, neque illius auctoritate immediate sanctificat; sed tantum jam confectum movet localiter illud applicando ori communicantis; in quo non potest dici, committi irreverentiam gravem; sicut juxta omnes non est irreverentia gravis, si sacerdos existons in peccato portet Euchari­ stiam de loco in locum ; si attingat; si gestet e collo pendulam alio; si ea benedicat populo; re ipsa enim distribuendo Eucharistiam plus non facit, quam quod eam localiter deferat ad communicantes. Deinde distribuens Eucharistiam non est necessario ex institutione Christi persona sacra; cum eam olim in primo Ecclesiæ ævo secum domum deferrent laici, eamque sibi ac aliis distribuerent. Quod vero peccetur saltem venialiter, certum est, quia ratio dictat, esse saltem irreverentiam aliquam, in peccati gravis statu dis­ pensare corpus Domini. E quibus veluli sponte sua fluit, multo minus peccare ministrum gra­ viter, qui in peccati statu existons exercet functiones sacras alias, non sacramentales; cujusmodi sunt chrismatis confectio, benedictio olei infir­ morum, consecratio templorum, benedictio abbatum, vestium sacerdota- DE SACRAMENTIS IN GENERE. lium, aquæ lustralis, cinerum, palmarum, nuptiarum : item cantus solemnis Evangelii a diacono, lectio Epistolæ a subdiacono ; eo quod in his similibusque actionibus nulla interveniat sacramenti confectio ; nulla meri­ torum Christi dispensatio ; nullum opus in se tam sanctum, ut detur obli­ gatio gravis, illud exercendi in gratia. Nec obstat, quod Greg. IX. cap. Quas itum. de cohabit, cleric, et mul. dicat indistincte, Clericum quemlibet pro mortali peccato, quoad se ipsum esse suspensum ab officio ; et S. Tn. in 4. Dist. 2L a. 3. in solut. q. $**. Qui­ cumque homo quod sibi competit ex ordine, facit indigne... per hoc morta­ liter peccat; et ibid, ad 4. quandocumque (existons in mortali) exhibet se in aliquo actu ut ministrum Ecclesiæ, mortaliter peccat, et toties mortaliter peccat, quoties hujusmodi actum facit ; neuter enim sumi potest, ut verba sonant, ne, secus, aperte sequatur nimium ; et vero sequeretur, graviter peccare ostiarium , qui existons in mortali aperit januam ; acolythum, qui in statu peccati gravis deferret ampullas vel lumen ; subdiaconum, qui eodem in statu in Sacro solcmni explicaret corporale : at hæc admitti non possunt. Uterque igitur pro qualitate rnateriæ intelligendus est, scilicet de ministratione, qua simul conficitur sacramentum, vel, quæ responsio Doclori Angelico apta est, si ob improbitatem notoriam detur scandali gravis occasio. *_ν 1G4. Dico III. Per se loquendo, citra peccatum grave ex parte ministri sacramentum indigno ministrari non potest. Est coram, et certa cum Doct. Ang. hic q. 80. a. 6. Indignus vero hic dicitur, qui capax quidem est suscipiendi valide sacra­ menti, incapax autem obtinendæ per illud gratiæ. Indignitas hæc ex delicto gravi, vel impedimento oritur; eslque pro ratione delicii vel publica, et notoria; vel occulta. Delictum autem publicum vel notorium est tale vel facto ipso, vel jure, vel fama communi. Publicum vel notorium , ut dicitur notorietate facti est, quod tot præsentibus patratum hominibus, ut nulla queat tergiversatione celari. Publicum vel notorium jure; cujus quis in judicio est probatus et declaratus reus. Publicum vel notorium fama, quod compluribus innotuit, licet facto ipsi pnesentes non adessent. Prob. Ex S. Scriptura 1. ad Cor. 4. ubi præcipitur, ut minister fideliter sacramenta dispenset. Ac Matth. 7. rnonel Christus : Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas ante, porcos ; inter sancta vero religionis Christian® sacramenta præcipuum locum sibi vindicant. Et ratio est 1°. quia lex naturalis dictat, ut, qui ex officio est dispensator bonorum domini, de iis non disponat, nisi fideliter et juxta voluntatem domini; quæ hic est, ne communicentur indignis. 2°. Religio qua virtus ad hoc specialiter obligat; vi cujus minister cavere tenetur, quoad potest , irreve­ rentiam, quam indigne suscipiens sacramento ejusque auctori infert. 3°. Lex charitatis obligat, non cooperari ad peccatum proximi. Dixi : per se loquendo; excipi enim debet a regula , si peccator occultus petat sacramentum publice ; tunc enim præceptum non infamandi proxi­ mum præponderal, cum peccator occultus jus ad famam retineat, qua ob delictum occultum nemo spoliari debet. Nec obstat jus oppositum, quod habet Christus, ne indigna susceptione sacramenti inhonoretur ipse; uam juri huic ex casu dato Christus censetur DE REQUISITIS AD LICITE MINISTRANDUM SACRAMENTA. 123 cedere gravissimis de causis, proinde nolle, ut iis in circumstantiis infa­ metur peccator ; sicuti Christus huic cedit juri, ne violetur sigillum confes­ sionis; et sicut Christus ipse facto proprio cessit, Judæ in cœna ultima præbendo Eucharistiam, quem scientia privata certo sciebat esse furem et proditorem. Ratio igitur a priori ipsa Christi voluntas, quæ inde merito colligitur 1°. ex ejus facto proprio : 2°. quia censendus est ita instituisse sacra­ menta, eorumque ordinasse ministrationem, ut per ipsam non turbetur pax Ecclesiæ, oriantur scandala, homines avertantur a sacramentorum usu et ministerio; hæc vero sequerentur plane, si minister peccatori occulto sacramentum, dum hoc publice petit, negare deberet; vel enim minister occultum indignum repellens, teneretur eo casu probare indignitatem, vel non. Si primum ; hoc sæpissime non posset ; itaque ipse incommodis gra­ vissimis esset expositus, quod faceret, ut ministerium redderetur summe odiosum, ideoque illud plerique subire refugerent. Si alterum; susceptio odiosa fieret, quod minister ea ratione, pro libitu, vel passione posset quemvis repellere, et infamare innocentem. ** 165. Si dicas 1°. Præceptum non ministrandi sacramentum indigno est naturale et negativum; ergo obligat semper pro semper. R. 1°. ÎY. esse pure negativum; sed resolvitur in affirmativum; scilicet prudenter et fideliter sacramenta dispensandi. R. 2°. Perm. Ant. D. Cons. Ergo pro semper obligat, et pro omnibus circumstantiis Ύ. positis simul circumstantiis necessariis C. Inter has autem Christus esse voluit, ut absit scandali periculum et infamia. Sic etiam præceptum non occidendi non obligat in circumstantiis, quibus id neccsse foret ad conservandam vitam , quam alter injuste invaderet. 166. Si dicas 2°. Posset salvari non tantum fama proximi, sed etiam reve­ rentia sacramenti , et insuper caveri scandalum, si administratio sacramenti simularetur, velut si daretur hostia non consecrata. R. 1°. Simulata sacramenti administratio illicita est juxta prop. 29. ab Innocentio XI. damnatam, ex qua damnatione certum est, non licere hic simulationem formalem, ac proprie dictam (ut si minister ex intentione decipiendi adstantes poneret actionem sacramentalem sine intentione sacra­ menti) , sed nec materialem, saltem quando adest aliqua vitiosa circum­ stantia, velut si administratio sacramenti exigatur in contemptum religionis; vel si fiat cum scandalo ; hæc enim intrinsece mala sunt. R. 2°. In nullis circumstantiis dari posse hostiam non consecratam; etsi enim non sit proprie simulatio circa administrationem sacramenti, quod ibi non est, et cujus nulla pars ponitur; vitiosa tamen accedit circum­ stantia, eo quod hostia non consecrata exponatur adorationi tum adstantlum, tum præcipue illius, qui cum externa saltem reverentia eam susci­ piet , proindeque idololatriam externam saltem committeret , quorum utrumque inlrincecc malum est; sicut intrinsece malum est, si quis etiam metu mortis adactus a tyranno, thus idolo adoleat, quamvis interne intendat sohim se odore pascere , quia scilicet cultum externum idolo exhibet. 167. Si dicas 3°. At ex duobus malis minus eligendum est : atqui minus fr· L ’? 124 *t.**"J - PE SACRAMENTIS IN GENERE. est malum infamari peccatorem occultum, quam inhonorari sacramentum ; ergo. Prob. min. Virtus enim religionis erga sacramentum ejusque auctorem virtuti justitiae, aut charitatis erga proximum præponderat praesertim in Ecclesiæ ministro, ceu dispensatore publico mysteriorum Dei ; ergo. R. .V. min. Adprob. D. J. Virtus religionis per se loquendo præponderat C. in positis circumstantiis .V. Etsi enim ipsi peccatori expediat suae potius famae jacturam pati, quam committere sacrilegium suscipiendo indigne sacramentum; ipsi tamen ministro magis expedit permittere dispensando sacrilegium, quod suscipiens facile vitare posset, si vellet, quam infamare eumdem ob rationes conci. ; quod in his circumstantiis Christus jure suo cedat, nolitque, ut suo potius honori consulatur , ac reverentiae sacramenti. ARTICULUS V. utrum in ministro ad sacramenti valorem aliqla necessaria sit intentio? 468. Prœmitto. Intentio hic est actus voluntatis efficaciter tendentis in objectum aliquod vel habendum vel ponendum ceu linem, hic vero pro voluntate deliberata faciendi sacramentum sumitur. Dico : deliberata; voluntas enim nihil imperat, non exit in actum , nisi dirigente intellectu, sive sine cognitione prævia. Hinc in amente , dormiente, ebrio nulla datur intentio. .Vullam requiri intentionem faciendi sacramentum , vel quod facit Ecclesia, Lutherus docuit L. de Captiv. Babyl. Aon enim, ait ibid., in con­ ferentis tantum, quantum in suscipientis fide vel usu sita virtus baptismi, sicut legitur de quodam mimo per jocum baptizato. Lulhero igitur solus ritus sacramentalis etiam mimice, irrisorie, sicut histriones et mimi sæpe in theatris faciunt lingentes aliorum personas, externe tantum representatus, vel abamente, ebrio exercitus jam verum sacramentum est. Conatus quidem Calvinus est in Antidoto Cone. Trid. Sess. 7. Can. 11., item Kemnitius in Exam. Cone, ejusd., tum alii recentiorcs Calvini discipuli sic emollire Lulheri dogma, ut quidem jocum ct irrisionem externam ac. manifestam obesse velint sacramenti valori ; secus tamen internam et la­ tentem; valereque sacramentum, etsi omnis desit interne animus faciendi, quod facit Ecclesia. Cum enim eorum capitale dogma sit, sacramenta non justificare quemquam virtute sua, sed quatenus repraesentando promissiones divinas excitante in suscipiente fidem, hinc a quocumque, quomodocumque, serio, illusorie ab ebrio, amente ministrentur sacramenta, seclusa quavis intentione faciendi, quod facit Ecclesia, semper tamen, inquiunt, signa sunt, quibus in nobis excitetur fides. 169. Dico. Ad valorem sacramenti necessaria est in ministro intentio per­ ficiendi sacramentum; sive faciendi, quod facit Ecclesia. Est de fide catholica; Tiud. Sess. 7. Can. 11. ita definiente : Si quis dixe­ rit , in ministris, dum Sacramenta conficiunt et conferunt, non requiri in­ tentionem saltem faciendi, quod facit Ecclesia; anathema sit. Quod idem jam ante Cone. Florent, declaraverat in Deer. Eugeni i : Omnia (Sacramenta) tribus perficiuntur, videlicet rebus tanquam materia, verbis tanquam forma, DE INTENTIONE MINISTRI SACRAMENTORUM. 125 ct persona ministri conferentis sacramentum cum intentione faciendi, quod facit Ecclesia. Ac Cone. Const. Sess. ult. in Constitui. Martini V. jubet (Labb. t. 12. p. 269.), ut suspectus dchæresi Wicleffi interrogetur, utrum credat, quod malus sacerdos cum debita materia et forma, et cum inten­ tione faciendi, quod facit Ecclesia, vere conficiat, vere absolvat, vere baptizet et vere conferat alia sacramenta? Quibus dictæ intentionis necessi­ tas supponitur. Nihilominus dogma catholicum et Ecclesiæ definitio ulterius Prob. I. Ex S. Scriptura. Christus sacramenta instituens eorum ministros constituit dispensatores, 1. ad Cor. 4. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei : Item Joan. 20. Quorum remiseretis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt, Aposto­ los constituit judices, iisque sacramentorum potestatem tradidit; sed mini­ ster, dispensator principis negotium hujus prudenter agere debet ex rationis praescripto; nemo enim mimos, histriones, stultos eligit ministros, aut bos vult illorum more suum gerere negotium : item potestas faciendi, vel non faciendi non est, nisi in iis rebus , quæ ex deliberatione agunt. Prob. II. Rationibus theologicis : 1°. Ministratio sacramentorum actus moralis est ; ergo humano modo, h. e. ex consilio et intentione, debet peragi ; vel secus cur homines instituisset Christus sacramentorum mini­ stros, nisi voluisset, ut hominum, non brutorum more agerent. 2°. Si quid ex se indifferens , ac referri ad plura potest, si debeat effici, necesse est, ut per aliquid determinetur ad unum ; sed actiones sacramentales ex se adhuc indifferentes sunt, possuntque ad plura alia referri ; sic ablutio in baptismo potest exerceri ut naturalis plane, ut est ablutiva, sanativa cor­ poris, item ut sacra ; nec dici potest, ablutionem determinari ad sacramentalcm per verba : Ego te baptizo, etc. ; nam et hæc verba indifferentia sunt ad significandam ablutionem tam naturalem corporis, quam sacramentalem; et res igitur et verba per intentionem ministri, cum aliud nihil supersit, determinari debent. 3°. Ministri sunt instrumenta Christi, non qualiacumque, sed animata , ac rationalia , quæ et seipsa movent, quod ex deliberatione et intentione fieri debet. Prob. III. Ex absurdis sententiae contrariae. Sequeretur enim 1°. quod mater vel ancilla baptizaret infantem, quem in balneo lavat a sordibus sub invocatione SS. Trinitatis, qua felix et fausta sit infanti ablutio cor­ poris. 2°. Quod sacerdos ad mensam verba consecrationis ex Scriptura sacra legens, consecraret omnem in mensa praesentem panem. 3°. Quod rebapti­ zaret, qui in theatro ageret personam Sylvestri Pontificis Constantinum M., aut quicumque alius a Sylveslro fuerit, baptizantis : quæ sane quam ridi­ cula, tam absurda sunt. 170. Obj. I. Ex SS. Patribus : 1°. S. Aug. L. 7. de Bapt. contr; Donat, c. 53. dubitat, utrum approbandus esset baptismus, qui totus ludicre, mimice, joculariter tum ex parte ministri tum suscipientis perageretur ; aitque, ea de re exspectandum divinum judicium per alicujus revelationis oraculum; ergo tum temporis nondum credebatur necessaria intentio faciendi, quod facit Ecclesia. 2°. Tract, o. in Joan. n. 18. idem S. Doctor, Non timeo, inquit, adulterum, non ebrium, non homicidam, quia columbam attendo, per quam mihi dicitur: 1 126 L r 4 I I DE SACRAMENTIS IN GENERE. Hic est, qui baptizat : atqui ebrius intentionis capax non est ; ergo non judl* cabal Aug. necessariam esse in ministro intentionem. 3®. Rursus Tract. 80. in Joan. n. 3. plus non exigit ad valorem sacramenti, quam res et verba : Accedit, inquit, verbum ad elementum, et fd sacramen­ tum; sine cujusquam mentione intentionis. 4°. Eadem mens S. Ciirys. est hom. 86. in Joan. n. 4. (opp. t. 8. p. 518. E.) ubi, neque angelus, ait. neque archangelus quidquam in his, quæ a Deo data sunt, efficiunt ; sed Pater et Filius et Spiritus sanctus omnia facit. Sacerdos et linguam et manus præbet ; neque enim justum est, propter alterius malitiam ad salutis noslræ symbola fide accedentes offendi ; ergo præter linguam, qua verba profert sacerdos, et manus, quibus materiam applicat, nihil ex parte ejusdem ad veritatem sacramenti requiritur. 5°. Innocentius IV. q. 9. de Bapt. .Von est necesse, inquit, quod baptizans sciat quid sit Ecclesia quæ baptizat... nec quod gerat in mente facere quod facit Ecclesia : imo si contrarium gereret in mente , scilicet non facere qttod facit Ecclesia... quia formam servat, nihilominus baptizalus est ; ergo. Ad lum. R. 1°. Immerito Aug. dubitantem hic adversarii objiciunt; cum enim in re suæ private personæ nondum satis perspecta non auderet defi­ nire quidquam sine pravio judicio Ecclesiæ, hocqué expectandum potius censeret, cui acquiesceret, ab ipso Aug. convincuntur adversarii pertinaciae, quod, cum iterato Ecclesiæ judicio in Cone. Florent, et Trid. res decisa sit, ipsi tamen se nolint submittere. R. 2°. Ex eo, quod Aug. dubitaverit, id solum sequitur, suæ personæ pri­ vatæ id non satis perspectum fuisse, non autem Ecclesiæ. Neque hoc novum in quibusdam aliis etiam materiis nondum judicio Ecclesiæ authentico eli­ quatis hæsitasse particulares. Sed R.3°. Adhuc incertum est, in quo dubius hæseritAug.,an dubitaril,num valeat Baptismus mere ludicre collatus sine intentione faciendi, quod facit Ecclesia?an vero dubitarit, utrum mimice, ludicre baptizans possit habere simul intentionem faciendi, quod facit Ecclesia? sicut hanc intentionem dicitur habuisse Athanasius puerili lusu baptizans. Mimi enim, etsi pleraque simulate gerant, subinde tamen etiam lusu ipso quædam serio intendunt, vehit recreare simul semet, «piando convivium exhibent. Atque quoad hoc proinde dici Aug. potest, quod judicium aliquod suo majus et certius, scili­ cet Ecclesiæ judicarit exspectandum. Ad 2'im. R. In Aug. non legi ebrius, sed ebriosus, sicquc corrigi debet, mo­ nente Glussa, Gratianus, qui Dist. IV. de Consecr. Can. Baptismusj posuerat ebrius ; sed et in emendatis Decreti editionibus nunc legitur ebn'osus. Ebrio­ sus autem eum significat, non qui actu ebrius est, sed qui habet consuetu­ dinem se inebriandi , quæ non impedit, quominus quis habere intentionem possit, quando non est ebrius actu. /fd 3um. R. .V. A. quod non probat subjecta sententia; ea enim S. Paler id solum intendit,elementum solum vel aquam non sufficere; sed prælcr hanc requiri verba evangelica : quo loquendi modo proinde non excludit actionem deliberatam cl intentionem. Ad 4um. R. Explico cum I). Sacerdos præbet linguam et manum sed hu­ mano modo, qua homo cum deliberatione et intentione C. more bruto­ rum A’. Vult eo loco ostendere improbitatem ministri, non tollere aut mi- DE INTENTIONE MINISTRI SACRAMENTORUM. i27 nuere efficaciam sacramenti, quæ a Deo solo est. Comparat etiam ibid, sacerdotem impium cum Balaami asina; sed quo ostendat amplius idem, scilicet sacramentorum vim a Deo esse, non ab hominibus, quin idcirco ho­ mines excludat a ministerio; comparat enim ibid, etiam sacerdotes mini­ stris principum; uti vero ab his gesta in amentia, somno, etc., nullius sunt momenti, ita sacramenta collata taliter a sacerdotibus. Ad 5um. ft. 1°. Opera Innocentu IV. edita fuerunt Lugduni, cum nondum esset summus Pontifex; unde quæcumquc ejus sit sententia, ipso Patente Serri, qui a nobis Art. seq. dissentit, Doctoris privati auctoritatem minime excedit. Sed H. 2°. D. postrema verba, in quibus vis ponitur : Si contrarium gereret in mente, scilicet non facere, quod facit Ecclesia', per hæc excludendo so­ lum necessitatem intentionis ad effectum sacramenti C. excludendo necessi­ tatem intentionis intern® faciendi id , quod in Ecclesia fieri solet Ar. Oecus et nimium praeoccupatus praejudiciis, necesse est, sit, qui aliter verba Innocentii IV. exponit ; immediate enim subdit : Dummodo baptizare intendat, h. e. dummodo intendat ministrare ritum in Ecclesia usitatum ; ergo exigit intentionem veram internam conferendi baptismum ut sacramentum, quod sufficit, ut satisfiat Conciliis; dum enim dicunt requiri intentionem faciendi, quod facit Ecclesia, per hæc, quæ solum exempli gratia posita sunt, nihil aliud exigunt, quam intentionem faciendi sacramentum; ponendi hunc ritum ut sacrum in Ecclesia, quæ idem sonant. Data responsio adhuc mani­ festior ex iis fit, quæ paulo ante præmitlit Innocentius ; ait vero : Ad hoc, ut aliquis baptizatus sit, necessarium est, ut baptizans intendat baptizare, non tantum balneare vel lavare carnes ; nec tamen videtur necesse quoad effectum Baptismi, quod sciat quid sil Baptismus, scilicet quod ibi infundatur gra­ tia, etc.; ergo per hæc, quæ deinde subdit : Non est necesse, quod baptizans sciat quid sit Ecclesia... nec quod gerat in mente facere, quod facit Ecclesia, imo si contrarium gereret in mente, etc., intentionem internam conferendi baptismum ut rem sacram, usitatam in Ecclesia non excludit, sed solum necessitatem intentionis conferendi effectum baptismi, quæ intentio, ut di­ cetur Art. seq., utique necessaria non est. Objectio hæc et responsio Artic, quoque subsequent! servit. 171. Obj. II. Ex historia Ecclesiastica 1°. S. Alexander episcopus Alexan­ drinus ratum habuit baptismum , quem jocose et ludendo contulerat S. Athanasius pueris, cum ipse adhuc puer esset; idque factum anno primo episcopatus Alexandri, ut refert Ruffinus L. 1. Hist. cap. 14., Sozomenus L. 2. cap. 17., Nicepiiorus L. 8. cap. 15. 2°. S. Genesius circa annum 286. mimice in theatro coram Diocletiano religionis Christian® repræsentans mysteria, repente conversus ab altero mirno baptizalos fuit ; qui baptismus deinde iteratus non fuit; ergo validus habitus fuit. 3°. Ludentibus ad littus maris pueris, baptizatus ab iisdem puer Hebraeus fuerat, quem baptismum, ut refert Nicephorus L. 3. cap. ult. ratum epi­ scopus Constan linop. habuit. 4°. Ut ex S. Augustino colligitur epist. ad Alip. 67. nunc 217. quidam Architheater, Dioscoi us nomine, in theatro religionis nostrae mysteria nu- 128 DE SACRAMENTIS IN GENERE. gaciter et contemptim ludendo exhibens, Baptismum receperat, qui pro­ batus fuit ; ergo. Ad lom. R. Permissa veritate historiæ, S. Athanasius serio facere in­ tenderat, quod fieri viderat per episcopum, licet id in lusu fieret; pueri enim subinde suis in ludis imitantur serio, quæ a majoribus fieri con­ spexerunt , eamque mentem, seu intentionem in Athanasio S. Alexander deprehenderat cx eo, quod non promiscue infideles, vel Judæos, sed solos catechumenos, horum prius per varias interrogationes explorata mente baptizasset. Dixi : permissa veritate historiæ ; hæc enim sublestæ admodum, ac dubiæ plane fidei est, 1°. quia Buffings, qui primus illam retulit, eam ex incerta solum fama se hausisse dicit, ferunt, inquit. Cæteri laudati historici vero eam ex Ruffino acceptam modo plurimum variante describunt. Socrates ait, Alexandrum forte praetereuntem littus maris ibi Athanasium sic con­ spexisse ludentem; Sozomenus, dum convivas exspectabat ; Niceph. dum in loco sublimiori esset. 2°. Prorsus non concordat cum chronologia, nam juxta Hieronymi quidem chronicon plane non subsistit; juxta hoc S. Alexander fuit ordinatus Alexandri® episcopus an. 321. at an. 325. S. Athanasius jam diaconus interfuit Concilio Nicjeno ; hocque finito et an. 326. Alexandro mortuo ei in sede successit Athanasius ; ergo anno primo episcopatus Alexandri Athanasius, non adhuc puer, sed 22. annorum fuerat, qua aetate Athanasius jam doctrinæ et sanctitatis fama ubique clarus erat. Quod si vero chronologiam Pagii in Crit. Baron, observemus, Alexander renuncialus fuit Alexandri® episcopus an. 313.: sed omnium consensu constat, S. Athanas. successisse in sede Alexandro an. 326. ; ergo necesse est, tunc fuisse annor, ad mimis 30.; juxlasacros Canones enim permissum non fuerat quemquam ante 30. ætatis annos ordinare episcopum ; igitur an. 313- primo episcopatus Alexandri, jam Athanasius fuisset annor. 17. nec proinde puer et impubes, ut aiunt laudati historici. Nec dicat quis, teste Ammonio epist. adTheophilum Alexandrinum , non­ nullos nimiam Athanasio juventutem objecisse quando in sedem Alexan­ drinam subvectus fuit ; ergo tunc non fuerat annor. 30., sed circiter an. 26.; ergo anno primo episcopatus Alexandri fuerat impubes circiter an. 13. Nam R. Ammonius ait hoc fecisse paucos, eosque improbos et factiosos , ut fieri solet ab invidis ; proinde citra veritatem; sane si ita contra Canones facta fuisset Athanasii iu Patriarchalem sedem promotio, Ariani, jurati hostesS. Athanasii, id huic objicere non omisissent, utpote qui , ut S. Præsulem sede sua dejicerent, criminationibus falsis, ubi ubi poterant, in Conciliis, in aula imperatoria nitebantur opprimere. At tamen uemo eorum unquam hoc Athanasio objecerat. Jd 2am. R. Data veritate historiæ, Genesics in theatro repente conver­ sus vel baptizalus fuit baptismo sanguinis, quando Christianam religionem palam professus e theatro a Diocletiano fuit martyrio affectus; vel, quod videtur probabilius, fuit postea baptizalus a sacerdote paulo post con­ versionem suam , postquam descendisset a theatro. Dum igitur Marlyrologium Romanum subitam Genesu conversionem, baptismum, martyrium simul referi, non ideo vult dicere , contigisse ea simul el semel in theatro ; 5 t>E INTEXTIONE MINISTRI SACRAMENTORUM. 129 sed tria hæc conjungit, quod se invicem non longo intermedio tempore secuta sint; quo vero tempore? Marly rologium silet. Dixi iterum : data veritate historiæ ; nam et hæc multis videtur fabula 1°. quia veterum nemo aliquid de hoc facto retulit ; sed hoc primus Ano sexcentis post annis , nescitur quo ex fonte, protulit. 2°. Quia idem scriptor ait, Genesium baplizalmn fuisse a sacerdote Christiano in theatrum evocato ; sed non videtur verosimile , sacerdotem chrislianum mimi rogatu conscen­ disse theatrum, ibique sacra Christiana ludentibus se miscuisse : quin eodem gladio, quo Genesius, a præsenle Diocletiano jussus fuisset interfici; at nihil dcco extat ullibi. Diversis circumstantiis factum hoc enarrant alii, ut hæc ipsa dissonantia non parum imminuat fidem historiæ. Ad 3um. R. Ex ipso Nicephoro constat, pueros illos baptizando hebræum puerum , reipsa intendisse facere , quod fieri solet in Ecclesia , quamvis recreatio ex lusu fuerit finis extrinsecus; omnia enim, ait Nicephoros, fuisse rite in ejus baptismo observata, ipsumque puerum non invitum fuisse; quin baptizantes pueros deduxisse baptizatum in Ecclesiam ad per­ cipiendum communionis signum ; ac cum vidisset episcopus rem fuisse serio gestam, praecepisse, ut cætera , quæ deessent, complerentur. zl(/4,un. R. 1°. Mendose legi Architheater, id est, comœdorum princeps, sed legendum esse Archiater, id est princeps medicorum, ut habent edi­ tiones pleræque receptiores operum S. Aug. Sed R. 2°. Quicumque fuerit, sive Architheater, sive Archiater baptizalus fuit, non mimice et joculariter , sed, postquam diu lusisset, et probrose habuisset Christiana sacra, serio tandem conversus, in ipsa solemnilale Paschali ritu consueto baptizalus fuit, ut refert idem Aug. ibid. I 172. Obj. III. Ex ratione 1°. Signa quæcumque , sive sacra , sive profana, et quomodocumque prolata , sive serio, sive mimice, semper significant, ut palet in voce e. g. homo; ergo idem de sacramentis est, quæ sunt essen­ tialiter signa. 2°. Verbum Dei contionatorium absque ulla prolatum intentione, imo ex joco, semper est efficax ; ergo et sacramentale. Et vero contionator etiam minister est dispensator verbi, sicut minister sacramenti est dispensator mysteriorum Dei. 3°. Minister principis vel reipublicæ suum implet officium sola littera­ rum principis exhibitione, aut sola denuntiatione voluntatis ejusdem , sive id faciat serio, sive joco; ergo et minister Christi quoad sacramenta. 4°. Minister sacramentorum est instrumentum Christi : atqui instru­ menti intentio non est necessaria ad opus conficiendum, quod causa prin­ cipalis intendit ; sic enim obligat lex promulgata per præconem , sive hic intentionem habeat obligandi, vel non. Ad lum R. D. A. Signa mere speculativa semper significante, signa, quæ sunt simul praclica, qualia sacramenta sunt A*. Speculativa, ut sunt voces et similia, vim significandi habent sibi inditam sine intuitu vel re­ spectu ad modum, quo proferuntur; sic vox homo significat animal ratio­ nale, sive joco sive serio prolata. At signa praclica, quæ simul efficere debent, quod significant, nihil efficiunt, nisi debito modo applicentur ; ut vero sacramenta debito modo applicentur, proferri a ministro debent .. I M I I i I I > 130 DE SACRAMENTIS IN GENERE. nomine Christi, potestate a Christo concessa, humano modo , quod sine intentione fieri nequit. .Id 2,un. R. C. d. V. Cons. Disparitas ex modo dictis sequitur : verbum eoncionale signum est mere speculativum , sicut vox homo in præc. ; at verbum sacramenlale non est signum speculativum tantum , sed insuper practicumex institutione Christi, qui ad consequendum effectum, hoc vo­ luit poni humano modo nomine suo, adeoque cum deliberatione et inten­ tione, nisi velit quis, etiam psittacum agere posse sacramenti ministrum. Ad 3h“. R. D. A. Minister principis, qui est precise nuntius, ac quasi tabellarius sic implet officium suum C. minister cum potestate faciendi aliquid vel non .V. Sed talis est e. g. judex , pretor, etc. Sed hic deliberate agere debet cum intentione; quis enim edicto praetoris ebrii, aut mimice agentis instar histrionis in theatro, judicat deberi obedientiam ? Ad 4Uffl. R. D. J. Est instrumentum Christi exanime A’. animatum C. D. etiam min. Intentio instrumenti exanimis non est necessaria ; aut etiam animati, si elleclus a causa principali determinatus, et instrumentum animatum merus executor sit, ut præco in promulgatione legis C. aliter -V. min. Minister sacramentorum non est merus executor, sicut præco, sed dispensator mysteriorum Dei, cum potestate faciendi , vel non; ergo juxta rationem conclus, prudenter, deliberate debet dispensare et agere. Obje­ ctionis hæ ad Ari. sequentem quoque trahi possunt, sicut ex hoc variæ ad praesentem. ARTICULUS VI. QUÆ INTENTIO » EX PARTE MINISTRI REQUIRATUR ET SUFFICIAT AD VALOREM SACRAMENTI ? I 173. Prœmilto. Quæ Art. præc. diximus, iis perlubenter, ut debent, omnes subscribunt orthodoxi Theologi; sed non levis inter eos circa inten­ tionem internam quæstio remanet nunc expendenda. Causam quæstioni dedit definitio Ecclesiæ, prater materiam et formam ad valorem sacramenti in ministro exigentis intentionem faciendi, quod facit Ecclesia. Cum vero plura in co, quod facit Ecclesia, occurrant, vehit 1°. externus ritus spe­ ctatus precise secundum se ac materialiter ; 2°. ritus ille, quatenus hunc exercet Ecclesia ut sacrum et religiosum, adhuc abstrahendo, sitne revera talis, necne ; 3°. ut in se reipsa sacer et sacramentum est ; 4°. ut est pro­ ductivus gratiæ : inde sententiarum diversitas et opinionum conflictus, ac quæritur, quodnam ex his quatuor intendere debeat minister, ut valeat sacramentum ? Sunt, qui sufficere autumant primum, si videlicet intendat minister ritum solum externum peragere, etsi interne non intendat facere, quod facit Ecclesia, aut etiam contrarium intendat ; irrideat in animo, quod facit Ecclesia; ac ipsum ritum simulate perficiat, modo simulatio maneat occulta, interna. Hanc intentionem vocant externam, non quidem ratione principii, nam etiam a voluntate, quæ est facultas animi, oritur, sed ratione objecti, quia ad solam actionem externam, vel ritum materialiter spectatum terminatur. Circa hujus intentionis sufficientiam precipue diffi- L»E INTENTIONE MINISTRI SACRAMENTORUM. 131 cultas et controversia est. Eam sufficere adhuc post Trio., cui nomine sumini Pontificis Theologus interfuerat, Catharinus docuit in opusculo de necessitate intentionis Romæ edito an. 1592, Cat harino a quibusdam accensetur eruditissimus Salmeron S. J., pariter Pauli 111. in Tkid. Theologus; ast immerito; cum, si attente legatur, non omnem intentionem internam seriam excludat a necessitate sacramenti ; sed eam solum, qua ritus sacramenlalis ut productivus gratiæ intenditur. Calharini sententiam cx rccenlioribus amplexi sunt Vincentius Conlenson, Hyacinthus Serry ; item Jucniu, Farvacque ac quidam alii cum hac limitatione, quod tunc solum sufficiat, si minister togatus sacramentum ministret, inque loco sacro, servatis caderis Ecclesiæ ritibus, quod a circumstantiis his cxtrinsecis ritum externum, de se indifferentem, sufficienter ad esse ritus sacramcntalis determinari putent. Cæteris vero omnibus sola ea externa intentio videtur insufficiens , exiguntque internam; divisi tamen rursum inter se; aliis nimirum volentibus sufficere, si minister intendat ritum externum mente seria ut saevum et religiosum in Ecclesia Dei, quiecumque illa sit, quæ communissima hodie opinio est; aliis plus postulantibus, ut intendat hunc ritum ut sacrum in Ecclesia Romana ; aliis demum exigentibus, ut ritum etiam insuper inten­ dat ut productivum gratiæ. II 1 174. Dico I. Non est necessarium ad valorem sacramenti, ut minister intendat explicite conferre sacramenti effectum sive gratiam ; nec ut sic intendat efficere rem in se absolute sacram seu sacramentum ; nec ut inten­ dat facere, quod facit Ecclesia Romana; sed horum intentio implicita sufficit, contenta in hac generali explicita faciendi id, quod facit vera Ecclesia, vel quod novit ut sacrum fieri in Ecclesia. Prob. 1*. p» 1°. Ex communi sensu et praxi Ecclesiæ, ratum habentis baptismum collatum debita cum materia et forma a pagano, Judaeo, hærelico, qui tamen effectum nullum salutarem intendunt, utpote quem vel ignorant, vel negant, vel etiam irrident. 2°. Ex definitione Nicolai 1. in resp. ad Consulta Bulgarorum resp. 104. relato Can. .1 quodam. Dist. IV. de Consecr. Et ratio est; quia sacramenta sunt causæ necessariœ, quæ vim suam producendi effectum a Deo habent ; ergo,si validum sit sacramentum, nec sit obex gratiæ in suscipiente, producit effectum ex se. etsi minister de eo non cogitat. His ex rationibus conclusio quoad hanc partem hodie indu­ bitata est ; sicut neque quoad partes cæteras est hodie vix amplius disputatio. Nihilominus Prob. %*.p. Rursum ex praxi Ecclesiæ, quæpariter ratum habet baptismum collatum ab atheo, pagano, Judæo, qui tamen non intendunt rem in se absolute sacram et sacramentum efficere, cum potius hunc ritum ut super­ stitiosum habeant, ut inquit D. Tn. in 4. dist. G. q. 1·'. a. 3. quæstiunc. 2. Prob. 3a. p. Quia ct Ecclesia validum habuit olim baptismum Donatistarum, qui tamen Ecclesiam veram penes se Donatistas solos esse aiebant, ct Romanam defecisse ; hodieque ratum habet baptisma Lutheranorura et Calvinislarum, etsi Ecclesiam Romanam esse Ecclesiam veram pernegent. Prob. 4a. p. Hæc sequitur per se ; nam aliqua intentio interna seria neces­ saria est, ut mox dicetur; præcedenles vero non requiruntur necessario; 132 Dfc Sacramentis in genere. ergo saltem ha»generalis explicita, in qua prædicfæ singulæ inclusæ. conti­ nentur; nam cum Ecc!es:a Romana sit vera Dei Ecclesia , hæcque conferat verum sacramentum sui productivum effectus; igitur qui generaliter vult facere, quod facit Ecclesia Dei, hoc ipso vult facere, quod Ecclesia Romana, conferre eifeclurn ; quia voluntas hæc generalis corrigit particularem, qua negatur veram Ecclesiam esse Romanam. Ut vero habeatur hæc generalis explicita intentio, satis est, quod advertat et velit facere, qüod fit ab Ecclesia. 175; Dico IL Ad valorem sacramenti sola intentio externa non sufficit ; sed seria interna necessaria est. Prob I. Ex S. Scriptura. Juxta hanc, locis Artic, præc. cit., sacramentorum ministri sunt dispensatores mysteriorum Dei; ergo ministrare ea debent Christi uomine; dispensator enim ct minister fidelis debet id velle facere, quod vnll is, cujus minister est : sed nullo vero ac proprio sensu potest dici nomine Christi agere, qui in animo non vult, quod Christus instituit ; huic etiam contrarium vult; vel usque adeo interne mimus est, irridens quod Christus instituit et voluit. Respondent, hos ritus non dependere ab intentione ministri, ut sacri et sacramentales sint ; sed hoc eos habere a Christo ; ac ministros solum prae­ scriptum externum opus peragere; quo facto erit sacramentum, sive minister velit sive nolit ; sicuti, dum quis ignem admovet stupae, ignis comburet, sive applicans ignem hoc velit, sive nolit. At, quod tantorum virorum bona venia dixero, utrumque parum theologice dicitur. Nam Chri­ stus quidem hos ritus instituit, ut possint esse sacram en tales, si eo scilicet determinentur a ministro ; non vero sic instituit, ut, quomodocumque hic ponatur ritus, sit sacramentum ; alioquin ancilla lavans serio a sordibus corpus infantis sub invocatione SS. Trinitatis conficiet sacramentum bapti­ smi ; aut sacerdos serio externe proferens verba consecrationis : Hoc est corpus meum, in mente suum sacerdotis corpus intelligens, vere consecrabit præsentem panem. Nimirum ritus illi, cum de se indifferentes sint, ad esse naturale vel sacramentale, ad profanum vel sacrum, ut ablutio externa cor­ poris cum verbis, ad esse sacramentale potius, quam naturale et profanum , aliunde necesse est determinentur, scilicet a ministro; aliud enim non superest ; nam a circumstantiis eum non determinari posse ad esse sacramentale dicetur infra. Minus vero ad rem facit paritas de igne ; hic enim a natura suacombuslivus est determinate; nec est ad comburendum indiffe­ rens, sed habita materia disposita comburit: at ritus illi externi non suut determinate sacramentales, sed etiam naturales et profani esse possunt; ergo ad unum determinari debent aliunde: præterea, si valet heee paritas, quid respondebunt adversarii, si quis ex Lutheri schola sic contra ipsosmet arguat : ignis mimice admotus stupæ, hanc comburit ; ergo ritus sacramenti mimice peractus erit sacramentum. Prob. II. Ex Conciliis. Laudata Art. præc. Florent. et Tam. requirunt in­ tentionem faciendi, quod facit Ecclesia : sed qui in animo tantum statuit, externe duntaxat fingere ac simulare, quod facit Ecclesia, non potest dici habere intentionem faciendi, sed duntaxat id simulandi, quod facit Ecclesia; ergo non habet intentionem eam, quam ceu necessariam exigit Ecclesia; quia hæc intentionem faciendi, non simulandi exigit. r· DE INTENTIONE MINISTRI SACRAMENTORUM. 133 Aldices: exterius serio ritum Ecclesiæ perficit. Verum hoc, sed perficit pure materialiter ; Ecclesia vero ritum externum non prout mere materia­ liter, sed ut rem sacram et religiosam ; quod in supposito facto minister non intendit facere, sed simulare solum et lingere. Sic vero quæ differentia erit histrionem interet talem ministrum? Numquid et nistrio ritum externum materialiter ponit in theatro? Alia igitur inter hunc et ministrum talem non erit differentia, quam quod histrio sit irrisor apertus et simulator manifestus, alter occultus et latens; cujus simulatio, quamdiu latuerit, rap­ tum haberi debebit in foro ecclesiastico sacramentum; si cognita fuerit et detecta simulatio, ipso e. g. fatente reo, quid tunc censendum respondebunt adversarii de sacramento? Haud dubie: viderit episcopus. Prob. III. Ex Auctoritate Alexandri VIII. summi Ponlif. anno 1G90. 7. Deccmbr. damnantis hanc propositionem ordine 28. Valet baptismus colla­ tus a ministro, qui omnem ritum externum, formamque baptizandi servat; intus vero in corde suo apud se resolvit, non intendo facere, quod facit Ecclesia; infero; ergo non sufficit illa intentio externa supra descripta; verba enim hujus propositionis prorsus sunt eadem ipsa, quæ adversariorum. Supponit autem indubie propositio damnata, ministrum, qui serio ritum externum baptismi servat; alias enim gratis conficta, ait recte Tournely, et novo fulmine in vanum protrita foret ; cum nullus orthodoxus sit post Trid., qui doceat valere baptismum joco etiam externo et irrisione patentj datum; idemque jam in Lut hero damnaverat S. Tridenlina Synodus. Sensus igitur genuinus est damnatae propositionis : valere baptismum datum a mi­ nistro , qui ritum externum formamque baptizandi serio servat, intus tamen statuit non facere , quod facit Ecclesia ; sed illud simulare solum et tingere. Gratis vero ait P. Serry et abs vero, damnatam esse propositionem in sensu Lutheri, cujus dogma quidam Theologi Belgæ renovabant ; nullus enim talis Theologus catholicus, sive Belga sive alius post Trid., qui ita docuisset, assi­ gnari potest. Quin contrarium Doctores Belgæ tum viventes testantur; inter quos eximius Henno ita enuntiat : Dicta propositio desumpta ex Thesi cujusdam Doctoris mihi cogniti et familiaris, qui prcecise adversariarum (Juenini, etc.) sententiam sustinebat ; Tr. de Sacram. Disp. VI. quæst. 11. art. 2. Idem testabatur Henricus a S. Ignalio pariter Belga, L. 1. de Sacram, c. 9. sub finem. Sed nec moris est in Ecclesia, ut, quoties quis apostata renovat ali­ quam ex damnatis Lutheri propositionibus, toties illis renovetur Romæ con­ demnatio. Et vero quis alias esset condemnandi finis? Sed,· inquiunt, post damnationem propositionis Theologi plures insignes, Juenin, Geneltus, Alexander Natalis Calbarini sententiam tuiti sunt, ipsaque Summa Alexandrina edita Romæ jussu Benedicti XIII. Quin hæc sententia sæpe Romæ publice propugnata fuit. Verum R. His picrisque speciose relatis nihil deesse præler veritatem , si Jueninum excepero. Verum Jueninus se contra vaticânum fulmen inter alia hoc se clypeo luetur, quod nullum decretum transalpinum robur habeat iu fai­ llis, nisi immediate ab ipso emanari t Pontifice, ideoque hoc Inquisitionis decretum Gallos non stringere. At quis eo clypco secure suum pectus ex aliis armare velit ; tum quod privilegio isliusmodi, cum de ejus authentia certo non constet, Galli alii non fidant; tum quod falsum sil, decretum hoc non immediate emanasse a S. Pontifice, ut in tenore decreti constat : Coram ; - — - 134 z ·· ' - ' , ΠΕ SACRAMENTIS IN GENERE. Sanctissimo Domino nostro Alexandro, etc. hi Genetlo nihil tale legere e TL· i ■I . ■ 1 DE INTENTIONE MINISTRI SACRAMENTORUM. 141 iicitur formaliter per actum internum solum, et ab hoc denominat actionem externam. Contraria omnia in ministro sunt : hic sc habet active ut causa efficiens, et quidem nomino Christi operans ; ad moraiiter vero agendum rcquilur cl advertentia major et libertas. Nec sacramentum actu interno solo perficitur, ut martyrium , qua virtus est. 3 ·, î (· n 9 Un ili· 184. Dices 3°. Ad applicandum sacrificium alteri intentio habitualis suf­ ficit; hoc enim hodie applicatum manet tale cras, etsi hoc cras non amplius de novo intendam ; ergo etiam. R. C. Aid. Ar. Cons. Disparitas est, quia applicatio Missæ non est operativa ejusdem ; ergo necessarium non est, ut existât tunc, quando fit sacrificium ; sed est quædam fructuum sacrificii donatio, facta in illud tem­ pus, quo sacerdos Missam peraget ; donationes vero pleræquein diem , sive dc rebus futuris subsistunt ; modo non retractentur amplius, et reipsa purificetur conditio. Sic valet donatio fructuum vindemiæ, messis pridem ante hoc tempus facta. It fi I 185. Dices 4°. Valide contrahitur matrimonium per procuratorem, etiamsi dum procurator contrahit, dormiat principalis. Item, valet contractus sub conditione de futuro, etsi tempore, quo impletur conditio, nihil de hujus impletione sciant; ergo sufficit sola voluntas non retractata. R. C. Ant. N. Cons. Nara quoad lum. consensus manet virtual) ter, et influit per voluntatem procuratoris, qui est quasi instrumentum vitale, quo alter contrahentium alteri suum consensum manifestat. Quoad 2um. quia sufficit, ut contrahentes habeant intentionem virtualem , quando contrahunt dc praesenti condilionate, quia tunc ponunt matrimonium in ratione actionis sacramentalis, licet postea, dum purificatur conditio, ponatur in ratione absolute obligantis. Nimirum sicut in aliis contractibus sub conditione de futuro se habet, in quibus sufficit intentio virtualis pro tempore, quando primo contractus celebratur ; sic in matrimonio, quod naturam contractus retinuit, et sequitur. 186. Dices 5°. Actio sacramentalis sufficienter adhuc procedit ab inten­ tione praeterita, mediante negatione retractationis tanquam virtute et effectu ab ea relicto ; ergo sufficit, ut actio subsequens sit ministro agenti voluntaria. Et vero peccatum praeteritum, quia non est retractatum, censetur adhuc voluntarium pro tempore peccatum commissum subséquente; ergo et sic sacramentalis actio ob non retractatam intentionem praeteritam agenti adhuc erit voluntaria , ac sufficienter libera. R. Quoad Γ,Β1. .V. Ant. Intentio enim præterita non retractata equidem sufficere potest, ut actussubsequens in sensu latiore sit agenti voluntarius, sive non oppositus inclinationi habituali voluntatis ; non tamen sufficit, ut sil voluntarius stricte, sive ordinatus ad finem, quem agens antecedenter intendit ; hæc autem intentio requiritur, ut valeat sacramentum. Deinde negatio retractationis nec est effectus intentionis præteritœ, cum eodem modo cxistcret, etsi intentio non præcessisset, nec est activa aut determina­ ti va ministri ad ponendam actionem sacramcntalem, (juia de facto sæpe exist it talis negatio , quin ponatur a ministro sacramentalis actio. ’ I 142 DE SACRAM EXTIS IN fiENERE. R. Quoad 2““. Disparitas est, quia, ut actio futura sil stricte voluntaria vi et respectu intentionis præteritæ, hæc in illam debet influere; quia alias non vcrificabitur, quod actio procedat ex intentione; hic autem influxus ex modo dictis per solam negationem retractationis non habetur ; c contra ad hoc, ut actus pneteritus censeatur adhuc voluntarius, sufficit, ut actus voluntatis aliquando ad actionem vere influxerit ; jam enim habetur funda­ mentum hujus denominationis, quod actio præterila adhuc sit voluntaria latiore sensu ; quia in æstimatione morali id, quod ultimo placuit, tamdiu censetur placere voluntati, quamdiu ab hac non retractatur. I Λ 187. Dices 6°. Etiam intentio vidualis non videtur sufficienter influere in actionem sacramentalera ; ergo. Prob. Ant. Nam virtus illa relicta ab inten­ tione actuali præterila vel est phantasia per illam excitata, aut appetitus sensitivus, vel non retractatio intentionis actualis præteritæ; aliud enim assignari non potest; sed neutrum potest debile in actionem influera : non primum, quia phantasia et appetitus sensitivus sunt etiam in dormiente, et ebrio; ergohæcactionem dirigere non possunt, ut fiat humano modo: non alterum, ex ante dictis. > R. .V. Ant. et prob. M. Sed intentio victualis est actus voluntatis, licet remissus, præsupponens remissam aliquam cognitionem et advertentiam intellectus ad actionem sacramentalem ; itaque actus hic voluntatis remis­ sus est virtus ea relicta intentionis formalis præteritæ, sive est illud, ratione cujus prior intentio manet virtualiter. Prob. ex Philosophia, ad quam maxime hæc quæstio spectat : potentiæ hominis externae indifferentes sunt ad hunc, vel illum diversum motum , ad hanc, vel illam actionem externam ; ergo indigent aliquo determinativo. a quo ad hunc potius, quam illum motum , actionemque determinentur tanquam tum a dirigente, tum determinante, quod esse non potest aliud . quam potentia cognoscitiva, et appetitiva ; cognoscitiva quidem peractum aliquem , quo dirigatur potentia executrix et externa actio ; appetitiva vero per actum aliquem imperantem, per quem illa actio imperetur ; ergo semper requiritur actus tum potentiæ cognoscilivæ, sive intellectus dirigens, tum appetitivæ, sive voluntatis imperans, quotiescumque ponitur externa actio humano modo. Prob. cons. Si enim hi actus intellectus et voluntatis non admittantur, explicari non poterit, quomodo ab intentione præterila procedant actionesexternae, quæ sæpeet multæ , et perquam diversa? suut, ut quomodo ab actu illo primo, sive intentione, qua sacerdos celebrare intendit, procedat, quod se conferat ad sacrisliam, sacris se vestibus induat, recitet varias orationes, alias qui­ dem ex præscripto sono alliore , alias submisse ; exerceat ceremonias tara diversas , licet etiam non raro distractus ; ergo dicti actus necessario admitti debent ; non enim in has actiones prior intentio influere immediate potest, cum in se non existai amplius , nec appareat, quomodo per imaginationem solam , ct imperium appetitus sensitivi influat. Ex his patet 1°. intentionem victualem per distractiones regulariter non tolli, quia cum his communiter manet actus ejusmodi tenuis et remissus, impcrceptibilis ; ac licet interveniente negotio aliquo, somnoque cesset virtualis intentio; si tamen post hæc homo se rursum convertat ad externum illud objectum, quod primo intenderat, facile redibit intentio excitata DE INTENTIONE MINISTRI SACRAMENTORUM. 143 tenuiter et imperceptibilité!· a specie, quæ ab intentione formali relicta est ; ut fere in eo accidit, qui e. g. peregrinatur Romam; post pl ures enim noctes interpositas recta iter continuat, etsi de urbe expresse non cogitet ; ubi certum videtur, intervenire tenues ejusmodi actus voluntatis imperantes continuationem coepti itineris ; alias sisteret, vel diverteret alio; hinc si ex eo petatur, quo tendat? respondebit prompte : Romam. 2°. Hanc intentionem virlualem in se etiam actualem esse; licet non actualis formalis expressa. Intentio enim actualis dividi potest in formalem et expressam, sive actum voluntatis expressum; et in virtualem, sive actum remissum, tenuem, impcrceptibilem, remanentem ex formali; sicque recte exponitur, quare actiones extern® sequentes dici possint hu­ man® liberæ, quod in aliis sententiis intelligi non potest. Sed inquies : Hos actus non experimur in nobis. Item si hi actus maneant in ministro distracto ; ergo et in dormiente, ac ebrio manere possunt. R. Ad lmn. D. Hos actus non experimur in seipsis C. non etiam in effectu .V. Sic qui ex habitu artificiose ludit cythara, vel loquitur latine, actu per utriusque artis regulas dirigitur; unde si forte erret, statim se refle­ ctit, et corrigit, nec tamen prius advertebat, has regulas actu in intellectu existere, seque ab iis dirigi. R. Ad 2,,m. Ar. seq. Lata et multiplex est disparitas ; nam 1°. licet distra­ ctus magis perceptibili ter attendat ad objectum distrahens ; simul tamert communiter ad objectum primo intentum imperceptibilité!· attendit. 2°. Adhuc habet facultatem expeditam et liberam actiones sacramentales prosequendi, vel abrumpendi. 3°. Interrogatus expedite respondere potest, quid, cur agat. 4°. Actio adhuc procedit ab eo humano modo, non brutali : at contraria in ebrio et dormiente shut, in quibus nihil intellectus, nihil voluntas operatur, sed sola phantasia cum appetitu sensitivo dominatur. ARTICULUS VIII. UTRUM INTENTIO MINISTRI ABSOLUTA ESSE DEBEAT, VEL AN ETIAM ALIQUANDO CONDITIONATA SUFFICIAT? 188. Promitto. Divisione alia intentio in absolutam el conditionatam dividitur. Absoluta est, quæ cx modo suo tendendi fertur in objectum sine ulla limitatione et restrictione. Conditionata, quæ in illud cum restrictione aliqua fertur. Conditiones vero aliæ sunt sacramento intrinsccæ, aliæ extrinsecæ. Intrinseca sunt illa omnia, quæ perlinent ad valorem sacramenti sive ex parle ministri, sive ex parte suscipientis. Hæ semper subintelliguntur, etsi non exprimantur, ut, ego te baptizo, si es homo ; ego te absolvo, si habes dolorem. Unde et regulariter exprimi non debent, etsi aliquando juxta de causa exprimendae sint, ut cum prudenter dubitatur, an hic el nunc adsint ; veluti, an moribundus vel puer sit capax sacramenti. Extrinseca sunt, sine quibus potest sacramentum valide confici. Ac de his potissimum move­ tur quaestio. Sed porro conditio extrinseca potest esse de præterito, de praesenti, de 1M •4 • Fi r ' DE SACRAMENTIS IN GENERE. futuro. De prœterito, ut si dicas : ego te absolvo, si restituisti. De prœsenti : Si habes propositum restituendi. De futuro : si restitues. Ubi tamen observa, hanc postremam posse sumi dupliciter: 1°. utæquivaleal huic : absolvo te, si de facto verum sit, te cras restituturum ; vel si Deus sciat, quod craS restituturussis : 2°. ut huic æquivaleat; absolvo te ea lege, ut nunc remissionem peccatorum non obtineas, sed die crastina, si tunc restitutionem feceris; atque hæc secunda intentio, non prior, est proprie loquendo sub conditione de Cl futuro. Demum conditio de futuro esse potest vel de futuro necessario, vel de libero, vel contingenti quocumque. Satis vero convenit, peccare ministrum, adhibendo sine sufficiente causa intentionem conditionem expressam ; nam si apponeretur conditio inexistensex natura rei, adderetur otiose; si evlrinseca omnino imperlinensj com­ mitteretur sæpe gravis irreverentia, ac subinde sacramentum periculo nullitatis exponeretur. Pariter certum est apud Theologos valere sacramentum collatum sub coudilione de præsenli, vel præterito, si ea a parte rei sil vere posita, et nota; quia tunc intentio ex suo tendendi modo conditionata transit in absolutam, quæ vero valida est. Hinc valet baptismus et poeniten­ tia sub his formulis : si non es baptizatus, ego te baptizo : si vivis, ego te absolvo : posito, quod infans baptizatus non fuerit, aut pœnitens vivat. Una igitur quæstio de intentione conditionata sub conditione de futuro contin­ genti, et quocumque. 189. Dico. Non sufficit ad valorem sacramenti intentio stricte conditionata, scilicet sub conditione de futuro , uno excepto matrimonio. Est com­ munissima Doctorum. · >fe«r Prob. Si valeret sacramentum tali sub conditione ministratum ; ergo vel tunc, quando forma applicatur materiæ, vel quando purificatur conditio; sed neutrum dici potest : non lnm. quia non valet hic et nunc sacramentum, si desit intentio illud hic et nunc conferendi ; sed qui vult e. g. absolvere sub conditione de futuro, non intendit hic et nunc absolvere, sed intentio­ nem suam usque ad tempus aliud futurum suspendit. Non 2"“’. quia rursus non potest dari sacramentum sine materia et forma: sed quando purificatur conditio, jam desierunt materia et forma; ergo. Dixi : excepto matrimonio ; de hoc enim, cum retinuerit naturam contra­ ctus, videtur aliter sentiendum; aede eo vide in Tract, de Matrim. cap. 3. ari. 2. Quod vero modo dictum de conditione de futuro, non pauci auctores putant, de conditione extranea iropertinenti, ignota, quæ nihil facit ad di­ gnam sacramenti admmistrationem, ut baptizo te, si Papa dormit; si esprœdestinalus, esse intelligendum ; eo quod et talis videatur non absolute velle sacramentum, sed suspendere, non pro natura et necessitate sacramenti, sed pro sua libertate ac libidine contra ordinem a Christo probabiliter institu­ tum. Proinde, quia variant auctorum sententiæ, sacramentum ita collatum, attenta sacramenti natura, esset sub conditione iterandum. 190. Dires 1°. Confectio sacramenti valida subest ministri arbitrio; ergo hicæque poterit sacramentum conficere sub conditione de futuro, quam de praesenti, vel præterilo. R. D. Ant. Subest ministri arbitrio quoad positionem , h. e. potest nullum 140 bE SUBJECTO SACRAMENTORUM. conticere sacramentum omittendo aliquod essentiale C. subesi ministri ar­ bitrio quoad suspensionem valoris, h. e. potest etiam facere, ut, quando omnia essentialia sunt rite adhibita, nondum tamen tunc habeatur ratio sacramenti /V. 191. Dices'^0. Potest quis valide absolvi a censuris, hac conditione, ut intra certos dies e. g. ablata restituat, satisfaciat Ecclesiæ; ergo etiam sub simili conditione de futuro absolvi a peccatis. R. C. Ant. .V. Cons. Absolutio a censuris vim omnem immediate habet a voluntate humana ; unde nec ad eam requiruntur verba, nisi ut innotescat absolventis intentio : at absolutio sacramentalis a sola voluntate Christi est, et consistit in verbis abeo institutis, quorum, si rite applicentur, efficaciam proinde suspendere nullus minister potest. 192. Dices 3°. Sententia, vel absolutio ministri in sacramento pœnitentiæ se habet ut sententia alterius judicis : sed hujus sententia subsistere potest cum conditione de futuro ; ergo. R. D. M. Se habet ut sententia alterius judicis quoad aliqua, quia sci­ licet pœnitentiæ minister exercet officium judicis C. quoad omnia .¥. Differt vero ulraque a se invicem sententia, quod Christus ad sacramentum simul concurrere voluerit materiam, formam ct intentionem; sed tria hæc juxta lationem Conclus, non possunt simul concurrere, si habeatur intentio sus­ pensi va usque ad eventum conditionis futura; quia dum hæc impletur, non habetur materia et forma, quæ transierunt. Nihil tale ad sententiam judicis alterius requiritur. 193. Dices 4°. In sacramento reviviscente etiam sæpe diu post actionem sacramentalem positam, ponitur gratia; igitur sic quoque poni poterit serius vi intentionis suspensivæ sub conditione de futuro. R. C. A. N. Cons. Lata est disparitas : in sacramento reviviscente hoc ab initio erat validum, habens essentialia omnia ad rationem sacramenti ; sed tantum initio ponebatur obex gratiœ : hic vero in præsenti casu poneretur obex ipsi sacramento; intentio enim ministri ad valorem sacramenti essen­ tiale requisitum est ; sed juxta rationem Conclus, hæc non habetur, dum po­ nitur actio; postea vero, dum purificata est conditio, non amplius datur materia et forma; ergo nunquam potest haberi verum sacramentum. I ! 194. Dices 5°. Valebit saltem sacramentum sub conditione de futuro neces­ saria, quæ certo implebitur ; ergo. Prob. Ant. Quia talis conditio habetur pro absoluta; qui enim sub conditione stipulatur, quæ omni modo extitura est, pure videtur stipulari. L. 9. fl‘. de Nov. et Desp. ; ergo et valebit sacra­ mentum. R. D. Ant. Si per illam conditionem sensum intendat potius absolutum : e. g. quam certum nunc est, cras solem oriturum, tam vere te baptizo; Per­ mitto: si sensum intendat suspensivum .V. Tunc enim tam parum valebit, quam parum valet sacramentum sub conditione dc futuro contingente ex ratione eadem. v. p. i. 10 146 bt SACRAMENTIS IN GENERE. CAPIT 111. DE SUBJECTO SACRAMENTORUM. 195. Subjecti nomine hic ille venit, qui est suscipiens sacramenti, vel certe ejus suscipiendi capax est; eslque solus homo viator; nam oninis pontifex pro hominibus constituitur in iis, quæ sunt aci Deum, ait Apost. ad Hcbr. 5. 1. Et vero nec angelis, cum incorporei sint, signa sensibilia gratiæ applicari possunt; nec creaturis ratione carentibus, cum sint incapaces gratiæ; nec hominibus mortuis; quia, cum in termino sint, proficere in gratia non possunt , nec proinde percipere sacramentorum fructum. Non tamen homo quilibet cujuslibet sacramenti subjectum est ; non baptizatus enim nullum suscipere potest, cum Baptismus cælerorum janua sit ; nec femina capax est Ordinis; nec religiosus, nec constitutus in majori ordine in Ecclesia latina, Matrimonii ; nec homo sanus Extremæ Unctionis. De subjecto igitur hic tantum sequentia expendenda remanent. 1°. Quid requiratur ex parte subjecti, ut sacramentum recipiat valide ? 2°. Quid, ut recipiat licite et fructuose ? ARTICULUS I. QUID REQUIRATUR EX PARTE SUBJECTI, UT SACRAMENTUM RECIPIAT VALIDE? 196. Dico I. Iu adultis ad suscipiendum sacramentum valide requiritur, et sufficit positiva aliqua voluntas et intentio illud suscipiendi ; nec sufficit sola negatio voluntatis contrariae, excepto sacramento Eucharistiæ et Pœuitentiæ. Proh. Ex Conciliis, Cartragin. III. Can. 34. (Labb. t. 2. p. 1172.), Ajvaus. L Can. 12. (ibid. 1205.) expresse declarantibus, ut baptismus non conferatur adultis, qui usum loquelæ amiserunt; nisi constet ex testibus, eos ante voluisse baptizari ; quod vero laudata Concilia de baptismo docent, id uti­ que a fortiori tenendum est de sacramentis aliis, utpole minus neces­ sariis, quam sil baptismus. Idem Rituale Romanum votat, auctoritate Pauli V. editum. Accedit Ecclesiæ praxis. Ratio vero a priori est Christi sic ordinantis voluntas, nobis per totius Ecclesiæ usum intimata; cui addi potest ratio altera, fundata tamen in priori ; quia sacramenti susceptio est initiatio quædam ct consecratio ; seu religionis professio, quæ sine motu voluntatis fleri nequit. Dixi 1". In adultis; in parvulis enim nihil tale requiritur, ut constat ex Traditione Apostolica, juxta quam baptizantur infantes in tide Ecclesiæ, utS. Aug. ail serm. 291. (alias 14. de verb. Apost.) c. 18. Absit, ut ego dicam non credentes parvulos : ac ante (c. 11.) dixerat : Credit in altero (scili­ cet Ecclesia), qui peccavit in altero. Dixi 2°. Excepto sacramento Eucharisties et Pœnilcntiœ : cum euim Eucha- DE SUBJECTO SACRAMENTORUM. 10 ristia jam ante susceptionem confecta sil, manet verum sacramentum, etsi invito obtruderetur. Pœnitentiæ vero, quia actus pœnitentis contritio, confessio pars materialis sunt ; hæc ex parte pœnitentis insuper requiruntur ad valorem. 197. Dico IL Hæc tamen intentio sive voluntas ad validam sacramenti susceptionem requisita non est necessario actualis, vel virtualis; sed suffi­ cit habitualis, quæ fundatur involuntate aliqua priori non retractata, ratione cujus susceptio sacramenti moral i ter adhuc censeatur voluntaria. Est communis cum S. Tu. hic q. 68. a. 8. Et patet ex laudatis ante Conciliis, quic volunt baptizari moribundum usu rationis destitutum ; modo constet de voluntate ejus præterita. Quin ad sacramentum extrcmæunctionis sola etiam intentio interpretat i va videtur sufficere; ita enim ex ipsa praxi Ecclesiæ videtur colligi, quæ in moribundis usu sensuum destitutis præsumit voluntatem saltem generalem, ut sibi applicentur omnia salutis remedia : nec requirit testimonium volun­ tatis præterilæ de suscipiendo hoc sacramento, maxime, si aliunde constet, infirmum esse bene dispositum. Cæterum si ægrotus sui compos sit, æque ab co declaratio aliqua voluntatis ad suscipiendum hoc sacramentum exigitur. 198. Obj. I. contr. Conci. P1". Ex Conciliis. 1°. Concilium Florem·, ct Tkid. ad valorem sacramenti tantum requirunt materiam, formam ct in­ tentionem ministri; ergo non requiritur intentio suscipientis. 2°. Concilium Tolet. IV. non solum non improbavit, sed etiam laudavit facium Sisibuli Hispaniarum regis, qui Judaeos ad susceptionem baptismi coegerat ; ac Can. 57. de Judaeis his decernit : Qui fidem Christianam vi vel necessitate susceperant, tenere cogantur. Atqui in his Judæis non erat voluntas vel intentio suscipiendi baptismum , utpote ad quem fuere metu compulsi. Ad lDn>. R. N. Cons. Quia Concilia eo loco tantum explicant, quid requi­ ratur absolute et universaliter in omnibus sacramentis ; intentio autem suscipientis non requiritur essentialiter ad omne sacramentum, ut in par­ vulorum baptismo et confirmatione patet. Ad 2Uin. R. .V. win. Sed erant inviti tantum secundum quid, non simpli­ citer; quia metus, quo erant compulsi, non tollit voluntarium simpliciter, ut aliunde constat. Patres vero Toletani zelum quidem laudaverant regis, non facium ipsum, sed hoc improbarunt, idque fieri deinceps vetuerunt Can. cit. eod.: de Judaeis preeeipit S. Synodus nemini deinceps ad creden­ dum vim inferre. 199. Obj. II. Ex Patribus et summis Pontificibus. 1°. S. Aug. Tr. 26. in Joan. n. 2. Intrare, inquit, quisquaih Ecclesiam potest nolens, accedere ad altare potest nolens, accipere sacramentum potest nolens; credere non potest nisi volens ; ergo. Idem refert L. 4. Confess, c. 4. n. 8. amicum suum Nebridium, cum diu usu sensuum destitutus jacuisset, fuisse nescientem baptizatum ; qui baptismus iteratus non fuit. 2°. Ex mente Docloris Angelici in 4. Dist. 6. q. 1. a. 2. quæstiunc. 3. in adultis sufficit sola voluntatis contrariæ negatio; ait enim hos peVcipcre Ή 1i8 DE SACRAMENTIS IN GENERE. sacramenta, nisi contraria voluntas habitu insit ; ergo in his non est neces­ saria intentio positiva. 3°. Innocentiis 111. cap. Majores de Bapt. dicens: Tunc characterem sa­ cramentalis imprimit operatio, cum obicem voluntatis contrariée non inve­ nerit obsistentem ; ergo sufficit se mere passive habere. Sic usque adeo Adrian. I. epist. 8. Saxones (scilicet a Carolo M. devictos, et ad suscipien­ dum baptismum compulsos) ait vere fuisse baptizalos, etsi foris dunlaxal, non in animo consenserint. Quod confirmat Glossa in can. Solet, et cap. Majores de Bapt. dicens, validum esse baptismum ab eo susceptum, qui corde dissentit, modo dicat ore, se consentire. Ad 1°®. R. S. Patrem haïe non de sacramento quolibet, sed Eucharistia, enuntiat ; verum hanc supra excepimus. Vel si etiam permittatur, eum de baptismo hæc dixisse, commode adhuc explicari posset de infantibus, qua­ tenus non habent actum voluntatis proprium, quo consentiant ; quin etiam quoad adultos, quando sunt inviti tantum secundum quid, ac proinde nolentes secundum quid. Amicus vero Augustini baptismum petierat antea ; colligitur inde, quod postea intelligens, teste Aug. ibid., se baptizatum esse, summopere sit laetatus. Nimirum non solebat unquam Ecclesia conferre baptismum eum non flagitantibus ; sed contra potius, ac subinde salis diu differre eumdern petentibus in priore ævo, usque dum eorum virtutem ac constantiam probe tentasset. Inde igitur illa laetitia in amico Augustini quod ea occasione ad baptismi gratiam citius pervenisset. Jd2uro. R. S. Doctorem iis verbis solum necessitatem intentionis actualis et virlualis voluisse excludere ; quod eodem loco simul enuntiet in adultis requiri intentionem. Ad 3“®. R. Palam est, Innoc. per voluntatem contrariam intelligere eam, qua voluntas prior suscipiendi sacramenti positive retractata fuit ; constat inde, quod cap. eod. asserat, dormientes et amentes tunc solum recipere characterem, si prius catechumeni exiit issent, i. e. petiissent baptismum catechumenorum more. Adrian i epistolae perquam dubiæ Criticis fidei sunt, qui plures eidem abnegant. Deinde explicari potest de consensu spontaneo, quod tali non consenserint, quem scilicet tollit metus; quo tamen non obstante consenserunt voluntarie simpliciter; etsi enim metum patiens nollet objectum , si metus abesset, et sic aliquo modo in illud feratur invitus; ex altera tamen parte vult evitare malum, quod intentatur, et vult ipso illud objectum seu medium evitandi intentatum malum. Glossæ commento hic non detinemur, quam hoc loco pridem expungi jussit Gregorius XIII. 200. O6j. III. Εκ hislor. Eccl. 1°. Constat, pluies fuisse coactos ad susci­ piendum baptismum , eumque suscepisse invitos, qui tamen judicatus fuit validus; ergo. Pro6. Ληί. Sic teste S. Greg. Turonensi L. G. Hist. Franc, cap. 17. mulli Judæi an. 570. coacti sunt ad baptismum. Idem cum Judæis Massiliensibus facium esse refert S. Greg. M.L. 1. epist. 47. (al. io.) ; idem fecit Dagorertus 1. rex Gallia? circa idem fere tempus, et alii. 2°. Pluies inviti et reluctantes fuerunt ordinati, valuitque ordinatio; ergo; Pro6. .bit. Sic Macedonius Ercmicola a Flaviano Antiocheno episcopo, etiam ignarus, quid sccum ageretur, fuit ordinatus presbyter, ut narrat Theodorei, iu Philotheo cap. 23. Pauumanu» S. Hieronymi fiater ordinatus r»E subjecto sacramentorum. 149 fuit invitus n S, Epiphanio, ut hic ipse refert ad Joan. Hierosolymit., inter Hicronyiniaiias olim GO. nunc 51. η. I. !(plorantem eum, el nullam penitus habentem suspicionem per multos diaconos apprehendi jussimus, et teneri os ejus, ne forte liberari se cupiens, adjuraret nos per nomen Christi; el pri­ mum diaconum ordinavimus, proponentes ei timorem Dei, et compellentes, ut ministraret. Sic et Bassianus flagris a Memnone Ephesino episcopo com­ pulsus fuit, ut pateretur se ordinari Evazorum episcopum; ut narrat Bas­ sianus ipse epist. ad Valentinum et Marcian. Imperat. Ad lum. H. D. Constat plures fuisse coactos, coactione perimente et exclu­ dente omne voluntarium .V. secus C. Nimirum sicut supra de motu dictum est. Ad 2I,in. R. Eadem est responsio. Macedonii vero ordinatio probabilius nulla fuit; ignorabat enim vere, quid secum ageretur, quod inde constat, eo quod cum peracto ordinationis ritu intellexisset, quod eum ordinasset episcopus, ira commotus, baculo quo uti solebat senex in episcopum et adstantes involans, eos templo expulit.' Paulinianüs Aero et Bassianus re­ luctati sunt ab initio ex humilitate potius; ac quidem prior postea acquie­ vit; alter tandem flagris licet longis extorsum consensum dedit; ad hunc enim extorquendum adhibite sunt plagae. Unde de similibus sacrum mini­ sterium ex humilitate et reverentia declinantibus, tali modo eos tandem ad dandum consensum inductos fuisse ait S. Aug. epist. ad Donat. 204. (al. 173. n. 2.) Multi, ut episcopatum suscipiant, tenentur inviti, perducantur, in­ cluduntur, custodiuntur, patiuntur tanta, quie nolunt, donec eis adsit volun­ tas suscipiendi operis boni. Videtur proinde medium hoc dictasse Ecclesiae necessitas, ne, cum multi ex humilitate et tremore tam sublimis status, Ecclesiæ manerent orbae, et destitute dignis pastoribus. 201. Obj. IV. Ex ratione cum Vanroy. 1°. Potest religiosus absolute invi­ tus ad superioratum promoveri; civis ad consulatum, quando utilitas vel necessitas communis ordinis, patriae, id exigit; ergo etiam catholicus invi­ tus promoveri potest ad sacros ordines, si id poscat bonum Ecclesiæ. 2°.Non requiritur consensus in parvulis; ergo neque in adultis; Prob. Cons. Quia , quod est necessarium ad essentiam sacramenti, vel semper debet esse tale, vel nunquam. Ad lum. R. C. A. N. Cons. Disparitas petitur 1°. ex voluntate Christi sic instituentis nobis communi sensu et praxi Ecclesiæ intimata. 2°. Promotio religiosi ad superioratum, civis ad consulatum tantum denominatio extrinseca est, nihil in subjecto ponens intrinsece, estque duntaxat deputatio ho­ minis ad ministerium et opus externum; ad actiones vero externas ponen­ das homo hominem cogere potest ; e contra ordinatio sacramentalis opera­ tur in anima ipsa gratiam, characterem, potestatem intrinsece; ad hæc vero recipienda Ecclesia a Christo non accepit potestatem cogendi voluntatem hominis. Unde argumentum evincit tantummodo hoc, quod exigente ne­ cessitate Ecclesiæ, possit ea deputare invitum ad ministerium sacrum, isque etiam admittere tunc teneatur, sic, ut peccet eo casu non admittendo; nihilominus si admittere absolute nolit, efficietur omnino nihil. Ad2ura. R. C. A. N. Cons. Disparitas est, quod adulti sint capaces con­ sensus proprii, secus parvuli ; hinc consensus parentum, vel Ecclesiæ suffi- W DF. sacramentis in genere. cit. Ita traditio et praxis Ecclesiæ semper habuit, ut verbis planis declarat S. Aug. L. 4. de Bapt. c. 24. : Cum alii pro cis (parvulis) respondent........ valet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondero non possunt. At si pro eo qui respondere potest alius respondeat , non itidem valet. Prob. etiam D. Quod est necessarium per modum alicujus partis essentialis vel intrinsece constituentis C. tantum per modum dispositionis ex parte suscipientis subd. ubi est eadem ratio subjecti, ut si subjectum sit capax hujus dispositionis C. hinc in omnibus adultis semper hæc dispositio ne­ cessaria est : si est diversa subjecti ratio, hocque dispositionis capax non sit .V. Tales vero sunt parvuli, quos Christus, a cujus libera vo­ luntate omnis pendebat sacramentorum institutio, ab ea lege exemptos voluit. . *·* * -J h 202. Dico II. Non tamen in suscipiente fides requiritur ad valorem sacra­ menti , excepto sacramento Pœnitenliæ. Patet iterum ex praxi et sensu totius Ecclesiæ, quæ semper ratum habuit, quod sub legitima forma in hæresi receperat hærelicus. Dixi : ecccepto sa­ cramento Pcenitentiœ; quia hujus materia est actus pœnitentis, nimirum dolor, qui sine fide haberi non potest. Nec obstat, quod dicat S. Ambros. L. 1. de Spir. sancto c. 3. n. 42. sine fide Trinitatis vacuum esse sacramentum; ac S. Optatus Milevit. L. 5. de schini. Donatist. advers. Parmen, c. 4. necessariam esse fidem suscipientis, sicut fidem SS. Trinitatis; ambo enim loquuntur de sacramenti fructu, ad cujus consecutionem necessaria est fides, sicut Trinitatis invocatio, inque hoc loco paritatem ponunt ; non etiam, quod æque requiratur ad substantiam sacramenti ; vacuum enim sacramentum, quo nomine S. Ambros. utitur, proprie illud dicitur, quod effectum non confert ; S. Optatus vero, cum de sacramenti valore loquitur, ac quidem baptismicit. loc. ait : sine invoca­ tione Trinitatis res non potest geri; non vero sic de fide loquitur respectu substantial baptismi; et vero S. Pater loc. cit. baptisma haereticorum et in hæresi susceptum salis declarat valere. ARTICULUS II. QUID REQUIRATUR EX PARTE SUBJECTI, UT SUSCIPIAT SACRAMENTUM FRUCTUOSE? 203. Prtemilto. Solum de effectu primario, qui est gratia sanctificans, quæstio instituitur; ad consequendum enim secundarium, qui in baptismo, confirmatione, et ordine est character, alia haud opus dispositione est, quam quæ ad valorem requiritur. Deinde solos adultos spectat quæstio, usu rationis pollentes, in parvulis enim et perpetuo amentibus cum nulla requi­ ratur dispositio ad sacramenti valorem , quia incapaces sunt eliciendi vel ponendi cnjusdam actus dispositivi, ex ratione eadem nulla dispositio ad percipiendum sacramenti fructum necessaria est. Prætcrea certum est 1°. , quod in adultis omnibus ad recipiendam sacra­ menti graliam requiratur dispositio aliqua, cum Trid. Sess. 7. Can. G. et 7. doceat sacramenta non nisi rite suscipientibus el obicem non ponentibus DF. SUBJECTO SACRAMENTORUM. gratiam conferre. 2°. Quod dispositio hæc importet pium aliquem motum voluntatis in Deum ; cum ex adultis nemo admittatur in amicitiam Dei, nisi hanc libere amplectatur. 3°. Quod pia illa voluntatis molio esse supernaluralis debeat, cum juxta definitionem Concilii Araus. Can. 7. et Milevit. Can. 4. nihil ad salutem perlinens cogitare possimus, vel agere, sicut oportet, sine gratia. Sed et Trid. Sess. G. Can. 3. anathema dicit ei, qui dixerit, sineprævenionleSpiritus sancti inspiratione atque ejus adjuto­ rio hominem credere, sperare, diligere, aut pœnitere posse, sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur. 204. Dico I. Ut sacramentum Baptismi conferat gratiam adulto qui præter peccatum originale habet peccatum mortale personale, præter actus fidei et spei necessario etiam requiritur actus doloris, qui tamen non est necessario contritio perfecta. Ita cum S. Th. hicq. G8. a. 4. Theologi communiter. Prob. I. Ex Scriptura. Hæc imprimis requirit in adulto fidem supernaturalem, Marc. ull. : Qui crediderit, et baptizalus fuerit, salvus erit; et ad Hebr. 11. Sine fuie impossibile est placere Deo. Deinde detestationem vilæ veteris, Aci. 2. Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum; et insuper propositum inchoandi vitam novam, Malth. ult. Euntes doceto omnes gentes, docentes eos servare omnia , quœcumque. mandavi vobis. Prob. II. Ex Cone. Trid., quod Sess. 6. cap. G. hos actus claris verbis ceu dispositionem necessariam prærequirit in adultis. Quod vero non requiratur necessario contritio perfecta ante baptismum , ratio est, quia hoc sacramentum, uti et poenitentia, per se et directe sunt instituta ad delenda peccata mortalia; ergo non supponunt eorum remis­ sionem; igitur nec contritionem perfectam, per quam ea semper et infallibililer remittuntur. Dixi : requiri dolorem in eo, qui præter originale habet mortale personale; qui enim solum originale habet, non tenetur de eo dolorem formalem eli­ cere; eo quod non sit commissum voluntate propria ; proinde nec voluntate propria necessario retractandum ; unde eo casu actus fidei et spei sufficiunt. 205. Dico II. Ut obtineatur effectus sacramenti Pœnitenliæ, in peccatore requiritur !0, dolor supernaturalis de omni peccato mortali commisso cum proposito non peccandi de cælero ; 2°. integra peccatorum gravium confes­ sio, saltem in voto. Rursum communis cum D. Th. 3. p. q. 68. cit. a. 6. Constat ex Trid. Sess. 6. cap. 14. ac Sess. 14. cap. 4. et 5. Ac ratio est; quia, in hac providentia nullum peccatum mortale sine ejus retractatione et confessione saltem in voto remittitur. Deinde dolor, propositum et confessio hujus sacramenti partes essentiales sunt; ergo nequi dem valide, mullo minus fructuose sine his actibus suscipitur. 2ÛG. Dico III. Sacramenta vivorum per se ad fructuosam sui receptionem in suscipiente statum gratiæ prærequirunt : secus sacramenta mortuorum. Prob. P. p. Quia sacramenta vivorum ideo sic dicta, quod, ex institutione sua primaria, supponant in subjecto vitam spiritualem aniinæ, quæ per graliam habetur; igitur hanc in subjecto supponunt præexislcre. Hinc, ut 1θ3 DE SACRAMENTIS IN GENERE. digne et fructuose recipiatur ab eo, qui conscientiam peccati gravis habet, comparari ante debet statos gratiæ,ac quidem ab eo, qui Eucharistiam recepturus est, comparari determinate per praeviam confessionem debet, si haberi possit copia eonfessarii, statuente ita Trid. Sess. 13. cap. 7. juxta illud Apostoli : Probet mitem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat; in defectu tamen eonfessarii, casu quo recipienda esset Eucha­ ristia, velut a sacerdote, cui celebrandum incumbit, contritio perfecta suffi­ ceret. Pro reliquis vivorum sacramentis etsi idem non aeque Trid. statuerit, ac proinde vere probabilis sit Theologorum sententia, ad hæc fructuose suscipienda sufficere, si homo peccati sibi conscius contritionem perfectam eliciat, cum et hæc vim justificandi habeat; suadenda tamen in praxi potius confessio est, ceu medium facilius securiusque statum gratiæ reparandi. Prob. 2*. p. Quia, cum sacramenta mortuorum instituta sint ad gratiam, vitam spiritualem conferendam, evidens iit, hanc iis non necessario præsnpponi. Dixi ante : ut digne suscipiantur ab eo, qui conscientiam peccati habet ; nam in justo non requiritur dispositio alia quoad sacramenta vivorum, quam debita intentio, saltem habitualis ea suscipiendi; ut dictum Art. præc. I: DE SACRAMENTIS TRIBUS PRIORIBUS DE BAPTISMO, CONFIRMATIONE ET EUCHARISTIA. 1. In sacramentorum numero loco priore in Theologia Baptismus, Confir­ matio et Eucharistia pertractanda veniunt, ordine Ecclesiæ usitato, quæ in Concilio Florentino et Tridentino isto ea loco reposuit. Nec deest convenien­ tia, quam a vita corporali desumptam reddit Doctor Angelicus in 3a. p. q. 63. quacum illa spiritualis quamdam conform i talem habet. In corporali vero vita, quæ ad perfectionem ipsius hominis perlinent, ordine naturæ præcedunt ea, quæ spectant ad perfectionem multitudinis ; unum enim prius esi quam multitudo : porro inter ea ipsa, quæ ad perfectionem personæ propriae allinent, rursus priora sunt illa, quæ per se ad perfectionem hominis ordi­ nantur, hoc est, quibus suæ perfectionem aliquam vitæ acquirit, quam quæ ad hanc ordinantur per accidens, velu t removendo impedimenta vitæ, aegri­ tudines et similia : ita in spirituali vita, quæ sacramentorum principalis finis est, et ad cujus perfectionem aliquam, ceu finem proprium , quodlibet sacramentum ordinatum est, inter sacramenta illa praecedunt reliquis, qui­ bus homo in hac spirituali vita respectu sui, et per se perficitur. Ac quoniam in vita corporali homo quoad se, ac per se perficitur tripliciter, 1°. quidem generatione, qua homo esse et vivere incipit, hujus loco in altera spirituali Baptismus est, spiritualis regenerationis sacramentum , juxta illud Joan. 3, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, et ad Tit. 3. Per lavacrum regenerationis. 2°. Augmento, quo natus homo ad quantitatem perfectam, virtulemque perducitur; ejus loco in spirituali vita Confirmatio est, in qua datur Spiritus sanctus ad robur, cum, observante S. Augustino, ideo bapti­ zatis jam tum Apostolis dictum sit, Luc. ult. Sedete in civitate, donec indua­ mini virtute ex alto. 3°. Nutritione, qua in homine vita et virtus conservatur; hujus vices in vita spirituali Eucharistia subit, juxta illud Joan. G. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Item ibid. Nisi manducave­ ritis carnem Filii hominis, etc. Poenitentia vero et Extrema Unctio ad per­ fectionem spiritualem hominis ordinantur quasi per accidens, Poenitentia ad restituendam, si vitium passa sit, animæ sanitatem; Extrema Unctio ad sa­ nationis, quam inchoat Poenitentia, consummationem; unde et tribus prio­ ribus ordine considerationis posteriora sunt. Ordo tandem ac Matrimonium quæ ad perfectionem ordinantur multitudinis, tunc et loco ultimo veniunt. Tria igitur prima sacramenta complectemur Dissertationibus totidem, ac quidem aget P. De Baptismo; 2*. De Confirmatione ; 3a. De augustissima Eucharistia. DISSERTATIO I. 2. Baptismi nomen sensu litterali immersionem, tinctionem sonat, quippe averbograco βαπτω, vel βαπτίζω, id est, mergo, lingo derivatum ; ac primo huic, maximeque necessario sacramento applicatum, quod, qui olim bapti­ zabantur, toti aquis immergi, ac tingi solerent. In Scripturis divinis tamen non raro in sensu figurato ac metaphorico sumitur. Sic Christus passionis suffi prase ius, ac multitudinis dolorum, hos baptismum dixit, Luc. 12. v. 50. Baptismo habeo baptizari. Sic designaturus idem Apostolis abundantiam gra­ tiae, qua essent a Spiritu sancio replendi, eadem est voce usus, Act. I. v. 5. Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies ; ob simili­ tudinem videlicet et analogiam quamdam, quam illae similesque res cum baptismo litteraliter sumpto habent. At usu Ecclesia?, inquesacramentali foro baptismus lotionem illam sacram praecise denotat, qua dum quis abluitur corpore, ut abluatur interne in anima, ac regeneretur ad vitam spiritua­ lem animae, fiatque Christianus ; ac passim dicitur baptismus fluminis, sa­ cramentum baptismi. Inque hac acceptione sola hic de baptismo disseremus sequentibus capitibus I. de essentia, institutione, materia ac forma bapti­ smi. II. De necessitate ejusdem, ministro et subjecto, praemissa ante de hoc sacramento summa doctrinae Catholicae ex Conciliis Florent, et Trid. '*Γ ... I JA Decretum Concilii Florentini sub Eugenio IV. an. 1439. ad instructionem Armenorum. 3. Primum omnium sacramentorum locum tenet sanctum baptisma, quod vitae spiritualis janua est : per ipsum enim membra Christi, ac de corpore efficimur Ecclesiae. Et cum per primum hominem mors introierit in univer­ sos; nisi ex aqua et Spiritu renascimur, non possumus , ut inquit Veritas, in regnum coelorum introire. Materia hujus sacramenti est aqua vera et naturalis : nec refert, frigida sit, an calida. Forma autem est : Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Non tamen negamus, quin ct per verba illa : baptizetur talis servus Christi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti : vel, baptizatur manibus meis talis in nomine Pa­ tiis, et Filii, et Spiritus sancti, verum perficiatur baptisma : quoniam cum principalis causa, ex qua baptismus virtutem habet, sit S. Trinitas; instrumentalis autem sit minister, qui tradit exterius sacramentum , si exprimi­ tur actus, qui per ipsum exercetur ministrum, cum sanctae Trinitatis invo­ catione, perficitur sacramentum. Minister hujus sacramenti est sacerdos, cui ex officio competii baptizare. In causa autem necessitatis non suium sacer- y :· j ■s/·.:·'· . 13C) DE SACRAMENTO BAPTISMI. dos vel diaconus, sed etiam laicus vel mulier, imo etiam paganus cl haere­ »τ· ticus baptizare potest, dummodo formam servet Ecclesiæ, et facere intendat, quod facit Ecclesia. Hujus sacramenti effectus est remissio omnis culpæ originalis et actualis; omnis quoque pœnœ, quæ pro ipsa culpa debetur. Propterea baptizatis nulla pro peccatis præteritis injungenda est satisfactio; sed morientes, antequam culpam aliquam committant, slatim ad regnum coelorum et Dei visionem perveniunt. Canones Concilii Tridentini Sess. VU. de Baptismo, 3. Mart. an. 1347. sub Paulo III. ■ Si quis dixerit, baptismum Joannis habuisse eamdem vim cum baptismo Christi ; anathema sit. π. Si quis dixerit, aquam veram et naturalem non esse de necessitate baptismi, atque ideo verba illa Domini nostri Jesu Christi, nisi quis rena­ tus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, ad metaphoram aliquam detorserit; anathema sit. III. Si quis dixerit, in Ecclesia Romana, quæ omnium Ecclesiarum mater est et magistra, non esse veram de sacramento baptismi doctrinam ; ana­ thema sit. IV. Si quis dixerit, baptismum, qui etiam datur ab hæreticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti,cum intentione faciendi,quod facit Eccle­ sia, non esse verum baptismum ; anathema sit. V. Si quis dixerit, baptismum libenim esse, hoc est, non necessarium ad salutem; anathema sit. Si quis dixerit, baptizalum non posse , etiamsi velit, gratiam amittere quantumcumque peccet, nisi nolit credere ; anathema sit. VH. Si quis dixerit, baptizatos per baptismum ipsum solius fidei debitores fieri, non autem universæ legis Christi servanda? ; anathema sit. 137 DECRETA ET CANONES. Vili. Si quis dixerit, baptizatos liberos cssc ab omnibus sanctio Ecclesiæ prae­ ceptis, quæ vel scripta vel tradita sunt, ita ut ea observare non teneantur, nisi se sua sponte illis submittere voluerint ; anathema sit. IX. Si quis dixerit, ita revocandos esse homines ad baptismi suscepti ntemoriam, ut vota omnia, quæ post baptismum fiunt, vi promissionis in baptismo ipso jam factio irrita esse intelligant, quasi per ea et lidci, quam professi sunt, detrahatur, et ipsi baptismo ; anathema sit. Si quis dixerit, peccata omnia, quæ post baptismum liunt, sola recor­ datione et lide suscepti baptismi, vel dimitti, vel venialia fieri ; anathema sit. XI. Si quis dixerit, vere et rite collatum baptismum iterandum esse illi, qui apud infideles fidem Christi negaverit, cum ad poenitentiam convertitur; anathema sit. Si quis dixerit, neminem esse baptizandum , nisi ea ætate, qua Christus baptizatus est, vel in ipso mortis articulo ; anathema sit. XIII. • · t 1 Si quis dixerit, parvulos, eo quod actum credendi non habent, suscepto baptismo inter fideles computandos non esse, ac propterea, cum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizandos; aut praestare omitti eorum baptisma, quam eos non actu proprio credentes baptizari in sola fide Ecclesiæ ; anathema sit. Si quis dixerit, hujusmodi parvulos baptizatos, cum adoleverint, interro­ gandos esse, an ratum habere velint, quod patrini eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti sunt, et ubi se nolle responderint, suo esse arbitrio relinquendos, nec alia interim poena ad Christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiæ aliorumque sacramentorum perceptione arceantur, donec resipiscant ; anathema sit. DE SACRAMENTO BAPTISMI. 158 CAPUT 1. DE ESSENTIA BAPTISMI, INSTITUTIONE, MATERIA AC FORMA i. Appellatione ac descriptione varia sacramentum baptismi tum Scriptura S. tum SS. Patres expresserunt. 1°. A materia dicitur lavacrum aquœ, ad Ephes, ο. 26. sacramentum aquœ, a Tertulliano L. de Bapt. c. I. 2°. Ab effectibus, lavacrum regenerationis ei renovationis, ad Tit. 3. a., quia spiri­ tualem homini vitam primo affert ; illuminatio, ad llebr. 6. 4., quia fides, cujus sacramentum est, illuminat intellectum. Eaque appellatio SS. Patribus Græcis perquam familiaris fuit ; unde S. Ctrillus Hierosolymitanus Cate­ cheses suas de Baptismo, Catecheses illuminatorum, hoc est baplizalorum , nuncupavit. Item : sigillum, signaculum ob characterem, quem imprimit, ac quia per baptismum homo coetui fidelium aggregatur. Sacramentum fidei a Concilio Trid. Sess. VI. cap. VU, quia in hoc sacramento homo solemncm professionem fidei vel perseipsum, si adultus sit, vel per susce­ ptores levantes, si sit infans, emittit. Sepultura hominis cum Christo in mortem, ad Rom. 6. L quia ut Christus mortuus resurrexit ad vitam novam ac gloriosam, ita homo in baptismo ad spiritualem vitam. 3°. A forma, sacramentum Trinitatis, quia sub expressa Trinitatis invocatione perficitur. At nos, retento nunc communi in Ecclesia baptismi vocabulo, in quæstionibus sequentibus illum penitius consideratum imus* Pi I. ARTICULUS I. i QUID SIT BAPTISMIS? QUANDO A CHRISTO INSTITUTUS? 5. Dico 1. Sacramentum baptismi spectatum physice recte definitur: Ablutio corporis sub prœscripta verborum forma. Sumptum metaphysicc vero: Sacramentum regenerationis, sive institutum ad fidelium regenera­ tionem spiritualem. Prior definitio admittitur quoad rem ab omnibus. Altera quoque leges reel® definitionis servat : sacramentum enim locum tenet generis proximi; regeneratio vero differentiae; illam enim solus baptismus inter sacramenta significat, ct efficit : etsi enim etiam pœnitentiæ sacramentum hominem spirilualiler vivificet; id tamen facit potius per modum resuscitationis, cum sacramentum hoc supponat, hominem jam fuisse in Christo genitum ; baptismus vero, quia ex primaria institutione sua primam spiritualem vitam confert, per quam homo a statu peccati transfertur ad statum adoptionis filiorum Dei, inde regenerationis nomen obtinet. Utroque modo autem, physice ac metaphysice, sumptus baptismus brevibus definitur : Sacra­ mentum regenerationis per lavacrum aquœ in verbo vitæ. Ubi essentiam melaphysicam exprimit sacramentum ut genus, et vis regenerativa ut dif- --- ./7.--.--— DE ESSENTIA ET INSTITUTIONE BAPTISMI. 159 ferentia ; essentiam vero physicam adsignilicat lavacrum aquæ ut materia, et verbum vitæ, hoc est expressa S. Trinitatis invocatio, ut forma. G. Si dicas : Igitur non differunt baptismus Christi et baptismus Joannis. Prob. Nam in utroque reperitur idem signum, idem auctor, eadem signi­ ficatio; ergo ct idem sacramentum. Prob. Ant. per part. 1°. Est idem si­ gnum ; nimirum aqua ad ablutionem data : Ego baplizavi vos aqua; Marc. 1. 2°. Idem auctor juxta ipsiusmct Joannis Baptistæ verba : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit; Joan. 1. 3°. Eadem significatio ; nam de Joanne baptizante dicitur : Erat prœdicans baptismum pœnitentiæ in remis­ sionem peccatorum; Luc. 3. sicut nimirum de baptismo Christi dicitur : Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem pec­ catorum; Act. 2. ; ergo ulerque baptismus peccata remittebat. 7. Observa : Jam olim Petilianus Donatista, apud S. Aug. L. 2. contr. litte­ ras Petiliani, c. 32. unum esse docuit Joannis et Christi baptisma, in quo tamen tres essent gradus : aquam, dicebat, Joannes praebuit : Christus Spi­ ritum sanctum contulit : Paracletus vero ignem detulit e coelis ; sed hæc tria unum idemque sacramentum constituunt. At Petiliani errorem ibid, n. 73. sic confutat Augustinus : Si ergo aqua Joannis ad eumdem (baptismum) pertinet cujus unitas commendatur, non debuerunt baptizari, jubente Paulo apostolo, quos compererat baptizatos a Joanne : jam enim habebant aquam ad eumdem, sicut dicis, baptismum pertinentem : restabat ut Spiritum sanctum et ignem acciperent, quia defuerant Joanni, ut compleretur baptismus tribus, ut asseris, gradibus consecratus. Pelilianum postea secutus est Calvinus cum suis, Lulheranisque. E Catholicis vero alii, ut Durandus, baptismum Joan­ nis pro vero habuerunt sacramento, sed Legis veteris, proin distincto a Christi baptismate. Alii, ut S. Bonavent., S. Th. in. 4. Dist. 2. eum inter utramque Legem quasi medium putarunt. Alii demum, utS. Tu., re melius perpensa, in Summa 3a. p. q. 38. a. 1. ad 1. Baptismum Joannis non fuisse per se sacramentum, sed quasi quoddam sacramentale disponens ad bapti­ smum Christi asserunt. His positis, R. N. illat. et supp. fuisse sacramentum Joannis baptisma. Nam 1°. non fuit sacramentum Legis veleris, quæ usque ad Christi mortem tenuit, post quam coepit esse mortua, quia de ratione veri sacramenti est, ut sit ritus stabilis ac permanens; at Joannis baptisma brevi admodum tempore sub­ stitit, nimirum quantum, ut S. Aug. ait L. 5. de Bapt. c. 9., satis esset ad parandam viam Domino. 2°. Ncc erat sacramentum Legis novæ, tum ex ra­ tione data; tum quia de hujus essentia est, esse institutum a Christo : at baptismus Joannis non fuit institutus a Christo speciali ea ratione, quæ ad sacramentum novæ Legis requiritur; sed ab ipso Joanne, licet ex speciali inspirationcS. Spiritus, ad parandam hoc modo per poenitentiam viam Do­ mino; unde in Scriptura nunquam dicitur baptismus simpliciter, sed sem­ per cum addito Joannis. Præterea multiplex alia inter utrumque baptismum intercedit differentia. 1°. Ille Joannischaracterem non impressit; cum baptizati ab eodem rebapti­ zari debuerint, Actor. 19. secus ac se res cum baptismo Christi habet. Deinde si unus idemque baptismus esset, cur Paulus baptizatos a Joanne 160 - UE SACRAMENTO BAPHSMl. rebaptizari jussit in nomine Domini Jesu? 2°. Differunt offectu; bapti­ smum enim Joannis nullam produxisse gratiam , ipsemet testatur Joannes, Matth. 3., Marc. 1., Luc. 3., se Messiam non esse ex eo probans, quod Messiæ baptismus Spiritum sanctum collaturus esset, ipse vero nudum exhibeat ministerium aqua : Ego baptizari vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. 3*. Joannes non baptizabat forma, qua Christi confertur baptismus; item adultos tantum pœnitentiæ capaces tingebat. Unde merito S. Turn. Synodus Sess. VII. Can. 1. danmat Lulheranos ac Calvinistas, propter quos hic canon fuit positus : Si quis dixerit, baptismum Joannis habuisse eamdem vim cum baptismo Christi ; anathema sil. Ad prob. R. Equidem signum , sive aqua in utroque baptismo communis est; sed non cætera, ex dictis; unde palet responsio ad prob. Pm. et 2im. Ad prob. 3*m. R. V. quoad significationem ; hæc enim in sacramentis Christi practicaest respectu gratiæ: at talis significatio non erat in Joannis baptismate; hæc enim Luc. 3. in remissionem peccatorum, non cum hac voce bapt ismum, sed cum altera pœnitentiæ conjungi debent; ac sensus est: prædicans baptismum pœnitentiæ, quæ poenitentia in remissionem peccatorum est, seu ad hanc obtinendam disponit. Nec proinde inter tex­ tum Luc. 3. et alterum Act. 19. est paritas; hic enim baptismus Christi dicitur simpliciter in remissionem peccatorum; ibi vero : baptismus pcenitentiœ in remissionem peccatorum , hoc est ad poenitentiam excitans, qua remittuntur peccata : indeque baptismus Joannis ab Aug. dicitur remissio peccatorum in spe. de Bapt. conlr. Donat. L. a. n. 10. Eodem sensu quidam Patres intelligendi sunt, ut S. Basil., dum L. 1. de Bapt. c. 2. n. 5. in baptismo Joannis peccata, quæ quis confessus esset, ait remissa fuisse, nimirum per poenitentiam. Dum vero S. Aug. inquit L. a. de Bapt. c. 10. nolle sc pugnaciter agere cum illis, qui dimissa in baptismo Joannis esse peccata contendunt ; non ea hoc sensu dixit, ac si sup­ poneret, vere probabilem esse eorum sententiam , qui hoc contenderent; sed veluti, ut dicimus, permisso hoc , non concesso, quasi diceret : etsi per­ mittamus Donalistis peccata per baptismum Joannis remissa fuisse, quid hoc eoriim causam juvat? Ideonc, quia baptizati baptismo Joannis reba­ ptizari debuerunt, sequitur, etiam baptizatus baptismo Christi ab hæreticis rebaptizandos esse? Sinceram hanc esse Aug. mentem, inde patet, quod lococil. lotus in eo sit, ut ostendat, iterari debuisse Joannis baptisma, eo quod peccatum non deleret, nisi in spe. 8. Dico II. Christus baptismum ante passionem suam instituit. Prob. I. Christus saltem per discipulos suos jam ante suam passionem baptizavit, ut constat ex Joan. 3. 22. Post heee venit Jesus el discipuli ejus in terram Judceam, et illic demorabatur cum eis , et baptizabat. Ac Joan. 4. 1. et 2. Cl erijo cognovit Jesus , quia audierunt Pharisœi, quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes (quanquam Jesus non bapti­ zaret, sed discipuli ejus). Atqui non baptizavit Joannis baptismate; quia baptismus Christi semper præfertur baptismo Joannis, quod prior Spiritum sanctum conferret ac remissionem peccatorum, non ille Joannis, ipso id Præcursort testante : Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis... hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. Joan. 1. DE ESSENTIA ET INSTITUTIONE BAPTISMI 161 Neve dici possit, baptismum Christi ante passionem non fuisse sacramentalcm, obstat, quod Act. 19. baptizati a Joanne rebaptizat i fuerint, nun­ quam vero, qui a discipulis Christi baptizati fuerant ante ejusdem passio­ nem; ergo baptismus hic sacramentalis fuit. Deinde in hoc baptismo aderant omnia ad sacramentum novæ Legis requisita : Γ. ritus externus , ut per se palet; 2°. institutio Christi ; hujus enim jussu et missione baptizabant disci­ puli; 3°. collatio graliæ conferebat enim Spiritum sanctum. Joan. 1. cit. 9. Prob. 11. Apostoli jam ante Christi mortem alia a Christo receperunt sacramenta, ut Eucharistiam in ultima cœna, item tunc Ordinem, juxta Trid. Sess. 26. c. I.; ergo necesse est, sacramentum baptismi ante perce­ perint. Quomodo, inquit S. Aug. episl. 163. (al. ii. c. 5. n. 13.) poterant Eucharistiam accipere (Apostoli) nondum baptizati ? Et vero semper in Ecclesia baptismus sacramentorum cæterorum fuit habitus janua. Unde idem S. Pater epist. 108. (al. 263. n. 4.) ad Seleucianum ait, quod, etsi non habeatur in Scripturis, credi tamen oporteat, Christum per se ipsum baptizasse Apostolos. Nicephor. autem L. 2. Hist. cap. 3. ex Evodii Antiocheni Apostolorum ea in sede successoris quadam epistola refert, quod Christus ipse tantummodo baptizarit Petrum; Petrus Andream et filios Zebedæi; ii deinceps reliquos; septuaginta autem illos Petrus et Joannes. 10. Neque dixerit quispiam , Apostolos ex dispensatione Christi accepisse Eucharistiam et Ordinem ante sacramentum baptismi : vel, etsi Apostoli verum baptismi sacramentum acceperint a Christo, eo quod ab hoc ordi­ nandi essent in ultima cœna, ac Eucharistiam percepturi ; non ideo tamen sequi, quod Baptismum eumdem etiam contulerint Judæis aliis; sed satisfit Scripture saerde dicendo, quod missi a Christo discipuli baptizarint baptismo Joannis. Nam primum gratis omnino sine ullo fundamento tam in Scriptura quam Traditione asseritur. Præterea obstat allata auctoritas. Demum minime conveniebat, Principes et Pastores Ecclesiæ alia in hanc ingredi janua, quam postea oves : al semper baptismus et sacramentorum et Ecclesiæ janua fuit. Alterum inde corruit 1°. quod ex dictis, baptizati a Joanne, vel ejus baptismale, rebaptizari debuerint, Act. 19. ; nullus vero eorum, qui a Christi discipulis baptizatus fuerat, dicente Aug. Tr. 3. in Joan. n. 18. Dedit Judas (Baptismum) et non baplizatum est post Judam : dedit Joannes, et baptizatum est post Joannem: quia si datus a Juda baptismus sit, Christi erat. 2°. Quia Joan. 3.23. orta fuit discipulos Joannis interet Judæos quaestio, quænam purificatio, an illa Christi, an altera Joannis esset melior ? Item conquesti dicuntur ibid. Joannis discipuli, quod plures ad baptismum Christi quam Joannis accederent; ergo discipuli Christi non Joannis baptismum confere­ bant, sed Christi, el quo ipsi fuerant baptizati; alias enim et quæslio illa et querela cessassent. 3". Ob dicta in prob. 1*. 9 I ! j ; ; | I 11. Dico 111. Quo tempore Christus instituerit baptismum, controversum est : Probabilius tamen 1°. Christus non instituit baptismum antequam v. p. 1. £·· ! · | ; j ; I 162 L DE SACRAMENTO BAPTISAI!. ipse baptizaretur a Joanne; nec 2°. quando ab eodem baptizabatur in Jor­ dane; nec 3°. in colloquio cum Nicodemo ; sed 4°. quando ipse Apostolos et discipulos ad praedicandum et baptizandum misit. Prob. J*. />. quæ est communis omnium : quia antequam baptizaretur Christus, nec praedicaverat Evangelium, nec condiderat legem aliquam, nec assumpserat Apostolos , quos de baptismo instrueret. Prob. 2*. p. Si Christus tunc instituisset baptismum, ergo vel actu exer­ cito, vel signato : neutrum vero diei potest. Non 1“®. quia baptismus, quem tunc recepit Christus, non erat bapti­ smus Christi, sed baptismus Joannis. Quod si dicas Christum tunc insti­ tuisse baptismum, non hunc a Joanne recipiendo, sed hunc ipsum Bapti­ stam baptizando, uti sentire videtur S. Hieron. in cap. 3. Matth. in illa verba, sine modo, dicens : Pulchre dixit, sine modo, ut ostenderet Chri­ stum in aqua, Joannem a Christo in Spiritu baptizandum ; et S. Maximus homil. 1. de Epiphan. Verum hæc in Spiritu baptizandum plus non evin­ cunt, quam augmentum gratiæ conferendum Joanni a Christo , quo sensu et Apostolis praedixerat Christus, eos baptizandos esse Spiritu sancto. Et vero Matth. 3. ubi accurate tota illa describitur ceremonia, nec verbo insi­ nuatur, baptizatum tunc a Christo Joannem fuisse. Non 2um. quia 1°. sacramenti alicujus institutio actus est legislatoris; sacramenta enim para legis sunt, sicut vetera Legis veteris, ita et nova, Legis novæ ; sed Christus, cum baptismum susciperet a Joanne, non legisla­ toris peraonam, sed potius pœnitcnlis gessit, qui aliena jam peccata inci­ piebat abluere. Novi, ab adversariis reponi, Christum etiam in cruce et poenitentis personam sustinuisse, et legislatoris, verbis illis : Consummatum est, abro­ gando Legem veterem , et suam condendo novam ; verum nec in cruce for­ maliter, inque actu signato instituit Legem novam, nec sic abrogavit Legem veterem ; cum hæc etiam post mortem Christi non esset continuo mortifera et illicita, sed adhuc perduraret Hierosolymis saltem usque ad Pentecosten, imo juxta communiorem, usque ad sufficientem Legis novæ promulgatio­ nem, ipsis Apostolis varia adhuc legalia post Christi mortem observantibus, ut dictum alibi Tr. de Legib. Sed Christus formaliter legislator fuit, cum suam Legem praedicaret, quæ ad summum confirmata dici potest morte Christi, sicut testamentum, quod formali 1er jam conditum supponitur morte testatoris, filavero : Consummatum est, perperam dicuntur formalis Legis antiquæ abrogatio; sed ad litteram intelligi de iis debent, quæ prae­ nuntiata erant dc Christo, ut pateretur, juxta illud Luc. 18. 31. Ecce ascendi­ mus Jerosolymam, ct consummabuntur omnia, quæ scripta sunt per Pro­ phetas de Filio hominis. 2°. Quia ex tota Christi baptizat! historia ad summum evinci potest insti­ tutio quædam baptismi inchoata, exemplaris, non vero formalis, ut solu­ tione objectionum patebit; ergo. Prob. 3*. p. Quia non est verosimile, nec erat conveniens, sacramentum adeo omnibus necessarium instituere voluisse Christum in conclavi velut in angulo, cujus rei nulli adessent testes , nisi unica persona privata, quæ in­ super non debebat esse illius institutionis praeco. Deinde ideo dici posset tunc institutum baptismi sacramentum, quia Christus dixit Nicodemo : Nisi quis I»E ESSENTIA ET INSTITUTIONE BAPTISMI. 163 renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. Joan. 3. Aliud enim aflerri non potest; sed verba illa etsi summam baptismi a Christo instituendi necessi­ tatem evincant, non tamen formalem ejusdem institutionem; sicut nec illa Eucharisliæ Joan. 6. Nisi manducaveritis carnem Filii hominis... non ha. bebitis vitam in vobis. Prob. 4a. p. Ea ex dictis sequitur; cum aliud tempus non appareat. Prae­ terea habetur hic praclica baptismi declaratio, ct intimatio cum praescri­ ptione materiae et formae, quae sola est formalis baptismi institutio; cum enim Christus discipulos ad baptizandum mitteret, necessario debebat eos de baptismi sui materia et forma instruere. 12. Obj. 1. conlr. Conci. 2am. 1°. Baptismus Christi suam ab ejus passione efficaciam habuit ; ergo illius institutio hanc non praecessit. Conf. Et vero ante passionem nondum Spiritus erat datus, quia Jésus nondum erat glori/icalus. Joan. 7. 39. ; ergo baptismus, per quem datur Spiritus sanctus sive gratia, nondum fuerat ante glorificationem Christi, sive resurrectionem in­ stitutus. 2’. Christus non nisi post resurrectionem legitur, Apostolis dedisse pote­ statem baptizandi, scilicet Matth. ult. Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. Et hæc mens S. Leonis est epist. 16. ad episcopos Siciliae cap. 3. dum inquit : Christus, postquam resurrexit a mortuis, Disci­ pulis suis... et formam et potestatem tradidit baptizandi; ergo. 3°. S. Chrysostomus homil. 28. (al. 29.) in Joan. n. 1. et Theophylactus in cap. 3. Joan, aperte docent, baptismum quo discipuli Christi baptizabant, non remisisse peccata, et fuisse in aqua tantum sine Spiritu; nec ullam inter baptismum discipulorum Christi et Joannis faciunt differentiam. Idem Ter­ tullianus senserat dc Bapt. c. 11. AcS. Optatus Milevit. Lib. 3. contra Parmen. c. 5. inquiens : Nemo tinctus fuerat in Trinitate ; nemo adhuc noverat Christum; nemo audierat esse Spiritum sanctum. At ubi venit tempus pleni­ tudinis, certo tempore dedit leges baptismatis Filius Dei, et dedit viam, qua iretur ad regnum calorum ; etiam tunc prœcepit dicens : ite, docete, etc.; ergo. 4°. Juxta S. Aug. Tr. IB. in Joan. aliosque communiter, sacramenta Eccle­ siae de latere Christi in cruce profluxerunt; ergo. 3°. Baptismus aperit baptizato coelum : atqui ante passionem Christi ne­ mini patebat coelum; ergo et ante hanc nemo baptismo Christi baptiza tus fuit. 13. R. Ad lum. R. 1°. Si quid valeret hoc argumentum, probaret, nequl· dem Eucharistiam institutam fuisse ante Christi passionem. R. 2°. In forma D. A. Baptismus efficaciam suam habet a passione Christi vel prævisa, vel actu peracta C. necessario actu peracta N. Passio Christi est causa moralis ct meritoria; ut vero causa moralis et meritoria operetur, non est necesse, ut existai actu, sed sufficit, quod aliquando extitura et prævisa sit. Sic in Lege veteri, ob extitura merita Christi dabatur gratia. Quanto ma­ gis igitur Christus ipse jam existons, quique jam passionem acceptaverat, ac aliquo modo inchoaverat, multa pro salute nostra operando, poterat vim justificandi baptismo a se instituto annectere? 164 DK SACRAMENTO BAPTISMI. Ji/ Conf. R. D. .·!. Spiritus sanctus nondum erat datus visibiliter , sicut in die Pentecostes C. nondum invisibiliter A. Sic enim jam fuerat datus Apo­ stolis, sic Magdalenæ. sic paralytico, sic latroni in cruce. Ad 2u,n. R. D. .1. Christus non nisi post resurrectionem legitur dedisse Apostolis baptizandi potestatem universalem respectu omnium gentium C. particularem, respectu Judæorum .V. Hanc particularem dederat Joan. 3. ; quia vero Christus Evangelium suum omni creaturae praedicari voluit, pote­ statem baptizandi tandem Matth. ult. ad gentes omnes extendit. Dici eliam potest, quod Christus Matth. ult. datæ potestati baptizandi addiderit præceptum speciale 1°. pro Apostolis, ul hi Imptizare tenerentur omnes, qui bapti­ smum peterent; 2°. pro populis, ut hi tenerentur baptismum recipere post sufficientem promulgationem Evangelii. Ad S. Leonem R. Explico cum D. Inquit tunc formam baptizandi essen­ tialem esse traditam .V. accidentalem, hoc est, ritum, ordinem, quo mi­ nistrandus esset baptismus, primo nempe praedicandum esse gentibus, eas instruendas, ac deinde baptizandas C. Per formam hic S. Leo modum et ordinem ministrandi baptismi intelligil; minime vero pariem illam sacra­ mentorum constitutivam, quæ in verbis consistit, atque a Scholasticis, phrasi e schola Peripatetica ad sacra Theologiæ lyræa translata, forma dicitur; methodus enim explicandi sacramentorum partes per materiam et formam ante Theologiæ Scholasiicæ initia prorsus incognita fuit, etiam integro post seculo, quam Philosophia Peripatetica invaluisset. Unde nec primi Scholastic® Theologiæ Patres, IIcgo Victoria., Magister sententiarum Petris Lombardes illa methodo usi sunt ; ac si quando materine vocabulo utantur, non hanc sumunt in ordine ad formam sensu scholæ, sed quid­ quid est sensibile in sacramentis, ea voce comprehendunt. Sed , qui primus ita sacramenta exposuit, fuit Guiluelmvs Antissiodor. in summa Theol. an. 1215., quem deinde secuti cæteri, ipsum Cone. Flor, in Decret, ac postea Trident. Sess. 14. cap. 3. observante cum aliis Dominico Soto in 4. Dist. 1. q. Let G. ubi inquit, fidei esse Catholica, sacramenta constare rebus et verbis, quod sine manifesta haresi negari non posset ; quod vero res materia, verba forma nomine denotentur, ex usu Theologorum invaluisse, a quo recedere jam non licet, cum sit totius Ecclesia praxi consecratus. Quod si igitur Scriplores veteres ejusmodi utantur phrasi, forma baptismatis, ut Patres Concilii Milevitam anno 402., totum inlelligunt baptismi ritum, modum, ordinem, prout scilicet forma etiam sensu vulgari pro figura, modo, accipitur. Sed el revera S. Leonem cit. non hoc indicare voluisse, ut quibusdam videtur, baptismum post resurrectionem institutum fuisse, ipse ibid, declarat cap. G. dicens : Tunc regenerationis potentiam sanxit, quando de latere ipsius profluxerunt sanguis redemptionis et aqua baptismatis. Si vero in morte , quomodo post resurrectionem? Conciliari igitur secum ipso Leo debet, dicique, baptismum quidem ante passionem institutum fuisse; ejus pretium per sanguinem, unde suam vim haberet, declaratum in cruce; post resurrectionem totum baptismi, etiam gentibus conferendi, ritum præscriptum fuisse. Ad3um. R. In quæslionibus meri facti, qualis est præsens, quæ Patres in diversas traxerunt sententias, iis esse adhærendum, qui reni exactius pofl· I>E ESSENTIA ET INSTITUTIONE BAPTISMI. 165 derarnnt, el solidioribus nituntur fundamentis, ul in præsenti S. Aug. locis cit. in Conci., turn Tr. 13. ct 15. in Joan, hanc materiam ex professo ad S.Scripturæ sensum propius pertractans: S. Cyrii.lus Lib. 2. in Joan. (opp. I. 4. p. 156. 157. 175.), Hugo a S. Victore aliiqne. Et vero tantum S. Chrys. cITiieopuyi.acti fundamentum est illud Joan. 7. Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificalus. At constat ex didis, textum loqui de plenitudineSpirilus sancti dati visibiliter in Pentecoste; omnes enim Sancti habebant Spiritum sanctum etiam ante Christi mortern. Atque hæc responsio ad S. Ciirysost. Theophylact. Tertullian. accommodata est. Quoad S. Optatum sensus est, quod ante legem particularem baptizandi Judæos nemo fuerit in Trinitate tinctus ; postea vero Matth. ult. datam fuisse legem uni­ versalem gentes omnes baptizandi. Et vero ipse L. 5. de schism. Donatist. c. 3. ex his Christi verbis in ultima cœna : Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet, Apostolos jam ante fuisse baptizatos Christi baptismate infert. Ad 4um. R. 1°. probari nimium ; nec Eucharistiam ante institutam fuisse. R. 2°. D. Sacramenta fluxerunt e latere Christi, hoc est, suam inde insti­ tutionem acceperunt N. perfectionem, quatenus tunc consummata fuit causa eorum meritoria C. Ad 5u,n. R. D. M. Aperit cœlum, hoc est, baptizatum dignum reddit coelesti gloria, ad hanc ei jus conferens C. ut etiam tunc baptizali, si more­ rentur ante Christum, ante hunc ad eam admitti deberent N. Etsi baptizali ante Christum mortui haberent jus ad coelum, ul in hoc recipi deberent; non tamen conveniebat, ut iu illud reciperentur antequam Caput sive Christus in illud ascenderet. 14. Obj. II. cont. Concl. 3am. 1°. Tunc sacramentum dicitur institui, quando ritui externo confertur vis producendi gratiam : atqui hoc quoad baptismum factum fuit, quando Christus baptizabatur in Jordane. Min. prob. ex SS. Patribus : nam, ail S. August, serm. 3G. de Temp. (ai. in app. serm. 135. n. 4.), Ex quo Salvator in aqua se mersit, ex eo omnium gurgi~ tum tractus, cunctorumque fontium venas mysterio baptismatis consecravit. Juxta S. Ambrosium Lib. 2. in Luc. n. 83. Baptizatus est Dominus, non mun­ dari volens, sed mundare aquas, ut ablulœ per carnem Christi, quæ peccatum non cognovit, baptismatis jus haberent. Juxta S. Hieron. adversus Luciferian. n. 6. Christus in lavacro suo universas aquas mundavit. Juxta S. Maxi­ mum homil. 7. de Epiph. (opp. p. 65.) : Quod autem baptizalus est Agnus Dei, regenerantis baptismi salutare nobis munus est dedicatum. 2°. In baptismo Christi fuit designata forma, el insinuatus effectus : prior, quia tunc tota manifestata est Trinitas; Paler, cujus tunc vox audita est; Filius, qui in persona aderat; Spiritus sanctus in specie columbœ apparens; effectus, dum coeli aperti sunt ; ergo. Ad ]“«. R. iV. min. Adhuj. prob. N. Cons. quia hæc consecratio, sancti­ ficatio, de sanctitate formaliter tunc aquis collata nequii inlelligi, cum vis sanctificandi non sit formalifer. in aqua nisi per expressam Trinitatis invo­ cationem; hinc sanctificatio illa erat mera deputatio aquæ ad hoc, quod ordinaturus erat Christus; sed deputare aliquid, ul sit sacramenti insti- MR 166 de sacramento baptismi. tuendi materia, nondum est formalis sacramenti institutio. Nec plus ex Patrum sententiis evinci potest. Ad 2°“. R. D. J. Fuit tunc designata forma quomodocumque, exempla­ ntor : item sic insinuatus effectus C. formaliter .V. Aliud est manifestari Trinitatem ; aliud declarare practice et simul praecipere, ut aliquid fiat cum expressa trium personarum invocatione, quod est formam designare formaliter; at hoc Christus non fecit. Hinc illa Christi baplizati historia quædam imago tantum et exemplar fuit baptismi instituendi. Si dicas : Juxta S. Ambros. Lib. 1. de Sacram, cap. 5. n. 15. Christus etiam formam designavit formaliter; inquit enim S. Pater descendisse Spiritum sanctum, cum Christus formam baptismatis daret. R. D. Formam, id est, figuram, exemplar baptismi C. formam, prout nunc sumi consuevit a schola in ordine ad materiam A’. Valde perperam hic sensus tribueretur S. Ambrosio juxta superius dicta. A quo tempore ubiigare baptismus cceperit, inde pendet, quod Tract, de Legib. dicitur de obligatione Legis evangelicæ. ARTICULUS Π. DE MATERIA REMOTA BAPTISMI. 15. Praemitto. Duplicem in sacramentis oportere materiam distingui, remotam unam, alteram proximam, jam supra (Tract, de Sacram, in gen. Dissert. 2*. c. 1. a. 1. n. 103.) observavimus. Unde hic primum de baptismi materia remota, qure ordine ac consideratione prior est, movetur quæstio; circa quam duplex hærelicorum enor notandus venit. 1°. Eorum , qui aquam in baptismo penitus rejecerunt, etsi hunc alias non negarent, utCaiani juxta Tertlllian. L. de Bapt. c. 1., Manichaei, teste S. Acg. liter. 46., Seleucianiel Hermi an i, teste eodem Hær. 59. quibus Paulicianos accensent alii, uti el Waldenses Ebrardus c. 6. operis contra eosd. De Paulicianis tamen non æque certum est. 2°. Aliorum, qui quidem aquam retinendam putarunt in baptismo, sic tamen, ut in necessitate, deficiente aqua, quovis 1n liquore conferri posset, velut Lutherus in colloquiis symposiacis c. 17., Beza epist. 2 ad Tillium; aliique posterioris tevi Novatorum, teste Palavicino L. 9. Histor. Cone. Trid. c. 7. ubi inter propositiones varias ex recentioribus Lulheranis et Calvinistis excerptas hanc dc baptismo refert : Aqua vera et naturalis non est de neces­ sitate baptismi; ac propterea verba illa Christi : .Visi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancio, ad metaphoram detorquenda sunt; quam damnavit Thidextixcm Sess. 7. Can. 2. Et vero Calvinus L. 4. Instit. c. 15. per aquam nihil aliud quam Christi sanguinem vult intelligi, propter mundandi et abluendi similitudinem ; quem secuti Calvinistarum alii. Aliter tamen nunc passim censent Protestantes. 16. Dico I. Materia remota baptismi, eaque necessaria absolute, sola aqua naturalis seu dementaris est. Est de fide catholica juxta Trident. Sess. 7. Gan. 2. DK .MATERIA REMOTA BAPTISMI. I G7 Prob. I. Ex Scriptura : Joan. 3. S. Christus aicbal ipse Nicodcmo : Nisi quis renatus fuerit ex aqua el Spiritu sancto, non potest, introire in regnum Dei. Apostolus vero ad Ephes. 5. 2G. quomodo Ecclesia , immaculata Christi Sponsa, sanctificetur ab eo, ostensurus, inquit, ut illam sanctificaret, mun­ dans lavacro aquœ in verbo vilœ. Ac ne quis aquam hic figurate sumi existimet, ipsa continua praxis obstat ; nam Act. 8. a Philippo in fide instru­ ctus Eunuchus regime Candacis aiebat : Ecceaqua; quid prohibet me bapti­ zari? Et Aci. 10. 47. ait Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest, ut baptizentur hi. Al quæ hic figurata aqua? Prob. II. Ex consensu Patrum unanimi et praxi Ecclesiæ. Sic S. Justinus M. Apol. P. n. 61. de iis, qui ad religionem Christianam conversi, inquit: Deinde eo adducuntur a nobis, tibi est aqua... Nam in nomine cunctarum rerum Parentis, et Domini Dei et Servatoris nostri Jesu Christi et Spiritus sancti in aqua tunc lavantur. Tertull. L. de baptismo his orditur verbis : Felix sacramentum aquœ noslrœ. Ac, plerisquc aliis in re aperta praeter­ missis, S. Aug. Tr. 15. in Joan. n. 4. Tolle, inquit, aquam, et non est ba­ ptismus. Sed et Ecclesia semper eos suo sinu expulit, accensuitque haereti­ cis, qui aliter sentirent, ut vel ex relatis iis initio hujus articuli patet. Accedit responsum Greg. IX. ad Archiepiscopum Nidrosiensem in Norwegia, ubi pro aqua in baptismo adhibebant cervisiam : Cum secundum doctrinam Euange­ licam oporteat ex aqua et Spiritu sancio renasci > non debent reputari rite baplizati, qui in cervisia baptizantur. Ut proinde merito Cone. Flor, in Decr. doceat : Materia hujus sacramenti est aqua vera et naturalis; ac Trid. Sess. 7. Can. 2. jure damnet oppositum asserentes. Ratio a priori sola et tota est Christi instituentis voluntas; cujus varias congruentias affert Doctor Angelicus hic q. 66. a. 3., ac post hunc Theologi, desumptas a proprietatibus aquœ. Quidquid igitur veræ usualis aquæ nomine inter homines venit, materia baptismi est, sive marina sit, sive fluviatilis , sive fontana, sive putei, sive paludis; sive limpida sit, sive turbida; salsa, sive dulcis ; frigida, sive calida; colorata, sive non; pluvialis vel alia. Nec refert, quod ex nive aut gran­ dine resolutis sit. Dico : resolutis; grando enim, nix, glacies, nebula non resoluta, ut nomine aquæ non veniunt nec per se abluunt, ita materia baptismi esse non possunt. E contra vero quidquid usualis aquæ rationem non participat, esse nequit baptismi materia, ut vinum, lac, oleum, saliva, sudor, lacrymœ, cervisia, lixiviæ perfectœ, succi ex pomis, pyris , cerasis expressi ; nec si aquæ naturali aliud misceatur heterogeneum, ut hominum esse aqua usualis desinat. In dubio autem, utrum liquor aquæ naturalis, vel usualis naturam habeat, eo extra necessitatem uti nunquam licet, sed in necessitate tantum. De quibus pluribus Theologia Moralis pertractat. Sed et illud præterea curandum, ut, qui baptizant, dum possunt, aqua benedicta utantur, non equidem, quod hoc de necessitate sacramenti sit; sed quia decentius fit, juxtaqne Ecclesiæ praxin. Ac quidem in baptismo solemni aqua esse debet, juxta morem Ecclesiæ, chrismate permixta, eodemque anno in pervigilio Paschæ vel Pentecostes benedicta, ex praescripto Ecclesiæ. 168 1 ·’- πε sacramento baptismi. 17. Obj. I. Fundamentum dogmatis catholici est illud Joan. 3. Xis i quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancta; sed hoc infirmum est. quia in hoc textu aqua non litteraliter. sed metaphorice debet accipi, scilicet pro Spiritu sancto interius animam abluente ; quod Prob. 1°. Quia sicut in cit. textu dicimur renasci ex Spiritu, sic per aquam : sed Spiritus non habet rationem maleriæ baptismi ; ergo æque parum aqua. 2°. Christus cit. loc. reprehendit Nicodemum. quod ignoraret, hominem ex aqua renasci posse : sed si de vera aqua locutus fuisset Christus, imme­ rito reprehendisset Nicodemum ; cum enim renascentia hominis ex aqua dependeret a Christi voluntate libera, Nicodemus scire non poterat, aquam ad renascenliam hominis esse necessariam. 3°. Siculi cit. loc. dixit Christus : .Visi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancio ; ita Malth. 3. dicitur de Christo : Ille vos baptizabit in Spiritu sancto et igne; ergo sicut hic non intelligitur verus ignis; sic nec in priore loco aqua vera; sed utrobique intelligitur Spiritus. Unde et S. Chrtsostomus homil. 31. in Joan. (al. 32. η. 4. ) ait, Spiritus sancti gratiam in Scriptura modo ignem, modo aquam appellari. 4°. S. Joannes Baptista Matth. 3. ipse suum baptisma per hoc distinguit a baptismate Christi, quod ipse in aqua, Christus vero in Spiritu sancto baptizaret; ergo supponit renascendam hominis fieri per gratiam Spiritus sancti intus operantis; ut proinde hæc : ex aqua et Spiritu idem sonent, ac per Spiritum interne instar aquro mundantem et abluentem. R. 1°. .V. eo solo textu niti Catholicos, sed et aliis in Conci, relatis, qui ad sensum metaphoricum deflecti non possunt, tum praxi et traditione Eccle­ siae perpetua. R. 2°. .¥. min. ejusque rationem. Jd prob. liD. R. .V. .1. Spiritus non potest esse alicujus materia sacra­ menti; potest vero aqua; ergo ab uno ad alterum non tenet paritas. Proin juxta subjectam materiam per Spiritum sanctum indicatur causa efficiens spiritualis renascentiæ ; per aquam vero materia, sive aqua naturalis, eum nihil sit, quod suadeat aut cogat alio in sensu aquam accipere; ipsaque semper ita intellexerit Ecclesia ab Apostolorum ævo, adeo ut nec Pelagiam hic ad commentum aquæ metaphoricæ sint ausi recurrere. Ad 2*“. R. N. min. Reprehenditur enim Nicodemus, quod , cum Christus clare non de regeneratione carnali, sed spirituali loqueretur, utpote de renascentia ex aqua et Spiritu sancto, cujus omnes homines capaces sunt, ipse tamen, licet in lege peritus, magister in Israel, Christi dicta de renascentia carnali acciperet. Deinde scire, utpote legis Doctor, debuerat, quod prædixerat Ezechiel cap. 36. terram, id est, homines per aquam renovandos esse : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab inquinamentis vestris, etc. Demum cum Judaei ipsi neophytos suos bapti­ zarent adhibitis purificationibus variis, itaque renovatos haberent pro hominibus novis; quin ipsi Judaei variis se baptismatibus purificarent; de­ buerat facile advertere, posse a Deo per aquam homines regenerari spiritualiter. dd3‘“. R. 1°. .V. J. Nullus·enim unquam, si Hermianos et Seleucianos haereticos exceperis, credidit, ignem venim de necessitate baptismi esse; DE MATERIA REMOTA BAPTISMI. Ιβθ G contra constat, Christum ejusque discipulos, hornmque exemplo Ecclesiam semper baptizasse in aqua : igitur recto Joan. 3. aqua vera maleriæ in baptismo tenere locum dicitur ; ignis vero Mattii. 3. sumi symbolice, vel metaphorice ad significanda dona Spiritus sancti ; sed et falsum, a S. Chrysost. dici in loco controverso aquam ct Spiritum pro eodem sumi, sive aquam pro Spiritu. R. 2°. Negari potest conseq.j cum et alii Patres, ut S. Damascenus L. 4. Orthod. fid. c. 9., ignem litterali accipiant sensu, velinlque S. Praecursorem alludere ad linguas igneas, quæ in Pentecoste supra Apostolorum capita dispertitæ visæ sunt. Ad PD‘. R. D. Distinguit suum baptisma per hoc, quod suum baptisma conferat in aqua, vel ratione materiæ, quasi baptismus Christi non habe­ ret aquam pro materia .V. uterque enim erat in aqua, ut vel ipsa discipu­ lorum Joannis orta contentio evincit : ratione effectus, quod Joannes bapti­ zaret in aqua tantum sine collatione gratiæ Spiritus sancti, quam conferebat baptismus Christi C. 18. Obj. II. 1°. Siricius Papa sec. IV. exeunte, item Stephan. II. sec. VIII. cum in Gallia versaretur, approbarunt baptisma in vino collatum, ut qui­ dem de Stephano videre est apud Sirmondom t. 2. Concil. Galliæ, et LabB.EUM t. 6. Cone. p. 1652. 2°. Moschus in Prato spirit, cap. 176. initio sec. VIL, tum Nicephor. L. 3. cap. 37. referunt Judaeum , deficiente aqua,in necessitate baplizatum fuisse arena, snbitoque a morbo, a quo fuerat correptus, convaluisse; ergo va­ luerat hic baptismus, utpote miraculo comprobatus. 3°. In baptismo significatur ablutio interior; sed et alii liquores specie ab aqua distincti illam significare possunt ; ergo et hi esse baptismi materia poterunt. Ad lum. R. Ar. .-Im. Utrumque rescriptum supposititium, vel certo adulte­ ratum fuit 1°. quia nullum tale responsum datum ab his Pontificibus in Archiviis Romanis, nec aliqua collectione Canonum unquam reperiri po­ tuit; 2°. 1res duntaxat manuscript! codices hæc responsa referunt, sed sibi contradicendo; duo illa soli Stephano II., unus soli Siricio attribuit; nec in ipsa ratione historica consentiunt ; 3°. quia nulli est verisimile summos illos Pontifices ignorasse traditionem tam communem, quæ nec infimos clericos laicosque latebat. Hinc et nota marginalis t. 6. Cone. Labb. monet, hæc, quæ in responso Steph, de infantibus vino baptizatis extant : Infantes sic permaneant in baptismo, esse glossema a librario quodam temere intrusum. Ad 2um. R. 1°. Permissa veritate historiæ, Ν. Cons. Gratia enim restitutae sanitatis dari a Deo illi Judæo potuit intuitu baptismi flaminis, vel ob hujus bonam fidem. Et vero refert Moschus, eum ardentissimum habuisse baptismi desiderium; et ob hoc fuisse sanitati redditum. Deinde si vera est historia, inde potius probatur dogma catholicum ; nam , ut cit. auctor subdit, post­ quam eumdem Ascalonem ad Dionys. episcopum duxissent : Visum est B. Dionysio mittere fratrem illum ad Jordanem ibique baptizari. Nicephor. vero ail, Dionys. Alexandria} episcopo cum Ecclesia visum est, aqua insuper ad eum modum initiatum juxta Ecclesiæ traditionem abluendum esse. % 170 DE SACRAMENTO BAPTISMI. Dixi : Permissa veritate; nam historia hæc saltem dubiæ fidei est; Oedre·: nus enim eam sub Antonino Pio contigisse ait; Niceph. sub Aurelio ; Moschus scribit, hunc Judæum ductum fuisse ad Dionys. Ascalonis episcopum; Niceph. ad Dionys. Alexandria?. Ad 3um. R. A'. min. 1°. Quia non omnes liquores ad abluendum apti sunt; saltem non ita perfecte mundant et abluunt, ut aqua, cum ex aliorum liquorum usu remaneat quædam adhuc infectio, odor, etc. 2°. Non haben­ tur tanta copia. tam facile. Ac demum materia sacramenti non tantum ex analogia qualicumque cum effectu spirituali judicatur, sed principaliter exigit institutionem divinam ad suum effectum producendum. ARTICULUS 111. DE MATERIA PROXIMA BAPTISMI. 19. Præmitto, Ablutionem in baptismo esse hujus materiam. nemo am­ bigit; universim enim materiæ proximæ nomine ea intelligitur actio, qua materia remota applicatur ; hæc vero actio in baptismo, ablutio sive baplizatio est juxta illud Matth. ult. baptizantes eos. Sed cum externa illa cor­ poris ablutio modis possit tribus peragi, 1°. immersione in aquam ; 2°. asper­ sione aquæ; 3°. affusione; hinc quaeritur : quænam ex his ablutio necessaria sit necessitate sacramenti ? Deinde cum ablutio una pluribusque vicibus fieri possit, utrum pariter necessaria sit trina vel immersio, vel aspersio, vel affusio ; aut utrum una tantum ? Ubi ante observandum 20.1. Immersionem trinam primis XII seculis perquam usitatam fuisse in Ecclesia, constat ex S. Justino Apol. 1·. n.51.,S. Basil. L. deSpir. S. cap. 27., Tertull. L. de Cor. mil. c. 3., S. Ambros. L. 2. de Sacram, cap. 6. n. 19., S. Greg. L. 1. epist. 43. ad Leandrum (opp. t. 2. p. 532. B.), antiquissimis Cnecorum Euchologiis ac Latinorum Ritualibus, tum Alcuino, Amalario, Walafrido Strabone, et quotquot ferme de divinis officiis scripserunt. Quin S. Thomas seculi XIII (obiit enim an. 1274.) 3. p. q. 66. a. 7. tutius esse, inquit, baptizari per modum immersionis, quia hoc habet usus communior. Utebantur hoc ritu passim veteres, ut exprimerent imitationem mortis Christi ac triduanæ ejus sepultura?, ut S. Leo M. epist. ad episcopos Siciliæ ait, ac Trinitatem personarum, ut Tertul. L. contr. Praxeam cap. 26. inquit : Aon semel, sed ter ad singula nomina, in personas singulas tingi­ mur. Ac quo magis repræsentarent spiritualem regenerationem internam, sordiumque sive peccatorum depositionem , baptizandus depositis omnibus vestibus immergebatur, sic ut salutaris aqua supra caput coiret. A quo ritu soli ex hæreticis recesserunt postea Eunomiani, Arianæ hæresis monstrosus partus, qui baptizandos inverso capite immergebant usque ad pectus pedi­ bus in sublime extantibus; ut refert Theodoretus Hæretic. Fabul. L. 4. c. 3. (opp. t. 2. p. 236 . 237.), et ante ipsum Epiphanius Hær. 76. (opp. t. 1. p. 992. C.): ideo vero a cœleris corporis partibus prohibebant aquam , quod illas malas, execrandas dicerent. DE MATERIA PROXIMA BAPTISMI. 171 21. II. Ab hoc tamen baptizandi ritu per immersionem duplex erat casus exceptus. Primus, si ægroli in extremo vitæ periculo baptismum expeterent; tunc enim decumbentibus in lecto conferebatur aspersione vel affusione, dictusque inde Baptismus clinicorum, de cujus valore cum dubitaret Magnus episcopus, ac S. Cyprianum consuleret, hic respondit valere, epist. 76. n. 13. et seqq. Ac valuisse vere judicio Ecclesiæ hunc baptismum, inde constat, quod baptizati clinici, si convaluissent, nunquam rebaptizati sint. Nec refert, quod postea ad ordines non admitterentur juxta varios canones; hanc enim legem plures condiderant Ecclesiæ, non quod invali­ dum putarent hunc baptismum, sed in poenam gravis negligentiæ, quod baptismum usque eo distulissent; tura, ut proposita hac pœna deterre­ rentur alii a nimis morosa ac culpabili dilatione sacramenti tam necessarii. Secundus, si sufficiens ad immersionem aquæ copia ob necessitatem et circumstantias temporis haberi non posset, velut si baptizandus esset martyrin carcere; vel hic baptizare vellet alium, ut de S. Laurentio ejus martyrii Acta perhibent. Quin haud dubie sic Paulus in carcere Act. J9. custodem carceris cum omni domo suabaptizavit. 22. III. Ritus immersionis trinæ postea initio seculi VII. Arianorum occa­ sione nonnihil immutatus fuit in Hispania; cum enim Ariani Trinitatem dividerent, tres distinctas asserendo naturas, et ad hoc suum dogma expri­ mendum ter baptizandos immergerent; quin ex immersione trina, usitata etiam Catholicis, hos impugnandi occasionem sumerent, hi ad indivisam in Trinitate unitatem ac personarum consubstantialitatem significandam una cœperunt immersione uti; approbante S. Greg. M. L. 1. epist. 43., postquam ea de re consultus fuisset a Leandro Hispalensi episcopo, ut innuit Cone. Tolet. IV. an. 633. cap. 6. ac refertur Dist. 4. Can. 80. 85. de Consecr. In aliis tamen Ecclesiis ritus immersionis trinae perstitit usque ad sec. XIII. velut ex S. Tn. discimus ante cit. : Communiter, inquit, observatur in baptismo trina immersio, et ideo graviter peccaret aliter baptizans, quasi ritum Ecclesiæ non observans. 23. IV. A seculoXIV. autem in tota ferme latina Ecclesia,/ abrogato immerο sionis ritu, alter per affusionem invaluit, hanc plerisque ritualibus Libris, qui ab eo tempore editi, praescribentibus. Dico : ferme, quia hic illic immer­ sio adhuc saltem permissa, et aliquo in usu fuit, ut constat ex Rituali Ro­ mano Pauli V., Actis Ecclesiæ Mediolanensis, et Synodo Benevent. an.1693. sub Cardinali Ursini postea summo Pontifice sub nomine Benedicti XIII. qui ipse ante Pontificatum parvulos baptizans eos immergebat. Ritum hunc affu­ sionis nunc in Ecclesia latina receptum huic, soluto Cone. Flor., graviter exprobravit Marcus Ephesinus, aliique schismatici Græci hodie, asserentes, trinam immersionem esse de necessitate sacramenti, ideoque gravem in erro­ rem incidisse Ecclesiam latinam : at immerito, ut nunc ex dicendis patebit. 24. Dico I. Ritus immersionis non est necessarius necessitate sacramenti ; sed valet baptismus collatus sive per immersionem, sive per affusionem, sive per aspersionem. Prob. contra Græcos. 1°. Ezechielis 36. baptismum praenuntians Propheta L1 de sacramento baptismi. inquit : Effundam super vos aquam mundam, quod passim de haptismo Patres accipiunt. 2°. Baptismum clinicorum validum censuit S. Cypr. juxta num. 21., Cone. Antissiod. an. 378., Matiscon. 11. an. 583. Can. 3. aliaque; nec usquam rebapti­ zari jubentur clinici, nequidem a Patribus, qui rebaptizantes dicti ; ergo judi­ cabant omnes immersionem non esse de necessitate sacramenti; alias reba­ ptizari debuissent ; nec illorum baptismus potuisset haberi validus; sicut quia naturalis aqua est de necessitate sacramenti, si quis in quocumque vitæ pe­ riculo, deticiente aqua, baptizalus esset vino, similique liquore, qui specie ab aqua differt, nullum est sacramentum, itaque baptizati rebaptizari debent. 3°. Valuit baptismus, nec uno unquam contradicente in Ecclesia, qui con­ ferebatur in carcere sola affusione aquæ, ut quando S. Laurentius aqua ex unia effusa baptizavil Romanum, aut Paulus Act. 19. custodem carceris cum suis, cujus baptismi plura exempla ex genuinis Actis Sanctorum refert Martenius; sed quod est de necessitate sacramenti, nulla de causa omitti potest; vel secus sacramentum erit nullum. Huc refer factum S. Petri Apostoli, dum Act. 2. et 3. una vice tria, alia quinque hominum millia baptizavil; non enim est verisimile (quidquid sit, an absolute fieri potuerit), singulos immer­ sione baptizatos fuisse. 4°. Quocumque modo applicetur baptizando aqua, manet sacramenti substantia, analogia et signum ablutionis internae, quod solum requisivit Christus; plus enim neque ex Scriptura, neque Traditione potest colligi, quam necessariam esse ablutionem corporis in aqua, ablutio autem hæc nou tantum immersione, sed etiam affusione, aspersione , fieri potest. 23. Dico II. Nec est de necessitate sacramenti trina sive immersio, sive affusio, sive aspersio; sed unica sufficit. Prob. I. Ex pravi Ecclesiæ Hispanicae juxta num. 22. approbata a S. Greg. epist. cit. in qua hæc habet : Reprehensibile esse nullatenus potest, infantem in baptismate vel ter, vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. Porro, inquit ibid. S. Pater, sicut per immersionem trinam significatur tri­ duana sepultura Christi ; ita per unam unitas mortis, ac resurrectionis ob emersionem pariter unam. Prob. II. Ratione; quia de necessitate baptismi est ablutio per aquam, modus vero ablutionis se huc habet tantum per accidens juxta dicta Conci, præc. ; ergo multo magis quod vel ter, vel semel fiat ablutio. 26. Obj. I. contr. Conci. 1*®. 1°. Teste Eusebio. L. 6. Hist. cap. 43., Cor­ nelius Papa cum Synodo Romana dubitavit de valore baptismi dati per effusionem Novatiano in lecto decumbenti ; ait enim epist. ad Fabianum Antiochenum apud Evseb. cit. In ipso quo jacebat lectulo profusus bapti­ smum suscepit, si tamen hujusmodi baptismum suscepisse dicendus. Deinde declarat, non debuisse euindern ad ordines suscipi , quod licitum non sit, quemquam eorum, qui in lectulo, urgente vi morbi, sicut Novat., perfusi fuissent, in clerum assumi. 2°. S. Cypr. dum respondet Magno juxta num. 21. cuique permittit libertatem sentiendi el faciendi, quid velit, ac si quis nullum judicaret baptismum clinici, hunc rebaptizandi. de Materia proxima baptismi. 173 27. Ad lum. R. .V. dubitasse Pontificem de talis baptismi valore; alias de rebaptizando Novat, actum fuisset, dc quo tamen nequidem ulla quæstio mota fuit, sed dubitabat dc effectu ejusdem et fructu, eo quod Novat, gravi justaque turn ob improbitatem laboraret suspicione, an recta fide intentionequebaptismum suscepisset; tum quod post baptismum contra morem Ecclesiæ suscipere noluisset confirmationis et Eucharistiæ sacramenta. Quod vero tales arcerentur ab ordinibus, causa fuit lum, quam supra dedimus num. 21., tum quod non sufficienter instructi mysteriis fidei essent, ut ea nec aliis debite possent tradere, ac sacerdotii obire munera, quod in arti­ culo mortis baptizari volentes, non tam rnotu proprio, quam mortis metu videantur baptismum admisisse juxta illam S. Aug. sententiam : Poenitentia sera raro vera. Atque his de causis Cornel, improbasse Novat, ordinationem, constat ex Cornelii epist. ad Fabian, cit. apud Euseb. cit. loc. Unde nullo fundamento, nec idoneo teste, sed contra auctoritatem cit. ait Theologus Salisburgensis in Theol. t. 10. num. 39. hoc an. 1769. edita, ideo ita bapti­ zatos fuisse ab ordinibus prohibitos, quod baptismum non ex motivo amo­ ris, sed solo metu gehennæ crederentur suscipere , ex quo anticipato, ait, posse colligi, quid Patres illi senserint, de modernorum Theologorum sat frequenti sententia, qui attritionem ex poenarum metu conceptam ad sacramentum pœnitenliæ sufficere docent. Nec vcrbulum enim de hac causa excludendi ab ordinibus clinicos fit vel apud Cornel., vel apud Euseb., vel ullibi mentio. Et vero semper suspecta visa est Patribus poenitentia ad arti­ culum mortis dilata universim , ex quocumque tunc motivo concepta, eo quod actus sive ex motivo amoris, sive virtutis inferioris semper tunc sit suspectus, sitne serius et efficax, vel potius metu mortis extortus, non serius, nec efficax. !· 28. Ad 2um. R. S. Cypr. epist. cit. distincte hunc baptismum judicat vali­ dum : nec ipse ideo unquam rebaplizavit clinicos. Alterum pro modestia sua addidit, quod res nunc nondum esset judicio solenmi Ecclesiæ decisa ; unde aliter judicantes damnare ipse non audebat. Sicut nimirum in controversia de baptismo haereticorum, essetne validus ; licet ipse teneret negativam sententiam, ac rebaptizaret baptizatos ab haereticis ; aliis tamen aliter judi­ cantibus et sentiendi et agendi relictam libertatem voluit, quin damnare praesumeret episcopos, qui stabant pro ejus valore baptismi. 29. Obj. II. contr. Conci. 2am. 1°. Complures SS. Patres trinam immer­ sionem dicunt esse Traditionis Apostolicæ. Prob. Ant. Tertul. de cor. militis c. 3. Solius, inquit, traditionis titulo... aquam adituri... sub antisti­ tis manu contestamur nos renuntiate diabolo, et pompœ, et angelis ejus : de hinc ter mergitamur. S. Basilics dc Spiritu sancto c. 27. n. 66. Alia quidem habemus e doctrina scripto prodita, alia vero nobis in mysterio tradita recepi­ mus ex traditione Apostolorum... Jam ter immergi hominem, unde haustum ? Reliqua autem quæ fiunt in baptismo, veluti renuntiare satanœ et angelis ejus, ex qua scriptura habemus ? Hieron. Dial, contr. Lucifer, n. 8. Multa quæ per traditionem in Ecclesiis observantur, auctoritatem sibi scriptœ legis usurpaverunt, velut in lavacro ter caput mergitarc. 2°. Pelag. H. surnm. Pontif. epist. ad Gaudentium relatus Can. Multi I 174 DE FORMA BAPTISMI. DE SACRAMENTO BAPTISMI. Π5 tentiam reconciliari Ecclesiæ, si modo in nomine Trinitatis fuerint baplizati, nihil memorando , an etiam trina mersione. Dist. 4. de Consccr. immersionem trinam ab ipso, ait, Christo tradente nos admoneri, in nomine Trinitatis trina etiam immersione sanctum baptisma unicuique tribuere. Ac S. Curysost. hom. de Fide (opp. t. 0. p. 833. E.), Dominus. inquit, in tribus mersionibus corporis unum bapti­ sma discipulis suis tradidit ; ergo est juris divini praeceptivi. 3°. In Cone. Constantinop. 1. Can. 7. (Labb. t. 2. p. 0.32.), rebaptizari jubentur Euuomiani, qui mersione unica baptizabantur. Item Can. 49. inter sic dictos Apostolicos jubetur deponi presbyter, qui baptiza veri t aliter, quam per immersionem trinam. 4°. Baptizari significat mergi ; ergo cum Christus nos baptizari praece­ perit , simulque voluerit exprimi in baptismo trinitatem personarum, ter in baptismo mergi debemus. 32. Ad 3um. R. D. Jubentur rebaptizari ob mersionem unam N. ob for­ mam vitiatam C. Baptizabant enim Euuomiani non in nomine Trinitatis, sed in mortem Christi : Aon enim , sunt verba Canonis , dixit nobis Dominus , in morte mea baptizate, sed : euntes... baptizantes eos in nomine Patris, etc. Ad Can. vero 49. Apostol. R. Ideo talem pcenam statutam fuisse, quod presbyteri privati non sit, ritum aliquem novum sua auctoritate contra communem Ecclesiæ , qualis erat trina immersio , invehere. 33. Ad 4*l,n. R. Equidem verbum baptizare juxta græcum idem esse, ac mergere, tingere, ideoque huic sacramento baptismi nomen datum esse, quod communiter per immersionem conferretur ; nihilominus vox eadem baptizare, baptismus in hebræo , græco el latino, ac S. Scripturæ phrasi etiam frequenter quamvis ablutionem significat, ut dum in ea fit mentio baptismatis calicum, urceorum, lectorum, Mare. 7. sic et Luc. 11. Pharisæus, qui invitaverat Christum, cogitabat intra se dc Christo : Quare non esset baptizatus ante prandium, id est, non lavisset manus. Trinitatem vero exprimi Christus non per materiam, sed formam voluit, Mallh. ult. r 30. Ad Γ®. R. D. Traditionis apostolicæ cl divinæ simul A\ lalius dictæ, sive disciplinée ab ipsis Apostolis usurpalæ C. Traditiones sunt apostolicodivinæ, quas Apostoli a Christo acceptas nobis tradiderunt, quarum proinde Apostoli non auctores, sed tantum promulgatores fuerunt. De tali loquitur Apostolus 1. Cor. 7. 10. Prœcipio non ego, sed Dominus. Aliæ apostolicohumanæ, dum ipsi Apostoli quædam ordinarunt, feceruntve, vehit dum ait ibid. v. 12. Cater is ego dico, non Dominus. Item : Cœtera, cum venero, disponam. Ita et S. Aug. epist. 118. ad Januar. (al. 34i n. 8.), Eucharistiam non esse dandam nisi jejunis, probat ex traditione aposlolica; sed hæc juris tantum humani est. De hac traditione loquuntur Patres, dum immersionem trinam docent esse traditionis aposlolicæ. ARTICULUS IV. DE FORMA BAPTISMI. QU.E VERBA IN HAC ESSENTIALIA SINT? ET UTRUM NECESSARIA SIT DISTINCTA PERSONARUM SS. TRINITATIS EXPRESSIO? d · 31. Ad 2uœ. R. Λ’. Cons. 1°. Quia neque omnia, quæ Christus fecit, etiam in sacramentorum adminislratione, praecepti ideo divini sunt; sic lolio pedum in ultima cœna facta a Christo, antequam Eucharistiam cele­ braret, non ideo ex praecepto, vel de necessitate hujus sacramenti est. Eodem rnodo se habet trina immersio. 2°. Quia nec Pelag. , nec Chrysost. hoc intendunt, trinam immersionem esse ratione sui praeceptam, sed quod Christus praeceperit baptizari in nomine et cum expressione Trinitatis; quod deinde addunt de trina immersione, non nisi per congruentiam addunt; ac si dicant : ex praecepto debemus baptizari in nomine Trinitatis; convenit igitur nos 1er in baptismo mergi. Ratio sic exponendi in specie Pelag. est, quod in epist. ad Gaudentium reprobet baptismal Bonosianorum, qui formam vitiabant, cum non in nomine Trinitatis, sed tantum in mortem Christi baptizarent, contendentes hoc esse praeceptum Evangelicum; hinc inferebant, oportere igitur baptizandos mergi semel, quia Christus tantum semel est mortuus; baptizabant enim, ait ibid. S. Pater apud Ivonem in Decr. pag. 24. solummodo in mortem Christi. Sed ait S. Pater ex prceceplo euangelico nos admoneri, baptizari in nomine Trinitatis; unde infert velut ex opposito per congruentiam, debere nos non mersione una, sicut Bonosiani faciebant propter unitatem mortis Christi, sed trina baptizari ob 1res personasut; adeo hæc : evangelicum praeceptum ad formam baptismi, non ad mersionem trinam pertineant. Patet amplius inde, quia pro ratione sui responsi hæc præcisc Christi verba subdit : baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti ; vullque Bonosianos per solam pceni- 34. Prœmitto I. Tametsi quoad materiam baptismi haeretici plerique, si forte Seleucianos et Hermianos exceperis, convenerint cum Catholicis ; quoad formam tamen baptismi complures aberrabant, eam quoad substantiam depravando. Tales fuerunt 1°. Gnostici, teste S. Iren.eo L. i. cap. 22. ct Euseb. L. 4. Hist. Eccl. cap. 11. baptizantes in nomine Patris ignoti universorum, in veritate matre omnium, in eo, (pii in Jesum descendit, in unione et redemptione ct commu­ nione virtutum. Hos Priscillianistœ, scilicet Gnosticorum lues, secuti. Item Marcosiani eadem utebantur forma, teste Euseb. Hist. L. 4. c. 11. 2°. Montanistœ, sic a Montano dicti, item Cataphryges, quod in Phrygia suos conventus haberent, qui baptizabant in nomine Patris et Filii et Mon­ tani et Priscillœ, quæ scilicet insignis vatis inter eos loco habebatur, ut refert S. Basil, epist. Can. Γ. ad Amphil. can 1. Unde eos redeuntes ad Ecclesiam rebaptizari jussit Laodicena Synodus an. 3G4. Can. 8. ( Labb. t. 1. p. 1498.) 3°. Sabelliani, aSabellio, qui suam circa SS. Trinitatem hæresin, in qua unam asserebant personam, in forma baptismi expresserant, quos proinde redeuntes ad Ecclesiam rebaptizari jussit an. 381. Cone, general. Constan­ tino?. L Can. 7. 4°. Paulianistæ, sic nuncupati a Paulo Samosalcno, qui Christi negavit divinitatem; item Photiniani, a Photino PauliSamosatcni discipuloct impii dogmatis hærede, non in expressa personarum distinctione baptizantes, quas te i’ *7 · ' . W 176 i ·■ de sacramento baptism!. nec in ipso distinguebant Trinitatis mysterio, teste Innocent. 1. sunnn. Puni­ tif. epist. ad episc. Maced, c. 6. ( Labb. t. 2. p. 1275. B. ), Paulianistas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti minime baptisasse; unde rebaptizari cos jussit Cone. gen. Nie. 1. can. 19. Photinianos vero simul Cone. Arelat. 11. an. 432. Can. 16. et 17. (ibid. t. 4. p. 1013. ), inquietis : Photinianos, sive Paulianistas secundum Patrum statuta baptizari oportet. Hinc, dum in Cone. Laodic. an. 364. Pholiniani non jubentur rebaptizari Can. 7., dicendum, vel eos tunc nondum in Sabellianam hæresin lapsos fuisse ; vel, ut volunt alii, verba illa irrepsisse in canonem, ac corrigendam esse ejus lectionem. 5°. Arianos tempore Cone. gen. Nie. I. nondum depravasse formam, inde colligitur, quod hoc Concilium eos rebaptizari non præceperit, sed solos Paulianistas. Unde dum S. Athanas. orat. 2. contr. Arian, n. 42. et S. Hieron. Dial, contr. Luciferian. u.9. aiunt, eos baptizassc in nomine Creatoris et creatura, intelligendi sunt, non de prolatione formæ, sed de Arianorum mente, quod Filium esse creaturam crederent : vel, quod loquantur de ali­ quibus post Cone. Nic. tempora ; nam postea Arianorum aliquos vere suam hæresin expressisse in forma, testatur Treod. Lector Collectai!. L. 2. et Nicephorvs L. 13. cap. 3. Unde S. Leander Hispalensis episcopus eosdem rebaptizavit, ut constat ex supplemento Greg. Tlron. ac Brunichil. Ariana Gothorum regina in Galliam adveniens, ut regi Sigebcrlo nuberet, rebapti­ zari debuit, teste Aimonio Floriacensi L. 3. Hist. Francor. cap. 4. 6°. Eunomiani, ab Arianis oriundi, baptizantes in mortem Christi, quod idem de Aetianis, alia Arianorum secta refert Theodoret. Hæret. fabular. L. 4. cap. 3.; sed et Bonosianorum aliquos in mortem Christi baptizasse, ex Pelag. II. epist. ad Gaudent, colligitur. Insuper Anomaii, dicti Ariani rigidi, Filium simpliciter creaturam et Patri per omnia dissimilem con­ stanter asserentes post Cone. Nie. 1. in ipsa forma suam exprimebant hære­ sin, teste Epiph. Hær. 76. (opp. 1.1. p. 992.), baptizantes sub hac forma : In nomine Dei increati, et in nomine Filii creati, et in nomine Spiritus sancti­ ficantis, et a creato Filio procreati. Demum his addi possunt ex antiquioribus haereticis Menander, Simonis magi discipulus, suo volens nomine ( nam Messiam se dicebat ) baptismum conferri, teste Tertcl. L. de Prescript, cap. 46. ; Elicesœi, carminibus variis baptizantes, teste Theodoret. Hær. fab. L. 2. c. 7. 33. Prœinitto II. Hanc Latinorum formam : Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, legitimam et validam esse, nemo hodie, nec Protestantes, qui eadem utuntur, ambigit. Ac constat ex Gone. Florent. in Deer, union., Trid. Sess. 7. Can. 4., tum praxi lotius occidentalis Ecclesiæ constanti. Pariter islam Græcorum esse validam: Baptizatur servus, vel serva jV. Christi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, modo indubium est; approbante illam pariter Cone. Flor, in Dccr. idque definiente Leone X. in Bulla Accepimus nuper, an. 1321. cl Clemente VH. Bulla Provisionis nostra?, an. 1326. Kcc enim quoad substantiam ab altera Latinorum discre­ pat ; unde nunquam latina Ecclesia rebaptizat Græcos. Dico, modo ; olim enim de hujus valore formæ disputatum fuit inter Theologos, quod eorum quidam putarent, Græcos forma uti deprecatoria, baptizetur senus vel DE FORMA BAPTISMI. · 177 serva Christi. Al constat ex Græcorum Euchologiis, editis ab Arcudio, rituum græcorum perilissimo, item P. Goar , Græcos non deprecative, sed enuntia­ tive baptizare, utendo voce in Ritualibus praescripta, βαπτίζεσται bapti­ zatur, non baptizetur ; quin si hac, baptizetur, uterentur, sensum faceret juxta Græcos imperativum. His igitur, vehit extra controversiam positis, inierim promissis, solum quœritur 1°. utrum de essentia formæ sit, ut in ea exprimatur actio bapti­ zantis, ac proinde verba hæc apud Latinos, Ego te baptizo, vel apud Græcos, baptizatur sint de essentia formæ. 2°. Utrum ad essentiam formæ, consequenter ad valorem baptismi requiratur distincta personarum SS. Tri­ nitatis invocatio, sive expressio; vel an valeat, vel saltem aliquando valuerit baptismus in solo nomine Christi? 36. Dico I. Ad valorem sacramenti requiritur, ut in forma exprimatur actus baptismi ; proinde non satis est dicere, in nomine Patris, etc. sed verba hæc, te baptizo, aut baptizatur, vel æquivalentia de essentia formæ sunt. Est certa nunc sententia contra antiquiores quosdam Theologos. Prob. Ex Alexand. III., qui cap. Si quis 1. Extra, de Baptismo. Si quis, inquit, puerum ter in aqua immerserit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen; et non dixerit; ego te baptizo, etc. puer non est baptizatus. Equidem post decretalem hanc adhuc Theologorum aliqui sunt oppositum tuiti; at excusandi sunt, quod hanc decretalem.ignorarent, quæ tempore Greg. IX. primum in collectione Ràymundi circa medium sec. XIII. juris publici facta est. Responsum Alexandri confirmavit Concilium Flor, in Decr. et Alexander VIII. inter plures propositiones damnans hanc ordine 27. Valuit aliquando baptismus sub hac forma collatus, in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, praetermissis istis : Ego te baptizo. Adde perpetuam Ecclesiæ utriusque occidentalis et orientalis praxin, semper adhibentis verba actum baptismi exprimentia baptizo, vel bapti­ zatur. Primus equidem verborum istorum formæ Latinis usitatæ, te baptizo, S.Greg. M. meminit sec. VI. in suo Sacramentario; verum meminit hujus formæ, non tanquam recenter a se primum inductæ, sed tanquam jam notæel usitatæ in Ecclesia occidentali. Rationem a priori reddit Doctor Angelicus 3. p. q. 66. a. 5. ad 2., quia cum ablutio hominis in aqua variis fieri de causis possit, oportet, ut in ba­ ptismo determinetur per verba formæ ; sed per hæc præcise verba : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nondum sufficienter illa ablutio determinatur, ut sacramcntalis sit ; quia in nomine Trinitatis pleræque actiones, etiam ablutio, sanitatis causa fieri potest; imo ut omnia hoc invo­ cato nomine faciamus, nos hortatur Apostolus ad Coloss. 3. ; ergo in forma actus baptismi debet exprimi. 37. Dico II. De essentia formæ est ; proinde de necessitate sacramenti, distincta trium personarum SS. Trinitatis expressio, ut nec valeat, nec valuerit unquam aliis sub verbis, etiam Christi nomine, baptismuS collatus. Est pariter communis et certa contra Magistrum Sententiarum et Cajet., ifi cujustamcnposlcrioribuseditionibus doctrinahæc jussu S.PuV. expuncta fuit. Prob. Matlh. ult. Christus ipse ritum baptizandi tradens Apostolis hanc 11E SACRAMENTO BAPTISMI. præseripsil formam dicens : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti ; ergo hæc distincta personarum SS. Trinitatis expressio de essentia est baptismi. Prob. Ant. Ex traditione constanti Ecclesiæ, quæ semper judicavit, hanc distinctam personarum divinarum expressionem, vi institutionis Christi Matth. ult. cit. esse de necessitate sacramenti, ut constat inde 1°. quod juxta num. 34. semper eos rebaptizari jusserit, qui aliter, quam sub hac expressa personarum divinarum invocatione baptizati erant. 2°. Ex SS. Patribus e quo­ rum ordine sufficiant sequentes : Tertull. Lib. deBapt. cap. 13. inquiens: Lex Unguendi imposita est, et forma (ritus) prœscripta : Ite, docete nationes Unguentes eas in homine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Similia S. Justinus M. habet Apol. 1·. n. 61. personas divinas aliis tantum verbis, re vero idem significantibus, efferens. S. Cyprian, epist. ad Jubaian. ex proposito docet (c. 18), non valere baptismum in solo Christi nomine collatum, co quod Christus gentes baptizari jubeat in plena et adunata Trinitate. S. Ambros. I.ib. de Mysteriis cap. 4. n. 20. de catechumeno, A'is», ait, baptizatus fuerit innomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, remissionem non potest accipere peccatorum. S. Chrysost. hom. 20. in epist. n. 2. in illud, ad Ephcs. b. mundans eam (Ecclesiam) lavacro aquœ in verbo vitœ, inquit: In verbo dixit; quonam? In nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Ilis adde S. Hieron. L. i. Comment, in Maith. S. Athanasas orat. 4. contr. Arian, n. 21. aliosque apud Suarez et Vasquez. Prob. Cons. Quia sacramenta nostra suam præcise ab institutione Christi habent virtutem; hinc fit, ut, si quid omittatur eorum quæ Christus insti­ tuit, nullum sit sacramentum. Ratio vero a priori sola est institutio Christi, cui addi potest hæc altera congrucutiæ, quod baptismus sil sacramentum fidei, et prima ad salutem janua; ideoque omnino fuerit conveniens, illum institui sub expressione SS. Trinitatis, utpote quæ praecipuum est fidei mysterium. Exprimcndæ igitur sunt persona: Trinitatis consuetis Patris, et Filii, cl Spiritus sancti nominibus, vel, ut valeat saltem baptismus, æqu i valentibus, aut synonymis tum quoad rem, tum quoad modum significandi ; Unde non valeret baptismus datus in nomine Trinitatis; vel datus in nomine Dei triunius ; etsi enim verba hæc æquivalcntia sint quoad substantiam ; non tamen sunt quoad modum significandi, cum personas singulas distincte non exprimant. 38. Obj. I. Valuit baptismus collatus sine expressa trium personarum invocatione; ergohæc non est de necessitate baptismi. Prob. Ant. 1°. Ex Scriptura sacra; nam in Christi nomine baptizassc leguntur Apostoli Actor.2. 38. ubi inquitS. Petrus: Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jcsu Christi in remissionem peccatorum. Deinde Act. 8. 12. qui Philippo evangelizanti crediderant, in nomine Jesu Christi baptiza­ bantur. Pariter Act. 10. 48. S. Petrus jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Item Act. 10. i>. S. Paulus discipulos quosdam Ephesi eodem nomine baptizari jussit : Ilis auditis baptizali sunt in nomine Jesu ; ergo. Prob. 2°. Ex SS. Patribus. Ex his plures testari videntur valuisse, ac valere baptismum collatum insolo Christi nomine, velul 1. S. Cyprian, epist. 73. μ h ί)Ε 1ΟΙΙΜΛ BAPTISMI. I 179 ad Jubaiauum c. 17. 18. scribens : Apostolos baplizasse Judtcos in nomine Jesu ; Gentiles autem in nomine Pati is, cl Eilii, et Spiritus sancti. 2. S. IIilaii. Lib. de Synod, n. 83. Ne postremo, inquit, Apostolireperiantur in crimine, qui baptizare in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti jussi, tantum in nomine Jesu baptizaverunt. ItemS. Rasilius Lib. 5. contra Eunom. cap. 3. (opp. t. 1. p. 299. c. 9.) 3. S. Ambiios. Lib. I. de Spiritu sancio c. 3. n. 42. et 4L inquiens : Si unum in sermone comprehendas, aut Patrem, aut Filium, aut Spiritum sanctum , fide autem nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum... quia qui unum dixerit, Trinitatem signavit ; si Christum dicas, et Deum Patrem, a quo uncius est Filius, et ipsum qui uncius est Filium, et Spiritum sanctum quo unctus est, designasti. 4. S. Beuxardus consultus ab Henrico Archidiacono Aurelianensi, ratusnc baptismus esset periclitanti infanti sub hac forma datus: Baptizo te in nomine Dei, et sancta et verce crucis ? respondit epist. nunc 403. (opp. 1.1. p. 339. F. edit. Mabill.) affirmative, addilque : Ut enim taceam, quod in nomine Dei unam expressit substantiam Trinitatis, in eo ipso quod addidit, sanctieet verce crucis, manifeste commendavit Dominicam passionem. 39. R. TV. Ant. Ante responsionem ad probationem primam Observa : existimasse plu res Theologos quod Apostoli solo Christi invocato nomine ex dispensatione divina baptizarent ; irique hujus opinionis præsi­ dium a quibusdam etiam advocari auctoritatem Doctoris Angelici. At allata Scripturæ loca cum commode explicari possint, illiusque dispensationis divinae desit fundamentum solidum; non apparet, cur ad hanc recurrere ncccsse sit, dicereque , valuisse aliquando formam baptismi aliam ab ea , quam Christus clare expressit Malth. ult. Sed et Doctor Angelicus, si atten­ tius expendatur, non hoc asserit, sed potius loquitur in hypothesi, suppo­ sita videlicet veritate facti, quod non examinat ; ac si diceret : si verum est, quod Apostoli baptizarint in solo Jesu nomine, id ex divina dispensa­ tione fecerunt. Unde Ad prob. lam. R. D. Ant. Apostoli leguntur baptizasse in Christi nomine , hoc est, baptismo Christi, ritu a Christo præscripto, ad distinctionem ba­ ptismi Joannis C. in Christi nomine, id est, hoc nomine solo invocato, exclusis personis divinis aliis N. Nam Aci. 19. cum Paulus Ephesi rêperisset quosdam Christianos, ex risque quaereret : S/ Spiritum sanctum accepistis credentes? hique responderent : Sed neque, si Spiritus sanctus est, audi· cimus ; Apostolus subintulit : I?i quo ergo baptizali estis? Quibus supponit, baptismum dari tunc solitum etiam invocato nomine Spiritus sancti ; quod Si vero hujus invocato nomine conferretur baptismus, haud dubie etiam invocatis personis divinis aliis. Nec dicas : Aci. 8. 16. dicuntur Samaritani fuisse baptizati tantum in nomine Domini Jcsu ; nam particula exclusive tantum ibi baptismum aflicit, prout sacramento confirmationis opponitur, ut sensus sil : erant tantum baptizati baptismo Christi; sed nondum confirmati, sive nondum Spiritum sanctum acceperant impositione manus, hoc est, per sacramentum confir­ mationis. Unde v. seq. subditur : Tunc imponebant manus super illos, èt accipiebant Spiritum sanctum. C fl- 180 DE SACRAMENTO BAPTISMI. 40. Ad prob. 2im. R. rursus .V. Ant. Quod ex relatis SS. PP. non evin­ citur ; nam Jrf S. Cyprian. R. Abeo personas reliquas non excludi ; addit enim ibid. Jesu Christi mentionem facit Petrus, non quasi Pater omitteretur, sed ut Patri quoque Filius adjungeretur ; ergo nec in baptismo Judæorum omitte­ bantur personæ cæteræ; proinde dum Cypr. inquit, Judæos baptizatos in nomine Jesu , ejus sensus est, Apostolos in baptismo Judæorum loco vocis Filii, qua secunda persona alias denotatur, usos altera æquivalcnti Jesu Christi ; vel sub hac forma : In nomine Patris , et Filii Domini nostri Jesu Christi, et Spiritus sancti, quacumque de causa propter Judæos ; sicque Cyprian, bene secum concordat. I ! •il. Ncc S. Hilar. invocationem personarum aliarum excludit. Nimirum affert ibid. Evangelii et Actuum Apostolorum textus, sibi quoad apparen­ tiam circa formam baptismi repugnantes, et contendit, non ideo eliminandos esse, quod apparens antilogia possit perversum sensum ingerere; ac inde infert, nec ideo vocem δμοουσιος debere proscribi, quod in pravum sensum detorqueri possit; utrum vero Apostoli in solo baptizarint Christi nomine, hanc quæstionern ibi nequidem attingit. En textum integrum : Pereant quo­ que, si videtur quod non ego dixerim, sed responsionis necessitas), omnia illa et sancta Euangelia salutis humana, ne se invicem contraria dictorum opinionem compugnent : ne missurus Dominus Spiritum sanctum ipse de Spiritu sancto natus legatur : ne mortem gladio denuntiaturus usuris ; emi gladium passurus indicat : ne ad inferos descensurus, in paradiso sil cum latrone : ne postremo Apostoli reperiantur in crimine, etc. ut supra in Object. Unde S. Patris sensus est : etsi antilogia videatur esse Evangelium inter et Actus Apostolorum quoad baptismi formam ; vera lamen antilogia non est; quia, etsi dicantur Apostoli in Christi baptizasse nomine, contra Christi sententiam Matth. ult. ; non tamen dicitur, aut sequitur, quod baplizarint in hoc nomine solo. 42; S. Basilics vero adeo non judicavit, in solo Jesu nomine Apostolos baptizasse, ut in Lib. de Spir. S. capiti 12. titulurn dederit : Adversus eos, qui dicunt, sufficere baptisma tantum in nomine Domini. In quo et data opera assertionem nostram probandam sumpsit, monens, neminem in frau­ dem inducat illud Apostoli, quod nomen Patris et Spiritus sancti in bapti­ smatis commemoratione frequenter omittit. Tum non valere baptisma unius solum expressione personæ declarat : Videtur interdum et Spiritus tantum in baptismate fecisse mentionem Apostolus ; omnes enim , inquit ( 1. Cor. 12.) in uno corpore et Spiritu baplizati sumus... At non ideo quis dixerit, per­ fectum esse baptisma , in quo solum Spiritus nomen invocatum est. Lib. 13. igitur contra Eunom. cit. dum ait, Petrum hortatum Judaeos, ut unusquis­ que baptizetur in nomine Domini Jesu, non ideo vult dicere, revera tunc Judaeos baptizatos fuisse hoc solo invocato nomine, sed hæc verba Apostoli recitat, ut ostendat, ratum esse baptisma, quod in virtute ct auctoritate Christi collatum; eo quod eadem sil trium personarum virtus ct operatio, quod sibi sumpserat probandum, ut inde evinceret contra Eunomium, Spi- 1^· DF. FORMA BAPTISMI. 481 ritum sanctum Deum esse, perinde ac Patrem , pt Filium ejus ChrMitm , quia et baptismus confertur in nomine Spiritus. 43. Ad S. Ambrosium R. eum cit. loc. non agere de baptismi forma , sed solum île fide baptizandi, docetque catechumenum percipere baptismi gra­ tiam, si interrogatus in professione fidei, saltem unam nominet personam, modo dicteras non abneget; quia tunc, ait, plenum est fidei sacramentum : sed hæc suscipientem , non ministrum baptismi attinent; baptismus enim nona tide ministri, sed a suscipientibus dicebatur sacramentum fidei, qui ante baptismum interrogati faciebant professionem fidei. Etsi vero sic dicti rebaptizantes cum S. Cypriano, etiam in ministro fidem esse necessariam ad baptismi valorem contenderent; nunquam tamen ea opinio S. Ambrosii fuit. 44. Ad S. Bernardum R. 1°. S. Bernardi epistolam a multis in dubium vo­ cari ; 1. quia, observante Michaele Baio in opusc. de form. Bapt., et Horstio, est una ex triginta, quæ sunt posterius edilæ, quæ pleræque sunt dubiæ, 2. Quia teste P. Mabillon, etsi ipse genuinam pronuntiet, monet tamen in Præf. ad S. Bernardi opera, eam in paucis manuscriptis reperiri ; nec in ullo alio, quam exemplari Sorbonico, eoque valde mutilo, a se repertam. R. 2°. Dato , esse genuinam, S. Pater hoc non ut certum , sed, ut ipse re obiter ponderata putabat, tanquam probabile, salvo alio judicio meliore, asseruit; ait enim : breviter vobis de proposita quœstione respondemus, sine prœjudicio tamen sanius sapientis. 45. Obj. II. Auctorit. SS. Pontifie. 1° S. Stephanus I. decrevit contra re­ baptizantes valere baptismum collatum in solo Christi nomine : item appro­ bavit baptisma Marcionis, qui in solo hoc nomine baptizabat; ut colligitur ex epistola S. Cypriani 73. ad Jubaianum, n. 18. 2°. Nicolaus 1. in responso ad consulta Bulgarorum cap. 104. de baptismo a quodam Jiidæo collato respondit (Labb. t. 8. p. 548. B. C.) : Ili profecto si in nomine sanctissimœ Trinitatis, vel tantum in nomine Christi, sicut in Actis Apostolorum legimus, baplizati sunt (unum quippe idemque est, ut sanctus exponit Ambrosius) constat eos non esse denuo baptizandos. 46. R. 1°. Ex epistola S. Cypr. non salis liquet, utrum Stephan, intelligat, vel alium; ait enim : quidam dicunt ; qui vero illi sint, non expli­ cat. En ejus verba loc. cit. : Quomodo ergo quidam dicunt foris extra Eccle­ siam, imo et contra Ecclesiam, modo in nomine Jesu Christi ubicumque et (piomodocumque gent ilem baptizatum remissionem peccatorum consequi posse, quando ipse Christus gentes baptizari jubeat in plena et adunata Trinitate? Supra (n. 4.) dicit quidem, quod is, qui ad Jubaianum scripserat, etiam baptisma Marcionis, in solo Jesu Christi nomine baptizantis ratum habeat : Prœtereundum hunc locum non putavi, maxime cum in eadem epistola animadverterim, etiam Marcionis feri mentionem, ut nec ab ipso venientes dicat baptizari oportere, quod jam in nomine Jesu Christi baplizati videan­ tur’, sed neque ex epistola Cypr. satis potest colligi, an Stephanus fuerit, qui hoc ad Jubaianum scripserat, an alius? R. 2°. Dato, Stephanum Roman. Pontificem fuisse, qui ita ad Jubaianum scripsisset, S. Cyprianus illius mentem in æstu illo contentionis non attigit; 182 DE SACRAMENTO BAPTISMI. sed qnod Stephanus scripserat de baptismo in nomino Christi colluto, hoc est. rilu a Christo praescripto com invocatione SS. Trinitatis, Cyprianus intellexit de baptismo collato, Christi solo invocato nomine, in quo falli potuit. Quod vero addit de baptismate Marcionis, hoc vel Cyprianus ex ver­ bis Stephani ita tantum intulit; vel male rursum aut intellexit, aut expo­ suit; si enim Stephanus approbasset Marcionis baptisma, id fecisset in hypothesi et conditionate, si nimirum cum invocatione SS. Trinitatis baptizarent Marcionitæ, quo sensu idem aliquando asseruit S. Aug. L. 3. contra Donatist. Ratio horum est 1°. quia in decreto Stephani , quod ipse recitat Cypr. epist. ad Pompei, n. 1. hæc sola extant : Si quis ergo a quacumque hceresi venerit ad vos, nihil innovetur, nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur ad poenitentiam. Ubi plane nihil de baptismo in Christi collato nomine. 2°. Ste­ phan. ita locutum fuisse de baptismo haereticorum, qui tamen formam adhiberent evangelicam, ex epist. Firmil. ad Cypr. perspicitur, in qua (n. 9): Illud quoque, inquit, absurdum, quod putant, quaerendum non esse, quiquis sit ille, qui baptizaverit, eo quod qui baptizatus sit, gratiam consequi poterit, invocata Trinitate nominum Patris et Filii et Spiritus sancti; ergo ex mente Firmiliani Stephanus approbabat baptisma haereti­ corum sub conditione, quod cum invocatione Trinitatis baptizarent; sique Pontifex approbasset baptismum datum in Christi nomine, id intelligi deberet de baptismo collato juxta ritum a Christo præscriptum, verbisque evangelicis. I « · · 47. Jd2a“. Communis est plurimorum responsio, Nicolaum hæc non defi­ niendo ex cathedra, et quadoctorem publicum; sed qua privatum asseruisse, exque privata sententia, eo quod de forma baptismi interrogatus non esset ; sed tantum de ministro, utrum valeret baptismus collatus a Judæo, vel pagano? Proinde quod de forma in responso scripsit, ex privata addidit sen­ tentia; quo casu Rom. Pontifex non est infallibilis. At Respondent alii, nec omnino absque fundamento, verba Nicolai in obje­ ctione citata ad fidem suscipientis tantummodo pertinere, sicuti ante ad S. Ambrosii, num. 43. responsum est ; non vero ad ministrum. Quippe duae, inquiunt, distingui debent paries in responso Pontificis ; prior est de fide baptizandi; altera de ministro; sed objecta verba ad baptizandi fidem solum referri debent : 1°. Quia S. Pontifex provocat ad Actus Apostolorum el S. Ambrosium; sed nec hic, nec illi de forma baptismi agunt. Ac S. Ambrosius quidem cit. loc. non de forma baptismi agere, sed de fide suscipientium, ex contextu nequit non patere illi, qui vel mediocri attentione S. Patrem legerit. Mirum vero, si necS. Pontifex, nec alius eorum, quorum in expediendis responsis ad 106. consulta Bulgarorum utebatur opera, id vidisset. 2°. Idem Nicolaus I. ab iisdem consultus Bulgaria, num essent rebapti­ zandi , qui a Græco quodam se presbyterum fingente fuerant baptizat i , re­ spondet precise resp. !·>. (Labb. t. 8. p. 323) : Si in nomine summas ac indi· viduas Trinitatis baptizati fuere, Christiani profecto sunt, et cos... iterato baptizare non convenit. Ubi S. Pontifex certo de baptismi forma loquitur, quin addat aliquid horum : vel tantum in nomine Christi; ergo sola illa verba evangeliea Matth. ult. : In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti censebat DE FORMA DAPTISML 183 Pontifex eonsUluorc baptismi formam; ac dmn resp. 104. hæc addidit : vel lanium in nomine Christi, ea cum S. Ambros. ad suscipientium iidcm retulit; vel secus, cur solius Trinitatis meminit resp. 15. si roque his verbis, in no­ mino Christi, judicasset, verum baptisma conferri posse? 3°. Quia in eod. resp. 104. de ministri qualitate agens verbis perspicuis significat, sibi roque ac Aug. non aliud probari baptisma, quam quod verbis evangelicis consecratum. Jam satis, inquit ex S. Aug., ostendimus, ad bapti­ smum, qui verbis evangelicis consecratur, non perlinere cujusquam vel dantis vel accipientis errorem, sive dc Patre, sive de Filio, sive de Spiritu sancio aliter sentiat, quam doctrina coelestis insinuat. Verba autem evangelica sunt illa notissima Matth. ult. In nomine Patris, etc. Non vero hroc : In nomine Christi. Quomodo igitur paucis ante lineis idem S. Pontifex de forma dixe­ rit, ad hanc sufficere ista : Vel in nomine Christi tantum? Necesse igitur est, ut dicatur, in parte priore, S. Pontificem de suscipientis fide locutum esse; ac dum inquit : A quodam Judœo (quod nomen non Religionis, sed negotiationis hic est, ut ex ipso responso intelligitur) nescitis utrum Chri­ stiano, an Pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis; et quid de his sit agendum consulitis. Ili profecto, si in nomine sanctce Trinitatis, vel tan­ tum in nomine Christi, sicut in Actis Apostolorum legimus, baptizati sunt {unum quippe idemque est, sicut sanctus exponit Ambros.) constat eos non esse denuo baptizandos ; sensus est : Hi profecto, si christiano more ac ritu abluti sunt, hoc est, si in baptismo interrogati se in Trinitatem credere confessi sint, vel tantum in Christum, sicut in Actis Apostolorum de Eunucho re­ ginae Candacis legimus, aliisque, unum enim idemque est juxta S. Ambros., rebaptizandi non sunt. Deinde vero post illa de ministro respondens docet ex Aug., ut ante, hujus errorem non baptismi valori obesse, quia baptismus non ministri fide, sed verbis evangelicis consecratur, sive forma in Evangelio praescripta Matth. ult. Si dicas : Pontifex non fuerat interrogatus de fide suscipientis, sed mini­ stri ; ergo immerito explicatur de fide suscipientium; talis enim debet esse responsio, qualis est interrogatio. R. iV. Cons. Non raro enim interrogantis gratia plus dici in responso solet, quam prrocise petitur. Et vero, juxta adversarios, etiam non fuerat . inteiTogatus de forma, et tamen de hac juxta ipsos respondit. Nimirum cum Bulgari inlerrogassent de ministri fide, S. Pontifex in gentis illius recentis­ sime ad fidem conversro, nec adhucdum satis excultro pleniorem instructio­ nem praemittit ante de fide suscipientium, docens, quo christiano ritu debeat quis baptizari, nimirum ut ante baptizandus profiteatur, se credere in SS. Trinitatem, vel sufficere, si dicat, se credere in Christum, non negando scilicet personas reliquas, ac tum minister, quicumque sit, verbis evangelicis conferat baptismum ; itaque baptizatos, ait, non esse rebaptizandos; esse vero, si baptismus evangelicis verbis non consecretur, V_».' · · > ; g; * Λ 184 Ï>E SACRAMENTO BAPTISMI. CAPUT 11. DE NECESSITATE BAPTISMI. II' 4.8. Duplex a Theologis distinguitur necessitas, una medii, altera præcepti dicitur. Necessarium necessitate medii est, quod, independenter etiam ab omni præcepto, sic est necessarium, ut eo, etiam inculpabiliter, omisso nequeat obtineri salus. Necessarium necessitate præcepti est, quod citra peccatum, quo impeditur salus, omitti non potest voluntarie. In his tamen rebus, si omittantur, a peccato excusat tum præcepti ignorantia, tum rem »? praeceptam ponendi impotentia. Circa baptismi necessitatem post Manichæos, Hermianos, aliosque, qui baptismum aquæ penitus rejecisse visi sunt, plurium aliorum variusque error fuit. Pelagiani sec. V. negantes originale peccatum, ad hujus deletionem necessarium esse baptismum consequenter negabant ; at pressi a S. Aug. illis Joan. 3. -Visi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancio, non potest introire in regnum Dei, baptismum dicebant non nisi ad consecutionem regni coelorum esse necessarium. Ex recenlioribus hœreticis sec. XV. necessitatem baptismi inficialus est Wicleffus, ut constat ex Sess. 15. Cone-Constant., Zxvinglius L. de ver. et fais, relig., Bucerus. Calvinus vero L. 4 Instit. adultis quidem necessarium ex præcepto baptismum asserit, non tamen necessitate medii, neque ad deletio­ nem originalis, praesertim respectu parvulorum parentum fidelium, quos ipso in matris utero sanctificari contendit. Demum e Calvinismo orti Sociniani, mala matre pejor proles, baptismum nihil aliud esse inquiunt, quam Christianae professionis externum, nudum gratiæ signum; ejus proinde ritum esse liberum ; nec Matth. ult. datum esse Apostolis bapti­ zandi, sed gentes instruendi praeceptum ; vel, si quod ibi baptismi præccptum sit, hoc universale non esse; sed eos afficere solos, qui ex Paganismo aut Judaismo conserluntur; nequaquam vero ex Christianis jam parentibus ortos. E Catholicis Gerson, Cajet, parvulis, quibus applicari baptismus non potest, sufficere putarunt ad salutem votum baptismi a parentibus aliisque conceptum, et praesertim signo quodam externo applicatum parvulis, puta externa precatione, aut invocatione SS. Trinitatis. Sed, quod Cajet, attinet, opinionem hanc, ceu minus fidei consonam, in illius commentariis in D. Thomam Pius V. expungi jussit. In præsenti proinde cap. ha-c pertractanda sunt : 1°. An et quomodo bap­ tismus sil omnibus omnino hominibus, etiam fidelium liberis necessarius? 2°. An baptismus aqua suppleri possit per baptismum flaminis! 3°. An et per baptismum sanguinis! 4°. An Deus ex lege aliqua ordinaria, vel saltem ex speciali clementia ob parentum vola, in parvulis, quibus conferri bapti­ smus aquæ non potest, hujus defectum suppleat? DE NECESSITATE BAPTISMI. 183 ARTICULUS I. AX ET QUOMODO BAPTISMUS AQUÆ SIT HOMINIBUS SINGULIS, ETIAM FIDELIUM LIBERIS, NECESSARIUS AD SALUTEM ? 49. Dico I. Secluso casu martyrii, baptismus aquæ est omnibus ad salu­ tem necessarius necessitate medii, adultis quidem in re, vel in voto, si in re suscipi non possit; infantibus vero in re. Est de fide catholica. Prob. /. Illud est necessarium necessitate medii ad salutem, quod est medium ita perse ordinatum ad salutem, ut eo, etiam inculpabiliter, omisso non possit obtineri salus : atqui ita baptismus ad salutem ordinatus est, ut baptismo, etiam inculpabiliter, omisso obtineri salus non possit; ergo. Prob. min. Ex Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Quæ sententia Christi generalis est, æque parvulos quam adultos involvens, ac respectu singulorum im­ portans necessitatem , ac proinde de sola necessitate præcepti nequit intel­ ligi, ulpote cujus insuper infantes, qui tamen eadem in lege involvuntur, incapaces sunt. Calvini contra cit. textum exceptiones jam cura responsionibus prae­ occupatas vide in Tract, de Sacram, in genere, Diss. P. cap. 2. num. 41. 30. Prob. If. Ex constanti, invariata traditione Ecclesiæ, quæ elucet 1°. ex Conciliis, 2°. ex SS. Patribus, 3°. ex praxi totius Ecclesiæ, usuque. Γ. Ex Conciliis. Dogma catholicum jam pridem tradiderunt Carthaginense anno 41 G. et Milevitanum II. anno eod. contra Pelagianos primum apud S. Augustinum epist. 90. (al. 173.) nomine Concilii ad Innocentium I. missa, definit (n. 6.) : Quicumque negat parvulos per baptismum Christi a perditione liberari et salutem percipere sempiternam; anathema sit. Alterum, ut constat ex epist. hujus Concilii ad eumdem summum Pontificem inter Augustinianas 32. (al. 17G.) qua ab Jnnocentio perniciosissimi erroris expo­ stulant damnationem , quo omnino totum quod Christiani sumus nituntur evertere Pelagiam'; nempe, non opitulari parvulis ad consequendam vitam (eternam chrislianœ gratiæ sacramentum (ib. n. 3). Et confirmatur ex Innocentii ad Patres Milevilanæ synodi epistola, in qua sic loquitur (Labb. t. 2. p. 1288. D.) : Illud vero quod eos ( Pelagianos) vestra Fraternitas asserit prœdicare, parvulos œlernce vitee prœmiis absque baptismatis gratia posse do­ nari, perfatuum est. Ubi hæc : perfa tu um est, Pelagianos allinet, quos damnaverant Milevitani Patres, ac quorum sententiam apud S. Augustin. cit. approbat Pontifex. Idem Braccar. III. definivit, tum Flor. inDecr. docet, ac Tiud., de quo infra. < A* 51. 2°. Ex SS. Patribus. S. Iren.eus sec. III. infantes, docet, esse neces­ sario baptizandos ut per eum regenili pristinæ regenerationis sordes abluant : Omnes, ait L. 2. c. 22. n. 4. venit per semetipsum salvare (Christus) : omnes, inquam, qui per eum renascuntur in Deum, infantes, et parvulos, et pueros. Et L. 3. c. 13. n. 3. Quoniam in illa plasmatione, quæ secundum . 186 DE SACRAMENTO BAPTISMI. Adam fuit, in transgressione factus (est) humo, indigebat lavacro regene­ rationis. At hoc de simplici necessitate præcepti accipi nequit, cujus illi parvuli incapaces sunt; ergo medii necessitas hic significatur, S. Cyrill. Hierosolymitanus sec. IV. Cath. 3. n. 10. Si quis , ait, non baptizatur, salu­ tem non habet prœter solos martyres, qui sine aqua regno coelesti potiuntur. S. Ambr. L. de Myster. cap. 4. n.20. Credit catechumenus.... sed nisi bapti­ za tus fuerit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, remissionem non potest accipere peccatorum. Et L. 2. de Abraham, cap. Η. η. 84. de neces­ sitate baptismi loquens : Utique, inquit, nullum excipit, non infantem, non aliquaprœventum necessitate, quæ rursum necessitatem medii important. S.Acg. mens nemini esse dubia potest, qui ex baptismi necessitate contra Pelagianos peccatum originale constanter probat; ac praeterea epist. 28. ad Hieron. (al. 1G6. n. 21.) hanc necessitatem medii ita diserte adstruit : Quis­ quis dixerit quod in Christo vivificabuntur etiam parvuli, qui sine sacra­ menti ejus (Baptismi ) participatione de vita exeunt, hic profecto et contra Apostolicam prccdicationem venit, et totam condemnat Ecclesiam, tibi propterca cum baptizandis parvulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur, aliter eosin Christo vivificari omnino non posse. Tum L. 3. de Anima ct ejus origine cap. 9. Noli credere, nec dicere, nec docere infantes antequam bapti­ zentur morte prœventos, pervenire posse ad originalium indulgentiam pecca­ torum, si vis esse Catholicus. Plures Patrum sententias qui volet, apud Bellarm. comperiet et Scar. 3°. Accedit usus et praxis Ecclesiæ, ulpote quæ semper, teste Aug. supra cit., fuit quam maxime sollicita, ne sine regenerationis lavacro infantes decederent ; baptizandi facultatem in casu necessitatis etiam laicis, quin mulieribus indulget ; sine percepto Baptismo defunctos non credidit perti­ nere ad Ecclesiam, nec sepultura sacra donavit. Hinc merito sacra Trid. Synodus docet Sess. 4. cap. G. justificationem post promulgatum Evangelium sine lavacro regenerationis, aut ejus voto, fieri non posse : ac Sess. 7. hunc Can. o. opposuit Novatoribus : Si quis dixerit, bap­ tismum liberum esse, hoc est, non necessarium ad salutem, anathema sit. Dixi in Conci, in re vel in voto. Voti autem nomine hic non venit nudum et simplex suscipiendi baptismi desiderium, aut propositum; sed actus charitatis perfect®, vel contritionis, includens voluntatem ponendi omnia ad salutem necessaria, sicque et praesertim suscipiendi baptismi ; per talem vero actum suppleri posse in adultis baptismum , si suscipi in re non pos­ sit. dabit Art, seq.; sicut ct baptismus in re, vel voto suppleri aliquando potest martyrio, ut constabit ex Art. 3. Unde et in Conci, dictum ; secluso casu martyrii. 82. Dico II. Adultis baptismus insuper necessarius est necessitate præcepti. Prob. Matth. ult. Christus obligat sub praecepto Apostolos ad baptizandas gentes : Euntes docpfe omnes gentes, baptizantes eos, etc. ergo et simul eo loco praecipitur gentibus, ut baptismum suscipiant; correlativa enim sunt: sicut, dum loco eodem praecipitur Apostolis, ut gentes doceant; simul gen­ tibus praeceptum datur, ut audiant. Accedit ratio ; si enim baptismus sit ad salutem necessarius omnibus ne­ cessitate medii, hoc ipso sequitur, etiam necessarium esse necessitate præ- DE NECESSITATE BAPTISMI, 187 ccpti 1°. naturalis, cum quilibet ex præccpto naturali charitatis erga se ipsum teneatur adhibere media ad salutem necessaria, 2°. divini, cum omne id, quod ex ordinatione divina est medium ad salutem absolute necessarium, etiam hoc ipso, si est in potestate nostra, sil ex præcepto divino necessarium; cum nihil potuerit præcipi magis, quam illud, sine quo obtineri salus non potest,3°. etiam ecclesiastici, quod ex traditione et constanti Ecclcsiæ praxi intelligitur. 33. Obj. I. Ex Script, sacra : 1°. Sicut Joan. 3. ail Christus : Nisi quis re­ natus fuerit ex aqua el Spiritu sancto, ita Joan. G. Nisi manducaveritis car­ nem Filii hominis, etc. atqui ex Joan. G. non sequitur Eucharistiam neces­ sariam esse necessitate medii ; ergo nec ex Joan. 3. ita necessarium bapti­ smum esse. 2°. Filii parentum fidelium, teste Scriptura sacra, hoc ipso, quod nascan­ tur e parentibus fidelibus, sancti sunt, et filii Dei ; ergo ad salutem baptismo non egent. Prob. Ant. Nam ad Rom. 4. et 11. item ad Gal. 3. dicuntur semen Abrahæ; Deus vero Gen. 17, promisit Abrahæ, se Deum et ipsius, et ejus seminis futurum. Deinde 1. Cor. 7. 14. idem docet Apostolus : Sanclificalus est vir infidelis per mulierem fidelem ; et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem ; alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt ; ergo. 34. Ad lum. R. N. A. Nam 1°. ipsis in propositionibus reperitur diversitas ; hæc enim : nisi manducaveritis, ut legenti patet, in persona secunda ad solosadultosdiriguntur capaces præcepti; alia vero : nisi quis renatus fue­ rit, etc. in persona tertia dicuntur indistincte de omnibus tam adultis, quam parvulis incapacibus præcepti. Deinde baptismus institutus est, ut sil rege­ neratio spiritualis; regenerari vero ad spiritualem vitam est omnibus abso­ lute necessarium ; Eucharistia vero instituta est, ut spiritualis cibus sit, quo vita spiritualis conservetur, ejusque vires reparentur, si eæ deperdit® sint; sicut ad tuendam corporalem vitam, huj usque reparandas vires ordinatur corporalis cibus ; sed infantes, etsi sine corporali alimento servare vitam cor­ poralem non possint, possunt tamen sine Eucharistia servare vitam spiri­ tualem animæ, imo nec hanc nec ejus acceptas vires deperdere possunt, quia peccati omnis, quo solo illa deperditur, incapaces sunt; ergo non est his Eucharistia necessaria. Demum illa Joan. 3. semper Ecclesia de necessitate medii, non illa Joan. 6. intellexit. 33. Ad 2"m. R. N. A. Ad prob. l4m. R. D. Dicuntur semen Abrahæ secun­ dum carnem, sive ratione nativitatis corporalis N. secundum spiritum, vel ratione nativitatis spiritualis per baptismum C. Sic et Deus promisit se futu­ rum Deum seminis Abrahæ, non præcise secundum carnem tatis, sed spiri­ tum, id est eorum, qui haberent fidem Abrahæ, quam, sicut olim per cir­ cumcisionem , sic nunc infantes habilualiter habent per baptismum. Re­ sponsio in ipso fundatur Apostolo ad Rom. 9. 6. dicente: Non enim omnes, qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitœ; neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaae vocabitur tibi semen : id est, non qui filii carnis, hi filii ■·. DE SACRAMENTO BAPTISMI. Dei; sed qui filii sunt promissionis. Sed filii promissionis sunt, qui habent fidem patris Abrahte, ut idem docet Apostolus ad Rom. 4. v. 10. et seqq. Ad prob. 210. R. D. Ant. Sancti sunt sanctitate vera, sive spirituali interna A’. civili, politica, sanctitatem sumendo pro legitimitate C. Varia dubia de matrimonio proposuerant Corinthii Apostolo, ut innuit hic v. 1. de quibus autem scripsistis mihi. Inter quæ illud erat, num valeret matrimonium fide­ lis cum infideli? Respondet Apostolus affirmative, probatque, quia filii non sunt spurii, sed sancti, sive legitimi. Unde non de munditia vera spirituali ac sanctitate interna, sed de civili sermo erat. rcbaplizassenl aliquando, ac aliis rebaptizandi vel non libertatem relique­ rint, quod ipsi crederent, baptismum non esse absolute necessarium ; sicut enim in primo fallebantur, ita in altero falli poterant. Sed R. 2°. A’. Cons. Non ideo rebaptizantes controversiam de valore baptismi haereticorum esse rneræ disciplinre sentiebant, quod putarent, baptismum non esse absolute necessarium ; sed quoniam, cum controversia hæc non­ dum essel solemni quodam judicio Ecclesiæ decisa , posset quis, salva uni­ tate Ecclesiæ, sentire ct facere quid vellet. Vel dici potest, quod , etsi sen­ tentia sua privata judicarent, nullum esse baptisma hæreticorum, ideo aliquando non rebaplizarint baptizatos ab hæreticis, quod in redeuntibus ad Ecclesiam putarent baptismum aquæ suppleri baptismo in voto. 188 r 1· ? r il 180 DE NECESSITATE BAPTISMI. 56. Obj. II. Ex auct. et histor. Eccles. 1°. Orientales et Africae episcopi, qui olim cum S. Cypriano contendebant contra Stephanum Papam, nullum esse baptismum collatum ab hæreticis, controversiam hanc, juxta dicta Tract, de Sacram, in gen. Disp. 2. cap. 2. ad disciplinam perlinere putabant, ideoque aliis aliter sentientibus et libertatem sentiendi et agendi, sive non re­ baptizandi relinquebant integram; quin et ipsimet rebaptizantes aliquando non rebaptizabant baptizatos ab hæreticis ; ergo non censebant, necessarium ad salutem baptismum necessitate medii : secus enim, quia nullum judica-’ bant baptismum haereticorum, semper eos rebaptizare debuissent; nec po­ tuissent relinquere libertatem aliis rebaptizandi tales, vel non. 2°. In veteri Ecclesia sæpe viros magnos per plures annos degisse in catechumenatu legimus. Sic Constantinus M., teste Eusebio in ejus vita cap. 62. ac S. Hieron. in chronico, primum in extremo vilæ tempore bapti­ zatos fuit. S. Ambrosius, cum adhuc in catechumenatu esset, electus fuit in Mediolanensis Ecclesiæ episcopum. S. Martinis octo annos in catechunalu fuisse dicitur ; ergo baptismus non credebatur, tantæ esse necessitatis. 3°. Pro catechumenis sine baptismo defunctis Ecclesia offerebat preces et sacrificia, ut exS. Ambrosio in orat, funeb. de Valentiniano Imperatore n. 56. (opp. t. 2. part. Γ. p. 1189. ) item ex Cone. Arelat. II. can. 12. ac Carthacin. IV. can. 79. colligitur; ergo censebat Ecclesia, tales salutem consequi posse. Conf. ex Innocentio III. qui consultus ab episcopo Cremonensi, quid sentiendum de quodam presbytero, qui ignorans se baptizatum non fuisse, sine baptismo obierat, respondit : Quia in sanctœ matris Ecclesiæ fide, et Christi nominis confessione perseveraverit, ab originali peccato solutum, et cœleslis patriœ gaudium esse adeptum asserimus incunctanter, cap. Aposlolicam. 2. de Presbyt. non baptiz. Ac responsum confirmat ex S. Augustino L. 8. de civ. dicente : Baptismus invisibiliter ministratur, quem non contem­ ptus religionis, sed terminus necessitatis excludit: item S. Ambrosius ante cit. ac tandem pro presbytero illo offerri preces et hostias jubet. 4°. Si baptismus sit necessarius omnibus necessitate medii et præcepti simul adultis ; ergo et beatissima Virgo, et Apostoli baptizari debuissent : atqui tamen hi baptizali non sunt; ita enim censet Tertullianus L. de Bapt. cap. 12. ; ergo. 57. Ad lum. Π. 1°. Sicut illa S. Cypriani aliorumque rebaptizantium sen­ tentia de invalidilate baptismi ministrati ab hæreticis non obstat traditioni perpetua Ecclesiæ de talis valoie baptismi. ita nec officeret eidem tradi­ tioni Ecclesiæ de baptismi necessitate. si ideo baptizatos ab hæreticis non ·. 58. Ad 2um. R. iV. Cons. Quia alias poterant habere rationes differendi ba­ ptismi ; nimirum ut se magis ad eumdem per pietatis ac pœnitentiæ operâ praepararent, putantes, interea baptismi votum sufficere. Si nulla simili de causa baptismum distulerint, facium hoc non laude, sed potius reprehen­ sione dignum fuisset. Unde ct Patres alii hanc dilationem omnino impro­ bant. S. Gregorius Ναζιλνζ. acri plane in dilatores baptismi oratione invehi­ tur. S. Ambrosius , teste Baronio ad an. C. 377., de dilato baptismo postea doluit. Similia apud Patres alios legere est. Quin vetus Ecclesia clinicos, quod baptismum ad extremum usque distulissent ; si postea convaluissent, a sacris ordinibus arcebant. 59. Ad 3um. R. 1°. N. Ullo solido fundamento probari posse existentiam hujus disciplinae in Ecclesia. Ambrosius, fateor, preces ct sacrificia pro anima Valentiniani priusquam baptismo initiaretur defuncti obtulit ; sed hujus insoliti modi agendi hanc affert excusationem, quod Valentinianum regeneratum, et sanctificatum baptismate in volo suscepto existimavit, orat. cit. n. 51. Canones vero 12. Cone. Arelat. II. an. 432. (Labb. t. 4. p. 1012.) et 79. Cone. Carthaginensis IV. an. 398. (Labb. t. 2. p. 1206.) immerito prorsus nobis objiciuntur, non enim in iis de calhccumenis agitur, sed de pœnitentibns, qui improvisa morte prius rapti fuerant, quam solemni ritu Ecclesiæ reconciliarentur. De illis autem Conci Braccarense II. an. 563. can. 17. (Labb. 1.5, p. 841.) definivit, catechumenis sine redemptione baptismi defunctis, neque oblationis commemorationem, neque psallendi impendendum esse officium. R. 2°. D. Cons. Ergo Ecclesia censebat illos salvari posse sine baptismo etiam in voto N. sine baptismo in re C. Tales morte præventi antequam baptizarentur in re, ob perspectum suscipiendi baptismi desiderium, meri to praesumebantur habuisse baptismum flaminis. Cæterum hoc permittebat Ecclesia pro catechumenis solum adultis, nunquam pro parvulis ; sed hos sine baptismo defunctos, nec ut suos agnovit, nec Ecclesiastica donavit sepultura. Cur hoc? nisi quod baptismi flaminis incapaces essent. Dum ergo catechu­ menos adultos ut suos agnovit, suffragiis adjuvari posse credidit, ob eorum baptismum in voto facium est. Quanquam, observante Tournelio , si tales frivole distulissent baptismum, plures Ecclesiæ eis denegassent suffragia. Ad Conf. Eadem est responsio. Rescripsit ita Innocentius , quod de tali presbytero non posset non judicari, habuisse illum baptismum flaminis. 190 BE SACRAMENTO BAPTISMI. Hoc etiam sensu intelligendus Augustinus est, eo casu liaptismum, scilicet aquæ, invisibiliter, scilicet perbaplismum flaminis , suppleri. 60. Ad 4am. R. .V. min. cum communiore SS. Patrum sententia, S. Augu­ stin epist. 108. (al. 265. n. 4.), Evodii episcopi Antiocheni post S. Pel rum Apostolum, teste Nicephoro L. 2. cap. 3. Elthymu in cap. 3. Joan. v. 5. (t. 3. p. 91. edit. Malthæi Lips. 1792.), aliorumquc et S. Thom, hie q. 38. a. G. Quod Tertullianum attinet, is solum id dubitanter asserit dicens : Quia illis (Apostolis) ce/ primœ adlectionis (hoc est, electionis a Christo in Apostolatum) el exinde individuis familiaritatis prœrugaliva compendium baptismi (Christus) conferre posset. * 61. Obj. III. Ex Ratione. 1°. Quod est necessarium necessitate medii, non potest suppleri : sed baptismus suppleri potest, ut dicetur Art. 2. et 3.; ergo. 2°. In baptismo excusare potest ignorantia invincibilis ; qui enim nihil unquam de baptismo audivit, non peccat, si hunc non suscipiat ; ergo non est necessarius necessitate medii; quod enim sic est necessarium, in eo etiam ignorantia excusare non potest. 3°. Hæc doctrina de necessitate baptismi adversari videtur tum misericordiæ divinæ, tum voluntati sinceræsalvandi omnes: primum; quia multi infantes sua absque culpa perirent : alterum ; quia his non providisset de sufficienti salutis medio ; ergo. Ad Γ®. R. D. M. Quod est necessarium necessitate medii summa, vel stricta; sive, ut aliis loqui placet, tanquam medium salutis internum ,non potest suppleri per aliud C. quod est necessarium necessitate medii minus stricta, ut externum salutis medium .V. .Necessaria autem necessitate medii sumrna, vel stricta ad salutem sunt fides et gratia sanctificans, quia juxta præsentem Dei ordinationem requiruntur in re, nec in alio sui vicario haberi vel suppleri possunt : at baptismum Deus suppleri posse voluit per votura ipsius, et martyrium; unde bujus necessitas inedii comparative ad priorem minus stricta est. Ad 2’,m. R. .V. .1. Equidem talis qui praeceptum de baptismo suscipiendo inculpate ignoraret, reus non esset violati mandati, nec idcirco damna­ retur ; sed quia nihilominus careret medio ad justificationem necessario. Hinc etiam D. A. Excusat in baptismo ignorantia, ut baptismus praeceptum est C. ut est medium ad justificationem necessarium A'. Ad S01”. R. N. A. Et quoad Ie·. membrum R. cum S. Augustino L. 2. de Don. persev. cap. 12. n. 30. tum S. Prospero L. 2. de Vocat, gent. cap. 20. occulta quidem Dei esse judicia , cur plures parvulos perire sinat ; at tamen justissima : licet enim parvuli sine sua culpa non baptizentur, non tamen sine culpa sua pereunt, cum peccatum originale habeant ; misericordiae vero divinæ mensura non ab humano peti allectu debet, sed ex Scriptura sacra et Traditione : at hic utraque constanter ingerit illud : Nisi quis renatus fuerit, etc. Quoad 2',a. membrum R. X.ejus rationem. Instituendo enim baptismum pro omnibus, Deus etiam parvulis secundum eorum conditionem sufficientia providit salutis inedia; ne vero parvulorum quis praemoriatur ante bapti­ smum, cursum causarum naturalium non tenetur miraculo quodam inter - h DE NECESSITATE BAPTISMI. 191 cipero etiam qua provisor generalis. Respondent etiarn alii, auxilia suffi­ cientia parvulis conferri in parentibus, quibus si recte uterentur, infantes eorum pervenirent ad baptismi mediurn. Hæc difficultas , quæ hujus non­ dum loci est, pertractari solet Tr. de Deo, ejusque voluntate salvandi omnes, tum Tr. de Grat. ARTICULUS IL AN BAPTISMUS AQUÆ SUPPLERI POSSIT PEU BAPTISMUM FLAMINIS ? 62. Prcernit to. Frequens et usitata est non apud Theologos tantum , sed diam SS. PP. Greg. Nazianz. orat. 39. in sancta Lumina, contr. Donatist. c. 21. 22. Aug. L. 4. de Bapt. n. 17. Bernard, epist. 77. ad Hngonem Victorin. c. 2. (opp. t. 1. p. 627. et seqq. ) aliosquc baptismi divisio in bapti­ smum aquæ, flaminis ct sanguinis, etsi duo posteriores nec sacramenta sint, nec proprie et univoce , sed solum analogice baptismata, quatenus scilicet principalem baptismi effectum, gratiam remissivam peccatorum supplent. Proprie enim non nisi unus baptismus est, juxta illud ad Ephes. 4. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. De baptismo aquæ quid sit, satis constat ex hucusque dictis. Baptismus flaminis dicitur per­ fecta cordis contritio, ac quilibet charitatis perfect® actus continens saltem implicitum baptismi votum. Flaminis vero nomen traxisse a flamine, seu Spiritu sancio videtur, cujus est ad diligendum Deum, ad poenitendum mo­ vere cor. Quaeritur igitur modo, an et quatenus contritio perfecta, vel actus perfect® charitatis suppleat baptismi vices? 63. Dico. Baptismus flaminis, sive perfecta in Deum charitas, pcrfectave contritio vices baptismi aquæ in adultis supplet, quoad ellectum ejus prin­ cipalem, gratiam peccatorum remissivam. Prob. I. Ex Scriptura sacra. Quia, post sancitam Joan. 3. necessitatem suscipiendi baptismi, Christus generaliter charitati, perfect®ve contritioni adpromisit infallibiliter gratiam justificantem Joan. 14. 21. Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum ; ac v. 23. Si quis diligit me, ser­ monem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus : sed , si ob perfectam charitatem , contritionemve infallibiliter conferatur gratia justificans, actus illi supplent ba­ ptismi vices, quoad hujus effectum principalem ; nara gratia hæc cx natura sua remissiva peccatorum est ; ergo. 64. Prob. II. Ex Conc. Trid. quod doctrinam hanc textibus perspicuis ac repetitis inculcat : Sess. 6. cap. 4. declarans , post Evangelium promulgatum translationem (a statu veteris Adam ad statum gratiæ) sine lavacro regene­ rationis, aut ejus voto, feri non posse sicut scriptum est : nisi quis renatus fuerit, etc. Idem definit Sess. 7. de sacram, in gen. Can. 4. Ac Sess. 14. cap. 4. docet, contritionem aliquando charitate perfectam esse contingere, homi­ nemque Deo reconciliare, priusquam hoc (poenitentiae) sacramentum susci­ piatur ; ipsam nihilominus reconciliationem ipsi contritioni sine sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adseribendam : sed si ea vis contri- 192 DE SACRAMENTO BAPTISMI. DE NECESSITATE BAPTISMI. 193 tionis perfect® sit, ut hominem peccatorem baptizatum reconciliet Deo, hoc est, justificet, ante perceptionem ipsius sacramenti pœnitenti® in re, cur non et catechumenum justificet ante baptismum ? Cornelio, antequam saeramentorum parliaipatione incorporaretur Ecclesiæ... Fiunt inchoationes quædam fidei conceptionibus similes ; non tamen solum concipi, sed etiam nasci opus est. 63. Prob. III. Ex Summis Pontificibus. Pius V. et Greg. XIII. damnarunt hanc inter propositiones Baii ordine 31. Charitas perfecta, quæ est ex corde puro et conscientia bona et fide non ficta, in catechumenis et pernitentibus potest esse sine remissione peccatorum. Et hanc ordine. 33. Catechumenus juste, recte et sancte vivit, et mandata Dei observat, ac legem implet per charitatem ante obtentam remissionem peccatorum, quæ in lavacro baptismi demum percipitur ; ergo. Sed et jam see. XII. Innoc. III. consultus de Judæo, qui se ipsum baptizaverat, respondet cap. Debitum 4. de Bapt. et ejus effectu nullum equidem hunc baptismum fuisse, quod se ipsum, etsi morti proxi­ mus , baptizasset ; quamvis, verba ejus sunt, s» talis continuo decessisset, ad patriam protinus evolasset, propter sacramenti fidem (votura), etsi non propter fidei sacramentum. 68. Ad P“n. II. Explico : Lex illa generalis est absolute pro omni casu N. alioquin nec baplisinus sanguinis suppleret baptismum aqu®: limitata per aliam Christi legem C. Qui enim generaliter dixerat : Nisi quis renatus fue­ rit ex aqua, idem postea generaliter edixit : Qui diligit me, diligetur a Patre meo. Haque semper generalem illam Christi legem, nisi quis renatus, etc. intellexit Ecclesia de baptismo aqu® vel in re, vel in voto. 66. Prob. IV. Ex SS. Patribus. Ambros. orat, funeb. in obitum Valentiniani n. 51. Non habet ergo, inquit, gratiam (regenerationis) quam desideravit? Non habet, quam poposcit? Certe quia poposcit, accepit. Aug. L. 4. de Bapt. conlr. Donatist. cap. 22. Invenio, inquit, non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex baptismo deerat posse supplere', sed etiam fidem conversio­ nemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Similia habet S. Bernard, epist. 77. ad Hugonem de S. Victore, n. 8. aliique, quorum omnium est ratio, quod Deus ex misericordia singulari ob excellentiam actus perfeci® charitatis, hujusque intuitu voluerit esse infallibili 1er conjunctam justificationis gra­ tiam, ut ex prob. 1*. patet. Hinc effectum hunc non producit actus ille ex opere operato, sacramentorum more, sed ex opere operantis, infallibiliter tamen, vi divin® promissionis, et velut privilegii. Dixi in Conci, quoad effectum principalem ; quoad effectum enim secunda­ rium, qui est poen® omnis peccato debil® remissio, quod et suppleat ba­ ptismus flaminis baptismum aqu®, nullum habetur sive in Scriptura sive in Patribus asserendi fundamentum ; quin contrarium sentire videntur, cum e Patribus plures cum solo baptismo flaminis defunctos adjuvari velint Ecclesiæ suffragiis, ulS. Ambros. Valentinianum. 67. Obj. I. Ex Scriptura. 1°. Lex illa Christi Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, universalis est ; ergo. 2°. S. Paulus Act. 9. indubie charitatem ac contritionem perfectam habue­ rat, cum diceret : Domine, quid me vis facere? atqui tamen nondum justi­ ficationis gratiam obtinuerat, ut ex Act. 22. colligitur, ubi Ananias dicit ad eumdem : Exurge, baptizare, et ablue peccata tua. 3°. Cornelius Centurio quoque videtur perfectam habuisse charitatem in Deum Act. 10. nec tamen justificatus est antequam baptismum percipe­ ret, ut sentire videtur S. Aug. L. 1. de divers. Quæst. ad Simplicianum q. 2. n. 2. ubi, in quibusdam, inquit, tanta est gratia fidei, quanta non suf­ ficit ad obtinendum regnum coelorum, sicut in catechumenis, sicut in ipso 69. Ad 2um. R. N. min. Nec contrarium probaqt Anani® verba ; nam 1®. rcclc adhuc dicere poterat baptizare; quia obtenta etiam per contritionem justificationis gratia, nihilominus suscipiendi sacramenti obligatio manet. Deinde per baptismum debebat incorporari Ecclesiæ. 2°. Abluere peccata; tum quia Ananias ignorare poterat justificationem internam Pauli; lum quia contritio non est ex se æque deleliva omnis pœnæ, sicut baptismus; tum demum quia, dum de sacramento baptismi vel pcenilenti® agitur, nec minister nec suscipiens praesumere justificationem ut certam debent, cum contritio juslificativa nec adeo frequens, nec facilis sit. 70. Ad 3"m. R. C. M. N. min. Nam v. 22. dicitur justus; etsi vero justifica­ tus esset, baptizari tamen debuit; etenim, inquit S. Aug. L. 4. de Bapt. contra Donatist. cap. 21., Cornelius, si etiam Spiritu sancto jam accepto, baptizari noluisset, contempti tanti sacramenti reus fieret. In q. 2. igitur ad Simplic. cit. notat varios in Cornelio gradus justificationis, nascentis, proficientis, et adult®. Initio quidem in Cornelio erant solum inchoationes fidei conceptio­ nibus duntaxat adhuc similes ; sed postea ad eam perfectionem venit, ut aute adhuc baptismum justificationis gratiam obtineret. 71. Obj. II. ExSS. Patribus. 1°. S. Ambros. L. de Myster. cap. 4. n. 20. Cre­ dit, inquit, catechumenus... sed nisi baptizatus fuerit in nomine Patris, et Filii, el Spiritus sancti, remissionem non potest accipere peccatorum. Similia habet L. 2. de Abraham c. 11. n. 84. 2°. S. Aug. variis in.locis videtur sentire contrarium. Nam 1. Tr. 13. in Joan. n. 7. Quantumcumque, ait, catechumenus proficiat, adhuc sarcinam iniquitatis suæ portat : non illi dimittitur, nisi cum venerit ad baptismum. 2. Tr. 4. in Joan. n. 1.3. rursus inquit de catechumeno : Omnia peccata super illum sunt, et nisi venerit ad salutarem baptismum.... cum omni sua excellentia non potest intrare in regnum coelorum. 3. L. de Unit. Eccl. cap. 22. n. 62. Utrumque necessarium est ad regnum Dei adipiscendum, el bapti­ smus el justitia. 4. L. 2. de peccator, meritis, cap. 26. Sanctificatio catechu­ meni, si non fuerit baptizatus, non ei valet ad intrandum in regnum coelorum. 5°. idem relatus Dist. 4. de Consccr. Can. 37. Catechumenum, dicit, quamvis in bonis operibus defunctum, vitam ælernam habere non credimus. 3°. Explicitis verbis negat S. Greg. Naz. orat. 40. n. 23. ad vim baptismi obtinendam, ipsius desiderio teneri satis esse. Cui consentit S. Fulgent. epist. 12. ad Ferrand. Diac, c. 8. n. 19. et L. do Fido ad Petrum cap, 3, (opp, v. p. 1. , 13 Hi 194 DE SACRAMENTO BAPTISMI. p. 519. ) ubi ita loquitur : Absque sacramento baptismatis, præter eos, qui in Ecclesia catholica sine baptismate pro Christo sanguinem fundunt, nec regnum calorum potest quisquam accipere, nec vitam atemam. 72. Ad 1“®. R. S. Ambros. in priori loco de iis loquitur catechumenis, qui de sua sibi justitia velut blandientes, sine causa baptismum dillerenles negligebant; sic vero rei fiebant contempti sacramenti, peccabanlque. In allero loco ei de infantibus sermo est ; sed his, secluso martyrio, absolute ad salutem necessarius est baptismus in re. 73. Jdâ1®. R. .V. Assert. Jd 1°®. textum R. S. Aug. de iis solum loquitur, qui de sua justitia confisi contemnunt, vel negligunl baptismum tanquam sibi jam inutilem ; adeoque vera contritione el charilale carebant ob defe­ ctum voti efficacis suscipiendi sacramentum, sine quo tamen contritio el cliaritas non justificant, ut constat ex Trid. cit.prob. 2*.; sed el insuper con­ tempti sacramenti fiebant rei. Responsio ex ipso sumpta Aug. est ; cit. enim loco Tr. 13. n. 6. ante objecta verba inquit : Quare oportebat ut Dominus baptizaretur? Quia mulli (Catechumeni) contempt uri erant baptismum , co quod jam majore gratia prœdili viderentur, quam viderent alios fideles. Verbi gratia, jam continenter vivens catechumenus contemneret conjugatum, et di­ ceret se meliorem quam ille sit fidelis. Ille catechumenus posset dicere in corde suo: Quid mihi opus est accipere baptismum , ut hoc habeam quod et iste, quo jam melior sum ? Sed superbus hujusmodi catechumenus, quanlumlibet se proficere credat, revera adhuc sarcinam iniquitatis suœ portat ; nec de hujusmodi hic quæstio est. Ad 2“®. textum eadem est responsio. Ad 3“®. textum Explico cum D. Baptismus vel in re. vel in voto, et justi­ tia C. baptismus precise in re subd. ordinarie loquendo , extra casum neces­ sitatis et impotentiae C. pro hoc casu .V. Iu casu vero necessitatis et impotentiæ sufficere juxta Aug. baptismum in volo, constat cx ejus relata ante sententia de Cornelio. Extra vero casum hunc necessarius est baptismus in re, non quod perfecta contritio el charitas non justificent ante baptismum, sed quia, dum percipi baptismus potest, tamen negligitur, vel contemnitur, hoc ipso peccatur, justitiaque amittitur. Eodem modo similes aliæ lum Aug., tum S. Bern. epist. 77. ad Hugonem Victuri num aliorumque Patrum sententiæ explicantur. Ad 4“®. textum Explico : Sanctificatio perfecta non valet catechumeno ad intrandum regnum coelorum A’, imperfecta C. De hac posteriore , qua cate­ chumeni preparanlur ad baptismum, ut manuum impositione, signo crucis, etc. S. Aug. sermo est, ex hac sanctificatione catechumeni probare volenti veritatem dicti illius Apostoli 1. Cor. 7. Sanctifica tus est vir infidelis per mulierem fidelem ; sed hæc sanctificatio imperfecta est, ad verem non nisi dispositio. Ad 5°“. R. Erronee Gratian. Canonern huncS. Aug. tribuit, sumptum ex L. dc Dogmat. Ecclcsiast. cap. 71. cujus non S. Aug., sed Gennadius Massi­ liensis auctor est, Scmipelagianus, ac nullius proinde auctoritatis. 74. Ad 3“B. R. Sunl, qui utrumqueS. Patrem benigne interpretari conantur, DE NECESSITATE BAPTISMI. 195 dicendo, cos dc iis loqui, qui contritione perfecta carent, nec habent ba­ ptismum in voto. Non moror laudabiles conatus. Quidquid vero sil; per­ misso, quod ita senserint, alios opponimus illis Patres curn reverentia; tum maxime definitiones Ecclesiæ, quibus et potius, ct necessarioadhærendum est. ARTICULUS lil. AN ET QUOMODO BAPTISMUS SANGUINIS, SIVE MARTYRIUM SUPPLEAT VICES BAPTISMI AQUÆ? 75. Prœmitto. Martyrium, sive μαρτυριοχ ex vi nominis idem est, quod Latinis testimonium ; unde martyres testes fidei sunt in Ecclesia. Martyrium vero baptismi sanguinis nomen tulit, quod communius et ordinarie fuso sanguine peragatur. Definitur vero martyrium : Perpessio mortis, vel cru­ ciatus lethalis pro Christi fide, aut virtute christiance fidei. Unde duo sunt de essentia martyrii : primum velut materiale, mors ipsa, vel cruciatus illativus mortis; alterum velut formale, mortis illius, vel cruciatus illatio ex odio fidei, vel propter opus aut virtutem christianæ fidei. Hinc et duæ in martyrio requiruntur personæ: 1°. Martyr, seu persona mortem, vel cru­ ciatum naturaliter illativum mortis pro Christo patiens : 2°. Mortem vel cruciatum talem inferens, ct persecutor dicitur; nemo enim martyr se ipsum occidendo fit ; imo hoc nulla de causa licet, hocque graviter in Donalislis reprehendit S. Aug., et damnat Ecclesia. Explicatur amplius definitio. Dicitur 1°. perpessio mortis, vel cruciatus lethalis, hoc est ejusmodi, qui de se causativus doloris, et naturalis illativus mortis est. Hinc stat martyrii gloria, quando a tortore ponitur causa infe­ rens dolorosam mortem, etsi et dolorem et mortem per miraculum impediat Deus. Unde Ecclesia S. Joannem Evangelistam, item S. Theclam colit ceu veros martyres, licet prior ex ferventis olei dolio, altera ex cruciatibus lelbalibus variis incolumis plane evaserit, ac tandem in aetate gravi morte non violenta,sed naturali obierit. E contra martyribus nondum accensentiir, qui fervens solum pro Christo moriendi habent desiderium, aut cruciatum qualemcumquc, non lethalem perpessi ; nec qui peste infectis ex charitate serviendo contracta lue moriuntur, tametsi hoc genus mortisjuxta SS. Patres parum distet a splendore martyrii. 2°. Pro Christi fide, quia, ut inquit S. Aug. serm. 2. in Ps. 34. n. 13. Martyres non facit poena, sed causa. El martyr vere esse Christianus debet, sive in nullo a recta fide dissentire pertinaciter. Unde haereticus, etsi pro certo alias fidei articulo occumbat, haud tamen martyr esL 3°. Vel virtutem christianæ fidei, sive pertinentem ad doctrinam et reli­ gionem Christianam: Hinc martyrum accensentur choro ab Ecclesia :S. Tho­ mas Cantuariensis ob asserta Ecclesiæ jura : S. JoannesNepomuc. ob servatum confessionis sacramentalis sigillum : variæ novi Testamenti virgines., mori eligentes potius, quam libidini cedere. Nec refert, a quo inferetur mors, vel cruciatus. Sic ct judex necatus a catholico, quod a sententia justa decedere nollet, verus martyr est. Contra vero bonus latro cum Christo crucifixus verus martyr non est, quia nec propter fidem, nec veram virtutem passiis. * 1 196 de sacramento baptismi. HincS. Aug. dum cum vocat martyrem, vocem hanc in sensu improprio ct latiore sumit. Quæritur nunc, an martyrium suppleat vires baptismi aquæ 1°. in infan­ tibus, 2°. in adultis, et in his 3°. sub qua dispositione? 76. Dico L Martyrium supplet vices baptismi aquæ 1°. in infantibus, et 2°. in adultis, 3°. tam quoad remissionem omnis culpæ, quam pœnæ. Prob. P. p. de infantibus 1°. Matlh. 10. generaliter affirmat Christus: Qui confitetur me coram hominibus, confitebor et ego coram Patre meo... Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam; ergo. Nec dicas : parvuli nequeunt confiteri Christum; nam etsi non ore confiteantur Christum, ex mente tamen Ecclesiæ confitentur opere, juxta illud ejusdem de infantibus ab Herode occisis : qui non loquendo, sed moriendo Christum confessi sunt. Deinde, etsi pars prior non spectaret ad parvulos; at eos tamen comprehen­ dit promissio Christi altera æque generalis : Qui perdiderit animam suam propter me. 2°. Ex Traditione et mente Ecclesiae, quæ elucet 1. hinc, quod infantes pro Christo ab Herode occisos colat ut martyres : nec dici potest, eos per cir­ cumcisionem jam fuisse justificatos antea; nam imprimis de singulis id non videtur credibile. Deinde nec, si hoc daretur, argumentum vim haberet, quia Ecclesia illos colit ut martyres, sive sanctos, sanctitate non ob circum­ cisionem , sed mortem pro Christo toleratam obtenta. 2. Ex consensu Patrum, qui citra distinctionem parvulos inter et adultos, hanc vim mar­ tyrio attribuunt, quorum textus nunc in prob. p. 2*e. accipe. ■ 77. Prob. 2*. p. 1°. Ex Scriptura. S. Matth. 10. ante cit., quæ Christi pro­ missio repetitur Luc. 9., Marc. 8., item Joan. 12. 2°. Ex auctoritate SS. Patrum. E quibus Auctor Constitue Apostol. L. 5. cap. 5. de martyrio, quod catechumenus subit loquens, Cruciatus, inquit, quo est propter Deum affectus, erit illi verior baptismus. Tertullian. L. de Bapt. cap. 16. Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet, de quo Dominus : Habeo, inquit, baptismo tingui, cum jam tinctus fuisset... Hic est baptismus, qui lavacrum et non acceptum reprœsentat, et perditum reddit. S. Aug. L. 13. de Civ. cap. 7. Quicumque etiam non percepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis. Eadem energia loquuntur de martyrio S. Cyrill. Hierosolymit. Catech. 3. n. 10., S. Cypr. epist. 73. ad Jubaian. n. 21. ac de unit. Eccl. et passim alibi; tum alii Patres ne uno, quantum constat, contradicente. Amplius hæc pars constabit simul ex prob. seq. 78. Prob. 3*. p. Ex Traditione et sensu constanti Ecclesiæ, præsertim de pœna; nam de culpa nemini dubium esse potest, exjam dictis. Sensus vero ille Ecclesiæinde elucet, tum quod pro nullo martyre oret, aut quævis olferal suffragia; quin orare pro martyribus, horum interpretetur injuriam, ut dicitur cap. Cum Martha §. 2. de cclebr. Miss, sumpto ex S. Aug. Tr. 84. in Joan. Injuriam facit martyri, qui orat pro martyre. Tum quod ipso ostendat facto, per martyrium majorem conferri gratiam , quam per ipsum bapti- DE NECESSITATE BAPTISMI. 197 smum aquæ, (him martyres prosequitur honore singulari ut specialiter san­ ctos, illos etiam, qui recenter conversi pro Christo mortem obierunt; imo infantes pro Christo occisos, quod honoris genus nulli impendit, qui solo cum baptismo decessit. Ex quibus omnibus colligitur, martyrium conferre adultis gratiam supra eorum meritum, ac tam culpæ omnis, quam pœnæ (lelelivam. 79. Dico II. Martyrium supplet baptismum aquæ, quoad remissionem culpæ omnis et pœnæ quasi ex opere operato. Prob. Martyrium, ex dictis, baptismum aquæ supplet in infantibus quoad omnem effectum : atqui sic hunc non supplet in illis ex opere operantis ; hujus enim incapaces sunt; ergo aliqua ratione ex opere operato. Deinde, etiam quoad adultos, martyrium confert gratiam supra meritum operantis; si quis enim gravissimorum criminum reus in odium fidei subito rapiatur ad mortem, plectatur capite, vel transfodiatur, ct remissionem omnis culpæ et pœnæ consequitur ex dictis : sed pœna hæc non est satisfactio proportionata tot ex supposito sceleribus enormibus; nec videtur iis in circumstan­ tiis, quibus adeo maturatur mors, tam intensa elici posse contritio, cui tanta respondeat gratia ; ergo hoc casu operatur martyrium supra meritum ope­ rantis; proinde quasi ex opere operato, ut sentiunt Patres, dum negant, orandum esse pro martyre. Dixi : quasi ex opere operato, hoc est, per modum operis operati, vel cx opere operato æquivalcnter, sive, ut alii loqui malunt, ex benevolentia et privilegio singulari, quo Deus voluit, ut, qui propter Deum perdiderit ani­ mam, inveniat eam. Non vero ex opere operato sacramentorum more, sive formaliter; hæc enim cx opere operato causant gratiam, quatenus continent Christi merita, suntque actiones Christi moral i ter propriae, cujus nomine fiunt, sicquc ab eo institutæ ; non sic occisio fidelis in odium fidei. 80. Dico III. In adultis ad obtinendum martyrii effectum necessario debita requiritur dispositio. Ac quidem 1°. Consensus in martyrium , sive acceptatio mortis saltem habitualiter voluntaria ; quia vel spectatur martyrium, ut est actus virtutis, nimirum fortitudinis ; et sic certum est, acceptationem requiri internam, ut actus ille liber et honestus sit. Vel ut est medium vim velut ex opere operato justifi­ candi habens; atque ita rursum necessaria est acceptatio in adultis, quos Deus,non nisi volentes, in amicitiam admittit; sicut ct cx dictis Tr. de sa­ cram. in gen. in sacramentorum susceptione voluntas eorum saltem habitua­ lis ideo requiritur. 2°. Acceptatio mortis pro Christo cx motivo honesto, coque supernatural! per fidem proposito procedere debet; esse enim actus virtutis supernaturalis debet, cum secus vi justificandi in adultis pollere non po&it, juxta ea, quæ alibi in Theologia traduntur, et S. Hieronymum in cap. 5. ad Gal. v. 14. (opp. t. 7. p. 499.) Si ita martyrium fecerimus, ut nostras velimus ab homi­ nibus reliquias honorari ; si opinionem vulgi sectantes, intrepidi sanguinem fuderimus, et substantiam nostram usque ad mendicitatem propriam dederi­ mus, huic operi non tam prœmium, quam poena debetur ; et perfidia· magis tormenta sunt, quam corona victoria. Hinc quoque consequitur, hæret i cum 198 I de sacramento baptismi. non posse esse martyrem ; cum enim fidem non habeat, actus supernatura· lis eliciendi incapax est. 3°. Ut martyr non resistat, aut se, vi tyranno opposita, defendat ; sed mors patienti, hoc est, non resistenti inferatur, ut Patres passim monent, ac Ter­ tullianus notat L. 4. contra Marcionem cap. 39. Nemo oves appellat eos qui in bello armati, et ipsi eadem feritate certantes cadunt : sed qui in sua proprie­ tate, atque patientia dedentes potius semetipsos quam vindicantes, trucidan­ tur .Christus quippe, exemplar martyrum,sicut ovis ad occisionem ductus est. Isaiæ 53. 7. Unde Christiani milites, qui contra infideles fidei causa dimi­ cantes cæsi bello cadunt, etsi plurimum mereantur, veri tamen martyres non sunt, ut tenent Theologi communissime contra S. Antonium ; suflraganle sensu Ecclesiæ, quæ, teste Baronio in notis ad Marlyrolog., tales nunquam pro martyribus habuit, coluitve. 4°. In peccatore insuper necessaria est poenitentia, quæ sit ad minus attri­ tio. Ratio a paritate sacramenti baptismi et pœnitentiæ sumitur, quorum utrumque, ut effectum suum primarium, sive gratiam primam conferat ex opere operato, dolorem exigit de peccatis; ergo a fortiori dolor et retracta­ tio peccatorum ad effectum martyrii requiritur; cum sacramenta illa sint media ad justificationem peccatoris per se instituta ; martyrium vero ad mo­ dum specialis privilegii. Dixi : ad minus attritio ; nam DE NECESSITATE DAPTISMl. 199 his obicem non ponentibus omnis cnlpæ pœnæque deletivum sit: atqui hi vere attriti obicem nullum ponunt, uti neque in baptismo fluminis. Neque dicas: hoc argumento probari nirnium, scilicet adultum peccatorem justi­ ficari per martyrium etiam sine attritione, cum sine hac justificentur infantes; nam argumento dato id solum contenditur, quod martyrium suppleat baptismum fluminis, ac sicut hic prodest infantibus sine ullo eorum actu, adultis vero sine contritione, licet non sine attritione, sic quo­ que, martyrium. «f· S* 82. Obj. 1. cont. Conci. lira. 1°. Tridentinum Sess. 6. cap. 4. docet, justi­ ficationem in lege nova non posse fieri sine lavacro regenerationis, aut ejus voto; ergo excludit martyrium. 2U. Infantes non sunt capaces martyrii ; hoc enim est actus fortitudinis, qui consistere non potest sine rationis usu. Deinde mors pro Christo tole­ rata martyrii gloriam non meretur, nisi acceptata sit : sed acceptionis infantes incapaces sunt, ulpote nondum valentes dare consensum. 3°. Ex paritate rationis allatæ pro infantibus sequeretur, eos etiam in matris utero occisos justificari : at hoc dicere videtur inconveniens ; ergo. Ad lum. R. D. A. Ita docet spectatis mediis ordinariis a Christo institutis C. extraordinariis Λτ. Deinde sacra Synodus eo loco contra hærelicos agit, asserentes, parvulos sola etiam parentum fide, sine baptismo in re salutem consequi. Jc/2am. R. Quoad lu,n. membrum D. A. Non sunt capaces martyrii, si hoc sumatur pro acceptatione interna mortis C. si pro morte ipsa ob Christum obi la V. Rationem additam etiam D. Est actus fortitudinis vel realis, vel elici­ tus C. necessario elicitus subd. in adultis C. in infantibus N. Generaliter enim asseruit Christus : Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam ; sed vere infantes hujusmodi perdunt realiler pro Christo animam ; in adultis tamen hic, sicut et in baptismo, plus exigitur, quam parvulis. Quoad 2um. membrum N. A/, universaliter. In adultis quidem acceptatio hæc necessaria est ; in parvulis, qui nullius actus liberi capaces sunt, sufficit, cos propter Christum occidi. Unde, verba sunt S. Τπομ.ε 2. 2. q. 12-1. a. 1. ad 1., sicut in pueris baptizatis per gratiam baptismalem meritum Christi operatur ad gloriam obtinendam ; ita et in occisis propter Christum, meritum martyrii Christi operatur ad palmam martyrii obtinendam. Dici etiam potest parvulos profiteri pro Christo fidem, acceptando mortem non voluntate propria qua firent, sed voluntate aliena Ecclesiæ: sicut quoque, juxta S. Augustinum serm. 14. de verbis Apostoli (al. 294. c. 18. n. 17.) parvuli in baptismo credunt aliena fide Ecclesiæ : Credit in altero, qui peccavit in altero. Ad 3um. R. C. M. N. min. Si replices : Hac ratione plus tribuitur baptismo sanguinis, quam ipsi lavacro aquæ, cum hoc infanti, nisi nato prodesse nequeat; ille vero eidem necdum nato prodesse possit; sed hoc ahsnrdu Hest ; ergo. R. .V. min. Cum enim martyrium mortem Christi non in figura solum exprimat, ut baptismus aquæ, sed in ipsa rei veritate, non mirum, si et ad plures extendi possit, et specialem eis aureolam promereri; quandoquidem, etsi nondum nati, vere perdunt suas pro Christo animas. t 81. Dico IV. Probabilius est per se, et speculative loquendo, baptismum sanguinis, sive martyrium vim justificandi adultos habere independenter ab actu charitatis, vel contritionis perfeclæ , idque e.v privilegio singulari ac velut ex opere operato. Ita Suar. de Baptism. Disput. 39. sect. 3·. conci. 2·. ac communius hodie Theologi contra alios, praesertim antiquiores. Pro6. /. Ex Scriptura sacra. H.ec, ut ex relatis Conci. 1. et 2. textibus constat, salutem hoc ipso promittit, quod quis vitam pro Christo ponat, citra mentionem charitatis , vel actus alterius ; ergo. Prob. II. Ex SS. Patribus qui pariter, ut ex eorum supra liquet sententiis, martyrium comparant baptismo fluminis, camdemqne illi vim attribuunt; ergo sicut baptismus fluminis sine actu charitatis delet culpam et pcenam omnem in adultis cælera dispositis , ita et martyrium. Deinde juxta Patres ipse baptismus sanguinis secundum se peccata abluit, deletquc ; at falsum hoc foret, si ad illum necessario prærequiratur contritio perfecta, vel charilas; sic enim non baptismus sanguinis, sed prævia perfecta, contritio, aut charitas peccata remitteret. Prob. III. Ratione. 1°. Quia , si martyrium non nisi dependentor ab actu charitatis justificaret, sequeretur, frustra distingui baptismum in bapti­ smum fluminis, flaminis, et sanguinis, cum ea ratione baptismus flaminis cum altero sanguinis confunderetur, quod est tum contra Patres supra relatos, tum communem sensum fidelium; mors enim nihil, quod habe­ ret rationem baptismi, actui charitatis superadderet; nec per martyrium delerentur peccata aliter, quam per quodvis opus aliud bonum ex charitate positum. 2”. De facto, infantibus in odium fidei occisis independenter a charitatis actu confertur gratia; ergo actus hic de essentia martyrii non est; cognita vero semel ejus vi, non est tur eadem martyrio negetur in adultis, ut in - .. . Six; 200 <·> ii I DE SACRAMENTO BAPTISMI. 83. Obj. II. coni. Conci. 4*“. S. Scriptura negat inessevim martyrio justi­ ficandi citra actum charitatis; ergo. Prob. Ant. 1°. 1. ad Cor. 13. ait Apo­ stolus : Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam : charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest; ergo. 2°. Joan. 15. Christus ipsemet inquit: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis; erga necessario martyrium ex charitate procedere debet. R. .V. .'in/. Ad prob. lam. It. Ie. ad litteram. Si charilatcm non habuero, hoc est , actum virtutis illius theologica? A’. charilatcm proximi subd. hæc, non habuero, sumendo negative .V. contrarie, ut sensus sit : si proximum oderim, vel schismata et dissensiones foveam,nihil mihi proderit, quidquid pro Christo patiar C. Talibus enim, nisi hæc delicta pœnitentia, qua? saltem sit attritio, retractent, revera nihil proderit martyrium. Hæc expositio est ad mentem et scopum Apostoli, reprehendentis Corinthios ob dissensiones inter eosdem et schismata. R. 2°. Permisso etiam gratis, sermonem eo loci de vera charitate esse, explico cum D. Si charitatem pnccise actualem non habuero Λ”. alioquin enim si existons in gratia ex solius molivo religionis, vel etiam ex gehenna? metu se potias pateretur comburi vivum, quam idolo thus adolerct, hoc ipsum nihil prodesset, quod perspicue falsum est : charitatem vel actua­ lem, vel habitualem, quamque vel supponat, vel saltem causet, posita etiam sola attritione, cum qua martyrium ex attrito facit contritum C. Po­ sita requisita dispositione martyrium ipsum causal charitatem habitualem, unde hanc in martyre non præsnpponit necessario. Quod si vero ex defectu dispositionis hanc charitatem habitualem nequidem causaret, tunc nec tides, nec contestatio fidei per mortem quidquam prodesset. Ad prob. 2âin. R. .V. Cons. Non enim hoc loco Christus aut docet, aut sup­ ponit, martyrium ex essentia sqa debere imperari a charitate; sed sensus juxta verba, ut jacent, est : inter actus externos nullus est, quo quis magis testetur suum erga alterum amorem, quam si pro eo vitam ponat. Ex quo non sequitur, quod acceptatio mortis in martyre imperari necessario a charitale debeat; etsi plerumque ex motivo dilectionis procedere soleat, præsertimsi mors subcatur pro homine, quia respectu hominis non facile da­ bitur motivum aliud impellens ad actum tam difficilem; at respectu Dei, vel Christi impellere motiva alia possunt , puta Religionis et similia. Si porro dicas: Christus Matth. 10. de martyrio loquens non obscure exi­ git, ut procedat ex charitatis imperio , cum dicat : Qui perdiderit animam suam propter me; illa? enim particula? charitatem sonant. R. N. Ass. (Arationem; sed potius causal i talem illata? mortis a tyranno, scilicet ex odio Christi et Evangel i i, denotant, ut colligitur ex Mare. 8. 35. ubi additur : et propter Evangelium. Prœterca verba illa Patres de parvulis a?que ac adultis intelligunt; nec est ratio, cur ad hos solos restringantur. Igitur causam illatæ mortis significant; nempe ex odio Christi et Evangelii ex parte tyranni mortem inferentis; ex parte martyris vero, si adultus sit, intentionem, vel voluntatem confitendi ipsa morte Christum ejusque fidem, 84. Obj. III. ExSS. Patribus. 1°. S. Cyprianus epist. 54. n. 4. Nec quisquam dicat :qui martyrium tollit, sanguine suo baptizatur, nec pax illi ab episcopo j de I i i ! I I | I ' I NECESSITATE baptismi 20 i necessaria est, habituro gloria suce pacem; ergo S. Pater censet, martyrium solum ad salutem non sufficere. 2°. S. Augustinus L. 3. de Bapt. contra Donatist. cap. 16. docet,martyrium sine charitate nec esse martyrium, nec prodesse. 3°. S. Thomas 3. p. q. 66. a. 12. ad 2. Effusio, inquit, sanguinis non habet rationem baptismi, si sit sine charitate : ex quo palet, quod baptismus sanguinis includit baptismum /laminis, et non e converso; ergo. Ad lura. R. D. Cons. S. Pater censet, non sufficere martyrium iis, qui baptismum negligenliagravi culpabilique omittebant C. aliis N. Qui bapti­ smum recipere potest, eum tamen negligit martyrii quod sperat intuitu, peccat, gravissimam Christi legem vehit contemnens, nullumque, nisi hanc ipsam negligentiam ante martyrium poenitentia eluat, ex martyrio fructum consequitur. Sed aliud est de aliis, qui recipere ante martyrium baptismum nequeunt; eorum enim, ait Cyprian. ipse epist. 68., peccata omnia passione purgantur. Jd2um. R. Explico : Per charitatem hic inlelligendo actum, quo Deus super omnia diligitur N. charitatem, qua quis conjungitur cum vera Christi Eccle­ sia C. Vult, martyrium non prodesse illis, qui se ab Ecclesia separant, ejus unitatem scindunt, ut hæretici et schismatici, quales erant Donatistæ, quos immerito ait provocare ad suos martyres, ut probent, penes se esse Ecclesiam, cum ipsi se ab Ecclcsiæ separarint unitate, a qua scissi non possint esse martyres. * Ad 3um. R. Explico : Non habet rationem martyrii sine charitate prævia N. saltem concomitante, sive cum tali dispositione, ad quam sequatur gratia vel charitas causata a martyrio C. Nam, inquit idem, Quod 1. 4. a. 12., posse reperiri martyrium sine charitatis imperio ; et in 4. Dist. 4. q. 3. a. 3. Ba­ ptismus sanguinis non habet hoc (quod liberet ab omni culpa et poena), tan­ tum ex opere operantis, sed hoc habet ex imitatione passionis Christi. Cæterum, non obstantibus hucusque disputatis, in praxi tenetur peccator afficiendus martyrio, confiteri, si possit, aut saltem elicere contritionem perfectam, quantum potest, et ad minus existimatam; tum quia in articulo mortis tenetur homo ad actum dilectionis perfectæ ex praecepto charitatis erga Deum , tum ex praecepto charitatis erga se ipsum ; cum sic quilibet obligetur pro mortis tempore ad salutis media, quæ habent securiora, ne secus se exponat salutis discrimini ; si enim vera sil sententia negans, inesse vim justificandi martyrio sine charitate, non liberabit eum sententiae affirmantis probabilitas, neque bona ipsius fides. Unde dictum in Conci, loquendo per se, et speculative. ARTICULUS IV AN EX LEGE ALIQUA ORDINARIA, VEL CLEMENTIA ALIQUA SPECIALI SUPPLEAT DEUS DEFECTUM BAPTISMI IN PARVULIS OB PARENTUM VOTA, VEL FIDEM? 85. Dico. De facto, sive in praesenti providentia Deus nec ex lege aliqua ordinaria, nec ex peculiari clementia ob parentum vota, vel fidem, in parvu­ lis supplere defectum baptismi, secluso martyrio, dici potest. Contra anti­ quiores quosdam Theologos. 202 DE SACRAMENTO BAPTISMI. Prob. I. Ex una enim parte el ex Scriptura sacra, et ex traditione certum est, Deum legem tulisse universalem, neminem, secluso martyrio, salvatum iri sine baptismo, juxta illud Joan. 3. Aïs* quis renatus fuerit ex aqua, etc. ; ex altera vero parte nec ex Scriptura sacra nec traditione, nec auctoritate, nec ratione potest prudenter colligi, Deum sive cx lege aliqua ordinaria, sive clementia peculiari supplere in parvulis ob parentum fidem aut preces baptismi defectum; ergo nec asseri istud debet. Sicut generaliter in rebus, quæ a divino liberoque pendent arbitrio, nihil est sine positivo fundamento asserendum positive. Aec dicas : Sententia illa Christi Joan. 3. utut generalis videtur, tamen restringi eam debere, aliunde tenemus, et patet ex dictis de baptismo flami­ nis el sanguinis; ergo el sic restringi polesl per legem Dei, vel singularem clementiam salvandi ejusmodi parvulos; nam R. Non lenel hæc consequentia ; si quidem prioris restrictionis fundamen­ tum Christus ipse suppeditat, qui legem tulit Joan. 3. ul constat ex Articulis praecedentibus, praxi sensuque Ecclesiæ; at fundamentum prorsus nullum pro restrictione altera usquam reperire est. Quin contrarium colligitur ex Patribus et Ecclesiæ praxi. Nam ΙΊ 86. Prob. II. S. Augustinus L. 2. conlr. duas epist. Pelag. c. 6. n. 11. quod subinde piæ matris parvulus ad baptismum non perveniat, dura contra baptismi gratiam accipit proles immundissimæ matris, in occulta Dei judicia refundit : at frustra hoc, si ob piæ matris fidem, precesve baptismi defe­ ctum Deus suppleret. Idem S. Doctor L. 2. de Peccator, merit, et remiss, c. 27. n. 43. decretorie affirmat, neminem insuo parente renasci potuisse non natum : porro iterum id falsum esset, si ob parentum preces baptismi de­ fectum suppleret Deus. S. Prosper Carmin, de ingrat, c. 29. absolute enunciat : Sanctis genitoribus ortos nullo salvari studio potuisse suorum ; ergo nec parentum oratione, nec fide. Patres passim respectu parvulorum, secluso martyrio, strictissimam asserunt baptismi necessitatem, ut secus negent, eos salutem posse consequi; recole eorum sententias supra Art. 1. de necess. Bapt., praesertim illam S. Augustini L. 3. de anima et ejus origine cap. 9. Demum contraria; opinioni repugnat praxis sensusque Ecclesiæ, adeo solli­ citée, ne parvuli priventur salutari lavacro baptismatis; hujus vero sollici­ tudinis simul causam reddit Augusto, epist. 28. (al. 166. n. 21.) Proptcrea cum baptizandis parvulis festinatur, et curritur, quia sine dubio creditur, aliter eos in Christo vivificari non posse, dum scilicet non instat martyrium, quod unum S. Pater excipit Art. præc. ; ergo, Augustino teste, credidit Eccle­ sia non vivificari parvulos vel fide, vel votis parentum fidelium. M i! 87. Dices 1°. Etiam Patres videntur sentire, fidem parentum nunc quoque in Lege nova prodesse parvulis; ergo. Prob. Ant. Nam 1°. S. Au­ gustinus epist. 23. (al. 98. n. 2.) ad Bonifacium , ut possit, inquit, regene­ rari parvulus per officium voluntatis aliéna, cum offertur consecrandus, facit hoc unus Spiritus, ex quo regeneratur oblatus. 2°. S. Bernardus epist. 77. c. 2. n. 9. Dignum est, ct ad Deispectal benignitatem, ut, quibus fidem atlas negat propriam, gratia prodesse concedat alienam. R. D. .1. Patres videntur sentire fidem prodesse parvulis, ut per eam — 1 DE NECESSITATE BAPTISMI. 203 justificentur absque baptismo N. in baptismo C. Quia fuies parentum facit, ut hi parvulos suos ad baptismum offerant consecrandos. Deinde S. Auc. et S. Bernard, id solum volunt, in parvulis non requiri fidem actualem propriam, sicut in adultis ; sed hanc ex benignitate Dei suppleri per fidem Ecclesiæ. 88. Dices*.0. In Lege naturae et scripta poterant salvari parvuli per fidem parentum; ergo et multo magis salvari sic potuerunt in Lege nova; virtus enim fidei non est in hac imminuta. R. N. Cons. Quod in Lege nova parvuli parentum fide justificari nequeant, non ex imminuta virtute fidei, sed inde est . quod nunc praecepto fidei addi­ tum sit praeceptum baptismi, nullumque modo nisi vel per actus proprios, vel per sacramenti velit justificationis gratiam et salutem consequi. Sicut etsi praeceptorum observatio sufficiat ad salutem seculari, religioso tamen ne­ cessaria simul el consiliorum evangelicorum observatio, non quia in hoc lex moralis est minoris efficaciae, sed ratione obligationis additae per profes­ sionem religiosam. Si dicas : inde sequi, saltem in Lege gratiæ deteriorem factam esse conditionem parvulorum, quam fuisset olim in Lege natura et mosaica; in hac enim ad èorum salutem suffecit parentum fides, adjuncto quodam signo externo sensibili ; nunc vero eorum salus uni baptismo adstringilur ; ergo. R. N. illatum, et Prob. Cons. Status enim alicujus, vel religionis major minorvefelicitas æstimanda non est ex aliquorum duntaxat aut rei cujusdam in particulari commodo vel incommodo, sed quid communiter ct universim sit magis expediens. At communiter ac respectu parvulorum universim ba­ ptismus nunc magis expediens est; 1°. Quia, licet in aliquibus casibus, sit dif­ ficilis, communiter tamen est omnibus facilis, ac religione Christiana per mundum diffusa plures baptismum recipiunt; neca fide ct probitate mini­ stri pendet; contra olim supernaturalis fides fuit rarior. 2°. Baptismi gratia longe uberior est, illico jus conferens ingrediendi coelum statim , si quem mori post baptismum contingat. 3°. Demum mulli eliam parvuli exspirare poterant, ante applicatum circumcisionis ritum, qui, ex prascriplo legis, octavo a partu die debebat impendi parvulis , sicut nunc ante baptismum, qui tamen eo simul privilegio gaudet, ul slatim a partu conferri possit. Sed ct in lege natura nullum obiisse parvulum antequam ejus legis applica­ retur remedium, credibile non est. 89. Dices 3°. Infans in utero malris per hujus salvatur martyrium ; ergo et per hujus fidem salvari poterit. Deinde si peccatum alienum Adæ noceat infantibus ad horum damnationem , cur non et aliena fides, puta patris, iis prosit ad salutem ? Ad 1um. R. N. A. Sed salvatur per martyrium proprium. Ad 2Dm. R. Peccatum non est infantibus alienum atque extrinsccum, sed cuilibet proprium , cujusvis nostrum voluntate in Adamo, humani generis capite, inclusa, in quo proin peccante peccaverunt omnes. At lides parentis infantibus in ordine ad justificationem non est propria, sed penitus extrin­ seca; nec ullo modo in rebus, quæ ordinis supernaturalis sunt, pater est 204 3» l· * jf I :î 1 ‘ .Μ DE SACRAMENTO BAPTISMI. caput familiæ, vel filii. Cur vero Adamus sic fuerit caput humani generis; non vero pater in ordine sive ad peccatum sive ad gratiam sit caput morale filii, ratio tota voluntas divina est, nobis declarata per Scripturam sacram et Ecclesiam. 90. Dices 4°. Durum est dicere, omnes illos parvulos sine baptismo decedentes aeternum damnari ; ergo potius amplectenda est sententia con­ traria, utpotequæ magis clementiam Dei commendat. R. Parvuli tales non damnantur injuste, utpote habentes culpam origina­ lem ; necpropterea praecise vero similis habenda sententia, quod commen­ dare videatur divinam clementiam ; alias argumento eodem contendere Calvinisla posset, infantes salvari, quia a parentibus fidelibus nati. Nimirum sicut non est commendanda pietas, quæ non est secundum scientiam; ita nec doctrina quæ non est secundum Scripturas sacras, et Traditionem. Cæterum cum damnatio alias communiter geminam poenam importare soleat, 1°. pœnam damni, hoc est, privationem visionis beatificae, 2°. poenam sensus ; controvertuntDoclores etiamnum,qualis futura sit parvulorum sine baptismo decedentium damnatio? quisve eorum post hanc vitam status? Pro quo Observa : In hoc omnes ( uti ex modo dictis debent ) concordes esse; par­ vulos sine baptismo decedentes ad visionem beatificam non admitti, sed excludi a ccelesli gloria, lege a Christo lata : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum coelorum. Joan. 3. Quæ lex duas solum exceptiones patitur, quas ipse Legislator divinus fecit; bapti­ smum flaminis et sanguinis; tertiam vero nec Scriptura novit, nec Traditio. Quoad reliquum vero horum parvulorum statum, opinionibus scinduntur et sententiis. 1°. Alii infantibus sine baptismo decedentibus beatitudinem aliquam na­ turalem, ut PiGHius. Catharines apud Bellarmintm t. 4. L. 6. cap. 2. quibus accessit Cardinalis Sfondratus L. cui titulus : Nodus prœdestinalionis disso­ lutus part. 1. §. 1. num. 13. dicens : parvulos, qui sine baptismo decedunt, ccelesli quidem regno, quasi patemœ culpœ reos, nec expiatos excludi ; non tamen excludi naturalibus bonis; et a peccatis prœservari, œternoque suppli­ cio, quo si adolescerent puniendi essent, etc. Contra quam sententiam gravi­ ter expostularunt quinque Galliæ praesules, datis idcirco ad Innocentium XII. anno 1697. 7. Calendas Martii litteris; quibus respondit Pontifex 6. Maii, ejusdem anni, se rem commisisse Theologorum examini, ut, quod justum esset, decernere valeret. At nullum a S. Sede, de quo constet, judicium emanavit. Quidquid sit de hac sententia, bcatitudo saltem naturalis proprie sic dicta displicet plerisque Theologis cæteris , ac merito; sicut enim beatitudosupernaluralis stare nequit cum aversione habituali a Deo, ut auctore supernatural! ; sic neque beatiludo naturalis cum aversione habituali a Deo, ut hic auctor naturae est; hæc enim in libera conversione et amicabili , ac unione cum Deo ut auctore naturae consistit : atqui ob peccatum originale parvuli a Deo, etiam ut auctore naturæ habitualiter aversi sunt ; Adamus enim peccando a Deo non solum ut auctor supernaluralis est, sed quoque ut est auctor naturæ aversus fuit ; siquidem omnis peccans, etiam contra Deum ut auctorem naturae delinquit, cum lex naturalis praecipiat, parendum esse ■Μ· de ministro baptismi. 205 superiori legitimo praecipienti. Subs, sed qualis in Adamo actualis fuit aversio a Deo, talis est habitualis in infantibus nondum baptismo ablutis. 2°. Alii contra rigidiorem amplexi pariem infantes ejusmodi non solum pœnæ damni, sed etiam sensus subjiciunt. Invaluit hrec opinio post Pelagii ortam hæresin, etiam variorum accessu Patrum , ut tanto amplius se oppo­ nerent nefario Pelagianorum dogmati, asserentium, nullum dari originale peccatum; proinde infantibus ad hoc delendum, vel remittendam iis ali­ quam pœnam, baptismum haud esse necessarium. 3°. Post sec. XII. vero postquam Magister Sententiarum, S. Thomas ac Scotus mitiorem propugnarunt sententiam, infantes sine baptismo defun­ ctos, etsi pœnam damni sustineant, altera tamen sensus immunes esse, hæc ferme ubique in scholis primatum tenuit. Hanc, ne actum agamus, propu­ gnatam vide Tr. de Peccat. CAPUT III. DE BAPTISMI MINISTRO , SUBJECTO , EFFECTIBUS. Multiplicem contra errorem hic disputatio superest. Baptismi solemniter conferendi ministerium feminis etiam proprium fecisse Marcionitas, Pepiizianos, Collyridianos, S. Epiphan. refert haer. 42. ( opp. t. 1. p. 305. B. ), 49. ( ibid. p. 418. C. ) et 79. ( ibid. p. 1058. B. ), notatque Tertull. L. de Bapt. cap. 17. Quam mulierum arrogantiam repressit Gone. Carthag. IV. Can. 100. Nec in necessitate baptizare debere laicos contendit Calvin. L. 4. Institut, cap. 15. §. 20. Sed et antiquiores quosdam Patres, qui reba­ ptizantes dicti, eodem habuisse loco collatum a laico baptismum, quo datum ab hærelico, S.Basil, refert epist. Canon, ad Amphiloch. can. 1. Pædo-Baptismuin, sive illum parvulorum, ut Waldenses et Cathar i olim, Anabaptiste persequuntur. Quoad baptismi effectum quoque quædain est heterodoxos interet Catholicos dissensio. Dc his igitur singulis, aliisque inter Theologos orthodoxos controversis nunc agendum est. ARTICULUS I. QUIS SIT MIN ISTER BAPTISMI? 91. PrœmiUo. Baptismi administratio una est solcmnis ct publica, olim quidem certis affixa temporibus Paschalis ct Pentecostes ; altera privata, quæ ad exigentiam necessitatis fieri quovis tempore et loco sine ceremoniis eccle­ siasticis potest. Unde duplex baptismi minister est : unus solemnilatis, qui baptismum cum praescriptis in Ecclesia ceremoniis confert et ritibus; alter necessitatis, qui illum praetermissis ceremoniis in necessitate administrat. Minister solemnilatis rursum duplex est : ordinarius, qui est ex officio, sive 206 de sacramento baptismi. jure ordinationis suæ, cl acceptae auctoritatis docendi el baptizandi pote­ statem habet ; extraordinarius , qui solum ex delegatione, ul facta ab epi­ scopo, confert solemniter baptismum. 92. Dico I. Minister solemnitatis ordinarius et primus est episcopus ; secundus post hunc et vehit minus principalis omnis sacerdos; tertius dia­ conus, sed non nisi extraordinarius. Prob. p. Γ. Quia primario ad Apostolos , horumque successores episcopos dictum fuit a Christo : Docete... baptizantes eos; ergo. Deinde episcopi ceu principes in adminislratione baptismi non dependent ab alio; sed præcise jure suo et potestate utuntur ad baptizandum tam illicite, quam valide. 93. Prob. p. 2*. Nam 1°. sunt etiam ordinarii; quia is quoque dici potest baptismi minister solemnitatis ordinarius, qui vi ordinationis snæ ad hoc redditur habilis : sed hoc accipit, quicuinque consecratur presbyter; nam vi consecrationis snæ potestatem consequitur in corpus Christi verum, poniturque in eo statu, ut possit esse pastor animarum ordinarius; igitur consecratione sui eadem potestatem in corpus Christi mysticum obtinet necessariam tam ad regenerandum, quam ad ministranda sacramenta alia. Unde 1’lor. in Decr. loquens de ordinario baptismi ministro inquit : Mini­ ster hujus sacramenti est sacerdos, cui ex officio competit baptizare. 2e. Non æque tamen principales ac episcopi; non isthoc equidem sensu, quasi potestatem primum ab episcopo acciperent presbyteri tunc , quando ab episcopo ad baptizandum mittuntur, cum illam jure divino vi ordina­ tionis habeant; sed quatenus in ministeriis sacris jure divino episcopi ante­ cellunt presbyteris, hi illis tanquam Ecclesiæ rectoribus, ut poscit rectum Ecclesiæ regimen , etiam quoad usum snæ potestatis subordinantur. Hinc solemniter baptizandi officium olim sibi solis reservabant episcopi ; nec, præseulc episcopo, presbyter nisi jussus baptizabat. Unde et S. Ignatius M. epist. ad Smyrnenses c. δ. Non licet sine episcopo aut baptizare, aut agapen facere. EITertull. Lib. de Bapt. cap. 17. Baptismi dandi habet jus summus sacerdos, qui est episcopus, dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate propter Ecclesiæ honorem, (pio soleo, salva pax est. S. Hieronymus in Dial, contr. Lucifer, n. 9. Inde venit, ut sine chrismate et episcopi jussione, neque presbyter, neque diaconus jus habeant baptizandi. 94. Prob. p. 3*. Quia, ut argumentatur Doctor Angelicus 33. p. q. 67. a. 2. in ()., potestas in corpus Christi mysticum derivatur ex potestate in corpus ejus verum : sed soli sacerdotes in verum Christi corpus potestatem acci­ piunt, non diaconi ; ergo et hi potestatem non habent in Christi corpus mysticum. Unde subs, sed illius tantum est cooptare ex officio in corpus Christi mysticum per baptismum , qui in illud potestatem habet ; ergo. Unde in diaconis munus baptizandi ex officio, nunquam agnovit Ecclesia; sed hoc ipsis semper prohibitum est, ut constat ex Εριρπχνιο hær. 79. η. 4. Neque diaconis, inquit, ullum in ecclesiastico ordine sacramentum per(icere conce­ ditur-. sed hoc duntaxat, ut eorum qua perficiuntur ministri sint. Item ex S. Hieronymo cujus verba supra adduximus; Gelasio 1. epist. 9. ad episcop. Lucaniæc. i. (Labb. t. 4. p. 1190.) : Diaconos quoque propriam constitui- itir. DE Μ15IM HO BAPTISM I* 207 mus servare mensuram, nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum quippiain lentare permittimus : nihil eorum penitus suo ministerio applicare, quo vel presby­ tero baptizare non audeant. Item ex Isidoro Hispal, de Ecclesiast. Offic. L. 2. c. 25. n. 9. Constat, inquit, baptisma solis sacerdotibus esse tractandum, ejusque ministerium nec ipsis diaconibus eu'plere est licitum absque episcopo, vel presbytero, nisi his procul absentibus, ultima languoris cogat necessitas. Et vero diaconi, ex etymo nominis, tantum ministrare est, ad altare scilicet sacerdoti, juxta Goncil. Carthagix. IV. can. 4. ubi ait : Diaconus cum ordi­ natur, solus episcopus, qui eum benedicit, manum super caput illius ponat : quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur; el Epipiiaxium hoer, 79. n. 4. modo cit. Posse vero diaconos ex delegatione episcopi, vel parochi baptizare soleinniter, sicque eos extraordinarios baptismi ministros esse, indubii juris est, ailque Tertull. L. de Bapt. cap. 17. Hierox. Dial, adversus Luciferian. ac supponit relatus num. præc. Gelasius. Constat quoque Ecclesiæ veteris usu, quando dilatata sensim Ecclesia remotioribus a sede epicopali locis, diaconis sicut presbyteris lacta potestas solemniter baptizandi, teste S. Hie­ rox. cit. Habent igitur diaconi vi ordinationis suæ potestatem aliquam inchoatam, quæ compleatur per delegationem ministri ordinarii, episcopi, vel parochi, ut baptizare possint solemniter ; secus ac cæteri cleri omnes, laicique, quibus nunquam ex delegatione ministerium baptismi solemnis in Ecclesia permissum fuit. 95. Si dicas : Hierarchia sacra, juxta Cone. Tiud. est instituta divinitus , constans ex episcopis, presbyteris et ministris; ad ministros vero certe diaconi pertinent; ergo hi jure divino etiam principantur: hierarchia enim est principatus sacer; ergo et jure divino diaconis ex officio competit mini­ sterium baptismi æque ac presbyteris. Quin in ordinatione inquit ad diaco­ num episcopus : Oportet diaconum prœdicare, baptizare, ut habet Pontifi­ cale Romanum. R. Ύ. ult. Cons. Principantur quidam etiam diaconi, at non eo sensu, quo presbyteri et episcopi, sed quatenus diaconi in ordinatione sua acci­ piunt jus ministrandi immediate episcopo , vel presbytero, sive ad Eucharisliæ confectionem, sive institutionem plebis prædicando, baptizando. Nimirum sicut civili in rcpublica ii etiam dignitatem et nomen sortiuntur magistratus, licet inferioris, qui ex officio mandata principis execution! dant; ita diaconi obire etiam dicuntur functiones hierarchic is, dum ex dele­ gatione vel mandato episcopi aut presbyteri jurisdictionem habentis pj-ædicant, baptizant, ut Philipp. Act. 8. 3.; nam, supposita delegatione., dia­ coni sacra ea munia etiam ex officio dicuntur peragere, quatenus soli diaconi ex ordinatione sua acceperunt jus, ut ea ipsis demandari possint. Hocque sensu intelligendum Pontificale Romanum : Oportet diaconum prœdicare, et baptizare, scilicet supposita delegatione, cum inchoatam vi ordinis sui potestatem habeat. 96. Dico II. Minister necessitatis omnis homo viator est ; 1°. laicus fidelis, 2°. ct sive vir sive femina, 3°. lueret icus et schismaticus, 4°. imo infidelis 208 ηε sacramento daptirml et Judæus; ut proin, adhibitis essentialibus, et valide et licite baptizare queant. Prob. p. P. Ex traditione constanti Ecclesiæ et prati, quro constat cx Omnisævi scriptorum ac Patrum testimoniis, e quibus sufficiant sequentes : Tr.iiri i.l. L. de Bapt. cap. 17. inquiens : Haptismus a·que Dei census ab omnibus exerceri potest ; quod de necessitatis casu inleltigit, ut e.x eod. !.. et cap. evincitur, ubi in casu necessitatis de laico inquit : Heus erit perditi hominis , si supersederit preestare, quod libere potuit. S. Hikron. Dial, adversus l.uciferian. n. 9. Si necessitas cogit, scimus diam licere laids (baptizare) ; ut enim accipit quis, ita et dare potest. S. Aco. L. 2. contr. epist. Parmeniani c. 13. n. 29. Etsi laicus aliquis /hjrcunli dederit (Baptismum) necessitate compulsus , quod cum ipse acci/teret, quomodo dandum esset addidicit, nescio, an pie quisquam dixerit esse repeten­ dum. Nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est : si autem necessitas urgeat, aut nullum, aut veniale delictum est. Sed etsi nulla necessitate usurpetur, et a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit non potest dici non datum, quamvis recte dici possit illicite datum. Ncc obesi illa disjunctiva , ut Calvinus putat, nullum, aut veniale delicium ; nam et venialiter peccare possunt laid, non quod baptizent præcise in necessitate; sed ob non adhibitam omnem diligentiam in inquirendo, vel accersendo presbytero ; hac vero adhibita , nec venialiter delinquent. Ilis adde Cone. Eurent. cap. 38. (Labb. t. 1. p. 974.) declarans, posse fidelem, qui lavacrum suum integrum habet, nec sit bigamus , baptizare in necessitate infirmitatis positum catechumenum, et Lateral. IV. cap. Firmi­ ter, definiens : Sacramentum baptismi... a quocumque rite· collatum proficere ad salutem. Item Apostolos adhuc laicos baptizasse ; Paulum ab Anania (qui probabilissime adhuc laicus fuit) baptizatum; tum quæ adhuc dicentur. 07. Prob. p.l*. 1°. Ex ipsis illis Patrum sententiis ante relatis, quibus indistincte docent, recte baptizare laicos in necessitate, a quolibet cuilibet baptismum dari posse; igitur, cum feminas (quæ tamen in Scriptura «•que ac traditione hominum, item etiam alias laicorum nomine veniunt) nusquam excludant, cas paritor comprehendisse censendi sunt. Qua anti­ qua certaquc in Ecclesia traditione nixus Euhan. II. respondit Vitali presby­ tero an. 1004. c. Super quibus. Causa 30. q. 4. Videtur nobis ex sententia respondendum, ut et baptismus sil, si instante necessitate femina puerum innomine Trinitatis baplizuverit. Et Cone. ElOR. in Dccr. ad Armcuos : In causa autem necessitatis non solum sacerdos, vel diaconus, sed diam Ulicum , vel mulier, imo diam paganus et hœrelicus baptizare potest. 2°. Ex ratione. Possunt feminæ id. quod nulla ipsis lege interdictum est: sed baptizare in necessitatis cusu nulla ipsis est lege interdictum ; non enim lege divina, nam talis assignari nequit; non lege ecclesiastica, cum ex hac pateat contrarium; non lege naturali, nihil enim intrinsece mali delegi potest in eo, si mulier baptizet in necessitate; sicut ncc malum erat, cum Sephora lilium suum ipsa circumcideret. US. /'rob. p. 3·. I”. Quoad valorem talis baptismi, extra usque adco noces* sitaiem coilali, omnibus ii» argumentis, quibus in Tractatu de Sacram, in du A** l>E MINI8THO IIAP1ISMI. 209 genere Diss. 2*. cap. 2. art. 2. contra rebaptizante» probatum, ad valorem sacramenti non requiri lidein in ministro. 2'.Quudsi vero hi extra necessitatem etiam baptizent valido, cur non simul licite, dum necessitas urget? Deinde nequohi in generalibus Patrum sententiis quoad adminislralionem baptismi licitam pro necessitatis casu excluduntur. 99, Prob. p. 4'. Rursum traditione Ecclesiæ, baptismum hunc nunquam iterantis, sed potius approbantis ; cum ct hunc baptismum nunquam exci­ piant Patres; (juin etiam diserte comprobent, vehit S. Jsidoh. Can. Romanus, dcConsecr. Dist. 4. docens: Spiritum Dei subministraro gratiam baptismi, licet paganus sil qui baptizat. El Nicol. 1. in Reap, ad Bulgarosc. 104. (Labb. t. 8. p. 848.) baptismum sive a Judaso, sive a Pagano, rite si collatus fuerit, approbat. Sed quid pluribus opus? cum sponte sua fateatur Calvin. L. 4. Institut, cap. 18. sibi traditionem adversari. Halio omnium a priori voluntas Christi est, ita instituentis, quæ nobis ex traditione, turn praxi ac definitionibus Ecclesiæ elucescit. Congrua hujus voluntatis ratio assignatur a I). Tiiom. 3«. p. q. 67. a. 3. summa hujus sacra­ menti necessitas; sine quo , extra martyrii casum, parvuli aliter absolute salvari nequeunt, ncc adulti ordinarie pœnæ omnis remissionem consequi. Ad Dei namque misericordiam, qui omnes Heri salvos vult, perlinere vi­ detur, ut in iis, quæ de salutis necessitate sunt, homo facile habeat medium ; proinde sicut idcirco voluit, ut hujus sacramenti materia esset communis aqua, quæ scilicet facilius haberi potest ; ita quoque, ut minister esset homo quicumque viator. 100, Obj. I. contr. P‘". part. Conci. 2ao. 1°. Nusquam in Scriptura sacra refertur, baptizasse laicos ; ergo. 2°. Christus, sacramentorum auctor, iis duntaxat potestatem dedit bapti­ zandi, ad «pios dicebat Mallh. ult. Euntes docete omnes gentes, baptizantes cos: sed ad Apostolos tantum id dicebat, horumque successores presbyteros; non ad alios, praesertim laicos ; ergo. 3°. S. Basii,, epist. 88. Can. 1·. ad Amphilochium Can. 1. (opp. I. 3. p. 270. B.) rejiciens lueret icorum baptismum, inquit, ab his baptizatos esse rebaptizandos, velut a laicis baptizatos ; ergo baptisma laicorum supponit esse nullum. 4°. S. Aug. epist. 228. n. 8. conqueritur adversus pastores, quod, cum «Dvirel persecutio Vandalica, ipsi a gregibus fugerent; ait, eos male facere; exponit tristem gregis statum , cum , sacerdote absente, non sit qui cum fonte baptismatis abluat, aut reconciliet pmnilenlia : atqui id saltem frustra dc baptismate diceret, si tunc laicis baptizandi potestas competiisset. .V. S. IluaioN. Dial, ad vers. Luciferian. n. 11. tanquam certum supponit, baptismum a laicis datum esse nullum ; ex hoc enim ceu fundamento evincit contra Luciforianos , qui negabant Arianos habere veros sacerdotes, ipsos etiam ex paritate rationis rejicere debere Arianorum baptisma, quod lamen in illis l.uciferiani admittebant ; vel pariter admittere et habere ratas Arianorum ordinationes. 0°. S. Greg. 1 1. epist. 33. hortatur Romanum tum temporis Italiæ Exarclmm, ut remittat Blandum , episcopum Hortensem, quem detinebat 14 v. p. 1. 210 PE SACRAMENTO DAIT1SM1. Ravennæ, quod ea ratione infantes moriantur sine, baptismo. Idem fecit Clerus Edessenus, epist. ad Pholium ct Eustalhium, ut legitur Act. 10. Cone. Chalcedon. (Labb. t. 4. p. 668.) rogans ut remittatur Ibas hujus civitatis episcopus, Festivitate salutifera sancti diei paschalis imminente, in qua et propter catéchismes, et propter eos qui digni sunt sancto baptismate, opus est ejus prœsentia. 7°. Moschls Prati Spir. c. 17. refert laicos Judaeo in itinere baptismum efflagitanti respondisse : Nobis non licet Aoe facere', seculares enim sumus. 101. Ad 1““. R. 1°. .Y. Jnt. Nam Apostoli adhuc laici baptizassc leguntur Joan. 3. R. 2°. Permisso gratis .tnt. .Y. Cons. Sufficit, quod constet ex traditione; sicut baptismus parvulorum, quem admittunt adversarii, tametsi non exlet in Scriptura expressus. Adiaa. R. D. M. lis solis potestatem dedit baptizandi solemniter, sive hos solos instituit ministros solemnilalis C. necessitatis .V.Sic D. min. el Ύ. Cons. Et vero sequeretur alias, neque diaconos ullo modo baptizare posse, recla­ mante Scriptura Act. 8., ubi Philippus diaconus baplizasse legitur. Constat item Apostolos ante baplizasse, quam essent sacerdotes. Hinc Matth. ult. equidern non dixit ad laicos, ut baptizarent; sed tamen jam ante id viris laicis Christus mandaverat. Igitur, sicut non obstante illo Matth. ult. potest vir laicus, imo femina docere, instruere privatim, sic et baptizare. Ad 3nm. R. Errorem hunc rebaptizantibus, quibus Basilius adhæsit, com­ munem fuisse, nullum pariter esse baptismum a laico collatum et hærctico; imo erat hoc eorum ratiocinium : non valet baptismus datus a laico : sed haeretici sacerdotes sunt laici ; ergo. At Ecclesia, reprobando postea eorum dogma de nullitate haereticorum baptismi, de quo tota erat dispu­ tatio, simul dogmatis illius fundamentum reprobavit. Ad 4U“. R. Λ. min. Sed ex solo etiarn baptismi capite jure reprehendit S. Pater fugitivos pastores; tum quia in pastorum absentia non poterat baptismus solitis ritibus dari, quod satis jam mali erat ; tum quia Aug. rotate magna erat catechumenorum adultorum copia, quos ad baptismi sacra­ mentum instruere ct prapararc pastoris erat; timendum vero ob pastorum absentiam, ne illorum plurcs aut dilaberentur, aut sine baptismo decede­ rent, aut rejicerentur ex scrupulo ab aliis, quos dignos consuisset pastor. Cæteruni S. Augustini in cit. epist. hoc un i versi m consilium fuit, movere fugitivos, ut ad greges redeant. Hinc miseriam gregis a suo deserti pastore exaggerat, utpole in quo alii petant salutis monita, alii baptismum, recon­ ciliationem alii, ecclesiasticam pro morientibus sepulturam, quibus omni­ bus solatiis grex suo destitutus pastore careat. Non vero hoc intendebat, sicut solius sacerdotis est administrare poenitentiam, ita baptismum. Ad 0°“. R. .V. Ant. Sed S. Pater non ex suo, sed Lucifcrianorum principio eos ipsos impugnat, argumento, ut dicimus, ad hominem, nimirum : vos Luciferiani non admittitis baptisma laicorum, ct tamen admittitis Arianorum baptisma; ergo ex principio vestro ipso Arianorum sacerdotes non sunt laici; ergo vel eorum simul admittatis ordinationes oportet, vel simul reji­ ciatis baptisma. Inde hic non negat S. Doctor laicis absolute baptizandi potestatem. ·< DE MINISTRO BAPTISMI» 2i 1 Jd6*un. R. 1”. Probatur hoc argumento nimium, scilicet ne quidem sacer­ dotibus, quorum inulti ct in Edessena et Hortensi erant Ecclesia, fas esse baptizare. II. 2”. t trumque facium propterea, quod tunc temporis episcopi sibi réservassent munus baptizandi solemniter, ac quidem in festo Paschalis et Pentecostes. Quoniam vero parentes cupiebant parvulos suos baptizari .solemniter ; ideoque horum baptisma differebant, factum est, ut subinde ante baptismum morerentur. Hinc et propter periculum hoc, aucto postea fide­ lium numero, merito disciplina hæc sublata fuit. R. Laicos istos ita locutos fuisse ex ignorantia; quorum proinde responsio nullius momenti est. 102. Obj. II. contra pari. 23ra. dc feminis 1°. Antiqui Patres plerique fe­ minas a quovis ministerio sacro, in specie baptismi absolute excludunt. Sic Tertull. L. de Rapt. cap. 17. in eas invehitur : Petulantia mulieris, quæ usurpavit doccrc, utique non etiam Unguendi jus sibi pariet? nisi si quæ nova bestia evenerit similis prislinœ (Quintiliam inlelligit), ut quemadmodum illa baptismum auferebat, ita aliqua per se eum conferat. S. Epiph, hær. 79. n.3. ut feminas a baptismi ministerio contra Collyridianos repellat, inquit: Si sacerdotium mulieribus mandatum foret, aut canonicum quiddam præstare in Ecclesia liceret, nulli potius quam Mariœ, illud in novo Testamento committi... debuit; cui tantus honor est habitus, ut gremio, sinuque suo regem omnium, ac coelestem Deum , Deique Filium exciperet... verum longe aliter Deo est visum : ac ne baptizandi quidem potestas esi illi facta. 2°. Cone. Carthag. IV. ann. 398. Can. 100. (Labb. t. 2. p. 1207.) ita sta­ tuit : Mulier baptizare non praesumat. Addidit quidem Gratian. : nisi cogente necessitate; sed hæc ipso in textu non habentur. Jd Γ,η. R. D. Excludunt feminas a ministerio sacro, exercendo publice, solemniter, in Ecclesia C. ab omni functione sacra, quæ privatim, in neces­ sitate fieret iV. Excluduntur femina» a ministerio baptismi, sicut a functione docendi, nimirum, ut ait Apostolus, in Ecclesia, hoc est, solemni publica. Feminis vero etiam prohibitum esse, ne quempiam privatim in rebus ad salutem pertinentibus instruant, nemo hactenus credidit. Et vero Aci. 18. Aquila et Priscilla uxor ejus, Judæo cuidam, Apollo nomine, diligentius exposuerunt viam Domini. Tertullianus in eas solas invehitur feminas, quæ baptizandi publice, citra necessitatis casum, more sacerdotum, sibi jus ct munus arrogabant. Has quippe ubique persequitur, uti L. de Præscript. cap. 41. Ipsœ muliereshœreticœ, quam procaces, quæ audeant docere, contendere, exorcismos agere, for­ sitan et tingere; ita nimirum sacerdotii munia mulieres apud Marcionitas, Cataphi ygas et Pepuzianos, qui, testibus S. Epiph. hær. 42. et 49. ac Aug., L. de hæres. cap. 27. dabant tantum mulieribus principatum, ut sacerdotio quoque apud eos honorarentur. Idem mulieribus apud Collyridianos conces­ sum; quas proin S. Epiph. hær. 79. perstringit, ut probant ipsa ejus verba quæ in objectione citantur. /Id 2”m. R. Equidem verba illa : nisi cogente necessitate, ipsi non insunt Canoni ; subintelligi tamen debent, quia Canon ille solum prohibet feminis adminislrationcm baptismi solemnem et publicam tn conventibus, sive Eccle- 212 1>E SACRAMENTO BAPTISMI. sia; ut colligitur ex Can. præc. 99., in quo contra easdem decernitur ; Mu­ lier quamvis docta in conventu docere non prœsumat ; sicut igitur hoc Canone prohibetur solum mulieribus, ne publice doceant, ita in Can. lüü. ne sic baptizent. 103. Obj. 111. contr. part. 4Jm. 1°. S. Greg. 111. ep. ad Bonif. relatus Can. Quos a paganis 52. de Consecr. Dist. 4. jubet, ut baptizalos a paganis reba­ ptizet. Item Can.59. Si quis per ignorantiam, cans. 1*. q. 1. baplizati a non baptizatodenuo rebaptizandi dicuntur; ergo. 2°. Tertul. L. de Bapt. cap. 17. supponit infidelem baptizare non posse; probans enim quare fidelis possit, rationem dat, quia, quod ex œquo accipi­ tur, ex œquo dari potest; ergo supponit, infidelem, qui baptismum non acce­ pit, cum quoque dare non posse. Sic et S. Hierox. contr. Lucifcrian. n. 9. rationem reddens quare laicus fidelis baptizare possit, ut enim, inquit, accipit quis et dare potest. Demum Patres qui pro valore baptismi contra rebaptizantes et Donatistas stabant, passim sic arguebant : baptismum, quem acceperunt, non amiserunt; ergo neque jus illum conferendi : atqui hisce supponunt, eos, qui non baplizati, etiam dare baptismum non posse; ergo. 3°. S. Aug. quoque, ut constat ex ejus L. 7. de Bapt. contr. Donatist. cap. 53. dubius hæsit de valore baptismi, quem paganus dedit. Quin S. Hieron. Dial, contr. Lucifcrian. n. 12. diserte negat, Christianum quemdam fieri posse ab eo, qui Christianus non est. Ac Cone. Eliberit. Can. 38. statuit in casu necessitatis baptizare posse fidelem, qui lavacrum suum integrum habet, nec sit bigamus; ergo negat, id paganum tunc posse. 101. IL .Id 1UD. quoad Can. 52. R. Gregorius III. loquitur de iis, qui in nomine SS. Trinitatis baplizati non fuerant; ideo expresse præcipit, ut bos baptizet in nomine Trinitatis. Quoad Can. 59. R. D. Sic ibi dicitur asserthe A*. per modum vel objectionis, vel quaestio­ nis, vel falsæ opinionis proposite C. Ita observat Corr. Rom. et constat ex parte Canonis altera : Sed Romanus Pontifex non hominem judicat, qui ba­ ptizat, sed Spiritum Dei subministrare gratiam baptismi, licet paganus sit, (pii baptizet, quæ opponuntur prioribus, et vini formamque resolutionis ac decisionis habent. 105. dd2u“. R. A', assert. Tertulliani enim textus, quod ex œquo accipi­ tur, etc. sensus est, quod ex œquo, sive indiscrimiriatim accipitur ab omni­ bus, ita quoque ex aequo ab omnibus sine discrimine dari potest in necessi­ tate. Constat responsio ex ratione, quam immediate subdit, ac supra in Conci, retulimus : œque Dei census ab omnibus exerceri potest. S. Hieronymus vero rationem illam non ceu universalem, ac unicam dedit, quare baptizare laicus fidelis possit; sed tum, quia hæc magis evincit et fortius, quod fidelis praecise, etsi laicus, dare baptismum queat ; tum quia tam S. Pater quam Tertullianus, e quo id exscripserat, loquebantur de fide­ libus laicis, cum exemplum baptismi (ulpole rarissimum) a pagano dati non occurreret. Ea igitur ratione, quam dant pro fidelibus ceu fortiorem, non A· » · ■ DK MINISTRO BAPTISMI. 213 negant, posse paganum baptizare ex ratione alia. Sic si diceres : sacerdos hic (enetur hunc moribundum absolvere, quia ejus pastor est; ratio hæc equi­ dem fortius probaret quare moribundum absolvere debeat; non tamen uni­ versaliter et unice; nam etsi ejus pastor non esset, adhuc posset, quia tene­ retur ex ratione alia, cumdern absolvere; quæ proinde non negatur, per causalem illam ; quia pastor ejus est. Ad argumentum ex aliis Patribus eductum R. Ar. min. Nam Patres sic arguebant velut ad hominem ex rebaptizantium proprio principio, quin tamen hoc Patres admitterent. Nimirum solem ne erat rebaptizantium prin­ cipium , nemo dat, quod non habet ; ex quo subsumebant : sed Hæretici non habent baptismum ; ergo. Sed Patres ex eodem principio , non tanquam suo, sed rebaptizantium subsumebant e contrario : sed hæretici non ami­ serunt baptismum , quem acceperant in Ecclesia ; ergo neque jus illum con­ ferendi. Sic vero sæpc alias ex adversarim sententiae principiis ac suppositis eain confutare nitimur, quin idcirco principia hæc et supposita appro­ bemus. Cætorum principium hoc: nemo dat, quod non habet, verum est, si neque actu habeat, neque virtute; infidelis vero etsi actu baptismum non habeat ; habet tamen virtute, quatenus Deus eo ceu instrumento, uti potest ad conficiendum baptismi sacramentum. 106. Ad 3ura. R. Augustinus pro modestia sua noluit rem velut decidere , quod nihil adhucdum definivisset Ecclesia ; dubium tamen in hac quæslione non hæsisse constat ex ejus verbis Lib. et cap. in object, cil. ; ibi enim sub num. 102. ita loquitur : Si quis forte me in eo Concilio constitutum, ubi talium rerum queestio versaretur, non prœcedentibus talibus, quorum senten­ tias sequi mallem , urgeret ut dicerem quid ipse sentirem : si eo modo affectus essem, quo eram cum ista dictarem; nequaquam dubitarem habere eos bapti­ smum, qui ubicumque et a quibuscumque illum verbis euangelicis consecra­ tum, sine sua simulatione , et cum aliqua fide accepissent; ergo privata sua sententia judicabat hunc baptismum esse validum. S. IIieron. autem ibi non sumit Christianum pro eo, qui baptizatus est ; sed qui Christianam fidem veram et Catholicam habet. Palet ex his , quae addit : accedens ad Arianos in qua fide baptizatus est ? nimirum in Arianorum fide. Unde inferebat, non esse Christianum verum, qui habet fidem non Catholicam , sed Arianam ; hoeque rem novam ait, ut quis sit Chri­ stianus verus, et tamen Avianus fide. Concilii demum Eijberitani sensus est : in necessitatis casu , dum plures adsunt laici, qui baptizare molientem catechumenum possunt, eum esse eligendum , qui sit fidelis, nec inter pmnitcnles sit, nec bigamus. Quibus: non negat, si nullus adesset fidelis, quod baptizare non possit alius; sicut neque negat, posse baptizare pœnilentem, si alius non pœnitens non adesset. Cœlerum etiam in casu necessitatis ex aequitate non solum , sed etiam prae­ cepto, si plures concurrant, unus præil ministrum alterum; sic omnes pneit parochus, si adsit ; postquehunc sacerdos alius. In ministrando baptismale, talis igitur servandus est ministrorum ordo · 1°. parochus, 2°. sacerdos alius, 3°. diaconus, 4°. subdiaconus, Γ>°. clericus minor, 6°. laicus fidelis, 7". fç» v--—— 214 de sacramento baptismi. mina, 8°. fidelis a censuris liber praeit censura impeditum , excomtniinicatum, infidelem ; nisi forte ordinem hunc intervertere jubeat, v. g. unius, qui alias jure polior esset, in baptizando imperitia. ARTICULIS II. QUODNAM BAPTISMI SUBJECTUM SIT? Controversia hic omnis ad infantes recidit, utrum hi baptismi capaces sint, postquam nati sunt? illeque his non valide solum, sed etiam licite detur, imo ille his dari debeat? Adultum enim quemcumque in statu viae, sive vir sit, sive mulier, esse baptismi capacem , nemo ambigit, cum man­ datum Christi Matth. ult. neminem excipiat : Docete omnes gentes, ba­ ptizantes eos. Dixi quoque : postquam nati : nam si ita adhucdum sint matris clausi utero, ut aqua perfundi non possint, etsi jam vivant, aeque certiim est, baptismi incapaces esse; quia ablutionis externae, sine qua utpote materia baptismi proxima ille consistere non potest, incapaces sunt. 107. Dico. Infantes non modo capaces baptismi sunt, sed et cos baptizari expedit, ac necesse est. Prob. P. p. I. Ex Scriptura sacra. Joan. 3. 5. generalem Christus legem dedit : Arwi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Unde sic arguitur : qui regni coelorum sunt capaces, ii quoque capaces sunt baptismi, sine quo ad regnum coelorum pervenire non possunt : atqui infantes regni coelorum capaces sunt, et ad hoc absque baptismo pervenire non possunt ; ergo. Min. quoad membr. 1"“. probatur ex .Matth. 19.11. Sinite parvulos, cl nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum cadorum. Idem legitur Mare. 10., Lue. 18. Quoad membr.9,um. ex textu cit. Joan. 3. qua lege infantes non eximuntur , ut dictum cap. 2. de liaptismi necessitate. Neque dicant Anabaptiste, in citatis textibus sermonem esso de pueris, non aetate, sed humilitate et innocentia ac qui jam rationis compotes ; di­ cuntur enim venire; nam a Luca c. 18. v. 15. dicuntur θοέφι·(, βρέφος vero infantem tenellum, in cunis, vel lacientem significat ; deinde a Luca dicun­ tur ibid, allati,vel adportati προσΕΦΕρον. Igitur cenireaptid Matth. significat, venire quomodocumque sive perse ipsum sine adjumento, vel cum hoc ct viribus alienis. 2°. In lege veteri infantes cx praecepto circumcidi debebant ; ci-go et in Lege nova recte baptizantur. Prob. Cons. Quia baptismus successit in Loge nova circumcisioni juxta Apostolum ad Coloss. 2. 11. cl 12. ubi circumcisio non manufacla dicitur. Item quia utriusque idem est tinis, aggregatio in Ecclesiam, religionem, originalis peccati deletio; etsi hanc non causaret circumcisio, ut baptismus. 108. Prob. II. Ex Traditione perpetua, quæ elucet 1°. ex SS. Patribus e quibus, quos magno numero refert Bellarmin., Vasquez aliique, sufficiant sequentes : S. Dionysius de Eccles. Hierarch, cap. 7. §. 11. inquiens : divini DE SUBJECTO BAPTISMI. 215 nostri duces (Apostoli) probaverunt infantes recipi ad baptismum. Auctor Conslit. Apostolic, cap. 15. Baptizate vestros pueros. IrenæusL.2. c. 22. n. 4. supra cit. (de Bapt. c. 2. a. 1. n. 15.) Oiugenes in cap. G. Epist. ad Rom. v. 6. (opp. I. i. part 1*. p. 665. A.) : Ecclesia ab Apostolis traditionem suscepit, etiam parvulis baptismum dare. S. Cyprianus epist. ad Fidum 59. n. 5. .1 baptismo atque a gratia..... prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter naius contagium mortis antiqua) prima nativitate contraxit, qui ad remissam peccatorum acci­ piendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata. S. Augustinus serm. 10. de verb. Apost. (al. serm. 176. n. 2.) : Huc (baptisma infantium) Ecclesia semper habuit > semper tenuit; hoc a ma­ jorum fide percepit; hoc usque in finem perseveranter custodit. Cf. ejusdem S. Doctoris epist. 28. ad Hieronymum (al. 166. n. 21.) in hujusce Tractat, c. 2. a. 1. citat, sub n. 51. 2°. Ex Conciliis, quæ baptizandos esse infantes constanter docent, et præcipiunl. Sic Cone. Cartiiaginense anno 253. teste S Cypriano (epist. 59. ad Fidum n. 2.), reprobat opinionem Fidi episcopi, volentis, parvulos saltem ante octavum a partu diem baptizari non debere. Milevitanum anno 416. cui S. Augustinus intererat, Can. 2. (Labb. t. 2. p. 1538. C.), anathema dicit illi, quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat. Simi­ liter Gerundense anno 517. Can. 5. (Labb. t. 4. 1568. C.),Bracarense 11. anno 578. Can. 7. (ibid. t. 5. p. 898. A.), Viennense œcumenicum anno 1311. in Clementina unica de summa Trinit. et fide catholica §. 2. plurimaque alia usque ad novissimum generale Tridentinum, quod rem definit soleinniter Sess. 7. Can. 13. simul adversariæ partis reprobans fundamentum; tum Can. 14. opinionem Erasini volentis , parvulos baptizatos, cum adoleverint, interrogandos esse, num ratum baptismum habeant, et quod patrini eorum nomine sunt polliciti ; cosque, si negent, suo esse relinquendos arbi­ trio. 109. Prob. HI. Ex Ratione Theologica. 1°. Infantes beatitudinis capaces sunt; turn quia Dens voluntate sincera salvos fieri omnes homines vull, ad quos utique etiam pertinent infantes; tum quia, ex dictis supra, talium esse regnum coelorum asseruit : sed extra Ecclesiam nemini via ad salutem patet ; in hanc vero non nisi per baptismum intratur ; ergo. 2°. Si infantes baptismi incapaces sint; ergo vel quia Deus cos baptizari prohibuit ; ve) quia impedimentum est ex parte sacramenti, vel ministri, vel subjecti, scilicet infantis, vel demum Ecclesiæ, quæ per baptismum acquirit in baptizatos jus ; cum tamen nemo nisi propria voluntate, si liber natus est, subjici alteri debeat. Sed nullum cx his obstat: 1. non prohibitio divina ; laliscnim nulla extat ; sed potius contrarium cx Scriptura et tradi­ tione colligitur, ut ante dictum. 2. Non sacramentum, quod, quantum est de se, cx opere operato producit enectum. 3. Non minister; is enim materiam et formam eodem modo applicat parvulo, quo adulto, h. Non subjectum, nam quod in adultis requiratur dispositio, est parlim ob peccata eorum actualia; sicut enim per hæc se actualiter a Deo averterunt, ita et actualiter sc ad eumdem debent convertere : partim quod Deus se creaturis, et harum niUuræ atque exigenliæ accommodet, cum causis necessariis agens necessario, I'E SACRAMENTO ÜAPT1SMI cum liberis libere; hinc adultos, ratione ac arbitrio libero pollentes, sine horum consensu in amicitiam suam non recipit; sed parvuli et peccatorum actualium, et actualis consensus incapaces sunt ; proinde sicut habitualiter solum aversi a Deo sunt ; ita, citra dispositionem actualem , ad Deum habitualilcr converti possunt. 5. .Non demum obligatio, et subjectio, quæ ex baptismo respectu Ecclesiæ contrahitur ; nam ad hanc contrahendam perse tamen obligarentur, cum ad rationis sufficientem usum pervenirent; quia praeceptum fidei generale est, et eo mediante se omnes tenentur Ecclesiæ submittere. J10. Prob. 2*. p. I. Hæc sequitur ex necessitate baptismi, quæ respectu parvulorum summa est ; cum, secluso martyrio, non habeant aliud salutis, cujus tamen capaces sunt, medium. Prob. II. Ex baptismi effectibus, qui sunt peccati originalis deletio, coo­ ptatio in Ecclesiam, utqne membrum sit corporis mystici ipsius Christi. Prob. 111. Quia expedit hominem slatim a puero assuefieri Christianæ legi ; sic enim huic adhaerebit firmius. Prob. IV. Quia baptismi dilatio causam praebet liberius vivendi. 111. Prob. 3*. p. Quia id exigit saltem universalis consuetudo Ecclesiæ, quæ vim legis obtinuit; cujus signum est, quod, si quis fidelium contra hanc agere consuetudinem vellet, certo futurus esset scandalo. Deinde plu­ rima id decreta sanciunt Synodorum particularium, quæ usu recepit tota Ecclesia. Unde colliges, peccare parentes graviter, qui suorum baptisma infantium diutius differunt. Dixi : saltem consuetudo Ecclesiæ, sive jus ecclesiasticum; quia secluso periculo infantis, non sidetur esse obligatio legis naturalis, aut divinae, cum nullum sil sufficiens talis obligationis fundamentum; caque in primi­ tiva Ecclesia videatur fuisse incognita, cum pii etiam parentes suarum ba­ ptisma prolium distulerint. Equidem improbatum id fuit a pluribus; at non ideo præcise, quod violaretur lex naturalis , vel divina; sed tum ideo, quod ab aliis id fine ex malo fieret; tum, si a probis , c.x bono etiam fine differ­ retur baptismus, ob rationes num. præc. allatas. 112. Obj. I. Ex Script, sacra : 1°. In Scriptura sacra nec mandatum , nec exemplum reperire est baptismi infantium ; ergo. 2°. Juxta praesentem Christi legem baptismus conferri debet iis, qui prius instructi sunt ; ut dicitur Matth. ult. Docete omnes gentes, baptizantes eos: sed parvuli incapaces instructionis sunt ; ergo el baptismi. 3°. Baptizandus debet credere , juxta illud Marc. ult. Qui crediderit, et baptizalus fuerit , sulcus erit. El ad Hebr. 10. Sine fide impossibile, est pla­ cere Deo : sed infantes fidei incapaces sunt; ergo et baptismi. 4°. Baptismum praeire debet in suscipiente poenitentia, Act. 2. Poeniten­ tiam agite, el baptizetur unusquisque vestrum. b°. Christus ipse baptismum suum ad aetatis annum trigesimum dis­ tulit ; ergo. /id lwm. R. T. /I. A, Cons, Sufficit quod Pædo-baptismus constet ex tradi- DE SUBJECTO BAPTISM!. 217 tione indubia. Viderint hic protestantes, qui traditionem respuunt, quid Anabap I is l i s res pon dea n t. .·!·. 1lfi. Dico. Illicitus est talis baptismus. Est sententia communior apud Theologos et Canonistas, quos magno numero recenset Santorius Cardin. in Rituali Sacram, pag. 209. et quæ teste Cardin. Ai.bizi, de inconstantia in tide cap. il., prævaluit in tribunalibus; ac sæpius decisa Romæ, confirmataque, ut dicetur infra, a Benedicto XIV. S. P. Prob. I. Ex sensu pratique Ecclesiæ, quæ nunquam id praclicare voluit; quod est argumentum doctoris Angelici Quodlib. 2. a. 7. : Dicendum, quod maximam habet auctoritatem Ecclesiæ consuetudo, quæ semper in omnibus est cernulanda, quia et ipsa doctrina doctorum Catholicorum ab Ecclesia auctoritatem habet ; unde magis standum est auctoritati Ecclesiæ, quam aucto­ ritati vel Augustini, vel Hieronymi, vel cujuscumque Doctoris. Hoc autem Ecclesiæ usus nunquam habuit, quod Judæorum filii invitis parentibus bapti­ zarentur : quamvis fuerint multi Catholici principes potentissimi,ut Constan­ tinus et Theodosius, quibus familiares fuerunt sanctissimi episcopi, ut Syl­ vester Constantino, et Ambrosius Theodosio, qui nullo modo prætermisissent ab iis impetrare, si hoc esset consonum rationi. 117. Prob. IL Auctoritate sacra Conereeationis Cardinalium Cone. Tridentini, quæ consulta a Missionaries Sinarum decretum edidit, approbatum ab Innocentïo X., qun prohibentur baptizari tales infantes sine parentum consensu, apud Amort, in Diction. Select. Cas. Ac cum Avenione baptizata fuisset filia Judæi eujusdam, eo ignaro, eadem Congregatio promulgari jussit a concionatoribus, eum, qui posthac talia tentaret, non solum peccati mortalis reum esse; sed etiam subjacere pœnæ arbitrarim a superioribus infligendæ, ut refert Ludovic. Bancelius Tom. 1. Moral, v. infidelitas. Has vero aliasque declarationes S. Officii recensens etiam Benedictus XIV. S. P. consultus ab Archiepiscopo Tarsensi Vicos gerente, de novo approbat, contirmatquc in Epistola pastorali ad eumdem Archiepiscopum anno 1747. die 28. Febr. quæque extat in Torn. 2. Bullarii ; qua inquit : In prœfatis quibusdam Resolutionibus innuitur, eum , qui Hebrceorum filios sine consensu parentum baptismo lustrare ausus fuerit, exceptis iis casibus, in quibus hoc liceat, eum, inquam, puma mulclandum esse; baptismum autem, uno teste probari. Nihil aliud restat, quam pnedictarum resolutionum judicium con­ firmare , et quidquid in iisdem continetur, nostra quoque sententia stabilire. Baptizantis mentem esse sanctam , reclamque, non dubitamus ; modus autem omnino illicitus habendus est, et ea quicumque facit, quæ Ecclesia fieri vetat, pro judicis prudentia mulctari debet, etc. 118. Prob. III. Ratione. 1°. Infantes baplizati, parentibus infidelibus in- DE SUBJECTO BAPTISMI. 221 vitis, vel in horum relinquentur potestate, vel abstrahentur ab istis; sed neutrum licet : non primum ; quia sacramentum certo exponeretur periculo profanationis ob periculum indubium perversionis et apostasia) : non secun­ dum; quia læderctur jus naturale parentum; jure enim naturali liberi, quam diu rationis usu non fruuntur, sub potestate ct cura parentum sunt, sicut cæteræ eorum res. Si dicas curn D. Collet : etsi res fortunæ sint in parentum infidelium dominio, ob earum tamen abusum tollere illas potest princeps sccularis, cui civiliter parentes subjecti sunt; ergo et sic tollere potest eorum proles, dum erga hasabutentes potestate sua, illas deferre ad baptismum nolunt. R. .V. Cons. Quia sccularis potestas se solum extendit ad naturalia ct temporalia; nec hujus est, judicare illos, qui contra praeceptum supernaturale agunt. Nec inde inferas : ergo saltem Ecclesia has proles auferre poterit ; nam neque ad Ecclesiam de his, qui foris, h. e. non baptizati sunt, spectat judicare, 1. ad Cor. 5. 2°. Si liceat baptizare proles invitis parentibus infidelibus ; ergo ob prae­ ceptum de baptismo suscipiendo : sed hoc non ; quia Deus condendo legem fidei et baptismi, jus naturale ideo non voluit sublatum ; ergo jus naturale parentum circa infantes suos salvum manet. Prob. A. 1. Deus utriusque juris divini ct naturalis auctor est; 2. quia gratia, ut dicitur, passim apud Theologos non destruit naturam, sed perficit; 3. quia per legem baptismi non derogavit juri naturali, alias, quod v. g. habet adultus circa actus suos liberos, atque hinc ad baptismum cogi non potest ; 4. id demum ex usu Ecclesiæ optime addiscimus, quæ, ut supra ex S. Thoma observatum, nun­ quam egit apud Imperatores, etsi dilatandae religionis Christian® studio­ sissimos, ut vel infideles cogerent ad deferendos ad baptismum liberos, vel hi baplizentur iis nolentibus. 119. Obj. I. Ex S. Script. 1°. Ecclesia Matth. cap. ult. accepit jus et potesta­ tem universalissimam baptizandi quoscumque; ergo ct infantes infidelium. 2°. Luc. 14. dominus praecipit servo : Compelle intrare, ut impleatur domus mea, ubi sub nomine domini et domus significatur Dens ct Ecclesia ; ergo ad baptismum, quo intratur in Ecclesiam, procurandum suis infantibus compelli possunt infideles. 3°. 1. Machab. 2. Mathathiaset ejus socii circumciderunt pueros incircumcisos, quotquot invenerunt in finibus Israel. Ergo et baptizari possunt infide­ lium pueri. Ad rm. R. D. Accepit potestatem baptizandi quoscumque, servato tamen ordine justitiæ, ac juris naturalis, h. c. non cogendo per vim, sed alliciendo doctrina et praedicatione, persuadendo parentibus, ut in baptismum suorum liberorum consentiant C. hinc in textu præmittitur docete : cogendo per vim, turbato aclæsojuris naturalis ordine N. Argumentum probat, etiam adultos invitos ad baptismum cogi posse. Ad 2um. R. 1°. Ergo adulti inviti ad baptismum adigi possunt vi; quia textus, ut ex parabola constat, adultos respicit. Hinc R. 2°. D. Compelle per vim et violentiam N. persuasione, prædicalionis efficacia C. Hoc solo modo Christus gentes duci in Ecclesiam voluit Matth. ult. Docete omnes gentes. 2'22 DE SACRAMENTO BAPTISMI. Js. qui sacro Confirmationis chrismati virtutem aliquam tribuunt; anathema sit. Quibus clare supponit, chrismalionem esse hujus sacramenti materiam. Nec dici potest. Patres et Concilia ante Florent, loqui de chrismatione tanquam ritu accidentali ; nam ut ex recitatis eorum liquet sententiis, 241 DE MATERIA CONFIRMATIONIS. chrismationi vim conferendi gratiam tribuunt, quod de ritu mere acciden­ tali dici non potest. 2’. Quia plures Patres efiecluin unctionis vel chrisrnationis æquiparant descensui Spiritus sancti super Apostolos die Pentecostes, utS. Acg. scrm.83. de diversis (al. 227.) ; item Aposlolicæ manuum impositioni, ut Innoc. I. supr. cit. (n. 126.), Isidorus Hispalensis L. 2. Eccles, offic. c. 27. aliique. 3°. Quia chrismationem sive unctionem diserte appellant sacramentum, vocem sacramenti sumendo proprie, dum Baptismo illam et Eucharistiæ æquiparant. ItaS. Diojsys. Areop. L. de Eccl. Hier. cap. 4. initio, ubi ait hoc unguentum esse sacramentum, quod Eucharistiæ affine est., Tertull. cit. Art. præc., S. Cyiull. Hierosol. calcch. 21. n. 2. et 3., Pacianus serin, de Bapt. n. 6., S. Acg. Tr. 6. in 1. Joan, epist. n. 10. et contr. litteras Pelilian. L. 2. c. 104. aliique. Ac tandem asserunt, æque parum iterari hanc unctio­ nem posse, quam Baptismum. Ita S. Optatus de Schism. Donatist. L. 7. c. 4. (opp. p. 103.) cum cæteris : sed hæc ritui mere accidentali non competunt; ergo. 4°. Quia tota occidentalis Ecclesia agnoscit, hanc formam Confirmationi essentialem esse: Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis; ergo et chrismalio debet esse materia essentialis ; huic enim ea forma respon­ det, ut apparet tum ex his verbis : Signo te signo crucis; crucis enim signum inter ungendum imprimitur; tum ex his sequentibus : Confirmo te chrismate salutis. 113. Prob, pars 2a. de impositione manus. liane enim 1°. ipsi leguntur adhibuisse Apostoli ad conferendum Spiritum sanctum. Act. 8. cl 19. juxta dicta Art. præc. 2°. De ejus ab Apostolorum ælale continuato in Ecclesia usu testantur Paires sec. 11. Tertull. de Resurr. carnis cap. 8. chrismationi impositionem manus conjungens. Sec. 111. S. Cyprianos epist. 73. ad Jubaian. Utriusque verba require Art. præc. Item Firmilianus epist. ad Cyprian, ubi n. 8. ait (decontirmatoria impositione manus), ad accipiendum Spiritum sanctum ma­ num imponi. Sec. V. S. Hieron. Dial, adversus Lucifcrian. n.9.·, S. Aug. L. 15. dcTrinil. c. 26. n. 46. postquam dixisset, Apostolos imponendo manus de­ disse Spiritum sanctum, subdit : Quem morem in suis prœpositis etiam nunc servat Ecclesia. Atque ita porro S. Chrys. hornil. 18. in Act. Aposl. n. 3. Grec.. M. L. 11. epist. 67. (opp. t. 2. p. 1167. B.), Eulogius Alexandrinus contr. Novalian. L. 2. apud Photium, Bibliolh. cod. 280. (p. 1606.), cætcrique per subsequentia ad nos usque secula tam Latini, quam Graeci. Quibus addi possunt Concilia, Hispalense IL an. 619. c. 7. (Labb. t. 5. p. 1666.), Coloxiexse an. 1336. pari. 7. c. 8. (Labb. t. 14. p. 533. A.) inquiens: Omnes fideles... per manus impositionem episcoporum Spiritum sanctum post Bapti­ smum accipere debent, ut pleni Christiani inveniantur. Cui consonat Cone. Rhemensean. 1583. in c. 9. (Labb. t. 15. p. 891. C.) de Confirmatione ita disserens : Quamvis unusquisque per Baptismum catalogo fidelium sit adseriptus... tamen... nonnisi per impositionem manuum episcopi, plus roboris et gratiæ recipit. Et Narbonense an. 1609. cap. 15. (Labb. ibid. p. 1587. E.) affirmans, sanctorum Patrum institutionibus constare... post Baptismum in hoc sacramento, (pio per impositionem manuum episcopi Spiritus sanctus difv. p. 1. 10 2 ίί ·- r DE SACRA M LN 10 CONFIRMA I IONIS. | funditur in cnida fidelium, robur atque fortitudinem dari ; aliaque complura. Nevc rursum dici possit asecundæ sentential patronis, qui pro sola slant chrismalione, Patres ac Concilia loqui de impositione manus ceu ritu quo­ dam accidentali, non materia essentiali partiali ; obstat 1°. Quod Patres ac Concilia huic manus impositioni æque ac chrismalioni \im conferendi Spiritum sanctum sive sanctificandi simpliciter ac absolute tribuant ; ergo illis materia essentialis erat. 2°. Quia impositionem manus dicunt veri nominis sacramentum : acccnsent cæteris novæ Legis sacramentis : quoad vim causandi gratiam compa­ rant Baptismo, Eucharistiæ, uITertüllian. cit., S. Alt,. lumL. IS. deTrinit. cit. tum Tract.6. in t. epist. Joan, ubi (n. 10.) ait I. manus imponi bapti­ zatis, ut accipiant Spiritum sanctum : 2. hanc manus impositionem habere rationem sacramenti, ac quidem veri; nam baptizalurn qui hanc manus impositionem suscipit alloqncns : Fis nosse, ait, quia accepisti Spiritum, interroga cor tuum ; ne forte sacramentum habeas, et virtutem sacramenti non habeas. Ac præter Patres alios ac Concilia laudata, Parisin. VI. an. 829. L. 1. cap.27. (Labb. t. 7.p. 1621.), Sarumense c. 13. (id. 1.11. part. 1*. p.2'51. A.), Mocuntincm c. 17. (Labb. 14. p. 676.) etc. 144. Prob. pars 3*. 1°. Ex Pontificali Romano, quod post extensionem ma­ nus primam cum oratione Omnipotens sempiterne Deus, etc. præscribit, ut Pontifex sedens super faldistorium, vel etiam, si multitudo confirmandorum exegerit, illis dispositis... Pontifex· stans cum mitra illos confirmet genuflexos... Et Pontifex inquirit sigillalim de numine cujuslibct confirmandi,etc. E quibus infero : ergo antea, post impositionem manus primam, non erant confirmati ; ac proinde impositio illa manus essentialis non est. 2°. Concilium Bitcricense an. 1384. Tit. 20. de Confirm, sacram. Can. 3. (Labb. 1.13. p. 1088.), postea approbatum a Sixto V. nullam aliam in admi­ nistrations hujus sacramenti præscribit formam præter istam : Signo te si­ gno crucis, et confirmo te chrismate salutis in nomine Patris, etc. Hæc vero forma unctioni respondet, non primae et prœviæ impositioni manus: ergo tantum impositio manus unctioni annexa est materia essentialis; quia ge­ neraliter in sacramentis forma materiam comitari debet. Neque dicas : a Concilio non excludi idcirco formam aliam deprecatoriam, quæ primæ impositioni manus respondet ; sicut dum Cone. Florent, in Decr. ad Armenos materiam Ordinis assignat traditionem instrumentorum, non ideo excludit impositionem manus. Nam Cone. Florentinum intendebat in­ struere Armenos in iis, in quibus ab Ecclesia latina differebant ; at ab hac non differebant quoad impositionem manus, sed solum quoad traditionem instrumentorum; ideo hujus solum meminit Concilium in Decr. At nihil hujusmodi occurrit in Cone. Bitor. 3°. Hujus impositionis manus a chrismationc indistinctae, tanquam essen­ tialis meminerunt ex antiquis Scriptores plurimi. Sec. VH. Ven. Beda in Ps. 26. Illa unet io. qum per manus impositionem fit ab episcopo, vulgo Con­ firmatio dicitur. Sec. Mil. Amalarii sL. I. de Officiis c. 27. I t ab episco­ pis solis inungatur per manus impositionem, ab Apostolis assumptum est. Se<·. IX. Rabanes L. 1. de Instil. Cleric, cap. 28. ex S. Sylvestro referi, ad solum episcopum pertinere, ut baptizalurn per manus impositionem cum ipso DE MATERIA CONH iOIATIONIS. 243 chrismato consignet, Sec. cod. Ratiiamnus L. 4. conf. Græcor. oppositae. 7. Donum Spiritus sancti tribuitur per impositionem manuum, quando frontes baptizalorum chrismate sancio liniuntur ab episcopo. Sec. XII. Rupertus Lil>. 5. de div. Officiis cap. 16., Hugo Victorin. Lib. 1. de Sacram. Eidci cap. 10. aliiqiic loquimini*. 4°. Non abler sentit Ecclesia grroca, quæ nullam impositionem aliam ma­ nus adhibet, præter eam, quro est chrismalioni annexa, ut constat tum ex eorum Euchologiis tam antiquis, quam recentibus a Goario editis; tum ex Giieg. Thessalonicensi, et Mich. Pai.æologo, qui in professione fidei, quam an. 1274. ad Giieg. X. misit, diserte ait : Aliud est sacramentum Confirmatio­ nis, quod per manuum impositionem episcopi conferunt chrismando renatos. Plura huc perlinentia argumenta cx iis colligere erit, quæ dicemus de forma hujus sacramenti. Cæterum existimant piures, olim saltem ante sec. VI. impositionem ma­ nus ab unctione distinctam fuisse, quæ postea cum chrismalione in Ecclesia conjuncta fuerit, sicque actiones duas coaluisse in unam. Quod facere Eccle­ sia potuit, salva sacramenti substantia. Unde quidquid de eo sit, nihil nobis officit, qui do materia essentiali, qualis est hodie in Ecclesia, loquimur. 145. Obj. I. contra chrismationem. 1°. In Scriptura S. Act. 8. cl 19. ubi de Confirmatione agitur, nulla fit chrismatis mentio, sed tantum impositionis manuum ; ergo. 2°. Simcics Papa epist. ad Ilimmcrium an. 385. cap. 1. (Labb. t. 2. 1017.) Quos (Arianos) nos cum Novalianis, aliisque hœreticis, sicut est in Synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus, episcopalis manus impositione, Catholicorum conventui sociamus. Quod etiam lotus Oriens Occidensque custodit; ergo sola tunc impositio manus fuerat Confirmationis materia. 3°. S. Basilics M. L. de Spiritu sancto cap. 27. n. 60. In nullo, inquit, libro scripto haberi chrisma. Cone, vero Mogunt. et Bituricense, ac S. Tho­ mas 3. p. q. 72. a. 2. ad 1. docent, ab Apostolis initio solam impositionem manus esse adhibitam. Quin liber Pontificalis Damasi in vita Sylvestri Papæ (Labb. t. 1. p. 1408 E.) testatur chrisma institutum esse rSylvestro. Auctor serm.de Chrism, inter opp. Cyprian, (edit. Paris. 1666. p. 335.), unctionem ex Testamento veteri relictam esse ait. 4°. Cone. Aravsican. I. Can. 2. (Labb. t. 3. p. 1147.) docet, unctionem sa­ cramento Confirmationis non essu necessariam ; ait enim : Nullus ministro­ rum, qui baptizandi recepit officium, sine chrismate unquam debet progredi; quia inter nos placuit semel chrismari. De eo autem, qui in Baptismate, qua­ cumque necessitate faciente, non chrismalus fuerit, in Confirmatione sacerdos (hoc est episcopus) commonebitur. Nam inter quoslibet chrismatis ipsius non­ nisi una benedictio est : non ut prœjudicans quidquam ; sed ut non necessa­ ria habeatur repetita chrismatio ; ergo in Confirmatione chrismatio frontalis non est necessaria. 5°. Materias, quæsacramento essentialis est, sua debet congruere et cor­ respondes forma ; sed satis diu obtinuit mos in Ecclesia Romana , ut in Confirmatione fideles ungerentur in fronte, quin tamen forma unctioni re­ spondens proferretur; nam in Sacramental io Giieg. M. pontifex signat ·*. Μ 2-ii DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. frontem chrismate, quin aliquid legere esset do forma aliqua, quam signando adhiberet ; ergo. G°. Quoad unctionem varia Ecelcsiæ disciplina fuit; nam I. aliquando ante impositionem manus fuit adhibita; 2. a simplicibus exercita presbyteris in ips<> Baptismi actu; nunc vero a solis peragitur episcopis; 3. Graecorum chrisma multum ab illo Latinorum differt ; priores enim facile triginta aro­ matum species miscent. Sed materia essentialis debet esse eadem. 7°. Sæpe Patres aliis etiam ecclesiasticis ritibus effectum spiritualem tri­ buunt; nec tamen idcirco ritus illi inter sacramenta recensendi sunt. Ita quoque in confectione Eucharistiae aquam miscendam esse vino, clamat tra­ ditio, nec tamen aqua materia essentialis est. Demum unctionis ritus, ait Chemnitius, a gentilibus athletis videtur mutuatus, ut non obscure innuit ipse S. Dionysiis L. de Eccl. Hier. cap. 2. Μ 1W. .Id lum. R. 1°. Etsi in Actibus Apostolorum non fiat chrismatis men­ tio, fit tamen in Scriptura alibi: 1. Joan. 2. Sed vos unctionem habetis a Sancto; quod de Confirmatione intelligit S. Acg. Tr. 3. in. 1. Joan, epist. n. 5.; sicut quoque hoc alterum ibid. : Et cos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis, idem Alg. loc. cit. n. 12. cum S. Cyrillo catcch. 3. de Confirmatione accipit. 2. Cor. 1. Qui confirmat nos in Christo, et qui unxit W Deus... et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris; quod pariter de Confirmatione dictum intelligit S. Ambrosiis L. de mysteriis cap. 7. Verum his suo valori permissis, R. 2°. cum Bellarmino de Confirm. L. 2. c. 9. D. A. Nulla fit chrismatis mentio; sed tamen neque excluditur in citatis locis, quin potius simul subintelligitur C. et simul excluditur V. Apostolos, quando confirmabant, semper manus imponendo signasse chrismate, ac proinde Lucam ritum hunc brevitatis causa declarasse per manus impositionem , per hanc vero rem totam,etiam chrismalionem designasse, probatur his rationibus. 1. Quia constat ex traditione utrumque ad Confirmationis ritum perti­ nere, et perinde esse , sive unum, sive alterum exprimatur ; nam Patres , qui uno in loco dicunt, per impositionem manus dari Spiritum sanctum, iidem alio in loco dicunt, dari per unctionem; ac aliquando utrumque simul conjungunt. Sic Tertcl. L. de Resurr. earn. c. 8. ageris de Confirma­ tione , dicit, carnem ungi, signari, et manus impositione obumbrari ; sed L. de Piæscripl. cap. 4. solum exprimit signari in fronte. Et L. 1. cont. Marcion. cap. 14. tantum exprimit unctionem; at L. de Bapt. c. 7. et 8. unctionem et manus impositionem. Sic S. Cyprian, epist. 70. n. 2. solius me­ minit unctionis ; et epist. 7 ί. η. ϋ. solius manus impositionis, etsi utrubique de re eadem disserat : at epist. 73. ad Jubaian. n. 9. et impositionis manus, et unctionis sub nomine signaculi dominici. Sic Cone. ArelatenseL Can. 8. (Labb. t. 1. p. 1428.) tantum nominat impositionem manus; ac tamen Arelat. IL paulopost celebratum, tractansque eamdern rem Can. 17. (Labb. t. 4. p. 1013.) utriusqwe, tam unctionis quam manus impositionis meminit. Plura id genus exempla afferri possent. Quid ergo mirum , si S. Lucas lotum ritum vocabulo uno expresserit? 2. Quia S. Dyonysics Apostolis coævus expresse chrismatis meminit loc. DE MATERIA CONFIRMATIONIS. 245 sup. cit. ; ergo hoc viderat usurpatum ab Apostolis. Et cur non usurparint pariter Act. 8, et 19. 3. Quia Patres ut probent, unctionem chrismatis, per quam datur Spiritus sanctus, ad solos spectare episcopos, allegant verbaLucæ Act. 8. ulS. Cypria­ nis epist. 73. adJubaian. n. 9., Innocentius 1. epist. ad Decent. Isidores His­ palensis, Beda , Ordo Romanns, etc. ; ergo aut Apostoli Act. 8. dum manus imponebant, simul ungebant chrismate ; aut male argumentabantur Patres. 4. Brevitatis causa sæpius in Scripturis dici aliquid compendio, quo cælera eo perlinentia simul tamen debent intclligi, ex Scriptura constat. Sic ad Tit. 3. ait Paulus nos salvari per lavacrum regenerationis , quin quid dicat de verbo; et tamen sine dubio intellexit lavacrum cum verbo, ut ipse expressit alibi ad Ephes. 5. Sic Act. 8. Philippus baptizavit Eunuchum , post­ quam respondisset : Credo; et tamen notat recte Aug. L. de Fide et operib. cap. 9. Lucam per compendium rem attigisse ; ac omnino credendum esse , de pluribus aliis Eunuchum interrogatum fuisse , phircsque adhibitas cere­ monias :/n eo, inquit, quod ait (S. Lucas), baptizavit eum Philippus, intelligi voluit impleta omnia, quee licet taceantur in Scripturis gratia bre­ vitatis, tamen serie traditionis scimus implenda. Et plura sunt hujusmodi, quæ longum foret recensere. Ob hæc R. 3°. Cum aliis breviter : T. A. IV. Cons, quia licet non exprimatur in Scriptura, constat tamen ex traditione. ; [ [ j 147. Ad 2Qm. R. N. Cons. Non enim de impositione sicca, sed quæ annexam chrismationem habet, Smicius loquitur ; nam de ea loquitur impositione, quam totus Oriens, Occidensque custodiebat: atqui nec hic , nec iste utebatur impositione sicca, quando Catholicorum conventui socia­ bantur hærelici ; siquidem tribus ante annis, quam hæc scriberet Siricius, declaraverat Synodus generalis 11. sive Constantinop. I. Can. 7. an. 385, (Labb. t. 2. p. 952. B.) qua ratione Ariani, Novaliani aliique haeretici extra Ecclesiam valide baptizati debeant ex antiqua consuetudine recipi ; nimi­ rum : Dantes quidem libellos, et omnem hœresin anathematizantes... ct signatos, sive unctos primum sancio chrismate... et eos signantes dicimus: Signaculum doni Spiritus sancti. Sed hoc Siricium latere non poterat; imo ad hoc provocat : sicut est in Synodo constitutum ; ergo intelligit impositionem manus non nudam siccamque , sed conjunctam unctioni. Quo rursum confirmatur data ad rm. responsio cx Beli.armino. Loqui vero Synodum generalem 11. de impositione manus conlirmatoria late probat P. Goar ire Notis ad Officium S. Baptismatis n. 31. Morinus L. 9. de Pœhit. cap. 9.. patetque vel ex his : Signaculum doni Spiritus sancti, quæ cliamnum apud Grecos forma est sacramenti Confirmationis. Sed Dices : S. Greg. M. L. 11. ep. 67. inquit : Arianos per impositionem manus Occidens, per unctionem vero sancti chrismatis ad ingressum sancta’ Ecolesiœ Catholica Oriens reformat ; ergo Gkegouii aAüte unctio non censebatur essentialis in Occidente. R. .V. Cons. Sed ratio hujus discriminis est, quod, ut Bellarm. vult, aetate Grecorii , qui an. 590. electus summus Pontifex fuit duobus integris post Siricium seculis, Ariani in Occidente confirmarentur chrismate; secus vero in Oriente ; hinc in Occidente reversi ab hæresi recipiebantur sola imposition^* — iiti DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. manus reeoncilialoria; in Oriente vero unctione chrismatis, veram iis conferendo Confirmationem. Deinde R. Permisso, Greg. loqui de impositione manus confirmaloria in Occi­ dente, hoc vocabulo non ideo excludit mictionem , sicut hæc neque excludit impositionem manus : neque opponit impositionem manus unctioni velut rem rei, materiam materiæ, sed solum nomen nomini ; quatenus ritus, quo recipiebantur haeretici apud Occidentales see. VI. Greg, ælate appellabatur impositio manus; apud Orientales unctio. Alterum dicere omnes debent, ne alias secum ipso pugnei Gregorivs ; chrismalionem enim verbis disertis docet in Expositione cap. 1. Cant icor. ad illa verba : botrus Cypri, ubi ait, chrisma, quo dona Spiritus sancti exprimuntur, confici ex balsamo et oleo cum pontificali benedictione. 148. Ad 3u,n. R. S. Basilics solum vult, chrismatis non fieri mentionem expressam in aliquo Scripturae libro; ait tamen loc. cit. se habere hoc ex traditione : Consecramus aquam Baptismatis : et oleum unctionis. Ex quibus scriptis? nonne a tacita secretaque traditione? Ipsam porro olei inunctionem, quis sermo scripto proditus docuit? Quod Patres Moguntinos, et Bituricenses, tmn S. Tiiomam attinet; erat hæc eorum opinio, quod Apostoli, cum Spiritus sanctus adhuc visibiliter descenderet, sola impositione manus usi sint, externo illo visibili igne salis efiectiim significante hujus sacra­ menti; at postea, cessantibus signis ac descensu visibili Spiritus sancti, adhibuerint chrisma. Inde non negant, ab Apostolis esse chrisma adhibi­ tum. Cætcruin cum hujus mutationis factæ ab Apostolis nullum cxlct fun­ damentum sive in Scriptura, sive in Patribus, plerique Theologi parum de­ ferunt huic senlentiæ, viæ magis trilæ aliorum Patrum insistentes. Damasds solum vult, Sylvestre» praecepisse chrismatiouem verticalem, quæ in Ba­ ptismo fit, ut presbyteri baplizati verticem chrismate tangerent : hæc vero chrismalio differt ab altera Confirmationis, quæ in fronte fit, ct frontalis dicitur. Prior poterat fieri a simplice presbytero ordinarie ; non vero fron­ talis, ut constat ex Patribus in Conci. Cæterum a Sylvestro non potuisse chrisma primum institui, evidens est ex Pati ibus Sylvestro longe antiquio­ ribus. Bemum serm. de Chrism, clare dicitur unctio hæc instituta divini­ tus, quampiam manasse dicatur cx Testamento veteri ; quatenus scilicet in eo praefigurata fuit, sicut etiam aqua Baptismi in lustrationibus variis; sed hoc non obstat , quo minus esse possit malcria sacramenti novæ Legis. Eodem modo explicandus est Tertvll. L. de Bapt. cap. 7. dicens, unctio­ nem desumptam esse ex veteri disciplina, scilicet veteris Legis. 119. Ad 4e·. H. Eliamnum incertum esse, an Canon, oit. in object, debeat legi cum particula negante non, an sine hac? Legi cum hac particula debere. olim contendebat Sib iondus e Societate nostra, multa proferens exemplaria,quæ revera particulam illam negantem continebant. E contra sine hac particula esse Canonem legendum Petrus Ac relics, sive Abbas Sancyranus volebat, pariter complura exhibens exemplaria sine ea particula negante. Verum sive sumatur Canon. pn.ul illum retulimus, cum particula non, sive sine hac, nihil officit. S» hoc ultimum; aperte nostrae favet senten­ tia'; sensus enim erit, quod chrismalio utraque, tam verticalis in Baptismo, « DE MATERIA CONFIRMATIONS. 247 quam froiiialisin Confirmatione sil necessaria, sed diverso rnodo; prior ceu ceremonia, si in Baptismo omissa fuisset, supplenda ex præceplo Ecclesiæ: altera ceu malcria Confirmationis, sicque ul necessaria necessitate sacra­ menti. Si vero primum ; sensus est : Si in Baptismo, quacumque ex causa vel necessitate, unctio verticalis fuerit praetermissa, episcopus, antequam hjipc neophytum confirmet, moneatur, ut illam suppleat. Hæcque unctio verticalis non praejudicat frontali alteri et coniirmaloriæ; quia etsi ex more et præceplo Ecclesiæ suppleri debeat, non tamen est de necessitate sacra­ menti; ideoque ait Canon : Sed til non necessaria habeatur repetita, sive duplex chrismalio, scilicet necessaria necessitate ipsius sacramenti Confir­ mationis, quod subsistet, etsi verticalis non suppleatur, modo adhibeatur frontalis una. 150. Ad 5,inj. R. N. min. Ad ejus prob. N. Cons. Quia in Sacramentario Gn£Gonii,uli et in quibusdam aliis solum describitur oratio praeparatoria Con­ firmationis; non vero forma, quæ, ulpote plerumque breves in sacramentis, antiquitus potius mandabantur memoriæ. Sic quoque antiquissimas Liturgias exhibet P. Mabillonus, in quibus nequidem forma consecrationis est. Ac plures Rituales libros profert P. Martene, scriptos ante nongentos annos, in quibus nulla de impositione manus fit mentio in Confirmatione. Imo in mul­ lis forma desideratur Baptismi. Ita quoque in hoc ipso Sacramentario Gregorii nulla fit mentio formae absolutionis. Cæterum etsi in hoc Sacramentario expressa non extet correspondons chrismalioni forma; est tamen in pluri­ mis antiquissimis aliis, ul dicetur, ubi de forma hujus sacramenti agemus. 131. Ad 6Hin. R. Nulla saltem fuit mutatio quoad substantiam. Nam quoad luin. membr. si sermo sit dc unctione, quæ præmissa Baptismo fuit; hæc non erat confirmaloria, nec esse poterat : si de unctione in Confirmatione, ul facium fuisse aliquando quidam colligere se autumant ex cil. supra Ter­ tum.. L. de Resurr. earn. cap. 8., nihil officit ; cum sive praeiverit, sive post impositionem manus sit adhibita, sive cum hac conjuncta fuerit, sit tantum accidentalis diversitas. Quoad 2u,n. membr. hæc chrismalio Baptismatis fuit, non frontalis confirmaloria; cum nunquam sub ipso Baptismo, sed post hunc sit data Confirmatio. Quoad 3um. membr. etsi plures herbarum fra­ grantium species admisceant Græci, hæ tamen illis tantum accidentales sunt; sola vero olei el balsami mixtio ipsis essentialis est. 152. Ad 7ura. R. quoad lum. membr. Si quando Patres ritibus ecclesiasticis aliis tribuant spiritualem effectum, hunc iis ex opere operantis, non ex opere operato tribuunt. Quoad 2um. membr. disparitas est, quod constet ex Traditione, mixtionem aquæ esse tantum necessariam necessitate prœcepti, non sacramenti, non ut materiam essentialem. At de chrismalione ceu Confirmationis materia loquuntur laudati Patres. Demum S. Dyoxisius non Ethnicis aut Judæis ipsis, sed Apostolis, ul ex ejus verbis cil. in Conci, liquet, doctrinam chrismatis tribuit ; quod vero de athletis ait, solum decla­ rare vult hujus sacramenti effectum, qui est corroboratio; sicut enim athlotæ ungebant se, ul fortiores et habiliores redderentur ad certamen cor- 248 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. porale, vincendosque æmulos ; ila ungimur sacro chrismate, ut in certa­ mine spirituali reddamur victores. Qua similitudine Patres passim utuntur. 153. Obj. II. contra impositionem manus, 1°. Eugenius IV. in Deer. Union, ad Armenos inquit (Labb. t. 13. p. 536.) : Loco illius manus impositionis (de qua Act. 8. ) datur in Ecclesia Confirmatio. Similiter Innocent. Ill, cap. Cum venisset, de sacr. unct. Per frontis, ail, chrismationcm designatur manus impositio; ergo abolita est in Ecclesia impositio manus a materia essentiali. Varii tum antiquiores, tum recentiores, atque inter hos S. Thomas pro Confirmationis materia adslruunt chrismationcm, sine mentione alicujus impositionis manus; ergo. 3’. Impositio manus in veteri Ecclesia slatim post Baptismum fuit data catechumenis ; ergo tantum ceremonia Baptismi erat, et hujus appendix. 4°. Ecclesia ratam habet Confirmationem Græcorum : atqui hæc apud Gr.ecos sine impositione manus fit, ut constat ex horum Euchologiis; ergo. 5’. Juxta Innocent. IV. epist. 10. ad Ottonem Cardinalem c. 4. (Labb. 1. 11. p. 613.) Soli Apostoli, quorum vices gerunt episcopi, per manus impo­ sitionem, quam Confirmatio, vel frontis chrismat io reprœsentat, Spiritum sanctum tribuisse leguntur; ergo nunc per chrismationcm. 1 154. Ad lun. B. .V. Cons. Nec enim Evgenius, vel Cone. Flouent. nec Innocent. III. hoc volunt dicere, chrisma esse loco impositionis manuum, quasi A]>ostoli non essent usi chrismate, et nos non uteremur impositione manus; sed idipsum nunc facere episcopos per chrismationcm , quod facie­ bant Apostoli, tpiando dicebantur imponere manus. Igitur utriusque loci sensus est, non quod ritus distinctus ritui, res rei subrogata sil, sive quod chrismati» posita sil loco impositionis manus, hac exclusa ; sed quod no­ men nornini successerit, quodque ritus ille, qui olim impositio manus dictus, nunc dicatur Confirmatio. Ratio responsionis est 1". quia non dici­ tur incilatis locis, quod chrismalio successerit impositioni manus; sed quod Confirmatio. 2°. Quia Innoc. III. id aperte indicat , dum post ea verba : Per frontis chrismationcm designatur manus impositio, immediate addit : quæ alio mmiine dicitur Confirmatio. Unde et Cone. Senonense an. 1528. in decreto de sacram. Confirm. (Labb. t. 14. p. 452. ) ait : Tunc imposi­ tionis manuum, nunc Confirmationis appellatum est sacramentum. Ad 2ora. R. Eos loqui de chrismatione , impositione manus non exclusa, sed inclusa, ct ab hac indistincta. Vide etiam dicta ad object. 1. supr. n. 146. Ad 3°”. R. A’. Cons. Eliam antiquitus baptizatis adultis dabatur post Baptismum Eucharistia, an proinde Eucharistia appendix ceremonialis Baptismi fuit? Nimirum tria hæc, sacramenta conferebantur neophytis simul. Baptismus, quocum fiebat impositio manus verticalis ; deinde Con­ firmatio per impositionem manus frontalem conjunctam chrismation i ; tum vero Eucharistia. Ad I m. R. 1°. Varios c Grtecis Patribus meminisse solius impositionis manus; nemo tamen inde inferet, aGræcis chrismationcm excludi. -V DE MATERIA CONFIRMAT IONIS. 249 Π. 2°. C. M. D. min. Fit apud Græcos sine impositione manus distincta a chrismalione C. indistincta N. In ipsa chrismatione includitur impositio manus; per hanc enim fit chrismatio ; alia vero impositio manus non est necessaria Si dicas cum Sirmondo : Ridiculum esse, chrismationcm in fronte dicere impositionem manus, eo quod per manum fiat. Et vero alias unctio bapti­ smatis etiam dici poterit impositio manus; imo unctio infirmorum. B. iV. Jfoert. Nam 1°. ct in Scriptura sacra simile quid legimus Mare. 7. 33. ubi cum adduxissent ad Jesum surdum et mulum , deprecabantur eum, ul imponat illi manum. El Jesus misit digitos suos in auriculas ejus, etc. Hoc ergo etiam erat manum imponere. 2°. Neque hoc ridiculum visum viris doctis, Rupeuto L. 5. diTDivinis oflic. c. 1G. Hug. VictorinoL. 2. deSacram. p. 7. c. 3. dum referunt Decretum S. Svlvestri : Sylvester Papa consti­ tuit, ul baptizatum presbyter in vertice chrismate liniat propter occasionem transitus mortis, ne forte propter absentiam episcopi, el difficultatem eum consequendi, sine manus impositione baptizatum ab hac vita migrare con­ tingeret. En unctio illa verticalis, quia manu fiebat, dicitur impositio manus; neque hoc ridiculum videbatur S. Sylvestro. Non diffiteor tamen, unctionem utramque, baplismalem et infirmorum non æque communiter dici impositionem manus, ac unctio coniirmaloria; cujus vero ratio est, quod nunquam impositio manus habita sil materia vel Baptismi vel Extremae unctionis, sicut e contra Confirmationis, in qua impositio mantisse unctioni frontis confert, in camqiie quodammodo transit : quanquam eliam hic adhuc suo modo manus impositio distinguatur ab unctione, siquidem epi­ scopi. dum pollice frontem ungendo tangunt, manum reliquam capiti imponunt. Ad 5um. R. Eadem est responsio, quæ supra ad primum; repraesentare enim idem est, ac præsenlcm sistere; frontis autem chrismatio manus impositionem præsenlcm sistit, quia ipsam complectitur. ARTICULUS III. QUALIS CHRISMATIO SIT AD CONFIRMATIONEM . ET QUOMODO NECESSARIA? 1S5. Prœmitlo. Chrisma e græco fonlc desumptum nomen est, idem importans, quod unguentum Latinis; oritur enim a χρίω, id est, ungo. Hinc in epist. Innocent. I. ad Decentium cap. 8. materia unctionis infirmornm , quæ purum oleum est, oleum chrismatis vocatur. Communi tamen usu Ecclesiæ per chrisma illud tantummodo unguentum designatur, quod ex oleo el balsamo confectum unctionibus in Baptismo ct Confirmatione fieri solitis inservit. Per oleum vero simpliciter dictum illud intelligilur, quod ex olivis fit: quod enim ex nucibus, amygdalis aliisque rebus elicitur , non nisi ad prioris similitudinem oleum appellatur. Balsamum vero judaicum sit. sive indicum , perinde est. Soli quidem Palæslinæ concessa hæc arbu­ scula olim credebatur : in ulrisquc tamen ludiis etiam reperta est, ex qui­ bus, quod exsudat, nostras in regiones defertur. Quin nostris eliam in terris quædam visuntur arbusculae ex ludiis advectu. Ac Clodovei tempore Λ . 250 nr. SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. I magnam balsami copiam fuisse in Galliis, testatur Greooiuus Tuhmkjiisîs L.2. Histon cap. 31. Quoad oleum facile inter Theologos convenit, ad sub­ stantiam el valorem Confirmationis requiri oleum olivarum. Utrum vero hoc necessario, necessitate sacramenti, misceri debeat balsamo? ingens est, salva fide. inter eosdem controversia. Dico : de necessitate sacra­ menti; nam de necessitate præcepti nemo est, qui ambigat ; nec est ambi­ gendi locus. Pro negativa parte stant Doctores mulli gravissimique, Cajetanus , Domi­ nicus Soto, Estus, Valentia cSocietate nostra 3. p. Disp. 5. q. 1. puncto 2. simul inquiens, hanc opinionem esse tam illustrium Doctorum auctoritate firmatam. ut contraria nequaquam communis dici possit, Vlitasse , Tounnf.lv, etc. Pro affirmativa sunt D. Thomas, BonavTvtura , Scotus, aliique plurimi. Lubet ulriusque partis intueri momenta, et quid ad ea responderi possit. Momenta sententiœ negantis, cum adjunctis ad eadem responsis. 156. I. Opinio contraria nulli fere gravi, solidoque fundamento inni­ titur, ut patebit ex eorumdem solutione. II. Balsamum pretiosissimi liquoris genus est, cujus copiam Apostoli pau­ peres habere non poterant ad consignandos omnes fideles , præserlim cum legamus uno die tria millia , et alio quatuor millia hominum; et Philippo evangeiizante totam Samaritanorum civitatem credidisse. III. Balsamum non fuit in usu primis quinque seculis; ante enim Grecorii M. tempora nemo fuit, qui balsami oleo permixti meminisset. IV. Tertullianus, Ctprianis, Optâtes , Innocentius 1., Augustin, aliique sacramentum hoc ejusque materiam oleum quidem appellant, nusquam balsamum. V. Materia sacramentorum communis ct obvia esse debet, ut aqua, panis, vinum, sed balsamum omnino rarum est; nunc quidem illud ex ludiis Occidentalibus affertur ; sed antequam inde afferretur, magna erat balsami in Latinorum terris penuria. VI. Innocent. HI. cap. Pastoralis de Sacrament, non iterand. interrogatus: an permitti debeat ministrare, qui sine impositione manuum fuerit ad Subdiaconatus ordinem assumptus; et utrum Confirmationis sacramentum in eo debeat iterari, qui per errorem fuit non chrismate, sed oleo delinitus? respondet: In talibus non esse aliquid iterandum, sed caute supplendum, quod incaute fuerat prakrmissum : atqui si balsamum esset materia essentialis Confirmationis , non salis esset, illud solum adhiberi, sed debuisset et olei unctio, et forma, sicqne tutum sacramentum eo casu iterari ; quia praeter­ missa materia essentiali nullum est sacramentum. Sed nec balsamum diu post adhibitum, potest cum oleo pireterito componere imum : nec etiam bal­ samo furina pridem ante adhibita, potest dici moi aliter pnesens. Tandem eo modo ait ibidem Pontifex, supplendam esse lanium manus impositio­ nem in eo, qui sine illa fuerat per errorem ad Subdiaconatum promotus, quo respondet, supplendam lanium esse unctionem balsami in illo, qui de materia confirmationis. 2o! sine hoc per errorem fuerat confirmatus: sed supplenda manus impositio , non dcSubdiaconalus essentia erat; ergo nec unctio balsami de essentia Confirmationis. , Verum argumentis hisce singulis responderi potest a sentenliæ afflrmalivie patronis. Ac quidem 157. Ad lum. Negando, opinionem affirmativam argumentis solidis non inniti; quin fortiora longe esse sua contendunt hujus patroni. Ad 2um. Etsi Apostoli essent in particulari pauperes; sal divites larncn erant in communi ad emendum balsamum , cujus Palæstina tum temporis ferax fuit. Deinde quod Apostolorum paupertas præstare non poterat, abunde supplebat fidelium liberalilas. J(/3um. Negatur 1°. quinque prioribus seculis balsamum in usu non fuisse; nam illius implicite saltem meminit S. Dionysius , de quo §. seq. salis distincte vero S. Iileneus sec. II. L. 1. adversus Hæreses , cap. 21. η. 3. (opp. p. 96. ), ubi referens varios modos, quibus Valentiniani etGnoslici imitabantur ritus Ecclesiæ, licet hos subin depravarent, ait, baptizalosabiis inungi opobalsamo. Postea vero in Libris sequentibus refutans illorum haereticorum errores, nusquam eos reprehendit, quod oleo ct balsamo uterentur ; sed quod balsamo solo, vel oleo aqua permixto. 2°. Dici polest Patres primorum seculorum meminisse balsami implicite sub no­ mine chrismatis , quæ vox ex usu Ecclesiæ unguentum cx oleo ct balsamo significat. 3U. Negatur Cons, quia S. Gregorius sec. VI. aliique meminerunt balsami, non ut rei recens inductae, sed antiquæ sibi a Majoribus traditœ. Ad 4um. Etiam Patres meminerunt chrismatis, ut S. Cyrillus llierosolym. Calech. 21. n. 1. imo et ex laudatis Patribus aliis in locis, Optatus, Innocent., August. : sed chrisma prælcr oleum complectitur balsamum ex S. Greg. M., Beda , Ordine Romano, Innoc. 111. cap. Cum venisset de sacra Unet, cl cap. Pastoralis cit. in argumento VI. Ad 5um. Conceditur Maj. de sacramentis absoluto necessariis, ut est Ba­ ptismus. Ad Confirmationem vero, cum hæc lanlæ necessitatis non sit, suf­ ficit, posse saltem aliunde haberi. Antequam vero afferretur balsamum ex Occidentalibus ludiis, poterat, quantum satis, haberi ex Palæstina et Arabia; cum valde modica balsami pars admisceri oleo soleat. Et vero Clodovei regis tempore , quo nondum cx ludiis transferebatur ad nos, magnam fuisse balsami copiam , Greg. Turonensis refert L. llislor. cap. 31. JdG,un. Sensus est, non esse iterandum solemniter et cum ceremoniis sacramentum , sed esse supplendum caute sive secreto, quod fuerat prætermissum. In Confirmatione vero praetermissum fuerat chrisma. quod sine balsamo non est; nec proinde vera fuerat forma ; igitur id totum erat sup­ plendum, sive conferendum dcmio. Similiter in ordinatione subdiaconi praetermissa fuerat manuum impositio; ergo cl hæc supplenda erat, non quidem ut materia, sicut in priori casu chrisma, sed ut ceremonia acciden­ talis juxta ple rosque ; nam responsio Pontificis, etsi sit generalis ad duas quæstiones simul, non tamen ideo aptari cuilibet eodem modo debet, sed juxta cujusvis substratam materiam, et exigentiam. Hæc responsio confir­ matur solide ex cap. Presbyter cod. tit. ubi Greg. IX. de impositione manus Omissa in ordinatione presbyteri ct diaconi pariter inquit : Non est aliquo- 252 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. tenus iterandum ; sed statuto tempore, ad hujusmodi Ordines conferendos caute supplendum , quod per errorem exiit it prxtermissum ; et tamen defectus impositionis manuum ulramque ordinationem presbyteri et diaconi, cum juxta communissimam sit de ejus essentia, irritam efficit. Sicut ergo hic phra­ sis illa : Aon est aliquatenus iterandum, sed... caute supplendum, quod exlilit prœtermissum, non obstat, quo minus illa ordinatio vere repetita cre­ datur; ita nec in cap. Pastoralis cit. quo minus repetita existimetur Con­ firmatio. Aii vero Pontifex non iterandum; quia sacramentum , quod nullum fuit, iterari non potest. Momenta sententia: affirmativa cum responsis ad eadem a parle negante. ». I f. 158. I. S. Dionts. initio cap. 4. de Eccles. Hier, clare innuit, unguentum istud, grace uùcov, quod ipse deinde asserit, ut pluribus materiis suave olentibus componi, ab Apostolis confectum et consecratum fuisse. S. Irenæus L. 1. adversus hæres. cap. 21. η. 3. de Gnosticis et Valentinianis ait, baptizatos ab illis inungi balsamo; quod faciebant ad imitationem Ecclesiæ. Ii. Auctor operum Cardinalium, Serm. de unctione chrismatis ait ( opp. S. Cjpriani p. 335. edit. Paris. 1666. ). mixti oleo balsami unctionem divi­ nitus institutam esse. Floruit autem hic auctor saltem sec. VIII. III. S. Greg. Μ. sec. VI. in Sacram en tario suo, Gkeg. Turonensis cod. sec. L. 1. de gloria Martyrum c. 41. ( opp. p. 768. ) aliique Patres et Pon­ tifices per sequentia secula. Ordo Romanus anteseculum IX. editus, Ponti­ ficalia ac Ritualia pleraque ad chrisma requirunt balsamum. IV. Cone. Florent. in Decr. pro Armenis aperte inquit : Secundum sacra­ mentum est Confirmatio , cujus materia est chrisma confectum ex oleo, quod nitorem significat conscientiœ, et balsamo, quod odorem significat bonce famee, per episcopum benedicto. Paria fere leges apud Innoc. III. cap. Cum venisset de sacra Unci. Sed quod habet rationem materiæ, de essentia ac necessi­ tate sacramenti est. Xeve dici possit, Decretum hoc datum fuisse Concilio jam dissoluto, post discessum Graecorum, antequam Armeni, pro quibus datum est, advenirent, ut quibusdam videtur; obstat, quod in Decreti ini­ tio dicatur : Sacro approbante Florentino Concilio; tum quod in fine adda­ tur : Datum Florentice in publica sessione synodali solemniter in Ecclesia majori celebrata anno Domini 1439. decimo Calendas Decembris, Pontificatus nostri anno nono. Et vero Spondanus ad cumdem annum 1439. postquam retulisset laudata posteriora Decreti verba, Synodum non dissolutam fuisse, hisce testatur : Inde perspicies, non una cum Grtecorum discessu dissipatam esse, quod mulli crediderunt, Synodum Florentinam, sed porro continuatam cum Patribus Latinis; nec vero hoc solum anno, verum etiam tribus sequen­ tibus. Ac Card. Pallavic Hist. Cone. Trid. L. 6. num. 12. refert, Legatos Concilii Trident, opposuisse Clodiensi episcopo : falli eos, qui Florentina Synodi exitum an. 1439. tribuebant.. Revera tres insuper annos perstitisse Synodum illam Florentiœ. Demum, etiamsi solius Evgenu IV. esset Decre­ tum, num ideo hujus auctoritas, ac illa Innoc. 111. plane nullius momenti est? V. Forma hujus sacramenti est : Signo te signo crucis, et confirmo te chri­ smate salutis : sed forma esset falsa, si oleum sine balsamo adhiberetur ; ■M··· DE MATERIA CONFIRMATIONIS. 253 quandoquidem chrisma significat unguentum ex oleo el balsarno confe­ ctum juxta S. Greg. M., Bedam, Innoc. Ili. adeoque ex Ecclesiæ usu. Sed ad hæc argumenta rursum respondent sententiae negantis palroni. 159. /Id lum. S. Dionys. ibi non explicat, quæ sint illæ materi» ; neque si balsami speciatim meminisset, inde sequeretur, illud Confirmationi essentialeesse; unde enim haberetur, balsamum potius, quam alias suaveolentes materias ad essentiam materiæ perlinere? S. Irenæus ait quidem ab hærelicis illis baptizalos inungi balsamo; non tamen ait. ipsos hoc facere ad imitationem Ecclesiæ; sed hoc per conjecturam dicitur. Et si postea cos reprehendat, quod balsamo solo utantur, sensus erit, quod confirment solurn per materiam fragrantem, ut ante Dionysius, sine oleo. 160. Ad 2um. et 3,,m. Ex his tantum sequitur, balsamum requiri necessitate præcepti, vel ecclesiastici, ut putat pars negans communius; vel divini, ut volunt Scotus et Estius; non necessitate sacramenti : quomodo etiam Cyprian, epist. 63. ad Caecilium n. 9. ait, aquam ex institutione Christi necessario miscendam vino in calice; et ipsa Florent. Synodus in Decr. docet, aquam ideo admisceri vino, quoniam juxta testimonia sanctorum Patrum ac Doctorum Ecclesiæ, creditur ipsum Dominum in vino aqua permixto hoc instituisse sacramentum ; quod ad summum de solo præcepto debet accipi ; cum omnibus indubitatum sit, etiam omissa aqua consistere substantiam sacramenti. Verum hæc opinio de necessitate vi præcepti divini paucos sedatores habet. Neque huic patrocinatur auctoritas Patrum circa aquam miscendam vino ; cum hæc esset quorumdam opinio singularis, aquam ex ipsa institutione Christi esse partialem materiam Eucharistiae, quam proinde ut probabilem solum videtur referre Cone. Florent, ad inculcandam Armenis necessitatem miscendae vino aquæ. 161. Ad 4““. Permisso, Decretum hoc esse ipsius Concilii ; aiunt, nomine balsami etiam alias fragrantes aromatum species intelligi posse, quæ bonum exhalantes odorem significare possunt odorem bonœ famœ ; unde et Dionys. inquit, unguentum hoc esse collectionem quamdam bene spirantium mate­ riarum ; exprimi vero balsamum, quod hoc prae caeleris bene spirantibus materiis esset in Ecclesia Occidentali donatum usu ac receptum. Igitur Armenis Concilium praxin Romanae Ecclesiæ proposuit, ac sapienter, cum ii erroris hac in parte pridem accusarentur; quosque volebat conformari omnino Romanis ritibus. Unde inferunt, ex Decreto non sequi, hanc in specie fragrantem materiam, balsamum, esse aeque essentialem , ac oleum. Conf. 1°. Quod non definiatur in Decr. balsamum esse ex institutione Christi materiam essentialem, constat hinc, quod alioquin Tridentini Patres, utut alibi solent, et catholici omnes Concilii verba tenuissent ut fidei regulam, nec ab ea quis vel minimum discessisset unquam, quin slalim roclamassel Ecclesia; sicut in ejusmodi momenti rebus reclamare solet: sed tamen nec de balsamo quidquam statuerunt Tridentini Patres, nec aliquam definitionem hac in re crediderunt Theologi plurimi, qui post Evgenium Papam scripsere. Conf. 2°. Constat plura in hoc Decreto dici circa sacramentorum materias DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. et formas, quæ tamen de eorum essentia non sunt, ut : aquam debere misceri vino, item formam consecrationis esse verba Salvatoris; nec tamen aqua est de necessitate sacramenti, nec omnia Salvatoris verba de essentia formæsunt, velut ista: Accipite, et manducate ; el quoad consecrationem calicis : Accipite, et bibite ex eo omnes. Nec refert, quod de materia Continuationis dicatur in Decreto : Materia est chrisma confectum ex oleo... el balsamo; e contra vero de materia Eucha­ ristia; non dicatur : .Valeria est mixtum ex vino et agua ; sed materia est vinum de vite, cui agua modicissima admisceri debet ; quia quoad proposi­ tionum substantiam non est diversitas; et quoad rem videtur osse idem, sive dicas : Materia est vinum de vite, cui miscenda est aqua; sive hoc mixtum ex utroque. Et vero revera aqua vino permixta in Christi sangui­ nem convertitur ; quin in ipso Decreto paulo post dicitur : utrumque per­ mixtum delicro offerri. Ad 5,m. Negant min. Quia et apud Latinos et Graecos chrisma genera lini nihil præter unctionem significat, sive hæc unctio fiat cx liquore simplici, puta oleo ; sive mixto. Unde Innoc. L epist. ad Decentium cap. 8. (Labb. t. 2. p. 12-18. A.), materiam Extremæ Unctionis, quæ purum ac simplex oleum est. vocat oleum chrismatis. S. Aug. L. 17. de Civit, cap. 10. Cum enim, ait, Christi ejus Dei) dicerentur omnes reges illo mystico chrismate consecrati. Ubi nomine chrismatis merum significatur oleum , quo inunge­ bantur reges. Idem Tr. 33. in Joan. n. 3., montem Oliveti vocat montem unguenti, montem chrismatis: ac paulo post: χείσαα autem grœce, latine unctio. Tandem, praetermissis aliis, S. Justinos .Martyr in Dial. coni. Try­ phon. n. 86. Omne, inquit, chrisma, sive olei, sive stactes, sive aliarum ex unguentorum compositione unctionum , Christi fuisse ostendimus. Ubi duplex chrisma distinguit, unum simplex , quod est olei, vel stactes : alterum mixtum, quod ex unguentorum compositione. Quod vero postea ex usu Ecclesiæ cœperit vox chrisma adhiberi ad significandum mixtum unguen­ tum ex oleo et balsamo, perlubcnter conceditur; quia ad oleum insuper Ecclesia assumpsit balsamum in specie, materiam fragrantem nobilissimam. Ex his Lector eam seligat, quæ sibi magis fundata videbitur opinio. ARTICULUS IV. UTRUM CHRISMA NECESSARIO DEREAT ESSE BENEDICTUM AB EPISCOPO? AN CHRISMATIO NECESSARIO FACIENDA IN FRONTE ? .1 162. Dico I. Chrisma benedictum esso debet ; et quidem jure saltem ordi­ nario, ab Episcopo; idque necessario necessitate ad minus praecepti. Prob. I*, pars. Ex SS. Patribus qui non nisi chrismatis benedicti mentio­ nem faciunt. Egressi de lavacro , ait Tertull. L. de Bapt. c. 8. perungimur benedicta unctione. S. Ctprianus epist. 70. n. 2. Baplizati unguntur oleo in altari sanctificato. S. Cyiullls iiierosol. catech. 21. n. 3. Cœterum vide ne. nudum et vile suspiceris unguentum hoc esse. Nam... sanctum istud unguentum non amplius... commune unguentum est, post invocationem; sed Christi cha­ risma et Spiritus sancti. S. Aug. Tr. 118. in Joan. n. o. Signum (crucis) DE MATEIUA CONEIILMA I loMS. 255 «isi adhibeatur.., sive. ipsi uquce ex qua regenerantur (credenles), sive oleo quo chrismate unguntur... nihil eorum rite per/icitur. Similia habent pas­ sim Patres alii. 1G3. Prob. 2s. pars. Ex Traditione non interrupta. S. Dionysius L. de Hier. Eccl. cap. 5. part. Ie. §. 5. Lex divina, inquit, hierarch icor um ordinum sanctificationem (Ordinationem) et unguenti divini consecrationem, satramque altaris benedictionem perficientibus divinorum Pontificum virtu­ tibus attribuit. Concilium II. Carthag. an. 390. Can. 3. ( Labb. t. 2. p. 1160. B.) Chri­ smatis confectio, el puellarum benedictio a presbyteris non fiant. Idem in praecedentibus Conciliis statutum fuisse asserit in Can. eod. Numidius episco­ pus Maxulilanus, ut habet Holsteiniana editio : Numidius episcopus Maxulilanus dixit :... memini præter itis Conciliis fuisse statutum, ut chrisma, cel reconciliatio pœnitentium, nec non et puellarum consecratio a presbyteris non fiant. Cone. Toletanum L an. 400. Can. 20. (Labb. ibid. p. 1226.) Quamvis pene ubique custodiatur, ut absque episcopo chrisma nemo conficiat; tamen quia in aliquibus locis, vel provinciis presbyteri dicuntur chrisma conficere, placuit ex hac die nullum alium, nisi episcopum chrisma facere, et perdiaicesin destinare. Idem ducent summi Pontifices : Damasus epist. 6. (Labb. t. 2. p. 879. C.) declarat chorepiscopis non licere, chrisma conficere. Innocent. L epist. ad Decentium c. 3. (Labb. ibid. p. 1246. C. ) : Presbyteris... chrismate baptizalos ungere licet ; sed quod ab episcopo fuerit consecratum. Ilis addi possunt Gelasius I. epist. 9. ad episcopos Lucanice c. 6. ( Labb. t. 4. p. 1189. E.) > Grec. M. in 1. Canticor. aliique et Concilia plurima. Unde generale Flo­ rent. ait recte in Decreto : Materia hujus sacramenti est chrisma confectum exoleo... et balsamo... per episcopum benedicto; ergo cum benedictio chri­ smatis constanter prohibeatur presbyteris, ea episcopis jure saltem ordi­ nario sil propria, necesse est. Hoc vero jus episcoporum probabilius divinum est; quia Dionys. cil. ait esse ex lege divina. Sic et Cone. Hispalense 11. an. 619. Can. 7. (Labb. t. 5. p. 15G6. B.) prohibens presbyteris confectionem chrismatis rationem addit : Quia Pontificatus apicem non habent ; camdem causam dat Cone. Wokmayiense; sed discretio graduum episcopi el presbyteri cx jure divino est, ergo elbenedictio chrismatis. 1’ari 1er Cone. Tolet. MIL an. 653. 1°. ait, hoc divinalilcr ordinatum esse , ut hæc chrismatis consecratio a nullo altero conferretur quam a solis pontificibus (Labb. t. 6. p. 406. A. ); 2°. hanc chrismatis confectionem auferri non posse : tum, infert (ibid. B.) : episco­ palis igitur benedictio, qua chrisma efficitur sacrum, iit divina jussione, timulque apostolicœ traditionis auctoritate. 164. Dixi tamen : Jure saltem trdinario; nam presbyteris ceu ministris extraordinariis committi posse facultatem conficiendi chrisma, permultis videtur probabilius : 1°. Quia contrarium non innititur fundamento solido; ideo enim negatur ab aliis, posse presbytero dari hanc facultatem, quod episcopis benedictio chrismatis competat jure divino, illamque constanter - presbyteris inhibeant Canones ; sed neutra ratio efficax est: non prima; quia Confirmatio ipsa jure divino est episcopis propria ; el tamen ex dispen­ satione committi potest presbytero ; cui idem dici nequeat de chrismatis benedictione? Ita quoque jure divino ad episcopos pertinet, conferre mino­ res ordines, consecrare ecclesias, el tamen u Iraque potestas concessa fuit a summo Pontifice abbatibus; et potestas consecrandi ecclesiam , prin­ cipi abbati Campidonensi est data a Bened. XIV. SS. mem. Pontifice. Nimi­ rum sufficit, episcopos jure divino esse ministros ordinarios chrismatis; sicut sunt Confirmationis. Non altera; quia iisdem fere canonibus prohibe­ tur presbytero, et reservatur episcopo Confirmationis administratio, et benedictio chiasmatis : atqui nihilominus Confirmationis administratio a S. Pontifice committi potest presbytero ; ergo et alterum. 2’. Etsi in Deer. Cone. Florent, sub Eugen. IV. dicatur : Legitur tamen aliquando per Apostolicœ Sedis dispensationem, et rationabili et urgente admo­ dum causa, simplicem sacerdotem chrismate per episcopum confecto hoc administrasse Confirmationis sacramentum. Idem tamen Pontifex Fabiano de Bahia ad Indos abeunti facultatem dedit, non solum chrismate consignandi fideles, sed etiam chrisma conficiendi, ut refert Wadingus in Annal. Ord. Minor, apud Bened. XIV. L. 7. de Synod. Diœccs. cap. 8. Eamdem veniam dedisse summos Pontifices Africæ presbyteris, testatur Joannes Diaconus ad Senarium apud Mabillonium Musæi Italici tom. 1. part. 2. pag. 73. Utrum vero facultas hæc concedi possit a summo Pontifice solo, an vero etiam ab episcopo? alia est quæstio. Non desunt, qui, spectato solo jure di­ vino, etiam ab episcopo hanc facultatem simplici presbytero concedi posse, asserunt. At certum videtur plerisque, jus illud nunc unice saltem reservatum esse Pontifici summo, sicut quoque jus concedendi presbytero facultatem confirmandi. 165. Prob. 3*. pars. Hæc enim saltem sequitur certo ex relatis Patrum ct Conciliorum sententiis. Quin inde alii inferunt, benedictionem episcopi esse de essentia. Sed quoad hoc contradicunt Drvin, Card. Cotti, Toortseliùs alii­ que plurimi ; qui episcopos jure divino ministros chrismatis conficiendi so­ lum ordinarios asserunt ; 1°. quia cx laudatis Patribus et Conciliis major necessitas, quam præcepli non potest erui. 2°. Quia Patres loquuntur de benedictione chrismatis, quo modo dc benedictione aquæ baptismalis, ut Aug. Tr. 118. in Joan. n. 3. Basilics M. L. deSpir. sancto cap. 27. n. 66. (app. t. 3. p. 35. A ’. 3°. Quod aliquando simplici presbytero legatur concessa potestas benedicendi chrisma. 166. Dico II. Unctio in fronte fieri debet ; ac quidem ad modum crucis. Prob. 1*. pars. Ex perpetua traditione et praxi Ecclesiæ : Tertum.. L. 3. cont. Marcion. c. 22. inde Confirmationem vocat signaculum frontium. Et L. de Præscr. c. 40. Ipsas quoque, ait, res sacramentorum divinorum, idolo­ rum mysteriis œmulatur (diabolus). Tingit et ipse quosdam... Signat infron­ tibus milites suos. Cone, generale 11. sive Constantinop. I. Can. 7. (Labb. t. 2. p. 932. B.), frontem sancto chrismate ungendam ait. Cyrill. Hierosol. catech. 21. n. 3. Chrismate Christi frons, ct alii sensus tui symbolice inunguntur. Innoc. I. epist. ad Decent, c. 3. (Labb. t. 2. p. 1246.) frontalis 257 DE .MATERIA CONFIRMATIONIS. DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. unctionis usum ab ipsis Apostolis repetit. S. Aug. in Ps. 141. n. 9. Multa, inquit, sacramenta aliter atque aliter accipimus : quœdam, sicut nostis, ore accipimus : quœdam per totum corpus. Quia vero in fronte erubescitur, ille qui dixit : Qui mc erubuerit coram hominibus, erubescam eum coram Patre meo, qui in coelis est ; ipsam (crucis) ignominiam quodammodo, quam Pagani derident, in loco pudoris nostri constituit. Accedit utriusque Ecclesiæ Occidentalis ct Orientalis consensus ; hoc solo discrimine, quod prior frontem solam ; altera alias corporis partes simul prater frontem inungat. Concilium generale 11. cit. Can. 7. parles ungendas enarrans, recenset frontem, oculos, nares, os et aures. S. Cyrill. catech. 21. frontem, nares, aures, et pectus. Euchologia Graecorum moderna, frontem, oculos, nares, os, pectus, manus et pedes. Prob. 2*. pars. Quia unctionem frontalem fieri in modum crucis debere, rursum affirmant Patres, ut S. Aug. cit. ante, S. Greg, in Sacramentario, ubi de Confirmatione inquit : Pontifex tincto pollice, in chrismate, facit crucem in fronte unius, similiter per omnes singillatim. Idem tradunt Ordo Roma­ nus, Liber de divinis Officiis, plurimaque, antiquissimaque Ritualia. 167. Dico III. Probabilius est, utrumque, unctionem in fronte, ac in mo­ dum crucis, esse de necessitate sacramenti. Prob. P. pars. Quia id diserte asserit S. Aug. in Ps. 141. cit. num. præc. ubi unctionis in fronte simul causam reddit, Innoc. I. epist. ad Decent, unctioni frontali tribuens vim conferendi Spiritum sanctum. Addi potest ratio ; quia, si de necessitate Confirmationis sit aliqua manus impositio, nec certum sit, eam esse impositionem manus primam, sive hujus extensionem super con­ firmandos; sequitur, de necessitate sacramenti hujus saltem eam esse, per quam admota fronti manu eadem frons inungitur : sed, ex dictis articulis præc. aliqua impositio manus de Confirmationis essentia est certo ; certum vero non est, requiri illam, quæ apud Latinos iit extensis versus confirman­ dos manibus; ergo. Hinc si episcopus instrumento aliquo, non ipsa manu frontem ungeret, tolleretur sacramentum. Nec referi, ait Collet, quod etiam tunc velificaretur forma : Signo te, etc. quia hæc etiam velificaretur, etsi quis in solo pedis digito ungeretur ; et tamen nemo erit, qui hanc unctio­ nem sufficere incunctanter pronuneiet. Prob. %1, pars. Quia unctionem in modum crucis æque a Christo institutam tradit S. Aug. cil., quam ut fiat in fronte. Accedit, quod , nisi unctio in podum crucis fiat, non verificelur forma : Signo te signo crucis, etc. 168. Obj. I. cum Sirmondo. Benedictio chrismatis nonnisi jure ecclesiastico est reservata episcopis, et inhibita presbyteris; ergo. Prob. JnL 1°. Quia, juxta librum Pontificalem Damasi (Labb. t. 1. p. 1408. E.), Sylvester constituit, chrisma ab episcopo confici; ergo antea communis erat episcopis et presbyteris. 2°. Quia Cone. Toletan. 1. Can. 20. chrismatis benedictionem faciam a presbyteris, nec irritam declarat, nec quoad tempus præteritnm improbat, sed solum prohibet pro futuro; hujusque prohibitionis causam non petit ex jure divino, nec cx antiqua consuetudine Ecclesiæ , sed ex pressenti Eccle­ siarum usu. Quamvis, inquit, pene ubique custodiatur, ut absque epiv. p. 1. 17 238 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. scopo chrisma nemo conficiat ; tamen, quia in aliquibus locis, vel pro vinctis , etc. Vide textum totum num. 163. ; ergo. 3°. Quia S. Hieron. in Comment, ad cap. 3. Sophroniæ (opp. L 6. p. 721. edit. Vallars.) Sacerdotes quoque, docet, qui dant Baptismum, et ad Eucharistiam Domini imprecantur adventum , faciunt oleum chrismatis; ergo censebat S. Doctor, potestatem conficiendi chrismatis etiam penes pre­ sbyterum esse. Idem epist. ad Rusticum Narbonensem episcopum de septem ordinibus Ecclesiæ (al. epist. 12. in app. opp. t. 11.) ubi de sexto ordine, sive gradu sacerdotali, Presbyteri, inquit, s» necesse est, possunt chrisma conficere... siquidem hæc regula etiam nunc servatur a plurimis , atque in ecclesiis multis sic ista faciunt. Ac tandem epist. 83. (al. 146. n. 1. opp. t. I. p. 1082.) ad Evangelum. Quid, ait, facit excepta ordinatione episcopus, quod presbyter non faciat ? 4°. Quia Cone. Carthagin. II. cap. 3. ac Bracar. 11. cap. 19. (Labb. t. 5. p. 842.) legem, qua benedictio chrismatis reservatur episcopis, et prohi­ betur presbyteris, Canonibus acceptam referunt; ad hos enim provocat Ndmidics in Cone. Carthag. II. cit. num. 163. ; ergo. 5®. Quia Concilia eodem loco chrismatis benedictionem prohibent presby­ teris, et reservant episcopis, quo velamen virginum et consecrationem altarium; ergo, cum hæc reservatio posterior cx solo est jure ecclesiastico, etiam prior. 6®. Presbyteri habent jus consecrandi corpus et sanguinem Christi, quæ quidem omnium maxima consecratio est; igitur quanto magis benedicendi chrisma , quod minus est. 7®. Quia chrismatis consecratio alia est apud Latinos, alia apud Græcos ; ergo dicenda est esse juris ecclesiastici ; quod enim juris divini est, variari non potest. 169. R. iV. .Int. Ad prob. l,m. R. 1°. Liber ille Pontificalis Damasi non est Damas! Pontificis, cum plerorumque consensu seculo Ml. nisi inferius, saltem eo superius non sit. R. 2°. Permisso, decretum illud esse Sïlvestri Papæ, decreto eo episcopis non tribuitur privilegium novum, sed quod eis jure divino et traditione Apostolica competebat, adversus presbyterorum quorumdam hoc jus sibi arrogantium temeritatem nova constitutione , ut fieri solet, episcopis vin­ dicatur. 170. Jrf 2um. R. .V. Cons. Quia Synodus, etsi factum non declaret irritum, neque tamen etiam approbat, sed potius improbat ; quia illud reprehendit, et prohibet. Videntur quidam presbyteri cx ignorantia, vel præsumptione confecisse chrisma; quem abusum sublatum volebat Synodus, illum prohi­ bendo. Ratio responsionis est: quia, cum an. 130. haberetur Synodus Tole­ tana II., id est 30. annis post Tolet. 1. , ac intellexisset Montanos Toletanus archiepiscopus, qui Synodo præerat, quosdam presbyteros Placentinos, sede vacante, chrisma consecrare, factum hoc in epist. 1*. dixit : noram esse prtvsumpl innem : rem detestabilem ; qwe ab initio fidei calholicœ nusquam hucusque subrepsisse probatur : inauditam : religioni contrariam. Et epist. 2. rem sacrilegam. Igitur certo Synodos Toletana I. an. 400. illud presbytero- DE MATERIA CONFIRMATIONIS. 259 nun factum non approbaverat ; cum hujus Synodi decreta latere non possent .Montani μ urbis ejusdem archiepiseopiim. Nee, quod dicat Synodiis , quamvis pene ubique, custodiatur, etc. inde sequitur, eam rationem prohibendi pre­ sbyteris chrismatis consecrationem cx solo usu , vel jure ecclesiastico sumpslssejquia hoc custodiebant vere pleræque ecclesiæ, sed tanquam rem juris divini; nec dicit Synodus , quod custodiatur tanquam res ab Ecclesia pre­ cise reservata episcopis. 171. Ad 3l,tD. H. In priore loco S. Hieron. per sacerdotes intelligit episco­ pe, non presbyteros simplices; subdit enim 1°. faciunt oleum chrismatis, manus imponunt : atqui juxta Hieron. Dial, adversus Lucifer, n. 9. manus impositio solis competit episcopis ; dum inquit : Non quidem abnuo hanc esse ecclesiarum consuetudinem, ut ad eos qui longe a majoribus urbibus per presbyteros et diaconos baplizati sunt, episcopus ad invocationem sancti Spiritus manum impositurus excurrat... in Ecclesia baptizatus, nisi per manus episcopix non accipit Spiritum sanctum. 2°. Ait ibidem de his sacer­ dotibus: Levitas, et alios constituunt sacerdotes; sed ex Hieron. epist. ad Evangclum cit. in object., sacerdotum et levitarum ordinatio unice ad epi­ scopos perlinet. 3°. Quia de his sacerdotibus addit : Non dignitas... sed opus dignitatis... sacerdotes salvare consuevit; qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Sed hæc indubie episcopos attinent. Epistola vero ad Rusticum non est S. Hieronymi , ut probant Estius, Bellarmin., Marian..Victorius Reatinus, aliique; sed est incerti auctoris, qui presbyterum simplicem sacramentorum omnino omnium facit mini­ strum, quod aperte falsum, ct ipsi adversatur Hieronymo, qui epist. ad Evangelum cit. diserte ordinationem solis propriam episcopis docet, uti et Confirmationem Dial. adv. Lucifer, cit. ante. Deinde, cujuscnmque epistola auctoris sit, dici posset, eum non suis, sed aliorum verbis ita loqui; subdit enim : Tamen mede hoc scito esse sententiœ, nulli episcopo super hoc injuriam esse faciendam; ergo injuriam facit episcopo, si presbyter, quamvis urgente necessitate, chrisma consecret. In tertio loco ab omnibus adhiberi debet interpretatio, ut sibi concordet Hieronymus; nam ex Hieronymo Dial. cit. soli confirmabant episcopi. Igitur sua ut maneat verbis Hieronymi veritas, satis est, quod simplex presbyter, uti Confirmationis, ita conficiendi chrismatis esse possit extraordinarius minister. In forma D. Quod non potest presbyter ordinarie N. extraor­ dinarie C. 172. Ad iam. R. ;V. Cons. Nihil enim novi, ut, quod divino jure prohibi­ tum, idem prohibeatur jure humano. Ac cum benedictio chrismatis sit jure utroque, divino ct humano reservata episcopis, presbyteris vero prohibita tanquam ministris, saltem ordinariis; hinc iit, ut alii juris divini solius, alii ecclesiastici, alii ulriusque simul mentionem faciant. 173. .Id 5um. R. Ar. Cons. Quia etiam Synodi cum velamine virginum, consecratione templorum, chrismatis benedictione conjungunt prohibitio­ nem ordinationis, eamque vetant presbyteris, ut Cone. Hispalense II. an. 619. Can. 7. (Labb. t. 5. p. 1GG6.) Toletan. VIII. an. G53. cap. 7. (Labb. t. 6. p. 406. ) ubi ait: Quod episcopalis eminentice divina auctoritas culmen 260 de sacramento confirmationis. non immerito sacris omnibus esse summa jiercensuit, quæ cæteris sacerdotibus Kcercenda prohibuit ; scilicet templorum Dei sacrationem, chrismatis benedi­ ctionem, sacrorumque ordinum institutionem, etc. Item L. (». Capitular. Ca­ roli M. cap. 284. L. 7.cap. 310. 318.329. ubi chrismatis consecratio, Con­ firmatio, ordinationes presbyterorum.dedicationes altarium,aliaque prohi­ bentur chorepiscopis sub anathematis vinculo; quia hæc omnia summis pontificibus, h. e. cathedralibus episcopis, debentur. Nemo tamen idcirco affirmare audebit. Ordinationem , Confirmationem reservari episcopis jure solo ecclcsiastico .quia cum aliis eodem loco el modo prohibentur. Nimirum Concilia sic una oratione plura prohibent presbyteris, quorum aliqua jure humano tantum, alia divino sunt prohibita. 174. Ad 6“°. H. Argumentum probat nimium : nimirum posse presbyteros simplices ordinare levitas, sacerdotes alios jure ordinario confirmare, quia his omnibus major est potestas consecrandi corpus et sanguinem Christi. Hinc .V. Cons. Q;;:?. in moralibus, quæ pendent a libera instituentis volun­ tate, is, qui p. : .st majus, non potest continuo id, quod minus est; sed uniuscujusque potestas iis circumscripta est limitibus, quos gratiarum et donorum distributor Deus constituit. 173. Ad 7”m. R. Christus benedictionem chrismatis solum præcepit in genere : quo autem illa modo fieri debeat, determinandum reliquit Eccle­ siæ, ut de materia et forma sacramentorum dictum in Tract, de Sacram, in gen. Dissert. 2*. cap. 1. art. 3. num. 117. 176. Obj. 11. Immerito dicitur, ac contra Concilia el Patres, presbyteris ceu ministris extraordinariis posse concedi potestatem conficiendi chrisma; ergo. Prob. Ant. 1°. Potestas conficiendi chrisma, ex dictis, episcopis jure divino est propria; ergo hæc potestas presbyteris delegari nequit. 2°. In Cone. Carthag. III. Can. 36. ( Labb. t. 2. p. 1172. ) statuitur : Presbyter inconsulto episcopo virgines non consecret ; chrisma vero nunquam perficiat. Sic quoque Cone. Wormatiense Can. 2. ( Labb. t. 8. p. 945.) sancit : Chrisma perficere nullus præter episcopum prœsumat. 3°. Eugen. in Decr. pro Armenis etsi referat, aliquando presbyteros per Apuslolica· Sedis dispensationem ex rationabili ct urgente admodum causa administrasse Confirmationis sacramentum ; addit tamen : chrismate per episcopum confecto. 4°. Pariter Arcvdivs Tract, de Confirmat, cap. 15. testatur , Adrianum IV. an. 1521. die 25. Aprilis, petentibus Fratri Ci.apioxi et Francisco de Angelis dedisse pro Indiis, ct regionibus ubi episcopi non sunt, facultatem, ut possit regularis sacerdos ex Fratribus Minoribus confirmare, cum addito : chri­ smate ab episcopo consecrato; sed si Adrian, censuisset, benedictionem chri­ smatis concedi posse presbyteris, eadem facilitate hanc utrique contulisset, qua potestatem administrandae Confirmationis. .'P. Catéchisions tandem Cone. Trid. de Confirmatione diserte habet : Neque enim ad alium ca confectio, nisi ad episcopum pertinere potest. Ante responsiones observa: dixisse nos num. 165. permultis videri pro­ babilius, presbyteris ceu ministris extraordinariis concedi posse facultatem · . · DE MATERIA CONFIRMATIONIS, 2«1 conficiendi chrisma, in cujus senlcniiæ gratiam, quæ revera inspectis rationibus apparet fundatior, responsiones subjicio. 177. II. N. JnL Ad prob. l*'n. R. 1). Ant. Est episcopis ecu ministris ordiwrits jure divino propria C. ut presbyteris ceu ministris extraordinariishæc facultas concedi non possit Ar. Sicut Confirmationis administratio propria est episcopis ceu ministris ordinariis, sic confectio chrismatis. Ad prob. 23,n. R. Explico cum D. Chrisma nunquam perficiat auctoritate propria C. legitime concessa N. Dici etiam potest, consecrationem virgi­ num, non confectionem chrismatis in Cone. Carthag. cit. ex dispensatione permitti presbyteris, quia penes legislatoris est arbitrium, ut ex duabus rebus, quæcommitti possunt, unam, non alteram, prout convenientius judi­ cabit, committat. Ad prob. 3‘m. R. Additur in Decr. Eugenh, chrismate per episcopum bene­ dicto, at non per modum legis. Aliud vero est, presbyterum aliquando ex dispensatione administrasse Confirmationem chrismate per episcopum bene­ dicto; aliud chrismatis benedictionem presbytero committi non posse. Pri­ mum refert narrando Eucen., altorum non attingit. Ratio autem, quare ali­ quando permissum presbyteris Confirmationem administrare, cum restri­ ctione, ut id fiat chrismate per episcopum benedicto, illa est, quia sacri Canones, quantum possunt, observari debent. Hinc Pontifices sua dispen­ satione noluerunt simul concedere utrumque, quando observari poterat alterum, ut scilicet Confirmatio administretur, sed chrismate per episcopum benedicto. Et vero longe difficilius est, ordinarium Confirmationis mini­ stram semper ct ubique reperiri, quam materiam benedictam, quæ facilius de loco in locum transferri potest. Cælerum alio casu etiam facultatem conficiendi chrismatis constat fuisse concessam. Jd prob. 4am. R. 1°. Multis hoc privilegium suspectum videri, quia Adrian. VI. an. 1521. die 25. Aprilis nondum erat summus Pontifex ; anno enim sequenti primum die 9. Januarii electus fuit. Deinde hoc privilegium videtur esse potius idem cum hoc, quod LeoX., ut habetur in nova colle­ ctione privilegiorum Mendicantium et non Mendicantium Emmanuelle Roderick, dedit an. 1521. die 25. Aprilis Fatribus Joanni Clapioni et Fran­ cisco de Angelis ; sed hoc de infidelibus conversis ad clericatum et ordines minores promovendis agit. R. 2°. Permissa veritate privilegii, ut in præccdenti. Ad prob. 5,m. R. D. Ad alium jure ordinario perlinere non potest, nisi episcopum C. extraordinarie A’. Responsio sumitur ex ipsis verbis Catechism i ; ait enim : Neque ad alium ea confectio, nisi ad episcopum perlinere potest, qui ejusdem sacramenti ordinarius minister constitutus est; ergo ca ratioûe chrismatis confectio ad solum perlinet episcopum, qua ad eumdem perlinet, esse hujus sacramenti ministrum : sed ad hunc perlinet esse ordinarium hujus sacramenti ministrum; ergo. Similibus igiturloquendi formulis mini­ sterium ordinarium solummodo excluditur, sicut dum Eigen, in Decr. dicit de Confirmatione : Nonnisi episcopus eam conferre debet, quia de solis Apostolis, quorum vicem tenent episcopi, legitur, quod per manus impositio­ nem dabant Spiritum sanctum : ac tamen subdit, illam ex dispensatione commissam fuisse presbytero simplici. 262 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. ARTICULUS V. QUÆNAM SACRAMENTI CONFIRMATIONIS FORMA SIT? Sicut in assignanda hujus sacramenti materia, ita in statuenda forma sententiæ variant. Qui adæquatam Confirmationis materiam esse solani illam impositionem manuum docent, quæ earumdem extensione super con­ firmandos fit, formam essentialem in sola illa oratione statuunt, quam profert tunc episcopus invocando Spiritum sanctum ad robur: Omnipotens, sempiterne Deus, etc. Qui vero hanc praeviam extensionem manuum mate­ riam solum partialem tradunt, quæcum unctione unam totalem constituat, duplicem pariter formam partialem asserunt, sic ut oratio illa : Omnipotens, sempiterne Deus respondens priori extensioni manus, cum verbis lusce, quæ unctioni respondent : Signo te signo crucis, etc. formam constituat essentialem ada^uatam. Qui porro unctionem solam dicunt Confirmationis materiam, his furma in solis verbis unctionem comitantibus sita est : Signo te signo crucis, etc.; apud Græcos autem -.Signaculum doni Spiritus sancti, ubi juxta idiomatis genium subauditur : Ecce-, vel : Tibi datur. Tandem qui materiam in unctione et impositione manus indistincta reponunt,eamdem, quam praecedens sententia, formam assignant : Signo te, etc. 178. Dico J. Oratio respondens præviæ extensioni manus super confir­ mandos nullo modo ad formam essentialem pertinet. Prob. 1°. Prævia illa manuum extensio , ex dictis supra, non est essentia­ lis hujus sacramenti materia, nequidem partialis; ergo nec oratio illa rationem formæ habet, utpote quæ materiam suam comitari debet. 2°. In Sacramentario monasterii Moysacensis, quod ad minus ælatem 800. annorum fert, edito cum pluribus aliis a Martene cap. 2. art. 2. nulla plane legitur oratio, nisi unica, quæ Confirmatione peracta recitanda dicitur: Deus, qui Apostolis tuis, etc.; ergo tunc non censebatur habere rationem formæ oratio illa: Omnipotens, sempiterne Deus, etc. 3°. Forma non potest proferri ab alio, praeterquam ministro : sed oratio illa prævia aliquando recitari consueverat a presbytero baptizante statim post Baptismum, antequam ad confirmandum episcopus accederet, ut ostendit laudatus Martene art. 3. ex codicibus antiquissimis et probatis. Quia referente eodem,Torn. l.L. 1. de antiquis Ecclesiæ Ritib. dicta oratio recitabatur in ecclesia, in qua conferebatur Baptismus; deinde vero in alia ab episcopo dabatur Confirmatio : sed non appare’., quomodo oratio illa dicta in ecclesia Baptismi a presbytero baptizante, possit habere rationem formæ respectu extensionis manus super confirmandos factæ ab episcopo in altera ecclesia. 179. Dico II. Forma Confirmationis sunt apud Latinos tantum verba , quæ unctioni respondent, hæc vel æquivalentia : Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in numine Patris, etc. Apud Græcos : Signaculum doni Spiritus sancti. DE FORMA CONFIRMAT IONIS. 263 Prcb. P.pars. Forma sacramenti in iis consistit verbis, quæ determinant materiam ad significandum cl producendum effectum sacramenti : atqui relata verba id faciunt; ergo. Prob. min. Confirmationis effectus enim est, robur spirituale ad Christianam militiam, cl tuendum instar strenui militis nomen, fidemque Christ i ; sed dicta verba, signo te, etc. vel æquivalentia determinant materiam ad hunc significandum effectum, sicut illa in Bapti­ smo ;ego te baptizo, etc. determinant ablutionem. Breviter id ostendit in Deer. Cone. Flouent. Effectus hujus sacramenti est, quia in eo datur Spiritus sanctus ad robur; sicut datus est Apostolis in die Pentecostes; ut videlicet Christianus audacter Christi confiteatur nomen. Ideoque in fronte, ubi vere­ cundia sedes est, confirmandus inungitur, ne Christi nomen confiteri erube­ scat, et praeipue crucem ejus, qui Judœis quidem est scandalum, gentibus autem stultitia, secundum Apostolum, propter quod signo crucis signatur. Porro formam illam, signo le, etc. non tantum Eugen. IV. refert in Decr. ad Arn en.; sed et pleraque Ritualia a sec. VIII., Ordo Romanus ; Pontificale vero Egbert) : Accipesignum crucis chrismate salutis in Christo Jesu invitam ceternam. Caturigense: Confirmo et consigno te in signum crucis, in nomine Patris, etc. Moysacense, aliaque plurima apud Marten., Morin., Menard. Igitur cum forma illa nec ab aliquo Pontifice, nec Concilio instituta legatur, juxta pervulgatam Augustini regulam non immerito ad Apostolos refertur. 180. Prob. 2*. pars. Quia hæc Græcorum forma antiquissimæ ælatis est, approbata a Conciliis et Pontificibus Romanis; asseritur enim in Cone, ge­ nerali II. sive Conslanlinopolitano 1. Can. 7. (Labb. t. 2. p. 952.) ubi inquit : Arianos... signatos, sive unctos primum sacro chrismate et frontem, et oculos, etnares, et aures, et eos signantes dicimus : Signaculum doni Spiritus sancti. Neque hic Concilium desola hærelicorum reconciliatione agit; nam S.Cyrill. cateeh. 18. n. 33. verba illa Confirmationi tribuit; nec unquam Græci chrismalionem adhibuerunt, nisi in Confirmatione sola, ut ex eorum liquet EnchologiisaGoAiuo divulgatis Deinde quoties in Conciliis de unione Græcorum actum est, nunquam hæc eorum forma vel ad crisi n vocata est, etsi Marcus Ephesinus in Cone. Florent, retulisset, Græcos sub ea forma administrare Confirmationem. Quin deputata Cardinalium Congregatio ad examen Ri­ tualis Græcorum ab Urbano VIII., quoad Græcorum materiam et formam in Confirmatione nihil censuil innovandum ; unde quoad hoc caput recusum fuit Rituale integrum. Pralerea forma Græcorum omnino sacramenti effectum significat; nam Ie. Per signaculum significatur character. 2°. Per hæc doni Spiritus sancti, gratia roborans ad fortiter confitendam fidem, hujusque causa Spiritus sanctus. 3°. Exprimitur persona confirmans, et quæ confirmatur ; cum enim minister dicit : Signaculum doni Spiritus sancti, juxta genium idiomatis græciidem sonat, ac : Ecce donum; vel : do, datur tibi, per meum minis­ terium; velut si eleemosynam petenti porrigens nummum dicas : Ecce nummum. Neque dicas : Clemens VIII. et Benedict. XIV. Conslil. 57. Tom. 1. Bulla- . rii sui diserte mandant, ut Latini baptizatos, cl a Græcis presbyteris chri­ smate in fronte consignatos confirment sub Latinorum forma; ergo Græco­ rum formam consuerunt nullam ; nam 264 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. R. V. Cons. Ulerquc enim Pontifex loquitur de presbyteris Graecis, de­ gentibus sub jurisdictione Romani Pontificis tanquam Patriarchae Occidentis : sed his presbyteris non est ceu ministris extraordinariis a Pontifice concessa confirmandi facultas; igitur sacramentum est nullum, non defectu forma?, sed ministri. ■ || V 181. Obj. I. Conclusio adversatur 1°. Scripturae sacræ. 2°. Traditioni ; ergo. Prob. P. pars. Juxta S. Scripturam forma Confirmationis deprecatoria est : atqui forma a nobis tradita indicat iva est, non deprecatoria; ergo. Prob. I/. Quia Act. 8. dicitur : Orabunt pro eis, ut Spiritum sanctum accipe­ rent ; ergo debet esse deprecatoria forma; sicut Exlremæ Unctionis formam esse deprecatoriam colligitur hinc, quia Jac. 5. dicitur : Orent super eum, ungentes eum oleo. Prob. 2*. pars. P. Ante sec. VIII. nusquam forinæ illius : Signo te, etc. apud Scriptores reperilur vestigium, nec in Sacrarnentario S. Gregoru sec. VI. ; ergo. Quin S. Axnnos. L. 2. dc Sacram, cap. 7. n. 24. formam re­ fert pure deprecatoriam : Mersisti, inquit, venisti ad sacerdotem : quid tibi dixit? Deus, inquit, Paler omnipotens, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, concessilque tibi peccata tua, ipse te ungat in vitam œternam. Imo Alcon. L. de divin. Offic. cap. de Sabbat, sancto, Confirmationis hunc ritum refert : liac /inita oratione facit crucem de chrismate cum pollice in singu­ lorum frontibus dicendo : in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ubi nihil dc his verbis: Signo te; confirmo te, etc. 2°. Pluies SS. Patrum, vehit Cypbian. epist. 73. ad Jubaianum n. 9. A.mbros. L. 3. de Sacram, cap. 2. n. 8. Hieron. Dial, adversus Lucifer, n. 9. Arc.. L. 13. de Trinit. c. 26. n. 46. aiunt, Spiritum sanctum dari per ora­ tionem episcoporum ; ergo. 3°. Demum ab ipso sec. VIII. data forma varie immutata legitur; nam PontificaleGeiasiax. habet: Signum Christi in vitam œternam : confirmet te Deus, etc. Pictaviense annorum 800. et supra : Signat te Deus sigillo fidei sum in confirmationem fidei suœ ; Moysacense : Confirmo te signo crucis : in nomine Patris, etc. 182. R. .V. Ant. ΛιΙ prob. 1·*.ρ. R. V. .V. Refertur quidem Act. R. orasse Apostolos, ut Samaritani acciperent Spiritum sanctum; sed, utrum ea oratio fuerit ipsa forma, vel lanium oratio praeparatoria, exinde præcise ne­ quii colligi. Sed potius fuisse praeparationem, videtur inde suaderi, quia ibidem non orationi, sed impositioni manus Spiritus sanctus tribuitur : Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. El Act. 19. sine orationis alicujus mentione dicitur : Cum imposuisset illis manus Pau­ lus, venit Spiritus sanctus super eos. Quo’liam in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant, concedimus. Ubi ait Pontifex, se id prohibuisse, quia contrarium erat usui Ecclesiæ sua? ; ergo non censebat contrarium juri divino, nec aliarum Eccle­ siarum usui. DE MINIbTRO CoMlIlMAIIOMS. 271 5°. Tandem venerab. Beda in Ps. 26. asserit, unctionem,quæ fit per manus episcopi, canidein esse cum unctione verticali, licet illa non sit concessa omnibus sacerdotibus ob arrogantiam. Ad 1“ ’. R. S. Ambros. per sacerdotem intelligit episcopum, qui dicitur anlonomasticc sacerdos, vel sacerdos summus, ut ex eod. S. Patre L. dc Sacram, cap. 1. constat ; ubi sacerdotem , ad quem egressi de lavacro duce­ bantur, ul hos confirmet, appellat sacerdotem summum. Ad211111. R. I). Ait hoc esse ex consuetudine Ecclesiæ. quatenus posset Ecclesia permittere eliam presbyteris, ul manus imponant baptizatis C. hoc sensu,quod, spectato jure divino, presbyteri parem habeant episcopis po­ testatem imponendi manus ,V. Nam continuo subdit S. P. : Disce hanc obser­ vationem (sive morem , quo solus episcopus manus imponit) ex ea auctoritate descendere., quod post ascensum Domini Spiritus sanctus ad Apostolos de­ scendit. Si inferas : Ergo, quod episcopus solus confirmet, magis perlinet ad le­ gem necessitatis, quam ad honorem sacerdotii, quod S. Hieronymo adver­ satur. R. .V. Illatum; bene enim simul stant, cx lege dixina ordinarium con­ firmandi munus penes episcopos esse, idque potius ad honorem episcopatus, quam ob legem necessitatis; quia Christus, qui instituere poluerat, ut presbyteri, sicut passim baptizant, ita et confirmarent, voluit, ad hono­ randos episcopos, ut hi soli confirmarent ordinarie. Si porro dicas : Sed epist. 101. alias 85. ait Hieron. Quid facit excepta ordinatione episcopus, quod presbyter non faciat? R. Juxta jam dicta cap. præc. ari. ult. D. Quod non faciat presbyter extra­ ordinarie C. ordinarie', ut episcopi Ύ. Salis hoc erat ad retundendam dia­ conorum , in quos hic invehitur, quique se presbyteris præferebant, inso­ lentiam. Ad 3"“. R. Γ. Plerisque, ut dictum cap. præc. hic liber supposititius est. R. 2°. Permisso , esse Damasi , non loquitur de consignatione confirmatoria,sed verticali in Baptismo, quam sic reservatam esse voluit episcopis, ut his praesentibus eam non adhiberent presbyteri, nisi ex illorurn præcepto. De quo usu dictum num. præc. Ad i0®. Ar. Cons. Non enim, quod Ecclesiæ suæ Romanæ usum commondel, idcirco negat, usum hunc et S. Scriptura nili, el traditione; nec ideo supponit,contrarium esso Ecclesiarum aliarum usum. Et vero de S. Gregor. Pontifice summe perito præsumi non potest, ignorasse Innocentii I. alionimqnc Pnedecessorum suorum , el Conciliorum statuta, quæ factam pre­ sbyteris prohibitionem confirmandi non a simplici Ecclesiæ usu, sed cx Apostolorum praxi ac traditione , quin ipso jure divino sal clare repetebant. Ideo vero suæ Ecclesiæ Romanæ potius usum opposuit presbyteris Sardis, quod illa Ecclesiarum aliarum Mater sit, cui se accommodant cælcræ, ac cujus hac in re usum imitabantur, saltem per Occidentem aliæ. Ad#"0. R. Venerab. Beda utramque unctionem ait esse camdcrn ratione materia*, quia idem quoad materiam utrubique chrisma ; non vero ratione virtutis et efficacité. Dum autem dicit, unctionem episcopis ob arrogantiam reservatam esse, non intelligit arrogantiam episcoporum, sed presbyterd·1 rum, ut sensus sit : ne presbyteri superbirent, seque pares judicarent 2l2 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. DE MINISTRO CONFIRMATIONIS. 273 episcopis, unctio illa solis reservata est episcopis. Responsionis veritas ex ipso Beda patet, dum de Philippo in cap. 8. Act. A postal. ait : Si Apostolus esset, ipse utique manus imponere potuisset, ut acciperent Spiritum sanctum ; hoc enim solis Pontificibus debetur. Leone AllATio L. 3. de Eccles, occident, el orient, consens., Arcudio L. 2. Concord, cap. 11. et 13., ubi Blastiuum, aliosque Scriplores græcos testes adducit. 19106;. /Γ. Εν Patribus Græcis. S. Chrysost., homil. I Lin cap. 3. epist. I. ad Tim. n. 1. Inter episcopum, inquit, et presbyterum interest ferme nihil... Sola quippe ordinatione superiores (presbyteris) sunt (episcopi). Paria Theophyl. in cap. 3. 1. ad Tim. v. 8. Cur autem presbyteros prwtermisil? Quia quæ de episcopis dixit, ea presbyteris etiam conveniunt ; nam et ipsis docendi munus et pratfeclura Ecclesiae commissa est, utpote sola ordinatione inferioribus ; d'go. R. .V. Cons. Nani vox ordinatione apud Chrysost. et Theophyl. vel sumitur passive pro ipsius ordinatione episcopi, quam accipit ; vel active, sive pro ea, quam habet alios ordinandi, potestate. Si primum ; sensus est, episco­ pum præ presbyteris nihil habere, prælcr consecrationem sibi propriam, ct proinde quæ ex hac consecratione fluit episcopalis potestas, consecrandi alios sacerdotes, confirmandi, etc., jure ordinario. Si alterum ; sensus est, posse excepta ordinatione presbyterum, quod episcopus, etsi non pari jure ordinario. Hinc episcopus qua talis ligat et solvit in foro interno et externo, non item presbyter; episcopus confirmat jure proprio, presbyter nonnisi ex delegatione ; solos enim episcopos ex officio confirmare solitos sua ætale testatur Chrysost., cum, ex facto Petri et Joannis, qui ad confirmandos Samaritanos missi, homil. 18. in Act. supr. cit. n. 3. sic concludit : Unde et Choryphæos, non alios hoc facientes videmus. 191. Obj. VI. Ex ratione cum Pu >tio. 1°. Sacerdotibus baptizare licet ex officio; ergo et confirmare: cum enim Baptismus sit efficacité majoris,quam Confirmatio, si illum, etiam hanc conferre poterit quicumque presbyter. 2°.Simplex sacerdos conficere Eucharistiam potest, consecrando panem ; igitur et confirmare: qui enim potest majus, potest etiam minus. 3°. Si Christus solum episcopum instituisset Confirmationis ministrum, sacramentum hoc non sufficienter præparasset omnibus,cum variis de cau­ sis non sil cuilibet facultas adeundi episcopum. .Id luin. R. C. Ant. N. Cons. Baptismus, non autem Confirmatio sacramen­ tum necessitatis est ; quo lit, ut non solum a presbyteris, sed etiam a laicis conferri possit; in ministerio autem Baptismi non tam efficacia, quam ne­ cessitas attenditur. Deinde, ut ail S. Thom. 3. p. q. 72. a. 11. ad 2. Baptismus eflicacior quidem est, quantum ad remotionem mali; sed Confirmatio efficacior est, quantum ad proficiendum in bono. Xd2u“. R. C. Ant. N.Cons. Et prob. D. Quando majus includit minus C. secus A’. At Eucharisliæ confectio non sic includit Confirmationem. Jd 3om. R. .V. Seq. 1°. Quia si, ut debent, diligentes sint, vigilesque epi­ scopi, facilius poterunt quemlibet semel confirmare, quam presbyteri absol­ vere pœnitentes toties, quoties voluerint ; 2°. quia sacramentum hoc non esi absolut» necessitatis; 3°. quia absolute, si posceret Ecclesiæ necessitas, posset presbyteris hujus sacramenti dispensandi facultas delegari, de quo nunc plura. 193. Obj. Γ. Ex consuetudine. Presbyteri pluribus in locis confirmant, atque confirmarunt olim ; ergo. Prob. Ant. In orientali enim Ecclesia hodie raro confirmant episcopi, frequenter vero presbyteri ; deinde etiam ante Photii schismatici ævum apud .Egyptios, Armenos, Coptos ab antiquissimo tempore confirmabant presbyteri, ut colligitur ex Ambrosiastro, sive pseudoAmbrosio Comment, in cap. 4. ad Ephes, v. 11. 12. (opp. S. Ambros. t. 2. part. 2*. p. 221. E.), et S. Aug. L. Quæslion. in vet. et nov. Testam, q. 101. R. .·!»(. Confirmant et confirmarunt ut ministri ordinarii, vi sui ordinis .¥. ut extraordinarii, ex delegatione, vel dispensatione saltem tacita Ponti­ ficis C. Nec Commentarius in epistolas Paulinas S. Ambrosii est, nec liber illeQuæstionumS. Augustini, sed ulrumque eruditi plerique tribuunt Hilario diacono schismatico Luciferiano, de quo alibi. Interim presbyteros in Oriente confirmasse ex dispensatione saltem tacita Pontificis ct tolerantia, colligitur cx consuetudinis antiquitate, ne alias dici possit , tanto illos tempore hoc sacramento camisse; cum tamen Gregorius Prolo-syncellus patriarchae Alexandrini in Cone. Flor, legatus referat , hunc Graecorum morem approbalum fuisse a Patribus Florentinis (Labb. t. 13. p. 790. A.). Ac modo sic eliaronum et tolerantia Sedis Aposlülicæ a presbyteris græcis administrari Confirmationem, affirmat tom. I. Bullarii sui Constit. 58. Bened XIV. Prio­ ribus tamen seculis in orientali Ecclesia Confirmationis adminislrationem penes solos episcopos fuisse, constat ex Dionys., Chrysost. tum alibi, tum num. prae, cit., referlque Gregor. Pachymeres in Paraphe. de Eccl. Hier., ARTICULUS II. UTRUM SACERDOS SIMPLEX POSSIT ESSE MINISTER CONFIRMATIONIS EXTRAORDINARIUS? Negant post Durand, et veteres quosdam Estius , atque hunc secuti recentiores pauci. Affirmat contra cum D. Thoma communis et concors Theolo­ gorum cæterorum sententia.-Quaciiin 195. Dico. Potest sacerdos simplex cx dispensatione Sedis Apostolicæ admi­ nistrare sacramentum Confirmationis; proinde hujus esse extraordinarius minister. Prob. 1. Ex Cone. Flor, dupliciter. 1°. Postquam Concilium in Decr. Unio­ nis episcopum dixisset esse ordinarium hujus sacramenti ministrum, subdit: Legitur tamen aliquando per Sedis Apostolicæ dispensationem, ex rationabili et urgente admodum causa, simplicem sacerdotem chrismate per episcopum confecto hoc administrasse Confirmationis sacramentum ; quibus ad summorum Pontificum quorumdam, praesertim S. Gregorh dispensationem alluditur; caque dubio procul approbatur. Nec refert, quod Concil. dicat : Legitur ; non enim hic sensus est. ut vult Estius, quasi Cone, vellet, legi sic tantum apud Scholasticos, vel Gra­ tianum, non in documento aliquo aulhentico; proinde ita facium fuisse, non affirmai i a Concilio; nam etsi dicatur legi, Synodus tamen ita factum supv. p. 1 ■ 274 ■ DK SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. ponit, cmn dicat, presbyteros ex dispensatione administrasse hoc sacra­ mentum oh rationabilem ct urgentem causam, quam haud dubie ante probe inspexerat. quam ita diceret, juxta ea , quæ in proœmio Decreti dixerat, IgtUm hoc esse post non mediocrem testimoniorum inspectionem... et earum, de quibus agebatur, rerum discussionem. Ac proinde non Gratiani m , vel Scholasticum quemdam solummodo inspexerat, sed authenticam Gregoiui epistolam,de qua Cardinal. Paliavicin. iu Distor. Cone. Trid. de Confirm, inquit, providenti® Del singulari deputandum esse, quod non perierit. 2°. Cum Latini Patres in Florentina Synodo Graecis proposuissent undecim qu.Tstiones, inter quas ordine sexta fuit : Cur non episcopi, sed sacerdotes inungunt sacro chrismate, cum hoc pontificibus sit datum? Dorotheus .MytiIcnsis hanc, aliasque octo qnœsliones legitime dissolvit, ait Scriptor .Acto­ rum Syn. apud Labd.ec.m (t. 13. p. 526. A.), nec improbarunt Latini hanc Cnecorum consuetudinem; sed hi ab illis, orthodoxi ab orthodoxis sunt habili, ait contra Marci Ephesini epistolam Gregorius Proto-synccllus, qui Alexandri Patriarch® nomine Legatus Concilio Flor, adfuerat. 406. Prob. II. Ex Summis Pontificibus. Complures summi Pontifices presbyteris dederunt facultatem confirmandi : sed omnes errasse, aut suos transiliisse limites dici non potest; ergo. Prob. Maj. 1·. Ex facto S. Greg. M., qui cum an. 593. epist. 9. L. 4. (opp. ' t. 2. p. 689. B.) prohibuisset presbyteris Calari lanis in Sardinia, ne baptiza­ to» infantes signare in fronte chrismate praesumerent, sed eos ungerent in pectore, ut episcopi postea ungerent in fronte; postea vero intellexisset, ob hanc prohibitionem quosdam scandalizatos fuisse ct turbatos, respondit epist. 26. (ibid. p. 705.) : Et nos quidem secundum usum celerem Ecclesiæ nostra fecimus : sed si omnino aliqui hae de re contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbyteri etiam in frontibus baptizalos (al. baptizandos) chri smote tangere debeant, concedimus, Respondent, Gregorhm non loqui de unctione confirmatoria, sed ccrcmoninli, pnpserlim ante Baptismum adhiberi solita ; 1. quia in quibusdam Codicibus, qualis est Parisicnsis, an. 1533. editus, in epist. 26. Gregorii le­ gitur baptizandos, non baptizalos; 2. quia Gregorius usurpatas antea a pre­ sbyteris Calaritanis unctiones non declaravit irritas; 3. quia pro ratione pro­ hibendi epist. 9. solum usum veterem Ecclesiæ Roman®, non autem insti­ tutionem Christi, nec cæterarmn Ecclesiarum (idem attulit. Verum non satisfacit responsio; sed dicendum est, Pontificem loqui de unctione confirmatoria; quia Greg, in epist. 26. concessit id, quod prohi­ buerat in epist. 9. clob quod scandalizati fuerant presbyteri Calarilaui, ut legenti textum evidens fit: sed in hac epistola non prohibuerat presbyteris Calarilaui» meram et simplicem ceremoniam, sed sacramenti Confirmationis adminislrationem; unctio enim frontisipsum erat Confirmationis sacramen­ tum ; non enim aliter apud veteres designari solebat. Deinde in epist. 26. ait. se illam unctionem prohibitive secundum usum riderem Ecclesia· sum : sed mictio cerem »niali; absente episcopo imprimis semper erat permissa presbyteris non solum Romanis, sed et cæleris, prinsente vero episcopo ejus facultatem cl i. im pridem dederat presbyteris, ferme duobus ante Greg. secu­ lis, 1nsuce.it L epist. ad Decent, c. 3. ; ergo et hæc erat in usu Ecclesiæ Ilo- DE MINISTRO CONFIRMATIONIS. 275 mance ; cum igilur dicat Greg., sb prohibuisse unctionem, quæ secundum usum Eccleeiii! suæ non est permissa presbyteris, sequitur, non unctionem ceienionialcin al> ipso fuisse prohibitam, sed confirinatoriam, quæ sola in Iruntc ab origine Ecclesiæ fieri solebat. Hinc zld/»ro6. Γ'”. B. Mendose legi baptizandos in allato Codice, quod manifeste apparet conferenti hunc locum cum epist. 9. ; cum in epist. 20. dicat, se permittere, quod prohibuerat in epist. 9. : sed in hac prohibuerat, ne pre­ sbyteri baptizatus ungerent in fronte, i ndo etiam Gratian., Alexand. Alensis, S. Thom, ulrobique legunt baptizalos. Ad prob. 2"'”. It. Ex prudenti oeconomia sic egisse Pontificem, ne sic ma­ gis perturbaret Calarilanorum animos; præsertim cum sacramentum hoc lantro necessitatis non sil. forte etiam supponebat, presbyteros Calari tanos ab aliquo prædecessorum suorum ad id facultatem habuisse. /Id prob. 3*,n. B. ΙΊ Art. præc. num. 191. appellare Pont i licem ad usum Ecclesiæ Roman® ; sed idcirco non negare institutionem Christi, Siculi nequealiarum prieler Romanam Ecclesiarum usum. Prob. Maj. 2°. Adrian. II. successor Nicolai I. hujus Legatos, qui in Bul­ garia coutlrmalos a Photianis presbyteris rursus, iis expulsis, contirmarant, excusat contra Photium, quod, cum inlrusus esset, delegare presbyteros ad confirmandum non potuerit : Quod si dicas, inquit in epistola, cujus frag­ mentum in Synodo generali VIII. (Labb. t. 8. p. 1386. A.) refertur, « nobis presbyteros ab ea regione expulsos, haud inficias imus, erant Pholiani, illius(pie symmysta·, quibus non solum in Bulgarorum terris, sed ubique gentium sacris ordinibus interdiximus, interdicimusque, etc. Quibus indicat, neque hos presbyteros expulsos fuisse, neque reprobatam chrismalionem ab iis fa­ ctam, si fuissent legitime delegati. Prob. Maj. 3°. Clemens VI. an. 1350. ad consultationem Patriarch® Arniciiorinii respondit inter codera : Si credis, quod per solum Romanum Pon­ tificem, plenitudinem potestatis habentem, possit dispensatio Confirmationis presbyteris, qui non sunt episcopi, committi, etc. ; quibus plane indicatur, fuisse hunc sensum Ecclesiæ latin®, posse ex dispensatione presbyteros con­ firmare. Prob. Maj. 4°. Cardin. Pallavicin. L. 9. Hist. Cone. Trid. cap. 7. plures refert Pontifices, qui privilegium hoc concessere presbyteris; item Arcud. L. 2. Concord, cap. 15. Nicol. IV. Joann. XXII. Urban. V. Leonem X. ; ailqiic ibidem Arced., Ludovicum Fonsecam Societatis Jesu presbyterum, cum ct Brasilia Romano ad generalem Conventum an. 1593. venisset, munere Pro­ curatoris illius Provinciæ functurus, sibi affirmasse, se solitum esse in illis partibus hoc sacramentum administrare, ibique hujus auctoritatis conccssæ asservari diploma Pontificis. Ilc.ipondet L’Herminier, vel privilegia illa nunquam data fuisse, vel fuisse data contra Canones. Sed hæc responsio, præterquam quod multum contra politioris eruditionis ac modesti® leges offendat, argumentum non solvit, lilriusqne asserti probatio ab adversario exigitur. Credam ego fundatius, aberrasse potius ita dicendo privatum Theologum , quam tot egregios Pon­ tifices , de quibus præsumi nec potest, nec debet, adeo cos temere egisse , quin, quantum sibi juris competeret, ante, ut facere omnes in robus tanti momenti solent, adhibito aliorum consilio inquirerent. Alii igilur talium 270 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. diplomatum aullienlia· diffidunt, a quibus vero sufficiens diffidendi exspe­ ctatur ratio saltem quoad Pontifices relatos omnes. Sed forsan rationem, si qua est, diffidendi tollent sequentia. ΓιΊι. Maj. :>. Ih.xi D. XIV. consultus hae dc re a Vicario generali totius .Egypti, el Jacobo a Cremisir Ord. Minor. S. Franc isci strictioris obser­ vantia: Pneside Missionis in Egypti», aliisque apud Cophtos Missionarils sic respondit an. 1715. L Maii.Tom. I. Bullari i sui, editionis Homanæ p. 513. Instrui t. 129. §. 8. S» itaque ea sit nationis Cophlœ conditio, ut fideli populo Confirmatio administrari nequeat ab episcopis , quibus hujus sacram nti administrandi ordinaria potestas commissa est , minime nos lal-d, eamdem administrandœ Confirmationis potestatem cjc Induito Apostolieo ad sacerdotem, vel missionarium pro modo necessitatis quandoque deferri posse, ffujusmodi delegatio nec nova, nec inusitata videri debet, cum S. Gre­ garii M. aliorumque Romanorum Pontificum nostrorum praedecessorum san­ ctissimis innitatur ejvmplis. Cum enim sape contigerit, Christi fideles Pas­ toris solatia esse destitutos, et episcopis ob distantiam locorum impossibile, rei difficile admodum fuerit, populorum necessitatibus praesentes fieri; in hanc pariem episcopalis ministerii vocati sunt sacerdotes, dummodo uterentur chrismate, ab episcopo rite benedicto cl consecrato : ne alias contingeret, fideles rem sanctitatis plenam cunctando negligere , vel decedere, sine hoc sacramento divinis muneribus cumulato, el ad nostram sanctificationem instituto. Præterea idem Bened. XIV. an. 1740. 9. Januarii concessit P. Custodi el GuardianoS. Sepulcri Ord. Minor, de observantia facultatem administrandi Continuationem, absentibus episcopis ritus latini. Tom. L cit. pag. 28. 197. /’rob. III. IUtione. Presbyteri græci etiam nunc confirmant valide: atqui dici non potest, eos confirmare qua ministros hujus .sacramenti ordi­ narios; ergo qua extraordinarios. Maj. constat; nam 1°. confirmant, ut con­ stat ex quæslione sexta inter undecim formata a Latinis in Cone. Flor. , de qua ante num. 195. et ex notis Goarii ad Euchologium Græcorum. Nec sec. IX. Photii schismatici ævo, hæc consuetudo apud Græcos primum inva­ luit, sed jam inulto ante pncvalucrat, ut constat ex epistola Photii, qua Aicoi.m m L intoleranda: novitatis incusat, quod confirmatos a presbyteris G necis dc novo confirmari jnssisset. 2°. Valide. Patet inde , quod , post­ quam Mitylensis Mctropolita satisfecisset Latinorum objectionibus, Ecclesia Græcos in communionem receperit, quin juberet, ut consuetudine hac post­ hac abstinerent. Min. indubia est. cum de fide sit, juxta Trident. Sess. 7. Can. 1., solum episcopum esse ordinarium hujus sacramenti ministrum. * . 198. Obj. /. Conclusio adversatur tumS. Scripturae, tumTraditioni ; ergo. Prob. 1·. pan. Soli Apostoli inS. Scriptura leguntur neophytis imposuisse manus, ut acciperent Spiritum sanctum; nusquam vero commisisse hoc oflicium presbvteris, etsi tunc magnus esset confirmandorum numerus ; ergo signum est, id fuisse a Christo prohibitum ; uti ex illa Apostolorum praxi infert in epist. ad episc. German.cap. I. (Labb. t. 5. p. 823.) Joannes III., qui ante Greg. M. Ecclesiæ præfuit. Prob. 2·. pars. |°. Ex SS. Patribus quinque priorum seculorum , Innoctsno L, Lurys., Hier., aliisque, quibus addi possunt ex insequentibus I>E MlSlSTItO C.ONFIIlMATIONIS, 277 sectili» Isiboa. Hispalensis, Beba, phiraqiie Cone, relata Art. 1°., a quibus officium confirmandi solis episcopis attribuibii·. 2». Ev suminis Pontificibus, quorum plures non uno declararunt facto, nequitiem delegari posse presbyteris confirmandi munus. Nicol. I. Bulgares a presbyteris Grœcls confirmatos rursum confirmari jussit. Innoc. III. relatus cap. Quanto, de Consuet ml. Lucio suo Constanlinopoli vicario mandat, ut omnibus presbyteris districte piohibeal, ne talia (confirmare) de. codera sua temeritate prœsumant. Idem in regno Cypri observari præcepit Innoc. IV. in Cooslit. Sub catholica.'. Clemens VIII. an. 1395. in lushm tione de ritibus Cnecorum l.nepresbyteri confirment, prohibet; 2. ab his confirmatos man­ dai rursus sub conditione, confirmari a Latinis episcopis. Tandem absolute negarunt, presbyteros ex delegatione Pontificis confirmare posse, Ei.seb. ct AbltlAN. VI. 199. H. Ύ. Ant. Ad prob. 1“°. partis R. N. Cons. Quia non omnia, quæ fecerunt Apostoli, consignata in Scriptura sunt. Deinde permisso, quod Apostoli hanc facultatem non delegarinl presbyteris, causa fuit, non quod prohibitum id a Christo judicarent ; sed tum quod raro sacerdotes ordina* rinl Apostoli, quos simul non consccrarint episcopos; tum quod ipsi suffi­ cerent Apostoli ad confirmandos illos, quos baplizaranl alii, ac de quibus fit mentio in Actis Aposloloium ; tum denique quia oportebat nascente Ecclesia stat i in distingui munia, ul pateret, quid cuique ordinarium esset. Epistula vero Joanns 111. supposilitia est, nemine ambigente. Talem probat Baron, ad an. 572., quia data dicitur 14. calcnd. Augusti, cum .Ioan. III. idus Julii ejusdem anni jam obiissel. Præterea aperlæ falsiialis rea epistola convincitur, videlicet ex eo quod hujus auctor asserat, Linum el Clelum non fuisse Romanos Pontifices, sed tantum chorepiscopos. 200. Ad prob. le,n. 2ac. partis H. Generaliter patres ct Concilia loqui de jure confirmandi ordinario, quod solis competii episcopis; non de facilitate confirmandi cx legitima delegatione. Nam Ciihys. quidem ac IIieron. satis innuere videntur, posse presbyteros saltem ex delegatione administrare Confirmationem. Prior in horn. 11. in 1. ad Timolh. dnm inquit: Inter episcopum cl presbyterum interest ferme nihil; sola quippe, ordinatione epi­ scopi superiores sunt presbyteris. Posterior epist. 101. (al. 85.) ad Evangelum : Quid facit excepta ordinatione episcopus, quod non faciat presbyter ? Innoc. vero, Bei>a, Isibob., caderique verbo dtbelur, similive uliinlni', quo significatur, munus istud solis episcopis convenire dmilaxal ex officio. 201. Ad prob. 2’"*. R. Λ’. Assert. Nicol. I. rursum confirmari jussit Bulgaros, quod presbyteri Græci eos confirmassent non legitime delegati, proinde invalide; nulla enim Græcis in Bulgarian), quet» se immediate Apostolicæ Sedi subjecerat, competebat jurisdictio. Pradcrea presbyteri Græci, qui Bulgares confirmarent, ob schisma Photiamim, quo erant impliciti,suspensi fuerant, cl omni privilegio facultateque privati, ul inquit Nicol, ipse in resp. ad Consulta Bulgarorum, ct epist. ad llmcmarum, tum Anastasics in ejus vita. Nec dicas : Si Photius, licet depositus, Bulgares sibi etiam non subjectos 278 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. ·■* confirmasse!, valid® fuissent Confirmationes omnes; ergo si presbyteris delegari possit confirmandi lacullas, etiam valuissent Confirmationes'date a presbyteris Græcis. I * *>·■?· R. Λ*. Coni. Disparitas est, quod episcopi ex institutione divina comple­ tam habeant potestatem confirmandi æque, ac ordinandi, quæ ab omni alia jurisdictione indepcndcns est; nec idcirco ipsis adimi potest per suspensio­ nem, schisma, hæresin ; unde semper ordinant, confirmant valide. At sa­ cerdos simplex potestatem tantum inchoatam et incompletam confirmandi habet, quæ perfici debet delegatione legitima, sive canonica; sed hanc dare nequit episcopus depositus, qualis Pholius fuerat ; neque etiam episco­ pus, etsi non depositus, in diœcesi aliena, qualis respectu Photii fuit Bul­ garia. · Innocent. 111. solum id prohibuit presbyteris Latinis, non vero Græcis, ut habent editiones hodicrnæ pleræque, adornatae ad Codices melioris fidei ; sic Bahiziana editione habetur : Dilectioni tuœ mandamus, quatenus omni­ bus Latinis presbyteris apud Constan linopolim constitutis districte prohibeas, ne, etc. Atque hinc quidem inlelligilur,quod Latini plurcs ea ætate Ecclesias regerent Conslantinopoli. Quare prohibitio Innocentii 111. potius Conclusio­ nem firmat, quia, dum solis Latinis prohibet, ne contra suffi morem Eccle­ siæ confirment, tacite approbat, permittitque id fieri a Græcis. Innoc. IV. non negat, facultatem hanc posse delegari presbyteris ; sed cum inter archiepiscopum Nicosiensem, ejusque episcopos sufiraganeos Latinos orta esset dissensio de ritibus variis, ac Confirmationis ministro, Latinis pro suæ ritibus Ecclesiæ stantibus, Nicosiensi pro Ecclesiæ Græcorum, re delata ad Innocent. IV. is solummodo resp; ndit, expedire magis, ut tenean­ tur Latini ritus, nec confirment presbyteri, dum adsunt episcopi, ministri ordinarii. IIcc vero rescripserat Pontifex pro sola insula Cypri, in qua Latini mixti erant Græcis,· non pro aliis Græcorum provinciis. Imo hanc ipsam Pontificis Bullam nequidem promulgandam consuit Legatus ponti­ ficius, Arccdio teste. Clemens VI1L nonnisi presbyteris italo-Græcis, sive Græcis, qui in llaliæ inorantur partibus sub episcopis Latinis, Confirmationis administrationem inhibuit. Jussit vero ab his confirmatos rursus confirmari sub conditione, quia incertum plane erat, habuisscnlne delegationem legitimam confir­ mandi ; vel annon confirmassent ex opinione Græcorum aliorum, volen­ tium, presbyteros Confirmationis esse ordinarios ministros ? Elsedii epistola supposititia est, ex Aute-Siricianis una, quæ ceu apocryphæ rejiciuntur a plerisque hodie. Sed, quicumque auctor sit, non hoc abso­ lute negat, posse facultatem confirmandi committi presbyteris; sed solis episcopis ait esse proprium confirmandi munus; quod verum est, spectato jure ordinario. « I Andrian. VI. tandem ita docuerat ut Theologus privatus, antequam esset Pontifex. Postea equidem, cum dc novo ederentur ejus opera Roinffi, expun­ cta non fuit ea sententia; quia videlicet inter Theologos habebatur proba­ bilis. 202. Obi. II. Ex ratione. 1°. Illius potestatis, conferendi ex delocatione nt MINISTRO CONFIRMATIONIS. 279 Confirmationem, in ordinatione presbyterorum nulla fit mentio; ergo tunc conferri dici non debet. HaEsrms. 2®. Nun est polior ratio pro simplici sacerdote, quam diacono: sed huic delegari nequit facultas confirmandi ; ergo ncc sacerdoti simplici: si enim dicas, in diacono non esse potestatem confirmandi inchoatam, pariter dicam, non esse in sacerdote. 3°. Administratio Confirmationis est actus ordinis, non jurisdictionis, quia alioquin episcopus electus ante consecrationem posset confirmare, quod falsum est. Atqui quocumque modo Confirmatio dicatur esse actus ordinis in episcopo, vel nihil sequitur, vel nimium ; ergo. Nam 1. si sit actus ordi­ nis prcsbyleral is in episcopo, quilibet sacerdos esset æque minister Confir­ mationis ordinarius, ac episcopus, semperque confirmaret valide, sicut consecrat valide, licet suspensus. Cujus ratio est, quia potestas ordinis, eum sil a Christo, a jurisdictione alia non dependet. 2. Si sit actus ordinis, sive consecrationis episcopalis ; igitur hoc ipso sacerdoti simplici committi nequit; quia actus ordinis non potest committi illi qui ordinem illum non habet, c. Aqua. 9. de Consecr. Eccles. 4°. Si summus Pontifex possit presbytero delegare facultatem, ut confir­ met ; ergo id poterit quilibet episcopus in sua diœcesi : falsum Consequens; ergo et Antecedens. Prob. seq. M. Vel enim Pontifex id posset potestate ordinis, vel jurisdictionis. Si primum : hæc eadem est cum potestate ordinis episcoporum ; ergo et episcopus æque delegare hanc facultatem poterit. Si secundum : rursus idem poterit episcopus, cum possit sua in diœcesi omnia quæ Pontifex potest tota in Ecclesia. Vel 5°. Si Pontifex dicalur delegare hanc facultatem presbyteris vi jurisdi­ ctionis, nulla erit delegatio; quia potestas confirmandi a jurisdictione independens est. Item sequeretur, quod Papa electus, sed nondum consecra­ tus episcopus posset confirmare ; quod non admittitur. 203. Ad Ium. R. C. Ant. N. Cons. i°. Quia etiam in presbyterorum ordi­ natione nulla iit mentio potestatis ungendi infirmos, quæ tamen potestas ad ordinem presbyteralem certo perlinet. 2°. Quia pari modo inferri posset, potestatem confirmandi nequidem pertinere ad episcopos ; nulla enim ejus fit mentio in episcoporum ordinatione. Nec dicas, moneri, antequam con­ secretur, episcopum, ut Confirmationem ministret ; nam monetur etiam, ut judicet, baptizet, consecret, offerat, Scripturas interpretetur : Episcopum oportet judicare, interpretari, consecrare, ordinare, offerre, confirmare; nemo tamen hinc inferet, episcopum vi consecrationis episcopalis accipere potesta­ tem baptizandi, et oilerendi ; et potestatem hanc ulramque non esse presbyleralis ordinis. Hinc 3°. non est neccsse, ut potestatis baptizandi, infirmos ungendi, confirmandi mentio fiat in ordinatione presbyteri, quia, ut inquit De Marca L. 2. Concord, cap. 13. presbyterium est ordo, qui ad sacramenta aliis dispensanda confertur. Ad 2”m. R. A’. .1/. Ratio diversitatis prima et potissima est voluntas Christi sic instituentis, ut sacerdos possit esse minister Confirmationis extraordi­ narius, ut ex SS. Patribus, Pontificibus, Conciliis, praxi Ecclesiæ intelligimus. Secus est dc diacono, pro quo non habetur usquam similo voluntatis Christi vestigium. Deinde, spectata natura rei, sacerdotium continet pote­ ZtU DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. slalom in corpus Christi verum, ex qua oritur potestas in corpus Christi mys­ ticum; item proxime accedit ad episcopatum, a quo solum inadœquale dis­ tinguitur ob hujus magis extensam potestatem : nihil horum diaconatus habet; potior igitur ratio dicendi est, in sacerdote esse potestatem confir­ mandi inchoatam, quæ compleatur delegatione legitima, quam in diacono. Ail 3"1". R. C. Ai. .V. min. Ad prob. R. Administratio Confirmationis jure ordinario, et ex officio solius ordinis, vel consecrationis episcopalis actus est : jure extraordinario autem et ex delegatione sola actus est ordinis presbyleralis, quo confertur presbytero potestas continuandi inchoata, incom­ pleta, quæ delegatione legitima perficitur. Hinc dum ad confirmandum delegatur sacerdos, non ei committitur actus ordinis episcopalis, sed sui pi-oprii sacerdotalis, quatenus per delegationem potestas illa inchoata fit libera, expedita, completa, quæ sine delegatione erat ligata quasi, impedita elincompleta. Ex hisce simul linit (quia potestas confirmandi jure ordina­ rio actus est episcopalis ordinis), episcopum electum ante consecrationem confirmare invalide, ut habet communis Theologorum contra Flaventinum sententia : e contra validam fore Confirmationem, quam episcopus conse­ cratus in aliena dioecesi administrat | Ad i0”. R. .V. seq. .V. Soli enim summo Pontifici id reservatum esse, habet sensus et praxis Ecclesiæ. Colligitur ex Florentino, quando in Decreto ait, legi tamen aliquando simplicem presbyterum hoc ministrasse sacra­ mentum, sed per apostolicœ Sedis dispensationem. Ex Clemente VI. supra in Conci. Ex consensu Doctorum unanimi. Utrum vero id reservatum sit Sedi Apostolicæ jure tantum ecclesiastico an divino? non æque certum est. Non improbabile ait Palla vicin. in Hist. Concil. Trid. hic, si ratio habeatur solius institutionis, episcopos posse con­ ferre privilegium hoc suæ diœcesis presbyteris, quarnvis attento rerum statu pnesenti, id minime possint, uti nunc non possunt in quibusdam dispen­ sare votis, a peccatis quibusdam absolvere. E contra soli summo Pontifici hoc jure divino reservatum esse, cum communiori affirmat probabilius Contensonus ex perpetua Ecclesiæ traditione, optima divinæ institutionis interprete. Et sane, inquit, quæ totius Ecclesiæ regimen concernunt, qualia maxime sunt, quæ sacramentorum ritus spectant, soli summo Pontifici jure divino reservata sunt, vel œcumenicis Conciliis, ut ea determinent, quæ Christus singulatim et in specie non præscri psi I, sed Ecclesiæ judicio per­ misit. .Id prob. .V. R. Pontificem hanc facultatem deferre vi jurisdictionis. Etsi vero, quod toto in orbe summus Pontifex potest, id etiam episcopo sua in dioecesi concessum dicatur; quia episcopus est suæ diœcesis pastor ordina­ rius , sicut Papa lotius orbis chrisliani; id tamen inteiligendurn est de his solummodo, quæ pertinent tum ad potestatem ordinis, tum ad regimen spi­ rituale ovium; non autem de his, quæ ad universam Christi familiam Spectant, cujnsmodi sunt designatio materiæel ministri sacramentorum, in quibus Christus non determinavit in specie.controversiarum fidei definien­ darum primaria potestas, el similia, in quibus plura potest universæ Eccle­ siæ caput, quam singularum diœcesium episcopi. Cæterum de allato axio­ mate : quod potest Papa in Christiano orbe, potest episcopus in sua dioecesi ; plura vide apud Bened. XIV, L. 7. de Syn. Diceces. cap. 30. I>E SUBJECTO ET EFFECTIBUS CONFIRMATIONIS. 281 Ad 5“®. R. N. seq. et prob. Ρ'π. I). Potestas confirmandi ordinaria et completa, qualis illa episcoporum est, non dependet a jurisdictione C. incompleta et inchoata, quæ est in sacerdote simplici .V. Ha;e dependens est a jurisdictione suprema summi Pontificis, a qua perfici et compleri debet. .Id prob. 2un. R. pariter ïV. Illatum; quia, etsi actualis administratio Confirmationis sil actus ordinis; delegare tamen, vel conferre confirmandi facultatem actus jurisdictionis est ; quam proinde dare potest Papa electus, nondum consecratus, licet Confu mat ionem ipsam ministrare non possit. Sicut episcopus electus, nondum consecratus potest dare facultatem absol­ vendi a peccatis, etsi ipse non possit absolvere. ARTICULUS III. QVODNAM SUBJECTUM ? QUÆ NECESSITAS ? PROPRIETATES ET EFFECTUS CONFIR­ ■■■ - ............. MATIONIS ? 204. Dico I. Subjectum Confirmationis est omnis et solus homo baptizatus. Prob. 1*. pars. Quia omnes baplizati capaces sunt ad recipiendum augmen­ tum gratiæ perfectioris, indigentque , ut corroborentur a Spiritu sancto ad puguandum contra hostes fidei, et quasvis nequitias spirituales. Nec obstat infantilis ætas, quia, ut ait D. Τπομ. 3. p. q. 72. a. 8. in 0. anima,ad quam, pertinet et spiritualis nativitas, et spiritualis œtatis perfectio, immortalis est; el potest, sicut tempore senectutis spiritualem nativitatem consequi, ita tempore juventutis vel pueritiœ consequi perfectam cetatem ; quia hujusmodi corporales œlales aniinœ non prœjudicant. Hinc hodiedum Græci confirmare infantes soient; et in Ecclesia latina olimætas omnis, sive infantilis, sive adulta, erat idonea Confirmationi, quia quælibet ætas erat idonea Baptismo , cui tunc ex disciplina Confirmatio adhaerebat. Ac quidem usus ille continuandi infantes in Latinorum Eccle­ siis usque ad sec. XIII. tenuit. Ejus meminit Innoc. I. epist. ad Decent, cap. 3. de consignandis parvulis. S. Aug. Tr. 6. in 1. Joan, epist. n. 10., Ordo Roma­ nus, aliique Rituales libri. Dum tandem sec. XIII. aboleri coepit in Synodo CoLOXiEKSi an. 1280. cap. 5. Lingonensi an. 4404. Colon. 1530. aliisque, et ordinatum, non esse hoc sacramentum ministrandum , nisi illis, qui annos discit’lion is attigerint, proinde non ante annum ætatis septimum , tum ob iterationis periculum , tum ut praeparatione ac dispositione majore fructu­ que percipiatur. Hinc et in amentibus, si quæ habere lucida intervalla soleant, ea exspectanda sunt. Hæc tamen modernæ Ecclesiæ consuetudo non adeo stringit, ut, si adsit rationabilis causa, episcopus confirmare infantem non possit, vehit si peri­ culum mortis sit, vel ob diuturnam episcopi absentiam postea suscipiendi sacramenti hujus desit opportunitas ; cum Pontificale Romanum id videatur relinquere episcopi voluntati, ac pleraeque Synodi sua decreta limitent, nisi aliud justa causa postulet. Sic Synodus Mediolan. V. an. 1579. prohibet, ne parvuli confirmentur ante septennium, nisi ob justam causam. Turon. an. 1583. prohibuit, ne id facile fieret. Aquensis an. 1585, ne id fieret, ntsi justa de causa. Pars 2’. patet, quia Baptismus juxta Cone. Flor, et Trid. est janua ad .·· ”.5 kJ· I ■ 282 de sacramento confirmationis. sacramenta alia omnia suscipienda. Et constat cx traditione ab Apostolis derivata, qui nonnisi baptizatis hoc sacramentum ministrasse leguntur Act. 8. et 19.; itaque semper retentum est in Ecclesia. El vero prius est hominem spiritualité!· nasci, quod in Baptismo accidit, quam cooptari in militiam Christi, quod in Confirmatione fit. 205. Dico II. Confirmatio non est necessaria necessitate absoluta , vel medii. Proô. Ex totius Ecclesiæ sensu et doctrina infantes baptizali moricnles antequam confirmentur, transferuntur in regnum cœlorum; ergo. Etsi vero olim necessaria fuerit necessitate præcepli ecclesiastici, ut colligere est cx variis Patrum, Conciliorum Canonibus, ob infesta persecutionibus tempora; nunc tamen eam legem in desuetudinem abiisse, ail cum aliis Dicastillo, cum ejus observantiam non æque urgeat modo Ecclesia. Præceptum autem aliquod positivum divinum difficile est vel ex S. Scriptura, vel Traditione eruere. Ex hoc enim, quod S. Scriptura moneat securitati suæ consulere, tendere ad perfectionem christianam etc. solum sequitur, Con­ firmationem ob auxilia gratiæ, quæ confert, esse necessariam necessitate minus stricta, el ad melius esse, id est, ut ail D. Tu. q. 65. a. 4. necessa­ riam secundum quid. Nihilominus per accidens gravis esse potest hujus sacramenti suscipiendi obligatio, velut 1°. si negligerelur cum gravi scandalo, aut contemneretur ceu ritus nullius momenti ; 2’. si esset periculum deficiendi a fide, ne quis superet graves tyranni vexationes et tormenta. Addunt alii 3°. si quis hoc sacramentum negligal, non quidem ex formali contemptu, sed sola negligenlia, cum nunc esset ejus suscipiendi commoditas, non facile reditura, quia ut inquit Cone. Senon. an. 1524. contemni autem dicitur, quando epi­ scopus est prœsens paratus dare, et persona hoc sciens negligit. Sed hic contemptus non est formalis, sed potius præsumptus ; nec dicit Concilium, ex eo nasci obligationem gravem, vel ita negligentem peccare continuo gravi­ ter. Hinc, quidquid de ea opinione sit, certum est ex alia parte, ut notat Layman L. 5. Tr. 3. cap. o. nos multa animæ salubria intermittere ex aliquo torpore, quæ tamen haud contemnimus. •·; '5 ·. 206. Dico III, Effectus Confirmationis principalis est augmentum gratiæ sanctificantis, qua in perfectione chrisliana perficimur, cum jure ad auxilia specialia ad fortiter profitendam fidem. 5 Prob. Nam 1°. juxta dicta Tract, de Sacram, in gen. de causal. Sacram, gratia sanctificans vel prima, vel secunda sive augmentum primæ, com­ munis est omnium sacramentorum effectus ; ergo el Confirmationi abnegari non potest. 2°. Gratia sanctificans, quam confert Confirmatio, hominis baptizali in perfectione chrisliana perfecliva esi; quia datur in quadam plenitudine, ut colligitur ex Aci. 8., ubi de Samaritanis baptizatis dicitur, nondum in quemquam illorum venisse Spiritum sanctum : at fide certum est, eos jam accepisse per Baptismum graliam sanctificantem , per quam Spiritus san­ ctus datur; ergo ideo nondum venisse in Samaritanos dicitur Spiritus san­ ctus, quia nondum acceperant graliam ea in plenitudine, qua per hoc sacra- DE SUBJECTO ET EFFECTIBUS CONFIRMATIONIS. 283 mentum datur. Unde S. Iiionys. L. de Eccles. Hier. cap. 4. pari. 3*. §. 11. ait dc hoc sacramento : Illa unguenti consummans unctio divini Spiritus illapsum elargitur. Et 1). Tuoii. 3. p. q. 72. a. 11. ad 2. Sacramentum Baptismi est efficacius... quantum ad remotionem mali... Hoc autem sacra­ mentum est efficacius ad proficiendum in bono ; quia est quoddam spirituale augmentum de esse imperfecto ad perfectum. Neque hoc in Baptismi injuriam cedit, quasi ille perfectos Christianos non efficeret ; nam baptizali simi per­ fecti Christiani quoad substantiam,sive, ut inquit Guili.elm. Antisiodorensis habent plenitudinem sufficientia·, non plenitudinem copias, quam affert Confirmatio, substantiam perfectionis christianæ perficiens. 3®. Jus demum homini confert ad specialia auxilia divina ad profitendam fortiter fidem, quæ fidei professio est Confirmationis linis. Hinc passim Confirmatio sacramentum corroborationis, conferre graliam corroborativam, dare Spiritum sanctum ad robur dicitur. 207. Dico IV. Alter hujus sacramenti effectus est character, de quojam dictum Tract, de Sacram, in gen. Diss. 1®. cap. 2. art. i), loto. Hujus vero officium est 1°. distinguere hominem a fidelibus aliis, ut inquit D. Thoji. 3. p. q. 72. a. 5. ad 1. Est signum dislinctivum, non infidelium a fidelibus, sed spiritualiter provectorum ab his, quibus dicitur : Sicut modo geniti infantes. 2°. Consecrare fidelem tanquam Christi militem, juxta D. Thom. cit. loc. a. 9. in 0. Insignitur signo crucis, sicut miles signo ducis... Et ideo in fronte... ut neque propter timorem, neque propter erube­ scentiam nomen Christi confiteri prœtermiltal. Quo modo et Cone. Florent, in Decreto loquitur. 208. Obj. Confirmatio iterabatur in Ecclesia ; ergo tunc non censebatur characterem imprimere. Prob. Ant. 1°. Synodus generalis 11. sive Constantinop. I. Can. 7. (Labb. t. 2. p. 952. )jubet Arianos, Macedonianos, Sabbatianos , Novatianos, Apollinarislas per chrismationom recipi, cum verbis : Signaculum doni Spiritus sancti; qui ritus fuit con fi r maiori us, ut vel ex solis cit. verbis constat, quæ adhuc hodie apud Græcos forma sunt Confirmationis: atqui tamen multi ex hisce hæreticis confirmati fuerant; nam Macedonian! et Apollinaristæ paucis ante Concilium annis ab Ecclesia defecerant. 2°. Venientibus ab hæresi quacumque imponebantur manus, vel dabatur unctio in Spiritum sanctum juxta Concil. Arelat. I. Can. 8. (Labb. t. 1. p. 1128.), Siricilm Papam epist. ad Himmerium ) Labb. t. 2. p. 1018. A. B.), Innocent. 1. epist. 22. ad cpiscop. Macedon be c. 4. (Labb. ibid. p. 1274. B.j, Concilium Arausic. 1. Can. 1. (Labb. t. 3. p. 1417.), etc. Atqui impositio manus in Spiritum sanctum non alia est, quam conflrmaloria; ergo. 3°. Methodiis Patriarcha Constan tinop., ut legere est apud Baronum ad an. 812. num. 20. decretum edidit, ut Christiani , qui ignorantia, vel tor­ mentorum vi fidem negasscnl, redeuntes ad Ecclesiam reciperentur per unctionem chrismatis confirmaloriam. Ante responsionem 209. Observa : Cum hærelici olim reciperentur in Ecclesiam impositione manus, aut etiam chrismatione ; nata est quæstio, illa impositio manus, aut unctio subinde adhibita, an mere reconciliatoria fuerit ; an vero confir- .·< .■!··· 28-4 w · DE SUBJECTO ET EFFECTIBUS CONFIRMATIONIS. 285 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. maloria? In qua quidem cerium est 1°. impositionem manus, qua hærelici qui in Ecclesia catholica baplizali, ab hac defecerant, deinde redeuntes admittebantur, non fuisse eonfirmaloriain, ut constat ex Cypriano epist. 71. (opp. p. 119. edit. Rigallii an. 1666.) : Quos constat hic (in Ecclesia catho­ lica) baptizatos esse, et a nobis ad hæreticos transisse, post modum peccato suo cognito, et errore digesto, ad veritatem et matricem redeant, salis est, in pecnitentiam manum imponere. Idem docet Leo M. epist. 159. ad Nicelam Aquileiens. cap. 6. Vigilius Papa epist. 2. ad Eulher. c. 3. (Labb. I. 5. p. 312.). Hæcque impositio manus sicca sine unctione fuit. 2°. Certum est hærelicos in ipsa hæresi invalide baptizatos, in Ecclesiam admissos fuisse 1. per impositionem manus ceremonialem, qua aggregabantur catechume­ nis, 2. per Baptismum , cui 3. addebatur Confirmatio impositione manus et unctione, ut colligitur ex cit. Cone, generali 11. Constantinop. L Can. 7., tum aliis. 3°.Certum est haereticos foris valide baptizatos, sed nondum confirmatos in Ecclesiam admissos esse impositione manus vel unctione confirmatoria, ut rursum colligitur ex eodem Can. 7. cit. sic Novatianos jubente recipi, ad Novati, vel rectius Novatiani, magistri sui exemplum passim négligentes Confirmationem. Hern ex Siricio epist. 4. ad Africanas Ecclesias n. 8. (Labb. t. 2. p. 1029. E.) Innoc. I. epist. 2. ad Victricium cap. 8. (Labb. ibid. p. 1251.). Proinde quæslio de iisduntaxat haereticis remanet, qui foris valide baptizati, confirmatique, per manus impositionem, vel chrismationem admit­ tebantur, utrum hæc impositio manus, vel chrismalio esset confirmatoria? Affirmat contra communem aliorum Antonius Augustin. Archiepiscopus Tarraconensis in Epitome juris Pontificii L. 22. Tit. 8. Sirmond. in Anlirrhetico 1. et 2. adversus Aurelium in Notis posthumis ad Can. Cone. L Arelat. et Can. 1. Cone. L Arausic. apud Labb.eum ad calcem Tom. 1. et 3. Conciliorum, paucique alii. Nunc R. -V. Jnt. Constans fuit Ecclesiæ traditio , nunquam iterandam esse Confirmationem valide acceptam, etsi foris in hæresi, sicut nec alia sacra­ menta characterem imprimentia, Baptismum et Ordinem. Evincitur 1°. Ex Concilio Trid. , quod Sess. 7. Can. 9. inquit : Si quis dixerit, in tribus sacramentis, Uaptismo scilicet, Confirmatione et Ordine non imprimi characterem inanima... unde et iterari non possunt; anathema sit. Ait vero ante hos Canones in Prooemio Synodus, se in iis statuendis inhærere SS. Scripturarum doclrinœ, Apostolicis traditionibus, et Patrum consensui; ergo hæc traditio Aposlolica fuit, Confirmationem valide datam non posse iterari. Nec dicas, satisfieri Concilio, si hoc inlelligalur de Confirmatione data ab episcopis catholicis; etsi aliud esse dicatur de ea, quam episcopi hærelici conferunt. Nam Concilium loquitur de Confirmatione valida qua­ cumque sine exceptione , sicut de Baptismo et Ordine. Et vero alias pariter dicam , satisfieri Concilio quoad Baptismum et Ordinem , si hoc explicetur solummodo de Baptismo et Ordine datis a ministro catholico ; quod esset resuscitare errorem rebaptizantium. 2°. Ex decreto Stephani contra rebaptizantes sæpius cit. Si quis a qua­ cumque hceresi venit ad nos, nihil innovetur, nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur ad poenitentiam ; sed impositio manus ad pœnitentiam non erat confirmatoria. Loquitur etiam Pontifex de hæreticis nullo facto di- scriminc cos inter, qui ab Ecclesia catholica defecerant, et alios. Morinus L. 9. dePœnit. cap. 7. ut se hoc argumento expediat, putat in epist. Cypriani 74. ad Pompeium. ubi refert decretum Stephani, mendum irrepsisse, et pro in pœnitentiam legendum esse, in Spiritum sanctum. Verum cum singula decreti verba expenduntur a Cypriano studiose, et semel ac iterum repe­ tantur sub initium ejusdem epistolae 74. ad Pompeium ; ac eodem verborum ordine, quo in epist. cit. decretum Stephani referant Codices manuscript! oplimæ notæ, quibus Rigaltius usus est, iique vetustissimi, inter quos Codex Corbeiensis annorum amplius octingentorum canitie venerandus, nihil hac in re Morino (qui tamen postea suam ipse mutavit sententiam, ad communem nostram transiens ) ejusque rationibus deferri potest. 3°. Ex PP. Innocent. 1. episl. 48. ad Alexandrum c. 3. (Labb. t. 2. p. 1269. D. ) : Arianos, inquit, caterasque hujusmodi pestes... sub imagine pœnitentiæ... permanus impositionem suscipimus. Ait, sub imagine poeni­ tentia; quia minor erat eorum poenitentia hæreticorum , quam illorum , qui in Ecclesia baplizali ab hac defecerant. S. Augustin, in eo lotus est, ut probet contra Donatistas, valere Confirmationem datam et acceptam in hæresi. L. 5. de Bapt. 7. contr. Donal, cap. 20. objicientibus Donalislis, quomodo aquam mundat et sanctificat (minister) homicida? Quomodo bene­ dicunt oleum tenebrœ (hærelici)? Respondet : Si Deus adest sacramentis et verbis suis, per qualeslibet administrentur, et sacramenta Dei ubique recta sunt. Ubi Confirmationem, quæ olei nomine indicatur, datam ab hæreticis vocat sacramentum rectum æque, ac Baptismum. Hinc L. eod. cap. 23.n. 33. talibus ad Ecclesiam venientibus solum imponi manus ait, ne sine omni culpa esse putentur, et propter charitatis unionem, quæ maximum Spiritus sancti donum est; non ut confirmentur : Manus autem impositio si non adhiberetur ab hæresi venienti, tanquam extra omnem cul­ pam esse judicaretur : propter charitatis autem copulationem, quod est maximum donum Spiritus sancti, sine quo non valent ad salutem quœcumque alia sancta in homine fuerint, manus hæreticis correctis imponitur. Omitto Patres alios, cum , ut inquit Auxilius L. 1. de Ordinalionib. a For­ moso Pontifice factis cap. 13. Augustini auctoritas instar solis in tota fulget Ecclesia. Ad prob. lsra. R. D. Synodus jubet per chrismationem recipi, si hanc nec­ dum receperint C. si receperint N. Nec mirum, quod distinctionem illam non fecerint Patres, quia ex recepto Ecclesiæ usu patebat perse, non esse confirmandos, qui confirmati jam essent. Sic iidem Patres eod. Can. 7. Eunomianos, Montanistas, Sabellianos, inquiunt, et alias omnes hærescs, quoniam hic multi sunt hærelici, quicumque ex his rectæ fidei adseribi volunt, ut gentiles admittimus : et primo quidem die ipsos Christianos facimus, secundo Catechumenos , tertio exorcizamus., et sic eos catechizamus.. et tunc ros baptizamus ; nimirum subintelligendo juxta receptum Ecclesiæ usum : si nondum valide baplizali sint. Ad prob. 2,m. Responderi potest 1°. D. min. Impositio manus vel unctio in Spiritum sanctum ceu illius causa per se, et ex opere operato est confirmaioria C. ceu causa per accidens ut removens prohibens; item ex opere operantis .V. Talis vero erat impositio manus data in Spiritum sanctum hæreticis jam confirmatis, quatenus signum erat pœnitentiæ ac reconcilia- I V ) SMA Ά ! ♦ί 9^· lioni* cmn Ecclesia, quicex Ai g. !.. 3. de Hapf. cap. |j, remove! discorilw [(rdilakm, rl ilinwionis iniquitatem, qua ligabatur Baptismus, no Spiri­ tum sanctum ac reminioncm pcccafoiurn confei ret. Sod a! II. i·. Permum, impositionem mantis et unctionem in Spiritum saw tum fuisse conllrmatoriarn, responderi potest nt auto ad Concil. Go.xhia.xthop; nimirum jubentur ita recipi nondum confirmati C. confirmati .V. li re Hei.· larm. et Arcvdii responsio priore expeditior est. ί Ad prob. 3*“·. II. I·. Non sitis constat, cujue Mr.iiioiui hoc decretum sit, an McrMODii sancti, qui obiit an. 847. at. alterius patriarcha- Constanlinop, apostate, qui an. 1281. tribus solum mensibus eam sedom tenuit. Priori assignat Goarhs, nixus Arnexoplij testimonio, qui in wliolio ad Can. 1. til. 4. sect. .*>. refert illatu Metiiooii patriarchal constitutionem. Posteriori Arcvdh i adseribit !.. i. dc Confirm, cap. IM. ; idque mullis Moium.'s probat. Si hujus ;q>-sl.ilæ sit, auctoritatem non habet. Sed permisso gratis, es»Me­ thodii sancti, responderi potest, ut ad præcedenlia. i■ ■u I DE MYCRAWERTO COJiFHIMATfOMIS. t'· bISSEHTATIO DL DE AUGUWTIMWIMO «VCIIA ItSKTI.H ΝΛ< ΙΙΛ M Ji.VTO. 210. Εύχ'χριοτία Latinis idem, quod bora gratia·, gratiarum adio auctore S. IlioNrs. Areop. tie Ecd. Hier. c. 3. pait. 1*. S. Ioatio epist. ad Philadelpltenses n. 4. et S. Jtjsrixo ApoL 2‘. (al. 1*. Π. (>.’».), nunc Catholicis augustissimum sacramentum corporis et sanguinis Christi significat; tum quod ipsum gratiarum fontem in se contineat ; tum quod agendis Deo gra­ tiis vel maxime inserviat. Aon enim solummodo in eo memoriam fecit mira­ bilium suorum misericors et miserator Dominus, dans escam timentibus se ; sedet donum in eo excellentissimum reposuit, quo oblato dignas Deo grates referremus, inquit S. Chrysostom. homil. 23. in cap. 8. Matth. n. 3. (opp. I. 7. p. 310» D. ). Multis aliis splendidisque nominibus illud subin ederunt Patres, Scriptoresque Ecclesiastici. P. A tempore, quo primum a Christo celebratum ct institutum est hoc sacramentum , cuna dicitur ipso ab Apostolo 1. Cor. 11.20. Dio.xymo Areopagila L. de Eccles. llierar. cap. 3. part. 3*.§. 1., aliisqiic Gra.-cis et Latinis. 2% Ab eo , quod continet, corpus , caro, sanguis Christi passim in scri­ pturis sacris, et a Patribus nuncupatur. Item : Sancta in Lilurgiis gra.-cis : Sancta Sindorum , Sanctum Domini. 3’. A materia, ex qua conficitur, panis, Joan. G. 52. panis supersubilanlialit apud S. Cyhu.l. Hierosolymitanum catcch. 23. n. 13. , Ai.g. panis Angelorum in liymnis Ecclesiæ. 4*. A forma consecrationis eulogia, seu benedictio 1. Cor. 10 1G., atque apud S. Maximum M. in cap. 3. Hier. Eccles, pari. 2. alioeque Paires. Eulogiœ tamen etiam dicebantur partes panis vulgaris oblati a fidelibus , non conse­ crati, ued a sacerdote per orationes benedicti , iis distribui soliti , quibus , quocumque ex impedimento, sacram Eucharistiam non erat permissum sumere. Item etiam Eulogia: dicebantur illa fidelium dona , quæ sibi invi­ cem mittendo communionem et charitatem mutuam testabantur. De quibus S, Acg. agit epist. 31. (alias38.) n. 9. Ab eUcctibus vita Joan. 0. communio et communicatio, quod fideles inter «e, et cum Chrisio conjungat ; viaticum , quod in patriam supernam tendentibus nobis maximo sil subsidio, appellatur. 6". Tandem a loco, in quo conficitur, sacramentum altaris ; item tynaj-is, ob pra entem fidelium cœllim. A distributione /radio panis, Luc. 21. Ad. 2. 12. A propi iclaf ibus novum Testamentum, Lue. 22. 20. dicitur. Pra-lci ha.-relicon veteres, qui circa \critalcm carnis Christi aberrabant a fide, ul Phanlasiaslæ, similewjue, ac consequenter circa veritatem Eucha- 4 «·. <·■ /.*· · ■ 288 '/4 . » DE SACRAMENTO El’CHARlSTLE. ristiæ, in sec. IX. Scotus Erigena librum ile corpore Chrisli conscripserat, quo quoad fidem dc reali Christi in Eucharistia praesentia catholicis per­ quam suspectum se fecit, ut proinde ejusdem liber proscriberetur in Synodo Vercellensi anno 1055. At sec. XI. Berengarius Turonenssi, Andegavensis archidiaconus, veneno ex libro Scoti Erigen® hausto, omnium pri­ mus palam realem Christi præsenliam in Eucharistia abnegare coepit, mox damnatus in pluribus Synodis, praesertim Romana sub Nicolao II. an. 1099. in qua edita fidei catholic® professione ejuravit errorem; sed in eumdem relapsus, rursum damnatus in altera Romana Synodo sub Gregorio VII. an. 1078. rursus etiam fidei catholic® professionem, retractato errore, emisit, liberque ad patrios lares remissus, pœnilens , cl in mortem usque orthodox® fidei relinens mansit, ut vult sententia probabilior et fundatior, teslaturque Clariis , Floriacensis in Chronico sec. XII. ineunte; Willedius Malmesburiens. L. 3. de gest. Reg. Angi., S. Antonin.; sed praesertim id colligitur ex MSplo codice. Ecclesiæ S. Martini Turonensis, in quo refertur pius Berengarii obitus. Eumdem Berengarii errorem pertinacius retinuere sec. XII. Petro-Brussiani sic dicti a Petro de Bruis; item Waldenses, sive pauperes de Lugduno, aut, alio nomine, Albigenses. Novatores, qui sec. XVI. orti, duas in classes dividi possunt. Prima eorum esi, qui, revocato Berengarii errore, realem Christi in Eucharistia praesen­ tiam omnimodis negant. Eucharistiam nonnisi figuram corporis et sanguinis Chrisli asserentes. Primus fuit Carolosladius sic dictus a natali suo in Fran­ conia ad Mœnum oppido, alias Andreas Bodcnstcin proprio nomine nuncu­ patus, Lutheri discipulus,quem secuti Zwinglius, Petrus Martyr, aliique, et sic dicti Sacramenlarii ; ac praesertim sua cum secta Calvinus et Socinus. Altera aliorum, qui realem Christi præsenliam quidem admisere , ut Lutheroscum aliis; sed in sola communione, non slatirn post consecrationem; unde sacramentum hoc dicebant, esse transiens, inque sola communione consistere; vel etiam Christum realitcr praesentem asserebant statim a consecratione usque ad communionem, ul Lulheranorum alii. Utraque tamen pars in modo explicandi realem præsenliam Christi nec inter se omnino convenit; neutra vero Catholicis. Alii enim Lulheranorum sub­ stantiam corporis et sanguinis Christi compenetrari cum substantia panis et vini docent, sicut ferine ignis cum ferro candente, qui idcirco Consubslantialores nuncupantur; et ila sentiunt Lulherani communius. Alii vero substantiam corporis et sanguinis Chrisli uniri unione physica ad modum unionis hypostatic®, qua Verbum unitur humanitati, substanti® panis ct vini; unde Impanatores vocantur. Alios errores in decursu notabimus. Contemplaturi igitur nunc augustissimum hoc sacramentum , quod inter sacramenta alia, solis instar in planetarum suorum medio, suo splendore praeeminet, et vindicaturi fideli Naboth. Ecclesiæ, hæreditatem. quam a Christo accepit, contra perfidie Jczabelis illam eripere meditanlis conatus, Dissertationem praesentem in sequentia capita partiri placuit. Unde agemus L De institutione Eucharisliæ. 11. De veritate ejusdem, sive reali Chrisli in eadem praesentia. Ili. De modo, quo Christus hoc in sacramento realiter praesens existil. IV. De natura hujus sacramenti, materia, forma. V. De proprietatibus ejusdem , sumptione, necessitate , ministro , subjecto. VI. De Eucharistia, ut est nov® Legis sacrificium. 289 NOTIONES PRÆVIÆ. Decretum Concilii Florentini de Eucharistia sub Eugenio IV. an. I i39. pro Armenis. Tertium est Eucharisliæ sacramentum , cujus materia est panis triticeus, ct vinum dc vite, cui ante consecrationem aqua modicissima admisceri de­ bet. Aqua autem ideo admiscetur, quoniam juxta testimonia SS. Patrum ac Doctorum Ecclesiæ pridem in disputatione exhibita, creditur, ipsum Domi­ num in vino aqua permixto hoc instituisse sacramentum. Deinde quia hoc convenit Dominic® Passionis repraesentationi. Inquit enim beatus Alexander Papa quintus a beato Petro: In sacramentorum oblationibus, quæ intra Missarum solemnia Domino offeruntur, panis tantum et vinum aqua per­ mixtum in sacrificium oilerantur. Non enim debet in calicem Domini aut vinum solum aut aqua sola offerri, sed ulrumque permixtum ; quia utrum­ que, id est, sanguis et aqua ex latere Chrisli profluxisse legitur : tum etiam, quod convenit ad significandum hujus sacramenti effectum, qui est unio populi chrisliani ad Christum. Aqua enim populum significat, secundum illud Apocalypsis (Apoc. 17.) : Aquœ mullee, populi multi. Et Julius papa secundus post beatum Sylvestrum ait : Calix Dominicus, juxta canonum prae­ ceptum, vino et aqua permixtus debet offerri; quia videmus in aqua popu­ lum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo cum in calice vinum et aqua miscetur, Christo populus adunatur, et fidelium plebs ei, in quem credidit, copulatur ct jungitur. Cum ergo tam sancta Romana Eccle­ sia a beatissimis Apostolis Petro et Paulo edocta, quam reliquæ omnes Lati­ norum Græcorumque Ecclesiæ, in quibus omnis sanctitatis et doctrinæ lumina claruerunt, ab initio nascentis Ecclesiæ sic servaverint, et modo ser­ vent, inconveniens admodum videtur, ul alia quaevis religio ab hac univer­ sali et rationabili discrepet observantia. Decernimus igitur, ut etiam ipsi Armeni se cum universo orbe Christiano conforment, eorumque sacerdotes in calicis oblatione paululum aquæ, prout dictum est, admisceant vino. Forma hujus sacramenti sunt verba Salvatoris, quibus hoc conficit sacra­ mentum. Sacerdos enim in persona Chrisli loquens, hoc conficit sacramen­ tum. Nam ipsorum verborum virtute substantia panis in corpus Chrisli, elsubstantia vini in sanguinem convertuntur : ila tamen, quod totus Christus continetur sub specie panis, et lotus sub specie vini; sub qualibet quoque parte hostiae consecratio et vini consecrati, separatione facta, totus est Chri­ stus. Hujus sacramenti effectus, quem in anima operatur digne sumentis, esladunatio homini: ad Christum. Et quia per gratiam homo incorporatur, ct membris ejus unitur; consequens est, quod per hoc sacramentum in sumentibus digne gratia augeatur; omnemqne effectum , quem materialis cibus et potus, quoad vitam agunt corporalem, sustentando, augendo , repa­ rando et delectando, sacramentum hoc quoad vitam operetur spiritualem: in quo, inquit Urbanus Papa, gratam Salvatoris nostri recensemus memcriam,a malo retrahimur, confortamur in bono, ct ad virtutum et gratiarum proficimus incrementum. • V I V. p. 1. p 19 i : i.· I r W i·· 290 DE SACRAMENTO EUCHARISTIE. Canones Concilii Tridentini de sacrosancto Eucharistia? Sacramento, Sess. 13. die 11. Octobris 1551. sub Julio III. 1. Si quis negaverit, in sanctissimae Eucharistiae sacramento contineri vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem, una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, ac proinde totum Christum; sed dixerit tan­ tummodo esse in eo ut in signo, vel figura, aut virtute; anathema sit. II. /j ii Si quis dixerit, in sacrosancto Eucharistiæ sacramento remanere substan­ tiam panis et vini, una cum corpore ct sanguine Domini nostri Jesu Christi ; negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem , manentibus duntaxat speciebus panis et vini; quam quidem conversionem catholica Ecclesia aptissime transsubstantiationem appellat;anathema sit. III. Si quis negaverit, in venerabili sacramento Eucharistiæ sub unaquaque specie, et sub singulis cujusque speciei partibus, separatione facta, totum Christum contineri; anathema sit. 9 IV. Si quis dixerit, peracta consecratione, in admirabili Eucharistiæ sacra­ mento non esse corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, sed tantum in usu, dum sumitur, non autem ante vel post ; ct in hostiis seu particulis consecratis, quæ post communionem reservantur, vel supersunt, non remanere verum corpus Domini ; anathema sit. V. Si quis dixerit, vel præcipuum fructum sanclissimæ Eucharistiæ osse remissionem peccatorum, vel ex ea non alios effectus provenire ; ana­ thema sit. VI. Si quis dixerit, in sancto Eucharistiæ sacramento Christum unigenitum Dei Filium non esse cultu latriæ, etiam externo, adorandum , atque ideo nec festiva peculiari celebritate venerandum , neque in processionibus, secundum laudabilem et universalem Ecclesiæ sancire ritum et consuetu­ dinem, solemni 1er circumgestandum, vel non publice, ut adoretur, populo proponendum, et ejus adoratores esse idololatras; anathema sit. NOTIONES PRÆViÆ. 291 VH. Si quis dixerit, non licere sacram Eucharistiam in sacrario reservari, sed slaliin post consecrationem adstantibus necessario distribuendam : aut non licere, ut illa ad infirmos honorifice deferatur; anathema sit. vin. Si quis dixerit, Christum in Eucharistia exhibitum , spirilualiter tantum manducari, et non etiam sacramentaliter ac real i ter ; anathema sit. IX. Si quis negaverit, omnes et singulos Christi fideles utri usque sexus, cura ad annos discretionis pervenerint, tenori singulis annis, saltem inPaschate, ad communicandum, juxta praeceptum sanctæ Ecclesiæ ; anathema sit. ■ ------------------------------------------- ■ ■■■■■ Si quis dixerit, non licere sacerdoti celebranti seipsum communicare; anathema sit. XI. Si quis dixerit, solam fidem esse sufficientem praeparationem ad sumendumSS.Eucharistiæsacramenlum; anathema sit. Et, ne tantum sacramentum indigne, atque ideo in mortem et condemnationem sumatur, statuit atque declarat ipsa sancta Synodus illis , quos conscientia peccati mortalis gravat, quanlumcumque etiam se contritos existiment, habita copia confessoris, necessario praemittendam esse confessionem sacra men talem. Si quis autem contrarium docere, praedicare, vel pertinaciter asserere, seu etiam publice disputando defendere praesumpserit, eo ipso excommunicalus existât. Canones ejusdem Concilii Tridentini de Communione sub utraque specie et parvulorum. Sess. 21. die IG. Julii -1562. sub Pio IV. 1. Si quis dixerit, ex Dei præcepto vel necessitate salutis, omnes et singulos Christi fideles utramque speciem SS. Eucharistiæ sacramenti sumere debere; anathema sit. II. I Si quis dixerit. sanctam Ecclesiam catholicam non justis causis et ratio­ nibus adductam fuisse, ut laicos, atque etiam clericos non conficientes, sub panis tantummodo specie communicaret, aut in eo errasse; ana­ thema sit. 292 DE SACRAMENTO El’CHAIUST1Æ. 111. Si quis negaverit, totum et integrum Christum omnium gratiarum fon­ tem ct auctorem sub una panis specie sumi, quia, ut quidam falso asse­ runt, non secundum ipsius Christi institutionem sub utraque specie sumatur; anathema sit. IV. Si quis dixerit, parvulis, antequam ad annos discretionis pervenerint, necessariam esse Eucharistiæ communionem ; anathema sit. Canones ejusdem Concilii Tridentini de Sacrificio Missæ. Sess. 22. 17. Septembr. 1562. sub Pio IV. Si quis dixerit, in Missa non offerri Deo verum et proprium sacrificium, aut quod offerri non sit aliud , quam nobis Christum ad manducandum dari ; anathema sit. II. Si quis dixerit, illis verbis : Hoc facite in meam commemorationem, Christum non instituisse Apostolos sacerdotes; aut non ordinasse, ut ipsi, aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum; anathema sit. 1Π. Si quis dixerit, Missæ sacrificium tantum esse laudis et gratiarum actio­ nis, aut nudam commemorationem sacrificii in cruce peracti, non autem propiliatorium; vel soli prodesse sumenti; neque pro vivis et defunctis, pro peccatis, pœnis, satisfactionibus et aliis necessitatibus offerri debere ; ana­ thema sit. IV. Si quis dixerit, blasphemiam irrogari SS. Christi sacrificio in cruce pera­ cto, per Missæ sacrificium , aut illi per hoc derogari ; anathema sit. V. η Si quis dixerit, imposturam esse Missas celebrare in honorem Sanctorum, ct pro illorum intercessione apud Deum oblinenda, sicut Ecclesia intendit ; anathema sit. VI. Si quis dixerit, Canonem Missæ errores continere, ideoque abrogandum esse ; anathema sit. DE EUCHARISTIÆ INSTITUTIONE. 293 VII. Si quis dixerit, ceremonias , χestes ct externa signa, quibus in Missarum celebratione Ecclesia catholica utitur, irritabilia impietatis esse magis, quam officia pietatis; anathema sit. A VIII. Si quis dixerit, Missas, in quibus solus sacerdos sacramentaliter commu­ nicat, illicitas esse, ideoque abrogandas; anathema sit. IX. Si quis dixerit, Ecclesiæ Romanæ ritum , quo submissa voce pars Cano­ nis et verba consecrationis proferuntur , damnandum esse; aut lingua tan­ tum vulgari Missam celebrari debere ; aut aquam non miscendam esse vino in calice offerendo, eo quod sit contra Christi institutionem; anathema sit. CAPUT I. DE EUCHARISTIÆ INSTITUTIONE. Eucharistia Orthodoxis est Sacramentum corporis et sanguinis Christi sub speciebus panis et vini ad spiritualem animee refectionem a Christo institu­ tum. In hujus sacramenti consideratione duo priore loco occurrunt; exislentia ejusdem et institutio. Sed Eucharistiam esse novæ Legis sacramentum, nec Acalholici abnuunt, etsi quoad alia sacramenti ejusdem a nobis dissen­ tiant; constalque jam cx dictis de Sacram, in gen. Dissert. 1. cap. 1. et 3. Unde dissertationis præsentis ab Eucharistiæ institutione initium ducere visum est. Christum pridie mortis suæ in ultima coena Eucharistiam instituisse, indubium est ex Matth. 26., Marci 14., Luc. 22. et 1. Cor. Nocte, qua trade­ batur. At gravis est controversia, qua die Christus ultimam coenam cele­ brant? cui causam dedit apparens Evangelistarum dissonantia. Tres modo laudati Evangelislæ p/Dnazn rfie/n azymorum, h. e. mensis Nisan, qui nostro respondet Martio, lunam sive diem decimam quartam , ad cujus vesperam prius pascha legale juxta præscriptum legis celebravit, assignant. Sed Joannes hoc facium ait ante diem festum paschœ. Unde cum dies festus paschæ sit etiam primus azymorum, consequi videtur, Christum ultimum pascha celebrasse, non luna decima quarta, sed decima tertia; eaque insti­ tuisse Eucharistiam. Hinc ad conciliandos inter se Evangelistas varii varia commenti sunt. Sed cum ea controversia de institutione Eucharistiæ conneclatur cum altem, ut liquet, de idlimo Christi paschale, quo illud die peregerit? qnædam ante præmiltcnda censui, unde dicendis major lux affulgeat. Μη·· L* 294 DE SACRAMENTO EUCIIARISTI.E. ARTICULUS 1. PRÆNOTANDA AD PR.ESENTEM CONTROVERSIAM. 211. Pascha, id est, ex nativa vi nominis transitus, dictus est agnus illo, quem jam jam egressuri cx .Egyplo Judaei jussi fuerant, ut neminem latet, immolare, unaque cum azymis, sive panibus sine fermento comedere, quod eodem tempore Deus, seu rectius ejus jussu angelus per universam Ægyphim transiens omnes .Egyptiorum primogenitos (Exod. 12.) illæsis Hcbræis occiderit, in cujus rei et beneficii singularis memoriam, ut quotannis ab Hcbræis agnus eodem ritu manducaretur, lege peculiari el perenni est imperatum, Exod. 12. 14. 24. et seqq. De quo 9I 212. Pr.enotandum I. Pascha hoc celebrari debuit ad vesperam decima quarta die mensis ATsan, qui primus erat mensium anni sacri apud Judaeos. Constat Exod. 12., Num. 9. 2. et 3. Faciant filii Israel phase in tempore suo, quarta decima die mensis hujus ad vesperam. 213. II. Dies illa decima quarta ferme tota, hoc est, usque ad occasum solis profesta fuit juxta legem Moysis; quamvis, si quis ad consuetudinem atten­ dere velit, credereque Rabbinis, feriata fuerit saltem a meridie. 214.1Π. Decima quinta die solemn itas azymorum fuit, quæ septem dura­ bat diebus,scilicet usque ad vigesimam primam ; ita tamen, ut ex his septem diebus prima tantum et ultima essent dies festi, Exod. 12. 16. Dies prima erit sancta atque solemn is, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Etsi vero etiam agnus paschalis manducari deberet cum azymis ; ipsa tamen festivitas azymorum distincta erat ab illa paschalis, instituta in memoriam beneficii alterius, cum Hebræi festinanter adeo, ipsis cogentibus Ægyptiis, egredi deberent ex .Egypto, ut, cum panes fermentari non possent, necesse haberent coquere azymos, Exod. 12.39. i 21ο. IV. Tres dierum diflerentiæ apud Hebræos distingui debent, natura­ les. artificiales, legales sive festivi. Dies naturalis, uti et apud nos, procur­ rebat a media nocte ad mediani noctem : artificialis ab ortu solis ad occa­ sum solis; hinc modo longior, modo brevior erat, prout sol oriebatur matu­ rius, occidebat tardius. Hæc dies in quatuor partes distinguebatur, sive horas, quarum quælibet complexa 1res horas alias minores. Quatuor illæ horæ erant, prima, tertia, sexta, nona. Frima continebat illud tempus, quod fluit ab ortu solis usque ad nostram horam nonam : tertia ab hora nona nostra ad duodecimam; sexta a duodecima ad nostram tertiam ; nona tandem a nostra tertia ad solis occasum fluebat. Eodem modo nodem qua­ tuor in partes, ac horas dividebant; prima currebat ab occasu solis ad no­ stram nonam nodis ; tertia ad duodecimam ; sexta ad tertiam ; nona ad ortum solis ; quæ quatuor nodis parles eliam vigiliœ dicebantur. Legalis vel festivus, qui ut sacer, juxta legem celebrari debuit. De quo nunc plura. DE KVCIIAHISTI/E INSTITUTIONE » 29S 216. V. Dies festi inchoabantur ab occasu solis, desincbanlque in sequen­ tem solis occasum, sive celebrabantur a vespera praecedentis diei ad vespe­ ram diei sequentis, juxta illud Levit. 23. 32. A vespera usque ad vesperam celebrabilis sabbata vestra. Quod vero hic de sabbatis dictum, de aliis quoque festis, saltem solem ni oribus, debet intelligi; nam et ibid, festum expiatio­ nis sabbatum requietionis dicitur; cujus festi occasione de festis omnibus ab occasu solis celebrandis regula generalis sumpta est. Sola excipitur agni pa­ schalis festivitas, quæ luna decima quarta ad vesperam peragebatur, el con­ currebat cum initio festi azymorum ; nec extendebatur ulterius. Hinc dum tota illa azymorum solemn itas aliquando in S. Scriptura sub nomine paschœ venit,sensu latiore , ac per figuram id fit, eo quod festum azymorum cum ipsa paschalis celebritate initium sumeret. Utrum vero, quod modo de ini­ tio el fine festorum diximus, eliam de diebus profestis vulgaribus debeat pariformiler accipi, eos æque a vespera diei praecedenti inchoari de­ buisse? sunt, qui controverlunt. Verum 217. VI. Omnes dies vulgares et profesti non ab occasu solis, sive a vespera, sed a media nocte apud Jndæos ducebant initium. Opcræ pretium est, hoc quibusdam fulcire argumentis. Igitur probatur hoc Praenotatum 1°. Levit. 23. 32. Lex peculiaris datur de inchoandis festis a vespera. A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. Sed ad quid hanc exceptionem faceret Moyses, aut hanc singularem legem ferret, si perse omnes a vespera dies inchoarentur? Novi igitur aliquid hic statuere voluit, nimirum hoc peculiare festis esse debere deinceps, ut sola hæc a praecedentis diei vespera inchoentur. 2°. Juxta Levit. 23. 27. festum solemne expiationis et jejunii incidebat in diem decimam mensis septimi. Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus... affligetisque animas vestras in eo. Sed dies festi, ut ex ante dictis constat, ex hoc ipso festo a vespera ducebant initium ; ergo affligere se, jejunare incepissent Judaei post diem nonani exactam,si alii dies civiles et profesti etiam inchoari debuissent ab occasu solis ut dies festi. Atqui tamen etiam die nona jubentur Judaei affligere animas suas, Levit. 23. 32. Et affligetis animas vestras die nono; ergo dies nonus civilis, pro­ festus, occasu solis non finiebatur, a quo incipiebat jejunium ; ac proinde dies vulgaris, profestus, censebatur adhuc nitra solis occasum in noctem progredi. 3°. Joan. 1. 39. dicuntur Andreas, et alter venisse ad Christum hora decima, el postea mansisse apud illum die illo, h. e. pernoctasse: Et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima ; ergo nox consequens quoad aliquam saltem sui partem ad diem illum pertinebat. 4°. Matth. 12. 40. Christus a morte sua dicitur futurus in corde terrœ tribus diebus, et tribus noctibus ; sic enim ipse figuram Jonœ explicat; igitur in sepulcro jacere debuit per aliquam partem diei et noctis feriæ sextæ, sabbati, et, ut nos jam loquimur, Dominicæ ; sed hoc equidem revera impletum fuit, si dies vulgares incipiant a media nocte; minime vero, si ab occasu solis; quia hoc casu ne per ullam partem noctis feriæ sextæ in sepulcro fuisset. Taceo id genus plura; quibus obstare non potest hodierna Judæorum consuetudo dies promiscue a vespera inchoantium ; nihil enim rt I ■< : 1 ■Τ’ 296 DE SACRAMENTO EUCllARISTLE. fundamenti ea in lege habet; cumque praeterea ab excidio Hierosolymitano miseri errones quam plurima novaverint; etiam hac. in re defecisse a majo­ ribus suis merito creduntur. Imo morem hunc omnes dies ordiendi a vespera mutilasse videntur ab Arabibus, ut plurcs fatentur ex adversariis: atqui tamen nec Arabes ita dies semper inchoarunt ; sed ab eo solum tempore, a quo menses suos non a conjunctione lunæ cum sole, sed a primo hinæ apprentis conspectu duci voluerunt ; hoc vero instituti novi est, ut obser­ vant Chronologi. Hæc interim, in praesentis quæslionis pertractanda ma­ jorem intelligentiam et supplementum, praemittenda censui. ARTICULUS II. QUA DIE CHRISTI'S EUCHARISTIAM INSTITUERIT? 218. Prœmilto. Varia amplexi sunt systemata et interpretes et Theologi, ut propositam initio difficultatem vincerent. 1°. Nullum plane pascha Christum ante mortem celebrasse, olim Marcion asseruit, confutatus a S. Epipuanio llær. 42. Quam opinionem Græcorum pluies sec. XI.. quo hos inter ct Latinos grave exarsit dissidium, et acris disputatio de azymo, vel fermentato ad Eucharistiam adhibendo, arripue­ runt avide, ceu causæ suæ ac fermento magis faventem. Sec. XVI. autem primus e Latinis ejus opinionis patrocinium susceperat Nicol, de A illa-Gagnonis eques Rhodius ; sed male ideo exceptus a Salmerone , aliisque doctis viris. Nicolaum tamen e Latinis secuti quidam alii, praesertim P. Bernard. Aiiices, Oratorii Dcrulliani presbyter, dictus vulgo Lamy, et eruditus Caljiet. 2°. Graeci plerique, quo fermentati usum tueantur, Christum uno die esum agni paschalis et ultimam cœnam anticipasse aiunt, ac Christum rod feria sexta, sed quinta crucifixum esse. 3’. Pallis Bcrgensis cx Judæo Christianus factus et episcopus, in cap. 26. Mallh., et alter Pallis Middelblrgensis, Semproniensis episcopus, L. de recta Paschalis celebrandi ratione, cura aliis docent, Christum quidem eo anno, quo passus est, celebrasse pascha luna decima quarta ad secundam vespe­ ram, h. e. in vespera feriæ quinlæ, idque ex praescripto legis; non tamen Judæos, sed hos eo anno distulisse pascha in lunam decimam quintam ad vesperam, seu feriam sextam, idque e.x decreto quodam Synagogæ veteris, ne duos festos consequentes haberent, sicut eo anno eveniebat ; luna enim decima quinta, feria sexta, fuisset azymorum solemn itas, et die sequenti sabbatum. 4°. Alii duplex mensis initium ac neomeniam duplicem cum Pezronio dis­ tinguunt. Prima astronomica iis dicitur, ab ipso novilunio astronomico, seu planetarum solis et lunæ conjunctione. Altera apparens, sive numeranda a prima phasi lunæ, sive hujus apparitione sensibili. Unde inquiunt, dupli­ cem proinde fuisse unamquamque mensis diem ; sicque duplicem quoque decimam quartam, quarum utravis pascha immolari posset ; Christum vero pascha ultimum celebrasse feria quinta, h. c. luna decima quarta aslronomica; Judæorum alios feria sexta, id est, luna decima quarta apparente; DE EUCllARISTLE INSTITUTIONE. 297 reipsa autem luna decima quinta. Rursus distinguunt alii cum Harduino Inter pascha Judæorum Hierosolymis celebrari solitum, et inter pascha Galilæorum et decem aliarum tribuum : Galikeos cum his juxta regulam Badu una die ante Judæos pascha celebrare solitos, si prima azymorum dies in feriam secundam, quartam, vel sextam incideret; ac quia anno morientis Christi incidebat in sextam feriam, ideo Christum, ulpote in Galilæa educa­ tum, cum discipulis suis in Galilæa natis manducasse pascha uno ante Judæos die. Alii iterum moti auctoritate Chrysostomi, homil. 84. (al. 8o. in Matth. n. 2. (opp. t. 7. p. 200. A.), aiunt, Judæorum plebem manducasse pascha luna decima quarta exeunto, sive feria quinta nostra ad vesperam, et cum plebe Christum; sed principes sacerdotum et scribas, ut liberius saevire in Christum possent, distulisse pascha in sequentem diem, feriam sextam. 5°. Tandem communis est Latinorum cæterorum omnium sententia, Christum vere celebrasse pascha ultimum eodem cum Judæis omnibus die, luna decima quarta ad vesperam, h. e. feria quinta, juxta legem Exod. 12. 18. et Levit. 23. 5. Mense primo, quarta decima die mensis ad vesperam, phase Domini est. Ac quidem communis sententia hoc dc luna decima quarta exeunte, feria quinta nostra exspirante, intelligit. Divortium vero ab ea fe­ cerunt Aloysius Legionensis, et P. Caunus e Societate nostra. Admittunt enim luna decima quarta Christum celebrasse pascha ad vesperam ; sed ad vesperam ejus diei primam, itaque non luna decima quarta exeunte, sed ineunte, ac proinde luna decima tertia exeunte. Quippe a vespera, sive occasu solis cujusvis diei ducunt initium ; ut adeo dies quælibetapud Judæos duas haberet vesperas; prima vespera esset initium, altera finis. Nos prae­ sentem controversiam sequentibus Conclusionibus enucleatum imus. 219. Dico 1. Pascha ex præscripto legis a Judæis celebrari debuit mensis Nisan luna decima quarta, eaque exeunte, sive ad vesperam ejus secundam, qnarerat initium decimæ quintae, et primae azymorum. Prob. I. Plura Scripturae loca denuntiant, pascha celebrandum esse ad de­ cimam quartam lunam, vel diem, et ad illius diei vesperam sive solis occa­ sum; ex pluribus sufficiat illud Levit. 23. 5. Mense primo, quarta decima nensis ad vesperam, phase Domini est. Sed vespera diei decimæ quartæ ejus dici finem, non initium indicat; ergo. Prob. min. Verba illa : quarta decima mensis ad vesperam, illius diei exitum, non initium indicant, si dies decima quarta profesta tantum esset ; ct dies profesti apud Judæos non a vespera vel occasu solis initium sumerent, ut dies festi ; sed a media nocte, ut modo apud nos, et olim Romanos; sic, ut profesti dies haberent unam tantum ve­ speram, qua nimirum ad finem vergebant : atqui 1°. omnium consensu dies decima quarta tantum profesta fuit ; et 2°. dies profesti apud Judæos non ab occasu solis, sed media nocte sumebant initium ; ut probatum est num. 217. Et certe ne unum extat tota in Scriptura exemplum, dies alios a festis dis­ tinctos, more dierum festorum, ab occasu solis initium sumere. 220. Prob. II. Ex lege de immolatione agni paschalis non manducabatur, nisi postquam esset immolatus; semper enim in Scriptura immolatio prae­ mittitur, Exod. 12. 6. et alibi : atqui tantum immolabatur die decima quarta exeunte, h. e. post meridiem ante solis occasum ; ergo ct eadem decima 298 DE SACRAMENTO EL’CHWSTIÆ· quarta dic exeunte post solis occasum manducabatur. Z»ro6. min. Nam 1°. immolari debebat die decima quarta, Exod. 12. 6. 2°. Debebat immolari tempore pomeridiano ante occasum solis, sive post meridiem. Probalur ipsiusmet Moysis verbis, ul jacent in hebraico Codice; nam definiens tempus pro immolando agno Exod» 12. 6., Num. 9. a., Levit. 23. a. præcipit im­ molari agnum inter duas vesperas, ben-arebaim ; hæc vero verba, inter duas vesperas, ul nos in Vulgata simpliciter legimus ad vesperam, medium illud tempus inter solem occidentem, ejusque occasum significant. Hoc diligenter admonet R. Kucni Lib. Radicum. Has duas vesperas in usu fuisse Christi tempore, aperte colligitur ex Matth. 14. v. Ia. et 23. Testatur Philo L. 3. de vita Mosis et de Decalogo ac septenario inquiens, immolandi paschatis cere­ moniam a meridie durasse in vesperam. Testatur Josephus, ex summorum sacerdotum genere ortus, et ex officio minister immolandi paschatis, L. 7. Bell. Jud., agnos cædi solitos a nona ad undecimam, h. e. a tertia pomeridiana ad quintam. Malmonides de Pasch. pag. 14. Immolatio agni paschalis fit decima quarta a meridie. M Unde argumentum ex lege immolandi paschalis agni in hisce consistit: agnus uon manducabatur, nisi antea esset immolatus : sed immolabatur decima quarta die ante solis occasum ; ergo et decima quarta die exeuntc tantum manducari potuit. Si namque decima quarta ineunte manducatus esset ; immolatus fuisset luna decima tertia, scilicet post meridiem ante occasum solis; quod S. Scriptura repugnat, constanter immolationem agni lunæ decimæ quarlæ affigenti. Respondent, qui pro luna decima quarta ineunte stant 1°. Per hæc : inter utramque vesperam, intelligi tempus medium inter occasum solis et auro­ ram; idque colligi posse ex junctis aliis Scriptura locis, Deut. 16. 6. ubi immolandus agnus dicitur vespere ad occasum solis, atque Exod. 12. 8., ubi jubentur manducare agnurn nocte illa, ut nihil remaneat usque mane, ut adeo sensus sit, peragenda esse omnia, quæ ad phase perlinent, inter utrumque noctis terminum ; crepusculum vero matutinum etiam dici vespe­ ram, vel vesperum in Scriptura, Matth. 28. 1. Vespere autem sabbati, quee lucescit in prima sabbati, venit Maria, etc.; Marcus enim ait, venisse valde mane. 2°. Scriptores Hebraos potius referre usum sui temporis, quam quid ex lege fieri deberet; hæc vero praecipit immolandum phase Deut. 16. 6. vespere ad solis occasum, non aliquot ante horis, ut Scriptores laudati volunt. Verum, quod primum attinet, gratis asseritur, per ista : inter utramque vesperam, tempus illud medium inter occasum solis et auroram intelligi, neque hoc ex subjunctis satis evincitur; illa enim Deut. 16. vespere ad occa­ sum solis, non precise tempus post occasum solis significant, sed , sensu etiam proprio, illud important tempus, quo sol ad occasum inclinat; eoque sensu debere intelligi, ipsa Ilebraoruin consuetudo, optima alias legis interpres, suadet, ante urbis Hierosohmitanæexcidium pascha luna decima quarta ante occasum solis immolantium. Neque etiam ex Matth. 28. et Mare. 16. probatur, per vesperum, vesperum, vel per το vespere intelligi crepusculum matutinum,sed intelligitur nox transacto sabbato fiucns, etsi magis propinqua diluculo, qua noctis parte egressae e domibus piæ mulieres venerunt tandem ad sepulcrum valde mane, ut vult Marcus. Dein permisso gratis, per το vespere intelligi cit. loc. diluculum; at nunquam tamen in V. fV. mL DE EUCIIARISTIÆ INSTITUTIONE. 299 S. Scriptura, vel apud ullam gentem hæc : ad vesperam : vespere ad solis occasum accipiuntur pro diluculo. Quoad secundum : etsi post excidium Hicrosolymæ gens Judaeorum per orbem dispersa, libris et legis doctoribus destituta, multis commentis suos libros infecerit, inque plurimis recesserit a majoribus suis; non est tamen aut verosimile, aut credibile, Judaeos, stante adhuc eorum Re; ublica, legis ceremoniis alias ad superstitionem usque addictos, in augustissimo religionis suæritu, ac celebrando insigni illo liberationis sure beneficio, cujus obser­ vantiam adeo exactam tamque severe et sæpe inculcabat Moyses, voluisse recedere. Tandem si probe attendatur cap. 12. Exod., eadem nocte, qua egressi sunt ex Ægypto Judaei, manducaverunt pascha, h. e. in priore parte noctis ante hujus medium comederant pascha; post noctis medium urgentibus Ægyptiis egressi sunt; orationis enim et narrationis filum a v. 29. unius ejusdemque nodis continuationem ita clare exprimit, ut nonnisi aliqua violentia alia dies paschatis, alia egressus ex Ægypto videatur posse statui : atqui pars illa noctis posterior, qua sunt egressi, jam pertinebat ad diem decimam quintam; Num. 33. 3. enim dicuntur profecti de Bamcsse quinta decima die mensis primi ; ergo pars noctis anterior, qua comederant pascha, erat vespera secunda diei decimæ quarlæ. 221. Dico 11. Christus ultimo vitæ suæ anno vere celebravit pascha Judai­ cum : nec solummodo cœnam communem habuit, in qua Eucharistiam instituit. Contra P. L.amy, aliosque supra. Prob. I. Ex Matth. 26., ubi Christus domino domus denuntiari jubet : Apud te facio pascha hodie. Mare. 14. Ubi est refectio mea, ut pascha cum discipulis manducem? Sed hæc nonnisi de Judaico paschale possunt intelligi ; secus enim , si de instituenda Eucharistia Christus hæc dixisset, nihil plane intellexisset dominus domus. Revera etiam discipuli paraverunt pascha Judaicum juxta Christi imperium Matth. 26. 19. Fecerunt discipuli, sicut constituit ipsis Jesus , et paraverunt pascha , indubie Judaicum , cum discipuli nihil de Eucharistia scirent, neque hanc instituere possent ; nec pascha unquam a Judæis pro cœna communi sumpta sit; neve dici possit, paratum quidem fuisse pascha, sed non manducatum a Christo, Luc. 22. 14. dicitur '.Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim Apostoli cum eo, et ait illis : desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Ubi ista : hoc pascha, illud indubie pascha denotant, de quo Eucharistiæ adhuc ignari quaesierant discipuli : ubi vis, paremus tibi comedere pascha"! Matth. 26. 17. ; propter quod eos miserat ad dominum domus ibid., quodque paraverant Luc. 22.; sed hoc Judaicum pascha fuit ex dictis. Prob. II. Ex Traditione. Non est certior ullius veri ac genuini Scriptu­ rarum sensus, quam constans ct unanimis in eum Ecclesiæ consensio; sed (si unum Villa-Gagnonium exceperis, ct Vechielum propterea castigatum) præter paucos haereticos , ct schismaticos Græcos, omnes hactenus consen­ serant, citatis Scriptura locis insinuari, Christum co tempore pascha legale celebrasse. Quin propterea mota S. Trident. Synodus Sess. 22. cap. 1. diserte docet : Celebrato veteri pascha, quod in memoriam exitus de Ægypto ■M 41 -■· ΤΓ 3UU DE SACRAMENTO EUCHARISTI E. multitudo filiorum Israel immolabat, novum instituit pascha ; seipsum ab Ecclesia per sacerdotes sub signis visibilibus immolandum. P.· 222. Dico HI. Judæi anno Christi morientis pascha legale non transtu­ lerunt in lunam decimani quintam, ut Burgensis volebat : nec eo tempore apud Judæos duplex neomenia in usu fuit, ut putabat Pezronius : nec sub­ sistit Harduini systema de duplici paschate Galilæoruni et Judaeorum. Prob. I1. p. Conci. 1°. Decretum hoc Synagogae veteris commentitium est ; nusquam enim ejusdem , etiam apud Rabbinos veteres, extat vestigium. 2°. Falsa est ratio, ob quam decretum hoc datum dicitur ; ratio enim hujus decreti asseritur, quod, cum Judæis die festo nec parare cibos liceret, nec sepelire mortuos, ipsis nimis incommodum accidisset, si dies festos duos consequentes haberent : sed neutra ratio subsistit; licuisse enim Judæis in festis, imo ipsasolemnitatepaschalis parare cibos. Exod. 12. 16. habetur; sepelire etiam mortuos, solo forsitan excepto sabbato, Tob. 2., ubi Tobias occisi Judæi cadaver portabat domum. Et quid demum hinc gravis incom­ modi, si sepultura defuncti in unum alterumve diem differretur? Sed 3°. decretum hoc non sustulisset ea incommoda; si enim prima azymorum solemnitas translata fuisset in sequens sabbatum , quia septem diebus durabat azymorum festum,et dies ultima iterum solemnis erat ut prima, hæc deinde incidisset in feriam sextam; sicque tamen rursus duo dies festi consequentes fuissent; unde hujus sententiæ patroni, dum charybdim vitare volunt, incidunt in scyllam. Sed, inquies, saltem Pharisæi et Scribæ pascha distulerunt in lunam decimam quintam, ut tanto liberius sævire in Christum possent, quem volebant feria sexta occidere, ante hujus vesperam secundam ; quia ita autumat S. Chrtsost. homil. 84. n. 2. in Matlh. R. .V. Assertum. S. Chrysostomo tum communem aliorum Patrum oppo­ nimus, tum ipsum Chrysostomum homil. 83. (al. 84.) in Matth. n. 2. (opp. t. 7. p. 793. B.) qua inquit : Immiserunt in eum manus , ac tenuerunt illum ipsa nocte, in qua comederunt pascha; ergo hoc non distulerunt. Unde S. Pater hac in re varie sensit. Sed et ipsa S. Scriptura aliter sentire cogit; Christus enim a Juda Judæis nonnisi post cœnam traditus fuit, consequenter post cœptam jam solemnitatem paschalem, quæ proinde amplius differri non poterat. 223. Prob. 2*. p. 1°. Duplex illa neomenia pariter commentitia est, excogitata a Rabbinis post Christum ; nullum enim in Scriptura fundamen­ tum habet ; nec apud ullum scriptorem Judaeum ante excidium urbis. Sed 2°. Exod. 12. 6. pascha simul et semel ab omni Israele celebrari debuit. Immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam; Pnn.o autem L. de Decalogo ac septenario, pascha, inquit, esse sacrificium, quod universus simul populus et una die offerret. 3°. Adversa opinio secum infert pugnantia plane et inextricabilia incommoda ; e. g. lex erat, ut ante pascha­ lem cœnam omne fermentum sine exceptione ab ædibus, imo finibus eli­ minaretur , Exod. 12. 15. In die primo non erit fermentum in domibus vestris; Deut. 16. 4. Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus. Vel igitur die decima quarta prima abjiciebatur ab omnibus DE EUCHARISTIÆ INSTITUTIONE. 301 vel partira hac, pailini secunda. Si primum ; ergo decem fuissent azymo­ rum dies usque ad vigesimam primam posteriorem ; duplex enim erit eodem jure vigesima prima ; ad posterioris autem vigesima; primae finem usurpassent azyma, qui ad decimæ quartas secundæ finem pascha immo­ lassent. Si secundum; ergo cum pascha primo fieret, fermentum adhuc erat in finibus Judæorum ; imo iisdem in ædibus, si non omnes ejusdem domus eadem die comedere pascha voluissent. Sed hæc adversantur S. Scripturae. Sic quoque oblatio manipuli spicarum non secunda, sed tertia azymorum die facta fuisset, contra Levit. 23. 9. 224. Prob. 3a. p. 1°. Quia et hæc fictitia est, nullo nixa fundamento in Scripturis, nec teste idoneo. 2°. Nec est verosimile, Christum ex Juda, ac Davidis stirpe progenitum voluisse pascha manducare cum Galilæis potius, quam cum Judæis, qui profecto hinc Christum calumniandi causam ha­ buissent. 3°. Eadem quoque huc spectat ratio, quæ is praecedenti allata ex lege celebrandi paschalis, azymorum, et spicarum manipuli. 225. Dico IV. Christus non anticipavit ultimum pascha, ut schismatici Græci volunt; sed hoc celebravit, et proinde Eucharistiam instituit luna decima quarta exeunte, h. e. feria quinta ad hujus vesperam. Ita Latino­ rum communis sententia. Prob. utroque pars Conclus. I. Ex Scriptura. 1 °. Christus pascha legale ultimum celebravit prima die azymorum, quando ex legis præscripto debe­ bat immolari vel occidi pascha, atque illud revera immolabant Judæi : atqui dies prima azymorum incipiebat luna decima quarta exeunte, eaque debebat immolari pascha , hocque immolabant Judæi ; ergo. Maj. constat ex tribus Evangelistis : Prima die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes : ubi vis paremus tibi comedere pascha ? etc., Matth. 26.17. Primo die azymorum, quando pascha immolabant, Mare. 14.12. Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha; et misit Petrum et Joannem, dicens : euntes parate nobis pascha, ut manducemus, Luc. 22. 7. et 8. Min. prob. Quia ante agni immolationem nec manducari poterat ; nec obligabat lex ad comedenda azyma : sed agnus luna decima quarta exeunte, h. e. post meridiem debebat immolari, juxta probata num. 220. ; ergo eadem luna decima quarta exeunte, scilicet post solis occasum debebat manducari agnus, tuneque obligabat lex de azymis , quibuscum agnus de­ bebat manducari. 226. Prob. II. Ex Traditione. Christus passus est feria sexta, quæ erat luna decima quinta : sed Christus Eucharistiam instituit, pridie, quam pa­ teretur, ante Eucharistiam vero celebraverat legalem cœnam ; ergo Juna decima quarta exeunte, h. e. feria quinta ad vesperam celebrato paschate Eucharistiam instituit. Maj. constat ex totius latinæ Ecclesiæ sensu, et græcæ veteris , usque dum fatale dissidium exarsit inter utramque Eccle­ siam. Min. eadem traditione constat ; ct ita habet Canon Missæ in feria quinta majoris Hebdomadæ, qui pridie, quam pateretur; quæ verba a tem- 4* SA 3?··· tX Λ·1· ,.. .-Z - -- 302 de SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. poreS. Petri Apostoli usurpata fuisse in Missa, tradit Hugo Victorin. L.2. de Sacram, part. 8. cap. ult. ' y· Neque dicas : Si Christus Eucharistiam instituit luna decima quarta exeunte post softs occasum, quod tempus erat initium hm® decimæ quintæ; ergo Christus passus esset luna decima sexta, sive sabbato ; vel si passus dicatur Christus luna decima quinta, h. e. feria sexta ; ergo Eucharistiam instituisset luna decima quarta ante solis occasum, quia pridie, quam pateretur, instituit : sed id Scripture sacre repugnat. Nam R. V. utramque sequel. Certum enim est, per τδ pridie intelligi feriam quintam, seu diem decimam quartam naturalem, cujus pars adhuc erat tempus post solis occasum; el vero hoc manifestat particula hodie addita in Canone feri® quintæ, qui pridie... hoc est. hodie. Illud vero tempus diei decimæ quart® post occasum solis duplici respectu dicebatur tempus lunæ decimæ quinta? ineuntis; erat lunæ decimæ quart® exeuntis, hanc sumendo pro die naturali ; erat simul initium lunæ decimæ quintæ , sed legalis; dum jam dicimus, Christum instituisse Eucharistiam luna decima quarta exeunte, per hanc non legalis, sed naturalis intelligitur, quæ tamen legaliter sumpta juxta Levit. 23. erat initium jam diei festi sequentis, quo passus est Christus, non proinde luna decima sexta. Pariter, quoad alteram sequelam, hinc patet, adhuc posse dici, Christum instituisse Eucharistiam luna decima quarta, etiamsi non ante, sed post solis occasurn instituerit; quia hoc tem­ pus post solis occasum vere pars erat lunæ decimæ quart® naturalis. Omnium horum fundamentum est, quod apud Judæossoli dies festi a vespera incipe­ rent, et terminarentur in altera vespera; minime vero dies profesti el alii; unum ergo idemque punctum temporis potest esse pars diei profesti, qui ut naturalis dies tantum numerabatur, el simul pars festi; et diversimode dc utroque prædicari. quod eo in puncto facium est; luna vero decima quarta usque ad occasum solis tantum profesta fuit. Prob. III. specialiter quoad part. lâm. contra Græcos. Christus antever­ tendo pascha vel agnum ante immolatum manducasset, vel non. Si pri­ mum; ergo debuisset ante statutam in lege diem immolari, quod nullo modo est verosirnile; cum id minime permisisset paterfamilias, nec ita clam id factum fuisset, quin proderetur vel a domesticis , vel Juda sacerdotibus, qui eum ceu legis reum criminandi nacti fuissent causam. Si alterum, rur­ sus violat® legis reum se fecisset, cum agnus deberet ante immolari, quam manducaretur; sicque et Christum et discipulos accusandi, damnandique ansam inde abundantem habuissent Judæi ; qui, ut damnare eum possent, tingebant in eum crimina. Deinde verum pascha legale ante rnortem cele­ bravit Christus e.xdictis supra; ergo agnum ante e.x præscripto legis immo­ latum manducavit. Demum Patres, qui contra Quartodecimanos pugna­ bant ( sic dicebantur, qui contendebant pascha celebrandum esse cum Judæis dic decima quarta, in quamcumque hebdomad® diem incideret , eo quod Christus ipse die decima quarta suum pascha celebrasset), nunquam nega­ bant, Christum ea die pascha manducasse. 227. Obj. I. Ex Testamento veteri. Christus ultimum suum legale pascha celebravit,ct proin Eucharistiam instituit die,qua illud primo comederant Judæi ante egressum ex Ægypto, illudquc postea solebant comedere ; legem 303 enim adimplere venerat ; conslatqucex dictis Art. præcod. Atqui Jtidfei pri­ mum pascha comederunt in Ægypto luna decima tertia desinente, ct decima quarta ineunto, non hac exeunto ; et Judæi postea eodern dic, quo Patres eorum in Ægypto solebant pascha comedere; ergo. Prob. min. 1°. Judæi ex Ægypto egressi sunt altera die phase Nurn. 33. 3. Profecti igitur de Bamesse. mense primo, quinta decima die mensis, altera die phase, filii Israel ; ergo si luna decima quinta fuit altera dies phase, Judæi non manducarunt pascha vespere precedente, sive luna decima quarta exeunte; quia vespera hæc pertinuisset ad lunam decimam quintam, ct primam diem phase. 2°. Non est verosirnile, quod inter phase celebratum in Ægypto , et egres­ sum Judaeorum non intercesserit adhuc integer dios, si habeatur ratio eorum, quæ post celebratum phase gesta sunt ; ergo luna decima tertia exeunte, et decima quarta ineunto manducasse agnum dicendi sunt ; quia decima quinta egressi dicuntur. Prob. Ant. Nam 1. nocte, qua manduca­ runt agnum, nulli Judæorum licebat egredi ostium domus ; Nullus ves­ trum egrediatur ostium domus suce tisquemane. Exod. 12. 22. ; 2. in noctis illius medio percussit angelus omnia Ægypliorum primogenita, Exod. 12. 29., quorum clamore, et sui primogeniti cædc commotus Pharao Moysen ctAaronem accersit in Regiam, dictam Memphis , sitam ad occiduam Nili ripam; post datam Moysi egrediendi facultatem, hic redit ad Judæos ; 3. vasa aurea et argentea , vestesque petierunt ab Ægyptiis, Exod. 12. 35.; 4. Judæi degebant in terra Gessen , inferioris Ægypti regione , non parum dissita a Memphi juxta Geographos; quomodo igitur Moyses vocatus intratam breve tempus a medio noctis ejusdem , in cujus precedente vespera mandu­ carunt agnum, venire Memphim, inde redire in terram Gessen potuit? Quo­ modo fieri memorata alia, egredique Judæi numero fere G00,000., non computatis parvulis et mulieribus? ergo adhuc intercessit dies, et Judæi celebrarunt pascha luna decima tertia desinente. Non est autem verosirnile. Judaeos postea ab hoc primi celebrati paschalis ritu recessisse. 3’. Moyses ipse significat, Judæos egressos esse ex Ægypto turn ad occa­ sum solis Deut. 16. 6. Immolabis phase vespere ad solis occasum, quando ojressus es de Ægypto ; ergo immerito exitus ille in eamdem noctem conji­ citur, qua pascha comederant. H. C. M. N. min. Ad prob. Pra. R. D. Profecti sunt de Ramcsse altera dic phase naturali C. legali Ar. Phase enim seu pascha celebrant luna decima quarta exeunte; egressi vero sunt eadem nocte post ejus medium circa, vel paulo ante diluculum, jam inchoata luna decima quinta, et sic altera dic naturali, .Id prob. 2,ra. R. N. A. Singula objecta a medio noctis illius usque ad egressum Judæorum fieri commode potuerunt. Nam Ad 1“®. R. Finis præcepli illius erat, neegredientes e domibus Judæi in angelum percussorem inciderent, ut constat cx v. 23. seq. Transibit enim Dominus percutions Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, d in utroque poste, transcendet ostium dumus, ct non sinet percussorem ingredi domos vestras et Icedere : igitur ultra tempus, quo constaret, percus­ sorem angelum transiisse, præceptum non extendebatur. .4d2’,m. H. Regia Pharaonislutn non Memphis erat, sed Tanis, vel laphnis, DE EUCJIAHISTLE INSTITUTIONE. >*? vil i S 9 ’ >· I I ■ ) 3Ù4 < Λ DE EUCHARISTIÆ INSTITUTIONE DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE. sita pariter in .Egyplo inferiore prope terram Gessen ; ibi enim prodigia illa patrarat coram rege Moyses, juxta Ps. 77. v. 12. 43. Fecit mirabilia in campo Taneos. Moyses igitur vicinus erat regi. Imo verosimile est, Moysen, qui ultimam hanc plagam prodixerat Judæis, Exod. 12. futurorum conscium cum Aarone ea nocte degisse in urbe regia. Vocatus nocte ad regem post ejus primogeniti cædein , aeceptaque emigrandi facultate hanc vicinis Hebræis ipse detulit. Ad 3031. R. S. Augustin ait Quæst. 45. in Exod., jam ante lunam deci­ mam quartam et primogenitorum stragem Ægyptios dedisse Judæis vasa, idque Exod. 12. 36. per recapitulationem postremo loco referri. Deinde gratiam Deus dedit Judæis apud .Egyptios, ut libentes vasa darent, Exod. 12. Ad 4Qa. R. Jam constat ex dictis ad 2um. Judæi igitur, præmoncnte Moyse, jam ad iter accincti, urgentibus insuper Ægyptiis ob primogenito­ rum cædem , adeo festinanter, ut nequidem fermentari panes potuerint, egressi sub finem noctis sine ordine, convenere in Ramesse; inde in turmas divisi, in Soccoth profecti sunt post meridiem ad occasum solis decima quinta die. Adprob. 3“. R. -V. A. Non enim hic per particulam quando determinata exitus hora notatur ; sed nox juxta v. 1. præced : Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias phase Domino Deo tuo; quo­ niam in isto mense eduxit te Dominus nocte. Quod igitur v. 1. cit. dicebatur nocte, in v. 6. indicatur sub occasu solis ; nox enim ex occasu solis perfi­ citur. 228. Obj. II. Si Christus luna decima quarta exeunte, feria quinta, cele­ brant pascha, et luna decima quinta , feria sexta, sit crucifixus ; ergo eo anno , quo Christus mortuus, Pentecoste incidisset in sabbatum : sed hoc adversatur traditioni Ecclesiæ, quæ tenet, Spiritum sanctum die Pente­ costes, et quidem Dominica in Aposlulos descendisse ; ergo. Prob. sequela Maj. Dies Pentecostes, quo offerri debebat sacrificium novum, celebrari debuit quinquagesimo die numerato a secundo die azymorum, in quo offerri debebat prinms manipulus messis hordeaceae, qui incidebat ex dictis eo anno in lunam decimam sextam Nisan, diem sabbati ; ita enim praecipie­ batur Levit. 23. 15. Numerabitis ergo ab allero die sabbati, in quo obtu­ listis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, usque ad alteram diem expletionis hebdomada septimee , id est, quinquaginta dies, et sic offe­ retis sacrificium novum Domino. Unde sic arguitur : Christus juxta nos mortuus est die prima azymorum, sive luna decima quinta mensis Nisan; ergo sabbatum sequens et decima sexta Nisan, erat altera vel secunda sab­ bati, sive azymorum, a quo si numerantur quinquaginta dies, Pentecoste in sabbatum incidit. Omissis variorum opinionibus, R. C. M. Pentecosten nimirum Judaicam eo anno incidisse in sabbatum; Spiritus sanctus vero in Apostolos non sabbato illo, sed die sequenti, quae nunc Dominica dicitur, descendit. Neque hoc adversatur traditioni Eccle­ siæ·, Patres enim, qui tradunt, quinquagesima die descendisse Spiritum sanctum , dies illos 30. non ab oblatione manipuli Judæorum, sed a Christi resurrectione, quæ die Dominica revera contigit, numerant, ut S. Leo M. prœsertim serin. 3. de Pentec. Quod vero dicitur Act. 2. 1. Cum comple- 305 renturdies Pentecostes... factus est repente, de cado sonus, etc. intelligi debet de completo (empore., ut sensus sil : elapso jam die Pentecostes Jndaicæ, factus est sonus ; quia in græco habetur : in esse completum diem Pente­ costes; cui consonat arabs ct syrus, dum vertunt : cum igitur completus esset dies Pentecostes. 229. Obj. III. cum P. Calino. Probabilius videtur, Judaeos veteres pascha celebrasse luna decima quarta ineunte ; ergo et Christus legis observanlissimus, eadem die celebrasse ultimum pascha dicendus est. Prob. Ant. 1°. Exod. 12. G. ait Moyses : Servabitis cum (agnum) usque ad quartam decimam mensis hujus, immolabitque eum universa multitudo filio­ rum Israel ad vesperam... et edent carnes nocte illa assas igni. Ergo Hebraei comederant pascha luna decima quarta ineunte, quia dicuntur comedisse nocte illa, h. e. node lunae decimae quartæ ; nox enim , quæ sequebatur lunam decimam quartam exeuntem , jam perlinebat ad lunam decimam quintam; quia Judæi quosvis dies inchoabant ab occasu sulis , cumque eo terminabant. 2°. Num. 28. 16. rursus inquit Moyses: Mense autem primo, quarta decima die mensis, phase Domini erit, ct quinta decima die solemnitas. Atqfti hoc loco duo distincti assignantur dies, unus pro celebrando phase, alter pro azymorum solemnitate; ergo sicut dies festus azymorum incipiebat luna decima quinta ineunte, sic dies pro celebrando phase destinatus luna decima quarta ineunte. R. Ύ. Ant. Ad prob. lara. R. N. Cons. Dicuntur comedisse nocte illa, quæ sequebatur lunam decimam quartam exeuntem, ct pertinebat ad camdem ceu pars ad diem suum naturalem usque ad noctis medium, ante quod agnum comedere debebant Judæi. Ab his vero omnes dios inchoatos fuisse ab occasu solis, gratis ac sine fundamento supponitur juxta dicta Art. 1.; luna autem decima quarta usque ad occasum solis , post quem incipiebat dies festus, tantummodo dies profestus fuit. Eadem solutione constant alii similes textus. .Idprob. 23m. R. N. min. Luna decima quarta exeunte dicitur esse phase Domini, quia vespera illa peculiariter dicata erat recolendo illi beneficio, quando angelus percutiens Ægyptiorum primogenitos pcrlransiit Ilebræorum domos, his intactis; hinc, etsi revera agnus jam manducari deberet cum azymis, horumque dies festus haberet initium, phase tamen potius dicitur; sicut e contra dios decima quinta sequens azymorum solemnis dici­ tur, quod peculiariter dicata esset recolendo beneficio alteri, cductionis ex .Egjpto; etsi enim ambæ solemnitates ita jungerentur, ut phase esset simul inititim festi azymorum; neutra tamen perlinebat ad alleram. Iu textu igitur Num. .33. per diem decimam quarlam ct decimam quintam, utrobique dies naturalis debet intelligi. Et vero dies decima quarta usque ad occasum solis cl phase tantum profesta fuit. 230. Obj. IV. cum Lamy ct aliis. 1°. Agnus certis cum ritibus manducari debuit : nam 1. parari jam dic decima debuit Exod. 12. 3.; 2. antequam comederetur, immolari debuit iu templo Deut. 16. 6.; 3. debebat manv. p. 1. 20 3üG ! '3 it J DK 8ACHAMBNT0 htCllAIU.sri.E. ducari cum lactucis ftgrestibua Exod. 12. 8.; item stando ; debebant come­ dentes habere accinctos renes; viatorios bacnlos in manibus ibid. v. II.: atqui hæc Christus non observavit in cœna ultima ; ergo lune pascha legale omnino non celebravit. 2°. hnperceplibilc est, quod ad unius dici vesperam a sacerdotibus, ac quidem in templo probari primum , deinde immolari vel mactari potuerint tot agni paschales offerendi ab innumerabili multitudine hominum tam incolarum Hierosolyma, quam advenarum Judieorum aliorum et Galilæorum. Rectius igitur duplex neomenia, paschaque cum Pezuonio , vel Harduixo statuitur. Ad Ie®. R. Quosdam esse ritus , qui in primo tantum paschale /Egypliaco erant observandi; tales fuere , quod deberent accincti esse renibus mandu­ cantes, tenere manibus baculum, plerique ferme, qui Exod. 12. usque ad v. 13. praescribuntur. Quod agnus deberet stando comedi, dc hoc nihil in lege exprimitur. Inierim anno emortuali Christi adhuc viguisse consuetu­ dinem parandi decima die agnum, sine incommodo asseri potest; imo suadet ratio, ul interea probaretur agnus, an (qualem volebat lex) vitio careret. Parabant autem proscripto die agnos, ut ostendit Claudius dc Sanctis apud Salmeron, tomo 9. tract. 3. cives Hierosolymitani, qui eosdem venientibus exieris ad celebrationem paschalis, item cœnacula, aliaquc necessaria accepto pretio subministrabant. Hinc liquet, quomodo Christus feria quinla mittere potuerit in civitatem discipulos, qui pascha pararent. Vid.Marc. 14. v. 13. et 13. Immolatio vero ceu necessaria a Judatis pro omni œvo habita fuit ; non tamen Heri in templo debuit, ul dicetur. Sed cl hunc ritum Christus non neglexit; uti ex nunc dicendis colligitur. Ad 2*®. R. Imprimis probatio agni penes patremfamilias fuit, qui ideo jam die decima eum comparabat. Sed et immolatio, vel mactatio ad eosdem pertinuit; quin necesse esset, agnum immolari in templo, multo mimis a sacerdotibus. Ita certe in Ægyplo immolatio peragebatur ; stirpe vcroAaronica in sacerdotium sublimata, nihil quoad ritum immolandi immutatum fuit; sed lex lata a Moyse Exod. 12. v. G. et v. 21. 47. potius seculis seculis ita permansit. Philone oculato teste L. 3. dcVita Moysis, (opp. p. 68G. i), edit. Paris, an. 1640.) : mensis die decima quarla, sub ipsum tempus, (pio luna suum orbem solet complere lumine, celebratur migrationis publica fe­ stivitas, quam chaldaice pascha nominant. Quo tempore, non ul alias plcbeii homines victimas adducunt ad altare mactandas a sacerdotibus : sed jubente lege lota gens sacrificat, dum prose quisque mactat hostiam suis manibus. Nec huic obstat illud Deut. 1G. 3. cl G. : A'm poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi ; sed in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ul habitet nomen ejus ibi; hic enim locus erat civitas Hierosolymitana lota , quæ ideo quoad hoc urbibus aliis opponitur. 231. Obj. F. Ex Testamento novo cum Crocis, tum P. Lamy , aliisque negantibus, Christum ad ultimam cœnam legale pascha celebrasse vel illud celebrasse luna decima quarta cxcunte. Ie. Joan. 13. 1. dicitur : Ante diem festum paschas, sciens Jesus , quia I»E EUCIIAIUSTJÆ INSITI (H IONE 307 venit hora ejus, ul transeat ex hoo mundo ad Patrem ; cum dilexissct suos , qui erant in mundo, in finem dilexit eos : el cuma facia, etc. ; si ergo ante diem festum pasciim celebravit ultimam camam, ac Eucharistiam instituit, id non luna decima quarta exeunte, qua festum paschæ inchoabatur, fecit; sed luna decima tertia desinente; vel plane non celebravit pascha. 2*. Ibid, cum Christus ad finem convivii .Inda· dixisset : Quod facis , fac citius, Apostoli v. 29. palabant, quia loculos habebat Judas , quod dixisset ei Jetus : eme ea , queo opus sunt nobis ad diem festum... erat autem nox; ergo festum tum (quando Christus celebrabat camarn ultimam) nondum inierat; ergo non luna decima quarta exeunte , qua revera inibat festum , sed luna anteriore illam peregit. 3’. Joan. 18.28. de Judflcis, qui Christum adduxerant ad Pilatum, dicitur : Et ipsi non introierunt in pradorium (Pilati gentilis), ut non contaminaren­ tur, sed ut manducarent pascha; ergo vel Christus celebratione ultimic cœnœ legalis, ac proin institutione Eucharistico antevertit, ut volunt Grreci, lunam decimam quartam exeuntem, destinatam celebrando paschali, slcqtie Christus mortuus est feria quinta; vel Judæi distulerunt pascha. 4°. Christus Joan. 19. 14. passus dicitur in parasccve paschæ : Erat autem parasceve paschas hora quasi sexta ; sed parasccve paschæ est præparalio, vel. ut nos loquimur, vigilia paschæ, quæ erat lima decima quarta; ergo si hac mortuus sit, pascha celebravit luna decima tertia. 5°. Matth. 2G. 5. Ipsi sacerdotum principes decernunt, Christum in die festo paschæ vel azymorum occidi non opofterc : Non in dic festo; ne forte tumidius fieret in populo. Ergo ante lunam decimam quintam, feriam sex­ tam, in quam tunc incidebat dies festus, crucifixus est; ergo luna decima quarta ; ergo ante hanc, sive luna decima tertia, novissimam cœnam et pa­ scha habuit. 232. Ad lu,n. H. D. Ante diem festum naturalem, vel artificialem C. lega­ lem N. Joannes ad genium populi hic loquitur, qui diem decimam quintam iolenmem, festuin vulgo habebat, quod hujus solcmnilas esset maxime con­ spicua, juxta illud Levit. 23. 5. Decima quarla die mensis ad vesperam, phase Domini est, et decima quinla die mensis hujus solemn itas azymorum est.Sicque omnino concordat S. Joannes cum tribus Evangelislis aliis , qui diem legalem usurpant : primo dic azymorum. Primus dies azymorum inchoaba­ tur luna decima quarta post occasum solis, cratque dies decima quinta lega­ lis; dies autem decima quinla naturalis initium ducebat a media nocte, bannes igitur, dum inquit, ante diem festum, sive diem decimam quintam, inlelligit lunam decimam quartam exeuntem , quod tempus vere erat ante diem festum, sive diem decimam quintam naturalem. Nec obstat, quod dicat Joannes : ante diem festum pascha, non vero azy­ morum; nam festum azymorum a præcedenlc celebritate paschalis passim nomine paschm insigniri solebat; Luc. 22. 1. Appropinquabat autem dies fatus azymorum, qui dicitur pascha. Et Act. 12. omnes dies azymorum vocantur pascha. Sic ct Josephus L. 17. Antiquit. cap. 11. Nestum, ait, anjmorum pascha vocatur. Et L. 18. cap. 3. Dum celebraretur azymorum totemnllas, quam pascha nuncupamus. A i C;. * a λ-r 308 DE SACRAMENTO EUCIIARISTI.E. .-id 2°®. R. .V. Cotis. utramque. Palabant Apostoli, Judain missum esse ad emenda necessaria pro victu diei sequentis, dccimæ quinlæ, quæ , ul ante notatum, antonomastice solemnis, festus dicebatur. Si dicas : Diebus festis non licebat emere quidquam; sed, cum Judas exiret a cœna, jam inceperat dies festus ; ergo. R. .V. M. Nulla enim in Scripturis lex est, quæ id vetet. 1°. Exod. 12. per­ mittitur diebus festis prætersabbatum ea apparare, quæ ad vescendum per­ tinent: si vero apparare liceret ; ergo et emere iis, qui nihil alias habuis­ sent, nisi prius emissent. Si vero id liceret ad ordinarios vitæ usus , quanto amplius ad sacros? Quæ enim ad sacrificia pertinent, festorum dierum sanctitati non officiunt. Poterant autem etiam putare discipuli, Christum in festo solemni mane velle peragere consueta sacrificia, aut oblationes, ideoque Judam exiisse ad emendas victimas, aliaque, quibus opus esset ad diem festum. Ad 3““. R. D. Ut manducarent pascha, h. e. agnum paschalem A’, victi­ mas paschales C. Paschœ nomen vari® significationis est; ejus nomine non solum paschales agni veniebant, sed et totum azymorum festum ; item vi­ ctim® pacificæ per seplem azymorum dies cædi solitæ ; etillæ præsertim ho­ stite, quas die decimaquinta omnes, qui apparebant coram Domino, offerre tenebantur Deut. 16. 2. Immolabis phase Domino Deo hio de ovibus et de tlbus... non comedes in eo panem fermentatum ; septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem. Unde subs. Sed pascha, quod debebat absque fer­ mento comedi seplem diebus, non erat agnus paschalis, qui luna decima quarta ad vesperam debebat totus manducari, ut nihil de eo remaneret usque mane; ergo per pascha hic inlelligunlur alite victim®, cibique pa­ schales. .ld4°®.R. .V. min. Parasceve equidem praeparationem sonat ; hic vero non significat præparalioncm ad paschalis agni manducationem, sed sequens sabbatum, ac dicitur parasceve paschœ, quia eo anno initium sabbati in ipsam paschalem solemnilatem incidebat. Sic nos dicimus Dominica paschæ,quia pascha in Dominicam incidit. Responsio ex cod. Joan. 19. 31. constat, ubi de eodem, quo Christus mortuus, die loquens inquit : Judœi ergo, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, {erat enim magnus dies ille sabbati) rogaverunt Pilatum, etc. ; ergo erat parasceve sabbati. Ita quoque Lucas cap. 23. v. 51. Dies erat parasceues : et sabbatum illucescebat : Marcus cap. 15. v. 42. adhuc apertius : erat autem parasceve, quod est ante sabbatum, t.vjAoo-i-.o'); prosabbati autem nomine exprimi feriam sextam, nemo ignorat. Dicitur autem sabbatum hoc: magnus dies sabbati, non quod dies primus solemnis azymorum perfecte coinciderct, et totus cum dic sabbati; sed quod in alteram azymorum diem. sicque in tempus paschale, vel dies paschales incideret; itaque esset geminata festivitas. Tum etiam ideo dicebatur magnus, quod eo anno in sabbato utpote allero azymorum die juxta legern fieri deberet oblatio mani­ puli spicarum, a quo Pentecoste numerabatur. Ad 5°“. R. .V. Cons. Equidem ita dixerant Judœi biduo ante in concilio, non ex religionis motivo, sed politico, ne tumultus fleret in populo. Verum nacla a proditore Juda opportunitate perdendi Jesum, mutaverunt mentem 309 in ipsa paschali node, eum j usserunt capi, et ipso solernni festo a Pilato damnari ac crucifigi postularunt. DE EUCHARISTIÆ INSTITUTIONE. 233. Obj. VI. Sententiae noslræ adversatur historia Evangelica,vana refe­ rens facta, quæ, si dies mortis Christi fuisset decima quinta, feria sexta, paschalis cl prima solemnis azymorum, fieri non potuissent; ergo tunc mortuus non est; consequenter nec luna decima quanta, feria quinta, cœnam legalem, nec Eucharistiam celebravit. Prob. Ant. Nam 1°. qui Christum capiebant nocte, armati erant gladiis et fustibus Matth. 26. ct 47.; sed nox illa juxta nos paschalis fuit ct festa, qua id Judæis permissum non fuit. 2°. Judicia, capitalia præsertim, inhibita erant Hebræis in diebus festis; sed nostro in systemate Christus in ipso solemni paschœ festo accusatus, damnatus, crucifixus fuisset. 3°. Joseph decurio emit sindonem; ea involvit corpus Christi, sepelivit; hæc autem dic festo non licebant. R. 1°. Frustra quæritur, an fieri aliquid potuerit, dum constat de facto ; sed ex Scripturis et Patribus certum est, Christum die festo ac solemni esse mortuum; nam Matthaeus cap. 27. 15. ait, tunc fuisse diem festum·, Marcus cap. 15. 6. diem festum; similiter Lucas cap. 23. 17. Ex Patribus Justin. Dial. cumTryph. n. 1 11., Tertullian. contra Judæos c. 10. etMarcion. L. 4. C.40., Cyrill. Hierosolym. Calech. 13. n. 25., Chrysostom, homil. 82. in Joan, n.3., Augustin. Tract. 114. in Joan. n. 2., etc. R. 2°. Do, varias a Judæis tum factas fuisse transgressiones legis, quas conscientia pharisaica vel nullas putabant, vel leves, quibus ipsum Christi— cidium non videbatur crimen. Nonne constat, eosdem in celebrioribus etiam festis Christo mortem esse machinatos, in festo encaeniorum Joan. 10. 31.; in festo tabernaculorum Joan. 8. 59.; quin altera die, quæ est post parasceuen, proinde juxta adversarios die sabbati et festo paschali, nonne principes sacerdotum et pharisæi accesserunt ad Pilatum, rogantes,ut mili­ tes daret ad custodiendum sepulcrum, ipsique obtenta facultate posuerunt custodes, munierunt sepulcrum, signantes lapidem? Matth. 27. 62. Sed R. 3°. Qui Christum capiebant, servos fuisse sacerdotum, qui forte gen­ tiles erant, nec proinde Judæorum legibus adstricti ; si verse sint illae leges. Quin pleraque gesta per Romanos sunt et Pilatum, in quem totum judi­ cium conjecerunt. Dixi : si verœ sint leges; probabilius enim cæ leges non existebant. Nam 1°. diebus festis vetitum non fuisse, sacrilegum capere ex Num. 15. 32. in­ telleximus, ubi sabbato ligna colligens si deprehensus esset, non tantum eadem die captus fuit; sed ct videtur stalim ac sine mora lapidibus obru­ tus : Christum autem ceu religionis suæ hostem, ac blasphemurn, quod Filium Dei se dixisset, incusabant. 2°. Omnia judicia criminalia dic festo fuisse Judæis prohibita, nulla ex lege evincitur ; sed potius contrarium quoad delicia saltem contra religio­ nem admissa excit. Num. 15. Sed et multis ostendit Drdsius ad cap. 26. Matth. cl ipse P. Amicus, vulgo Lamy Hist. Pasch. cap. 10., moris apud Hcbræosfuisse, ut hominum facinorosorum quorumlibet supplicia reservarentur in proximum solemne festum, quo Judœi solebant convenire Hierosolymis, ut juxta illud Deut. 17. 13. cunctus populus audiens timeret. p ; * πι· Rl i ■M 310 DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 3°. Demum emptio aromatum pro condiendis defunctorum corporibus, sepultura, ct id genus alia pietatis ac misericordiae opera, nulla lege reperinnlur fuisse prohibita, lino vero si Tobi.e viro religiosissimo videretur pietatis ac religionis opus, occisi cadaver ipso sabbato portare domum Tob. 2. 1. ct 2.; cur alio festo die nefas fuerit sepelire? ’ *5 - CAPUT II. DE VERITATE EUCHARISTIÆ, SIVE REALI CHRISTI IN EADEM PRÆSENTIA. 234. Dogma catholicum de reali Christi in Eucharistia præsentia nitide tradit Concilium Triuentin. Sess. 13. cap. 1. Principio, inquiens, docet S. Synodus, el aperte ac simpliciter profitetur, in almo S. Eucharistiæ sacra­ mento post panis et vini consecrationem Dominum nostrum /esum Christum verum Deum atque hominem realiter ac substantialiter sub specie illarum re­ rum sensibilium contineri. Si Berengarium in sec. XI. (qui tamen errorem retractans obiit) exceperis, nemo dogma hoc infitiatus directe fuit usque ad Calvinum et Sacrainentarios. non aliter Christum in hoc sacramento prae­ sentem asserentes, quam in signo et figura ; vel objective, quatenus fide apprehenditur; vel secundum virtutem aliquam ; cui doctrina) hæ in Tridextinu opponuntur particulae : vere, realiter, substantialiter. Nos praesenti ca­ pite, dogma catholicum propugnaturi contra Calvinum ct Sacramenlarios argumenta depromimus 1°. cx Scripturis sacris, 2°. cx Traditione, 3°. cx Proscriptione. Ex Scripturis primum cx promissione Joan. 6. ; alterum ex institutione desumemus. Unde sit ARTICULUS I. AN EXCAI’. G. JOANNIS RECTE PROBETUR CHRISTI IN EUCHARISTIA REAI.IS PR.ESENTIA? 235. De Eucharistia in hoc cap. 6. Joannis sermonem institui, Protestantes, præsertim antiquiores, inficiantur passim, volentes, non dc alia manduca­ tione Christi eo loco disseri, quam spirituali per fidem in cumdem incarna­ tum, qui se metaphorice panem vicum, panem caelestem appellat. Verum, quod hic inierim observamus, dum dc Eucharistia hoc cap. agi negant adversarii, quo se Catholicorum argumentis expediant, inde realem carnis Christi manducationem probantium, laqueo se contradictionis implicant; dum enim alibi de Communionis necessitate sub utraque specie movetur controversia, ad illam contra Catholicos asserendam ad hoe cap. 6. v. 54. Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, ceu dogmatis sui firmissimum præsidium recur­ runt. Quæ vero islacohærcnlia? DE EUCHARISTIÆ VERITATE. 311 Catholicos quod allinet, aflirmant fere universi a v. 52. Panis, quem ego dabo, caro mea est, de Eucharistia ac reali manducatione carnis Christi ser­ monem esse; idque juxla Palla vicinum Hist. Cone. Trid. L. 17. cap. 11. adeo cerium Patribus Tridenlinis visum, ut mulli id definiri tanquam de fide poscerent; oblinuissenlque, nisi obstitisset Granatensis episcopus, recentiorum quorumdam expositionem obmovens, qui, ul argumenta praeciderent Novatorum Wielefii, IIuss, Luther i, Calvini, etc. ex his : Nisi manducaveri­ tis, etc. necessitatem Communionis sub utraqne specie inferentium, aiebant, non dc Eucharistia, vel manducatione sacramentali, sed spirituali per fidem Christum loqui. Quorum principes fuere Cardin, de Alliaco, Cardin. Cusams, Jansenius Gandavcnsis, Tapperus, quibus condonandum aliquid, quod conon veritate inducti sint, sed quod aliter solvere Novatorum argumentum se non posse crederent; sive ut Maldonatus noster in hoc cap. 6. disserit : Quod, ut benignissime dicam, est temerarium, grauioribusque condemnarem verbis homines bene catholicos, nisi compertum haberem, errore magis animi, quam vitio in hcerelicorum dogma impegisse. Ne qua vero sit ambiguitas, observandum, non contendere nos, in toto hoc cap. Joannis 6. de Eucharistia sola a Christo agi. De triplici enim man­ ducatione in eo sermo est; unde in 1res partes dividitur,In prima usque ad vers. 25. de prodigiosa quinque panum multiplicatione; in secunda de cibo spirituali, sive fide in Christi Incarnationem usque ad vers. 52. ; inde vero in tertia demum parte usque ad finem de reali carnis Christi manducatione a Christo disseri contendimus ; quam hic ad pleniorem argumenti intelligentiam præmilto. Versu 52. Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. 53. Litigabant ergo Judœi ad invicem dicentes : quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? 51. Dixit ergo eis Jesus, amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem , non habebitis vitam in vobis. 55. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam (dernam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56. Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. 57. Qui manducat meam carnem, ct bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. 58. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui man­ ducat me, et ipse vivet propter me. 59. Hic est panis, qui de coelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in œternum. 60. Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum. 61. Mulli ergo audientes ex discipulis ejus dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ? 62. Sciens autem Jesus apud semelipsum, quia murmurarent de hoc disci­ puli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ? 63. .Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius? 61. Spiritus est, qui vivificat : caro non prodest quidquam. Verba, quæ ego loculus sum vobis, spiritus et vita sunt. 65. Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt... 312 DE SACRAM ESTO EUCUARISTl.E. 67. Ex hoc inulti discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. 68. Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire? 69. Respondit ergo ei Simon Petrus, Domine, ad quem ibimus? verba vita œlernœ habes. 236. Dico. Ea cap. 6. Joannis a vers. 52. realem Chrisli in Eucharistia prasentiam invicte inferunt,et probant Catholici. Argumentum tale est: Christus hoc loco promisit, se daturum carnem suam ad manducandum, et sanguinem ad bibendum vere ac realiler, non figurate in signo, vel spiritnaliler solum per fidem ; ergo etiam ila poslmodum in cœna ultima Eucharistiam instituit. ul hæc Chrisli carnem et sanguinem vere ac realiter contineret. Cons. palet; quia Deus ex natura fidelis fallere quemquam pro­ mittendo non potest, igitur, circa quod solum est controversia, Prob. Ant. 1°. Christus loquitur de cibo et potu novo, et adhuc futuro, sive adhuc a se dando, ul constat ex his: Panis, quem ego dabo; et rursus ex illis : Aon sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem (quem scilicet daturus sum) vivet in aeternum; ergo hic non loquitur de manducatione spirituali et in figura; quia alias nec novi aliquid . ncc adhuc futuri annuntiaret ; cum enim hæc loqueretur, plurcs in eum credebant, Apostoli, aliique discipuli; et ita Calviniano sensu eum manducabant spiritualité!’. Quin ita Christum manducaverant sub veteri Lege Judæi 1. Cor. 10. 3. et 4. Omnes eamdem escam spiritualem manduca­ verunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali consequente eos petra; petra autem erat- Christus). Et vero fides in Christum omnium temporum fuit, eritque; ac omnibus ab Adami lapsu necessaria fuit. 2°. Non solum Judæi, sed ct multi discipulorum Chrisli inde graviter fuerant offensi, quod Christus carnem suam manducandam sponderet, et bibendum sanguinem vers. 53.6). et 67.; ergo intclligebant verba Chrisli dc manducatione ct potatione reali; de. spirituali enim manducatione aut pota­ tione per fidem, vel figurata in aliquo signo non poterant offendi. Etsi vero errarent in hoc, quod putarent, Christum daturum carnem suam mandu­ candam, cruento visibili modo, quo carnes in frusta concisae manducari solent; non tamen errabant in hoc , quod verba Christi de reali manduca­ tione intelligcrent; quia Christus alias, ne verba sua, erronee accepta, essent in Ecclesia erroris causa, hanc opinionem erroneam ipsis exemisset; sicut parabolas conceptu faciliores discipulis alias exponebat, erroremque priorem de manducatione cruenta visibili correxit per hæc : Caro non prodest quidquam, spiritus est, qui vivificat. Atqui opinionem eorum dc manducatione reali prorsus non correxit ; sed, quantum potuit, persuadere est conatus, juramento affirmans, ipsos vitam non habituros, nisi carnem suam manducarent, et sanguinem biberent; carnem suam vere esse cibum, et sanguinem vere esse potum : haneque illorum opinionem suæ Ascensionis miraculo, ut nunc videbimus, firmavit, difficultatem in animis Judæorum natam, quomodo posset dare carnem suam ad manducandum, adhuc au­ gens et corroborans. 3°. Visa hac difficultate in Judæorum animis, hoc, aiebat Christus, vos DE EUCIIARISTIÆ VERITATE. 313 scandalizat; h. c. concipere non potestis, quomodo futurum sit, ut carnem meam vobis manducandam præbcam; quid ergo cogitabitis, si videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius, vers. 63. Nam quod homo hominis in terra carnem manducare possit, concipi adhuc potest; quod autem hominis in cœlum sublati caro manducari possit in terra, longe difficilius captu est. Ex quo sic : Manducatio, de qua Joan. 6. disserit Christus, difficilior erat futura post ejus in ccelos ascensionem , quam ante hanc; sed ascensio Christi in cœlum equidem manducationem ejus carnis realem in terra facit difficiliorem , minime vero spiritualem , percipiendam pertidem ; ad tidem enim locorum distantia nihil facit; tamque est facile iu Christum post ascensionem credere, quam ante eamdem. 4°. Christus ait, carnem suam vere esse cibum, et sanguinem suum vere esse polum ; ubi, quod sæpius ibi fit, segregatur cibus a potu, quod frustra fieret, si de cibo vel potu spirituali per fidem sermo esset; cum in percep­ tione Chrisli per fidem unum idemque omnino sit, manducare et bibere. 5°. Christus promittit cibum, qui manna præstantior sit : Non sicut man­ ducaverunt patres vestri manna, etc. : sed panis communis in ratione signi aut figuræ solius non est præstantior manna prodigiose producto; nec minus in manna, quam pane alio Christus potest fide percipi ; ergo. 6°. Si quæ sit de vero sensu S. Scripturæ contentio , illum ediscere opor­ tet ex SS. Ecclesiæ Docloribus , qui illum utique ut ab Apostolis traditum referunt ; sed illi relata Joannis verba communi nobiscum sensu , naturali scilicet et proprio acceperunt, quod patebit ex argumento petito a tradi­ tione et praescriptione. 237. Obj. I. Christus Joan. 6. de manducatione per solam fidem loquitur; ergo. Prob. Ant. 1°. Christus enim hic disserit de ea manducatione, quæ certo vitam æternam conferat : atqui sacramentum Eucharisliæ hanc certo non præslal; non enim omnes consequuntur salutem, qui ad illud accesserint. 2°. In eo loco fit sermo de eo , sine quo vita æterna obtineri non potest : Xisimanducaveritis, etc. : atqui citra Eucharisliæ perceptionem obtineri vita æterna potest, ut patet in parvulis, quibus nunc a sec. XII. usque huc non amplius Eucharistia datur ; sed neque adultus ideo periisse dicendus est, si casu hujus expers sacramenti decessisset. 3°. Sermo hic instituitur de eo cibo , qui dat vitam independenter ab Eucharisliæ institutione ; jam enim tunc dabat vitam, cum Christus ea proferret, ut constat ex his : Qui manducat hunc panem. Item : Nisi mandu­ caveritis, etc. ; nondum enim tunc Eucharistia instituta fuerat. 4°. Si ille Joannis locus de Eucharistia debeat accipi; ergo sequeretur , communionem sub utraque specie osse omnino singulis necessariam; nihil enim disertius est his Chrisli verbis : Nisi manducaveritis carnem Filii ho­ minis, et biberitis ejus sanguinem , non habebitis vitam in vobis : sed juxta Catholicos communio sub utraque specie non est necessaria omnibus ; ergo. 5·. Christus ipse verba sua de manducatione spirituali per fidem exponit vers. 64. Spiritus, inquiens, est, qui vivificat : caro non prodest quidquam; ergo. R. D, Ant. Agit dc sola fide in toto hoc capite N. usque ad vers. 52. juxta H 4 ‘A de sacramento eucharistiæ. 314 dicta num. 235. C. Agit de Eucharistia primum a vers. 52. ; ab hoc enim usque ad finem agi de Eucharistia, evincunt rationes dalæ, fuitque ea con­ stans mens Patrum et Ecclesiæ , dum ob ea verba hujus capitis : Nisi man­ ducaveritis , etc. compluribus in Ecclesiis usque ad sec. XII. consuetudo viguit, dandi Eucharistiam infantibus. Patrum sententias dabimus infra, ubi de traditione. Nimirum i®. Christus disserit de pane inter frangendum multiplicato; inde assurgit ad panem ccelestem, in quoseipsum incarnatum proponit, in quem credere necesse sit ; tandem spondet alium panem a se dandum, in quo carnem suam vere manducandam, et sanguinem vere potandum daret. Jd prob. lim. R. D. M. Quæ certo vitam conferat, spectata rei natura C. spectata qualibet subjecti conditione .V. Idem de Eucharistia hic dicitur apud Joannem quod alibi de Baptismo : Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit ; quod de invocatione : Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit; quæ similiaque dicuntur ob virtutem rebus ipsis inditam ad hunc effectum, licet is vitio subjecti impediri possit. Deinde difficultas hæc in ipsam manducationem spiritualem per fidem recidit; si quid enim valeat objectio, deberet fides certo salutem conferre singulis; at multi, postquam Christum manducarant per fidem, salute exciderunt. Ad prob. 2™. R. D. J/. Sine quo vita æterna haberi non possit absolute, nullo prorsus excepto A', a quibusdam, sumere Eucharistiam contra præceptumsuaculpa omittentibus C. Constabit responsio, ubi de sacramenti hujus necessitate disserendum erit. Interim sua ipsis adversariis objectio solvenda est; contendunt enim, hic sermonem esse de manducatione per fidem. Sciscitari igitur ex ipsis libet, num ea manducatio per fidem sit ita necessa­ ria singulis, ut citra eam haberi salus a nemine possit? Si affirment: quid igitur de infantibus fiet, qui hujus manducationis capaces non sunt ? Dicent, Ήs habere fidem habitualem; sed manducare non habitum , sed actionem sonat; eliciendi vero actum fidei infantes incapaces sunt; proinde et man­ ducationis hujus spiritualis. Si vero manducationem Christi per fidem res­ tringant ad certum genus hominum : cur idem nobis velitum sit? Ad prob. 3*“. R. N. Ant. ejusque probationes; hoc enim vers. 57. qui manducat meam carnem, supplendum est ex vers. 52. quam ego dabo; unde uterque textus tempus futurum, non præsens respicit. Alter vero textus : nisi manducaveritis, etc. non magis pro Judæis probat necessitatem mandu­ candae actu tunc Christi carnis,quam ille Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. probabat necessitatem actualem suscipiendi Baptismi pro Nicodemo et aliis. Ad prob. 43ΠΙ. R. .V. sequel. Christus eo loco de Eucharistia disserit, simulque dat legem de carne sua in illa manducanda, et bibendo in eadem san­ guine suo ; mens vero ejusdem non fuit, ut manducaretur caro , et sanguis biberetur seorsim sub diversis speciebus; ac proinde in ea Christi lege tan­ tum duo includuntur,sacramentum videlicet, et res, quæ in eo continetur, ut exiis, quæ suo loco de modo sumendi Eucharistiam disputabimus, fiet palam;el interim vel cx hoc ipso capite evincitur, dum ibidem vita promit­ titur alterutri speciei. Ad prob. 5«°. R. .V. Ant. et explico textum : Non prodest quidquam sensu Capharnailarum manducata C. manducata spiritu, sacramen tali ter N. In DE EUCHARISTIÆ VERITATE. verbis Christi, ut dictum supra, duo apprehenderant Capharnaitæ : prirnum, manducandam esse Christi carnem realiter ; alterum, ac quidem mandu­ candam modo visibili, carnali, quo carnes aliæ,quæ in macello vendilæ, concisæ vulgariter manducari solent. Primum non correxit Christus, sed sub juramento firmavit : alterum correxit objecto textu : Caro non prodest quidquam, nimirum manducata solum carnaliler. Quod vero Christus per ea verba corrigere manducationem suæ carnis realem sacramentalem noluerit, inde palet, quod nihilominus post hanc Christi sententiam capere non possent Judæi ac discipuli, quomodo dare carnem suam ad manducan­ dum posset, adhuc scandalizarentur, imo a Christo discederent ; sed si per hæc : caro non prodest quidquam, etc. indicare voluisset, carnem suam non realiler, sed spiritualiter duntaxat per fidem manducandam esse, nihil tunc captu fuisset difficile ultra; nulla amplius ratio, cur scandalizarentur; minus, cur a Christo discederent; cum eum jam spiritu per fidem, in ipsum credendo, manducassent. Responsio ad verbum ex S. Aug. sumpta est Tract. 27. in Joan. n. 5., ubi exponens eadem Christi verba, caro non prodest quidquam, sic inquit S. Pa­ ter: Aon prodest quidquam, sed quomodo illi intellexerant ; carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo spiritu vegetatur. Proinde sic dictum est : Caro non prodest quid­ quam; quomodo dictum est : Scientia inflat. Jam ergo debemus odisse scien­ tiam? Absit. Et quid est, scientia inflat? Sola, sine charitate; ideo adjungit : Chantas vero cedificat. Adde ergo scient ice charitatem, et utilis erit scientia, non perse, sed per charitatem. Sic etiam nunc caro non prodest quidquam, sed sola caro : Accedat spiritus ad carnem, quomodo accedit charitas ad scientiam, et prodest plurimum. Nam si caro nihil prodesset, Verbum caro non feret. Ac Tract, eod. initio hujus num. 5. 0 Domine, exclamat, Magister bone, quo­ modo caro non prodest quidquam, cum tu dixeris, nisi manducaveritis carnem meam, non habebitis vitam in vobis ? 238. Qbj. II. Ex SS. Patribus 1°. Plures Patrum sextum Joannis caput in sensu mystico exposuerunt; Clemens Alexandr. L. 1. Pædagogi c. 6. (opp. p. 100. A.) tertiam pariem capitis sexti Joannis de verbo Dei exposuit ; S. Ba­ silics pariter epist. 8. n. 4. (opp. t. 3. p. 84. A.) de Christi doctrina et ejus in animum pium adventu; S. Hieron. in Psal. 147. de Scripturis sacris ; Innocent. I. de Baptismo. 2°. S. Augustin, vero realem manducationem carnis diserte excludit, vullque pariem tertiam cap. G. Joan, de figurata manducatione intelligi; nam L. 3. de Doctr. Christ, cap. 16. St, inquit, prœceptiva locutio est (Scripturae), aut flagitium aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficentiam jubens, non tsl figurata : si autem flagitium aut facinus videtur jubere, aut utilitatem aut beneficentiam vetare, figurata est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem Filii hominis, el sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis ; facinus tel flagitium videtur jubere : figura est ergo prœcipiens passioni Dominicæ communicandum, et suaviter atque utiliter recondendum in memoria quod pro ndjis caro ejus crucifixa, et vulnerata sit. Atqui hic S. Pater manducationem realem carnis Christi excludit. Tract. 25. in Joan. n. 12. Jlocest, inquit, manducare cibum, nonqui perit, __ *·. 315 it t 316 DE SACRAMENTO EUCDARISTLE. sed qui permanet in vitam œternain (nimirum credere in Christum). Ut quid paras dentes et ventrem? crede et manducasti. El Tract. 26. n. 12. ad v. 50. cap. 6. Joann is : Nicest panis de calo descendens, ut si quis manducaverit ex ipso, non moriatur ; ait : (Juod perlinet ad virtutem sacramenti, non quod pertinet ad visibile sacramentum ; qui manducat intus, non foris; qui man­ ducat in corde, non qui premit dente. Sed ibi rursum manducatio realis exclu­ ditur. ·' ί 239. Ad lue. R. Sensum mysticum non pugnare cum litterali ; ac non so­ lum Patres, sed etiam Scriptores sacros frequenter sic prosequi sensum tro­ picum, vel moralem, ut propterea tamen alterum litteralem non excludant. Sic ad Gal. 4. ait Apostolus, Agar esse montem in Arabia ; Saram vero esse Jerusalem ; numquid idcirco veritatem negat hisloriæ de Agar et Sara? Ita quoque laudati Patres in objectione, etsi subin quædam in mystico, tropico et morali sensu exponant, litteralem tamen simul alibi retinent, nec exclu­ dunt. Et vero in sensu litterali partem posteriorem cap. 6. Joan, de Eucha­ ristia et manducatione reali carnis Christi S. Basilics sumit in Regulis Moral. Reg. 21. cap. 1. (opp. t. 2. p. 253. G.),S. Hierox. epist. 120. (al. 150.) ad Hedibiam c. 2., S. Ave. L. 1. de peccat, mer. cap. 20. n. 26. ubi, Domi­ num audiamus, inquit, non quidem hoc de sacramento lavacri dicentem, sed de sacramento sancta mensœsuœ... Nisi manducaveritis, etc. 2-40. Ad^. R. A’, Ant. et prob. D. min. Excludit manducationem realem in sensu Capharnaitarum C. sensu sacramentali Ar. Eam enim manducatio­ nem tantum excludit, quæ facinus, vel flagitium importat ; talis quidem est manducatio Capharnaitarum sensu, quo caro Christi cruente, visibiliter con­ cisa et dilaniata sumenda putabatur; nun vero ea, qua caro Christi sacramenlaliter, h. e. invisibiliter, sine ulla sui læsione, rcaliler tamen sumitur. Dnm vero ait, verba illa Christi figurata esse, vel figuram, loquitur in sensu priore ; scilicet esse figuram crucifixionis Christi, sive carnis Christi crucifixœ, vulneratæ; quia verba hæc : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, populari sensu, ut apud Capharnaitas, manducationem vulgarem ad instar reliquarum carnium sonant : verum hoc populari sensu figura sunt, non corporis Christi simpliciter, sed crucifixi ; ideoque hinc monemur, commu­ nicare passioni Domini; suaviter et utiliter recondere in memoria carnem ejus crucifixam. Etsi vero in dato sensu verba Christi figurata sint, vel figura ; non tamen ideo manducatio realis alia camis Christi, sive sacramentalis, modo invi­ sibili, sicque spiritali excluditur; duplex enim figurata Scripluræ locutio, vel figura distingui debet ; figura tantum, dum verba non significant id, ad quod significandum instituta sunt, sed transferuntur ad aliud. Sic figura tantum est, dum Christus dicitur lapis angularis, via, vitis, etc. Figura non tan­ tum. dum verba quidem id significant, ad quod sunt instituta, id tamen, quod exprimunt, figura est rei alterius. Hæ figurae non excludunt veritatem rei; ut patet ex illo ad Gal. 4. cit. Sic ait Apostolus 1. ad Cor. 10. omnia Judœis in figura contigisse; non quod reipsa sic non contigerint, ut in S. Scriptura referuntur. Sic juxta Augustin. ipsum L.eod. 3. cap. 12. unctio qua mulier pedes Christi unxit, et matrimonium, quod Oseas cum muliere DE euchaîustiæ: veritate. 317 fornicaria contraxit, flguræ erant rerum aliarum ; quæ tamen interim dubio procul suam relinebant realilalem. Talem vero figuram continent ex mente Augustini verba : nisi manducaveritis, etc.; quæ scilicet rei veritatem simul exprimit, non excludit; quia eodem c. 12. n. 20. ut quam dederat regulam confirmet, de Patribus veleris Testamenti ait : quidquid ibi tale narratur, non suium historice ac proprie, sed etiam figurate ct prophetice acceptum inter­ pretandumest ; clare innuens, se hoc loco loqui dc figuris, quæ simul veri­ tatem exprimunt rei. 241. Sed, inquies, S. Aug. figuram tantum hic intelligere dicendus est; quia in Psal. 98. n. 9. disserens de hoc cap. 6. Joan. Christum proponit dis­ cipulos praesentes alloquentem : Verba, quæ locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Spirilualiter intelligite quod locutus sum : non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi; spirilualiter intel­ lectum vivificabit vos; etsi necesse est illud visibiliter celebrari, oportet tamen invisibiliter inlelligi ; ergo. R. A. Jnt. Textum explico : Non hoc corpus, etc. quoad substantiam N. quoad formam visibilem, sicut hoc videtis, sicut manducandum illud Capharnaitæ putant C. Expositio hæc ipsius Augustini in eodem loco est. Ante enim objecta verba inquit : Spiritus vivificat, caro nihil prodest. Tunc autem, quando hoc Dominus commendavit, de carne sua locutus erat, et dixerat : Nisi quis manducaverit, etc. Scandalizati sunt discipuli ejus quidam; acceperunt illud stulte, carnaliter illud cogitaverunt, et putaverunt quod prœcisurus esset Dominus particulas quasdam de corpore suo, et daturus illis; et dixerunt : Durus est hic sermo. Ipsi erant duri, non sermo ; etenim si duri non essent, sed mites essent, dicerent sibi : Non sine causa dicit hoc, nisi quia est ibi ali­ quod sacramentum latens... quod illis discedentibus, qui remanserunt, didi­ cerunt... Spiritus est, qui vivificat; caro autem nihil prodest, etc. Ergo non negat, sed affirmat S. Aug., Christum de reali manducatione suæ carnis esse loculum; de carne sua locutus erat, etc. Sed negat solum, hic sermonem esse de manducatione carnis in forma visibili, sive carnali, ut stulte putarant Capbarnaitae; hocque sensu caro nihil prodest. Plenam hæc lucem ex iis accipiunt, quæ paulo superius eodem loco disse­ rit Aug. Quærit, quodnam sit scabellum pedum Dei, de quo in laudato Psab98. Adorate scabellum pedum ejus ? Tum proponit sibi illud Is. 66. Coe­ lum mihi sedes est, et terra scabellum pedum meorum. Post hoc sibi objicit : quomodo adorari potest terra, cum Scriptura jubeat : Dominum Deum tuum adorabis, Dent. 6. Ac respondet : Fluctuans converto me ad Christum... suscepit enim de terra terram : quia caro de terra est, et de carne Mariœ car­ nem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit ; nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit ; inventum est, quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando. Ubi Aug. duo inquit : primum, quod ipsam carnem, quam a Maria acce­ pit, in qua ambulavit, nobis dederit manducandam; alterum, quod ante­ quam manducetur, adorari debeat, et quidem adoratione debita Deo; dc hac enim sola anxius erat S. Pater; sed merum carnis Christi signum, figura MDBMW 318 DE SACRAMENTO EUCHARIST I.E. DE EUCHARISTIÆ VERITATE. inanis sine re. sic adorari non potest, ut fatentur adversarii ; ergo supponit S. Aug., realiter adesse ct manducari carnem Christi. Dum proinde dixit inferius : non hoc corpus, quod videtis, etc. non manducationem sacramentalem, spiritualem, h. c. invisibilem, sed quæ fit carnaliler, Capbarnaiticam exclusit. ARTICULUS Π. AN REALIS SUBSTANTIALE PRÆSENTIA CORPORIS ET SANGUINIS IN EUCHARISTIA PROBETUR EFFICACITER EX VERBIS INSTITUTIONIS? 242. Verba, quibus Christus Eucharistia» sacramentum in cœna ultima instituit, ita referunt Evangelistæ 1res, Matthæus, Marcus, Lucas, quæ repetuntur ab Apostolo L ad Cor. il. 24. Matlh. cap. 26. v. 26. Ca nantibus autem eis, accepit Jesus panem, et bene­ dixit, ac fregit, ded iique discipulis suis, et ait : Accipite et comedite : Hoc est corpus meum. Et accipiens calicem gratias egit, et dedit illis dicens : Bibile ex hoc omnes: Hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro mullis effundetur in remissionem peccaturum. Marc. cap. IL v. 22. Et manducantibus illis, accepit Jesus panem; et benedicens fregit, et dedit eis, ct ait : Sumite, hoc est corpus meum. Et accepto calice, gratias agens dedit eis ; et biberunt ex illo omnes, ct ait illis : Hic est sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur. Luc. cap. 22. v. 19. Et accepto pane gratias egit, et fregit, cl dedit eis dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. Quæritur nunc, utrum ex verbis institutionis, quæ in his continetur : Hoc est corpus meum ; Hic est sanguis meus, realis præsentia corporis et san­ guinis Christi in Eucharistia efficaciter probari possit? Hujus quæslionis resolutio ab hac priore altera dependet : utrum relata verba institutionis in sensu proprio ac naturali, vel figurato, h. e. res significata dicatur dc solo signo, sumenda sint? Si primum, ut verba luce clariora sonant, vicerunt Catholici. ■ 213. Dico. Verba Christi : Hoc est corpus meum : Hic est sanguis meus, in sensu proprio ac naturali délient intelligi ; ut proinde cx iis efficaciter et invicte probetur realis ac substantialis præsentia corporis et sanguinis Christi in Eucharistia. Prob. /. Si Christus hæc verba locutus non fuisset in sensu proprio, propositio ejus fuisset 1°. absurda cl ridicula; 2°. fallax, et gravissimi erro­ ris occasio : atqui neutram citra blasphemiam dici, vel cogitari de Christo potest ; ergo. 1°. Fuisset absurda cl ridicula; fuisset enim contra omnium inter se colloquenlium consuetudinem et leges, juxta quas omnia quæ proferuntur ab hominibus, instar rerum, et ut in se sani, délient intelligi, nisi constet, ea instar signorum esse accipienda ; neque nomen rei signifkalæ unquam tri- 319 Imi potest signo arbitrario alicui omnibus incognito, ac recens primum instituto a loquenle , nisi monilis prius auditoribus. Cujus est ratio, quod alioquin non inlelligalur propositio; locutio tamen instituta sit ad manifes­ tandos sibi mutuo conceptus. Unde risui se exponeret, qui in nemore deam­ bulans proceram quercum assumpsisset sibi in signum Alexandri M. et supervenienti homini ante non monito diceret monstrata quercu : Hic est Alexander magnus ; aut si leonem sibi elegisset in ejusdem regis signum, viso forsan leone diceret hominibus prius non monitis : Hic vicit Darium. Atqui panis et vinum non erant signa corporis et sanguinis Christi tunc cognita Apostolorum ulli; tunc enim primum Eucharistia instituebatur : neque Christus etiam ullo modo monuit vel ante vel post sua verba Aposto­ los, se panem pro signo sumere sui corporis , ac nomen rei significalæ ipsi signo tribuere ; ergo. Unde etiam 2°. Fuisset fallax ; quia Apostoli non poterant non verba Christi, ut sona­ bant, accipere ; cum enim nemo soleat virorum sapientum verba detor­ quere in sensus plane alienos; praeterea prorsus alienum sit a communi hominum loquendi modo, sine praeparatione audientium, signo alicui novo dare rei significabo nomen; Apostoli vero designo nihil scirent, verba Christi debebant in proprio sensu accipere, inque eo acquiescere, speciali­ ter etiam ideo, quod summam ejus nossenl sapientiam, cui nihil absonum excideret; infinitam ejus potentiam, qua efficeret facile, quidquid vellet. Si igitur noluisset Christus, ut in proprio verborum suorum sensu acquiesce­ rent, iis illusisset, fuisselquc ipsis et Ecclesiæ occasio in re gravissima errandi, quod est blasphemum dicere. 244. Prob. II. Si Christus verba sua voluisset in sensu figurato intelligi, id, ut ex modo dictis præcideret erroris, imo idololalriæ causam, manifes­ tasset Apostolis, idem retulisset saltem Evangelistarum aliquis, dum insti­ tutionis verba referunt; tum ex eadem causa ante data; tum quia solerter solent Evangelistæ alias se invicem supplere in rebus minoris momenti, ut, quod unus obscure, vel figurate proposuit, explicet alter; aut si quæ sit in verbis Christi ambiguitas, hæc tollatur. Ita e. g. Josephus paler Christi dicitur ; sed ne falleremur, ait Lucas, ut putabatur. Dum dixit Christus : Solvite templum hoc; Joannes clarum reddidit cap. 2. 21. Ille autem dicebat de templo corporis sui. Cum S. Matthæus Joannem Baptistam vocasset Eliam ; declaravit Lucas , cum fuisse talem spiritu et virtute. Cum dixisset Samaritanæ Dominus: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in celernum ; ne quis falleretur putando, ipsum aquam naturalem salutis opera­ tricem daturum bibendam , id continuo exposuit Joannes cap. 7. 39. Hoc autem dicebat de spiritu, quem accepturi erant credentes, etc. Verum hic in re longe majoris momenti, unde praeviderat Christus, gravissima oriri scandala posse, nisi declararet, se loqui de signo tantum sui corporis et sanguinis, nec verbulo id significavit ipse, nec Evangelista quispiam ut ante dicendo : Hoc autem dicebat de signo sui corporis, sanguinis. 243. Prob. III. Si Christus verba sua, quibus Eucharistiam instituebat, non protulisset in sensu proprio, sed figurato; ergo vel quia non potuisset dare corpus suum manducandum rcalitcr ; vel quia, etsi potuisset, noluisset ; !· H’ 320 DE SACRAMENTO EUCHARISTIA sed neutrum a sanæ rationis homine dici potest. Non primum : undo enim hanc impotentiam demonstrabunt Calvinistæ et Sacramentarii in eo, apud quem non est impissibile omne verbum Luc. 1. 37. numquid a sui infirmitate ingenii divinam metientur potentiam, ut Deus plus non posse dicendus sit, quam ipsorum ingenii precise capiant angustiæ? Si Deus panis et vini sub­ stantiam convertere non potuerit in corporis sui el sanguinis substantiam; dicant igitur, quomodo substantiam aquæ mutare potuerit in vinum, uni­ versum producere ex nihilo , et id genus alia ? Non secundum : quia, si voluisset dare corpus suum manducandum realiler, clarioribus uti verbis non poterat, cur tamen dare noluisse dicatur? Quod si in tanta claritate verborum velint tamen adversarii, hæc figurata esse, quomodo deinceps Arianis, Socinianis persuadebunt ex Scriptura divinitatem Christi; hæc : Ego et Pater unum sumus, sumenda esse in sensu proprio de unitate essentiæ, non figurato de unitate concordiæ, charitatis; cum majora pro se habere in Scripturis fundamenta videantur ambo, Arian i et Sociniani, velut: Pater major me est. Rogo, ul unum sint, sicut et nos, etc.; quam hic adversarii habent pro se ? .·>· • - /> r'i > 4 . 2-46. Prob. IV. Christum hic in sensu proprio, non obscuro et ambiguo, vel figurato loqui oportuisse, fuisseque locutum, reliquæ omnes circum­ stantial exigunt. 1°. Materia; instituebat enim sacramentum, et condebat testamentum, ut nemo negat ; sed utrumque verbis claris et propriis fieri necesse est. Ie. Sacramentum ; cum enim sacramenta in salutem instituantur hominum, eorum institutio debet esse cognitu facilis, fieri verbis in sensu obvio el naturali, nc res subjaceat liti et conlroversiæ, unde sacramentum reddatur tandem dubium, et divina in institutione ejusdem frustretur bonitas. Sic sacramenta Legis veleris, circumcisio, agnus paschalis, etc. verbis semper claris in sensu naturali et obvio proponuntur. Unde et Joan. 3. v. 3. cum prius Christus de instituendo a se Baptismo nonnihil figurate locutus esset: Nisi quis renatus fuerit, mox exposuit : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Quis ergo prudens credat, Christum in nobilissimo religionis nostra sacramento verbis non claris usum fuisse, sed ambiguis , ut ambigi ac controvert! merito possit, quid nobis hoc in sacramento reliquerit? 2°. Testamentum; id enim, ul verbis maxime propriis, nullo modo tropicis vel figuratis fiat, hujus poscit conditio, ne detur hæredibus litigandi occasio. El quis, nisi impostor, in testamento verbis uteretur figuratis, e. g. scri­ bendo hæredi domum, sed hujus intclligendo figuram delineatam in charta; vel legando vinum , sed hederam vini figuram cogitando ? Hinc Exod. 24. ubi instituitur testamentum vetus, propriissimis hoc verbis fil. Jacob Gcn. 49. etsi, dum prophetat, utatur figuris; ubi tamen testamentum condit v. 29., verbis utitur clarissimis. Eadem sermonis simplicitas, idem candor in testamentis Davidis 3. Reg. 2. Tobiæ Tub. 4., etc. reperitur. Ergo multo magis id Christus præslilit, nisi cum tunc impostorem egisse, horrenda cum blasphemia quis dicere velit. 2°. Conditio personarum, ad quas fiebat locutio ; erant enim Apostoli, quos amicos vocaverat ; quibus dixerat, datum esse nossc mysteria regni coelorum, Matth. 13. Quos cum dilexissel, in finem dilexit eos, Joan. 13. DE EUCIIARISTIÆ VERITATE. 321 quibus parabolas solebat exponere : quos quidem alloquebatur eo tempore, quo erat transiturus, el quo impleri, si unqpam, promissum oportebat : 1'emt hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, Joan. 1G. Atqui credi­ bile non est, his perpensis, Christum sub troporum involucris locutum tunc fuisse, vel, si quis in verbis latuisset tropus, vel figura, id ipsis Chri­ stum non exposuisse; quis enim ingenuus morti proximus ita curn amico ageret ? Etsi clarissima sint Salvatoris verba , singulas tamen prope syllabas inva­ dunt adversarii, ut figuram solam ex iis extorqueant, ipso id conquerente Sacramenlariorum patre Luthero, Apologia de coena Dom., ubi inquit : Doctor Carolosladius ex his sacrosanctis vocabulis : Hoc est corpus meum, misere detorquet pronomen , Hoc : Zivinglius autem verbum substantivum, Est, macerat : OEcolampadius nomen, Corpus, torlurœ subjicit : alii totum textum excarnificant. Sed audiamus singulos. 247. Obj. I. Verba Christi : Hoc est corpus meum : Hic est sanguis meus, debent necessario figurate intelligi, ul sensus sit : hic panis est figura, vel signum corporis mei ; vel : significat corpus meum ; ergo. Prob. Ant. 1°. Quia pronomen Hoc demonstrat id , quod Dominus accepit, benedixit, fregit, deditque discipulis dicens : accipite et manducate. Sed quod Christus accepit, benedixit, etc. erat tantum panis; ergo. Prob. 2°. Quia, nisi praedictus sensus figuratus tribuatur verbis Christi, propositio ejus evadet falsa; nam pronomen Hoc in ea propositione sumpta io sensu proprio non demonstrat panem . ejusque species ; quia falsum est, quod panis ejusque species corpus sint : nec demonstrat corpus Christi; quia, dum pronuntiatur particula demonstrativa Hoc, Christi corpus non­ dum adest ; aliud vero, quod ea particula demonstret, assignari nequit. Prob. 3°. Si pronomen Hoc tenens locum subjecti in fine propositionis sit idem, ac corpus Christi, propositio ejusdem esset identica et nugatoria; perinde enim erit, ac si dixisset : Hoc corpus meum est corpus meum : atqui tales propositiones in Christum cadere non possunt. Prob. 4°. Tandem propositionem Christi sensum habere figuratum, con­ stat ex 1. Cor. 11. 24., ubi Apostolus refert verba Christi : Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, nt Vulgata nostra habet ; at in græco textu pro verbo tradetur legitur in praesenti frangitur : atqui corpus Christi verum non frangitur; ergo panis, figura corporis; ergo ct propositio Christi : Hoc est corpus meum, pro solo pane, ceu corporis Christi figura supponebat. 2-48. R. N. Ant. Ad prob. lam. R. D. min. Quod Christus accepit, bene­ dixit, etc., erat panis, qui permansit panis N. qui per verba consecratori a sequentia transiit in corpus Christi C. Quia propositio illa Christi : Hoc est corpus meum, est practica , sicut hæc : sit, fiat lux. Differt vero propositio praclicaa speculativa, quod hæc posterior objectum suum supponat, non efficiat ; prior vero efficiat, quod enuntiat : hinc in propositionibus praeli­ tis, etsi, dum inchoantur, adhuc persistat terminus a quo fit mutatio, ac proinde initio propositionis hujus : Hoc est corpus meum, adhuc subsistat panis ; in fine tamen , dum propositiones practicæ complelæ sunt, terminus v. p. 1. 21 **« •hI Γ«Ι yJ 3*22 DE SACRAMENTO EIT.IIARISTI.E. a quo in terminum ad quem transiit, qui hic est corpus Christi. Solutio ab ipsis Novatoribus admitti debet, qui per verba Christi ex pane communi fieri saltem sacramentalem volunt. Quid enim respondebunt, si proprium ipsorum argumentum sic retorqueamus in ipsosmet : Pronomen Hoc de­ monstrat id , quod Christus accepit, benedixit, etc. Sed quod Christus acce­ pit, benedixit, etc., panis communis erat ; ergo. Dicent haud dubie, id quod panis communis fuerat, evasisse sacramentalem. Igilur ex Scripturio aucto­ ritate recte dicunt Catholici, quod initio merus panis erat, in line in corpus Christi mutatum esse. v» * t? * l 219. Ad prob. 2“. R. >V. sequel, et dico, pronomen Hoc in instanti pro­ nuntiationis suæ nec demonstrare determinate panem præcise, nec deter­ minate panis species, nec sic corpus Christi ; sed aliquid sub conceptu ali­ quo generali et communi utrique, scilicet pani, et Christi corpori, scilicet contentura in generali sub bis speciebus, ut sensus sit : contentum sub his speciebus, hactenus panis nunc est corpus meum; quia pronomen demonstra­ tivum Hoc solitarie ex parte subjecti positum sine adjuncto substantivo non significat aliquid determinate, sed aliquid in generali ac communi, velut si dicas: hoc est aurum, hoc est lapis; sensus est : hæc res est aurum, lapis. Ac nonne, si Christus in nuptiis Canæ conversurus aquam in vinum dixisset : Hoc est vinum, ut certo dicere poterat, eadem esset quæslio? Sed quid respondere possent adversarii aliud , quam quod nos , sensum esse : heee res, contentum in his hydriis est vinum. Et ideo signanter non dixit Dorainus : Hic panis est corpus meum ; ne quis scilicet inde, cum substantia panis non possit esse corpus Christi, inferret, a se tantum sui corporis figu­ ram proponi. Nec refert, quod Christus hcbraice loquens non dixerit, Hoc, sed Hic est corpus meum: nam Ie. sicut Hebræi genere neutro carent in pronomine, ita el in nomine : quocirca etiam corpus hcbraice est generis masculini, et demonstrari potuit per pronomen masculinum. 2°. Potest quoque το hic sumi adjective, ut sensus sit : hic cibus est corpus meum ; sicut etiam in consecratione secunda : Hic est sanguis meus; vel hic calix Luc. 22., cl 1. Cor. 11. sumitur adjective, ut sensus sit : hic potus in calice est sanguis meus. Marcus tamen, Lucas, Paulus, et Grœens Matlhæi interpres in con­ secratione prima genere neutro utuntur ταύτο, etsi άρτος panis apud Grae­ cos ad masculinum genus pertineat. Sed quovis modo το Hoc sumas, sub­ stantive, vel adjective, nihil referi; sensus erit idem : si substantive, sensus erit : Hoc contentum, hæc substantia in communi, est corpus meum : si adjective, Hoc edulium est corpus meum. Sed dices : Plures Doctores etiam Catholici per το Hoc demonstrari panem contendunt. Deinde pronomen Hoc, dura profertur, aliquod præsens demon­ strat; sed dum profertur, panis præsens est. Demum absonum est dicere, per -o Hoc demonstravi substantiam vagam, quæ demonstrari non potest; ergo demonstrat determinate vel pancin, vel corpus Christi. Ad lu“. R. Contendunt demonstrari panem in sensu adversariorum, h.e. qui maneat panis .V. qui non maneat panis, sed fiat corpus Christi C. Sensus propositionis Christi juxta Doctores Catholicos is est : Hoc, quod in prœsenti est panis, est nunc corpus meum. Sed quid hoc adversarios juvat ? DÉ EUCIIAIU3TLE VERITATE. 323 Ji/2""’. R. D. Aliquid præsens demonstrat in recto N. in obliquo, quate­ nus demonstrat substantiam aliquam sub his determinate speciebus C. Nimirum htec ipsa illa differentia est inter propositiones speculativas, et praeficas, quod priores, ut : lux est, objectum supponant; posteriores illud efficiant, nec operentur antequam completae sint. Igitur pronomen Hoc demonstrat quidem corpus Christi, sed in instanti propositionis inchoatae istud tantum significat sub ratione confusa substantiae praesentis, in instanti vein propositionis completae primum determinate et clare. Nonne ita in omnibus propositionibus praclicis, et quæ rerum aliquam successionem involvunt, sc habet? Dicant adversarii, quid demonstrasset το hoc, si Chri­ stus Canae conversurus aquam in vinum, dixisset : Hoc est vinum? Ad 3um. R. Rursus D. Absonum est, το Hoc demonstrare substantiam vagam secundum objectum reale, seu cxislcntem a parte rei C. nihil enim aparté rei indeterminatum est : secundum modum significandi ideæ quæ illud objectum repraesentat .V. Nimirum in propositione practica pronomen illud Hoc primum in propositionis fine rem praesentem determinatam significat, quia tunc primum operatur objectum suum; dum igitur initio pronomen pronuntiatur, significat quidem illud,etiam objectum, at non clare, quia hoc nondum real i 1er exislit ; sed solum sub ratione confusa sub­ stantial pnesentis. Unde redit data retorsio ad objectionem praecedentem. 250. Ad prob. 3am. R. iY. sequel. Non ideo propositio est continuo idenlica, quia subjectum est re idem cum attributo ; alias foret idenlica hæc : Homo at animal rationale; illa Malth. 17. Hic est Filius meus dilectus, el similes innumeræ; sed idenlica propositio est, quæ non solum ex parte subjecti et praedicati exprimit idem, sed etiam eodem modo ; vel quando praedicatum non affert subjecto notionem novam. Verum in propositione Christi : Hoc ed corpus meum, per pronomen Hoc ex parte subjecti corpus Christi signi­ ficatur tanturn confuse ; ex parle prædicali autem distincte et clare. ftl.Adprob. 4am. B. 1°. In textu græco poni tempus praesens pro proxime faturo, more in Scripturis perquam frequenti, ut sensus sil : Hoc est corpus meum, quod pro vobis proxime frangetur, non quidem quoad ossa, sed quoad carnem dilaniatam et crucifixam. R. 2°. Frangere in Scripturis etiam pro dare, distribuere sumitur: Is.58. 8. Frange esurienti panem tuum. Thren. 4. 4. Parvuli petierunt panem, nec erat qui frangeret eis. In hac vero acceptione sensus erit : quod pro vobis datur, ut Lucas ait. R.3°. Etiam D. Corpus Christi verum non frangitur ratione sui C. specierum.V. Dicitur frangi ratione specierum, sicut tangi, manducari, etc. 252. Obj. II. Nihil novi in Scripturis est, quod verbum est sumatur pro significat, nornenque rei significatae tribuatur signo; ergo idem in verbis Christi fieri, dici poterit. Prob. ?tnt. Sic 1°. Gen. 41. 26. dicitur: Septem boves pulchrœ, et septem spiaeplenœ septem ubertatis anni sunt, h. e. significant. Pariter Daniel in­ terpretans praegrandis statuæ visum Nabuchodonosori, Tu es, ail cap. 2. 38, «put aureum. I t ÿr 't I i ί a- 324 DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 2°. Gen. 17.10. Circumcisio pactum esse dicitur : Hoc est pactum meum, quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum; ubi τδ est rursus signum tantum sonat. 3°. Exod. 12. De agno paschali dicitur : est phase, seu transitus Domini h. e. signum transitus. 4°. Christus Matth. 23. exponens parabolam seminis frequenter nomen rei significat® signo tribuit, τδ est usurpans pro significat; velut : Semen est verbum Dei, ager est mundus. Bonum semen sunt filii regni. Zizania filii sunt nequam. Messis consummatio seculi est, etc. 5·. Paulus 1. Cor. 10. 4. similiter de petra, ex qua Judæis in deserto pro­ fluebat aqua, loquens, petra, inquit, erat Christus. Similia plura in Scriptu­ ris occurrunt. Imo 6°. In ipsis secundæ consecrationis verbis apud Lucam : Hic est calix, no­ vum testamentum in meo sanguine, ubi τδ est sumitur pro significat; nam sensus est : est signum testamenti novi. t I 1 253. R. .V. Cons. Ingens enim discrimen est inter propositionem Christi, et allata exempla; adeo ut hæc, nedum faveant, sed potius dogma catholi­ cum pleraque illustrent, et firment regulam in prob. P traditam. Diximus nimirum, ut signo possit tribui nomen rei signiticatæ,hoc debere esse cogni­ tum, vel quia est signum rei naturale, vel arbitrarium ; sed jam in usu inter homines; vel, si prorsus incognitum sit, ac nunc primum a loquente assumptum arbitrarie, nonnisi altero de hoc monito per explicationem. At in plerisque objectis animi jam sciebant sibi signa proponi, tantumque erant solliciti, quarum rerum Signa essent. Nam 254. Quoad 1““. R. Pharao Gen. 41. qnærit interpretationem somnii ha­ biti, proinde quid boves et spicæ significent visæ per somnium. Respondet Joseph, septem boves pulchras esse septem ubertatis annos; ergo cum respon­ sio ad mentem interrogantis est, facile intelligitur, per septem boves signi­ ficari septem annos. Idem de Daniele est ; quem interrogaverat Nabuchodonosor, quid visa statua portenderet. At quis simile quid in verbis Christi delegat? Generaliter etiam loquendo in omni visione prophetica futura* cnjusdain reipræsaga, quod menti objicitur, necessario rei alterius imago et figura esse intelligitur. 255. Quoad 2°”. R. Imprimis gratis supponitur ab adversariis, quod pactum affirmetur de circumcisione; ac si sensus esset : Hoc (scilicet circum­ cisio) est pactum meum; sed circumcisio solum asseritur ceu conditio pacti, et fœderis signum , ut sensus sit : Hoc est pactum meum , quod vobiscum pango, sed ea conditione, ut omne masculinum circumcidatis, quæ signum sitinili fœderis : Et circumcidetis carnem preeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. Deinde, esto gratis, pacturn affirmari de circumci­ sione; hanc tamen nonnisi signum esse Scriptura explicasset : signum fœde­ ris. At ubi Christus sive ante, sive post verba sua vel a longe quid de signo innuit? 2ôb. Quoad 3”m. R. Falsum, Exod. 12. ~ocst sumi pro signifient; sed loeu· lio : Agnus est phase, seu transitus, est propria, et idem sonat, ac : agnus DE EUCHARISTIÆ VERITATE. est victima transitus. Nimirum solent liebræi et S. Scriptura sacrificia de­ nominare a rebus, quarum causa offeruntur : sic sacerdotes dicuntur co­ medere peccata populi, h. e. victimas pro peccato oblatas; sic dicente Apo­ stolo : Christus pro nubis peccatum factus est; h. e. hostia pro peccatis nostris; sic Luc. 22. Necesse erat occidi pascha, h. e. paschalem victimam. Deinde iterum, permisso gratis, τδ est in objecto textu sumi pro significat; diligenter tamen id slalim monuisset S. Scriptura v. 27., quod sit victima transitus Domini; sicque rursum, ut ante, inter propositionem Christi dispar esset ratio, qui, si signum merum corporis intellexisset, id aliquo modo monuisset, imo monere debuisset; sed ubi unquam vel ille Apostolis, vel hi nobis minimum quid de signo nudo tradiderunt? 257. Quoad 4um. R. Christus parabolam proposuerat; omnis vero parabola rerum aliarum nonnisi adumbratio est. Nec ignorabant discipuli, a Christo parabolam proponi ; unde dicebant : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri; igitur et noverant, nonnisi signa contineri in dictis Christi ; quæ etiam poscentibus ipsis exposuit, dicendo : Semen est verbum Dei, eic. sive per semen significatur verbum Dei. Eadem responsio ad similes locutiones parabolicas Christi inserviet, velut dum ait : Sum ostium, via, vitis, etc. 258. Quoad 5"ra. R. Apostolum petram figurate sumere, ipse Corinthiis satis declarat ; horum etiam animi jam præparali erant ipso Pauli sermone ad mysticas significationes quærcndas in iis, quæ Judæis Ægypto egressis acciderant. Jam enim dixerat, omnes eos baptizatos esse in nube el in mari, ut innueret, figuram id fuisse nostri baptismatis : eamdem eos escam spirita­ lem manducasse, et polum spiritalem bibisse, scilicet in figura : petram etiam, de qua biberant, vocaverat spiritalem; dum proinde dixit : petra au­ tem erat Christus, non poterant non intelligere Corinthii, petram fuisse figir ram Christi ; piæsertim cum id clare diceret subdens : Hæc omnia in figura contingebant illis. Ncc referi, quod dicat Apostolus : Patres nostri eamdem escam spiritalem manducaverunt; hi vero manducaverunt in figura: nam sensus est, quod eam escam manducaverint inter se; non vero nobiscum quoad realitatem, etsi quoad significationem ; juxta illud Joan. G. Non sicut Patres vestri manducaverunt manna; et S. Aug. Idem in mysterio cibus et potus illorum, qui noster; sed significative idem, non specie; quia idem ipse Christus in petra illis figuratus, et nobis in carne manifestatus. 259. Quoad 6um. R. Vox Calix equidem tropice sumitur, continens nimi­ rum pro contento; sed tropus hic adeo vulgaris est usus inter homines, ut ipsae voces proprias. Etiam Lucas se tropice loqui innuit referens Christi verba prævia : accipite, ct bibite; sed vas non bibitur. Item hæc sequentia : qui pro vobis fundetur; sed vas ipsum non funditur. Pariter signum illud externum, quo voluntas ultima exprimitur, dici testamentum, neminem latet mortalium; quin adeo communi inter homines usu c. g. scriptura qua defuncti testatoris ultima voluntas exprimitur, dici testamentum consuevit, ut vox ferme propria censenda sil, etsi revera instrumentum hoc scriptum ullimæ voluntatis nonnisi signum sit. Ha apud Lucam sanguis in calice conlentiB dum testamentum vocatur, facile erat intelligere sensum ; scilicet 326 ' e- DE SACRAMENTO EUCHARISTLE. esse signum foederis novi, quo simul hoc confirmetur. Ac tandem id pla­ nius faciunt Matthæus et Marcus diceudo : Hic est sanguis meus novi Testa­ menti. 260. Obj. III. Alia Scriptune loca cogunt verba Christi in figurato sensu accipere; ergo. Prob. Ant. 1°. Etsi Christus Joan. 15. 1. de sc dicat : Ego sum vitis cera; figura tamen subesse intelligitur; ergo etiam dum dixit Joan. 6. Caro mea vere esi cibus, Malth. 26. Hoc est corpus meum. 2°. Post consecratum calicem ; quod in eo contentum erat adhuc vinum vocat genimen vitis Malth. 26. 29. Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. 3°. S. Scriptura negat, Christum post suum in coelos ascensum amplius in mundo permansurum Joan. 12. Me non semper habebitis. Juan. 16. Relin­ quo mundum; ergo non est in Eucharistia reali ter præsens. 261. R. N. Ant. Ad prob. l,n. C. Jni. .V. Cons. Nam cum Christus se vitem veram diceret, continuo, quo sensu loqueretur, exponebat ; nimi­ rum , quod comparationem institueret se inter et vitem quoad quasdam ejus proprietates, itaque se locutum metaphorice; subdit namque : Sicut palmes non potest ferre fructum a semelipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis, etc. Nunquam vero Christus, vel Evangelistarum aliquis verbulo innuit, verba Eucharistiæ institutae sensum habere figuratum. Prae­ terea passim, quando Christus loquebatur sub metaphora aut parabola, verum sensum ex ejus sermone licuit inlelligere; velut cum diceret : Pater meus agricola est Joan. cit. cap. la. v. L, Ego sum ostium, Joan. 10. 7., Sum Pastor bonus, ibid. v. 14., etc. Demum observamus, aliud esse metaphoram et parabolam ; aliud propo­ sitionem , in qua signo nomen rei significatæ tribuatur ; non enim ab uno genere ad aliud tenet consequentia. Poterat proinde dicere Christus : Sum vitis, ostium, etc. ob similitudinem quamdam, quam cum his rebus habet. Al poteratne pari cum veritate dicere, digito quamdam vitem demonstrans, aut ostium : Christus est hæc vitis : est hoc ostium ? vel vice versa : Hæc vitis est Christus: Hoc ostium est Christus? Minime sane. Igitur et inter ipsas propositiones et locutiones diversitas est. Ad prob. 21B. R. 1°. Cum S. Fulgentio epist. 1 i. ad Feriandum, q. 5. n. 13. aliisque, verba objecta pertinere ad calicem paschalem , quem ritu Judæorum ante Eucharislicam cumam hauserat Christus, ut ex S. Luca colligere est, qui verba illa aperte calici paschali tribuit cap. 22. v. 17. R. 2°. Dato, quod ad calicem Eucharislicum pertineant, dici potest, calicem consecratum dici genimen vilis, quia cx vino factus, et ob vini species, sicut 1. Cor. 10. corpus Christi panis dicitur, quia ex pane est, remanentque panis species. Sic Evod. 7. serpens a Moyse productus appellatur virga, quia ex virga factus. Ad prub. 3"°. R. Scriptura negat lanium , Christum non permansurum in mundo modo visibili, ac naturali, quo solebat anle conversari inter homines. Sed hoc non obstante esse potest in Eucharistia sacramcntaliter. et im isibili DE EUCHARJSTI/E VERITATE. 327 modo. Et vero qui dixerat : relinquo mundum, etiam promiserat : Ego wbiscum sum usque ad consummationem seculi, Malth. 28. 20. Objectiones ex ratione petilas, quibus probare nituntur adversarii implicantiam præscntiæ realis Christi in Eucharistia , solutas vide cap. seq., ubi de modu cxislentiæ Christi in Eucharistia disseremus. ARTICULUS III. AN EX NON INTERRUPTA TRADITIONE HABEATUR REALIS CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI IN EUCHARISTIA PRÆSENTIA? Cum, ut ex disputatis hactenus vidimus, adversarii sui præsidium erroris iii Scripturis non habeant, ad priorum seculorum Patres confugiunt, quos, qui primis quinque seculis floruerunt, uno omnes ore sibi patrocinari jactant Sacramentarii cum Boquino L. de cœn. Dom., Calvinistæ cum Cal­ vino in Admonit. ult. ad Wesphalum, ac Petro Martyre Præfat. Defensionis contra Gardinerum. Sequentium seculorum Scriptores non æque reverentur. Nimirum in sec. VII. circa an. 636. primum Anastasium Sinaitam fuisse, qui prima realis præsentiæ fundamenta jecerit, Blondellus Calvinicola in paucis strenuus contendit. Alii cum Claudio praecone Calvinista primum dogmatis de reali praesentia fundatorem Paschasium Radbertum Corbeiensis monasterii abbatem volunt circa annum 831. in edito Libro de corpore ct sanguine Domini, jactaque ab eo erroris zizania ita sensim in Ecclesiæ agro dormientibus pastoribus se diffudisse, ut, cum sec. XI. Berengarius repur­ gandam ab errore Ecclesiam suscepisset, ceu hæreticus damnaretur. Verum feliciusne ad primos Ecclesiæ Patres, quam ad S. Scripturam provocent, mox patebit. 2G2. Dico. Dogma catholicum de reali Christi in Eucharistia præsentia invicte ex SS. Patrum omnis ævi consensu eluc.el. Ne vero in iis referendis modum excedamus, et propositos limites scholastici tractatus; ex quolibet scculo paucos seligemus, Patres deinde universim certas ad classes revoca­ turi. Igitur, Seculo II. S. Ignatius M. epist. ad Smyrnæos c. 7. catholicum dogma nitide referi, Hærelici, inquiens. ab Eucharistia et oratione abstinent, eo quod non confiteantur Eucharistiam carnem esse Salvatoris nostri Jesu Christi, quæ pro peccatis nostris passa est. Hæc vero epistola una ex S. Martyris epistolis genuina est; quod ct ostendi dissert. P. de sacram. Ordin. Ergo in sec. I. Ecclesia Eucharistiam Christi veram esse carnem credidil. Obiit autem RomæS. Martyr initio sec. II. an. 108. S. Justinus A pol. 2*. (al. 1*. n. 63.) ad Antonin. Imp. scripta circa an η. J 50. Quemadmodum, inquit, per verbum Dei caro factus est Jesus Christus, Salvator noster, et carnem et sanguinem salutis nostrœ causa habuit ; ita etiam eam, in qua per preces verbi ejus ab ipso profecti gratiæ sunt actœ, alimoniam, unde sanguis et caro nostra per mutationem aluntur, incarnati illius Jesu carnem et sanguinem esse edocti sumus; scilicet ex verbis Christi instituentis Eucharistiam, ad quæ deinde appellat. Hic vero distinctio illa de it 328 DE SACRAMENTO EUCIIAR1STI.E. figura corporis locum non habet ; nam ail S. Paler, sic carnem Christi el sanguinein esse in Eucharistia, sicut carnem el sanguinem assumpsit incar­ natus; ergo nivere, non figurate carnem induit in incarnatione; sic vera, non figurata caro in Eucharistia est. Comparatio vero Justini præcise ad veritatem et realitatem carnis in utroque mysterio instituitur ; quia Justini scopus tantum erat, edocere Imperatorem et Senatum Romanum, quid rei in Eucharistia manducarent Christiani. Unde hinc Lutheranus male infer­ ret : ergo sicut in incarnatione divinitas non est conversa in carnem; sic substantia panis in Eucharistia non convertitur in Christi corpus; quia, quo modo vera Christi caro in Eucharistia sit, S. Pater enucleatius expo­ nere non intendebat. Sed, inquies, Justinus ibi Eucharistiam alimoniam vocat, ex qua sanguis et caro nostra per mutationem aluntur ; quod Eucharistiæ, si ea sanguinem Christi verum, veramquecarnem continet, convenire non potest. R.S. Justinum non asserere, Eucharistiam ipsam esse alimoniam, vel ci­ bum, ex quo per mutationem, ut in cibis vulgaribus fit, nostra aluntur cor­ pora ; sed cibum, ex quo sanguis et caro nostra per mutationem aluntur, fieri Eucharistiam, et Eucharistiam esse corpus Christi factum, et sangui­ nem. Cæterum anet quomodo vis nutriendi etiam Eucharistiæ insit, expo­ netur cap. seq. SeculoIII. S. Iren.eus contr. hæres. L. 4. c. 18. n. 3. Quomodo, ait, rursus dicunt Valentiniani) carnem in corruptionem devenire, ct non percipere vi­ tam, quæ corpore Domini et sanguine alitur?... Quemadmodum enim qui est a terra panis percipiens invocationem Dei, jam non communis panis est, sed Eucharistia, ex duabus rebus constans, terrena et coelesti : sic et corpora nostra percipientia Eucharistiam, jam non sunt corruptibilia, spem resur­ rectionis habentia. Clemens Alexandrinus Pædag. L. 1. c. 6. (opp. p. 102. B. C. edit. Morelli Paris. 1629.): Una, inquit, sola est mater virgo; mihi autem placet eam vocare Ecclesiam. Lac non habet mater hæc sola, quia sola non est mulier... Ideo autem lac non habuit, quod lac esset hoc infantulum et pulchrum atque appositum corpus Christi, Verbo nutriens novellam congregationem, quam ipse Dominus carnali labore peperit, et quam ipse fasciis alligavit Dominus pretioso sanguine suo. 0 sanctum partum ! o sanctas fascias ! Verbum est omnia infanti, et pater et mater, et paulagogus, et altor. Comedite, inquit, meam carnem, et bibite meum sanguinem. Hæc apposita et convenientia ali­ menta nobis suppeditat Dominus, et carnempreebet, et effundit sanguinem, et ad incrementum nihil deest infantulis. Tertullianus L. de Idololatria cap. 7. invehens in idolorum artifices , qui manibus hoc scelere inquinatis ad Eucharistiam accedebant, inquit: Tota die ad hanc partem zelus fidei perorabit, ingemens Christianum... attollere ad Deum Patrem manus matres idolorum... eas manus admovere corpori Do­ mini, quæ dœmoniis corpora conferunt... Proh scelus’ Semel Judœi Christo manus intulerunt; isti quotidie corpus ejus lacessunt. O manus præcidendœ ! Comparat hic Tertullianus crimen istorum artificum corpus Christi sumen­ tium cum illo Judæorum idem corpus sacrilege contrectantium ; ergo Eucha­ ristia non mera figura est; lata enim differentia est inter scelus, quo per­ sona ipsa Christi, ejusve verum corpus,ac illud quuinanis figura Christi DE EUCHARISTIÆ VERITATE. 329 liber Evangeliortim, imago aliqua dehonoralur; sicut non est proportio inter crimen , quo persona regis ipsa læditur, ct quo ejus imago aliqua vel statua. Sed luculentius L. de Resurrect, earn. cap. 8. nostrum dogma expri­ mit : Caro abluitur, ut anima emaculetur ; caro ungitur, ut anima conse­ cretur... Caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de Deo sagi­ netur. Dixit vero carnem vesci, quia sumitur ore; ergo non spirilualiter solum, sive sola tide, sed etiam materialiter, sive reaiiter sumitur Christi corpus; secus non posset dici, quod caro vescatur, quæ incapax est appre­ hensionis corporis Christi per fidem. Origenes homil. 7. in Num. n. 3. (opp. t. 2. p. 290. A.'), Tunc, ait, in cenigmate erat manna cibus; nunc autem in specie caro Verbi Dei est verus cibus, sicut et ipse dicit : Caro mea vere est cibus. Clarissima hæc Orlgenis verba nec commentario egent; nec ullam patiuntur exceptionem contra­ riam. S. Cyprianus L. de lapsis n. 15.16. eorum crimen, qui in persecutione metu tormentorum fidem negarant, ac postea ab idolorum cultu redeuntes, nondum purgati poenitentia accedebant ad Eucharistiam, ita proponit : Do­ mini corpus invadunt... Vis infertur corpori ejus et sanguini : et plus modo tn Deum manibus atque ore delinquunt, quam cum Dominum negaverunt. Ergo certo credebat Cyprianus, non solam figuram corporis Christi esse in Eucharistia, sed ipsum re; quomodo enim levius peccasse eos dicere potuis­ set, cum Christum abnegarent, idola colerent, quam dum inanem Christi figuram indigne contrectabant? Seculo IV. Patres Nicæni cap. 18. contra Diaconos sic statuunt ; Neque canon, neque consuetudo tradidit, ut hi, qui offerendi potestatem non habent, iis, qui offerunt, dent corpus Christi. S. Hilarius de Trinit. L. 8. n. 13. Si vere, inquit, Verbum caro facium esi, et vere nos Verbum carnem cibo Dominico sumimus ; quomodo non natu­ raliter manere in nobis existimandus est ( Christus)? S. Cyrillus Hierosolym. Catech. mystag. 4. n. 1. 2. ait : Cum ipse ( Chri­ stus ) pronunt faverit, et dixerit de pane : Hoc est corpus meum, quis audebit deinceps ambigere ? Et cum ipse asseveraverit et dixerit : Ilie est sanguis meus, quis unquam dubitaverit, non esse ejus sanguinem? Aquam olim in vinum, quod sanguini affine est, in Cana Galilœœ transmutavit ; ct eum parum dignum existimabimus cui credamus, cum vinum in sanguinem Iransmutavit. Tum addit n. 3. Cum omni certitudine ea tanquam corpus ipsius et sanguinem sumamus. Et n. 9. Islhcec edoctus et firmissima imbutus fide, quod qui videtur panis, panis non est, tametsi gustu sensibilis sil, sed corpus Christi ; et quod videtur vinum, vinum non est, etiamsi ita gustui videatur, sed sanguis Christi... confirma cor tuum. Hic sane vulgaris distin­ ctio de figura penitus eliditur, omneque praecluditur effugium. Hinc ad desperantium delapsi medium, negant Catecheses illas S. Cyrilli esse, quod stylus in Catechesibus mystagogicis non sit omnino similis stylo qusdem Patris in Catechesibus illuminatorum, sive baptizandorum, sed pre hoc aliquanto elevation Verum 1°. ante recent iorum Calvinistarum quorumdam œlatem tota semper Ecclesia Catecheses mystagogicas Cyrillo Hférôsoljm. tiibuit. ?. S. Cyrillus ipse Catech. ult. ad Illuminat, diserte promittit se alias post • »·<«·.· 330 » ΙΈ SACRAMENTO EUCIUIUSTIÆ. pascha daturum Catecheses ; uullw vero aliæ nominari possunt, quam my. slagogicæ. 3®. Nihil valet allata ratio; Catecheses enim illuminatorum pro baptizandis adornaverat ; mystagogicas pro baptizatis ; quid mirum, si pro his stylo aliquando sublimiore uteretur? lis, qui instruuntur, ceu pueris, r/ui6us lacte opus est, prima fidei elementa stylo simplici tradere omnes solemus. S. Gregorius Nyssen. orat. Catech. cap. 37. ( opp. t. 3. p. 104. C. ) : Recte, inquit, Dei verbo sanctificatum panem in corpus Dei Verbi transmutari credo. Et paulo supr. ( ibid. p. 102.1). ) quaestionem quam in hoc cap. 37. tractan­ dam susceperat, ita delinit : Oportet considerare quomodo fieri potuerit, ul unum illud corpus, quod tam multis fidelium millibus in universo orbe terra­ rum semper distribuitur, totum per partem sil in unoquoque, et ipsum in se lotum maneat. Hanc autem quaestionem co modo solvit (ibid. p. 105. A.) : Per suagraliœ dispensationem, se per carnem inserit omnibus credentibus, com­ mixtus et contemperatus corporibus credentium... ul unione cum eo quodesl immortale, sit etiam homo particeps incorruptionis. Hæc autem dat, virtute benedictionis, in illud transelementata eorum qua apparent natura. S. Ambrosius L. de Mysteriis cap. 9. in eo lotus est, ut realem Christi præsenliam in Eucharistia commonstret. Forte, ait, dicas : Aliud video, quo­ modo tu mihi asseris quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc superesl ut probemus. Quantis igitur utimur exemplis ! probemus non hoc esse quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit, majoremque vim esse benedictionis quam naturœ; quia benedictione etiam natura ipsa mutatur, Tum exemplo xirgæ Moysis in serpentem mulalœ, et hujus rursum in vir­ gam commutatione, variisque exemplis aliis transmutationum prodigiosa­ rum, subdit n. 52. Non valebit Christi sermo, ut species mutet elemento­ rum?... Sermo Christi qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea qua.· sunt, in id mutare , quod non erant ? Non enim minus est, novas rebus dare, quam mutare naturas. Et n. 53. Prater naturœ ordinem Virgo genera­ vit ; et hoc quod confici mus corpus, cx Virgine est. Quid contra utrumque texturn S. Gregorii, et S. Ambrosii opponant adversarii, nec vidi hactenus; nec quid opponi possi I, video. Seculo V. S. Chrvsostomus homil. 82. in Matth. n. 4. (opp. t. 7. p. 787. C. ) ait : Credamus ubique Deo, etiamsi sensui et cogitationi nos trie absurdum esse videatur, quod dicit... nam verba ejus fallere non possunt; sensus vero noster deceptu facillimus est. Quoniam ergo ipse dixit: Hoc est corpus meum, nulla teneamur ambiguitate. El inf. n. 5. ( ib. p. 788. C. ) Quis pastor unquam propriis membris oves nutrivit? Et quid dico pastores? Mullee matres scepe aliis nutrii ibus infantes dederunt ; ipse vero non ita ; sed ipse nos sanguine proprio nutrivit... Non sunt virtutis humanœ hæc opera. Qui tunc in illa cœna ea confecit, nunc quoque operatur. Ministrorum nos ordinem tenemus; qui vero hæc sanctificat et transmutat, ipse est. Al ipsi Catholici loqui non possunt apertius. Similia vero habet Homil. 24. in cap. 10. epist I. ad Cor. n. 1. el2. ( opp. t. 10. p. 212. 213. ) et Homil. 4G. in Joan. n. 3. ( opp. I. 8. p. 272. ) S. Augustin. I..me. 1. in Ps. 33. n. 10. exponens illud : Et ferebatur in manibus suis, juxta versionem I.XX. Quis, inquit, portatur manibus suis? Manibus aliorum potest portari homo; manibus suis nemo portatur. Quomodo BE EUCHARISTIE VERITATE. 331 inlclligalur in ipso David secundum litteram, non invenimus ; in Christo autem invenimus; ferebatur enim Christus in manibus suis, quando com­ mendans ipsum corpus suum ait : Hoc est corpus meum ; ferebat enim illud corpus in manibus suis. El L. 9. Conf. cap. 13. de matre sua S. Monica inquit : Memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit... unde sciret dispen­ sari victimam sanciam, qua deletum est chirographum peccati; sed victima illa fuit ipsa Christi caro; ergo juxta Aug. ipsa vera Christi caro dispensa­ batur in altari. S. Cyrillus Alexandrinus in Joan. L, 3. : Quocirca nos corpus et membra Christi nuncupamur, ut qui per Eulogiam ipsum in nobis suscipimus Filium.. Quemadmodum enim si quis ceram cerra conjunxerit, utique alte­ ram m altera esse videbit : eodem, opinor, modo, qui Salvatoris nostri car­ nem suscipit, el bibit ejus pretiosum sanguinem, ut ipse ait, unum cum eo reperitur, commixtus quodammodo et immixtus ei per illam participationem, Haul in Christo quidem ipsereperialur, el vicissim Christus in eo. Seculo VI. S. C/ESarius Arelatcnsis hom. 5. de Pasch. Cum reverendum altare cibis satiandus ascendis, sacrum Dei tui corpus et sanguinem fide re­ spice, honore mirare, mente continge, cordis manu suscipe... ad cognoscendum et percipiendum sacrificium veri corporis, ipse (Christus) te roboret, et poten­ tia consecrant is invitet... Eucharistiœ sacra perceptio non in quantitate, sed in virtute insistit... Corpus, sacerdote dispensante, tantum est in exiguo, quan­ tum esse constat m toto. Quod cum Ecclesia fidelium sumit, sicut plenum in universis, ita integrum esse probatur in singulis... Dc hoc pane cum assumi­ tur, nihil minus habent singuli, quam universi. Totum unus, totum duo, totumplures sine diminutione percipiunt : quia benedictio hujus sacramenti scii distribui, nescii distributione consumi. Plura Patrum testimonia qui volet, apud Bellarm. comperiet. Nunc methodo breviore Patres universim ad certas classes reducimùs, quo am­ plius patescat traditio. 2G3. I. Patres tradunt panem transmutari in Christi corpus ; sed hoc falsum esset, si in Eucharistia sola adesset substantia panis, ceu mera figura. Maj. constat ex S. Cyrillo llierosolym. catech. myslag. 4.; S. Am­ brosio dc mysteriis c. 9.,S- Greg. Nyss. orat, catech. cap. 37. ante laudatis. II. Docent, in Eucharistia pro figuris anliquæ Legis rem et veritatem haberi ; sed si Eucharistia nonnisi figura corporis Christi esset, non subsi­ steret doctrina Patrum. Maj. patet ex Origene hom. 7. in Num. supra cit.; S. Cyrillo llierosolym. catech. myslag. 4. n. 5.6. Erant in veteri Testa­ mento panes propositionis... At in Lege nova panis coelestis, poculumque salutis animam et corpus sanci i/icant.... Ne ergo consideres tanquam panem nudum: corpus enim est ct sanguis Christi secundum ipsius Domini verbum. III. In explicando Eucharistiœ mysterio ad omnipotentiam divinam con­ fugiunt, S. Justinus laudata A pol. 2. (al. 1".), S. Cyrillus llierosolym cit. ca­ tech. 4. supra, S. Ambrosius ante relatus L. de mysteriis cap. 9. Quibus acce­ dit auctor antiquus sermonis de cœna Domini, inquiens (opp. S. Cypriani p. 329. edit. Kigali. Paris. 1GGG.) ; Danis iste, quem Dominus discipulis porrigebat, non effigie sed natura mutatus, omnipotentia Verbi /actus est i * s· 332 de SACRAMENTO EUCUARISTl.E. caro. Sed, si Eucharistia figura esset inanis Christi carnis, quid necesse erat ad omnipotentiam divinam, ad stupendum prodigium recurrere, simile mysterio incarnationis, aquæ in vinum conversae, productionis mundi ex nihilo ? IV. Exigunt, ne credatur sensibus deceptioni obnoxiis, sed Chrisli verbis; propter hæc ne dubitetur de veritate et praesentia corporis et sanguinis Christi; S. Cyrilixs cath. 4. cit., S. Ciirysostomus homil. 82. cit., Hila­ rius L. 8. de Trinit. n. 14., S. Ambrosius de mysteriis cap. 9. Sed lepide hoc exigerent in figura vacua , et ipsa re inani, vel nudo corporis signo. V. Dieuut, corpus Christi idem esse in Eucharistia, quod natum ex Vir­ gine, passum , ut S. Ignatius M. epist. ad Smyrnaeos cit., S. Ambrosius pas­ sim. Unde in formula, cui an. 1079. subscribere Berengaiuus jussus, aperte dicitur (Labb. t. 10. p. 378.) : Post consecrationem esse verum Christi corpus, quod natum est de Virgine, etc. VI. Demum Eucharisliæ ea tribuunt, quæ figuræ inani repugnant, et nonnisi soli veroque Christi corpori conveniunt; ut 1°. quod adorandum sit, utS. Aug. in Ps. 98. laudatus supra,aliique ; 2°. quod nobiscum maneat in altari : Quid est altare, ait S. Optat. Milevitan. L. 6. de Schism. Donatist. contr. Parmen, num. 1. nisi sedes et corporis et sanguinis Christi? 3°. quod sedulo cavendum sil, ne quid tanti doni in terram decidat, S. Cyril, catech. m ystag. S. n. 21. ; 4°. quod mysterium Eucharisliæ incomprehensibile sit, nec credi possit, nisi contra rationem pugnetur, S. Cyril, catech. 4., S. Chrysost. homil. 82. in Matth. supr. cit. y ··. M 264. Obj. 1. Ei Origene, qui Comm. in Matth. L. dl. n. 14. (opp. t. 3. p. 499. A. edit. Ruæi. ) ait 1°. Quod sanctificatum est per verbum Dei, et errai ionem, non eæse utentem sanctificat; sed sanctificaret ex se utentem, si verum Chrisli corpus in Eucharistia esset. 2°. Ibid, inquit : Neque bono aliquo privamur exeo, quod non comedamus, de pane per verbum Dei'et orationem consecrato... Neque ex eo , quod come­ damus , bono aliquo abundamus. Atqui maximo privaremur bono , si corpus Christi realiter præsens esset, nec comederemus; et, si comederemus, abundaremus bono ; ergo. 3°. Rursus ibidem asserit : Cibus ipse per verbum Dei et orationem conse­ cratus secundum illud quidem ipsum quod materia constat, in ventrem abit; ergo panis necesse est in Eucharistia sit. Adi’un.R. Sermo est de utente indisposito, quem, sicut quodlibet sacra­ mentum aliud, Eucharistia ex se non sanctificat. Responsio ex contextu con­ stat ; subdit enim : nam si id ita esset, sanctificaret et illum, qui indigne Domino comedit; nec ullus propter cibum infirmus factus fuisset, aut imbe­ cillis, aul mortuus... Proinde in pane Domini utilitas est ei, qui utitur cum intemerata mente, et pura conscientia panis fit particeps. Ad 2°”. R. Iterum sensus est, nos non privari bono aliquo, propterea quod non comedamus indispositi, sive indigni ; ita enim comedendo peccaremus : nec abundare nos bono, si comedamus indispositi; eo quod sic potius pec­ cemus : aliter vero se habet si comedamus, ut par est, dispositi. Rursus con­ stat responsio ex verbis finalibus textus, quæ plerumque ab adversariis non bE EUCUARISTl.E VERITATE. 333 bona fide reticentur : Nam causa privationis, subdit, malitia est et peccata, et abundantiœ causa justitia est. Hinc ad min. patet responsio. Jd3°“. R. N. Cons. Per materiam intelliguntur accidentia, quæ ab au­ ctore dicuntur materia 1°. quia materiam panis repraesentare videntur sensi­ bus; 2°. quia habent rationem materiæ, non quidem respectu formæ alicujus substantialis, sed verborum, vel significationis sacramentalis ; 3°. quia videntur habere effectus eosdem quoad nutrilionem et similia, quos haberent, si adhuc panis adesset substantia; licet effectus illos substantiæ panis alias proprios potius loco ejus substantiæ præstet Deus. 265. Obj. II. Ex S. Augustino. 1°. Epist. 146. (al. 205. n. .3.) ad Consentium dubitat, an corpus Christi in coelo habeat sanguinem ; qua ratione igi­ tur adeo indubitate asseritur Christi sanguis in Eucharistia? 2°. L. contra Adimantum Manichæum cap. 12. η. 3. inquit : Non Domi­ nus dubitavit dicere : Hoc est corpus meum, cum signum daret corporis sui; ergo Eucharistia nonnisi signum corporis Chrisli est. 3°. Epist. 23. (al. 98. n. 9.) ad Bonifacium ait, sacramentum corporis Chrisli ita se habere ad Christi corpus ipsum, sicut sacramentum fidei, sive Baptismus ad fidem: sed hic non semper signum est actualis fidei ; ergo. Ad lom. R. D. Dubitat, an habeat sanguinem quoad substantiam A’. quoad qualitates, alteration! subjectas, corruptibilitatis, etc. C. De hoc enim eum interrogaverat Consentius ; sed affirmare uon volebat, ne hinc sumeretur occasio inferendi, corpus Christi esse corruptibile, quod nolebat Aug. dici ; hinc addit : sed quodlibet quisque addat, corruptionem addere caveat. Ad 2um. R. Explico cum D. Cum signum daret nudum et inane N. con­ junctum cum re significata, sive ipso Chrisli corpore C. Signum corporis Chrisli in Eucharistia sunt species visibiles, sub quibus tamen ipsum latet; hoc vero signum dixit corpus suum, scilicet, sicut alias, res significata de ipso signo prædicalur. Confer dicta de S. Patre in prob. Conclus. Jd3um. R. D. M. Ita se habere in omnibus N. in aliquibus, ut poscebat præsens quæslio C. Quæsierat ex Aug. Bonifacius, cur in baptismo nomine parvuli sponsores dicerent : Credo, etsi infans per ætatem credere non possit? Respondet Aug., infantem dici posse fidelem, vel fidem habere, quia habet sacramentum fidei, nempe baptismum... sicut secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi, corpus Christi est. Unde comparatio in hoc sita est, quod, cum de signo vel eo quod in sacramentis similitudinem habet cum re significata, ipsa res significata dici possit, sicut sacramentum, h. e. signum sive species sensibiles, corpus Christi aliquando dicuntur; ita baptismus possit dici fides, quia est sacramentum, vel signum fidei, et qui proinde baptismum habet, ut infantes, habere fidem dici possit, de quo solo fuerat interrogatus ; unde hic non intendebat exponere, quomodo Eucha­ ristia signum esset corporis Christi, præsentis, vel absentis. 266. Obj. III. Facundus Hermianensis, in opere, quod sexto scripsit seculo pro defensione trium Capitulorum, præsertim Theodori Mopsuesteni, Chri­ stum Filium Dei adoptivum asserentis, ait L. 9. c. 5. sic eum dici, eo quod sacramentum perceperit adoptionis, quando circumcisus et baptizatus est, ac subdit : Potest sacramentum adoptionis adoptio nuncupari, sicut Sacra- 334 ■· UK SACRAMENTO EUCHARISTIE. ; mentum corporis ci sanguinis ejus, quod esi in pane et poculo consecrato, corpus ejus et sanguinem dicimus : non quod proprie corpus ejus sil panis, el poculum sanguis, sed quod in se mysterium carparis ejus sanguinisque contineant... Quocirca sicut Christi fideles sacramentum corporis et sangui­ nis ejus accipientes, carpus et sanguinem Christi recte dicuntur accipere ; sic et ipse Christus sacramentum adoptionis filiorum cum suscepisset, potuit recte dici adoptionem filiorum suscepisse. Sed in hoc ratiocinio supponit, corpus Christi realiterin Eucharistia præscns non esse; ergo. R. .V. min. Ratiocinium enim erat hoc : Ille est filius adoptivus, qui adoptionem suscepit: atqui Christus baptismum suscipiendo suscepit ado­ ptionem ; quia vecte adoptionem suscipere dicitur, qui signum adoptionis, sive baptismum suscipit, sicut lidelcs, dum signum corporis Christi susci­ piunt in Eucharistia, dicuntur suscipere Christi corpus. Sed ex hoc discursu pnesentia realis corporis Christi non modo non negatur, sed potius asseri­ tur; sicut enim, quæ mens Facundi orat, baptismus sic est sacramentum, vel signum adoptionis, ul hanc non significet solum , sed vere eliam con­ tineat. conferatque; sic panis, hujus nimirum species, licet proprie non sit corpus Christi, dicitur tamen corpus Christi, quia ejus est signum, non nudum, sicut nec baptismus nudum signum adoptionis est, sed conjun­ ctum cum re. Verissime eliam dixit, non esse proprie corpus Christi panem, quia 1*. panis consecratus, de quo loquitur, non est panis in substantia, sed ejus tantum species. 2*. Quia etiam Species secundum se non sunt, loquendo proprie, Christi corpus, sed denominative solum, eo scilicet modo, quo signa alias nominibus rerum, quas significant, insigniri solent. At, ne longius, quam par sit, poscatque necessitas, moremur in sol­ vendis objectionibus cætcris, quæ cx Patribus depromuntur, ac formo sine nurnero consarcinantur ab adversariis, regulas quasdam generales statuere visum, ex quibus objectiones cæteræ singuiæ ad genuinam Patrum mentem solutionem capiant. 267. Regula I. Subinde a Patribus Eucharistia signum, figura corporis Christi dicitur. Sic in specie Tertullianus L. 4. contra Marcion. L. 4. c. 40. inquit : Acceptum jxincm et distributum discipulis corpus suum illum fecit, hoc est corpus meum, dicendo , id est. figura corporis mei. Sic tero dicitur 1·. ratione spocicrum, sicut etiam dicitur veritas ratione substanti® corporis Christi, Can. 72. Dist. 2. de Consecr. cx S. Aug. (cx Pascbasio Ratberto L. de corpore et sang. Domini c. 4. n. 12.) : Corpus Christi et veritas et figura est, veritas , dum corpus Christi et sanguis, vir­ tute Spiritus sancti in verbo ipsius ex panis et vini substantia efficitur. Figura vero est id quod exterius sentitur. I nde et Hugo Victorin. ait : Tria sunt in hoc sacramento : species visibiles, veritas corporis et virtus gratiæ spiritualis , quæ rum corpore el sanguine invisibiliter percipitur. Ideoque species visibiles vocat veri corporis el sanguinis sacramentum. 2°. Ratione corporis mystici Christi, Ecclesiæ, cujus unitas por panem ex mullis granis confectum,el vinum ex multis racemis expressum reprae­ sentatur, et ita aliquando S. Aug. exposuit Tract. 26. in Joan. n. 17. 3·. Ratione corporis Christi in cnice immolati, ct cxistcnlis in coelo ; etsi DE EUCHARISTI E VERITATE. 335 enim idem corpus Christi sil existons in Eucharistia, immolatum in cruce, ct nunc existons in cudis; non est tamen idem status, et sic idem sui ipsius diverso respectu esse signum ct figura potest; etsi enim Christus mmc am­ plius mori non possit, nec realitcr separari sanguis ejus a corpore; in Eucharistia tamen vi verborum ponitur formal i 1er ipsum corpus in conse­ cratione prirna, sicut in secunda sanguis ; ct ita quasi in statu mortuo; etsi nec corpus sine sanguine unquam, nec hic sine illo sil. Atque vel hoc posteriore, vel primo sensu Tertul. accepisse figuram dici potest; idque apposite ad ejus scopum, qui voce figura, contra phantasiaslas, qualis War­ den erat, constanter utitur ad probandam veritatem, negans figuram dari, nisi veritatis ; hinc ex illo Apostoli : In similitudinem hominum factus, probat veritatem carnis Christi ; quia alias sequeretur, Christum nec Deum verum esse, eo quod dicatur imago ct figura substantiæ Patris : unde ct L. 5. contra euind. Marcion. cap. 8. inquit : Panis et calicis sacramento jam in Evangelio probavimus corporis et sanguinis Dominici veritatem. Speciato tamen contextu penitius, hæc, id est, figura corporis mei, non ad corpus, sed ad hoc referri debent, ut sensus sil : Hoc, quod in Lege veteri erat figura corporis mei nunc est corpus meum ; proinde per iiguram hyperbaton hic locutus est. Et revera hunc esse ejus sensum, patet 1°. ex immediate sequentibus : figura autem non fuisset, nisi veritatis esset corpus ; ubi hæc, non fuisset, temporis praeteriti, clare indicant ipsum loqui respective ad Testamentum vetus, in quo dicit panem fuisse figuram corporis Christi, ct vinum sanguinis; non respective ad panem Euchari­ stici! m ; secus non dixisset, fuisset, sed esset. 2°. Ex Tertulliani scopo : probat enim ibi, Christum habuisse verum corpus non figuram corporis contra Marcionem , quia corpus Christi iu Testamento veteri præfiguratum fuit in pane apud Isaiam, et sanguis in vino, Is. 63. et Gen. 49. non vero datur figura nisi veritatis. Unde ratiocinium Tertulliani tale est : Corpus Christi in Eucharistia est corpus verum, quia præfiguratum fuit in pane apud Isaiam, figura vero non datur nisi veritatis ; et vacua res, quod est phantâsma, figuram capere non potest; ergo corpus Christi non est phantasticum. Idem probat ex veritate sanguinis in Eucharistia sic : Verus sanguis non est nisi venu carnis, juxta illud Tertulliani : probatio carnis de testimonio sanguinis, etc. Sed iu Eu­ charistia est verus Christi sanguis; quia fuit præfiguratus in vino Is. 63. Gcn. 49. Lavabit in vino stolam suam; non datur vero figura nisi veritatis; ergo Christus veram carnem habuit. 268. Regula II. Eucharistia etiam post consecrationem aliquando panis, fractio panis, sacramentum panis appellatur, 1°. quia est panis non mate­ rialis, sed spiritualis, sive quia corpus Christi nutrimentum est anima·, ut ait Auctor antiquus serm. de cœn. Dom. inter opera S. Cypriani : Hoc sa­ cramentum aliquando carnem ct sanguinem, aliquando corpus suum, ali­ quando panem Christus appellat. Panis dicitur propter nutrimentum vitee; caroct sanguis propter veritatem naturæ; corpus propter unitatem substantice; 2°. quia remanent species panis; 3°. ratione materiæ, quæ in Christi corpus est conversa. Sic Exod. 7. 12. de virga Aaronis jam in serpentem conversa ». Μ··· 7 336 DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. dicitur, quod devoravit virgas magorum : Devoravit virga Aaron virgas eorum. 269. Regula III. Post consecrationem adhuc subinde typus, imago corporis et sanguinis Christi dicitur Eucharistia. Sic S. Ambros. L. 1. deOftic. cap. 48. n. 238. et in Ps. 38. n. 23. inquit ; Umbra in Lege; imago in Evangclio; veritas in coelestibus. EtS. Hieron L. 2. advers. Jovinian. eum sic loquentem inducit, quin idcirco reprehendat. : Dominus in typo sanguinis sui non obtulit aquam, sed vinum. At ita dicitur 1°. sicut supra signum et figura: 2°. in specie, offerri in imagine, quia offertur sub aliena specie; hæc autem oblatio non cuicumque veritati opponitur, sed veritati sub propria specie manifestatæ, quæ nonnisi in coelestibus est ; unde ibidem ait Ambros. : Ante agnus offerebatur... nunc Christus offertur; sed offertur quasi homo, quasi rec ipiens pass iunem. 270. Regula IV. Quidam Patres negant, Eucharistiam post consecrationem dici posse antitypon ; affirmant alii. Sed differentia hæc a diversa vocis acce­ ptione oritur. Nam antitypon pro figura rei absentis, vel adhuc futuræ sumi potest. Sic Apostolus sancta Testamenti veteris vocat antitypa verorum, sive futurorum Testamenti novi. Iloc sensu equidem panis et vinum ante consecrationem dici possunt antitypa corporis et sanguinis Christi ; minime vero Eucharistia ipsa jam consecrata ; cum in hac sub spccicbus Eucharisti­ cis jam sit realiter ac substantialiter præsens corpus Christi ct sanguis. Atque hoc sensu quidam Patres negant Eucharistiam post consecrationem possedici antitypon. Verum præler hanc acceptionem multiplex alia est vocis antity­ pon, in qua Eucharistiæ consecralæ applicari potest. Nam 1°. antitypa dicuntur, quæ typum et formam eamdem referunt, velut autographum et transsumptum. Et sic Christus in Eucharistia potest dici anti­ typon respectu sui ipsius pro alio statu, nimirum ut immolati in cruce ; sicut supra de figura dictum. 2°. Antitypa etiam dicuntur, quæ erant præfigurala, nuneque exislentia sunt, ac tiguræ suæ opponuntur. Sic Lex nova dici potest antitypa veteris; et veritas in re existens per figuras in Lege veteri præsignata. Hoc etiam sensu Eucharistia dici antitypon potest ceu veritas nunc existens, olim præ­ figurala per manna, panes propositionis, sacrificium Melchisedechi. 3\ Eucharistia etiam potest dici antitypa respectu alicujus futuri, non quidem corporis ct sanguinis Christi, sed quatenus futuram significat glo­ riam, cuius pignus est ; sicut sacramenta alia, praeterquam quod sint signa practica graliæ praesentis, simul signa prognostica sunt futuræ glo­ riæ. Singulari tamen modo hoc Eucharistiæ competit. Unde S. Joannes Damascen. L. 4. de Gde c. 13. postquam dixisset, S. Basilium in Liturgia panem et vinum vocasse antitypa ante, non post consecrationem , subjun­ git : Figura porro rerum futurarum idcirco dicuntur ; non quod non vere corpus et sanguis Christi sint: sed, quod nunc quidem divinitatis Christi per ea participes efficiamur, tunc autem intellectuali modo, ac per solum aspectum, sive visionem intuitivam, beatificam. DE EUCHARISTIÆ VERITATE. 271. Regula V. Patres aliquando dicunt, carnem Christi osse manducan­ dam spirilualiter; 1°. ul opponant manducationem carnis Christi mandu­ cationi cruentæ Capharnailicæ, juxta dicta Art. 1.2°. Ut innuant, corpus Christi Eucharisticum cibum esse spiritualem animæ, non corporis, nisi ratione specierum. 3°. Intelligunt idem ac invisibiliter. 4°. Ut indicent, man­ ducationem carnis sine tide, dispositione, devotione non conferre spiritua­ lem fructum, ut τδ spirilualiter sumit Aug. Tract. 26. in Joan. Qui non manet in Christo, el in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat spirilualitercarnem ejus, nec bibit ejus sanguinem (scilicet, fructuose) licet carnaliter et visibiliter premat dentibus sacramentum corporis et sanguinis Christi, sed magis tantœ rei sacramentum ad judicium sibi manducat et bibit, quia immundus prcesujnpsit ad Christi accedere sacramenta. 272. Regula VI. In sec. IX. ct postea quidam negabant, quidam affirma­ bant, carnem Christi in Eucharistiaeamdem esse, quæ nata ex B. Virgine, crucifixa, resurrexit. Sed sola disputatio erat, non decarno Christi quoad substauliam, sed quoad affectiones, statum, ut ex dicendis in sequenti Art. patebit. ARTICULUS IV. AN ET QUOMODO REALIS CHRISTI IN EUCHARISTIA PRÆSENTIA EVINCATUR ARGUMENTO A PRÆSCRIPT1ONE ? Duplici via fidei nostra veritas demonstrari adversus haereticos potest I’. via discussionis; 2°. prescription is. Via discussionis est, cum momenta singillatim pro et contra discutiuntur; quam hactenus partira tenuimus. Brevior via prescript ion is est. Hæc tamen hic non stride accipitur pro exceptione peremptoria, exjuro positivo humano orta, qua omne jus ct actio actoris quoad res temporales eliditur ct perimitur ; sed analogice ad nor­ mam prioris in materia dogmatica præscriptio dicitur, dum adversario oppo­ nitur, perpetuum hunc totius Ecclesiæ sensum fuisse, sicque dogma quod defenditur in possessione manere, eo ex validissimo capite, quod Ecclesia tota ob promissam Spiritus sancti assistcnliam labi in errorem non possit. Maximi hoc argumentum Tertullianus fecit ; unde librum de proscriptioni­ bus adversus hærcses conscripsit sui temporis, quo, ceu methodo stricta æque ac brevi, advei'sarios ad silendum adegit. 273. Dico. Nemo in Ecclesia ante sec. IX. vel inticialus est, vel impugna­ vit praesentiam realcm Christi in Eucharistia; sed ea omnium Ecclesiarum constanti et unanimi fide credita fuit; ut adeo sic solo argumento a proscri­ ptione constet de veritate catholici dogmatis. Prob. 1*. p. 1°. Nullus enim Patrum, etsi, ul vidimus Art. procedentibus, crederent realitatem present iæ Christi in Eucharistia, unquam contra quempiam contrarium asserentem vel scripto, vel voce, vel intra, vel extra Concilium aliquod disputationem habuit. Nec Hæresiologi, qui de hæresibus scripsere, ut Irenæus, Tertul., Philastrils , Epipiian., Aug., Theodoret., Joann. Damascen., etsi quorumdam hærcticorum abusus ct errores circa alia, quæad Eucharistiam pertinent, solcrlcr notarint, aliquando vel unius rnev. p. 1. ν' ·< 337 22 ' ___________________ HUM· 338 t»E SACRAMENTO EUCHARISTIA.*. mineruni, qui malitatem prœsentiæ Christi in Eucharistia in sc, aut directe ncgasset. 2°. In sec. IX. circa annum 818., Pasciiasius Ratbrrtus Corbeiensis Abbas librum conscripsit de Corpore et Sanguine Domini, quo, dum lectoris ani­ mum firmat Scripturarum ct Traditionis auctoritate contra dubitationes, quæ circa hoc mysterium suboriri possent, affirmat cap. 12. ita constans ac necessarium esse Ecclesiæ dc praesentia reali dogma, ut, qui illud non cre­ dit, impio deterior sit. Anno autem 852. scribens libium 12. Commentar, in Matth., camdeniquc constanter tradens doctrinam, monet, esse quosdam, quibus, ut rumore acceperat, non placerent quæ de veritate corporis ct sanguinis Domini scri­ psisset, dicerentque nonnisi virtutem carnis ct sanguinis Christi in Eucha­ ristia esse; verum exposito dogmate catholico, addit (ib. p. 1095. edit. Sirmond.) : Nec mireris, frater, qui forte ista non credis, quia non nostra sunt qwr dicimus. Circa annum vero 860. epist. adFrendcgardum, eosdem oblocutores notat, ct refellit·, ibique sententiam suam ait esso /?dem Sanctorum ; qui vero eam impugnarent, contra ipsum Dominum, omnemque Ecclesiam agere (opp. p. 1631. A. edit. Sirm.) ; et infra : Neminem esse adhuc in aperto, qui hoc ita esse contradicat, quod totus orbis credit et confitetur; ergo ante scculum IX. nemo in Ecclesia fuit, qui dogma de realitate præsentiæ Christi in Eucha­ ristia negasset. Prob, 2·. p. 1°. Hæc partira elucet ex Patribus, quorum consensum per priora secula retulimus. Unde jam corruit Blondclli Calvinistæ commen­ tum, Anastas. Sinaitam sec. VI. primum fuisse, qui dogmatis catholici semina sparserit. Sed accedit, ne fucum quidem habere similitudinis hoc Blondclli assertum; quis enim credat, ne unum fuisse tota in Ecclesia, qui se novitio errori opposuisset, cum adeo vigilasse constet pastores, ut nulla hæresis im­ pune caput efferret? Igitur vel ex ipso Anastasio liquet, idem tunc sensisse Ecclesiam de veritate corporis ct sanguinis Domini, quod ille palam, nemine mortalium contradicente, Lib. δδηγος, sive Dux vice docebat. 2°. Ex consensione orientalis et occidentalis Ecclesiæ. Prioris fides a Trullanis Patribus nitide exprimitur Can. 3. (Labb. t. 6. p. I 111. C. et Can. 26.) (ibid.p. 1153. D.), ubi tradunt, Christum in sacrificio, quod sacerdotes offe­ runt, viclimam simul esse, ct sacrificatorem : presbyterum corporis Christi dispensatorem esse. Ac Can. 101. (ibid. p. 1185. A.) manducari, aiunt, ct bibi Christum, ejusque immaculati corporis nos reddi participes. Eadem habet Ordo Roman., qui sec. VII. prodiit, quem adhuc in Missa retinet occidentalis Ecclesia. Sed luculentissime hæc fides Ecclesiarum ex Synodo generali VII. Nicxna 11. an. 787. perspicitur, in qua sess. 6. (Labb. t. 7. p. 450. B.) inquiunt Patres: Nusquam Dominus, vel Apostoli, aut Patres imaginem di­ xerunt sacrificium sine sanguine... sed ipsum corpus et ipsum sanguinem... Antequam sanctificato fuerint, vocata sunt typi ; post sanctificationem autem corpus proprie ac sanguis Christi dicuntur, sunt et creduntur. Hinc alterius commenti, quod Claudius pscudominisicr tinxit, falsitas legitur oculis, Pascuasium Ratbertcm primum fuisse catholici dogmatis assertorem, ulpolequi an. 820. floruit, multis post Synodum VII. annis. 3°. Eadem fides sec. XI. certo in Ecclesia viguit ; cum enim eo labente • · UE EUCHAliISThE VERITATE. 339 seculo Berengarius palam dogma catholicum impugnare ( quod intra aurium 1035. et 1010. evenisse videtur) cœpissct, contra cum undequaque re­ clamarunt Romani Pontifices, episcopi, abbates, monachi. In quindecim ad minus condemnatus fuit Conciliis. Inter alios plures cum impugnavit Adelmann us Be ren gari i sub Fulberto Carnotensi condiscipulus, ac in epistola ad eumdem ipsi exprobrat, quod se ab unitate S. Matris Ecclesiæ divulserit. Item Hugo LingonensisTracl- de Corp, cl Sang. Dom. contra eumd.,quo ipsi objicit quod totam scandalizet Ecclesiam : addens, nisi male sentiat Berengarius, peri isse o unem Christi Ecclesiam, qure aliud ab ipso sentit. De sequentibus seculis usque ad nos, Calvinism i elSacrainenlariorum non est quod laboremus; con­ cedunt enim a Paschas» tempore dogma nostrum pervasisse sensim Ecclesiam. Atqui communis ille fidelium ct Ecclesiarum consensus evidens est veri­ tatis calholicæ argumentum ; ut in similibus ostendit Tertullianus L. de Præscriplionib. cap. 28. Ecquid, inquiens, verisimile est, ut tot ac tantæ (Ecclesiæ) in unam /idem erraverint ? Nullus inter multos eventus unus est exitus : variasse debuerat error doctrinal Ecclesiarum. Cæterum, quod apud mullos unum invenitur, non est erratum, sed traditum. Quid ad hæcadversarii, ut argumentum hoc a præscriptione, sibi nimium molestum ac invisum eludant, ac telam fabulæ de Paschasio ceu primo dogmatis catholici fundatore pertexant? Colligunt unde possunt ratiun­ culas, quibus assertum tueantur. Expendamus singulas, atque vel ex bis ipsis roboremus nostrum a præscriptione argumentum. Igitur 274. Deponunt 1°. Pasciiasius ipse professus est, se doctrinam novam proferre; nam 1°. epist. ad Frcudcgard. ait, plures tantæ fidei sacramenta ignorasse; alios dubitare; ab aliis se reprehendi. 2°. Plures ait (ead. epist.) ad intelligenliam hujus mysterii fuisse a se concitatos ; sed hoc immerito diceret, si doctrina PascïiaSit antiqua fuisset. 3°. Frcudegardo librum suum offert, ul examinet, sibi significet, si quid in eo reprehensione dignum comportai'; al si doctrina Paschas» antiqua fuisset, quid reprehensione dignum metuere poterat? R. N. Ass. Cujus falsitas ex ante dictis patet. Ad prob. lam. R. D. Ait hoc de rudibus, indoctis, ignorantibus C. aliis N. Velox hinc quoque intelligilur, doctrinam Paschas» antiquam et commu­ nem fuisse; illi enim ignorantes, dubitantes, reprehendentes non erant episcopi, abbates, presbyteri, similesque, apud quos magna gratia, famaque pollebat Pasciiasius; sed homines obscuri, quique non palam se audebant opponere Paschasio, sed nonnisi clam obmurmurabant. Iloc ex ipsius Pa­ schas» verbis liquet, nam epist. ead. hos ipsos magis loquaces, quam doctos vocat, additque, neminem sibi in aperto contradixisse. Ac quamvis quidam de ignorantia curent ; nemo tamen est adhuc in aperio, qui ita hoc esse con­ tradicat, quod lotus orbis credit, ct confitetur. Prælerca, etsi quidam igno­ rantes dubitarent ; dubitatio hæc non ideo præcise de realitate praesentite in se fuerat, sed de modo, quem exposuerat Pasciiasius. Sic et Frcudcgardus ipse, licet cum reliqua Ecclesia præsenliam realem crederet, ob textum Augustini male intellectum L. 3. dc Doctrina Christiana, quoad existendi in Eucharistia modum haeserat ambiguus. Ad prob. 24m. R. Ait, tantum fuisse excitatas ad inlclligonliam pleniorem, 340 £ *1· DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. inquit, Eucharistiam corpus Christi appellari propter similitudinem rerum, seu perfectiorem sacramenti notitiam ; ibidem enim de his inquit : ad ple­ num non intelligebant ; scilicet quoad reliquas hujus mysterii allectiones ac proprietates. Sed his ipsis supponit, quod realitas præsentiæ in se crede­ retur. Nimirum nitide eo libro lotum hoc mysterium dilucidat ordinata methodo, etiam pro pueris, ut inquit laudata epist. Docet 1°. verum Christi corpus ac sanguinem in Eucharistia existere; 2°. panis et vini substantiam in Christi corpus et sanguinem converti; 3°. hoc corpus esse illud idem dicen­ dum, quod natum ex Maria virgine; 4°. Eucharistiam non esse egestioni obnoxiam: 5°. eam esse figuram simul et veritatem, ac similia, quæ plurcs latere poterant, etsi realem præsentiam ipsam profiterentur. Ad prob. 3*“. R. .V. min. Potest enim quis librum suum subjicere relectioni, ct examini alterius, licet in eo auctor doctrinam Ecclesiæ et Patrum proferat; etsi non rationedoctrinæ ipsius, tamen ratione modi, argumen­ torum, quibus doctrinam proponit. Quin familiare hoc est Scriptoribus plerisque, hodieque fieri solet. Sic et Alcuinus librum suum dc his, quæ per­ tinent ad fidem rectam, Caroli M. submisit judicio : Agobardus episcopus Lugdunensis librum suum contra Felicem Urgelitanum subjecit Ludovici Imperatoris ingenio ct examini; nemo tamen inde infert, Agobardi doctri­ nam, qua contra Felicem Christum Filium Dei naturalem asserebat, fuisse novam, vel eum sibi in ea propugnanda diffidisse. 273. Reponunt 2°. Cum Paschasius suam dc reali Christi in Eucharistia præsentia mentem L. cit. declarasset, eum impugnarunt viri tunc celeber­ rimi , Rabas. Maurus, anonymus Cellotian., Ratramnus, Joan. Scotus, sive Erigena, aliique; ergo nova ejus doctrina, necesse est, fuerit. R. D. .-ini Eum impugnarunt quoad rcalitatem præsentiæ corporis et sanguinis Christi in Eucharistia .V. Quoad alia, quæ corpus Christi attinent, an corpus Christi Eucharisticum esset idem, quod ex .Varia Virgine natum? quod affimaveral Paschas.; illi vero negabant C. Nullus ex his omnibus, nc quidem Ratramnus, ob assertam Christi in Eucharistia præsentiam , quam singuli aperte profitentur, impugnavit Paschasilm; sed contra hunc id con­ tendebant, corpus Christi Eucharisticum non esse idem illud, quod natum exB. Virgine,in cruce pependit, resurrexit. Nam Γ. Raban. ipse testatur epist. ad lleribaldum, quod se, quantum potuis­ set, opposuerit errori Paschasii in epist. ad Egilonem ; sed cui errori? In Eucharistia idem corpus Christi esse, quod ex Maria Virgine natum, ut vole­ bat Pascuas. ; quod esse errorem, putabat Rabanus. At de Eucharisliæ dog­ mate idem, quod Paschas., sensit; nam L. de sacris Ordin. ad Theotmarum. perspicuis plane verbis ait : Quis unquam crederet, quod panis in carnem potuisset converti, vel vinum in sanguinem, nisi ipse Salvator diceret, qui panem in vinum creavit, et omnia ex nihilo fecit ? Facilius est aliquid ex alio facere, quam omnia ex nihilo creare. Cæterum observandum , dum Raban. effiterique, qui Paschasio adversati, negant corpus Christi in Eucharistia idem esse, quod ex B. Virgine natum est : non eos negare, idem esse quoad substantiam, sed tantum quoad statum et existendi modum, aliasque affectiones , quæ corpori Christi olim naturali M.· DE EUCIIAIUSTI.E VERITATE. 341 in terra viventis competebant ; corpori autem ejus Eucharistico tribui non possunt ; putabant vero errore tribui a Paschasio. Hæc perspicua fiunt cx Scriptore anonyino adversario Paschasii, edito a Maihi.i.onio ad calcem sec. IV. Bénédictin! part. 2e. ( quippe non alius esse putatur a Rabano ipso,esseque ejus ad Egilonem epistola). Is vero in libello, cui titulus : Dicta cujusdarn sapientis de corpore et sanguine Domini adversus Ratbertum; ne videatur, quoad Eucharisliæ dogma dissentire a Ratberto : sic 1°. orthodoxam fidem profitetur (loc. cit. p. 392.) Quod corpus et sanguis Domini vera sit caro, verusque sanguis, unusquisque debet credere... Hoc ergo fidelissime confirmo, et addo, quod, sicut veritas est Christus, et verus agnus Dei, qui quotidie mystice immola­ tur; ita procul dubio ex pane vera caro, ex vino verus sanguis ejus consecra­ tione Spiritus sancti potentialiter creatur. Quæ cum certissima sint... nec ullus Christianus ambigere possit, etc. Videmus, quam in Eucharisliæ dogmate exacte cum Paschasio conveniant adversarii. Nunc differentiam videamus. Deinde impugnaturus Paschasii librum inquit : Illud in eo libro mihi prorsus inauditum fateor reperiri sub nomine Ambrosii, quod non sit alia caro Christi, quam quæ nata est de Maria et passa in cruce, et resurrexit. En in quo dissentirent a Paschasio. Sed in quo sensu hoc negarent contra Paschasium, explicat, prœsertim, inquiens, cum illa Christi caro resurgens de sepulcro, ita glorificata sit, ut jam vorari nullo modo possit. Quæ ratio jam salis indicat, quid in Paschasio impugnet. Sed disputationem demum sic concludit : Hæc dicta Magistri ( Augustini ) si fideliter, ferventer legeritis, manifeste cognoscetis, non quidem, quod absit, Naturaliter , sed Specialiter , aliud esse corpus Domini, quod ex substantia panis ac vini pro mundi vita quotidie per Spiritum sanctum consecratur, quod a sacerdote postmodum Deo Patri suppliciter offertur ; et aliud specialiter corpus Christi, quod natum est ex Maria Virgine, in quod istud transfertur. Ubi ait, corpus Christi esse naturaliter, h. e. quoad substantiam idem, quod natum ex B. Virgine; non vero esse idem specialiter, h. e. quoad statum et modum existendi. Idem anonymus alter Paschasii adversarius habet : Aliud est specialiter corpus Dei, quod glorificatum sedet ad dexteram Dei, et tamen naturaliter unum est ipso Domino dicente : Hoc est corpus meum. Ac Raban. L. cit. de Sacr. Ordin. inquiens, corpus Christi natum ex B. Virgine, ossibus et nervis compactum est, et hujusmodi membrorum lineamentis distinctum ; non vero Eucharisti­ cum. Unde addit : Quæ fidelium ore percipiuntur, figuram esse secundum speciem visibilem : al vero secundum invisibilem substantiam verum corpus et sanguinem Christi. Nihil clarius. Unde Lanfrancos Dial, contra Berengar. c. 18. sententias Ratberti ct adversariorum ejus facile, ait, conciliari inter se, ac corpus Christi Eucharisticum vere posse dici et ipsum corpus, quod de Virgine sumptum est ; ct tamen non ipsum. Ipsum quidem, quantum ad essentiam, verxque natural proprietatem et virtutem ; non ipsum autem, si spectes panis vinique speciem. Itaque potius de sola ratione loquendi erat dissensio. 276. Reponunt 3°. Ratramnus vero, et Joannes Scot., sive Erigena, ipsum Paschasii dogma impugnarunt ; nam Ratramnus L. de Corp, et Sang. Dom. ail 1, Eucharistiam non continere corpus Christi in veritate; 2. num. 37. 342 DE SACRAMENTO EUCUARISTIÆ. inquit, Eucharistiam corpus Christi appellari propter similitudinem rorum, quas innuit, sicut Pascha el resurrectio Domini vocantur (dies), qui per singulos annos celebrantur; 3. num. 24. et 23. conversionem panis ct vini in Eucharistia non aliam admittit, quam similem illi, qua manna in de­ serto el aqua delinens convertebantur in corpus el sanguinem Christi : sed conversio hæc erat tantum metaphorica ; ergo et prior talis est juxta Ratramntm. Ante resp. quoad hujus auctoris librum Observa : Variam ejus fortunam fuisse. Prodiit primis typis Coloniæ an. 1331. sub nomine Bertram i ; deinde Basilcæ an. 1550., ac rursus Coloniæ an. 1531. hæreticornm sacramenlarioriim opera. Unde Catholicis suspectus esse coepit, ct offendiculo, praesertim quod sententias contineret duriuscule sonantes, cujusmodi sunt, quæ objiciuntur ; ac proplerea factum, ut in Indicem librorum prohibitorum poneretur, qui jussu Concilii Tridentim adornatus prodiit an. 1360. Aliis tamen Catholicis in pretio fuit, ut Ratramnum, sive Bertram mi inter defensores cum Ratberto doclrinte catho­ lice eodem haberent loco, ut Fischerus episcopus Roilensis in præfat. L. 4. adversus Œcolampad ,Genebrardus in Chronologie, aliique. Illuslrissim. dc Marca librum hunc non Ratramnt, sed Joan. Scoti esse contendit in epist. ad Dacherium. cujus sententiam secutus est præter alios noster Harduïn. in Disseri, de Sacram, altaris. At litem hanc diremisse visus est plerisque hodie Mabh.lonius in 2. p. see. 4. Benedict, ex antiquissimis codicibus manuscriptis ante 800. annos exaratis, aliisque monumentis evincens, vere librum eum Ratramnt esse, quondam Corbeiensis sub Paschasio Ratberto Abbate monachi, ac postea Abbatis Orbaccnsis. His notatis 277. R. Λ'. Λnt quoad Ratramntm. Et vero is manifestius longo, quam Pasciiasius ipse dogma catholicum adstruit : 1°. In parte prima operis num. 9. et 10. (Patrol, t. 121. p. 131 , etc.) inquit : Exterius quidem panis, quod ante fuerat, forma prœtenditur; color ostenditur; sapor accipitur : ast inte­ rius longe aliud multo pretiosius, multoque excellentius intimatur; quia cfplcste, quia divinum, id est, Christi corpus ostenditur, quod non sensibus carnis, sed animi fidelis contuitu vel aspicitur, vel accipitur, vel comeditur: vinum quoque, quod sacerdotali consecratione Christi sanguinis efficitur sacramentum, aliud superficie tenus ostendit, aliud interius continet. Num Catholicus quispiam nitidius hoc dogma suum proponeret? Num. 12. autem totus in eo est, ut ostendat, veram mutationem esse factam in Eucharistia, sed invisibilem. Sic quoque num. 13. idem ostendit : Si ergo nihil est hic permutatum; non est aliud, quam ante fuit. Est autem aliud. quoniam panis corpus, et vinum sanguis Christi facta sunt. Ac nuru. 15. Si hoc (conversionem illam) profiteri noluerint, compelluntur negare, corpus esse sanguinemque Christi; quod nefas est non solum dicere, verum etiam cogitare. Non est,quod similes alias ex Ratramno sententias, quibus abundat, nunc proferamus. Ex tanta textuum claritate factum, ut postea pœniterct adversarios in editione ejus libri impenses opere; ct Cenluriatores Magdcburgcnses Ccntur. 9. hunc librum cxulare juberent ; quia, ut inquiunt : Transubstantialionis habet semina Bertramus, utitur enim vocabulo commutationis ct conversionis. Nunc Ad prob. i'”. R. D. Non continet in veritate, ubi per veritatem intelligit DE EUCHARISTIÆ VERITATE. 343 realilatem ct substantialem præsenliam N. manifestationem, et claram rei visionem C. Hoc ultimo sensu veritatem sumit. Constat evidenter 1°. ex definitione, quam ipse affert num. 8. ubi Veritas , inquit ,esl rei manifesta demonstratio, nullis umbrarum imaginibus obvelatœ. 2°. Ex statu quæstionis el scopo, quem sibi proponit n. 5. hisce verbis : Utrum id, quod ore fidelium sumitur, corpus et sanguis Christi... in mysterio fiat an in veritate? id est, utrum aliquid secreti contineat, quod oculis solummodo fidei pateat, an sine cujuscumque velatione mysterii hoc aspectus intueatur corporis exterius, quod mentis visus aspicial interius, ut totum, quodagilur, in manifestationis luce clarescat? Indubium igitur est, eum veritatem hic pro manifestatione sumere. Si ais: videri improbabile, fuisse, qui putarent, corpus Christi in Eucha­ ristia manifestari. R. Id tamen 1°. Ratramnus ipse testatur ibid. n. 2. inquiens, fuisse quos­ dam, qui dicerent, quod sacramentum corporis sanguinisque Christi nulla sub figura, nulla sub obvelalione fiat; sed ipsius veritatis nuda manifesta­ tione peragatur. 2°. Indubiis constat testimoniis, quosdam putasse, id quod sensibus in Eucharistia percipitur, ipsum Christi corpus esse; sicque dum videntur, tanguntur, franguntur species, non has videri in se immediate tangi, frangi, sed corpus Christi ipsum. Ac quidem talis ipso illo, quo Ratramnus seculo, pauloque ante ipsum, fuit IIay.mo Halbcrstadiensis in Tract, de Corp. elSaug. Doro., apud Mabillonium præfat. in 2. partem seculi 4. Benedict. §. 7. num. 93. Talis quoque opinionis Abaudius fuit apud Mabillon. Torn. 3. Analectorum , ubi adhuc plures recenset. Ad prob. 2am. R. Dicit, Eucharistiam appellari corpus Christi propter si­ militudinem, quæ excludat realem præsenliam N. propter manifestationem illam tantum, ante descriptam C. In eo enim loco Ratramnus utitur testi­ monio S. Aug., desumpto ex ejus epist. 98. (al. 23.) ad Bon i facium Episc., in qua S. Doctor docet, aliud esse sacramenta, el aliud res, quarum sunt sacramenta; quo cx loco id conform i 1er ad statum quæstionis el scopum suum id unum colligit Ratramnus, Eucharistiam aliud esse quoad rem, quam continet; aliud vero quoad rem externam; proinde aliquid fieri in myste­ rio,et sub obvelatione, ut ipse loquitur. Ad prob. 3am. R. 1°. Sunt, qui probare contendunt, Ratramntm fuisse opi­ nionis hujus inaudilæ, et erroneæ, manna ct aquam de petra manantem revera conversa fuisse in carnem ct sanguinem. Si ita; nihil juvat adversarios. Sed non est credibile, virum tam eruditum, qualis tum in Ecclesia erat Ratramnus, ita sensisse. Unde ad mentem ejus ct scopum R. 2°. ]). Non aliam admittit conversionem quoad speciem externam, ct id, quod sensibus percipitur C. Quoad id, quod sub speciebus Eucharisticis continetur N. Mentem ejus præter jam dicta salis declarant verba, quæ ibid, paulo post subdit : Videmus in aqua, secundum coi’pus nihil esse conversum; consequenter ergo el in vino nihil corporaliter ostensum. Igitur in eo compa­ rationem tantum instituit, quod, sicut in aqua secundum corpus, h. e. secundum id, quod habet sensibile ct palpabile, nihil mutatum est ; ita el in vino (idem est dc pane), nihil sil corporaliter ostensum, ut ipse loquitur, h. e. sensibiliter; quod erat ejus intentum contra adversarios, de quibus dictum ante. Μ 344 DE SACRAMENTO EUCHARISTIA'. Quod tandem Joan. Scotum attinet, R. Permisso, quod ipsum dogma im­ pugnavit de realitate præsentiæ Christi ; nihil adversariis prodest, sed c contra officit; nam continuo se illi opposuerunt coævi plures. Eum repre­ hendit Hincmaris Rhemensis Lib. de prædeslin. cap. 31. (Patrolog. t. 125. p. 296.) Confutavit Aldrevaldus Tractatu egregio, qui ex lat Torn. 12. spici­ legii Lucæ Dacherii cum titulo : contra ineptias Scoti (v. Patrol, t. 121. p. 948.); ipseque Seotus suæ diffidens causæ, ac metuens , ne in Gallia damnaretur hæreseos, clam profugit in Angliam. Igitur non Pasciiash, sed Scoti sententia nova erat, ac contra Ecclesiæ sensum. Nec refert, quod Ecclesia Lugtlnn. non continuo Scotum propterea damna­ verit; non enim hinc sequitur, ab ea ideo comprobatam fuisse Scoti doctri­ nam; plures enim alios, summeque nefandos, ac inauditos errores idem docuerat, velut : 1. Mundum corporeum non conditum fuisse, nisi post Adami lapsum. 2. Humanitatem Christi in ipsius divinitatem post resur­ rectionem penitus mutatam fuisse. 3. Malitiam, poenasque dromonum ali­ quando finem habituras. 4. Omnes creaturas sensibiles post generalem cor­ porum resurrectionem in humanam naturam fore convertendas, 5. Huma­ num corpus in animæ rationalis naturam transiturum, atque id genus alia, quæ extant in ejus opere de Naturis. Nec tamen propter fœda hujusmodi dogmata damnatus fuit ab Ecclesia Lugdunensi. Numquid ideo approbasse censenda est illa errorum monstra nobilis Lugdunensis Ecclesia? Nimirum Ecclesia hæc in id unum tunc intenta erat, ut puram dc gratia doctrinam propugnaret. Praeterea liber Scoti de Corp, et Sang. Dom. videtur non roque fuisse cognitus; ac si cognitus fuisset, sufficienter reprobatus dici potest, quod eadem Lugdunensis Ecclesia L. de trib. Epistolis c. 40. (Patrol, t. 121. p. 1054.; universim de Scolo pronuntiet, hominem esse in rebus Religionis stupenda stoliditatis ; sed et a Nicolao L, Prudentio Treuensi, Cone. Lingonensi notatus sil ceu inimicus homo, qui zizania superseminaret. Quid viri talis prodesse potest auctoritas? Dixi : Permisso; narn non directe, sed indirecte solum cum impugnasse dogma Pasciiash, alii volunt, videturque ex Ascelino colligi. Hoc tamen cer­ tum, eum perspicaciorum suspicionem incurrisse; Berengarium ex eo Scoti libro virus hausisse et sententias ; unde ct in Synodo Vercellensi an. 1050. Scoti liber concrematus est. At, ul ad propositum redeamus, nunquam Pasciiasius ob dogma de reali præsenlia assertum apud quemquam unquam vel levissimam nolam con­ traxit, omnium vivus et mortuus celebratus encomiis, a Synodo Parisi na an. 845., quæ ob viri merita insigne privilegium Monasterio Corbeiensi concessit. Ab Engelmodo Suessionensi in carmine panegyrico (Patrol. 1.120. p. 26.) dictus Ecclesia columen ; auctoritate Sedis Apostolicæ Corbeiæ levato e terra ejus corpore cultus est. Libello ejus pro instituenda juventute ute­ bantur Episcopi; quod minime fecissent, si doctrinam Ecclesiæ repugnan­ tem protulisset. Ergo non Paschasius, sed c contra Scolus doctrinam novam toti tunc repugnantem Ecclesiæ produxerat. DE TRANSSUBSTANTIATIONS CAPUT III. DE MODO, QUO CHRISTUS IN EUCHARISTIA REALITER PRÆSENS EXISTIT. Expenso ac vindicato hujus Dissertationis de Eucharistia dogmate facile primario de reali Christi in Eucharistia existentia, alia ordine succedit quæslio de modo, quo Christus in Eucharistia præsens fit, existi tque. Mo­ dum hunc, vel actionem rectius, qua corpus et sanguis Christi in Euchari­ stia sistuntur realiler ac substantialiter, Catholici vulgari proprioque nomine Transsubstantiationem appellant. Etsi vero transsubslantiationis vocabulum pridem ante Concilii Trident, ævum, atque in ipso Cone. Lateran. IV. sub Innocent. 111. esset usurpatum, Theologi tamen orthodoxi transsubslanliationem non omnes eodem sensu exponebant, quibusdam eam ita inter­ pretantibus , ul illam fieri per conversionem totalem substantiæ panis et vini in Christi corpus ct sanguinem negarent, nimium præoccupati philo­ sophic® ac naturalis conversionis placitis. Sed his silentium indixit Trident. Synodus Sess. 13. cap. 4. docens : S. hæc Synodus declarat, per consecratio­ nem panis et vini conversionem fieri totius substantiæ panis in substantiam corporis Christi Domini, el totius substantiæ vini in substantiam sanguinis ejus, (piaconversio convenienter et proprie a sancta catholica Ecclesia transsubstardialio est appellata. Unde hic disputatio potissimum remanet contra Lulhcranos, quorum alii, resuscitato discipulorum Berengarii systemate, Consubstanliatorcs, alii Impanalorcs appellantur, ut jam præmonitum num. 210. ARTICULUS I. AN IN EUCHARISTIA CORPUS ET SANGUIS CHRISTI SISTANTUR PRÆSENTIA PER TRANSSUBSTANTIATIONEM ? ET QUALEM ? Transsubstantiatio in genere est substantiæ unius in alteram conversio. In naturali saltem pars substantiæ veleris, scilicet materia remanet. Talem vero in Eucharistia catholica fides non sustinet. Unde hic quærilur : an vi verborum consecrationis fiat vera transsubstantiatio, seu conversio totius substantiæ panis el vini in Christi corpus el sanguinem? 278. Dico. Vi verborum consecrationis totalis fit transsubstantiatio, sive lotius substantiæ panis in corpus Christi, el lotius substantiæ vini in san­ guinem Christi conversio. Est de fide catholica, clare id docente novissime Concilio Trident. Sess. 13. cap. 4. cit., el specialiter ac decretorie definiente Sess. ejusd. Can. 2. Sed ct ante in Decreto conversionem utri usque substan­ tia? panis et vini in Christi corpus el sanguinem verborum Christi virtute fieri tradiderat Concilium Florent. Ac jam Lateran. IV. relatum cap. Fir­ miter an. 1215. contra Albigenses, et tum temporis haereticos. 34b » a DE SACRAMENTO EUCHARISTI.E, Prob. I. Ex S. Scriptura. Verba Christi instituentis Eucharistiam : Hoc est corpus meum; Hic est sanguis meus, debent sumi in sensu proprio, ut pro­ batura est capite præced., etnobiscum consentiunt Lutheran! ; etutriusqno partis consensu ipsum Christi corpus demonstrant, non vero ejus dunlaxal figuram : sed falsa essent hæc Christi verba, si remaneret substantia panis et vini ; quia 1°. pronomen hoc juxta usitatum, sincerum et a fraude alienum loquendi modum designat rem totam, quam demonstrat; tutum autem illud, si remaneat substantia panis, non esset corpus Christi ; quia falsum est di­ cere : Panis est corpus Christi; vinum est sanguis Christi ; cum inter hæc non detur identitas ; ergo, ut sua maneat verbis Christi veritas, non potest remanere substantia panis et vini. 2°. Si remaneret substantia panis, pro­ nomen hoc illam demonstraret; sed falsum est ex dictis, quod substantia panis sil corpus Christi; ergo. Maj. etiam prob. Quia, quando sub uno sen­ sibili plures sunt substantiæ, pronomen hoc eam designat, quæ per propria sua accidentia est sensibilis, non vero aliam insensibilem, vel latentem, nisi prior substantia sensibilis, sit vel ex natura sua, vel ab hominibus ad hoc destinata, ut alteram latentem contineat, vel saltem de hoc constet auditori. Ita, qui clam, nemine conscio, in pane nummum includeret aureum, in arca hominem, male diceret demonstrato pane vel arca , non monilis ante vel post audientibus : Hoc est aurum, hoc est homo : at vero panis non est ex natura sua destinatus, ut corpus Christi contineat; nec usu hominum, nec Christus quidquam de hoc vel ante vel post verba sua innuit. Unde verba Christi consubstanlialionem et impanationem simul perimunt. Neque respondeant adversarii, nihil novi osse , ut res contenta de conti­ nente dicatur, etsi lateat in hac, ut non videatur : sic enim demonstrato calice, in quo est vinum contentum, recte dici potest .· hoc est vinum. Sic de sacramento, sive signo rem significatam continente res significata praedi­ cari potest; vera enim fuisset propositio, si quis de angelo, qui sub hominis specie apparuit Abraharno, dixisset : hic est angelus, vel de linguis igneis, quæ visæsunt in Pentecoste super Apostulos : hic est Spiritus sanctus. Nam, ut ante dictum, et cap. præc. art. 2. de signo observavimus, ut res contenta affirmari possit de continente, hoc vel ex natura sua, vel ex homi­ num usu destinatum esse debet, ad rem continendam ; vel saltem constare debet audienti, hanc rem in continente contineri, vel latere ; sive hoc deinde constet, quia loquens de hoc alterum docet, vel quia res contenta se ipsam externe prodit. Ita vero accidit in allatis exemplis; omnibus enim notum est, calicem esse vas ad hoc destinatum : sic angelus prodebat externe, quod lateret sub forma hominis : sic et Spiritus sanctus in linguis igneis visibi­ liter operabatur movendo, agendo illas. At nec panis destinatus est ullo modo, ut corpus Christi contineat, neque hoc ullo modo exterius erat sen­ sibile. Nec regerant; sic etiam in nostra sententia falsa fore verba Christi : IIoc est corpus meum; eo quod species panis nec ex natura sua, nec ex usu sint ad hoc destinatæ. ut corpus Christi contineant ; nam pronomen hoc necessa­ rio substantiam aliquam sub speciebus contentam demonstrat : si remaneret substantia panis, hanc, ex dictis, demonstraret utpote visibilem per acci­ dentia propria ; sed cum juxta nos substantia panis non remaneat, nccessum est, ut Christi corpus demonstrat. DE TRANSSUDSTANTIAT10NE. 347 Prob. II. Traditione Patrum, quorum plures jam laudavimus, qui panem in Christi corpus mutari, converti docent, sic, ut post consecrationem non maneat substantia panis, licet sensus aliter judicent; ideoque illis non esse fidendum. Sic Tertul. L. 4. adv. Mare. c. 40. ait, quod Christus acceptum panem fecerit corpus suum. S. Cyrillus Hierosolymitanus catcch. mystag. cit. ait n. 20. quod post consecrationem non sil amplius panis et vinum; quod Christus vinum in sanguinem transmutarit, sicut aquam in vinum in nuptiis. En ipsius verba : Aquam Christus aliquando mutavit in vinum : ct non erit dignus cui creda­ mus quod vinum in sanguinem suum transmutavit? S. Ambros. de initiand. seu de Mysteriis cap. 9. n. 52. ut id persuadeat, argumentum sumit a divina omnipotentia : Si tantum valuit sermo Elice ut ignem de cado deponeret, non valebit Christi sermo ut species mutet elemen­ torum?... qui potuit ex nihilo facere, quod non erat, non potest ea, quæ sunt, in id mutare, quod non erant? Non enim minus est novas rebus dare, quam mutare naturas, S. Chrysostom, homil. 83. in Malth. ( al. 82. opp. t. 7. p. 789. A. ) Chri­ stum esse inquit, qui hæc dona sanctificat, et transmutat. S. Gregor. Nyssen. orat, calech. cap. 37. ( opp. t. 2. p. 536. D. ) Panis statim per verbum transmutatur, sicut dictum est a Verbo : Hoc est corpus meum. S. Joannes Damascen. Lib. 4. orthod. Fid. cap. 43. ( opp. t. 4. p. 271. Edit. Lequien. ) Panis ipse et vinum in corpus et sanguinem Dei transmutatur. Si requiras, quonam pacto istud fiat ? sat tibi sit audire, hoc fieri per Spiritum sanctum. S. Gaudentius Brixiensis Tract. 2. in Exod. ( Patrol, t. 20. coi. 855. B. ) Ipse igitur naturarum creator et Dominus, qui producit de terra panem, de pane rursus, quia potest et promisit, efficit proprium corpus, et qui de aqua vinum fecit, facit et de vino sanguinem suum... Ne terrenum putes quod cœleste effe­ ctum est per eum qui transit in illud, et fecit illud suum corpus et sanguinem. Tiieopiiylact. in Malth. et Marc, et Joan. 6. ait, panem et vinum in cor­ pus Christi ct sanguinem converti, transelementari, transformari. Sed hæc traditio tam perspicua sane nec cum consubslanliationc, nec impanatione conciliari potest; quod enim manet secundum totam substan­ tiam, quomodo in substantiam aliam transmutari, converti, transelementari ulla proprietate dici potest? Eamdem traditionem exhibent Concilia tum relata ante, tum Græcorum celebrata sec. XVII. hac de re contra Protestai! tes. Commemorare satis erit Conslantinop. Synodum an. 1688. celebratam, in qua dictum est : Anathema Cijrillo ( Lucari ) dogmatizanti et credenti, non transmutari panem propositionis, et insuper vinum per sacerdotis benedictio­ nem, et Spiritus sancti adventum, in verum corpus et sanguinem Christi. Verum hinc et alterum corruit, quod aiunt adversarii, conversionem, Iranssubstantiationem inventum esse Paschas» Ratberti in sec. IX. Omnes enim laudati Patres ante Paschasium pridem floruerunt. 279. Obj. I. contra prob. 1am. 1°. Verba Christi : IIoc est corpus meum, non i Λ *· τΓ • -r v; DE SACRAMENTO EUCHARIST!.!·. essent falsa, etiamsi remaneret panis : quia hæc affirmarent præcise corpus Christi, quoti revera adest. 2°. Falsum est, quod verba Christi conversionem panis in corpus Christi inferant ; ergo. Prob. .Ani. Vera est propositio demonstrato Christo : llic homo est Deus; licet humanitas non sit conversa in divinitatem. Item vera est ista : Verbum caro factum est, etsi Verbum in carnem nunquam mutatum sit. Ergo et vera erit illa Christi : Hoc est corpus meum, etsi panis in corpus Christi conversus non fuerit. 3°. Non est necessum ad veritatem propositionis, ut pronomen hoc demonstret totum sub speciebus objectis ; ergo ruit fundamentum no­ strum. Prob. Ant. Nam in hostia consecrata etiam juxta nos remanent accidentia panis, anima quoque ct sanguis Christi; ct tamen adhuc vera remanet propositio: Hoc est corpus meum; ergo et, licet remaneat panis. Hem vera sunt hæc Christi alia verba : Hic est sanguis meus, etsi cum sanguine adsit corpus Christi ; ergo et, etsi vinum simul adesset. 280. Ad lni°. R. .V. Jnt. el rationem; quia pronomen hoc demonstrativum significat id totum, quod continetur sub speciebus objectis ; falsum vero est, si remaneret panis, totum illud sub speciebus panis contentum esse Christi corpus; quia falsum est dicere : panis est corpus Christi, cum realitcridem non sint, nec detur inter illa identitas, quod tamen requiritur ad proposi­ tionem affirmativam, ut vera sit. Neque reponant Impanatores, quod, ubi hypostatica unio est, sit idiomatum communicatio; igitur si dicatur, a Christo assumi panem in Euchari­ stia, etiam dici poterit, panem esse corpus Christi ; nam communicatio idiomatum ad solum subjectum el suppositum, quod commune et idem est, pertinet, non ad ipsas partes, quæ inter se dislinctæ de se, non obstante aliqua unione,affirmari non possunt; sic Homo in Christo dicitur Deus; sed humana natura non dicitur Divinitas. Sic etsi corpus in Petro uniatur anirnæ el ambo in eadem subsistant persona Petri, falsa erit propositio: corpus esi anima. Ita quoque in objecto casu hæc : panis est corpus. Quorum fundamenta uberius vide in Tract, nostro de Incarnat. ; ubi de communi­ catione idiomatum. zl(/2am. R.A7. Ant. Adprob. C. Ant. N. Cons. Disparitas est quoad llim. quod in data propositione hic homo supponat pro supposito, quod in recto impor­ tatur, ut sensus sit : Suppositum terminans naturam hanc humanam est Deus, quod est verissimum; sed in hac propositione : hoc est corpus meum, pronomen hoc supponit pro substantia vel natura ; et si remaneret proinde panis, hunc, ex dictis, demonstraret, esselqnc sensus: panis est corpus Christi, quod est falsissimum ex rationibus datis. Quoad 2uni. disparitas est; quia per se constat, Verbum , utpote Deum, omnis veræ mutationis esse incapax ; hinc et adversarii nobiscum contra Eulychianos textum sic expli­ cant : Verbum naturam humanam assumpsit; panis vero mutationis est capax; ct proinde ut vera sit propositio, panis in corpus converti debet ; vel secus, cum το hoc substantiam designet, si adesset adhuc panis , hunc desi­ gnaret, ficretqne propositio falsa : panis est corpus. dd 3um. R. Λ. ,-tn/. Ad prob. Λ. Cons. Disparitas est quoad primum, quia vi hoc ex natura sua, et hominum usu, non accidentia, sed substantiam sub iis DE TRANSSUBSTANTIATION!} 349 latentem demonstrat; ergo vera perstat propositio,etsi remaneant accidentia : sed si remaneret panis, demonstraret hunc, sicque esset propositio falsa. Quoad alterum : in hac propositione, hoc est corpus meum, pronomen hoc illud solum demonstrat, quod est sensibiliter præsens vel per species, vel per verba formas, quæ sunt signa sensibilia et simul practice, vel efficientia id, quod significant ; sed anima ct sanguis Christi non sunt praesentes sensibi­ liter; non per species panis, ut per se patet; nec per verba formæ; hæc enim solum corpus significant, licet per concomilantiam, et indirecte etiam po­ natur anima el sanguis; ergo adhuc manet vera propositio; secus vero ex didis, si remaneret panis. Quoad tertium, eadem est responsio. 281. Obj. II. Ex Patribus. Ili aperte tradunt, in Eucharistia remanere naturam, imo substantiam panis ; ergo nulla ibi conversio vel transsubslanliatio fit. Prob. Ant. 1°. Ex S. Chrysostomo, qui epist. ad Cæsarium (opp. t. 3. p. 713.) disputans contra Sinusiastas, sive Apollinaristas , e quibus Entychiani orti, ut ostendat, duas esse naturas integras, impermixtas , unum tamen in Christo filium esse, el personam unam, exemplo utitur Eucharistiæ (p. 744. C.) : Quemadmodum, inquiens , panis divina illum sanctifi­ cante gratia, mediante sacerdote liberatus est appellatione panis ; etiamsi natura panis in eo permanserit, et non duo corpora, sed unum corpus Filii pradicamus. 2°. Ex Tiieodoreto, qui Dial. 2. Inconfusus, contra Eutychianum, quem Eranislam vocat, ait : Neque symbola mystica post sanctificationem recedunt a sua natura. Manent enim in priore substantia, et figura, et forma, et videri tangique possunt, sicut et prius : intelliguntur autem ea esse quæ facta sunt, et creduntur, et adorantur, ut quæ illa sint quæ creduntur, (opp. t. 4. p. 83. C.) 3°. Gelasius L. de duab. Natur, contra Eulychianos (Bibi. mag. PP. t. 4. part. P. coi. 422. E.) ait : Certe sacramenta, quæ sumimus corporis et sanguinis Christi, divina res est... et tamen esse non desinit substantia vel natura panis et vini ; ergo. R. D. Ant. Per naturam ct substantiam intelligendo proprietates natu­ rales, quo sensu frequentissime ilke voces sumuntur a Scriptoribus antiquis græcis et lalinis C. Intelligendo substantiam calegoricam harum proprie­ tatum radicem, quæque accidenti opponitur iY. Sed perquam frequens fuit antiquis illa naturæ, substantiæ pro rei accidentibus, proprietatibus acceptio. SîcTertül. L. de anima cap. 32. duritiam lapidis, ejus naturam vocat ; sic CunvsosTOM. homil. 12. in Genesin (opp. t. 4. p. 94. E.), de igne fornacis Babylonie® divinitus impedito, quominus 1res pueros lædcrcl, ait : Domi­ nus prout vult, unumquodque elementorum in contrariam vertit substantiam. Sic Hilar. Comment, in Maith, c. 10. η. 24. Corpus, inquit, per fidem mortificalum in naturam animee evadit. S. Am BROS. in Hexameron L. 3. cap. 2. n. 9. ait : Discant naturam posse converti, quando petra aquas /luxit, et ferrum aquæ supernatavit. Sic consuetudo, mores natura dicuntur, juxta illud Horatii : naturam expellas furca, etc. S. Aug. in Ps. (18. conc. 1. η. ΰ. Adamum dicit lapsum esse a substantia, in qua creatus fuit. Et demum innumeris praetermissis, Theodoretus Dial. cod. (p. 85. C.) substantiam su- aww*»» 348 gocm 350 ί ■ · t DE SACRAMENTO LLCHAIUSTkE. init pro qualitatibus et accidentibus de corporo Christi resurgentis, scribens, illud corporis retinuisse substantiam} quia retinuit priorem formam, figu­ ram, circumscriptionem. Ila nimirum tuin varie sumebantur e® voces, aule· quam ad significationem certam figerentur a schola. Ac revera naturam, substantiam sumunt Patres, qui objiciuntur, pro congerie proprietatum, ct accidentium. Ac 1°. Curysostomls; id enim 1. perhibent hæc ejus verba : non duo cor­ pora, sed unum corpus Filii priedicamus ; sed si remaneret panis vera sub­ stantia, quid prohiberet, in Eucharistia duo prœdicari corpora? 2. Ex S. Patris scopo; agit enim contra Apollinaristas, docentes, Verbum habuisse abælerno carnem seu substantiam humanam cum divinitate permixtam, sed sine affectionibus ac proprietatibus naturalibus, sine forma, effigie, circumscriptione, etc.; in Incarnatione vero Verbum assumpsisse has affe­ ctiones et proprietates; in iis passum osse, divinitate anini® human® vices supplente; tandem illas rursum deposuisse post ascensionem. Ha nos Epipran. docet Hær. 77. ex Athanasio ; Gregor. Naz. epist. ad Nectarium; Facundus L. 9. cap. 7. Igitur Crrysost. dum contra Apollinaristas intendit probare in Christo natui*® human® substantiam, non illam categories® quœque illarum proprietatum radix est, probare intendit, sed affectiones illas, quia has solas negabant Apollinaristæ ; ergo ct dum has probat ex Eucharistia, naturam panis sumit, non eo sensu, quo nos modo, sed pru panis proprietatibus, accidentibus; quia alias inepta fuisset, et plane a con­ troversia aberrans S. Patris argumentatio. 2°. Treodoretus et Gelas.; nam 1. id pariter eorum scopus demonstrat; agunt enim contra Eutychianos, erroris Apollinaristarum hæredes; idemque probare intendunt contra priores, quod contra Apollinaristas Chrvsostomus. 2. Quoad Treodoretuvi peculiariter; quia Dial. 2. cod. jam convenerant Orthodoxus, et Eranistcs Eutychianus, panem consecratione mulari in Chrisli corpus; igitur in objecto textu necesse est, naturam, substantiam sumat pro accidentibus; ac reipsa ratiocinium suum hoc concludit argumento, ibid. Natura, substantia panis (scilicet affectiones, proprietates juxta controversi® statum et scopum; non mutantur consecratione... Corpus (Christi) priorem habet formam et circumscriptionem, et ut semel dicam, corporis substantiam; ubi evidens est, substantiam a Theodoreto pro hisce proprietatibus sumi. 3. Quoad Gelasivm, quia et hic transsubstantiationem diserte prædicat Lib. cit. de pane et vino : Sicut in hanc, scilicet in divinam transeunt (panis et vinum), Spiritu sancto perficiente, substantiam; permanente tamen in suas proprietate natura). Cæterum Gelasium hunc non fuisse Romanum Pon­ tificem, ut perperam aiunt adversarii, sed Gelas. Cyzicenum, ostendunt BaRONiusad an. Christ. 490., Bellarmin. L. dc Scriptor. Eccles. ; tum hic L. 2. cap. 27. Sed, inquies, juxta Tiieodoretum Dial. 1. Immutabilis (opp. t. 4. p. 18. A.), in Eucharistia symbola, panis ct vinum donata sunt nomine corporis et san­ guinis Chrisli, sicut a Jacobo Patriarcha Gen. 49. vinum donatum est no­ mine sanguinis Chrisli, ct Christus Joan. 15. se vocavit granum frumenti: atqui nec hic, nec in cit. loc. Gen. transsubstantiatio aliqua idcirco inlelligitur; ergo nec talem intellexit in Eucharistia Treodoretus. R. 1°. Eumdem locum cum limitatione exponere debent adversarii contra de transsldstaniiauone. 354 Culvinislas, ne Eucharistia sil mera corporis et sanguinis Chrisli figura, si­ cut locutiones ill® Joan. 15. et Gen. 49. nonnisi figurat® sunt. Unde H. 2°. D. M. Comparat has propositiones quoad aliquid, nimirum præcise quoad permutationem nominum, vel appellationem C. quoad omnia, eliarn rationem appellandi N. Comparatio illa præcise in permutatione nominum hæret, quatenus scilicet in veteri Lege symbolo vini datum est nomen san­ guinis Christi in figura ; sic in Testamento novo Christus idem nomen indi­ dit vino, sed cum veritate ; nam, ut dictum, in Dial. 2. convenerant Ortho­ doxus, h. c. Theodoret. et Eranistes, sive Eutychianus, vinum mutari, con­ verti in sanguinem. Obmoveri quoque ab adversariis hoc loco solet Rupertus Tuitiensis Abbas, qui L. 2. de divin. Offic. c. 2. ct 9. (opp. t. 4. edit. Vend. 4731.) et L. (j. in Joan. (t. 3. p. 205.) admittere videtur unionem quamdam hypostaticam corpus Christi inter ct panem ; eo quod dicat, panem in unitatem person® assumi; sed Rupertum explicant alii, cum per assumptionem, non qu® per unionem hypostaticam fiat instar human® in Christo natur®, sed conversio­ nem panis in carnem Chrisli intelligere, ut, non obstante hac mutatione panis in carnem, unum tantummodo sit corpus Christi in Eucharistia; sicut, non obstante assumptione human® natur®, unum manet Verbum; eo quod ibi­ dem post consecrationem nihil remanere de panis et vini substantia dicat, nisi secundum exteriorem speciem quinque sensibus subjectam ; at si eo modo vellet Rupertus assumi panem a Christo, quo humanitas est assumpta a Verbo hypostatice, non solum remaneret panis secundum substantiam exteriorem, sive speciem, sed etiam interiorem, seu substantiam stricte dictam ; sicut in Christo tota mansit natur® human® substantia, nec solum secundum speciem. Alii cum Bellarmino putant, revera Rupertum hac in re aberrasse. Verum, hoc gratis permisso, dubia unius mens officere haud potest cælcrorum omnium Patrum consensui. 282. Obj. III. Ex Ratione. 1°. De transsubstantialione nihil novit prisca Ecclesia, sed inventum est Concilii Lateran. IV. sub Innocent. III. an. 4215.; ergo. 2°. In conversione permanet aliquid prioris materi®, qu® sit subjectum commune; ergo ct permanebit materia panis in Eucharistia, critque verum dicere : panis fit corpus Chrisli ; quod negat I). Thom. Vel si nihil rema­ neat panis, non erit conversio, sed mera panis annihilatio, quod commu­ niter negant Catholici. 3°. Theologi Catholici hodie adhuc inter se litigant, qualis illa sit actio, qua corpus Chrisli sistitur præsens sic, ut desinat omnino panis; ergo. Ad lum. R. Nihil novit de transsubstantialione quoad rem Λ’. quoad no­ men Tr. Quoad rem quod noverit, ex conclus, constat. Quoad nomen ante Concilium Lateran. IV. jam fuisse in usu, cx Petro Blesensi epist. 104. (al. 140. ad Petrum Clericum regis Angli®. Edit. Paris. 1007. p. 219. col. 1.) circa annum 4160. liquet : pane et vino transsubstantialis, ait, virtute verbo­ rum caleslium, in corpus ct sanguinem Christi, accidentia, qute prius ibi fue­ rant, sine subjecto remanent et apparent. Hem cx antiqua professione fidei Tolosanorum apud Baronium ad an. Christ. 1178., Steniano .Educnsi Tract, dcSacram, cap. 13. (Bibi, magna PP. t. fi. p. 382. B.) aliisque. Sed.esto, J1 S 353 DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. DE CHRISTI PRÆSENTIA IN EUCHARISTIA. ante sec. XII. non reperiatur vox ista, habet Ecclesia potestatem novas usurpandi voces, ad exprimendum melius dogma catholicum contra hærcticos; ila vox όαοουσιος contra Arianes; Οεοτόκος centra Nestorianos insti­ tuta fuit. Vude adversariis licet reponere, quod S. Athanas L. de Decretis Synodi Nicænæ cipp. t. 1. p. 178. D. Edit. Patavina. 1777.) reponebat Ahio aversanti Synodum Nicænam ob novitatem nominis, του δμοουσίου consub­ stantialis , quo et fraudes et cavillationes subvertebantur Arianorum : Etiamsi voces ita in Scripturis non extent ; sententia tamen, quam conti­ nent, vere in Scripturis habetur. Adi'ia. R. D. .tnt. In conversione , quæ est generatio, aut alia mutatio naturalis C. Quæ est transsubstanliatio, aut conversio totalis JV. In conver­ sione proprie dicta requiritur 1°. Terminus a quo, clad quem, uterque posi­ tivus. 2°. Desitio unius, ct successio alterius in eadem ratione, in qua fit conversio. 3°. Dependentia et connexio inter desitionem et successionem. 4°. Aliquid commune, circa quod connexio, et utriusque termini oppositio sit. Quatuor hæc in Eucharistica conversione habentur aliquo dunlaxatcum discrimine a conversione vulgari ct naturali. Nam 1°. terminus a quo est desinens panis et vini substantia; terminus ad quem sive succedens est corpus et sanguis Christi ; qui termini ambo rem positivam exprimunt. 2°. Terminus a quo desinit, et ad quem incipit secun­ dum rationem suam propriam: prior quidem est panis, desinens in sub­ stantia panis; idem est de vino : posterior est corpus Christi in ratione pro­ pria corporis; ac pariter sanguis. 3°. Habetur ct connexio illa; ideo enim substantia panis desinit, quia vi verborum ponitur sub accidentibus Christi corpus, ut demonstrabile per verba. 4°. Etiam habetur aliquid utrique ter­ mino commune; nimirum species et accidentia, quæ ante inhaerebant sub­ stantiis panis et vini ; nunc vero cum corpore ct sanguine Christi unum quoddam compositum morale constituunt. Et hic conversio Eucharistica se nonnihil ab aliis discriminat; in his enim subjectum commune est aliquid prioris remanentis substantial, a quo tanquam subjecto eductionis terminus ad quem succedens dependentiam dicit; secus, ac in Eucharistia accidit, in quo. ut verificentur verba Christi ex didis in probat. Conclus., conversio totalis, sive transsubstanliatio accidere debet, h. c. in qua nihil remaneat substantiae veleris, sed loco hujus subjecti ulrique termino communis vices subeunt remanentes panis ct vini species. Hinc ad Cons. palet responsio ; nam .Y. ejus memb. Γ103. Alterum D. Erit verum dicere: panis fit corpus Christi, hoc sensu , ut panis se habeat ad modum subjecti eductionis, vel tanquam materia cum corpore unum totum constituens A’. Ut significetur tantum ordo successionis inter duo extrema inter se comparata, sicut ex nocte dicitur fieri dies C. Necproplerea vera proprie dicta fit annihiiatio panis, aut pariter pro­ prie dicta creatio Christi corporis. Non primum ; quia annihiiatio proprie dicta est, qua nihil rei illius sive substantialiter, sive accidentaliler remanet ullo modo, sic quidem, ut nihil novi resultet. Pariter creatio proprie dicta rem omnino non extilisse supponit;sed in Eucharistia remanent species, et loco panis corpus Christi ponitur, corpus Christi incipit esse, non simpli­ citer , sed sub speciebus. Ad 3'*“. R. -V. Cons. Quia omnes tamen concordant in dogmate; nihil vero definivit Ecclesia, qualis ea actio sit, qua desinente substantia panis Christi corpus sub speciebus ponitur; an sit merus ordo successionis substan­ tiarum, ut Vasquez autumat ; an sit actio duntaxal uniliva corporis et specie­ rum, ut Sorus et alii volunt; an actio adductiva, ut Scoto et Bellarmino placet; an vero reproductive actio corporis sub speciebus, sive ut respccliva corporis et spccierum , ut cum Suarez et Tannero communius ac probabi­ lius Theologi sentiunt ? Verum hæc opinionum diversitas quoad actionem illam quid adversariis prodest 1 Numquid ideo vel Catholici, vel ipsi adver­ sarii incerti hœrent, an secunda in Trinitate persona sit vere Filius, aut procedat per generationem , quia variani opiniones in statuenda ratione, propter quam processio Filii sit generatio ? Cæteruin hic in actione illa reproductiva acquiescimus prætermissa circa quæslioncm hanc scholasticam , ali asque id genus philosophicas ulteriore disputatione, non absque consilio; ut enim observat Vasquez 3. p. q. 56. Disput. 18. cap. 1., hujusmodi quaestionibus id solum effectum est, ut myste­ rium fidei nostræ non modo difficilius ad explicandum, sed etiam adversa­ riorum criminationibus et argutiis fuerit magis expositum. Unde cITridenTixi Patres Theologis quibusdam in Concilio quæstiones ejusmodi philoso­ phicas excitantibus sapienter imposuere silentium. Et vero non Theologia philosophiae, sed hæc substernitur, juxta D. Hieronymi monitum epist. ad Magnum n. 2. Legerat (David) in Deuteronomio (c. 21.) Domini voce praceptum, mulieris captiuce radendum caput, supercilia, omnes pilos, et ungues corporis amputandos, et sic eam habendam in conjugio. Quid ergo mirum, si et ego sapientiam secularem propter eloquii venustatem, ct mem­ brorum pulchritudinem de ancilla atque captiva Israelitidem facere cupio? etsi quidquid in ea mortuum est, idololalrice, voluptatis, erroris, libidinum, vtlproecido, vel rado : ct mixtus purissimo corpori vernaculos ex ea genero Domino Sabaoth ? Id est : sic philosophiam profanam conjungendam esse Theologi®, ut illa Christiana, non hæc naturalis fiat. 352 ARTICULUS II. QUO MODO CHRISTUS EXISTAT IN EUCHARISTIA? ET QUÆ CIRCA MYSTERIUM IIOC INSUPER TENENDA? 283. Dico I. In Eucharistia accidentia vel species panis et vini sunt sine subjecto. Constat cx Conciliis, Lateranensi IV. cap. 1. ( Labb. t. I I. p. 143.), ubi in­ quit : Cujus (Christi) corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur, transsubstantiatis pane in corpus, et vino in sanguinem, potestate divina, Constantiensi, quod Sess. 8. ( Labb. t. 12. p.45. E.) damnat hunc Wicleffi artic. 2um. : Accidentia panis non manent sine subjecto in eodem Sacramento. Ac novissime Tridentino Sessione 13. Can. 2. Probatur prælcrea, inde, quod ex una parte, ut evincunt argumenta pro transsubstanliationc allata, tide divina certum sit, desiisse panis et vini substantiam, cui tanquam subjecto suo naturali accidentia inhaeserant; v. p. 1. 23 vl ■ η 331 DE SACRAMENTO EUCUAIUSIIJE. corpori vero Christi post consecrationem inhærcre aliunde dici non possint, utpote quod suammet sustentat quantitatem : ex altera voro parte expe­ rientia certo constet, quod consecratione peracta, maneant quantitas, ac qualitates, color, sapor, odor, etc., qua» sentiebantur prius; ergo sine omni subjecto divinitus conservari, necessum est dicere. 284. Obj. Accidens non potest esse sine subjecto; definitur enim : ens alteri inhaerens ; ergo. Observa: Triplicem esse Philosophorum mentem circa naturam acciden­ tium. Pars eorum prima accidentia absoluta realiter a materia distincta asserit; ut quantitatem, colorem, gravitatem et similia. Pars alia solam quantitatem accidens absolutum a materia realiter dis­ tinctum ait; ceteras vero qualitates corporum, quas accidentia vocamus, non esse quid realiter objective a quantitate distinctum ; sed colorem c. g., esse ipsammet quantitatem, diversimode modificatam, quæ cum lucem reflectit, colorem efficit, eumque varium pro varietate reflexionis radio­ rum, eorumque in organum visus appulsu ; paucis : quantitas cum sen­ suum organa hoc vel illo modo movet ob diversam suarum partium confi­ gurationem , diversas efficit sensationes. Pars tertia, duce præsertim P. Maignan , nulla admittit accidentia a ma­ teria realiterdistincta, sed species sensibiles, quas intentionalcs vocat, nihil aliud ait esse, quam ipsam objectorum in sensus actionem , juxta D. Τιιομλμ p. 3. q. 34. a. I. ad 2. Quod aliquid videatur, fit per actionem visibilis ad visum. Cum vero in Eucharistia non remaneat panis substantia, quæ in sensus adhuc ageret. necesse est, inquit, Deum per se ipsum sup­ plere actiones illas substantiae panis, eadem facta impressione in nostris sensibus, quam efficiebat ante consecrationem substantia panis; id vero Deum posse, nemo ambigit; cur enim Deus non possit ipse per se eosdem preslare effectus, quos præstandi virtutem ipse causis creatis indidit? Certe sic nulrilioncm ipse hoc in mysterio supplet. Prælerea moventur ad ita sentiendum hujus sentenliæ Philosophi, elqui cum bis sentiunt Theologi: 1°. Quia nomen accidentis in hoc mysterio recentis usus est, seculo cir­ citer XI. inductum ; nomen c contra specierum aiunt ( quod salis indicat, nihil ex pane solidi superasse) longe esse antiquius et usitatissimum; adhi­ bitum a CyrilloHierosolymitano, Greg >rio M.. Theopbylaclo, aliisque; præserlim adhiberi a Græcis, ut videre est in Confessione orthodoxa orientalis Ecclesiæ, Quast. 106. Quin, neglecto nomine accidentis, etsi vulgatissi­ mum esset, potius specierum nomen, vehit aptius, sancitum fuisse in Con­ ciliis Latera»., Basileexsi, Flor, et Tbidext.; et in hujus uno quidem cap. 3. Sess. 13. novies; sed hoc non temere, sine causa factum. 2°. Plura esse id genus specierum exempla; sic in baptismo Christi apud Lucam descendit Spiritus sanctus corporali specie columbœ : duobus discipulis Marc. If». sub alia apparuit effigie ; Luc. 2i. autem, oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent ; Magdalena,* Joan. 20. apparuit sub specie hortulani; manna Exod. 16. omnium ciborum pnestabat varietatem. Hæc vero efficie­ bantur a Deo, supplente corporum vices; cur igitur non efficiat idem in Eucharistia ? Quod si his opponas, quod nobis illuderet Deus , si panem , qui revera non I I 353 est, ostentare non desisteret : quod sensus saltern in errorem inducerentur : quod citra necessitatem continuum prodigium asseratur: quod non satis concordet cum Cone. Co.nstantiensi damnante hanc propositionem Wiclcffi : In Eucharistia non manent accidentia sine subjecto·, nec cum Tridcntino Sess. 13. cap. 3. docente , lotum Christi corpus esse in tota hostia, et lotum iu singulis speciei partibus. Reponunt, Deum illudere nobis, non posse dici, quia nos monet per se ct Ecclesiam, quod panis non sil post consecrationem : nec decipi sensus ; quorum tantum est, renuntiare animæ, quod moveantur. At illud est ve­ rissimum. A quo vero moveantur, animi est judicare; animus autem non fallitur, quia admonetur. Nec continuum inducitur prodigium , dum Deus sine corporum interventu perse sensuum nostrorum organa movet, cum potius majus sil dicendum prodigium, quod corpora adhibeat, ut in animis motum creet. Cone. Coxstaxtiexse propositionem illam damnavit ad men­ tem Wiclcffi, qui ideo negabat, in Eucharistia accidentalia manere sine sub­ jecto, quia aiebat , subjectum ipsum manere cum accidentibus. Sententia igiturcaditin subjectum, quod dicebatur remanere, non in accidentia; idque constat ex Cardin, de Alliaco, qui Concilio interfuit in 4. Dist. G. Art. 3. Quod vero Concilium nomen accidentium adhibuerit, inde est, quod hoc nomen tunc esset vulgatum in Scholis. Tandem Tridentinum solummodo definivit Sess. cit. Can. 3. totum Christum esse sub qualibet speciei parte facta separa­ tione·, atque hæc, monente Concilii historia, addita fuisse, ne præjudicium inferret sentenliæ eorum, qui id dc qualibet speciei parte ante separationem negabant; dum proinde dicit in laudatffi Sessionis cap. 3., totum Christum esse sub qualibet speciei parte, id inteiligendum est relative ad verba illa in Can. 3. facta separatione. Etsi vero in exponenda spccierum Eucharisticorum natura non conveniat inter Philosophos orthodoxos; in singulorum tamen sententiis nulla est implicantia, quod unum hic monstrare Thcologiæ est contra adversarios acatholicos, controversia de ipsa spccierum vel accidentium natura Philoso­ phis relicta, ad quos pertinet. Ac quidem in sententia ultima P. Maignani objectio non habet usque adeo locum, ut ex ejus expositione constat. Patroni verosccundæ senlcntiæ cum doceant, solam quantitatem realiter a substantia panis ante consecralionem distinctam, remanere sine subjecto ceu accidens absolutum, cum sen­ tenliæ primæ patronis ita Respondent. D. Ant. Accidens non potest osse sine subjecto de lege ordi­ naria, ac naturaliter C. dc lege extraordinaria, supernaluraliler ;V. Ad prob. H. D. Definitur ens alteri inhaerens actualiter N. aptiludinaliterC. Accidens quippe definitur a Philosophis : Quod adest, vel abest sine subjecti corruptione, ul Porphyr. Isag. de Accid. vel : Quod contigit sub­ jecto inesse, et non inesse; igitur tota accidentis essentia esf, accidere sub­ jecto, non huic actu inesse. Prælerea sicut universim existentia actualis non est de essentia entis extra Deum, cum actus jam supponat essentiam , qua scilicet posterior est; ita inhærenlia actualis non est dc essentia acci­ dentis. Si ais : Saltem accidens exigit inesse subjecto alicui, sicut substantia subsistere subsistentia, si non propria, saltem aliena. DE CHRISTI PH/ESENTIA IN EUCHARISTIA. ! i ί ! f I I I»·1 3θ6 DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. R. Negando ly sicut : substantia enim, quæ existit, singularis est; sin­ gularis autem redditur per subsistentiam, quaecumque ea sil : sed accidens per subjectum,cui inhæret, singulare non redditur; igitur, Deo volente, potest absolute exislere sine subjecto. Respondent etiam alii expeditius : accidens exigere inesse subjecto alicui non absolute, sed pro casu, quo mo­ dus hic existendi per inhærenliam non suppletur per meliorem a potentia divina sine subjecto ; sicut substantia exigit exislere subsistentia propria, non absolute, sed conditionale, scilicet nisi subsistentia propria suppleatur per digniorem, ut in Christo subsistentia creata naturæ humanæ suppletur per subsistentiam divinam; ideoque natura humana Christi, etsi propria orbata subsistentia, non est in statu violento. 1 » « 285. Dico II. Christus sub qualibet specie totus continetur ; et totus sub qualil>et parte speciei. Pars P. quæ est de fide, clare definita a Tridentixo Sess. 13. Can. 3. prob. 1°. ex S. Scriptura. Joan. 6. ait Christus : Qui manducat me, vivet propter me. Hic vero, ut constat ex cap. præced. art. 1. de Eucharistia sermo est; sed non dixit Christus : qui manducat corpus meum, sed qui manducat me; quæ vox totum Christum significat, ut ex duabus naturis et persona divina constat; ergo Christus, dum una species sumitur manducando, quod iit, dum sumitur species panis, sumitur totus; ergo et totus sub hac specie existât, necesse est. Accedit Traditio. Sic S. Ephrem L.de non scrutanda Nat. divin, cap. □. ail: Agnum ipsum integre comedis. S. Hieron. contra Jovinian. L. 1. n. 7. docet, nos in Eucharistia Christum accipere; solurn vero corpus non potest dici Chri­ stus; nec solus sanguis; ac præterea etiam de sumptione Eucharistiæ sub una specie debet intelligi; quia et hanc asserit epist. 22. ad Eustoch. Unde Cone. CoxsTAXTiENSE Sess. 13. (Labb. 1.12. coi. 100. C.) Firmissime, inquit, creden­ dum est... integrum Christi corpus et sanguinem lam sub specie panis,quam sub specie vini veraciter contineri. Eadem vero ratio, quæ pro sanguine Christi sub specie panis, et pro corpore Christi sub specie vini militat, etiam pro anima Christi pugnat ; nimirum, ut docet Tridentinum Sess. 13. cap. 3. corpus sub specie panis, ct sanguis sub specie vini existit vi verborum consecratio­ nis; ipsum autem corpus sub specie vini, et sanguis sub specie panis, animaque sub utraque, vi naturalis illius connexionis et concomitantice, qua partes Christi Domini, qui jam ex mortuis resurrexit non amplius moriturus, in­ ter se copulantur; divinitas porro propter admirabilem illam ejus cum cor­ pore et anima hypostaticam unionem. Prob. pars 2*. cx cit. Tridentini Sess. cap. 3., ubi inquit : Totus et integer Christus sub panis specie, et sub quavis ipsius speciei parte; totus idem sub vini specie et sub ejus partibus existit. Atque hoc de qualibet speciei parte, facta separatione, de fide est; quia Concilium in cit. Sess. Can. 3. cum dixis­ set, totum Chrislumsub singulis cujusque speciei partibus contineri, addi­ dit : facta separatione. Sed et hinc colligunt plerique, jam ante separationem vel divisionem in singulis cujusque speciei partibus totum Christum conti­ neri ; cum divisio nihil operetur circa corpus Christi ; nec verba consecratio­ nis novam reproductionem operari amplius possint, utpote quæ dudum transierunt. DE CHRISTI PR/ESENTIA IX EUCHARISTIA. 337 28C. Obj. Idem corpus simul esse in pluribus Jocis nequit; ergo lotus Christus in qualibet speciei parte sive ante, sive post separationem esse nequit. Prob. Ant. 1°. Quia replicatio corporis est simullanea ejusdem in duobus, vel pluribus locis exislentia; sed sic corpus non esset idem amplius, sed multiplex , sicut locus, in quo exislit, est multiplex. 2°. Sicut locus divisus est ab alio loco, ita corpus deberet esse divisum a se ipso; sed si est divisum a se ipso, non est unum et idem. 3°. Mulla sequerentur absurda et contradictoria; 1. enim posset idem corpus moveri molibus contrariis, in loco A versus ortum , in loco B versus occasum. 2. Sic corpus replicatum esset in loco uno contiguum alteri corpori, a quo simul distaret in loco alio. 4°. S. Aug. L. 20. contra Faustum cap. 11. negat corpus Christi simul posse esse in sole, luna et cruce; ergo. Idem argumentum contra realem Christi præsenliam in Eucharistia formatur a Calvinislis et Sacramenlariis. R. D. Ant. idem corpus simul esse nequit in pluribus locis naturaliter C. supernatural] 1er subd. circumscriptive Tr. definitive et sacramentaliter N. Præsentia t^usdem corporis in pluribus locis tripliciter intelligi potest: 1°. Circumscriptius, ita, ut idem corpus plures habeat existentias naturales, et quantitativas, h. e., ut habeat partes extra parles non tantum in ordine ad se, sed etiam in ordine ad locum; ut loco commensuretur; ul aliud corpus excludat ab eodem loco. 2°. Definitius, ct sacramentaliter, ita ut idem corpus habeat plures existentias naturales, et partes extra partes in ordine ad se, sive ordinatas secundum dispositionem naturalem, sic ut pectus sca­ pulis, scapukc collo, collum capiti uniatur; non tamen paries extra partes in ordine ad locum. 3°. Ut idem corpus plures habeat existentias, unam naturalem, aliam vel alias sacramentales. Naturaliter idem corpus, quovis modo, esse non posse simul eodem puncto temporis pluribus in locis, certum esse, quotidiana docet experientia, cujus testimonium si rejiciamus, nihil porro in rebus naturalibus certum erit ; non posse etiam spectatis divinæ potentiae viribus, gratis dicitur; nec ullo ex capite probari potest, ut patebit ex responsis ad probationes. Praeterea apud Deum omnia possibilia esse, nos Scriptura monet Matth. 49.; Deum ali­ quid posse, quod nos fateamur investigare non posse, S. Aug. clamat episl. ad Volusian. Ac tandem si ea impossibilia sint, quæ nostra non assequitur ratio, quomodo adversarii mysterium SS. Trinitatis posthac tuebuntur con­ tra Socinianos, dictitantes, ul essentia, vel natura eadem subsistat in per­ sonis tribus, repugnare rationi? Dixi : Transeat, eo quod sint e Philosophis ac Theologis, qui autument, fieri non posse, ut unum idemque corpus circumscriptive existât in diversis locis, quæ philosophica quæslio nostri instituti non est. Adprob. lam. R. .V. min. Unitas enim corporis non ab unitate loci, in quo est, sed ab enlitate sua, sive prædicatis intrinsecis est ; quippe prius res una concipitur, quam in loco existens ; sicut ergo per hoc corpus non constitui­ tur unum, quod existât in loco uno, sic nec proplerca evadit multiplex, si rem eamdem pluribus ac separatis in locis reproduci et exislere contingat. Ad prob. 2,ID. it. N. M. Quia sicut multiplicitas corporis non oritur a mul- a i 3*58 DE SACRAMENTO EUC.ll ARISTI.E. DE CHRISTI i'RÆSENHA IN EUCHARISTIA. 359 liplicilatc loci, sic nec a divisione locorum ejusdem corporis a se ipso divisio. Igitur corpus in loco Λ el simul loco B existons, non esset quidem idem ratione localis prtvsenliœ; sed tamen esset idem ratione cnlitatis. .4d prob. 3*·. R. .V. Jss. 1"“. Negatur, hoc esse implicatorium : etsi enim idem corpus non replicatum non possit moveri motibus contrariis, quia nonnisi unum esse locale habet ; id tamen corpori replicato contingere potest sub diverso respectu ob diversum esse locale ; quæ vero consequuntur ipsum esse locale diversum relationes, necessario multiplicantur, et divers® sunt, sicut et actiones, qua; terminantur a loco; sed non ideo sunt contra­ dictoria;, quia non prædicanlur decodem secundum idem, sed secundum diversum, scilicet locum. Sic anima eadem ut informans pedes est pro­ pinquior terræ; ut informans caput, remotior a terra. Ad 2ura. eadem est responsio. Esset contiguum respectu diversi loci C. ejusdem loci Λ’. Si ais : Corpus circumscriptive existons in loco uno non potest extra hunc existera alibi; locus enim circumscripti vus adæqualuscst : R. D. Non potest extra hunc existera definitive .V. circumscriptive Tr. ob datam rationem supra. Quanquam revera nec in hoc appareat implicantia; circumscriberetur enim hoc casu corpus ab uno loco, sed non ab eo solo; locus circumscriptivus adæquatus est pro se, h. e. singulæ parles corporis respondent singulis partibus hujus loci ; sed inde non sequitur : ergo nec alius locus potest idem corpus circumscribere. Observa : Terminos hosce circumscriptive, definitive non eamdem habere notionem sensumque apud Doclores. Sunt, qui hanc notionem tribuunt, ut circumscriptive, item definitive cxistere in loco sit, non esse extra illum locum. Hinc non mirum, quod in modo respondendi a nobis dissentiant. Sed nosco sensu utimur, quo supra, qui magis usitatus est. Ad prob. R. D. Negat conform i 1er ad mentem Manichæorum C. secus .V. Juxta Manichaeos corpus Christi erat lux quaedam expansa per solem, lunam, omniaque loca caetera; huncqne esse dicebant statum corporis Christi naturalem ct convenientem. Hoc vero negat Aug.; imo sic, natura­ liter, corpus per tot loca expansum posse lotum esse iu locis singulis. Pe possibilitate vero absoluta non erat quæstio. Sed ct frustra ad possibilitatem recurrissent Manichæi ; quia, quod est solum possibile de potentia absoluta Pei, non probatur existons, nisi probetur miraculum, per quod existât; sed miraculum tale, quo Christi corpus existerai in sole, luna, aliisque locis, Manichæi prol>are non poterant. agunt iu alia corpora, ct ab his patiuntur; igitur cum a corpore Christi penetrentur, hoc sua impcnetrabilitate actuali carcat, necesse est. Aclualis vero irnpenetrabililas, extensio ad locum, cum sint effectus for­ males secundarii quantitatis, abesse possunt a quantitate radicali, cujus enectus formalis primarius est solum impenetrabilitas et extensio ad locum nptiludinalis. Et voro aclualis impenetrabilitas et extensio, quod separari possint a quantitate, sufficienter eolligiliir 1°. inde; quia posteriores sunt Ipsa quantitatis essentia, el ab hac ceu effectus fluunt: sed quod posterius est rei essentia, potest abesse absolute, salva remanente ipsa natura rei. 2°. Quia sic Christus e virginali utero prodiit, illæso virginitatis claustro, ut perhibent Patres, relati a nobis in Tract, de Incarn. ; penetravit in cubicu­ lum januis clausis Joan. 20. 19. 29. Prælerea non est magis essentiale cor­ pori quanto, esse actu impenetrabile, occupare locum, quam corpori gravi ponderare .colorato videri, calido calefacere : atqui tamen divina potentia offectum est, ut grave non ponderaret, dum Matth. 14. Christus ambulavit super aquas; ut coloratum non videretur, dum Luc. 4. medius inter Judæos non videbatur ; ignea fornax non læderet 1res pueros Dan. 3. Ex quibus id facile perspicitur, haud approbari posse eam Philosophorum quorumdam recentiorum in opinando licentiam, dum essentiam quantitatis in extensione actuali partium corporis in ordine ad locum constituunt ; non enim potest salis percipi, qua ratione ea opinio cum hoc mysterio Euchari­ stiæ conciliari queat. Rectius vero ex dictis hactenus sequentia deduces corollaria, quæ modum exislendi in Eucharistia allinent : I. Humanitas Christi in Eucharistia exercere nequit actus alicujus sensus externi vel interni, ad quos objectorum externorum concursus requiritur; quia ad actiones ejusmodi certa extensione in organo nervorum fibrarum­ que opus est, qua corpus Christi caret, utpote impcnetrabilitate actuali de­ stitutum. Dixi : ad quos objectorum externorum concursus requiritur; nam polest anima Christi elicere actus immanentes , qui ab objectorum talium concursu haud dependent; cujusmodi sunt visio beatifica, cognitiones scicnliæ infusæ, et ab his dependentes voluntatis actus. II. Corpus Christi pali nihil polest ab agentibus corporeis, non videri, non tangi, non frangi, comprimi, dilatari, lædi, etc. ; hujusmodi enim passio­ num sola ea corpora capacia sunt, quæ actualem impenetrabili talem ha­ bent, qua corpus Christi Eucharislicum destituitur. 287. Dico III. Corpus in Eucharistia cum sua quantitate existit, sine tamen impcnetrabilitate actuali, et extensione ad locum. Prob. P. p. i°. Negative; quia nequit solida afTerri ratio, cur corpus Christi in Eucharistia sistatur præscns sine quantitate sua, alias naturaliter inseparabili a quolibet corpore. 2“. Positive. Corpus Christi in Eucharistia est corpus humanum, id est, diversis organis el membris instructum; sed illa organorum membro­ rumque diversitas sine quantitate non potest intelligi, el sine hac nonnisi rudis ct indigesta moles erit, nec nisi partium confusio el permixtio. Prob. 2’. p. Quia species panis ct vini priorem suam quantitatem et impenctrabilitatem retinent; hinc a nullo alio corpore penetrantur, sed 288. Obj. Non potest esse quantitas sine extensione, divisibilitate, impenelrabilitate; ergo. Prob. Ant. Γ. Quia effectus formalis quantitatis est, reddere corpus extensum, impenetrabile, divisibile : sed sine ellcclu formali quantitas esse non potest. 2°. Quia, sicut spiritus non potest occupare locum, sic de essentia corpo­ ris est, habere extensionem in loco, impenctrabilitatem, divisibilitalem. 3e. S. Aug. epist. 57. ad Dardanum, c. 6. n. 18., spatia locorum, inquit, tolle corporibus, nusquam erunt; et quia nusquam erunt, nec erunt; ergo. R. J). Ant. Non potest esse quantitas sine extensione externa, sive ad 1 "Λ ÿ. 360 DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. locum; sine di visibilitate, impenetrabili tale actuali naturaliter C. supernaturaliler A’. Responsio patet ex dictis in Conclus. Jd prob. P“. R. D. J/. Effectus formalis primarius quantitatis est, reddere corpus extensum in ordine ad locum, etc. A’. secundarius C. Effectus forma­ lis primarius quantitatis est, reddere corpus quantum, sive illi tribuere extensionem internam partium in ordine ad se; dicilurque etiam impenctrabilitas radicalis; aptiludo proxima ad extensionem localem : quem effe­ ctum etiam quantitas in Eucharistia corpori Chi isti tribuit. Impeneliabililas vero actualis, extensio localis, effectus est secundarius divinitus impedibilis. dd prob. 2âm. R. A’, paritatem. Spiritus nullam quantitatem, nullasque partes habet; ergo non potest cocxlendi loco. At corpus etsi partes habeat, et quantitatem, hæcque etiam exigat habere partes in ordine ad se; non tamen essentialiter exigit, partes extendi in ordine ad locum actualiter. Ad prob. 3lm. R. A*. Cons. Loquitur enim S. Pater de ordine naturali, juxta quem certum est, corpus extensive et per paries esse in loco ; interro­ gatus enim fuerat de modo, quo Christi corpus in cœlo est, et quo Deus est ubique. Posse vero corpus sine corporum qualitatibus existera, diserte docet S. Aug. L. 22. de Civit, cap. 8. n. 21., ubi postquam retulisset annulum quemdam magicum illæso et undique clauso vinculo capillatio , quo fuerat involutus, ante pedes mulieris dix initus illæsuin jacuisse, subdit : Non cre­ dunt hoc, qui etiam Dominum Jesum per integra virginalia Matris enixum, et ad discipulos ostiis clausis ingressum fuisse, non credunt. Martyr certe ipse (S. Stephanus ) quo impetrante illa sanata est, in Filium permanentis Vir­ ginis credidit, in eum, qui ostiis clausis ad discipulos ingressus est, cre­ didit. · CAPUT IV. DE NATURA EUCHARISTIÆ, MATERIA, FORMA. Eucharistiam sacramentum esse in specie infima unum, ex sensu Ecclesiæ intelligilnr, quæ constanter sacramenta septem, nec plura, nec pauciora cre­ didit; tum inde, quod sacramentum hoc institutum sit ad modum convi­ vii, ad cujus integritatem cibus et potus pertinet. An vero debeat dici unum vel multiplex numero? a modo loquendi dependet; si enim , ut rationem nutrimenti spiritualis habet, spectetur, erit unum numero, quia ad nutri­ mentum cibus et potus pertinent; si vero spectetur, ut habet rationem signi sensibilis, quod sunt species, modo unum, modo multiplex erit; unum, si ambæ species ad unarn ordinentur refectionem, ut respectu Sacerdotis in Sacrificio; multiplex, si species ordinentur ad sumptiones, vel refectiones plurcs. Inquiri etiam hic solet, quænam ad sacramenti hujus constitutionem per­ tineant; an solæspecies; an corpus et sanguis Christi ; an etiam verba con- I»E EUCHARISTIE NATURA. 361 secralionis? At conformius Conciliis et Patribus sentiunt, qui singula hæc requirunt. 1°. Species; quia Tridentinum Sess. Can. 1. ait corpus et san­ guinem Christi in S. Eucharisliæ sacramento contineri ; ergo id, quod conti­ net corpus et sanguinem Christi, est sacramentum saltem partialiter : sed species continent; ergo. 2°. Corpus et sanguis Christi ; quia Florentinum in Decr. docet, hoc sacramentum confici verbis Sacerdotis; sed quod conficitur a Sacerdote, præcipue est corpus et sanguis Christi, ut conjuncta cum spe­ ciebus. 3°. Verba consecrationis; sunt enim forma ; omnia autem sacra­ menta, juxta Florent, rebus ut materia, verbis ut forma perficiuntur, et persona ministri. His igitur dimissis ad quæstiones utiliores convertimur. ARTICULUS I. AN EUCHARISTIA IN RE PERMANENTE, VEL TANTUM IN USU CONSISTAT? Quæstio in eo versatur : utrum statim post prolata consecrationis verba , ante omnem usum et sumptionem Eucharisliæ, corpus et sanguis Christi sint sub speciebus realiter præsentia, subque his tamdiu permaneant, quamdiu hae permanent integrae; vel an tantum præsentia fiant tum, cum manducatur panis, bibiturque vinum ? Prius affirmant uno ore Catholici ; posterius Protestantes. 289. Dico. Eucharistia non consistit praecise in usu, sed in re permanente. Est de fide catholica, juxta Tridentinum Sess. 13. Can. 4. Prob. 1°. Ex S. Scriptura. Corpus Christi tunc praesens fuit, cum dixit : Hoc est corpus meum; quia verba Christi operabantur statim, erantque vera; vera autem non fuissent, nisi tunc ejus corpus praesens fuisset. Atqui verba ea protulit Christus, antequam discipuli manducarent; ergo. Prob. min. 1°. Quia verbis istis : comedite, bibite, Christus discipulos invitabat ad manducandum et bibendum ; pro motivo autem addebat : Hoc est corpus meum : Hie est enim sanguis meus ; hoc namque indicat particula enim, ut adeo sensus sit: manducate et bibite, quia cibus, quem offero , est cor­ pus meum ; et potus, est sanguis meus : sed molivum debuit discipulis proponi ante, et ab his intelligi, quam manducarent, et biberent ; ut sci­ rent, se non communem panem, nec vulgare vinum accepturos. 2°. Quia ei eodem calice biberunt omnes, juxta illud Luc. 22. Dividite inter vos; ac Mare. 14. Biberunt ex illo omnes; sed Christus non toties repetiit hæc : Hic est sanguis meus, quoties biberunt, sed tantum semel. Respondent, Christum dedisse cibum et potum antequam diceret : Hoc «t corpus meum : Hic est sanguis meus, ut colligitur ex Maith. 2G. ubi hæc : Accipite ct comedite, in serie verborum Christi praemittuntur his: Hoc est corpus meum; et Marc. 14. illa : Biberunt ex illo omnes, ponuntur ante hæc verba consecrationis: Hic est sanguis meus; ergo tunc primum prasens erat corpus et sanguis Christi, quando manducabant, et bibebant. Veram II. 1°. N. Ant. Si enim ex his verbis Matthæi ct Marci colligeretur, Chri­ stum dedisse cibum manducandum, et potum bibendum antequam dixis- 3b2 DE SACRAMENTO EUCI1ARISTI.E. DE EUCIIAR1STIÆ NATURA. set: Hoc «t corpus meum: Hic est sanguis meus, dici pariter posset: 1°. quod manducassent, et bibissent plene jam; quia Marcus ait in prote­ rito. et biberunt ; sieque nec in re manducassent corpus, nec bibissent Christi sanguinem, quia manducassent, et bibissent ante consecrationem; ante hanc vero etiam adversariorum consensu nec corpus Christi, nec san­ guis præsens est. 2°. Vel certe dici posset Christum nonnisi post manduca­ tionem praesentem fore, ex eadem ratione ; quod rursum et falsum est, et ipsi negant adversarii. Hinc non ex serie narrationis (quia et Scriptores sacri non raro per anticipationem posteriora præponunt prioribus) sed verboruin sensu colligi debet, quid prius dictum, faclumqne fuerit; sensus vero aperte exigit, Christum prius consecrasse , ac dixisse : Hoc est corpus meum, quam discipulis manducandum daret, ul vult data probatio. Respondent alii, verba Christi esse promissoria rei paulo post fuluræ; vel condilionala, sub conditione implendi praecepti, quia verba hæc : Accipite et comedite, præceplum continent; illa vero : Hoc est corpus meum, pro­ missionem , ut sensus sit: Hoc est corpus meum, si manducaturi sitis; ergo etsi ante manducationem Christus dixerit : Hoc est corpus meum, hoc tamen non ante præsens esse cœpit, quam cum impleretur conditio, sive manducatio. At figmenta hæc sunt, et textui adversantia; non enim dixit Christus : Hoc erit corpus meum, si manducaveritis, ut dicere debuisset, si sub con­ ditione hac promittere tantum suum corpus voluisset ; sed propositio Cliristi absoluta fuit : Hoc est. Sed et ea interpretatio non convenit pronominibus demonstrativis hoc, hic, quæ rem sensibiliter præsentem indicant, nec verbo est præsentis temporis. Prob. II. Ex Traditione. Teste S. Justino Apol. 2. (opp. p. 97. E.) Eucharistia peractis mysteriis deferebatur ad absentes. Idem refert S. Iren.eus epist. ad Victorem summ. Pont. (ap. Eusebium Hist. Eccl. L. 5. c. 24.), Eucharistiam mitti solitam ad alios in signum pacis, sieque missam a suis prodecessoribus ad episcopos, qui luna decima quarta cum Judæis cele­ brabant Pascha. Eucharistiam primi fideles secum asportabant, temporibus præsertim persecutionum, ut se ea domi reficerent, ct munirent, teste Tertulliano L. 2. ad uxorem cap. 5. qui adhortans eam, ne post suum obitum virum ducat infidelem,hac inter alias ratione utitur : Non sciet maritus, quid secreto ante omnem cibum gustes? Et si sciverit panem, non illum credit esse, qui dicitur, id est, corpus Christi. S. Cyprianus Tract, de lapsis n. 26. refert de muliere in persecutione lapsa , quod , cum arcam suam, in qua Sanctum Domini fuerat, manibus indignis leni asset aperire, igne inde surgente deter­ rita sil. S. Basilics epist. 289. (al. 93. opp. t. 3. p. 187. A.) ad Cæsaream Patriciam tradit, monachos desertum petentes deferre Eucharistiam secum, ibique suis eam sibi manibus ministrare. S. Chrysostomus epist. ad Inno­ centium papam n. 3. (opp. t-3. p. 519.) de militibus ab Imperatore ad ipsum occidendum missis inquit ; Locum, in quo Sancta condita servaban­ tur, ingressi sunt milites... Quin et Christi sanguis, sicut in tali tumultu contingit, in pradictorum militum vestes effusus est. S. Hieronymus ( vel quicumquc hujus episloke auctor sit) epist. 4. ad Rusticum monachum (al. 125. n. 20.) laudat Exuperium episcopum Tolosanum, quod ob pauper- 363 tatem corpus Christi in canistro portare cogeretur : Nihil illo ditius, qui corpus Domini canistro vimineo, sanguinem portat in vitro. Tandem Eucharistiam servatam fuisse pro infirmis refert Eusebius L. 6. Hist. cap. 44., ac presbyterum per puerum petenti Serapioni misisse parti­ culam Eucharisliæ, ac jussisse, ut eam madefaciam in os senis instillaret. Adorari debere Eucharistiam ante sumptionem monent Patres, S. Aug. in l’s. 98. n. 9. Nemo illam carnem manducat, nisi prius adoraverit. S. Ambros. L. 3. de Spiritu sancio cap. 12. (al. c. 11. n. 79.) Caro Christi, (piam in Mysteriis adoramus. S. Chrysostomus homil. 24. in 1. Cor. Ergo Eucharistia in re permanente, non solo in usu consistit. Ad tantum nubem testium, cum negare eam Calvinus non posset, L. 4. Instit. cap. 17. §. 39. unum id respondet : Qui sic faciunt, h. e. Eucha­ ristiam servant, habent, fateor, veteris Ecclesiæ exemplum. Verum in rc tanta, el in qua non sine periculo erratur, nihil tutius, quam veritatem sequi. Sed quis non miretur responsum insolens? Quasi vero tutius non foret, veteris Ecclesiæ sensum potius, quam hesterni eujusdam Novatoris sequi? Ista , non ille columna veritatis est. Neque subsistit aliorum cum Dallæo responsio ; ex asservatione Eucha­ risliæ non sequi , quod Ecclesia vetus illam re permanente sitam credi­ derit, eo quod presbyteri vocati ad ægros, eam in horum domibus conficere potuerint; nam 1°. Serapioni non presbyter, sed puer Eucharistiam por­ rexit. 2°. Igitur antequam presbyter illam confecisset in ægroti domo, nondum fuisset Eucharistia , quia nullum discrimen inter hanc et panem communem fuisset, quod repugnat laudatis Patribus. 3°. Non convenit cum more, quo deportabant secum Eucharistiam domum fideles, ut hanc sibimet ministrarent, nisi dicere quis vellet, cos tunc domi ipsos Eucharistiam confecisse, quod adversarii non concedent. 4·. Prorsus hæc responsio con­ ciliari nequit cum S. Chrysostomo, Hieron Irenæo, aliisque laudatis Patribus. 290. Obj. I. Ex. historia Ecclesiastica rectius colligitur, priscos fideles non judicasse, Eucharistiam in re permanente consistere; ergo. l'rob. Ant. Reliquiæ Eucharistiae post peracta Mysteria non solebant servari, sed vel comburebantur, vel consumebantur, ut constat 1°. ex epist. Clementis Romani ad Jacobum fratrem Domini, relata cap. 23. Dist. 2. de consecrat. (Labb. t. 1. p. 98. D. E.) Tanta in altari holo­ causta offerantur, quanta populo sufficere debeant ; quod si remanserint, in crastinum non reserventur, sed cum timore ac tremore Clericorum diligentia consumantur. Idem constat ex Hesyciiio L. 2. in Levit. (Bibi. PP. t. 12. p. 80. C.), NicephoRo L. 17. cap. 25. (Hist. Eccl. t. 2. p. 772.). 2°. ExOnïcene hom. 5. in Levit, n.8. (opp. t. 2. p. 211. edit. Ruæi.) ubi dc pane, quem Christus dedit discipulis , inquit : non distulit, nec servari jussit in crastinum. 3°. Ex S. Cypriano serm. de cœna Dom. (opp. p. 331. edit. Parisin. 1666.). Panis iste recipitur, non includitur. 4°. Ex S. Hieronymo in cap. 11. 1. Cor. (opp. t. 11. p. 752. edit. Vallarsi.) Quœcumque de sacrificiis super­ fuissent, illi in Ecclesia communem camam comedentes pariter consume­ bant. 5°. Ex venerab. Beda L. 4. Histor. Eucharist, cap. 14. (opp. t. 6. p. 194. C. apud Mignc. Patrol, t. 95.), ubi refert Apostolos apparuisse puero I I h — 364 DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. ægrolo, eique dixisse, ut exspectaret, dum celebraretur Missa, ut viaticum corporis Domini perciperet. 6°. Tandem ex Cone. C.esaraugustano an. 381. (Labb. 2. p. 1009. E.), Toletano L an. 400. (Labb. t. 2. p. 1215. D.) aliisque particulas Eucharistiæ asservari prohibentibus ; ergo. R. .V. Ant. Adpritb. R. 1°. Pleraque hæc testimonia pugnare contra adver­ sarios, 1°. quia probant sacrificium altaris, quod Missam dicimus; 2°. quia probant, post Communionem vel distributionem corporis Domini credidisse fideles, particulas residuas esse sacramentum, in iis contineri Christi cor­ pus; cur enim alias tantam curam adhiberent, ut parliculæ illæ cum timore, tremore consumantur a clericis, vel comburantur, vel dentur innocentibus? R. 2°. .V. Ant. Ad ln®. R. Plerorumque consensu, etiam et præserlim adver­ sariorum , epistola illa non est Clementis Romani, sed ex supposititiis Antesiricianis una. Sed cujuscumque sit, loquitur de particulis, quæ citra cor­ ruptionis periculum servari non poterant, et supererant, postquam jam aliæ fuissent sepositæ pro infirmis, et missæ ad absentes; nam revera par­ tem particularum istarum prius sepositam fuisse, ex eadem constat epistola ( ibid.) : Reliquias fragmentorum corporis Domini custodire debent, ne qua putredo inveniatur in sacrario, ne, cum id negligenter agitur, corpori Domini gravis injuria inferatur. Sed et clare indicat Ilesychius , dum ait ibidem : Est locus sanctus ; ibi enim sanctum sanctorum requiescit. Ad 2,nn. Origenes id solum intendit, sacrificium laudis debere esse recens, ad quod probandum assumit exemplum Christi, qui panem consecratum statim distribuit; et tum præceptum Apostolis datum, ne panem portarent in via; tumGabaoni tarum exemplum condemnatorum, quod panes veteres ad Israelitas detulissent. Hæc vero exempla adhibet, in quantum ejus scopo servire poterant, sacrificium debere esse novum; alias pariter inferre quis posset, non licere panem portare per viam, uti pane veteri. Cæterum Eu­ charistiam, ut sacrificium est, semper debere offerri de novo, omnes Catholici dicimus; ideoquesec. XI. Cardinalis Humbertos, realis præsentiæ contraBerengarium defensor strenuus, reprehendit Græcos, quod per Quadragesimam imperfectas celebrarent Missas, id est, ex præsanctificatis, seu utendo hostia præconsecrala jam die Dominica præcedenle.(Bibl. mag. Pair. t.4. part. 2‘. Resp. contra Nicetam p. 246. A.) Ad3“m. R. 1°. Sermo ille non est S. Cypriani, sed Amaldi Bonæ Vallis. 2°. Neque hoc auctor vult, Eucharistiam in vasis includi non posse, sed so­ lum non includi debere ita,ut non sit etiam in aliis consecratis hostiis, et in qualibet earum parte, et aliis communicari non possit. Constat ex contextu : cequa omnibus porlio datur, integer erogatur, distributus non demembratur; incorporatur, non injuriatur; recipitur, non includitur; cum infirmis habitans non infirmatur. Ad 4BB>. R. Nec hi Commentarii sunt D. Hieronymi, sed Pelagii hæresiarchæ; quaiiquam el is non neget, partem aliquam particularum fuisse prius sepositam ; ac videatur loqui solum de particulis, quæ commode asservari non poterant. Ad 5om. R. Beda juxta alios loquitur de Monacho alicujus monasterii, in quo Eucharistia non servabatur. Dici etiam potest, Apostolos monuisse hunc puerum, pueram, ut exspectaret sacrificii tempus, ut majore cum devo­ DE EUCHARISTIÆ NATURA. 365 tione frnctuque viaticum perciperet. Cæterum Bcdæ tempore usum aspor­ tandi secum Eucharistiam adhuc non fuisse omnino sublatum, constat ex ejusdem ilist. Eucharist. L. 4. cap. 24. (ibid. p. 214. C. D.) JrZ 6um. R. Concilia laudata morem asportandi Eucharistiam secum propter abusus, prohibitum volebant; quia scilicet Priscillianistæ, ut colligitur ex Cone. Toletano XII. c. 11. (Labb. t. 6. p. 552. A.) ad S. Eucharistiam acce­ debant cum Catholicis se Catholicos simulando ; quam deinde horrenda cum impietate sacrilegi projiciebant. Non obstantibus tamen his Conciliis, mos asportandi Eucharistiam adhuc viguit tempore S. Gregorii L. 3. Dial, cap. 33., vencrab. Bedæ ex ante dictis. 291. Obj. II. Ex ratione 4°. Sacramentum Eucharistiæ institutum est propter usum, juxta illa : Accipite, et comedite; ergo consistit in usu. Prob. Cons. Sicut enim Christus Matth. 28. 19. dixit : Baptizate omnes gentes; sic Matth. 26. Accipite, et manducate; ergo sicut Baptismus consistit in actione indistincta ab ejus usu, sic in eo Eucharistia. 2°. Omne sacramentum debet esse signum gratiæ sanctificantis : sed Eu­ charistia non est signum gratiæ nisi in usu, sive sumptione. Prob. min. Eucharistia enim instituta est per modum cibi, ut Extrema Unctio per mo­ dum medicinæ: sed hæc in applicatione sola est signum gratiæ·, ergo et illa in sola sumptione; proinde in hac consistere dicenda est. Ad lum. R. N. Cons. Licet enim non statim manducetur; non idcirco ces­ sat finis; quia servatur, ut manducetur. Deinde finis est quid mere extrinsecum; unde eo licet cessante, vel nondum obtento, non ideo ros ipsa cessare dicenda est; sed manet sacramentum signum sensibile efficax gra­ tiae, etsi hanc in actu secundo non conferat, nisi dum sumitur. Ad prob. R. Tr. Ant. N. Cons. Etsi enim Christus singula sacramenta in­ stituerit ad usum hominum; non ideo singula in solo usu consistunt, sed quod in sacramentis cæteris præter Eucharistiam eorum effectio non distin­ guatur ab usu, ex ipsis formis colligitur; al e contra Eucharistia ad sui usum præsupponitur ; alias quippe falsa esset forma : IIoc est corpus meum : Hic est sanguis meus : quæ verba rem presenter» demonstrant. Item, Euchari­ stia consistit in corpore et sanguine Christi ceu cibo spirituali ; sed cibus ante usum præsupponitur. Ad2um. R. C. Maj. N. min. ex modo dictis; quibus adde, nequidem de essentia aliorum sacramentorum, quæ in actuali usu consistunt, esse, ut gratiam, quam ceu signa illius praclica significant, semper in actu secundo conferant; fide enim certum est, baptismum in hæreticis, improbis cum obice gratiæ illum sumentibus sacramentum esse. Ad prob. R. D. Ut Extrema Unctio per modum medicinæ cujuscumque, nondum applicatæ Λ’, qua applicatæ C. Eucharistia instituta est per mo­ dum cibi, non sumptio ; e contra non oleum secundum se institutum est per modum medicinæ, sed unctio, juxta illud Jac. S. Ungentes eum oleo; en usus, vel applicatio, sicut Matth. ult. Baptizantes cos. Oleum enim nisi de­ terminatum per verba formæ spiritualem medicinam nondum significat, sicut aqua extra baptismum nondum significat ablutionem spiritualem. 36ϋ DE SACRAMENTO HUCUARISTIÆ. ARTICULUS II. QC.E SIT MATERIA CONSECRATIONIS PIUM.E? Præter pudenda Gnoslicorum dogmata hac in re, quæ præslat ælcrni silen­ tii sepelire tenebris, Artatyrilæ pro materia adhibebant liba confecta ex pane el caseo. Gneci schismatici duce Michaele Cærulario Patriarcha Conslantinopolitano invalidam Latinorum consecrationem in pane azymo pronun­ tiant, ac Latinos idcirco Azymitas vocant. Sed el hodierni Protestantes pane fermentato, ceu magis conveniente, ut aiunt, utuntur. Cæterum hujus consecrationis materiam esse panem , consentiunt Eccle­ sia.* ; ac solum de panis qualitate instituitur quæstio, propter Græcos maxime, isne fermentatus, an azymus esse debeat? Quo perlinet altera quæstio, quæ inultorum exercuit ingenia, num Ecclesia latina semper pane azymo, græca a sui origine usa sil fermentato? ut pateat, an jure Graeci redarguant Lati­ nos, illusa traditione anliquæ Ecclesiæ defecisse ; vel an id majori cum fun­ damento Latini Græcis possint opponere? In qua tamen controversia mul­ lum variani Theologi el Critici. Sirmondls e Societate nostra utramque Ecclesiam latinam et græcam in primis seculis usam fuisse fermentato con­ tendit, ac priorem quidem usque ad sec. IX. post schisma Pholii. Cardin. Bona L. 1. Rer. Lilurg. cap. 23. ante schisma Pholii promiscuum fuisse usum azymi el fermentati inter Latinos vult. Mabillonius Diss. de Azym, azymi usum quidem semper Latinis communem fuisse, sed fermentatum Græcis autumat. 292. /hco /. Materia remota consecrationis primæ est panis triticeus. Prob. Sic enim nos docet perpetua traditio el usus Ecclesiæ ulriusque tam Jalinæ, quam græcœ, non aliu in pane, quain triticeo consecrantis. Undcct Cone. Florent, in Decreto ait : Tertium est Eucharistiæ sacramentum, cujus materia est panis triticeus, et vinum de vile. Ac missale Romanum jussu Pu V. el Clementis VIII. Horn. Ponlif. recognitum, de defectibus in Missa occurrentibus Tit. 3. dicit : Si panis non sit triticeus ; vel si triticeus admix­ tus sit granis alterius generis in tanta quantitate, ut non maneat panis triti­ ceus; vel sit alioqui corruptus, non conficitur sacramentum. Nimirum no­ mine panis simpliciter ac sine addito triticeus intelligitur, cum panes alii plerumque cum addito exprimi soleant, ut : quinque panes hordeacei. 293. Dico II. Materia sufficiens est panis triticeus tam azymus, quam fer­ mentatus : Latini tamen tenentur ex præceptouti azymo, Græci fermentato. Prob. 1·. p. Ex Concilio Florent., quod in litteris Unionis (Labb. t. 13. p. olo. A.) definimus, inquit, in azymo, sive pane fermentato triticeo corpus Christi veraciter confici. Ac ratio est, quod panis triticeus maneat ejusdem speciei panis usualis ac triticeus, sive azymus sit, sive fermentatus. Eo tamen non obstante Latinorum consuetudo consecrandi in azymo rationa­ bilior est el convenicntior; tum quia Christus ipse azymum adhibuit juxta dicta cap. I. de Institut. Euchar. ; tum quia melius significat immaculatam DE EUCHARISTIÆ MATERIA. 367 puritatem corporis Christi, ac necessariam in suscipientibus munditiam; tum quia sic melius veritas respondet figuris, juxta Apostolum : Epulemur in azymis sinceritatis ct veritatis. 1. Cor. 5. Prob. 2*. p. 1°. Ex ulriusque Ecclesia? consuetudine, quæ non solum re­ spectu lalinæ, ut per se patet; sed etiam respectu græcæ approbata fuit in laudato Concilio Plorent., atque a Leone IX. summo Ponlif. epist. ad Mich. Cærularium. (Labb. t. 9. p. 978. elseqq.) 2°. Ex Bulla Pu V. Providentia Bomani Pontificis, edita an. 4566., qua absoluto prohibet Græcis, sive suis in terris degant, sive per Latinorum terras iter agant, celebrare ritu Latinorum, ac pariter idem prohibet Latinis; postquam enim omnes rcvocassel facultates antea concessas sive Græcis cele­ brandi ritu latino; sive Latinis celebrandi ritu grtnco, subdit : Quibusvis presbyteris tam Græcis, quam Latinis prœcipimus in virtute sancire obedientiœ, ct sub indignât ionisnostrœ ac perpeluœ suspensionis a divinis panis di­ strictius inhibemus, ne deinceps presbyteri Grœci, prœsertim uxorati, latino more, et Latini greeeo ritu, hujusmodi licentiarum et facultatum, aut alio quovis prœtexlu, Alissas ct alia divina officia celebrare, vel celebrari facere présumant. Idem innovavit Bened. XIV. Constit. super ritibus Græconim §. 6. Nec dicant Græci, solum panem fermentatum esse vere panem ; αρτοσ enim, latine panis, dicitur ab αίρω attollo, elevo, quasi panis elevatus a fer­ mento ct sale. Quin panis azymus non est usualis; unde el cap. Nullus. 28. q. 1. ac cap. 11. Synodi Trullanæ prohibetur clericis et laicis comestio azy­ morum. (Labb. t. 6. p. 1145. E.) Nam 1°. άρτον dici ideo, melius colligunt alii, quod elevet naturam nu­ triendo corpora. Alii etiam ab άρω congruo derivant, quod cibus sit con­ gruus nostro corpori. Ambo vero hi effectus tam pani azymo, quam fermen­ tato communes sunt. Deinde etsi panis azymus non sit usus vulgaris inter homines, id est per accidens, ex defectu scilicet condimenti alicujus, fer­ menti; sed hujus defectus panis usualis substantiam haud evertit, sicut nec defectus salis inassatis carnibus evertit substantiam carnis. Prælerea licet panis azymus non esset apud Judæos æque in usu alias, ac fermentatus ; erat tamen usualis in Paschate, in sacrificiis etoblalionibus, juxta illud Levit. 2.4. Panes absque fermento : et v. 11. Omnis oblatio, quæ offertur Domino, absque fermento fiet. Demum prohibetur comestio azymorum more ct ritu judaico, sicut ct ibidem prohibentur judaica jejunia, aliæque id genus ceremoniæ anliquæ Legis. Sed sic Latini azyma non comedunt. 294. Dieu III. Ecclesia latina ab origine sua usque nunc nonnisi in pane azymo consecravit lia certe, non aliter, antequam Sirmôndus suum hac de re tractatum ederet, censebant Latini omnes. Prob. I. Disciplina vel consuetudo, cujus non potest ostendi initium, ad ipsa Apostolorum Chrisliquc tempora referri debet: sed disciplina? vel con­ suetudinis consecrandi in pane azymo in Ecclesia latina nullum scitur ini­ tium; ergo. Maj. est trita SS. Patrum regula, et communiter usurpari solita a Theo­ logis ct Criticis in similibus quæstionibus aliis. Hanc tradit S. Auc. L. 1. contra Donatist. cap. 22. (al. L, 4. dc Baptismo contra Donatislas, c. 25. n. 368 ■■ iïl· U&‘; • .lXV«Z- h DE SACRAMENTO EUCHAR1STIÆ. 31.), S. Iren.eus de Hæresib. L. 3. cap. 3. (opp. p. 175. edit. Massuclii) unde S. Aug. suam videtur sumpsisse regulam ; ubi inquit : si quando pius mos aliquis tenetur in Ecclesia fundata ab Apostolorum aliquo, cujus nun­ quam interrupta successio fuit ; atque alias a successorum suorum nemine sit institutus; fit inde , morem hunc constanter in Ecclesia perseverasse, at­ que ab Apostolica tantummodo traditione descendere. Et vero hujus enunciati vi, cum olim Episcoporum successio existeret non modo Romæ,sed Antiochiæ quoque, Alexandriæ, Hierosolymis, Ephesi,etc., ortasubincontro­ versia, utrum hæc illave observantia ex auctoritate Apostolica descenderet, nec ne? illarum Ecclesiarum consuetudo consulebatur. Sed quoad Maj. non est dissensio. Igitur Min. prob. 1°. Quia nequit assignari decretum vel alicujus Pontificis, vel Concilii, quo statutum esset, loco fermentati panis uti azymo ; nec de hac mutatione quidquam refertur ab ullo scriptore. Prob. 2°. Ex Leone IX. summo Pontif., qui in sec. XI. reprehendens Michaelem Cærularium Patriarcham Constantinopolitanum , reslauralorem Pholiani schismatis, qui ob azymorum usum Latinos anathemati subjecerat, inepist. ad eumd. hæc quatuor tradit: 1. Christum Eucharistiam in pane azymo instituisse. 2. Exemplo illius Ecclesiam lalinam nunquam in pane fermentato celebrasse divina Mysteria : eam consuetudinem obtinuisse in Ecclesia hac ante annos mille et viginti, qui a Servatoris morte usque ad Leonis tempora fluxerant. 3. Neminem ante Cærularium ausum reprehen­ dere hanc Ecclesiæ occidentalis consuetudinem. 4. Martyres omnes ab ineunte Christi Religione Eucharisticis azymis fuisse saginatos ; ac tandem disciplinam illam ab instituto Petri ortum trahere. Tum subdit ( Labb. t. 9. p. 979. D. 1 : Illud autem quis non stupeat, quod post sanctos ct orthodoxos Patres per mille et viginti a passione Salvatoris annos novus calumniator Ecclesia) Latinorum emersisti anathematizans omnes, ct persequens, quicum­ que ex azymis participarent... Et in 1*. ad eumdem Michaclem epistol. (Labb. t. 9. p. 961. E.) Quapropter a tanta amentia jam resipiscite, et LatiUnos vere Catholicos, atque maximi Petri familiares discipulos, institutio­ nisque ejus devotiores sectatores cessate, subsannando Azy mitas vocare. 3’. Ex Cardin. Humberto, qui in responsione ad eumdem Cærularium (Bibl. mag. PP. t. 4. p. 21. p. 203. ct seqq.) contendit, sine interruptione Ecclesiam latinam ab initio consecrasse azymum : ac in disputatione cum Nicela Pectorato (ibid. p. 210. et seqq.) morem hunc antiquam Ecclesiæ occidentalis el Apostolicam traditionem vocat. 4°. Ex Innocentio 11L, qui de Mystcr. Miss. L. 4. 2. (al. c. 4.) scribit : Ab ipsisbealis Apostolis Petro et Paulo, quos et vicos habuit, ct defunctos custodit, hunc sacrificii ritum accepit ( Ecclesia Romana ), quem hactenus inviolabili cultu servavit ; ergo. Respondent, se non negare, in sec. XL, quo vixit Leo IX., azymorum usum viguisse apud Latinos, sed id se tantum contendere, usum iilum in­ valuisse primum post schisma Photii in sec. IX.,idque inde invicte colligi, quodPhotius, etsi Latinis exprobraret singula, in quibus a Græcis differe­ bant; de azymorum tamen usu apud Latinos nec verbulo mentionem fece­ rit, quod certe primo loco objecisset Latinis, si usus jam tunc inductus fuisset. DE EUCIIARISTI/E MATERIA. 369 Verum nihil valet hæc responsio; non enim hoc solum ait Leo IX., suo tempore viguisse usum hunc ; sed viguisse a passione Domini per mille et viginti annos. Disciplinam hanc ex instituto Petri ortum trahere. Sic et Inno­ cent. III. sec. XII. cam derivat a beatis Apostolis Petro et Paulo. Quomodo vero id Leo IX. tam confidenter opponere potuisset Cærulario, si suo pri­ mum seculo hic mos invaluisset? Idem est de Cardin. Humberto. Nec silentium Photii aliquid evincit; ideo enim Pholius Latinos ob azy­ morum usum non redarguit, quia ipsiusmel Photii erat sententia , illum a Christi exemplo manasse, fateturque in Biblioth. cap. 116. (p. 294. Edit. Gencv. 1612.), hanc esse Chrysostorni, imo Ecclesiæ græcæ sententiam, quod Christus, cum Eucharistiam institueret, non alium, quam azymum panem adhibuerit. Consultius proinde censebat Pholius, tacere de azymorum inter Latinos usu, quam eos ob eumdem carpere; cum Latinis facile fuisset rege­ rere, immerito se carpi, qui ipsiusmet exemplo Christi inhæreant ; culpan­ dos e contra Græcos, qui suæ malint inhærcre pertinacia;, et fermentato pane uti. 295. Prob. II. Panis azymus jam ante Photii schisma in tota occidentali Ecclesia in usu fuit; ergo magnum illud adversariorum fundamentum ruit. Prob. Jnt. 1°. Ex Rabano Mauro, qui initio seculi IX. floruit, atque obiit an. 856.; adeoque antequam Pholius sedem Constantinopolitanam teneret, quod factum est circa annum 858. Scripsit vero Rabanus circa annum 819. libros tres de Clericorum institutione, in quorum primo cap. 31. (Patrolog. t. 107. p. 319. ) cum observasse!, usum panis azymi con­ stanter fuisse in Ecclesia latina , et nemini licere alio uti, subdit : Credi­ mus et panem illum, quem primum Dominus in cana mystica in mysterium sui corporis consecravit, infermentatum esse; et paulo superius p. 318. : Eryo panem infermentatum et vinum aqua mixtum in sacramentum corporis et sanguinis Christi sanctificari oportet, quia ipsas res de se Dominum te­ sti(icari Evangelium narrat. Ex quo Scriplore tria perspicimus. Primum : Rabani ævo usum azymorum non in Germania solum , sed in tota Occidentis Ecclesia viguisse; declarat enim a Præfationis initio, sibi propositum esse agere de SS. Missæ Sacri­ ficio secundum Ecclesiæ Romanæ consuetudinem ; idcoque allatis Missæ ceremoniis, ct pertractato azymorum usu , subdit (c. 33. p. 324.) : istum ordinem ab Apostolis, Aposlolicisque viris traditum Romana tenet Ecclesia, el p<>r lotum pene Occidentem, omnes Ecclesiæ eamdem traditionem ser­ vant. Alterum : Rabani ætate non invectum primo fuisse azymorum usum; sed jam ubique viguisse; quia traditum fuisse ait ab Apostolis. Tertium: quod, cum Rabanus 39. annis antequam Pholius, dejecto Ignatio, sedem Constantinopolitanam invaderet, hunc librum conscripserit, illud clare sequitur, haud subsistere, quod inquit Sirmondus et Cardin. Bona, non­ nisi labente Pholium inter et Cærularium ætate , azymorum usum a Latinis introductum fuisse. 2°. Ex Alcuino, qui sec. VIII. floruit, el mortuus est an. 804. Is. epist. 90. adLugdun. (opp. t. I. p.107. C. I).), cum audiisset, quosdam in Hispania fermentato uti, inquit : Audivimus aliquos, in illis partibus affirmare, salem esse in Sacrificium corporis Christi mittendum, quam consuetudinem nec v. p. 1. > ·.·· · *· 310 DE SACRAMENTO EUCHARISTIE universalis observat Ecclesia, nec Romana custodit auctoritas... Tria sunt quæ in sacrificio hujus testimonii offerenda sunt : panis, ct aqua, ct vinum... ; panis, qui in corpus Christi consecratur, absque fermento ullius alterius infectionis debet esse mundissimus. 296. Dico IV. Longe probabilius est, etiam Ecclesiam Græcorum in prio­ ribus saltem quinque seculis consecrasse in azymo. 1'rob. 1°. Ex S. Epiphanio , qui sec. IV. floruit, ac Hæres. 30. de Ebionitis (opp. t. l.p. 139. D. Edit. Petavii) ait : Divina Mysteria perficiuntéximita­ tione Sanctorum, qui sunt in Ecclesia, quotannis in azymis : alteram autem Mysterii partem inaqua solum. Ubi aperte S. Pater ex una parte quoad hoc mysterium laudat Ebionilas; ex altera reprehendit ceu hærelicos. Laudat vero in membro primo, quod azymis utantur in sacrificio; quia inquit, hoc cos facere ad imitationem Sanctorum in Ecclesia. Reprehendit vero in membro altero, ut ostendit particula adversativa autem, quod alteram Sacrificii partem in aqua sola perficerent; quæ scilicet erat hæresis, dicta Aquaticorum. Ergo S. Epiphani i tempore, qui ex Græcis Patribus fuit, etiam in Ecclesia græca erat azymorum usus. Imo ante Epiphanium , quia hunc usum ceu communem in Ecclesia supponit. 2°. Cum Cardin. Humbertus in disputatione cum Nicœta Pcctorato anti­ quam Ecclesiæ totius consuetudinem objiceret consecrandi in azymo, cur Græcusid infitiari non ausus? Cur nihil opposuit, quam solum , id modo ferre præsentis Ecclesiæ suæ morem ? 3®. Armeni, Maronitæ ab immemorial! tempore consecrarunt in azymis, nullaque arte, aut vi ab hoc more divelli potuerunt, teste Demetrio Cyzi­ ceno ct Nicephoro. Qui quidem idcirco reprehendunt Armenos; sed ambo, cum scriberent, jam erant abrepti schismate Græcorum. Sed et nobilissimæ aliæ OrientisEcclesiæ Alexandrina. Hierosolymitana, etc., diu in usu azymo­ rum perstiterant, ut colligitur ex epist. Michaelis Cærnlarii ad Patriarcham Antiochenum (ap. Baron, t. 11. p. 217. an. 1054.), in qua ælate sua multa de duabus illis patriarchalibus Ecclesiis conqueritur, ut: quod in Missa ap­ ponerent nomen Romani Pontificis, hunc inscriptum tenerent diptychis; tum in specie : Ferum etiam , inquit, ad aures nostras pervenit, quod... prædicli duo Patriarch# non solum alios azymis vescentes recipiant ; sed etiam ipsi in azymis sacrum conficiant sacrificium. Igitur non erat perpetuus azy­ morum usus in Ecclesia græca, sed sensim ille irrepsit. Quo anno fermentati usus apud Græcos irrepserit. difficile determinatu est. Hoc certum, et sufficit post Εριρπανπ tempora primum inolevisse. Pari­ ter id certum tum ex Cærnlarii epist., ejus ævo non fuisse communem. Sed neque an. 692., quo tempore habitaTrullana Synodus; cum enim hæc plu­ res Canones formarit contra Armenos. nihil tamen vel verbo perstringendo azymorum apud eosdem usum ; facile colligitur, eum jam tunc in Orientali Ecclesia communem haud fuisse. Quod si aliquid , non tamen omnino abs fundamento, statuere liceat quoad fermentati panis usus initium, ab eo primum in sec. VI. Omstantinopolitana Ecclesia fuisse correpta videtur; cum enim an. 582. Mauritius Imp. jussisset, ut omnes Armeniæ Episcopi ConstanlinopoHm se conferrent, obstitit Moses, dictus Catholicus, sive Patriarcha suis cum Episcopis ultra 1000. causa addita : absit, ut fluvium DE EOCHABISTIÆ MATERIA. 371 Azat transeam, vel fumo coctum comedam ; vel calidum bibam. Quibus duos Græcorum mores sugillabant ; primum , quod in fermentato Eucharistiam conticerent ; alterum , quod aquam calidam vino miscerent. Ilist. de Ilær. Monothol. apud Combeiis. de reb. Armen. Itaque communionem ruperunt cum Grtecis primo, etsi antea semper conjuncti curn iis fuissent. Inter argumenta quæ contra conclusiones afferuntur, alia sunt, quæ Sir­ mondus protulit pro usu fermentati in Ecclesia etiam latina : alia, quæ Mabillonius pro constanti fermentati usu in sola Ecclesia græca. Unde Argumenta parlim Sirmondi, parlim aliorum. 297. Argum. I. Teste Martino Polono in Chronico ( ad an. Christi 132. ), Alexander I. Papa præcepil, ut Matio ex azymo fieret, non autem ex fer­ mento, ut antea feri consuevit ; ergo. R. Decretum hoc fictitium est, et iis annumerandum fabulis, quibus hic scriptor, vir simplex, ut eum Bellarm. vocat, suum chronicum implevit, cujusmodi et illa est de Joanna Papissa. Nemini enim per XI. secula ali­ quid de hoc decreto innotuit, nihilque de eo Romæ, vel usquam repcriri potuit. Prælerea si verum esset decretum, quomodo, cum hic Pontifex præesset Ecclesiæ an 119., subsistet sententia adversariorum, azymi usum nonnisi post schisma Photii sec. IX. obtinuisse? Unde et Sirmondus ipse hoc decretum ceu confictum rejicit. 298. Argum. II. Eucharistia olim in signum communionis ab una Ecclesia transmitti solebat ad aliam, ut testantur S. Justin. M. Apol. 1., S. Iren.-eus epist. ad Victorem papam, aliique: sed Eucharistia hæc ex fermentato pane confecta fuerat ; ergo. Prob. min. Ex Pontificali Romano, sive vilis Pontificum, ubi 1°. de Melchiade legitur ( Labb. t. 1. p. 1394. A. ) : Hic fecit, ut oblationes consecralce per Ecclesias in consecratu Episcopi (ab Ecclesia episcopali ad Diœcesauûs), dirigerentur, quod declaratur fermentum. 2°. In vita Sirich ( Labb. t. 2. p. 1016. A. ) : Hic constituit, ut nullus Prednjler Missas celebraret per omnem hebdomadem, nisi consecratum Episcopi loci designati susciperet declaratum, quod nominatur fermentum. 3°. Innocent. 1. epist. ad Decentium (Labb. t. 2. p. 1247. B. ) ait : De fer­ mento, quod die Dominica per titulos mittimus, superflue nos consulere voluisti ; cum omnes Ecclesiæ nostrœ per civitatem sint, constituta; quarum Presbyteri, quia de ipsa propter plebem sibi creditam nobiscum convenire non possunt, idcirco fermentum a nobis confectum per Acolythos accipiunt... Quod per parochias fieri debere nun puto, quia non longe portanda sunt sacramenta. Ergo Romana Ecclesia in fermento consecrabat. R. V. min. Ad prob. N. Cons. Fermenti quidem nomine hic Eucharistia designatur in signum communionis ad absentes mitti solita; sed non ideo ex fermento confectam fuisse sequitur; neque enim hoc textus allati evincunt; L r - sir DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. OE EUCHARISTIÆ MATERIA. non enim dicitur, esse ex fermento, sed quod declaratur, nominatur, id est, dicitur fermentum, scilicet illa transmissio. Sic nimirum dicebatur appo­ site, quod in signum communionis, sive conjunctionis transmissio illa Eucharistiæ ordinata esset : nam sicut fermentum massam fariuæ et aquæ coagulat; ita transmissa Eucharistia fideles, etiam absentes conjungebat, in cujus conjunctionis signum mittebatur. Aliam adhuc rationem addunt alii; nimirum communius illam Eucharistiam dictam esse fermentum, refi­ cito sacramenti nomine ob disciplinam arcani, ne, si forte incideret in paganorum manus, mysterium panderetur. panem consecrandum nonnisi a Presbyteris parari potuisse. Taceo monu­ menta alia. Ergo imllo modo est verisimile, panem fermentatum, sive jam subactum , oblatum fuisse fidelibus pio consecratione. 2°. Quia vocabulo panis post Evangelium a fidelibus oblati non panem communem debere inlelligi, sed farinam, cx qua panis ad consecrationem aptus deberet confici, monet Honorius Angustodunensis loc. cit. inquiens : Sacerdotes farinam accipiebant, quod adhuc Grreci servant, et inde Domini­ cum panem faciebant, quem pro populo offerebant, huneque consecratum eis distribuebant. Idem asserit Vicecomes de antiquis Missæ ritibus T. 3. L. 2. tap. 10. Ac. aperte Cone. Nannetense habitum an. 658. ( Labb. t. 9. coi. 470. C. 1). )S. Gregor. Pont. L. 4. Dial. Non ergo consecratio fiebat ex pane illo communi, vulgari, usitato fidelibus quibuscumque tam opulentis, quam ege­ nis, subin melioris, subiti vilioris notæ, qualem scilicet quisque, dives et pauper, pro sui conditione status deferebat. Porro, non omnis tamen panis, vel farina, quæ post Evangelium offe­ rebatur, inserviebat consecrationi, sed in ea tantum quantitate, quæ puta­ batur sufficere communicantium numero. Pars confecti inde panis deputa­ batur pro Eulogiis, id est, benedicebatur solum, danda post Missarum solemnia iis, qui, ut ait laudatum Cone. Nannetense, communicare non fue­ rint rati, quocumque ex impedimento. 3 »2 V' i srj * v r! 299. Argum. III. Primis Ecclesiæ seculis receptum erat, ut, qui ad Missæ sacrificium conveniebant, suam quisque sacrificii partem afferret, ut con­ stat ex Ordine Rom., Concilio Matisconensi Can. 4. (Labb. t. 5. p. 968. A.) aliisque, et nemo negat. Atqui panis, qui offerebatur a fidelibus, fermen­ tatus erat ; quippe panis vulgo usitatus ; ergo in hoc peragebatur conse­ cratio. R. .V. panem fermentatum solum offerri solitum fuisse; et addo tria hic falsa simul uno ordine poni, supponique : 1°. a fidelibus nonnisi panem fermentatum offerri solitum fuisse ; 2°. panem oblatum nonnisi vulgo usi­ tatum fuisse; 3e. et maxime, in eo consecrationem peractam fuisse. Quod ut pateat, Observandum, duplicem fuisse oblationum intra Missæ solemnia a fideli­ bus fieri solitam. Prima fiebat antequam cantaretur, vel legeretur Evange­ lium; altera tempore ante Offertorium, vel circa illud. In prima offerebant panes communes, aliaque ad sustentationem clericorum, pauperum, et ad ornatum altaris necessaria In altera post Evangelium nonnisi panis et vinum pro consecratione offerebatur. Duplex hoc oblationem genus aperte distinguit Hincmarus Rhemensis Capit. Synod, parte Is. art. 16. item Ecclesia Mediolanensis nsu usque hodie retento. Idem antiquissima liturgia Æthiopum, quæ extat in Biblioth. Patrum torn. 27. pag. 626. editionis Lugdunensis. In oblatione prima panem fermentatum fuisse oblatum, extra controversiam est ; quippe qui non in ordine ad consecrationem, sed Ministrorum et pauperum dabatur alimentum, eratque panis communis, et ad victum usitatus. Panem vero etiam in altera oblatione pro consecratione offerri solitum, fuisse fermenta­ tum, domesticum, quotidiano usui inservientem, id probandum erat adver­ sariis ; sed a nemine probatur, nec probari potest. Quin fermentatum non fuisse, præter dicta in conclusione, ex indiciis sequentibus rectius colligitur. 1°. Quia panis adhibendus pro consecratione debebat ab ipsis Clericis confici munditia summa et diligentia. Id testatur Theodulphus Aurelianensis episcopus, scriptor in medio seculo VIII. epistola Pastorali ad dioecesissuæ presbyteros ( Patrolog. t. 105. coi. 193.), Panes, inquiens, quos Deo in sacrificium offertis, aut a vobis ipsis, aut a vestris pueris coram vobis, nitide ac studiose fiant. Honorius Angustodunensis L. 1. Gemma animæ cap. 66. (Bibl. mag. PP. t. 10. p. 1198. E.), Anselmus Havelsburgensis L.3. Dialogor. cap. 18. (ap. d’Acheri. 1.13. p. 240. ) dicens, panem pro consecratione parari decantando Psalmos. Rabas. L. de Institut. Cleric, cil., qui ait, Argumenta Mabillonii. 300. Argum. I. Gens græca antiquorum rituum tenacissima est, non ergo videtur recessisse a majorum more. R. Non est, quod adeo extollatur Græcorum in servandis antiquis ritibus constantia, cum Græcos recentiores in mullis defecisse a majorum ritibus ac disciplina, sæpe alibi in Theologia notetur. Sic olim Presbyteris et Diaconis, teste Epiphanio , Hieronymo epist. 48. (edit. Vallarsi) ad Pammachium n. 20. et initio libri contra Vigilantium, non licebat unquam uti uxoribus ante Ordinationem ductis; at contrarium jam post Trullanam Synodum inter Græcos obtinuit. Plura id genus in Goario deprehendere est. Ut adeo ex Graecas gentis tenacitate in servandis majorum ritibus deducta consequentia æque parum firma sit, quam , ut aiunt, Græca fides. 301. Argum. II. A primis seculis aliquod discrimen fuit inter ritus orien­ talis et occidentalisEcclesiæ; ergo et nihil vetat dicere, fuisse quoad mate­ riam partis primae sacrificii. R. N. Cons. Esto, fuerit discrimen aliquod, non ideo in omnibus fuit; neca particulari uno ad alterum disparatum tenet argumentatio, in hac autem materia non fuisse discrimen, ex rationibus datis evincitur. Quibus adde, quod Photio teste in Biblioth. Cod. 116. (loc. cil.) Ecclesiæ græcæ sententia fuerit, quod idem testantur Patres Gneci plures, relati supra de inslit. Euchar., Christum consecrasse in azymo; non est ergo verisimile, priscos Græcos ab hoc Christi exemplo continuo recessisse. 374 DE SACRAMENTO EVCIIARISTLE. 302. Argum. III. Omgenes disserens de fermento Pharisæorum (comment, in Maith, tom. XII. n. 6. p. 519. edit. Ruæi.) ; Annun, inquit, d aliquando fermentum offertur super altare ? Ergo. R. Origenes, aS. Hieronymo jam compellatus Doctor allegoricus, fermen­ tum sumit allegoriec pro hypocrisi, ejusque scopus est, redarguere sacer­ dotes novæ Legis, qui simulata sanctitate sacrificium peragunt, ul illi ia Lege veteri de quibus nos monet Christus: Cavete a fermento Pharisæorum; hinc enim et a Pharisæorum fermento , sive hypocrisi progreditur ad sacer­ dotium novæ Legis. Et vero quid commune est materia? sacrificii novæ Legis cum Pharisæorum hypocrisi? Hinc quoque ait, fermentum aliquando offerri; si enim panis fermentatus fuisset communis et fixa sacrificii materia , non aliquando offerri dixisset. 303. Argum. IV. S. Dacus Mediolanensis episcopus in Chronico ait, va­ riare nonnihil Ecclesias super Missæ sacrificio : idem Photius inquit epist. 64; sed hoc de pane Eucharisliæ materia commode intelligitur. R. P. Chronicum Dacii plerorumquc consensu opus adulterinum est, ipso non diffilenteMvuiLLONio Diss. de azymo cap. 6., ubi inquit : De hujus Chro­ nici auctoritate mihi certo pronuntiare non licet. R. 2°. Permissaauthentia libri, .V. Cons, cum enim solum dicat S. Dacics variare Ecclesias in quibusdam ritibus Missæ sacrificii, non sequitur: ergo et in materia; nam etsi tunc in hac non variassent, tamen variarunt in mullis aliis, in Introitu, in ritu Offertorii, consecrationis, ct similium. R. 3°. S. Dacics teste Bellarmino de Scriptoribus Eccles, floruit circa an­ num 560. ; sed circa illud tempus coepisse jam in Ecclesia Constanlinopolilana fermentati usum, supra in conclus, quoad Armenos observavimus. Photius tamen azymi usum Latinis nunquam objecit, quia noverat versi­ pellis homo, fermentati usum sua in Ecclesia haud adeo adultum esse, sal­ tem non viguisse ab initio, sed priscos Græcos imitatos exemplum Christi. *.*>«*>· ’ Λ* Z -·.*** * L< y* · · •e ,. ■* 304. Argum. F. Juxta Philoponum L. de Paschale. Neque azymum pro­ prii corporis discipulis suis dedit Christus ; nam et hoc etiam nunc fieret; ergo. R. 1’. Falsum est hujus philosophi assumptum , Christum non cele­ brasse ritu judaico Pascha legale ultimum ante mortem suam, quod eo libro sibi sumpserat probandum ; sed contra Patrum Græcorum priorum , aliorumque adhuc eo tempore sententiam, ipso teste Pholio cit. Cur Philoso­ phus ille id consilii coeperit, in promptu causa est. Degebat eo ipso tempore in sec. VI. Constantinopoli, quo illuc renuebant venire Armeni, eo quod Conslanlinopolitana Ecclesia, ut observatum supra, tunc recessisset ab azymi usu , etsi eodem seculo paulo antequam fermentati usus inolesce­ ret, scilicet an. 553., Armeni interfuissent Synodo generali V. sive Conslanlinopolilauæ II. Philoponcs igitur, ut fermentati usum lucretur in gratiam Episcoporum, sic ratiocinabatur : Christus non celebravit ultimum Pascha ritu judaico in azymis; alioquin id fieri etiam nunc deberet. Sed fundamentum hoc falsura est, repugnans Origeni, S. Epiphanio, S. Cbrysoslomo, et, leste Photio , Ecclesiæ græcæ. Unde R. 2°. Ex Philosopho hoc id solum conficitur, ejus aetate, post medium ,4 DI·. EUCUARISTl.E MATERIA. 375 el circa linein scculi VI. tenuisse jam fermentati usum in Ecclesia illa par­ ticulari, quod nemo negat; non vero usum eumdem in prioribus etiam seculis tenuisse apud Gnccos; vel jam Philoponi ætate fuisse communem Orientis Ecclesiæ. Non simul ct semel consuetudo hæc Graecorum Ecclesias corripuit, ul constat ex cit. in conclus, epistola Cærularii, usum azymi Patriarchis Alexandrino et Hierosolymit. sua adhuc ætate exprobrantis. ARTICULUS III. QUÆ SIT SECUNDÆ CONSECRATIONIS MATERIA? Non unus circa hanc materiam error extitit. Fuere, ut Ebionitæ, rpii solani adhibendam aquam contenderent, dicti Hydroparastatæ, sive Aqua­ rii, vel Aquatici, eo, ut fertur , sobrietatis inducti causa. Alii ideo solam adhibebant aquam , quod vinum malum esse et a malo ortum principio crederent, ut Manichaei, eorumque varia progenies. Alii, ne ex odore jvini dignoscerentur Christiani esse, consecrabant in aqua, teste S. Cypriano epist. 63. ad Cæcilium, dc sacramento calicis. Fuere tandem, qui in solo lacie consecrabant, nt colligitur ex Cone. Carlhagincnsian. 397. (Labb. t. 2. p. 1170. E.) Armeni contra usque ad Concilium Florentinum vino puro, sine mixta aqua , utebantur. 305. Dico I. Materia necessaria, necessitate sacramenti, in secunda con­ secratione est vinum de vite; id est, vinum vere et proprie dictum; quodcimiqne, qualecumque deinde sit. Prob. Ex Concilio Florent, in Dccr. Tertium est Eucharisliæ sacramen­ tum, cujus materia est panis triticeus, et vinum de vite. Item ex Concilio Trident. Sess. 13. cap. 3. et Can. 2. Sed ct ante idem docuerat Concil. Cartmacix. laudatum dicens : In sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur, quam ipse Dominus tradidit, h. e. panis et vinum aquee mixtum, idem sancivit Trullanasynodus (Labb. t. 6. p. 1156. D. E.). Quin, testimonio Patrum , sic constans habuit traditio Ecclesiæ nixa Christi exemplo Malth. 26. in vino consecrantis. Unde fabulis annumerandum , quod ait Vol terran. L. 7. Geogr., Innocen­ tium 111, permisisse Norwegis, nt absque vino consecrarent ; ac quod Fumus refert, Alexandrum VI. in eamdem propendisse sententiam. Prior quidem deceptus fuit a litteris , quas sub Innoccnlii nomine confixerunt scelerati duo, qui ideo capitali poena scelus luerunt, teste Reynaldo ad annum 1490. Alter pariter a vago mendacique rumore id hauserat. 306. Dico II. Vino tamen miscenda est aqua in modica quantitate. Constat cx totius Ecclesiæ praxi constanti ac perpetua, dc qua testantur 1°. Patres omnis ævi et regionis apud Bellarminum hic. 2°. Concilia, quæ idem observari praecipiunt : Aurelianense IV. Can. 4. (Labb. t. 5. p. 382. C. ) Ut nullus in oblatione sacri calicis, nisi quod ex fructu vineæ speratur, et hoc aqua mixtum offerre præsumat. Carthaginense 111. Can. 24. Ul tn sacra­ mentis corporis, etc. ut in præccd. conclus. Florentinum in Dccr. Materia ■ ** 376 DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. calicis est vinum de vite, cui modicissima admisceri aqua debet. Ac Tiudentinlm Sess. 22. cap. 7., ubi et rationes assignat : quia Christus ipse in vino aqua mixto Eucharistiam instituisse creditur: quia ex latere Christi sanguis et aqua simul prodiit : ul significetur unio Ecclesiæ cum Christo; modica tamen aqna esse debet; nec vinum desinat usuale esse, utpote materia necessaria necessitate sacramenti. Si dicas : Igitur aqua est materia hujus sacramenti, sicut vinum. R. .V. Illatum. Materia enim necessaria calicis necessitate sacramenti est vinum usuale ex didis; ct quidem tantum, ul dicetur; igitur non mera aqua, neque in tanta quantitate, ut, quod inde resultat, non maneat vinum usuale. Sed aqua salum ul pars minus principalis, et ut admixta vino, ac cum hoc unum moraliter constituens est idonea consecrationis materia. 307. Dico III. Admixtio tamen aquæ non est de necessitate sacramenti; neque præcepti divini, sed tantum ecclesiastici. Pars P. admittitur ab omnibus, ac probatur tum negative hinc, quod non habeatur sufficiens fundamentum, hanc necessitatem asserendi ; tum posi­ tive, quia id clare supponunt Rubric® Missalis Tit. 4., ubi dicitur : Si cele­ brans primum post consecrationem advertat, nullam aquam vino admixtam fuisse, nullo modo apponat, quia non est de necessitate sacramenti. Item Con­ cilium Florent., quud in Decr. reprehendit solum Armenos, quod aquam non miscentes vino, ab universæ Ecclesiæ observantia discreparent; nihil plane dicendo de invaliditate consecrationis in vino solo sine aqua. Pars 2·. et 3*. rursum communis est. Ac quidem præceptum divinum ostendi nequii; etsi enim Christus ipse dicatur miscuisse aquam vino, non ideo exemplum hoc in præceptum transiit; ul multa alia, quæ Christus fecit, non ideo vim præcepti habent, velut lotio pedum. Sed utrum id, quod Christus fecit, etiam præcepisse dici debeat, ab usu et praxi Ecclesiæ desumi debet. Accedit tandem Tridentini m, quod Sess. 22. cap. 7. docet, præceptum esse ab Ecclesia sacerdotibus, ul aquam miscerent. Hoc vero præceptum Ecclcsiæ ab ipsis Apostolis, eorumque praxi ducere videtur originem. Dices : SS. Patres admixtionem aquæ vocant traditionem Dominicam. Item docent, non aliter posse consecrari ; velut Cyprianus epist. G2. jam ci­ tata inquiens : hi sanctificando calice Domini offerri aqua sola non potest, quomodo nec vinum solum potest ; ergo. Ad 1™. R. D. Vocant traditionem Dominicam, quia Christus eam præcepit .V. quia vino aqua mixto consecravit C. Est traditio Domini originaliter exemplo ; sed non ideo etiam præceplc. Qucad alterum : Patres solum in­ culcant gravem necessitatem ex præcepto ecclesiastico, ut ex ipso colligitur Cypriano, dum ibidem subdit : 87 quis de antecessoribus nostris, vel igno­ ranter non hoc observavit... potest simplicitati ejus de indulgentia Domini venia concedi. •»>y » 308. Dico IV. Etiam aqua vino mixta in Christi sanguinem convertitur. Est communis sententia; non tamen de tide. Prob. Ex Traditione Patrum. Sic Iren.eusL. 4. advers. Hær. cap. 57. (al. 33.) Accipiens, inquit, Dominus panem, suum corpus esse confitebatur, et temperamentum calicis, suum sanguinem confirmavit. Justin. M. Apolog. 1, n. 63. A “ - I DE EUCHARISTIÆ FORMA. 377 precibus finitis... qui apud nos dicuntur Diaconi dant unicuique eorum, qui adsunt, panem, vinum et aquam, quæ cum gratiarum actione consecrata est. Atqui alimentum hoc apud nos Eucharistia vocatur. S. Ambros. L. 4. de Sa­ cram. c. 4. n. 19. Ergo didicisti quod ex pane corpus fiat Christi, et quod vinum ct aqua in calicem mittitur: sed fit sanguis consecratione verbi coele­ stis. Similia habent alii. Hæc tamen authenticam definitionem nondum innuunt; sed neque ea ex Concilio aliquo colligitur. Utrum vero aqua in sanguinem convertatur immediate, an mediate so­ lum, id est,piius convertatur in vinum, sicque versa in vinum transsubslanlietur in sanguinem ? lis est mere scholastica, et philosophica quæslio, cujus resolutio inde pendet, an possibilis sit, actuque contingat naturaliter phy­ sica aquæ in vinum conversio, præserlim intra breve adeo spatium temporis? Affirmant e Thomislis plures : negant communius alii, quos, cum quæslionem hanc theologico foro non inferendam puto, qui volet, consulat. ARTICULUS IV. QUIBUS PRÆCISE VERBIS CONTINEATUR FORMA EUCHARISTIÆ? Christum vere verbis Evangelicis in ultima cœna consecrasse panem et vinum, communissima est sententia, sat clare tradita a Patribus, ut Tertulluno L. 4. contra Marcionem cap. 40. Acceptum panem, et distributum di­ scipulis corpus illum suum fecit, Hoc est corpus meum, dicendo. S. Joanne Damasceno L. 4. de Fide orthodoxa cap. 13. (opp. t. 1. p. 268. D.) : In prin­ cipio dixit (Deus) : Producat terra herbam virentem ; et ad hanc usque diem, accedente imbre, divino præcepto impulsa et roborata, fœtus suos profert. Dixit perinde Deus, Hoc est corpus meum ; et, Hic est sanguis meus ; et, Hoc facite in meam commemorationem : idque omnipotenti ejus præcepto, donec veniat, effi­ citur. His similia alii habent. Ut proinde omnino singularis et deserta sit opinio, quam olim Innocentius III. ante adeptum Pontificatum proposuit L. 4. deMyster. Miss. cap. 6., Christum pro potestate excellenti® consecrasse sola intentione interna, etsi nobis aliqua verba adhibenda imperavit, quanquam S.Thom. q. 18. a. 1. ad 1. dicat, eum illa magis opinalive, quam assertive dixisse; ac mutasse videatur postea, cap. Cum Martha, de celebrat. Miss. Lulherus L. de abroganda Miss. priv. ad consecrationem totam liturgiam necessariam contendit. E recenlioribus schismaticis Græcis Nicol. Cabasilas in explic. Liturg. cap. 29. et 30., Marcus Ephesinus, Hieremias Patriarcha in censura ad Augustan. Confess, cap. 10. etsi verba Christi in Evangelio expressa esse necessario adhibenda dicant ; volunt tamen ea a sacerdote solum proferri narrative, neque ea operari antequam sacerdos consuetas preces juxta liturgiam S. Chrysostomi (opp. I. 12. p. 792. A.) : Fac panem istum pretiosum corpus Christi tui, et quod est in calice isto, pretiosum sanguinem Christi lui, etc., recitavit; quam precationem ad confectionem sacramenti necessariam aiunt, ut ea omissa sacramentum non perficiatur. Ex Catholicis Doctor Angelicus juxta plures Thomistas in consecratione calicis etiam de necessitate sacramenti illa verba exigit 3. p. q. 78. Novi et telerni Testamenti, mysterium fidei, a quo tamen eum vindicant Thomista- . · . · .··· v 378 DE EUCHAlllSTIÆ FORMA. DE SACRAMENTO KIC1IAR1ST1.E. rura alii. Scotiis vero illa præcedentia, qui pridie, quam pateretur, etc videtur exigere. 309. Dico I. Verba essentialia, quæ ad consecrationem primam requi­ runtur, el sufficiunt, sunt hæc sola, xel his æquivalenlia : Hoc est corpus meum. Prob. generaliter 1°. Sola illa verba sunt essentialia, quæ sufficiunt ad convertendum panem, et corpus Christi constituendum præsens sub specie­ bus panis: atqui ad hoc verba illa quatuor, Hoc est corpus meum, sufficiunt. Min. prob. Verba sacramentalia, utpote praclica, efficiunt id, quod signifi­ cant, id est, efficiunt tantum , quantum necesse est, ut veri Picentur : sed verba illa significant praesentiam corporis Christi, nec possunt veri (Icari ea non data ; ergo etiam præsentiam illius efficiunt. 2°. Contra Scolum. Perea verba sola fit consecratio, eaque sola necessa­ rio requiruntur,quæ proferuntur nomine et in persona Christi,ac quibus Christus ipse consecravit, ul patet ex Florentino in Decr. Atqui sola illa qua­ tuor, non vero ista, qui pridie, etc. Christi persona et nomine proferuntur; neque illis usus est Christus consecrans; sed sunt verba tantum Historici sacri, quæ sacerdos recitat ; ergo. Neque dicas : Si verba illa non précédant, sequentia, scilicet, Hoc est cor­ pus meum, non significant corpus Christi, sed ipsius sacerdotis. Nam R. N. sequel, et prob. Sed eo ipso, quod sacerdos proferat hæc verba, Hoc est corpus meum, ut significantia et efficientia ex institutione Christi, cum intentione conficiendi sacramentum, hoc etiam perficitur; quia intentio præstat, ul verba illa a Christo instituta, ejus prolata nomine et persona censeantur, licet hoc verbis præcedenlibus non exprimeretur ; non verba ea recitative lanium, vel historice, ul dieelur, profert; sed eliam assertive et significative; sic ut 1". nomine suo referat institutionem Christi, et 2°. nomine Christi practice significet corpus Christi poni. 3°. Contra Græcos. Verba Christi : Hoc est corpus meum : Hic est calix sanguinis mei, sola perfecte transsubstautiationem, et præsentiam realem corporis el sanguinis Christi significant ; ergo et, quia praclica sunt, effi­ ciunt. Et revera hic est Græcorura sensus contra relatos supra schismaticos; prolatis enim a sacerdote alta et intelligibili voce verbis Christi, Hoc est corpus meum, continuo et ante precationem illam conclamat populus, Amen, et prostratus adorat. 310. Dices 1°. Post verba Christi prolata sacerdos Græcus deprecatur, et invocat Spiritum sanctum, ut panem istum faciat corpus Christi, et quod est in calice, pretiosum sanguinem ; at non posset ita orare sacerdos,si jam peracta esset transsubstantialio. R. D. Maj. Ut fiat corpus Christi absolute N. ut fiat in salutem sumen­ tibus, el non in judicium C. Responsio nititur ipsa S. Basilii lilurgia, quacum aliæ coincidunt : Et panem hunc quidem faciat corpus sanctum ipsius Domini Dei et Salvaturis nostri Jesu in remissionem peccatorum, et vitam œternam ei, qui illud percipit (opp. t. 2. p. 679. C.). El hunc revera sensum esse testati sunt Græci in Florentino Sess. ult. • j 379 Si ais: Scd in liturgia S. Chrysoslomi oral sacerdos Deum, ut panem facial corpus Christi, mutans illum Spiritu sancio; ergo anle hanc oratio­ nem panis nondum erat mutatus. R. .V. Cons. Quia teste Arcudio rerum græcarum peritissimo, Chrysoslomi textus male est latine redditus mutans; sed cum in græco proferatur in aorislo secundo (μεταβαλών), verti oportuisset in præterilum , ut sensus sil : Fac, ul panis , quem Spiritu sancto luo mutasti in corpus Christi, suscipientibus ad animæ salutem fiat. 311. Dices 2°. Patres passim aiunt, Eucharistiam perfici invocatione, et oratione; ergo preces illae de essentia sunt. Prob. Ant. ex S. Cyrillo Hiero­ solymitano catech. 19. item 21. etS. Justino Apol.l. (loc. jam abunde citatis) quibus plurimi alii consonant. R. D. Ant. Dicunt ideo , quod verba Christi : Hoc est corpus meum : Hic est sanguis meus, non habent vim consecrandi N. ideo, quia ex instituto Ecclesiæ preces verba illa Christi vel præcedunt, vel sequuntur; et quia ipsa verba Christi : Hoc est corpus meum, sunt implicita Spiritus sancti, vel Trinitatis invocatio, ut juxta promissionem Christi ad verba illius pona­ tur ejusdem corpus ct sanguis; vel tandem, quia in se ipsam repraesentant Christi orationem , rogantis Patrem C. Sie enim el Aug. de forma Baptismi, quæ certe deprecatoria non est, dicit L. 3. de Bapt. Quomodo exaudit (Deus) homicidam deprecantem vel super aquam Baptismi, vel super oleum, vel super Eucharistiam ; vel super capita eorum, quibus manus imponitur ? 312. Dices 3°. S. Basilius , teste S. Joanne Damasceno, in liturgia sua panem et vinum post consecrationem verba adhuc antitypa vocat ; ergo supponit per illa non fieri mutationem panis et vini in corpus et sanguinem Christi. R. D. Vocat antitypa respectu corporis Christi adhuc ponendi, ac simi­ liter sanguinis A7. quatenus etiam post consecrationem adhuc futura figurant mysteria; vitam œternam , cujus pignus sunt corpus ct sanguis Christi sub speciebus panis cl vini C. Responsio cx S. Joanne Damasceno constat; post­ quam enim Lib. de Fide orthod. (opp. t. 1. p. 273. A.) dixerat, S. Basilium in liturgia vocasse panem et vinum antitypa corporis Christi ante consecrationem, addit, etiam sic dici posse adhuc post consecrationem: Antitypa porro , id est exemplaria, futurorum idcirco dicuntur ; non quod non vere corpus et sanguis Christi sunt, sed quod nunc quidem divinitatis Christi per ea participes efficiamur; tunc autem intellectuali modo, per solum aspectum. Unde potius Joannes Damascen. in dato sensu vocat anlitypa post consecrationem, quam S. Basilius. Cæterum hac de voce vide plura, ubi de rcali præsentia ex Traditione disputavimus. 313. Dico II. Verba consecrationis secundæ, sive calicis itidem hæc sola sunt : Hic est calix sanguinis mei, vel : Ilie est sanguis meus. Prob. I. Rationibus theologicis. 1°. Verba illa : Hic est sanguis meus, utpote praclica, efficiunt id, quod significant : sed significant Christi san­ guinem praesentem ; ergo cfficiuijt ; proindeque sufficiunt sola. 2°. Sola 380 DE SACRAMENTO El’CHARISTIÆ. illa verba constituunt essentiam fonnæ calicis, quæ sufficienter vini in sanguinem conversionem exprimunt ; sicut dictum in conclus, præccd. de forma consecrationis primæ ; sed conversionem illam sola ista : Hic est sanguis meus, sufficienter exprimunt, non minus, quam illa : Hoc est cor­ pus meum, conversionem panis in Christi corpus; ergo. Prob. II. Ex omnibus antiquis Græcorum et Orientalium liturgiis ; in nulla enim earum verba illa: Abri et œterni Testamenti, etc. extant; nihilominus tamen valet forma et consecratio , ut colligitur tum ex tradi­ tione universali, quæ illas liturgias recipit, et approbat; tum ex Condi. Florentino , quod aperte supponit, Græcos valide consecrare. Nec refert, quod Florentinum in Decr. de Sacramentis etiam verba illa cum aliis ponat, quæ juxta nos formam constituunt; non enim id facit, quod omnia sint de ejus essentia, sive pronuntianda necessario necessitate sacramenti ; sed quia pronuntiari debent necessitate praecepti. Ita etiam ait esse presbyteratus formam : Accipe potestatem, etc. cum tamen apud plerosque certum sit, hæc : In nomine Patris, etc. de essentia non esse. 314. Dices 1°. Forma calicis debet perfecte significare naturam Eucharistiæ ; sed hanc sic non significat sine his sequentibus : Novi et œterni Testa­ menti, qui pro multis effundetur, etc. Prob. min. Quia sine his non signifi­ catur sanguis effusus, sed solurn sanguis simpliciter; ergo. R. Permissa Maj. N. min. Quia forma a nobis assignata sufficienter exer­ cite sanguinem profusum, ejusve separationem a corpore in hoc incruento sacrificio significat; cum vi verborum mystice sanguis separetur a corpore. Sicut ergo Eucharistia sub speciebus panis habet rationem sacrificii, licet in forma ejus consecratoria nulla vox exprimat signate rationem sacrificii : item sicut subsistit forma consecrationis primæ sine his : Quod pro vobis tradetur; ita hic. 315. Dices 2°. Verba illa posteriora sunt quædam determinationes prae­ dicati, quibus sanguinis Christi virtus exprimitur, effusi in passione; ergo ad essentiam pertinent. R. .V. Cons. .Nam etiam in prima consecratione verba hæc : Quod pro vo­ bis tradetur, magis determinant prædicatum; nec tamen essentialia sunt. Illud ergo tantum censendum est essentiale in forma Latinorum, quod deter­ minat prædicatum ad aliquod essentiale, non accidentale tantum : essentiale autem, significare conversionem vini in sanguinem, sive hujus præsentiam realcin; sicut vero verba hæc : Hoc est corpus meum, sufficienter significant conversionem primam sine his : quod pro vobis tradetur; ita quoque hic. 316. Dices 3°. Sed juxta Doctorem Angelicum 3. p. q. 78. a. 3. verba illa sequentia sunt de substantia forrnæ. Respondent Thoinistæ plerique alii, qui nobiscum sentiunt, S. Τπομαμ per substantiam non intelligere essentiam, sed integritatem forrnæ; eo quod hic a. 1. formam in verbis Christi : Hoc est corpus meum : Hic est sanguis meus, ut nos, precise ponat, quin ullam alterius verbi necessarii memi­ nisset. Quidquid vero sit, prestateum Suarez sequi tot Ecclesiarum litur- DE EUCHARISTIAS PROPRIETATIBUS. 381 gias, quam admittere, quod consequens esset, tot tantasque Ecclesias nun­ quam consecrasse. 317. Quœri hic quoque solet, quomodo sacerdos proferat consecrationis verba ; an recitative, historice tantum, vel an enuntiative aut assertive? Priore modo proferre, est illa praecise eloqui ut solum dicta a Christo : po­ steriore modo est proferre sic, ut proferens intendat asserere, vel affirmare id, quod verba significant. Sed utroque modo pronuntiari a sacerdote dicen­ dum est. Ac 1°. recitative; quia uti sacerdos prioribus verbis, quæ conse­ crationem praecedunt, refert narrative facium Christi accipientis, benedi­ centis, etc. ; ita et posterioribus refert ejus dicta , iisque adnectit formam per particulam enim, quæ incongrue, ac sine ullo sensu adderetur, si coepta narratio historica non continuaretur. 2°. Assertive; 1. Quia juxta Florentimm proferri debent in persona Christi, sic ut Christus censeatur ea pro­ ferre per os sacerdotis ; at si solum recitative proferrentur, ut quaevis alia Evangelii lectio, non proferrentur in persona Christi. Imo vera essent, licet corpus Christi non adesset, modo sub speciebus a Christo consecratis fuerit. 2. Quia si sola recitati va eorum prolatio sufficeret; ergo sacerdos ad men­ sam forte legens verba consecrationis vere consecraret. Igitur debent proferri assertive, quia sacerdos debet ea proferre practice, cum intentione vere faciendi sacramentum, corpus Christi. CAPUT V. DE PROPRIETATIBUS EUGHARISTIÆ, MINISTRO, SUBJECTO. Hic praesertim de necessitate Eucharistiae disputatio superest; quomodo , quibus necessaria sil, an sub utraque specie ejus praecepta sit sumptio? Cætera, quae hic dc Eucharistia pertractari in specie possunt, jam pleraque in part. 1. de Sacram, in genere disserui. Addo demum, quae de ministro ac subjecto, quantum salis, dicenda videntur. ARTICULUS L AN ET QUOMODO NECESSARIA EUCHARISTIA SIT ? 318. Dico I. Eucharistia non est necessaria necessitate medii. Prob. I. Ex S. Scriptura. Eucharistia absolute necessaria non est, si ba­ ptismo solo obtineri salus possit; sed juxta S. Scripturam obtineri potest, Mare. 16. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Ad Tit. 3. 5. Sal­ vos nos fecit per lavacrum regenerationis. 1. Petr. 3. 21. Quod et vos nunc similis forrnæ salvos facit baptisma. Certe quicumque est a peccatis liber, est filius Dei, jus habens ad hæreditatem gloriæ cœlestis, quod non potest amit- 382 DE SACRAMENTO ELCHARISTIE. tere, nisi peccato novo. Sed juxta S. Scripturam id præstat baptismus, Aci. 2. 38. Baptizetur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum. Ad Gal. 3. 27. Quicumque in Christum baptizali estis, Christum induistis. Prob. 11. Ex sensu Ecclesiæ, quæ quovis tempore credidit, parvulos, qui slatim post baptismum decedunt, salvos fieri, etiamsi Eucharistiam non perceperint. Quis ignorat, ait S. Alt». L. 1. de peccator, merit, cap. 19. n. 23. quod baptizatus parvulus, si ad rationales annos veniens non crediderit, nec se ab illicitis concupiscentiis abstinuerit, nihil ei proderit quod parcus accepit. Verumlamen, si percepto baptismate de hac vita emigrant, soluto reatu, cui originaliter erat obnoxius, perficietur in illo lumine veritatis, quod incommutabiliter manens in aternum, justificatos præsenlia Creatoris illuminat. Peccata enim sola separant inter homines et Deum, quæ solvuntur Christi gratia. Quo loco simul S. Paler suppeditat rationem ejus, quod dixi­ mus, scilicet: peccata sola separant inter Deum et homines: sed hæc per baptismum tolluntur ; ergo. El vero si parvulis necessaria forct Eucharistia, igitur vel ad consequen­ dam gratiam primam , vel ad eamdem conservandam? Non primum; quia hanc consequuntur per baptismum, eum in Unem institutum , quo regene­ rantur. Non alterum; quia gratia non amittitur, nisi per peccatum ; sed hujus patrandi parvuli incapaces sunt. Quæ erat argumentatio Patrum in Concilio Trident. Sess. 21. cap. 4. S. Synodus docet, parvulos usu rationis carentes nulla obligari necessitate ad sacramentalem Eucharistiæ communio­ nem, siquidem per bap'ismi lavacrum regenerati, et Christo incorporati ade­ ptam jam filiorum Dei gratiam in illa ælatc amittere non possunt. Ac propterca Sess. ead. Can. 4. definit: Si quis dixerit, parvulis, antequam ad annos discretionis pervenerint, necessariam esse Eucharistiæ communionem, anathema sit. 319. Dico Π. Eucharistia adultis necessaria est necessitate praecepti, 1°. divini ; 2*. ecclesiastici. Pars P. constat ex Joan. G. Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis. Quæ, cum non sonent necessitatem medii 1 ul ante dictum, certo necessitatem pnccepti divini arguunt; eo quod sub comminatione gehennœ Eucharistiæ sumptio præcipiatur. Quia sacramen­ tum hoc institutum est, ul habeamus, h. e. vitam spiritualem in nobis con­ servemus, dubium esse non polest, quin per vitam sæpius hoc salutare sacramentum, præsertim in periculo mortis, teneamur, si possumus, perci­ pere. HincS. Cyprianus, aliique erant tantopere solliciti, ne quis, etiam martyr, sine hoc sacramento decederet. Pars 2*. cx Decretis Conciliorum patet, 1°. Lateranensis IV. cap. Omnis utriusque sexus. De pœnil. et remiss, (ap. Labb. t. 11. p. 172. E.) Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua peccata, saltem semel in anno, fideliter confiteatur proprio sacerdoti, ct injunctam sibi pomitentiam studeat pro viribus adimplere, suscipiens reve­ renter ad minus in Pascha Eucharistias sacramentum : nisi forte de consilio proprii sacerdotis, ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab ejus per­ ceptione duxerit abstinendum : alioqui et vivens ab ingressu Ecclesiæ arcea­ tur; etmartens Christianacareat sepultura.^*. Tridentini Sess. 13. Can. 9. ubi DE EUCHAIUSTI/E PROPRIETATIBUS. 383 Patres sanciunt, omnes ac singulos Christi fideles ulriiisquc sexus, cum ad annos discretionis pervenerint, teneri singulis annis; saltem in paschale, ad communicandum. 32(1. Dices 1°. Sicut Christus dixit Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. ; sic Joan. G. Nisi manducaveritis carnem Filii hominis... non habebitis vitam in vobis. Ergo sicut ex priori baptismus necessarius inlelligitur necessitate medii ; ita ex posteriori Eucharistia. It. .V. /ini. Disparilas est 1°. ex parte ipsarum Christi propositionum. Nam prior': Nisi quis, ole. generalissima est ; ibi enim comprehenduntur omnes el singuli. Altera : Nisi manducaveritis, in persona secunda ad auditores, qui adulti erant, restricta est ; inter hos vero non erant parvuli, necesse poterant. 2”. Quia sine baptismo saltem in voto, remitti non polest peccatum originale, nec obtineri prima gratia, sine qua ad salutem, ætcrnamque vitam non patet aditus: al sine Eucharistia obtineri illa polest, oblinelurque in Baptismo. 321. Dices %*. Ecclesia primæva usque ad sec. XII. adhuc Eucharistiam solebat ministrare parvulis; ergo censebat necessariam esse necessitate medii. K. N. Cons. Kes hæc disciplinât, non necessitatis fuit ; in casu enim , quo baptizantur in eventu necessitatis a Jaicis, Eucharistia tunc dari par­ vulis non potuit ; et tamen , si morte praeventi post baptismum decederent, nemo de eorum salute ambigebat. 322. Dices 3°. Patres, cum olim contra Pelagianos disputarent, qui discri­ men inter regnum coelorum , et vitam ælernam commenti fuerant, ex hoc textu : Nisi manducaveritis, etc. probabant, parvulos nec vitam ælernam habere posse, nisi rnanducassent carnem Filii hominis; ut Innocentius 1. epist. ad Patres Cone. Milevitani (inter Auguslinianas 182. al. 93. ). S. Auc. L. I. de peccator, merit, c. 20. n. 2G. 28. R. D. min. Nisi rnanducassent manducatione sacramenlali N. spirituali C.Pclagiani parvulos non baptizatos a regno cœlorum quidem excludebant, sed tamen fruiluros vita ælerna asserebant. Errorem hunc laudati Patres sic confutabant : Nemo vitam ælernam consequitur, nisi carnem Christi manducaverit : atqui parvuli non baptizali Christi carnem nec manduca­ runt actu, neque in voto; ergo juxta sententiam Christi non tantum a regno cœlorum, sed eliam vita ælerna excludendi sunt. Inlelligebant vero manducationem carnis Christi spiritualem , h. e. unionem cum Christo per fidem ct charitatem , sicquc cum eo incorporationem ; nam prælerquam quod S. Aug. diserte tradat relatus supra , parvulos solo cum baptismo decedentes salutem ælernam consequi, rem hanc ita ipse exponit L. 3. de peccator merit. cap. 4. n. 7. 8. Quid autem apertius tot tantisque testimoniis divinorum eloquiorum, quibus dilucidissimi· apparet, nec prater Christi societatem ad vitam salutcmque mternam quemquam hominum pervenire, nn divino judicio injuste posse aliquem damnari? l'ndc fit consequens, ul quoniam nihil agitur aliud, cum parvuli baptizantur, nisi ul incorporen­ tur Ecclesiæ, id est, Christi corpori membrisque socientur, manifestum sit, ad damnationem, nisi hoc cis collatum fuerit, pertinere... Numquid BF η» - 384 DE SACRAMENTO EUCHARISTI.E. etiam illud, quia nisi manducaverint homines carnem ejus, h. e. participes facti fuerint corpiris ejus, non habebunt vitam... Nonne veritas sine ulla am· biguitate proclamat, non solum in regnum Dei non baptizatos parvulos intrare non posse , sed nec vitam aeternam posse habere pra-ter Christi corpus, cui ul incorporentur, sacramento baptismatis imbuuntur? 323. Dices 4°. Juxta S. Thomam Eucharistia est ad salutem necessaria in voto q. 73. a. 3. ; ergo. R. A*. Cons. Non enim de necessitate in voto stricte tali loquitur, qualis est respectu baptismi,quando re percipi non potest; clare enim contrarium docet q. 65. a. 4. Unde votum hic sumit pro generali illa voluntate adim­ plendi præcepta omnia; consequenter etiam sumendi Eucharistiam, quæ voluntas de se non justificat, sed includitur in alio de se justificante. ARTICULUS II. AN SUMPTIO EUCHARISTIE SUB UTRAQUE SPECIE EX PRÆCEPTO DIVINO NECESSARIA SIT NON SACRIFICANTIBUS? λ ξντ-ί Etsi in primæva Ecclesia communio dari soleret fidelibus sub ulraque specie, id tamen disciplinæ tantum, non necessitatis ex præceplo divino orte putabatur. Primus Petrus Dresdensis fuit, Pragæ ludimagisler, qui adjuvante Jacobello Misuensi concinnatore famoso, abrogatum jam in Eccle­ sia calicis usum restitutum voluit ceu ab ipso Christo præceptum. Hunc Joannes Huss secutus est cum suis, ac postea Lutherus cum Calvino. jvr >> « .· i< ·,»· Λ; ··/.’. 324. Dico. Sumptio Eucharisliæ sub ulraque specie non est fidelibus non sacrificantibus ad salutem ex præcepto divino necessaria. Est de fide ei Cone. Constanti ensi, Basileensi, et Tridentino Sessione 21. Canone 1. Prob. I. Quia tale præceptum nusquam ex S. Scriptura imprimis erui potest; sed in hac vita et gratia a‘que promittitur tam sumentibus sub ulraque specie, quam sub una tantum ; ut enim recte observarunt Patres Tridentini Sess. 21. cap. i., Christus, qui Joan. 6. 53. dixit : Nisi mandu­ caveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis ; et : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam œternam; demum : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo; idem nihilominus dixit : Panis, (piem ego dabo, caro mea est pro mundi vita; ac rursus : Qui manducat hunc panem, vivet in œternum. Prælerea discipulis euntibus in Ernmaus Christus Eucha­ ristiam una sub specie porrexit, Luc. 24. ; panem enim illum Eucharisticum fuisse, de quo ibi sermo fit, docet S. Aug. L. 3. de consens. Evangclistar. c. 25. n. 72. Sic quoque Act. 2. 24. dc fidelibus dicitur : Erant perseverantes in doctrina Apostolorum... et communicatione fractionis panis. Sed hic de specie vini nulla fit mentio, et tamen Lutheri ac Calvini consensu fractio illa panis Eucharisliæ erat distributio. Neque etiam alio ex capite illa necessitas erui potest. Non ex natura hujus sacramenti, quasi sub una specie non acciperetur totum, nam sub qualibet 385 DE EUCHARISTIA! PROPRIETATIBUS. specie Christus totus ct integer accipitur ; ct in qualibet specie habetur ratio convivii, quia, cum sanguis Christi nunc non amplius separatur a cor­ pore, sub qualibet specie habetur corpus et sanguis Christi, sieque cibus et potus. Non ex gratia ad salutem necessaria; nam qui totum Christum per­ cipit ceu omnis gratiæ fontem, nulla privatur gratia ad salutem necessaria; nec enim Eucharistia sub duplici sumpta specie confert plus gratiæ saltem ex opere operato, quam sub una ; sicut nec sic plus confert gratiæ , si plures sacræ particules sumantur simul, vel una post alteram, quam si una tan­ tum. Ac ratio est, quia ulrobique Christus totus , omnium gratiarum fons, percipitur; eamdemquegratiam, quam promisit simul bibenti sanguinem, etiam promisit solam manducanti carnem Joan. 6. Qui manducat hunc panem, vivet in œternum. Non denique ex traditione; ex hac enim constat contrarium, ut modo videbimus. 325. Prob. II. Ex usu et praxi Ecclesiæ veleris quæ, etsi in ea usque ad seculurn XII. non infrequens esset communionis sub utraque specie usus; pluribus tamen in casibus eam etiam una sub specie ministrabat. 1°. Dum fideles die Dominica in Ecclesia convenientes quasdam panis consecrati reliquias pro cæteris hebdomadae diebus, quibus sibi privatim Eucharistiam ministrarent, deferebant secum domum sine calice, ul testatur S. Cyprian. Tract, de lapsis ( p. 175. Edit. Rigalt. ), Tertullian. Lib. 2. cap. 5. ad uxorem ( p. 169. B. ). 2°. Dum in communicationis mutuae signum Eucharistia mittebatur absentibus, aliasque ad Ecclesias, ut cap. præced. art. 3. §. 1. observatum. 3°. Dum residuæ consecrati panis particulae, si nimiæ a communione superessent, innocentibus pueris dabantur absumendae, ut testatur Evagrids Lib. 4. cap. 36. 4°. Dum infantibus tantum dabatur Eucharistia sub sola specie vini ; non­ nihil vero grandioribus sub sola specie panis; ut constat ex S. Cypriano Tract, de lapsis., Paschali II. epist. ad Pontium Cluniacensem Abbatem (Labb. t. 10. p. 656.) et Cone. Matisconensi II. can. 6. ( Labb. t. 5. p. 982. B. )et exemplo Graecorum, qui hodie adhuc baptizatis infantibus solum san­ guinem instillant. Ita quoque infirmis modo sub sola specie panis, modo sub sola specie vini datam Eucharistiam fuisse, testatur Euseb. L. 6. Hist. cap. 44.,Paulinus invitaS. Ambrosii. ( inter oper. S. Ambr. t. 1. p. 88. F. Edit. Paris. 1614. ), Cone. Toletanum XL cap. 11. ( Labb. t. 6. 552. B. ) 5°. Etiam communionis publicae in Ecclesiis sub una tantum specie usus non infrequens fuit; nam sec. V. Manichaei, ut laterent, panem Eucharislicum sumebant cum Catholicis, eo quod a vino ceu re mala abhorrerent. UndeGELASius Papa praecepit, ut communio sumeretur sub ulraque specie, Can. 12. de Consecrat. Dist. 2. Idem ex eadem causa voluit S. Leo serm. 4. de Quadrag. c. 5. ( Patrol, t. 54. p. 279. C. ) Demum idem invicte ostendit Missa praasanctificatorum, dum Graeci jamasec. IV. toto Quadragesimali tempore, exceptis sabbatis , Dominicis et festo Annuntiationis B. Mari^ Virginis, in sola specie panis , jam praece­ dente Dominica consecrati, celebrant Missas, quod idem servat Ecclesia latina die Parasccves ab Innoccnlii 1. id est, seculi V. tempore. 25 386 DE SACRAMENTO E0CI1AIUSTI.-E. H 3£G. Obj. I. S. Scriptura pluribus in locis præceptum exhibet commu­ nionis sub ulraque specie; ergo. . Prob. Ant. 1°. Joan. 6. Christus eam præcepil sub gravi comminatione: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis; ergo. 2°. Malth. 26. usum calicis in specie præcepil : Bibile ex eo omnes; sicut enim ex his: Accipite et manducate·, colligitur-præceptum communionis sub specio panis; ita ex prioribus debet colligi præceptum communionis etiam sub specie vini. 3°. Hoc præceptum in ultima cœna confirmavit inquiens : Hoc facile in meam commemorationem ; quæ non solos Apostolos, sed omnino omnes fide­ les respiciunt. 4°. Apostolus 1. ad Cor. 11.23. idem testatur; cum namque ibidem dixis­ set: Ego enim accepi a Domino,quod ct tradidi vobis, mox utramque spe­ ciem conjungit v. 26. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, ei calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis. Et v. 28. Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat ; ergo. R. A'. Ant. Ad prob. lim. R. 1°. iV. Ant. Non enim verbis illis modum præ­ cepil, quo sumi debeant ejus corpus et sanguis sive manducandi, ct dein bibendi seorsim; sed solum rem ipsam præcepil sumere, id est, corpus ejus ct sanguinem ad habendam vitam, quæ continentur sub specie una. Con­ stat inde, tum quia effectum eurndem ibidem promittit sumenti Eucha­ ristiam sub specie panis; tum quia hic praescribit medium conservandae vitæ spiritualis; hoc vero non consistit in modo sumendi seorsim species, sed in re sub aliis contenta, corpore et sanguine Christi; at sub specie qualibet ambo continentur. 2°. Particula et non raro in Scriptura disjunctive sumitur, ut Exod. 2. 3. Qui percusserit patrem ct matrem, morte morietur; ubi et disjunctive sumitur. Ita hic Joan. 6. accipi disjunctive ex S. Scriptura et pravi Ecclesiæ colligimus; vel certe copulative, sed in sensu negativo, nimirum sic : si neque manducaveritis carnem Filii hominis, neque bibe­ ritis ejus sanguinem ; id est, si neutrum sumpseritis, quo modo dicebat Petrus : Argentum et aurum non esi mihi, id est, neutrum. Ad prob. 2lm. R. 1°. iV. Ant. et rationem; neque enim ex verbo manducate hoc præceptum evincitur; sed verba hæc erant invitantis. Præceptum vero sumendæ Eucharistiæ ex Joan. 6. .Visi manducaveritis, etc. præcipne col­ ligitur. 2°. Permisso Anleced., præceptum hoc solos præsentes attinet Apostolos, eorumque successores sacerdotes, non cæleros fideles; nam eo modopræcepil, ut omnes biberent, quo ait Marcus, omnes bibisse : et bibe­ runt exeo omnes; sed Apostoli soli biberunt. Si quœras : Cur igitur Christus de calice dixerit : bibite ex eo omnes. R. Quia unumeumdemque calicem præbebat; ne igitur unus, vel primi ordine bibentium exhaurirent lotum, ut ad postremos nihil deveniret, dixit : bibite ex eo omnes. De pane vero cuilibet partem divisam ct propriam dedit : fregit, deditque discipulis; hinc non erat hic necesse dicere : man­ ducate ex /wc omn«: quanquam ita etiam a Christo dictum putet S. Ambros. L. 4. de Sacram, cap. 5. n. 21. et legatur in Canone Missæ. .•Id prob. 3im. R. Λ. Ant. Verba illa immediate post consecrationem panis dixerat ; igitur ad calicem non pertinent. Unde et Paulus 1. Cor. 11. cum et DE EUClIAflJSTkE PltOPfUKTA lIDUS. 387 ipse de pane consecrato dixisset absolute: Hoc facite in meam commemora­ tionem, vers. 26. sequenti de calice inquit conditionate : Hoc facite, quoties­ cumque bibetis, in meam commemorationem; id est, si biberitis, in meam commemorationem bibite. Nec refert, quod Lucas cap. 22. post illa verba : Hoc facite in meam com­ memorat ionem, loquens de calice, dicat; similiter et calicem, postquam canavit, dicens, etc.; nam particula similiter a Luca refertur tantum ad actionem accipientis, benedicentis, porrigentis, non vero ad omnia, quæ Christus fecerat ante, dixeratque, ut sensus sit : sicut accepit panem, bene­ dixit, dedit discipulis ; sic, vel similiter accepit calicem, etc. Ad prob. 4am. R. ;V. Ant. Referi ibi Apostolus, quomodo instituta sit Eucharistia a Christo , quomodo panem consecrari t et calicem ; non vero asserit, utrumque sub distincta specie debere a singulis sumi; quin de calice loquitur conditionate v. 25. ut ante dictum. Sed et conditionate loquitur 26. Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, etc., id est, si manducaturi estis panem , ct calicem bibituri ; quæ non signi­ ficant debere absolute utramque speciem sumi. Demum v. 28. præceptum non datur de modo sumendi, sed de probatione sui ipsius, utrum quis digne accedat ; sic si quis dicat: probet se ipsum homo, et sic voveat reli­ giosum statum ingredi, vel sic x’oveat virginitatem ; sensus non est, quod religiosus status praeceptus sit, vel virginitatis votum , sed probatio. Sed et clarum fit ex præccdenti v. 27. Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit, etc. ubi loquitur disjunctive ; ac proinde sequentis v. 28. sensus est : probet autem se ipsum homo, et sic vel manducet, vel bibat ; vel , ut, qui bibit, non bibat indigne. 327. Obj. II. Expraxi veleris Ecclesiæ. Primæva Ecclesia semper Eucha­ ristiam administrabat sub utraque specie , nisi aliud posceret necessitas, quæ vero excusat a praecepto ; ergo. Prob. Ant. Nam panis saltem dabatur intinctus in sacro sanguine ; ac fideles cum sacro pano etiam vinum secum deferebant domum; item Græci in Missis præsanctificatorum consecrato pani aliquot sanguinis guttas affundunt. R. iV. Ant. Constat ex exemplis in Prob. 2a. communionis etiam publicæ. Adprob. R. Etsi id aliquando factum; non tamen semper in his præcise casibus; nam in aliis non intingebatur. Græcos quod allinet, etsi quasdam sanguinis guttas infundant; statim tamen ad ignem exsiccant. Deinde hic mos apud Græcos veteres non erat, nec in eorum liturgiis antiquis extal. Ac demum nunquam saltem apud Latinos id in usu fuit. 328. Obj. III. Ex Patribus. Hi de communione sub utraque specie, tauquam de re praecepta loquuntur ; ergo. Prob. Ant. 1°. S. Justin. M. Apol. 1. n. 66. (opp. p. 86. A. edit. Vcnet.) ait de communione sub ulraque specie, Apostolos testari in Evangcliis, ita sibi Christum praecepisse. Auctor sermon, de cmnaDom. (inter Cypriani opera p. 329.) Lnx, inquit, usum sanguinis prohibet; Evangelium præcipit, ut bibatur. S. Cyprian, epist. ad Caecilium p. 100. queritur, quosdam circa calicem non observare, quæ Christus præcepil. S. Ciirtsostom. hoinil. 18. in 2. Cor. (opp. t. 10. p. 568. C. ) ait, in Lege nova secus, ac in veteri, unum corpus et unum poculum omnibus proponi. 388 DE SACRAMENTO EUCHARIST1.E. Prob. 2°. Paschasius Ratbertus L. de Corp, et Sang. Domini cap. IS. n. 2. verba hæc : Bibite ex eo omnes, etiam extendit ad laieos : Accipite, el bibite ex hoc omnes, tam ministri, quam et reliqui credentes. Prob. 3°. Gelasus Papa communionem sub una specie vocat sacrilegium, Can. 12. Dist. 2. de Consecrat. ; S. Leo serm. 4. Quadragesimali. c. 5. sacri­ legam simulationem. R. D. Ant. Tanquam de re omnibus non sacrificantibus præcepta jure divino, ab ipso Christo .V. lege aliqua Ecclesiæ pro usu et consuetudine illius temporis C. Loquuntur ad usum vulgarem sui temporis, et disciplinam ; sic­ que præcepta dici poterat utriusque speciei sumptio, el ita revera præceperant Gelis, et S. Leo propter Manichaeos. Ad prob. l,m. ex S. Justino R. Revera ita Christum praecepisse Apostolis ulpote sacerdotibus; de his enim loquitur, ita sibi præcepisse. Auctorserm. de ccen. Dom. ipsam rem sumendam respicit, non modum ; sed qui corpus Christi manducat, simul sanguinem bibit, qui nunquam separatur a Christi corpore ; sicque quoad hoc sufficienter Lex evangelica recedit a Lege veteri. S. Cyprianus ita queritur, sed de Aquariis hæreticis, qui in sola aquasecundam consecrationem peragebant. S. Chrysostom, ad sui usum temporis respicit. Ad prob. 2*®. R. Gelasius in Manichæos invehitur, qui a calice abstinebant ceu re mala; loquitur enim de his, qui superstitione obstricti non sumebant vinum ; Manichæi vero negabant, utramque speciem esse sacramentum, ac tantum contineri in specie altera, quantum in prima panis ; itaque sacrilege dividebant mysterium ; al sic fideles mysterium non dividunt. Eadem est ad S. Leonem responsio, ut jam ex supradictis constat. Inde sanxit Gelasius, ut integra sacramenta percipiant, id est, utramque speciem; vel si nolint, penitus arceantur. 329. Obj. IV. Ex ratione. 1°. Eucharistia instituta esi per modum convi­ vii : atqui hoc non habetur per unicam speciem, puta cibi ; ergo. 2°. Instituta est in commemorationem mortis Christi, juxta Apostolum 1. ad Cor. 11.26. Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis. Sed in sumptione unius speciei non habetur commemoratio, vel repræsentatio mortis Christi. 3°. Saltem cum Christus usum calicis non prohibuit, injuste fecit Ecclesia eo fideles fraudando. Ad i°®. R. D. Maj. Per modum convivii corporalis N. spiritualis C. Inter hæc vero convivia istud est discriminis, quod in corporali cibus non conti­ neat potum ; in Eucharistico vero quod habet rationem cibi, contineat in se potum, el quod habet rationem potus, contineat cibum ; quia corpus Christi non est sine suo sanguine, nec sanguis sine corpore ; ergo sub una specie quoad rem habetur hoc convivium. Ad 2°“. R. C. Maj. D. min. Non habetur hæc repræsentatio tam expressa C. non habetur sufficiens A'. Hoc ipso enim, quod sumatur species panis, sub qua vi verborum solum corpus ponitur, significatur ejus a sanguine separatio, sicque Christi mors. Magis expressa quidem hæc significatio est. si utraque scorsim species sumitur ; sed hæc ad Eucharistiam spectat, ut sacrificium est, non ut sacramentum. in quo sufficit hæc significatio, vel repræsentatio quoad rem et substantiam. Sicut, licet in baptismo trina DE EUCHARISTbF. MINISTRO ET SUBJECTO. 389 immersio magis expresse significet sepulturam Christi ; sufficit tamen affu­ sio, vel aspersio. Ad3um. R. N. Assert. Christus usum calicis non prohibuit, sed nec praece­ pit. Cur vero Ecclesia eum prohiberet, multæ gravesqne causæ fuerunt, quas refert Catechismus Romanus Part. 2. de Euchar. 1°. Periculum effu­ sionis, quod sæpe vix est moraliter evitabile in concursu populi, dum tre­ muli senes, juvenes non satis culti, etc. ad Eucharisticam mensam accur­ runt. 2°. Quia Eucharistia servari debet pro infirmis, pronum est, aura præsertim calida, vini species, non sine injuria sacramenti, in acetum degenerent. 3°. Ut esset in sumendo hoc sacramento uniformitas, cum sint multi vino abstemii a natura. 4°. Ut convelleretur Jacobelli, Joannis Huss liæresis,sacrilegium esse docentium, unam tantum speciem sumere; tum eorum, qui inficiabantur, sub una specie Christum totum contineri. ARTICULUS III. DE MINISTRO ET SUBJECTO EUCHAR1STIÆ. Minister Eucharistiae duplex distinguitur, consecrandae, et dispensandae. De ministro Eucharistiae consecrandae multiplex error fuit. Fuere, qui potestatem hanc mulieribus tribuerent, ul Gnostici, de quibus Irenæus L. 1. cap. 9. Waldenses cuilibet laieo, modo probis esset moribus , concede­ bant hoc, quod cuilibet sacerdoti, si esset improbus, abrogabant. Hoc quo­ que in dubium revocaverat AVicleffus, teste Thoma Waldensi L. 2. de Sacram, c.7.Sed,quod Wicleffus revocabat in dubium, definiit Lutherus , sacerdo­ tium commune omnibus faciens Christianis; ideoque, dum poscit necessitas, quemlibet de plebe posse Eucharistiam conficere, quanquam id alias permitti non oporteat, ordinis et disciplina? causa. L. de Capliv. Babyl. cap. de Ordine. 330. Dico I. Sacerdotes soli Eucharistia? consecranda? ministri sunt, nec id nili alteri mortalium competit. Est de fide, juxta Tridentinum Sess. 22. can. 2. Ante quod idem tradiderat Concilium Lateranense IV. relatum cap. Firmiter, de SS. Trinil. sed et Florentinum in Decreto. Prob. I. Ex S. Scriptura Luc. 22. 19. ad solos Apostolos, eorumque succes­ sores sacerdotes dixit Christus: Hoc facile in meam commemorationem. Neque enim potestatem hanc datam per illa Christi verba fidelibus singulis fuisse, ex ipsa Apostolorum praxi constat, cum nunquam legatur, munus hoc quem­ quam alium obivisse præter Apostolos, et quos ipsi consecrassent presbyte­ ros. Unde et aiebat Paulus 1. Cur. 4. Sic nos existimet homo ut ministros Christi; consecrans vero ut minister Christi agit, cujus in persona ac no­ mine dicit : Hoc est corpus meum. Prob. II. Ex Traditione constanti Ecclesiæ. S. Justinus M. A pol. 1. n. 65. 66. ait eum qui fratribus prœest rerum universarum Patri per nomen Filii et Spiritus sancti offerre Eucharistiam juxta mandatum, quod Apostolis Christus dedit, cum accepto pane dixit : hoc facite. Tertullian. L. de Cor. mil. (opp. p. 102. A.) refert ad traditionem A posto] icam, quod Eucharistiam non (kaliorum manu, quam prœsidenlium sumamus. Quanto magis igitur ad hos confectio pertinebit? S. Epiphan. epist. ad Joannem llierosolymit. (opp, t. 2. 390 DF. SACRAMENTO F.VCHAR1STIÆ. p. 312.) apud hunc se purgat, quod in ejus dioecesi presbyterum ordinasse!, hac ratione, ne multitudo sanctorum fratrum ibidem degentium sacris privarentur mysteriis, cum non haberent, qui sibi divina Sacramenta con­ ticerent. At inepta hæc ratio fuisset, si de plebe quilibet posset in necessitate etiam reliqua, excepto baptismo, præscrlim Eucharistiam conticere. Sed ct Cone, generale Nic.enum I. id diserte tradidit Can. 18. vetans; ne presbyteri ab iis, diaconis, qui potestatem non habent offerendi Christi cor­ pus accipiant. (Labb. t. 2. p. 43. D.) At si diaconi nequidem ministri sint consecrandæ Eucharistiæ, quanto minus clerici inferiores alii, vel ipsa plebs? Plura testimonia Bellarmin. exhibet. Argumenta, quæ hic contra ab adversariis fleri possunt, singula ex capitali et generali eorum principio fluunt, non esse jure divino discrimen mini­ stros Ecclesiæ inter et laicos. Quæ vero soluta, ne actum agamus, vide Tract, de Sacram. Ord. Dissert. I. 331. Dico II. Minister Eucharistiæ dispensandae ordinarius jure divino est solus sacerdos ; extraordinarius vero diaconus. Pars 1*. probatur ex laudata Christi sententia Luc. 22. Hoc facile; at ipse Eucharistiam a se consecratam singulis distribuerat. Huc etiam illud Pauli 1. Cor. 4. perlinet : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, ct dispensatores Mysteriorum Dei. Unde et Trident. Synodus docet, id semper moris fuisse in Ecclesia, ut laici a Sacerdotibus communionem acciperent. Pars 2a. ex traditione et praxi Ecclesiæ patescit ; posse enim diaconos Eu­ charistiam dispensare, S. Cyprianus tradit Tract, de lapsis, ubi ait, diaconum calicem praesentibus offerre. Pariter Cone. Nic.enum L, dum vetat, ne dia­ coni presbyteris Eucharistiam praebeant, eo ipso supponit, quod distribuere aliis possint; si tamen licentia accedat Episcopi. Diaconus, ait Concilium Cartracik. IV. Can. 38. (Labb. t. 2. p. 1203. C.) prœsenle presbytero Eucha­ ristiam corporis Christi populo, si necessitas cogat, jussus eroget. Nunc ta­ men. quia usus hic non viget hodie, ct rei novitas offendere posset populum, licentia illa, non a presbytero simplici, sed episcopo exspectanda est. 332. Clerici igitur diaconis minores in coetu publico et solemniter dispen­ sare Eucharistiam non possunt; quia nusquam illius rei vestigium est. Dixi : in ca-tu publico, id est,in Ecclesia; privatim tamen posse in neces­ sitate, docet praxis primævæ Ecclesiæ; sic enim S. Tharsicum martyrem acolythum, enm corporis Dominici sacramenta ferret, interemptum fuisse a paganis, referunt Martyrologia Bed.e, Adonis, Usuardi. Acolythos olim Eu­ charistiam solitos deferre ad absentes, testatur Innocent. I. epist. ad Decent. (Labb. t. 2. p. 1247. B.). Quin et laicos aliquando fuisse adhibitos, ut in necessitate Eucharistiam ministrarent, refert Euseb. L. 6. cap. 44. narrans, presbyterum per famulum misisse Eucharistiam ad ægrotantem Serapionem. Sed et laicos detulisse olim ex Ecclesia sacras particulas domum, ut per hebdomadem eas sibimet ministrarent, diximus num. 32*>. testanturque Patres, S. Cyrillus catcch. 5. mystag. n. 21., instruens, quomodo ab his recipienda particula sacra : Non expansis manuum volis... sed concava manu suscipe corpus Christi. S. Basi­ lics epist. ad Cæsarium. Ac S. Ambrosius Theodosium imperatorem post DE EUCHARISTIA’. MINISTRO ET SUBJECTO. 301 Thessalonicensem cœdcmsic, teste Theodoreto L. 5. cap. 17. (al. 18.) allo­ quebatur : Qui manus injusta ccedc respersas extendere audes, et eisdem sacro­ sanctum corpus Domini accipere? Aut quomodo venerandum ejus sanguinem ori obmovebis? id tamen discriminis viros inter et mulieres fuit in Occidentali Ecclesia, quod viri nuda manu, mulieres vero subjecto linteolo, quod Dominicale dicebatur, Eucharistiam acciperent. Non licet mulieri, inquit Cone. Altissiodorense Can. 36. (Labb. t. 5. p. 960. D.) nuda manu Eucharistiam acci­ pere.. El S. Aug. serm. 252 de Tempore (al. in App. serm. 229. n. 5.) Mulie­ res, quomodo nitidum exhibent linteolum, ubi corpus Christi accipiant, sic corpus castum, ct cor mundum exhibeant. Verum mos ille a pluribus secu­ lis, cessantibus causis, cessavit in Ecclesia; ideoque Tridentinum Sess. 13. cap. 8. docet, relinendum morem , quem ait ab Apostolis descendere, ut laici a sacerdotibus communionem accipiant. A qua tamen disciplina dispen­ satum fuit in seculo XVI., cum Maria Scotorum regina, quæ in carcere detenta, morlique vicina Eucharistiam, quam apud se habebat, sibi mini­ strasse dicitur. 333. Dico III. Subjectum Eucharistiæ solus et omnis homo baptizalus est, ct capax, si a gravibus peccatis immunis est, ad Eucharistiam suscipiendam cum fructu. Pars P. constat inde , quia baptismus cæterorum sacramentorum cum janua sit, sine eo nullum aliud percipi potest. Pars 2a. elucet hinc, quia baptizalorum nemo in S. Scriptura usquam excluditur. Pars 3a. ex dictis de sacramentis in genere liquet; quia sacramenta cau­ sarum naturalium necessariarum instar, ubi non inveniunt obicem, eflcctum producunt. Varia tamen Ecclesiæ disciplina fuit quoad varium hominum genus. P. Infantibus olim usque ad seculurn XII. Ecclesia Eucharistiam praebuit; quod quidem in Latina abrogatum, non tamen in Græca teste Arcudio L. 3. dc Sacram. Euchar. cap. 40. 2°. Energumeni passim ab hoc sacramento arcebantur; in extremo tamen vitæ discrimine iis etiam concessum fuisse ex Cone. Eliberita.no Can. 37. (Labb. t. 1. p. 974. E.) intelligitur, ubi statuit : eos,qui a spiritibus immundis vexantur, si in fine mortis fuerint constituti, baptizari placet ; si vero fuerint fideles, dandam iis esse communionem. Quin etiam extra vitæ periculum datam ipsis fuisse Eucharistiam, si lucidis vel pacificis intervallis gauderent, testatur Synodus Arausicana Can. 14. (Labb. t. 3. p. 1450. A.) quod et hodie obtinet. 3". Amentes, durante amentia, ad Eucharistiam non admittebantur; fuitque eadem ipsorum ratio, quæ ener­ gumenorum. His tamen in mortis periculo constitutis praebendam Eucha­ ristiam decrevit Arausicana Synodus Can. 13., et Carthag inensis IV. Can. 7(5. (Labb. t. 2. p. 1206. A. ) Nunc vero his non porrigitur, nisi dum intervallis lucidis fluuntur. 4°. Qui graviorum scelerum in vita reos se fecerant, licet moribundis olim negabatur in Hispania, Gallia, ut colligitur ex Cone. Eliberitano, item pro Africa, ex Cypriano epist. 52. ad Antonianum. Quod idem circa ultimo supplicio afficiendos in Gallia, Hispania, variisque Ger­ man iæ provinciis observatur. MM DK SACRAMENTO EUCHARIST I.£. CAPUT IV. DE EUCHARISTIA, UT SACRIFICIUM EST, SIVE DE SACRIFICIO MISSÆ. lit 1 Sacrificium est oblalio rei sensibilis a ministro legitimo facta Deo, per rea· lem aliquam immutationem rei, ad testandum supremum Dei in nos domi­ nium, nostrique subjectionem. Dicitur 1°. oblalio rei sensibilis ; est enim cul­ tus Dei externus ; res vero tam animata, quam inanimata esse potest sacri­ ficii materia. Per lux: dillert a sacrificiis impropriis, precibus, cantibus, actibus internis, piis operibus. 2°. Facta a legitimo ministro; hoc est homine ad id specialiter et legitime deputato ; non enim cujuslibet est offerre sacri­ ficium. in Lege naturæ ad hoc deputabantur vel instinctu Dei, ut Abel, Abraham; vel ab hominibus, ut patresfamilias. primogeniti, qui tunc saltem non erant ad id e\ ordinatione quadam divina inhabiles: in Lege scripta vero ex ordinatione divina soli Aaronis filii, excepto solo sacrificio agui paschalis juxta num. 230.3°. Facta Deo, scilicet soli ; sacrificium enim actus latriæ est, qui soli Deo exhiberi debet. Hinc S. Aug. L. 10. de Civit, cap. 4. Quis sacrificandum censuit nisi ei, quem Deum aut scivit, aut puta­ vit, aut finxit ? 4°. Per aliquam immutationem rei, qua videlicet res desinat esse physice, vel moraliter sic, ut ad usus suos naturales non amplius apta permaneat. 5°. Ad testandum supremum Dei in nos dominium, et nostram subjectionem; ad hæc enim duo præcise significanda assumitur, ita ut, si animo alio Gat, signum evadat falsum, cum significatio hæc sacrificio essen­ tialis sit. Postquam igitur hactenus Eucharistiam consideravimus, ut sacra­ mentum est ad nostram sanctificationem institutum, superest, ut illud, qua sacrificium est ad Dei cultum ordinatura, consideremus. ARTICULUS I. VTRVM 15 MISSA OFFERATUR DEO VERUM AC PROPRIE DICTUM SACRIFICIUM? 334. Promitto. Antiquissimum Missæ vocabulum est, jam a S. Ambrosio usurpatum L. 4. epist. 33. (al. classe P. epist. 20. n. L ad Marcellinam so­ rorem.) etS. Augustino serm. 237. de Tempore (al. 49. c. 8.) Nominis hujus etymologiam alii ex hebraico Missah, quod oblationem significat, derivant; alii græcise fontibus. Longe verosimilius a latino mitto, missum facio, or­ tum ducit, sic ut Missa idem sit, quod missio, dimissio ; in Cone, enim Cartiiaginensi IV. Can. 84., Ilerdensi Can. 4. (Labb. t. 4. p. 1612. A.) permit­ tuntur Gentiles, Judæi, Haeretici permanere in Ecclesia, usque ad Missam, id est, dimissionem catechumenorum ; ct dicente S. Aug. serm. 237. de Temp. Post sermonem fit Missa catechumenis, id est, dimittuntur, manebunt fideles. Nimirum ut ex Cone. Valextixo (in Hispania) Can. 1. (Labb. t, 4. 1617. E.) DE EUCHARISTIA UT SACRIFICIUM EST. 393 constat, pars illa officii divini ex precibus, lectione, verbi divini expositione constans usque ad Offertorium passim dicebatur Missa catechumenarum. Pars reliqua vero ab Offertorio usque ad finem erat Missa fidelium, teste Alcuino Lib. de Offic. Eccles, el celebrat. Missæ c. 40. (al. L. de divinis offi­ ciis.) Sicut namque ante Offertorium Catechumeni, sic Officio toto peracto fideles dimittebantur, clamante Diacono : Ite, Missa est. Totum vero Missæ officium cum singulis, quibus constat, ceremoniis a Græcis λειτουργία nun­ cupatur. Missam in sensu Catholicorum sic didam verum ac proprie dictum novæ Legis sacrificium esse, Novatores posteriorum temporum una voce perne­ gant, contendentes : non aliud in Lege nova, post peractum cruentum illud a Christo in cruce, dari sacrificium, quam improprie dictum ac spirituale laudis, precum, bonorum operum. Contra quos hic instituitur disputatio, præscindendo adhuc, in qua Missæ parte reperiatur veri ratio sacrificii, ac 335. Dico. Missa est verum ac proprie dictum novæ Legis sacrificium. Est de fide juxta Concilium Trident. Sess. 21. Can. 1. Prob. 1. Ex Mai.aciha Prophetarum ultimo, per quem cum reprehendisset Deus sacerdotes veleris Legis, quod in contemptum suum obtulissent panem pollutum, pecus claudum et cæcum, Malach. 1. v. 7. et seq., prædicit, se re­ probaturum eorum sacrificia, et substituturum oblationem mundam, ibidem vers. 10. Non est milii voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et mu­ nus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum ma­ gnum est nomen meum in gentibus : et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda : quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. Unde subs. : atqui per illam oblationem novam, vel sa­ crificium novum, quod hic prædicit Deus, successurum repudiatis Judaeo­ rum sacrificiis, nullum aliud intelligi potest,quam Missæ sacrificium; ergo. Prob. subs. 1°. Nullum enim aliud assignari potest; non 1. aliud novum sacrificium Judaicum ; hæc enim simpliciter omnia reprobanda dicuntur a Deo : Non suscipiam munus de manu vestra. 2. Non sacrificium aliquod paganorum; sacrificium enim falsis gentilium Diis oblatum quomodo re­ spectu Dei oblatio munda dici potest? 3. Non cruentum sacrificium Christi in cruce; hoc enim nonnisi semel, et uno in loco Hierosolymis nec inter gen­ tes, sed Judaeos oblatum fuit. 4. Non demum sacrificium spirituale pre­ cum, etc. ; hoc enim sacrificium novum non est quod ab initio mundi fuit ; nec preces, orationes, eleemosynas similiaque opera pia abrogavit Deus. Nec refert, quod dicatur in præsenli, offertur; nam familiare est Prophetis, res futuras proponere in præsenli, et prælerito, utPs. 21. Diviserunt sibi vesti­ menta mea, etc. Et vero hic in futuro debere accipi, ipsa res clamat ; quaenam enim ista oblatio munda, quæ Malachiæ tempore offerebatur in toto mundo inter Gentes idololatras vero Deo ? 2°. Hanc Malachiæ prophetiam de novæ Legis sacrificio Eucharistiae, quod in Missa offerimus, semper intellexerunt Patres. S. Justinus M. in Dialogo cum Tryphone Judaeo (opp. p. 260. B.) De nostris gentium, quæ in omni loco offeruntur, sacrificiis, hoc est, pane Eucharisties, et poculo similiter Eucharist iœ jam tum loculus Malachias, prœdixit, nos qui­ dem glorificare nomen ejus, vos autem profanare, . ■ Γί 1 ‘K 304 DE SACRAMENTO EUCHARISTIA!. DE EUCHARISTIA UT SACRIFICIUM F.ST. S. Iren.ris L. 4. cap. 32. (Opp. p. 249. c. 17. n. fi. edit. Massucl.) Eum, qui ex creatura panis est, accepit, el gratias egit dicens : Hoo est corpus meum, et calicem similiter, qui est eao ea creatura, quæ est secundum nos, suum sanguinem confessus est, et novi Testamenti novam docuit oblationem. Quam Ecclesia ab Apostolis accipiens in universo mundo offert Deo, ei qui alimenta prœstat... De quo in duodecim Prophetis Malachias sic prœsignificavit : Non est mihi voluntas in vobis, etc. Cf. eumd. ibid. c. 34. (al. 18. i·' 7. w ■Λ ·ar ‘ < d Similia S. Cyprian, habet L. 2. contra Judæos cap. 16., S. Aug. L. 18. de Civit, cap. 2a., S. Chrysostom, in Ps. 95., aliique apud Bellarmin. 336. Proh. /7. Christus Ps. 109. dicitur Sacerdos in œternum secundum or­ dinem (hébr&ice ritum vel morem) Melchisedech. Quod ex Ps. hoc repetit Apostolus ad Hebr. 5. v. 6., et cap. 7. amplius urget ob vaticinium illud, ne­ cessarium esse, ut exsurgat sacerdos alius secundum ordinem, non Aaronis, sed Melchisedech v. 11. 14. Ergo Christus offerre debuit sacrificium simile ei, quod obtulit Melchisedech : atqui Melchisedech obtulit sacrificium in­ cruentum in pane et vinO)Gen. 11. Melchisedech Rex Salem proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei ollissimi ; ergo et Christus tale sacrificum incruentum sub speciebus panis et vini offerre debuit. Et quoniam Ps. 109. vocatur Sacerdos in œternum secundum ordinem Melchisedech, et Hebr. 7. 2G. sine successore, hæc ratio, vel hic sacrificandi ritus debet ab eo servari usque ad finem mundi ; quod facit per sacerdotes sui vicarios, quibus idcirco dixit in ultima crena : Hoc facite, etc. Nec dici potest, Christum prætiguratum fuisse in Melchisedecho, quia Ie Melchisedech fuit Rex Salem, id est, pacis, quod Christo convenit. 2°. Quia dicitur sine genealogia, quibus Christi significatur dix initas ; hæc enim evin­ cunt quidem. Christum etiam quoad illa præfiguralum fuisse in Melchi­ sedecho; sed nondum fuisse Sacerdotem in œternum secundum ordinem Melchisedech. Sed hoc Davidis vaticinium plerique Patres ad Missæ sacrificium interpre­ tantur. S. Ctpriax. L. 2. epist. 3. ad Caecilium in laudata verba Ps. 109. Quis magis Sacerdos Dei summi, quam Dominus noster Jesus Christus, qui sacrifi­ cium Deo Patri obtulit, et obtulit hoc idem, quod Melchisedech obtulerat, id est, panem et vinum, suum scilicet corpus et sanguinem. Clemens Alexandrin. L. 4. Stromat. (opp. p. 392. E.) Melchisedech Rex Sa­ lem, sacerdos Dei ollissimi, qui vinum et panem sanctificatum dedit nutri­ mentum in typum Eucharistiæ. S. Aug. epist. 93. (ah 177.) ad Innocent. Papam : Melchisedech prolato sa­ cramento mensa Dominica? novit œternum ejus sacerdotium figurare. Paria habent S. Hieron. inQQ. in Genes, ad cap. 14., Euseu. Cæsareensis L. 5. Demonstrat. Evangel, cap. 3., Theodoret. Comment, in. Ps. 109. ; alii­ que plurimi relati a Bellarmino. le· I · t · Η te» ‘. *J - <·· * '·> t** ,·1 % ; -ν; 337. Prob. III. Rationibus theologicis. 1°. Datur in Ecclesia altare, dicente Apostolo ad Heb. 13. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt : sed altare nonnisi ad offerenda sacrificia vera erigi- l·’-- ,» F m 393 hir; spiritualia enim sacrificia procum, piorum operum altari non indigent. 2°. Nulla unquam extitit Religio sine sacrificio sibi proprio, ut patet indu­ ctione Logis naturæ, et scriptae; imo Gentilium : unde et S. Aug. L. 19. contra Faustum c. 11. ait : In nullum nomen religionis seu verum, seu falsum, coa­ gulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibi­ lium consortio colligentur; ergo cur sola Religio nostra eo careal? Nec dicant adversarii, quia Christus in cruce abunde satisfecit pro peccatis nostris; nam 1. etiam pro hominibus in Lege naturæ, ct scripta satisfecit. 2. Sacrificium principaliter ordinatur ad cultum Dei, supremum ejus testandum dominium. 3. Satisfecit quidem quantum ad sufficientiam soluti pretii; sed quantum ad efficaciam debet per sacrificium Missæ, sicut per sacramenta nobis applicari. Demum sacrificium Missæ habet omnia, quæ ad sacrificium verum requi­ runtur : 1°. Sacerdos Christus principalis offerens sacerdotum ministerio ; 2°. altare; 3°. oblatio externa rei visibilis, nimirum corporis el sanguinis Christi sub speciebus panis et vini ; 4°. immutatio materiae, scilicet mystica, quatenus vi verborum corpus et sanguis separantur. Objectiones quæ afferri solent partim probationes ex Scriptura desumptis impugnant; partim aliunde ex S. Scriptura et ratione petuntur contra sacri­ ficii in nova Loge existentiam. 338. Obj. I. contra prophetiam Malachiæ. 1°. S. Scriptura loquens de Christianorum sacrificiis sæpe ea improprie accipit, scilicet pro spiritualibus, ut 1. Petr. 2. 5. omnes dicuntur Sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias. Ad Philipp. 2.17. sacrificia dicuntur fides, laus Dei, liberalitas; ergo et tale per Malachiam prædiclum fuisse dici potest. 2°. Malachias utitur voce Mincha ; sed hæc non semper sacrificium pro­ prie dictum sonat. Prob. min. Nam vox hæc etiam simpliciter prolata donum quodeumque significat, a radice deperdita manach donavit, vel nacha ad­ duxit; sed non omne donum est sacrificium. 3°. Mincha proprie dicta, est simila conspersa oleo et mixta thure, qualis oblatio non offertur ullibi a Christianis ; ergo oblatio illa futura nonnisi im­ proprie talis est, consistens in precibus, etc. 4°. Dum in Vulgata nostra legitur : in omni loco sacrificatur ; LXX. habent Οψίααα ιφοσάγεται Thymiama offertur ; et hebræus textus (muqlaij suffi­ mentum; incensum fiet. Unde sic : atqui incensum hic sumitur metaphorice pro orationibus ; ergo etiam Mincha. 5°. Etiam Theologi Catholici hunc Malachiæ locum interpretati sunt de sacrificiis spiritualibus, ut Arias Montanus, Clarius, qui Concilio Tridentino interfuere, aliique, ut Athaide, Forrerus in eod. Concilio. Ad I™1. R. A’. Cons. Ex eo enim, quod in Testamento novo pia Christiano­ rum opera vocentur aliquando hostice, non sequitur : ergo in Testamento novo nullum plane datur verum sacrificium. Praeterea quando S. Scriptura de sacrificio improprio loquitur, semper adjicit tales particulas limitantes, c quibus hoc colligitur, ut fit in textibus objectis, velut : spirituales ho­ stias, etc. Sed dum in S. Scriptura sacrificium, oblatio, victima simpliciter sine limitatione ponuntur, sumuntur proprie; sicob hanc rationem Mincha munus hic vers. 10. ab omnibus sumitur proprie pro certo sacrificio, confecto ex simila, oleo et thure, juxta Levit. 2. et 6.; ergo et Mincha tehora, obla- *< 39€> DE SACRAMENTO EUCHARIST1Æ. ·* - · tio munda, quæ futura prædicitur vers, i I. non de spirituali, sed vero externo sacrificio accipi debet. Unde et LXX. vertunt : Ουσία καθαρά, vic­ tima munda. Ad 2Qm. R. C. Maj. N. min. Ad hujus prob. D. Maj. Si offeratur, mittatur hominibus, ut Jacobus misit Esau Gen. 32. v. 1 L 19, 21. C. secus N. Ad 3U“. R. .V. Cons. Etsi enim nunc talis oblatio non fiat; poterat tamen per Mincha Leviticorum sacerdotum praedici sacrificium Legis novæ, quate­ nus hoc el illud in propria ratione veri sacrificii conveniunt : sicut videlicet sacrificium ovium, arietum Legis veteris significabant sacrificium Christi mactandi in cruce, quatenus hoc vera fuit victima ct verum sacrificium; licet aliud esset corpus, quod in cruce offerretur. Ad 4®". R. Tr. subs. N. Cons. Disparitas est; quia hic pro gemino Leviticorum sacerdotum defectu praedicitur substituenda gemina perfectio in Lege nova. In veteri Mincha deerat 1°. ex parte offerentis pietas juxta illud Malach. i. vers. 6. 7. 8. Despicitis nomen meum. Unde ait Deus v. 10. Non est mihi voluntas in vobis. 2°. Ex parte rei oblatæ bonitas et integritas v. 7. offeriis panem pollutum, in aliis sacrificiis ocecum, claudum, languidum ; ob quod dicit Deus : .Yon suscipiam munus de manu vestra. Pro hoc secundo defectu promittitur substituenda oblatio munda, omni carens defectu, scii. Christus in Eucharistia. Primum defectum vero compensabunt sacerdotes novi Testamenti, qui majore cum devotione, ut ait S. Chrysostom, in Ps. 93. hanc oblationem Deo litabunt. Sicut vero pietas, quæ in Leviticis sacerdoti­ bus deerat, sacrificium proprie dictum esse non poterat, sic neque thymiama seu incensum hoc, mugiar, ut proprium sacrificium non praedicitur. Secus vero oblatio munda, mincha tehora, quæ veris Judaeorum sacrificiis praedici­ tur successura. Ad 5““. R. Arise Montani auctoritate et opinione singulari haud detine­ mur, nixi melius auctoritate Patrum, quos in conclus, retulimus. De Athaide vero et Forrero id quidem dixerat Sarpius, Servita schismaticus,sub nomine Petri Suavis in depravata sua Concilii Tridentini historia; sed falso, ut ostendit Cardin. Pallavicin. 339. Obj. II. contra prob. 2am. ex Ps. 109. 1°. Pro eo, quod in Vulgata legatur Sacerdos, in hebræo est Cohen; sed hoc in S. Scriptura, etiam prin­ cipem significat; sic enim 2. Reg. 8.18. filii Davidis dicuntur Cohenim, id est, principes; ergo dici potest, Christum fuisse principem secundum ordi­ nem Melchisedcch. 2°. Licet Melchisedcch sacerdos fuerit; non tamen evincitur ex Scriptura, eum sacrificasse panem et vinum ; ergo. Prob. Ant. Gen. 14. tantum dici­ tur : Melchiscdech rex Salem proferens panem et vinum ; ergo non sequitur, quod sacrificant. 3°. Paulus epist. ad Hebr. cap. 7. describit omnia, quæ ad figuram Melcbidesech pertinebant, quin verbo meminisset, eum sacrificasse panem et vinum; ergo Melchiscdech non fuit figura Christi oblatione panis et vini. 4°. Etiam sacerdotes Aaronici adhibebant sacrificium panis et vini Exod. 29., Num. 28.; ergo non erat hoc proprium Melchisedccho. 340. Ad l',m. R. D. min. Etiam principem significat aliquando C. semper DE EUCHARISTIA UT SACRIFICIUM EST. 397 elcommunius N. Proprie sacerdotem significat; derivatur enim a Kihen, sacerdotio functus est. Quod vero Gen. 14. per Cohen intelligi debeat verus sacerdos, constat 1°. ex hebræo, ubi habetur: ve hu cohen elion, id est, et ipse sacrificans Deo aUissimo.%·. Ex LXX., qui habent: Sacerdos Dei ollis­ simi : 'Ιερευς του Θεού όψίστου. 3°. Quid novi narrasset Moyses, si, quem jam regem praedicaverat, postea principem dixisset? Sed 4°. Paulus in epist. ad Hebr. aperte supponit, Mclchisedechum sacerdotem fuisse; ex hujus enim sacerdotio probat praecellentiam sacerdotii Christi præ Aaronico. Ad 2um. R. IV. Ant. Ad prob. N. Cons. Nam το proferens hic idem sonat, quod offerens. Pro quo Observa: In Hebræo legiAoiit; produxit, a iatsa; sed cum hæc vox varie accipiatur, vertenda est, prout loci sensus et circumstantiae poscunt. Sic Exod. 12.51. hotsi sumitur pro eduxit, scilicet filios Israel exÆgypto. Is.42. v, 1. pro judicium protulit. Sed Jud. 6. 18. pro sacrificium offerre; et ita hic sumitur, ut patet ex Hebræo cit. et erat sacrificans Deo altissimo, vel ex Vulgata nostra,quæ vertit : erat enim sacerdos Dei altissimi; (\\i& causalis alioqui inepte adderetur. Nec dicas 1°. Hæc : erat sacerdos Dei, non est necesse referre ad praece­ dentia, sed potius pertinent ad hæc sequentia : benedixit ei ; ergo illa : erat sacerdos, non adduntur ut causa producti panis et vini. R. N. Ant. Nam in Hebræo post illa verba : erat sacerdos, ponitur accen­ tus soph pasuch, qui indicat, periodum ibi terminari; eaque interpunctio est in ehaldaico, græco et latino textu; ergo hæc : erat sacerdos, ad praece­ dentia adhuc pertinent. Nec dicas 2°. in Hebræo non haberi particulam causalem ki, enim, sed copulativam ve, quæ et vel autem significat; nam particula ve frequentis­ sime ab Hebraeis et in Scriptura pro causali adhibetur; cujus rei plurima exempla exhibet noster Perrerius in illum locum Genes, velut Gen. 30. Experimento didici, quia benedixerit mihi Dominus, ubi pro quia habetur ve. Quod vero et hic sumatur ita, inde patet, quia redditur ratio, cur Melchisedech panem et vinum protulerit; quia erat sacerdos, ut habet Samaritana editio. Sed neque obstare debet Complutensis editio LXX. quæ habet Ζξηνεγκεν αύτω άρτους και οίνον, obtulit ipsi, scilicet Abrah.e, panes et vinum; nam 1°. το ipsi nec in Hebræo legitur, nec in græca editione Romana LXX., ut proinde hinc corrigenda potius sit editio Complutensis; praesertim, quod το ipsi non insit versi on i bus aliis, chaldaicæ , samaritanæ, etc. 2°. Hinc id solum probabile fit, Mclchisedechum dedisse de pane ct vino ante sacrificato ipsi Abrahæ et militibus in victoriæ et lætitiæ signum , more non tantum apud ethnicos, sed etiam Hebraeos usitato, ut tum religionis , tum lætitiæ causa vescerentur omnes de iis, quæ fuerant sacrificata. De Hebraeis id con­ ficitur ex 1. Reg. 9. ubi : Ipse benedicet hostiœ, et comedent, qui vocati sunt. El 1. Parai. 16. 3. post oblata pacifica divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem, etc. De ethnicis ex Act. 15., ubi prohibentur vesci de idolothytis. Ad 3um. R. Cur Paulus explicitam ejus mentionem non faceret, causa erat, quia nihil faciebat ad ejus intentum, quod erat, monstrare praecellentiam sacerdotii Christi præ Aaronico, hoc argumento : Melchisedcch fuit sacerdos 398 DE SACRAMENTO EUCHARIST1.E. · excellentior Aaronc : sed Christus est sacerdos secundum ordinem .Melchise­ dech ; ergo. Maj. probatur his rationibus : 1°. Quia .Melchisedech benedixit Abrahæ; et consequenter Aaroni, qui tunc continebatur in lumbis Abrahæ; majoris autem est benedicere minori. 2°. Melchisedech accepit decimas ab Abrahamo, et sic quoque ab Aarone. 3°. Melchisedech quamdam quasi wternitalem habere videtur, sine patre , sine matre, sine genealogia, neque ini­ tium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. Al AarOnis ac Levitarum familias, ortum, finem Scriptura refert. Sacrificium vero panis et vini hisce non additur, eo quod non videretur quid majus esse, quam alia sacrificia Mosaica, in quibus præ­ ter panem et vinum etiam animalia offerebantur. .-td 4"®. In Aaronicis sacrificiis offerebatur panis et vinum tanquam pai-s, aut condimentum, non ut materia integra, aut sacrificium præcipuum ; sed præcipua Aaronis sacrificia offerebantur in animalibus, quibus immolatio­ nes ct libamina panis ac vini solum accedebant. Sed oblatio panis et vini solius Melchisedech! præcipuum, et integrum fuit. Dices : Præcipuum sacrificium Christi cruentum fuit, quod in cruce obtulit; ergo vel Melchisedech etiam cruenta sacrificia obtulit ; vel Christus non erat sacerdos secundum ordinem Melchisedechi, sed potius secundum ordinem Aaronis. R. .V. Cons. Sacerdos enim secundum ordinem Aaronis nasci debebat de Tribu Levi; ergo, etsi se Christus cruente obtulerit in cruce ; non tamen ideo vel sacrificium hoc , vel· ipse dici poterat sacerdos secundum ordinem Aaronis, quod solerter notat Paulus ad Hebr. 7. 14. Manifestum est enim, quod ex Juda ortus est Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. Prælerea Aaronica sacrificia cruenta quidem erant, sed typica; sacrificium contra crucis equidem cruentum, sed non typicum fuit, cum esset ipsa veritas in prioribus præfigurala. Pariter sacrificium crucis non erat secundum ordinem Melchisedechi, quia hoc, etsi typicum esset, non lamen cruentum fuit. Proinde Christus se ipsum in cruce offerens nec erat sacerdos secundum ordinem Melchisedechi, nec Aaronis, quia tunc nec sub forma panis, nec vituli alteriusve animalis, sed in forma humana se obtulit. Sequitur igitur necessario, ut sit Sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, eum debere habere sacrificium incruentum aliud sub forma panis et vini, quod jugiter offeratur in Lege nova; nec aliud est, quam istud Eucharistiae. · , Nec tamen inde adversarii inferant : ergo in Eucharistia est mera panis substantia, vinique, quia panis, quem produxit Melchisedech, erat talis quoad substantiam suam; nam figuratum non debet suæ figuræ esse in omnibus æquale; alioquin pariter inferam : sicut Melchisedech purus homo fuit ; ita Christus per eum, Pauli testimonio, præfiguratus. Quousque igitur se figura hæc sacrificii Melchisedechi extendat, c verbis Christi discimus: lloc est corpus meum : Hic est sanguis meus; quibus utriusque subslanliæ in corpus cl sanguinem Christi conversio intimatur ex dictis cap. 2. Ut igitur Melchisedech ratione sacrificii sui figura fuerit sacrificii noslræ Legis, vel Christi, sufficit panem et vinum converti in corpus et sanguinem Christi, remanentibus panis et v\ ini speciebus. 1>E EUCHARISTIA UT SACRIFICIUM EST. 399 311. Obj. 111. In Lege nova datur tantum unum sacrificium, scilicet cruentum crucis ; ergo. Prob. Ant. ex Apostolo ad Hebr. 9. 12. Introivit semel in samia, æterna redemptione inventa, v. 28. Semel oblatus est ad exhau­ rienda peccata. Et cap. 10. 12. Unam pro peccatis hostiam offerens, sedet ad dextram Dei; ergo. R. D. Ant. Datur tantum unum sacrificium quoad substantiam hostiæ C. quoad modum offerendi .V. Sacrificium missæ non differt quoad substan­ tiam sacrificii in cruce, quia idem Christus, qui se obtulit in cruce , offer­ tur in missa, sed modo tantum diverso; ille in crucc cruentus erat, alter incruentus est. Adprob. R. 1). et explico : Hæc de Christo dicuntur relative ad sacrificium cruentum in cruce C. ad sacrificium missæ N. Apostolum loqui in cap. 9. de sacrificio cruento, constat ex vers. 26. Alioquin eum oportebat frequenter pati ab origine mundi. Pariter in cap. 10. opponit sacrificium Christi sacri­ ficiis Testamenti veteris, quod, cum hæc ob imperfectionem hostiarum non potuerint auferre peccata , Christus se ipsum obtulerit; quæ oblationem in cruce respiciunt, quæ una suffecit plenissime ad redemptionem omnium. 342. Obj. IV. Ex Apostolo ad Hebr. 7. nunc in Lege nova nonnisi unus Sacerdos est : Alii quidem facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibe­ rentur permanere ; hic autem, eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. Ergo etiam, si nullus præter Christum sacerdos sit, non datur sacrificium aliud præter illud, quod ipse in ara crucis obtulit. H. D. Ant. Nonnisi unus sacerdos principalis et æternus est C. excludendo alios temporales, ministeriales N. Una est hostia, ait Trident. Sess. 22. cap. 2. idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui se ipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa. Apostolus vero differentiam sacerdotii Christi ct Levi lici in eo statuit, quod hi omnes fuerint tantum tem­ porales, suosque haberent successores in eadem potestate et dignitate; sic Aaroni successit Elcazarus, huic Phinees , ct sic porro ; at Christus , cum aeternum maneat, non habet successores in eadem potestate et dignitate; unde ejus sacerdotium longe præcellit Aaronico, quod in cap. 7. ostendere erat scopus Pauli. Etsi vero Christus non habeat successores in sacerdotio; potest tamen habere ministros temporales, quod non derogat summo ejus sacerdotio; tales enim et habebant summi sacerdotes in Lege veteri. Imo habere debet, cum alias non appareat, quomodo sil sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Dices: Juxta Apostolum ibidem Christum dici sacerdotem æternum, quia 1°. aeternum vivit; 2°. quia semper interpellat pro nobis v. 25.; 3°. quia se semel obtulit in cruce, cujus sacrificii fructus æternum durat; 4°. quia per ipsum accessum habemus ad Deum Patrem , et accedentes per ipsum ad Deum semper salvare potest ; ergo. R. N. Ant. Cum enim Apostolus dicat cap. 8. v. 3. omnem Pontificem ad offerendum munera ct victimas constitui, idcoquc nccessum esse, eum habere aliquid, quod offerat ; inde infert, quia Christus sacerdos in æternum est, debere perpetuo offerre hostias, non terrenas, ut animalia, sed coe­ leste quid ,scilicet Eucharistiam; continuo enim v. i. subdit : Si ergo esset super terram, id est, si immolare deberet hostiam terrenam, animalia, etc. I •100 nec esset sacerdos, sive non esset necessarium ejus sacerdotium, cum essent, qui offerrent secundum legem, qui exemplari et umbres deserviunt ceelestium. Nec aliquid evincunt rationes. Non Γ; quia sicut ex vita secundum non sequitur sacerdotium ; sic neque ex vita æterna sacerdotium sternum, sed ex functione sacerdotali. Non 2*; quia interpellare pro alio non est cha­ racter primarius sacerdotii, sed oblatio hosliæ juxta Apostolum : necesse est, et hunc habere aliquid, quod offerat. Ad Hebr. 8. 3. Non 3a ; nam quod aliquando sacrificium obtulerit, cujus fructus æternus est, non ideo vere ac proprie est sacerdos æternus; sicut licet et meritum Christi per nativi­ tatem ejus, circumcisionem, etc. sternum duret, illud tamen offerendo Patri non ideo vere nasci, circumcidi dici potest. Sed sicut, ut sacerdos vere talis quis sit, veram debet habere hostiam, quam offerat; ita ut vere sacerdos æternus sit, debet perpetuo habere hostiam, quam offerat. Non 4*; quia hæc ex se non arguunt sacerdotem, sed mediatorem. Demum quomo­ do, etsi gratis ea singula darentur, Christus esset sacerdos æternus, non qualiscumque, sed secundum ordinem Melchisedech. 343. Obj. Γ. Supervacaneum est sacrificium missæ ; 01*50. Prob. Ant. cx Apostolo ad Heb. 9.12. 28. ut supra; item ad Hebr. 10. Una oblatione con­ summavit in sempiternum sanctificatos ; ergo. R. .V. .4zd. Ad prob. R. D. Quoad sufficientiam pretii soluti pro redem­ ptione et sanctificatione omnium C. Quoad applicationem etiam N. Sicut enim , non obstante ea oblatione valons infiniti, vult per sacramenta, ora­ tiones, aliosque actus nobis applicari passionis suæ merita, et peccata remitti, ita et per sacrificium missæ incruentum. SSTT’FA *7; 401 DE EUCHAIUSTIA UT SACKIF1C1UM EST. DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 341. Obj. Vi. Eucharistia est sacramentum, quod Deus nobis dat; ergo non est sacrificium, quod nos damus Deo. Prætcrea Eucharistia est testa­ mentum habens promissionem ; sed ridiculum est, per testamentum dari ab hærede aliquid testatori : sed hoc fieret, si esset sacrificium ; ergo. R. 1°. Male supponitur ab adversariis, sacrificium esse actionem nostram, ut conlradistinctam ab actione Christi ; sed Christus se nobis per Euchari­ stiam dat, et simul semetipsum offert Patri in missa per ministros. R. 2°. Sub diversa consideratione idem esse potest sacramentum nobis conferens gratiam, et sacrificium, quatenus actione aliqua immutatur, Deoqueoflertur. Demum 3°. Eucharistia, ut est testamentum , non est for­ malité!· sacrificium, sed signum ultimae voluntatis ; neque ut sacrificium consideratur·, sic est actio haeredis propria, sed Christi, qui testator est. ARTICULUS II. QUALE SACRIFICIUM MISSA SIT , ET IN QUO ILLIUS ESSENTIA SITA ? 343. Prœmitto. Sacrificium dividitur varie: 1°. Ratione status in sacrifi­ cium Legis naluræ, quale illud Abelis fuit ; Legis mosaicæ ; Legis evan­ gelical. 2°. Ratione materies, in victimas, immolationes et libamina. Victimes vel hosties erant sacrificia, in quibus animalia, non quælibct, sed in lege præscripla offerebantur, oves, boves, caprae, hædi, vituli, columbæ, pas­ seres, turtures. Immolationes sacrificia erant, quæ ex rebus inanimatis fiebant, sed solidis ex fructibus terræ, pane, simila, sale, thure. Libamina in rerum liquidarum oblatione consistebant, vini, aquæ. Animalia macta­ tione et aliquando concrematione offerebantur, liquida effusione ; solida alia, varia immutatione ; nam panis dissecabatur in frusta; simila coquebatur clibano, vel sartagine; sal urebatur; thus incendebatur; spicarum ma­ nipulus torrebatur; triticum conterebatur. 3°. Ratione formes, sive actionis, qua res immutabatur, in holocaustum, sacrificium pro peccato , hostiam pacificam. Holocaustum perfectissimum sacrificium erat, in quo res oblata concremabatur tota, ut nihil inde cede­ ret in humanos usus. Sacrificium pro peccato cremabatur partim , partim cedebat sacerdotum usui; unde, qui de his comedebant, dicebantur come­ dere peccata populi, id est, hostias pro peccatis oblatas. Hostia pacifica offe­ rebatur vel in gratiarum actionem pro beneficiis acceptis, vel eorumdem impetratione. Hostia hæc dividebatur in paries 1res; prima comburebatur in honorem Dei ; altera cedebat sacerdotibus; tertia offerenti. 4°. Ratione finis, in latreuticum, encharisticum , propitialorium, et inipclratorium. Latreuticum, quod solummodo dirigebatur ad cultum Dei, et contestandum supremum ejus in creaturas dominium , nostranique servitu­ tem ; idque fiebat in holocausto. Encharisticum in gratiarum actionem pro beneficiis acceptis. Impetratorium pro oblinendis. Propitialorium ad placan­ dum Deum, pro peccatis condonandis , ct avertendis poenis. Quaeritur hic, cæne species sacrificio missæ conveniant? Tum in quo præcipue hujus essentia sita sit. 346. Dico I. Quatuor ill® recensitæ species Missæ sacrificio omnino insunt. Est latreuticum, in quantum offertur Deo in agnitionem supremi ejusdem in omnia creata dominii : eucharisticum, in quantum fit in gratiarum actionem pro acceptis beneficiis : impetratorium , quatenus pro gratiis obti­ nendis offertur : propitialorium , quatenus in remissionem peccatorum, ac debitæ iis pœnæ peragitur. Hujus veri sacrificii, ait S. Aug. L. 10. de Civ. cap. 20. multiplicia variaque signa erant sacrificia prisca sanctorum ; cum hoc unum permulta figuraretur , tanquam verbis multis res una diceretur, ut sine fastidio multum commendaretur ; erga divers® illæ quatuor species sacrificiorum Legis veteris singulæ sunt in uno nostro sacrificio , de quo ibi loquitur S. Doctor. Unde el Trident. Can. 3. anathema pronuntiat in asse­ rentem : Sacrificium Missæ nudam esse commemorationem sacrificii in cruce peracti. 317. Dico II. Sacrificium Miss® formaliter spectatum pro ipsa offerendi et sacrificandi ratione in sola consecratione consistit. Prob. /.Refutatione sententiarum aliarum; nam 1°. non consistit in oblatione panis et vini, quæ consecrationem antecedit ; quia sacrificium cx definitione et essentia sua non consistit in nudis verbis, sed in actione, qua immutatur et immolatur hostia: atqui oblatio illa prævia fit nudis verbis, nec destruit, vel immutat ullo modo hujus sacrificii hostiam, quæ Christus v. p. 1. 26 RH DE SACRAMENTO EUCUARISTl.E. est. 2”. Nec dici potest consistere in sumptione; quia de (tile est, Christum in ultima cœna sacrificasse; sed non est de tide, Christum in ultima cœna etiam sumpsisse corpus suum proprium et sanguinem, etsi ita aliqui opi­ nentur tantum. Unde Prob. II. Sola illa actio est essentialis oblatio hujus sacrificii, adeoque formaliter sacrificativa, quæ sola usurpata est a Christo, et fit ejus nomine ceu offerentis principalis; sed sola consecratio peracta fuit a Christo, ut constat cx Evangeliis, eaque sola fit a Christo ceu offerente principali; cum in Christi persona dicat sacerdos : Hoc est corpus meum ; Hic est sanguis meus; ergo. Maj. videtur certa; eum enim Christus sil offerens principalis, illa actio formaliter sacrificativa dici debet, quæ a Christo ut Sacerdote fuit exercita, ejusque nomine fit, dum sacrificatur. Prob. III. Sola consecratio habet essentialia omnia ad verum sacrificium requisita; est enim Ie. oblatio externa rei sensibilis; cum per consecratio­ nem corpus Chrisli sistatur præsens sub speciebus sensibilibus panis cl vini, ct offeratur æterno Patri actione soli sacerdoti propria. 2°. Habetur immu­ tatio vera bostiæ, et aliquo modo ejus destructio, quatenus vi yerborum Christus immolatur mystice, dum vi verborum sanguis separatur a cor­ pore. Deinde ponitur sub speciebus modo quodam mortuo ct ordinato ad destructionem, cum ibi ponatur per modum cibi ct potus ordinali ad consumptionem, coque fine, ut consumptis et corruptis speciebus ibi esse desinat; quæ destructio, licet non sil perfecta et physica, sed solum imperfecta et moralis, sufficit tamen ad rationem veri sacrificii, ut patet ex sacrificio libaminis, in quo non destruebatur vinum physico, sed effunde­ batur in terram, qua effusione moral iter censebatur destructum. Item cx capro emissario, qui non occidebatur, sed abigebatur in desertum. De cæteris requisitis ad sacrificium constat examinanti. 318. Dico Ili. Sacrificium hoc Missæ objective sumptum, sive pro re oblata, quæetiam materia sacrificii dici solet, est Christus, prout per con­ secrationem sub utraque specie modo quodam mortuo et indivisibili ponitur. Sequitur ex modo dictis. Ac constat ex Trid. Sess. 22. cap. 2. ubi inquit: In divino hoc sacrificio, quod in missa peragitur, idem ille Christus conti­ netur, et incruente immolatur, qui in ara crucis semel se ipsum cruente obtu­ lit... Una enim, eademque hostia est, idem nuno offerens sacerdotum mini­ sterio, qui se ipsum tunc in cruce obtulit, sola ratione offerendi diversa. Idem tradunt unanimiter Patres cum S. Greg. Nxss. orat. 1. Paschali (opp. t. 2. p. 821. D.) : Arcani sacrificii idem sacerdos et agnus. Quos vido apud BelLARMIN. Dixi in conci, prout sub utraque specie ponitur. Corpus enim et sanguis Christi, quatenus in hoc sacrificio sunt victima, necessario species panis et vini postulant ; non quidem ut partem sacrificii intrinsece constitutivam, sed ul conditionem necessariam, vel ut quid connexum. Ac ratio primi est; quia,si sacrificium hoc nullo modo dependeret a speciebus panis ct vini, nihil esset, in quo sacrificio Mclchisedechi responderet. Ratio alterius est; quia eadem est sacrificii missæ victima, quæ sacrificii crucis, sola ratione offerendi diversa: sed sacrificium crucis ut sic non includebat species panis et vini lanquam partem sui constitutivam ; creo. DE EUCHARISTIA UT SACRIFICIUM EST. RJ3 349. Obj. 1°. Sacrificium essentialiter est actio rei, quæ sacrificatur, destructiva; ergo non potest osse ejusdem rei productiva. Subs. Atqui con­ secratio est actio productiva rei, quæ sacrificatur, scilicet corporis et san­ guinis Ghrst i ; ergo. e 2°. Consecratio non supponit, sed ponit hostiam, sive Christum sub spe­ ciebus : atqui res oblata in sacrificiis præexislcre debet oblationi; ergo. 3°. In die ParasccVes apud Latinos, et apud Græcos per Quadragesimam sæpius, scilicet exceptis die Dominica, Sabbati, festo Annuntiationis, dum celebrantur Missæ prœsa netifica torum, habetur verum sacrificium persolam sumptionem sine consecratione; ergo. Prob. min. Nam apud Latinos sacer­ doti moro solito dicenti : Orate, fratres, ut meum ac vestrum sacrificium, etc. populus respondet : Suscipiat Dominus sacrificium, etc. 4°. Saltem negari nequit, quin ipsa etiam sumptio sit aliquo modo de­ structio Chrisli ; ergo. 5°. Si sumptio non esset pars sacrificii, non esset necessarium, ut sacrifi­ cans communicaret, et sumeret ipse hostiam a se consecratam. .Id lum. R. zV. Cons. Consecratio enim est actio simul productiva ct dcslrucliva Christi, scilicet sumpta diverso modo. Productiva est, quatenus po­ nit sub specicbnsChristum vivum, non mortuum; quia non amplius mori­ tur. Destructiva est, quatenus Christum vivum ponit mortuo modo, dum, quantum est ex vi verborum, formaliter separat corpus a sanguine. Ad 2um. R. N. min. universaliter sumptam ; nam hoc tantum verum est in sacrificiis, quæ rei oblalæ sunt destructiva tantum, et non productiva; in illis vero, quæ illius productiva sunt, hoc non requiritur; hujusmodi vero sacrificium missæ est ; corpus enim ct sanguis Chrisli rnoraliter destruuntur sub speciebus panis et vini actione eadem, qua sub iis producuntur ; quatenus scilicet ponuntur modo mortuo ordinatoque ad consumptionem. Dum vero a Patribus subin missæ sacrificium oblatio dicitur, non eam verbalem intelligunt, sed ipsam consecrationem, quæ est exercite oblatio. Ad 3um. R. /V. in die Parasceves, et in Missis prœsanctificatorum verum offerri sacrificium defectu consecrationis; Ecclesia vero usurpat ibi sacrifi­ cium pro hostia, quæ præcedcntidie fuerat immolata; et quia tunc recitan­ tur nonnullæ preces, adhibenturqne ceremoniæ, quæ ordinarie in sacrificio missæ adhiberi solent. Igitur in Parasceve non Iit sacrificium verum, quia hac ipsa dic Christus occisus recolitur. Hinc et sacerdos in Missa prœsanctificalorum nihil agit in persona Chrisli, quod tamen fieri deberet, si esset sa­ crificium verum; quia principalis offerens est Christus. .-1d4um.R. Ar. Cons. Non quæcumqucconsumptio, aut destructio rei sacrifi­ cium est ; nam ct in Lege veteri dc mullorum sacrificiorum hostiis come­ debant sacerdotes et laici, nec tamen sacrificabant edendo; sicut nec modo laid, dum Eucharistiam sumunt. R. D. scq. Non esset necessarium necessitate sacrificii C. necessi­ tate præcepli N. Debet ergo celebrans ipse sumere hostiam, imo sumere sa­ cramentum sub utroque specie ; quia de hoc datur præceplum graviter obli­ gans. Utrum vero præceplnm hoc divinum sit, an mere ecclesiasticurn ! sunt, qui disputant. At verosimilius est, divinum esse, insinuatum a Christo in ultima Cœna per hæc : Hoc facite. 404 DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. ARTICULUS Hl. QUÆ SINT CAUSÆ, QUANTUS VALOR ET EFFECTIS SACRIFICII EUCHARISTICI? PRO QUIBUS OFFERRI POSSIT ? TUM AN IN HONOREM SANCTORUM ? 350. Dico I. Christus est Sacerdos el offerens principalis; secundarius vero el ministerialis est solus et omnis sacerdos legitime ordinatus. Prob. pars P. ex S. Scriptura Ps. 109. ubi ad Christum dicitur : Tu es Sa­ cerdos in oeternum secundum ordinem Melchisedech; ea enim Apostolus de Christo intelligit ad Hebr. 6. 20. Prœcursor pro nobis introivit Jesus, secun­ dum ordinem Mclchisedech pontifex factus in œternum. Idem Patres el Con­ cilia tradunt. nominalim Florent, iu Decr. dicens : Sacerdos in Christi per­ sona loquens hoc conficit sacramentum. Ac Trident. Sess. 22. cap. 2. supra art. præced. laudatum. Ratio quoque est, quia sacerdos hoc sacrificium pera­ git ut minister Christi, ejus sustinens et repraesentans personam, ul palet ex forma consecrationis; ergo Christus est, qui, moraliler loquendo, principa­ liter loquitur ; itaque principaliter consecrat, et sacrificat, seque ut homo submittit Deo per volilionem creatam, qua se ipsum Deo offert in contesta­ tionem supremi ejus dominii. Pars 2*. sequitur ex dictis ; si enim Christus offerens principalis est, sequi­ tur, sacerdotes cæleros nonnisi secundarios esse. Quod vero etiam omnis sa­ cerdos sacrificet valide,licet haereticus, excommunicatus, inde constat; quia, si quid in tali obstaret valori, esset defectus vel potestatis, vel jurisdictionis: non primum; quia potestas ordinis cum conferatur a Deo inauferibililer per ordinationem legitimam, a nullo homine tolli potest, nec peccato amitti. Non secundum; cum sacrificium actus jurisdictionis prorsus non sil. Demum quod solus sacerdos legitime ordinatus sit minister, ex iis constat, quæ cap. præc. de ministro Eucharistiæ dicta sunt. 351. Dico IL Valor sacrificii secundum se, in actu primo, simpliciter infinitus est; quia merita Christi, quæ sacrificium continet, et res oblata sive Christus, sunt valoris infiniti, et actio, qua Christus se ipsum offert, infinitam dignitatem participat a dignitate personae offerentis. Unde docet Trident, laudata Sess. 22., sacrificium hoc de se condignitatem habere ad omne bonum possibile obtinendum. Dixi : secundum se, inactu primo; nam valor sacrificii, ut impetralorium et satisfactorium est, non est infinitus in actu secundo, sive non cau­ sai infinite. Atque hoc quidem certum esse, constat ex praxi Ecclesiæ, plura sacrificia pro uno eodemque offerentis; ex commun i fidelium sensu, qui putant, majorem se fructum consequi, si plures celebrari missas faciant ; ex sacerdotum cura, ut tot missas celebrent, quot se personis obligarunt; quibus omnibus haud opus esset, si sacrificium , quod de se infinitum valo­ rem continet, etiam in actu secundo effectum suum infinito modo causaret. Unde vero hæc limitatio causalitatis pendeat, non æque certum. Eam passim repetunt ex voluntate Christi sic ordinantis , et Patris non aliter, quam ad effectus finitos acceptantis, ul lauto frequentius divinissimum hoc sacrifi­ cium celebraretur. DE EUCHARISTIA UT SACRIFICIUM 1ST. 405 352. Dico III. Effectus sacrificii , qua propiliatorium est, est peccatorum tam mortalium, quam venialium remissio; pœnæ item peccatis condona­ tis adhuc debita:; eamque remissionem causât ex opere operato. Pars prima habetur ex Trident. Sess. 22. cap. 2. et Can. 3., ubi anathema iis dicit, qui dixerint, missæ sacrificium offerri non debere pro vivis et defunctis, peccatis, pœnis et aliis necessitatibus. Pars altera itidem doctrina est Concilii ejusdem Sess. ead. Tum inde patet; quia Christus in hoc sacrificio non tantum est victima, sed principalis offerens, adeoque magis est actio Christi, quam sacerdotis; ergo habet vim movendi Deum ad effectum praedictum utrumque, independenter a sacerdotis fide et probitate; itaque ex opere operato. 353. Dico IV. Non tamen causât ex opere operato immediate gratiam ha­ bitualem, vel hujus augmentum, nec remissionem peccatorum quoad cul­ pam, saltem mortalium ; eo scilicet modo, quo sacramenta causant gratiam primam vel secundam; sed mediate tantum. Ratio est; quia nullo ex capite immediata hæc causalitas potest colligi : non enim 1°. cx natura sacrificii ; quia de essentia hujus tantum est supremi Dei dominii contestatio. Non 2°. ex dignitate hujus sacrificii ; quia nec sa­ crificium in cruce immediate causavit peccatorum remissionem. Non 3°. ex promissione aliqua speciali Christi, aut Dei; hujus enim promissionis fun­ damentum neque in Scriptura sacra, neque in Traditione reperitur. Quin e contrario communiter docent Concilia el Patres, culpam præsertim mortalem non deleri immediate, nisi per contritionem perfectam, vel attritionem cum sacramento. Eflectus igitur immediatus, quem proprie ex operato causal, sunt auxilia gratiæ , quibus peccator excitatur ad poenitentiam ; ipsa vero pecca­ torum remissio ex poenitentia peccatoris , et per sacrificium cx opere ope­ rato mediate, mediantibus scilicet auxiliis gratiæ, quæ dantur infallibiliter sacrificii intuitu. Remissio tamen pœnæ temporalis immediatus est sacrifi­ cii effectus, ut tenet communis cum S. Thoma; ac colligitur ex Trident, su­ pra, dum inquit, offerri eliam pro defunctis, iisque prodesse. 354. Dico F. Sacrificium Missæ offerri potest 1°. pro omnibus fidelibus non excommunicatis , ut constat cx liturgia latina : Tibi offerimus pro Ec­ clesia tua sancta Catholica... et omnibus Orthodoxis, atque Catholicœ et Apostolicce fidei cultoribus. Quo etiam reducas catechumenos juxta Ordinem Rom. feria 4. Dominicæ IV. Quadragesimae : tametsi enim Ecclesiam non­ dum sint actu ingressi per baptismum ; eam tamen jam suo modo ingressi censentur per fidem ct baptismi desiderium. Dixi : non excommunicatis ; quia cxcommunicatos non toleratos , id est, ut tales per sententiam judicis declaratos nominalim, Ecclesia suis ab ora­ tionibus excludit, prohibetque cap. Λ nobis, de sent, excomm., ne ad altare nominentur. Possunt tamen pro his et fideles , et sacerdos celebrans orare privation ; imo offerre indirecte , ut nunc dicetur. 2e. Potest offerri saltem indirecte pro non baptizatis, hæreticis , schisma­ ticis. Constat ex communi usu Ecclesiæ, quæ semper oravit pro tranquilli­ tate publica Ecclesiæ, ejus propagatione, extirpatione hæresum, schisma- 40b DE SACRAMENTO EUCHARISTLE. tum extiuctione; quæ preces directe bonum Ecclesiæ publicum respiciunt; sicque indirecte convexionem infidelium , hæreticorum , etc. Et vero ita saltem pro his offerri posse sacrificium, ex liturgia nostra evincitur, juxta quam in oblatione calicis ait sacerdos : pro nostra el tutius mundi salute. El vero pro omnibus Christi sanguis effusus est. 3“. Pro defundis fidelibus in purgatorio delentis ; hoc enim diserte Tri­ dent. docet Sess. 22. cit. et definit Can. 3, Tum constat ex 2. Machab. 12., ubi Judas Machabæus duodecim millia drachmas argenti misit Jrrosulyinam, offerri pro peccatis mortuorum sacrificium. Ac Traditione , de qua testantur Patres, e quibus Tertlllian. L. de Cor. militis cap. 3, Oblationes, inquit, pro defunctis annua die facimus. S. Cyprian, epist. 06. ad clerum et plebem Furnilanorum, de Victore quo­ dam , qui jamjam moriturus ad tutelam quemdam Presbyterum nomina­ verat, inquit : Episcopi antecessores nostri... censuerunt, quod... si quis huc fecisset, non offerretur pro eo, nec sacrificium pro dormitione ejus cele­ braretur ; ergo supponit pro defundis aliis celebrari. S. Crrysost. homil. 69. ad popul. Antioch, (opp. 1.5. p. 171. A. edit, latina Fronlon-Duc. ) Non temere ab Apostolis hæc sancita fuere , ut in tremendis Mysteriis defunctorum agatur commemoratio. S. Ambros. orat, funebr. in obitu fratris sui Satyri (al. de excessu Satyri L. 1. n. 80.) : Tibi nunc, inquit, omnipotens Deus, innoxiam commendo ani­ mam; tibi hostiam offerro; cape propitius ac serenus fraternum munus sacrificium sacerdotis. S. Epiphan. L. Anacephaleos, S. Aug. L. de haeres, cap. 53. Aerium inter hærelicosdamnatum aiunt, quod negaret pro mortuis offerendum sacrifi­ cium. Consentiunt Patres reliqui tam Græci, quam Latini. Cælerum hæc assertio dari purgatorium supponit. •T 355. Dico VI. Sacrificium Missæ offertur Deo soli; non Sanctis ; licite tamen ct laudabiliter offertur Deo in memoriam ct honorem Sanctorum, juxta sensum et mentem Ecclesiæ. Est de fide. Prob. pars 1*. Sacrificium enim Missæ latrenticum est. quod soli Deo offerri potest; non vero Sanctis. Unde Trid. Sess. 22. cap. 3. docet : Et quamvis in honorem et memoriam Sancturum nonnullas interdum missas Ecclesia celebrare consueverit, non tamen illis sacrificium offerri docet, sed Deo soli, qui illos coronavit : unde nec sacerdos dicere solet: offero libi sacrificium, Petre, vel Paule, sed Deo, de illorum victoriis gratias agens, eorum patrocinia implorat, ut ipsi pro nobis intercedere dignentur in cadis, quorum memoriam facimus in terris. Et S. Aug. L.22. de Civit, cap. 10. Nos martyribus nostris non templa sicut diis, sed memorias sicut hominibus mortuis, quorum apud Deum vivunt spiritus, fabricamus ; nec ibi erigimus altaria, in quibus sacrificemus martyribus, sed uni Deo el martyrum ct nostro. Prob. pars2*. Ex liturgiis tam græcis , quam latinis antiquissimis, quæ memoriam laciunt Sanctorum, ul assiduas preces pro nobis offerant, inquit liturgia S. Basilh. Intercessionibus omnium Sanctorum misereatur nostri Jesus Christus, ait liturgia S. Chrysostom i. Ac S. August. L. 20. contra DE EUCHARISTIA UT SACRIFICIUM EST. 407 Faustum cap. 21., postquam dixisset, a Christianis coli Martyres, et imme­ rito redargui Catholicos a Manichæis idololatriae, inquit eos coli, ita tamen, ul nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum, quamvis in memorias martyrum, constituamus altaria. Quis enim Antistitum in locis sanctorum corporum assistens altari, aliquando dixit : offerimus libi, Petre, aut Paule, aut Cypriane; ergo juxta Aug., altaria erigebantur, in ipsis sacrificabatur, non ipsis martyribus, sed Deo. quamvis in memorias martyrum. Siquœras, quomodo in honorem Sanctorum ex mente Ecclesiæ fiant sacrificia ? It. cum Trident, ante, ut Deo de illorum victoriis agantur gratiæ ; quod simul in eorum laudem cedit, quod fuerint velut instrumenta, per quæ Deus, virtutum auctor, tam gloriosa operatus est. Nominantur , invocantur etiam, non ul oblatio sit perfectior et majoris meriti, sed, juxta S. Cyrillum llierosolymit. catech. 5. myslag. Cum hoc sacrificium offerimus, mentionem facimus eorum qui ante nos obdormierunt, primum Patriarcharum, Pro­ phetarum, Apostolorum, Martyrum, ut Deus orationibus illorum , et depre­ cationibus suscipiat preces nostras. Juxta S. Aug. Tract. 84. in Joan. η. 1., non ut etiam pro ipsis ( Martyribus) oremus, sed magis ut ipsi pro nobis. Unde fulta perpetua traditione Ecclesiæ merito Trident. Synodus Sess. 22. can. o. definit : Si quis dixerit , imposturam esse, Missas celebrare in honorem Sanctorum, et pro illorum intercessione apud Deum obtinenda, sicut Ecclesia intendit, anathema sit. II DIGRESSIO BREVIS THEOLOGICO-CRITICA DE LIBRIS S. DIONYSIO ATHENIENSI, SIVE AREOPACITÆ PASSIM INSCRIBI SOLITIS. UTRUM VERE EUM AUCTOREM HABEANT ? Opera S. Dionysio Atheniensi adscribi solita. Cum plurimum lucis ex operibus Dionysianis accedat doctrinæ catholicae, illuslreturque traditio circa varia dogmata; Doclores Protestantes vero eo ex capite sententias inde desumptas conentur eludere, quod libri illi non sint genuinus hujus Dionysii foetus, memor dalæ fidei in Parte la. de Sacram, in gen. libros hosce huic Dionysio nunc paucis assertum eo. Varia igitur sunt, diversique argumenti opera, ac sublimia plane, sive materiam spectemus, sive sententias, quæ sub Magni Dionysii Atheniensis nomine , a Paulo Apostolo conversi Act. 17. nobis antiquitas tradit. 1°. Liber de coelesti Hierarchia, quindecim constans capitibus, ad Timo­ theum, Ephesiorum episcopum scriptus ; quo primo docet, Hierarchiam in genere esse regimen quoddam, quo quis sancte regit inferiores, et regitur a superioribus, cujus finis unio cum Deo est; officia vero expiare, illuminare, perficere. Deinde Angelorum naturam, nomina, ordines, munia describit. 2°. Liber de ecclesiastica Hierarchia, in septem divisus capita, ad eumdem scriptus Timotheum , quo hujus Hierarchiæ cum coelesti et convenien­ tiam et differentiam exponit : tum varios Ecclesiæ ritus explicat circa Sacramenta, Monachorum sive Therapeularum institutionem ac ordinatio­ nem ; defunctorum sepulturas. 3°. Liber de divinis Nominibus, in tredecim digestus capita , quo varia Dei nomina, seu attributa, quibus Deus, qui alias supra omne nomen est, nominatur in divinis Scripturis : veluti , quomodo dicatur bonus, vita, virtus, etc. Scriptus dicitur rogatu Timothei, ob Philosophorum in Ionia hæreses et argutias, Timotheum, ut apparet, infestantium. 4°. Liber de Mystica Theologia, quo, quomodo ad divinam contempla­ tionem sit assurgendum, docet. 5°. Epistolce undecim. E quibus 4. ad Caiiim Monachum. 1. ad Dorotheum. 1. ad Sosipatrum. 1. ad Polycarpum Smyrna; episcopum. 1. ad Demophilum monachum, sive therapeulam. 1. ad Titum, ipsum illum, quem Cretensibus episcopum profecerat Paulus Apostolus. 1. ad S. Joannem Apostolum. Demum 1. ad Apollophanem , gentilem Philosophum, quo· cum,simul cum Heliopoli degerent, solarem eclipsin , quæ in Christi morte contigerat, observasse dicitur. 410 DIGRESSIO THEOLOGICO-CIUTICA §. II. Operum S. Dionysio Atheniensi inscriptorum antiquitas et auctoritas. Antiquissima ea opera esse, cujuscumque sint, etiam ii affirmant, qui ea S. Dionysio abjudicant. Et vero in Collatione habita Constantinopoli in palatio Justiniani I. Imperatoris an. 533. Catholicos inter et Severianos sive Acephalos, ab his provocatum fuit ad ea ipsa opera, ac quidem sub nomine Dionysii Areopagitæ ( Labb. t. 4. p. 1766. B.) reclamantibus quidem initio Catholicis, sed postea eadem ipsa opera agnoscentibus ceu verum hujus Dionysii partum. Unde Morinus L. dc sacram. Ordin. cap. 27., Erasinus in cap. 17. Act., aliique, qui ea opera denegant Dionysio Atheniensi, eorum natales inferius, quam ad IV. vel V. seculam rejici non posse existimant; Scaliger vero manifesti erroris convincitur, dum auctorem , tempore Justi­ niani 11. in seculo VII. ad annum circiter 690. vixisse putat. Diffiteri tamen etiam haud possum , plures ex iis , qui opera ista S. Dio­ nysio Atheniensi vindicant, uti subin argumentis ab antiquitate sumptis part i m infirmis, partira falsis, partira dubiis. Quo forsitan factum, ut, cum facilis esset ad illa responsio, sententia negans Protestantium scri­ ptorum plures, etiam e Catholicis, sedatores haberet. Sic allegant 1°. Dionysium Corinthiorum episcopum, qui anno circiter 174. floruit, quique leste S. Maximo martyre in Præfat. ad sua in Dionysium scholia , meminit Dionysii Areopagitæ (opp. S. Dionysii t. 2. p. x. Edit. Corderii et Lansselii.) : sed aliud est meminisse Areopagitæ , aliud scriptorum ejus. In quo vero Corinthius meminerit Areopagitæ, Euseb. refert Lib.'3. Hister, cap. 4. scilicet: fuisse primum Ecclesiæ Atheniensis episcopum. Sed hoc non conlroverlitur. · , ■ 2°. Clementem Alexandrinum, qui L. 1. et 5. Stromat. quibusdam senten­ tiis utitur, quæ plane iis consonant, quas habet Dionysius Areopagita. Sed, praeterquam quod Clemens Dionysium nusquam laudet, quomodo inde evincet quis , Clementem potius ex Dionysio, quam auctorem illorum ope­ rum eas sententias ex Clemente hausisse. 3°. Origenem homil. 2. in diversos (al. hom. 1. in Joannem inter spuria.) qua citat Dionysium : Et ut ait magnus Dionysius Areopagita; esse omnium est superessentia et divinitas. At notorium est, hanc homiliam esse recentioris ævi, quam fuit Origenes; proinde huic suppositam ; in ea enim mentio Manichaeorum et Arianorum fit, qui post Origenem exorti. 4°. Dionysum Alexandrinum, qui ad annum 270. floruit, quique teste S. Maximo martyre in scholiis ad cap. 5. libri de coelesti Hier. (opp. S. Dio­ nys. t. 2. p. 19. A.) commentarios in Dionysium Areopagitam edidit. Verum non sic inquit illustris martyr ct theologus S. Maximus in Dionysium Areo­ pagitam ; sed : in beatum Dionysium sibi cognominem. Utrum vero per Dio­ nysium cognominem intelligat Areopagitam, vel Romanum, aut Corinthium, qui duo pariter scriptis celebres aetate Dionys. Alexandrinum præcesscrant, non satis planum fieri inquiunt, qui negativam sententiam tuentur. Et vero, aiunt, cur S. Maximus, qui opera illa Areopagitæ contra alios asse­ rebat , cum hi operum eorum antiquitatem subvertere conarentur, co quod DE I.IURIS S. DIONYSII ATHENIENSIS. 411 nec Origenes, nec Euseb., nec quis alius antiquus scriptor eorurn memi­ nisset, non opposuit Dionysii Alexandrini auctoritatem, si hic in Areopa­ gitam commentarios edidisset. Hinc etsi, spectato textu S. Maximi, perquam verosimile fiat, ab eo per Dionysium cognominem indicari Areopagitam ; argumentum tamen hoc inde petitum dubii valoris, nec stringens est. ΰ". S. Athanasium in Tract, de naturali communione similis essentiæ inter Patrem, Filium, et Spiritum sanctum (opp, t. 2. initio. Edit. Patavin. 1777.) Item: Quæst. 8. ad Antioch, (opp. t. 2. p. 219. B.) Novem sunt ordines (Angelorum), ut Theologia peritissimus docet Dionysius. S. Gregorium Nazianz., qui simillimas Areopagitæ sententias recitant. Verum responderi potest, quod supra ad Clcment. Alexandrinum. Prælerea librum, sive epi­ stolam ad Antioch. S. Athanasio abjudicant plcrique ; in eo enim laudantur S. Gregor. Nazianz. et Nyssenus, qui post Athanasium floruere. Item: Quæst. 29. et 40. Iconoclastarum refutatur hæresis , diu post Athanasium orta. Igitur opus illud recentius est, quam ut tribui huicS. Patri possit. Demum S. Chrysostomum homil. de Pseudoprophetis (opp. t. 8. p. 79. in app.) a Gerardo Vossio primum divulgata , qua inquit : Ubi Dionysius Areo­ pagita volucris cæli? quibus ad sublimem Dionysii doctrinam alludit. Sed eruditi omnes hanc homiliam negant esse Chrysostomi. Hinc quicumque istorum operum Auctor sit, in quem mox inquiremus, illud certum conficitur, ante sectili V. initium ea laudata fuisse a nemine, nec sub Dionysii Areopagitæ, nec Patris alterius, vel Scriptoris nomine. §· ΠΙ. Opinionum quoad Auctorem istorum Operum diversitas. Honos, qui a sec. V. et VI. his operibus a magni Dionysii Areopagitæ nomine accesserat, cum eo a tempore non sub alio, quam hujus nomine citarentur in Ecclesia, integer iis permansit usque ad orti Lutheranismi et Calvinismi ævum. Equidem etiam a Criticis quibusdam VII. sectili lis quaedam excitata fuerat, quibusdam illa Dionysio Corinthiorum episcopo, aliis Alexandrino tribuentibus, aliis juniori Apollinari a Damaso an. 373. hæreseos damnato; at solide iis respondit S. Maximus in Prologo ad sua in Dionysium scholia : ac postea Theodorus presbyter relatus a Photio in Biblioth. Cod. 1., ul deinceps nemo unus contradicere auderet. Al sepultam controversiam resuscitarunt lapso seculo Theodorus Gaza , Laurentius Valla grammatici ; Magdeburgenses Ccnturiatores, suo nimirum compendio, ut se gravissimis hujus S. Patris sententiis, quibus sua do­ gmata premi tam clare videbant, expedirent. Accessit Desideritis Erasmus, ambiguae fidei homo; Blondcllus, Dallæus , negantes opera illa parentem habere Areopagitam, pluresque postea Prolestaiilium scriptores eamdem variis diatribis sunt causam tuiti: Iluinfredus Tom. 3. Doclrinæ jesuiticæ, Rivctus in Critica, Scaliger,etc. Atque ex Catholicis Cajetam, Morin. L. de Sacram. Ordinat, cap. 27., Launoius, nonnullique alii. Verum cum horum argumenta commodam omnino facilemquc solutio­ nem patiantur ; affirmativa vero sententia, libros illos genuinum S, Dio- 412 DIGRESSIO THEOLOGICO-CRITICA nysii Areopagitæ partum contendens , longe majoribus sit munita præsidiis, ac duodecim seculorum roborata consensu, eam non possum non cum tot SS. Patribus, œcumenicis Conciliis tueri præ adversa, quæ duces habet Gazam et Vallam grammaticos, Dallœum et Blondellum heterodoxos, qui ad hanc tuendam necessitate potius compulsi videntur, quam veritate, quod erroneis eorum dogmatibus nimium officeret tanti Patris, Apostolorum disci­ puli, eorum doctrinæ genuini haeredis tam manifesta auctoritas. §· IV. Opera S. Dionysio Atheniensi, sive Areopagitœ inscribi solita, genuinus ejusdem partus sunt. Prob. I. Argumento a proscriptione. Jam a duodecim prope seculorum lapsu opera illa habita sunt ut genuinus hujus Dionysii partus a Patribus, Conciliis, Pontificibus, illa constanter sub Areopagitae nomine evulgantibus, in controversiis citantibus et laudantibus : atqui salvis modestiae et debilæ reverentiæ legibus, dici non potest, tot Concilia, summos Pontifices, Patres tam sagaces et expertos, omnesque ad unum scriptores Ecclesiasticos ea in re aberrasse, fuisse tam parum sani politique cri ter i i ; ut de alio auctore nun­ quam circumspicerent; etiam quando id poscebant circumstantiae, hæreticis non raro ex libris illis ob Dionysii Areopagitae nomen et auctoritatem sua dogmata probare conantibus. Mirum profecto, quosdam posterioris aevi grammaticos Gazam et Vallam vidisse, quod tam illustria duodecim seculorum lumina non perspexerunt. Maj. constat inductione. Juvenalis Hierosolymitanus, qui circa Concilium Cbalcedon. an. 451. floruit, postulantibus Martiano Imperatore et Pul­ cheria Augusta, ut legere est apud Nicephorum Callistum Hist. Eccl. L. 15. cap. 14. traditionem de funere beatissimæ Virg. referens, inquit : Tunc aderant cum apostolis sanctissimus Timotheus, primus Ephesiorum episco­ pus et Dionysius Areopagita, sicut hic ipse magnus testatur Dionysius in his, quæ de beato Hierotheo scripsit ad Timotheum. Testatur vero id Diony­ sius L. de divin. Nominib. cap. 3. ( opp. t. 1. p. 343. C. ). Opera illa laudarunt sub Areopagitæ nomine Leontius Byzantinus, qui ad annum 340. floruit L. de sectis hæretic. Act. 3. ct L. 2. contra Nestor, et Eulychetem; Anastas. Sinaita, qui eodem tempore floruit L. 7. anagog. contemplat, in Hexaemer.; S. Gregor. M. circa finem sec. VI. homil. 34. in Evangelia; S. Sophronius epist. ad Sergium, qui ad annum 630. floruit, cujus epistolam approbaxit Synodus gener. VI. Act. 2.; S. Maxim. Martyr, qui floruit ad annum 630. in disputatione cum Pyrrho Monotheleta non modo provocabat ad epistolam Dionysii Areopagitæ, ad Caium ; sed et singula ejus opera illustravit scholiis, cidemque vindicavit in Prologo. Sub eodem Areopagitæ nomine ad opera illa provocarunt summi Ponti­ fices : S. Gregor. M., de quo ante, S. Martin. 1. in concilio Lateran. Secret. 1. et 3., Agatho epist. ad Imperat. Constantinum, Heraclium; Adrian. I. epist*. ad Carolum Magnum; Nicol. 1. epist. ad Michaelem Imperator. Provocarunt Synodi œcumenicœ : Synod. VI. Act. 8.. Synod. VH. Act 2. DE LIBRIS S. DIONYSII ATHENIENSIS. 413 Porro in Synod. VI., ut passim alias, ad libros Areopagitæ provocabant Monothcletarum duces, non reclamantibus Catholicis, sed exponentibus objectos ex Areopagita textus, aliosque ex eodem opponentibus. Ad. 2. el 8. Operosum foret, et contra proposita.* brevitatis in hac Digressione insti­ tutum recensere Scriplores innumeros , qui a seculis VII. VIII. IX. et sequen­ tibus, libros hosce Dionysio Areopagitæ tribuerunt, quorum plures exhibet Natal. Alex. Diss. 22. sec. 1. Prælcrmitti tamen non debet Pholius, qui, etsi schismaticus, perpensis ulriusque partis momentis, quæ in Theodori vindiciis legerat, libros singulos Areopagitæ, ceu verum partum, non obscure attribuit Biblioth. Cod. 1. Nec omitti Lulherus, qui, etsi Areopagitam sugillet L. de captiv. Babyl., ejus tamen esse ea opera censet. Hinc sacra Facultas Parisiensis an. 1527. die 17. Sepi, decreto censorioconfixithanc propositionem Erasmi : Dionysius, qui in secunda Hierarchia, i. e. Ecclesiastica, priscos Ecclesiæ ritus satis copiose describit, eruditus recenlior quispiam fuisse videtur, quam fuerit Areopagites ille. Judicium vero censo­ rium sic tulit : Non vere eruditis, sed temerariis et novitatum studiosis vide­ tur non esse Dionysius Areopagites, qui libros Ecclesiastica Hierarchies con­ scripsit, quandoquidem ab ipso Dionysio fuisse conscriptos, constat, primum ex ipsis Ecclesiastica? Hierarchia?, et aliis ejusdem auctoris libris ; deinde cla­ rorum virorum testimonio comprobatur ; postremo septima generali Synodo id fit dilucidius, in qua magnus Dionysius appellatur is, qui libros scripsit Eccles iast icœ Ilierarch iœ. Prob. II. Ex libris ipsis, e quibus perspicue intelligilur, eorumdem aucto­ rem virum esse primi seculi; nam L. de divin. Nomin. cap. 2. et 3. sevocat Pauli Apostoli discipulum. Epistolam scripsit ad Timotheum pariter Pauli discipulum ; aliam ad Titum condiscipulum Timothei ; aliam ad S. Joannem Apostolum in exilio versantem, qua ei in Asiam reditum vaticinatur ; rursus aliam ad Polycarpum Joannis Evangelistæ discipulum : in epistola ab Apollophanem se observasse inquit eclipsin solis, quæ contigerat in Christi morte. L. de divin. Nomin. cap. 3. ait, se cum Petro, Jacobo fratre Domini inter­ fuisse beatissimæ Virginis exequiis, etc. Atqui hæc commonstrant auctorem illorum operum fuisse I. seculi virum, proinde illa non posse esse foetum Dionysii Corinthii, qui allero seculo primum floruit, an. 174., quo jam Apostoli, ac recensiti horum discipuli discesserant omnes, minus vero Dio­ nysii Alexandrini, qui sec. HI. an. 259. floruisse dicitur ; minime demum alterius sec. IV. vel V. scribentis. Ergo Dionysii Areopagitæ sunt, ut volebat Prob. I. traditio, quæ pro hoc solo stat. Prob. III. Argumento S. Maximi in Prologo ad scholia in Arcopag., sumpto cx auctoris probitate. Si opera illa non sint Dionysii Areopagitæ, sed alte­ rius, Corinthii, Alexandrini, vel alterius adhuc posterioris, ut vult pars adversa, fateri necesseeril, auctorem eorum operum inter homines fallacissimum, mendacissimum, ac desperatae fuisse salutis, cum tanta de se refe­ rat, quæ ante vidimus, quæ omnia falsa essent : atqui hoc nec dici, nec cogi­ tari potest de auctore istorum operum, quæ meram spirant pietatem, mo­ destiam, gravitatem, sanctimoniam; nec ullum prorsus vel minimum aut levitatis, aut vanitatis, quæ a mendacibus abesse non possunt, fumum re­ dolent : neque tanlæ imposturae cl mendacia cadere possunt in Dionysium, sive Corinthium, sive Alexandrinum, probatæ sanctitatis viros; nec ullum, ■■η· *··.« ·■r·**·.-- — 414 DIGRESSIO THEOLOGlCO-CiUTICA DE LIlJllIS S. DIONYSII ATHENIENSIS. qui Deum timet. Accedit sublimitas inalerkc, quam pertractat auctor, quæ sane digna est Pauli discipulo, eslque Deus, Trinitas, Angeli, Ecclesia, Ponti­ fices, etc. ct respondens materiæ stylus, ita in sublime assurgens, res cæteroquin vix explicabiles novis ac singularibus vocibus adeo ad rectæ fidei nor­ mam dilucidans, ut Hugo Viclorin. angeli potius esse verba putet, quam hominis. Hæc impostori alicui el perditissimo homini non conveniunt. rit? Scd neque Thcognosli meminit, quem tamen ut virum disertum, priscum el admirandum Athanasius praedicat epist. de decretis Nicænæ Synodi contra Euseb. Quod dolo malo facium putat Baronius, quia Tiicognostus vocem consubstantialis asserit. Unde idem conjicit, quod eadem de causa Eusebius Areopagitae praetermiserit opera. Hieronymus vero ipse in præfat. ad Dextrum (sive Prolog, ad L. dc viris illustribus. Opp. t. 2. p. 822. edit. Vallarsi.) profitetur, se ex antiquis Scriptoribus cos duntaxal referre, quos collegisset Eusebius. Quod et fecit, iis duntaxal exceptis, et superadditis , qui post Eusebiuin floruerunt. Non mirum igitur, si nec Hieronymus Dionysii Areopagitae meminerit. S. Athanasius tandem nec hujus Dionysii,· nec aliorum meminit contra Arianos, quod contra hos ex Scripturis divinis decertandum vel let, reprehen­ dens etiam Arianos, quod præter Scripturas divinas ad auctores provocarent, et Synodos postularent, L. de decret. Nicænæ Syn.,cum vis Scripturœpotentior sit. Unde Athanasius contra Arianos non advocabat Patres, nisi quando Ariani ad illos provocarent, ut his illos eriperet. Sic ipsis Origencm , Dio­ nysium Alexandrinum eripuit, illosque vindicavit Catholicis. /Areopagitam vero nemo Arianus ei objecerat. Argum. 111. Auctor eorum operum varios ritus recenset L. de Eccles. Hierarch, qui sensim et per longa annorum spatia primum obtinuerunt; ergo ea opera, necesse est, alterius Areopagita posterioris sint. R. Negari, ritus illos, qui ibidem referuntur, non fuisse jam in usu ab Apostolis usque, etsi non cum ea solemnitate, itaque publice, ut postea, ob persecutiones celebrarentur. Id planum fit ex Basilio M. L. de Spir.S. cap. 27. (opp. 1.3. p. 35. B.) dicente : Benedicimus aquam baptismatis, et oleum unctionis, preeterea ipsum, qui baptismum accipit. Ex quibus scriptis? Nonne a tacita, secretaquc traditione?... Jam ter immergi hominem, unde ex Scriptura haustum? Reliqua item, quee fiunt in baptismo, veluti renun­ tiare Satanœ et angelis ejus, ex qua Scriptura habemus? Nonne ex minime publicata, et arcana traditione? Tum inferius (ibid. D.) : Ad· eum profecto modum, el qui in primordiis Ecclesiæ certos ritus prœscripserunt Apostoli el Patres, in occulto silentioque, mysteriis suam servavere dignitatem. Tales sunt ritus, quos refert hic Dionysius. Argum. IV. L. de coelesti Ilicrar. cap. 7. el Lib.de divin. Nomin. cap. 1. Deum τρισυτζοστατον vocat, per 1res hypostases inlelligcns 1res personas; ac voce hypostasis utitur pro persona : atqui tamen vocem hypostasis Grœci primum post Cone. Alexandrin, habitum an. 362. pro persona sumere coeperunt, cum ante ipsis nonnisi essentiam, substantiam, naturam signifi­ caret. Late Morinus hoc argumentum prosequitur : at revera immerito; nam R. Falsam ossemin. inde constat, quod etiam c Græcis plures ante istud (fonciliiîm ύ-όστασιν pro persona sumerent. Certe ea voce pro 'persona S. Dionys. Alexandrinus, item S. Alexander ejusdem Ecclesiæ episcopus,qui tamen multis ante istud Concilium annis floruerunt, usi sunt . prior epist. contra Paulum Samosaten.(Labb. t. 1. p. 86G. A.) ad hujus hœretîci propo­ sitionem quadam respondens,de personis Patris el Filii inquit, duce hypo­ stases. Posterior epist. ad Alexandrum Constantinop. episcopum, quam Thcodoretus exhibet L. 4. Hist. Ecd. cap. 3. (al. I.) Proprio modo, inquit, constantem hypôstasin Filii significasse Joannem his verbis : in principio Respondetur ad argumenta contraria. Argum. I. Auctor istorum operum nunquam se Areopagitam nominat, vel episcopum, sed presbyterum, ut apparet ex inscriptionibus, quibus Timotheo sua opera dedicat ; Compresbylero Timotheo Dionysius presbyter. R. Eliam S. Joannes Euangelista ad Electam scribens, reticilo Apostoli, Episcopi. Evangelistæ nomine, presbyterum solummodo se vocat. Deinde Dio­ nysius Timotheum com presbyterum vocat ; ergo ejusdem cum eo ordinis ct dignitatis erat ; sed Timotheus ille episcopus erat ex L. de coelesti Hierarchia cap. 9. et dc Eccles. Hierar. cap. 7. Argum. 11. P. Horum librorum sub Dionysii Areopagitæ nomine nemo ante sec. V. e SS. Patribus meminit. 2°. Sed nec Euseb., nec Hieronymus, etsi cx industria scriptorum Ecclesiasticorum catalogos contexerint. 3°. Imo nec Athanasius eos citavit unquam contra Arianos, etsi contra cos Theognoslum, Origencm, utrumque Dionysium Alexandrinum et Romanum laudet; ct tamen Areopagita unitatem in Iribus personis subsistentem tam perspicue docet L. decœiesti Hier. cap. 7., ac loto cap. 2. L. de divin. Nomin., ubi el Christi divinitatem adeo luculenter exponit. Ad 1’«. R. Argumentum hoc pure negativum esse. Deinde, cur ante sec. V. hi libri sub Areopagitæ nomine non reperiantur citati, ratio esse potest 1°. quod non omnibus ea opera constarent; vel, etsi dc his consta­ ret, non omnes haberent præ manibus. 2°. Quia non omnes eamdem tracta­ bant materiam, quam Areopagita, qui argumenta pertractavit plane re­ mota ab his, quæ tractabant Patres alii. 3e. Quia quatuor primis seculis Patres potissimum dogmata confirmabant e Scripturis sacris, rarius pro­ ferendo P.itrcs, nisi id circumstantiae, hæreticorum pertinacia exposceret. Ad Ecsebium R. cum S. Maximo in Prologo ad scholia (loc. cit. p. 11.) Eusebium quam plurima omisisse, quce ad ejus manus non pervenerunt. Eteniin nec prorsus omnia se collegisse ait : imo fatetur libros, qui ad ipsum non pervenerunt, esse numero superiores. Et sane multorum meminisse pos­ sem, quos minime habuit : el hos quidem suce regionis, ut ifymencei, et Nar­ cissi, qui sacerdotes Hierosolymis fuerunt; ego sane in aliquos Hymencei libros incidi. Hem neque Pantcrni opera descripsit, neque Clementis Romani, nisi duarum tantum epistolarum, secl neque plurimorum aliorum... Diaco­ nus vero quidam Romanus nomine Petrus narravit mihi, omnia divini Dionysii opera, Romain sacrorum s> riptorum bibliotheca servari. El vero nequidem Athenagora meminit, qui tamen pro Religione chrislianaapoiogisun scripsit percelebrem. Quid mirum igitur, si nec Areopagitæ memine- 413 416 i® 1 DIGRESSIO THEOLOGICO-CRITICA DE LIBRIS S. D1ONÎSII ATHENIENSIS. erat Verbum, etc. Vox igitur hypostasis ab antiquis jam ante dictum Conci­ lium sumebatur diversimode, aliis hac voce substantiam, aliis personam inlelligentibus ; unde ea voce abutebantur hærelici ob ejus diversam acceptionem; Sabelliani quidem dicebant, unicam esse in Deo hypostasin, h. e. personam; Ariani contra tres esse hypostases; h. e. substantias : ipsi etiam Catholici quoad usum vocis inter se dissidebant, aliis in Deo unam hypostasin, sive substantiam, aliis tres hypostases, sive personas 1res asse­ rentibus; quo factum, ut priores a posterioribus ceu Sabclliani ; posteriores a prioribus ceu Ariani traducerentur : Quæ res huic ipsi Alexandrino Concilio sub S. Athanasio Præsule celebrando causam dederat. In quo cum comper­ tum esset utramque partem catholice sentire, Patres liberam cuilibet ex Catholicis potestatem fecerunt, eo quo vellet sensu hypostasin sumendi, modo Nicænam fidem, h. e. Trinitatem personarum in unitate substantiae profiteretur. Inclinant tamen magis Patres eam in sententiam, ut tres in Deo hypostases dicantur; quod Latinorum pluribus displicuit; praesertim S. Hieronymo, qui, non obstante Concilio isto, nunquam ob Arianos tres in Deo hypostases dici sustinuit, adeo ut cum Paulino sibi amicissimo, quod is post Alexandrinum Concilium hypostasin pro persona sumeret, omnem abrumperet amicitiam, scribens ad Damasum : Paulinum ignoro. Unde cum Hieron. epist. 57. (al. 15. n. 4. opp. t. 1. p. 40. edit. Vallarsi.) scripse­ rit, totam secularium litterarum scholam nihil aliud hypostasin, nisi ουσίαν novisse, æstu illius contentionis abreptus exaggerative ita scripsit. Argum. V. Auctor librorum istorum L. de divin. Nominib. cap. 4. cx epi­ stola S. Ignatii martyris, paulo ante ejus martyrium ad Romanos scripta, hæc citat verba : Amor meus crucifixus est. Atqui tamen longe ante Ignatium Dionysius Areopagita passus fuit ; Dionysius enim sub Domitiano: Ignatius vero sub Trajano Imperatore passus est. Verum huic argumento jam pridem occurrit S. Maximus in scholiis ad cap. 4. L. de divin. Nomin. (opp. S. Dionysii t. 2. p. 138-139.) ubi re­ spondet 1°. fictionem esse, quod Dionysius Ignatium morte prævenerit. Et revera S. Ignatius anno Trajani undecimo; Dionys. vero anno imperii ejus­ dem ultimo et primo Hadriani, h. e. novem post Ignatium annis martyr obiit, quia Trajanus imperasse dicitur in annum vicesimum, ut tradunt MichaelSyncellus Hierosolymit., Martyrologium Romanum vetus, Ado Vien­ nensis, Beda in suis Marlyrologiis. Sed Respondet 2°. ibid, verba illa : Amor meus, etc. non fuisse inserta a Dionysio , sed ad marginem notata a Glossatore sciolo irrepsisse in textum; quod, inquit, in multis accidisse novimus. Et sane ita se res habet. Id ut pa­ teat, necessum est, textus integer referatur. Praenoscendum tamen ante, quis cit. loc. Dionysii scopus sit. Cum Dionysius voce ερως amor frequens utatur in divinis rebus; hoc vero quidam putarent esse contra Scriptures sacrœ auctoritatem, qu:e vocem illam amor in rnalam semper partem accipiat; Dionysius sibi contra probandum sumit, vocem illam in Scripturis sacris in bonam quoque partem accipi. Inquit igitur (opp. t. 7. p. 363. p. 11. et 12.) : Audiant divina scripta, qui nomen amoris criminantur : Ama illam, inquit Proverb. 4. , et custodiet te . et quacumque alia in amatoriis de Deo sermonibus (h.e. Canticis) celebrantur. Atqui risum est (en sensum, de quo controvcrtitur) quibusdam sacrarum Scripturarum Tractatoribus, nomen amoris divinius esse , quam nomen dilectionis ; scribit enim divinus Igna­ tius, meus amor crucifixus est. Et in iis , quæ aditum ad Scripturam preeparant (h. e. Liber Ecclesiastæ et Sapientiae) quemdam invenies de divina Sapientia aientem : Amator factus sum formæ illius Sap. 8. v. 2. Quare non metuamus nomen amoris; nec ullus de hoc nomine sermo nos moveat, aut terreat. Hic manifeste perspicitur, sensum illum, atqui visum est, etc. intrusum esse,l°. ob subsequenlia, et in iis, quæ aditum, etc. quæ solum ob par­ ticulam et connectunlur cum his antecedentibus; et quæcumque alia in ama­ toriis, etc.; transit enim ab uno Scripturae libro ad alterum. Igitur impertinenter huc se habent Tractatores Scripturarum et S. Ignatius. 2°. Solum, ut ex scopo Dionysii constat, intendit probare , nomen amoris in partem bonam, ad res divinas in Scripturis sacris usurpari, quomodo ergo in librorum S. Scripturæ , quos adducit, medio Ignatius ponitur? 3°. Quia illa verba Ignatii : Amor meus crucifixus est, prorsus nihil faciunt ad intentum et scopum Dionysii ; vult enim ostendere nomen ερως amor sæpe in Scripturis sacris pro charitate et dilectione spirituali sumi, inque rebus sacris et divinis : atqui in epistola Ignatii minime sic accipitur; sed pro concupiscentia, et amore terrestri, quem dicit in se crucifixum, h.e. extinctum, mortuum esse; nec se amare jam aliud, quam Deum, extinctopenitus concupiscentiæ igne, et rerum terrenarum desiderio; hoc enim planum faciunt verba Ignatii integra : Amor meus crucifixus est, nec est in me ignis rei ullius terrenœ amans ; aqua autem alia viva monet in me intrinsecus clamans, veni ad Patrem. Unde illa Ignatii sententia non modo non inservit auctoris scopo , sed directe huic officit. Ilis simul alteri anachronisrao occurritur, quem objicit Morin., quod liber de divin. Nomin., in quo laudantur verba Ignatii ex epist. ad Romanos; nuncupatus sit Timotheo, S. Pauli discipulo Ephesiorum episcopo , quem tamen pridem ante Ignatium defunctum fuisse ex hujus ad Philadelphos epistola intelligitur. Argum. VI. Auctor ille L. de Eccl. Hier. cap. 6. et alibi monachorum meminit; eos a clero et populo distinguit; specialem iis vestitum tribuit ; multaque alia de iis velut certum et publicum in Ecclesia statum habentibus disserit: atqui diu post Areopagilæ discessum orti primum sunt monachi; ergo. R. Monachorum nomine apud Dionysium non venire eos, qui Eremitœ, vel Cœnobitæ dicti in Ecclesia, qui a plebe ac societate hominum penitus avulsi insylvis, montibusque degebant, in sec. III. S. Pauli et S. Antonii tempo­ ribus exorti ; sed singulare genus hominum , jam Apostolorum vigens tem­ pore. Philo Judæus eos Therapeutas vocat, a puro Dei famulatu, cuise, neglectis terrenis, mancipabant. Erant pars populi; degebant inter laicos, vel privalim suis inædibus, vel in collegiis ; et quibus in sacra synaxi primus inter laicos assignatus erat locus. Ritus, quo quasi consecrabantur, in eo silus erat quod sacerdos ad altare certas pro consecrando orationes diceret; cruce signaret, ac veteri exutum veste novo indueret vestimento. Hos therapeutas non Judæos fuisse, ut quidam adversarii putant, sed veros Christianos, refert Euseb. L. 2. Hist. cap. 7., S. Epiphan. Hær. 29., S. Hierm. in Catalogo, c. 11., Sozomen. L. S. cap. 12. v. p. 1. 417 27 1 418 •w . Λ L DIGRESSIO THEOLOGICO-CRITICA. Argum. VII. Auctor libri de Eccl. Hierar. cap. 7. de baptismo infantium agens, se id scribere ait, quod divini præceptores noslri ab antiqua tradi­ tione (docti ad nos usque produxerunt (opp. t. 1. p. 271. B.). Qui vero hi præceptores? Quæ antiqua traditio, si hæc Areopagita Pauli discipulus scripserit? At facile respondetur, præceptores illos (alii legunt Pontifices) fuisse Apo­ stolos, vel horum discipulos Hierotheum , Justum, Anlipam , similesque. Deinde in textu græco habetur : π;ός της αρχαίας τταραδόσεως ; sed àpyaïov non modo antiquum, sed etiam primum , sicut αρχή principium significat. Unde is esse sensus potest: quod divini præceptores, vel pontifices nostri (Apostoli) a prima, scilicet Christi, traditione ad nos usque produxerunt. Argum. VIII. Tandem auctor L. de Eccl. Hier. cap. 1. 2. et 7. Timo­ theum vocat filium; atqui tamen episcopus erat L. eod. cap. 7. Item ibidem Millenariorum refutat errorem, ortum a Papia episcopo Hierapolitano circa annum Christi 118. Item meminit Apocalypsis S. Joannis contra morem Gneconnn. Ad primum jam respondit S. Maxim, in Prologo, Dionysium hoc fecisse ad imitationem Domini, discipulos suos pueros compellantis Joan. 21. Deinde solent seniores filiorum nomine juniores compellare; Dionysius vero ætate multum superabat Timotheum; nam S. Paulus ad eum jam episco­ pum , Nerone imperante, scribens, eum vix adolescentiam fuisse egressum, indicat dicens : Nemo adolescentiam tuam contemnat. Sed Dionysius matura jam ætatis fuerat, prælerea auctoritatis maximae, tum ob dignitatem, quam in Areopago tenuerat ; tum ob eruditionis famam ; tum ob suam a Paulo con­ versionem et ordinationem. Demum etiam Dionysius Alexandrinus Basilidem episcopum Pentapolitanum filium vocat, epistola ad eumd. Dionysius Basi· Udi dilecto mihi filio, et fratri,etc. Extat Tom. 1. Concilior. Labbaei pag. 931. Ita et Montanus archiepiscopus Toletanus Polibium episcopum filium voca­ vit adhuc see. VI. epist. ad eumd. Extat Torn. 4. Concil. pag. 1736, etc. ut proinde phrasis illa inter episcopos salis usitata fuerit, ut se invicem et epi­ scopos, el fratres, et filios compellarent, scilicet vel respectu Patris cœlestis ; vel ad imitationem Domini; vel ad tanto magis exprimendum vinculum charitatis. Ad alterum : Nihil impedit, quo minus Dionysius, qui juxta antiqua Martyrologia, Romanum, Bedæ, Adonis Juxta Suidam , aliosquc sub Hadriano passus est, refutaverit errorem sub Trajano exortum. Deinde insuper tem­ pus, quo scripsit Papias, incertum est. Ac tandem Papias non fuit hujus erroris auctor; sed ipse testatur apud Euseb. L. 3. Histor. cap. ult., se hanc doctrinam ab aliis ex viva traditione accepisse. Omnino igitur jam Diony­ sius confutare hunc errorem poterat. Falsum demum, a Græcis non factam fuisse Apocalypsis mentionem , vel eam ab his non annumeratam fuisse libris canonicis ; nam ut canonicum habuit S. Justinus martyr Dial, cum Tryphone, Theophil. Antiochenus apud Euseb. L. 4. Histor. cap.23.,S. Irenaeus L. 4. cap. 37. et oO., Clemens Alexan­ drinus in Pædagogo, Origenes homil. 7. in Josue, aliique. 0. A. M· D· G· CONSPECTUS TOMI QUINTI PARS prior. TRACTATUS DE SACRAMENTIS IN GENERE. Pag. Decretum Concilii Florentini, et canones Concilii Tridenlini de Sacramentis gencratim........................................... 2 DISSERTATIO 1. DE SACRAMENTORUM NOVÆ LEGIS EXISTENTIA ET QUIDDITATE. CAPUT I,— DE SACRAMENTORUM NOVÆ LEGIS ESSENTIA ET EXISTENTIA. Artic. I. — Quid sit sacramentum ?...................................................................... Sacramentum in genere est signum sensibile , sacrum , a Deo perma­ nentor institutum ad significandam gratiam, et conferendam sancti­ tatem illud rite suscipienti....................................................................... 7 8 Artic. II. — An et quot novæ Legis sacramenta sint ? ........ 16 I. — Habet et Lex nova sacramenta sua, eaque numero septem, nec plura, nec pauciora, videlicet Baptismum , Confirmationem, Eucharistiam , Poenitentiam, Extremam Unctionem , Ordinem et Matrimonium. . ΐθ II. - Sacramenta novæ Legis et quoad substantiam, et quoad numerum per­ quam convenienter instituta sunt.................................................................... 19 Artic. III. Quis auctor et institutor sacramentorum novæ Legis, et quæ eorum tum ad se invicem, tum ad subjectum comparatio ?............. 25 I. — Omnia et singula novæ Legis sacramenta Christus immediate et per seipsum instituit...................... ..... . ... . II. — Sacramenta novæ Legis non sunt omnino paria dignitate et necessitate. III. — Comparative ad subjectum sacramenta novæ Legis alia dicuntur sacra­ menta mortuorum, alia vivorum............. CAPUT II. — DE SACRAMENTORUM NOVÆ LEGIS CAUSALITATE ET EFFECTU. Artic. L — An sacramenta novæ Legis cx se, sive ex opere operato conferant gratiam omnibus obicem non ponentibus ?................................. 30 Omnia sacramenta novæ Legis ex se, sive ex opere operato conferunt gratiam omnibus obicem non ponentibus.................................................. 31 v. p. 1. 28 26 28 29 MSOSHK _______________________ CONSPECTUS TOMI QliMI. Π Artic. II. — Quomodo sacramenta nova· Legis causent gratiam, physice , an moralHcr ?................................................................................ — Quidquid sit de eo, utrum sacramenta elevari a Deo possint ad produ­ cendam physice gratiam, verosimilius est, ea do facto esse causas in­ strumentales tantum morales, non physicas grati®....................... H. — Vis causandi gratiam moraliler in sacramentis est specialis eorum dignitas et excellentia, qu® potest movere Deum ad conferendam infallibililer gratiam.................................................................................. Artic. III. — An et antigua sacramenta causarint gratiam ex opere operato? — Nec remedium Legis natur®, nec circumcisio , nec ullum aliud sacra­ mentorum veterum contulit gratiam ex opere operato.......................... II. — Remedium Legis natur® nonnisi mera conditio erat, qua posita Deus solus vi promissionis su® et intuitu meritorum Christi conferebat par­ vulis gratiam deletivam peccati originalis, citra recipientis ct mini­ strantis meritum, ac proinde ne quidem ex opere operantis hoc remedium parvulis gratiam contulit.................................... ’8. *0 — Singula sacramenta præter gratiam sanctificantem specialia conferunt auxilia gratiæ, sive gratias excitantes peculiares, diversas pro di­ versitate finis, ad quem obtinendum singula sacramenta instituta snnt............................................................................................................ II. — Gratia sacramentalis habitualis non differt entitative et intrinsece a non sacramentali; multo minus dicit habitus speciales, a gratia sanctifi­ cante communi, et virtutibus cum hac infundi solitis realiter di­ stinctos........................................................................................................ 41 45 DE SACRAMENTORUM NOV® LEOIS CAUSIS INTRINSECIS, SIVE MATERIA ET FORMA. Pag. 48 48 52 53 54 54 Artic. V. — Quam gratiam causent sacramenta novee Legis ? præsertim an 56 57 Artic. VI. — Quantam gratiam novæ Legis sacramenta causent ? an œqualem r·.'.· « ET SUBJECTO. CAPUT. L — I. sacramenta vivorum possint causare gratiam primam per accidens ? Sacramenta vivorum per accidens causare possunt gratiam primam. . DISSERTATIO 11. DE SACRAMENTORUM N0VÆ LEGIS CAUSIS INTRINSECIS ET EXTRINSECIS, I. Artic. IV. — Quid sit gratia sacramentalis ? ........... Ili PAltS PRIOR. 62 æqualiter, inæqualem inæqualiter dispositis?...................... — Sacramenta ejusdem speciei conferunt ex opere operato æqualcm gra­ tiam æqualiter dispositis; inæqualem dispositis inæqualiter. . . . 62 IL — Dispositio illa, cui sacramentalem gratiam commensurat Deus, maxime actualis est, sita in actibus charitatis, spei, pœnitentiæ, etc. quibus 63 se homo ad recipiendum devotius sacramentum disponit..... Anne. I. — An omnia sacramenta novee Legis constent rebus ut materia, et verbis ut forma ? .............. . . . Omnia nov® Legis sacramenta constant ex rebus et verbis, et quidem ceu materia et forma, ac ut intrinsecis et essentialibus............................... Anne. 11. — Utrum verba sacramentorum sint promissoria et concionatoria, an consecraloria ? ................. L — Ad nullius sacramenti collationem tanquam pars essentialis præmilti vel adhiberi concio debet, qu® sit divinarum promissionum, tum quarum­ vis, tum de sacramentorum institutione vel effectu explicatio. . . IL — Verba sacramentorum, quibus forma constat, sunt vere consecraloria, sic, ut consecrent, ct sanctificent elementum vel rem, ac etiam effi­ ciant id, quod significant, sive gratiam...................................... 82 82 86 87 88 Artic. III. — An materias et formæ sacramentorum omnium novæ Legis sint 91 a Christo determinata, et quomodo ?...................................... — Christus aliquo modo determinavit sacramentorum omnium materiam ct formam...................................................................................................... 91 II. — Non tamen determinavit sacramentorum omnium malcrias et formas 92 eodem modo, sed alias magis specifice, alias magis genericc. . . . III. — Etsi Ecclesia possit determinare, mu taro accidentales quosdam sacramen­ torum ritus; nequit tamen immutare eorum materiasct formas quoad 93 substantiam, sive sub ea ratione, sub qua eas Christus instituit . . CAPUT II. — DE CAUSA SACRAMENTORUM NOVAB LEGIS EFFICIENTE MINISTERIAL! SIVE MINISTRO. Artic. I. — Quis sacramentorum novae Legis minister sit? ...... 96 L — Solus homo, ac quidem viator de lege Dei ordinaria, non vero angelus, sive bonus sive malus, nec anima separata a corpore, minister sacra­ mentorum est...................................................................... 96 Artic. VII. — An sacramenta ficte suscepta sublato obice reviviscant, gra­ IL — Non tamen quilibet viator homo est minister sacramenti cujuslibet. . 98 64 tiamque et quam producant ?.............................................. Abtic. II. — An ad sacramenti valorem requiratur fides ministri ? . . . 99 — Sacramentum Baptismi cum fictione sive materiali sive formali suscep­ tum, remoto per subsequentem dispositionem obice, reviviscit. . . 65 §. I. — Origo controversi® rebaptizantium.......................................................... 100 §. II. — Gesta S. Stephani cum legatis Cypriani, et episcopis afris, tum FirmiII. — Probabilius etiam est, sacramenta Confirmationis, Ordinis, imo Matri­ liano et huic adhærcntibus episcopis orientalibus.....100 monii et Exlremæ unctionis ficte suscepta, recedente fictione revivis­ 6? §. III. — Gesta a S. Cypriano ct Firmiliano post Stephani Pap® responsum. 102 cere........................................................................................... §. IV. — Utrum tandem Stephaniis Papa in Cyprianum et Firmilianum excom­ Artic. VIII. — An et quænam sacramenta imprimant characterem, quæque 103 municationis tulerit sententiam? .............................. 72 hujus natura?...................................................................... §. V. — An S. Cyprianus, eique adhærentes Episcopi controversiam hanc — Datur character sacramentalis ; isque per tria duntaxat sacramenta im­ 104 putarint pertinere ad fidem?..................................... 72 primitur, Baptismum, Confirmationem ct Onlinem..................... §· VI. — Quis controversi e exitus? An Cyprianus ante mortem, aliique erro­ Π. — Character sacramentalis non est pura relatio rationis, nec realis ; sed 106 rem deposuerint? .......................................................... 75 quid renie et absolutum Cit. . , ......... §. V|’. — Asseritur dogma catholicum.................................................................. 107 Ad valorem sacramenti fides ministri non est necessaria. . . . 107 w Λ·' ' IV Pag Artic. HI. — .In ad valorem sacramenti saltem requiratur in ministro pro­ bitas? ...................................... .......................................... In ministro ad sacramenti valorem probitas, h. e. sanctitas, vel status gratiæ non requiritur............................................................................. Artic. IV. — Quid requiratur in ministra, ut sacramentum ministret licite? — Minister ex officio talis, sive specialiter consecratus ct deputatus, per se loquendo peccat mortaliter, sacramentum in statu peccati mortalis conficiens........................................................................................... Π. — Probabilius est, non peccare graviter ministrum, qui in statu peccati Eucharistiam solummodo distribuit................................................. 111. — Per se loquendo, citra peccatum grave ex parte ministri sacramentum indigno ministrari nou potest........................................................... V PARS PRIOR. CONSPECTUS TOMI QUINTI. ' Pag. Artic. II. — Quid requiratur ex parte subjecti, ut suscipiat sacramentum 116 117 120 120 121 122 150 fructuose?.................................... ......................... j, — Ut sacramentum Baptismi conferat gratiam adulto qui præter peccatum originale habet peccatum mortale personale, præter actus fidei et spei necessario etiam requiritur actus doloris, qui tamen non est necessa­ 151 rio contritio perfecta..................................................................... II. — Ut obtineatur effectus sacramenti Pœnitentiæ , in peccatore requiritur 1°. dolor supernaturalis de omni peccato mortali commisso, cum pro­ posito non peccandi de cætero; 2°. integra peccatorum gravium con­ 151 fessio, saltem in voto............................................................................. III. — Sacramenta vivorum per se ad fructuosam sui receptionem in susci­ piente statum gratiæ prærequirunt : secus sacramenta mortuorum. . 151 Artic. V. — Utrum in ministro ad sacramenti valorem aliqua necessaria sit intentio? . .... ................................................................. Ad valorem sacramenti necessaria est in ministro intentio perficiendi sacramentum, sive faciendi quod facit Ecclesia.................................. 124 124 TRACTATUS DE SACRAMENTIS TRIBUS PRIORIBUS Artic. VI. — Quas intentio ex parte ministri requiratur et sufficiat ad valo­ rem sacramenti? ................. — Non est necessarium ad valorem sacramenti, ut minister intendat expli­ cite conferre sacramenti effectum, sive gratiam; nec ut sic intendat efficere rem in se absolute sacram, seu sacramentum ; nec ut intendat facere, quod facit Ecclesia Romana; sed horum intentio implicita suf­ ficit, contenta in hac generali explicita, faciendi id, quod facit vera Ecclesia, vel quod novit ut sacrum fieri in Ecclesia..................... II. — Ad valorem sacramenti sola intentio externa non sufficit, sed seria in­ terna necessaria est.................................................................... 130 DE SACRAMENTO BAPTISMI. 132 CAPUT I. — 155 DE ESSENTIA BAPTISMI , INSTITUTIONE, MATERIA AC FORMA. Artic. I. — Quid sit Baptismus? quando a Christo institutus ? 140 DE SUBJECTO sacramentorum. — In adultis ad suscipiendum sacramentum valide requiritur, ct sufficit, positiva aliqua voluntas et intentio illud suscipiendi ; nec sufficit sola negatio voluntatis contrario;, excepto sacramento Eucharisliæ et Pœ­ nitentiæ........................................................................................... II. — Hæc tamen intentio sive voluntas ad validam sacramenti susceptionem requisita, non est necessario actualis, vel virtualis; sed sufficit habi­ tualis, quæ fundatur in voluntate aliqua priori non retractata, ratione cujus susceptio sacramenti moralitcr adhuc censeatur voluntaria . III. — Non tamen in suscipiente fides requiritur ad valorem sacramenti, excepto sacramento Pœnitentiæ........................................ 156 139 143 aliquando conditionata sufficiat ?........................................ Non sufficit ad valorem sacramenti intentio stricte conditionata, scilicet sub conditione de futuro, uno excepto matrimonio............................. 144 Artic. I.— Quid requiratur exparte subjecti, ut sacramentum recipiat valide? Decretum Concilii Florentini ad instructionem Armenorum. Canones Concilii Tridentini de Baptismo............................... 138 Artic. VIII. — Utrum intentio ministri absoluta esse debeat, vel an etiam CAPUT III. — DISSERTATIO L 131 Artic. VII. — Qualis interna intentio ad veritatem sacramenti sit, vel non sit suff,ciens ?....................................................................... — Ad valorem sacramenti nec intentio interpretative, nec pure habitualis , nec indirecta sufficiens est............................................................... Π. —Intentio actualis sufficicntissima est, et optima; non tamen absolute necessaria ; sed etiam intentio virtualis omnino sufficiens est. . . . DE BAPTISMO, CONFIRMATIONE ET EUCHARISTIA. 146 146 ... . I. — Sacramentum Baptismi spectatum physice recte definitur : Ablutio cor­ poris sub praescripta verborum forma. Sumptum inetaphysice vero : Sacramentum regenerationis, sive institutum ad fidelium regenera­ tionem spiritualem................................................................................ . II. — Christus Baptismum ante passionem suam instituit................................ III. — Quo tempore Christus instituerit Baptismum, controversum est : proba­ bilius tamen non instituit Baptismum antequam ipse baptizaretur a Joanne, nec quando ab eodem baptizabatur in Jordane, nec in collo­ quio cum Nicodemo ; sed quando ipse Apostolos et discipulos ad prædicandum et baptizandum misit..................................................................... 161 Artic. II. —De materia remota Baptismi?..................................................... 166 Materia remota Baptismi, eaque necessaria absolute, sola aqua natu­ ralis seu dementaris est........................................................................... 166 158 158 160 Artic. III. — De materia proxima Baptismi? 147 150 ........... 170 I. — Ritus immersionis non est necessarius necessitate sacramenti; sed valet Baptismus collatus sive per immersionem, sive per affusionem, sive per aspersionem........................................................................................... 171 II, — Nec est de necessitate sacramenti trina sive immersio, sive affusio, sive 172 aspersio ; sed unica sufficit. . 28* V. p. 1. nil VII PARS PRIOR. CONSPECTUS TO.Ml QUINT!. VI Pag. Artic. IV. — De forma Baptismi. Qua verba in hac essentialia sint ? et utrum Artic. II. — Quodnam Baptismi subjectum sit? necessaria sit distincta personarum SS. Trinitatis expressio? — Ad valorem sacramenti requiritur, ut in forma exprimatur actus Bapti­ smi ; proinde non satis est dicere, in nomine Patris, etc. sed verba hæc, te baptizo, aut baptizatur, vel æquivalentia de essentia formæ 177 sunt.................................................................................................... jl. — De essentia formæ est, proinde de necessitate sacramenti, distincta trium personarum SS. Trinitatis expressio, ut nec valeat, nec valuerit un­ quam aliis sub verbis, etiam Christi nomine Baptismus collatus. . . 177 CAPUT II. — DE NECESSITATE BAPTISMI. .......... Infantes non modo capaces Baptismi sunt, sed ct eos baptizari expedit ac necesse est........................................................................................... Pag. 214 214 Artic. III. — An pueri Judæorum, aliorumque infidelium licite baptizentur non consentientibus parentibus ? ............ Illicitus est talis Baptismus.................................................................. 219 220 . . . . I. — Veri effectus Baptismi recensentur................................................................ II. — Proprietates Baptismi sunt 1°. necessitas ejusdem, 2°. unitas, 3®. initerabilitas..................................... ..................................................................... Artic. IV. — Quinam Baptismi effectus sint ? quæ proprietates? 224 225 227 Artic. L — An et quomodo Baptismus aqu-.e sit hominibus singulis, etiam fi­ delium liberis, necessarius ad salutem ? ......... — Secluso casu martyrii, Baptismus aquæ est omnibus ad salutem neces­ sarius necessitate medii ; adultis quidem in re, vel in voto, si in re suscipi non possit; infantibus vero in re......................................... II. — Adultis Baptismus insuper necessarius est necessitate præcepti. . . . 185 186 Artic. H. — An Baptismus aquee suppleri possit per Baptismum flaminis? 191 Baptismus flaminis, sive perfecta in Deum charitas, pcrfcctave con­ tritio, vices Baptismi aquæ in adultis supplet quoad effectum ejus principalem, gratiam peccatorum remissivam................................. C * n 185 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. Artic. I. — Utrum. Confirmatio sit verum ac proprie dictum novæ Legis sacra­ 195 mentum ?........................................................................................ Confirmatio est verum ac proprie dictum novæ Legis sacramentum. Artic. II. — Quæ sit sacramenti Confirmationis materia? 196 197 197 198 De facto, sive in præsenti providentia, Deus nec cx lege aliqua ordina­ ria, nec ex peculiari clementia ob parentum vota, vel fidem, in par­ vulis supplere defectum Baptismi, secluso martyrio, dici potest. . . CAPUT III. —DE BAPTISMI MINISTRO, SUBJECTO, EFFECTIBUS. Anne. I. — Quis sit minister Baptismi ? ... ,..................... ..... — Minister solemnitalis ordinarius ct primus est episcopus; secundus post hunc et velut minus principalis omnis sacerdos; tertius diaconus, sed nonnisi extraordinarius...................................................... I. — Minister necessitatis omnis homo viator est; 1°. laicus fidelis, 2°. et sive vir sive femina ; 3°. haereticus et schismaticus; 4®. imo infidelis et Judæus; ul proin, adhibitis essentialibus, et valide et licite baptizare queant..... .............. , 229 230 DE SACRAMENTI CONFIRMATIONIS EXISTENTIA , MATERIA ET FORMA. 191 ...... Materia essentialis Confirmationis est 1°. chrismatio;2°. impositio ma­ nus ; 3°. eaque chrismationi annexa; sic ut ex duabus his partialibus constituatur una adæquata materia....................................................... 231 231 239 240 Artic. III. — Qualis chrismatio sit ad Confirmationem, et quomodo neces­ saria? ............................................................................................ I. —Momenta sententiae negantis balsamum, necessitate sacramenti, oleo miscendum esse............................................................................................ II. — Momenta sententiis affirmantis..................................................................... 249 250 252 Artic. IV. — Utrum chrisma necessario debeat esse benedictum ab episcopo? Artic. IV. — An ex lege aliqua ordinaria, vel clementia aliqua speciali, sup­ pleat Deus defectum Baptismi in parvulis ob parentum vota, vel fi­ dem ?..................................................................................... Decretum Concilii Florentini de Confirmatione pro Armenis Canones Concilii Tridentini de Confirmatione...................... CAPUT I. — Artic. III. —An et quomodo Baptismus sanguinis, sive martyrium, suppleat vices Baptismi aqua>?......................................................... I. — .Martyrium supplet vices Baptismi aquæ in infantibus ct in adultis, tam quoad remissionem omnis culpæ, quam pœnæ..................................... II. — Martyrium supplet Baptismum aquæ, quoad remissionem culpæ omnis et pœnæ quasi cx opere operato............................................................... III. — In adultis ad obtinendum martyrii effectum necessario debita requiritur dispositio.................................................................................................... IV. — Probabilius est per sc, et speculative loquendo, Baptismum sanguinis, sive martyrium, vim justificandi adultos habere independenter ab actu charitatis vcf contritionis perfect®, idque ex privilegio singulari ac velut cx opere operato.............................................................................. DISSERTATIO II. 201 201 205 . 206 An chrismatio necessario facienda in fronte ?..................................... I. — Chrisma benedictum esse debet; et quidem jure saltem ordinario , ab Episcopo; idque necessario, necessitate ad minus præcepti. . . . II. — Unctio in fronte fieri debet; ac quidem ad modum crucis..................... III. — Probabilius est, utrumque, unctionem in fronte, ac in modum crucis, esse de necessitate sacramenti................................................................... 257 Artic. V. — Quœnam sacramenti Confirmationis forma sit ?..................... 262 I. — Oratio respondens præviæ extensioni manus super confirmandos nullo modo ad formam essentialem pertinet...................................... Π. — Forma Confirmationis sunt apud Latinos tantum verba, quæ unctioni respondent, hæc vel æquivalentia : Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris, etc. Apud Græcos ‘. Signacu­ lum doni Spiritus sancti.....................................................................262 254 254 256 262 208 i: — Vlll IX PAKS PRIOR. CONSPECTUS TOMI QV1NT1. Pag. CAPUT II.— Artic. II. — Jn realis substantialis præsentia corporis et sanguinis in Eu­ DE MINISTRO, SUBJECTO , PROPRIETATIBUS CONFIRMATIONIS. charistia probetur efficaciter ex verbis institutionis ?......318 Pag. Artic. I. — Quis minister Confirmationis ordinarius?.................................... 273 Minister Confirmationis est solus Episcopus............................................... Artic. II. — Utrum sacerdos simplex possit esse minister Confirmationis extraordinarius? ................. Potest sacerdos simplex ex dispensatione Sedis Apostolicæ administrare sacramentum Confirmationis; proinde hujus esse extraordinarius minister. 267 273 Artic. III. — An ex non interrupta traditione habeatur realis corporis et san­ guinis Christi in Eucharistiapræsentia?.....327 Dogma catholicum de rcali Christi in Eucharistia præsentia invicte ex SS. Patnim omnis ævi consensu elucet................................................ 327 Artic. III. — Quodnam subjectum ? quæ necessitas ? proprietates et effectus Confirmationis ? ................. J. — Subjectum Confirmationis est omnis et solus homo baplizatus. · · · . II. — Confirmatio non est necessaria necessitate absoluta, vel medii. . . . III. — Effectus Confirmationis principalis est augmentum'gratiæ sanctificantis, qua in perfectione Christiana perficimur, cum jure ad auxilia specia­ lia ad fortiter profitendam fidem............................................................... IV. — Alter hujus sacramenti effectus est character............................................. Verba Christi : Hoc est corpus meum : Hic est sanguis meus, in sensu pro­ prio ac naturali debent intelligi; ut proinde ex iis efficaciter et invicte probetur realis ac substantialis præsentia corporis et sanguinis Christi in Eucharistia................................................................... 318 281 281 282 282 Artic. IV. — An et quomodo realis Christi in Eucharistia præsentia evinca­ tur argumento a præscriptione ?.......................... 337 Nemo in Ecclesia ante sec. IX. vel infitiatus est, vel impugnavit præ­ sentiam realem Christi in Eucharistia ; sed ea omnium Ecclesiarum constanti et unanimi fide credita fuit; ut adeo sic solo argumento a præscriptione constet de veritate catholici dogmatis............................... 337 283 CAPUT III. — DISSERTATIO Ill. Artic. I. — An in Eucharistia corpus et sanguis Christi sistantur praesentia DE AUGUSTISSIMO EUCHARISTI E SACRAMENTO. Decretum Concilii Florentini de Eucharistia pro Armenis.................................... Canones Concilii Tridentini de sacrosancto Eucharistiæ sacramento................... Canones ejusdem Concilii de communione sub ulraquc specie et parvulorum. . Canones ejusdem Concilii de sacrificio Missæ......................................................... CAPUT I. — DE MODO, QUO CHRISTUS IN EUCHARISTIA REALITER PRÆSENS EXISTIT. 289 290 291 292 DE EUCHARISTIÆ INSTITUTIONE. Artic. I. — Prænotanda ad prcesentem controversiam........................................ 294 Artic. II. — Qua die Christus Eucharistiam instituerit?................................ 296 — Pascha ex præscripto legis a Judæis celebrari debuit mensis luna decima quarta, eaque exeunto, sive ad vesperam ejus secundam, quæ erat 297 initium decimæ quintæ, et primæ azymorum........................ H. — Christus ultimo vitæ suæ anno vere celebravit pascha judaicum ? nec solummodo cœnam communem habuit, in qua Eucharistiam instituit. 299 III. — Judaei anno Christi monentis pascha legale non transtulerunt in lunam decimam quintam; nec eo tempore apud Judæos duplex neomenia in usu fuit ; nec subsistit systema de duplici paschale Judæorum et Galilæorum.................................................................................................... 300 IV. — Christus non anticipavit ultimum pascha, ut schismatici Græci volunt ; sed hoc celebravit, et proinde Eucharistiam instituit luna decima quarta exeunto, h. e. feria quinta ad hujus vesperam.......................... 301 per transsubstantiationem ? et qualem ?................ Vi verborum consecrationis totalis fit transsubstantiatio, sive totius substantiæ panis in corpus Christi, ct totius substantis vini in sangui­ nem Christi conversio............................................................................. 34ο 345 Artic. II. — Quo modo Christus existât in Eucharistia? Et quæ circa myste­ rium hoc insuper tenenda ?................................... 353 1. — In Eucharistia accidentia vel species panis et vini sunt sine subjecto. . 353 II. — Christus sub qualibet specie totus continetur, et lotus sub qualibet parte speciei.................................. ........................................................................... 356 III. — Corpus Christi in Eucharistia cum sua quantitate existit, sine tamen impenetrabililate actuali, ct extensione ad locum................................ 358 1. CAPUT II. — DE VERITATE EUCHARISTIÆ, SIVE REALl CHRISTI IN EADEM PR.ES ENTIA. Artic. I. — An ex cap. 6. Joannis recte probatur Christi in Eucharistia rea­ lis praesentia? .......... 810 .................... Ex cap. 6. Joannis a vers 52. rcalcm Christi in Eucharistia præsentiam invicte inferunt, et probant Catholici...................................... 812 CAPUT IV. — DE NATURA EUCHARISTIÆ, MATERIA, FORMA. Artic. I. — An Eucharistia in re permanente, vel tantum in usu consistat? 361 Eucharistia non consistit præcisc in usu, sed in re permanente. . . 361 Artic. II. — Quæ sit materia consecrationis prima?..................................... 366 . — Materia remota consecrationis primæ est panis triticeus......................... 366 Π. — Materia sufficiens est panis triticeus tam azymus, quam fermentatus; Latini tamen tenentur ex præcepto uti azymo, Græci fermentato. . 366 III. — Ecclesia latina ab origine sua usque nunc nonnisi in pane azymo con­ 367 secravit..................................................................... IV. — Longe probabilius est, etiam Ecclesiam Græcorum in prioribus saltem 370 quinque seculis consecrasse in azymo....................................... Artic. III. — Quæ sit secundas consecrationis materia?............................... — Materia necessaria, necessitate sacramenti, in secunda consecratione est vinum de vite, id est, vinum vere et proprie dictum, quodeumque, qualecumquc deinde sil............................................................................. — Vino tamen miscenda est aqua in modica quantitate. ...... 375 375 375 I ■: - · X CONSPECTUS TuMI QUINTI. IU. — Admixtio tamen aquæ non est de necessitate sacramenti; neque præcepti divini, sed tantum ecclesiastici. ......................................... , 37g IV. — Etiam aqua vino mista in Christi sanguinem convertitur......................... 375 Artic. IV. — Quibus proecise verbis contineatur forma Eucharistiæ? . . . I. — Verba essentialia, quæ ad consecrationem primam requiruntur et suffi­ ciunt, sunt hæc sola, vel his æquivalenliu : Hoc est corpus meum. . II. — Verba consecrationis secunda*, sive calicis, itidem hæc sola sunt: Hic est calix sanguinis mei, vel : Hic est sanguis meus............................ CAPUT V.— PARS PRIOR. XI Pag. 37? 378 VI. 379 hujus augmentum, nec remissionem peccatorum quoad culpam, sal­ tem mortalium; sed mediale tantum..................................................... 405 — Sacrificium Missæ offerri potest 1°. pro omnibus fidelibus non excom­ municatis; 2°. saltem indirecte pro non baptizatis, schismaticis; 3°. pro defunctis fidelibus in purgatorio delentis.................................... 405 — Sacrificium Missæ offertur Deo soli, non Sanctis; licite tamen et lauda­ I biliter offertur Deo in memorium et honorem Sanctorum , juxta sen­ sum et mentem Ecclesiæ................................................................ 406 DE PROPRIETATIBUS EUC1IAR1STIJB , MINISTRO > SUBJECTO. Artic. I. — An et quomodo necessaria Eucharistia sit? ....... 381 I. — Eucharistia non est necessaria necessitate medii......................................... 11. — Eucharistia adultis necessaria est necessitate praecepti divini et eccle­ siastici......................................................................... . . . 381 Artic. II. — An sumptio Eucharistiæ sub utraque specie ex praecepto divino necessaria sit non sacrificantibus?..................................... DIGRESSIO BREVIS THEOLOGICO-CRITICA 382 PE LIBRIS S. DIONYSIO ATHENIENSI, SIVE AREOPAGI TÆ PASSIM INSCRIBI 384 SOLITIS. UTRUM VERE EUM AUCTOREM HABEANT? Sumptio Eucharistiæ sub utraque specie non est fidelibus non sacrifi­ cantibus ad salutem ex praecepto divino necessaria........................... 384 Artic. III. — De ministro ct subjecto Eucharistiæ............................................... J. — Sacerdotes soli Eucharistiæ consecrandæ ministri sunt, nec id ulli alteri mortalium competit.................................... ·......................................... II. — Minister Eucharistiæ dispensandæ ordinarius jure divino est solus sacer­ dos, extraordinarius vero diaconus.......................................................... III. — Subjectum Eucharistiæ solusel omnis homo baptizalus est, et capax,si a gravibus peccatis immunis est, ad Eucharistiam suscipiendam cum fructu. ... ■■*·· ...... · · · · · · . CAPUT VI. — 389 389 390 I. — Opera S. Dionysio Atheniensi adseribi solita............................................... 409 11. — Operum S. Dionysio Atheniensi inscriptorum antiquitas et auctoritas. 410 III. — Opinionum quoad auctorem istorum operum diversitas.............................. 411 IV,— Opera S. Dionysio Atheniensi, sive Areopagitæ inscribi solita, genui­ nus ejusdem partus sunt........................................................... 412 §. V. — Respondetur ad argumenta contraria.............................................................41 4 §. §. §. §. 391 DE EUCHARISTIA UT SACRIFICIUM EST, SIVE DE SACRIFICIO MISS.E. Artic. I. — Utrum in Missa offeratur Deo verum ac proprie dictum sacrifi­ cium ?...................................................................................... Missa est verum ac proprie dictum novæ Legis sacrificium.................... Artic. II. — Quale sacrificium Missa sit, et in quo illius essentia sita? . . I. — Missæ sacrificium est latrcuticum, eucharislicum, impetratorium et propitiatorium................................................................................................. II. — Sacrificium Missæ formaliter spectatum pro ipsa offerendi et sacrificandi ratione in sola consecratione consistit...................................................... III. — Sacrificium hoc Missæ objective sumptum, sive pro re oblata, quæ etiam materia sacrificii dici solet, est Christus, prout per consecrationem sub utraque specie modo quodam mortuo et indivisibili ponitur. . 392 393 400 401 401 403 Artic. III. — Quæ sint causæ, quantus valor et effectus sacrificii eucharistici? Pro quibus offerri possit? Tum an in honorem sanctorum? . . . 404 — Christus est sacerdos et offerens principalis; secundarius vero et minis­ terialis est solus et omnis sacerdos legitime ordinatus................... 404 H. — Valor sacrificii secundum se, in actn primo, simpliciter infinitus est. . 404 111. — Effectus sacrificii, qua propiliatorium est, est peccatorium tam morta­ lium. quam venialium remissio ; pœnæ item peccatis condonatis adhuc debits; camquc remissionem causal ex opere operato................. 405 IV. — Non tamen causal ex opere operato immediate^ratiam habitualem, vel I 4 i f- RH. P/Vf HUM SOCIETATIS .IESI THEOLOGIA DOGMATICA POLEMICA, SCHOLASTICA ET MORALIS PRÆLECTIONIBUS I’l'BLICIS ■ ’5 ί LN ALMA UNIVERSITATE WIRCEBURGENS! ACCOMMODATA. EDITIO ALTERA OPERA ET STUDIO PATRUM EJUSDEM SOCIETATIS TOMUS QUINTUS. DE POENITENTIA ET ECTREMA UNCTIONE. DE ORDINE ET MATRIMONIO. LÜTETIÆ PARISIORUM SUMPTIBUS JULIEN, LANIER ET SOCIORUM. >. VIA DICTA DE HUCE 1X5 1. I TRACTATUS DE SACRAMENTIS POENITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS AUCTORE R. P. UDALRICO MUNIER S. J. SS. THEOLOGIÆ DOCTORE EJUSDEMQUE IN ALMA UNIVERSITATE W1 RCEBURGENSI PROI-'ESSORE PUBLICO ET ORDINARIO. TRACTATUS DE SACRAMENTIS ORDINIS ET MATRIMONII IKTORi: H. P. THOMA HOI.Tif.CtAlJ ». J. INSTITUTIONES SACRAMENTIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS. In doctrina dc sacramentis Poenitentia quartum locum oblinet, non di­ gnitate, sed usu Scholarum , quem Concilium Tridentinum sua auctoritate confirmavit Sess. 7. can. 1. et Sess. 14. Ac revera etiam Poenitentia quartum usu sacramentum est : nam quod Baptismus praecedat, per se patet : Con­ firmatio item et Eucharistia cum sint sacramenta vivorum, peccatum non supponunt. Quia vero spiritualis vita sæpe vel culpis gravibus amittitur vel levioribus inquinatur, Poenitentia) usus sacramenta praedicta excipit. Poeni­ tentiae autem mysterio sacramentum Unctionis Extremae apte subjungitur : ut enim illa ad delenda peccata ; ita hæc ad tollendas peccatorum reliquias tanquam consummaliva poenitentiae adhibetur. DISPUTATIO I. DB νίητίτυ P4ENITENTI/B CAPUT 1. DE NATURA VIRTUTIS POENITENTIÆ. 1. De Poenitentia disputais. Thomas 3. parle a quæst. 8i. usque ad finem 9O‘e : et in Supplemento ejusdem 3. partis, quam beata morte praeventus non absolvit, ex aliis S. Doctoris sui lucubrationibus idem argumentum a disci­ pulis ipsius continuatur et ad finem deducitur quæstionibus 28. Quoniam vero idem S. Doctor q. 85. poenitentiam, in quantum virtus est, fusius explorat, opus est, ut eamdem methodum observemus : nam sicut in lege gratiæ virtus poenitentiae sine sacramento vel ordine ad sacramentum pro­ desse non valet, ita nec sacramentum sine virtute eadem potest consistere. ARTICULUS I. AN ET QUALIS VIRTUS SIT POENITENTIA? 2. Nota I. Poenitentia sensu laxiore accepta dicitur retractatio quaelibet voluntatis prioris, etiamsi mala non fuerit : quo modo per metaphoram Gen. G. v. 6. Deum pœniluit, quod hominem fecisset in terra. Et jurisperiti aiunt aliam esse poenitentiam contractus, aliam criminis. Glos, ad iit. Qui ea. ff. de furiis. Quanquam non quaelibet poenitudo criminum laudetur, ut in Juda Iscariote patet, qui Mattii. 27. v. 3. poenitentia ductus retulit tri­ ginta argenteos. Igitur ad poenitentiam, de qua nunc 1 juimur, et quæ sit virtus, requiritur, ut aliquis doleat de quo dolendum est, et eo modo et fine quo dolendum est. Quod quidem duobus modis accidere potest, primo quidem per honestam retractationem peccati ex motivo peculiari cujuscumque virtutis : omnis enim virtus uti ex motivo proprio fertur in actus bonos; ita ex eodem malos detestatur. In hac philosophica acceptione poenitentia dicitur generalis virtus, eo quod ad omnes virtutes simul se extendat. Si vero poenitentia consideretur theologice, est habitus virtutis specialis ct distinctae a caeleris omnibus, quæ ex motivo sibi proprio, peculiari, et generalim se ad omnia peccata extendente crimen perpetratum aversatur ac PE VIRTUTE POL.M ΓΕΝΤΙ,Ε. DE NATURA VIRTUTIS POENITERTOE. destruit. Dari talem habitum specialem virtutis pœnitenliæ negant Altisiodorensis L. L Summa: tract. 6. q. 3. el Francisais Maironis in 1. d. 14. q. 2. dicentes sufficere poenitentiam quæ sit collectio virtutum omnium, quarum quælibet ex suo motivo peccatum sibi oppositum deteslelur. Nuta II. Hærelici nolunt poenitentiam esse afflictionem animi peccata praeterita detestantis, el abolere cupientis; sed aiunt, esse meram resipi­ scentiam el mutationem vitæ in melius. Ita Lulherus et Bcza in cap. 3. Matth. ; quibus in errore praeiverunt Laurentius Valla in c. 7. posterioris ad Corinthios, et Erasmus in c. 3. Matth. putantes, se id ex etymologia vocis græcæ με-ανο£Ϊν et hebraicæ shoub eruisse. Verum Scriptura cl Patres con­ trarium nos docent, etsi eisdem verbis utantur. Job c. ult. v. G. ait: Ipse me reprehendo, el ago poenitentiam (heb. nihamthi) in favilla et cinere. Joël c. 2. v. 12. Convertimini (hebr. shubou) ad me in toto corde vestro, in jeju­ nio, et in fletu, et in planctu. Et scindite corda vestra, et convertimini (hebr. shoubou) ad Dominum Deum vestrum. Matth. 11. v. 21. Luc. 10. v. 13. dc Tyriis et Sidoniis ait Christus: Olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent, μετανόησαν. Ex pluribus Patrum, quos lege apud Bellarminum L. 1. de Pœnil. c. 7. S. Augustinus epist. 108. ad Seleucianum (al. 265. n. 8.) Est, inquit ,■ poenitentia bonorum et humilium fidelium pa-na quotidiana, in qua pectora fundimus, dicentes: dimitte nobis debita nostra. Quin ct ipse Tullius, etsi pœnitenliæ nomen non usurpet, vim tamen eamdem verbo iri. huit L. 4. Tusculan. qq. sub finem, ubi , ut Alexandrum, inquit, regem videmus, qui cum interemisset Clytum familiarem suum, vix a se manus abstinuit : tanta fuit vis pernitendi. Et Ovidius L. 1. de Ponto , Elcg. 1. Pœ· nitet ; et facto torqueor ipse meo. Ilis praenotatis hensum indicat. Cui concordat S. Gregorius Nyss. oratione contra eos, qui alios acerbius judicant (opp. t. 2. p. 969. C.): Quid, inquit, aliud est pernitentia, nisi dissolutio ct eversio praderitorum, quæ vel re, vel cogita­ tione sunt admissa? Denique pœnilenlia , dc qua nunc loquimur, est habitus bonus, qui facit habentem bonum, ct opus ejus bonum: est bona mentis qualitas, qua recte vivitur, qua nemo male utitur; est ergo virtus : nam ita virtutem definiunt Aristoteles 2. Elhic. 5. et S. Augustinus L. 1. retract, c. 1. Partem 2ai". conclusionis idem S. Thomas art. 2. hoc argumento declarat. Ubi occurrit specialis actus laudabilis , ibi necesse est ponere specialem habi­ tum virtutis. Mani festum est autem, quod in pœnilenlia invenitur specialis ratio actus laudabilis, scilicet operari ad destructionem peccati prælcrili, in quantum est Dei offensa : quod non pertinet ad rationem alterius virtutis. Unde necesseest ponere, quod poenitentia est specialis virtus. Praesertim quod sit specialis honestas in superanda difficultate objecti formalis pœnitenliæ, delinque præceptum speciale legis de pœnitenliæ actibus exercendis. Conf. Si non detur specialis habitus pœnitenliæ, ergo qui pœnitentiam vellet agere dc pluribus diversisque peccatis, deberet speciatim meminisse eorum omnium, et ex peculiari virtutis cujusquc motivo, cui peccatum quodlibel adversatur, singula quæque detestari. Hoc autem perquam absur­ dum est : forte enim nimis arduum , imo impossibile, rudibus præcipue; neque uspiam præceptum taleextat; ergo. Pars 3*. est etiam S. Thomæa. 3. ubi negat, pœnitentiam esse virtutem theologicam , el eamdem ad justitiæ commutalivæ analogiam reducit. Nam virtus theologica habet pro objecto formali immediato perfectionem ali­ quam Dei. Pœnitenliæ autem objectum formale est honestas actionis, qua peccator jus illud Dei pro viribus cum divina gratia adæqual, delendo pec­ catum et compensando offensam. Quod quidem molivum cum creatum sit, virtutem ethicam constituit. 3. Dico. Pœnilenlia, prout in praesenti argumento accipitur, est vera virtus distincta a virtutum omnium collectione, eaqne non theologica , sed moralis. Partem lJm. S. Thomas q. 85. a. 1. ita a posteriori probat. Prœcepta legis dantur de actibus virtutum : quia legislator intendit cives facere virtuosos, ut dicitur2. Ethic. 1. sed præceptum divinæ legis est de poenitentia, secun­ dum illud Matth. 4. v. 17. Pœnitentiam agite, etc.; ergo pernitentia est virtus. Eamdem thesin S. Doctor mox a priori ita demonstrat (ibid, in 0. : Dici­ tur enim in %. Ethicorum (cap G. vel 8.) : quod virtus est habitus electivus secundum rationem rectam. Perlinet autem ad rationem rectam, ut aliquis do­ lent de quo dolendum est, et eo modo et fine, quo dolendum est. Quod quidem observatur in pernitentia de qua loquimur : nam pu nitens assumit moderatum dolorem dc peccatis proderitis cum intentione removendi ea. Unde manifestum est, quod pirnitentia, dc qua nunc loquimur, vel est virtus, vel actus virtutis. Hactenus S. Thomas, cujus doctrina Patrum testimoniis firmatur. Nam S. Joax. Chkysostomls hom. 23. in Matth. (al. 22. opp. t. 7. p. 281. A.) Non est, inquit, aliquod omiiino peccatum, quod non cedat pœnitentiœ virtuti. S. Gregorios M. L. 2. Itegistri epist. 39. Magna. inquit, est contra peccatum virtus pamilenliœ. Et homil. 34. in Evang. n. 15. (opp. t. 2. p. 4609.) dum ait, pœnitentiam non esse aliud, quam perpetrata mala plangere , et plan­ genda wn perpetrare, dolorem, el propositum pœnitenliæ actibus compre- 4. Obj. I. Verecundia non est virtus,quia supponit turpe factum , ut habet Philosophus 4. Elhic. c. ult.; ergo etiam poenitentia non erit virtus : nam et ista peccatum supponit. R. D. Ant. Verecundia non est virtus, quia simpliciter supponit turpe factum N. non est virtus, quia est mera passio, neque efficaciter aversatur turpitudinem C. Verecundia est motus appetitus sensitivi indeliberate con­ surgens ex apprehensione dedecoris ob turpe factum , quod menti objicitur, alqucsallem intenlionaliter praesens est, pudoremque excitat, a quo san­ guis subito in faciem propellitur. Quamvis autem S. Thomas 2. 2. q. 144. a. 1. verecundiam laudabilem esse pronuncict, recte tamen negat eam esse virtutem , tum quia est passio; tum etiam quod talis timor, ut art. 2. pro­ sequitur, primo ct principaliter respicit vituperiurn seu opprobrium : quod cum vitio debeatur, ideo tantum ex consequenti respicit turpitudinem vitio­ sam , seu deformitatem mali actus voluntarii, idque dupliciter, primo, ut quis desinat vitiose agere propter timorem viluperii ; deinde , ut in turpi­ bus, quæ agit, vitet conspectus publicos ob timorem vitupérai : quorum prius perlinet ad erubescentiam, posterius ad verecundiam : neutro autem 9^- - - - DE NATURA VIRTUTIS l’OENITENTlÆ. fi DE VIRTUTE l’OENITENTlÆ. modo sic agitur ex virtute. Aliter res habet in pœnilenlia : nam etsi odium, dolor et tristitia, in quantum sunt passio appetitus sensitivi, virtutes esse non possint, et hoc sensu pœnitentia sil mera passio; prout tamen affe­ ctio ista est in voluntate, quæ deliberate tristatur de peccato praeterito, illudque ex fine honesto detestatur , ac destruit, vera et propria virtus erit. Inst. 1. S. Thomas q. 85. a. G. ait, poenitentiam tantum præsupposito peccato praeexistente necessariam esse ad bonum hominis; unde a. 1. dixerat, de illa magis dici posse, quod sit virtus, quam de verecundia; ergo est tantum virtus ex supposito, non autem simpliciter. Ita Cajetanus. R. A’. Cons. Suppositio peccati non prohibet, quo minus actus pœnitentiæ sint deliberati, recti, et naturam rationalem ex fine honesto decentes; ergo neque rationem absolutam virtutis ab habitu pœnitentiæ tollet. Sicut sup­ positio causæ producentis , ut Petrus in rerum natura detur , non impedit ne idem sil absolute homo, eo quod illa rationem absolutam hominis Petro non demit. Deinde S. Thomas ibidem ait, poenitentiam se ad virtutes cæteras habere quoad necessitatem, sicut se habet ad sacramenta cælera; at re­ spectu horum nihilominus est vere ac simpliciter sacramentum; ergo re­ spectu aliarum virtutum est vere et simpliciter virtus. Inst. 2. Virtus est dispositio perfecti ad optimum , ut habetur 7. Phys. text. 17. At pœnitentia non est dispositio perfecti, cum supponat peccatum insubjecto; ergo. R. Explico textum. Virtus est.dispositio perfecti semper praes uppositive A', perfecti saltem constitutive C. Virtus ex ipsa ratione nominis importat quamdam perfectionem polentiæ, quia de ratione virtutis est, quod ponat potentiam in ultimo quoad actum, quoad objectum , el quoad modum operandi. Ultimum autem el finis cujusque potentiæ est actus ; ergo dum virtus rite determinat potentiam ad actum, disponit illam ad optimum in suo genere : finis enim cujusque potentiæ et optimum idem est. Vide S. Thomam 1. 2. q. 55. a. 1. et seqq. Sicut ergo albedo est forma albi, non præsuppositive, sed constitutive : ita pœnitentia perfectionem suam potentiæ communicat, eamque determinat ad actus honestos sibi proprios, qui sunt finis potentiæ, et optimum in linea hujus virtutis. R. .V. Ant. cum S. Thoma a. I. ad 3. Dolor pœnitentiæ est displicentia seu reprobatio peccati prætcriti cum intentione removendi sequelam ipsius, sci­ licet offensam Dei elreatum pœnæ : itaque animum comparat, utsi integra res adhuc esset, non jam admitteretur peccatum, quod stultum non est : nam prudenter odimus, quod insipienter egeramus. G. Obj. III. Fides est virtus theologica , licet motivum ejus inadæquatum, scilicet revelatio divina, sit creatum aliquid; ergo licet æqualitas cum jure divino sit quid creatum, tamen pœnilenlia virtus theologica esse potest; in ea enim , utS. Thomas art. 2. hujus quæst. notavit, invenitur specialis ratio actus laudabilis, scilicet operari ad destructionem peccati prœteriti, in quantum est offensa Dei ; quod motivum videtur esse caritatis. R. N. Cons. Fidei theologicae objectum formale praecipuum et immediatum est auctoritas Dei revelantis. E contra nec poenitentia nec virtus alia moralis objectum proximum et immediatum habet perfectionem aliquam divinam : neque enim pœnilenlia destructionem peccati et offensæ Dei intendit ex motivo divinæ bonitatis; sed tantum ob honestatem actus , quo injuria Deo illata compensatur , ut S. Thomas art. sequenti ostendit. Sicut religio non est virtus theologica , quia immediate movetur ab honestate cultus Deo exhi­ biti ob supremam ipsius excellentiam, mediate autem et remote tantum ab eadem Dei excellentia determinatur. Quapropter etiam non satisfaciunt dicentes, motivum formale quod pœnitentiæ esse destructionem peccati quoad effectus morales demcrilorios : ct motivum formale propter quod esse bonitatem et honestatem in destructione peccati mortalis quoad esse morale: nam ejusmodi motivum vel nimis commune est, cum virtus quælibet oppo­ sitos actus quoad esse morale destruere nitatur ; vel spei soli convenit : sicut enim objectum spei sunt merita, ita ejusdem est destruere peccatum quoad actus demeritorios. Multo minus ratio virtutis pœnitentiæ constitui potest in eo, quod pœnilens propter studium pacis cum Deo destructionem pec­ cati desideret; nam si peccator sua causa Deum amicum velit, amor erit concupiscenti® el virtus spei; si autem Dei causa amicitiam et pacem illam expetat, erit amor amicitiæ jet caritas, quæ virtus theologica est. ARTICULUS Π. 5. Obj. II. Nulla virtus essentialiter præsumit peccatum in suo subjecto; ergo poenitentia non est virtus. R. A’. Ant. Ars medica præsumit morbos saltem possibiles in proprio et alieno corpore. Habitus justitiæ vindicalivæ præsumit delicta possibilia alio­ rum. Justitia commulativa habet pro objecto debitum restituendi etiam ex delicto proprio contractum. Harum etiam virtutum actus expeti queunt, sed facta hypolhesi, quin ideo morbi, aut crimina expetantur. Simpliciter item negandum est, quod pœnitentiæ vel alius virtutis actus contrarium sui exi­ gant in subjecto : nam exigere est esse quodammodo prius, cum sit quasi causa illius quod exigitur : item quod exigitur debet esse bonum exigenti; □ pœnitentiæ autem actus necessario posterior peccato est : neque peccatum est ejus bonum, sed terminus tantum, ct occasio. I Insl. Pœnitentia conatu stulto vult factum infectum reddere ; ergo non habet voluntatem absolutam virtutis : nullus enim est stultus eorum, qui sunt secundum virtutem, ut 4. Ethic, habet Philosophus. < « ς; ·. Z /L 7 DE MOTIVO FORMALI VIRTUTIS PŒNITENTIÆ, 7. Nota. Motivum seu objectum formale virtutis cujuscumque est propria ratio, propter quam fertur in objectum materiale, et qua a virtutibus reli­ quis discernitur : est enirn finis intrinsecus et primarius, quem sola illa virtus per suos respicit, et propter quem amat, odit, desiderat, fugit, tristatur, gaudet, etc. Si pœnilenlia generatim et quasi philosophice accipiatur, non habet defi­ nitam elspccificam rationem formalem objecti, sed universim ct confuso illi respondet motivum honestum ad detestandum peccatum, ut ex nuper dictis liquet. Nam objectum debet esse proportionatum virtuti seu facultati, cui assignatur : pœnilenlia autem modo illo sumpta non est una definita virtus, sed plures sub illa confusa ratione comprehendit ; ergo ct pluribus ex motivis peccata diversa detestatur. 8 DE VIRTUTE PŒNITENTIÆ. DE NATURA VIRTUTIS PŒNITENTIÆ. Cum vero secundum S. Thomæ et Theologorum plurimorum sententiam peculiaris detur virtus, quæ ex motivo proprio, et a cæterarum virtutum collectarum motivis distincto peccata praeterita aversatur et delet, quod­ nam illud motivum sit, breviter dispiciamus. secundum quid, inter illos nempe, quorum unus est sub potcslate alterius; sicut servus sub domino, filius sub patre, uxor sub viro, addit : Et tale jus­ tum consideratur in pœnitentia. Unde pœnitens recurrit ad Deum cum emen­ dationis proposito, sicut servus ad dominum, Ps. 122. v. 2. et seqq.; sicut filius ad patrem, Luc. 15. v. 21. ; sicut uxor ad virum, Jerem. 3. v. 2. Poeni­ tentia igitur est tantum pars potenlialis, non autem subjectiva justitiœ pro­ prie accepta?, cujus umbram aliquam refert. Inst. 1. Pœnitens Deo satisfacturus, se ipsum affligit et cruciat; ergo habi­ tus pœnitentiæ perlinet ad justitiam vindicalivam. R. .V. Cons. cumS. Thoma nuper cit. ad 3. Nam 1°. justitia vindicativa residet in superiore habente jurisdictionem, et animadvertit in crimina aliena : peccator pœnitens se ipsum ob culpam propriam discruciat. 2°. Vin­ dex publicus poenam sontis sceleri commensuratam secundum leges neces­ sario infert : pœnitens autem labore modico odium Dei et aeternam damna­ tionem, damna et supplicia peccato mortali debita ab se amolitur. 3°. Judex criminosos puniendo reipublicæ quaerit commoda : pœnitens mœrendo et adversum sesævicndo, sibi soli consulit. Inst. 2. In pœnitentia sunt duo actus, alter primarius consistens in com­ pensatione culpæ : alter secundarius, quo satisfit pro pœna. In priore actu pœnitens se habet tantum ut reus et debitor solvens prout potest : in poste­ riore autem se habet ut minister judicis puniens seipsum tanquam son­ tem; ergo posterior actus pertinet ad distinctam virtutem a pœnitentia, nempe ad justitiam quamdam vindicativam , quam S. Thomas ait speciem aliquam esse juslitiæ commutalivæ. R. .V. Cons. Cajetanus hic immerito virtutes multiplicat : nam volun­ taria hæc et amicabitis vindicia tota refertur ad pleniorem compensationem et destructionem culpæ : ac potest quis ex virtute pœnitentiæ in semet ani­ madvertendo,.ministerium Dei vindicantis antevertere. Quid? quod Suaresio, in hunc S. Thomæ art. probabile videatur, justitiam vindicalivam prout servat aequalitatem commutalivæ non esse realiter distinctam a communi virtute juslitiæ commutalivæ, licet fortasse addere possit imperium justiliæ legalis. Quod dc habitibus supcrnaluralibus audentius dicimus : nam cnm hi per actus frequentatos non acquirantur, sed infundantur una divinitus, ad plura sese ac diversissima objecta porrigunt, ut in fidei divinæ habitu videmus. Quapropter non opus est habitus infusos realiter ab se mutuo dis­ tingui, nisi quatenus pro nullo casu seu illicito reddi possint otiosi, ita ut non possint etiam volenti esse usui ; prout recte Ilaunoldus adnotat L. 4. n. 891. Ex dictis hactenus Collige, habitum pœnitentiæ secundum pressiorem vocis hujus significa­ tionem, et prout peccati proprii retractationem notat, in Christo nec fuisse, nec esse potuisse; quippe cui peccare omnino repugnabat, quod universim docent Theologi cum S. Thoma in 4. d. 14. q. 1. a. 3. quæstiunc.3. ad argum. Si vero pœnitentiæ virtus materialiter, ut ita dicam, consideretur, et in suo conceptu adæqualo, iu quantum est habitus justiliæ ad Deum, cujus jus illæsum servare studet, dubitari non potest, et in Christo illam fuisse, et in quacumque voluntate creata recte disposita reperiri. Nam si poeni­ tentia generali m sumpta pertinet ad caritatem, ct suo modo ad quamlibet virtutem, ut aliquoties ostendimus : et virtutes istæ omnes citra dubium in 8. Dico. ΜοΙή um specificum et proprium pœnitentiæ virtutis peculiaris, est jus divinum quatenus ex peculiari debito justitiae servandum : prout autem exercet pœnitentia peculiare munus detestandi peccata, proprium ejus munus est resarcire divinam injuriam. Ita cum Thomislis Suarez disp. 2. sect. 3., de Rhodes, Conine et plures alii. Prob. S. Thomas q. 85. a. 3. Pœnitentia, inquit, non habet, quod sit vir­ tus specialis ex hoc solo, quod dolet de malo perpetrato (ad hoc enim suffi­ ceret caritas) sed ex eo, quod pœnitens dolet de peccato commisso , in quan­ tum est offensa Dei, cum emendationis proposito. Emendatio autem offensœ contra aliquem commissa? non fit per solam cessationem offensœ, sed exigitur ulterius quadam recompensatio, quæ habet locum in offensis in alterum com­ missis, sicut et retributio. Ulrumque autem ad materiam justitiœ pertinet : quia utrumque est commutatio quœdam. Unde manifestum est, quod poeni­ tentia secundum quod est virtus, est pars justitiœ. Ex his ita argumentamur : Juxta sanctum Doctorem, pœnitentia est quae­ dam justitia ad Deum: atqui jus est objectum justitiae, ut habet idem S. Doc­ tor 2. 2. q. 57. a. i.; ergo pœnitentiæ objectum formale est jus divinum exaequandum. Hinc Paludanus, Sotus, Canus ac Thomistæ passim dicunt, objectum for­ male pœnitentiæ esse peccatum ut destruendum, ut expiabile, et ut compensabile. Quæ quidem vox compensationis peropportune in argumento prae­ senti adhibetur : offensa enim et injuria non tollitur, quantum est ex se, nisi per satisfactionem , qualem saltem exhibere potest is, qui injuriam in­ tulit : sicut inaequalitas non tollitur nisi per aequalitatem. r 9. Obj. Si pœnitentia habet pro motivo formali jus divinum quatenus ex peculiari debito justitiae servandum : et si in quantum exercet munus dete­ standi peccata, proprium ejus motivum sit resarcire divinam injuriam ; ergo nihil differet ab habitu juslitiæ. Hoc autem dici non potest : nam in Christo et SS. Angelis justitia erat, in quibus tamen pœnitentia locum non habebat. R. D. seq. Pœnitentia nihil differet a justitia, quæ inter Deum et homi­ nem intercedit C. nihil differet a justitia commutativa et stricta illa, quæ est inter homines privatos .V. Equidem jus divinum tam proprietatis, quam jurisdictionis aliius est et excellentius quocumque jure creato, ut peccatum quodlibet sit vera offensa , et allions ordinis injuria, quam sit omnis offensa et injuria hurnana : nihilominus compensatio , quæ per pœnitentiam fil, justitia vere ac proprie talis dici non potest : narn quidquid homo in com­ pensationem peccati Deo exhibuerit, mullis nominibus inabdicabiliter jam Dei est, adeoque jus divinum coæquari nunquam poterit; ut abunde osten­ dimus in Tract, de Incarnatione. Quare S. Thomas 3. p. q. 86. a 3. cum ex Philosopho 5. Ethic, c. 6. docuisset, aliud esse justum simpliciter, politicum seu civile, quod sit inter cives æqnales, et fundet justitiam stricte commutativam : aliud vero justum Af) 10 DK VIRTVTE KKXITRNTI.i:. Christo fuerunt, quamvis non sub generalis pœnitentiæ notione; plane consequitur, pœnilenliam, qua' virtus eadem, quæ justitia, locum in Christo habuisse, quatenus animum dunlaxal disponit ad jus divinum servandum. Atque hisce satisfactum ex iis. quæ pro objectione firmanda supra affere­ bantur. Soluta item est quroslio de subjecto remoto pœnitentiæ : nam ejus proximum subjectum esso voluntatem per se claret. ARTICULUS ΠΙ. QCODNAM SIT OBJECTUM MATERIALE VIRTUTIS POENITENTLE ? 10. Nota. Pœnitenlia dupliciter spectari potest : 1°. adæquate secundum completam rationem suam, ct secundum actus omnes,quos exercere valet: in qua acceptione cum varia illi incumbant officia, materiam quoque univer­ saliorem habet, in quam per actus tam proseq nentes, quam aversanles fer­ tur : sicut delectatio illicita est materia , quam fugit castitas; e contra puri­ tas corporis est ejusdem virtutis materia amplectenda. 2°. Eadem virtus pœnitenlia plerumque in sensu arctiore sumitur, prout ex notione nominis retractationem facti prioris significat : quo in sensu exercet munus detestandi peccata a pœnitente commissa, deque illisi de­ lendi, eaque omnino destruendi, atque in actibus istis præc i se sistit. Secun­ dum hanc acceptionem pœnitentiæ objectum maxime considerari solet: cx hujus enim materiæ notitia virtutis ejusdem laxius sumptæ officia reliqua promptius conjici possunt. 11. Dico. Objectum materiale pœnitentiæ virtutis proprio magis spectatæ est peccatum; mortale præsertim , a pœnitente ipso ante commissum, prout detestandum ac destruendum. Prob. I. S. Scriptura objectum hoc pœnitentiæ designat : Lev. 5. v. 8. Agat panitenliam pro peccato. Ezech. 18. v. 21. <1Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est. Et multa alia id genus testi­ monia in sacris litteris passim occurrunt. Ubi etiam pœnitenlia, ita proprie accepta, peccatoribus attribuitur, ut Luc. 5. v. 32. Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam. El Mariasses in oratione, quæ sacrorum librorum canoni subnecti solet : Aon posuisti, inquit, panitenliam justis, qui tibi non peccaverunt. Prob. II. His concordant sententke Patrum, quas art. 1. attulimus. Acce­ dit S. Ephrem, qni L.de judicio extremo c. 3. Compunctio, inquit, remissio­ nem delictorum nobis acquirit. Et iterum S. Joan. Ciirysostomus homil. 5. de Poenitentia (al. 7. opp. t. 2. p. 327. H.) vocat poenitentiam peccati confla­ torium; et (p. 331. B.) medicinam peccata nostra delentem. Et Theologi cum Magistro dist. 14. et 17. et S. Thoma q. 83. art. 1. et 2. et q. piæcedcnlc a. 2. ubi dicit, actus peccatoris pernitentis esse proximam materiam sacra­ menti pœnitentiæ : materiam autem illorum actuum esse ipsa peccata. Actus vero tales sunt virtutis pœnitentiæ. Prob. III. objectum’ materiale virtutis aversati væ est, quod opponitur honestati, quam virtus prosequitur : atqui peccatum violat jus divinum .-· · , . I>F. ΝΛΤΙ’ΠΛ VIRTUTIS PflEMTEMTlÆ. 11 quod reparare elbi honestum dlicit pœnitentia; ergo peccatum est objectum materiale pœnitentiæ, cujus virtutis actus præcipuus est retractatio peccati. 12. Ex modo disputatis sequentia porismala deducimus: 1°. Peccata venia­ lia etiam objecta esse virtutis pœnitentiæ : nam si virtus ita in sensu largiore consideretur, displicet virtuti cuilibet peccatum veniale propter turpitu­ dinem, quam unumquodque in specio propria habet : ut leve mendacium, prout voracitati repugnat, ab hac virtute odio habetur ac detestationi : cari­ tas peccatum veniale quodvis luget, in quantum Deo amico invisum est, et virtutis hujus théologie® fervorem imminuit. Quod si etiam virtus pœnitentiæ speciatim et in acceptione magis propria spectetur, sub objecto suo adrcqualo peccata venialia comprehendit : quam­ vis enim hoc peccatum non tam propria Dei sit offensio, ac est culpa lethalis; revera tamen aliqualis est injuria, tum quod aliquo modo pugnet cum voluntate et lege Dei, tum etiam quod nec ordinetur, nec possit ordinari ad Deum ut finem ultimum, quo nostra omnia referri debent: quapropter etiam ab ingressu bcatitudiuis hominem retardat. 2°. Peccata habitualia ipsius pœnilonlis objectum materiale proximum esse hujus virtutis. Nam, ut S. Thomas q. 83. a. 2. ad 1. ait, proprium vir­ tutis hujus munus est, intendere destructionem peccati : solum autem habi­ tuale peccatum in peccatore resipiscente adhuc hæret quoad maculam ct reatum; ergo hoc potest solum destruere, utut de actu præterito doleal, eumque delestelur : neque enim virtus ista solum fugit committere actum peccati, sed etiam statum ipsum peccati detestatur ; cum peccatum habituale • et actuale in eodem genere deformitatis conveniant, sicut actus et habitus bonus conveniunt in eadem honestate virtutis. <3°. Ejusdem virtutis pœnitentiæ objectum materiale proximum ac dire­ ctum est peccatum omne, quod committi adhuc potest. Nam actus pœnitentispraecipui sunt tristitia de peccato commisso, ejusque detestatio, qui actus ambo sunt de malo præsenti, atque oriuntur ex odio, qui allectus malum secundum se respicit, præscindcndo, præsensne illud sit, an absens. Ergo sicut hoc odium in pœnitente tristitiam ciet de peccato præsenti ejusque abominationem : ita in eodem excitat aversionem et fugam a peccatis absen­ tibus ct quasi ingruentibus. Id quod constat ex Cone. Tridcnlino Scss. 14. c. 4. ubi dicitur, veram poenitentiam includere propositum non peccandi dccætero. Et ex illo 2. Cor. 7. v. 10. ubi Apostolus: Quæ, inquit,secundum Deum tristitia est, pœnilcntiam in salutem stabilem operatur: nam cum pœnitentia ipsa sit tristitia, pœnitentiæ actum alium operatur, hoc est, perpetuum odium ct fugam peccatorum, quæ committi deinceps possent. 4°. Peccatum originale non est objectum pœnitentiæ virtutis proprie sumptæ. Nam de peccato actuali est pœnitenlia proprie, inquit S. Th. q. 84. a. 2. ad 3. quia proprie dicimur poenitere de hifpquæ nostra voluntate com­ misimus... sed peccatum originale non est nostra voluntate peractum, nisi forte in quantum voluntas Adec reputatur nostra, secundum modum loquendi, quo Apostolus Horn. 5. In quo omnes peccaverunt. In quantum tamen large accipitur pœnitentia pro quacumque detestatione rei prœlerilœ, potest dici pœnitentia de peccato originali. Ex quibus conficitur, peccata aliena multo minus ad objectum pœnitentiæ perlinere, nisi prout sensu latiore accepta «■Μ· DE VIRTUTE PŒNITENTIÆ. DE NATURA VIRTUTIS PŒNITENTIÆ. tanquam simplex affectus juslitiæ erga Deum ab omni injuria in Deum commissa abhorret. 5°. Cum habitus quilibet potentiæ appetilivæ primo ac proxime tendat in bonitatem finis, et propter hanc in objecta cætera ; virtus quoque pœniten­ tiæ per suos actus fertur prius in bonum cui, videlicet in jus divinum sal­ vum servandum, tanquam in objectum suum proprium et immediatum, ac postea peccatum bono illi contrarium precise ac generalim odit. Quod si peccatum præsens fuerit, excitatur maculæ hujus eruendae desiderium. Porro suboritur dolor ex malo praesente, et detestatio seu voluntas efficax peccatum destruendi. Sequitur deinde consultatio de mediis, et commodio­ rum mediorum electio. Hajc excipit voluntas satisfaciendi laeso Deo, et semelipsum puniendi, qua voluntate malum pœnæ amatur. Denique pro­ positum peccata quovis modo deinceps vitandi, totam actuum istorum seriem claudit. Ad quam quidem actuum plurium consecutionem pœniten­ tiæ habitus absolute et in tota sua latitudine spectatus sese extendit. Si autem pressius, ut in præsens consideratur poenitentia, prout in pec­ catum fertur per modum resipiscentiæ, tristitiae, atque detestationis'laboriosæ, quæ respiciat malum quodammodo præsens; actus ejus tendunt in peccatum tantum a nobis aliquando admissum, et quodammodo adhuc per­ severans vel ratione maculæ habitualis, vel ratione reatus, pro quo nondum satisfactum sit, vel denique ratione denominationis extrinsecæ, qua vere dicitur olim fuisse a nobis perpetratum, licet quoad maculam et reatum sit jam expunctum. 14. Obj. II. Peccatum actuale præleritum non amplius est: quod autem non est, non possum retractare ; ergo pœnilentia non retractat peccatum præleritum. R. D. M. Peccatum præleritum amplius non est actu et physice C. non est habitu ac moraliter N. In peccato sunt actus et malitia. Actus gignit habitum vitiosum inclinantem ad actus similes. Malitia post se relinquit culpam ha­ bitualem, et reatum pœnæ. Culpa habitualis complectitur maculam, offen­ sam, et injuriam. Et macula quidem est duplex animæ peccatricis deformi­ tas: altera, quæ consistit in respectu ad actum peccati praeteritum moraliter permanentem; altera est privatio gratiae, ut habet S. Thomas 1.2. q. 86. a. 1. Offensa vero in eo sita est, quod homo per voluntariam defectionem a Deo, ipsi displiceat, et amicitia ipsius indignum se reddat. Injuria autem, quod violetur jus divinum, quo tenetur homo Deo fini ultimo plus adhae­ rere, quam creaturis. Denique reatus est ortum ex peccato actuali morale debitum subeundi poenam. Ex bisce habitus vitiosus physice hæret in pecca­ tore, cætera moraliter, vere tamen, et sunt omnia cum actu ipso praeterito adime objective menti obversante objectum materiale proximum pœniten­ tiæ, quæ illa aversatur, et quibus potest modis conatur abolere. Ac licet ha­ bitus peccati, ac reatus etiam omnis essent sublati, justus tamen pœnitens odit adhuc peccatum aliquando a se admissum, de actu hoc tristatur, optatque, nunquam illud a se admissura fuisse, quo modo illud detestatur et re­ tractat. Inst. 1. Peccatum habituale non est liberum, cum necessario sequatur ex actuali; ergo non est objectum pœnitentiæ. R. D. Ant. Peccatum habituale non est liberum antecedenter N. consequenter C. Qui deliberate eligit transgressionem legis, etiam culpam habi­ tualem et reatum censetur velle. Quanquam et ista ambo liberum sit pecca­ tori tollere ; cum Deus pœnitenli veniam spoponderit. Inst. 2. Si peccatum habituale est objectum proximum et immediatum pœnitentiæ; ergo etiam peccatum originale erit tale objectum, cum et ipsum sit peccatum habituale. R. A7, Hiat. Peccatum habituale est homini voluntarium per proprium actum ; et ideo vere perlinet ad poenitentiam precise consideratam, ut exer­ cet actum contritionis et retractationis facti prioris. Peccatum autem origi­ nale non respicit actum proprium, per quem sit voluntarium. Igitur perli­ net tantum ad poenitentiam largius sumptam, quæ est simplex allectus juslitiæ ad Deum, et odit omnem statum injustitiae, quacumque ratione contractum. 12 1 1 ' » ,■··! ta 13. Obj. I. Poenitentia proxime versatur circa destructionem peccati, quam potissimum intendit ; ergo objectum pœnitentiæ proximum et imme­ diatum non est peccatum. ■ R. .V. Cons. Ut objectum aliquod materia proxima virtutis esse dicatur,, sufficit, hanc per actum aliquem circa illud immediate versari : at pœnitenlia per actus suos elicitos displicentiæ ac tristitiæ proxime aversatur pcc: cala. Deinde si bonum ut obtinendum dicitur osse proximum objectum intentionis, seu spei, aut desiderii, cur non etiam respectu intentionis pœnitentiæ peccatum, ut destruendum, sit objectum actus illius? Neque enim ibi sunt proprie duo objecta, sed unum cum respectu ad subjectum, cui obtinendum est, vel a quo est expellendum. De formali autem intentione vel expulsione loquor , de qua procedit objectio : nam respectu subjecti vel mediorum alia ratio esse potest. last. Quando detestor peccatum, quia jus Dei violat, simul amo aequalita­ tem cuin jure divino, quod peccato tollitur : atqui idem actus nequit esse amor et odium ; ergo per actum pœnitentiæ mediate tantum detestor peccatum. R. D. M. Exæquationem juris divini simul amo formaliter .V. virlualiter C. D. etiam assumpl. Idem actus nequit esse amor et odium formaliter et respectu eodem C. virlualiter ac diverso respectu N. Potest etiam duplex actus esse, quorum prior sit voluntas satisfaciendi et compensandi illatam Deo injuriam, unde actus subsequens, aversio a peccato, imperetur : ubi nihilominus uterque actus ferretur in idem motivum formale, nempe in tequalitalem cum divino jure. ARTICULUS IV. UTRUM OMNE PECCATUM SIT OBJECTUM VIRTUTIS PŒNITENTIÆ? 15. Nota. Dubitationem istam S. Thomas q. 96. a. 1. ita proponit : Utrum per pomitent iam omnia peccata removeantur ? ac duobus modis, ait, intelligcnd'irn hoc esse, uno, an omnis peccator possit agere veram poenitentiam ; an veroob multitudinem et gravitatem peccatorum quidam ita a Deo dese­ rantur, ut nunquam sint auxilium graliæ ad recte pœnitendum habituri ? 13 OL VIRTUTE PULMIENTLE. 1 Γ, . 4 · τ Altero, an tanta detur peccatorum multitudo aut enormitas, ut, licet quis veram agat poenitentiam, hæc tamen non sufficiat ad peccata illa tollenda? Prior quidem quæslio decisa jam fuit in 1. 2. ct in 3. partem, cum tracta­ retur de gratia et meritis Christi ; nam si ex Christi meritis omnibus adultis detur gratia ad salutem assequendam sufficiens, etiam peccatoribus ea da­ bitur ad pœnitendum de peccatis utcumque ob copiam vel atrocitatem enor­ mibus; cum sine poenitentia salutem obtinere non possint. Restat ergo hic solum decidenda quæslio posterior, ubi passim repre­ henduntur Novatianus el ejus sequaces Cathari aliique hæretici, quod docuerint, aliqua Christianorum peccata post baptismum commissa deleri per pamitentiam non posse : el hujus erroris testes citantur Epiphanius hæresiaO., Theodoretusin epitome divinorum decretorum cap. penullimo, Cyprianus epist. 52. In eodem errore dicuntur fuisse Monlanislæ et cum ipsis Tertullianus. Verum, ut recte advertit Suaresius disp. 8. sect. 1. n. 3. hæretici isti, quando graviora peccata idololatriæ , homicidii el adulterii per poeniten­ tiam non remitti posse dicebant, sacramentum absolutionis putaverunt, non vero pœnilentiæ veræ virtutem. Quod pluribus ex locis demonstrari potest, aliqua hic producam. Tertullianus jam Montanisla libro de pudicitia, quem contra Catholicorum disciplinam scripsit, cap. 2. (opp. p. 536. C.) Delicta, inquit, dividimus in duos exitus. Alia erunt remissibilia, alia irremissibilia. Et c. 18. (p. 571. A.) Quod si clementia Dei ignorantibus adhuc el infidelibus competit, utique et poenitentia ad se clementiam invitat, salra illa pernitentia· specie post fidem, quæ aut levioribus delictis veniam ab Episcopo consequi poterit, aut majoribus el irremissibilibus a Deo solo. * De Novalianis autem scribit Socrates, et ipse Novatianus L. 4. llisl. Eccles, c. 13. (al. 28.). Novatianus ad omnes Ecclesias scripsit, ut lapsos minime ad mysteria admitterent, sed hortarentur ad pamitentiam, remissio­ nemque permitterent Deo, qui potest ct habet auctoritatem peccata remittendi. Et B. Ambrosius L. i. de pumitentia, c. 2. n. 6. ( opp. t. 2. p. 391. B. ) de eisdem Novatianis non absolventibus a peccatis illis gravibus, aiunt, inquit, se Domina deferre reverentiam, cui soli remittendorum criminum potestatem reservent. Post hosce, seculo XIV. mediante, Richardus archiepiscopus Armachanus L. 9. quæslionum Armcnoruin cap. 27. tradidit, probabile esse, ob quae­ dam uigenliii crimina non posse veniam impetrari, etiamsi peccatorem vere pœnituerit. 16. Dico. Certum est, omnia peccata, etiam post baptismum commissa, utut inulta sint aut atrocia, per veram poenitentiam expiari. Htec thesis certa est omnibus Theologis Catholicis, ejusque oppositum S. Thomas dicit esse erroneum. Suaresius hæreticnm. eo quod Conciliorum definitioni repu­ gnet, ct sensui communi Patrum. Prob. Γ. i>trx ex Lege veteri» et nova. Sapientia Adamiim custodivit, na mox in peccatu suo m< roretur ct i Aeriret . Sap. I. v. 2. et eduxit illum a delicto mo, inspirando illi pœmlcnliam, qua veniam peccati obtinuit, ut Vativsomnes unanimiter ducent contra Tatianum , cui hæretico solus Ruper- . '· ■ DE NATUHA VillTUTIS ΡϋΗΧΙΤΕΛΤΙ/Ε. 15 tus L. 3. in Gen. c. 31. (opp. t. 1. p. 24. Edit. Vend. 1748. ) ndhæret. Quarc etiam cap. 11. v. 24. mox additur : Misereris omnium... et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam : patienter exspectas, donec pœnitenliaui agant, et veniam consequantur. Ac propterca Cain tarn graviter repre­ henditur, quod veniam desperaverit, Gen. c. 4. v. 13. Postea Jerem. 18. v. 8. Deus ait : Si pamitentiam egerit gens illa a malo suo : agam ct ego pamitentiam super malo quod cogitavi, ut facerem ei. isairo 55. v. 7. Derelinquat impius viam suam... et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, etc. In Lege nova praedicatur poenitentia tanquam fructuosa et necessaria ad remissionem peccatorum, Matlh. 3. v. 2. et4. v. 17. Pamitentiam agile, appropinquavit enim regnum cadorum. Luc. 13. v. 3. Nisi pamitentiam habue­ ritis , omnes similiter peribitis. Petrus peccati post baptismum acceptum commissi veniam poenitendo consecutus est, Luc. 22. v. 32. Et Aci. 8. v. 22. Simonem magum jam baptizat uni, ad poenitentiam agendam hortatur, spem veniæ ipsi exhibens. Sed et Apostolus Galatas post baptismum lapsos, et Corinthios itidem baplizatds, ac praesertim illum incestu contaminatum ad poenitentiam pro­ vocat epistola priore, et veniam peccatorum oh poenitentiam datam scribit epistola 2. c. 2. Testimonia Scripluræ alia, uti et Patrum supra non paucajam sunt allata. Prob. 2a. pars ex verbis Christi Joan. 20. v. 23. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : ubi Christus potestatem indefinitam remittendi peccata Apostolis impertit ; ergo nec nos oportet illam arctare ad unicum tantum lapsum, aut unam et alteram duntaxal remissionem. Idem clarius exprimitur apud Matthaeum. Nam cum Christus conditio­ nem posuisset c. 0. v. 14. Si dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra : ct Petrus c. 18. v. 21. rogaret : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Dicit illi Jesus Non dico libi, usque septies ; sed usque septuagies septies. Ibi numerus ille pro indefinito ponitur, indicalurque infinita Dei miseri­ cordia, quæ hominem pœn i lentem semper in gratiam recipit, ut in illuni locumadnotarunl SS. Hieronymus, Hilaries cap. 18. n. 10. (opp. I. 1. p. 760.) et Chii ysostomus hom. 62. (opp. t. 7. p. 6I1. Λ.) Et homil. 2. in Ps. S0. circa principium (opp. I. 5. p.586. Λ.) : Peccasti? inquit, pumitere; millies peccasti? millies pamilfire. Ac deinceps late confirmat, neminem dum vivit, ab hoc remedio exclusum esse. Eadem repetit hom. 24. et 40. ad populum. Et apud Nicephorum L. 12. hist. c. 36. idem Ciirysostomus. Vel decies millies per pamitentiam resipiscens, inquit, Ecclesiam ingredere , ego paratus sum pernitentes admittere. Tertullianus de Poenitentia c. 7. (opp. p. 125. D.) Nemo, inquit, deterior sit, quia Deus molior est, totiens delinquendo quo­ tiens ignoscitur. Et paulo ante c. 4. omnibus delictis... qui picnam per judi­ cium destinavit Deus, idem et veniam per pa-nitentiam spopondit. Consentiunt hisS. DionvsitisCorinlhiusapud Niccphonim L. I. hist. c. 22. Damascenus L. 2. Parallelorum c. 83. et Hieronymu·· cpfsl. '6. et 48. Prob. 3’. pars. E/.ediielis 18. v. 22. Deus poccnloi l ad j mmlcnliain el ad mandaturum observationem convois') ait : Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non roeordalffrr : in justitia sua, quam operatus est, vivet. Et ib 11% t ** * Ah j 1;? ■· 1 » ’ DE VIRTUTE PŒ.XITEXTLE. c. 33. v. 12. Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fue­ rit ab impietate sua. Atqui ibi recensentur peccata gravissima idololatria;, homicidii, adulterii. Ps. 50. v. 19. Cor contritum et humiliatum Deus non despicies. Zach. 1. v. 3. Convertimini ad me : et convertar ad vos. Deui. 4. v. 29. Cum quatieris Dominum Deum tuum, invenies eum : si tamen toto corde quatieris et tola tribulatione animev tua. Et c. 30. v. 4. S» ad cardines cœli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus. Testimoniorum talium plenæ sunt sacræ paginæ, quibus Deus pamilenlibus veniam peccatorum citra restrictionem promittit. Atqui indignum foret, pollicitationes amplissimas dandæ veniæ a Deo factas restringi ab hominibus sine sufficiente ratione; cum ad gratiam pertineant, quæ extendenda magis, quam coarctanda omni­ bus videtur, præsertim in lege gratiæ , ubi misericordia superexaltat judi­ cium , Jac. 2. 13. hoc est, jactat se, effert se, gloriatur et cervicem extollit adversus judicium. prout secundum phrasin græcam, κατακαυχαται ίλεος κτίσεως, legunt Augustinus epist. 29. superexultat judicium, et epist. 89. superexultat judicio : cum Beda, Erasmo, Gagneio, qui ita legendum esse suspicantur. Hanc divins pietatis abundantiam Christianis commendat B. Joannes epi­ stola priore c. 2. Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Ubi peccatores in spem veniæ erigens, nullum genus peccatorum , quantumvis enormium, nullam eorum copiam excipit, ut SS. Hieronymus L. 2. contra Jovin., Basilius L. 2. de Pœnit. c. 4. monent. Sed et exempla in novo Testamento id evidenter evincunt. Nam eadem peccata, quæ hæreticis irremissibilia videbantur, remissa fuisse legimus, ut in Evangeliis negatio Petri : incestus ille turpissimus 2. Cor. c. 2. et 7. Et posteriore ad Timotheum c. 2. v. 25. jubet Paulus monendos esse haereticos, si forte Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis. Confirmantur dicta hactenus ex usu perpetuo Ecclesiae, quæ peccatores quoslibet ad pœnitentiam admisit. Tertullianus Montanisla L. de pudicitia, c. 9. in Zephyrinuin Papam et Catholicos invehitur, quod mcechiam et forni­ cationem pienilentia donent. Ex can. 8. Cone. Nicaeni 1. novimus lapsos in idololatriam, post exactam pœnitentiam præscriptam , venia donatos, et in Ecclesiæ communionem fuisse receptos. Hosce, uti et alios gravissimos peccatores in Ecclesia primitiva post præscriptam pœnitentiam, veniam consecutos fuisse testatur Eusebius L.5. Histor. c.2. et L. 6. c. 34. Accedunt Concilia Milevitanum, Akausica.num, ct Lateranense sub Innocentio HI. cap. 1. (Labb. t. 11. p. 144. A.) si post susceptionem baptismi quisquam prolapsus fuerit in peccatum, per verum pœnitentiam semper potest reparari. Et Tridentinum Sess. 6. cap. 14. el can. 29. elSessione 14. tota : ut et ea, quæ Gratianus in decretis de Pœnitentia, el distinctione 50. in hanc rem profert testimo­ nia Patrum. Inter quos S. Hilarius cap. 18. in Matth. n. 10. (opp. I. 1. p. 760. D.) Neque fas est, inquit, nos et prœscripto legis, dandæ veniæ nu­ mero concludi, cum per Evangelii gratiam sine modo nobis a Deo fuerit in­ dultu. S. Ambrosius L. 2. de pœnit. c. 4. n. 2G. (opp. t. 2. p. 422. B.) Omni­ bus conversis (Ecclesia) pollicetur veniam, quia scriptum est : Omnis, qui- I>E NATURA VIRTUTIS POENITEKTIÆ. cumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. S. Hieronymus in epist. ad Oceanum, de digamia (epist. 60. al. 83. π. 1.) Frustra, inquit, mortuus est Christus, si aliquos vivificare non potest, etc. El S< Augustinus id , quod L. 1. de sermone Domini dixerat, esse peccatum, quod remitti non possit, L. 1. Retractat, c. 19. n.7. ita corrigit : Addendum fuit si inhac tam scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam : quoniam de quocumque pessimo in hac vita constituto non est utique desperandum, nec pro illo imprudenter oratur, de quo non desperatur. 17. Obj. I. Matth. 12. v. 31. ait Christus : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicum­ que dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum sanctum (qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum Mare. 3. v. 28.), non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in futuro; ergo peccatum aliquod pœnitentia expiari non polest. R. D. A. Blasphemia in Spiritum sanctum non remittetur, quia absolute per pœnitentiam expiari nequit N. quia difficilior est poenitudo de hoc pec­ cato, quam de cretcris C. Hic duplex quaestio movetur. 1. Quodnam sit hoc peccatum blasphcmiæ in Spiritum sanctum ?Præler i tis autem Patrum quorumdam et Scholasticorum expositionibus, probabilius cum S. Alhanasio in libello de hac re scripto (al. epist. 4. ad Serapionem, opp. t. 1. parte 2. p. 556. etseqq. ) et orat. 2. in Arianos : cum Chrysostomo homil. 42. in Matth., Hilario , Hieronymo , Anselmo, Theophylacto, Beda inc. 12. Matth., aliisque Patribus dicendum, probabilius illos in Spiritum sanctum blasphemare , qui Spiritu sancto illustrante cognitam veritatem manifestam improbant ex malitia, et signa ac prodigia virtute Spiritus sancti facta malo daemoni tribuunt. Hunc loci illius sensum esse constat cx occasione qua Christus id dixit, ct ex causali, quam Marcus adjungit : Quo­ niam dicebant : Spiritum immundum habet. Id nimirum est Spiritui sancto resistere, ut aliis in locis Scriptura loquitur : nam Spiritui sancto tribuitur operatio miraculorum, 1. Cor. 12. v. 9. etseqq., et illustratio animorum ad cognoscendam veritatem , Joan. 16. v. 13. Al vero blasphemia in Filium hominis erat eorum, qui opera Christi, quem merum hominem esse puta­ bant, calumniabantur, dicentes : Ecce homo vorax, et potator vini, Matth. 11. v. 19. De horum numero se fuisse scribit Paulus 1. Timoth. 1. v. 15. Prius blasphemas fui, et persecutor, et contumeliosus : sed miseri­ cordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci. IL Quæslio altera est, cur peccatum in Spiritum sanctum irremissibile dicatur? Ad quam optime omnium respondent SS. Athanasius, Hilarius, Hieronymus, Anselmus in dictum locum Matthæi, peccatum quidem istud vere poenitenlibus remissum iri, tamen peccatores tales ad pœnitentiam nunquam perventuros, quod justo Dei judicio deserti, ct in sensum repro­ bum dati sint. Quam sententiam nonnihil attemperant SS. Curysostomus in cumdem locum, ct Ambrosius L. 2. de pœnit. c. 4., aiimtque fortasse non­ nullos ex Judæis hisce, quos Christus reprehendebat, Glirisli ct Apostolo­ rum prædicatione conversos ad pœnitentiam , cl salutem consecutos fuisse. Igitur secundum horum doctorum expositionem, peccatum in Spiritum sanctum non remitti dicitur, quia ordinarie et ul plurimum est incurabile, v. p. 2. DE νίηΤΙΓΤΕ POENITESTLE. π <* idque primo ex parte subjecti, nam talis peccator directe resistit et repudiat gratiam Dei : quemadmodum morbus illius dicitur incurabilis, qui medi­ camentum unicum, quo curari posset, respueret. Deinde cx parte actus, cum peccatum tale non ex ignorantia aut infirmitate, sed ex mera malitia commissum excusari nequaquam possit, nec misericordiam mereri. Peccato tali plures haeretici laborant, qui veritatem ex Scriptura et Patribus sibi perspectam de industria oppugnant, odio, invidia , aut commodis privatis inducti. Aliam etiam ob causam S. Joan. Ciirysostomcs blasphemiam in Spiritum sanctum ait esse peccatum irremissibile tam inline, quam in alteroseculo: Deus enim quædam peccata dissimulat in hac vita, ut in altera plectat; quædam in hac vita punit, ne puniat in altera : peccatum vero in Spiritum sanctum in hoc et in futuro seculo punit. Sicut Judæis accidit, quos in hac vita Hierosolymorum excidio, atque innumeris aliis malisaftlixit, et postea damnatione æterna. Inst. 1. S. Joannes epistola 1. c. 5. v. 16. scribit : Est peccatum ad mor­ tem : non pro illo dico ut roget quis. Peccatum autem , pro quo remittendo non licet rogare , non est objectum pœnitentiæ; ergo aliquod peccatum non pertinet ad poenitentiam. R. A’. Supp. Quod pro peccato illo non liceat rogare. Ilie iterum dubita­ tioni geminæ est oceurrendum. I. Quale hoc sit peccatum ad mortem? Crimen autem tale non est omne peccatum mortale, ut auctor libri de vera et falsa poenitentia, c. 4. putavit. Nam peccatum quod ibidem dicitur, non ad mortem , etiam vita privare dicitur: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Repugnat etiam huic expositioni consuetudo Ecclesiæ , quæ pro peccatoribus frequenter preces fundit. Neque etiam peccatum ad mortem est eorum , qui in peccatis suis usque ad mor­ tem perseverarunt, ut SS. Augustino de correpi, ct gratia, c. 12. n. 35., et Gregorio L. G. Moral, c. 31. videbatur; ante enim dixerat Apostolus : Qui scit, fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, etc. ; ergo potest tale peccatum sciri, et discerni ab altero, adhuc vivente fratre : finalis au­ tem impoenitentia, nisi post mortem, cognosci nequit. Hinc non dixit: &' quis scit fratrem suum peccasse. Peccatum ergo ad mortem est, quod ob sui enormitatem est quasi immedicabile, saltem per ordinariam Dei gra­ tiam, quæ dari solet. Uti etiam morbi et plagæ lothales dicuntur, quæ œgrotanli mortem corporalem via ordinaria inferunt , et quorum desperata est curatio. Tale peccatum esse quod in Spiritum sanctum committitur, docet Augustinus L. 1. de serm. Dom. in monte c. 43. (al. 22. n. 73.) Et Christus ipse Pharisæis in malitia obstinatis prædicit Joan. 8. v. 24. Morie­ mini in peccato vestro. II. Ut dubitationi alteri satisfiat, advertendum est, S. Joannem non prohi­ bere absolute orare pro hujusmodi peccatore, sed per quamdam exaggeratio­ nem ad declarandum periculum talis peccatoris dixisse, non dico, ut pro illo oret quis. Ita S. Thomas in 2. d. 43. in fin. et q. 28. de Veritate a. 11. ad 8. et q.3. de malo a. 5. ad 3. post S. Ambrosium L. de Pœnit. cap. 8. et 9. (al. 9. et 10.) qui addit, non quemlibet de populo, at virum apprime sanctum esse aptum ad orandum pro hujusmodi peccatore. Quod Heli 1. Reg. 2. v. DE NATURA VIRTUTIS COENITENTI/E. 19 25. innuit, his verbis : Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus ; si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Non inquit : Nullus orabit pro eo, sed quterendus est insignis Dei amicus, qui oret, qualis fuit Moyses, qui pro populo idololatra oravit, et exauditus est, Exod. 31. v. 11. Probat hoc inductione Ps. 14. Domine quis habitabit in tabernaculo luo? al ait : Non enim nullus, sed probatus habitabit, etc. Exemplo autem B. Stephani doctrina ista magis illustratur : nam hic pro persecutoribus suis oravit, Aci. 7. v. ult. quos sciebat, blasphemia in Spi­ ritum sanctum teneri : cum enim viderent tot prodigia et signa magna, quæ fecerat ipse in populo, nec possent resistere sapienliæ et Spiritui, qui loque­ batur; nihilominus dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus sem­ per Spiritui sancio resistebant. Atqui non Saulum modo, sed alios etiam Stephani lapidatores hac ipsius precatione veniam, gratiam et salutem ade­ ptos fuisse, OEcumenius ex Patribus aliis testatur. De eorum ergo salute S. Martyr non desperavit : ne imprudenter pro eorumdem salute videatur orasse, ut ex S. Augustino supra laudato inlelligimus. Igitur sensus citati testimonii is est, quem S. Hieronymus L. 2. in Jovinianum ( opp. t. 2. p. 372. B. ) nobis aperit, precationes pro peccato ad mor­ tem perquam difficulter a Deo exaudiri : ac viros etiam sanctissimos pro peccatoribus hisce interdum frustra rogare, ut Deus Jeremiæ dixit : Noli orare pro populo hoc : quia non exaudiam te. c. 7. v. 1G. Inst. 2. Proverb. 1. v. 28. ait Deus : Invocabunt me, et non exaudiam : mane consurgent , et non invenient me. Et Ps. 17. v. 42. Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret; ad Dominum : nec exaudivit eos. Jerem. 14. v. 12. Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum, etc. Ergo peccata quædam non possunt poenitentia expiari. R. N. Cons. Loquitur Deus 1°. de poenitentia quam post hanc vitam in die judicii et in inferno acturi sunt impii, qui Dei adhortationes in hac vita spreverunt : nam in eodem capite Proverbiorum promittitur v. 24. Quia vocavi et renuistis... Ego quoque in interitu vestro ridebo... Quando venerit super vos tribulatio et angustia. Tunc invocabunt me, etc. Et Sap. 5. v. 3. Dicentes intra se, poenitentiam agentes : Ili sunt, quos habuimus aliquando in derisum, etc. Et Mallh. 23. fatuæ virgines sero venientes et admitti ad nu­ ptias postulantes, rejicientur. Et clarius Luc. 13. v. 23. Cum intraverit pater­ familias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicen­ tes : Domine aperi nobis. Et respondens dicet vobis : Nescio vos... discedite a me omnes operarii iniquitatis, etc. 2°. Quæ cx Davide, Jercmia et prophe­ tis aliis adducuntur, videntur accipienda de invocatione Dei ad arcendas pœnas, non vero de seria poenitentia, quæ culpas detestatur. Qualis etiam erat poenitentia Antiochi regis 2. Machab. 9., et Esavi, dequalleb. 12. v. 17., qui jacturam tantum juris primogeniturae lugebat : nam statim ila propo­ suit : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. Gen. 27. v. 41. Inst. 3. S. Paulus Hob. G. v. 4. scribit, esse impossibile, eos, qui semel sunt illuminati, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam. Illumina­ tio autem ista est baptismi sacramentum. Ergo peccata post baptismum commissa non sunt objectum pœnitentiæ. R. 1°. cum S. HieronymoL. 2. adversus Jovinianum (opp. t. 2. p. 343. B.) 20 DE VIRTUTE PŒNITENTIÆ. lapsos post baptismum in peccata enormia rursus renovari est impossi­ bile, seu valde difficile C. est impossibile in absoluto rigore .V. Impossibile interdum in SS. Scripturis idem est ac perquam difficile. Matth. 19. v. 24. ait Servator : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divi­ tem intrare in regnum cadorum : qui tamen modo ante dixerat : Dices diffi­ cile intrabit in regnum cadorum : et mox discipulis mirantibus, apud homi­ nes, inquit, hoc impossibile est; apud Deum autem omnia possibilia sunt. Et licet Jerem. 13. v. 23., sicut æthiops colorem culis suæ mutare nequit, ita Judæos non posse mores suos malos mutare, eo quod malefactis assue­ verint; tamen toto illo libro eos ad poenitentiam hortatur, et veniam eis pollicetur. Alii aliter textum illum interpretantur, sed non ad mentem Apostoli. Igitur It -°, cum SS. Chrysostomo, Thoma, et aliis in hunc locum, item Ambrosio L. 2. de pœnil. c. 2., Augustino, aut si quis auctor est, L. de vera et falsa pœnil. c. 3., Atbanasio orat, de blasph. in Spir. S. (al. ep. 4. ad Serapionem opp. t. 1. parte 2. n. 13.) non longe a principio : Impossibile est, lapsos post baptismum renovari iterato baptismo , et consequi illam liberalem remissionem culpa1 et poenae, eo modo, quo in baptismo conce­ ditur C. hnpussibile est, eos per virtutem et sacramentum pœnitentiæ veniam peccatorum et salutem obtinere .V. Sensum istum ipsa Pauli verba nobis aperiunt : Qui semel sunt illuminati, i. e. baptizati : illuminari enim veteribus, baptizari est. Rursus renovari : renovamur enim per bapti­ smum. Rursum crucifigentes : nam baptismum esse symbolum mortis Domini, ait Apostolus Rom. 6. v. 3. Quod idem Heb. 10. v. 26. indicans : voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, i. e. non alia mors Christi, quæ iterato ba­ ptismate repræsentetur. Hinc S. Athanasius (loc. cit. ) advertit, non dici a Paulo, impossibilem esse poenitentiam, sed esse impossibile per causam pœnitentiæ quempiam renovari iterato baptismate. Et S. Justinus, si tamen harum quaestionum auctor est , quæst. 97. ad Orthodoxos, ait, licet in lege Evangelica unicum sit lavacrum , relinqui tamen relapsis spem salutis, si pœnitentiæ remedio uti velint. Vide S. Thomam q. 84. a. 10. Inst. 4. Sicut baptismus habet efficaciam suam ex passione Christi, ita cl poenitentia; ergo si baptismus non iteratur propter unitatem passionis ac mortis Christi, nec iterabitur poenitentia. Ad hanc objectionem, qua cl sacramentum pœnitentiæ et virtus aequaliter impugnantur, R. S. Thomas q. 84. a. 10. ad 3. et 3. negat conseq., ailquc, baptismum habere virtutem ex passione Christi, sicut spiritualis generatio quædam cum spirituali morte praecedentis vitæ : statutum autem esse homini semel mori et semel nasci; ideoque baptismum semel tantum conferri , poeni­ tentiam autem posse iterari, quia virtutem suam ex passione Christi habet tanquam medicina. Et Christus Matth. 9. v. 12. sc comparat medico,cujus est sæpius recidivos sanare. ' Sed potissimam rationem idem S. Doctor in argumento et conclusione hujus articuli, et a. 1. q. 86. reddit, benignam scilicet Dei voluntatem ex sacris litteris nobis manifestam : nam cum homo dum hanc vitam vivit, DE NATURA VIRTUTIS PŒNITENTIÆ. 21 semper sil in via, et peccatis obnoxius, ad divinam providentiam perli­ nebat, ei de medio consulere, quo peccatorum veniam consequi posset. 18. Obj. II. SS. Patres tradunt, poenitentiam tantum semel esse conce­ dendam : ut Ambrosius L. 2. de Pœnil. c. 10. (opp. p. 436. C.), Augustinus episl. 53. cl 54. ( al. 152. et 153.), Clemens Alex. L. 2. Stromatum, Chrysostomus hom. 1. in epist. ad Ephes, (opp. t. 11. p. 6. F.). Item Tertullianus L. de Pœnil. c. 7., Origenes horn. 15. in Levit, (opp. t. 2. p. 262. C. edit. Ruœi.).-Ergo peccata hanc pœnitenliam consequentia non pertinent ad objectum pœnitentiæ. R. D. A. Patres semel tantum pœnitenliam publicam et solemnem conce­ dunt C. concedunt tantum semel pœnitenliam privatam virtutem vel sacra­ mentum N. Ritus pœnitentiæ publicæ oli rn ab Ecclesia injungebatur pecca­ toribus gravioribus ac notoriis ad publicam satisfactionem et ædificationern, idque semel tantum ad majorem terrorem, tum ne iterata sperneretur, tum etiam ne scandalo caeleris esset, qui sæpius pœnitenliam egisse notaretur. Certo autem constat, præserlim e Syricii Papæ decretali 1. c. 5. (al. epist. ad Himerium Labb. t. 2. p. 1019. Λ. B.) relapsos post publicam poeniten­ tiam privatim posse poenitere, eisque absolutionis sacramentum debere impertiri. 19. Obj. III. Si Deus Petro revelaret decretum, nullum ei peccatum remittendi, et hic culpabiliter nollet credere hanc esse revelatione tl factam : tale peccatum, cum Dei locutionem essentialiter veram et nullo modo fallibilem supponat, foret intrinsece irremissibile; ergo. R. Ar. Supp. quod Deus possit ejusmodi nugatoria decreta, quæ hominem sanum etiam dedecent, condere, ex quibus apertæ contradictiones sequun­ tur. Nam si Deus diceret : Nolo remittere Petro peccatum ullum intrinsece remissibile, et Petrus culpabiliter revelationem hanc credere nollet, com­ mitteret peccatum remissibile et irremissibile in hac nugaci hypothesi. Est igitur manifesta repugnantia in complexo ex hisce tribus, videlicet ex decreto Dei de non remittendo peccato ullo, ex decreti hujus revelatione, et ex subséquente peccato essentialiter connexo cum tali decreto. Deus enim nihil decernit non facere, nisi possibilia. 'j DE VIRTUTE POCMTEXTI.E. CAPUT IL DE ACTIBUS ELICITIS POENITENTIÆ. ARTICULUS I. QUOMODO DETESTATIO SIT ACTUS ΡΟΕΝΤΓΕΝΤ1Έ AVERSAT1VUS? r. 20. Nola I. Poenitentia stricte ac proprie accepta sex potissimum actus elicit, odium, detestationem, dolorem, voluntatem delendi peccatum, desi­ derium Deo satisfaciendi, et propositum nunquam deinceps peccandi. Exactibus hisce odium est simplex aversio a peccato, quæ etiam abomi­ natio dicitur. Huic detestatio addit desiderium quoddam, quo cupimus, pec­ catum nunquam a nobis admissum fuisse : qui quidem actus in poenitentia non distinguitur al) odio. Ex detestatione præsentis mali oritur in subjecto capaci afflidio, seu lucta quædam et inquietudo animi, malum exosum excutere et fugere conantis : in quo consistit doloris hujus ratio : sicut gaudii ratio sita est in oblectatione animi quiescentis in bono praesenti et possesso. Nota II. Vera poenitentia necessario requirit ulrumque actum formaliter elicitum : neque enim viator peccatum habitualiler adhuc sibi adhaerens vere ac serio detestari potest, nisi una doleat se peccasse; neque de eo dolere ita potest, nisi idem detestelur. Sicut gaudium necessario sequitur ex vehe­ menti amore boni praesentis : et amor abesse non potest a gaudio, quo quis in bono præsenticonquiescit. Quare sicut amor et gaudium in hoc casu cen­ sentur perinde ac unus actus, ita detestatio etiam et dolor in pœnilente. Imo poenitentia secundum rationem suam omnino intrinsecam formalitcr ac praecipue consistit in utroque actu detestationis ac doloris, ita ut neuter prae altero sit praecipuus, quem virtus ista primario eliciat. Nam praeterquam quod pœnitentiæ nomen aniiclionem animi significet, Sancti in coelo vere detestantur peccata ab se olim commissa, quin tamen vere pœnitentiæ actum eliciant : detestatio vero est dolore perfectior tam in ratione virtutis, cum sit magis libem, quam dolor; quam in ratione repuguantiæ cum peccato: continet enim virtute dolorem; et quod dolor sit talis aut talis virtus, con­ tritio vel attritio, habet solum a modo detestationis. Igitur non consistit formaliter in sola detestatione, quæ dolorem necessario subsequentem tantum ul connota tum exlrinsecum respicial : neque praeci­ puus actus, pœnitentiæ est dolor connotans praeviam detestationem, ul Scho­ lasticis quibusdam videtur. Nam Synodus Tridenlina Sess. 14. c. 4. æqualiter ait, contritionem esse dolorem et detestationem peccati. Hac scholastica altercatione breviter delibata, operæ pretium erit contem­ plari, quomodo detestatio hæc, quæ tristitiam antecedit, peccatum aversetur? quam quæstionem ut expediam DE AC FIDUS ELICITIS POE.XITEXTI Æ. 23 21. Dico. Detestatio peccati ex molivo alicujus virtutis et ipsiusmet etiam caritatis potest esse actus formalitcr tantum aversativus, quin arnorem for­ malem includat. Prob. I. In actu amoris formalis bonum non tantum concurrit ut motivum formale, et ut ratio amandi, sed etiam ul objectum materiale et tanquam res amata. Atqui in detestatione peccati cx molivo caritatis vel alterius vir­ tutis bonum concurrit lanium ut quo, ut objectum formale ct motivum odii ; eigo detestatio non est formalis amor, sed actus formalitcr tantum aversati­ vus; prosecutivus autem virlualiter et æquivalenter. Prob. II. Non possum eodem actu formalitcr detestari peccatum, et amare simul bonum, propter quod peccatum detestor; quia repugnat simpliciter, ut idem actus sit formalitcr amor et odium ; sicut actus intellectus idem nequii esse simul assensus ct dissensus. Quod si dixeris, actu priore formalitcr amari bonum, et allero actu dete­ stationem peccati exerceri propter bonum, cui adversatur : verum affirmas, sed nihil contra thesin nostram. Id enim passim ac ordinarie, non tamen necessario in poenitentia contingere Suarez aliique nostrae sententiae patroni fatentur. ♦ 22. Obj. I. SS. Scriptura et Patres ad gratiam et justificationem recupe­ randam exigunt conversionem ex toto corde per amorem Dei mutuum, et per contritionem caritate perfectam : atqui haec sine actu formali caritatis esse nequeunt ; ergo. R. D. M. Scriptura et Patres exigunt amorem Dei necessario formalem ΛΓ. saltem virtualem C. et D. etiam min. Hæc esse nequeunt sine actu formali caritatis saltem aversantis C. sine actu caritatis prosequentis N. Detestatio peccati ex molivo caritatis est actus hujus virtutis formalitcr quidem aversanlis, sed virlualiter et æquivalenter prosequentis; nam æquivale, actui prosecutivo : peccatum enim odimus ex motivo bonitatis, quia adversatur juri divino, aut Deo summe amabili displicet. Nec enim malum causare di­ citur, nisi per vim, quam a bono accipit. 23. Obj. II. Omnis actus tendit in objectum suum formale; ergo etiam contritio tanquam actus theologicus tendit in bonitatem divinam, non qui­ dem hanc aversando , sed amando. R. D. J. Actus tendit in objectum suum formale directum et immediatum C. indirectum ct mediatum subdist. illud amando formalitcr et ut quodïV. virlualiter, et ut quo C. Peccati malitia movet ad detestationem, quatenus peccatum malum Deo est, eique displicet. Quapropter peccati malitia movet proxime ac immediate; Dei antem bonitas mediale ct remote movet, et amatur tantum ut quo, virlualiter, actu simplicis complacentiae, qualis ipsam Dei dilectionem formalem praecedit. Inst. Actus pœnitentiæ imperans amorem Dei aut contritionem, etiam remote attingit divinam bonitatem , quin sit actus virtutis Ihcologicæ; ergo ad actum virtutis theologicae non sufficit, quod mediale attingat perfectio­ nem divinam. R. .V. Cuns. In actu detestationis peccati cx molivo bonitatis divinœ, hæc revera est motivum formale intrinsece perficiens ct complens actum conlri- 24 DE VIRTUTE MEMTENT1Æ. tionis : ad actum autem pœuitentiæ aut alius virtutis imperantis, actus con­ tritionis imperatus nihil intrinsece confert. ■ Λ '· ·.’* 119 * ·Η 21. Obj. III. Cum alicui volo malum, quia ipsi malum est, ipsum for­ maliler udi; ergo cum alicui nolo malum , quia ipsi malum est, formaliler ipsum amo. R. .V. Cons. In Antecedente subjectum , cui malum cupimus, est simul objectum materiale et formale directum, proximum et immediatum : e con­ tra in detestatione peccati, eo quod Deo summe bono displiceat, objectum materiale est peccatum, formale proximum ejus malitia, Dei autem bonitas, cui peccatum adversatur , est motivum remotum et mediatum. Inst. I. Recessus a termino a quo est formalis accessus ad terminum ad quem ; ergo cum contritio sil recessus a creatura ad Deum, erit formalis amor. R. .V. Cons. Detestatio et alii actus potentiae appetilricis sunt tantum æquivoce et metaphorice motus intuitu motionis localis ; quare illis sufficit virlualis accessus et recessus : neque enim amor omnis est formale odium , tametsi sit accessus ad bonum. Inst. 2. Nullus actus intellectus est pura negatio et dissensus, sed semper est assensus formalis; ergo nullus actus voluntatis est mera fuga, sed simul erit persecutio formalis. R. .V. Ani. Cum dico : homo non est lapis, non affirmo negationem , ut quidam fingunt; narn negatio formalis, seu actus intellectus non affirmat, neque affirmatur , sed est id , quo negatur de subjecto prædicalum : negatio autem objectiva seu non identitas subjecti et prædicati etiam in illo actu non affirmatur formaliler, sed tantum dicitur, prædicalum non esse subje­ ctum. Ad quod sufficit,si apprehensionibus variis antea cogitaverimus homi­ nem , lapidern, et distinctionem termini utriusque, idque adhuc habitu sciamus. Sicut sufficit ad assensum conclusionis, quod ejus motivum seu præmissæ adhuc virlualiler in intellectu hæreant, et attingantur virtua­ lité!·, et ut quo. Dabuntur igitur actus voluntatis, qui mera fuga sint. Nam sicut se habet voluntas appetendo bonum : ita se fere habet aversando malum. Si ergo bonum movere potest ad meram sui prosecutionem, malum etiam movebit ad puram a se aversionem. ARTICULUS II. QUOMODO DETESTATIO SIT ABSOLUTA, EFFICAX, ET UNIVERSALIS? 2λ. Nota 1. Actus conditionatus dicitur, cujus efficacia pendet ab adjecta conditione. Conditio ista, si silex parte subjecti seu potius voluntatis, sus­ pendit seu tollit in praesens omnem actum voluntatis ; adeoque actus talis improprie conditionatus vocatur, quia revera nullus est, sed esset, si con­ ditio poneretur ; v. g. si Petrus me rogaret, vellem illi dare eleemosynam : qui quidem actus magis ad intellectum quam ad voluntatem spectare videntur. Igitur actus voluntatis vere ac proprie conditionatus petitur magis ab DE ACTIBUS ELICITIS POENITENTIÆ. 25 objecto, quia licet voluntas in præsenli illum exerceat, per illum tamen non tendit iu objectum absolute sumptum, sed conditioni alicui adstricturn : ut cum testatur legat Petro centum, si hoc fecerit, revera vult donare, sed cum conditione. Cujus signum est, quod conditione expleta, voluntas illa effectum sine novo actu sortiatur. Huic contrarius actus dicitur absolutus, quod solutus sit ac liber ab omni conditione, quæ vel ex parte subjecti vel ex parte objecti adjici posset. Nola II. Detestatio peccati dupliciter potest esse universalis : primo for­ maliter, cum eam antecedit distincta vel confusa omnium peccatorum recordatio : deinde virlualiler, quando unum quidem solum peccatum menti obversatur, ratio tamen illud detestandi sufficit, ut voluntatem a eæleris omnibus avertat. Quod si motivum non excederet crimina uni tan­ tum virtuti adversantia, detestatio ex motivo tali profecta, esset tantum par­ ticularis. Nam cum quis adulterium detestatur, quod honestati castitatis repugnet, ejusmodi actus non foret detestatio furti, aut alius virtutis. 26. Dico I. Detestatio, quæ respicit actum peccati praeteritum, est volun­ tas efficax et absoluta ex parte subjecti, sub conditione afficiente objectum : ex parte autem peccati habitualis absoluta est et efficax utrinque. Prob. 1·. pars, quæ est S. Thomæ in 4. d. 17. q. 2. a. 1., q .1. ad 3. et alio­ rum. Licet enim objectum illud sit tantum impossibile ex suppositione, voluntas tamen non versatur circa illud per talem actum, nisi ex supposi­ tione prædicta : et ideo perinde se habet, ac simpliciter impossibile. Actus ergo ille non est absolutus, sed includit hanc ex parte objecti conditionem , si mihi esset possibile. Fieri enim non potest, ut absolute et efficaciter veli­ mus nunquam peccasse , cum sciamus, hoc jam omnino esse impossibile. Prob. 2‘. pars, quæ etiam est S. Thomæ, et caret difficultate. Peccator enim pœnilensnon tantum odit peccatum habituale, sed retractat etiam positive, et mediis utitur efficacibus, queis ab illo se penitus expediat. 27. Dico II. Tametsi detestatio peccati esset particularis formaliler et in objecto materiali, si tamen ratio detestandi sil peccatis mortalibus omnibus communis, detestatio erit universalis virlualiler, et absolute voluntatem avertet ab affectu omnis peccati mortalis. Ita S. Thomas q. 8G. a. 3., Snaresius disp. 4. sect. 8. asseri. 3. ct Theologi communiter. Prob. Detestatio virlualis omnium peccatorum est actus omnino incompossibilis cum affectu ad quodlibet peccatum ex motivo sufficiente ad detestanda omnia peccata. Atqui si ratio detestandi unum particulare peccatum sit mor­ talibus omnibus communis, erit actus omnino incornpossibilis cum affectu ad quodlibet peccatum mortale, crilque motivum sufficiens ad detestanda omnia mortalia peccata. Ergo. Min. constat. Nam cum sit idem omnino motivum in omnibus, quod csl in singulis peccatis, et adæquata ratio detestandi omnia perinde ac unum mortale, non potest voluntas eodem tem­ pore odisse unum, et complacere in aliquo alio. Virlualiler igitur detestatur omnia mortalia, qui unum detestatur ex co, quod per hoc incurratur poena aeterna, aut amicitia Dei dissolvatur, aut talis Deo injuria inferatur, ut ratio linis ultimi censeatur ipsi adimi. Habet enim hic res sicut in fide : nam qui unum articulum credit, quia Deus summe verax eum revelavit, virlualiler * A ES ■ - kI 2() DE νίηΤΙ’ΤΕ ΡΟΕ.ΧΙΊΕΝΤΙ.Ε, credit alios omnes, et qui negat formaliter unum, virtualiter croleros omnes inficiatur. Conf. Efficax detestatio peccati venialis ex motivo communi pœnitentiæ, caritatis, spei aut alius virtutis non tantum est virtualis detestatio omnium venialium peccatorum, sed etiam mortalium ; quia ejusmodi motiva com­ munia sunt non tantum peccatis venialibus, sed etiam mortalibus, ita ut sil legitima consecutio ex comparatione a minore ad majus. Nam qui effi­ caciter odit caritatis remissionem, leves offensas et injurias, pœnam tempo­ ralem, aegritudinem, mullo magis oderit caritatis amissionem, offensas et injurias graves, et supplicium æternum. ‘ Ί V 28. Obj. I. coni. lam. conci. Hi sunt tantum actus intellectus : si Petrus adesset, darem ei eleemosynam : si adesset, ipsum viderem ; ergo etiam hic: si res adhuc esset integra, jam non amplius peccarem. R. C. .Ini. .V. suppos. Conseq. Sicut hi sunt veri actus voluntatis : vellem dare Petro eleemosynam, modo adesset : vellem ipsum videre, modo adhuc viveret; ita cl hic : vellem nunquam peccasse, si res adhuc integra esset. Si quis nunc optaret, olim peccasse, peccaret utique : sed actu intellectus nemo peccat ; ergo ejusmodi desideria sunt veri actus voluntatis. Inst. Talis actus eo tendit, ut, quod factum fuit et præteritum, fuerit infectum et non præteritum; ergo est inutilis et otiosus. R. D. Ant. Eo tendit prorsus absolute etiam cx parte objecti præteriti N. eo tendit absolute ex parte subjecti, et condilionatc cx parte objecti C. Talis actus est odium simul ac detestatio , prout odium recte explicatur per ver­ bum indicativi modi : Nolo peccatum; quo modo est absolutus, est efficax ad separandam ct avertendam voluntatem ab affectu peccati : impossibile enim est, cum tali actu ex deliberata voluntate concepto affectum peccandi animo inhærere. Idem odii actus simul est detestatio absoluta et efficax ad destruendum peccatum commissum, quatenus hoc aliquo modo permanet habilualiter seu moralitcr : quantum autem se habet detestatio ad objectum proprium, quod est, facere ut peccatum commissum non fuerit, non caret simpliciter omni conditione, neque habet efficaciam ; tarnetsi sil allectus eatenus absolutus, quatenus revera inesl voluntati. Ex quibus apparet, quo sensu veriirn sit, quod Alexander et Albertus dicunt, actum pœnitentiæ absolutum esse : S. Thomas vero eum vult esse condilionalum : Adrianos vero putat illum nec esse absolutum, neque condilionalum , sed ad simpli­ cem affectum displicentiae peccati commissi revocat. Vide supra num. 3. Inst, ad obj. 2. 3! l j. /. Scotiis in 4. d. 14. q. 2. a. I. tradit, actum pœnitentiæ secun­ dum sect totam eiililalem suam esse naturalem ; ad coque viribus naluræ solius posse exerceri. Ergo Kemnitius vere errorem suum tribuit Catholicis : cum Scoti opinioni adhæreanl Scotislæ ; item Gabriel quæst. 1., Durandus in 2. d. 28. q. Cajclanus Tom. I. Opusc. Tract. 4. q. 1. R. 1°. Λ'. Ant. Scotiis in 1. d. 44. q. un. scribit, ideo posse quemlibet peccatorem salvari, quia potest eum betis sua gratia prævenire. In 4. d. 1 f. q. 3. negat, ab homine solis na tunc viribus posse cognosci, peccatum esse detestandum ut olTcnsivum Dei, aut aversivum ab eo ; et d. 22. ari. 2. extremo, pœnitentiam a beo inspirari fatetur. Hinc et Scotus et Theologi nuper citati dicunt, licet actus aliquis pœnitentiæ naturalis esse possit, ut tamen exerceatur, prout exigitur a beo ad salutem, supernaturale aliquid ad ipsum necessarium esse, quod a divina gratia pendet. R. 2°. Omisso antecedente .V. Cons. Si unus ol alter Theologus exerra veri l, aut obscurius fuerit locutus, non continuo Catholicis ipsorum erratum adscribi oportet : multo minus Concilio generali, quod veritatem oppositam manifestis atque iteratis explicationibus proponit. 32 DE VIRTUTE l’OENITENTlÆ. bE CONTRIT IONE. 37. Obj. 11. Ad assequendam Conciliorum mentem sufficit dici cum modo laudatis Theologis, poenitentiam, quatenus fidei et caritati conjunctam, esse supernaturalem, non quia in se supernaluralis sit, sed quia vel directio fidei, vel amoris imperium seu ordinatio supernaluralis est. R. .V. Asseri. Alias eodem modo dicam, spem vel caritatem secundum se actus supematurales non esse, sed quoad directionem fidei : vel fidem in se supernaturalem non esse, sed ut caritate informatam. Sed et Concilium Trid. non tantum copulatim seu complexive definit, gratiam esse necessa­ riam ad collectionem illorum actuum, sed division et copulative ad singu­ los illos actus gratiam requiri; et ideo non sine causa utitur particula disjunctiva, aut. Non potest ergo secundum fidem negari, poenitentiam simpliciter loquendo, actum supernaturalem esse. Denique cura actus pœni­ tentiæ, juxta Concilium Trident. Sess. 6. c. G. et Sess. 14. c. 4. sit ultima ad gratiam dispositio, actum eumdem necessario supernaturalem esse convin­ cimur. Inst. 1. Sufficit, si proxima ad gratiam dispositio ex directione caritatis sil supernaluralis : talis enim dispositio extra sacramentum includit detesta­ tionem peccati propter Deum summe dilectum. Ergo non solide conclu­ ditur, actum pœnitentiæ esse supernaturalem, nisi quoad hanc relationem. R. iV. Ant. Nam nuper jam ostendimus, singulos actus dispositione illa comprehensos,ex Synodi Tridentinæ doctrina, supematurales esse. Deinde ad ultimam dispositionem ad gratiam non solum non sufficit actus naturalis, verum ne quidem ullus eorum est necessarius : tum quia tota ultima dispositio est ordinis ejusdem, cujus est forma, ad quam dispo­ nit; tum quia si aliquis actus naturalis per se necessarius foret ad disposi­ tionem talem, homo illum solius naturæ viribus inchoare et perficere posset, per se loquendo et seclusis extrinsecis impedimentis vel difficulta­ tibus; atque ita per illum salutis suæ initium posset capere, quod sanae doctrinæ in Conciliis, Arausicano praesertim, traditæ repugnat. Inst. 2. Naturali lumine mentis cognosci potest, quod honestum sit detestari offensas Dei ; ergo voluntas ex se sufficit ad peccatum detestandum, modo pœnitens gratia Dei instructus per virtutes theologicas sufficienter ad Deum ordinetur. R. D. Ant. Naturaliter ista possunt cognosci utcumque T. naturali lumine cognosci hæc possunt utiliter et prout oportet ad consequendam justificationem et vitam æternam .V. Ant. el Cons. Actus, ad quem produ­ cendum necessario requiritur principium gratiæ, est simpliciter et quoad substantiam supernaluralis : atqui ad poenitentiam, quæ sil dispositio ad justitiam, requiritur necessario fides supernaluralis, inspiratio sancti Spiri­ tus ct auxilium peculiare divinæ gratiæ, ul hactenus ostendimus; ergo. Confirmantur hæc ex can. G. Concilii Arausicani ( Labb. t. 4. p. 1G68. B. ), qui ita habet : Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, desideranti­ bus... pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus, non autem ut credamus, velimus, vel luee omnia sicut oportet, agere valeamus, per infu­ sionem et inspirationem S. Spiritus in nobis fieri confitetur, et aut humilitati aut obedientiœ humana· subjungit gratiæ adjutorium, nec ut obedientes et humiles simus graliæ donum esse consentit, resistit Apostolo dicenti : Quid habes quod non accepisti? I. Cor. 4. v. 7. Et can. 7. Si quis per natures vigorem, bonam aliquod, quod ad salutem pertinet vitœ œternœ, cogitare, ut expedit, aut eligere... posse confirmat hærelico fallitur spiritu, etc. Pœni­ tentiæ vero actus est electio bona, quæ proxime ad salutem perlinet vitæ æleruæ. Inst. 3. Intentio suscipientis sacramentum non debet esse supernaluralis; ergo neque actus pœnitentiæ. R. .V. Cons. Intentio nec est dispositio proxima ad gratiam, nec hujus impetratio : est enim eadem sive sacrilege, sive cimi fructu sacramenta fre­ quententur. Secus res habet in actibus pœnitentiæ, de quibus S. Thomas q. 85. a. 5. in 0. Ad pœnitentiæ, inquit, actus Deo operanti in pœnitentia cooperamur. Quorum actuum primum principium est Dei operatio converten­ tis cor, secundum illud Thronorum ult. v. 21. Converte nos Domine ad te, et convertemur. Et paulo ante dixerat, habitus pœnitentiæ immediate a Deo infunditur sine nobis principaliter operantibus : non tamen sine nobis dispo­ sitive cooperantibus per aliquos actus. Ergo actus pœnitentiæ salutaris non est naturalis : naturalium enim actuum habitus non infunduntur a Deo, sed nostra opera efficiuntur. CAPUT III. DE CONTRITIONE. ARTICULUS L i IN QUO CONSISTIT ESSENTIA CONTRITIONIS PERFECTÆ? 38. Nota I. Efiicacissimuni pœnitentiæ actum esse perfectam contritio­ nem SS. Litteræ et perpetua Ecclesiæ traditio nos docent. Contritionis hujus genus est detestatio dolore mixta, ut Theologi omnes fatentur : per hunc enim actum convenit cum imperfecta contritione, quæ recentiore voca­ bulo attritio appellatur. Cum vero Suaresius disp. 4. sect. 2. scribat, sibi post Solum aliquando visum fuisse, contritionem extra sacramen­ tum justificantem concipi posse ex molivis justitiæ; religionis, gratitudinisel aliarum virtutum, quæ præmium aut pœnam non intuentur; camdemque opinionem ex recentioribus plures secuti fuerint : quaeritur in praesens, utrum diflerentiam perfectæ contritionis statui oporteat in solo motivocaritatis Dei super omnia dilecti? Nota 11. Caritas generatim accepta quemlibet boni ct recti amorem signi­ ficat. Quo sensu B. Augustinus L. de gratia Christi c. 21. n. 22. Quasi aliud sit bona voluntas quam caritas. Quid est, inquit, caritas, nisi bona volun­ tas? et L. de morib. Eccl. c. 13. n. 25. Nihil omnino virtutem esse affirmave­ rim, nisi summum amorem Dei. Qucehbcl virtus, inquit, est ordo amoris. Nimirum, ut S. Thomas 1.2. q. 62. ari. 2. ad 3. notat, quœlibet virtus diciv. p. 2. • J ** 3*J 8 3 N *· •i · ·Γ· DE VtRTUTE HJENUEN1I.E. DE CONTRITIONE. tur esse ordu amoris, in quantum ad quamlibet cardinalium virtutum requi­ ritur ordinata affectio; omnis autem affectionis radix et principium est amor. Pressius sumpta caritas csl amor, quo in Deum ferimur. Est autem amor quidam perfectus, quo aliquis secundum se amatur; utpote cui aliquis vult bonum, sicut homo amat amicum. Amor vero imperfectus est, quo quis amat aliquid non secundum se ipsum , sed ut illud bonum sibi ipsi proveniat ; sicut homo amat rem, quam concupiscit. Primus autem amor pertinet ad caritatem, qux inhœret Deo secundum seipsum : sed spes pertinet ad secundum amo­ rem; quia ille, qui sperat, aliquid sibi oblinere intendit. Hactenus S. Tho­ mas 2. 2. q. 17. a. 8. in 0. Ex qua doctrina constat, solo amore carita­ tis perfectæ ac proprie dicta» amari Deum super omnia simpliciter ct abso­ lute, scilicet cum quis se ipsum explicite in Deum ila referi, ut suum ulti­ mum finem tam objectivum , quam subjectivum positive et explicite in Deo constituat ; qui actus caritatis, amor benevolentiæ et amicitiæ nuncupatur. Quanquam autem actu spei etiam Deum, tanquam ultimum finem obje­ ctivum, super omnia diligamus, in quantum ita comparati sumus, ul rerum omnium, ac vite quoque subire dispendium malimus, quam Deum offen­ dere: quia tamen actu spei nondum nos ipsos in Deum expresse referimus, nec simul ultimum finem subjectivum in ipso explicite ac positive reponi­ mus; caritas ista est imperfecta, amor concupiscentiæ, dilectio Dei super omnia secundum quid, et in aliquo tantum genere. suam honestatem amant, hunc curndem hominem habent pro fine cui; etsi ulterius a caritate ad Deum tanquam finem ultimum referendo. Prob. II. Ex Patribus. S. Augustinus L. 2. contra Cresconiurn c. 12. ait : Mundantur (peccata) sacrificio contriti cordis... mundantur ipsaquæsuper­ eminet omnibus caritate... quæ una si adsit, omnia recte fiunt; si autem desit illa, omnia frustra fiunt. Et serm. 7. de temp. (al. in appendice serm. 117. in natali Domini 1.). Pimitentiam, inquit, certam non facit, nisi odium peccati et amor Det. Et L. 21. c. 27. de civit, n. 2. Si pro uno scelere omnia sua distribuant indigentibus membris Chrisli, nisi desisterent a talibus factis (peccatis), habendo caritatem, quee non agit perperam, nihil eis prodesse potest. Et auctor libri de vera ct falsa pœnit. c. 9. n. 24. Quomodo aliquis sine amore Dei consequeretur indulgentiam, sine quo nemo unquam invenit gratiam. S. Gregorius homil. ult. in Ezechielem circa finem L. 2. hom. 10. n. 20. (opp. p. 1428. B. ) docet, compunctionem alteram cx timore proficisci, sal­ tem ex amore : ct hanc quidem esse perfectam, ad quam prior viam parat. His accedit Concilium Trident., quod Sess. 14. cap. 4. tradit, solam con­ tritionem, quæ caritate perfecta est, sufficere ad remissionem peccatorum extra sacramentum re ipsa susceptum : non vero eam, quæ ex considera­ tione turpitudinis peccati, vel ex metu gehennæ et poenarum concipitur. Atqui contritiones seu peccati detestationes ex motivo juslitiæ, religionis, aut alius virtutis moralis obortæ concipiuntur ex motivo turpitudinis : detestatio vero peccati ex spei motivo pœnam damni metuit; ergo secun­ dum doctrinam Synodi Tridentin.-e non sufficiunt ad perfectæ contritionis effectum. Ji 39. Dico. Perfecta contritio, qua extra sacramentum justificamur, debet esse detestatio peccati ex motivo perfectæ caritatis, qua Deus super omnia amatur. Est communis Theologorum cum S. Thoma q. 80. a. 6. et q. 86. a. 3. in 0. ubi ait, ad rationem veræ pœnitentiæ esse, ut displiceat peccatum, quia est contra Deum super omnia dilectum. Prob. I. S. Scriptura vim omnem, quam poenitentia habet ad delenda pec­ cata, caritati tribuit. Luc. 7. v. 17. Remittuntur ei peccata inulta, quoniam dilexit mullum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. Ergo non dili­ genti nihil dimittitur. Nam qui non diligit, manet in morte. 1. Joan. 3. v. 11. et cap. 4. v. 7. Omnis qui diligit, ex Deo natus est. Proverb. 8. v. 17. Ego diligentes mediligo. 1. Petr. 4. v. 8. Caritas operit multitudinem peccatorum. Talem autem amorem debere esse caritatem perfectam, quo Deus super omnia amatur, eadem S. Scriptura locis variis ostendit. Deut. 4. v. 29. Cum qwx.sieris Dominum Deum tuum, invenies eum : si tamen toto corde quœsieris eum, et tota tribulatione animœ tuœ. Joel. 2. v. 12. Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. Et scindite corda vestra. Malth. 22. v. 37. Ait Jesus : Diliges Dominum Deum tuumèx loto corde tuo, et in lota anima tua, et in lota mente tua. Isai. 31. v. 6. Convertimini sicut in profundum recesseratis. Atqui talis conversio solum fit per caritatem perfectam : nam sicut peccator ante averterat se a Deo, et ad creaturam converterat, hanc praeferendo amicitiæ divinas et pro fine ultimo cui constituendo : ita vicissim perfecte debet a creatura averti, et converti ad Deum, hunc solum pro ultimo tine cui constituendo. Hoc lutem (11 tantum per caritatem : virtutes enim ueteræ . quia ipsi homini « I ; < <■ · 7,7^ 40. Obj. I. Veræ pœnitentiæ promissa est peccatorum remissio : atqui detestatio peccati cx motivo justiliæ, religionis, gratitudinis est vera poenitentia; ergo. R. D. M. Pœnitentiæ, quæ sit perfecta ad Deum conversio, promissa est venia C. si non sit perfecta ad Deum conversio N. Hac explicatione plures adhuc objectiones expediuntur : nam licet nonnullæ virtutes delestentur peccata universim suo modo super omnia, etiam appreliative : licet aver­ tant hominem a peccatis, et ad Deum convertant ; multo tamen hæc imper­ fectius praestant, quam caritas. Nec sufficit, illarum actus a caritate informari aut imperari : hoc enim casu ad peccatorum remissionem non disponerent, sed hanc præsumerent. Inst. In baptismi et pœnitentiæ sacramentis peccata dimittuntur sine caritate perfecta; ergo dc hac sola non sunt intelligenda S. Scripturæ et Patrum testimonia. R. Λ. Cons. Tametsi S. Scriptura loquatur gencratim, excipiuntur tamen casus ab eadem indicati; ut cx pluribus aliis constat. Christus enim mini­ stris suis potestatem absolvendi non contulit gratis, sed consulere voluit infirmitati humanæ sacramenta instituendo, quæ ex attritis contritos facere dicuntur, non quidem formali ter, sed æquivalenter, substituendo aliquid Equivalons dilectioni, nempe sacramentum, quod effectum eumdem præstarct. 30 'r ■ l)E MRTÜTE Ρ0ΕΜΓΗΧ1Ί.Η. H. Obj. 11. Amor, quo S. Paulus Philipp. 1. v. 23. cupiebat dissolvi et esse cum Christo, erat amor perfectæ caritatis : atqui amor ille includebat motivum propriæ felicitatis : unio enim cum Christo necessario supponit cl objectum quod diligitur, cl subjectum quod diligit ; ergo ex motivo spei actas perfeclæ caritatis et contritionis potest concipi. R. A". min. cujus prob. D. Unio cum Christo supponit objectum seu Deum qui diligitur propter summam suam perfectionem in se absolute conside­ ratam C. propter suam bonitatem spectatam relative ad nostram bealiludinem A*. Explicatio ista petitur ex S. Augustino, qui L. 3. de doctrina Christiana c. 10. n. 16. ait : Charitatem voco motum animi ad fruendum Deo propter seipsum, et se atque proximo propter Deum. Cum quis amat bealitudinem tanquam bonum sibi, ita ut beatitudo sit proxima ratio amandi tale bonum, est amor proprius concupiscentiæ, specie alius ab amore cari­ tatis. Quando autem quis sibi amat beatitudinem immediate et proxime propter gloriam Dei, ut hunc tanquam amicum præsentem habeat, ac de bonis ejus gaudeat, amor iste, licet materialiter possit denominari concu­ piscentiæ ob beatitudi nem, quam quis sibi amat, formaliter tamen et quoad molivum est amor amicitiae : cujusmodi erat desiderium Pauli ad Philip. 1. v. 23. Ita Suar. L. 2. de necessit. grat. c. 13. n. 23. Inst. 1. Deus per caritatem diligitur ut beneficus et beatificus : atqui non potest ita diligi sine respectu ad bonum quod ex ipso speramus ; ergo sine motivo spei caritas non elicitur. R. D. M. Deus per caritatem diligitur, ut beneficus ratione principii C. ratione termini .V. Diligitur Deus ens a se, principium omnium perfectio­ num, inter quas continentur etiam benignitas et ratio finis ultimi seu beatitudo objectiva : quamvis beneficia in nos derivanda, item possessio et fruitio summi boni, qui sunt termini divinæ benignitatis, ac Deitatis beatificantis, a caritate directe non spectentur. Secundum hactenus dicta accipi debet, quod S. Thomas 1. 2. q. 65. a. 5. ad 1. et q. 114. a. 4. scribit, caritatem esse amorem Dei, quo diligitur ut beatitudinis objectum : nimi­ rum ratione summæ suæ perfectionis, ob quam non solum est principium omnium rerum, sed etiam illarum finis et beatitas. Inst. 2. Non potest homo se exuere desiderio naturali, quo in beatiludinem fertur; ergo desiderium istud in omnem caritatis actum se insinuat. R. D. Ant. Non potest se homo exuere desiderio, quo in beatitudinem fer­ tur vel formaliter,explicite,vel virtualiter tantum, implicite, materialiter ac præsuppositive C. quo in beatitudinem semper feratur formaliter et expli­ cite, quasi actus quilibet sit formale beatitudinis desiderium A'. In actibus liberis mentem a bcatitudine ita avocare possumus, ut non formaliter propter hanc, sed propter absolutam objecti excellentiam operemur. Quo­ niam autem innatum nobis est erga beatitudinem gencratim desiderium, hoc ipsum semper virtualiter, materialiter vel præsuppositive nobis inest, etiam quando ex caritate purissima agimus : quæ quidem caritas desiderium beatitatis adeo non rejicit, ut illud una cum spe etiam imperet. Nam et amor quo in Deum ut nobis bonum ferimur, castus, purus et gratuitus dici meretur intuitu amoris mercenarii, quo Deum ob temporalia bona diligi­ mus ; non vero caritati perfectæ comparatus, etsi simpliciter sit castus ct purus hoc sensu, quod bonus, honestus, necessarius el supernatural» sit. I»F. CONTRITIONE. 3? Distinctione data explicanda sunt, quæ S. Bernardus epist. ad Guigonem n. 8. (opp. t. 1. p. 31. edit. Mabill.)de quarto amoris gradu disserit: Nescio, si a quoquam hominum in hac vita perfecte apprehenditur, nt se scilicet homo diligat tantum propter Deum. Asserant hoc si qui experti sunt : mihi, fateor, impossibile videtur. Hoc est, nemo tam pure Deum diligere potest, ut in cordo suopropriæ beatitudinis desiderium extinguat. Inst. 3. S. Th. 2. 2. q. 23. a. 5. ad 2. Una sola, inquit, ratio diligendi attenditur principaliter a caritate divina bonitas, quæ est ejus substantia... Alice autem rationes ad diligendum Deum inducentes sunt secundarim, et consequentes ex prima. Ergo ratio qua Deus intuitu beatitatis noslræ dili­ gitur, est molivum saltem secundarium caritatis. R. Ar. Cons. Rationes illas secundarias, ait S. Doctor, esse tantum dispo­ sitiones, queis ad perfectam dilectionem praeparamur : cujusmodi suntbeneficia, preemia sperata , aut pœnœ evitandæ, quibus disponimur ad hoc ut in dilectione proficiamus, ut exponit ibidem q. 27. a. 3. in quem sensum antea q. 23. a. 1. ct 5. elq.25. a. 10. Amicitia caritatis, inquit, fundatur super communicationem beatitudinis, nimirum tanquam super dispositionem excitantem ac moventem ad caritatem. Inst. 4. S. BernardusL. de diligendo Deo c. 1. n. 1. et c. 7. n. 17. (opp. t. 1. p. 584. A. et 591. C.) ait, ob duplicem causam Deum dixerim propter seipsum diligendum : sive quia nihil justius, sive quia nihil fructuosius diligi potest... Dubitari namque potest quid potissimum dubitetur : utrum­ nam, quo suo merito Deus, aut certe quo nostro sit commodo diligendus. Ergo. R. N. Cons. Explicatio data jam est in responsione ad obj. 2. et ad ejus instantiam. Quam doctrinam magis adhuc illustrat Suaresius disp. 1. de objecto materiali et formali caritatis, ubi ait, S. Thomam 2. 2. q. 23. a. 4. hoc sensu dixisse , speciale objectum caritatis esse donum divinum , ut est beatitudinis objectum : quia Deus ut objectum beatitudinis non amatur propter aliud tanquam propter finem : finis enim ultimus ut sic, non amatur propter alium. Sive ergo S. Bernardus Deum caritate pura, sive affectu spei diligen­ dum esse pronuntiaverit, ex modo dictis palet, semper propter seipsum diligendum. •■ * ‘ i?/ ·* 1 $ ARTICULUS Π. DE QUANTITATE CONTRITIONIS. 42. Nola I. Postquam de contritionis essentia disputavimus, juvat nunc ejus quantitatem expendere. Hæc vel est intensiva ob vehementiam actus ipsius: vel spectatur ratione temporis quo actus durat: vel ad objecta plura sese extendit, prout detestatio debet esse universalis. De quo argumento jam pluribus egimus: nam cum contritio perfecta caritate peccatum deleat extra sacramentum, ut nuper ostensum fuit, atque alias adhuc probabitur: caritatis autem molivum sit vel maxime universale; sequitur plane actum omnem perfeclæ contritionis omnibus et singulis peccatis adversari, quod conci. 2. a. 2. cap. procèdent, demonstravimus. Nota II. Restat nunc demum, ut de intensione et duratione actus, quo ex caritatis motivo peccata detestamur, breviter disseramus. Ubi singularis omnino est Adrianus in 4. q. 2. de pœnit., ad veram contritionem exigens I fi 38 1 1 < ■ 1 i DE VIRTUTE P0EX1TBNTIÆ, summam actus intensionem, quam homo conatu omni sibi possibili possit exhibere. Huic proxime accedit Petrus Solus, qui lect. 14. el 15. de pœnit. docet necessariam esse intensionem maximam, non absolute, sed comparative, ut scilicet pœnitens majore voluntatis conatu el ardore feratur in peccati odium et amorem Dei, quam horreat quodvis aliud malum , aut bonum creatum quodlibet diligat. Quod idem videntur putasse S. Bonavenlura in 4. d. 16. a. 2. q. 1., Durandusd. 17. q. i., Ilichardusa. l.q. 5. ad .'L,et Joannes Morions de administrat, sacram. Pœnit. L. 1. c. 14. Alii dicuntur maximam quidem detestationis intensionem non c.xigere, certum tamen gradum , quem Deus solus novit. xVota III. Scotus in 4. d. 14. q. 2. scribit, actum detestationis non habere rationem contritionis, nisi prius tempore aliquo, quod Deus determinavit, duret. Opinionem istam probabilem judical Jacobus Almainus ibidem. Sed el Cajelanus torn. 1. Opusc. tract. 4. q. 1. ait, Deum aliquando exspectare hujusmodi durationem, priusquam acceptet actum in ratione contritionis, el dispositionis ultimæ ad gratiam. Nota 7Γ. Contra hos omnes Theologi passim contritioni pcrfectæ nec cer­ tam moram temporis, nec modum intensionis praescribunt, aiuntque ad magnitudinem ipsi debitam sufficere , si detestatio fuerit appretiative summa. Nam siept Deum amore summo apprelialive amare, est ipsum dili­ gere super omnia, h. e. plus ipsum diligere, quam quodvis bonum aliud , el creatis rebus omnibus anteferre : ita contritione apprelialive summa de­ testamur peccatum, quando tali amore Dei incensi, peccatum majus et gra­ vius malum æslimamus esse, quam cætera omnia, et pire his omnibus illud magis aversamur, ita ut, data optione, malimus omnia damna et dolores subire, quam peccato consentiendo Deum offendere. Detestatio ista uti ab rationis judicio oritur, ita in parte animæ superiore potissimum residet, el est dolore intensive magno præstantior: narn intensio detestationis ac doloris major aut minor sæpe oritur ex commoda hornorum temperie, qua appetitus inferior facilius afficitur ad objectum, quod imaginationi vivacius quando­ que occurrit. Secundum hanc explicationem 43. Dico I. Ad perfectam contritionem non requiritur certus modus aut gradus intensionis, sed sufficit detestatio peccati summa apprelialive, ex caritatis motivo profecta. /’ro6. I. Dum Christus Matth. 22. v. 37. et Mare. 12. v. 31. recitat prae­ ceptum, Deut. 6. v. 5, latum : Diliges Dominum Deum luiim ex toto corde luo, et ex tota anima tua, et ex lota fortitudine tua; sine dubio summam Dei dilectionem requirit : atqui dilectio Dei secundum intensionem summa est impossibilis; cum actus caritatis infusæ versus maximum in intensione non habeat terminum. Igitur tantum praecipitur Dei dilectio summa appre­ lialive, quæ etiam est mensura contritionis. Neque causari potest Adrianus, requiri tantum contritionis intensionem summam respective, seu intuitu præsentis auxilii gratiæ: hoc enim sensu peccatur eliciens contritionem intensam ut duo cum auxilio ut duo justifi­ caretur : alius c contra, concipiens dolorem intensum ut quatuor cum auxilio intenso ul quinque, maneret in statu peccati; quod est absurdum. J «d DE CONTRITIONE. 39 Eadem difficultas occurrit in opinione Petri Soli et aliorum quorumdam. Nam si detestatio affectus intension# debet excedere prœsentem de aliis malis dolorem, evenire polest, ul contritio minus intensa justificet quando­ que, cum alias magis intensa non justificaret : quia minus intensa exce­ dere facile potest dolores de malis aliis admodum remissos; durn vicissirn intensior contritio crebro ne attingit quidem vehementiam gravissimorum dulorum de malis aliis. Actus enim voluntatis intensio sequitur vehemen­ tiam objecti ;. objectum autem sensibile naturaliter vehementius rnovel ct afficit animos, quam objectum spirituale cl non sensibile. Denique gratis omnino reccnliorum quidam certum intensionis gradurn ad contritionem extra sacramentum justificantem poscunt. Est enim gravo præceplum eliciendi quandoque contritionem : at nullum datur præceplum de re ignota, cujusmodi sunt contritionis inlensæ certi gradus; ergo sine sufficiente ratione exiguntur. Prob. II. S. Scriptura et Patres caritati tribuunt vim justificandi pecca­ tores, quin ullum intensionis gradum adjiciant; ut liquet tum ex testi­ moniis supra adductis, tum Eccli. 3. v. i^Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis suis, et continebit se ab illis, et in oratione, dierum exaudietur. Leo M. epist. 91. ad Theodorum episc. (al. 108. c. 4.) Misericordia; Dei, inquit, nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nul­ las patitur moras vera conversio. S. Joan. Chrysostom us L. 1. n. 6. (opp. 1.1. p. 8. A.) ad Theodorum lapsum. Brevem pernitent iam el ad modicum exhi­ bitam non abnuit, sed magnam ei mercedem tribuit ; et ibid. D. Non ex (em­ pois longitudine, sed ex animi affectu pernitentia œstimalur. S. Augustinus tract. 9. in Joan. n. 8.Caritatem, inquit, cum habere coeperit (homo), Spiri­ tum sanctum habebit. Et tract. 5. in epist. Joan. n. 5. ait : Non discernuntur filii Dei a filiis diaboli, nisi caritate. Qui habent caritatem, nati sunt ex Deo ; qui non habent, non sunt nati ex Deo. Concilium eliam Tridentinum dum Sess. 14. cap. 4. ait, contritionem cari­ tate perfeclam hominem Deo reconciliare, priusquam sacramentum actu susci­ piatur, discrimen utriusque contritionis non ab intensione diversa actuum, sed a solis amborum rnotivis commonstrat. Prob. IU. Caritas habitualis, utcumque remissa, excludit peccatum mor­ tale; ergo etiam caritas aclualis. Consequent ia palet ex eo, quod minima caritas plus diligat Deum, quam cupiditas millia auri et argenti, ut inquit S. Thomas 3. p. q. 70. a. 4. Sicut enim quaecumque aversio a Deo ul fine ultimo, et conversio ad creaturam, etiam in gradu remisso, sufficit ad pec­ catum mortale el ad jacturam gratiæ sanctificantis; ita ct quilibet actus dilectionis Dei super omnia peccatum destruit, cui non ratione intensionis opponitur, sed ex natura sua. Quapropter Pits V. ct Gregorius NHL merito damnarunt Baii proposi­ tiones 31. 32. 66. elG8., queis doctor hic Lovaniensis statuit, quod caritas perfecta el sincera, caritas vera,contritio cum caritate perfecta possint extra casum necessitatis aut martyrii sine susceptione sacramenti esse absque re­ missione criminis. Atqui per caritatem perfectam Bains non intellexit inten­ sam caritatem, sed eam solum qua Deus propter se super omnia diligitur, hoc est, caritatem veram : neque enim negabat, caritatem intensam justificare V. 4d DE VIRTUTE P0EN1TENTÎÆ. extra casum necessitatis et susceptionem sacramenti. Ergo juxta montem Pontificum, caritas etiam minus intensa, modo vera adhuc, ad justifica­ tionem sufficit. ί jt m · ί, ? . ■.· π» : • l .1 44. Obj. I. Peccatum super omnia mala detestari est illud cum malis cæteris conferre : atqui hoc foret admodum periculosum, et dissuadendum infirmioribus; eo quod objectis praesentibus et corporeis facile moveamur; ergo non quælibet contritio perfecta detestatur peccatum super omnia mala. R. I). M. Peccatum super omnia mala detestari est illud conferre semper explicite et formaliler, expendendo mala cœtera singillatim, aut omnia con­ fuse, et ea prae peccato eligendo .V. est illud conferre saltem implicite et virtualité.!· cum malis cæteris C. Utique formalis comparatio est dissuadenda, ne malorum praesentium imaginatione viva nimium obversante terreantur imbecilli, et ad illa fugienda peccare malint. Quando autem detestamur Hfl peccatum ut summum malum, virtualis ad minimum instituitur compa­ ratio ; neque enim voluntas detestari potest peccatum tanquam malum gra­ vissimum , quin illud saltem obiter et implicite comparet cum malis cæteris, quæ peccati intuitu minus atrocia et enormia esse videntur. Modus vero ita detestandi ex perfectæ caritatis motivo habetur : sicut enim ex hoc Deus ut summum bonum, et consequenter super omnia amatur : ita ex eodem pec­ catum ut summum malum, utpote summo illi bono unice contrarium, aversamur ; ac vi hujus quidem actus voluntas ita disposita manet, ut malit quodvis malum ante pati, quam lethali culpa Deum offendere. Porro quamvis peccator ex animi perversitate bona praesentia et sensibilia quandoque virtualiter præferat omnibus bonis reliquis, ac ipsi quoque Deo, idque ob rationem valde vilem ; depravatio isthæc nihil sententiæ nostræ detrahit, sed eam contirmat amplius : inde enim palam fit, Deum amari nunquam posse ex præstantissimo puræ caritatis motivo, quin virtnaliter bonis omnibus anteferatur. Inst. 1. Contritio non potest peccatum detestari super omne malum Deo intrinsecum, quale esset perfectionis cujusdam divinæ destructio ; ergo non potest detestari peccatum super omne malum. R. .V. supp. Quod possit malum Deo intrinsecum dari, et comparatio de eo fieri : contritio ergo, cum sit actus proæreseos, non fertur, nisi in obje­ cta possibilia. Inst, 2. Si per contritionem perfectam detestamur peccatum super omne malum; ergo is, quem gravioris peccati pœnitet, ita est affectus, ut malit peccata leviora committere, quod perquam absurde dicitur, cum nullum peccatum sanæ electionis objectum sit. R. .Y. Illat. Pœnitens ex amore puro Dei detestatur peccatum secundum se super omnia physica mala, ct super omnes poenas sensus et damni, et comparatione saltem virtuali fertur in illa actu etiam prosecutivo eadem præ peccato eligendo, ac dicendo : malim omnia ista potius subire, quam peccando Deum offendere. E contra cum peccata prudenter appeti nequeant, in eorum nullum fertur actu prosecutivo, minus grave præ graviori eli­ gendo; sed tantum actu aversante magis abhorret graviora, quam minus gravia, cum peccata inter se mutuo comparantur : eo quod illa sint majus Dei dilecti malum. DE CONTRITIONE. 41 Obj. II. Peccator summe offendit Deum; ergo, cum contritio sit dispositio proxima ad gratiam, summa illius intensio requiritur. R. D. Ant. Peccator Deum summe offendit, considerata dignitate personce oiïcnsæ C. semper cum summo intensionis conatu N. Et quamvis hoc fecis­ set , tamen in dispositione ad gratiam similis intensio detestationis non exigeretur : nam cum minima gratia ad remissionem cujuscumque culpæ sufficiat, sufficiens quoque et proportionala gratiæ dispositio est dolor secun­ dum substantiam et essentiam summus, seu ex puræ caritatis motivo con­ ceptus; et consequenter erit etiam contritio ista culpæ proportionate. Inst, 1. Pœnitcns non potest Deo pro peccatis condignum reddere; ergo merito ab ipso exigitur quantum potest ex toto conatu sibi possibili. R. D. Cons. Exigitur quantum potest quoad dolorem ex sua substantia per­ fectissimum C. quantum potest quoad doloris ejusdem intensionem N. In­ tensio hæc summa accidentaria est : nec expediebat salutis viam adeo diffi­ cilem reddi. Inst. 2. Ignis licet in minimo gradu essentialiter perfectus, impar tamen est expellendo frigori; ergo etiam caritas non opponitur peccato, nec illud destruit ratione suæ essentiæ, sed ratione gradus duntaxat. R. /V. Cons. Actio physica calefaciendi et comburendi fit successive appli­ cando activa passivis : actio vero spiritualis caritatis et virtutum supernaluralium non est successiva, sed instantanea ac indivisibilis. Inst. 3. Quod movet ad appretiationem, movet quoque ad intensionem actus; ergo contritio non potest esse summa appretiative, et remissa inten­ sive; nam intensio doloris in voluntate sequitur magnitudinem doloris ex objecti aestimatione. R. N. Ant. Appretiatio oritur ex dignitate et præstahtia objecti : inten­ sio vero actus ex magna et vehementi applicatione facultatis ab objectum. Dictum autem est supra, vehementius appetitum nostrum moveri ab objectis sensibilibus, quæ nihilominus ob suam vilitatem honestis et præstantioribus objectis postponimus. Exemplum præbent nobis matres, quæ vehemenliore amore feruntur in filios parvulos, licet conservationem vitæ filiorum letate grandiorum præ ferant. 4G. Obj. III. S. Scriptura et Patres requirunt, ut magno conatu enita­ mur ad contritionem peccatis proportionatam : probant id testimonia art. 1. recitata. EtMichææ4. v. 40. Dole et satage quasi parturiens. Apoc. 3. v. 10. reprehenduntur tepidi : hi autem sunt qui remisse operantur. S. Cyprianus tract, de lapsis, ad finem (opp. p. 178. edit. Parisina. 1666. ) Quant magna, inquit, deliquimus; tam granditer defleamus. Alto vulneri diligens et longa medicina non desit : poenitentia crimine minor non sit. S. Cæsarius Arelatensis homil. 1. hæc, inquit, principalia mala ingenti rugitu et gemitu, ct fonte indigent lacrymorum, etc. In eumdem modum scribunt S. Ambrosius ad Virginem lapsam c. 8., et L. 2. de poenit. c. 10 , S. August, serin. 34. c. 12., S. Gregorius L. 4. Moral, c. 17., aliique, quorum sententiascoacervat Morinus. His accedit, quod Catechismus Concilii Tridenlini part. 2. de Poenit. n. 4G. ut doloris, inquit, acerbitas cum scelerum magnitudine aquari conferrique possit. Et S, Thomas in 4. d. 17. q. 2. a. 7. quæsliunc. 3. ait, dolo- •rt : dS 42 DE VIRTUTE I'flENITENTI.E, rem voluntatis adeo remissum osse posse, ul non suùïcial ad contritionem; ergo. R. V. Cons. 1°. S. Scriptura et Patres frequenter nos docent, quid Heri deceat : optanda nimirum est ct optima contritionis quoad gradus intonsa magnitudo; eaque laudatur in regibus Pavide et Manasse, uti in B. Petro aliisque pœnitenlibus. Nam cum Deus sit summo bonus ac diligendus, pec­ catum vero maxime detestabile, timeri nullus excessus debet aut in amore Dei, aut in odio peccati. 2°. Eadem S. Scriptura, Patres et Catecliismus laudatus indicant, qua ra­ tione peccatum summe appretiative detestari debeamus : ad hoc enim sæpo magnus conatus requiritur, ul inclinetur voluntas ad detestandum pecca­ tum , cujus amore tantopere prius exarserat. 3°. Idem Catechismus, Scriptura, et Patres loquuntur ut plurimum de remissione peccati quoad reatum : nam pœna temporalis post culpam con­ donatam residua non remittitur, nisi in hac vita numero et gravitati pecca­ torum satisfactio adæquetur. Quanquam quæ B. Cyprianus modo recitatus scribit, poenitentiam solemnem, quæ in Ecclesia fieri solebat, concernunt : graviter enim ibidem reprehendit illos, qui crimina sine delectu æqualiter puniebant. 4°. Liber ille ad Virginem lapsam non videtur S. Ambrosii, nam cap. illo 8. ad finem opp. p. 315. C. D.): inhære, inquit,pœnitentiæusque ad extremum vita, nec tibi praesumas ab humana die posse veniam dari : quia decipit te, qui hoc tibi polliceri voluerit. Quæ enim proprie in Dominum peccasti, ab ipso solo te convenit in die judicii exspectare remedium. Quæ quidem sen­ tentia Novalianum errorem continet, contra quem disputat S. Ambrosiis duobus libris de Poenitentia. Vide Bellarminum de Script. Eccles. 5°. In Apocalypsi non vocatur tepidus, qui remisse operatur, sed qui mala opera bonis admiscet; ac præsertiin qui cum fidem habeat, caritate caret, ul declaravit S. Thomas q. 3. de malo a. 13. ad 1. 6°. S. Thomas cum S. Bonaventura et aliis antiquis, tunc sohim, ait, con­ tritionem minus intensam non sufficere ad justificationem, cum destituitur intensione, ut ita dicam, essentiali, objectiva, seu, quod idem valet, appretialiva, quando non est verus et efficax Dei amor, nec inducit ad detestan­ dum peccatum super omnia. Nam ibidem manifeste pro nobis ita concludit: Quant umcumque sit parvus dolor, dummodo ad contritionis rationem suffi­ ciat , omnem culpam delet. Sed elB. Augustinus dum L. de Natura et Gratia c. 70. n. 8-4. ait: Caritas inchoata, justitia est : caritas provecta, provecta justitia est; caritas magna, magna justitia est; caritas perfecta, perfecta justitia est; vult solum, quod qui incipit habere caritatem, incipiat etiam juste vivere ; et crescente cari­ tate, justitia xitæ augeatur. Idem enim Augustinus caritati simpliciter tali peccatorum remissionem tribuit, ul tract. 5. in epist. Joan. n. 2. Per dile­ ctionem, inquit, peccata solvuntur. Et tract. 9. n. 9. Anima nostra fœda est [ter iniquitatem ; amando Deum pulchra efficitur. 47. Dico Ii. Detestatio peccati ex motivo caritatis concepta, ut sit contri­ tio perfecta, nulla eget certa temporis duratione. Prob. I. In S. Scriptura Deus pœnitenli justitiam et peccati remissionem de contritione. 43 promittit ratione conversionis suæ absque ulla mora temporis. Ezech. i8. v. 21. Si impius egerit pœnitenliam, etc. v. 27. Cum averterit se impius ab impietate sua... ipse animam suam vivificabit. Et c. 33. v. 12. In quacumque die. conversus fuerit ab impietate sua, etc. Perinde ac si diceret, eodem momento. Ex eisdem Prophet® locis argumentum petitur a contrario : Cum aver­ terit se justus a justitia sua, ct fecerit iniquitatem, morietur in eis. c. 18. v. 26. Justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit: c. 23. v. 12. Hoc est, consensus in peccatum mortale statim ac fit, est pec­ catum mortale, gratiam destruens ; ergo etiam actus contritionis statim ac fit, est vera et perfecta contritio seu ultima ad gratiam dispositio. Isai. 30. v. 15. dicitur : Cum ingemueris, tunc salvus eris. Et quamvis Vulgata latina, proprius ad Hebraicum textum accedens, habeat : Si rever­ tamini, et quiescatis, salvi eritis ; sanctus tamen Cyprianus epist. 8. et L. de lapsis circa finem, S. Chrysostomusorat, de S. Philogonio , aliique Patres Latini et Græci, priorem LXX. Interpretum lectionem tenentes, nullam ver® contritioni moram temporis statuunt, quo minus illico Dei gratiam obti­ neat, quemadmodum ex SS. Leonis et Chrysostomi testimoniis nuper intel­ leximus. Quibus accedunt Tertullianus L. de pœnit. c. 4., Hieronymus epist. 46. et 48., Pacianus epist. 3. ad Sympron., et C/Ei.estinus Papa epist. ad Episcopos provincial Viennensiset Narbonensis paucis omnia complectens, fera, inquit, ad Deum conversio... mente potius est œstimanda quam tem­ pore, propheta hoc taliter asserente : cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Ecce idem Isaiæ testimonium ex vetere Italica versione. prolatum , et sensum eumdem reddens. Eum nostra Vulgata v. 19. manifeste confirmat his verbis : Miserebitur tui ; ad vocem clamoris tui statim ut audierit, re­ spondebit tibi. In quam rem B. Augustinus Enchiridii c. 65. In actione pœnitentiæ inquit, non tam consideranda est mensura temporis, quam doloris. Nec tantum apud Isaiam conditionale illa dicuntur : sed etiam Zachariæl. v. 3., Jeremiæ 15. v. 19., Apocalypsis 3. v. 20. absoluta fit promissio : Con­ vertimini, et convertar; ergo hæc duo inseparabiliter sunt conjuncta, quia veritas conditional is postulat, ul posito antecedente, infallibililer ponatur consequens: atqui homo convertitur, cum primum peccata per contritionem detestatur ; ergo. Prob. II. Ratione. Actus pœnitentiæ, qui extra usum sacramenti, tan­ quam sufficiens dispositio ad remissionem peccatorum, habet gratiam infallibiliter conjunctam, est vera contritio : atqui omnis actus, qui ex sua essentia et motivo est perfecta conversio ad Deum, et aversio a peccato, ejusque detestatio super omnia , habet infallibililer ct sine mora adjunctam gratiam et peccatorum remissionem , ut testimonia hactenus allata osten­ dunt ; ergo omnis talis actus continuo est vera contritio. Conf. 1. Peccator lege naturali ct positiva tenetur aliquando Deum super omnia diligere, et ex caritatis hujus molivo peccata sua detestari : at enim certam temporis moram in continuando, aut repetendo hoc actu praescri­ ptam esse nullus docere potest. Conf. 2. Actus fidei et spei supernaturalis sunt veri ct perfecti actus virtutum theologicarum, licet non sint admodum intensi et vehementes. I 44 aut prolixi, dummodo ex motivo sibi proprio concipiantur; ergo etiam actus caritatis ex motivo proprio conceptus, vere erit actus virtutis theolo­ giae ; et detestatio peccati ex ejusdem motivo profecta , erit vera contritio, quin certa intensio, aut prolixitas ad pias hasce affectiones requiratur. Conf. 3. Posset homo in fine vitæ detestari peccatum ex motivo cari­ tatis perfect®, quin ei supersit tanta mora temporis, quantum Scotiis exigit, ut ille actus sit contritio ; adeoque peccator in eum posset statum redigi, in quo per verum ptenitenliæ actum peccati remissionem consequi non posset: consequens autem hoc damnatur ut erroneum a Gennadio Massiliensi, in libro de Ecclesiast. dogmalib. c. 80. (Patrolog. t. 58. p. 998. D. ). Idemque refert ex Concilio Moguntinocap. 2. Ivo in suo decreto . pari. 15. c. 32. 4.,·· 48. Obj. Actus contritionis est dispositio ad gratiam : atqui dispositio debet antecedere formam ; ergo contritio aliqua saltem temporis duratione eget. R. D. M. Contritio est dispositio ad gratiam qualiseumque .V. est dispositio ad gratiam perfecta et ultima C. Hujusmodi dispositio non antecedit formam tempore, sed natura. Nec paulo magis probat alterum Scoti argumentum , quod contritio dé­ licat perfici usque ad certam intensionem : nam pneterquam quod nulla certa ad actum contritionis requiritur intensio; ut ex hactenus dictis palam fit : intensio ista si requireretur, posset in instanti perfici in actu imma­ nente, ut in qualibet forma, quæ sine resistentia contrarii producitur. Ex his quæ hucusque disputavimus ■. hi; CONTiunoxE, de virtute poenitentia, 49. Colliges 1°. Contritione nos magis detestari peccata graviora quam leviora : in peccatis enim gravioribus magis apparet ratio motiva, puta malum Dei; unde majus odium et dolorem ac detestationem in nobis exci­ tant. 2°. Propria item peccata magis detestamur, quam aliena : nam quia cui­ vis homini speciatim injunctum sit, Deum ex toto corde amare, amori huic peccata propria vel maxime adversantur. Quam ob rem magis aversamur peccatum veniale a nobis commissum vel committendum, quam peccatum originale : per peccatum enim veniale homo actu proprio facit, ut Deo nonnihil displiceat, eique mali aliquid inferat; cum c contra originali pec­ cato incurrat tantum et patiatur malum, nec se ipsum a Deo avertat, sed ipse voluntate aliena avertatur a Deo. Hinc etiam magis detestandum pecca­ tum nostrum veniale actuale, quam mortale habituale : per hoc enim tole­ ramus malum a Deo nobis illatum ; cum e contra per illud novum Deo malum inferamus. Nec refert, quod peccata aliena gravia sint majores Dei offensæ, quam nostra levia : ordinata enim erga Deum caritas praecipit, ut, antequam de aliis cogitemus, ipsi prius maximum illud præceptum implere satagamus; præsertim negativum, magis absolutum a tempore, loco, aliisqnc circum­ stantiis, ut ne quid adversus Deum committamus. Quapropter licet S. Thomas recte probet, B. Virginem Mariam in utero matris sanetificatam fuisse, quia majus est privilegium, immunem a peccato originali esse, quam a peccato veniali : oh hoc tamen privilegium non oportebat ut eadem B. Virgo minus 45 detestaretur, voluntate propria vel tantisper averti a Deo per peccatum veniale, quam aliena voluntate per originale peccatum, quod nobis tan­ tum est proprium moraliler : caritas enim non tam commoda propria, quam Dei bonum intendit. 3°. In contritione excedi dupliciter potest, sed tantum per accidens. Ac primo quidem quando quis falso sibi persuadet, peccatum tam grande malum esse, ut ejus remissionem obtinere nequeat. Hunc nirnium dolorem antevertit Apostolus 2. Cor. 2. v. 7. scribens : Ne forte abundantiori tri­ stitia absorbeatur qui ejusmodi est. Quanquam actus ex errore illo profectus poenitentia proprie dici non possit. Allero modo exceditur, si ex nimio voluntatis conatu valetudo graviter lædalur. Ubi Richardo, in 4. d. 17. a. 1. q. 8. dicenti , non teneri pœnitcnlern ad capitis contentionem remittendam, si noxia prævisa non fuerit, assentiri non possumus. Sufficit enim damnum prævisum fuisse : quiapræceplo naturali tenemur ita moderari nostro fervori, ut ne quid gravioris detrimenti salus corporis patiatur ; maxime quando id ad animæ salutem opus non est, ut in casu praesenti accidit. Atque ideo sapienter Chrysostomus hom. 4. in 2. ad Corinth., ct ad naturam et ad conditionem peccatorum pœnitentiæ labores monet esse temperandos. | •H' < ' ARTICULUS 111. Λ ■* ·· « AN AD CONTRITIONEM PERFECTAM STATIM REMITTANTUR PECCATA? Nota 1. Lutherus tradidit, neminem per contritionem Deo reconciliari, sive ante sacramenti Pœnitentiæ susceptionem, sive in ipso sacramento Pœnitentiæ : nam in assertione articuli 6. ex sermone de Poenitentia, ego, inquit, peccatum assero, quidquid ante gratiam fit in homine, tantum abest, ut preeparet ad gratiam. Ait autem, contritionem esse effectum justi­ ficationis, quæ prius habita sit per fidem, qua certo sibi persuadet, remissa sibi per Christum esse peccata. Nota II. Ex Catholicis vero Theologis Baius, Jansenius, Eslius, Gaspar Juenin, aliique Novatores appellant caritatem imperfectam, si quis actu remisso Deum propter se ac super omnia diligat, neque putant contritio­ nem ex caritate hac imperfecta conceptam sufficere ad remissionem pecca­ torum ante susceptum Pœnitentiæ aut Baptismi sacramentum, nisi in casu necessitatis : sed opus esse contritione perfecta, hoc est, ca quæ ex cari­ tate Dei admodum intensa proficiscatur. 30. Dico. Qualiseumque contritio, quæ propter Deum super omnia dile­ ctum concipitur, continuo justificat pœnitentes, etiam ante usum sacra­ menti, llæc est communis sententia Doctorum Catholicorum, qui contrariam opinionem gravissimis censuris proscribunt. Prob. S. Scriptura simpliciter promittit gratiam Dei, et justificationem puræ caritati Dei, et peccatoribus vere ad Deurn ex toto corde conversi», ut constat ex testimoniis art. proxime præcedenle adductis : atqui contritio quæ'is propter Deum super omnia propter se delicium, est pura Dei caritas *p ^^71 f i I { ·■·-? ■HM······· de coNTiiiTioxli. 46 ■N·. <2 bE VIRTUTE 1’OENITEXTI.E. ct vera conversio ad Deum ex toto corde, sive intensa sive remissa fuerit; ergo illico ante usum sacramenti justificat. Conf. 1. In vetere Testamento contritioni ex pura Dei caritate profecta veniam cl gratiam continuo concedendam Deus pollicitus est, atque etiam impendit; ut Scriptura et Patres nuper recitati docent : quibus accedit S. Fulgextius, qui L. 1. de Remissione peccat, c. 12. (Patrol, t. 65.369. B.) Quia, inquit, ingemuit David, ex toto corde conversus, continuo salvus est factus, atque ita in eo completum est quod per prophetam prcecipilur : si conversus fueris et ingemueris, salvus eris. Cur ergo non idem accidat iu legeEvangelica, ubi largior Dei gratia ex fontibus Salvatoris manat? Id quod exemplum latronis pœnitentis declarat, qui eodem temporis momento veniam peccatorum a Christo impetravit, quo ad eum se convertit Lue. 23. v. 44. Conf. 2. Ex damnatione propositionum Baianarum supra memorata. Ubi adversarii gratis causantur, tres primas proscribi intellectas de cari­ tate habituali : quartam autem, quia videtur significare, nullam con­ tritionem extra casum sacramenti aut necessitatis justificare; nam proposi­ tiones illæ damnantur in sensu a Baio intento, hoc est, in ejus scriptis expresso , in quibus manifeste agit de caritate actuali; et propositione 31. ait : Caritas, quæ excorde puro est; habitus autem non est ex corde, sed in corde. I His accedit judicium S. Facultatis Parisiensis, quæ ab Episcopis Belgii commolis hac doclrinæ novitate consulta, an. 1560. 7. Junii plures propo­ sitiones censura confixit, inter quas hæc erat decima. Humo existens in pec­ cato mortali, potest habere veram caritatem; ct caritas etiam perfecta potest consistere cum reatu œternœ damnationis. Hcec propositio, ait censura, est hceretica. Undecima vero hujus tenoris : Per contritionem, non adhibito realiter sacramento Baptismi aut Pœnitentiœ, non dimittitur peccatum extra casum martyrii aut necessitatis, hac censura notatur : Quæ propositio est hœretica et schismalica. 9 51. Obj. I. Si contritio ante susceptionem sacramenti stalim justificet; ergo gratis ait Christus, Joan. 20. v, 23. Quorum remiseritis peccata, remit­ tuntur eis; ergo frustra Patres dicunt, quod sententia Petri pneccdat sen­ tentiam cœli ; ergo injuste damnarunt Ptus V. et Gregorius XIII. dicentes, non justificari pœnitentem ministerio sacerdotum : et Augustinus epist. 180. (ai. 228.) ad Honorat, falso docet, ministerium sacerdotum esse ad salutem necessarium : perire eos, qui de hoc seculo exeunt vel non regenerati, vel ligati : et dum tract. 13. in Joan. n. 7. ait : quantumcumque catechumenus proficiat, adhuc sarcinam suæ iniquitatis portat, non illi dimittitur, nisi cum venerit ad baptismum. Id quod etiam habet Ambrosius L. de iis qui ini­ tiantur, c. 4. n. 19. (al. de mysteriis, p. 330. B. ). R. 1°. Sequelas istas omnes etiam recidere in sententiam adversariorum, qui putant, caritate valde intensa remitti peccata extra sacramentorum usum , aut casum martyrii, vel necessitatis. R. 2". .V. has seqq. Vere a sacerdotibus absolvuntur, aut baptismi sacra­ mento expiantur, qui tantum attriti ad sacramenta ista accedunt. Quare necessarium est sacerdotum ministerium , et qui decedunt non regenerati, aut eliamnum ligati pereunt, ob culpabilem horum mvstcrioruni neglc- 47 cluni. Quare etiam Petri sententia præit sententiam cœli : ideo ônim Deus absolvit, quia minister absolvit, et non vicissim. R. 3°. D. easd. seqq. Si contritio ante sacramentum justificet absolute ac citra votum et onus suscipiendi sacramenta , sequuntur hæc absurda Tran­ seat, ob modo dicta. Si justificet condilionate, cum voluntate suscipiendi luee sacramenta, etc. N. Nimirum contritus justificatur quatenus adjunctum habet votum, saltem implicitum , sacramenti. Quod si deinde data occa­ sione, votum istud explere culpabiliter neglexerit, ob novam culpam peri­ bit, etsi regeneratus. Dixi culpabiliter ; nam sacerdos non babet facultatem negandi pro sua libidine solutionem aut regenerationem postulantibus. Quod si contrito id officii negaret, non ideo ille peribit ; sed sua caritate et pœnitentia regenerabitur , aut solvetur. Inst. Falsum fuisset Christi effatum cum tempore praesente prolatum, cum Luc. 7. v. 47. ait : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit mullum, si ipsa dilectio jam antea mulieris peccata absterserat. R. .V. Illat. Alias postea eidem mulieri v. 48. falso dixisset : Bemittuntui' tibi peccata. Habuit ergo se illa Christi enuntiatio sicut declaratio illa Mare. 5. v. 34. mulieris jam prius sanatæ facta : Esto sana a plaga tua. Vere enim exprimuntur tempore praësenti, quæ paulo ante gerebantur, eo quod moraliler adhuc præsentia censeantur. Sed et Christus publica illa testifica­ tione quasi ratam voluit esse sententiam priorem, afilictamque mulierem solari, et docere præsentes perfeelæ pœuitentiæ pretium. Qua ratione expli­ cantur, quæ de eadem muliere scripserunt B. Augustinus et Patres alii : Accessit immunda, scilicet ante dilectionem , ut rediret munda, post poeni­ tentiam et dilectionem. Ubi caritas remissionem peccatorum non præit tem­ pore, sed natura, sicut quælibet ultima dispositio , quæ cum forma simul tempore existit. 52. Obj. IL Saulus per poenitentiam jam perfecte erat conversus ad Deum, et impositione manuum Ananiæ acceperat Spiritum sanctum Act. 9. v. 5.6.9.11. 17. ei tamen Ananias ait : Exsurge, et baptizare, et ablue pec­ cata tua. Act. 22. v. 16. Cornelius item et ejus amici, licet Spiritus sanctus super cos ceciderit, jussi sunt a 13. Petro baptizari ; ergo hisce non remit­ tebantur peccata , nisi per sacramentum baptismi. R. .V. Cons. Ananias Paulum ad baptismum hortabatur, tum quod inter­ nam ejus dispositionem ignoraret; tum quod sciret, ipsum non fuissejustificatum, nisi cum obligatione suscipiendi baptismum. Caritas enim, qua contritio perficitur, mandatorum divinorum observationem urget, adeoque votum sacramentorum praeceptorum comprehendit, ut ex Sess. 14. cap. 4. Concilii Tridentini novimus. Neque sacramentum baptismi Saulo et Corne­ lio erat supervacaneum : nam et gratiam prius acceptam adauxit, et tanqnam symbolum externum ambos Ecclesiæ Christi et fidelium cætcrorum cœtui inseruit. Quam oh causam B. Augustinus L. 4. de Baptismo contra Donat, c. 21. n. 28. Ne secura, inquit, esset justitia cathecumeni, dictum est : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum. Bursus ne percepto baptismo secura esset iniquitas baptizatorum, dictum est : Nisi abundaverit justitia vestra, etc. Inst. I. Idem S. Augustinus L. 1. de diversis qq. ad Simplicianuin q. 2. • « 48 T ···" DE VIRTUTE POEXITEXTI.E. n. 2. scribit, in Cornelio veram fuisse caritatem, nec tamen illum justifi­ catum fuisse antequam baptismum susceperat. Quod etiam ibidem de catechumenis asserit, uti et tract. 4. et 13. in Joan, et L. 4. de Bapt. contra Donat, c. 21. ergo. R. .V. Jnt. S. Doctor ait illos sine baptismo non assecuturos salutem, non quod per pœnitentiam peccata non fuerint ipsis remissa, sed quod bapti­ smum divinitus præceptum neglexerint : Siquidem non solum concipi, sed etiam nasci opus est, ut ad vitam perveniatur veternam, inquit ead. q. 2. De Cornelio quidem L. 4. de baptismo contra Donat, c. 21. n. 28. Si, inquit, Cornelius etiam Spiritu sancto jam accepto, baptizari noluisset, contempti tanti sacramenti reus fieret. Et c. 25. n. 32. dc catechumenis universim : Neque enim, inquit, ullo modo dicenda est conversio cordis ad Deum, cum Dei sacramentum contemnitur. Cæterum perquam probabile est, veterum quosdam, inter quos S. Gregorius Nazianzenus orat. 40. in S. Bapt., Gennadius L. de dogmat. Eccl., S. Fulgentius epist. 12. ad Feriandum diaconum, tam austeros baptismi propugnatores fuisse, ut ejus vices ne in necessitate quidem per pœnitentiam caritate perfectam suppleri posse contenderent. Inst. 2. Concilium Tridentinum Sess. 13. c. 7. prohibet peccatores absque sacramento Pœnitentiæ ad Eucharistiam accedere, quantumvis sibi contriti videantur. Et Sess. 6. c. 6. inter dispositiones eorum, qui ad Baptismum, et consequenter etiam ad Pœnitenliæ sacramentum accedunt, exigit, ut Deum tanquam omnis justitiæ fontem diligere incipiant. Ergo ex mente Concilii contritio non videtur ante horum sacramentorum usum justificare. R. .V. Cons. 1°. Ad sacram synaxin accessuris, aut etiam sacerdotibus sacrificaturis, si peccati conscii fuerint, pracipit Concilium, ut se sacra confessione ante probent, ob sacramenti Eucharistiæ reverentiam ; cum nemo de sua contritione certus sit, et facilior ad justificationem via sit per Pœnitenliæ sacramentum. 2°. Inter dispositiones ad Baptismi gratiam, Sess. G., recenset tantum caritatem inchoatam, ut verba Concilii indicant : nam Sess. 14. c. 4. eadem Synodus docet, contritionem caritate perfectam hominem Deo reconciliare, priusquam sacramentum recipiatur. Inst. 3. Dum intellectus scientia perfectus dicitur, non intelligitur scientia qualiscumque, sed excellens; ergo Concilium Tridentinum commendans contritionem caritate perfectam, valde intensam prædicat. R. A’. Cons. Concilium ideo contritionem dicit perfectam caritate, quia caritatis puræ motivum perfectius est motivis omnibus virtutum reliqua­ rum, ex quibus attritio concipitur, ut ex eodem cap. 4. Sess. 14. legere est. Quæstio alia adbuc moveri solet. Utrum per poenitentiam peccatum unum sine alio remitti possit? Repugnare hoc docet S. Thomas q. 86. a. 3. tam ex parte actus pœnitentiæ, quam cx parte gratiæ. Et contritionis quidem actus, cum ex universali suo motivo peccata omnia detesletur, necessario expellet omnia, si vel ab unico abhorruerit. Ex parte vero altera constat, nullum peccatum remitti sine regeneratione ct renovatione per gratiam, ac sine nova admissione pœnitentis ad jus hæredilatis et gloriæ æternæ capiendæ : at gratia, qua renovamur, ct in filios atque hæredes regeneramur, ex æquo peccatis omnibus adversatur; igitur omnia simul eliminat, secundum illud Apostoli Roib. 8. v. 1. Aihil damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu, / - 4« · · - · »i bi·; cox (nu ioxe ARTICULUS IV QUOMODO COXTIUTÏO PECCATUM EXPELLAT 53. Nota /. Forma vetus expelli formaliter dicitur a forma liova quod luce cum illa componi in eodem subjecto nequeat causa autem formain novam producens, aut in subjectum inducens, d icitur efficienter ■expellere formam veterem. Ha calor superveniens subjecto frigido, frigus expellitformaliter; ignis vero efficiens causa caloris, idem frigus efficienter expellere dicitur. Nola H. Gabriel Vasquez el nonnulli alii tradunt, contritionem, licet sola iion sit sufficiens seu lota formalis causa remissionis peccati , esse tamen partialem, quia ex illa et habituali gratia consurgit integra el pro· porlionala forma excludens peccatum. Opinionem istam laudant Solus uter­ que, etSuarcsio probabilis videtur ; nihilominus ipse cum pluribus aliis contritionem vult esse dispositionem ad remissionem peccati, atque insuper ad genus causæ efficientis illam reducit, eo quod impetret gratiam incom* possibilem cum peccato. Nota III. E diverso Lutherus in assertione art. 12. ait, fidem justificare, etiamsi per impossibile homo non esset contritus. Volo, inquit, eam, sed dico, non operari justificationem aut remissionem peccatorum : fuies enim in verbum Dei justifica! et purgat. Eodem modo Calvinus L. 3. Inst. c. 4. §.3. ait, remissionem peccatorum non fieri sine poenitentia, sed hanc illius non esse causam. Huic errori consentiens Kemnitius 2. part. Exa­ minis p. 960. ait : Catholici impetrationem veniœ et reconciliationem cum Deo manifeste tribuunt actui seu, operi contritionis noslrœ : et quidem ante absolutionem... Quid vero aliud est hoc, quam reconciliationem cum Deo et remissionem peccatorum adimere Evangelio el fidei, imo gratuita mise­ ricordia Dei et merito Christi : et transferre illam in merita nostrorum operum ? 54. Dico I. Peccatum lethale non expellitur formaliter per contritionem. Prob. I. Quod tantum disponit et præparat ad justificationem, eamque impetrat, uon potest esse forma justificans : dispositiones enim ad formam nequeunt esse ipsa forma , et impetrare est officium causæ moraliter effi­ cientis. Atqui contritio ad justificationem tantum disponit et præparat, eamque impetrat; ergo non est ejus forma ne partialis quidem. Min. liquet ex Concilio Tridentino Sess. 6. ; postquam enim cap. 6. inter actus varios ad justificationem disponentes recensuisset etiam dilectionem Dei, cap. 7. ita prosequitur : Hanc dispositionem seu præparat ionem justificatio ipsa consequitur. Et Sess. 14. cap. 4. Fuit, inquit, quovis tempore ad impetran­ dam veniam peccatorum contritionis motus necessarius, ct in homine post baptismum lapso ita demum præparat ad remissionem peccatorum, etc. Deinde ex S. Scriptura novimus, justificationem et remissionem peccato­ rum promitti pœnitentiæ ex toto corde actæ ; ergo poenitentia ista est id, quo impetratur justificatio, et consequenter hac prior, ct ab hac distincta, Præterea contritio a S. Scriptura ct Patribus dicitur actus hominis ad 50 DE VIRTUTE l’OENITENTlÆ. Deum se convertentis; justificatio vero actus Dei convertentis se ad homi­ nem : atqui hi duo actus diversi sunt. Prob. H. A Concilio Trident. eadem Sess. (>. cap. 7. unica formalis causa justificationis dicitur esse gratia et caritas, quæ diffunditur in cordibus eorum, qui justificantur, atque ipsis inhærct ut forma permanens; ergo justificationis causa partialis nequit esse contritio. quæ nec diffunditur in corde, neque inhieret,est enim actus transiens. Pono ibidem dicimur justitiam recipere in nobis secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem : atqui pro majore vel minore contritione, major etiam minorve obvenit nobis remissio et justificatio, ul Christus Luc. 7. v. 17. docet ; ergo contritio est mera dispositio ad peccato­ rum remissionem ct ad justificationem. Conf. Cum in sacramentis ex opere operato justificantur parvuli, ct adulti contritione imperfecta tantum dispositi, justificatio istorum est for­ malis effectus solius gratiæ sanctificantis ; ergo idem habitus gratiæ solus erit forma justitiæ ex opere operato acceptæ. Quapropter etiam S. Thomas q. 86. et 1. 2. q. 113. et in 4. d. 17. ubi ex professo de hoc disputat, nun­ quam tribuit pœnitentiæ hanc causalitatem. Et q. 28. de Veritate, a. 8. excludit omnem aliam. præter dispositivam. 35. Dico II. Contritio non tantum est dispositio, sed etiam se habet ut causa moraliter efficiens remissionem peccatorum. Prob. I. S. Scriptura pœnitenli el ejus pœnitentiæ peccatorum remissio­ nem et justificationem adseribit tanquarn effectum. Ezech. 18. v. 27. Cum averterit se impius ab impietate sua... ipse animam suam vivificabit. El paulo inferius : Convertimini et agite poenitentiam... projicite a vobis omnes prœcaricationes vestras, et facite vobis cor novum. Quæ quidem omnia actionem peccatoris indicant, qui, a Dei gratia excitatus et adjutus, se avertit, se convertit, agit poenitentiam, facit sibi cor novum, animam suam ipse vivificat. Jonæ 3. v. 10. Vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est, etc. Ubi conversioni Ninivitarum tanquarn causæ tribuitur venia. De quibus S. Augustinus in Ps. 50. Poenitentiam, inquit, egerunt, ct certam misericordiam meruerunt. El S. Gregorius L. 3. c. 4. in L. 1. Regum: Poenitentia omnipotentis Dei misericordiam facile meruerunt. Ps. 50. v. 10. dicitur sacrificium Deo spiritus contribulatus : sacrificio autem placatur Deus, et gratia impetratur, et ideo mox subjungitur : Cor contritum ct humiliatum Deus non despicies. Dan. 1. v. 2-1. Peccata tua eleemosynis redime. Tob. 12. v. 0. Eleemosyna a morte liberat, purgat peccata , et facit invenire misericordiam et vitam atemam. Ex persona autem Nabuchodonosoris, cui Daniel consilium illud dederat, ct ex verbis Angeli intelligimus, hos effectus tribui eleemosynis peccatorum, in quantum sunt actus vere pœnitentium et contritorum. Quam rationem etiam reddit Christus Luc. 7. v. 17. insignem mulieri pecca­ torum veniam fieri prædicans, quia dilexil multum. Prob. II. Explicantur ista testimoniis Patrum. Tertullianus L. 4. contra Maicionem (opp. p. 120. D. edit. Paris. 1073. ) scribit, Achab, reum idolo- DE COMRIlioNE i tatriiv ct sanguinis , veniam meruisse, pœnitentiæ nomine. Et L. de pœnitenl. (p. 127. A.) Poenitentia, inquit, Dominus mitigatur. Origenes ho­ mil. II. in cap. 20. Levit, (opp. t. 2. p. 248. D. ) Purgatio, inquit, peccati non per corporale supplicium constat, sed per poenitentiam : quam utrum quis digne gerat, ul mereri pro ea veniam possit, videto. A S. Cypriano L. de lapsis (ad finem), pœnitentia dicitur medicina peccati, perquam Deus placatur; nec jam solum Dei veniam merebitur, sed coronam. El de S. Petro S. Rasilius serin. de pœnil. (opp. t. 2. p. 607. A.). Flexerunt, inquit-, lacrymœ eum, qui nostri misertus est. S. Ambrosius L. 10. in Lucam , in illud Luc. 22. v. 61. (opp. t. 1. p. 1523. A.). Dominus respexit Petrum, etc. Lacrymœ, inquit, veniam non postulant, et merentur. Et L. 2. de Pœnit. c. 3. (opp. t. 2. p. 420. A.) Tam cito, inquit, veniam meretur, sci­ licet filius prodigus. El præfat. in Ps. 37. (opp. t. 1. p. 815. B.) dc Davidc ait : Solvens pretium lacry marum pro redemptione peccati. S. Hieronymus L. 2. contra Pelagian, n. 11. Qui peccata simpliciter confitentur, merentur humilitate clementiam Salvatoris. S. Joan. Curysostomus L. 2. de Compun­ ctione cordis (opp. t 1. p. 141; A. B. ), cordis compunctionem vocat ignem, qui humanam omnem infirmitatem solet absumere. S. Augustinus epist. 54. ad Macedonium (al. 153. c. 3. n. 6.). Ul poenitentia placare possint , quem peccando contempserant. Igitur, cum abluere, purgare, Deum placare, mereri, pretium exhibere, efficientiam quamdam significent, contritio, ex Patrum doctrina , estquædam causa efficiens remissionem peccatorum. Prob. III. Concilium Tridentinum Sess. 6. cap. 6. actum pœnitentiæ inter dispositiones ad justificationem numerat : dispositio autem in tali casu non solum tenet se ex parte maferiæ , sed etiam exparte agentis seu pernitentis; ergo idem pœnitens gratia Dei adjutus active concurrit ad justificationem. Deinde idem Cone. Tridentinum Sess. 14. c. 4. docet, contritionem omni tempore necessariam fuisse ad veniam impetrandam : quam doctrinam hausit cxS. Scriptura, ubi spiritus contribulatus sacrificio comparatur,pec­ cata dicuntur redimi , purgari, exlingui per poenitentiam. Atqui hæc omnia vim quamdam causæ efficientis significant. Quapropter B. Tuomas q. 85. a. 2. ad 3. Poenitentia, inquit, expellit omne peccatum effective : in quan­ tum operatur ad destructionem peccati , prout est remissibile ex divina gratia homine coopérante. Et cum Magistro in 2. d. 27. q. 4. ad 4. docet, per contri­ tionem nos peccatorum remissionem et justificationem de congruo mereri : quod idem dist. 28. S. Bonavcnlura,Scotus, Durandus, Gabriel,el in I. d. 41. a. 2. ad 5. Albertus M. el ex recentioribus Suarez disp. 8. sect. Βι η. 14. elquam plurimi alii tuentur ; obnitente Capreolo in 2. d. 40. q. un. et Dorn. Soto L. 2. de nat. et grat. c. 4. qui poenitentiam, uti et actum fidei et dilectionis, volunt tantum esse dispositiones ad peccati remissionem et ad justitiam. 56. Obj. I. coni. •I*m. conci. Jdxta Synodum Tridentinam Sess. 6. cap. 7. justificatio est sanctificatio et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem graliæ et donorum; in illo autem verbo, voluntariam, actus contritionis includi videtur ; ergo hic saltem ex parte est forma sanctifica­ tionis et renovationis. R. Explic. Cone. Trid. Justificatio est sanctificatio per voluntariam r 4, 52 DE VIRTUTE 1‘UtNII EN1 I.E. DE CONTRITIONE. r?A » L f*- :r' r •J rj fi 5 ;· susceptionem gratiæ, ita ut voluntaria hæc susceptio indicet causalilatem formalem in actu .V. ut significet dispositionem requisitam in adbitis, quod nimirum Suæ justificationi consentiant C. Doctrina ista Patrum cohærct cum iis, quæ cap. 5. dixerant : adultos ad sui conversionem divinitus exci­ tatos et adjutos, ad suam ipsorum justificationem eidem gratia Ubere assent tendo ct cooperando disponi; ita ut tangente Deo cor hominis per Spiritus sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam recipiens, etc. Et cap. G. idem Concilium ait, disponi eos ad justitiam, dum excitati divina gratia et adjuti, libere moventur in Deum, credentes, timentes, sperantes, diligentes, pernitentes, etc.; quæ infra can. 4. repe­ tuntur. Agit scilicet Concilium contra errorem Lutheri, qui in digressione libri, Operationes m Psalmos inscripti, error, inquit, est, quod liberum arbitrium habeat aliquam activitatem in bono opere, quando dc interno opere loquimur. Tum addit : Velle illud, quod credere, sperare, diligere diximus... semper est passio. Ut in luto, quando forma ei affingitur, mera passio est. Adducit autem testimonium Jerem. 18. v. G. Ecce sicut lutum in manu figuli, sic cos in manu mea. Calvinus item L. 2. Instil, c. 3. §. 7. el II. cl L. 3. §. 6. contra Pighiuin, et in AntidotoSess. 6. Cone. Trident, et Kemnitius ad eamdem Sess. 6. aliique hæretici docent, voluntatem nostram in bonis operibus sic agi a Deo, ut non possit non agere, et quamvis ipsa producat actum, concurrere tamen tantum ut merum instrumentum Dei naturale, non vero ut causam liberam et dominam sui actus. Inst. Concilium Trident. nomine dispositionis, Sess. 6. cap. G. et alibi, intelligit tantum caritatem inchoatam ct imperfectam, quæ in sacramento ad accipiendam gratiam disponit. R. N. Assertum. Sess. 14. c. 4. dum ait, modum hunc contritionis quovis tempore ad impetrandam veniam peccatorum necessarium fuisse, procul dubio de contritione perfecta loquitur, ac statim subjungit, contritionem istam præparare ad remissionem peccatorum : igitur peccatorum remissio non est effectus formalis contritionis ; actus enim non impetrat effectum suum formalem, sed per sese confert illum. X polest, a contritione maculam hanc expelli dispositive : eadem enim forma non potest respectu sui esse dispositio; ergo contritio saltem partialiter in genere causæ formalis concurrit ad remissionem peccati et ad justificationem. R. D. probat. Assumpt. Conversio ad Deum per contritionem est forma aversioni repugnans prout hæc est actus et spectatur in ratione liberi C. repugnans aversioni prout htec est proprie peccatum habituale, et residua in peccatore macula, injuria, et offensa Dei Ar. et eodem modo distincta consecutione prima, alleram absolute nego. Remissio peccati non potest esse actus peccatoris offendentis. In macula enim peccati duo spectantur, alte­ rum physicum, quod privatio gratiæ est ; alterum morale, seu respectus ad peccatum præteritum , quod moralitcr permanet, donec remittatur : cujus remissionis tantum impetratio, exoratio, et qualecumque meritum est pœ­ nitentiæ actus. Inst. 2. Per amorem homo formaliter adaequatur primæ regulæ ; ergo per ilium est formaliter justus et sanctus. R. D. Ant. Adaequatur formaliter primæ regulæ adæquatione actuali et quoad actum praesentem C. adæquatione habituali, et quoad effectus ab actu praeterito relictos ;Y. Licet caritas formaliter tollat aversionem actua­ lem, non tamen tollit aversionem habitualem, qua homo ob actum peccati præteriti caret habitu gratiæ et caritatis, Deoque invisus est. Nec enim amor quo homo in Deum fertur, est amor , quo Dens hominem vicissim com­ plectitur, sed tantum ad hunc dispositio est et impetratio. 58. Obj. cont. 2ain. conci. Si contritio efficit, et meretur justificationem; ergo non justificamur gratis, contra quod S. Paulus Rom. 3. v. 24. docet. R. D. seq. Si contritio ex merito condigno efficit justificationem, non justificamur gratis T. si contritio efficit justificationem ex merito congruo, non justificamur gratis ïV. In peccato est macula, injuria, offensa. Macula est aversio a Deo, et privatio gratiæ : converti autem ad Deum non possu­ mus sine præveniente et adjuvante Dei gralia. At licet cum gratiæ auxilio ad Deum convertamur, hæc tamen conversio pro injuria non satisfacit; igitur nec offensam tollit, nec infusionem gratiæ meretur. Sicut ergo ma­ culae prioris abstersio a Dei gratia pendet : ita et injuriæ remissio ct con­ donatio offensæ ; neque enim effectus isti actui contritionis ex justitia debenlur, eo quod hæc justificationem præccdat, quam meritum condignum et simpliciter tale demum subsequitur, ut scribit B. Augustinus in Psalm. 110. L. dc fide et operib. c. 14. et alias. Hinc Tridentinurn Sess. G. cap. 8. tradit hominem justificari gratis : meritum enim ex justitia opponitur gratiæ, non autem meritum de congruo, quod non in justitia, sed in liberalitate fundatur. 57. Obj. 7/. Peccatum includit actum vel moralem habitudinem ad illum; ergo formalis causa expellens illud, debet actum oppositum , id est, actum pœnitentiæ includere. R. N. Cons. In peccato habituali, ut diximus, est macula, offensa , inju­ ria, reatus. Macula prout est privatio gratiæ, non nisi per formam istam realem tolli potest. Quia autem actus pœnitentiæ non est tam efficax ad reparandam injuriam satisfaciendo, sicut fuit peccatum ad offendendum Deum, propter dignitatem personæ offensæ; ideo necesse est, ut Deus offensam et injuriam gratis remittat ; ergo nihil in peccato habituali restat, quod per actum pœnitentiæ formaliter possit expelli. Inst. I. Dictum est supra num. 14. a malitia actus peccati duplicem in anima relinqui maculam, quarum prior sil privatio nitoris naturalis animæ, adhuc aversæ a Deo ob peccatum nondum retractatum. Atqui ma­ cula ista formaliter tollitur per contritionis actum ; sicut enim albedo et nigredo sunt forrnæ repugnantes, ita aversio et conversio; per contritionem autem convertimur ad Deum; ergo non manemus ab eo aversi. Neque dici ■ 53 ARTICULUS V. QUOMODO PECCATA VENIALIA PER POENITENTIAM TOLLANTUR? 59. Dico I. Perfecta contritio sola cx opere operantis tollit omnia peccata venialia, ad quæ cx motivo suo saltem virtualiter extenditur. Prob, Γ, pars, quæ est communis omnium. Si contritio perfecta tollit ύ: : 9 DE CONTRITIONE. de vn.Ti TR γλ-χιτεντ» e. omnia mortalia, ad quæ ex molivo suo virtualité!’ extenditur, quanto magis delebit venialia. fini», etiam 2*. pars, quod peccata venialia extra usum sacramenti non tollantur contritione imperfecta, ant actibus virtutum aliarum. Si attritio ex se sufficit ad tollenda venialia; ergo hæc nunquam remittuntur per sacramenta pœnitentiæ, baptismi aut unctionis exlremæ; quia horum usum dignum semper anteit attritio; ergo sacramentum pœnitentiæ ne secundario quidem institutum esset propter remissionem peccatorum venia­ lium. cum hæc esset effectus, quem præsumit semper prius acquisitum: quod videtur repugnare Concilio Tridentino Sess. 14. cap. 5. Deinde inutilis esset confessio venialium peccatorum : neque enim certior sum de veritate sacramenti, quam de conceptae attritionis veritate sum certus. Praeterea absurdum omnino videtur osse, quod a Deo medicina fuerit instituta,quæ supponit semper ante sui usum morbum jam sanatum. Denique sicut attritio venialium opponitur peccatis venialibus , ita retra­ ctatio mortalium mortalibus; ergo si illa delet venialia, etiam hæc delebit mortalia. Sicut ergo attritioni de mortalibus, horum remissio non est pro­ missa : ita neque attritioni de venialibus a S. Scriptura promissa ostendi potest remissio venialium. Ita Vasquez, Becanus et alii contra Suaresium, Lugonem et alios complures. i I 60. Dico II. Peccata venialia ex opere operato absterguntur non tantum a sacramentis Pœnitentiæ, Baptismi et Unctionis extremœ, sed etiam a quatuor reliquis, modo attritio aliqua non desit. Est sententia communis. Pariem primam omnino fide tenendam esse affirmat Vasquesius : in eum enim finem tria illa sacramenta instituta sunt, idemque effectus significatur per verba, absolvo le , etc. baptizo te, etc. indulgeal tibi Deus , etc. Pars altera etiam probabilior esse videtur, quam cum S. Thoma q. 87. a. 3. in 0. passim amplectuntur Theologi. Certum enim est, quod hunc effe­ ctum babeat Eucharistiae sacramentum, quippe quod a Tridentino Concilio Sess. 13. cap. 2. dicitur datum esse tanquam antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis. Ergo etiam tribui potest cacteris sacramentis vivorum, quæ, sublato obice, peccatum quoque mortale extinguunt ; neque enim minore pollent virtute, tanquam actiones ipsius Chrisli, quam contritio, actio solius hominis gratiædivinæ auxiliis excitati et adjuti. 61. Obj. I. cont. lam. conci. Sicut unum est motivum fidei, ita et caritatis; ergo sicut unum credens articulum , cæteros omnes implicite credit ex molivo fidei ; ita etiam detestans peccatum mortale ex motivo caritatis, ex eodem molivo necessario detestatur etiam venialia peccata ; et consequenter remisso peccato mortali, remittuntur etiam semper omnia peccata venia­ lia : quod videtur adversari iis, quæ supra num. 29. ad Inst. L diximus. R. .V. paritatem Ant. Fides non habet motivum, nisi unicam Dei loquenlis auctoritatem : e contra licet caritatis motivum formale ultimum sil tota Dei infinita bonitas, quæ specie intima est unica, proximum tamen secundum rationem multiplex esse potest, videlicet perfectiones omnes , propter quas Deus amore dignus est, v. g. detestor peccatum mortale ex amore in Deum nt amicum , ut tinem ultimum . etc. ; quæ motiva ad peccatum venialé non is» porriguntur, queis nec amicitia divina solvitur, nec homo a fine ultimo excidii. Quod si de peccatis dolcas, eo quod Deo summo bono displicueris per illa, etiam venialia dolore eodem comprehendis. » t 62. Obj. II. Si sola contritio perfecta delet ex opere operantis peccatum veniale, ergo plus ad hujus destructionem requiritur, quam ad expulsionem peccati mortalis : nam motivum contritionis, quod se ad venialia peccata extendit, perfectius est. R. D lllat. Plus requiritur ad veniale destruendum ex opere operantis T. ad illud destruendum simpliciter N. Contritio perfecta, qua peccatum ve­ niale destruitur, non involvit votum illius sacramenti. Nec refert, quod contritio de venialibus perfectior sil ex suo motivo : nam et attritio de eis concepta perfectior ex motivo suo est, quam attritio, qua lethalia peccata detestamur. Nec adversatur nobis, quod Concilium Tridentinum Sess. 14. c. 5. doceat, peccatum veniale non sacramento solum Pœnitentiæ, sed multis adhuc aliis modis expiari posse : hoc enim contingit et per contritio­ nem ex opere operantis, et per attritionem cuilibet sacramento vivorum adjunctam. Inst. 1. Sicut voluntas peccati mortalis sufficienter per contritionem retra­ ctatur : ita voluntas venialis peccati retractatur per attritionem; ergo si sola contritio tollit mortale peccatum, sola attritio tollet veniale. R. .V. Ant. Voluntas ita mutanda est, nt restituatur in statum pristinum : cum ergo per veniale aliquo modo offendatur Deus, nisi tollatur offensa, non potest veniale tolli ; offensa autem contritione sola tollitur ; nam attri­ tione homo se non convertit ad Deum, sed ad pœnam vel ignominiam. Vide S. Thomam q. 87. a. 1. ad 2. ubi ostendit, ad delendum veniale peccatum non requiri actum formalem pœnitentiæ, requiri tamen virtualem quam­ dam peccati displicentiam per motum caritatis, qui continet virtualiter de­ testationem venialis, nimirum tunc, quando quis ila diligit Deum, ut si illi occurreret memoria peccati venialis, illud detestaretur ob Deum : talis enim actus constituit hominem contrarium peccato veniali. Quod si actus dile­ ctionis esset tam insignis, quo quis slatim detestaretur quodeumque veniale, si occurreret, deleret omnia simul. Inst. 2. Opus bonum hominis justi magis Deo placet, quam peccatum veniale ejusdem displicuit; ergo si augmentum gratiae Dei mereri potest, etiam remissionem peccati venialis obtinere poterii. R. C. Ant. D. Cons. Potest etiam remissionem peccati venialis obtinere immediate et proxime 1V. mediale ct remote C. Qui mereri potest finem, potest et media ad ipsum necessaria mereri, nisi quid aliud obstet, ut inquit S. Thomas 1. 2. q. 114. a. 10. Justus autem potest de condigno mereri vitam œternam ; ergo etiam necessaria ad illam media, quorum unum est peccatorum venialium remissio: videlicet per attritionem vel alios virtutum actus meretur auxilium graliæ, quoad contritionem dc venialibus excitetur. 63. Obj. IU. cont. 2ani. conci. Si quolibet sacramento dimittuntur omnia venialia, ergo inutile est confiteri venialia: nam si vel mortalia tantum confitearis, aut imum veniale, aut Eucharistiam suscipias, æque omnia venialia dimittuntur ac singula , ac si singula quæque confessus esses. S3 DF. VIRTUTE ΡΟΕΝΙΤΕΝΤΙ.Ε. R. .V. Illat. Si actus aliquis dilectionis perfect© ita potest esse compara» tus, ut aliqua lanium peccata venialia detestaretur, si occurrerent, non vero omnia, et consequenter non deleret omnia : quanto magis actus attritionis sacramento praemissus ad aliqua tantum peccata sese potest extendere! quo in casu sacramentum tantum illa remitteret peccata venialia, quæ per actum attritionis retractata fuerint. Deinde cum thesis quoad alteram partem adeo certa non sit, tutius agetur confessione singulorum. Ex dictis 64. Collige 1°. Merito S. Thomas vim remittendi peccata venialia non tantum contritioni, sed etiam ferventibus caritatis actibus tribuit q. 79. a. 4. ad I. et q. 87. a. 1. ad 3.; nam licet peccata venialia caritati quoad habitum non repugnent, ei tamen adversantur secundum actus (ervorem, qui pec­ catorum venialium detestationem virtute contineat. 2°. Tametsi peccata venialia nunquam deleantur sine infusa gratia, quam contritio, caritas aut sacramentum efficiat : formalem tamen suæ desitionis causam aliam non habent, quam Dei condonationem extrinsecam; eo quod non sint incompossibilia cum poenitentia , caritate, sacramento, et habitu gratis* sanctificantis. Ita S. Thomas q. 87. a. 2. 3°. Sacramentalia dicuntur actiones piæ , queis communiter adscribilur vis remittendi peccata venialia. Comprehenduntur hoc versu : Orans, tin­ ctus, eilen.s, confessus, dans, benedicens, h. e. Oratio Dominica, Aqua bene­ dicta , Panis benedicius, Confessio generalis, Eleemosyna, Episcopi vel Abbatis consecrati benedictio. Quibus adhuc tria adduntur, scilicet Oratio in Ecclesia consecrata, Tunsio pectoris, et Unctio sacra ceremonialis : sed duo priora adorationem, tertium ad tinctionem reduci possunt. Horum signorum aliqua etsi Deus proxime instituit, aliqua Ecclesiæ pastores : Deus tamen voluit ipsis vim indere expellendi peccatum veniale ex opere operato; Ecclesia vero id non potuit. Ita S. Thomas hic art. 3. et in 4. d. 16. q. 2. a. 2. quæstiunc. 4. et d. 21. q. 2. a. 1. Alexander, S. Bonavcntura, Durandus, Richardus et veteres, contra Franciscum de Victoria, Solum utrumque, Canum L. 12. de Jocis cap. 23. ad 9., et recentiorcs quosdam, qui ceremoniis hisce effectum tribuunt ex opere operatoad modum sacramentorum , si non inveniant complacentiam contrariam, et homo vel pia actione, vel alio modo religiose illis utatur. Remote tamen ad peccatorum venialium remissionem conducunt duplici de causa : nam imprimis si rite usurpentur, excitant in nobis pios motus pœnitentiæ vel reverentia* in Deum et res sacras, queis nobis occasio prae­ betur de peccatis, ut par est, dolendi. Da S. Thomas art. 3. citato nuper. Deinde ad eamdem exilium peccatorum veniam disponunt per modum impetrationis, non quidem proxime, sed prout juxta promissa divina, vel ad preces Ecclesirc, ritus hoscc adhibentibus grati© ad contritionem exci­ tantes dispensantur. Verum effectus isti non sunt adeo certi, parlim defectu particularis pro­ missionis dhinæ, partitu ex oscitantia utentium ceremoniis iis, parlim etiam quod preces pro aliis fus© non semper sint efficaces. Certius tamen signa illa et ritus movent ad pœnitenliam, quam pine imagines, con­ dones, etc. quæ non ut Sacramentalia ab Ecclesia proponuntur. 4°. Culpas veniales residuas post hanc vitam justis remitti consentiunt ■ ** · } & I · I k » ; DE CONTRITIONE, 88. Patres, ex illo 1. Cor. 3. v. 12. : qui peccata venialia, indicata per ligna, fumum , stipulam supercedi/icat... ipse salvus erit; sic tamen quasi per ignem. Ita S. Augustinus Enchirid. c. 69., et L. 21. de Civit, c. 26., et L. de Fide et operib. c. 15., et de vera et falsa Pœnit. c. 18. Et refertur dist. 25. can. penult, et in can. Qualis; refertur eadem sententia ex B. Grego­ rio L. 4. Dialog, c. 39. (opp. t. 3. p. 444. B.) qui eam colligit ex illo Matth. 12. v. 32. Non remittetur ei neque in hoc seculo, neque in futuro : nam inde infert, aliqua peccata remitti in futuro seculo : Non mortalia, inquit, sed venialia, quæ remittuntur in purgatorio. Quod necessario quoad culpam intelligilur : nam quoad pœnam dimissa culpa restantem, etiam mortalia ibidem remittuntur. Absterguntur autem culpae illæ veniales primo momento, quo anima cor­ pore soluta est : tunc enim est omnino expedita ad cognoscendum optime statum suum, et ad cognoscendum perfecte et amandum Deum, et ad dete­ standum peccatum veniale; ct cum habeat auxilium Dei efficacissimum, pro mensura suæ grati© sine mora perfectissime operatur. Ha S. Thomas q. 7. de Malo a. 11., Abulensis Matth. 25. q. 723., Richardus, Paludanus, Du­ randus, Major, Almainus dist. 21., Suaresius disp. 9. sect. 4. n. 13. contra S. Bonaventuram , Carthusianum, Dom. Solum, et alios opinantes, id fieri toto tempore, quo durat poena purgatorii. Neque horum opinio ex nuper laudatis Patrum testimoniis firmatur; nam a primo illo momento anima incipit purgari intrinsece a venialibus peccatis, ita ut vere dicantur remitti in purgatorio : praesertim quia plena remissio et quoad culpas et quoad pœnas non consummatur eo instanti, sed per purgatorium ignem. ARTICULUS VI. UTRUM MERITA PECCATO MORTIFICATA PER POENITENTIAM REVIVISCANT? 65. Nota I. Actio effective mortua seu lelhifera est peccatum mortale, quia mortem anima* creat. Actiones formaliter morluœ sunt actus virtutum supernatural!um in statu peccati lethalis exerciti, ac proinde nullum jus ad ætemam gloriam tribuentes. Actiones vivee dicuntur eædem actiones bon© siipernaturales , quæ in statu gratiæ·fiunt, et jus ad gloriam auctori suo conferunt. Actiones istæ viventes, a peccato lelhali superveniente dicuntur mortificari, et ita impediri ab offectu suo praestando, ut homini nullum jus ad gloriam tribuant, dum is in peccato perseverat. De hisce operibus bonis disputatur, an peccato mortali omnino morian­ tur et usque adeo extinguantur, ut nunquam deinceps ad praemium supernaturale reviviscant; an vero tantum mortificentur peccato lelhali, et quasi consopiantur, ita ut, resuscitate per pœnitenliam et justificationis gratiam anima, ipsa quoque priora opera reviviscant, et vim priorem exserant? Nota II. Cum Catholici omnes unanimiter consentiant, merita peccato mortificata reviviscere, ut ostendit Suaresius in opusculis, Releclione 2., quoad modum tamen doctrinam islam explicandi, Scholastici Doclorcs multum inter se dissident. Prima opinio fert, pœnilenti ex meritis præce- .. 58 DR CONTRITIONE. DE VIRTUTE IW.NITENTI E. dentibus præmium dunlaxat accidentale obventurum, gaudium videlicet de illis. Hujus sentent iæ videtur fuisse S. Thomas q. 89. a. 5. ad 3. Secunda sententia putat, restitui quidem priora merita secundum præmium essen­ tiale, non tamen proprium seu distinctum ab eo, quod debetur contritioni, qua homo a peccato resurgit; eo quod gratia non infundatur, nisi juxta dispositionem subjecti : subjectum autem per contritionem tantum dispo­ nitur ad tantam gratiam, quam per contritionem accipit ; ergo hanc solam accipit, licet duplici titulo, nempe meritorum præcedentium, et contritionis præsentis. Tertia opinio asserit, merita mortificata reviviscere, etiam ad proprium præmium essentiale ac distinctum ab eo, quod contritioni prae­ senti respondet, proportionalem tamen praesenti dispositioni. Duæ priores opiniones sunt veterum Thomistarum; tertia est receuliorum, quibus acce­ dit Gregorius de Valentia. Quarta sententia prioribus omnibus liberalior, affirmat merita mortificata cum toto praemio essentiali proprio per quamcumque contritionem perfectam, et actum amoris Dei reviviscere. Ita Scotus in 4. d.22. q. 1. a. 2. Magister, Albertus, Richardus, Gabriel d. 15. Quibus accedunt Suaresius et plures alii. 66. Dico I. Opera bona peccato mortificata, denuo per pœnitentiam reviviscunt. Hæc sententia adeo certa est, ut contrarium vel sit erroneum, vel temerarium, imo multis videatur hæreticum. Prob. I. Ezechiel 33. v. 12. ait Dens : Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit. Noceret autem plurimum, si opera bona omnino extingueret. □ Cum Deus Joelis2. Israelitas ad pœnitentiam hortatus fuisset, hunc pcenitenliæ fructum v. 25. ipsis proponit: Reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus et rubigo, et eruca, i. c. praeteritarum actionum bonarum mercedem vobis restituam, ut exponit Hieronymus et Glossa in hunclocum. Ad Galatas, c. 3. v. 4. scribit Apostolus : Tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa : ait nimirum Galatarum ærurnnas, quas ante pro Christo pertulerant, non fore inanes et gratuitas, modo a Judaismo, in quem pro­ lapsi erant, resipuerint. In quem locum S. Hieronymus (opp. t. 7. p. 421. C. edit. Vallarsi.) : Simulet illa spes, quod quicumque ob fidem Christi labora­ verit, et postea lapsus fuerit in peccatum, sicut priora sine causa dicitur passus fuisse, dum peeeat : sic rursus non perdit ea, si ad pristinam fidem, et ad antiquum studium revertatur. Eodem spectant adhortationes Apostoli ad Hebraeos c. 6. v. 9. Confidimus autem de vobis meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis. Testimonium istud de resuscitandis operibus mortificatis intelligunl Ambrosiis, Ax DE VIRTUTE PŒNITENTIÆ. DE CONTRITIONE. meritoriis non est vitæ privatio proprie, sed impedimentum , quo minus ip actum secundum prodeant, quod amoto obice statim praestabunt, E contra actiones formaliter mortuæ id nunquam possunt, quod gratiæ vita nun­ quam vixerint. Inst. 2. Deus Ezech. 18. v. 24. ait : S* justus fecerit iniquitatem, omnes justitice ejus, quas fecerat, non recordabuntur. Ergo merita priora non reviviscunt. R. .V. Cons. Loquitur Deus de eo qui non resipiscit ; mox enim subjicit : In prœvaricatione et in peccato suo morietur. Ex quo thesis nostra firmatur ; nam ut talis se habet, ac si nunquam boni aliquid fecerit; ita ad frugem reversus se habet perinde atque si nunquam peccasse! : ait enim Deus v. 22. Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor. Inst. 3. Virginitas, teste Hieronymo, reparari non potest: quod idem dicendum de prima innocentia ; ergo non omnia Dei dona per poenitentiam reviviscunt. R. D. Ant. Virginitas et innocentia recuperari non possunt, secundum substantiam, et secundum suum esse formale Λ’. secundum esse suum materiale, quod ei ex obliquo accidit, reparari non possunt C. Formale virginitatis est propositum servandæ caslimoniæ, et abstinendi ab omni oblectatione venerea : materiale vero est integritas corporis, expers omnis voluntariae delectationis venereæ, qua pudoris integritas violetur. Gloria ista semel amissa recuperar i nequit : fieri enim non potest, ut qui corruptio­ nem talem admisit, corruptus non fuerit. Id quod etiam de innocentia dici debet, quæ peculiaris virtus non est, sed solum immunitas ab omni lethali peccato. Ex modo dictis de virginitate , liquet, quomodo Adamo pœnitenti justitia originalis tota fuerit reddita secundum rectum et entitatem, quæ est gratia sanctificans; non item quoad obliquum, seu quoad felicitatem illam, qua inferior appetitus superiori perfecte subjiciebatur. nude remissiores in caritate facti facilius peccabant, ut Apostolus in pro­ gressu capitis compararet cos terne producenti spinas ct tribulos. Inst. Quod merita mortificata reviviscant, misericordiæ divinæ est adseribenduin : S. Paulus autem dicto c. 6.'justitiam adducit; ergo tantum loquitur dc operibus nondum mortificatis. R, D. Ant. Effectus hicadseribendus est misericordiæ soli .V. parlim etiam justiliæ C. Solius misericordiæ effectus est, quod Deus peccatorem excitet ad poenitendum , et quod pœnitentem justificet : item quod ad gloriam olim propter bona opera tribuendam non requirat continuam in statu gratiæ perseverantiam ; poterat enim hoc exigere : sicut ad meritum in actu secundo opus est acceptatione divina ad hunc effectum, cum Deus aliis nomi­ nibus nostras actiones exigere possit. Positis autem hisce beneficiis merita habent eumdem effectum , quem habuissent, si mortificata non fuissent : atqui prius exigebant gratiam et gloriam ex justitia, quæ Deum inter et homines intercedit. Deinde si meritorum reviviscentia esset opus solius mi­ sericordiæ, non diceretur ab Apostolo Deus injustus fore, si præmium illis negaret: neque si operibus resuscitatis proportionatum præmium retribue­ ret, hoc jam conferret propter ipsa merita, sed ex mero suo beneplacito; ergo revera non reviviscerent merita in ratione meriti. bO 68. Obj. 11. Apostolus Hebr. 6. v. 10. loquitur tantum de operibus vivis hominum existentium in statu gratiæ, non vero de operibus mortificatis per peccatum ; ergo ex illo Pauli testimonio non rite colligitur merita mor­ tificata reviviscere. Ant. constat : horiatur enim Hebræos ad perfectionem, eosque deterret a peccatis, difficultate resurgendi proposita, si post tanta Dei beneficia laterentur; ergo loquitur ad eos qui nondum peccaverant, nam ait, qui ministrastis et ministratis, in tempore præsenti, in quo erant expertes peccati, ne ministrationes ipsorum sint opera mortua. R. .V. Ant. Ad prob. D. Cons. Loquitur ad aliquos, qui nondum pecca­ verant C. loquitur ad omnes qui nondum peccaverant .V. Apostolus ad totam Hebraeorum Ecclesiam scribit, atque eos quidem, qui post acceptam bapti­ smi gratiam lapsi non erant, hortatur ad perfectionem et perseverantiam : lapsos vero in spem erigit, pollicitus, non solum fore, ut Deus praesentia ju­ storum opera compenset, verum etiam memorem fore praeteritorum, quæ ipsi aliquando fecerunt, atque remuneraturum, si per poenitentiam a pec­ catis resurgant. Scripsisse vero Paulum ad Hebræos, qui post justificationem et multa bona opera rursus in peccatum lapsi sunt, patet ex dicto capite, in cujus initio insinuatur, ipsos , defectu sufficientis instructionis putasse, in lege Christi, ad instar ritus Mosaici. phira esse lavacra ad abluenda peccata ; qj 69. Dico II. Merita mortificata reviviscunt ad lotum præmium essen­ tiale proprium, ct consequenter ad totam gratiam sanctificantem et virtutes prius habitas : non vero ad accidentale tantum præmium , aut ad substan­ tiale indistinctum realiter ab eo, quod debetur contritioni, qua homo a peccato resurgit. Prob. I. Accidentale etiam ejusmodi gaudium percipiunt Beati debonis ope* ribus formaliter mortuis, h. c. in statu peccati exercitis : hisce enim sæpe de congruo acceperunt auxilia gratiæ conducentia ad resurgendum e statu lethalis peccati, et ad oblinendum finem suum ultimum. Atqui nemo dixe­ rit, ejusmodi opera mortua reviviscere; ergo reviviscentia bonorum operum non salis explicatur per præmium illud accidentale ex ipsis percipiendum. Prob. II. Opinio de reddendo tantum praemio realiter indistincto ab illo, quod actui perfectæ pœnitentiæ tribuitur, reviviscentiam meritorum tot argumentis operose stabilitam plane convellit ac subruit. Nam si nihil antiquæ gratiæ per merita priora comparatæ , re ipsa adjiciatur illi, quæ contritionis conatui respondet, nec majoris gloriæ gradum pœnitens intuitu veterum meritorum accipiat; tota reviviscentia meritorum in titulum sine re atque in denominationem extrinsecam desinit; dum gradus quatuor gratiæ et gloriæ novæ pœnitentiæ concessi, iidem omnino intuitu praece­ dentium meritorum conferuntur. Non ergo servabitur justitia distributiva praecipiens, ut habenti plura merita, pro ipsorum dignitate, gloria amplior, tanquam justitiae corona rependatur : nocebit impietas impio iterum con­ verso : non revertentur anni, quos comedit locusta et bruchus : obliviscetur operis boni Deus : revera sine causa, seu frustra, tanta passus est pec­ cator pœnitens, quando adhuc justus multa, Dei gratia, tulit ac fecit; denique frigida nimium foret adhortatio, qua exTridcntini jussu excitandi sunt peccatores resipiscentes ad strenuam bonorum opeium exercitationem ; fisi, se illis operibus, quæ in Deo facta sunt, divinæ legi pro hujus vit® bE VIRTUTE PUtMTEMLx. DE C’O.X i RiTiO.\E. statu satisfecisse, el vitamæternam olim, si in gratia decesserint, conse­ quendam promeruisse. Prob. III. Præmium essentiale proprium meritorum est certus ac deter­ minatus glori® gradus , ad quem a Deo acceptantur sub conditione simplicis decessus in gratia; ergo quamdiu homo in gratia decedere potest, merita vim suam ad præmium essentiale proprium relinent, a peccato subséquente non imminutam ; ergo peccato remisso, vis illa lota reviviscit, ac proin merita ad totum præmium essentiale proprium reviviscunt. Cura vero gratia sanctificans proporlionala huic præmio ordinarie sil inse­ parabilis ab eodem, tanquam causa ipsius; consectarium plane est, siinul expergisci jus ad totam hanc gratiam , eamque una cum comitatu individuo virtutum extemplo restitui, ne promissiones divinae nuper argumento reci­ tat® inanes esse videantur. Hæc et.alia argumenta evincunt eliam, redire gratias sine nostris meritis per sacramenta obtentas. pænilentiamagal, non recuperare aureolam : quia pœnitentia, inquit, restituit homini pramiia prius habita, non tamen ea quæ non habuit, nisi in quantum motus ipse contritionis est meritorius. Pœnitentia ergo, ex mente D. Thomas, restituit non tantum præmium accidentale, sed etiam essentiale, et, si hoc non restitueret, neque illud conferret : quia sicut a principio non potuit quis mereri aureolam sine aurea, ita nec postea potest vivificare meritum ad aureo­ lam, si non potest ad auream : est enim eadem utriusque ratio, scilicet, quia aureola præsupponit auream, sicut comparativus positivum. Et paulo inferius : Pateor, inquit, me non salis intclligere, quid D. Thomas in hac solutione sibi voluerit. El libentius dicerem, non satis accurate hic respondisse, quam propter unum verbum, quod excidere solet in solutione unius argumenti, sententiam aliquam probabilem, el aliis principiis ejus repugnantem, illi imponere. Hactenus Suaresius. Inst. 1. Præmium a Principe pluribus nominibus collatum censetur majus esse, v. g. corona ob plures victorias imposita militi; ergo etiam majus premium erit gratia et gloria collata ex meritis procedentibus et præsente contritione. R.Æ. Ant. Si sit prœmium mere morale,cujusmodi sunt signa honorum C. si sit praemium reale, physicum N. Cum honor sit alienae excellentiae æsliinalio, hujus autem æstimationis declaratio dicatur honorificat io, aestima­ tionem illam unico signo majorem vel minorem possumus testari. E diverso realia premia plura et majora non nisi mercedis pactae multiplicatione et incremento exhibentur: nam si Rex militi delinquenti placatus, eliam resi­ dua priorum annorum stipendia rependere promiserit, non satisfaciet pro­ missis, sequentis anni stipendia etiam titulo priorum numerando : neque acquiesceret operarius, si uno tantum nummo pro hodierno labore debito, volueris priorum eliam dierum labores compensare. Sicut si quis poena uni peccato respondente afficeretur nomine plurium» non censendus hic esset, poena pluribus digna plecti. Inst. 2. Justo eadem gloria datur nomine mercedis et hæredilatis ; ergo potest idem prœmium ex pluribus nominibus rependi. R. D. Cods. Potest idem præmium ex pluribus nominibus rependi , si renumerationum tituli sint divers® rationis eadem actione necessario com­ prehensi C. si sint tituli reales ejusdem rationis ob diversas actiones repen­ dendi præmium N. Quaelibet justi bona actio necessario continet titulos mercedis et hæreditatis : at nomen mercedis multiplex uti actiones plures requirit, ita præmium etiam peculiare atque ab alterius actionis similis praemio re ipsa distinctum, aut saltem secundum se præstantius, cujusmodi est habitus gratiæ et visio Dei intensior. hist. 3. Omnibus Christi meritis non datum fuit præmium, nisi quod singulis adæquale debebatur; ergo pluribus nostris actionibus bonis potest idem premium cx titulis pluribus conferri. R. A'. Cons. Actiones Christi singulæ fuerunt pretii infiniti; ergo non poterat aliud præmium ab co quod uni datum fuit, cæleris reddi. Quanquam nulla seorsim Christi actio erat in actu secundo meritoria ullius præmii ; eo quod illarum omnes, ul morte solum consummatas, Christus ima Patri ita jubenti obtulerit. 6*2 i1 71 S LO I 70. Obj. I. Merita mortificala reviviscere ad gaudium accidentale duntaxat,et ad solam gratiam fervori caritatis justificantis respondentem, quæ simul eliam detur intuitu meritorum procedentium, adeo aperte a S. Thoma traditur q. 89. a. 5. ad 3., ut Suaresius ipse existimet, cum in partem alle­ ram trahi non posse. R. .V. Jwert. Solus hanc Bannesii sententiam, ail, esse falsissimam, Ledesma erroneam : queis censuris præslantissimi Thomistarum illam non perstringerent, si sancti Thomæ esse judicassent. S. Thomas autem ibidem in conclusione et ad 1. aperte docet, opera bona per peccatum non aboleri, sed adhuc manere in acceptatione Dei; impediri tamen , ne sint efficacia ad perducendum hominem in vitam ælernam : sublato tamen peccati impedi­ mento per remissionem , recuperare efficaciam ad perducendum eum, qui illa fecit, in vitam ælernam, Deumque implere illud, quod opera illa mere­ bantur. Atqui opera bona non solum merebantur gaudium accidentale, sed præmium substantiale proprium, habebanlque efficaciam perducendi homi­ nem ad vitam æternam per gratiam sanctificantem propriam, el in men­ sura gratiæ sanctificantis præmio illi determinato respondentem. Ergo juxta damdem S. Thomæ doctrinam merita reviviscunt ad præmium essentiale, propriurn et totale. Quid Suaresius dc mente S. Thomæ senserit, ipse commentario in dictum ari. o. ad 3. declarat his verbis: Incredibile videtur, hoc sensisse D. Thomam,quia directe repugnat cum conclusione et ratione corporis articuli... λ eque etiam verisimile est, per vitam ælernam solum prœmium accidentale intellexisse : neque efficacia meritorum alia est, quam consecutio prœmii illis debiti. Prœteruuam quod doctrina illa in se valde falsa est, et parum consen­ tanea doclrinœ ejusdem D. Thomæ in aliis locis. Et præsertim notandus est locus in quodl. 5. q. 12. a. 1.; dicit enim, aureolam semper præsupponere auream, el ideo qui non meretur auream, id est, præmium essentiale, non me­ reri aureolam, id est, præmium accidentale : quod intelligit non tantum respectu ejusdem subjecti, sed eliam respectu ejusdem operis ; nam hinc con­ cludit, eum, qui docet propter vanam gloriam , quia non meretur auream, neque aureolam mereri. Ex quo ulterius infert, quamvis postea illius peccali i>l DE VIRTUTE 1ΌΕΝΙΤΕΝΤΙ.Ε. 71. Obj. II. Juxta Cone. Trid. Sess. 6. c. 7. pœnilens recipit gratiam suæ dispositioni respondentem; ergo cum dispositione languidiore non potest recipi gratia intensior ante peccatum acquisita. R. Explic. Juxta Trident, pœnilens recipit dispositioni praesenti respon­ dentem gratiam, qua* in justilicationc per se infunditur C. quæ infunditur per accidens .V. Contritio est causa gratiæ , quæ per se et ratione præsenlii justificationis infunditur, et pœnitentiæ fervori tanquam dispositioni exsequatur. Ast intuitu gratiæ ob merita suscitata quasi postliminio revera©, contritio non est proprie dispositio , mullo minus causa illius, sed tantum conditio, qua impedimentum seu peccatum amovetur. Inst. L Sacramenti efficacia major vel minor, pro pœnitentis dispositione reviviscit ; ergo etiam efficacia meritorum antecedentium. R. .V. Cons. Sacramentum nihil antehac effecerat, sed incipit demum ad subjecti dispositionem vim suam exerere : actiones autem bonæ antea jam suum præmium mérite cl adeptæ fuerant, quod eis in justificatione restituitur. Inst. i. Si restituitur pœnitentiæ omnis gratia prius obtenta, ergo præstat peccare, et poenitere, quam non peccare; eo quod pœnilens a lapsu ditior resurgat. R. N. seq. et ejus causalem. In statu jusliliæ nemo diu perseverat, qui se actionibus bonis assidue non exercet ; ergo semper augetur meritum, et in­ tenditur gratia, dum interea in peccatore, extincta gratia, quæ ante aequi· sivit, merita sopiuntur. Gratis autem assumunt Thomiste, quod actus boni remissiores non intendant gratiam. Inst. 3. Academia Parisiensis merito damnavit hanc propositionem : Deus semper vocat hominem ab hac vita in optimo statu, quem in illa habuit : ut testatur Joannes Major in 4. d. 22. q. 2. Atqui secundum thesin nostram, damnata hæc propositio esset vera; ergo. R. D. M. Merito S. Facultas Parisiensis damnavit hanc propositionem, intellectam de omnibus hominibus C. intellectam de solis prædestinatis N. Electi ad certum gloriæ gradum praedestinantur ; cum ergo ad certum gra­ dum gratiæ, illi gloriæ proporlionatum pertigerint, verosimile est, eos tum ex hac vita a Deo rapi serius aut citius, ne malitia mutet ipsorum intel­ lectum. M DE CONTRITIONE. hanc sententiam. Sed Medina Codice de Pœnitentia, tractatu 1. q. 8. argu­ menta opposita solvere conatur. i ARTICULUS VII. AN PECCATA DIMISSA REDEANT SUBSEQUENTE PECCATO NOVO? 72. Nota. Dupliciter cogitari potest, peccata prius dimissa posse homini recidivo ob novam culpam redire: primo formalitcr, quoad maculam, offensam Dei, et reatum pœnæ; si nimirum reddant hominem eodem modo invisum Deo et æterna pœna dignum , quo reddebant antequam dimitte­ rentur. Secundo virlualiter ac minus proprie, puta, in aliquo suorum effe­ ctuum. Peccata prius remissa, iterum per peccatum mortale subsequens redire olim docuerunt Hugo Victorious L. 2. de Sacramentis p. 14. c. 9. Guilielinus Parisiensis tract, de Sacrani, pœnit. cl Gratianus d. 4. de Pœnitin principio. Magister autem in 4. d. 22. non audet judicium ferre contra 65 i 73. Dico I. Nullum peccatum semel remissum novo peccato subséquente reviviscit, nec quoad maculam et offensam , neque quoad reatum pœnæ. Ita S. Thomas q. 88. a. 1., Albertus M., S. Bon aventura, Scotus, Richardus, Gabriel et alii in i. d. 22. quos sequuntur ulerqnc Solus, Suarez el rccentiores Scholastici. Prob. I. In sacris Paginis peccata dicuntur absolute dimitti : Isa. 1. v. 18. dealbari ut nix. ; Ps. 50. v. 3. mundari, deleri ; Michææ 7. v. 17. projici in profundum maris ; Joan. 1. v. 29. tolli a Christo. Λ Concilio autem Tridentino Sess. 5. Can. 5. peccatum originale ita dicitur tolli, ut nihil ejus rema­ neat. Matth. 18. v. 18. ait Christus ; Quœcumque solveritis super terram, erunt soluta, et in cado. Joan. 20. v. 23. Quorum remiseritis peccata , remit­ tuntur eis. Atque ideo sacerdotes sine ulla conditione futuri effectus a pec­ catis pœnitenles absolvunt: nam Rom. 11. v. 29. Sine poenitentia sunt dona Dei. Nahum 1. v. 9. juxta editionem LXX. Non puniet Dominus bis in idipsum. Ezcch. 18. v. 21. Si impius egerit pœnitentiam, omnium iniqui­ tatum ejus non recordabor. Quo spectant, quæ Gelasius Papa relatus apud Gratianum dist.-4.de Pœnit. cap. 24. final. : Divina, inquit, clementia remissa peccata in ultio­ nem ulterius vivere non patitur. Et S. Prosper, resp. ad object. 2. Gallo­ rum ( patrolog. t. 51. p. 158.) : Qui recedit a Christo, et alienus a gratia finit hanc vitam, quid nisi in perditionem cadit? sed non in id, quod remissum est, recidit, nec originali peccato damnabitur, qui tamen propter postrema crimina ea morte afficietur, quæ ei propter illa, quæ remissa sunt, debe­ batur. > . . r - .· > Prob. II. Idem peccatum non potest redire , quando quis ei statu justitia* in peccatum novum relabitur : nam peccatum alterum realiter a priore distinguitur ; hic enim vel maxime valet illud Philosophorum : a privatione non datur regressus ad habitum seu formam priorem ; ergo est alia macula, sive hæc consideretur ut aversio voluntatis a Deo ad creaturam, sive spe­ ctetur ut privatio gratiæ ; quia et actus privans est rcaliter alius, et forma gratiæ expulsa alia est. Consequenter est alia injuria Deo illata; alia item oilensa. Igitur peccatum praeteritum semel condonatum, neque secundum esse suum physicum, neque secundum esse morale redire unquam potest. 74. Dico II. Peccata dimissa quadruplici ex capite redire possunt sed minus proprie. Γ. Cum quis in ejusdem speciei peccatum relabitur, redit peccatum, non quidem hoc ipsummet numero , sed idem specie, quoad similem Dei oilensionem, privationem gratiæ, ct reatum. Ita febris redire dicitur, cum quis sanatus, in eamdem recidit. 2°. Censentur redire peccata , quiaob ingratitudinem ex numero et enor­ mitate dimissorum antea peccatorum, subsequens peccatum gravius æsliinalur. Hinc illud Prov. 26. v. 11. et 2. Petr. 2. v. 22. Canis reversus ad vomitum, ct sus lota in volutabro luti : ut advertit S. Gregorius L. 3. dc cura Pastor. admonil. 31. (opp. t. 3. p. 85.) v. p. a. 'H. l>E CONTRITIONE. 66 67 nam tunc cum unitur, non primum peccat ; ergo eodem modo posset a Deo suspendi peccatum mortale personale usque ad certam conditionem. R. .V. Ant. Ad prob. N. quod illo tempore existai peccatum originale illius aiiimæ tanquam macula habitualis illam inficiens; quamvis verum tunc sit, illam peccasse in Adamo : alias etiam hodie peccatum originale Antichristi existerct. Tunc ergo solum peccatum Adami animæ illi et futuris adhuc hominibus est imminens, quod tamen nondum est actu peccatum hujus animæ,aut ullius hominis futuri. Ex quibus alteram probationem Disl. Voredicitur .-anima hæc peccavit in Adamo, h. e. gravata est debito con­ trahendi peccatum Adami, quamprimum unietur corpori C. quasi ante unionem cum corpore peccatum ejus jam existât N. Eodem modo et ulti­ mam propos. Dist. Tunc cum unitur corpori non primum peccat, h. e. non primum ponitur causa peccati ejus originalis C. tunc non primum inficitur peccato originali Ar. Consequentiam autem absolute negamus, eo quod non sit par ratio peccati originalis, et personalium. Idem enim non dicit respe­ ctum ad voluntatem ejus, qui illud contrahit, sed ad peccatum Adæ,quod nunquam fuit plene et efficaciter ablatum, ut fuit peccatum lotius naturæ, sed lanium ut fuit peccatum personæ. Quod si Deus peccatorem in nihilum redactum reproduceret, non ideo resuscitaret peccatum ejus habituale : hoc enim subjecto suo identidem adhaeret, donec Deus liberali remissione illud non sustulerit. DE VIRTUTB PŒNITENTIÆ. 3°. Modus sequitur ex priore, quod Deus tot novis peccatis offensus sub­ trahat gratias abundantes, ut homo relabatur in peccata pristina, atque etiam in graviora, obduretur in malo, et impœnitens ac reprobus decedat. Hæc nempe est plaga illa inimici, et castigatio crudelis, qua Israelem a se percussum ait Deus Jerem. 30. v. 14. 4°. Denique dicuntur priora peccata redire; quando Deus, mensura quam destinavit impleta per peccata sequentia, poenas incipit infligere, quod ante distulerat, el quasi dissimulaverat. Quomodo recordari peccatorum dicitur, quæ ante videbatur oblitus esse. 75. Obj. I. Christus Matth. 18. v. ult. ait, idem nobis obventurum, si injurias non remiserimus, quod Rex fecit servo, cui ob crudelitatem erga conservum, revocavit donationem debiti prius faciam. Quod etiam B. Augu­ stinus , venerabilis Beoa, aliique Patres eo interpretantur; ergo peccata praeterita, novo subséquente redeunt. R. .V. Cons. cum S. Joanne Chrysostomo aliisque Patribus, qui docent, in parabolis non tam spectandam esse exactam similitudinem, quam Christi intentionem; qui quidem indicare hic voluit, Deum severissime acturum cum immisericordibus. Inst. i. Potest Deus peccatum remittere sub conditione, nisi novum accesserit; ergo hoc superveniente illud reviviscit. R. X Ant. Macula peccati vere ac formaliter per gratiam sanctificantem destruitur : neque eadem macula redire potest, nisi ex eodem peccato; quod neque ab homine naturaliter produci iterum potest, multo minus a Deo, cujus sanctitati hæc actio repugnat. El quamvis talis actio physice esset eadem, tamen sic repetita quoad injuriam el reatum perinde se habe­ ret, ac duo peccata numero distincta. Quod si cx opinione Scoti possent divinitus in alio decretorum ordine reverti peccata, vix habebitur lirma ratio, cur jam non redeant; cum testimonia sacræ Scripturae id non tam clare affirment, quin expositionem aliam admittant. Inst. 2. Potest quis a se abdicare jus sub modo, ut Jurisconsulti loquuntur, h. e. sub pacto el conditione, ut jus illud redeat, si conditiones rerum mutentur; ergo etiam potest Deus abdicare a se jus odio habendi hominem propter peccatum A cum conditione, ut redeat idem jus accedente peccato B. R. .V. Cons. Jus ad fundum . qui pluribus nominibus possideri potest, potest redire accedente novo titulo : nam si abdicavi eum hac conditione, ut post modem Caii jus ad me redeat, Caio mortuo illam possideo iterum titulo conventionis, quem ante possederam nomine hæredilalis aut emptionis. E contra jus Dei ad hominem odio habendum propter peccatum A non potest esse alio titulo nisi ipsius peccati A existentis ; ergo cum peccatum A vere extinctum nunquam redire possit, impossibile omnino est, ut idem titulus ad odium reverti queat. '* Inst. 3. Potest Deus peccatum originale ita suspendere, ut existai cl non inficiat animam, nisi posita conditione; nam si crearet animam seorsim a corpore, et anno integro in tali statu separationis relinquat, toto hoc anno peccatum originale non inficit animam istam; cum tamen existât ejus pec­ catum originale : verum enim est dicere: anima hæc peccavit in Adamo; 76. Obj. II. Deus dicitur recordari peccatorum, quorum prius oblitus fuerat, Ps. 78. v. 8. Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. Ps. 108. v. 14. In memoriam redeat iniquitatis patrum ejus in conspectu Domini. 3.Reg. 17. v. 18. Quid mihi et libi vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorentur iniquitates mece. Deus autem dicitur oblivisci peccatorum cum illa remittit; ergo cum illorum recordatur, remissionem revocat. R. Ar. Cons. Deus remittendo peccata, el culpas, ct reatum æternæpœnæ in perpetuum irrevocabiliter et absolute dimittit : quod decretum mulare non potest. Textus autem illi sunt accipiendi de pœnis temporalibus, quo­ rum execulionem Deus quandoque differt. Inst. Patres, quos Gratianus ct Abulensis referunt, doceut redire peccata vetera, ob novorum malitiam. R. Expltc. Docent redire peccata vetera eadem numero N. eadem spe­ cie, ac plura adhuc diversae speciei C. Nimirum ob ingratitudinem crebro subtrahitur gratiae auxilium, ut conclus. 2. ostendimus. Unde S. Chrysosto­ ms hom. 62. in Matth. (opp. t. 7. p. 617. A.) : Licet gratia el dona Dei sine pœnilenlia sint; at tantum valuit nequitia ut hanc legem solveret. Et S. Hi­ larius cap. 18. in Matth. (opp. t. 1. p. 760. D.) Per hoc voluntatis suœ vilium donum munificentia Domini amisit (servus ille nequam de quo Matth. c. 18. v. 26. el seqq. ). Licet autem omnia peccata ingratitudinem contra ipsum beneficium remissionis peccatorum retineant ; quatuor tamen formæ ipsi beneficii præstili etiam adversantur, ideoque speciali quadam ratione ob ingratitudinem redire dicuntur. Illa veteres hoc disticho comprehenderunt : Fratres odit, apostata fit, spernitque fateri Pcenituisse piget ; pristina culpa redit. J ' S' Λ OU DE V1RTUTB PCENITENIl.li. Si enim forma accepti beneficii consideratur e.x parte Dei, u quo nobis benigna peccati remissio proficiscitur ; contra hanc peccant, qui fratri ve­ niam poscenti injurias non remittunt. Ex parte autem hominis tres actus ad peccatorum remissionem potissimum concurrunt, puta, motus fidei, poeni­ tentia) ct propositum confitendi : quibus adversantur apostasia a fide, dolor de poenitentia habita, et contemptus confessionis. Vid. S. Thom. a. 2. ex cujus art. seqq. 77. Colliges 1°. Reatus qui ob ingratitudinem sequentis peccati redit, major interdum est. interdum minor reatu peccati praecedentis : nani si contem­ plemur peccatum novum secundum suam speciem, potest ejus malitia major esse vel minor, malitia peccati prioris ; circumstantia vero ingratitudinis gravitatem peccati alterius tantum auget intra suammet speciem. Sicut ergo peccatum repetitum pro specie sua potest esse minoris aut majoris malitia·, quam peccatum antecedens, ita etiam circumstantia gravitatis ex adjuncta ingratitudine. S. Th. a. 3. 2°. Idem S. Doctor a. 1. ostendit, quod ingratitudo sequentis peccati non sit peccatum peculiare, sed circumstantia communis, nisi adjungatur expressa intentio contemnendi beneficium : peccatum enim accipit speciem suam ex intentione peccantis. Quod de peccatis accipi oportet, quæ consum­ mantur in voluntate , quorum malitia actui interiori primum convenit, et ab hoc in opus exterius derivatur : ut sunt odium, inobedienlia, atque etiam ingratæ mentis vitium. «'1°. Si innocentia, et remissio peccati considerentur secundum se, majus est beneficium innocentia; cum præstet, nunquam peccasse. Si vero spe­ ctentur secundum gratiæ donum , amplius esse potest beneficium remissio peccati, quia renide pœnitentibus major quandoque gratia in justificatione refunditur, quam quidam innocentes possideant. Denique si gratia utra­ que referatur ad subjectum , largius erit beneficium peccati remissio : nec enim tantum impenditur non merito, ut innocentia tribui solet, sed positive etiam indigno, et iram merenti. Quam ob causam S. Augustinus L. 50. homil. ait, aequaliter teneri ad gratiarum actionem et eum cui plura pec­ cata dimissa sunt, et eum cui pauciora : debitorem enim hunc esse pro omnibus, a quibus pneservatus est. Nempe licet remissio intuitu subjecti videatur majus esse beneficium ; prœservatio tamen, secundum se sumpta excellit. Par ergo quodain modo ulriusque est ratio. ■ I»E NECESSITATE Γ'ΟΕΝΠΤΝΤΙ/Ε. CAPUT IV. DE NECESSITATE POENITENTIÆ ARTICULUS L QUAM SIT NECESSARIA POENITENTIA? Nota. Hactenus explicavimus efficaciam pœnitentiæ : nunc restat, ejus necessitatem declaremus. Cum autem Catholici omnes fateantur, actum hujus virtutis esse medium ad veniam peccatorum oblinendam necessa­ rium; disputant tamen Scholastici, utrum actus iste debeat esse poenitentia formalis, an virlualis sufficiat? Scotus d. 14. q. 1. a. 3. Gabriel, Joan. Major in camdem dist., Medina tract. 1. de Pæn. q. 2. ad 3. Navarrus in summa c. 1. n. 10. aliique censent sufficere poenitentiam vidualem. Con­ trarium videtur Thomislis recontioribus; ac Melchior quidem Canus Relectione de Pœnit. part. 3. tam asseveranter hoc tenet, ut pronuntiet, posse esse actum dilectionis Dei super omnia in homine permanente in peccato mortali , ex defectu formalis pœnitentiæ. 78. Dico I. Per se loquendo actus formalis pœnitentiæ necessarius est ad remissionem peccati mortalis consequendam. Ita S. Thomas q. 86. a. 2. ac sæpc alias. Prob. I. Testimoniis S. Scriptnrœ supra celebratis, ac præsertim Lue. 43. v. 3. Nisi pœnitentiam habueritis , omnes similiter peribitis. Quando autem talis conditio non prresumit subjectum gratum , sed indicat id , sine quo gratia non obtinetur, manifeste continet necessitatem medii et non tantum praecepti. Eccli. 2. v. 22. Si poenitentiam non egerimus, incidemus in munus Domini, et non in manus hominum. Apoc. 2. v. 5. Memor esto unde exci­ deris : et age pœnitentiam... Sin autem, venio tibi, etc. Ezech. 18. et 33. tam necessaria dicitur poenitentia ad reparandam vitam spiritualem, quam pec­ catum est necessarium ad illam amittendam. Quapropter etiam Christus Matlh. 4. v. 17. et Apostoli Aci. 2. v. 38. initio suæ praedicationis semper requirebant pœnitentiam ad remissionem peccatorum, etiam cum bapti­ smum essent suscepturi. Joannes autem, Matlh. 3. cum v. 7. dixisset : Progenies viperarum, guis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? mox quasi unicum remedium ipsis suggerit : Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. Hæc autem et similia Scripture testimonia possunt ac debent in sensu proprio accipi de poenitentia formali , sicut cum actus fidei aut caritatis exiguntur: præsertirn quia nominibus pœnitentiæ. doloris, tristitiae, 70 de virtute ι-οενπεντιλ:. gemitus, et aliis id genus proprietatem illam exprimentibus sacra pagina utitur. Prob. II.S. CtprianusL. de Lapsis,circa fin. (opp. p. 178. odit. Paris. 1668.): Illi, inquit, sola superest p,mitent ia, quæ satisfaciat : qui autem poeniten­ tiam criminis tollunt, satisfactionis viam claudunt. S. A.mrjiosius L. 3. epist. 28. (ai. epist. 31. ad Theodosium, opp. t. 2. p. 999. D. ) : Peccatum non tollitur, nisi lacrtjmis et pœnitenlia. S. Ai gum ini s concione 1. in Ps. 30. n. 3. Hanc confusionem, inquit. de peccato commisso , non formidet Chri­ stianus; imo si hanc non habeat, ad er nam habebit. Et epist. 30. circa finem (al. 183. ad Bonifacium seu !.. de correctione Donatislarum c. 10. n. 43.): Nisi egeris pœnitentiam, salvus esw non pateris : quomodo enim gaudebis fuisse correctum, nisi dolcas fume perversum? Gregorius M. homil. 20. in Evang. (opp. t. 1. p. 1519. D. ) Ventura , inquit, ira est animadversio ultionis extremes, quam tunc fugere peccator non valet, qui nunc ad lamenta pœnitentiæ non recurrit. Eadem S. Chrysostomus hom. 10. ct 11. in Matth. 9. ad Hebr. 21.22. et 21. ad populum, aliique Patres confirmant. His accedit Concilium Tridentinum. quod Sess. 6. cap. 6. et 7. contritionem inter præcipnas dispositiones ad justificationem recenset : et Sess. 14. cap. 4. Fuit autem, inquit, quovis tempore ad impetrandum veniam peccatorum hic con­ tritionis motus necessarius. Et habetur etiam in Concilio Lateranensi cap. Firmiter, de summa Trinil. Prob. III. Justitia exigit, jus Dei reparari, quod læsum fuerat, quando homo se a Deo fine ultimo avertit et ad creaturas peccando convertit ; per pœnitentiam autem propriam formaliter se homo avertit a creaturis, et ad Deum convertit : licet enim homo possit se virlualiler avertere ah uno termino per conversionem ad contrarium; tamen in actibus aninue per­ fectiori modo lit hæc conversio et aversio, quando per formales actus ipsa anima accedit ad unum terminum, ct ab alio recedit. Præterea pœnitentiæ actus formalis proxime tendit ad petendum yéniam, ct ad placandum per­ sonam offensam; eslque medium maxime accommodatum ad vitæ emen­ dationem, quam resipiscentiœ virtus potissimum spectat. Λ 79. Dico ii. Ad remissionem peccati pœnilenlia virtualis per accidens sufficit. Pars i·, est Theologorum nuper laudatorum, cum S. Thoma q. 70. a. 4. el q. 87. a. 1. ; ac Petro Solo quidem adeo certa videbatur, ut eam dc fide esse pronuntiaverit. Prob. autem ex Scriptura Joan. 14. v. 21. Qui diligit me, diligetur a Patre meo. 1. Joan. 4. v. 7. Omnis qui diligit, ex Deo natus est. Prov. 8. v. 17. Ego diligentes me diligo. Quam ob rem Gregorius M. hom. 33. in Evang. (opp. t. I. p. 1393. B. C.) caritatem appellat ignem consumentem robiginem peccati : Tanto namque amplius peccati rubigo consumitur, quanto peccatoris cor magno caritatis igne concrematur. El B. Augustinus L. 2. contra Cresconium, c. 12. n. 13. scribit: Peccata mundantur ipsa, quæ omnibus supereminet, caritate, quæ una si adsit, omnia recte, fiunt. El L. 14. de Civil, c. ult. ait, caritatem divi­ dere inter filios Dei et lilios perditionis. El L. de spir. et lit. c. 32. n. 36. dilectionem vocat justitiam, qua justi efficimur, quia actus caritatis est DE NECESSITATE PORNITENTIÆ. 71 secundum se coimaluralis dispositio ad infusionem habitus caritatis, quarn infallibililer comitatur gratia sanctificans et remissio peccatorum. Denique actus caritatis est perlecta ad Deum conversio, virtute continens actuin pœnitentiæ; ergo infallibiliter secum affert conversionem mutuam Dei ad hominem per graliam et peccatorum remissionem, prout Deus pol­ licetur, Zach. I. v. 3. Convertimini ad me : el convertar ad vos. Quod autem nun nemo dixerit, fore ut lime Deus gratiam homini subtrahat, quo amoris actus lanium naturalis evadat ; id gratis omnino confingitur : talis enim homo excitatur supernatural! consideratione fidei, quæ ex parte intellectus excitatio sufficiens est, et quantum est ex se, voluntatem etiam excitat. Auxilium autem comitans ad perficiendum acturn salutarem voluntati Deus non negat, nisi defectus fuerit ex parte hominis, quem hic non interve­ nisse, ex peccati praeteriti inculpata ignorantia constat. Pars 2*. (raditur ah eodem S. Thoma cit. art. 1. in fine 0., postquam dixisset, solo actu caritatis deleri peccata venialia, mox subjicit: Quod tamen non sufficit ad remissionem peccati mortalis, nisi quantum ad peccata Mita post diligentem inquisitionem. Igitur, juxta S. Doctorern, per se opus est formali actu pœnitenliæ; eslque solus casus oblivionis peccatorum, in quo pœnilenlia virtualis remissionem illorum obtinet. Prob. Pœnitenliæ præceptum non obligat nisi supposita conscientia pec­ cati : atqui homo qui ignorat invincibiliter suum peccatum, et actum cari­ tatis elicit, præcepta omnia quæ sibi ad salutem consequendam necessaria et sufficientia occurrunt, implet; ergo remissionem peccati, el salutem ælernam consequitur. Quæ quidem assertio non tantum in oblivione habi­ tuali seu in actu primo locum habet, sed etiam in oblivione actuali seu in actu secundo, quæ naturalis inconsideralio dici solet: hæc enim dum est, æque causal involuntarium ac ignorantia vel oblivio, quandiu durat; nec enim ad volendum sufficit habitus, sed necessaria est actualis cogitatio; ergo hac naturali inconsideralione affectus peccator, si ad Deum actu dile­ ctionis formalis convertitur, conversionem mutuam Dei ad se, et peccati veniam merebitur. c* SO. Obj. I. Patres aliis actibus Christianæ pietatis æque tribuunt remissio­ nem peccatorum, ac pœnitenliæ : Ohigenes homilia 2. in Lcviticum (opp. t. 2. p. 190. et 191. Edit. Ruæi ), numerat inter hæc media baptismum, caritatem, martyrium, eleemosynam ex Dan. 4. v. 24., remissionem inju­ riarum Matth. 0. v. 14., et correctionem fratris a via mala Jac. 5. v. ult. ; S. Augustinus L. 2. contra Crescon. c. 12. n. 15. addit verbum veritatis; S. CnnvsosTOMUs hom. 4. in 2. ad Cor. (opp. t. 10. p. 464. D. ) submissionem animi, gratiarum actionem in adversis, assiduam precationem : imo hom. 22. ad populum (opp. t. 6. p. 80. Λ. Edit. Latina Ducæi. ) non habes, inquit, compunctionem ? eccc Propheta clamat, prohibe linguam luam a inalo, etc. ct in salutem libi sufficiet : ubi videtur illi sola mutatio vitæ sine pœnilenlia sufficere ; ergo non sola pœnilenlia formalis est medium per se requisitum ad peccatorum remissionem. R. I). Ant. Patres æque tribuunt remissionem peccatorum aliis actibus piis, tanquam dispositionibus proximis et immediatis N. tanquam disposi­ tionibus remotis æque tribuunt remissionem peccatorum quoad certitude- 72 DR VIRTUTE POEXITEXTIÆ. nem clïectus, si rite usurpentur C. Nempe Deum movent per modum impe­ trationis, et meriti saltem congrui propter divina promissa, ut det moins perfects) contritionis, queis peccata abstergantur. Martyrio quidem possunt peccata remitti sine actu contritionis perfectae, modo antea retractatum fue­ rit peccatum actu attritionis, quæ est actus formalis pœnitentiæ, cl dispo­ sitio sufficiens ad gratiam baptismi suscipiendam. Quod si quis mortem im­ minentem prœviderit, et peccati lethalis recordetur, sine prævio contritionis perfectæ actu salvari non potest. S. Joan. Chrysostomus per compunctionem significat dolorem sensibilem, et per vitæ mutationem non solum proposi­ tum fiituræ vitæ intellexit, sed etiam convenientem detestationem prioris : nam hom. 42. in Matth. (opp. t. 7. p. 431. A.) ubi eadem remedia ad remis­ sionem peccati enumerat, compunctionem a contritione distinguit, aitque, cor contritum apprime requiri. 81. Obj. II. Etsi homo cogitet de Deo et peccatis suis, potest tamen con­ cipere actum dilectionis Dei super omnia, qui ad justificationem sufficiat; ergo ad justificationem non opus est formali actu pœnitentiæ. R. .V. Jnt. Hæc Medina opinio jure ab aliis Theologis rejicitur. Nam pœnitentia formalis, quando haberi potest, per se est medium necessarium ad remissionem peccati : potest autem facile exerceri actus pœnitentiæ ab eo qui sua peccata meminit. et bene in Deum est allectus : adeo enim talem Dei amor a peccatorum detestatione non impedit, ut vix a dolore se continere possit, præsertim si peccata sibi nondum remissa esse, intelligit. 82. Colliges 1°. Poenitentiam insuper ex divino praecepto positivo peccato­ ribus necessariam esse, demonstrant testimonia Scripturæ in conclusione !, recitata. Ex aliis item divinis præceptis novimus, hominem teneri ad finem suum ultimum tendere, suamque saltitem operari Rom. G. v. 22. Habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam œternam. Eccli. 30. v. 24. Miserere animœ tuæ placens Deo. Actus vero pœnitentiæ re aut voto conceptus medium est peccatori simpliciter ad salutem necessarium, ita ut ejus defectum nec ignorantia nec impotentia excuset. 2°. Item de jure naturali est, quod aliquis poeniteat de malis quæ fecit, quantum ad hoc quod doleat ea fecisse , et doloris remedium quœrat per ali­ quem modum, et quod etiam aliqua doloris signa ostendat, inquit S. Tho­ mas q. 84. a. 7. ad 1. Non continetur autem lex ista in præcepto quinto Decalogi, ut putavit Andreas Vega L. 13. in Cone. Trident. Can. 20., quia prœceptum illud prohibet tantum læsionem corporis, non animœ. Neque ista sola impoenitentia, sed quocumque alio peccato interimitur Melchior Canus in Relect. de Pœnitentia part. 3. tradit, obligationem illam oriri ex præcepto diligendi Deum, et se ipsum. Quod verum est, si non tantum acci­ piatur prœceptum illud generation, ut nobis divinorum præceptorum obser­ vationem injungens, sed ut speciatim actum divinae dilectionis præcipiens. Praeterquam quod justitia ipsa divini juris reparationem per media congrua præslandam a peccatore exigat. 3°. Per se loquendo. semel tantum peccator tenetur conteri de peccato. Neque enim ad poenitentiam iterandam cum adstringit justitia ; eo quod Deus contritionem æque admittat, ac si esset œqualis satisfactio pro peccatis. DP. NECESSITATE PŒNITENTIÆ. 73 et debitum omne expunxisset : neque obligatur cx Caritate; cum fecerit quod sufficit ad recuperandam gratiam, amicitiam ct salutem æternam. lis tamen qui sciunt, se Deum offendisse, suadetur, ut actus pœnitentiæ iden­ tidem frequentent : caritas enim est insatiable desiderium placendi Deo. Quod si David, Petrus aliique Sancti, qui dc venia obtenta certi erant, nihilo­ minus omnem vitam suam pœnitentiæ impenderunt; multo magis decet nos de propitiato peccato non esse sine metu, ut Eccli. 5. v. i>. monemur. ARTICULLS IL QUANDONAM POENITENDUM? 83. Nota I. Prœceptum poenitendi tempore aliquo determinato dupliciter potest obligare, per se nimirum, et per accidens. Ac per accidens quidem sive ex fine aliquo extrinseco et accidentario virtuti pœnitentiæ, aiunt nos obligari in tribus casibus. Eurum primus est instans exercitium actionis; quæ ob suam sanctitatem requirit statum gratiæ in operante, nec sine novo peccato exerceri in statu lethalis peccati potest : ut cum quis ex officio sacramentum est administra­ turus, aut sacramentum aliquod vivorum aditurus, hic ex omnium Theo­ logorum sententia, si confessione prius non fuerit expiatus, ad perfectae contritionis actum gravi præcepto obstringitur. Alter casus a Soto ct aliis Theologis ponitur vehemens tentalio et occasio peccandi, ad quam vincendam censeatur esse moraliter necessaria divina gralia et amicitia. Verum difficulter suadetur, contritionem esse medium ita necessarium, ut inde oriatur obligatio ad illam eliciendam : nisi forte peccandi occasio consideretur ut diuturnior futura, et status gratiæ dicatur esse dispositio ad constanter resistendum. Ad vincendam enim quamcumque lentationem auxilium gratiæ excitantis et adjuvantis sufficit : nullum autem est principium , quo sufficienter suadeatur, tale auxilium sine gratia habi­ tuali obtineri non posse, aut non contrito negatum iri. Deinde contritio est ipsissima victoria de imminente tentalione, et effe­ ctus auxilii gratiæ; ergo non potest esse medium ad obtinendum illud auxi­ lium , quo tentalio superetur : imo cum minori gratiæ auxilio vinci tentatio posset, sola repudiatione vetiti actus vel objecti. Tertium casum suggerunt Adrianus, Petrus Solus, et Navarrus, malum reipublicæ impendens; pro quo avertendo cives Deo supplicare tenentur. Quanquam autem opinio ista pia oppido sit et probabilis, raro tamen quis­ quam obligabitur ad judicandum, hoc medium ad assequendum finem illum ita necessarium esse, ut citra novum peccatum negligi non possit. Nam prae­ terquam quod sufficere videatur oratio, quæ non tam justitia procantium nititur, quam Dei misericordia, qni peccatores etiam audit ; potest privatus quisque semper præsumere, in republica esse plures justos, quorum gratia Deus peccatores una orantes exaudiat. Quidquid autem horum fuerit, indubitanter enuntiamus, in nullo illo­ rum trium casuum committi duplex peccatum omissione contritionis, sed in primo tantum offendi in prœceptum negativum non tractandi irreve- * DE VIRTUTE PŒNITENTIÆ. renter sacramenta : in secundo committi peccatum tantum incontinenti», vel aliud, ad quod tentatio provocat ; aut saltem delinqui a lentato, dum se talis peccati periculo exponit, omissione medii, quod ad evitandum pec­ catum existimabatur esse necessarium : in tertio demum casu adversus cari­ tatem peccari, qua patriam diligere, et ejus saluti studere tenemur. Qualiscnmque enim necessitas in casibus istis exlrinseca tantum est, ex alio, quam pœnitentiæ præcepto orta. Nota II. Per se autem obligari ad poenitendum certo tempore possumus vel ex præcepto positivo, vel ex rei natura. Et quidem S. Antoninus2. p. tit. 9. c. 1., Marsilius, Angelus et alii existimabant, peccatorem teneri ad contritionem concipiendam saltem singulis diebus festis. Asl sententiam istam Medina, Dom. Sotus et Canus merito falsam et fundamento destitu­ tam censent. Nam quod Angelus verbo Periœ n. 41. citat illud Levit. 23. v. 27. et seqq. Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras; anima quæ non fuerit afflicta die hae, peribit, ad rem non est : tum quod ritus iste tantum decimo die mensis septimi, ac semel in anno fuerit proscriptus, ut ex I. c. et c. 16. v. ult. intelligimus; tum quod externa tantum pœnitentiæ opera, ut ex c. 30. v. 14. Num. constat, injuncta fuerint. Quanquam hæc precepta ceremonialia dudum cum lege ipsa desierint, et ex usu Ecclesiæ dies dominicus cæterique festi negative quidem sanctificentur vacando ab operibus servilibus , positive autem sacro Missæ officio, ut ex Cone. Agathensi praecipitur c. .Vissas, de Consec. d. 1., quod utrumque fideles pec­ catores sine contritionis actu prostare queunt. Casum alterum affert Petrus Sotus Lect. 13. de Pœnit., eos qui proscri­ ptam jure ecclesiastico confessionem annuam peragere non possunt, ex eo­ dem annuae confessionis præcepto teneri saltem ad contritionem eliciendam: quia licet excusentur ab eo, quod facere non possunt, non tamen ab eo, quod servare possunt, excusabuntur. Sed et ista Soli opinio a vero abludit. Ut enim Cajetanus verbo, Contritio, circa finem notant, lex illa Ecclesiæ non requirit a fidelibus actum interiorem pœnitentiæ, nisi in quantum illo opus est ad Pœnitentiæ sacramentum vere obeundum : ad hoc autem perinde se habet contritio imperfecta sive attritio, ac perfecta contritio; ergo ubi copia confitendi toto anno non fuerit, non teneretur homo ad contritionem per­ fectam, sed sufficeret imperfecta : nam cum lex de Pœnitentiæ sacramento distincta sit a lege contritionis, hanc minime determinat, nisi prout con­ tritio in Pœnitentiæ sacramento comprehenditur. Ex eodem capite conficitur, fideles in dato casu ad neutram contritio­ nem ecclesiastico præcepto teneri : nam cum actus interior secundum se non cadat directe sub Ecclesiæ jurisdictionem, Ecclesia præcipiendo , per se nec praecipit, nec determinat actum internum , nisi in quantum est necessa­ rius ad actum externum; ergo cessante obligatione actus exterioris, cessat etiam obligatio actus interioris. Ita qui proscriptas ab Ecclesia preces vocales ob infirmitatem recitare non potest, non tenetur tunc temporis interius attendere ad Deum : qui vel ex voto vel ex proscripto sui ordinis qualibet hebdomade ad confessionem obligatur , et hoc præceplum defectu sacer­ dotis explere non potest, ad nullam contritionem tenebitur. Nola III. Denique potest obligatio poenitendi determinari perse ex vi ipsius præcepti tantum , solaque ratione naturali seu connatural! gratiæ el : .·· I)E NECESSITATE P0EN1TENTIÆ. 75 fidei. Cum autem certum sil, peccatorem in mortis articulo ad poeniten­ tiam gravi præcepto teneri , eo quod hac neglecta post hanc vitam damnatio æterna instet; quæstione illa praetermissa, tres adhuc nobis sunt exponendæ, quarum prior est, utrum in mortis articulo teneatur peccator ad contritionem perfectam, etiamsi cum attritione cognita confessus fuerit, aut confiteri possit? Altera quæslio , au poenitentiam usque ad mortis arti­ culum dillerre liceat? Tertia, an pœnitentiæ præceptum statim post pecca­ tum commissum ad contritionem obliget? io statim hic non speculative, sed . practice ac morali ter est accipiendum , hoc est, quamprimum patrati pec­ cati occurrit cogitatio , atque sufficiens excitatio et opportunitas ad poeni­ tendum, sine necessario impedimento : quo in casu peccatorem continuo ad detestandum peccatum gravi præcepto teneri, censuernnt olim Guillelmus Paris. L. de Sacramentis , Thomas Argenti nens. in 4. d. 17. a. 4. ad 4., S. Antoninus 3. p. tit. 14. c. 18. §. 2., Archidiaconus in c. Ille Rex, de Pœnit. d. 3. Innocentius in cap. Omnis utriusque, de Pœnit. et Remis., et plures lheologiæ et juris canonici Consulti. 84. Dico I. Fideles in articulo mortis tenentur ad perfectam contritionem saltem virtualem de suis peccatis , licet norint, se illa cum attritione modo confessos cisque absolutos fuisse, aut adhuc confessuros. Ita Suaresius disp. 15. sect. 4. n. 19. contra aliquos , quibus adhærere videtur Becanus. Prob. 1. Tenetur homo, priusquam moriatur, Deum super omnia dili­ gere : ac licet aliquando in vita Deum dilexerit, hoc tamen præcepto ite­ randae caritatis sæpius ac præsertim in mortis articulo obligatur , post­ quam per peccatum subseque-ns caritatem priorem retractavit. Hæc ergo obligatio cum non tantum sit ratione peccati, sed etiam per se et ratione caritatis intrinseca, manet etiam in mortis articulo, ut obiturus se et omnia in Deum referat, non secus ac si denuo procreatus esset. Non potest autem esse, ut is, qui Deum vere amat, peccata, quorum recordatur, non illico detesletur. Quod si tamen actum caritatis Dei elicere conatus fuit, non videtur ad alium contritionis perfectæ actum obligari ; quia obligationi pœnitentiæ formalis jam satisfactum fuit in sacramento Confessionis, et justificationem per actum amoris, qui poenitentia virlualis dicitur, cer­ tius jam fuit assecutus. Prob. //.Talis homo non tantum peccaret contra caritatem Dei, sed etiam contra amorem et misericordiam, quam sibi ipse debet, omittendo actum ad salutem necessarium. Quod si, inquit Suaresius, contingeret, hominem in eo casu mori sine actu amoris, vel contritionis, et sine novo peccato, vel quia raptus est, priusquam hoc advertere posset, vel quia illos omisit ex pro­ babili ignorantia obligationis seu juris aut facti : quia videlicet conatus est ad talem actum habendum , et putavit se habere, re tamen vera non habuit : in his, inquam, casibus , ille homo salvabitur : quia tum necessitas talis actus non est necessitas medii in re ipsa omnino requisiti, sed præcepti, a cujus transgressione tunc excusabitur propter aliquam ex dictis circumstan­ tiis : et ideo non amittit justitiam , quam per sacramentum consecuius fue­ rat; ergo ex vi illius salvabitur. 85. Dico II. Peccator gravi obligatur præcepto, ne poenitentiam ad mortis 3V4 1'0 v - 76 DF. VIRTUTE l’OENITENTlÆ. articulum differat; quamvis hoc præceptum non videatur obligaro, nisi ratione caritatis. Prob. 1*. pars. Scriptura dilationem istam prohibet. Eccli. S. v. 8. Ne tardes converti ad Dominum , et ne differas de die in diem -.subito enim veniet ira illius. Eamdem pœnitentiæ dilationem Deus graviter reprehendit Isaiæ 65. v. 12. Omnes in carde corruetis, pro eo quod vocavi, et non respon­ distis. Hinc S. Augustinus serm. 57. de tempore ( al. 255. in app. ): Poenitent ia, inquit, qua' ab infirmo petitur, infirma est : quæ autem a moriente petitur, timeo, ne et ipsa moriatur. Et serm. 71. ad Fratres in eremo (opp. t. 10. p. 752. Edit. Lovaniensis. ) : Satis , inquit, alienus est a fide, qui ad agendam poenitentiam tempus senectutis exspectat. Deinde non licet rem omnium maximam et difficillimam, cujusmodi est salus æterna, per poenitentiam recuperanda, in illius momenti angustias conjicere; cum hora mortis sit incertissima, vires corporis et animi fractæ, aut nimium debilitatae, et homo ad actiones bonas minime omnium idoneus. Quare S. Hieronymus in illud Ps. 37. Putruerunt et corrupta sunt cicatrices meœ a facie insipientiæ meœ, addit, quia nolebam agere poeni­ tentiam. (opp. t. 7. in appendice.) Quod si homines sanctissimi continuis precibus, jejuniis et lacrymisid sollicite student, ut gratiam finalem a Deo obtineant : quomodo prudenter eam sperabit, qui flagitiis jugiter immersus dedita opera statuit, in ultimo mortis articulo demum per poenitentiam ad Deum converti; cum tali homini pœnitentia tunc fere sit impossibilis : vix enim adduci in extremo illo momento potest, ut absolute et efficaciter detestelur, et proponat deinceps, si convalesceret , vere cavere peccata, quibus adeo pertinaciter adhæret. Quam ob causam B. Curysostomus hom. 80. ad populum (opp. t. 6. p. 189. A. edit, latina Ducæi.) : Tambona, inquit, quam mala, cum fuerint nimium immorata, potentiora fiunt. Et S. Bonaventura Tom. 1. Opusc. Collatione de contemptu seculi : Hoc, inquit, teneo, hoc verum puto, quod ei non bonus finis est, cui semper fuerit mala vita. Prob. 2*. pan. Non licet differre expletionem præcepti de diligendo Deo usque ad finem vitae ; eo quod tanta dilatio aperte repugnet fini hujus præ­ cepti, qui est convenienter conjungere hominem cum fine suo ultimo, eumque dirigere, ul possit vitam recte instituere. Non potest autem tempore debito servari præceptum dilectionis Dei a peccatore , per se loquendo, quin contritionem de peccatis eliciat ; ergo ratione præcepti caritatis Dei nemini licet differre poenitentiam usque ad mortis articulum. Quod autem ratione solius caritatis non liceat tantum differre poeniten­ tiam, inde probatur : quia neque titulo justitiæ, nec caritatis propriæ tene­ mur ad pœnitentiam antevertendam : ratio enim, qua mox probabimus nos utroque hoc præcepto non statim a commisso peccato ad pœnitentiam obligari, probat etiam de quocumque determinato vitæ tempore, quamdiu non imminet mortis periculum. v 86. Dico III. Præceptum pœnitentiæ non statim ab admisso peccato obligat ad actum , etiamsi opportunitas sit continuo id praestandi. Prob. l.S. Thomas in i. d. 17. q. 3. a. 1. quæsliunc. 4. ait quidem teneri hominem ad contritionem, quando peccata memoriae.occurrunt. ita tamen IM DE NECESSITATE PŒNITENTIÆ. 77 sententiam suam moderatur : Cum prœcipue in periculo mortis existit, aut in aliquo articulo, in quo sine peccati remissione peccatum oporteat eum incurrere. Et in solutione ad 2. Non est, inquit, de necessitate salutis cor­ poralis , quod statim medicum quadrat, nisi quando necessitas curationis incumbit : et similiter est in morbo spirituali. S. Bonaventura ibidem scribit, teneri hominem ad contritionem, quando recogitat culpam commissam et Dei offensam, vel quando recogitare debet, sicut in hora mortis, vel in aliquo alio simili periculo. Eumdern casum mortis vel periculi assignat Durandus q. 10. n. 5., Alensis , Angelus, Adrianus , Solus, Medina, Canus, et alii, quos refert et sequitur Suarez disp. 15. sect. 5. Prob. II. Praecepta affirmativa, quale est præceptum poenitendi, nec statim, nec semper obligant: neque ratio, neque S. Scriptura evincunt dari tale præceptum subitae hujus pœnitentiæ. Ecclesia autem tantum semel in anno injungit suis Pœnitentiæ sacramentum, tanquarn certissi­ mum medium reconciliationis cum Deo : neque fideles etiam tenerioris conscientiae se accusant dilatæ ad modicum tempus pœnitentiæ : neque Confessarii in hanc dilationem inquirunt. Denique si qua esset talis obligatio , oriretur ex titulo triplici, justitiæ , caritatis Dei, aut caritatis propriæ : ex nullo autem horum capite obligatio statim poenitendi proficiscitur ; ergo. Prob. Assumpt. Lex justitiæ, in quantum affirmativa est, satisfactionem pro illata Deo injuria aliquando quidem per pœnitentiam, non autem continuo exhibendam praecipit : prout autem est negativa solum post factam primam injuriam , addi alteram, et priorem augeri vetat : atqui ex eo , quod non statim satisfiat, non augetur injuria prior, neque commissum ante pecca­ tum crescit; ergo. Eadem fere ratio apparet in præcepto caritatis, quod secundum se est affirmativum : quatenus vero negativum , prohibet duntaxat odium Dei, et actus divino amori repugnantes : nec ulla ratione sufficiente ostendi potest, extare præceptum peculiare, quod interdicitur, ut ne quis ullo unquam tem­ pore statum illum inimicitiae habitualis in se permittat. Nec magis repentinæ hujus pœnitentiæ obligatio demonstratur ex lege cari­ tatis, quam quisque sibi ipse debet : argumenta enim, quæ in hanc rem excogitata fuerunt, S. Thomas aliique Theologi satis commode dissolvunt. 87. Obj. I. Deus iis gravissima mala minatur, qui noluerunt resipiscere, ut apparet ex testimoniis in conclusione 2. allatis : item Jerem. 8. v. 6. etseqq.; ergo dilatio pœnitentiæest peccatum. R. D. Cons. Dilatio quælibet pœnitentiæ est peccatum N. dilatio pœni­ tentiæ usque ad mortis articulum est peccatum C. nop quidem contra justi­ tiam, aut contra præceptum caritatis propriæ, sed contra caritatem , quam Deo debemus. Duo sunt pœnitentiæ officia, primum desistere a peccato et ab affectu ad illud, alterum per veram contritionem ad Deum positive con­ verti : prius dicitur aversio negativa a peccato, posterius est insuper aversio positiva per sufficientem retractationem. Prius statim fieri Deus jubet; ct quia obedire Israelitæ contempserunt, ideo minabantur Prophetæ mala, quibus deinde fuerunt obruti. Posterius nec Scriptura nec Patres imperant statim fieri, sed suadent tantum et hortantur. Quo etiam tendit S. Thomas 2.2. DE VIRTUTE PŒNITENTIÆ. 78 q. 62. a. 8. inô. dicens : Manifestum est, quod nec modicum tempus licet in peccato morari, sed quilibet tenetur peccatum statim deserere, secundum illud Eccli. 21. Quasi a facie colubri fuge peccatum. Item ex ejusdem S. Doctoris testimonio conclusione 3. adducto liquet, dari articulos, in quibus sine pec­ cati remissione et contritione novum peccatum non incurritur. Inst. 1. Non licet exponere se periculi» æternæ damnationis et novorum peccatorum, aliisque malis gravissimis : neque enim potior nobis debet esse salus corporis quam animæ : atqui qui in peccato persistit, exponit se peri­ culo damnationis et peccatorum, est objectum divinæ ira·, etc.; ergo. R. D. dut. Non licet se his malis exponere committendo ipsum peccatum primo C. perseverando ad tempus in statu peccati, in quo non est periculum proximum damnationis et novorum peccatorum .V. Qui committit pecca­ tum, malis hisce omnibus eisque gravissimis se reddit obnoxium :qui vero persistit in statu peccati, mala ista tantum supponit. Sicut ergo is solum peccat, qui sibi studiose mortem infert , aut morbum vel mulilalionem; non vero qui cunctatura morbo sanari, eum id fieri sine proximo vitæ, aut gravioris morbi periculo potest : ita licet peccator, speculative loquendo, differendo pœnitenliam, periculo alicui damnationis se exponat ; quia tamen periculum istud non est proximum, sed remotum, non censetur ei semoraliter exponere , adeoque saltem non graviter peccare. Inst. 2. Tenemur statim corripere fratrem, quem novimus esse in peccato; ergo multo magis non ipsos a peccato eximere : plus enim tenemur nos ipsos, quam proximum diligere. ut docet S. Thomas 2. 2. q. 26. a. -4. R. .V. zln/., quod tantum duobus in casibus tenet. 1°. Quando peccatum proximi continuatur. 2°. Quando subit periculum aut occasionem peccati noxi. Eodem modo pro casu priore tenetur peccator ab actu statim desistere; pro posteriore ad contritionem converti, si preces avertendo periculo non suffecerint. Præterea B. Augustinus L. 1. de Civit, c. 9. docet, posse nos aliquando correptionem fraternam differre, quando vel id fieret cum pro­ pria jactura, vel certe postea commodius fieret in utilitatem fratris. 88. 06/ //.Quilibet ex justitia obligatur proximo quamprimum restituere rem furto ablatam ; ergo ex eadem virtute tenetur peccator per poenitentiam perfectam Deo quamprimum restituere honorem peccato ablatum. R. Const. Praeceptum restituendi statim obligat, utpole negativum, et plane idem curn præcepto non furandi, quo non tantum rei alienæ contre­ ctatio prohibetur, sed ejusdem etiam detentio : continuata enim carentia rei propriæ est quasi continuum proximi nocumentum, tantoque gravius mora­ lité)·, quanto privatio est diuturnior; facilque domino perpetuam injuriam, quem invitum ab rei suae usu impedit. Ita S. Thomas 2. 2. q. 62. a. 8. in 0,, ubi ait, slatim teneri hominem ad restituendum, quiastatim tenetur pecca­ tum deserere, et nunquam licet, vel per modicum tempus, in peccato mo­ rari , nimirum in peccato actuali ; quia non restituere per se ac de se actuale peccatum est : licet enim non sit actio physica, est tamen actio moralis capax prohibitionis, perinde ac esse armatum contra præceptum principis. In cæteris autem peccatis diversa est ratio : nec enim ullum eorum conti­ nuatur, ut sit actuale, sed restat post actum sola macula per modum habi­ tus. Quamvis enim Deus peccatis nostris offendatur, non tamen privatur re ; DE NECESSITATE Ι’ΟΕΝΙΤΕΝΤί/Ε. 79 aliqua sibi utili, nec detrimentum aliquod in genere patitur; sed solum privatur honore ct jure sibi debito ut finis ultimus est, ct supremus guber­ nator. Igitur post actum injurite nullum ipsi nocumentum accrescit ex eo quod satisfactio non continuo exhibeatur, nec peccator apud se proprie de­ tinet quoddam bonum Deo utile, neque illum impedii ab usu rei suæ. Ex quibus conficitur, præceptum poenitendi affirmativum proprie esse, quo jubemur, nos, abstersa peccati macula, Deo reconciliare ; quod, sicut cætera affirmantia præcepta, non repente, sed suo tempore, ad exeeutionem nos obstringit. Inst. Qui cunctatur offensum patrem aut dominum placare, censetur offensam contemptu augere; ergo etiam videtur Dei amicitiam saltem virtualiter et interpretative spernere, qui pœnitenliam comperendinat. R. .V. Cons. Amissa Dei amicitia non censetur dilatione contemni, nisi eo tempore, quo lex urget eam quærere, aut recuperare. Idcirco etiam Deus, qui peccatoris animum probe inspicit a pravo allectu desistentis, non pi-æsumit ex dilatione pœnitentiæ obstinatam voluntatem, et perseverantem actu contemptum offensi; nccse habet ut homines, qui a signis exterioribus tantum judicare solent. Unde etiam qui fide excidit, non tenetur perse, ad statim eam recuperandam, sed lanium per accidens, ut resistat lentationibus, quando opus est. 89. Obj. III. Sine gratia habituali nemo diu a peccatis lethalibus absti­ nere potest : peccatum enim quod per poenitentiam non deletur, est peccatum et causa peccati ;... justo judicio omnipotens Deus obligatam peccantis men­ tem etiam in culpam alteram permittit cadere, ut quæ flendo et corrigendo noluit emendare quod fecerit, peccatum incipiat peccato cumulare, ut inquit Gregorius M. hom. 11. in Ezech. (opp. t. 1. p. 1289. n. 24.) ; ergo ad vitan­ dum relabendi periculum, tenetur peccator ex præcepto caritatis erga Deum et seipsum illico se divinæ gratiæ restituere. R. D. Cons. Tenetur se gratiæ restituere quamprimum peccatum commi­ sit .V. quamprimum hoc periculum advertit proxime ingruere., ct nullum aliud superesse medium ab iterato lapsu cavendi C. Verum et hoc est tan­ tum cx accidente et præter statum quæslionis. Ad hæc vix reperitur unus, qui animadvertat momentum illud, quo tantum temporis est evolutum , ut moraliter amplius sine statu gratiæ immunisa relapsa consistere nequeat; quod si tamen periculum hujusmodi perciperet, teneretur continuo ad agendam poenitentiam, sed, ut dixi, per accidens solum. Inst. 1. Non licet peccatori velle perseveraro in statu peccati et inimicitiae Dei ; ergo neque licet ei, nolle aliquo tempore poenitere. R. .¥. Cons. Licet aliquid nolle aliquo tempore facere, quo illud nondum tenemur facere : velle autem positive perseverare in peccato et inimicitia Dei, est positive ct formaliter velle aliquid per se et intrinsece malum, nempe esse objectum odii divini, ac proinde est vello ipsam malitiam. E contra nondum poenitere non est formaliter in peccato perseverare, sed tantum consecutive; neque est perse et intrinsece malum, sed tantum per accidens, quando urget præceptum. Inst. 2. Status inimicitiæ cum Deo est objectum per se ac intrinsece ma- · ■-· *· η WW:.1 81 DE VIRTUTE IWilTENTl.C. l)E NECESSITATE P0EMTENTIÆ. Ium ; ergo nemo potest eum velle sine peccato. Atqui nolle poenitere, est velle manere in statu illo; ergo est malum. R. D. Cons. Ergo nemo potest eum sine peccato velle positive, iu eo sibi complacendo, eum approbando et eligendo C. nemo potest eum velle per­ missive, illum ad tempus permittendo A'. Dist. etiam subsumpt. Positive velle non pœnitere, est positive velle manere in illo statu C. permissive se habere circa omissionem pœnitentiæ , eam differendo, est positive velle manere in illo statu A'. Non omne id licet positive velle, ad quod licet se habere permissive : nec enim Deus ipse potest velle peccata, quæ permittit : ct nos mulla proximi mala non tenemur impedire, quæ velle non licet. taria præcepti poenitendi, cujus malitia moral i ter non est diversa a malitia omissionis directe intenta. Confirmatur thesis 1°. ex S. Thoma, qui 2. 2. q. 14. a. 2. ait, impoeni­ tentiam prout numeratur inter species peccati in Spiritum sanctum, non dicere solam permanentium in peccato, sed propositum non poenitendi : et in2. dist. 43. significat, unicum modum committendi hoc peccatum spe­ ciale, esse per formale propositum. Conf. 2°. Propositum non poenitendi est specialis actus voluntatis tendens in objectum habens specialem malitiam moralem , neque aliam nisi impœ­ nitentiæ : nam si quis est fornicatus , et alius pejeravit, et postea poenitere nolint, non contrahent novam malitiam fornicationis, aut perjurii ; sed uterque unicum ejusdem speciei impœnitentiæ peccatum, licet peccata, ob quæ pœnitenliam nolunt agere , diversae speciei sint. Pars 2*. sequitur ex modo dictis. Talis enim non ad tempus, sed in perpe­ tuum spernit amicitiam , beneficentiam et gloriam Dei : atque ita peccat ex proposito in Deum Patrem , qui ipsum creavit et vocavit ; Filium Dei con­ culcat, sanguinem testamenti pollutum ducit, in quo sanctificatus est ; et Spiritui gratiœ contumeliam, facit, ut habetur Hebr. 10. v. 29. Totam ergo SS. Trinitatem gravissime offendit. Denique sui hostis infensissimus immensa et infinita mala sibi sponte accersit. 8<» ARTICULUS 111. DE LMPttMTENTl.E PECCATO. 90. Nota. Impoenitentia est negligentia vel omissio pœnitentiæ. Hæc si voluntaria non sit neque directe, neque indirecte , vitio nemini vertetur : peccatum enim, ex celebri illo B. Augustini proloquio, aut voluntarium est, aut peccatum non est. Quapropter qui ex invincibili ignorantia, naturali oblivione, inconsideratione, aut alia simili impotentia actum pœnitentiæ tempore præscripto omiserit, peccatum novum impœnitenliæ non commit­ tet : impoenitentia enim ista, quasi materialis est. Ut autem formalis impœnitentia sit. debet esse actus voluntarius, quod dupliciter contingere potest; primo directe, cum quis actu expresso volun­ tatis destinat pro objecto omittere poenitentiam eo tempore, quo agi expræcepto deberet. Si ergo voluntas ex parte objecti feratur in omissionem pœni­ tentiæ pro eo tempore, pro quo præceptum obligat, etiamsi diu ante desti­ natum lege tempus id decreverit, impœnitentiæ peccatum admittet, saltem secundum affectum : quamvis enim præceptum affirmans non obliget ad exercendum continuo actionem injunctam , prohibet tamen affectus sibi repugnantes, quomodo vim habet præcepti negativi. Indirecte vero seu interpretative omissio voluntaria pœnitentiæ accidit quando ex negligentia culpabili actus omittitur tempore debito, vel ex ignorantia vincibili vel ex certa scientia, sine voluntate quidem directa omittendi, cum voluntate tamen agendi, vel retinendi aliquid incompossibile cum præcepto. 91. Dico. Impœnitentia, præsertim finalis, est speciale peccatum, idque unum ex gravissimis. Prub. 1*. pars. Si datur speciale præceptum poenitendi ; ejus violatio est peccatum speciale : atqui datur præceptum speciale poenitendi; ergo. Major est evidens ex eo, quod peccatum sit legis praevaricatio. Minor item constat ex articulo 1. hujus capitis, et ex conclusione art. 3. cap. 2. Neque ista solum accipi debent de proposito directo non poenitendi, sed etiam de neglectu pœnitentiæ indirecte seu interpretative voluntario : si enim in omni alia omissione peculiaris præcepti illud voluntarium sufficit ad speci­ alem contrahendam malitiam, sufficiet etiam in omissione indirecte volun- 92. Obj. I. Si impœnitentia est speciale peccatum , quilibet impoenitens necessario cum infinitis peccatis moreretur : nam de ipso etiam peccato impœnitentiæ teneretur dolere, cujus neglectu nova impœnitentia se obstringeret, de qua iterum teneretur pœnitenliam agere, sicque peccaret in infinitum. B. A’. sequelam utramque. Qui peccati unius, v. g. homicidii reus morte improvisa abripitur, quin ante de poenitentia cogitaverit, damnatur ob unicum dunlaxat peccatum homicidii. Qui vero statuit non poenitere, non tenetur, dum in hoc malo proposito perseverat, de eo poenitere : impossi­ bile enim est peccare simul et poenitere. 93. Obj. II. Omnia peccata mortalia adversantur justitiæ et caritati Dei et sui ipsius; ergo impœnitentia non est speciale peccatum contra justi­ tiam, cujus species est poenitentia, et contra caritatem, sed malitia illius transcendit omnia peccata mortalia. R. D. Ant. Omnia peccata mortalia adversantur justitiae et caritati, ma­ litia aliqua communi ct generica C. malitia quadam peculiari, et ultima quadam differentia specifica soli proposito non poenitendi propria N. Sic Dist. Cons. ct praecipue ejus 2am. part. Impœnitentia malitia generica, mate­ rialiter eadem et communis transcendit omnia mortalia peccata C. impœ­ nitentia malitia specifica, formaliter diversa et propria transcendit omnia peccata mortalia N. Quamvis inobedienliæ malitia transcendat omnia pec­ cata mortalia ; qui tamen de industria statueret non obedire Deo, peculiare peccatum inobedienliæ, etiam in confessione explicandum committeret. Eodem modo licet ornuc peccatum adversetur caritati ct justitia? ; si quis tamen proponeret non poenitere, ullimæ ac specific» differenti» peccato impœnitenliæ se obstringeret, cujus malitia in eo consistet, quod sRfida- 82 DE VIRTUTE PŒNITKNTLE. tim opponatur, tum debito satisfaciendi Deo, turn retenue conjunctioni cum Deo per amorem, ct adeptioni salutis, quam impoenitens irreparabili ter excludit, omnem illius spem sibi prrecidcndo. Secundum hanc doctrinam apparet, quomodo S. Thomas 2. 2. q. 14. a. 2. in 0. dixerit, impoeniten­ tiam , eo modo, quo dicit permauentiam in peccato , non esse speciale peccatum, sed quamdam peccati circumstantiam : nimirum accepit inipœnitentiam negative pro omissione pœnitentiæ secundum se, cl permanenliam pro continuatione actus : sicut etiam in 2. d. 43. a. 3. ad 3. ait, per­ severantiam esse tantum circumstantiam virtutum. Advertendum tamen est, quod S. Thomas dicta quaestione 14. tractans de peccatis in Spiritum sanctum, solo directo proposito non poenitendi doceat peccatum impoenitentiae in Spiritum sanctum committi. Hinc cum art. 1. in ο 0. retulisset doctrinam B. Augustini semi. It. de Verb. Dom. (al. 71.) dicentis, peccari in Spiritum sanctum impoenitentia Gnali, quæcorde, ore,et opere potest contingere; in responsione ad 3. ait, hoc non esse speciale pec­ catum : Xam finalis impoenitentia potest esse circumstantia cujus libet generis peccati. Hoc autem S. Tho.m.e usitatum est, ut, quando unum peccatum habet plures circumstantias, quæei diversas malitias addere queunt, non vocet plura peccata, sed unum; quod sit ex objecto unius speciei, pluribus licet affectum circumstantiis. Circumstantia ergo persistendi in peccato lethali secundum se non variat speciem, nisi quando urget necessitas ad actum pœnitentiæ exercendum. Quo in casu etsi omissio pœnitentiæ vir­ tualité!· solum voluntaria peccatum in Spiritum sanctum esse B. Τπομ.-ε non videatur; peccatum tamen mortale impœnitentiæ esse , ac ejusdem speciei, cujus est impoenitentia directe volita, ex eodem S. Doctore intelligimus, qui 3. p. q. 84. a. 7. ad 1. et 2. tradit, esse præceptum naturale poeni­ tendi : constat autem ad eamdem peccati speciem pertinere praecepti vio­ lationem, sive directe, sive indirecte voluntaria fuerit. DISPUTATIO II. DE SACHA ïiEVTO ÏBŒAITEATIÆ. Tractabitur hic I. de veritate hujus Sacramenti. II. De ejus forma. III. De contritione. IV. De confessione. V. De satisfactione. VI. De indulgentiis. VH. De pœnitentia publica. VIII. De ministro hujus Sacramenti, praemissa de eodem sacramento summa doctrinæ catholicæ ex conciliis Florentino et Tridentino. Decretum Concilii Florentini de Pœnitentia sub Eugenio IV. an. 1439. pro Ar menis. Quartum sacramentum est Pœnitentia, cujus quasi materia sunt actus pœnitentis, qui in 1res distinguuntur partes. Quarum prima est cordis contritio ; ad quam pertinet, ut doleat de peccato commisso cum pro­ posito non peccandi de cætero. Secunda est oris confessio; ad quam perlinet, ut peccator omnia peccata, quorum memoriam habet, suo sacer­ doti confiteatur integral! ter. Tertia est satisfactio pro peccatis secundum arbitrium sacerdotis; quæ quidem præcipue fit per orationem, jejunium, et eleemosynam. Forma hujus sacramenti sunt verba absolutionis, quæ sacerdos profert, cum dicit : Ego te absolvo, etc. Minister hujus sacramenti est sacerdos, habens auctoritatem absolvendi, vel ordinariam, vel ex com­ missione superioris. Effectus hujus sacramenti est absolutio a peccatis. Canones Concilii Tridentini de sanctissimo Pœnitentiæ sacramento, Sess- 14· die 25. Novembris an. 1551. sub Julio III. V ” ni Si quis dixerit, in catholica Eqçl^i^aPqenilentiamnon esse vere et proprie sacramentum, pro fidelibus, qupQ^posl Baptismum in peccata labuntur, ipsi Deo reconciliandis, a Christo Domino nostro institutum ; anathema sit. II. Si quis sacramenta confundens, ipsum Baptismum Pœnitentiæ sacra­ mentum esse dixerit, quasi hæc duo sacramenta distincta non sint, atque ideo Poenitentiam non recte secundam post naufragium tabulam appellari j anathema sit. - r? 81 bt SACRAMES Γ0 P0EMTEM1Æ. 111. l>F. VERITATE SACRAMENTI ΡΟΕΝΙΤΕΝΤΙ.Γ. VIII. Si quis dixerit, verba illa Domini Salvatoris : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata , remittuntur eis ; et quorum retinueritis, re­ tenta sunt : non esse intelligenda de potestate remittendi el relinendi pec­ cata in sacramento Poenitentiae, sicut Ecclesia catholica al) initio semper intellexit; detorserit autem, contra institutionem hujus sacramenti, ad auctoritatem prædicandi Evangelium ; anathema sit. Si quis dixerit, confessionem omnium peccatorum, qualem Ecclesia ser­ vat, esse impossibilem, et traditionem humanam , a piis abolendam; aut ad eam non teneri omnes et singulos utriusque sexus Christi fideles, juxta Concilii Lateranensis constitutionem, semel in anno, etob idsuadendum esse Christi fidelibus, ut non confiteantur ternpore quadragesimæ; anathema sit. IX. IV. Si quis negaverit, ad integram et perfectam peccatorum remissionem requiri tres actus in pœnitente, quasi materiam sacramenti Poenitentiae, videlicet Contritionem, Confessionem el Satisfactionem, quæ tres Poenitentias partes dicuntur; aut dixerit, duas tantum esse Poenitentiae paries, terrores scilicet incussos conscientiae, agnito peccato, et fidem conceptam cx Evangelio, vel absolutione, qua credit quis sibi per Christum remissa peccata; anathema sit. Si quis dixerit, eam contritionem, quæ paratur per discussionem, colle­ ctionem et detestationem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animæ suæ, ponderando peccatorum suorum gravitatem, mul­ titudinem, fœditatem, amissionem æternæ beatitudinis, et ætcrnæ damna­ tionis incursum, cum proposito melioris vitæ, non esse verum et utilem dolurem, nec prœparare ad gratiam, sed facere hominem hypocritam et magis peccatorem; demum illam esse dolorem coactum, et non liberum ac voluntarium; anathema sit. VI. Si quis negaverit, confessionem sacramentalem, vel institutam, vel ad salutem necessariam esse jure divino; aut dixerit modum secrete confi­ tendi soli sacerdoti, quem Ecclesia catholica ab initio semper observavit et observat, alienum esse ab institutione el mandato Christi, et inventum esse humanum; anathema sit. VII. ✓ | Lev A * Si quis dixerit, in sacramento Pœrritèritiæ ad remissionem peccatorum necessarium non esse jure divino, eônfïtéri omnia et singula peccata mor­ talia, quorum memoria cum debita el diligenti præmeditatione habeatur, eliam occulta, et quæ sunt contra duo ultima Decalogi præcepta, et circum­ stantias, quæ peccati speciem mutant; sed eam confessionem tantum esse utilem ad erudiendum et consolandum pcenitentem, et olim observatam fuisse tantum ad satisfactionem canonicam imponendam; aut dixerit, eos qui omnia peccata confiteri student, nihil relinquere velle divinae misericordiæ ignoscendum, aut demum nou licere conliteri peccata venialia; anathema sil. I Si quis dixerit, absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse actum judicialem, sed nudum ministerium pronuntiandi et declarandi, remissa esse peccata confitenli, modo tantum credat, se esse absolutum, aut sacerdos non serio, sed joco absolvat; aut dixerit, non requiri confessionem pcenitentis, ut sacerdos eum absolvere possit; anathema sit. X. Si quis dixerit, sacerdotes, qui in peqcato mortali sunt, potestatem li­ gandi et solvendi non habere; ant non solos sacerdotes esse ministros abso­ lutionis, sed omnibus et singulis Christi fidelibus esse dictum : Quæcumque ligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo ; et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo; et, Quorum remiseritis peccata, re­ mittuntur eis; et quorum retinueritis retenta sunt : quorum verborum vir­ tute quilibet absolvere possit peccata, publica quidem per correptionem duntaxat, si correptus acquieverit, secreta vero per spontaneam confessionem; anathema sit. XI. Si quis dixerit, Episcopos non habere jus reservandi sibi casus, nisi quoad externam politiam, atque ideo casuum reservalionem non prohibere, quomimus sacerdos a reservatis vere absolvat; anathema sit. XII. Si quis dixerit, totam poenam simul cum culpa remitti semper a Deo, satis­ factionemque prenitentium non esse aliam quam fidem, qua apprehendunt Christum pro eis satisfecisse ; anathema sit. XIII. Si quis dixerit, pro peccatis, quoad pœnam temporalem, minime Deeper Christi merita satisfieri pœnis ab eo inflictis ct patienter toleratis, vel a sa­ cerdote injunctis, sed neque sponte susceptis, ut jejuniis, orationibus, elee­ mosynis, vel aliis eliam pietatis operibus, atque ideo opiimam pænilentiam esse tantum novam vitam; anathema sil. I; '4 Iw f i-ill ■ 86 DE VERITATE SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. DK SACRAMENTO PŒNITENTIÆ, XIV. Si quis dixerit, satisfactiones, quibus pœnitenles per Christum Jcsum pec­ cata redimunt, non esse cultus Dei, sed traditiones hominum doctrinam de gratia, et verum Dei cultum, atque ipsum beneficium mortis Christi obscu­ rantes ; anathema sit. XV. Si quis dixerit, claves Ecclesiæ esse datas tantum ad absolvendum, non etiam ad ligandum, et propterea sacerdotes, dum imponunt pœnas confitentibus, agere contra finem clavium, et contra institutionem Christi, et fictio­ nem esse, quod virtute clavium sublata pœna ælerna, pœna temporalis plerumque exsolvenda remaneat; anathema sil. : CAPUT I. DEMONSTRATUR VERITAS HUJUS SACRAMENTI. ARTICULUS I. AN POENITENTIA SIT PROPRIEM NOV.E LEGIS SACRAMENTUM? 94. Nota I. Montanistæ et Novatiani a non paucis dicuntur Pœnitentiæ sacramentum negasse : verum ut disput. praecedente c. 1. art. 4. ex ipsorum Montanistarum et Novalianorum scriptis docuimus, in eo solum errore hæretici iili versabantur, quod putarent, non esse in Ecclesia potestatem graviora quædam crimina remittendi iis, qui post baptismum in ea sunt prolapsi, sed illorum veniam a solo Deo per jugem in hac vita pœnitentiam impetrari oportere. Eodem modo nullus veterum, qui Waldcnses impugnarunt, hoc ipsis errori tribuit. quod pœnitentiam ex albo sacramentorum expunxerint ; imo conceptis verbis asserunt, ipsos agnovisse potestatem in Ecclesia vere pœnitentibus dimittendi peccata. Quoad usum tantum hujus potestatis ipsos errasse testatur Reinerus L. de Sacramento pœnitentiæ contra Waldenses c. 5. quod dicerent, nullum a malo sacerdote absolvi posse : bonum laicuin habere absolvendi potestatem; bono laico politis, quam malo sacer(loi i esse confitendum : non esse injungendas graves poenitentias exemplo Christi, clc. .Vota II. In confessionis Augustana- Apologia c. 7. de numero et usu sacra­ mentorum, Lutherani ita protestantur : Si sacramenta vocamus ritus, qui habent mandatum Dei, et quibus addita est promissio gratiæ, facile est judieare, quæ sint proprie sacramenta... Vere igitur sunt sacramenta baptismus, I l cana Domini, absolutio, quæ est sacramentum pœnitentiæ. Nam hi ritus habent mandatum Dei, et promissionem gratiæ, quæ est propria novi Tes­ tamenti. Etiam hisce adhuc temporibus videntur Lutherani Saxones pœnitentiam tanquam verum novæ legis sacramentum agnoscere : nam in catechismo minore Lulheri, quo utuntur, titulo de Confessione , ad q. 1. ita habetur: Confessio duo comprehendit ; unum est peccata confiteri : alterum est absolutio­ nem sive remissionem a confessorio sive præcone Euangelii accipere, tanquam ab ipso Deo, et non dubitare, sed firmiter credere, peccata per illam abso­ lutionem coram Deo in cœlo remissa esse. Et ad q. 2. Coram ministro autem debemus tantum ea peccata confiteri, quæ nobis cognita sunt , et quæ in corde sentimus. Tum minister audita confessione, ita jubetur interrogare confilenlem : Num meam remissionem credis esse Dei remissionem? Affirmanti et credenti porro dicat : Fiat libi sicut credis. Et ego ex mandato Domini nostri Jesu Christi remitto tibi tua peccata in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Arnen. Quamvis autem Lutherussub initium libri de Captiv. Babyl. ita scribat : Principio neganda mihi sunt septem sacramenta, et tantum tria pro tempore ponenda, baptismus, pœnitentia, panis; circa finem tamen libri ejusdem sententiam mutat, aitque : Pœnitentiæ sacramentum, quod ego his duobus accensui, signo visibili et divinitus instituto caret, et aliud non esse dixi, quam viam ac reditum ad baptismum. Item Melanchton in Locis commun, an. -1522. editis, lit. de Pœnitentia : Sacramentum ejus, inquit, vel signum non aliud nisi baptismus est : atque hic omnium rectissime vocetur sacramentum pœnitentiæ. Eamdem pœniten­ tiam e numero sacramentorum deturbarunt Zwinglius L. de vera et falsa Religione, cap. de Sacramentis, Calvinus L. 4. Inslit. c. 19. §. 15. Mathias Flaccus Illyricus in Apologia Confessionis Antuerpiensis c. 18., Kemnitius, Wigandus, Selneckcrus, et plcrique Novatorum. 95. Dico. Pœnitentia sen ritus ille, quo Christiani pœnitentes et peccata sacerdoti confitentes ab eodem absolvuntur , est verum ac proprium legis novæ sacramentum. Prob. I. Ex Scriptura. Christus, Joan. 20. v. 21. et seqq. ait Apostolis: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos... Accipite Spiritum sanctum : quo­ rum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. Verbis hisce Christi tres conditiones continentur, quæ ad sacramen­ tum verum ab ipsis etiam Lulherams requiruntur, nimirum ritus externus, promissio gratiæ, et mandatum divinum. Nam primo symbolum externum inde apparet, quod Apostoli peccata remittere non potuerint, nisi fideles illa fuerint confessi, et quidem cum signis doloris, quia non remittuntur peccata, quæ non retractantur per pœnitentiam: neque item fideles pote­ rant scire remissa sibi peccata esse, nisi signo externo a sacerdotibus per­ cepto id intellexerint. Deinde his ipsismet Christi verbis, quorum remiseritis peccata, etc. expri­ mitur gratiæ promissio ritui externo divinitus annexa, eo quod nullum peccatum sine Christi gratia remittatur. Denique mandatum suum Christus salis declarat, dum ait : Sicut misit ■■■i • · - -4 87 t M 88 3 ,Λ i; HR SACRAMENTO POENITF.NTLK, me Paler, et ego mil to vos. Accipite Spiritum sanctum, etc. El Apostolus 2. Cor. 5. v. 18. Dedit nobis ministerium reconciliationis. Prob. II. Ex Traditione. Patrum universorum consensus semper intellexit, Christum Joan. 20. dum insuftlavit in discipulos, tam insigni facto, el ver­ bis tam perspicuis, potestatem remittendi el retinendi peccata, ad reconci­ liandos lideles post baptismum lapsos, Apostolis el eorum legitimis successo­ ribus communicasse : el Novatianos, remittendi potestatem olim pertinaci­ ter negantes, magna ratione Ecclesia Catholica tamquam hærelieos explosit atque condemnavit. Hactenus Concilium Trideniini m Sess. 14. cap. I. Contra eosdem Novatianus S. Ambrosius L. I. de Pœnitentia c. 2. ita disputat : Sed aiunt, se Domino deferre reverentiam, cui soli remittendorum criminum potestatem reservent. Imo nulli majorem injuriam faciunt, quam qui cujus volunt mandata rescindere, commissum munus refundere. Nam cum ipse in Evangelio suo dixerit Dominus Jesus : Accipite Spiritum sanctum ; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum detinueritis, detenta erunt ; quis est ergo qui magis honorat, utrum qui mandatis obtemperat, an qui resi­ stit? Ecclesia in utroque servat obedientiam , ut peccatum et alliget, el relaxet, etc. S. Augustinus epist. 50. (al. 185. adBomfacium Comitem n. 45. ) scribit, quod aliquis post criminis gravioris poenitentiam ad Clericatum non admit­ tatur. vel inde ejiciatur, non desperatione indulgentia·, sed rigore factum est disciplina·. Alioquin contra claves datas Ecclesia? disputabitur, de quibus di­ ctum est, quæ solveritis in terra, soluta erunt in cado. Tertullianus adhuc Catholicus contra hærelicos, qui præter baptismum, nullam in Ecclesia potestatem remittendi peccata docebant, libro de Pœni­ lenlia c. 7. ita scribit : Hcec venena providens Deus, clausa innocentia janua, et intinctionis sera obstructa, aliquid adhuc permisit patere : collocavit in vestibulo pœnitentiam secundam, quæ pulsantibus patefaciat. Idem Tertul­ lianus jam Monlanista L. de Pudicitia, initio, in S. Zephyrinum Papam ita invehitur : Audio edictum esse propositum, et quidem peremptorium, Ponti­ fex scilicet Maximus, quod est, Episcopus Episcoporum edicit : Ego et mœchiœ et fornicationis delicta poenitentia functis dimitto. Ergo jam primis Ecclesiæ seculis Pontilices Romani poteslatdbn sibi esse dimittendi peccata crediderunt. S. Cyprianus L. de Lapsis n. 29. Confiteantur singuli, quœso vos, fratres, delicium suum, dum adhuc qui deliquit in seculo est, dum admitti confes­ sio ejus potest, dum satisfactio el remissio facta per sacerdotes, apud Deum grata est. Plura Patrum testimonia in hanc rem dabit Bellarminvs de Pœnitentia L. 1. c. 10. et seqq. Prob. III. Ev Conciliis. Concilium Eliberitanum, sub initium sec. IV. celebratum, can. 76. ( Labb. t. 1. p. 978. D.) decidit , diaconum in grave crimen prolapsum, si sponte fuerit confessus, acta legitima pœnitentia, post triennium ad communionem admittendum : si alius detexerit, post quinquennium , acta pœnitentia, ad laicam communionem amandandum. Qui canon non solam ceremoniam externam, sed absolutionem etiam a pec­ catis inlelligil. Concilium Nicaenum cap. 8. (Labb. t. 2. p. 31. D.) præcipit, ut non ante 89 Novatiani sive καθαροί in Ecclesia recipiantur, quam scripto professi sint, se etiam lapsis communicaturos, quos, licet ab Ecclesia veniam obtinuis­ sent, refugiebant; ergo Patres Concilii Nicaeni crediderunt, ab Ecclesia remitti posse gravissima crimina, quale erat lapsorum in idololatriam. Huc pertinet, quod Constantinus M. teste Socrate L. 1. c. 7. (al. 10.) Asterio Novaliano episcopo improperat : Erigito In tibi scalas, Asleri, ct ad cadum solus ascendito. Nimirum Asterius cum Novatianis negabat potesta­ tem esse in Ecclesia dimittendi baptizatis graviora crimina, aiebalque, horum veniam non a sacerdotibus concedi posse, sed a Deo solo ærumnis pœnitentiæ tota vita agendæ illam extorqueri oportere. Concilium Florentinum in decreto Eugenii ad Armenos, de septem Sacra­ mentis, §. quartum, Pœnitentiam inter sacramenta novæ legis numerat. El Concilium Tridenlinum Sess. 7. can. 1. et Sess. 14. can. 1. aliter docen­ tes ac dicentes damnat. Quod idem ante jam factum fuit cap. Ad abolendam. Extra, de Haereticis. Consentiunt huic doctrinæ Scholastici Theologi omnes cum Magistro sentent. 4. d. 14. ac tota Ecclesia græca non catholica tantam , sed etiam schismatica : nam Ilieremias Archiepiscopus Constanlinopolitanus in re­ sponsione ad Augustanam Confessionem a Lulheranis Tubingensibus sibi per Stephanum Gerlachium oblatam an. 1574. clare profitetur c. 7. Pœnitentiæ sacramentum inter septem vera sacramenta numerari ab Ecclesia græca. Veritatem hanc confirmant et approbant episcopi Græci in Synodo Belhlehemitica præside Dositheo Patriarcha Hierosolymitano congregati an. 1572. DE VERITATE SACRAMENTI POENITENTIÆ. 96. Obj. I. Utriusque Testamenti pœnitentia eadem est, tam quæ a Pro­ phetis, quam quæ a Joanne Baptista, a Christo et Apostolis praedicata est : atqui pœnitentia praedicata a Prophetis sacramentum non erat ; neque ea, quam Joannes Baptista et Christus prædicarunt, ut fatetur Concil. Tridentinum Sess. 14. c. 1. Quin et Petrus ct Paulus protestantur, se eam poeni­ tentiam docere, quæ a Prophetis testimonium habet; ergopœnitentia noxæ legis non est sacramentum. R. D. M. Utriusque Testamenti pœnitentia, prout virtus, est eadem C. pœnitentia, quatenus sacramentum, est eadem Ar. ct concessa la. parte Assumpt., ad ejus alteram pariem R. Quod Joannes ct Christus etiam prædicarint poenitentiam virtutem solum , quæ erat dispositio necessaria ad baptismum : sacramentum autem pœnitentiæ tunc prædicari et suaderi non poterat , co quod post Christi resurrectionem demum fuerit institutum. Verba enim Christi Matth. 16. v. 19. Tibi dabo claves regni calorum , etc. Et 18. v. 18. Quacumque alliga­ veritis super terram, etc. promissiones fnturæ potestatis tantum erant. Petrus Act. 10. v. 43. ait, Prophetas testari remissionem peccatorum futu­ ram Christi nomine. Paulus autem Act. 26. v. 20. indicat pœnitentiam, qua infideles ad baptismum praeparantur ; et addit, a Prophetis prædicta fuisse mysteria adventus , passionis et resurrectionis Christi. Inst. 1. Cum Luc. ult. v. 47. dicitur : Oportebat in nomine ejus prædicari pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes; idem omnino exprimitur,quod Joan 20. ail Christus : Quorum remiseritis peccata, etc.: atqui verbis illis Luc. ult. exprimitur tantum potestas facta remittendi pec- Ct V A Λ 1u «HT •a® 90 DE SACHAJIENTO l’CKNlTBNTLE. cala infidelium per baptismum et præviam pœnitentiæ virtutem ; ergo hæc eadem potestas solum indicatur verbis Christi, Joan. 20. R. .V. JL Verba Christi, Lue. ult. tantum generatim enuntiant, prædicandam esse omnibus gentibus pœnitentiam et remissionem peccatorum in nomine Christi : Joannis autem 20. Christus confert Apostolis potestatem remittendi et relinendi peccata; quod longe aliud est a priore. Ex quibus ap­ paret falsitas assumpti et consequentia?. Quod autem haeretici dicunt, Chri­ stum verbis illis, accipite Spiritum sanctum, etc. dedisse Apostolis tan­ tum potestatem praedicandi Evangelium , ex cujus auditu fides concipiatur, qua peccata remittantur , id sane ridiculum est, el SS. Patribus ignotum. Equidem Hieronymus epist. 150., Ainbros. L. 10. in Luc., Chrysostomus hom. 70. ad populum , ac Patres cæleri potestatem judiciariam Apostolis et ipsorum successoribus verbis illis traditam agnoscunt; ut proinde Concil. Tridenlinum Sess. 14. can. 3. hanc genuinam Patrum traditionem asserat, et interpretationem hæreticorum de nuda prædicatione Evangelii juste damnet. .Yec refert, quod Jansenius Gandavensis et Joannes Ferus cum S. Cyrillo L. 12. in Joan. (opp. t. 4. p. 1101. D.) in illa verba, quorum remise­ ritis, etc. scribant, tunc Sacerdotes fidelibus peccata remittere, cum pro­ batos ad baptismum admittunt : tunc peccata retinere, quando indignos a baptismi gratia prohibent. Nam praeterquam quod hoc foret merum officium declarandi omnibus Christianis commune , neque parvulis bapti­ zandis possit accommodari ; sensum genuinum S. Cyrillcs mox ipse aperit, ita subjiciens : Vel alio quodam modo peccata remittunt ac retinent , nempe cum filius Ecclesiœ peccantes corripiunt, vel pamilentibus ignoscunt. Inst. 2. Christus Joan. 20. ait Apostolis : Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Sed Christus ipse remisit peccata sine sacramento ; ergo idem fecerunt Apostoli. R. Explic. testimonium cit. Christus ait, ex eodem fine mitti ab se Apo­ stolos, ex quo ipse missus est C. eodem modo etiam ab Apostolis adhibenda esse salutis alienae media, quo ipse illa adhibuit .V. Potestate excellenti® eminebat Christus , cum Apostolorum tantum esset potestas ministerialis, quamvis eodem ex fine agerent, de quo Paulus 2. Cor. 5. v. 18. Dedit nobis ministerium reconciliationis : et posuit in nobis verbum reconciliationis. Quapropter impudentissime mentitur Kemnitius, dum part. 2. Examinis Cone. Trid. cap. 4. pag. 921. scribit, quod Catholici doceant, Apostolos aliam prnitenliam docuisse, quod ad substantialia attinet, qua impii ante baptismum ad Deum concertantur ; et aliam diversam, qua lapsi post bapti­ smum cum Deo in gratiam redeant. Contrarium enim omnino omnes tene­ mus, et declarat Tridenlinum Sess. G. cap. 6. et 7. et cap. 14. ubi dicun­ tur peccata remitti per Christi merita, præcedente fide ct poenitentia, ac Deo corda excitante et adjuvante, etc. Eadem enim prorsus est pœnitentiæ substantia, sive assumatur in pariem sacramenti, sive non : sive distin­ ctam peccatorum enumerationem et opera laboriosa cum absolutione sacer­ dotis illi adjunxeris, ut post baptismum contingit ; sive hæc illi desint, ut ante baptismum solet. Hæc enim pœnitentiæ solum accidunt. Inst. 3. Nuspiam legitur, Apostolos exegisse enumerationem peccatorum, injunxisse mulclam, aut absolutionem impertiisse ; ergo, DE VEiUTATE SACilAUENTl Ρ0ΕΝΙΊE.YHÆ. 91 R. V. Cons. Nec uspiam legitur, Apostolos pronuntiasse inter baptizandum verba : liaptizo te in nomino Patris, etc. aut peccatorum remissionem con­ fessis fidelibus annuntiasse, ut Lutherani faciunt. Sufficit ergo nobis, quod Christus Apostolis injunxerit officium remittendi et relinendi peccata, et quod Ecclesia Catholica hunc ritum semper observaverit : quod est argu­ mentum certissimum, ab Apostolis illum promanasse, cum a nullo Con­ cilio constet esse institutum, ut docet B. August. L. 4. de Baptismo c. 24. n. 31. 4 97. Obj. II. Christus Joan. 20. jussit Apostolos impertiri fidelibus remis­ sionem peccatorum : non autem jussit, ut prolatis verbis illa floret. Atqui remissio peccatorum solo actu interno concedi potest ; ergo cx illis Christi verbis nondum colligitur ritus externus, qui sacramentum constituat. R. N. Ant . Christus remissionem illam per modum judicii voluit institui : in judicio autern humano sententia exterius proferri debet. Hanc Christi institutionem perpetua Ecclesiæ praxis probat, quæ nullum unquam pecca­ torem sine conceptis verbis absolvit. Hinc illud Augustini L. u. de Bapl. c. 20. Quomodo exaudit homicidam deprecantem vel super aquam baptismi, vel super capita eorum , quibus manus imponitur? Inst. Multi Scholastici post Magistrum docuerunt sacerdotem declarare tantum peccata per contritionem et satisfactionis propositum pœnitenti dimissa esse; ergo etiam Catholici non tenuerunt pœnitentiam esse sacra­ mentum , quo gratia et peccatorum remissio conferatur. R. N. Cons. Richard us et Hugo Victorious referunt quidem , docuisse quosdam , datam a sacerdotibus absolutionem nonnisi peccati prius remissi declarationem esse ; sed addunt, errasse illos in hoc capite. Imo sunt ex recentioribus quidam , qui hanc Magistri sententiarum et aliorum quo­ rumdam opinionem a Concilio Tridentino damnatam fuisse arbitrantur. Verum Theologorum istorum sententia, qui perfectam contritionem ad sacramentum Pœnitentiæ requirebant, ab errore et condemnatione Cone. Tridentini vindicatur ab Andrea Vega Franciscano, qui et Concilio Tridenlino interfuit, et ipsius decretum de justificatione commentariis illustravit L. 13. c. 33. Nam , ut inquit Cardinalis Pallavicinus L. 12. Ilist. Cone. Trid. c. 12. Concilium eorum tantum errorem damnavit, qui dicebant, abso­ lutionem esse nudum ministerium declarandi remissa esse peccata. Tametsi vero Theologi illi cum Magistro doceant, per contritionem confessioni prae­ mittendam, peccatum continuo remitti ; hac ipsa tamen contritione propo­ situm confitendi et satisfaciendi, atque ipsum etiam votum absolutionis contineri asserunt : unde licet absolutio, cum datur, sit modo judiciali decla­ rativa peccati prius remissi; peccatum tamen independenter ab ea, saltem in volo recepla,non dimitti concludunt. Sedet ipsam absolutionem ad graliæ augmentum, et ad remissionem pœnæ debitæ pro peccatis, aiunt prodesse. Huic Andreæ Vegæ judicio suffragantur Dominicus Solus, et Alphonsus Salmeron, ambo Synodi Ti identinæ Theologi. 98. Obj. III. Apud Lutheranos et Calvinislas nulla est auctoritas Conci­ liorum Tridenlini ct Florentini, neque Romanorum Pontificum aut Episco- DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. porum Græcorum , multo minus Theologorum Scholasticorum ; ergo horum testimonia incassum adversus Novatores proferuntur. R. .V. (’ons. 1°. Ex testimoniis illis probamus continuam seriem doctrinae ejusdem ab ortu Ecclesiæ usque ad nostram aetatem. 2°. Ex perenni con­ sensu Ecclesiæ latinæet grœcæ, schismatic® etiam, sequitur, Pœnitentiæ sacramentum ab Romanis Pontificibus non fuisse confictum. 3°. Testimonia citata hoc evidens argumentum nobis suggerunt : Aut Ecclesia universa quin­ gentis annis in gravissimo errore est vei-sata : aut verum est quod nos ab eadem Ecclesia de Pœnitentiæ sacramento didicimus. Ecclesiam autem universam errare non posse docet Apostolus 1. Tim. 3. v. io. columnam et firmamentum veritatis illam asserens. Ergo doctrina nostra de Pœnitentiæ sacramento vera est. Inst. 1. S. Joannes Chrysostomls (opp. t. 7. p. 608. A.). Anastasius Sinaita, et Theophylactls, verba illa Christi Matth. 18. Quœcumque alliga­ veritis et solveritis, etc. aiunt ad omnes Christianos perlinere , propter verba antecedentia : Si peccaverit in te frater tuus, etc. ita ut sensus ver­ borum Christi sil : si aliis injuriam remiseritis, Deus etiam vestra peccata remittet; si retinueritis, et ipse vobis retinebit; ergo ex illo testimonio non satis probatur, datam fuisse sacerdotibus peculiarem potestatem remittendi peccata. R. .V. Cons. Expositio ista, ut multae aliæ expositiones Origenis , a quo illam B. Chrysostomls petiisse videtur, duriuscula est, ncc plane contextui Evangelico consona, ubi persona offensa clare distinguitur a testibus, coram quibus offendens est corripiendus, et ab Ecclesia, ad quam idem obstinatior deferendus est. Nam cum Christus dixisset : Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, illico subdit : Arnen dico vobis, quœcum­ que alligaveritis super terram, etc. Igitur genuina orationis Christi expli­ catio est, quam Patres universim tenent, in Ecclesia specialem esse potesta­ tem ligandi et solvendi, eamquea solis præsulibus et sacerdotibus, queis Christus auctoritatem istam cum Spiritu sancto communicavit, legitime exerceri. Quam quidem sacerdotum potestatem idem B. Chrysostomls L.3. de Sacer­ dotio c.o. (opp. 1.1. p. 383. etseqq.) magnifice extollens , Etenim, inquit, qui terram incolunt. atque in ea versantur, iis commissum est, ut ea quæ incœlis sunt, dispensent : iis datum est, ut potestatem habeant, quam Deus optimus neque Angelis , neque Archangelis datam esse voluit. Neque enim ad illos dictum est : quœcumque alligaveritis in terra , erunt alligata et in cœlo; et quœcumque solveritis in terra , erunt soluta in cœlo... Habent qui­ dem terrestres Principes vinculi potestatem, verum corporum solum. Id autem quod dico sacerdotum vinculum, ipsam etiam animam contingit, atque ad calos usque pervadit : usque adeo ut quœcumque sacerdotes confe­ cerint, illa eadem Deus superne rata habeat, ac servorum sententiam Domi­ nus confirmet. Etenim quidnam hoc aliud esse dicas, nisi omnem rerum coele­ stium potestatem esse illis a Deo concessam? Quorumcumque enim, ait, peccata remiseritis, remittuntur eis, ct quorumcwnque retinueritis, retenta sunt. Quœnam, obsecro, potestas hac una major esse queat ? Tum sacerdotes nostros supra legis Mosaic® sacerdotes extollens, at vero, ait, nostris sacer­ dotibus non corporis lepram, verum animœ sordes, non dico purgatas pro- DE VERITATE SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. 93 bare, sed purgare prorsus concessum est. Denique argumentum ex illis Christi verbis Joan. 20. v. 21. Sicut misit me Pater, etc. nuper a nobis ductum S. Doctor ita stabilit : Pater omne judicium Filio dedit : exterum video, ipsum omne judicium a Deo Filio illis traditum. Nam quasi jam in cadum translati, ac supra humanam naturam positi, atque nostris ab affe· clibus exempti , sic illi ad principatum istum perducti sunt. Quæ hactenus ex B. Doctoris libro de Sacerdotio paulo fusius recitavi­ mus, potestatem dimittendi peccata sacerdotibus manifeste asserunt. Nec moveri debemus, quod idem S. Doctor homil. 13. in Matth. (opp. t. 7. p. 194. A.) scribit : Liberare a putredine peccatorum, Christi profecto virtutis est; ut autem non ad illa iterum revertantur, Apostolorum curœ ac laboris, etc. non enim hic de adminislratione sacramenti pœnitentiæ, sed de sanclæ conversationis exemplo , deque praedicationis officio, queis Pastores Eccle­ siæ populo ad veram fidem et justitiam Christianam converso praeire, cum­ que a vitiis compescere, et ad virtutum studia hortari tenentur. Inst. 2. Solus Deus potest peccata remittere, ut pluribus S. Scripturae testi­ moniis confirmari potest, praesertim Luc. b. v. 21. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Et Isai. 43. v. 25. Ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas. Ergo non datur sacramentum, quo sacerdotes confitentibus peccata remittant. R. D. Ant. Solus Deus potest peccata remittere potestate primaria et prin­ cipali C. potestate secundaria et ministerial! Ar. Quamvis impossibile vide­ batur, per poenitentiam peccata dimitti : concessit hoc Christus Apostolis, quod ab Apostolis ad sacerdotum officia transmissum est, inquit B. Ambro­ sius L. 2. de Pœnitentia c. 2. ( opp. 1.2. p. 419. A. ) Quibus ex verbis liquet, hunc S. Doctorem nihil acatholicis favere, dum L. 3. de Spiritu sancto c. 18. (opp. t. 2. p. 694. A.) Per Spiritum sanctum, inquit, peccata donantur. Homines autem in remissione peccatorum ministerium exhibent, non jus alicujus potestatis exercent : nam Spiritum sanctum, quod is primaria et præcipuaauctoritate peccata dimittat, Deum verum esse concludit, id quod libris illis probandum susceperat. Inst. 3. B. Augustinus tract. 3. in Joan. n. 16. Servus, inquit, agere secundum legem potest, solvere a reatu legis non potest. Idem clarius adhuc confirmat S. Cyprianus tract, dc Lapsis n. 17. sic scribens : Solus Dominus misereri potest. Veniam peccatis, quæ in ipsum commissa sunt, solus potest ille largiri. Ergo nullus sacerdotum potest a peccatis absolvere. R. D. Cons. Nullus sacerdotum potest a peccatis absolvere auctoritate pro­ pria, naturali, eaque infinita , quæ Dei est, aut potestate excellentiae, qua pollet Christus C. potestate ministerial! a Christo communicata nullus sacer­ dotum potest a peccatis absolvere N. Patres ambo monent, sacerdotibus non concessam fuisse potestatem absolutam nullisque legibus vinctam , qua pro sua libidine gratiam indignis impendant, sed reconciliationis ministerium impositum illis fuisse , quo erga vere pœnitenles utantur, eisque peccato­ rum veniam secundum leges a Christo praescriptas ministerial! facultate concedant. Eapropter jure a Patribus castigatur intempestiva sacerdotum quorumdam indulgentia, qui invito Christo , ante expiata delicia, ut S. Cyprianus libro laudato n. 16. ait, ante cxomologesin factam criminis> SKur·· x 94 i DE sacramento poenitentia. ante purgatam conscientiam, lapsis falsam pacem restituunt, periculosam dantibus, accipientibus nihil profuturam. His consentit B. Hieronymus, dum commentario in c. 16. Matth. (opp. t. 7. p. 125. A. odit. Vallarsi. ) invectus in Episcopos et Presbyteros, qui Pharisœorum sibi supercilium assumentes, quosvis sontes et insontes se pro libitu solvere ac ligare posse, causa non cognita, gloriabantur, mox ita eos hortatur : Episcopus ft Presbyter pro officio suo, cum peccatorum audierit varietates, scit, qui ligandus sit, qui ve solvendus. Eorumdcm el Presbyterorum in Ecclesia potestatem , epist. I. ad Heliodorum , magna reverentia extollit his verbis : Absit ut de his (clericis) quidquam sinistrum loquar, quia Apostolico grndui succedentes, Christi corpus sacro ore conficiunt ; per quos et nos Christiani sumus ; qui claves regni cadorum habentes, quodammodo ante judicii diem judicant. Inst. 4. Ministrorum absolutio praisiimit pœnilentem spirilualiter jam viventem, el peccati condonationem a Deo factam : in cujus confirmatio­ nem Patres proferunt exemplum Lazari, quem prius a morte ad vitam Christus suscitavit, quam discipulis solvendum a fasciis sepulcralibus com­ miserit. Ita enim Gregorius M. hom. 26. in Evang. (opp. t. 1. p. 1535. D. ) Tunc, inquit, vera est absolutio prœddentis , cum interni arbitrium sequitur judicis... Ecce illum discipuli jam viventem solvunt, quem magister resu­ scita’erat mortuum. El B. Augustinus serm. G7. dc verbis Evangelii, alias 8. de verb. Dom. Quis, inquit, eum suscitabit, nisi qui remoto lapide clama­ vit, Lazare, prodi foras ? Quid est autem foras prodire, nisi quod occultum erat, foras prodere ? Qui confitetur , foras prodit : foras prodire non posset, nisi viveret; vivere non posset, nisi resuscitalus esset. Ergo secundum Patrum sententiam, sacerdotes non remittunt peccata, sed veniam illorum divinitus factam esse tantum declarant. R. .V. -tnl. B. Augustinus duos in peccatore ad justitiam traducto effectus agnoscit : alter quidem est gratia excitans et adjuvans ad odium peccati , ad melioris vitæ propositum, et ad sinceram peccatorum confessionem, qua velut inchoatæ et imperfectae vitæ motus exercet ; atque vita hæc a solo Deo intus vocante et operante oritur : alter vero effectus provenit ab Ecclesia exterius ministrante, et a vinculis peccatorum solvente, cui dictum est, quæ solveritis super terram, etc., et aDeo ipso ratam Ecclesiæ sententiam habente, ut ita expeditus peccator omnes vitæ perfectæ motus edere possit. Atque ista luculenter tradit idem S. Doctor loco nuper citato : tum vero concione 2. in Ps. 102. n. 3. Remissio, inquit, peccatorum solutio est... Cum audis, hominem pernitere, peccatorum suorum, jam revixit : cum audis, hominem confitendo proferre conscientiam , jam de sepulcro eductus est, sed nondum solutus. Quando solvitur ? a quibus solvitur '! Quæ solveritis in terra, inquit, erunt soluta et in coelo. Merito per Ecclesiam dari solutio peccatorum potest ; suscitari autem ipse mortuus, non nisi intus clamante Domino, potest : hæc enim Deus interius agit. Eamdem vero B. Gregorii mentem fuisse cx homilia nuper indicata intelligi licet, ubi, videndum, inquit, est, quæ culpa prae­ cessit , aut quæ sit poenitentia secuta post culpam ; ut quos omnipotens Deus ,)er compunctionis gratiam risitat, illos pastoris sententia absolvat. Ex quibus apparet, quo sensu absolutio prœsidenlis sequi debeat arbitrium judicis cetemi. Cæterum Paties constanter asserunt, ante sacerdotum sen- DE VERITATE SACRAMENTI POENITENTIA. 95 tenliam in terris latam peccata in cœlis a Deo non dimitti. Ac S. quidem Hilarius in cap. 16. Mattii, (opp. t. 730. A.) exclamat : 0 beatus coeli jani­ tor'.cujus arbitrio claves ademi aditus traduntur, cujus terrestre judicium præjudicata auctoritas sit in cado ; ut quæ in terris aut ligata sint, aut soluta, statuti ejusdem conditionem obtineant, et in cado. S. Joan. Chrysostomus hom. 4. in illud : Vidi Dominum (opp. t. 6. p. 132. E.) : A terra, inquit, judicandi principalem auctoritatem sumit colum. Nam judex sedet in terra, Dominus sequitur servum. Et S. Bernardus serrn. 1. in Natali Apost. Petri ct Pauli (opp. t. 1. p. 990. B. edit. Mabill.) Sententia Petri, ail, prœcedit sententiam cadi. Non quod proprie sint duæ sententiæ : una enim solum est, ac præcipuc a Deo, et hoc quidem in genere prior ; nihilo­ minus hominis sententia dicitur præcedere, vel quia exterior absolutio ordine naturæ antecedit interiorem, vel quia proxime inchoatur, et quasi definitur sententia a sacerdote, et infallibililer consequitur effectum, et rata habetur in cœlo. Inst. 5. S. August, serm. 99. de verbis Evang. S. Lue., alias23. ex hom. 50. c. 8. n. 8., reprehendens eos, qui arroganter dicunt : ego dimitto, ego mundo, ego sanctifico : Respondeat illi, subjicit S. Doctor, non ego, sed Christus; ergo negavit penes sacerdotes esse facultatem peccata dimittendi. R. N. Cons. S. Augustinus et Patres cæteri potestatem excellentiæ Christo soli adscribnnt : ministerium autem et communicatam sacerdotibus a Christo potestatem eadem peccata remittendi iidem pluribus extollunt, ut hactenus affatim demonstravimus. Quanquam B. Augustinus loco laudato impudentiam Donatistarum præcipue petat, qui vim sacramentorum ex suæ sectæ ministrorum sanctitate pendere jactabant, quasi nullum foret sacramentum, quod ab hæretico, aut alio malo ministro fuerit collatum. ARTICULUS II. AN HOC SACRAMENTUM INSTITUTUM SIT PER MODUM JUDICII? 99. Nota. Hactenus satis ad propositum nostrum ostendimus, sacerdo­ tibus potestatem remittendi ac retinendi peccata a Christo fuisse imperti­ tam. Ex quibus Cone. Tridentinum Sess. 14. cap. 2. et 5. legitime intulit, sacramentum hoc ad formam judicii divinitus ordinatum esse, quod insti­ tui rite non possit, nisi pœnitentes peccata sua sacerdotibus aperiant. Quid de confessione senserint olim Montanistæ et Novatiani, ex supra dictis licet intelligi. Audiani hæreticj, qui tempore Valentiniani senioris Ecclesiam vexabant, jubebant quidem unumquemque peccata sua confiteri : deinde confessis dabant veniam, non tempus ad pœnitentiam definientes, sicut Ecclesiæ leges præcipiunt, sed potestate condonantes, ut narrat Theodoretus L. 4. Haeret. Fab. c. 10. (opp. t. 4. p. 242. C. ). Eumdem morem tenuerunt Waldenses, tantum pauculas preces confessis injungere soliti : nec aliis, dicebant, confessionem fieri debere, quam Barbatis, hoc est sectæ suæ Presbyteris, penes quos tantum putabant esse facultatem absolvendi. Postea anno 1530. a Bucero et CEcolampadio rogati, 96 DE SACRAMENTO POENITENTI.E. ut revocarent articulum , quo profitebantur confessionem auricularem juris esse divini, detrectarunt id facere Barbati seu Waldensium ministri, causati, quod articuli illius proscriptione erroris labes iis inureretur, qui ad ea usque tempora feliciter rexerant Waldensium Ecclesias, ut testatur .Egidius in histor. reform, c. 5. Nihilominus anno 1536. a Farello Calvini emissario inducti, proscripto hoc eodem articulo, Calvinismum in omnibus capitibus amplexi, et in unam cum Genevensibus synagogam redacti sunt. Seculo 14. Joannes Wicleffus Jdoeuit, omnem exteriorem confessionem superfluam esse et inutilem ei, qui debite fuerit contritus, ut habet ari. 7. et 45. damnatis a Concilio Constantiensi Sess. 8. Seculo 16. Desiderius Erasmus Roterodamus in annot. ad epist. S. Hieron. ad Ocean, de obitu Fabiolæ, et ad cap. 19. Actor, et in methodo Theo­ logiae, et Beatus Rhenanus in annot. ad L. Tertull. de Pcenit. ausi sunt jactare, confessionem non semper fuisse in usu, nec divino esse instituto introductam. h Post hos Lutherus in serm. de Confess, et Eucharist, edito an. 1519. ait, confessionem, quæ fit coram sacerdote, non esse præceptam a Deo, seda Papa : utilem tamen esse pronuntiat in visitatione Saxonicaan. 1528. Anno autem 1337. in articulis Smalcaldicis, de Confessione dicit, enumerationem peccatorum debere esse liberam, ut quisque enumeret illa, quæ voluerit. Nec solum confessionis institutionem divinam negat esse Calvinus, sed ait insuper, rem esse pestilentem el noxiam Ecclesiæ L. 3. Inst it. c. 4. §. 7. et 19. Nihilominus §. 12. arbitratur, expedire aliquando solatii causa, aliqua, de quibus nimium angimur, ministro confiteri. . ; I! • r 100. Dico. Sacramentum Pœnitentiæ a Christo proxime est institutum ad formam judicii, quo nimirum fideles sacerdoti peccata sua aperiant, et ab eo sententiam excipiant. Prob. I. Ex Scriptura. Christus, Matth. 16. v. 19. talis judicii institutio­ nem promisit, dicens Petro : Tibi dabo claves regni caelorum : et quodeumque ligaveris super terrain , erit ligatum el in coelis : et quodeumque solveris super terram, erit solutum et in cadis. El c. 18. v. 18. Arnen dico vobis, quacumque alligaveritis super terram , erunt ligata et in coelo : et quacum­ que solveritis super terram , erunt soluta et in coelo. Joannis autem 20. v. 22. potestatem eamdem Apostolis reipsa contulit, dando eis Spiritum sanctum et diceudo : Quorum remiseritis peccata , remittuntur eis; et quorum retinue­ ritis , retenta sunt. Atqui non possunt ministri Christi ligare aut solvere fideles, retinere vel remittere peccata, nisi illa noverint, juxta illud Prov. 12. v. 17. Qui judicat quod novit ; judex justitiæ est : non possunt autem pcenilentium cognoscere causas, nisi hi reos se stiterint ct suimet accusatores, ct quidem peccata sua distincte exposuerint. Ergo dum Christus dedit potestatem ligandi et solvendi, retinendi et remittendi peccata, sacra­ mentum istud in formam judicii instituit. Act. 19. v. 18. ct 19. legimus : Multi credentium veniebant confitentes, et annuntiantes actus suos. Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros el combusserunt coram omnibus : ubi versio svriacasic habet: Plurimi ex iis, qui crediderant, veniebant, confilebanlurque id quod fecerant. Hic primo confitentur fideles jam baptizali, hi enim proprie 97 DE VERITATE SACRAMENTI PUENITENTIÆ. dicuntur credentes, ut constat Act. c. 2. v, 44. c. 4. v. 32. c. 5. v. 14. et 1. Thés. 1. v. 7. el alibi. Et habetur græc. πεπίστευκότων, qui credide­ rant· Deinde confitebantur sua peccata, ut non tantum Catholici omnes cum Ven. Beda in cap. 1. Marci, sed etiam Melanchlhon , Calvinus, Beza, Bullingerus, Sarcerius in Acta Apostolorum, el maxima pars adversariorum exponunt. El quidem spcciatim sua peccata recitabant, quod indicat vox græca, άναγγέλλοντες , et syriaca salie, respondens hebraicæ samar, nume­ ravit, ut idem sit ac numerantes peccata sua. Et quomodo Paulus nosse potuisset, ipsos curiosa sedatos fuisse, aut libros ipsorum igni tradere, si ipsi hujus delicii spcciatim se non accusassent ? Denique confessio illa non soli Deo facta fuit, sed etiam homini : ad Pau­ lum enim veniebant, ut confiterentur actus suos; ergo confessio ista a Chri­ sto fuit instituta; cum nulla tunc temporis lex ecclesiastica de confessione exlaret. Jacobi 5. v. 16. præcipilur : Confitemini alterutrum peccata vestra , i. e. non soli Deo, sed homines hominibus, neque omnibus indiscriminatim, sed presbyteris, ut explicant Origenes hom. 2. in Levit., S. Chrysostomus L. 3. de Sacerdotio, S. Augustinus L. 50. homiliarum , homil. 12., el Patres universim. Prob. III. Ex Traditione perpetua. Seculo I. S. Barnabas , in epistola num. 19. (inter opera PP. apostol. 'p. 49. edit. Hefel. 1847.) inter varia salutaria.monita, Confiteberis, inquit, peccata tua. Epistolam autem istam tanquam verum S. Barnabæ opus laudant Clemens Alexandr., Origenes, Eusebius, S. Hieronymus, et critici recentiores, ut etiam Pinius in nova bibliotheca auctorum Eccles, pag. 6. S. Clemens Rom. epist. 2. (ibid. p. 147. n. 8.) Quamdiu in hoc mundo sumus, peccatorum, quæ in carne gessimus, ex toto corde pœnitentiam aga­ mus, ut a Domino salvemur, dum pœnitentiæ tempus habemus. Postquam enim e mundo exivimus, non amplius possumus ibi confiteri, aut pœnitentiam agere. Seculo II. S. Irenæüs vir Apostolicus et S. Polycarpi discipulus, L. 1. c. 13. (opp. p. 63. edit. Massuet.) de Marco haeretico et præsligiatore, ac pluribus mulierculis ab eo corruptis disserens : Hœ, inquit, saepissime con­ verses ad Ecclesiam Dei confesses sunt, et secundum corpus exterminatas se ab eo, et velut cupidine inflammatas valde illum dilexisse. Tum addit de uxore cujusdam diaconi, quæ simile vitium passa est : Omne tempus in exomologesi consummavit, plangens ac lamentans ob hanc, quam passa est ab hoc mago, corruptelam. Et L. 3. c. 4. (ibid. p. 179.) de Cerdone haeretico : Con­ summavit, inquit, modo quidem latenter docens, modo exomologesin faciens. Ergo tunc temporis in Ecclesia exomologesis etiam de occultis animi libidi­ nibus in usu erat. Eodem tempore Montanistæ duos peccatorum ordines statuebant, alia quidem venialia, quæ ab Ecclesia remitti posse credebant, alia irremissibi­ lia, quorum reis, post exantlatos pœnitentiæ labores, a solo Deo veniam exspectandam esse volebant. Ulrosquc autem Catholici, absoluta pœnilenlia ab Episcopo dictata peccatis absolvebant, teste Tertulliano L. de pudicitia. v. n. 2. ~ ·. I It Ii 11 I 2 98 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. . Ergo confessio tum erat in usu, ex qua Episcopi qualitatem peccatorum, et dignam quibusque criminibus satisfactionem inlelligcrent. Idem Tertullianus in libro, quem adhuc Catholicus de Pœnitcntia com­ posuit, postquam ostendit, omnibus omnino peccatis eluendis poenitentiam esse necessariam, addit, confessionem ejusdem esse necessitatis, etiam quoad secreta animæ vulnera, ita ul pereant, qui ea delegere erubuerint. Cap. 9. Tantum, inquit, relevat confessio delictorum, quantum dissimulatio exagge­ rat. Confessio enim satisfactionis consilium est ; dissimulatio, contumacies. Hujus igitur pænitentiœ secundœ et unius quanto in arcto negotium est, tanto operosior probatio est, ut non sola conscientia prceferatur, sed aliquo etiam actu administretur. Gap. 10. Plerosque tamen hoc opus ut publicationem sui aut suffugere aut de die in diem differre prasumo, pudoris magis memores, quam salutis... Grande plane emolumentum verecundia occultatio delicti pol­ licetur. Videlicet si quid humana notitia subduxerimus, proinde et Deum celabimus? Adeone existimatio hominum et Dei conscientia comparantur? ,tn melius est damnatum latere, quam palam absolvi? Et c. 12. Si de exomologesi retractas, gehennam in corde considera, quam tibi exomologesis extinguet ; et pance prius magnitudinem imaginare, ut de remedii adeptione, non dubites... Igitur cum scias adversus gehennam, post prima illa intinctionis dominica munimenta, esse adhuc in exomologesi secunda subsidia, cur salu­ tem tuam deseris? Ex hoc testimonio ipse Beatus Rhenanus confessionis an­ tiquitatem rite colligi fatetur. SeculoIli. Origenes hom. 3. in Levit, (opp. t. 2. p. 190. A. edit. Ruæi.), postquam scripsit, occultissima peccata nostra omnia olim publicatum iri ab accusatore dæmone, qui nos ad illa instigaverat, mox subjungit : Si ergo in vita prœveniamus eum, et ipsi nostri accusatores simus, nequitiam diaboli inimici nostri et accusatoris effugimus : sic enim et alibi Propheta dicit : Dic tu iniquitates luas prior, ut justificeris. Et hom. 2. in Levit, (ibid. p. 191. B. C.), Est adhuc, inquit, et septima, licet dura et laboriosa, per poenitentiam remissio peccatorum ; cum lavat peccatur in lacrymis stratum suum, et fiunt ei lacrymœ suœ panes die ac node, et cum non erubescit sacerdoti Domini in­ dicare peccatum suum, et querere medicinam, secundum eum qui ait : Dixi, pronunciabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impieta­ tem cordis mei. Et hom. 17. in Lucam (opp. I. 3. p. 953. A.), de eadem exo­ mologesi disserens : Si hoc, inquit, fecerimus, ct revelaverimus peccata nostra, non solum Deo, sed et his qui possunt mederi vulneribus nostris atque peccatis, delebuntur peccata nostra ab eo, qui ait : Ecce deleo ut nubem ini­ quitates tuas, et sicut caliginem peccata tua. De Philippo imperatore narrat Eusebius L. 6. c. 34., quod cum Christia­ nus esset, et pro more precibus pridie Paschalis intéresse voluisset, eum ab Ecclesiæ aditu prohibuerit Episcopus, quod mullis criminibus inquinatus esset ; nec eum admiserit, antequam confessionem fecisset, et iis, qui huma­ nitus lapsi fuerant, et in ordine pernitentium stabant, sese adjunxisset. Luculentum item argumentum pro confessione nobis suppeditant N’ovatiani medio hoc seculo orti, quorum occasione, ut Sozomenus L. 7. hist, c. 16. scribit, institutus fuit Presbyter Pœnitcntiarius, ad quem omnes in crimina etiam secreta lapsi accedebant, dignam ct congruentem satisfactio- DE VERITATE SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. 99 nem prostandam pro deliciorum modo et pravitate ab eo accepturi. Eadem ergo tune fuit, quæ nunc viget, hac in re Ecclesiæ disciplina. S. Cyprianus libro de Lapsis n. 28. 29. : Quanto, inquit, et fide majores ct timore meliores sunt, qui quamvis nullo sacrificii aut libelli facinore con­ stricti, quoniam tamen de hoc vel cogitaverunt, hoc ipsum apud sacerdotes Dei dolenter et simpliciter confitenles, exomologesin conscient iœ faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam parvis licet et modicis vul­ neribus exquirunt, scientes scriptum esse : Deus non deridetur... Plusimo delinquit, qui secundum hominem Deum cogitans, evadere se poenam criminis credit, si non palam crimen admisit... Confiteantur singuli, quœso vos, fratres dilectissimi, delicium suum, dum adhuc qui deliquit in seculo est, dum admitti confessio ejus potest, dum satisfactio et remissio facta per sacer­ dotes apud Dominum grata est. Hactenus S. Cyprianus. Seculo IV. Lactantius L. 4. Institutionum c. 17. cum dixisset, circumci­ sionem figuram pœnitentiæ fuisse , mox adjicit : Deus volens vitee ac saluti nostree pro æterna sua pietate consulere, poenitentiam nobis in illa circum­ cisione proposuit, ul si cor nudaverimus, id est, si peccata nostra confessi satis Deo fecerimus, veniam consequamur; quæ contumacibus et admissa, sua celantibus denegatur ab eo, qui non faciem , sed intima et arcana pedoris intuetur. Et cap. 30. agens contra haereticos, ac nominatim adversus Mon­ tan istas et Novalianos : Quia, inquit, singuli quique cœlus Hœreticorum se potissimum Christianos, et suam esse Catholicam Ecclesiam putant, scien­ dum est, illam esse veram, in qua est confessio et poenitentia, quæ pec­ cata et vulnera, quibus subjecta est imbecillitas carnis, salubriter curat. Quæ de confessione divinitatis Christi inepte Betuleius interpretatur : agit enim Lactantius de confessione, quæ Novatianorum confessioni opponitur : nam illi in confessione divinitatis Chrisli non exerrabant; sed confessis et pœnitentibus graviorum criminum veniam ab Ecclesia dari posse negabant. Synodus Laodicena Can. 2. (Labb. t. 1. p. 1495. C.) jubet confessos et pro diversitate delictorum poenitentia expiatos communioni offerri. S. Ambrosius L. 2. de Pœnit. c. 6. (opp. t. 2. p. 426. A.) : Si vis, inquit, justificari, fatere delicium tuum : solvit enim criminum nexus verecunda confessio peccatorum. S. Joannes Chrysostomus hom. 20. in Genes, (opp. t. 4. p. 175. C. ) post­ quam multa de confessione sacerdotibus secreto facienda dixisset, ita con­ cludit : Confessio enim peccatorum abolitio est delictorum. Et homilia 34. (al. 33.) in Joan. (opp. t. 8. p. 199. A.) In peccatis nostris vulgandis no vereantur homines. Plura Conciliorum et Patrum testimonia dabit Bellarminus L. 3. c. 5. ct seqq. 101. Obj. I. Enarratio peccatorum omnium impossibilis est; ergo nec fuit a Deo praecepta, neque ab Ecclesia præcipi poterat. Ita Calvinus Inslit. L. 3. c. 4. §§. 17. et 18. R. Λ’. Suppos, quod talem confessionem piieccptam fuisse Catholici cre­ dant aut doceant. Sicut enim Calvinus ait, in confessione Deo facienda non salis esse, generatim dicere : peccator sum; sed oportere, quantum in nobis est, singula peccata accurate confiteri, ac postea addere illud Ps. 18, v, 13, Y nE VERITATE SACRAMENTI POENITENTf/E. 100 DE SACRAMENTO PÆNITENTI.E. Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me : et sicut hæc enume­ ratio non est impossibilis, neque crudelis carnificina, nec homines facit hypocritas : ita cum in confessione sacerdoti facienda amplius aliquid non requiri tradunt Catholici, etiam ab illis convitiis, secundum judicium ipsorummet hæreticorum, confessio nostra erit immunis. Hanc ipsam re­ sponsionem Concilium Tridentinum reddit Sess. 14. cap. 5. ct contrarium effutientes jure damnat Can. 6. 7. et 8. Z * 4 4 102 Obj. II. Ante Innocentium 111. nulla lex aut constitutio lata fuerat de peccatorum confessione facienda ; ergo antequam hic laqueum fidelibus injiceret, res erat omnino libera. R. .V. .-In/. A Christo latam fuisse legem, satis hactenus ostensum fuit : igitur opus non erat, rem a Christo præceptam, et perpetuo Ecclesiæ usu observatam, novis Episcoporum sanctionibus injungi. Quod si lex divina non fuerit, peccata sacerdotibus confitendi, quomodo Patres ausi fuissent, æternæ damnationi obnoxios pronunciare , qui crimina reticuissent? Præter Synodos autem supra laudatas, Concilium Carthaginense III. cele­ bratum sub finem seculi IV. Can. 31. (Labb. t. 2. p. 1172. D.) statuit, pœnitentibus pro Episcopi arbitrio tempora pœnitentiæ esse præscribenda. Cbabilonense 1. seculo VII. Can. 8. (Labb. t. 6. p. 389. C.) jubet, ut pœniten­ tibus a sacerdotibus facta confessione, indicatur pœnitentia. Concilium vero Cbabilonense JI. Can. 32. (Labb. t. 7. p. 1278. E.) non tantum actiones externas, sed etiam cogitationes malas in confessione exponendas esse indicat. Eadem monet Concilium Turonensc 111. Can. 22., Rhemeuse Can. 12., Parisiense Can. 32. et 16. celebrata seculo VIII. in Gallia. In Germania vero Concilium Moguntinum III. (Labb t. 8. p. 49. D. ) sub Rhabauo Archiepiscopo seculo IX. statuit cap. 26. ab infirmis confessionem quidem excipiendam esse, satisfactionem vero eis tantum esse declaran­ dam. Seculo eodem Concilium Wormatiense (Labb. t. 8. p. 9a0. D.) mo­ dum excipiendi confessiones accurate describit. Quanquam autem hæc omnia non fuissent, nihil tamen inde pro haereti­ cis conficitur : sicut non sequitur, Eucharistiam fidelibus liberam fuisse antequam lege ecclesiastica fuerat praecepta Communio paschalis. Inst. Canone Quidam, de Pœnil. d. 1. legitur : Quidam Deo solummodo confderi debere peccata dicunt, ut Grœci. Ergo confessio non est præcepto divino necessaria. R. .V. Cons. Hæ duæ voces, ut Grœci, videntur in textum irrepsisse ex marginali adnotalione imperiti cujusdam Scholiasts : nec enim habentur in Theodori Cantuariensis capitulari, unde Canon excerptus est : nec in cap. 33. Concilii Chabilonensis II. ex quo Theodorus capitulum exscripsisse vide­ tur : neque L. 4. Sentent, d. 17. ubi eamdem sententiam Magister adducit. At neque in Concilio Florentino super hac re contentio ulla erat inter Lati­ nos et Græcos. E contrario Nicolaus Cabasylas c. 29. explicationis Lilurgiæ, (Bibi. magn. Pat. t. 12. p. 480. B.) et Anastasius Sinaita q. 6. super Scriptu­ ram, docent necessariam esse hanc confessionem sacramentalcm. Ac demum sub finem seculi XVI, Rievcmias Patriarcha Coiislaiitinopolitanus in cen­ sura Confessionis Augustanæ c. 11. reprehendit Lutherauos, quod dicerent · jO] non opus esse peccata singula speciatim in confessione numerari.Ex quibus palet, quam proterve hodiedum adhuc tamen de Græcis hærelici mentian­ tur : uti etiam quod Innocentius III. c. Omnis utriusque, confessionem pri­ vatam instituerit; cum solum Canon iste fidelibus injunxerit, semel saltem in anno confessionem peragere, ne execulio hujus divini præcepli diutius, quam par est, differatur. 103. Obj. III. Nectarius Episcopus Constantinopolitanus abrogavit confes­ sionem, ct unicuique permisit secundum conscientiam suam ad sacra mys­ teria accedere, ut narrant Socrates L. 5. c. 19., et Sozomenus L. 7. c. 16. Ilistor. Eccles. Ergo confessio non est juris divini. R. N. Ant. quod ipse Dallæus Calvinisla Genevensis L. 4. c. 24. falsum esse contendit. Quare nihil est, quod Calvinus hac historia tam contumeliose insultet L. 3. Inslit. c. 11. n. 7. asinos illos appellando. Nectarius enim non abrogavit confessionem privatam, sed modum confitendi publice, et palam evulgandi peccata clam commissa, qui modus utique non est juris divini. Præsertim vero abdicavit Presbyterum pœnilentiarium , et ejus munus sus­ tulit ; atque disciplinam Ecclesiæ in agenda pœnitentia ad eum ordinem revocavit, quo ante Decii tempora administrabatur : tunc enim pœnitentiæ disciplina penes Episcopos erat et plures etiam Presbyteros, e quibus pœnitens unum aliquem pro arbitrio seligere sibi poterat. Quod ex Origene in Psal. 37. colligitur, ubi homil. 2. (opp. t. 2. p. 688. A. edit. Ruæi. ) post­ quam ad confessionem fuerat hortatus, ita prosequitur : Tantummodo cir­ cumspice diligentius, cui debeas peccatum confiteri : proba prius medicum , cui debeas causam languoris exponere, qui sciat infirmari cum infirmante, flere cum flente, qui condolendi et compatiendi noverit disciplinam, ut ita demum si quid ille dixerit, si quid consilii dederit.... facias et sequaris. Si intellexerit, talem esse languorem tuum, qui in conventu totius Ecclesiæ exponi debeat et curari, ex quo fortassis et cœteri œdificari poterunt, et tu ipse facile sanari; multa hoc deliberatione, et satis periti medici consilio procurandum est. Cum vero Novatiani Catholicos nimiæ erga peccantes indulgentiae incusa­ rent, statutum est, ut fideles publice lapsi non ante ad Eucharistiam admit­ terentur, quam peracta confessione et pœnitentia publica. Ad horum ergo excipiendas privatim solum confessiones ab Episcopo designatus est Presby­ ter pœnitentiarius, qui pœnitenliam publicam lapsis praescriberet et mode­ raretur, eisque indicaret, quænam peccata palam in Ecclesia evulgare debe­ rent ; id quod erat pars non modica satisfactionis, quam Deo et Ecclesiæ praslabant. Verum cum Constantinopoli illo tempore mulier nobilis con­ fessa Presbytero pœnitentiario, diutius ab eo jussa fuisset haerere in Eccle­ sia precandi causa, accidit ut a Diacono vitiaretur, et scelus istud occulte commissum postea ex indiscreto pietatis ardore palam in Ecclesia confitere­ tur. Unde exortam populi offensam et seditionem adversus Clerum compo­ siturus Nectarius Episcopus, indiscretam istam confessionem publicum atqtfe totum istud munus Presbyteri pœnitentiarii abrogavit, et pœnitentiæ disci­ plinam redegit in formam xeterem , quæ ante Decii persecutionem vigebat, ut vel ab Episcopo pœnitentia dictaretur ; aut, quia Episcopi aliis negotiis distenti huic pro merito vacare non poterant, pœnitente? ipsi sibi aSSUnie- 102 h DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. rent in pœnitentiæ moderatorem pro arbitrio suo unum aliquem ex Pres­ byteris. Hoc autem de pernitentibus tantum accipiendum est, qui illorum criminum conscii sibi esse videbantur, quæ publicæ pœnitentiæ subdi sole­ bant. Nam qui in leviora nec pœnitentiæ publicæ obnoxia peccata lapsi tantum fuerant, ii pristina semper libertate gavisi sunt, quemlibet vellent e Presbyteris adeundi. Ct enim ad illos non spectarat Presbyteri pœnitentiarii institutio : ita nec ad illos spectavit ejusdem abrogatio. Inst. 1. Thomas Valdensis tomo 2. c. 141. et Melchior Canus in relect.de Pœnit. part. 5. fol. 89. ad 6. arbitrantur, confessionem sacramentalem reipsa a Neclario fuisse abrogatam. cumque graviter in hoc peccasse; ergo non so­ lus Presbyter pœnitentiarius eum confessione publica indiscreta fuit abro­ gatus. R. A’. Cons. Confessio privata peccatorum omnium, etiam non subjecto­ rum pœnitentiæ publicæ inviolata mansit. Nam 1®. cuncti qui praecesserant Patres, eam ad salutem necessariam esse enuntiaverant ; convellere ergo eam nec voluit, nec potuit Nectarius. 2°. Ex Sozomeno ipso hæc doctrina salis firmatur, dum loco citato ita scribit : Cum pernitentibus, etiamsi sapius deliquerint, veniam dare Deus præceper it, cumque in petenda venia peccatum necessario confiteri oporteat; grave et molestum ab initio jure et merito visum est, sacerdotibus tanquam in theatro, circumstante totius Ecclesiæ multitudine, crimina sua evulgare. Itaque ex presbyteris aliquem, qui vitæ integritate spectatissimus esset, et taciturnitate et prudentia polleret, huic o/ficio prœfccerunt : ad quem acceden­ tes ii, qui deliquerant, actus suos confitebantur. Ille vero pro cujusque de­ licto, quid aut facere singulos, aut luere oporteret pœnæ loco indicens, absol­ vebat confidentes a seipsis panas criminum exacturos. Hucusque Sozomenus. Ex cujus verbis duo potissimum colligimus : alterum , quod arcana etiam crimina Poenitentiario aperietantur, in quo nimirum prudentia et tacitur­ nitas requirebatur : alterum, quod ad obtinendam veniam necessario opor­ tuerit confiteri crimina. Igitur Nectarius confessionem secundum se abro­ gare, ex veterum sententia non potuit. 3°. S. Joan. Chrysostomvs Nectarii successor idem Ecclesiæ dogma non uno in loco confirmat, ut mox declarabimus. 4°. Joannes Jejunator, qui post Ncctarium et S. Chrysostomnm in eadem sede Conslantinop. cum fama sanctitatis floruit, in libello pœnitenliali ab se ad usum Ecclesiæ Orientalis scripto, confessionis necessitatem apprime com­ mendat, ubi inter alia: 4. Sacerdos, inquit, eum interrogat super singulis peccatarum generibus. 5. Post acceptam accurate omnium singillatim delicto­ rum confessionem, idem Sacerdos pernitentem absolvit, etc. ΰ°. Synodus etiam Trullana anno 692. celebrata ex plerisque orientalibus Episcopis, necessitatem confessionis sumptioni Eucharisticæ præmiltendæ decernit can. 102. (Labb. t. 6. p. 1185. B.) Inst. 2. Pluribus in locis S. Joan. Chrysostomcs disputat, quod Deus nihil aliud exigat, nisi ulsibi soli dicatur peccatum, et quod talis confessio suffi­ ciat; ergo confessio homini facienda non est juris divini. R. D. Ant. Disputat S. Chrysostomus, quod Deus præter confessionem sibi soli faciendam, nihil aliud exigat, et quod hoc solum sufficiat, ad remis­ sionem peccatorum impetrandam per dolorem perfectum C. quod Deus nihil DE VERITATE SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. 103 aliud exigat el hoc solum sufficiat ad implenda Christi prtecepta M Testi­ monium ex homil. 21. ad populum Antiochenum inepte prorsus adducitur a Dallæo; illa enim homilia inscribitur Catechesis ad illuminandos, sen Ca­ techumenos, ad quos pœnitentiæ sacramentum nihil adhuc attinet. Homilia autem 30. quæ est 5a. de incomprehensibili Dei natura, homil. 87. quæ est 9*. de Poenitentia, hoin. 20. in Genes., el hom. 68. horiatur omnes Christia­ nos, ut peccata sua agnoscant cum pudore et dolore confiteantur Deo, exem­ plo Publicani ; cum el ipsi 1res pueri fornacis Babylonicae, licet vitæ essent purioris, nihilominus palam confiterentur, Dan.3. v. 33.; commendat au­ tem summam Dei benignitatem ad ignoscendum nobis propensam, quia simul ac ei quis cum Davide dixit, Peccavi, nullas ad veniam dandam moras interponit. Hom. 2. in Ps. 50., hom. 4. de Lazaro, et hom. 58. omnes ad pœnitentiam, exemplo Jobi el Pauli invitat, ct quibus interdiu non vacat, ul saltem noctu in lecto peccatorum examen et confessionem eorum insti­ tuant. Quæ omnia Catholici ubique docent, nec tamen homiues a confitendi officio apud sacerdotes exsolvendo immunes pronuntiant. Inst. 3. Idem Chrysostomus negat necessarium esse hominibus confiteri ; ergo. R. I). Ant. Negat necessarium esse hominibus confiteri publice C. privatim N. Ad expugnandam peccatorum vecordiam et contumaciam, Dei faci­ litatem inducens hom. 21. ad pop. Antioch, (opp. t. 6. p. 74. C. Edit, latina Dueæi) Si quis, inquit, ex secularibus judicibus alicui captorum latronum diceret, ut peccata confiteretur ct dimitteretur ; omni certe promptitudine hoc susciperet, salutis cupiditate pudorem contemnens. Hic vero hoc non est: verum et peccata dimittit, nec cogit pressent ibus quibusdam ea palam confi­ teri, etc. Quod autem tantum neget necessariam confessionem publicam, testatur ead. hom. 21. paulo superius : Deus peccata non revelat, nec mani­ festa facit nec conspicua, nec cogit in medium procedentes, quæ peccavimus, enuntiare. El homil. 30. (opp. t. 1. p. 490. C.) Neque enim, inquit, te in thea­ trum duco conservorum tuorum; hom. 20. in Genes, (opp. t. 4 p. 175. B.) Ostendamus , inquit, ulcus medico, qui curet, et non exprobret ; hom. 2. in Ps. 50. (opp. t. 5. p. 589. A. in Appendice.) Non dico ut ea conservo exponas, qui te probris impetat; hom. 4. de Lazaro (opp. t. 1. p. 758. E.) : Num ho­ mini dicis, ut te probro afficiat? Inst. 4. Idem Chrysostomus confessioni coram Deo, quam exigit, solam confessionem publicam ut minime necessariam constanter opponit; confes­ sionem autem in aures sacerdotum faciendam silet; ergo. R. D. Ant. Confessionem sacerdoti privalim faciendam silet, quod ea locis a Dallæo nuper objectis ad propositum non faciebat C. confessionem sacerdoti privalim faciendam silet aliis eliam in tractatibus N. Sanctus Doctor prædicabat, locis nuper laudatis, singularem Dei humanitatem, qui pudori hominum parcit, etiam dum iis ignoscit : nec præcipil confessionem publi­ cam, cujus major est verecundia et gravius jugum. Exemplum autem privalæ confessionis coram sacerdote faciendæ ad id non conducebat, tum quia hanc Deus a nobis flagitat, tum quia non ita pudibunda est. Quod autem idem S. Chrysostomus docuerit, sacerdotibus aperienda peccata esse, jam artic. præced. lust. 1. ad obj. 3. ex L. 3. de Sacerdotio indicavimus , ubi : Insania enim manifesta est, inquit, despicere tantum principatum, B A ■· ,Ί Ή 4» I ! -f ÎN ίϊ 3 civil 104 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. sine quo nec salutis, nee promissarum bimorum compotes esse possumus. Eamdcm necessitatem jam ante firmaverat L. 2. c. 3. (opp. t. 1. p. 374. 375.) Mulla, inquit, arte opus est, ut qui laborant Christiani, ultro sibi ipsi persuadeant curationibus sacerdotum sese submittere... Itaque nihil eorum relinquendum est, quod probe non excutiat atque examinet Episcopus: quin omnia accurate ac studiose perscrutatum tum demum oportet illum sua ipsius remedia congrue, apte, accommodate afferre. Horn. 30. in Genes, (opp. t. 4. p. 294. A.). Quia, inquit, in magnam hanc hebdomadam pervenimus Dei gratia, nunc maxime et jejunii cursus intendendus, et magis conti­ nuandae sunt preces, faciendaque diligens et pura peccaturum confessio; et inferius ( p. 301. B. ) : &Λ enim inimicus noster, quod per tempus illud possu­ mus de iis, quie ad salutem nostram attinent, loqui, et peccata declarare seu aperire, et detegere vulnera medico; et sanitatem consequi. Hom. de muliere Samaritana (al. hom’d. 33. vel 34. in Joan. opp. I. 8. p. 199. B.) : Eum, inquit, qui nos judicaturus est, non reformidamus; eos vero qui nullatenus nos Pedunt, perhorrescimus, et ignominiam ab ipsis inurendam reformida­ mus. Quapropter eo ipso quod timemus, poenam sustinemus. Qui enim homini detegere peccata erubescit, Deo vero cernente facere non erubescit, neque confiteri vult, neque poenitentiam agere ; in die illa non coram uno vel duobus, sed universo terrarum orbe spectante traducetur. Denique hom. 9. in epist. ad Hebr. ( opp. t. 12. p. ‘38. B., 99. D.. 100. A.) : Cujusmodi ergo est medi­ camentum pernitentia· et quomodo conficitur? primum, px peccatorum suorum condemnatione et declaratione. Tum addit : Quod oporteat et se in sacer­ dotes , ut convenit, gerere. Tandem modum confitendi adducit ; Sin autem dicit, sum peccator; ea autem per species non cogitat et supputat, et non dicit : hoc et illud peccatum admisi ; nunquam cessabit, semper quidem confitens, curam autem nullam gerens correctionis. Inst. 5. S. Chrtsostomvs eos, qui per confessionem Deo interius faciam a peccatis expurgati fuerint, videtur ab omni deinceps onere relevare; ergo non restat confessionis apud sacerdotes instituendæ labor. R. xV. Ant. An non restabant pœnitentiæ privatæ et publicæ opera, quibus et juslitiæ divinæ et Ecclesiæ aedificationi satisfieret? An sustulit etiam hac confessione Deo soli facta eleemosynas, quibus redimerentur peccata? An si quis aliena surripuisset, ea restitui prohibuit? Quod si S. Ghrysostomus Deo soli confessos omni pudoris necessitate exemisse videtur; pudorem con­ fessionis publicæ intellexit, minime vero privatæ : nam in hom. de muliere Samaritana , lotum illud pudoris genus, quod divelli nequit a confessione privata, peccatoribus devorandum esse pronuntiat. Inst. 6. Verba illa Apostoli 1. Cor. 11. v. 28. Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, etc. Ecclesia Romana de confessione sacramenlali interpretatur Sess. 13. Trid. c. 7., quasi hæc sit necessaria probatio ad Eucharistiam sumendam. Atqui locum illum Pauli non ita accipit Chryso­ stoms hom. 56., quæ est 8. de Pœnit. (al.G.opp. t. 2. p. 326.B. ) et hom. 28. in 1. Cor. (opp. t. 10. p. 250. E. ) sed de examine privato; ergo non idem, quod Romana jam Ecclesia, de confessione sensit. R. A*. Cons. Accessuri ad S. Eucharistiam duplicem probationem insti­ tuere possunt, quarum prior communis est Christianis omnibus, scilicet expendere statum animi, num quid criminis aut pravi affectus ei inhoereat, Μ* DE VERITATE SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. 105 quo indignus quis sit, aut minus idoneus ad tantum mysterium capiendum. De hac probatione potissimum disserit B. Chrysostom us, el Cone. Tridentinum priore parte c. cit. Probationem hanc communem Christianis omnibus sequitur probatio altera peculiaris tantum eorum, quos criminis gravioris conscientia redarguit. Atque istos quidem a confessione publica immunes declarat S. Doctor dicta hom. 8. de Pœnit. his verbis : Non in commune theatrum accusationem producit, non delictorum testes statuit : intus in con­ scientia, adstanle nemine prater eum, qui cuncta videt, Deum, judicium pec­ catorum statuens, reforma quod deliquisti : atque sic pura conscientia sacram attinge mensam. Et hom. altera : Neque jussit, ait, alteri alterum probare; sed sibi se ipsum, faciens judicium , ad quod populo non pateat aditus, et pro­ bationem, quæ careal testibus. Adeo autem peccatores a privata confessione non eximit, ut ad veniam impetrandam enumeratione criminum singillatim sacerdoti facienda opus esse plane asseveret, prout pluribus ex S. Patre te­ stimoniis prolatis demonstravimus nuper ad Inst. 4. Beatus autem Cyprianus vehementer invehitur in eos peccatores, qui ante actam pœnitentiam et re­ conciliationem Ecclesiæ ad communionem accedunt : imo et sacerdotes ipsos reprehendit, qui peccatores ad communionem facile admittunt ante perfe­ ctam satisfactionem, ut videre est epist. 10.11.12. 14.18. et L. de Lapsis, et aliis locis frequenter. Idem sentit S. Augustinus epist. 118. c. 3. (al. epist. 54. ad Januarium) dicens, eum qui conscientia peccati mortalis gravatur, non suo, sed sacerdotis arbitrio debere ad hoc sacramentum accedere, vel ab eo abstinere. Et L. 50. hom. 35. alias 50. fuse hanc doctrinam exsequitur. Et Auctor libri de Ecclesiasticis Dogmatibus c. 53. (Patrol, t. 58. coi. 994. B.) item scribit, criminis conscium sibi, Sacerdotis judicio reconciliatum com­ munioni sociari debere, si vult non ad judicium et condemnationem sui Eu­ charistiam percipere. Clarius Leo M. epist. 91. cap. 2. (al. epist. 108. ad Theo­ dor. episcop. opp. p. 1174.) Mediator, inquit, Dei et hominum hanc preepo­ sitis Ecclesiæ tradidit potestatem, ut et confitentibus actionem pœnitentiæ darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramen­ torum, per januam reconciliationis admitterent. Recte ergo Patres Concilii Tridentini dicunt : Ecclesiastica consuetudo declarat, eam probationem ne­ cessariam esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi con­ tritus videatur, absque praemissa sacramentali confessione ad sacram Eucha­ ristiam accedere debeat. ARTICULUS III. UTRUM PŒNITENTIÆ SACRAMENTUM DISTINGUATUR A BAPTISMO? 101. Nola I. Cum, ut scribit Sozomenus sup. cit., in nullo penitus peccare divinioris ctijusdam naturae sit, et humana præstantioris, lapsis vero post Baptismum spes venite divinitus praebeatur; reconciliationem istam Catho­ lici per Pœnitentiæ sacramentum fieri docent, quod proinde secundam post naufragium tabulam appellant Tertullianus L. de Pœnit., S. Hieronymus in c. 3. Isai. et epist. ad Demetriadem, aliique Patres, et Theologi cum Magis­ tro in 4. d. 14., S. Thoma q. 84. a. 6. Baptismus enim est prima tabula, quam in communi originalis peccati naufragio arripuimus. i < •% ' ' K LI **u ■ > » ». · · « DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. DE VERITATE SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. .Vota //. Doctrinam istam Patrum antiquorum et Theologorum detestan­ tur haeretici recentiores, ex quibus Lutherus L. de Captiv. Babyl. c. de Ba­ ptismo: Praebuit, inquit, his opinionibus occasionem verbum illud periculo­ sum D. Hieronymi, sive male positum, sive male intellectum, quo pamitentiam appellat secundam tabulam post naufragium ; quasi vero Baptismus, non sit pernitentia. El Gabinus L. 4. Instil, c. 19. §. 17. majore adhuc impudentia in phrasin illam invehitur : Sed dictum, inquit, esi Hieronymi. Cujuscumque sit, quin plane impium sit, excusari nequit, si ex eorum sensu exponi­ tur: quasi vero per peccatum deleatur Baptismus. Secundum horum opinio­ nem, Melanchthon in Locis editis anno 1521. et cæleri Novatores non aliud reconciliationis sacramentum admittunt, quam Baptismum, qui in confir­ mationem gratiœ et fiducia? sigillum iis datus sit, qui pœnitentiam meditan­ tur, ut quoties de remissione peccatorum cogitant, illinc sese colligant, ani. mumque recipiant et fidem confirment, inquit Calvinus nuper citatus. Baptismum cogitatione sic apprehensum et memoria repetitum, aiunt, affatim sufficere ad culpas omnes et earum poenas tam perfecte remittendas, quam culpae et reatus peccatorum praecedentium Baptismo ipso remitteban­ tur. Ex hujus mysterii ignoratione ortum fuisse inter Catholicos commen­ titium pœnitentiæ sacramentum, docet Calvinus L. 4. Inslit. c. 15. §. 4. cl cum aliis hæretieis carpit Concilium Tridentinum, quod velit, difficiliorem ac duriorem esse pœnitentiæ reconciliationem, quam fuerat in Baptismo. labores, orationes, jejunia. Ita Clemens Alexandrinus apud Ensebium L. 3. Instor, c. 17. alias 23., Cyprianus sermone de lapsis , Gregorius Nazianzenus orat, in SS. lumina, Pacianus epist. 1. ad Sempronianum , Hieronymus nuper cil., Epiphanius Hæresi 59.; a quibus etiam nuncupatur baptismus laboriosus et lacry marum. Augustinus epist. 23. ad Bon i facium (al. epist. 98.) : Semel perceptam parvu­ lus Christi gratiam non amittit, nisi propria impietate, si celat is accessu tam malus evaserit. Tunc enim etiam propria incipiet habere peccata, quæ non regeneratione auferuntur, sed alia curatione sanantur. El L. 2. de adult, conjug. cap. 16. n. 16. Si a catechumeno factum est homicidium, baptismate abluitur : si a baptizato, pœnitentia et reconciliatione sanatur. Et homil. 50. Lib.50. hom. (al. serm. 351. c. 4. n. 7.) de expiatione peccatorum a baptismo admissorum loquens, in hac, inquit, pœnitentia majorem in se quisque seve­ ritatem exercere debet, ut a se ipso judicatus non judicetur a Deo. Patrum plura testimonia hactenus in decursu hujus tractatus adducta catholicam veritatem eamdem luculenter probant. Prob. III. Ratione, quam Cone. Tridentinum cap. 2. Sess. 14. a quadru­ plici genere causarum repetit. Nam prœterquam quod materia et forma, qui­ bus sacramenti essentia perficitur, longissime dissidet ; constat certe, baptismi ministrum judicem esse non oportere, cum Ecclesia in neminem judicium exerceat, qui non prius in ipsam per baptismi januam fuerit ingressus. Quid enim mihi, inquit Apostolus, de his, qui foris sunt, judicare? Secus est de domesticis fidei... Nam hos, si se postea crimine aliquo contaminaverint... ante hoc tribunal (Pœnitentiæ) tanquam reos (Christus) sisti voluit, ut per sacerdotum sententiam.... possint liberari. Atius est praeterea baptismi, alius pœnitentiæ fructus : per baptismum enim Christum induentes nova prorsus in illo efficimur creatura, plenam et integram peccatorum omnium remissionem consequentes : ad quam tamen novitatem et integritatem per sacramentum pœnitentiæ, sine magnis nostris fletibus et laboribus, divina id exigente justi­ tia, pervenire nequaquam possumus, etc. Deinde si baptismi iterata memoria obsignaret promissionem reconcilia­ tionis , ut hæretici volunt ; ergo contra suam doctrinam, de sua justificatione certi esse non possunt : nam cum infantes ipsi baptizati fuerint, non nisi ex alieno testimonio norunt se esse baptizatos. Denique non potest dici, quod baptismus illico cum confertur jam deleat peccata omnia futura; alias nemo catholicorum et hæreticorum damnabi­ tur: neque quod tum illa purget, cum reminiscendo per fidem et pœniten­ tiam ad signum et foedus baptismi cogitatione roditur; alias incerta, ut dixi, erit justificatio : neque ratio apparet, cur sublata Eucharistiæ fre­ quentatione, non sufficial spiritualis cibi aliquando gustati memoria. 106 105. Dico. Pœnitentia est sacramentum omnino distinctum a Baptismo. Ita Concilium Trident. Sess. 14. c. 2. ubi anathema dicitur confundentibus baptismum cum pœnitentiæ sacramento. Prob. i. Ex Scriptura. Memoria circumcisionis neminem olim circumciso­ rum a peccatis expiabat, sed praescripta erant alia media, nimirum sacri­ ficia , ut constat Lev. 4. 5. et 6. Ergo nec memoria Baptismi tollet pec­ cata Christianorum, cum hic sit sacramentum άντιτυπον circumcisioni, cir­ cumcisio spiritualis ct non manu facta, ut Colos. 2. v. 11. nuncupatur. Apostolus item Hebr. 6. v. 4, dicens, esse impossibile, eos qui semel sunt illuminati, h. e. baplizali, et prolapsi sunt, rursum renovari ad poeniten­ tiam, non negat lapsos post baptismum posse Deo per Ecclesiam reconciliari, ut falso colligunt Xovatiani, quia constat incestuosum Corinthium reconci­ liatum esse; sed negat, posse renovari per baptismum, ut textus ipse, et Patres communiter declarant. Denique Luc. 12. v. 47. et 48. ait : Servus qui cognovit voluntatem Domini sui, et non fecit, vapulabit multis: qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. At juxta haereticorum opinionem , qui scienter post fidem et baptismum peccaverunt, essent pares iis , qui ignoranter in incre­ dulitate ante baptismum deliquerunt : imo melioris conditionis hisce illi essent, eo quod facilius sit, baptismum olim acceptum reminisci, quam re ipsa iterum baptizari. Quæ quam absurda sint, nemo non videt. Prob. II. Ex Patribus. Patres pœnitentiam appellant secundam post nau­ fragium tabulam. Tertullianus de Pœnitentia c. 7. vocat insuper post bap­ tismum secundam spem etsecunda subsidia : atque ibidem c. 9. cum Patri­ bus caderis docet, cum ante baptismum facillimus sil aditus ad indulgentiam, postea vero ad remissionem peccatorum non perveniri, nisi per multos À 107 106. Obj. Baptismus per peccatum non deletur; ergo semper potest esse utilis ad tollenda peccata ; ergo non est necessarium novum sacramentum pœnitentiæ. B. In sententia hæreticorum N. Ant. Tria in baptismo considerari pos­ sunt , actio externa baptizandi, gratia justificans et character. Actio externa transit, gratia per peccatum tollitur, characterem hæretici non admittunt. Igitur in sententia hæreticorum nihil baptismi post peccatum superest. I s Î p ÎT 108 DE SACRAMENTO IHMENITENTIÆ. Inst. 1. Licet actio baptismi desierit, manet tamen perpetuum pactum in baptismo inter Deum et nos initum, quod consistit in hac Christi promis­ sione, Marci ult. v. 16. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; ergo ratione hujus potest esse utilis baptismus, si in memoriam revoce­ tur, et excitetur fides divinarum promissionum de venia peccatorum per Christum danda. Nam hoc eodem medio Judæi reconciliabantur Deo, si recordabantur foederis iu circumcisione cum Deo initi, et egressionis ex Ægypto. R. .V. Cons. Pactum in baptismo initum est tantum condilionatura, non autem promissio absoluta, ul Patres omnes hucusque intellexerunt, acpræsertim Gregorius M. homil. 29. in Evang. (opp. t. 1. p. 1570. C.) loquitur : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Fortasse unusquisque apud semelipsum dicat : Ego jam credidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem ope­ ribus tenet. Neque B. Petrus Simonem magum ad recordationem baptismi remisit Act. 8. v. 22. sed ait : Pœnitentiam age ab hac nequitia tua : et roga Deum, etc. Israelite solebant in memoriam revocare pactum cum Deo initum, et egressionem ex .Egypte, non quod ea commemoratione purgarentur a pec­ cato, sed ut recordatione beneficiorum Dei, suæque inconstantiae et ingra­ titudinis ad pœnitentiam excitarentur, atque ita divinam clementiam exo­ rarent. Deinde satis jam refutatus est error haereticorum , qui putant sola fide divinarum promissionum remitti peccata , et consequenter sacramenta ad hoc non conferre, nisi excitando fidem. Denique baptismus praeteritus non potest excitare fidem, sed inquiri oportet objectum aliud , quo et fides in nobis, et suscepti olim baptismi memoria excitetur. Inst. 2. Apostolus Ephes. 5. v. 26. solum dicit, mundari Ecclesiam lava­ cro aquæ. Et S. Fulgentius L. de fide ad Petrum c. 30. seu regula 30. vocat baptismum sacramentum fidei et pœnitentiæ ; ergo non opus est alio pœni­ tentiæ sacramento. R. .V. Cons. Loquitur Apostolus tantum de modo , quo regenerantur et mundantur Ecclesiæ membra, quando ad illam aggregantur. Multum autem discriminis est inter generationem spiritualem, qua vita primum animæ datur, et inter resurrectionem spiritualem , qua vitam supernaluralem amissam recuperamus : illud fit per baptisma, hoc per pœnitentiam. S. Fulgentius recte appellat baptismum sacramentum fidei et pœnitentiæ; ad illum enim catechumeni etiarn per pœnitentiam disponuntur, secundum B. Petri adhortationem Act. 2. v. 38. Pœnitentiam agite, et baptizetur unus­ quisque vestrum. Etc. II. v. 18. Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam. Inst. 3. S. Scriptura effectum baptismi per tempus præsens, præteritum et futurum describit : Tit. 3. v. 5. Salvos nos fecit per lavacrum regeneratio­ nis. l.Pet. 3. v.21. Salvos facit baptisma. Mare. ult. v. 16. Qui baptizatus fuerit, salvus erit. Ergo habet vim purgandi peccata præterita, præsenlia, et futura. R. .V. Cons. Baptismus peccata habitualia tam originale, quam persona­ lia , quæ invenit, expurgat : ad futura autem peccata vim suam minime exerit. Sacra Scriptura vero tres temporis differentias ideo exprimit, cum de baptismo agit, quia in iis qui olim baptizabantur peccata delevit, et delet DE VERITATE SACRAMENTI l’OENITENTlÆ. 109 ctianmum in iis qui baptizantur, ac delebit deinceps in iis qui adhuc bapti­ zabuntur. Inst. 4. B. Augustinus L. 1. dcNuptiis ct concup. c. 33. n. 38. scribit, per baptismum non solum præterita et præsenlia peccata remitti, sed etiam illa , quæ posteriori temporû committuntur. R. S. Doctor vult remitti peccata sequentia solum dispositive per effectus baptismi, qui sunt gratia et character : per gratiam evadit homo justus, qui facile sc venialibus peccatis expedit : per characterem fit idoneus ad sacramenta cætera, ac per fidem in baptismo acceptam excitatur ad poeni­ tentiam , qua peccatorum omnium remissionem consequitur. Fanatico autem hærcticorum sensui S. Augustinum adversari,liquet ex iis quæ supra retulimus, quibus L. 5. de Bapt. c. 22. n. 30. addit, Christianum in peccata lapsum non sanari per baptismum, sed per veram conversionem. ARTICULUS IV. QUIBUS PARTIBUS HOC SACRAMENTUM CONSTET? 107. Nota. Duplex hic quæstio movetur : L Utrum pœnitentia more alio­ rum sacramentorum constet ex partibus essentialibus, quarum altera se habeat per modum materiæ, altera tanquam forma? Nam Scotus in 4. d. 14. q. 4. totam sacramenti hujus essentiam in verbis absolutionis reponit, ac d. 10. q. 1. diserte negat, contritionem et confessionem sacramenti hujus partes esse; licet actum ulrumque dicat prarequiri, eo quod sententia ferri nequeat non cognita causa. Scoti sententiam amplectuntur nonnulli, ut Joan. Major, el Gabriel, quæst. 2. definiens pœnitentiæ sacramentum esse absolutionem hominis pernitentis, etc. Hisce e diametro adversatur Dom. Solus in 4. d. 14. q. 1. a. 1. aperte ne­ gans, absolutionem esse partem hujus sacramenti : unde videtur totam ejus rationem in contritione et confessione statuere, et absolutionem ut necessa­ riam perfectionem seu complementum pœnitentiæ æslimare, inductus B. Thomæ auctoritate, qui q. 84. a. 1. ad 2. ait, sacerdotem absolvendo dare complementum huic sacramento. 11. Quærilur item, ex quibus partibus pœnitentiæ sacramenti materia conlletur? Ubi Durandus in 4. d. 16. q. 1. confessionem solam putat sacra­ menti hujus esse materiam, quia contritio , etsi ante omnino requiratur, sensibilis non est : neque satisfactio ad essentiam aut effectum sacramenti absolute desideratur. Probant hanc opinionem Gabriel dist. 14. a. 2. et quoad satisfactionem Marsilius q. 10. a. 1. Communiter tamen a Theologis aliis contritio, confessio ct satisfactio numerantur tanquam partes materiales, elproximœ, ex- quibus materia sacramenti pœnitentiæ tanquam e.x par­ tibus integrantibus constet. Dixi, has esse partes proximas, ct ex quibus : nam peccata, quorum se pœnilens accusat, sæpe dicuntur materia pœnitentiæ, non quidem talis ex qua hoc sacramentum, ut cx ligno statua, conficiatur, sed quia sunt obje­ ctum et materia circa quam sacramentum hoc versatur : sicut crimen aut quaelibet causa alia dicitur materia judicii. Est ergo lautum remota sacra- w <2? * r* 110 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. menti materia, respectu cælerarum partium : nam contritio est de peccato; confessio est accusatio peccati ; satisfactio ejusdem est vindicia; et absolutio, has partes informans, a peccatis ct eorum reatu perpetuo benigne eximii. Quanquamautem S.Thorn. Opusc. 22. c. 4. referat, a quibusdam pecca­ torem. qui absolvitur, remotam hujus sacramenti materiam nuncupari: id tamen admodum improprie dicitur, eo quod homo subjectum potius, quam materia sit sacramentorum. 108. Dico I. Pœnitentiæ sacramentum constat ex materia et forma tanquam ex partibus essentialibus. Ita passim Theologi cum S. Thoma q. 84. Prub. Concilium Florentinum in Decreto ad Armenos §. Hæc omnia, docet, sacramenta omnia nova· Legis tribus perfici, videlicet rebus lauquam materia, verbis tanquam forma, et persona ministri ; et §. Quartum sacramentum, Pœnitentiæ sacramenti quasi materiam esse actus pœnitenlis 1res, formam vero : Ego te absolco, etc. Eadem omnino repetit Concilium Tiu dentinum Sess. 1I. cap. 3. ct addit, tam absolutionem, quam actus pœnitenlis ad integritatem sacramenti per­ tinere; ergo non simplex actio sacerdotis totum sacramentum constituit. Deinde Lucius Papa 111. cap. Id abolendam. De Haeret, sacramenta vocat Baptismum. Confessionem peccatorum, ct Matrimonium; igitur confessio­ nem sacramentum esse credidit, confessio autem actus est pœnitenlis. Denique actus pœnitenlis est signum sacrum graliæ justificantis, divini­ tus institutum , et ex Dei promissione ad peccati remissionem concurrens. Qui enim cum dolore peccata sua confitetur, eisque petit absolvi, indicat, se illa odisse, et ab eis animo recedere . ac proinde justificari. Tale autem signum divinitus institutum esse ad peccatorum remissionem, atque ad eamdem aliquo modo concurrere testatur S. Joau. 1. epist. c. 1. v. 9. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Quamvis effectus isti apertius significentur et perfecte compleantur per formam a sacerdote prolatam. 109. Dico II. Partes materiales pœnitentiæ 1res sunt, contritio, confessio, satisfactio. Ha Theologi communiter cum S. Thoma nuper cit. et q. 90. tota, et in 4. d. 10. q. 1. a. 1. Tres islæ partes materiales recitantur etiam et explicantur a Conciliis Florentino et Tridentino nuper citatis. Prob. breviter de singulis. I. Sacramentum hoc institutum esse per mo­ dum judicii voluntarii, ari. 2. ostendimus contra hæreticos; ergo requirit confessionem, qua pœnilens ipse sit sui accusator, testis ct reus: unde confessio est de essentia et intrinseca ratione hujus judicii. De pondere, in­ quit Innocentius I. (Labb. t. 2. p. 1247. E.) epist. I. c. 7., œstimando delicto­ rum, sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem pernitentis, ct ad fletus, atque lacrymas. S. Ambrosius epist. .3. (al. G7. ad Simplicianuin n. H. υρρ. t. 2. p. 1059. C.) scribit. providum esse debere judicium sacerdotale, nec debere sacerdotem populi peccata comedere, i. c. remittere, sine prtevia confessione sincera : cibus enim, inquit, sacerdotis est in peccatorum re­ missione. II. Contritione ad peccatorum remissionem opus esse , supra satis demon- DE VERITATE SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. ill stravimus, ubi de pœuitentiæ necessitate actum fuit. Et docet Leo X. in Bulla contra Lutlieruin art. 15. Item Concilia Coloniense , Moguntini-m ct Si.nonh.nsi·; , et Catéchisions Pu V. in doctrina de hoc sacramento. Ac ratio ipsa declarat : nuda enim peccatorum suorum recitatio vel est stulta et turpis jactantia dc malo, vel historica prælerilorum criminum narratio: ut ergo sil legitima sui accusatio, quæ veniam obtineat, ex dolore, ac detesta­ tione proficisci, hlsque poenitudinis actibus informari et honestari debet, secundum illud 2. Esdrie 9. v. 1. Convenerunt filii Israel in jejunio, et in saccis, et humus super eos, et confitebantur peccata sua. 111. Demum ad integritatem judicii poena reo inflicta pertinet in vindi­ ctam criminis; igitur satisfactio aliquo modo est pars sacramenti, cum et ipsa offectum peculiarem ex opere operato præstel, ut alias explicabimus. Paries hasce omnes paucis comprehendunt S. Cyprianus serm. de Lapsis sæpc laudato; ac primum contritionem et confessionem : Apud sacerdotes dolenter ct simpliciter confitentur ; dein satisfactionem : Salutarem medelam parvis licet et modicis vulneribus exquirunt. Et S. Chrysostomus serm. de Pœnilentia tomo 5. ( p. 361. D. edit, latina Ducæi. ) post homilias decem de Pœnilentia : In corde ipsius contritio est, in ure confessio, in opere tota humilitas. Hæc est perfecta et fructifera poenitentia. Et S. Augustinus in illud Ps. 146. Qui sanat contritos corde: n. 6. Sanat, inquit, contritos corde, sanat ergo humiliatos corde, sanat confitentes, sanat se ipsos punientes. ■110. Dico III. Actus quidam alii male ab hæreticis partes pœnitentiæ dicuntur. Prob. per parles. 1. Apostolus 2. Cor. 7. v. 10. terrores istos a pœnilentia distinguit dicens : Quæ secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salu­ tem stabilem operatur. Ubi per tristitiam non intclligit dolorem et afflictio­ nem animi, quæ actus sunt pœnitentiæ eliciti ; sed molestiam, timorem ac pudorem, quæ excitabantur ex objurgatione illa acri et minis, quibus Apostolus in priore epistola in ipsos fuerat invectus. Hinc paulo ante, Gau­ deo , inquit, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poeniten­ tiam. Quasi diceret, non gaudeo de tristitia, gaudeo de fructu , qui est pœnilentia. Deinde pœnitentia est actus salutaris, ut testatur Apostolus : at terrores tales c.x minis legis incussi salutares esse non possunt, cum sint actus mere naturales, præcedunt enim tidem, ut Lulherani volunt. Denique ne fides quidem est pars pœnitentiæ; ergo mullo minus terrores isti conscicnliæ, qui ex Lutheranormn sententia fidem præennt. Et quamvis a Concilio Trident. Sess. 6. cap. 6. timor ex justitia? divinae fide obortus ad pœnitentiam ct justificationem dicatur disponere, differt tamen a poeniten­ tia, sicut fides et spes, quæ ibidem dispositionibus accensenlur. II. Neque fides in partem pœnitentiæ admitti potest. Nam S. Scriptura fidem a pœnilentia de industria discernit Marci I. v. 15. Pamitentiam agite, et credite Evangclio. Act. 20. v. 21. Testificans Judœis atque Gentilibus in Deum pamitentiam et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. Jonæ c. 3. v. 5. Crediderunt Ninivitas in Deum : et prœdicaverunt jeju­ nium, ct induti sunt saccis. Igitur cum fides sil principium pœnitentiæ, ct actus cujiislibcl salutaris, distingui illam necesscest a pœnilentia. I <1 ■* •'Γ Μ ■ t ’·· J • en -•V 113 de sacra memo ροεμίένπ.ε. DE VERITATE SACRAMENTI POEM ITENT I/E. Patres item omnes quotquot de pœnitentia scripserunt, nunquam illam actum fidei esse dixerunt, sed contritione, confessione , el suimol afflicta­ tione definierunt. > III. Errant etiam molles Lulherani, quando omnes actiones bonas, quæ justificationem consequuntur, inter parles pœnitentiæ referunt. Nam etsi omnia opera hominis justi ad satisfaciendum pro peccatis conducere de se queant : multa tamen , quæ non animo reparandi offensas Deo illatas, et expiandi reatus residuos præstantur, sed alio ex line bono fiunt, actus pœni­ tentiæ nequeunt appellari. IV. Pœnitentiæ partes non sunt mortificatio et vivificatio, hoc est, refwenatio vitiosarum affectionum. et pium studium bene operandi, quæ in reconciliatione inchoantur, ac deinde tota vita perficiuntur, ut Calvinus et Beza volebant. Prob. Pœnitentia præit justificationem tanquam via et dispo­ sitio ad hanc ; ut S. Scriptura docet pluribus locis, præserlim Act. 2. v. 38. Pœnitentiam agile, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti. Aci. 3. v. 19. Pœnitemini, et convertimini, ut deleantur peccata vestra. At vero Calvinus ostendit, pœnitentiam istam, quæ sit mortificatio et vivificatio, fructum esse fidei justificantis; non ergo talis est pœnitentia, qualem in Scriptura sacra legimus. Conf. Pœnitentia non est nisi peccatorum, nam justi non indigent pœnitentia. ut Christus Luc. la. v. 7. inquit : atqui vitiosarum affe­ ctionum mortificatio, et pium bene operandi studium, actiones suut com­ munes omnibus hominibus justis, eisqne prorsus necessariæ ; ergo vivifica­ tio ista el mortificatio non sunt parles pœnitentiæ. tentis prout substant absolutioni non concurrunt ad effectum sacramenti .V. Sicut medicus dicitur conficere medicamenta, et sanare ægrolum, licet hic aliquid materiæ conferat : ita quamvis pœnitens actus, quos ipse producit, tanquam sacramenti materiam exhibeat, sacerdos tamen moraliter tantum sacramentum sua absolutione conferre censetur. Inst. 3. Dolor et confessio non pertinent ad substantiam judicii; ergo neque sunt partes sacramenti, quod per modum judicii est institutum. R. D. Ant. Non pertinent ad substantiam judicii secundum se talis C. non perlinent ad substantiam judicii reconcilialivi, quale Christus instituit .V. In causis civilibus et criminalibus nihil refert, utrum reus crimen aut debi­ tum fateatur an non : utrum debitum aut pœnam libens an invitus solvat, modo, causa cognita, legitime fuerit damnatus : alius item est accusator, reus alius. E contra pœnitentia ad redintegrandam cum Deo amicitiam cx natura sua tendit. Quam ob rem Act. 20. v. 21. vocatur pœnitentia in Deum : et c. 26. v. 20. conjungitur cum conversione ad Deum : et Ezechielis 18. et 33. ejus finis dicitur justificatio et reconciliatio : ac sæpc comparatur actioni, qua liberi cum parentibus, servi cum dominis, et uxores cum mari­ tis in gratiam redeunt : ubi erratorum confessionem, detestationem et de­ precationem, cum satisfaciendi voluntate requiri naturæ instinctus nos docet. Adjudices, inquit pro Ligario Tullius, sic agi solet ; non fecit, non co­ gitavit, falsi testes, fictum crimen : ad parentem autem, erravi, temere feci, pœnitet, ad clementiam tuam confugio, delicti veniam posco, ut ignoscas, oro. In hac ergo sacramentali actione confessionis perceptio, prout essentialiter in accusatione comprehensa, est pars materiæ; et satisfactionis injunctio est pars formae, quatenus satisfactio ipsa est materia. Ast interrogatio poeniten­ tis habet se sicut examen prævium in judiciis. Inst. 4. Et Florentinum et Tridentinum Concilia actus poenitentis non vo­ cant materiam, sed quasi materiam; ergo non videntur esse revera sacra­ menti pœnitentiæ materia. Respondent 1°. aliqui, xV. Cons. et dicunt, ideo a Conciliis actus poenitentis quasi materiam appellari, quia tota sacramentalis materia non est propria, sed per analogiam sic nuncupatur. Verum hæc ratio omnibus communis est, quorum tamen rem formæ subjectam Concilia absolute materiam vocant. Neque ullius sacramenti forma a Conciliis quasi forma dicitur; cum tamen omnium sacramentorum formæ nomen hoc ad analogiam formarum natu­ ralium sortiantur. Igitur R. 2°. D. Ant. Actus poenitentis appellantur quasi materia, quod illi non co modo, quo in sacramentis est rnateria, sint proprie materia pœni­ tentiæ sacramenti N. quod non constent ex aliquo elemento seu corpore sensibili, sicut est in sacramentis aliis C. In sacramentis caeleris, sicut in compositis artificialibus, materia proxima consistit in usu alicujus corporis sensibilis ; ideo ei nomen simpliciter tribuitur. Ast in pœnitentia nec materia proxima, nec remota sensibile quoddam corpus est. Quamvis autem ob ratio­ nem istam poenitentis actus quasi materia appellentur : nihilominus in hoc sacramento munus ac ratio materiæ æque servatur, ac in sex aliis, in quibus subjecti significatio imperfecta ac minus determinata per formam supervenientem plane determinatur. Quapropter etiam Concil. Iiudem. 112 111. 06/. /. Si pœuitcns per suos aclus etiam producit gratiam sacramenti; ergo non solus sacerdos est minister sacramenti Pœnitentiæ. R. X. Seq. Solus sacerdos nomine Christi tanquam judex causam p'œnitenlis cognoscit, ac decidit. Nuspiam vero reus aut accusator dicuntur admi­ nistrare justitiam. 7nsf. 1. Illud proprie et unice est sacramentum, quod confertur a ministro, ut constat inductione Baptismi et reliquorum sacramentorum : atqui sola absolutio tribuitur a ministro; ergo hæc erit sola sacramentum Pœnitentiæ. R. cum S. Th. a. 1. el 2. D. J7. Illud unice est sacramentum, quod con­ fertur a ministro, in sacramentis quæ habent corporalem materiam C. in iis quæ habent actus humanos pro materia .V. Talia sacramenta sunt Pœni­ tentia cl Matrimonium, quæ habent effectum correspondenlem humanis actibus : el sunt ex essentia sua judicium et contractus, ubi actus humani a suscipiente necessario suppeditantur, et nomine materiæ cl elementi lar­ gius acceptorum intelliguntur, quibus vicissim formam ut sacramenti com­ plementum adjicit minister. In caeleris vero sacramentis materiam et for­ mam simul minister solus exhibet. Inst. 2. Tota hujus sacramenti vis sita est in clavibus : atqui hænonsunt penes pœnitentem, sed penes solum sacerdotem; ergo ad effectum sacra­ menti non possunt concurrere actus poenitentis. R. D. M. Sacramenti hujus vis tota absolute sila est in clavibus .V. tota, i. e. præcipua vis sita est in clavibus C. D. etiam Cons. Actus poenitentis seorsim secundum se non concurrunt ad sacramenti effectum C. actus pœni- V, p. 2. ■ m 8 - ■ M SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. DE VERITATE SACRAMENTI PŒN1TKNTI.E. cap. 3. Sess. 14. ita concludit : Atque hæc de partibus hujus sacramenti S. Synodus tradens, etc. ;i oliain, (piam fert sacerdos judex a Christo delegatus, dupliciter accipiatur, cl quidem essentialiter, cum a crimine et pœnis æternis absolvit; integraliter autem, quando satisfactionem temporaneam jubet, tanquam partem sacramenti integrantem. Quæ profecto satisfactio opere ipso poslrnodum exhibita significationem sacramentalem, cl efficaciam quamdam ex opere operato habet, tum quod illam dolor de peccatis volo et proposito conti­ nebat; lum etiam quod sacramenlali forrnæ moralitcr connecteretur. 114 ■ 112.0ό;. II. Et substantiel et effectus sacramenti pœnitentiæ sino satis­ factione consistunt; ergo ha?c non est pars illius. R. D. Jnf. Sine satisfactione consistunt sacramenti substantia integra cl effectus omnis .V. consistunt sacramenti substantia et effectus præcipui C. Dist. etiam Cons. Ergo satisfactio non est sacramenti pars inlegralis prtecipua C. nullo modo est pars inlegralis materiæ sacramenti A’. Sicut corpus, materia hominis, componitur ex capite, corde, manibus, pedibus, et cæte· ris membris tanquam partibus integrantibus; quarum tamen aliquæ sint præcipuæ et quasi essentiales animanti, ut cor, caput, pectus, etc. quia sine his primariis partibus essentia hominis nullo modo consisteret : ita se habent contritio et confessio, sine quibus nec materia sacramenti componi potest, nec absolutio impendi. Aliæ partes integrantes sunt secundariæ, sine quibus rei essentia esse quidem potest, sed mutila ct imperfecta : cujusmodi sunt manus, pedes, oculi, etc. in corpore humano ; et satisfactio in pœnitentiæ sacramento. Inst. 1. Luc. 3. v. 8. satisfactio dicitur fructus pœnitentiæ; ergo nequit esse ejus pars. R. D. Ant. Dicitur fructus pœnitentiæ virtutis C. sacramenti Ar. Virtus pœnitentiæ cum sit habitus simplex, non componitur ex partibus : actus tamen tres habet, quorum prior internus est contritio; duo externi sunt confessio et satisfactio. Qui quidem actus externi a S. Scriptura fructus pœ­ nitentiæ vocantur. Inst. 2. Satisfactio prout est in voto et proposito pœnilentis, sub sensus non cadit : prout autem re ipsa exercetur, tum demum existit, cum actio sacramentalis, confessio et absolutio dudum præteriit; ergo satisfactio ne­ quit pars esse sacramenti. R. D. lim. part. Ant. Satisfactio sub sensus non cadit, prout est in voto pœnitentis C. prout a sacerdote injungitur, et a poenitente admittitur .V. Dist. etiam partem alteram : Satisfactio re ipsa exercetur, cum præteriit sacramentalis actio quoad essentiam C. dum præteriit actio sacramentalis quoad integritatem N. Inst. 3. Partes materiales, etiam intégrales, supponuntur forrnæ, ut ex sacramentis aliis constat, quorum partes materiales vel non distinguuntur, vel si distinguuntur, unicuique parti materiæ respondet pars forrnæ. Atqui satisfactio reapse præstita formam sequitur; ergo non est pars materialis pœnitentiæ. R. D. M. Partes materiales primariæ, sine quibus compositum consistere non potest, supponuntur forrnæ C. partes integrantes secundariæ.V. Discri­ men patet in naturalibus compositis heterogeneis : nam in matris utero cor et partes integrantes præcipuæ primum formantur; postea vero membra reliqua, tanquam integrantes partes secundariæ ac non essentiales accre­ scunt. Neque in sacramentis omnibus quoad partium singularum ordinem et conjunctionem similitudo exacta hic exigi debet; sunt enim illa res quædam morales vel quasi artificiales, quarum unaquæque fere diversum modum habet compositionis. Quanquam in argumento praesenti sententia J15 113. Obj. HI. S. Augustinus sacramentum pœnitentiæ appellat manuum impositionem : et Concilium CARTiiAGiNENSElV.can. 78. ( Labb. t. 2. p. 1206. B. ) ait: Pœnitentcs, qui in infirmitate Viaticum eucharisliæ acceperint, non sc credant absolutos, sine manus impositione, si supervixerint. Ergo pars sacramenti pœnitentiæ est iste ritus incurrens in oculos ut moveat corda, quemadmodum Melanchlhon scribit art. 13. Apolog. Conf. August. R. N. Cons. Etsi olim in Ecclesia fuerit usitata, et hodiedum sit, nec nisi impie a Wiclcffo derideatur manuum impositio in sacramenti hujus adminislralione : nunquam tamen credebatur ad peccatorum absolutionem esse necessaria. Quas enim Scriptura sacra manuum impositiones meminit, vel curationes ægrotorum prodigiosas concernunt, vel parvulorum benedictiones Mare. 10. v. 16. vel administralionem sacramentorum Confirmationis et Ordinis. Concilium Carthaginense publice pœnitentes, qui in mortis periculo privalim absolvebantur, jubet, si recon valuerint, in tertium pœnitentiæ gradum reverti, ubi Episcopus et Clerus ipsis tempore jejuniorum pro­ stratis manus imponebant, non quidem absolvendo a peccatis, sed pro ipsis orando, aut eos Ecclesiæ reconciliando, ut absoluto pœnitentiæ tempore fiebat. Ex hactenus disputatis. 114. Colliges 1°. Sacramentum pœnitentiæ non per ipsum genus signi, sed per rem sensibilem formali tali signi subjectam recte definiri : Compo­ situm morale constans ex actibus pœnitentis , et verbis sacerdotis, institu­ tum ad significandam et conferendam gratiam remissivam peccati post baptismum commissi. Si vero res sensibilis in suas partes distincta, ad modum rerum artificialium definiatur, erit Confessio legitime in foro pœnitentiæ facta, et absolutione judicis sacri firmata. Ubi perperam absolutio pro genere poneretur : hoc enim cum rationem habeat materiæ, melius per partem materialem explicatur. 2°. Durandus d. 14. q. 3. contendit, sacramentum hoc potius dici debere absolutionis, quam confessionis, eo quod illa sit forma, praecipua pars compositi. Sed contrarium ex hac ratione videtur sequi : nam quia materia magis nobis nola est, ab hac sacramenta cætera passim sua nomina acce­ perunt ; ut Baptismus, Chrisma , Unctio extrema, etc. Quin etiam a Patri­ bus ritus iste ut plurimum audit sacramentum reconciliationis, homologesis, exomologesis, quod latine confessio sonat : quare etiam hodie vulgo sacramentum pœnitentiæ seu confessionis nuncupatur. i 116 DE SACRAMENTO PCENITENTIE. ARTICULIS V. QUAM SIT NECESSARIUM PŒNITENTIÆ SACRAMENTUM? Nota. Qui ex haereticis sacramentum pœnitentiæ aliud a baptismo divi­ nitus institutum esse inficiantur, consequenter ejus necessitatem negant : nam si tale remedium a Christo ordinatum non fuisset, potuissent Chri­ stiani a peccatis post baptisma contractis per actus virtutis pœnitentiæ æque expurgari, ac olim in lege antiqua. Quaeritur ergo non solum, an, postquam Christus hoc sacramentum pœnitentiæ instituit, medium istud Christianis omnibus peccato Icthali obstrictis ita simpliciter sit necessarium , ut sine illo re aut voto suscepto, salutem consequi non possint? Et quamvis Catholici omnes fateantur, illud ex præcepto Ecclesiastico necessarium esse : videntur tamen quidam ex Scholasticis antiquis ac recentioribus , quos infra nominabimus, negare, hoc idem sacramentum esse ex Christi institutione medium a baptismo graviter lapsis, ad salutem plane necessarium. Certe Scotus in 4. d. 17. q. un. §. In ista questione. Gabriel, Medina el Cajetanus putant, ejusmodi necessitatem ex illo loco Joan. 20. v. 22. non colligi. ri •JJ T»4 116. Dico. Sacramentum pœnitentiæ necessarium plane medium estes Christi institutione ad veniam peccatorum lethalium post baptisma admis­ sorum obtinendam. Prob. I. Ex Scriptura. Christus Matth. 16. v. 19. et c. 18. v. 18. et Joan. 20. v.22. dum ait Apostolis, accipite. Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, etc. constituit sacerdotes judices peccatorum mortalium, commit­ tendo ipsis claves regni cœlorum, cum potestate ligandi et solvendi, remit­ tendi peccata et retinendi : atqui si fideles sine ipsorum ministerio possent cœlum intrare, solvi a peccatis, eorumque remissionem obtinere, frustra ct joculariter potestas talis sacerdotibus commissa fuisset ; sic enim nemini possent peccata retinere, h. e. negare , aut differre absolutionem ab eis. Ergo judicium sacerdotum . seu, quod idem est, pœnitentiæ sacramentum, ex Christi institutione est simpliciter necessarium ad remissionem peccato­ rum lethalium a baptismo admissorum. Hoc argumento utitur Concilium Tridentinum Sess. 14. cap. 5. Et pridem ante S. Augustinus eodem argu­ mento usus homil. 19. inter 50. (al. hom. 392. n. 3.) : Agite, inquit, quœso, pœnitentiam, qualis agitur in Ecclesia, ut oret pro vobis Ecclesia. Nemo sibi dicat : occulte ago, apud Deum ago. Ergo sine causa dictum est, quæ solveritis in terra, soluta erunt in cado : ergo sine causa sunt claves datee Ecclesia Dei? frustramus Evangelium , frustramus verba Christi. Videlicet si aliunde aditus in domum pateat, frustra uni claves crederentur. Prob. II. Testimoniis Patrum supra art. 1. et 2. recitatis : quibus aliqua hic pro auctario subjicimus. Origenes L. 3. Periarchon, c. 1. circa medium (opp.t.l.p. 120.c. interpret. Rutin.): Qui non prius, inquit,suorum pec­ catorum cognoverit mala, ac proprii oris confessione prodiderit, is absolvi non poterit. Basilics M. in id Ps. 32. (opp. t. 1. p. 132. E.) Misericordia DE VERITATE SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. 117 Domini plena est terra, dicit, Deum vello remittere peccatum, si tamen contritio et confessio adsit. Idem regula 288. ex brevioribus (opp. t. 2. p.516. D.) Necessario, inquit, iis peccata aperiri debent, quibus credita est dispensatio mysteriorum Dei. Idem habet in epist. 15. ad Amphilochium cap. 73. S. Leo epist. 91. ad Theodorum Forojuliensem episc. (al. 108. c. 2. ) : Multiplex, inquit, misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per pœnitentiæ medicinam spes vitæ reparetur œternœ; qui regenerationis dona violassent, proprio se judicio con­ demnantes, ad remissionem criminum pervenirent, sic divinæ bonitatis prœsuliis ordinalis, ut indulgentia Dei nisi supplicationibus sacerdotum ne­ queat obtineri. Mediator enim Dei et hominum homo Christus Jesus hanc Ecclesiæ prœpositis, etc. ut in fin. art. 2. Si ergo sine sacerdotum suppli­ catione venia peccatorum obtineri nequeat, supplicatio ista sive absolutio sacerdotum jure divino necessaria erit. Prob. III. Si lex adeo difficilis confitendi peccata etiam maxime propu­ diosa, esset instituta ab homine, vel non fuisset admissa præcipue a polentioribus , vel desuetudine abrogata fuisset, ut etiam legibus Apostolicis con­ tigit, vel saltem aliqui ejus veniam interdum seu dispensationem impetrassent. Atqui horum nihil unquam evenisse recordamur. Igitur evidens signum est. divina auctoritate illam ab Apostolis Ecclesiæ fuisse commen­ datam; quemadmodum de hujusmodi ritibus et præccptis docet S. Augustinus L. 4. de Bapt. contra Donatistas c. 24. Conf. Minutius Felix Tertulliano coaevus, in Octavio c. 9. scribit, Chri­ stianos ab ethnicis risu exceptos fuisse, quasi adorarent virilia sacerdotum, eo quod ad horum genua provoluti peccata confiterentur. 117. Obj. 1. Multa possunt dari media utilia seu sufficientia ad eumdem finem, quamvis nullum eorum simpliciter sit necessarium; ergo ex eo, quod Christus judicium sacerdotum tanquarn utile ac sufficiens ad pecca­ torum remissionem instituerit, non legitime concluserunt Patres Triden­ tini, illud esse necessarium. R. D. Cons. Si ex eo solum, quod sacerdotes a Christo instituti sint judi­ ces, Patres Tridentini colligebant, judicium hoc esse medium necessarium ad remissionem peccatorum, non legitime concluserunt C. cum ex eo, quod tales sint judices, ad quos pertineat remissionis aut retentionis peccatorum sententiam, pronuntiare, judicii hujus necessitatem Patres collegerint, non legitime concluserunt N. Si confessio non esset necessaria, sed voluntaria duntaxat, sacerdotes remittere quidem peccata possent, retinere non pos­ sent. Ad exercitium ergo utriusque hujus actus opus est, ut fideles tenean­ tur uti hoc medio tanquarn necessario ad peccatorum remissionem. Nam cum Matth. 16. v. 19. sacerdotibus crcditæ sint claves regni cœlorum, hoc peccatori sine clavium actu patere nequit : hoc enim sub clave clausum esse dicitur, quod sine clave non potest aperiri; secundum illud Apoc. 3. v. 7. Qui habet elavem David: qui aperit, el nemo claudit : claudit, et nemo aperit. Inst. 1. Sola pœnitentis contritione remittuntur peccata, quin illa sacer­ dos relinere possit ; ergo ex potestate retinendi non colligitur, pœnitentiæ «aeramentum esse medium necessarium ad peccatorum remissionem. 118 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ R. D. J ni. Sola pœnilentis contritione remittuntur peccata absolute N, ea conditione, ut judicio isti maneat adhuc obnoxius C. Semper manet obligatus huic tribunali, ut in eo sententiam absolutionis ant retentionis excipiat. Nam licet in dato casu peccata quoad culpam non retineantur; nihilominus quoad obligationem contilendi retinentur a Christo, cujus institutio et lex nondum est impleta. Unde sequitur, sacramentum istud re aut voto suscipiendum medium esse necessarium ad peccatorum remis­ sionem. Inst. 2. Secundum hactenus dicta, videmur petere principium : præsumimus enim necessitatem contilendi peccata; et ex hac necessitate inferi­ mus, manere obligationem contilendi peccatum etiam contritione perfecta jam deletum. R. A*. zlssumpt. et ejus probat. Cum sacerdotibus potestas universe et generatim commissa sit in omnia peccata mortalia, necesse est, ut possit circa omnia efficaciter exerceri : atqui non posset exerceri ullo modo circa peccata per contritionem remissa, nisi maneret saltem obligatio illa confi­ tendi ; ergo cx illa potestate optime colligimus et necessitatem sacramenti, et obligationem confitendi. Inst. 3. Secundum etymologiam το relinere non solum significat non remittere, sed praecipue significat actum positivum ligandi : ex positiva autem hac significatione hoc solum conficitur, solutum aut ligatum manere, quem sacerdos solverit aut ligaverit; quod si hoc sacerdos non fecerit, alia via peccatorem solvi posse aut ligari. Ita Jansenius in Concordia c. 147. R. D. Ant. Verbum retinere non accipitur tantum negative, sed significat præcipue actum positivum ligandi, si referatur immediate ad ipsas culpas AT. in nonnullis aliis actibus et objectis C. Sicut verbum remittendi, ita etiam verbum retinendi, in materia præsenti, ad culpas potissimum refertur: culpæ autem non possunt directe per actionem positivam retineri. Sane Cyrillus, Euthymius, Rupertus aliique Patres antiqui retentionem illam per negationem veniae explicarunt. Quanquam judicium ipsum, quo quis in­ dignus absolutione censetur, actus sit positivus, et prolatio sententiae reten­ tionis, ut Tridentinum loquitur. Actus autem iste positivus adhuc firmat nostram consecutionem : si enim sacerdotes jus habent ferendi hoc judi­ cium, remittendi et relinendi peccata pro causæ meritis, necesse est, ut pœnitentes sese illis sistant. Inst. 4. Ex eo , quod sacerdos retinere venialia possit, negando eorum veniam indispositis, non infertur, sacramentum pœnitentiæ esse medium necessarium ad remissionem peccatorum obtinendam ; ergo a pari cx pote­ state retinendi peccata mortalia non dispositis ad recipiendam absolutionem non infertur legitime necessitas absoluta sacramenti pœnitentiæ lapsis in peccata gravia. R. .V. Cons. Non est par ratio. Nam si, retento peccato mortali, clavis non erret, vere culpa manet; quod si etiam clavis forte erraverit, manet semper obligatio procurandi alisolutionem in foro illo. E contra sacerdos peccati venialis absolutionem negans relinet illud tantum secnndum quid, h. c. ut sacramenialitcr non absolvatur; non autem necessario deinceps foro illi subjiciatur. Inst. fi. Remissio peccatorum, de qua Joan. 20., intelligi non potest, nisi Μ' 1 DE VERITATE SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. 119 supposita voluntaria subjectione peccatoris; ergo neque retentio peccatorum intelligi potest, nisi voluntarie peccator se sacerdoti subjecerit. Ergo sacer­ dos ca solum relinere peccata potest, quorum se pœnitens accusare volue­ rit, non vero ea quæ noluerit aperire. Ergo ex utraque hac potestate non concluditur, confessionem esse medium necessarium ad peccatorum remis­ sionem impetrandam. R. 1). Ant. Hoc est, sacerdos non potest remittere peccatum, cujus se poenilens non accusaverit C. Quasi poenilcnti arbitrarium sit peccata sua reti­ nere, aut aliquorum tantum se accusare, queis a sacerdote solvatur, et pec­ catorum silentio pressorum veniam aliunde consequi Ar. Ant. et tres ejus consecutiones. Rem istam Christus non permisit liberæ voluntati peccantium, neque ait: Accipite potestatem remittendi et retinendi peccata, quæ ipsi peccatores voluerint, sed simpliciter, remittendi et relinendi peccata. Igitur adjecta illa limitatio detrahit verbis Christi, et potestati ministrorum, quo­ rum judicio et arbitrio causæ istæ fuerunt credilæ. Deinde si liberum cui­ que sil nolle judicari a sacerdote de peccatorum remissione vel retentione ; ergo pœnitens, cui peccati confessi absolutio negata fuit, ejusdem veniam aliunde sine nova confessione et sacerdotum opera, per contritionem v. g. oblinere poterit, sicut fere in simili casu peccatorum venialium posset eve­ nire : nec enim facta semel confessio obligationem illi addidit; nec sacerdos, ulpote functus officio, addere eam posset. Igitur ut retinendi potestas sit efficax, oportet, illam simpliciter et absolute cadere in peccata, et inde intelligi obligationem confitendi et subjiciendi peccata absolute huic pote­ stati, non vero cum conditione, si confiteri illa peccatori libuerit. Quanquam enim hæc clavium una cademque sit potestas, primario in gratiam pœnilentium et peccatorum remissionem ordinata ; quia tamen etiam in favorem divinæ causæ seu justiliæ instituta fuit, juxta cap. 8. ct can. 15. Sess. 14. Concilii Trid., vis relinendi evasit suo modo coactiva ad castigandum et vindicandum delicia ; requirit ergo aliquam necessitatem ex parte rei : cumque in hoc foro externa violentia locum non habeat, oportet ut coactio fiat per obligationem præcepli, quo non ea solum peccata clavibus submittantur, quorum se reus voluerit accusare, alias potestas in hunc finem esset valde inefficax; sed absolute omnia ad injurias Dei vindicandas. Ex quibus apparet, cur necessitas sacramenti hujus magis ex actu retinendi, quam remittendi peccata colligatur. i i 118. Obj. II. Christus constituit etiam sacerdotes judices peccatorum venialium ; non tamen ex eo legitime infertur, judicium eorum esse medium necessarium ad remissionem peccatorum : ergo neque est bona illatio Patrum Tridcntinorum pro necessitate sacramenti pœnitentiæ, quia sacerdotes Christus constituit judices omnium peccatorum. R. D. Ani. Christus constituit sacerdotes judices peccatorum venialium, ad illa eodem modo remittenda ct retinenda, quo remittunt ac relinent mortalia A', ad venialia quidem remittenda, non autem simpliciter reli­ nenda C. Potestas retinendi non ita proprie ac simpliciter extenditur ad venialia peccata, sicut ad mortalia. Concilii autem argumentum non tam ducitur cx potestate judicandi absolute, quam ex potestate judicandi cum facultate remittendi peccata. I I * -y » 120 DE SVCRAMEXTO PŒNITENTIÆ. inst. Verba Christi simplicia sunt, et quoad utramque partem indefinite et indistincte cadunt in peccata ; ergo vel sub utroque membro venialia j>ec· cata comprehenduntur, vel sub neutro. R. D. Jnt. Indistincte cadunt in peccata, ita tamen ut ipsorum sensus peccatis utrisque accommodari debeat modo illis proportionate ΎΛ ut par omnino sit ulrorumque ratio tam quoad remissionem, quam quoad reten­ tionem .V. Potestas remittendi consecutione quadam a mortalibus ad venia­ lia deducitur. Nam si virtus clavium sufficit ad tollendam injuriam simpli­ citer et ad amovendum impedimentum, quod nobis aditum in cœlos per­ petuo præeludit : quanto magis sufficiet ad amovendum impedimentum temporaneum venialis culpæ, injuriæ secundum quid, cujus venia in hac vita facilior est et in purgatorio amicis dari solet. E diverso quod peccata venialia sint tantum injuriæ secundum quid, quod nemini cœlum occlu­ dant, sed sint tantum impedimenta temporalia ab ingressu in cœlum, quæ in purgatorio auferri queunt, non potuit ad ista æque extendi potestas reti­ nendi, atque se extendit ad peccata mortalia. Quamvis ergo verba Christi simplicia et uniformia esse videantur, quia tamen in ipso nomine, peccata, analogia latet, exigunt plane, ut cum proportione ad ea, quæ sub se conti­ nent, applicentur juxta materiæ capacitatem. - < · - * 119. Obj. ΠΙ. Juxta Gratianum Causa 33. q. 3. duæ erant inter viros sa­ pientes et religiosos opiniones de confessionis necessitate ; ergo libera tunc fuit, nec divino jure praecepta. R. I). Ant. Juxta Gratiam m duae erant opiniones in Ecclesia de confessio­ nis necessitate quoad effectum, h. c. quoad veniam consequendam C. quoad praeceptum .V. Duplex quaestio est de confessione, altera Catholicos inter et haereticos de confessionis necessitate quoad praeceptum, an omnibus post baptismum in crimina lapsis a Christo praecepta sit, et in Ecclesia semper usurpata : altera inter Theologos de confessionis necessitate quoad remis­ sionem peccatorum, an prima gratia contritione ante confessionem et sacra­ mentum, an vero in sacramento demum obtineatur. Primam de lege Christi ac praecepto circa confessionem hic non attingit Gratianus; sed secundam, quæ non mediocri animorum contentione in utramque partem agitabatur. Hanc postremam solum controversiam expendit Gratianus, disputans de effectu confessionis, non de praecepto. Quod patet 1°. ex ipso quæstionis ti­ tulo : Si sola confessione cordis crimen possit deleri? 2°. Ex verbis, quibus primam opinionem exhibet: Sunt enim, inquit, qui dicunt, quemlibet cri­ minis veniam sine confessione facta Ecclesiæ et sacerdotali judicio posse pro­ mereri. Passim etiam hisce locutionibus promiscue utitur : sine confessione : ante confessionem : in contritione : non in confessione. 3°. Quia de venia, justificatione, et remissione peccatorum semper loquitur; non autem de salute. Eodemque spectant testimonia Scripturae et Patrum, quæ adducit: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, etc. et illud Augustini : Non­ dum pronuntiat ore; et tamen Deus jam audit in corde. Idem suadent com­ parationes, quas adducit, v. g. de leprosis : qui mundati sunt, antequam sese ostenderent Sacerdotibus; de Abrahamo, qui justificatus est ante cir­ cumcisionem. 4°. Hoc idem Gratianus identidem colligit his et similibus verbis : Ex quo datur intelligi, quod antequam sacerdotibus peccata nostra ΠΕ VERITATE SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. 121 confiteamur, a lepra peccati mundamur... Patet, quod antequam quisque confiteatur peccatum, per gratiam inlernœ compunctionis absolvitur... Cum ergo ante confessionem, ut probatum est, simus resuscitati per gratiam, etc. Iluc etiam spectavit Gratianus Can. Quidam, supra n. 102. Inst. ad Obj. 2. indicato, nimirum eam esse, vim contritionis, et confessionis Deo faclæ, ut peccata purget invisibili Dei operatione. Canonem istum, quem Usserius et Dallæus Acatholici scriptores etiam interpolatum esse fatentur, repurgatum exhibet editio decreti jussu Grcgorii XIII. accurata. Inst. 1. SS. Thomas in 4. d. 17., Bonaventura ibid., Antonini® in Chronico part. 2. T. 15. sect. 19. aliique passim Gratianum accipiunt de lege confes­ sionis; ergo. R. N. Cons. Plurimi sunt, qui existimant Gratianum non de ipsa confes­ sione, sed de confessionis effectu ac efficacia contritionis illic disputare. Id quod ex nuper disputatis apparet, tum quod ibidem Gratianus scribat, ar­ gumentum quod tractabat talis conditionis esse, ut de eo ultro citroque a sapientibus ac religiosis viris ætate illa disputaretur : atqui nullus Theolo­ gorum illius aetatis necessitatem confessionis ex divino præcepto faciendae negabat; ergo Gratiani dissertatio tantum de confessionis et contritionis effectu erat instituta. Prob. Ass. inductione sapienlum, qui Gratiano coaevi aut suppares erant. Goffridus Vindocinensis Abbas L. S. epist. 16. (inter opera Sirmond. t. 3. p. 858. C.) fuse probat, confessionem, non quatuor tantum criminum, ut adstruebat Guillelmus quidam, sed omnium pror­ sus esse necessariam, atque hoc esse certum, nihil hoc certius esse, idem ad fidem Catholicam pertinere. S. Bernardus in exhortatione ad milites templi c. 12. (opp. t. 1. p. 556. E. edit. Mabill.) Quod si, inquit, quispiam confiteri confunditur... talis pudor peccatum adducit... quando malum, quod ex profundo cordis compunctio conatur expellere, pudor ineptus obstruso labiorum ostio non permittit exire. Idem S. Bernardus primum edidit miraculum, ut ne vir quidam nobilis sine confessione moreretur; quemadmodum invita ejus Guillelmus S. Theo­ dori Abbas Bernardo coaevus narrat. Treobaldus Stampensis in epist. ad Episc. Lincolniens. scribit, confes­ sionem cordis non fore infructuosam , si aliquo eventu confessio oris impediatur. Petrus CELLENsisde disciplina claustrali c. 20. Maledictus, inquit, omnis, qui non amputat per confessionem peccata. Robertus Pullus, sententiarum pari. 5. c. 10.et p. 6. c. 51. et 59. scribit, Corde contrito et humiliato mox peccatorum veniam concedi; necesse tamen esse postea confiteri. Hugo Victorinus Torn. 2. serm. 53. (p. 368. A.) Tunc salus, inquit, peccas toris incipit, quando veraciter pro delictis suis ingemiscit; quæ tamen salus tunc perficitur, quando id, unde ingemuit, ore confitetur : quæ salutis per­ fectio, etsi... necessitatis articulo impediatur ; per summum tamen sacer­ dotem... adimpletur. Mox pluribus edisserit, delicta graviora sacerdotibus pandi oportere. Et Torn. 3. L. 2. de Sacramentis fidei, part. 14. integra, disputans dc confessione, poenitentia, et remissione peccatorum, expendensque illud Jacob. 5. Confitemini alterutrum peccata vestra, ut salvemini, scribit (p. 494. A.) : Hoc est, non salvamini, nisi confiteamini. Et c. 8. I I i |ι I 123 DE SACRAMENTO hJE.NITENTIÆ. advertit, multos sensisse, quod in sola cordis contritione, etiam ante con­ fessionem oris, peccata dimittantur : sed non ideo tamen confessionis sacer­ doti faciendæ necessitatem ac legem sustulisse; post contritionem enim cordis, confessionem quoque oris esse necessariam : quia (p. 499. Ii.) si quis, etiam post impetratam veniam peccatorum , confiteri eadem peccata sua neglexerit, quasi institutionis divinæ contemptor, reus... erit. Richardes Victorinus de potestate ligandi et solvendi c. 3. (opp. p. 330. E.) Vera pernitentia, inquit, est abominatio peccati cum voto cavendi, confi­ tendi, satisfaciendi... solus sub hac conditione non tenetur, cui exsequendi facultas divinitus denegatur; et c. 8. nam si facere neglexerit, periculum œtemum non evadit. Petres Blesensis L. de Confessione sacramental! (opp. p. 437.) ejus neces­ sitatem probat verbis S. Augustini, quæ aliquoties jam recitavimus: Nemo dicat, occulte confiteor, etc. Tum, si vero, inquit, pudor prohibeat confi­ teri: recolat, quomodo libri conscientiarum aperientur coram omnibus in die judicii. Petris Lombardis 4. sent. d. 17. duas movet controversias, perinde ac Gratianus, alteram devi contritionis; alteram vero deinceps de confes­ sione ; ibi autem sancit ex Jacobi mandato et plurium veterum dictis, indubitanter ostendi oportere, Deo primum, ac deinde sacerdoti offerri confessionem, nec aliter posse perveniri ad ingressum Paradisi, si facultas adsit. Petrus Pictaviensis sententiar. part. 3. c. 12. ait pariter, confessionem esse necessariam, et quidem sub poena peccati mortalis; cap. autem 13. eam fundat in Christi verbis et Apostoli jussu. Igitur sapientes illi ac religiosi viri, quorum meminit Gratianus, non de confessione dubitabant aut disceptabant; sed de alio quodam capite prorsus diverso, hoc est, de contritionis efficacia. Inst. 2. Glossa in princip. de Poenitentia dist. 5. dicit, ritum confitendi peccata institutum esse ab Ecclesia vel ab Apostolo Jacobo , quam, teste .Navarro, secuti sunt nonnulli Canonislæ. S. etiam Bonaventura d. 17.3. p. a. 1. q. 3., Alexander 4. parte, q. 17. alias 70. membro 3. a. 2. docent, institutam quidem a Christo confessionem fuisse, sed non praeceptam ; ergo confessio non est medium ita necessarium. R. .V. Cons. Sumpserunt ista cx Ilugone Victorino L. 2. dc Sacramentis p. 14. c. !.; at hic scribit, confessionem fuisse de jure divino legis veleris, ct Christum Dominum non dedisse in hoc novum præceptum, sed specialem modum priori addidisse; ergo existimabat Hugo, confessionem non fuisse juris humani,sed divini. Igitur S. Bonaventuract Alensis docent, institutum quidem a Christo fuisse sacramentum confessionis quoad significationem el efficaciam, promulgatum vero tantum a Jacobo quoad præceptum. Nam si confessionem Christus ipse non praecepisset, ab Ecclesia profecto lanium onus fidelibus imponi minime potuisset, ut pluribus ostendunt Scolus d. 17. q. 1., Durandus q. 8., Paludanus q. 2. a. 2., Solus d. 18. q. 1. a. L, Navarrus de Pœnit. d. 5. n. 18., Canus et alii. Quorum senteuliæ etsi Adrianus el nonnulli Theologi repugnent; omnes tamen solide con­ cludunt, præceptum confitendi peccata antiquius omni canone humano esse, adeoque a solo Christo et Apostolis voluntatis divinæ præconibus DE FORMA SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. 123 r Ecclesiæ commendatum : nec fieri potuisse, ut legi humante tam seveno, tamque dubii juris non adversarentur Christiani proceres, aut nulli unquam ejus venia fieret. Hinc Jansenius in Concordia cap. 147. scribit, Apostolos ex Spiritus sancti inspiratione intellexisse, hanc fuisse Christi intentionem, eamque Ecclesiæ tradidisse. EI Ife II r •i CAPUT II. DE FORMA SACRAMENTI POENITENTIÆ. ARTICULUS I. QUÆNAM SIT HUJUS SACRAMENTI FORMA? 120. Nota 1. Consuetam hujus sacramenti formam his verbis , Ego te absolvo, etc. comprehendi, legimus ex Conciliis Florentino in decreto Eugenii §. Quartum sacramentum, et Tridenti no Sess. 14. c. 3. Formulam islam rejiciunt haeretici nostrae ætatis, quibus absolutio nihil est aliud, quam ministerium annuntiandee remissionis peccatorum , ut Melanchlhon in Locis an. 1543. editis scribit. Nota II. Inter Catholicos Theologos quidam, quos alias indicabo, non probabant formam hanc per modum indicativum efferri, sed deprecando potius recitandam censuerunt. Alphonso Toslato , 1. part, sui Defensorii c. 6. non videbatur dicendum , absolvo, quod magis proprie verbum, remitto, adhiberetur. Gabriel dis­ tinet. 14. q. 2. putat, addi debere , ab omnibus peccatis. Durandus d. 22. q. 2. invocationem SS. Trinitatis judicat esse de necessitate hujus formæ. In quam sententiam Joannes Major et Petrus Sotus inclinant. 121. Dico. Forma hujus sacramenti conveniens et sufficiens sunt verba ista formaliter sumpta : Absolvo te. Ila S. Thomas q. 81. a. 3. ct in 4. d. 22. q. 2. a. 2. et Theologi communiter. Prob. 1*. pars argumento S. Thomæ. Cum sacramenta novælegis efficiant, quod significant, forma debet significare id , quod in sacramento agitur proporlionaliler materiæ sacramenti. Atqui pœnitentiæ sacramentum non con­ sistit, nt reliqua , in consecratione alicujus materiæ, nec in usu alicujus materiæ sanctilicalæ, sed in remotione materiæ cujusdam, prout peccata dicuntur esse materia pœnitentiæ. Talis autem remotio significatur a sacer­ dote, cum dicitur : Ego te absolvo. Nam peccata sunt quædam vincula, secundum illud Prov. 3. v. 22. Iniquitates suæ capiunt impium, et funi­ bus peccatorum suorum quisque constringitur : Unde hæc est convenientissima forma. ή » ... ί {· · { ;<■ J DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ· UE FORMA SACRAMENTI POEMTENTIÆ. Conf. 1. Vt significetur efiectus hujus sacramenti, necesse omnino est verbum , absolvo, aut simile aliud adhiberi : opus item est pronomine, te, ut significetur persona, cui efiectus impendatur; ergo hæ duæ voces requi­ runtur ad constituendam essentiam formæ hujus sacramenti. Conf. 2. Sacerdos est vere judex a Christo constitutus, ut supra pro­ bavimus; ergo convenienter utitur verbis illis, absolvo te. : ejus enim sen­ tentia ex institutione Christi est infallibilis , et simul cum ipso et per ipsum Deus judicat, quin ideo sacerdoti auctoritas divina, aut potestas excellenti® tribuatur. Prob. 2*. pars. In sermone etiam vulgari cum deprecantibus dicimus, condono tibi, vel remitto tibi, remissionem ofiensæ et injuriæ a nobis fieri indicamus : et in judiciis civilibus hæc duo verba, absolvo te, sufficiunt ad reum liberum pronuntiandum ; ergo etiam sufficient in sacramento pœ­ nitentiæ ad totum formæ effectum exprimendum. invocatione SS. Trinitatis, ex necessitate præcepti esse adjungenda : eo quod in sacramentorum administralione teneamur servare ritus ab Ecclesia prae­ scriptos, ut jubet Concilium Tridentinum Sess. 7. can. 13. de Sacram, in genere. Quod etiam accipiendum de præscriptis precibus est, nisi harum omissionem necessitas, aut pœnitentium copia suaserit. Loquendo ergo de necessitate absoluta, pronomen, ego, sine dubio redundat, cum illud per­ sona prima, absolvo, necessario contineat. Inst. 1. Verba quæ requiruntur ad completam significationem et sensum formæ, sunt de formæ essentia : atqui verba , a peccatis tuis, determinant significationem verbi, absolvo, quodalioquin est indifferens ad liberandum a censura, poena, aut peccato; ergo saltem illa verba sunt de essentia hujus formæ. R. D. Assumpt. Verbum, absolvo, secundum se ac seorsim spectatum in­ differens est ad quamlibet absolutionem C. supposita confessione, super quam cadit, est ita indifferens JV. In hisce circumstantiis satis determinatam habet significationem. Sicut enim forma ultimo determinat materiam, ita vicissim forma a materia solet determinari. Quapropter S.Thomassup. cit. verba illa, a peccatis tuis, ad formae essentiam non requirit; neque illS. necessaria esse censent S. Antoninus 5. p. lit. 17. c. 21. §. 1., Sylvester et Cajetanus, in Summa, verbo Absolutio, Navarrus, Sotus, Suarez^et Theo­ logi plerique. Quod si quis illa etiam adjecerit putans, ad formæ essentiam ea spectare, non continuo formæ substantiam component, aut effectus sacramenti tunc demum producetur, quando desierint efferri : neque enim cum essentia sacramenti posita fuerit, ejusdem effectus suspensio ex mi­ nistri arbitrio amplius pendet. Inst. 2. Unicum verbum, absolvo, prolatum a judice civili, ob circum­ stantias accusationis ac defensionis, sufficit ad reum ab omni criminatione absolvendum; ergo idem unicum verbum ob similes circumstantias a sacer­ dote prolatum sufficiet ad pœnilentem peccatis absolvendum, quin dica­ tur, absolvo te. R. V. Cons. Ratio discriminis apparet ex iis quæ dicunt Theologi in tract, de Baptismo, ubi probant, exprimendam esse personam, quæ baptizatur, quod etiam in sacramentis cæteris locum habet. Sicut enim verbum, baptizo, non salis significat actum delerminatum*td personam et tempus, cui actio applicatur : ita etiam verbum, absolvo. Quam Christi institutionem, tan­ quam quæstionem facti melius ex consensu Doctorum , et decretis Conci­ liorum intelligimus, quam ex usu fori civilis, cum quo sacramenti hujus administratio in non paucis convenire non potest. Inst. 3. Sacerdos exhibere se debet absolvendo ut Dei ministrum : atqui hoc præstat dicendo : In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; ergo hæc SS. Trinitatis invocatio videtur necessaria esse ad essentiam formæ hujus sacramenti, sicut requiritur etiam ad formam baptismi. R. N. Cons. Non est necesse, ut in omnibus sacramentis causa principalis exprimatur. Christus diserte jussit baptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et baptismus est janua Ecclesiæ, cl solemnis professio fidei cxplicitæ in SS. Trinitatem, quæ per seloquendo ac primario est necessaria in legegratiæ. In sacramento autem pœnitentiæ ratio ista congruentiae locum non habet : nec verba Christi Joan. 20. nec Ecclesiæ traditio suadent, hanc 124 122. Obj. 1. Per verbum indicativi modi proprie sumptum potius signifi­ catur remissio principalis, seu , ut vocant, auctoritativa ; ergo verba haec, absolvo te, non convenienter adhibentur in formam sacramenti. R. D. JnL Per verbum indicativi modi significatur remissio principalis, si non restringatur a persona et intentione proferentis C. secus AT. Sacerdos est tantum minister Christi et dispensator mysteriorum Dei, ut protestatur Apostolus 1. Cor. 4. v. 1. nec alio nomine actionem aggreditur, nisi tan­ quam judex ministerialis. Excellit tamen judicem humanum inferiorem, quod hujus sententia non sit omnino firma et irrevocabilis seu definitiva, donec per superiorem confirmetur : at sententia sacerdotis ultima sit et defi­ nitiva, cum sit vere simul sententia Dei ut judicis principalis, ac sacerdotis ut ministri. Inst. Reatus pœnæ est quoddam vinculum morale ; non vero peccata sunt vincula, quæ solvi possint, sed sunt potius injuriæ et offensæ , quæ remit­ tantur, et Christus tantum dixit : Quorum remiseritis ; ergo improprie et contra Christi institutionem adhibentur, absolvo te. R. Ύ. Ant. Licet poena sit actus, ad quem sontes ligantur, tamen funes, quibus ligantur, sunt ipsa peccata , quae illos constringunt et detinent ad supplicium , ut sine gratia Dei illis expedire se non possint. Hinc Isa. 52. v. 2. dicitur : Solve vincula colli lui. Et 58. v. 6. Dissolve colligationes im­ pietatis, solve fasciculos deprimentes. Ps. 118. v. Gl. Funes peccatorum cir­ cumplexi sunt me. Christus etiam Matth. 1G. v. 19. ait : Quodcumque solveris super terram. Et. c. 18. v. 18. Quacumque solveritis. Aon ergo debebat Tostatus offendi hac voce, absolvo, neque in re tantilla discrepare ab usu communi et traditione Ecclesiae. Cum verbum, absolvo, sit usitata in omnibus judiciis formula : e contra vox , remitto, latius pateat, et a quocumque privato injurias aut debita condonante adhiberi soleat. 123. Ohj. II. Sacerdotes absolventes solent certas in ritualibus praescriptas preces præfari; dicunt semper : Absolvo te a peccatis tuis : et Concilia dum dicunt formam esse , absolvo te, addunt, et codera. Ergo hæc duo verba, absolvo te, non sunt forma sufficiens ad hoc sacramentum perficiendum. R. .V. Cons. Hoc solum ex argumento sequitur . verba illa , cum distincta 125 i · .V.- 126 r : ■ t’ de sacra men i o pœnhentiæ. SS. Trinitatis invocationem in absolutione usurpandam essa, quippe quæ duodecim prioribus seculis nec in latina, nec in græca Ecclesia fuit usur­ pata. Hinc S. Thomas nuper cit. scribit, nullum extare de hac re Christi præceplum , sed hoc relinqui arbitrio sacerdotis. Quod autem adjungit Cone. Tridentinum , el calera, indicat, se quæsliunculas illas Doctorum disputa­ tionibus relinquere. ARTICULES II. AN AD FORMAM SACRAMENTI PŒNITENTIÆ SUFFICIANT VERBA PRECATORIA ? 124. Xola I. Clavem sacerdotis non se extendere ad remissionem culpæ nisi per modum deprecationis, consuerunt olim S. Bonaventura d. 18. a. 2. q. 1. et 2., et Alexander q. 8. ct Guillelmus Paris, c. 9. de Sacram. Pœnit. Hi sine dubio sufficientem esse pronuntiabant formam deprecatoriam sive impetratoriam. Quibus accesserant Joannes .Mayrod. 14. q. 2. Dom. Solus d. 3. a. 5. palam affirmans, formam hanc esse validam : Absolvat te Christus. . Joannes Morinus L.8. de adrninislralione Sacram. Pœnit. c. 12. testimo­ niis quam plurimis ostendit, Græcos quovis seculo absolutionem sacramcntalem expressisse, ac nunc etiam exprimere verbis deprecatoriis. Id quod etiam in Ecclesia latina jugiter factum fuisse usque ad seculum duodeci­ mum fuse probat idem Morinus c. 8. 9. et seqq. Nota II. Advertit hic Suaresius d. 19. sect. 1. n. 25. verba prccaloria seu impetratoria bifariam posse accipi; scilicet formaliter, prout nimirum non habent sensum alium , quam deprecandi ; materialiter autem accipiuntur eadem verba, quae cum in sensu deprecandi proferri possint, proferuntur modo el intentione impetrandi : ut si quis pro potestate verba ista, Absol­ vatur Petrus, tanquam actum judicialem proferat, ait esse æqu i pollentia formæ communi, qua sacerdos Petro dixerit: Absolvo te. 125. Dico. Forma sacramenti pœnitentiæ non potest esse mere precaloria aut impetratoria. HaS. Thomas q. 84. a. 3. ad I. Scotus , Durandus, Paludanus, Gabriel el reliqui in 4. d. 14. Petrus Sotus lect. 4. de Confess., Navarrus c. 1., de Pœnit. dist. (i. num. 9., Suarez, etc. Prob. /.Christus dedit A postoffs potestatem ligandi et solvendi, cosque judices constituit, quibus facultas sil remittendi ct retinendi peccata : atqui judex exsequens munus suum, ac decidens causas, profert sententiam suam asserendo, vel negando, neque utitur forma deprecatoria, aut aliena ope fieri postulat, quod sibi injunctum est; ergo. Prob. If. Cum novæ Legis sacramenta efficiant, quod significant, ac vicissim significent, quod efficiunt, forma pœnitentiæ debet significare,quod minister efficit: at hic non tantum exorat, et impetrat peccatorum remis­ sionem, sed hanc facit, et pro potestate confert; hinc S. Scriptura non me­ minit precum a sacerdote adhibendarum, neque ait : Quibus solutionem aut remissionem peccatorum postulaveritis, soluta et remissa erunt, sed quæcum­ que solveritis, quorum remiseritis peccata. Ergo illa tantum soluta erunt, quæ habens claves et potestatem solverit : nam qui petit aliquid solvendum aut remittendum, non solvit, aut remittit. Prob III. Concilia Florentinum, Tridentinum et Moguntinum c. 24. (Labb. de forma sacramenti pœnitentiæ. 127 1.14. p. 677. D.) præscribunl sacramento pœnitentiæ administrando formam simpliciter enuntiativam, ul solet adhiberi in judiciis, ct nuspiam piiredeprecativam : imo Synodus Tridenlina Sdès. 14. c. 3. diserte protestatur, pre­ ces quasdam de Ecclesiæ sanclœ more laudabiliter quidem adjungi ; ad ipsius tamen formæ essentiam nequaquam spectare, neque ad ipsius sacramenti administrationem necessarias esse. B. Thomas autem Opusculo 22. scribens contra quemdam sua ætale con­ tendentem pro forma deprecatoria, ait sententiam istam esse præsumptuosam, ne dicam, erroneam. Turn vero subdit : Miror, qua temeritate aliquis asserat esse solutum, quem habens claves non significat se solvere, sed solum rogat esse solvendum. 126. Obj. 1. Christus reliquit Ecclesiæ arbitrio, determinare formam sacra­ menti pœnitentiæ; ergo perinde est, sive hæc utatur forma deprecatoria, sive huicplusquam undecim seculis usilatæ formam enuntiativam substituerit. R. I). Jnt. Reliquit Ecclesiæ arbitrio determinare formam, cujus signifi­ catio effectui respondeat C. quæ non significet, quod efficit sacramentumN. Si forma hujus sacramenti tot seculis deprecatoria fuisset, non ausus fuisset S. Thomas seculo duodecimo proximus, sententiam asserentem, quod hæc sufficiat, tam acri censura perstringere, et ex verbo Dei probare, quod nullo modo ad absolutionem idoneæ sint hæ voces, absolutionem et remissionem tribuat tibi Deus, ut c. 1. opusculi citati argumentatur. Deinde nullum potest Concilium vel statutum produci, qnandonam hæ voces, absolvo te, fuerint institutæ, et sua vis formalis deprecatoriis adempta, cum nihilomi­ nus a seculo duodecimo usque ad nostra tempora precandi formulae verbis, absolvo te, et prærnitli soleant, el subnecti. Inst. 1. Sicut ex verbis illis Jac. 5. v. 14. Infirmatur quis in vobis? indu­ cat presbyteros Ecclesiæ, et orent super cum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, etc. colligimus, formam extremae unctionis deprecatoriam esse : ita cura mox subjiciat Apostolus : Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini, pari ratione hoc idem de forma pœnitentiæ sacramenti demonstrabimus. R. ;V. paritatem. 1°. Quia sequela contradicit Concilio Tridentino, quod formas deprecantes ab essentia sacramenti pœnitentiæ penitus arcet. 2°. Quia B. Jacobus per verba, confitemini, etc. sacramentum quidem con­ fessionis indicat ; sequentibus tamen verbis, orate pro invicem, etc. solum preces ferventes justorum omnium intelligit, quæ vim sacramenti non ha­ bent, sed impetratoriam solam ex opere operato, ut ratio mox addita indi­ cat : Multum enim valet deprecatio justi assidua. Elias erat homo similis no­ bis, et oravit, ut non plueret, et non pluit annos tres, etc. Quin etiam, si juxta vocis græcæ significationem accurate sententia Apostoli latine redda­ tur, ita sonat : Precamini pro vobis mutuo, ut sanemini, όπως ιαΟητε : unde beneficium temporale solum tali oratione impetrandum colligimus. 3°. Cer­ tum est, illis verbis Apostoli promulgari institutionem unctionis extremæ: ita enim declarat Synodus Trident. Sess. 14. c. 1. de Extr. unet. At pœni­ tentiæ sacramenti institutionem malunt Patres deducere ex illis verbis Joan. 20. Quorum remiseritis peccata, etc. uleadem Sess. de Sacram. Pœnit. cap. 1. et seq. tradunt. Sicut ergo Ecclesia materiam et formam unctionis - 128 ■·· DE FORMA SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. extremæ ex verbis institutionis Jac. 5. intelligit : ita etiam materiam cl formam sacramenti pœnitentiæ ex verbis Christi Joan. 20. illud instituentis debet investigare, et revera investigat, ut crebro latetur Tridenlinum locis citatis. Inst. 2. S. Ambrosiis L. 1. de Pœnit. c. ult. (opp. t. 2. p. 415. A.) Satis, inquit, est ad remissionem peccati obsecratio, qme /it a pluribus; ergo. R. .V. Cons. S. Doctor non loquitur de remissione et absolutione sacra­ mental», sed de reconciliatione publice pœnilcntium : nimirum dandam esse iis veniam, indulgentiam et pacem, pro quibus mulli sua obsecratione intercedunt: haneque moderationem adhibendam, Pauli auctoritate confir­ mat, et subdit : ne tristitia pernitentem tœdio longœ dilationis absorbeat. Inst. 3. Idem S. Doctor L. 3. de Spiritu sancto c. 19. omnem sacerdotibus potestatem absolvendi adimit, sola precandi facultate relicta, dum ita disse­ rit : Neque enim in suo, sed in Patris, et Filii et Spiritus sancti nomine pec­ cata dimittunt (sacerdotes), isti rogant, divinitas donat. R. .V. Ass. S. Ambrosiis indicat solum Deo tanquam praecipuo auctori tri­ buendam esse remissionem peccatorum, sacerdotes vero tanquam ministros suum ad id exhibere obsequium; nihilominus vere absolvere, nam allegat verba Christi : Quorum remiseritis, etc. Deinde etiam formam nostram in­ dicat dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, a sacerdotibus peccata dimitti. . mH | Ultima verba S. Ambrosii explico Dist. Isti rogant formaliter antequam remissionem peccati impertiant, et dum formam remittendi efferunt, rogant virlualiter et æqui valenter C. quasi ipsa formula remissionis fuerit precatio formalis V. Sacerdos dicens : Absolvo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, æquivalenter et virlualiter orat, quia sciens, effectum sacramenti præcipuea Deo solo pendere, seque tantum ut ministrum et instrumentum Christi nomine agere, preces Ecclesiæ præmittit, et cum affectu deprecanlis subjicit verba indicativa, sententiam absolutionis pronuntiando, iisque Deum determinat ad dandam pœnitenti gratiam. Hanc esse S. Doctoris sententiam constat ex iis, quæ protinus addit : Per Baptismum quoque peccata donari non est ambiguum. In Baptismo autem operatio Patris et Filii et Spiritus sancti est. Item Augustinus variis locis, ac præsertim L. 5. de Bapt. c. 20. Quomodo exaudit, inquit, homicidam deprecantem vel super aquam Baptismi, vel super oleum, vel super Eucharistiam, vel super capita eorum, quibus ma­ nus imponitur? quæ omnia tamen et [iunt, et valent etiam per homicidas. Atqui omnes consentiunt, formas Baptismi et Eucharistiæ semper ac necessario fuisse indicatives : nam Ambrosius L. 4. de Sacramentis c. 4. n. 14. (opp. t. 2. p. 368. D.), ubi venitur, inquit, ut conficiatur venerabile sacramentum, jam non suis sermonibus sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Et Patres citati de Eucharistia supra, diserte contestantur, Eucha­ ristiam fuisse confectam a Christo, et hodiedum a sacerdotibus confici ver­ bis hisce : Hoc est corpus meum. Igitur hi duo et alii Patres aliud nihil vo­ lunt, quam quod Deus sacerdotem super panem et vinum verba proferentem exaudiat, et ad ejus verba indicativa convertat elementa in corpus et san­ guinem Christi, atque idem in Baptismo, Contirmalione et Poenitentia faciat, tribuendo gratiam iis super quos forma sacramenti profertur. Inst. i. Augustinus serni. 23. L. 50. homil. (al. serui. 99. n. 8.) in illa 129 Christi verba Lucæ 7. Fides tua te salvam fecit : Medicus bonus, inquit, (pgros non solum praesentes sanabat, sed et futuros etiam praevidebat. Futuri erant homines, qui dicerent , ego peccata dimitto, ego justifico, ego sancti­ fico, ego sano quemcumque baptizo... Respondeat illi (hæretico) non ego, sed Christus : o homo, quando ego a Judwis putatus sum homo, dimissionem pec­ catorum fidei dedi. Non ego ; respondet tibi Christus. 0 haeretice, tu cum sis homo, dicis : Veni, mulier, ego te salvam facio. Ego cum putarer homo, dixi : vade, mulier; fides tua salvam te fecit. Deinde contra eosdem haereticos argumentatur ex facto et exemplo Christi mulieri dicentis, non dimitto, sed dimittuntur tibi peccata tua; item ex verbis Christi : Accipite Spiritum sanctum; item ex verbis Apostoli 1. Cor. 3. et 6. Spiritus Dei habitat in vobis, ut confutet dicentes : si non dimittunt homines peccata, falsum est, quod ait Christus : Quæ solveritis in terra, soluta erunt et in caelo ; respon­ det enim hoc Christum dixisse, quia Spiritum sanctum daturus erat homi­ nibus, qui peccata remittit, clDeus est. Subsumit Morin. : atqui non potuis­ set Augustinus ita, nisi inepte contra hæreticos argumentari, si ipse et alii sacerdotes Catholici hac forma : Absolvo te, aut simili indicativa usi fuis­ sent; ergo tum temporis forma hæc indicativa nouerai usitata. R. D. Ant. Augustinus ita argumentatur contra haereticos, horum for­ mulam, qua in sacramentorum adminislratione utebantur, comparando cum verbis, queis Christus peccata dimisit N. comparando modestiam ver­ borum Christi cum insolentia verborum, queis se hæretici extra adminislrationem sacramentorum jactabant C. Explicatio patet vel ex unica hac phrasi haereticorum, quam S. Doctor refert : Ego sano quemcumque baptizo, quod non potest accommodari ad formam Baptismi. Item quod Christus ad condonanda peccata non usus fuerit verbis ; nam dura ait : dimittuntur tibi peccata, indicavit tantum hoc externo signo internum voluntatis suæ affectum, quo solo ei peccata remisit. Hinc N. subs. Tametsi enim hodie usurpemus formam indicativam , impertiendo absolutionem ; si quis tamen sacerdotum nostrorum cx hac formula, ct ex verbis Christi Matth. 16. ct 18. et Joan. 20. ansam caperet cum illis haereticis se efferendi, tanquam suamet potestate et auctoritate peccata dimitteret, eisdem verbis Christi et aliis argumentis Augustini, a nobis vere et apte confutari posset. Denique hæretici illi occasionem errandi sumpserunt ex formulis indicativis, queis utebantur; neque enim deprecatoria forma fieri id potuit. Ergo tunc tem­ poris sacramenta Baptismi et Pœnitentiæ per formas indicatives administra­ bantur, cum non possit ostendi, quod soli hæretici iis usi fuerint; ergo falsum est, quod duodecim primis sdculis forma deprecatoria in usu fuerit. Inst. 5. Guillelmus Paris. Episc. c. 19. de Pœnit. (opp. t. 1. p. 499. C.) Neque more judicum forinsecorum, inquit, pronuntiat confessor, absolvi­ mus te, non condemnamus, sed magis orationem facit super eum, ut Deus absolutionem et remissionem atque gratiam satisfactionis tribuat; ergo. R. N. Cons. Guillelmus solum indicat, confessorem abhorrere a statu , quojudices scculares ferunt sententiam numero plurali dicendo : absolvi­ mus te · neque etiam condemnare reos, sed modeste dicere numero singu­ lari : absolvo te, neque id sine præmissis ad Deum precibus. Quæ responsio patet cx Alex, llalensi , qui fuit æqualis ct familiaris Guillehni, et p. 4. q. 21. membro 1. in Θ. ait, precibus pro pœnilcntc præmissis sacerdotes v. p. 2. 9 DE FORMA SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. n. : i; y 1 i ï 130 PE SACMMESTO rCEMTKNTLE. subjungere formam indiealivam, qua sententiam pronuntiant. Hinc cum Franc. Maym in 4. d. IL q. 1. retulisset, in provincia Provincia? aliquos ita absolvisse : absolvat te Deus Paler, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus; ad 3. respondet, improbatam fuisse istam formam , quia sacramentalia sunt stricti juris, et ideo immutari non debent. Ergo Guillelmi et Mayronis testimonia Morinum non juvant, cum vel inde constet, formas deprecativas recentes fuisse. Inst. 6. Ul ex mannscriptis variis intelligimns, Ecclesiæ quoad preca­ tiones super pœnitentes conveniunt, non item quoad formas alias; aliquæ enim habent : sis absolutus a me; aliæ : absolvimus te; aliæ : absolvo tc. Si ergo sacerdos pœnilentem non absolvat precando, non una et eadem fuit olim absolutionis formula ; ergo neque idem sacramentum Pœnitentiæ. R. D. .1/. Non fuit formula absolutionis eadem grammatice C. eadem moraliter .¥. Imperativa et indicaliva, numeri singularis aut pluralis, idem sensu communi significat. 127. Obj. //.In Ecclesia graca prioribus seculis hujus sacramenti forma fuit mere deprecativa : nam in Euchologio typis edito , ct in pluribus manuscriptis nihil pnetcr preces a sacerdote pro remissione peccatorum perni­ tentis ad Deum fundendas præscribitur. Rccenliores item Græci , ut Nicolaus Cabasylas et Hieremias Patriarcha C. P. responsione P. ad Lulhcranos, in eisdem precibus formam absolutionis statuunt : atque hodiedum quam plurimi sacerdotum Græcornm aliter non absolvunt; ergo. R. .V. zlnt. Eædcm semper fuerunt formæ sacramentorum in utraque Ec­ clesia, et prorsus immutatæ in omnibus Ecclesiis , ut fatetur Morinus ipse c. 18. n. 2. Cum ergo Florentinum Concilium, nihil contradicentibus Gnecis, ac postea Tridentinum dicant, hujus sacramenti formam solam esse verba, absolvo te, vel his similia, sequitur formam Ecclesiæ græcœ nunquam deprecatoriam fuisse. In Euchologia autem tantum relatae sunt ceremoniæ et preces prolixæ, ab omnibus sacerdotibus super pœnitentes promendae, non ut eis pœnitentes absolverentur, sed ul adjungerentur for­ mulae, queis absolutio perliciebalur , quæ in antiquis Latinorum ct Graeco­ rum Ritualibus et Pœnitcnlialibus, justa ex causa omittebantur. Atque hoc Euchologiorum silentium praebere occasionem potuit, cur mulli recentiorum Gratorum in sola deprecatione sacerdotum, vim remittendi peccata sitam esse putent, et formam antiquam omittant, quæ sensu indicativo constat, et qua non pauci alii tum Catholici, tum Schismatici etiamnum utuntur, teste Arcudio de Concordia utriusque Ecclesiæ L. 4. c. 3. Presbyteri enim eorum dicunt : Habeo te venia donatum ; Episcopi vero : Mea mediocritas habet te venia donatum; alii : Divina gratia sanctissimi Spiritus per me pec­ catorem et minimum servum suum habet condonata, queeeumque peccasti. Hanc quidem Gabriel Philadelphicnsis Episcopus habet : priorem vero tra­ didit Arcudio Nicephorus quidam Ecclesiæ Constantinopolitanaé Archidiaconus et Protosyncellus vir doctus. Idem Arcudius cx manuscriplo , Russo­ rum idioraate conscripto , talem absolutionis formulam legit : Jb omnibus peccatis, quœcumque nunc coram me indigno confessus es, liberum te faciat. Ego quogue Pater tuus spiritualis , potestate mihi a Deo et superioribus con­ cessa absolvo te ab omnibus peccatis tuis. Det ergo tibi Deus , ul in hoc et in DE FORMA sacramenti pœnitentiæ, 131 futuro seculo irreprehensibilem te sistas judicio ejus, qui est benedictus in secula. Λ duobus autem Antiochenis Patriarchis hanc accepit : Mediocritas nostra habet venia donatum spiritualem filium suum. Quæ quidem form® omnes idem sonant apud Græcos, ac si quis latine diceret : Do tibi veniam, mediocritas mea dat tibi veniam; hinc omnes sufficiunt ad absolvendum. Minime vero sufficiet, si quis diceret : Ipse Domine dimitte, remitte, condona peccata hujus N., quia tua est potentia, et tuum regnum Patris, etc. ; habet enim hæc forma significationem substantialiter diversam ab ista, absolvo te; adeoque isti æquivalcre non potest. Inst. 1. Euchologia habent formas Baptismi, Confirmationis, Ordinis, et Extrem® unctionis; at non apparet ratio, cur formam Pœnitentiæ non contineant; ergo forma Pœnitentiæ sunt illæ preces, quas sacerdotibus super confessos dicendas præscribunt. R. N. Ass. Ideo Euchologia non habent formam pœnitentiæ, quia manu­ script! , unde excerpta sunt, eamdem non habuerunt, quæ tamen formas quatuor illorum sacramentorum continebant : sicut etiam Ritualia latina habent quidem formas quatuor illorum sacramentorum , quin Pœnitentiæ formulam habeant. Quod si queeras, cur cæteris formulis accurate consignatis in veterum Ritualibus et Euchologiis utriusque Ecclesiæ, Pœnitentiæ solius forma desi­ deretur? R. Euchologia et Ritualia antiquorum condita fuisse eo tempore, quo for­ mae sacramentorum viva voce ministris tradebantur, nec sine necessitate scripto quidquam mandabatur. Opus autem erat, litteris consignari preces in Pœnitentiæ sacramento et aliis usitatas , eo quod plures essent ac pro­ lixae : item formas et ceremonias quatuor dictorum sacramentorum, quod aliae atque in speciem divers® adhiberentur in utraque Ecclesia, ut citra confusionem quælibet suos ritus religiose conservaret. E contra quoniam forma, absolvo te, brevissima erat et perpetuo communis utriusque Eccle­ siae , nulla urgebat necessitas hanc litteris mandandi. Inst. 2. Clemens VIII. in instructione super ritibus Græcorum anno 1593. edita Jubet presbyteros Græcos , homini Latino in necessitate absolutionem tribuentes, uti forma a Concilio Florentino præscripta, cisque permittit adjicere precationem , quam pro forma absolutionis tantum adhibere alias consueverunt; ergo Pontifex videtur approbare ut validam sacramenti hujus formam precationis ab ipsis in pœnitentes Græcos prolatam. R. N. Cons. Simpliciter et absolute jubet adhiberi formam Concilii Flo­ rent. ; ergo solam formam deprecatoriam , aliis Graecis usitatam, tanquam insufficientem repudiat : nam alioqui hanc permitteret, et non adstringeret ipsos ad formam Concilii Florentini. Sicut dum eodem decreto Græcos Epi­ scopos Latino Episcopo subjectos a Græco Episcopo ordinari permittit, non interdicit, eos forma et ritu græco ordinari, etsi hæc a Latinorum ordina­ tione plurimum differre videantur , approbantur tamen a Pontifice ut suf­ ficientia ; ergo illam formam deprecatoriam ad sacramentum Pœnitentiæ conficiendum ul nullam et invalidam prohibet. Inst. 3. Quidam recent iores etiam Theologi censent, valeiæ formas precatorias in Pœnitentiæ sacramento, quamvis sint illicit®; ergo. R. N. Cons. Francisci quidem Mayronis hæc erat opinio : sed venia dignus il I I if 1 L t; η H ♦ / 't ■ . :· i !■· 31 132 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ· erat, quod ante Concilia Florentinum et Tridenlinum scripserit. Hanc autem veniam non œque merentur nonnulli, qui cum Eslio, post illa Concilia idem dicere ausi sunt. Cæterum Mori nus Dominicum Sotum, Vasquesium et Bellarminum immerito in suam sententiam pertrahere conatur; contrarium enim docent : ac Solus quidem in 4. d. 14. q. 1. a. 3. Qui deprecatione, in­ quit, solum utitur, non absolvit, sed absolutionem petit a Deo. Et §. ult. negat valere formas : Absolvat te. Deus, vel, tribuat tibi absolutionem, eo quod de­ precative accipiantur. Hanc ergo formam, absolvit, vel, absolvat tc Christus, cum valere ait d. 3. q. un. art. o. imperative accipit, non deprecative. Quo modo Arcudius recte ita argumentatur : Si in sermone trito illa verba, parcat tibi Deus, idem sonant, quod, ego tibi parco, profecto poterunt in sacramento t nisi aliud obstet, h. e. Ecclesiæ consuetudo, eodem sensu dici, et valebit sacramentum. 128. Obj. I JI. Christus Mattb. 16. ct 18. el Joan. 20. dedit etiam Ecclesiæ potestatem ligandi et solvendi a censuris, et nihilominus sola precatione ·!· possunt absolvi ab excommunicatione ; ergo etiam a peccatis. R. .V. Cons. Etiam nutu, scripto, familiari conversatione, collatione oflicii aut beneficii possunt absolvi ab excommunicatione, quamvis absentes ; quod tamen nemo de sacramentali absolutione dixerit. Igitur cum absolutio a censuris non sit actio sacramentalis, arbitrio Ecclesiæ omnino permissa est. E contra sacramenti forma a Christo determinata, ab Apostolis tradita Eccle­ siæ, ab hac immutari non potest. ARTICULUS ΙΠ. QUIS SENSUS SIT VERBORUM FORM.E HUJUS SACRAMENTI? 129. Notai. Jam supra n.97. ad Instantiam meminimus, Magistrum non extendere potestatem clavium ad remissionem culpæ : nam dist. 18. Lit. F. scribit, sacerdotibus tantum concessam esse potestatem solvendi et ligandi, id est, ostendendi homines ligatos vel solutos. Unde sensus verborum, absolvo te, alius ipsi non est, quam, absolutum ostendo et declaro. Hunc sequuntur ibid. q. 1. a. 2. S. Bonaventura, Gabriel, Major, Alexander 4. p. q. 21., Medina tract. 2. q. de effect. absolut. « Nota II. Sensus alius horum verborum est : Absolvo te, non a culpis, sed ab obligatione eas subjiciendi clavibus Ecclesiæ. Hanc interpretationem re­ ferunt S. Bonaventura et Alexander, et ex parte sequitur Gabriel d. 18. q. 1. Richardus autem Victorious L. dc Potest, lig. et solv. c. 21., Hugo Viet. L. 2. de Sacram, p. 14. c. 8. ct Scotus d. 14. q. 2. ad 2. arbitrantur, verbis illis significari remissionem pœnæ vel ætemæ, vel temporalis, juxta indi­ gentiam pœnitentis. His adversatur Jansenistarum error, qui totam recon­ ciliationem peccatoris cum Deo fieri putant contritione perfecta et debitae satisfactionis exsecutione : unde hanc præmittendam esse contendunt, ac demum a sacerdote verbis illis declarari oportere, ipsum a peccato jamjam esse inimuncm. DE FORMA SACRAMENTI POENITENTIÆ. 133 130. Dico 1. Sensus verborum absolutionis non est: Ego te ostendo, de­ claro a peccatis absolutum. Ita S. Thomas q. 84. a. 3. ad 5. et in dist. 18/ q. 1. a. 3. quæstiunc. 1. ct cum eo Theologi veteres ac recent iores. Prob. Argumentum, quo ex verbis S. Scripturæ utuntur, Richardus ita proponit c. 12. Exlal quorumdam sententia tam frivola, ut ridenda videatur potius, quam refellenda : putant enim et prœdicant, Sacerdotes non habere po­ testatem ligandi atque solvendi, sed ostendendi homines esse solutos sive ligatos: sed numquid Dominus dicit, quodeumque ligatum ostenderis erit ligatum, et quodeumque solutum ostenderis erit solutum ? Dicunt, Apostolicos viros peccata remittendi vel retinendi potestatem non habere, cum Dominus hoc dicat. Dicunt eos tantummodo habere potestatem utrumque ostendendi, cum Dominus hoc non dicat. Ex eisdem Christi verbis Concilium Tridenlinum Sess. 24. cap. 6. decidit, sacerdotis absolutionem non esse solum nudum ministerium declarandi re­ missa esse peccata. Et can. 9. contrarium propugnaturos anathemate ferit. Conf. 1. Declaratio ista peccati remissi non fit Deo, neque Ecclesiæ, cum plerumque secreta sit : nec fieri semper potest poenilenti, qui sæpe surdaster est aut moribundus sensu destitutus ; ergo esset sermo plane otiosus. Imo cum effectum divinæ gratiæ et remissionis peccatorum jam præsumeret, secundum se quoque esset omnino inutilis æque ac fides, qua hæretici credunt remissa sibi esse peccata per Christum. Conf. 2. Hac Magistri explicatione enervatur omnis potestas ecclesiastica. Quis enim dixerit, Papam et Episcopos illis Christi verbis, quacumque alli­ gaveritis, et solveritis, etc. vere accepisse facultatem dispensandi, aut cen­ suris adstringendi, si aliud nihil possint, quam declarare, hunc lege non teneri, hunc esse ligatum? Denique supervacaneum foret ministerium sacerdotum; cum quivis do­ ctus et prudens vir conscientiam pœnitentis accuratius posset explorare, ac de obtenta peccatorum venia judicium ferre, quam sacerdos, qui litteris et ingenio minus polleret. ■131. Dico II. Neque sensus form® absolutionis est : Absolvo tc obligatione subjiciendi peccata clavibus. Prob.I. eod.argum. Christus Joan. 20. dedit potesfateifi remittendi pec­ cata : at solvere aliquem ab obligatione præcepti, non est remittere peccata ; ergo hoc sensu non exercetur proprie facultas a Christo sacerdotibus im­ pertita. II. Nullum sensum talis absolutio haberet, si quis confiteretur tantum peccata venialia, aut lethalia alias jam legitime in confessione prolata. III. Potest quis absolvi a peccatis, quin ab obligatione illa confitendi sol­ vatur, ut in materia dc casibus reservatis indicatur. IV. Ad talem effectum non oporteret gratiam conferri in sacramento, nec requireretur dispositio ulla supernatural is in pœnitente ad obligationis hu­ jus solutionem obtinendam ; ergo talis absolutio nihil participaret de ratione sacramenti. Imo nec utilis esset nec necessaria, cum se onere confitendi sola culparum suarum narratione peccator exsolvere posset, sine forma ulla ver­ borum ab audiente sacerdote adhibita. ι 134 a DE aACKAHEMO lUt.M I tMI.E. 132. Dico III. Neque etiam forma memorata habet hunc sensum : Absolvo te a poena peccatis debitu. Prob. eisd. argum. Secundum hanc opinionem sacerdotes nunquam re­ mitterent peccata : Christi autem verba, quorum remiseritis peccata, etc. in sensu proprio accipi oportet, nisi vel Ecclesia aliud statuat, vel circum­ stantia litterae aliud requirat. Deinde contingere potest, ut quis iterum se accuset peccatorum tam mor­ talium, quam venialium, qua? olim pœnitentiæ virtute et sacramento quoad culpam et poenas Cl omnes abunde expiavit, ita ut nullus formæ tali effectus superesset. 133. Dico IV. Verum sensum formæ hujus sacramenti nobis exponit S. Thomas dicto art. 3. ad ΰ. : Absolvo te, id est, sacramentum absolutionis tibi impendo. Hanc B. Thomæ sententiam Theologi fere omnes hodie se­ quuntur, ut omnium optimam. Prob. Per formam absolutionis primario ac directe significatur, el efficitur peccatorum remissio vidualis, seu talis formæ positio, quæ secundum se faciat hominem formaliter ex peccatore justum. Sive ergo pœnitens ante absolutionem justus jam sit, sive adhuc peccator, semper vere profertur in eum memorata sacramenti forma; licet in solo peccatore per imperfectam contritionem disposito remissionem etiam formalem et significet, et opere­ tur. Et ratio est; quia sacramentum omne per se ac praecipue significat effe­ ctum suum primarium seu gratiam; ergo etiam Pœnitentiæsacramentum praecipue significat eamdem gratiam prout remissivam peccati. Prob. seq. Si pœnitentia significaret et efficeret primario ac immediate remissionem peccati, et gratiam tantum secundario ac indirecte ; ergo peccati remissio •N antecederet gratiam ; cum tamen unica causa formalis nostrae justificationis dicatur gratia a Tridenlino Concilio Sess. 6. c. 7., et omnis formæ.veleris privatio formæ novæ inductione posterior censeatur. 13-i. Obj. /. Verba illa Christi, Luc. 7. v. 48. : Remittuntur tibi peccata, tempore praesenti proferebantur; cis tamen Christus tantum declaravit ac testatus est, peccatricem solutam suis criminibus esse, prius enim erant jam dimissa ; ergo etiam forma, absolvo te, vera erit, licet declaret tantum, pec­ cata a Deo dudum dimissa esse. R. A'. Ant. Textus enim graecus exprimit in tempore praeterito: άφεωνταί σου αΐ βμαιτίαι, remissa sunt tua peccata. 135. Obj. II. Quamvis peccata per contritionem fuerint remissa, non tarnen sine ordine ad absolutionem; ergo hoc sensu peccata illa dicuntur remitti per formam absolutionis subsequentem, quod per hanc illorum remissio quasi compleatur et consummetur. Confirm, Sicut Christus Patres dudum ante a peccatis mundatos dicitur redemisse, quia justificati erant in virtute pretii, quod postea solvit : ita quamvis peccatum fuerit remissum prius, tamen per hoc sacramentum fit quasi solutio et specialis applicatio meritorum Christi ad consummandum illum effectum. R. N. Cons. Hæc explicatio non tenet in venialibus per contritionem prius remissis : neque in peccatis mortalibus jam semel absolutione sacramentali ansi &.· Ο. Z DE FORMA SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. 133 deletis. Neque ad rem prmsenlcm facit exemplum illud de justificatione Patrum anljqgprum : iis enim prius facta est applicatio meritorum Christi, quam exhibitio pretii a Christo fieret. Nunc autem ex parte Christi, cum soluliojam sit sufficienter exhibita, eadem tunc efficaciter applicatur, quando datur effectus divinæ graliæ:al hic effectus datur per contritionem; ergo per absolutionem non applicantur merita Christi ad solvendam remissionem peccati per contritionem ante dimissi, neque applicatio meritorum Christi reservatur in illud tempus, quo est applicandum sacramentum, utcumque contritio votum sacramenti contineat. Igitur modus iste non videtur satis ac­ commodatus esse ad sacramentalis formæ sensum exponendum, eo quod vi formæ novus effectus a sacramento non producatur. 13(>. Obj. IU. In verbis istis, absolvo te, tacite subauditur, quantum indi­ ges; quare solum remissionem peccati significant, quantum ad id, quod de facto tollitur : ergo hic adaequatus verborum istorum sensus secundum se unus semper et idem est. B. A’. Cons. Nam si pœnitens ob remissa prius et plane expiata peccata, nullius amplius indigeret, forma in dicto sensu nec operaretur quidquam, nec significaret. 137. Obj. IV. In sacramento Pœnitentiæ remittitur pœna æterna, et ali­ quid etiam de pœna temporali; ergo formæ sensus recte statuitur iste : Ab­ solvo te a pœna peccatis debita. B. AT. Cons. Tam ob rationes conclus. 3. adductas, quam quod remissio pœnæ ætcrnæ lanium significetur indirecte per formam, prout nimirum fit : fit autem non per se, sed quatenus culpæ remissionem consequitur, in qua comprehenditur. Quare etiam eamdem conditionem includit, scilicet si sit in homine talis reatus qui remittatur : quæ quidem conditio deficit in iis, qui peccata gravia recitant, quibus antea jam sunt absoluti, et in iis, qui venialium tantum se accusant. Temporalium vero pœnarum remissionem forma eadem indirecte significat pro modo dispositionis, quam pœnitens ad sacramentum adhibuit. Quod si Baptismus flaminis, qui virtus tantum pœnilentiæ est, tanta virtute quandoque pollet, ut cum culpis omnem etiam reatum pœnæ temporalis abstergat ; quanto magis effectum istum præstare poterii Pœnitentiæ sacramentum, dummodo peccator tam perfecta contri­ tione sesc ad effectum istum digne disposuerit. 138. Obj. V, Forma sacramenti idem significat, sive ad peccatorem edi­ catur, sive ad pœnilentem jam justificatum : atqui prolata ad justificatum non significat tolli vinculum peccati ; ergo hoc etiam non significat dicta peccatori. Minor constat inductione. Rideretur enim, qui homini soluto ac libero diceret : solvo te vinculis aut carcero. R. D. min. Prolata ad justificatum non significat, peccati vinculum tolli immediate, proxime ct formaliter C. mediate, remote ac virtualiter N. In utroque significat : impendo tibi sacramentum absolutionis et signum illud effectivum gratiae, qua reddaris amicus Dei, el in libertatem filiorum ejus vindiceris : quæ quidem gratia formalem etiam remissionem peccati operatur in eo, qui adhuc peccatis obstrictus tenetur. Igitur ridiculum non est, pœ- C i? 136 DE FORMA SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. nitenti cliam justificatodiei : Absolvo te; nam verba,condono, absolvo,remit, to, etc. in usu humano non unice reconciliationem formalem et actualem, sed etiam radicalem et virtualem significant : neque filius, patrem, quem sibi reconciliatum esse novit, denuo veniam rogans, ridetur, quasi rem jam factam, adeoque impossibilem postularet. Ergo homines iteratam condona­ tionem possibilem putant, et ipsis vox, condono, quantum in se, idem sonat, ac, eo affectu te prosequor, qui est incompassibilis cum jure ad odium, sive id fuerit, sive etiamnum existât. Atqui identidem justi quotidie Deum obse­ crant : Dimitte nobis debita nostra ; nec id incassum, nam eumdem gratiæ Dei effectum sibi exhiberi deposcunt. Inst. 1. Disputatur hic potissimum, quem sensum verba ista, absolvo te, habuerint ex usu hominum, ante significationem mysticam ex Christi insti­ tutione adjectam:atqui ex hominum usu non significant gratiam sanctifi­ cantem, neque sacramentum absolutionis ; ergo non satis commode dicuntur primario significare gratiam sanctificantem sacramento absolutionis im­ pertiendam. Ft. D. Ass. Ista non significant ex usu hominum determinate et explicite C. indeterminate et confuse .V. Verbo, absolvo, indicatur quaelibet vera absolutio, qualis etiam usu hominum habetur virtualis seu radicatis abso­ lutio nuper explicata. Cum ergo gratiæ sacramentalis communicatio sit vere absolutio virtualis, et quandoque etiam formalis; hæc utique voce hac, absolvo, sensu vulgari accepta, comprehenditur, licet indeterminate et confuse. Inst. 2. Forma Baptismi et aliorum sacramentorum collationem gratiæ etiam significat; ergo a significatione sacramenti Pœnitentiæ non distin­ guitur. R. D. JnL Significat ΰ v collationem gratiæ cx institutione sua sacramentali C. ex significatione quam habet communi hominum usu .V. Significatio sacramentalis Baptismi, Pœnilenliæ et aliorum sacramentorum, gratiam determinate cliam exhibet. E contra significatio, quam verba Baptismi ha­ bent ex usu hominum , non præfert gratiam , sed solam intinctionem aut ablutionem corporis : cum tamen vox, absolvo , quia quamcumque libe­ rationem a culpa significat ex usu hominum , illam etiam, quæ gratiæ col­ latione fit, necessario sua significatione , licet indeterminate et confuse con­ tineat. Ex quibus etiam apparet discrimen inter cum, qui homini dudum e vinculis cl captivitate erepto diceret : Solvo te vinculis et carcere, et inter sacerdotem, qui pœnitenti justo dicit : Absolvo te : nam prior vel ludit, vel declarat mere et confirmat exemptionem factam; quia verba ejus habent pro objecto immediato realem , formalem et actualem solutionem vinculo­ rum : cum vicissim sacramenti forma objectum habeat quamcumque etiam virtualem liberationem a culpa factam. Inst. 3. Ergo forma absolutionis partimse haberet ipsam pro objecto, ct simul gratiam Dei, peccatum destruendum et hominem absolvendum. R.C. Hiat. Sæpccontingit,ut actus intellectus aut voluntatis se ipsi habeant partim pro objecto : ita voluntas aliquid donandi, praecipiendi, prohibendi debet per se ipsam id velle prœstare, ut : declaramus Caium innocentem,ad­ dicimus ei hærcditatem, lego ei hortum suburbanum : et apud Logicos omnis cognitio est actus vitalis, omnis vox est sonus aere percusso editus. Igitur, sicut sacramenta cætera significant eflechts suos, non omnino absolute , sed quantum est ex parle sua : ila et forma pœnitentiæ significat efficaciam abso­ lutionis a peccatis, quantum est ex se, atque hoc modo significat exhibi­ tionem sacramenti ex se remissivi peccatorum, non in actu quidem signato, sed in actu exercito. Quæ omnia breviter expressit Hugo Victorious L. 2. de Sacrani, p. 14. c. 8. dicens, hanc formam magis significare virtutem suam, quam eventum. 137 ARTICULUS IV. UTRUM ABSOLUTIO SINE VERBIS DARI POSSIT ? 139. Notai. Ad essentiam forrnæ absolutionis sufficere signa, queis in­ tentio sacerdotis de pœnitente absolvendo convenienter exprimatur, ut sunt scriptura, aut nutus, existimarunt olim quidam Theologi non igno­ biles, ut Pahidanus d. 17. q. 2. a. 1. num. 7., Medina Cod. Confess, q. dc modo confit., Petr. Solus lect. 11. de Confess., ubi dicit, hanc sententiam posse secure teneri, quam tenent, inquit, plurcs nostrorum. Sylvester, Ar­ milla , Tabiena, Rainerius, et præcipui veterum Thomislarum, inter quos S. Antoninus 3. p. til. 14. c. 19. §. 9. et lit. 17. c. 12. et c. 21. §. 3. refert in Cone. Basileensi tractatam fuisse quaestionem, quid faciat sacerdos, qui sine jurisdictione audivit confessionem , et absolvit pœnitenlem , multosque dixisse, posse postea petere jurisdictionem, et absolvere illum ubicumque sit. Opinionem eamdem indicant Adrianus, Navarrus, ct complures alii. Nota. II. Ad idem argumentum spectat quæstio, utrum sacerdos absentem possit absolvere? nam licet verba protulerit, verba tamen propria esse non possunt ei, ad quem diriguntur : cum enim ab eo non percipiantur, rem si­ gnificatam in eo exprimere non possunt. Posse in casu necessitatis confessio­ nem fieri sacerdoti absenti et ab eodem absente absolutionem dari, tenuerunt auctores modo recitati cum Richardo, Majore, Alexandro, et quibusdam aliis, quorum sententiam Dom. Solus, Relect. de legendo secreto, memb. 3. q.4. conci, o. dub. 4. ait, fortasse esse veram. Quamvis autem S. Thomas in Quodlibeto quodam doceat, confessionem fieri posse per scripturas, ut Suarez memorat; nihilominus in 4. d. 17. q. 3. a. 4. q. 3. ad 3. ait, in extrema necessitate utilius esse confiteri laico præsenti,quam sacerdoti absenti ; ubi innuit, sacerdotem absentem absolvere non posse. Eum sequitur Scotus, nixus eo argumento, quod confessio debeat esse secreta: quod sane rem intentam non evincit. His consentiunt Thomistrc, Cardinalis Tolclus, Suarez, Gregorius de Valent., Edmundus Aligerius Catechismi c. 4. lect. 7., ac Theologi recenliorcs omnes. —— i DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. 140. Dico /. Sacramenti hujus forma sufficiens verbis propriis ac voce humana est proferenda. Ita Magister in 4. d. 14., S. Thomas q. 84. a. 3. ad 3., et Theologi modo laudati. Prob. Juxta Decretum Eugenii in Concilio Florentino editum, sacramenta novæ legis constant verbis ; a qua regula generali non est facienda exceptio, verba analogice aut in sensu improprio accipiendo in sacramento aliquo, nisi Ecclesiæ traditio ant consensos Doctorum id suadeat : atqui nec tradi- .; It Λ J Î 138 DE SACRAMENTO 1ÙEN1 ΓΕΝΤΙ.Ε. DE FORMA SACRAMENTI P0BNITENTIÆ. tio Ecclesiæ, neque Doctorum consensus exceptionem talem in Pœnilenli® forma faciendam suadent ; ergo. Prob. min. Ex documentis antiquis constat, in Ecclesia dum pœnilcntes absolverentur, semper adhibita fuisse verba formalia vel phrasi indicativa vel imperativa, vel, ut quibusdam placet, de­ precatoria aut impetratoria : nec apparet vestigium, quod nutu aut signo alio verbis œquivalenle sacramentum hoc fuerit unquam administratum. Quid, quod Concilium Florentlnum in dicto Decreto doctrinam istam dc Pœnitentiæ sacramento vel maxime explanat docens, formam hujus sacra­ menti esse verba, quae sacerdos profert, cum dicit, etc. Cui consonat Syno­ dus Trident. Sess. 14. cap. 3. declarans, formam sacramenti Pœnitentiæ in illis ministri verbis positam esse : neque preces adjungi solitas ad formam pertinere. Ex quibus intelligimus, vera ac formalia verba a Conciliis ad Pœnitentiæ ct quinque priorum sacramentorum formas absolute requiri : nam memo­ ratum Concilii Florentini Decretum in solo Matrimonii sacramento cum exceptione loquitur, dum ait, causam ejus efficientem esse regulariter con­ sensum per verba de præsenli expressum. contra se peroranti fides habetur; et qui nunquam damnari potest, sed sem­ per absolvitur, dummodo vere pœnitens accesserit. Neque hic paritatem peti posse a potestate solvendi a censuris, ostendit responsio ad Obj. 3. n. 128. 1 il. Dico II. Sacerdos non potest absolvere nisi præsentem. Prob. I. Quod in usu et administralione sacramenti Ecclesia nec facit, nec fecit unquam, signum est fieri non posse : atqui nullo exemplo doceri po­ test, absentem a sacerdote unquam absolutum fuisse; ergo. Major inde patet, quod fere omnia, quæ ad doctrinam ct disciplinam de sacramentis attinent, licet in S. Scriptura fundentur, ex usu el traditione Ecclesiæ firmari præci­ pue oporteat ac declarari. Prob. II. 5uper ostendimus, ad sacramenti hujus formam sermonem hu­ manum necessario requiri. Praeterea est talis sermo, qui dirigatur ad perso­ nam aliam per pronomen, te, tibi, vos, vobis, et in formulis precatoriis, hic, iste, etc. Atqui particulae tales ad veritatem sermonis personam præsentem exigunt : sicut in forma Eucharistiæ particulae hoc, hic, subjectum, in quod efferuntur, præsens requirunt ; neque fieret transsubstanliatio ab eo, qui per pronomina, illud, ille, formas consecrationis in panem, aut calicem absen­ tem ediceret. Ergo idem tenendum est de forma sacramenti Pœnitentiæ. Prob. III. Clemens VIII. anno 1602. die 19. Jul. Hanc propositionem, sci­ licet licere per litteras seu internuntium confessorio absenti peccata sacramen­ taliter confiteri, et ab eodem absente absolutionem oblinere, ad minus uti fal­ sam, temerariam, et scandalosam damnavit, ac prohibuit, etc. Atqui non damnavit Pontifex simpliciter confessionem absenti faciam, ut constat ex declaratione per Paulum V. Rituali Rornano adjecta, et ex iis, quæ infra di­ cturi adhuc sumus; ergo damnavit potissimum eam partem, qua absolutio absenti impertita defenditur. 142. Obj. I. Cum Pœnitentiæ sacramentum sit institutum per modum ju­ dicii, nihil essentialiter postulat, quod non sit de essentia judicii : atqui de essentia judicii non est, ut verbis formalibus sententia feratur, sed scripto solet sæpe dari, ac nutibus fieri etiam potest ; ergo. R. .V. M. Actio sacramenti Pœnitentiæ m pluribus a judicio forensi dis­ crepat : idem enim in hoc sacramento actor, reus, ct testis est, cui pro se et 139 143. Obj. II. Quamvis Concilium Florentinum in laudato Decreto Eugenii tradat, confessionem oris partem esse materialem sacramenti Pœnitentiæ, illa tamen scripto, nutu, aut absenti etiam facta sufficit; ergo licet idem Concilium doceat, absolutionem verbis impertitam, esse formam hujus sa­ cramenti, poterii eadem etiam nutu praesentibus, aut per litteras absenti dari. R. N. Cons. Ex usu perpetuo Ecclesiæ, ex Patrum et Conciliorum tradi­ tione novimus, a Christo sola verba pro absolutione fuisse assignata, non item pro confessione : expressior enim significatio magis ex parte formæ re­ quiritur, quam ex parle materiæ. Declarantur ista ex Baptismi adminislratione et Eucharistiæ, quorum formas vera verba a Christo praecepta fuisse nemo dubitat ; etsi hujus praeceptionis argumentum potissimum ab Ecclesiæ traditione constanti petatur. Inst. Etiam ad sacramentum Matrimonii peragendum verba ordinarie requiruntur, quod nihilominus in casu necessitatis nutu, ac litteris etiam inter absentes perficitur ; ergo idem tenendum de absolutione sacramenlali ideo necessaria, praesertim in casu, quo sacerdos loquendi impotens pœnitentem nonnisi per signa alia absolvere potest. R. N. Cons. In Matrimonio Christus naturalem contractum honorare tan­ tum voluit, et in eo altiorem sacramenti rationem fundare, igitur mate­ riam el formam priorem reliquit : at in sacramento Pœnitentiæ ritum specialem instituit, eique specialem formam novæ Legis sacramentis accom­ modatam destinavit, quæ verbis proprie talibus constaret. Quod si in Baptismo, qui majoris multo necessitatis sacramentum est, quoad for­ mam verbalem dispensatum non fuit, quanto minus id erat opus in hoc sacramento, cujus defectum pœnitens contritione supplere poterit. 144. Obj. HI. Ex sola natura et institutione sacramenti Pœnitentiæ per­ quam difficulter suadetur, absolutionem per signa verbis æquivalenlia datam, aut litteris absenti missam, jure divino irritam esse ac nullam, sed potissimum theseos nostræ argumentum ab usu et traditione Ecclesiæ sumitur. Atqui exempla plura absolutionum absentibus missarum exhiberi queunt : nam 1°. S. Cyprianus L. 1. epist. 17. scribit, se recepisse confes­ siones aliquorum absentium per scripturam ; ergo videtur ipsis etiam absen­ tibus reddidisse absolutionem, hujus enim ac confessionis par est ratio. 2°. S. Thomas Cantuaricnsis in carcere detentus, Romam pro impetranda absolutione misit (ap. Baronium ad an. 1164.). 3°. Apud Eusebium L. C. c. 44. Serapion quidem ægrotans misit ad presbyterum quemdam ægrolanlem, ul ipsum absolveret, et sibi Eucharistiam per ministrum quem­ dam mitteret : qui, cum illi Eucharistiam mitteret, præsumit ur etiam illum absolvisse. 4°. Robertus Cenomanensis episcopus morti proximus a Patribus Concilii Duziacensis an. 872., el Polamius Bracarensis episcopus a Patribus Concilii X. Toletani absolutionem obtinuerunt. Sed et Hildebaldo Suessionensium episcopo absolutionem per litteras postulanti dedit Hincmarus archiepiscopus Rhemensis. 5°. Hisce accedit judicium Patrum •· - W- 140 - f' DE SACRAMENTO pœnitentiæ. multorum Concilii Basileensis , quod initio hujus art. ex S. Antonini 3. parte adduximus. R. .V. Assumpt. Omnibus hisce inductionibus non assequitur Morinus, quod sibi probandum sumpserat. Nam .-Id Γ®. R. contrarium magis ex S. Cypriani testimonio colligi : scribit enim epist. 10. se mandasse, ut ex presbyteris prœsentibus unus eis fiacem daret : quod si presbyter non adfuerit, diaconus id faceret : unde apparet, ipsum loqui tantum de reconciliatione quadam ad pœnitenliam publicam pertinente. Igitur si reconciliationem istam opera praesentium præstari oportere S. Episcopus judicavit, quanto magis præsumilur idem praestandum judicasse de absolutione sacrameniali. /kZ2“m. R. Quid S. Thomas petierit ab Alexandro III., ex ejusdem Ponti­ ficis rescripto constare, quo ipsum monet, ut si quid commisit, de quo propria conscientia debeat remordere, illud sacerdoti, qui discretus sit et providus, confiteatur. S. Episcopus ergo veniam solum petiit, vel a suspensione, quam ipse sibi, ne sacrum faceret, imposuerat, vel a pœnis canonicis. Ejusmodi relaxationes apœnis canonicis etiam fuisse illas absolutiones, quas Grego­ rius VIL frequenter absentibus misit, testatur Morinus ipse L. 10. cap. 22. n. 6. Nec magis probat, quod c. Qualis 30. q. 5. præcipitur, adultera* pcenitentiam per scriptum recipiendam esse : nam ibi non agitur de absolu­ tione, sed de confessione ; idque non propter judicis absentiam, sed ob majorem fidem et certitudinem. Unde evidens est, scriptam illam confes­ sionem non exigi ad absolutionem sacramentalem,sed ad aliam judicialem. Ad 3aa. R. Serapioni non legitur data fuisse absolutio sacramentalis, sed tantum Eucharistia per puerum missa, et consequenter pax et reconci­ liatio cum Ecclesia : nam quod metu vicius coram tyranno iidem negaverat, ad statum publice pœnitentinm erat redactus. Ad 4““. R. Robertum generaliter tantum confessum obtinuisse absolutio­ nem solum ceremonialem a censuris et pœnis ; qualis etiam a Cisterciensium superiore moribundis datur, et absolutio ordinis nuncupatur. Polamius postea se Concilio stitit, et confessione præsentibus iterata, non fuit abso­ lutus, sed de sede dejectus, et pœnitentiæ perpetuæ damnatus, alio in ejus locum subrogato. Hoc igitur exemplum ipso teste Mori no ad rem præsenteni non est. Ad2'ua. R. Afferri quorumdam Theologorum aut Patrum sententiam opi­ nantium, quid posse fieri sibi videatur, non vero factum, quo solo firmari objectio debuerat. 143. Obj. IV. Propositio a Clemente VIII. proscripta ait, licere, ab absente absolutionem obtinere; ergo ex hujus Pontificis decreto nondum evincitur, absolutionem talem non sufficere. R. A'. Cons. Pontifex prœcipit, ne deinceps ista propositio... unquam tan­ quam aliquo casu probabilis defendatur, aut ad praxin quovis modo deducatur. At si absolutio absenti data sufficeret, saltem in extremo necessitatis casu propositio illa ad praxin deduci probabiliter posset, ac deberet ; ergo. DE CONTRITIONE. 141 CAPUT Ill. DE PRIMA PARTE MATERIALI POENITENTIÆ SACRAMENTI, QUÆ EST CONTRITIO. ARTICULUS I. SITNE DOLOR ALIQUIS INTERNUS DE ESSENTIA HUJUS SACRAMENTI? Nola. Existimabant nonnulli, ad sacramenti Pœnitentiæ effectum non re­ quiri pœnitenliam formalem, sed sufficere voluntatem confitendi et reci­ piendi absolutionem, modo pœnitens nullo actu formaliter aut virtualiter peccato adhæreat : nam cum voluntas confitendi sit voluntas abjiciendi pec­ catum, et recuperandi gratiam, hoc ipso quaedam virlualis pœnitentia est. Ha sentit Sylvester verb. Confessio 1. q. 21. Idem de Baptismo clare affirma­ vit Sotus in 4. d. 14. q. 4. a. 3. I 146. Dico. Dolor aliquis internus atque supernaturalis omnino est de essen­ tia Pœnitentiæ sacramenti, etiam cum tantum venialia, aut mortalia oliin jam absolutione remissa pro confessione exponuntur. Ita S. Thomas q. 84. a. 6. acsæpe alias, ac Theologi communiter, vix uno et allero contradicente : nam nonnullos in loquendi modo tantum ab hac thesi discrepantes notavi­ mus c. 1. a. 4. Prob. Concilium Trident. Sess. 14. c. 3. docet, contritionem esse partem et quasi materiam hujus sacramenti : atqui non est pars mere integralis; ergo est pars essentialis. Prob. min. Pœnitentiæ actus formalis per se lo­ quendo est medium simpliciter ad justificationem necessarium, ut alibi de­ monstratum est; et Concilium Trid. cap. 4. declarat, contritionem semper fuisse necessariam ad pcccatorpm remissionem impetrandam, nec scriplo­ res Catholici unquam tradiderunt, sacramentum Pœnitentiæ absque bono motu suscipientium, gratiam conferre. Ex hactenus disputatis liquet altera pars theseos. Nam peccata mortalia, queis in priore confessione jam absoluti sumus, peccata item venialia sunt materia remota sacramenti Pœnitentiæ, et sola etiam perquam utiliter pro confessione recitari queunt, ut cit. Concilium Tridentinum habet cap. 5; ergo etiam ad illorum confessionem necessaria est contritio, ne sacramen­ tum Pœnitentiæ nullum sit defectu partis essentialis. 147. Obj. I. Quod pertinet ad sacramentum ut pars, debet fieri cum in­ tentione, ut fiat sacramentum : atqui hoc non est opus ad contritionem, qua pœnitens ad absolutionem disponitur; nam si quis pridie vesperi exculiens conscientiam, nihil de confessione cogitans, vere conteratur, ac postridie - <« 4 3 l· in •r · DE SACRAMENTO PCEN1TENTLE. sacramentum Pœnitenliæ adire velit, non requiritur nova contritio; ergo contritio est mera dispositio ad absolutionem recipiendam. R. D. d/. Quod perlinet ad sacramentum ut pars, debet fieri cum inten­ tione, ut fiat sacramentum ex parle ministri C. debet fieri cum intentione sacramenti semper ex parte suscipientis A*. Huic sufficit intentio habitualis suscipiendi sacramentum, quam afferre censetur is, qui Christiane vivit, et contritione elicita Deo reconciliari desiderat, id quod est votum implici­ tum sacramenti Pœnitenliæ. Inst. 1. Ad suscipiendum Matrimonii el Ordinis sacramentum non sufficit ejusmodi interpretativa intentio; ergo neque sufficiet ad sacramentum Pœ­ nitentiæ. R. A'. Cons. Matrimonium est contractus onerosus, ad quem partis utriusque consensu formali opus est. Item in Ordine mutatur vitæ status, gravis obligatio suscipitur, quæ nemini nisi directe volenti injungenda est. Inst. 2. Ut contritio tanquam pars sacramenti fiat sensibilis per confes­ sionem, debet hanc præire, el ad hanc movere, ut ejus causa : atqui hoc sæpe non accidit; valet enim absolutio, licet contritio post confessionem eli­ ciatur, ut docent Suarez, Vasqucz, Henriquez, de Lugo et alii communius contra Coninc.; ergo contritio est mera dispositio ad sacramentum. R. A’. M. quæ etiam ex usu fidelium contrario confutatur. Satis ergo sen­ sibilis iit contritio per confessionem, cum qua moraliter unum efficit. Inst. 3. Sacramenta plura plures partes requirunt : atqui potest unus dolor sufficere duplici absolutioni; qui enim obtenta absolutione, alius adhuc peccati recordatur, absolvitur denuo, quin ad novum dolorem adslringalur; ergo contritio non videtur pars hujus sacramenti. R. D. Assumpt. Unus dolor virlualiter et moraliter multiplex sufficere po­ test duplici absolutioni C. dolor et realitcr et moraliter unus sufficere potest duplici absolutioni A’. Prior dolor universalis censetur adhuc informare con­ fessionem proxime instauratam, bine virlualiter multiplex videtur. Secus judicandum esset, si altera confessio a priore confessione et dolore distaret, ut ab illo informari amplius, nec cum eo commune quidquam habere crede­ retur. Cur autem ad iterationem sacramenti requiratur alia confessio et abso­ lutio, uti etiam ad reliqua sacramenta distincta realitcr materia et forma, facile hinc licet intelligi. 148. Obj. II. Contritio ad integritatem sacramenti requiri dicitur a Con­ cilio Trid. Sess. 14. c. 3. : pars autem integralis non est essentialis; ergo contritio non est de essentia sacramenti Pœnitentiæ. R. A’. min. Cujus rationem lege supra n. 112. ad Inst. 3. Partes integrantes dicuntur, quæ sua quantitate totius quantitatem constituunt. Secundum hanc generalem materialium partium conditionem Concilia Florentinum et Tridentinum aiunt, contritionem, confessionem et satisfactionem requiri ad integritatem sacramenti et ad perfectam peccatorum remissionem, quin negent, aliquam, vel aliquas ex hisce partibus essentiales et ad veritatem sacramenti simpliciter necessarias esse. DE CONTRITIONE 143 ARTICULUS 11. AN CONTRITIO IMPERFECTA SIT ACTUS BONUS ET HONESTUS? 149. Nota I. Contritio gcncralim a Concilio Tridentino Sess. 14. cap. 4. définilur : Animi dolor ac detestatio de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cœlero. Quo conceptu conveniunt contritio perfecta et imperfecta, quæ nunc passim vocatur in scholis attritio, et cap. cil. Concilii Trid. dici­ tur concipi vel ex turpitudinis peccati consideratione, vel gehennæ et pcenaruin metu. Qiiandocumquc ergo fides chrisliana nobis exhibet molivum distinctum a formali ratione caritatis, aptumque ad excitandum odium ac detestationem peccatorum nostrorum, erit formalis ratio contritionis imperfectæ seu attri­ tionis. Nota II. Lutherus sermone de poenitentia an. 1517. habito docuit, de­ testationem peccatorum ob amissionem ælernæ bealitudinis, aut ob reatum damnationis ælernæ, facere hominem hypocritam, imo magis peccatorem. Ilie est articulus G. quem Leo X. cum aliis pluribus cx eodem sermone ex­ cerptis damnavit, quemque Lutherus el suum et chrislianjssimum esse postea obstinate asseveravit libro contra Bullam Antichrisli, el in assertione omnium articulorum suorum. Nola III. Alter error est discipulorum Baii, qui, cum nullum actum me­ dium agnoscant, qui non sit aut ex caritate seu amore bencvolenliæ, aut ex vitiosa cupiditate, omnia eliam fidelium opera contendunt esse peccata vera omissionis, eo quod per acturo verte caritatis ad Deum tauquam finem ulti­ mum non referantur: adeoque actus fidei, spei, timoris, religionis, mise­ ricordiae, patientiæ aliarumque virtutum, si non sint ex caritate, vera esse peccata. Quo eliam spectavit Jansenius, cum L. 5. de gratia Christi c. 21. timorem pœnæ ex se ipso quidem rectum esse ait ; at ex parte timentis, qui eum cx caritate non refert ad Deum finem ultimum, esse vitiosum. 150. Dico I. Attritio ex consideratione turpitudinis peccati concepta actus bonus est et honestus. Prob. I. Concilium Trident, nuper cit. declarat, talem actum esse donum Dei, el Spiritus sancti impulsum. Prob. II. Quælibet virtus est bona mentis qualitas, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, ut tradit S. Augustinus L. 1. retract, c. 1. ; habet enim peculiarem honestatem ab objecto proprio, atque in eadem conquiescit : neque ulla lex a Novatoribus ostendi potest, qua prCecipialur, ut actiones sin­ gulas cx motivo amoris benôvolentiæ ad Deum referamus, prout in tractatu de actibus humanis, el de gratia pluribus demonstratur. 151. Dico II. Bona eliam ct utilis est attritio concepta ex solo metu geheiinœ et aliarum poenarum a Deo infligendarum, h. e. qua quis Deum vin­ dicem ita limet, ut solius pœnæ fugiendæ causa de peccatis admissis doleat, et imminentia aversatur. Prob. Bonus est ct utilis timor gehennæ; ergo etiam ad hanc evitandam /·. '% :V r ii Î fc 4 144 DE SACRAMENTO PŒNITENTl.E. bonum est dolere de pcêcatis admissis, et instantia horrere, quia hæc sunt causæ certissimæ, quæ pumas sempiternas accersunt. Prob. Ant. I. Deus timorem istum ait esse initium sapienliœ Ps. 109. v. 10., Prov. 1. v. 7. ; expelli ab eo peccatum, nec quemquam sine eo justificari posse Eccli. L v. 27.; esse initium dilectionis ib. c. 23. v. 10. Christus Matth. c. 10. v. 28. jubet nos Deum timere, qui potest et animam ct corpus perdere in gehennam. EtMatth. c. 5. v. 30., c. 18. v. 8., Mare. 9. v. 42., Lue. 12. v. S., ac sæpe alias ignem gebennæ, flammas inextinguibiles, vermem non mori­ turum, tenebras exteriores, et stridorem dentium minatur. Id ipsum Matth. c. 3. v. 10. Joan. Baptista intentat. Ex Patribus Clemens Alexand. L. 2. Stromat. (opp. p. 373. C.) Qui timorem, inquit, damnant, ii legem etiam insectantur : quod si legem, cla­ rum est, quod et eum qui legem tulit. Hieronymus in c. 1. Malach. (opp. t. 6. p. 947. B.) Vult, inquit, primum Deus, ut ejus filii simus, et bonum voluntate faciamus : si hoc consequi nolumus ; ut saltem nos servos habeat, et a malis per suppliciorum formidinem recedamus... ut de timore servorum ad gratiam filiorum transeamus. Et in c. 2. Mich. (ibid. p. 487. C.) commi­ natur supplicia et tenebras sempiternas, ut, qui pudore vel verecundia non tenentur, agant pernitentium saltem comminatione pernarum. August, in Ps. 127. n. 8. Ille, inquit. timor nondum castus praesentium (Domini) et pa­ nas timet: timore facit, quidquid boni facit, non timore amittendi bonum illud, sed timore patiendi illud malum : non timet, ne perdat amplexus pul­ cherrimi Sponsi, sed timet, ne mittatur in gehennam. Bonus est iste timor, utilis est. II. Timor iste est actus spei, ergo est bonus et honestus. Prob. Ant. Spe theologica non tantum desideramus consecutionem summi boni, et media co conducentia, sed timemus etiam, et aversamur mala consecutioni summi boni contraria : atqui damnatio æterna summum malum est, et ætcrnæ bcatitudinl vel maxime adversatur; ergo actus, quo illam horremus, a spe, virtute theologica, proficiscitur. III. Effectus hujus timoris est bonus, quia voluntatem peccandi coercet, ac saltem opus externum prohibet; ergo timor talis actus malus dici nequit. IV. Probabile est, hunc timorem pertinere ad dona Spiritus sancti, de quibus Isai. 11. v. 2.. ut non tanturn tradunt Alexand. Halens. 3. part. sum. Theol. q. 76. n. !.. S. Bonavent. in 3. d. 34. part. 2. a. 1. q. 1. ; sed etiam S. Gregorius et S. Augustinus; ac nc distinctioni locus sit, Gregorius hom. 19. in Ezechiel. (al. L. 2. n. 7.) scribit, esse timorem pœnæ, qui cre­ scente caritate minuitur. Et Augustinus L. de Gratia et lib. arb. c. 18. n. 39. ait, timorem, quem Isaias inter Spiritus sancti dona numerat, non esse illum, quo Petrus Christum negavit, sed de quo Dominus : Timete cum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Quanquam vero S. Thomas 2. 2. q. 19. a. 9. in 0. timorem servilem e numero Spiritus sancti donorum excludat, ait tamen, illum a Spiritu sancto esse : et art. 7. probat illum esse initium sapienliæ, in quantum aliquis timore pœnæ discedit a peccato, ct per hoc habilitat ur ad sapientiœ effectum. Denique Concilium Tridentinum nuper cit. declarat, contritionem conce­ ptam cx consideratione turpitudinis peccati, vel ex gehennae et pœnarum metu, si voluntatem peccandi excludat, cum spe veniœ, non solum non • -· ■· · ÿ 145 DE CONTRITIONE. WI facere hominem hypocritam, et magis peccatorem, verum etiam donum Dei esse, ct Spiritus sancti impulsum, etc. El cap. 5. contrarium tenere ausos damnat. Sess. 6. autem Can. 8. ita statuit : Si quis dixerit, gehennæ metum, per quem ad misericordiam Dei de peccatis dolendo confugimus, vel a peccando abstinemus, peccatum esse, aut peccatores pejores facere ; ana­ thema sit. Unde etiam Alexander Vlll. anno 1690. 7. Dec. inter 31. propo­ sitiones damnavit hanc 14. : Timor gehennœ non est supernaturalis. Et 15. : Attritio, quæ gehennœ et poenarum inetu concipitur sine dilectione benevolenlice Dei propter se, non est bonus motus ac supernaturalis. 152. Obj. I. Primo et maximo mandato tenemur, omnia nostra referre ad Deum ex molivo caritatis; ergo si quis detesletur peccata ex motivo spei, religionis, timoris aut alius virtutis tantum, peccat saltem peccato omis­ sionis ; estque defectus non tam actionis seu spei, aut virtutis moralis, sed ex parte agentis, qui actionem non ex caritate refert ad Deum. R. .V. M. Sufficit referri omnes actiones nostras ad Deum relatione qua­ dam conformilatis eo quod sint conformes regulæ primœ morum, seu normae recta? agendi, quæ Deus est : quo quidem sensu spes et virtutes morales opus suum ad Deum ut finem referunt implicite , ita ut Deus sit omnium actionum illarum moralium finis ultimus cui. At vero caritas suis actibus ita explicite fertur in Deum , ut hic sit finis qui, et finis proximus et ultimus cui. Inst. Quod non fit ex caritate, vanum est et frivolum, ut docet Aposto­ lus!. Cor. 13. atqui actus talis attritionis non fit ex caritate ; ergo est vanus et simulatus. R.Explic. sent. A post. Hoc est, nihil proficit ad meritum vitæ æternæ, quod sine habitu caritatis Dei et proximi fit C. quasi cæterarum virtutum actiones malæsint et hypocriticæ Λ. Videtur Apostolus monuisse, nullum opus bonum illi proficere , qui proximum odit ; nam dc amore proximi ibi potissimum sermocinatur. Attritio nondum quidem ex caritate concipitur, ineamdem tamen inducit, sicut et fides, quæ justificationis initium est. 153. Obj. II. Talis magis odit gehennam, quam peccatum; ergo affectu inordinato laborat. R. D. Ant. h. e. gehennam primo ac propter se detestatur et peccatum propter gehennam C. quasi comparet gehennam cum peccato, et minoris faciat malum peccati , quam gehennae N. Ita in hac materia explicandum est axioma : Propter quod unumquodque tale, illud et magis: nempe detes­ tatur pœnitens gehennam prius natura et independenter a peccato, cl non vicissim. Neque ideo magis appretiative detestatur gehennam, quam pec­ catum, quando hujus fugam ad illam evitandam adhibet : nam sæpe majus bonum amamus et usurpamus ad consequendum minus, quin tamen hoc illi praeferamus : ila enim minus bonum intendimus tantum ut finem proxi­ mum et utilitatis, non vero ut finem ultimum et excellentiæ. In quo nihil praeposterum aut inordinatum apparet; cum et Deus ipse usus incarnatione Verbi sil ad hominum reparationem. Inst. 1. Attritus magis movetur a malo gehennæ, quam peccati; ergo pluris facit malum gehennæ. v. p. 2. 10 ; · ■ > /·■·*' J h * • ·J 147 PE SACRAMENTO POENITENTI. E. DE CONTRITIONE. R. .V. seq. Summa et sempiterna miseria majorem vim habet percellendi animum hominis sordibus peccatorum assueti, quam fœdilas peccati. Hinc Deus a poenarum metu solet incipere, dum peccatorem ad resipiscendum inducit, ut docet Concilium TripextimmSess. 6. cap. 0.; el S. Augustinus Tract. 9. inepist. Joan. n. 4. S» nullus, inquit, timor, non esi qua intret caritas. Inst. 2. Talis attritio oritur ex amore proprio, ergo est vitiosa. R. D. Ant. Oritur ex amore proprio ordinato tamen C. inordinato N. Quando quis sibi vult bonum divina lege prohibitum , aut propter objectas difficultates ab officio deficit, praepostero affectu laborat, qui passim amor proprius dicitur, et vituperatur voce in malam partem accepta. In attri­ tione autem 1res affectus comprehenduntur, quorum primus est desiderium vitandi gehennam : altor, detestatio peccati cum dolore et proposito dein­ ceps ab illo abstinendi : denique ordinatio hujus detestationis ad gehennam vitandam. Quæ quidem omnia rationi reclœ, et divin® voluntati conve­ nire ostendimus in conclusione. Inst, 2. Timor simpliciter servilis opponitur caritati perfect®, et ab hac foras mittitur , ut traditur 1. Joan. 4. v. 18. ; ergo non est bonus. R. I). .In/. Timor servilis secundum substantiam opponitur caritati, et ab hac foras mittitur /V. Timor secundum denominationem cxtrinsecam servilitatis opponitur caritati, etc. C. Ha I). Thomas recens citatus. Timor iste secundum substantiam est metus gehenn® propter se, cl peccati propter ge­ hennam; qui quidem manet in hominibus perfectissim® caritatis et sancti­ tatis, sed sine denominatione servilitatis : nam hæc tantum extrinscca ti­ mori est, nec ei ratione sui ipsius convenit, sed tantum ratione subjecti; quando nimirum est in homine, qui peccatum limet, non ratione offens® divina), sed solum propter pœnam, quæ proprie servorum est. Igitur servi­ lis dicitur timor, quia hæret in subjecto destituto caritate : sicut dicitur fides mortua, quia est in subjecto nondum per gratiam et caritatem vivente. Quemadmodum ergo caritas superveniens non ejicit fidem mortuam, sed tantum denominationem mortu® facit cessare : ita caritas subsequens non ejicit timorem peccati propter gehennam, sed tantum desinere facit deno­ minationem servilitatis, idque curat, ut justi non solum detestentur pecca­ tum propter gehennam, sed etiam ob amorem virtutis, ac Dei ipsius. Unde consequitur, timorem istum quandoque hominum malorum ct servorum esse, nec tamen idcirco malum ct intrinsece servilem dici oportere. Inst. 3. Timor mundanus malus est et prohibitus Matth. 10. v. 28., et 1. Pelr. 3. v. 14., Isai. 51. v. 7. ; ergo etiam timor servilis. R. N. Cons. Timor mundanus dicitur, quando quis mala a creaturis im­ pendentia ita veretur, ut Creatorem offendere non dubitet ; quod fecit Petrus Christum negando; igitur mundanus iste timor, tanquam peccati causa, malus est. At servilis timor non potest in peccatum inducere : nemo enim peccat, quia Deum iratum timet, sed potius vel ideo a peccatis cohibetur. Deinde limor mundanus, quem sæpe respectum humanum nuncupat, facile quoad intensionem seu vehementiam actus excedere potest : contra limor gehenn® nunquam potest esse nimis vehemens; nemo enim tantum timet gehennam, quantum timeret, si eam, ut est, perspectam haberet. Quod si quis etiam plus timeret pœnam gehenn®, quam culpam; non ideo peccaret, quia nimium timeret pœnam gehenn®, sed quia defectu caritatis, et san® rationis judicii, non tantum horreret culpam, quantum deberet. Inst. 4. Peccat, qui Deum propter aliud tantum diligit, v. g. propter bona temporalia, amore mercenario; ergo peccat etiam, qui Deum timet propter aliud, nempe propter infernum. R. A’. Cons. Objectum amoris est bonum, timoris malum : Deus autem est summum bonum in se, nec ullo modo in se malus, sed tantum mali sunt ejus effectus, quibus sontes affligit ; ergo propter aliud timeri debet, et amari propter se : non vero solum propter bona temporalia : id enim esset finem ultimum in horum fruitione collocare; essetque talis amor œque præposlerus, atque amor hic comitans timorem serviliter servilem, quo eligeretur peccatum ad vitandam gehennam. 140 154. 06j. HI. Hujusmodi attritio concipitur ex timore servili : atqui timor servilis malus est ; ergo et attritio. R. D. M. Attritio concipitur ex timore serviliter servili Ύ. ex timore sim­ pliciter servili C. Timor uterque dicitur servilis, quia servorum est timere pœnam propter se, et ex solo timore pœnæ peccatum fugere ac detestari. Timor autem serviliter servilis est, quo timetur gehenna tanquam princi­ paleel summum malum, ut inquit S. Thomas nuper laudatus a. 4. ita ut homo eam plus, quam ipsas Dei offensas metuat, malitquc Deum pec­ cando offendere, quam æternas poenas sentire : qui limor utique perversus et malus est; non quia limetur gehenna , sed propter pravam animi com­ parationem et amorem sui inordinatum, quo homo se ipsum finem ulti­ mum sibi praefigit. Timor autem simpliciter servilis non eligit peccatum, ut fugiat infernum; sed horret et declinat peccatum, nl infernum declinet, quem aversatur; atque adeo utrumque simul detestatur. Inst. 1. Timor iste simpliciter servilis potest quandoque adhuc esse cum affectu ad peccatum ; ergo erit adhuc malus. R. D. Cons. Erit malus si foret causa inducens ad affectum peccati C. cum potius ab hoc affectu deterreat A'. Affectus isthic malus tribuendus potius est subjecto non satis efficaciter gehennam timenti : hinc tam parum inficit actum timoris, quam parum inficiuntur actus fidei, spei, misericordia}) aliarumque virtutum moralium, quibus adjungi potest. Excludit autem omnem affectum ad peccatum timor servilis, quando est appretiati ve maxi­ mus, quod nimirum timemus gehennam super omnia mala, quorum per­ pessio ad vitandam offensionem divinam necessaria est. Quod si limor appretialive minor fuerit, pro aliquibus tantum casibus affectum ad peccatum excludet : nec tamen ideo malus dici debet, sed minus bonus ct minus effi­ cax; cl attritio inde concepta etiam erit bona, licet non ita sufficiens. At vero orta cx timore priore, nempe attritioapprcliative summa, est mullo melior, cl sola ca, quæ, si cum spe veni® juncta fuerit, in sacramento ad impetrandam gratiam disponit, ut habet Trident. Sess. 14. cap. 4. 155. Obj. IV. Omnes Theologi cum Philosopho docent, fieri aut omitti invited secundum quid involuntarie, quidquid ex metu fit, aut omittitur : atqui hoc ideo dicitur invite, et secundum quid involuntarie contingere, ·_ 148 -.i’ · * DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. quia remanet affectus ad contrarium; ergo qui ex metu gehennæ a peccato desistit, affectum ad peccandum relinet. R. D. M. Secundum Theologos et Philosophum quidquid ex metu lit aut omittitur, contingit secundum quid involuntarie, si affectus ad oppositum non obstat tini per actionem vel omissionem ex metu decretam obtinendo C. si huic tini obstet affectus ad oppositum .V. el concessa min. 1). Cons. Si affectus ad peccandum non obsisteret tini per omissionem actionis intento C. cum talis affectus impediat, quo minus finem omissione actionis intentum assequatur .V. Cons. Qui sincere finem desiderat, vult etiam omnia media ad illum assequendum necessaria : atqui ex gehennæ metu detestans pec­ catum, vult vitare gehennam; ergo eliam cupit omnia media ad vitandam gehennam necessaria. Atqui ad hanc fugam magis opus est exuere affectum ad peccatum, quam desistere a mala actione externa : nam solus afleclus ad peccatum damnare hominem potest, cum externa actio sæpe vitio non ver­ tatur; ergo qui ex metu inferni detestatur peccatum, non retinet affe­ ctum ad hoc; ergo metus inferni sincerus ac vehemens non facit, aut, ut magis proprie loquar, non relinquit in subjecto involuntarium, saltem actu. Inst. 1. Qui jacturam mercium facit, qui a furto abstinet ex metu, reti­ nent affectum ad oppositum ; ergo etiam is, qui ex gehennæ metu cohibet se a peccato. R. N. Cons. Mercator in tempestate jacturam faciens, fur metu laquei manus continens, sciunt voluntatem ad contrarium nihil obstituram fini abs se intento : nam navis vere alleviatur jactura solum externa : et qui solo affectu in res alienas fertur, nunquam suspenditur e patibulo, cogitationis enim pcenam nemo patitur, ff. de pœnis, et c. Cogitationis, de Pœnit. d. 1. v idelicet in foro humano. Homo enim videt ea, quæ parent : Dominus autem intuetur cor. 1. Reg. 16. v. 7. Inst. 2. Qui ex solo gehennæ metu peccatum detestatur, virtualiter dicit : vellem peccare, nisi gehennam metuerem; ergo affectum ad peccatum retinet. R. D. Ant. Si το solo accipiatur exclusive aut comparative, virtualiter ita diceret C. cum το solo sumatur lantum præcisive iV. Ita pœnitens abstinet ab omni vitiosa comparatione vel,exclusione : neque enim motivum timoris gehennæ pnefert aliis præslantioribus, neque offensæ Dei, injuriæ, inobedienliæ.etc. : nec motiva ista formaliter excludit aut virtualiter; sed ab his omnibus præscindit. Inst. 3. Multi tamen ita comparati a natura sunt, ut peccarent, si metu inferni non absterrerentur ; ergo virtualiter ita dicunt : vellem peccare, ni metuerem gehennam. R. C. Ant. N. Cons. Ex actibus condilionate futuris nemo bonus est aut malus. Non pauci ita sunt affecti, ut si Dei aut virtutis amore non duceren­ tur, in his vel illis occasionibus peccarent : num ideo abstinendo a peccatis ex rootivo amoris Dei, aut ex honestate virtutum, virtualiter dicunt : vellem peccare, ni Deum diligerem, aut ni ducerer honestate virtutis? Inst. 4. Voluntas efficax finis uon necessario applicat media , nisi urgente consecutione finis ; ergo potest quis velle vitare gehennam, et postea tan­ tum peccata deserere; ergo retinere adhuc polest affectum ad præsens peccatum. R. D. seq. utramq. Potest ita agere, si gehennæ limor fuerit apprelialive DE CONTRITIONE. 449 summus N. si non talis fuerit C. Nec tamen iste metus apprelialive minor dici malus potest : sicut tides et spes non sunt rnalæ in eo, qui vilæ emen­ dationem differt, ut supra n. 154. ad Inst. 1. observavimus. 156. Obj. V. Non potest aliquid perfecte odio haberi, cujus contrarium non prius diligatur; ergo nec potest quis sincere odisse peccatum, nisi ex amore justitiae; ergo odium peccati ex timore pœnæ non est bonum ac sincerum. R. D. Ant. Non potest quid odio haberi, cujus contrarium non diligatur, si propter se ct ex motivo proprio odio habetur C. si odio habetur propter aliud et ex motivo communi N. Si oderim cibum suavem, qui valetudini obest, non opus est, ut ante amaverim cibum amarum ; sed sufficit, omnia odisse, quæ valetudini, quam amo, adversantur. Hinc D. lim. seq. Si peccatum ex motivo proprio detestatur C. cum detestetur illud ex motivo communi, et ex honestate, quæ peccati turpitudini indirecte opponitur N. i*“. et 2am. seq. Si ex amore Dei peccatum oderim , non prius opus est, amasse cujusque virtutis peculiarem honestatem ; ergo etiam possum bene et sincere odisse peccata, quia reddunt me perpetuo miserum, qui amo et desidero esse aeternum beatus. Quare sufficit, quod motiva ejusmodi com­ munia tollant indirecte aflectum ad peccata. 157. Obj. VI. Auctoritatem Patrum, ac præsertim S. Augustini, qui L. de Natura et Gr. c. 57. n. 67. Sub lege, inquit, est, qui timore supplicii, quod lex minatur, non amore justitiœ se sentit abstinere ab opere peccati, nondum liber, nec alienus a voluntate peccandi : in ipsa enim voluntate reus est, qua mallet, si fieri posset, non esse quod timeat, ut libere faciat, quod occulte desiderat. Eadem habet epist. 144. (al. 145.) ad Anastas, n. 4. ubi talem adhuc vocat inimicum justitiae : Inimicus juslitiœ est, qui pœnæ timore non peccat... nam qui gehennas metuit, non peccare metuit,sed ardere. Et concione 25. in Ps. 118. appellat talem timorem carnalem , quo non crucifigatur caro, sed adhuc latenter vivat peccandi voluntas : et Tr. 9. in epist. Joan, circa medium n. 6. 7., comparatur timor adulteræ, quæ intus oblectatur adulterio, quod tamen non committit, quia limet maritum. Eadem fere habet S. Thomas 1. 2. q. 107. a. 1. ad 1. el aliis quibusdam locis; ergo timor iste malus est. R. I). Ant. Hæc praedicata tribuuntur timori tantum imperfecto, inchoato, serviliter servili C. tribuuntur timori casto, apprelialive summo et sim­ pliciter servili N. Quod S. Augustinus timorem solius gehennæ admittat, quo peccandi voluntas excluditur, constat cx conclusione. Et serm. 13. de verb. Apost. (al. serm. 156. c. 13. ) Timor, inquit, est servus caritatis. Ne possideat diabolus cor tuum , praecedat servus in corde, tuo, et servet dominae venturae locum. Fac, fac vel timore pœnæ, si necdum poles amorejustitiœ. Et tract. 9. in epist. Joan. n. 4. Si nullus est limor, non est, quo intret caritas. Sicut videmus per setam introduci linum, quando aliquid suitur ; seta prius intrat, sed nisi exeat, non succedit linum: sic timor primo occupat men­ tem, non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit, ut introduceret cari­ tatem... opus est ergo, ut intret timor primo, per quem veniat caritas. Timor medicamentum, caritas sanitas, Ex quibus patet, quam imperite Luthei us 150 DE SACRAMENTO ΓΰΕΝΙΤΕΝΤΙ.+Ι. serm. de Pœnit. homines hortetur, ut acturi pœnitentiam, oculos in solam speciem virtutis, nequaquam autem in pœnas peccatorum conjiciant : nam qui peccatorum sordibus assuevit, non illico movetur ad virtutis speciem. Inst. Ergo saltem limor serviliter servilis inordinatus est et malus, secun­ dum doctrinam Patrum. R. D. Hiat. Timor serviliter servilis, intrinsece, secundum se, et qua­ tenus absterret homines ab actione externa peccati, est inordinatus et malus .V. extrinsicc secundum allectionem ad peccatum , quam adhuc com­ patitur, malus est C. Est malus, inordinatus , carnalis et servilis ; quia est hominum malorum et inordinatorum , carnalium et servorum : non autem est intrinsece mahis, quia timor gehennæ est. Nam quod absterret etiam ab exlrinseca solum actione peccati, neque inducit ad peccatum , non est ma­ lum : atqui timor iste cohibet ab extrinseca actione peccati , neque inducit ad peccatum ; ergo malus non est. Quod autem homo talis magis timeat pœnam quam culpam , et malit adhuc peccare, non oritur ex hoc timore, sed cx allectu ad peccatum , qui adhuc animo inhaeret, cl cui expellendo timor iste nimium infirmus est, nec ideo in se malus, sed minime omnium bonus est : bonus tamen adhuc, quia lege divina et humana hic terror in­ cutitur iis, qui necdum ratione ct virtutis amore duci ad officium volunt; ut saltem externa abstinentia a criminibus , vel non contrahant aut augeant habitus pravos, vel contractos longa cessatione nonnihil desuescant, atque ita idonei magis efficiantur ad studia virtutum. Ita Bellarminus L. 2. de Pœnit. c. 17. et 18. ad Obj. 3. ubi laudat illud Grcgorii M. in c. 1. Canlic. dicentis : Hecti diligunt te : non recti adhuc timent te. ARTICULUS III. AN AD EFFECTUM SACRAMENTI POENITESTI.E PERCIPIENDUM NECESSARIO REQUIRATUR CONTRITIO PERFECTA ? Π ' t l.“8. .Vota I. Petrus Lombard us in 4. Sent. d. IS., S. Ronavenlura ibid, art. 2. q. 1., Ungo et Richardus Viclorini , Alexander, Gabriel, Major, Medina, et nonnulli alii existimabant, motum contritionis verum et perfe­ ctum ita ad sacramenti hujus susceptionem esse necessarium, ut, si pœni­ tens eo destituatur, sacramenti etiam effectu fraudetur, quamvis putet se vere esse contritum , neque in sacramenti susceptione quidquam peccaverit. Hi nimirum negant, potestatem clavium extendi ad remissionem peccato­ rum mortalium. .Yota II. Sententiæ hujus austeritatem mitigare studuerunt Hernicus quodlib. 1. q. 32., Cajelanus q. 81. a. 3., Ferrariensis !.. 4. cont. Gent, c. 72. cl alii quidam dicentes, peifectam contritionem esse per se quidem necessariam ad sacramenti effectum percipiendum ; sufficere tamen quando­ que solam attritionem ex parte pœnitentis, qui se putat esse contritum , eo quod sacramentum faciat, ut actus ex attritione transeat in contritio­ nem, vel perficiendo cumdem actum , vel efficiendo ut homo ex actu im­ perfecto transeat ad perfectum; vel etiam persolam habituum infusionem pœnitens ipse ex attrito evadat æquivalenler contritus. Quod ultimum ♦’.K · DE CONTRITIONE. 451 tenuerunt Erane. Victoria in llelect, de potest. Eccles, q.2., Sotus L. 2. de Nat. cl Gral. c. lt>. et in 4. d. 18. q. 3. a. 2., Ledesma et alii quidam. Nota III. Denique S. Thomas et complures Theologi, quos infra memo­ rabimus, tradunt, veram peccatorum attritionem sufficere ei etiam, qui scit se non esse perfecte contritum. 159. Dico. Ad Pœnitentiæ sacramentum cum fructu percipiendum non opus est contritione perfecta, sed sufficit attritio sola, etiam cognita ut talis. Prob. I. Christus Malth. 16. dedit claves Petro, et in eo cæteris episcopis cl presbyteris. Malth. 18. et Joan. 20. dedit Apostolis et ipsorum successo­ ribus potestatem solvendi et remittendi peccata, hoc est, instituit Pœni­ tentiæ sacramentum, quo fideles post Baptismum lapsi expiarentur a suis peccatis, ut fatetur tota Ecclesia, docelque Concil. Trident. Sess. 14. c. 1. et can. t. ct seqq. Ac S. Thomas etiam ait, sacramentum Pœnitentiæ esse medicinam , qua peccati mortalis febris tollatur. Atqui est plane absurdum, dari alicui claves , queis nemini aperire possit fores occlusas : impertitam potestatem judici, qui absolvere neminem possit : facultatem remittendi peccata collalam presbyteris fuisse, qui peccatum nunquam remittant: constitutum esse sacramentum reconciliationis, quo nullus in aeternum re­ concilietur : indicatam medicinam pro febricitantibus, qua nemo nisi sani utantur; quae quidem manifesta absurdilas contingeret, si sola contritio perfecta ad recipiendam absolutionem sufficeret ; ergo non hæc sola sufficit ad gratiam primam in sacramento recipiendam, sed sufficienter etiam ad gratiam hanc suscipiendam disponit contritio imperfecta. Prob. II. Si ad hujus sacramenti valorem opus esset contritione perfecta, requireretur dispositio, qua ordinarie carent pœnitentes : atqui hoc cogitari non potest, quod sacramentum istud plerumque nullum sil ; ergo. Prob. seq. Maj. Sess. 14. c. 4. ait Trjdentinum : Etsi contritionem hanc aliquando ca­ ritate perfectam esse contingat : S. Augustinus epist. 180. (al. 228. n. 8.) ad Honoratum scribit, magnum exilium sequi eos, qui de hoc seculo exeunt vel non regenerati, vel ligati. Ergo sentiunt, pœnitentes plerumque perfecta contritione carere. Ac ratio ipsa suadet : nam licet catechumeni plerique ante Baptismum, et pœnitentes ante Confessionis sacramentum diligant Deum; nondum tamen tam puro in ipsum amore afficiuntur, qualis contri­ tionem perfectam reddit. Prob. III. Salus moricnlium ita pendere potest a sacerdotis absolutione, ut hujus defectu quandoque damnentur: atqui hoc falsum esset, si perfecta contritio omnino et absolute ad absolutionem requireretur : nam si illa adesset, sine absolutione pœnitentes salvarentur ; si abesset, etiam cum abso­ lutione damnarentur. Ergo contritio perfecta eaque sola non omnino et absolute ad hoc sacramelum requiritur. Maj. autem prob. tum cx laudata nuper S. Augustini epistola, tum ex c. 2. epistolœ Cœleslini Papœ ad episco­ pos Viennensis provincia» (Labb. t. 2. p. 1619. E.) ubi sacerdotes in articulo mortis absolutionem pœnitenlibus negantes, ait, mortem œternam eis addere, et animas interficere : tum ex sensu totius Ecclesiæ, in qua, ut docet Cone. Trident. Sess. 14. cap. 7., Nequis pereat, pie admodum custoditum semper fuit, ut nulla sit reservatio in articulo mortis ; atque ideo omnes sacerdotes 4 ! ! . · 152 * !'i' J I -f II *4B i DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. quoslibet pænitentes a quibusvis peccatis et censuris absolvere possunt. El olim jam in Concilio Carthaginensi III. can. 34. (Labb. 1.2. p. 1172. A.) jubentur omnes ægrolantes in mortis articulo baptizari vel absolvi, modo aliorum testimonio constet, hæc sacramenta ab eis expetita fuisse. Citature. Ægrotantes, de Consec. d. 4. Plura adhuc in rem istam Patrum et Conciliorum aliud, quam testimonia coacervat Gratianus Causa 26. q. 6. Denique si abso­ lutio nihil sit declaratio peccatorum contritione perfecta jam remissorum, cur fideles morituri tam sollicite sacerdotis absolutionem flagitant ? Prob. IV. Idem Concilium Trid. cap. 4. docet, attritionem quidem sine sacramento perducere peccatorem ad justificationem non posse; tamen eum ad gratiam in sacramento disponere. Ergo Concilium censet, attritionem esse dispositionem ultimam per se sufficientem cum sacramento ad conse­ quendam justificationem. Consequentia patet; nam paulo ante dixerat Con­ cilium, omni tempore necessariam fuisse contritionem ad impetrandam veniam peccatorum, ubi sine dubio Concilium de dispositione ultima ad justificatio­ nem loquitur. Deinde Concilium dicit, attritionem in sacramento aliter dis­ ponere ad gratiam, quam extra sacramentum: atqui extra sacramentum dis­ ponit ad gratiam remote, ergo proxime disponit in sacramento ; ergo sacra­ mentum Pœnitentiæ justificat peccatorem per solam attritionem dispositum. Prob. Γ. Sicut Baptismus per se institutus est ad homines regeneran­ dos : ita Pœnitentiæ sacramentum per se institutum est ad resuscitandos baptizatos a morte peccati ; ac ea propter ambo hæc dicuntur esse sacra­ mentum mortuorum·, creo sacramentum Pœnitentiæ ex institutione sua accepit vim conferendi gratiam primam, et expellendi peccatum mortale; ergo ad suam efficaciam non requirit necessario, quod peccatum jam sil expulsum. Prob. VI. Si contritio perfecta semper ad sacramentum Pœnitentiæ re­ quireretur, multo difficilior erit reconciliatio Christianis, quam olim in Lege antiqua fuerat : quod aperte repugnat suavitati Legis evangelicæ et sensui communi Christianorum. Hinc Clerus Gallicanus in Comitiis gene­ ralibus anno 1700. celebratis declarat, duo ista ex sacrosancta Synodo Tridenlina monenda ; primum, ne quis putet, in utroque sacramento (Baptismo et Pœnitcntia) requiri ut prœviam contritionem illam, quæ, sit caritate per­ fecta, et quæ cum voto sacramenti, antequam actu suscipiatur, hominem Deo reconciliat. Sacra autem Facultas Parisicnsisanno 1638. kalendis Julii inter alia, quæ Claudii Seguenutii Orator ia ni nolis in S. Augustini librum de Virginitate notavit, de thesi præsente ita pronuntiat : Quæ tradit auctor de attritionis insufficientia, et contritionis ex perfecta caritate necessitate ad recipiendum sacramentum Pœnitentiæ, et quæ addit, et approbat de absolutione, quod nihil aliud sit, quam declaratio juridica peccati jam remissi, damnavit quoque Fa­ cultas, et censuit, has propositiones esse quietis animarum perturbativas, communi et omnino tutœ praxi Ecclesiæ contrarias, efficaciæ sacramenti Pœnitentiæ imminutivas, et insuper temerariasel erroneas. Seguenotius vero caritatem non intensive et ratione gradus perfectam, sed eam, quæ ex mo­ tive suo proprio et formali vera sit et perfecta, inlelligit : prout manifeste patet ex nolis ejus ad cap. 38. pag. 113., ubi motivum timoris gehennæ opponit motivo perfect® çaritalis. DE CONTRITIONE. 183 IGO. Obj. I. Concilium Trid. docet, attritione tantum impetrari, non vero efOci gratiam in sacramento; ergo juxta doctrinam Tridentini attritio est tantum remota dispositio ad gratiam; impetrando videlicet gratiam con­ tritionis, qua homo justificetur. R. ΛΓ. Cons. Concilium impetrationis nomine intelligil efficientiam mora­ lem propriam, quam exercet ut pars sacramenti ; nam eodem vocabulo im­ petrationis veniæ utitur, cum de contritione perfecta sub capitis initium disserit. Deinde si attritio tantum esset infallibilis dispositio ad contritionem, ergo quilibet attritus in sacramento Confessionis eliceret ex opere operato certo et iufallibiliter contritionem, tanquam effectum sacramenti; hoc autem est contra experientiam. Præterea repugnat, ut actus vitalis liber sit effectus ex opere operato sacramenti productus. Ad hæc aliter attritio disponit ad gratiam in sacramento, quam extra illud : atqui jam extra sacramentum potest impetrare contritionem ; ergo in sacramento disponit proxime ad gratiam sanctificantem, tanquam sacramenti pars, ut hic a Concilio Tridentino nuncupatur. Denique, dum Concilium dicit, attritionem in sacramento disponere ad gratiam, comparat illam cum contritione, quæ omni tempore necessaria fuit ad veniam impetrandam : atqui contritio semper fuit ultima dispositio ad gratiam; cum nullius propioris dispositionis mentio a Conci­ lio fiat. Inst. 1. Patres Concilii Tridentini ex decreto sibi exhibito expunxerunt hæc verba : Contritionem imperfectam... etiam sufficere ad sacramenti hujus constitutionem : atqui quæ expunguntur et corriguntur, non approbantur ; ergo secundum mentem Patrum Tridenlinorum contritio imperfecta non sufficit in Pœnitentiæ sacramento ad gratiam recuperandam. R. D. Assumpt. Quæ expunguntur, non approbantur in sensu, quem verba expungenda aliquando præferunt C. non approbantur in sensu alio, quem verba commodiora substituta indicant N. Non est propria locutio, quod attritio sufficiat ad sacramenti constitutionem, cujus aliqua pars materialis tantum est. Deinde noluit Concilium sententiam Scoti aperte proscribere, qui in sola absolutione hujus sacramenti essentiam statuit. Igitur commo­ dius dicitur attritio ad Dei gratiam in sacramento Pœnitentiæ impetrandam disponere : quæ verba eumdem, quem nos tuemur, sensum habent, et le­ guntur citato cap. 4. Sess. 14. Inst. 2. Ideo correctum fuit decretum, teste Pallavicino L. 12. c. 10. Histor. Concil. Trid., quod Episcopus Tudetanus monuerit, variare senten­ tias Catholicorum circa sufficientiam attritionis : Concilium autem agens tantum contra hæreticos, noluit definire quidquam Theologis catholicis con­ trarium; ergo ex Concilio non potest peti argumentum pro attritione. R. D. Assumpt. Concilium noluit aliquid contrarium Theologis catholi­ cis definire directe et immediate C. indirecte et mediale /V. Concilia neces­ sario sæpe emendarunt opiniones Theologorum catholicorum, connexas erro­ ribus hærelicorum. Ita sententia illorum, qui cum Magistro dicebant, abso­ lutionem esse tantum declarationem peccatorum remissorum, rejecta fuit a Conciliis Florentino et Tridentino : quod quidem minime acquievit Tudclano, qui contendebat, contritionem perfectam semper ad absolutionem pec­ catorum in sacramento requiri. Inst. 3. Idem Concilium Sess. 6. cap. 6. inter dispositiones ad Baptismum DE SACRAMENTO POENITENTLE. 154 enumerat dilectionem Dei; ergo eadem dilectio requiretur tanquam dispo­ sitio ad enectum sacramenti Pœnitentiæ obtinendum. R. D. Ani. Concilium enumerat dilectionem Dei puram el perfectam N. dilectionem Dei inchoatam et necdum perfectam C. Verba illa : Deum, tan­ quam omnis justitia fontem, diligere incipiunt, rem satis loquuntur. Inst. 4. Concilium ibidem requirit propositum servandi mandata divina, quorum primum ct maximum est pura Dei dilectio; ergo hanc ad omnem conversionem exigit. R. D. Cons. Concilium ad omnem conversionem requirit dilectionem puram virtualiter, implicite objective C. requirit puram dilectionem forma­ lem .V. Observatio mandatorum objectum est hujus propositi, ergo re ipsa ab hoc distinguitur. Inst. 5. Sess. 14. cap. 4. Concilium requirit ad effectum sacramenti con­ tritionem, quæ fuit quovis tempore necessaria ad impetrandam veniam: atqui hæc est contritio perfecta; in lege enim vetere non justificabat alia; ergo. R. D. M. Requirit, quovis tempore necessariam contritionem sumptam inadæquale, et secundum prædicata generica C. requirit contritionem sum­ ptam adæquate, et secundum prædicatum unum specificum iV. Quod vero sub fmern capitis dicit, Ninivitas ad plenam terroribus prædicationem Jonæ pœnitentiam egisse, et misericordiam impetrasse, probabilius vult, ipsos tantum a subversione urbis servatos, non autem perfecte justificatos fuisse : hoc enim exemplo tantum ulitur Concilium, ad ostendendum, pœnitentiam talem bonam esse, non vero malam, ut criminabantur hæretici. Inst. 6. Analogum simpliciter prolatum accipitur pro præcipuo analogalo, ut patet ex vocabulo panis, quod simpliciter prolatum, pro tritico sumitur : atqui cap. 3. dictæ sessionis dicitur simpliciter contritio esse pars sacra­ menti; ergo Concilium intelligendum est de contritione perfecta. R. .V. Suppos, min. Contritio æque est nomen univocum intuitu contri­ tionis perfect® et imperfect®, atque animal respectu hominis et hestiæ, Falsum autem est, quod prædicatum de subjecto univoco enuntiatum, prae­ cipuum tantum univocatorum afficiat : nam cumdicitur, animal sentit, æque inlelligunlur besliæ, ac homines. Quod vero vocabulum, panis, plerum­ que accipiatur pro tritico, nihil probat ; cum a particulari ad universale trahi argumentum non debeat. 161. Obj. II. S. Joannes epistola priore c. 3. v. 14. dicit : Qui non diligit, manet in morte : 1. Cor. ult. v. 22. anathema dicitur non diligentibus Dominum nostrum Jesum Christum : et cap. 13. actus cæterarum virtutum et Dei dona nihil prodesse dicuntur sine caritate; ergo. R. Explic. illa testimonia : Qui non diligit Dominum nostrum Jesum Christum, et fratrem suum, το non diligit, accipiendo contrarie, manet in morte, est anathema C. ~'o non diligit, accipiendo præcisive N. HincS. Joan­ nes mox subdit : Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est. Quanquam huic objectioni jam satisfactum sit articulo proxime praecedente in resp. ad Obj. 1. Inst. 1. Ad peccatorum remissionem Deus exigit conversionem ex toto corde, ut Deut. 4. v. 29., Joël. 2. v. 12., et aliis locis : atqui attritio non est ;w ·' ? "** Ti* H y DE CONTRITIONE. 155 conversio ad Deum ex tolo corde, talis enim conversio tit tantum ex motivo amoris; ergo. R. Z). M. Deus exigit conversionem ex toto corde, h. e. conversionem, qua peccator vere ac sincere crimina sua deploret ac delestelur C. quasi hæc sit sola conversio ex toto corde, quæ ex motivo perfectæ caritatis proficiscitur N. Eliam contritio ex motivis virtutum cælerarum, ipsiusque gehennæ metu vere ac sincere detestatur peccata, caque vitare statuit. Inficiari tamen non possumus, contritionem imperfectam qualemcumque in vetere Testamento non disposuisse proxime ad gratiam, ubi Pœnitentiæ sacramentum nondum fuerat institutum , ct legales expiationes per sacrificia infirmae nimium erant ad peccata tollenda, ut tradit B. Paulus Hebr. 10. v. 4. /nst.2. Auctoritate Patrum, ct praesertimS. Augustini. R. Patres hortari sæpe ad detestandum peccata ex motivo caritatis Dei, at motiva virtutum cælerarum nequaquam spernere. Sane Augustinus scrm.l. de temp, non ait, pœnitentiam solam , aut veram, sed, pamilenliam certam non facit, nisi odium peccati aut amor Dei : nam si quis timore pœnæ peccata detestatus , postmodum in se affectus divini amoris non expe­ riatur, merito suspectam pœnitentiam suam habere potest, ne fuerit cx timore illo servili, qui affectum ad peccata non excludit ; timor enim ille castus, qui peccati expellit affectum , ideo divinitus inspiratur, ut sensim ad amorem pelliciat. Eodem spectat B. Joannes Ciirysostomus homil. 4. in posteriorem ad Corinthios (opp. t. 10. p. 464. A.)-suadens, ut ingemisca­ mus lanium, quod Dominum tam benignum el nostri amantem offenderi­ mus, non vero, quod poenas simus daturi, hoc enim nihil esse : nempe timorem illum mere servilem spernit, non ut malum , sed ut insufficien­ tem ad veniam obtinendam , ob affectum peccati, qui illi adhuc adjun­ gitur. Quanqnam Patres subinde solum loquantur de Pœnitentiæ virtute secun­ dum se, quæ utique non consequitur veniam peccatorum sine imperato actu perfectæ caritatis. Ita in libro de vera et falsa Pœnitentia cap. 17. η. 33. (inter opera Augustini t. 6. in appendice) dicitur; sine caritate neminem salvum esse. Et B. Augustinus L. 2. contra Creseonium c. 12. Mun­ dantur, inquit, peccata... caritate, quæ una si adsit, omnia recte fiunt ; si vero absit, cœtera frustra fiunt. Et L. de catechiz. rudib. c. 20. n. 34. Legem non implet, nisi caritas. Hæc enim omnia partira de caritate habi­ tuali inlelligi oportet, sine qua non agitur aliquid dignum ælerno praemio, neque diu quis potest consistere , quin legem divinam praevaricetur ; par­ lim etiam de actu amoris inchoati sunt accipienda. Evidens autem est, id non potuisse dici ab Augustino de solo actu perfectæ caritatis Dei; nam sine hoc bonos esse actus justitiae, religionis, misericordiæ , imo et timoris servilis, fatetur ipse S. Doctor. 162. Obj. III. Alexander Vll. decreto edito 5. Mai i an. 1667. sub pœna excommunicationis lalæ sententiae vetuit censura theologica, alteriusve in­ juriae aut contumeliae nota taxari sententiam eorum, qui ad justificationem in sacramento actum dilectionis necessarium esse coi i tend un I ; ergo juxta mentem summi Pontificis videtur ad fructum sacramenti Pœnitentiæ perci­ piendum requiri caritatis molivum, quo contritio pei tecta reddatur. .■> ■ Ml ■4 156 DE SACRAMENTO P0EN1TENTI.E. * ‘ ' r' R. .V. Cons. Pontifex prohibet, gravi censura notari ambas sententias, sive quæ negat, sive quæ asserit necessitatem aliqualis dilectionis Dei in attri­ tione ex metu gehennae concepta : caritas autem, qua Deus propter se per­ fecte diligitur, non est aliqualis dilectio Dei, sed caritas Dei perfecta, et dilectio Dei simpliciter, non vero cum particula diminuente accepta. V t M { ·/·· ? *·· - 163. 06/. JU. Contritio perfecta refertur necessario ad actum potestatis clavium, remissio peccati per contritionem prius obtenta quasi consumma­ tur; ergo licet ad effectum sacramenti consequendum sola contritio perfecta disponat, potestas remittendi peccata non erit frustra, eo quod ad culpæ re­ missionem hoc modo operetur. R. T. J. .V. Cons. Illa clavium potestas revera nec peccatum remitteret, neque a culpa absolveret, sinon haberet actionem aliquam de se expulsivam peccati, sed solum declararet absolutum, aut ab obligatione culpæ pronun­ tiaret immunem : ut pluribus supra ari. 3. cap. 2. docuimus. Inst. I. Contritio, m quantum pars est et votum sacramenti, remittit culpam; ergo etsi nunquam sine contritione conferatur hic effectus, suffi­ cienter tamen explicatur hoc modo sacramentum Pœnitentiæ cum potestate clavium ad peccati remissionem esse institutum. R. .V. Ant. Contritio in dato casu remittit peccata ante confessionem et absolutionem; ergo tantum ex opere operantis, perinde ac olim in antiqua Lege remiserat. Igitur hoc modo potestas clavium et virtus sacramenti non apte explicatur. Nam cum Patres Tridentini Sess. 1 L c. 3. præcipuam vim sacramenti Pœnitentiæ in forma sitam osse tradant, sequitur, effectum sa­ cramenti ex opere operato ante non conferri, quam illa proferatur. Inst. 2. Potest accidere, ut et contritio pœnitentis, et absolutio sacerdotis eodem puncto temporis exerceantur; ergo tunc absolutio per se ipsam ope­ rabitur ad peccatorum remissionem. R. T. Ant. quod moralitcr impossibile videtur, ut actus instantaneus pœ­ nitentis cum oratione sacerdotis simul eodem puncto temporis desinat. Ad Cons. R. Dato etiam tali casu, nihil pro adversariorum sententia confici­ tur : nam forrnæ veritas non fundatur in eo, quod contritio cum illa concur­ rat, sed in hoc, quod ipsa vim habeat peccatorem justificandi ; ergo vim illam habet, etiamsi non præsumat dispositionem per se sufficientem ad tollendam culpam. Deinde si perfecta contritio culpæque remissio tanquam dispositio unice necessaria ad actionem et efficaciam sacramenti supponeretur, nullum remedium facilius ad peccatorum remissionem obtinendam datum fuit per institutionem sacramenti, sed potius adjectum fuit onus. ARTICULUS IV. ITTRÜM ATTRITIO SINE INCHOATA DH.F.CTIONE SIFFICIENTER PECCATOREM C0NF1TENT > DISPONAT AD GRATIAM ABSOLUTIONIS PERCIPIENDAM ? 164. Xota. Cum Sess. 6. c. 6. Concilium Tridentinum doceat, ad justifica­ tionem requiri, ut pcenitentes Deum tanquam omnis justitiœ fontem diligere incipiant : Sess. autem 14. c. 4. nulla expressa hujus dilectionis indicate DE COXTRITIOXE. 1ύ7 mentione facta dicatur, quod contritio imperfecta seu attritio peccatorem ad Dei gratiam in sacramento Pœnitentiæ impetrandam disponat ; orta est contentio celebris inter Scholasticos, qui perfectam contritionem negant esse necessariam dispositionem ad sacramentum Pœnitentiæ ; aliis quidem in­ choatam quamdam Dei dilectionem absolute requirentibus ad hoc, ut attritio in Pœnitentiæ sacramento ad gratiam proxime disponat : aliis vero id ne­ gantibus. Inchoata autem dilectio Dei sensu triplici quæstionem præsentem sumi potest. 1° Quando Deus super omnia diligitur propter se etiam ut tinis cui, sed actu remisso, nec admodum vehementi, quem allectum Baius, Jansenius aliique Novatores caritatem imperfectam nuncupant, et ad gratiam in Ba­ ptismi et Pœnitentiæ sacramentis obtinendam sufficere arbitrantur, nequa­ quam vero extra sacramentorum illorum usum, nisi forte in casu neces­ sitatis. 2°. Alteram Dei dilectionem inchoatam , quæ attritione necessario con­ juncta esse debeat, ut peccatorum remissio in hoc sacramento conferatur, laudant Pallavicinus et recent iorum nonnulli, eslque ea omnis et sola , qua Dens propter se tanquam finis cui diligitur, sed nondum super omnia : nam etiamsi, inquiunt, divina bonitas creatis omnibus præstet, eisque ante­ ferri mereatur ; vere tamen et sincere diligi potest propter se , licet non secundum totam dignitatem et amplitudinem suam. Possumus enim vere ac sincere amplecti motivum aliquod , etsi illud non amplectamur secundum totam suam dignitatem et amplitudinem. In hanc rem affertur Bellarminus, qui L. 6. de Gr. et lib. arb. c. 7. Dilectio Dei, inquit, alia est perfecta, quoniam est dilectio Dei super omnia, quæ videlicet Deum rebus omnibus anteponit; alia imperfecta, quoniam afficitur quidem erga Deum, sed non­ dum illum rebus cœteris prœfert. Et infra : Dilectio imperfecta, qua Deus non antefertur omnibus rebus, non meretur nomen caritatis, neque implet legem, neque conveniunt illi encomia, quæ passim tribuuntur in divinis litteris caritati : tamen ex iisdem locis convincitur , imperfecta illa dilectio donum esse Dei, et ex solis naturœ viribus haberi non posse. 3°. Demum inchoata Dei dilectio dici potest actus spei, quo Deum tan­ quam omnis justiliæ fontem diligimus : ubi Deus est objectum materiale, et finis, qui propter se ipsum diligitur , cum idem sit objectum formale hujus actus : qui in hoc unico a caritate perfecta deficit, quod in Deum non feratur tanquam in proximum finem cui, sed proximum subjectum cui sit amans ipse. Unde ista dilectio amor concupiscenliæ nuncupatur; cum e diverso cantas perfecta, qua erga Deum , etiam ut subjectum cui, bene affi­ cimur, amor benevolentiae atque amicitiædici mereatur. 165. Dico I. Ut imperfecta contritio sit proxima dispositio ad gratiam absolutionis accipiendam, aliquam saltem inchoatam Dei dilectionem debet includere. Prob. I. Non minor dispositio ad peccatoris justificationem requiritur in Pœnitentiæ sacramento, quam in Baptismo : atqui in hoc requiritur, ut peccator Deum tanquam omnis juslitiæ fontem diligere incipiat, ex Sess. G. c. 6. Trid. ; ergo multo magis hoc opus in sacramento Pœnitentiæ. Prob. 11. Ad omnem adulti justificationem requiritur vera et propriaad Deum 138 0 M DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. conversio, hoc enim indicatur a Scriptura ct Patribus exigentibus conversio­ nem ex toto corde : atqui vera et propria conversio non consistit in sola pecca­ torum detestatione, sed etiam in dilectione formali Dei ; ergo et hæc ad jus­ tificationem in sacramento requiritur. Major et Minor sæpîus fuit probata in disputatione praecedente , ac imprimis c. 3. art. I. ct seq., ac declaratur iterum breviter secundum principia S. Thoinæ : Quodvis peccatum con­ tinet malitiam duplicem, quod sit aversio a Deo, et conversio ad bonum creatum. Igitur ut peccator vere ad Deum convertatur, utramque illam malitiam retractare debet; quod quidem sola attritione fieri non potest, qua pœnilens solum a creatura iterum avertitur : ergo opus adhuc est amore Dei, quo solo ad Deum se denuo formalitcr convertit. Ita S. Doctor q. 83. a. 2. in 0. et ad 1. Adulto, inquit, in quo sunt actualia peccata , quæ consistunt in deordinatione actuali voluntatis, non remittuntur peccata, etiam in Baptismo, sine, actuali immutatione voluntatis , quæ fit per poeni­ tentiam. Talem autem immutationem non tantum aversione a creatura, sed conversione ad Deum fieri necessario, tradiderat in corpore conclusionis. Prob. III. Testimoniis Patrum : S. Ctprianos Tr. de Lapsis, n. 29. pos­ tulat ab iis, qui absolutionem a sacerdotibus expeclabant, ut singuli deli­ ctum suum confiteantur, et ad Dominum toto corde convertantur et redeant. S. Augustinus L. de gr. Christi c. 2G. Etsi, inquit, mandatum Dei vide­ tur aliquando non a diligentibus, sed a timentibus fieri; tamen ubi non est di­ lectio, nullum bonum opus imputatur (scilicet ad justitiam pœnilenti), nec recte bonum opus vocatur. Et L. 21. deCiv. c. 1G. Neque, inquit, id fit véra­ cité atque sinceriter, nisi verce dilectione justitiæ... Tunc itaque victa vitia deputanda suM , cum Dei amore vincuntur. Eumdem initialem Dei amorem indicat S. Doctor ; cum epist. 115. alias 1 ii. L. dc nat. et gr. c. 57., in Ps. 77. ac sæpe alias docet, solo timore pœnæ , absque amore justitiæ neque declinari peccatum, n pie bonum opus fieri. S. Joannis Chrysostomi , alia­ que plura testimonia supra a. 1. c. 3. disp. 1. attulimus. Conf. 1. Peccator per pœnitentiam recipitur in amicitiam Dei ex ini­ mico: nihil autem est convenientius, quam ut hæc reconciliatio fiat detes­ tatione olfensæ qua talis , quod sine aliqua Dei dilectione formali propter se contingere non palest: nam qui solum detestatur peccatum sine actu for­ mali Dei dilecti, de malo lanium suo , non vero de Dei offensa dolere vi­ detur . Conf. 2. Hac solum via non tantum consulitur virtuti sacramenti Poeni­ tentiae et potestati clavium, sed auctoritas etiam S. Scriptura) et Patrum, præprimis Concilii Tridenlini servatur, toties contestantium, remissionem peccatorum non fieri sine dilectione Dei. Ilis apponimus judicium Cleri Gallicani an. 1700. de dispositionibus ad Baptismi et Pœnitentiæ sacramenta necessariis ita declaratum : Neque salis adimpleri potest utrique sacramento necessarium vitæ novæ inchoanda, ao servandi mandata divina propositum , si pœnilens primi ac maximi man­ dati, quo Deus toto corde diligitur, nullam curam gerat. Quæ quidem congruunt doctrinae Concilii Arausicam II. Can. ult. (Labb. t. 4. p. 1672. B.) sic decernentis: Deus ipse nobis, nullis prœcedentibus bonis meritis, et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et Baptismi sacra- DE CONTRITIONE. ’ i 59 menta fideliter requiramus, ct post Baptismum, cum ipsius adjutorio, ea quæ sibi sint placita, implere possimus. 166. Dico II. Amor ille initialis, quem attritio proxima ad gratiam sacra­ menti dispositio comprehendit, est actus spei, quo Deus diligitur tanquam nobis bonus. Ita cum Honorato Turnelio Theologi complures. , Prob. Ut in sacramento proxime ad gratiam disponat attritio, debet hæc amorem quemdam Dei initialem continere : atqui amor iste initialis non est alius, quam actus spei, quo Deum tanquam omnis justitiæ fontem dili­ gere incipimus; ergo. Prob. induet. 1. Amor iste initialis non est caritas Dei cx suo motivo formali et specifico perfecta, sed tantum quoad intensionem seu vehemen­ tiam actus paulo remissior, ul ex quorumdam veterum Scholasticorum opinionibus reccntiorcs quidam et rigidiores conjiciunt : nam contra hos supradisp. I.c. 3.art. 3. evicimus, omnem contritionis actum ex perfect® caritatis molivo formali ct specifico elicitum , cujuscumque is gradus fue­ rit, proxime ad justificationem disponere. II. Neque amor iste initialis est imperfecta illa Dei dilectio, qua affici­ tur quidem peccator ergii Deum , sed nondum illum cælcris rebus praefert : nam ut dilectionem talem cum Bellarmino donum Dei supernaturale esse demus, nihilominus illa , judice ipso Bellarmino , ne nomen quidem cari­ tatis meretur, neque implet legem. Quomodo ergo ignavus iste motus animi, ac simplex complacentia, qua Deus non antefertur omnibus rebus, pecca­ torem pœnitentem accendere, atque ac gratiam sacramenti et peccatorum veniam disponere proxime possit? III. Restat igitur, ul, quandoquidem actus contritionis imperfect®, qui proxime ad primam gratiam disponat, dilectionem Dei inchoatam comple­ ctitur, hæc sit actus spei, quo Deus diligatur, et propter se diligatur, et super omnia diligatur : hoc enim cuilibet virtuti theologica) proprium est, ferri in objectum super omnia. Quamvis in hoc unico, ut meminimus, amor initialis a caritate deficiat, quod in Deum, ut amanti bonum feratur, et sic amans nondum semelipsum in Deum expresse referat, nec simul tinem ultimum subjectivum in ipso explicite ac positive reponat. 167. Obj. I. Tridentina Synodus semper studiose cavit, ne suis decretis ullum inferret præjudicium liberis Scholæ opinionibus : Nec enim collecta fuerat ad decidendas opiniones, sed ad errores rescindendas ; ul scribit Pallavicinus L. 4. c. 10. Hist. Cone. Trident. Atqui certum est, liberam Schola­ rum Catholicarum opinionem osse, utrum sola contritio perfecta sufficienter ad Pœnitentiæ sacramentum disponat : an etiam attritio sola sufficiat ad gratiam primam in sacramento consequendam : an autem ex dilectione saltem inchoata, et ex quanam initiali dilectione detestatio peccati in attritione proficisci debeat; ergo ex Tridentina Synodo argumentum in præsenli quaestione promi non potest. R. D. Cons. Ex Synodo Tridentina promi non potest argumentum, quo ostendatur, hanc quaestionem clare ct expresse definitam esse C. non potest promi ratiocinatio theologica, qua ex ipsiusmel Concilii verbis verisimilius inferatur, ad peccatorum veniam in sacramento hoc consequendam non rom#®1 —T tfjfêæ.· 160 JT-J J* 461 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. DE CONTRITIONE. requiri absolute contritionem perfectam, sed sufficere attritionem, modo dilectionem inchoatam contineat .V. Inst. 1. Sess. 14. cap. i. Synodus docet, in sacramento Pœnitentiæ attri­ tionem, quæ vel ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehennæ el poenarum metu concipitur, esse dispositionem ad remissionem peccatorum percipiendam; ergo non opus est ad hunc effectum inchoata Dei dilectione. R. D. .-in/. Docet, attritionem esse dispositionem omnino adæquatam N. saltem inadæquatam C. Sacra Synodus damnatura haereticos, attritionem ut inhonestam comitiantes, voluit tantum definire, eam esse donum Dei, et •Il pœnitentem ad gratiam Dei disponere. Reliquit autem Catholicorum dispu­ tationi, utrum talis attritio sit dispositio adæquata; an vero complexum ex detestatione peccati, metu gehennae, et ex inchoata Dei dilectione, exigatur tanquarn dispositio proxima, adæquata in ratione contritionis. Nam, ut Pallavicinus nuper citatus referi, major pars Patrum et Theologorum dispu­ tarunt pro dilectionis actu necessario, ad gratiam in sacramento Pœnitentiæ obtinendam, nec solam attritionem ex metu gehennæ conceptam sufficere ad effectum istum contendebant. Horum omnium primo loco sermonem habuit Jacobus Lainius Soc. Jesu, Præpositus Generalis : quem secuti deinde sunt alii omnium Ordinum viri eruditissimi, acriter declamantes pro necessitate inchoatæ alicujus formalisque Dei dilectionis propter se. Argumentum autem de sufficientia formidolosæ pœnitentiæ a paucis delibatum fuisse scribit: aliquod duntaxat vestigium reperiri opinionis negantis necessitatem amoris in iis, quæ Granatensis Archiepiscopus disputavit. Quin etiam RuardusTapperus, Lovaniensis Academi® Cancellarius, Tom. 1. art. 5., et Melchior Canus part. o. de Pœnitentia, sufficere quidem aiunt, in sacramento attritionem ex metu gehennæ conceptam; sed hoc non esse certum et indubitatum. Et Dom. Sotus, qui paucis post finitum Concilium annis Commentarios in 4. sententiarum librum edidit, dist. 18. q. 3. a. 2. scribit, doctrinam de suffi­ cientia attritionis veram esse, sed novam, nec ausurum se absolvere eum, qui diceret, se non poenitere propter Deum. Prorsus autem incredibile est, quod tanti viri, qui sessioni 14. interfuerunt, ct contulerunt operam suam concinnando illi decreto, quod adversarii nostri contendunt, definitam fuisse sufficientiam attritionis, dilectione Dei inchoata desfilutæ, aut hujusce de­ creti sententiam non fuerint assecuti, aut definitionem, quasententiæ, quam ipsi luebantur, veritas adstruitur, contempserint. - i Inst. 2. Quod generi convenit, idem el convenit speciebus : atqui contritio generatim dicitur pars materialis sacramenti Pœnitentiæ, Sess. 14. cap. 3.; ergo etiam attritio, quæ cap. 4. species contritionis appellatur, erit pars sacramenti, elad absolutionem sufficiens. R. D. M. Quod generi convenit essentialiter el ab intrinseco, idem el con­ venit speciebus C. quod generi convenit contingenter tantum el ab extrinseco, idem el convenit speciebus A’. Quando praedicatum contingens enuntiatur indefinite de subjecto universali, propositio evadit particularis : accidit autem contritioni, esse partem sacramenti; igitur vox universalis,contritio, acci­ pitur a Concilio particulariter, ita ut idem sonet, ac, aliqua contritio est pars materialis sacramenti, nempe complexum illud ex detestatione peccati ob melum gehennæ, vel deformitatem vitiorum, el ob amorem Dei initialem. Inst. 3. Non omnes actus Sess. 6. cap. 6. recensiti ad justificationem in baptismo obtinendam sunt necessarii ; ergo neque actus ille inchoatæ dile­ ctionis. · ' r R. 1Y. Cons. Ad justificationem adulti requiritur conversio ad Deum : hæc autem solo amore fit. Hinc capite præcedenlc recitantur a Concilio verba Joclis 2. v. 12., et Zach. 1. v. 3.: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Inst. 4. Deteslans peccatum, quia est contra reverentiam, Deo ut supremo Domino debitam, convertitur ad Deum, quem non ideo formaliler diligit ; ergo conversio ad Deum non fit sola dilectione formali. R. N. Ant. Hujus pœnitentiæ objectum materiale est peccatum, formale quod proximum est deformitas peccati, remotum est honestas moralis actus, finis cui est pœnitens sibi honestatis talis ornamentum expetens; non ergo actus talis est conversio ad Deum formalis : hæc enim solum accidit vel actu caritatis perfectæ, vel amore concupiscenti®. Inst. 5. Synodus Tridentina in præfatione Sess. 14. protestatur, sc exa­ ctiorem et pteniore/n de sacramento Pœnitentiæ definitionem tradituram ; ca­ pite autem 4. contritioni caritate perfectæ, et ante sacramenti usum sanctifi­ canti opponit contritionem imperfectam seu attritionem, quæ ex considera­ tione turpitudinis pcccali aut gehennæ metu concipitur, quin ullam caritatis mentionem addat; ergo dum mox ait, attritione ista nos in sacramento ad gratiam Dei impetrandam disponi, in ea non requirit amorem. R. D. Cons. Synodus in attritione non requirit amorem perfectæ caritatis, quæ ex se hominem Deo extra sacramenti usum reconciliet C. Synodus hac divisione dilectionem Dei inchoatam ab actu attritionis in sacramento ad gra­ tiam disponentis excludit N. Eodem capite contritio generatim definitur ; Dolor ac detestatio de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cœtero: dolor autem de peccato, secundum S. Augustinum L. 14. de Civit, c. 7. et S. Thomam supplem. q.3. a. 1. fundatur in amore rei illius, de cujus jaclura dolemus, praesertim si ex metu gehennæ excitetur, cujus potissimum malum est jactura summi boni, quæ poena damni solet nuncupari. Praeterea dolor ille debet esse de peccato, quia est offensa Dei, cum sit actus pœnilentiæ:vix autem concipi potest dolor de offensa Dei sine aliquo Dei amore; actus enim virtutis pœnitentiæ, ait S. Thomas 3. p. q. 85. a. G. est contra peccatum ex amore Dei. Et q. 8G. a. 3. : Ad rationem pœnitentiæ requiritur, ut displiceat peccatum, quia est contra Deum super omnia dilectum. Inst. 6. Concilium illam attritionem pro dispositione ultima ad gratiam sacramenti admittit, quam Lutherus rejicit : atqui hic nunquam negavit, attritionem junctam cum amore Dei bonam esse et utilem ; ergo Concilium solam attritionem ex gehennæ metu conceptam pro ultima dispositione ad sacramenti gratiam admittit. Minorem declarat Lutherus in assertione arti­ culorum a Leone X. damnatorum, ubi, si dixerint, inquit, se loqui de contritione in caritate facta, jam articulus nihil ad me : non enim unquam sic docui : imo quia, ut meum damnant, de contritione naturali ct impia extra /idem eos loqui oportet. R. D. min. Lutherus nunquam negavit attritionem junctam cum amore Dei, b. e. caritate perfecta habituali, bonam esse et utilem C. attritionem sine caritate perfecta ct habituali N. Lutherusomnem pœnæ timorem vitu­ peravit tanquarn violentum et coactum : deinde nullum, ait, bonum opus v. p. 2. II ·:· e; 162 I»E SACRAMENTO ΗΚΝΙΤΕΛΠ.Ε. fieri posse ante caritatem diffusam in cordibus, h. e. ante gratiam sanctifi­ cantem; hinc scribit : de contritione in caritate facta ; non autem ex cari­ tate (acta. Utcumque hunc errorem confutatura Synodus docet, attritionem ex gehennæ ac pœnarum metu conceptam, si voluntatem peccandi excludat cum spe veniae, impulsum esse Spiritus sancti, et ad Dei gratiam in sacra­ mento pœnitentiæ impetrandam disponere. < ; ! 1 ‘C Cri? 168. Obj. ΖΛ Joannes Gerson tom. 2. in serin, de pœnit. in Cœna Domini ita scribit: Dicit Dominus Guillelmus Parisiensis, et alii communiter, quod attritio, quæ alias non est sufficiens, sit sufficiens virtute sacramenti. Item S. Thomas in -4. d. 6. q. 1. a. 3. ad 5. Ad hoc, inquit, ut homo se præparet ad gratiam in Baptismo percipiendam, præexigitur fides, sed non caritas, quia sufficit attritio praecedens, etsi non sit contritio. Ergo etiam secnndnm anti­ quorum Theologorum communem sententiam sufficit ad remissionem pec­ cati in sacramentis mortuorum impetrandam attritio supernaturalis ex metu gehennœ, vel consideratione turpitudinis peccati, aut alio simili motivo supernatural! concepta sine actu dilectionis Dei inchoatae. Ila Joan. Bapt. Gonet in Manuali Thomistico torn. 6. tract. 5. c. 4. §. 4. et fusius de eadem re agit alias tom. 3. disp. 7. a. 2. R. D. Cons. Sufficit talis attritio sine actu dilectionis ex motivo perfectae caritatis C. sine actu dilectionis Dei, qui sit amor initialis N. Guillelmus Parisiensis libro de Pœnitentia fol. 31. (al. c. 7. opp. t. 1. p. -462. C. D.) scribit, attritioni, qua peccator indulgentiam scelerum in sacramento con­ sequitur, necessario conjunctum esse amorem præparatorium , quo Deus ametur secundum quod est Deus. Necesse, inquit, est, ut moveatur, qui atteritur vel conteri'ur, motu fidei, spei :... Necesse est etiam, ut moveatur motu dilectionis alicujus, sive illa sit caritas site non. Et paulo ante (c. 6. p. 467. A.):Jmore præparatorio amatur Deus secundum quod est Deus; quemadmodum amore, qui cantas dicitur. Quare erunt ejusdem speciei amor præparatorius et amor qui caritas dicitur : nimirum ex objecto materiali et formali inadæquato. Joan. Gerson 1. c. Confessio, inquit, fiat vere, non fete, hoc est, in contritione et caritate, secundum probabilem conjecturam. Utrum autem confessio, quæ fit sine caritate , liberet, ne iterum dicantur peccata, est difficultas vix inter Scholasticos dissolubilis... Dicit autem Dom. Guillelmus. Nec profuit adversariis S. Thomæ auctoritas : loquitur enim loco citato de caritate perfecta : quod vero ad omnem pœnitenliam exigat aliquam Dei dilectionem,ex supra adductis ipsius testimoniis vidimus. Qua­ propter Gonelus ipse in Manuali 1. c. Secundo alii respondent, amorem, de quo Concilium ibi loquitur... esse amorem spei, seu concupiscentiœ, quo pec­ catores Deum ut sibi bonum et placabilem diligere incipiunt, ut ex ipso con­ textu liquet, etc. Responsione autem tertia idem Gonelus ait, inchoatam illam dilectionem a Concilio requiri, non quidem ut dispositionem omnino neces­ sariam ad justificationem, quæ /it in Baptismo, sed solum declarari, talem dilectionem frequenter reperiri et ordinarie in adultis, cum ad sacramentum Baptismi accedunt. Quod idem Joan. Baptista Gormaz innuere videtur. Inst. 1. Si Lex evangelica oneri confessionis adhuc necessitatem amoris adjiciat, ergo gravior erit Lege antiqua. R. N. Hiat. Amor iste Dei difficilis videri non debet : nec enim pœnilens r* 6 - PE co.vuutioae. 103 sperare, a Deo peccatorum veniam potest, quæ detestatur super omnia de­ testabilia , quin Deum sirnul amet, ut tanti beneficii auctorem; vel saltem tunc propendeat ad sic amandum Deum, ut non possit eum non amaro, nisi expresse nolit, imo et conelur in oppositum. Non ergo est difficilis lex Christi exigens amorem illum , qui grata quadam necessitate conjunctus est cum spe venite, ct tam convenienter requiri potest per modum disposi­ tionis ad justificationem. Inst. 2. Sacramentum pœnitentiæ cum majoris sit efficacité, quam sacra­ menta veteris Testamenti, longe minorem exigit dispositionem ad justifi­ cationem : hoc autem non esset, si exigeretur actus formalis dilectionis; ergo. R. i). M. Sacramentum pœnitentiæ minorem exigit dispositionem, ita ut pœnilenles a lege amoris Dei et veræad Deum conversionis prorsus eximat, soloque timoris gehennæ actu justificet Ar. ut saltem amoris initialis actum exigat C. Cum in lege timoris nemo sine caritate et contritione perfecta jus­ tificari poluer.l, credibile non est, in lege evangelica et amoris homines solo timore sine ullo amoris actu justificari posse. Inst. 3. 'limor gehennæ supernaturalis impulsus Spiritus sancti omnem peccandi voluntatem excludit, hominemque ad Deum convertit; ergo est sufficiens ad Dei gratiam in sacramento percipiendam. R. D. Ani. Timor gehennæ adæquate. sumptæ omnem peccandi volunta­ tem excludit, hominemque ad Deum convertit C. timor gehennæ inadæquale sumptæ hæc prœstat Λ’. Gehenna adæquate sumpta complectitur pœnas sensus et damni. Timor ergo pœnæ sensus, quæ est gehenna inadæquate sumpta, quandoque actualem omnem peccandi voluntatem excludit, ita ut ne conditionatam quidem, implicitam et intus latitantem retineat. Quod si simul fuerit timor pœnæ damni, erit metus gehennæ adæquate sumptæ, qua voluntas el affectus peccandi omnis sive actualis sive habitua­ lis plane removetur, et peccator pœnitens ad Deum positive convertitur : talis enim affectus non est absque amore spei, eo quod timor mali nasca­ tur ex amore boni contrarii, atque in ipso fundetur, ut docet B, Thomas 1. 2. q. 2o. a. 2., et passiones omnes ex amore causentur, ut S. Augustinus L 14. de Civit, c. 7. ct 9. tradit. 169. Obj. III. Testimonia S. Scripluræ, quæ P. conclusione de couversionead Deum adducuntur , caritatem perfectam sine dubio suadent; ergo non satis apte in conclusione 2a. ad actum spei, qui est amor concupiscenliæ. accommodantur. R. .V. Conscq. Ex laudatis Scripluræ testimoniis constat, neminem justi­ ficari , qui non per actum amoris ad Deum convertatur : at in sacramento baptismi et pœnitentiæ actus solos caritatis perfectæ non esse necessarias dispositiones ad gratiam primam oblinendam nuper evicimus; ergo sufficiet amor initialis, quo Deum tanquam omnis justiliæ fontem diligere incipi­ mus, Inst. 1. Patres Tridenlini Sess. 6. cap. G. post recitatum spei actum sub­ jungunt amorem initialem ; ergo amorem istum ab actu spei diversum essu pronuntiant. R. D. Cons. Ergo pronuntiant dilectionem Dei inchoatam diversam esse ab It 1 164 DB SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. actu spei tendentis in objectum suum secundarium C. ab actu spei in obje­ ctum suum primarium tendentis .V. Objectum spei primarium est Dei boni­ tas, qua beati reddimur; secundarium vero sunt media ad beatitudineni nostram proficientia. Igitur dum Concilium dicit : In spem eriguntur, fidentes, Deum sibi propter Christum propitium fore; spem indicat tenden­ tem in veniam peccatorum, quæ est medium ad beatitatem : dum vero sub­ jungit : iliumque tanquam omnis justitiæ fontem diligere incipiunt, affectum exprimit ejusdem spei Deum ipsum amore complectentis. Inst. 2. Præstat dici, hanc inchoatam Dei dilectionem esse amorem bene­ volenti®, quo Deus propter se tanquam finis cui diligitur, sed nondum super omnia. R. .V. Assertum. Quomodo iners hic allectus simplicis complacenti® , qui nec est actus virtutis théologie®, nec moralis, nec nomine caritatis dignus, quo Deus non amatur super omnia, inducere pœnitentem potest ad peccata sua super omnia mala detestanda? aut quomodo anteferatur amori alii ex virtute spei profecto, quo et Deus prupter se ac super omnia diligitur? Inst. 3. Qui contra fidem aut spem peccavit, sine actibus harum virtu­ tum justificari non potest; ergo cum omne peccatum caritati adversetur, nullus peccator sine actu caritatis justificari potest. R. .V. Cons. Fides, ut ait Tridentinum Sess. 14. c. 8., est justificationis nostr® initium, fundamentum et radix, uti ct spes; caritas autem est finis vel potius forma qua justi sumus : igitur fides et spes tanquam media necessario antecedunt gratiam sanctificantem, non item caritas, quæ non est medium sed finis. Quod autem extra sacramenti usum actus caritatis perfect® ad justificationem requiratur , non tam ob rationem in instantia oblensam accidit, quam quod ad justificationem ex opere operantis impe­ trandam nullus extet actus alius, prater caritatis perfect® actum, qui ad gratiam saltem de congruo promerendam solus quamdam habet propor­ tionem. 170. Obj. IV. In sententia ista posset quis salvari, etiamsi tota vita sua nul­ lum dilectionis perfect® actum elicuerit, si post susceptum cuin inchoata Dei dilectione et attritione baptismum moreretur. R. .V. Jss. Omnis homo rationis usum adeptus tenetur continuo sine vi­ tuperabili mora peractum perfeci® caritatis ad Deum converti, idque etiam postquam suscepto sacramento justificatus fuit ; eumdemque actum debet sæpe, dum vivit, repetere, ac praesertim in mortis articulo : neque potest lex ista diu latere hominem, qui Deum agnoscit : neque ad baptismum est admittendus, qui eamdem ante doctus non fuerit. Quod si quis suscepto baptismo, diutius, quam par est, exeeutionem hujus præccpti distulerit, lethaliler peccabit; ac multo magis is, qui in mortis articulo actum perfectae caritatis sua culpa neglexerit. At si suscepto legitime sacramento, postea su­ bito mortis casu occupatus impediretur, quo minus actum dilectionis per­ fect® concipiat, salvabitur. Adulto enim peccatori sacramenti copiam ha­ benti actus caritatis non necessarius est ad salutem necessitate medii, sed tantum cx praeopto, quod non pro quovis puncto temporis obligat, cum sit positivum, nec minus propter probabilem juris et facti ignorantiam, autob impotentiam excusationem admittit, quam quælibet alia præcepta. Ita Sua- 165 rez torn. 4. in 3. partem S. Thorn® disp. 13. sed. 4. dub. 2. Ex hactenus dictis DE CONTRITIONE. 171. Colliges. Joannes Gormaz disp. 6. sect. ΰ. η. 448. hoc argumento contendit tanquam moraliter certum, licere cum attritione ex metu gehen­ næ, aut cx consideratione turpitudinis peccati concepta accedere ad Pœni­ tentiæ sacramentum : illa sententia, inquit, est certa moraliter, quæ ex Ecclesiæ doctrina et praxi, aliisque principiis certis ita deducitur per discur­ sum theologicum, ut ostendatur, principia illa stare non posse, quin senten­ tia ipsa inde deducia subsistat : atqui ita se habet sententia de sufficientia attritionis; ergo. Minorem probat tum ex praxi communissima Ecclesiarum Germani®, Hispani®, Itali® : tum quod Alexander VII. in Decreto supra laudato, sententiam negantem necessitatem aliqualis dilectionis Dei in prafata attritione ex metu gehennæ concepta, velet, alicujus theologicœ censura alteriusve injuria aut contumelia nota taxari ; addatque hanc sententiam hodie inter Scholasticos communiorem videri : lum quod iidem Scholastici Tridentin® Synodi doctrinam pro sua sententia stare asseverent : tum quod declarationem Cleri Gallicani necessitatem solius perfect® dilectionis pro Baptismi et Pœnitentiæ sacramentis, an 1700. rejicientis, sibi patrocinari affirment. Ex his, inquam, principiis, et ex oppositarum objectionum explicationibus concludunt, sententiam suam plane certam esse certitudine privata, licet non certa sit certitudine authentica, cujus videlicet oppositum sine censura defendi non possit. Qu® quidem vera esse damus adversus illos, qui contri­ tionem ex perfecto caritatis motivo profectam unice pro dispositione ad abso­ lutionem requirunt ; modo amor initialis non omittatur, qui saltem spei théologie® affectus sit, quemque conclusione secunda suasimus. Tempera­ mentum istud advertit Gormaz ipse, et amplexus est : nam disp. u. sect. S. §. 2. n. 335. ait, nunquam dari veram attritionem sufficientem ad confe­ rendam gratiam cum sacramento absque consortio alicujus dilectionis : licet enim attritio concipi possit cx quocumque illorum motivorum a Tridentino. assignatorum, quin ex amoris motivo concipiatur; in hac tamen divina providentia semper præcedunt dispositiones a Deo ordinat® ad illam eli­ ciendam : cum autem cx illis sit Dei dilectio ex amore concupiscenti® sal­ tem, nunquam contritio imperfecta rcperielul’ in sacramento absque Dei dilectione. Et ante n. 333. accurate ostendit, Cone. Tridentinum Sess. 6. cap. 6. non solum agere dc dispositione sufficiente ad justificationem, qu® fit extra sacramentum, sed etiam de ea, qu® ad justificationem in sacra­ mento sufficit : nam cap. 7. agit dc dispositione ad gratiam justificantem, cujus grati® baptismus est causa instrumentalis, ut constat ex hisce verbis : Hujus justificationis causa sunt... instrumentalis item sacramentum baptismi. Sed illa dispositio, qu® ut votum baptismi sufficiens est ad conferendam gratiam, est dispositio ad gratiam extra sacramentum; illa vero dispositio quæ gratiam efficit cum sacramento re ipsa suscepto, est dispositio cum sa­ cramento. Ergo Tridentinum, de dilectione Dei agens, generali voce utitur, qua disjunctim requirantur sive caritas perfecta, voto tantum sacramenti ad justificationem inducens, sive amor initialis concupiscenti® ad Dei gratiam impetrandam disponens proxime in utroque sacramento. Quod probabilius 166 I DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. DE CONTRITIONI. adhuc evincunt testimonia, quæ Concilium ad firmandam doctrinam suam capite G. exS. Scriptura pro justificatione lam extra sacramentum, quam in sacramento profert his verbis: De hac dispositione scriptum est : Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua ; el : 1'crniteidiam aijite. et baptizetur unus­ quisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum ve­ strorum. Idem Gormaz infert, non esse sermonem Concilio de amore Dei partici­ pative , quando homo attritus justificatur cum sacramento ; verum etiam dc amore Dei formali, sive perfectæ caritatis sive concupiscenti®. Sicut enim is, qui videre incipit, re ipsa videt. et qui inlelligere incipit, re ipsa intelligit ; ila eliam , qui diligere incipit, re. ipsa diligit. Ideo nihil est magis usitatum in adminislratione hujus sacramenti, quam exigere a fidelibus propositum cavendi deinceps peccata. Prob. 2‘. pars. Concilium Trident, ait, sufficere in hoc sacramento attri­ tionem ex gehennæ metu, si voluntatem peccandi excludat : atqui om­ nis contritio efficax voluntatem peccandi excludit, eliam sine formali pro­ posito concepta, ut disputatione praicedenli cap. 2. a. 3. ostendimus; ergo ad contritionem in hoc sacramento sufficit saltem per accidens propositum virtuale. Hujusmodi videlicet anima mavult dilecto Deo mori, quam eo of­ fenso vivere , inquit B. Augustinus tract. 71. in Joan. ARTICULUS V. QlODNAM PR0P0À1THI CUM CONTRITIONE AD ΡΟΕΝ1ΤΕΝΤΙ.Γ. SACRAMENTUM 173. Dico. Propositum formale, perse loquendo, necessarium est ad contritionem , partem inarlerialem hujus sacramenti; per accidens tamen sufficit virtuale. Prob. 1*. pars. Concilia Florent. et Irio, docent, ad contritionem, pri­ mam Pœnitentiæ sacramenti pariem , pertinere propositum non peccandi dc cudero ; ergo si quis confiions peccata mortalia sciens volens omittat proposi­ tum formale, et in ea dispositione absolutionem recipere velit, sine dubio graviter peccabit, ac reddet sacramentum nullum; eo quod ne virtuale qui­ dem propositum habere convinceretur, quod vere contrito esset facillimum. 175. Obj. II. Qui habet judicium firmum de relapsu, non habet verum propositum ac detestationem ; nam cum actus voluntatis dirigantur a judi­ cio, prudens et efficax propositum esse nequit, cui antecedit judicium certo affirmans pro eodem instanti ejus contradictorium : atqui certi sumus de relapsu in venialia; ergo hæc neque vere detestari, nec verum propositum ea vitandi possumus concipere. R. D. min. Certi sumus de relapsu in venialia, quæ deliberate omnino committantur N. de relapsu in venialia, quæ ex subreptione el minus deli­ berate nobis accidant, subdist. certi sumus , quod tam frequenter in eadem simus relapsuri ac prius N. possumus nobis probabiliter persuadere ct cum gratia Dei sperare, nos rarius talia peccata deinceps commissuros C. Fir­ mum el absolutum propositum concipere possumus vitandi omnia peccata venialia, quæ cum plena deliberatione admitti solent : hoc enirn possibile est cum Dei gratia, quæ digne postulantibus confertur secundum legem Dei ordiuariam. Quanquam autem propositum prorsus absolutum de venii' - 172. .Vota. Initio hujus capitis diximus, fuisse Theologos, qui formalem dolorem internum de necessitate et essentia hujus sacramenti esse nega­ bant : hi consequenter docent nullo proposito opus esse. Ac Dominicus Solus quidem dist. 17. q. 1. a. 2. aperte pronuntiat, confessionem nun­ quam fictarn esse cx defectu propositi, si tamen pœnitens Suum defectum confiteatur. E contra Joan. Major. Jac. Alrnainusin 4. d. 11. q. 1. Navarrus, Petrus Sotus, Andreas Vega, Reginaldus et complures alii existimant, requiri sal­ tem ac sufficere propositum virtuale, necessario implicitum ct inclusum in eo actu, quo peccata ex molivo caritatis aut alius virtutis generalis detes­ tamur. Hanc quoque sententiam perniciosi erroris damnant Bcllarminus L. 2. de Pœnit. c. G. et 7., Melchior Canus, Valentia , post Adrianum, et Cajetanum , nixi potissimum auctoritate Cone. Florentini, quod in instructione Eugeniiad Armenos, ct Tridentini, quod Sess. 14. cap. 4. docet, primam pariem materiæ hujus sacramenti Pœnitentiæ esse contritionem , ad quam perlinet dolor cum proposito non peccandi de cælero. Media via inter utrosque incessit Suaresius disp. 20. sect. 4. n. 33. et amborum sententias conciliavit : cum quo -174. Obj. I. Concilia non frustra exprimunt requiri dolorem et proposi­ tum ; ergo sicut nunquam sufficit ad sacramentum pœnitentiæ dolor tan­ tum vidualis : ila ne per accidens quidem sufficiet aliquando propositum virtuale. R. N. Cons. Mœstam praeteritorum erratorum detestationem formalem ipsum pœnitentiæ nomen insinuat. Et Concilium Trident. Sess. 14. cap. 4. loquens de attritione non tam expresse requirit formalem propositum , sed solum dolorem illum , qui peccandi voluntatem excludat : contritio autem imperfecta et efficax includit virtuale propositum contrarium voluntati peccandi ; ergo hanc excludit essentialiter : cum e contra possit esse efficax propositum vitandi actionem malam sine ejus detestatione el dolore. Inst. Quia contritio requiritur ex necessitate sacramenti præcepti, non ideo sacramentum Pœnitentiæ valet, quod pœnitens ex inadverlenlia con­ tritionem omiserit; ergo cum inadverlenlia tollat defectum propositi for­ malis, hoc non videtur exigi ex necessitate sacramenti vel præcepti. R. D. Cons. Hoc non videtur ila exigi per scN. per accidens C. Neque est eadem ratio contritionis el propositi in hoc sacramento ; nam contritio est essentialiter detestatio peccati praeteriti, confessio est accusatio peccati praeteriti, absolutio etiam essentialiter et unice in peccata præterita fertur. Igitur cum omnes partes essentiales sacramenti et ipsius pœnitentiæ etymo­ logia noxas commissas spectent, dispositio in futurum non tam videtur esse intrinseca, quam detestatio peccatorum prælcritorum. ------------ -----Λ ----------- REQUIRATUR ? 1tf/ A: I 168 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. libus sine deliberatione perfecta obrepentibus formari nequeat, eo quod totam illorum collectionem sine speciali privilegio diutius caveri sit impos­ sibile; potest tamen pœnitens proponere, omnem adhibere diligentiam ad illa vitanda, vel minuenda quoad humano modo poterit : id quod tam ad contritionis actum, quam ad sacramenti pœnitentiæ integritatem sufficit. Inst. 1. Multis ob diuturnam peccandi consuetudinem tam difficilis emendatio apparet, ut impossibilem existiment : atqui de objecto impossi­ bili non datur proæresis ; ergo multi, qui peccata mortalia detestantur, propositum firmum de eorum emendatione concipere non possunt. R. D. M. Multis emendatio impossibilis apparet speculative, directe et secundum quid C. emendatio tam difficilis apparet, ut impossibilem existi­ ment prudenter, absolute, reflexe, et pensatis omnibus .V. Propositum vitandi peccata mortalia debet esse absolutum , et de se perpetuum ex parte objecti ; ergo non est de objecto impossibili : nam etsi gravibus argu­ mentis nitatur judicium de futuro relapsu, speculativum tamen est, eique opponi potest judicium practicum de futura emendatione, nixum spe divinæ gratiæ, quam Deus precantibus, ut oportet, suamque operam strenue adhibentibus promittit, ac multis jam obduratis peccatoribus ad perfectam et constantem conversionem sæpe contulit. Igitur judicium illud de relapsu futuro , utut probabile, repudiandum est, et animus spe divinæ gratiæ erigendus ad media vitæ melioris alacriter capessenda. Inst. 2. Si pœnitens contra judicium probabile relapsus, meliora sperare debeat; ergo propositum foret actus spei : atqui actus pœnitentiæ non est actus spei ; ergo. R. D. M. Propositum foret actus spei generalis C. peculiaris virtutis theologicæ subd. foret actus elicitus .V. imperatus C. Quævis virtus amat, odit, limet, audet, aversatur, desiderat, atque etiam sperat : qui quidem actus communes sunt virtutibus omnibus, atque etiam pœnitentiæ. Qnanquam proposita pœnitentium, ut lirrna satis sint, spei theologicæ actibus imperatis juvari omnino oporteat. ARTICULUS VI. AN POENITENTLE SACRAMENTUM INFORME ESSE POSSIT DEFECTU ATTRITIONIS? 176. Nota 1. Sacramentum , cui nulla pars essentialis deesl, dicitur esse validum seu verum : quod si nullam gratiam suscipienti conferat defectu dispositionis debitæ, erit sacramentum verum quidem et validum, sed informe, eo quod careat forma gratiæ , quam essentialiter significat, et in subjecto rite disposito efficit. Talia sacramenta sunt Baptismus, Ordo et alia , quæ ministrantur peccatoribus adultis, per attritionem vel contritio­ nem ante non dispositis, ad gratiam sacramenti recipiendam. Nota II. Dari posse etiam Pœnitentiæ sacramentum verum ct validum, sed informe,tenuerunt olim Capreolus, Richardus, Paludaniis, Cajctanus, Solus, Canus. Silvester, Navarrus , et alii, quos refert et sequitur Suare­ sius disp. 20.sed. 5.,cui consentiunt de Lugo, Gaspar Hurtados, Tannerus, Diaua, d multi recentiores. Variis autcin modis id contingere posse vete- DE CONTRITIONE. 169 res existimarunt, quos hic recitare cl confutare supervacaneum erit : quan­ doquidem eorum alii extra statum quæslionis versantur, alios vera supra jam rejicimus. Igitur tunc solum videtur dari posse confessio valida ad sacramentum constituendum, al informis quoad effectum gratiæ, cum ei deest attritio non quidem intensive , sed extensive sufficiens, seu ex defectu integritatis non vero qualitatis attritionis, orto ab inculpabili inadvertentia vel igno­ rantia. Ut cum quis de gravi peccato furti se accusans illud delestetur ex speciali solum motivo jusliliæ, ac proponat deinceps vitare omnia mortalia ex motivo honestatis, quæ reperitur in vitando relapsu post factam recon­ ciliationem : de peccato vero libidinis lelhali, quod sola cogitatione admisit, nihil ex oblivione inculpata doleat; hic, inquiunt Theologi illi, sufficienter est dispositus, ut de furto cum fructu absolvatur ; nihilominus ei obstat occultum libidinis peccatum, quo minus gratiam absolutione sacerdotis obtineat. Nota III. E contra complures alii negant, posse dari verum Pœnitentiæ sacramentum , ac simul informe. Et Andreas Vega quidem L. 13. in Trid. c. 26. 34. et 36. id inde probat, quod existimata saltem ex invincibili igno­ rantia attritio necessaria sit, ac sufficiat non ad substantiam solum, sed ad effectum quoque sacramenti : quam opinionem ut falsam supra jam repu­ diavimus. Melius sententiam istam defendunt Gabriel, Joan. Major, Adrianus et Medina veram ct supernaturalem contritionem perfectam vel imper­ fectam necessario requirentes tam ad essentiam, quam ad effectum hujus sacramenti : quibus accedunt Gabriel Vasquez , Pallavicinus, Haunoldus, et recentiores innumeri. Et haud dubie eadem mens fuit priscorum Scho­ lasticorum, qui unanimiter pro dispositione ad gratiam absolutionis obti­ nendam exigebant contritionem ex caritate perfecta , aut saltem ex amore Dei initiali profectam. Cum quibus 477. Dico. Quando pœnitenti in dato casu deest universalis detestatio pec­ catorum mortalium , Pœnitentiæ sacramentum simpliciter nullum est, adeoque informe dari nequit et verum ac validum. Prob. I. Concilium Florent, in decreto Eugenii §. Quartum ait, mate­ riam hujus sacramenti esse actus pœnitentis, qui in 1res distinguuntur partes: quarum prima est cordis contritio; ad quam pertinet, ut doleat de peccato commisso , cum proposito non peccandi de cœtero; ergo motivum universale ex parte propositi non requirit. Atqui hoc idem est molivum do­ loris : est enim impossibile , ut quis amet aliquod molivum , et simul adjertat ad peccatum a se commissum destructivum illius motivi, quin doleat de peccato ex talfmotivo ; ergo cum motivum tam propositi, quam detestationissit universale, sacramentum Pœnitentiæ nequii esse informe. Quam ob rem Concilium Tridentinum Sess. 14. cap. 4. docet, contritionem non solum vitæ novee propositum et innovationem, sed veteris etiajn odium continere : nec ratio apparet, cur illud necessario universale esse debeat, et non istud. Prolj. II. Concilium Trident, eadem Sess. 14. can. 4. ita definii : Si quis negaverit, ad integram et perfectam peccatorum remissionem requiri tres actus in pœnitente..., videlicet contritionem , confessionem et satisfactionem, j £· 171 de sacramento pœnitentiæ. DE CONTRITIONE. quæ très Pœnitentiæ partes dicuntur ; anathema sil. Undo ita argumentor : ideo sacramentum Pœnitentiæ Juxta adversarios, informe est, quia deficit contritio actus pœnitentis : atqui contritio actus pœnitentis est pars pœni­ tentiæ, ad peccatorum remissionem requisita; ergo hujus defectu sacra­ mentum plane nullum est. Prob. 111. Eadem Synodus cum cap. seq. dixisset, exigi eorum tantum peccatorum mortalium confessionem , quorum pœnitens recordatus fuerit, illico subjungit : Reliqua autem peccata, quæ diligenter cogitanti non occur­ runt , in universum, eadem confessione inclusa esse intelliguntur : pro qui­ bus fideliter cum Propheta dicimus : Ab occultis meis munda me Domine. Ergo juxta doctrinam Concilii universim peccata mortalia occulta intelli­ guntur inclusa in eadem confessione, etpereamdem confessionem illorum quoque venia petitur : atqui non sunt inclusa , neque venia illorum petitur, nisi ratione doloris universalis; nam dolore particulari nec comprehendun­ tur, nec retractantur; ergo ad confessionis valorem, ex mente Tridentem, requiritur dolor universalis. dicuntur. Atqui contritio ex particulari virtutis moralis motivo concepta non conducit ad perfectam remissionem peccatorum in casu posito ; ergo. Nec juvat hic causari , quod per accidens ob ignotum aliud pecca­ tum attritio talis effectum gratiæ in sacramento obtinere nequeat, utpote obice latente impedita. Nam extra casum talem ne per se quidem id potest : si quis enim solius inlemperantiæ gravioris reus, hoc peccatum mortale ex temperantiæ tantum motivo detestaretur sine proposito formali, hic etsi rite confessus sacramenti fructum non perciperet; nam etsi Suaresius Lect. 4. n. 33. doceat, propositum victuale per accidens sufficere; quia tamen temperanliæ motivum particulare est, universale propositum nequaquam vir­ tute sua comprehendit, quod tamen universale propositum saltem victuale, ad Pœnitentiæ sacramentum simpliciter exigi hucusque ostendimus, et adversarii ipsi passim fatentur. Inst. 2. Materia essentialis sacramenti Pœnitentiæ est detestatio peccato­ rum a suscepto baptismo admissorum : atqui hic dolor esse potest sine effectu gratiæ; ut si quis non concepto dolore de peccatis ante baptismum cum obice susceptum commissis, postea doleret de peccatis suis ut oppo­ sitis obligationi christianæ, dolor iste obicem non tolleret; ergo. R. D. M. Materia Pœnitentiæ essentialis per se ac regulariter est talis detestatio, modo sit satis universalis C. talis detestatio, quæ per accidens non est sat universalis ac sufficiens ad plenam et perfectam peccatorum remissionem , est materia essentialis Pœnitentiæ .V. Male praesumit Lugo n. 94. tanquam indubitatum, quod in illo casu sufficeret detestatio peccato­ rum , in quantum sunt hominis christiani. Opus autem est detestatione magis universali, quæ et peccata ante baptismum commissa, et ea, quæ baptismum secuta sunt, complectatur, ac duplici munere fungatur : habet enim se tantum ut dispositio , qua posita , baptismus reviviscens peccata procedentia abstergat; pars vero materialis est Pœnitentiæ sacramenti, quo peccata a Christiano jam perpetrata dimittuntur. Unde apparet, pec­ cata, quæ baptismum antecesserunt, nequaquam esse materiam remotam sacramenti absolutionis. 170 178. Obj. I. Sufficit restringi verba Concilii ad propositum universale universalitate tantum se extendente ad relapsum; ergo ex universalitate propositi non legitime concluditur necessaria universalitas detestationis ac doloris. R. .V. Ant. Si ita arbitrari licet, dicam, requiri tantum propositum non repetendi peccata commissa, neque illud extendi debere ad peccata omnia, quorum species nondum fuit perpetrata. Atqui Concilium Sess. 14. cap. 4. contritioni, ait, junctum esse propositum non peccandi de cœlero, quod sine dubio generalim ad omnia prorsus peccata extenditur. Et infra, illa attritio ad Dei gratiam in sacramento Pœnitentiæ impetrandam disponere dicitur, quæ voluntatem peccandi excludit, h. e. victuale saltem propositum conti­ net, nullum deinceps admittendi peccatum. Et clarius adhuc Sess. 6. cap. 6. ad dispositionem baptismo præviam exigitur, ut proponant... inchoare novam vitam , et servare divina mandata. Quo quidem argumento pressi adversarii fatentur, ideo debere magis extendi in sacramento Pœnitentiæ propositum, ne minus ad justificationem requiri videatur ab eo , qui post baptismum multis se criminibus contaminavit, quam ab illo, qui peccatum nullum personale ante baptismum commisit. Inst. 1. Synodus Tridentina Sess. 14. cap. 4. loquitur de attritione, quæ per se est sufficiens dispositio ad gratiam in sacramento : atqui attritio ex particulari motivo virtutis moralis concepta sufficienter in sacramento ad gratiam disponit, quantum ex se, et respectu eorum peccatorum, quæ quis detestatur formaliter, el confitetur; ergo juxta mentem Concilii Trid. attritio ista sufficit ad constituendum sacramentum ; nam ex accidenti plane se habet, quod peccati ignoti obex in subjecto hæreat, quo attritionis et sacramenti effectus impediatur. R. .V. min. Secundum cap. 3. ejusdem Sess. sunt quasi materia hujus sacramenti ipsius pœnitentis actus, nempe contritio, etc. qui quatenus in panitente ad integritatem sacramenti, ad plenamque et perfectam peccatorum remissionem ex Dei institutione requiruntur, hac ratione parles Pœnitentia 179. Obj. 11. In sacramentis aliis defectus doloris est tantum obex gra­ tiæ; ergo idem contingere potest in Pœnitentiæ sacramento. R. A’. Cons. In sacramentis cæleris contritio est tantum dispositio ad con­ sequendam gratiam : in Pœnitentiæ autem sacramento est simul pars essen­ tialis. Hinc petitur ratio, cur non sufficiat contritio existimata : composita enim ex veris partibus, non autem ex pulatiliis constare queunt. Hinc ite­ rum patet, cur absolutio et confessio sine dolore non possint moraliler per­ severare, dum postea verus dolor excitetur, sicut baptismus rite collatus perstat moraliler, ac post modum amoto per contritionem obice gratiam denique reviviscens confert. Inst. Sufficit dolor, quo confessio peccatorum memoriæ occurrentium habeat veram formam accusationis , et absolutio formam judicii exhibeat : atqui talis est dolor particularis de peccato occurrente memoriæ, et tamen inefficax respectu alterius quod studiose reminiscentem fugit; ergo. R. D. M. Sufficit talis dolor si fuerit universalis ct proposito uni­ versali conformis saltem ex motivo tale propositum virtute comprehen- * · ·. 1 de sacramento pof.nitenti.-e. dente C. si fuerit particularis, qui propositum universale non fundet N. Ideo non potest deduci par ratio a confessione non integra materialiter: nam integritatem istam sæpe de industria omittens vere absolvitur et gratiam sacramenti obtinet; quod nemo dixerit licere de dolore particu­ lari. Deinde dolor universalis et detestationem omnium peccatorum in con­ fessione omissorum, et propositum vitandi omnia etiam ignota complecti­ tur; quæ omnia particulari dolori desunt. CAPUT IV. DE CONFESSIONE PARTE ALTERA SACRAMENTI POENITENTIÆ. ARTICULUS I. DE PR.ECEPTO ECCLESIASTICO CONFITENDI. 180. Xota. Sicut fides et caritas, ita pœnitentiæ quoque virtus praecipitur lege naturali, quæ secundum se quidem præit legem Dei positivam, per quam virtutis ejusdem exercitium imperatur. E contra lex confitendi sua peccata et pœnitentiæ sacramentum obeundi solum est positiva ; neque dici potest naturalis, nisi in quantum natura dictat, adhiberi oportere media a Deo ad salutem obtinendam injuncta. Tale vero medium ex divina ordina­ tione præscriplum esse confessionem, fuse probavimus cap. 1. fere toto hu­ jus disputationis. In præsens autem quæritur, quos et quando lex ista obli­ get ex determinatione Ecclesiæ aut necessitatis? — I ■ 181. Dico. Lege ecclesiastica usus confessionis fidelibus certo tempore præcipitur. Prob. I. Canon 21. magni Concilii Lateranensis an. 1215. sub Innocentio Ill. celebrati ita habet Labb. t. 11. p. 173. A.) : Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata confiteatur fideliter saltem semel in anno proprio sacerdoti, et injunctam sibi poenitentiam studeat pro viribus adimplere. Eadem lex approbatur a Cone. Trid. Sess. 14. cap. 5. et can. 8. damnantur oppositum suadentes. Prob. II. Præceptum confessionis annuæ dudum jam ante Concilium istud Lateranense vigebat. Nam B. Joan. Chrtsostomus hom. 30. in Genes, (opp. t. 4. p. 294. A.) quam in majore hebdomade habuit, monet suos, fa­ ciendam tunc esse puram et diligentem peccatorum confessionem, ut pluribus ejus verba recitavimus supra n. 103. ad Inst. 4. Sonnatius Archiepiscopus Rhemensis in Ecclesiæ suæ statutis, et Theodulphus Aurelianensis Episcopus in Capitulari ad suæ dioecesis Episcopos cap. 36. (patrol, t. 105. p. 203.) tempus Quadragesimae huic confessioni assignant, seculo nono. 173 DE CONFESSIONE. Regino Prumiensis abbas seculo decimo, L. 1. de Ecclesiasticis disciplinis cap. 57. et 288. feriam quartam ante Quadragesimam ab Episcopis et Pre­ sbyteris, ait, plebi Christianae praescribi oportere, ut cum omni humilitate et contritione cordis omnis simpliciter confessus, suscipiat remedia pœniten­ tiæ, etc. Et L. 2. c. 65. monet sciscitandum ex laicis, si ad confessionem non veniat, vel una vice in anno, et pœnitentiam pro peccatis suis susci­ piat, etc. Seculo eodem Ratherius Episcopus Veronensis in synodica ad Presbyteros per universam dioecesin constitutos, Feria quarta, inquit, ante Quadragesi­ mam, plebem ad confessionem invitate, etc. (patrolog. t. 136. p. 562.) Undecimo seculo Burchardus Wormatiensis Episcopus L. 16. Decretorum cap. 2. statuit, monendos esse populos, ut feria quarta ante Quadragesimam confessionem accedant. Odo Parisiensis Episcopus, in statutis voluit, ne quis ultra annum confessio­ nem suam differat, tomo 6. Bibliothecae PP. Binii, et tomo 10. Conciliorum. ImoS. Chrodegangus Episcopus Metensis in Regula cap. 32. tom. 3. Spi­ cilegii (et Patrolog. t. 89. p. 1072. A.), praeceperat jam seculo octavo, ut ter per anuum populus fidelis suam confessionem suo sacerdoti faciat. Ex hac doctrina Conficitur 1°. Nondum baptizatos lege ista non adstringi ; cum nec sint proprie fideles, nec peccata ipsorum subsint clavibus Ecclesiæ, neque pos­ sint subjici etiam post baptismum susceptum. 2°. Lex ista ligat omnes baptizatos mentis compotes et gravis peccati reos, atque ipsum etiam summum Pontificem saltem quoad vim directivam : exi­ git enim lex naturæ, ut caput membris conformetur in iis, quæ ipsi et membris sunt communia. 3°. Ait decretum Concilii Lateran. Qui ad annos discretionis pervenerint : quare amentes et parvuli, qui nondum contraxerunt peccata mortalia, nec possunt exhibere actus pœnitentiæ, canone isto non comprehenduntur. 4°. Canoni illi sunt obnoxii, qui conscii sunt sibi peccati lelhalis ; nam venialia confiteri nemo tenetur, ut habet Concilium Tridentinum Sess. 14. cap. 5. sub finem monens, Ecclesiæ præcepto designari tantum tempus, quo tenemur confessionem jure divino necessariam facere : atqui jure divino nemo tenetur ad confessionem noxarum venialium, aut eorum mortalium, queis semel jam pro confessione fuit legitime absolutus; ergo. 5°. Præcepto isti non satisfit per confessionem sacrilegam : Ecclesia enim præcepto divino implendo tantum assignavit tempus; igitur non satisfacit præcepto ecclesiastico, qui non implet divinum præceptum, quod jubet, peccata sacramento confessionis expiari. Vide 14am. propositionem ex damnatis ab Alexandro VII. Quod si daretur confessio sacramentalis valida cl informis, defectu doloris se extendentis ad peccata , quorum pœnitens non reminiscitur, ea satisfieret præcepto Ecclesiæ, quæ tantum requirit, ut hoc sacramentum bona fide suscipiatur, perceptionem autem fructus non imperat. Ita Ecclesiæ præcepto satisfacit, qui in statu peccati missæ assistit, etsi ejus fructum non percipiat : nec enim fructus missæ præcipitur , sed reverens ejus auditio, licet etiam hæc præcipialur ob fractum, tanquam propter finem legis extrinsecum, qui sub præceptum non directe cadit. 6°. Rite confessus mortalia clavibus nondum subjecta satisfecit præcepto H ! J •i 174 DE SACRAMENTO PCEX1TENT1Æ. Ecclesiæ de confessione annua , etiamsi mortale aliquod ex oblivione aut justa de causa omiserit., eo quod divino præceplo satisfecerit. Secus res habe­ ret, si mortalia clavibus jam rite subdita, aut venialia tantum confitendo recitasse'. : recordatus enim peccati lethalis, quod in confessione exciderat, aut legitime fuerat omissum , teneretur ad ejus confessionem anno eodem prœstandam, quia non satisfecit præceplo divino, quod est tantum de pecca­ tis mortalibus exponendis, quæ clavibus nondum rite fuerunt subjecta. 7°. Eamdem ob causam lapsus demum in peccatum mortale tenetur ad ejus confessionem prœcepto ecclesiastico faciendam anno eodem, etiamsi antea sœpiusvenialia, quæ solum perpetraverat, confessus fuisset. Quod si semel mortalis peccati, in quod cecidit, se legitime accusasset, ad aliorum confessionem, quæ anno eodem commisit, prœcepto Ecclesiæ non adstringitur. 8°. Tametsi confessio sub tempus paschale instituta valde probetur a Tri­ dentino Concilio Sess. 14. cap. 3. ; qui tamen alio tempore confessus fuerit, nihil amplius debet legi ecclesiasticae de confessione annua : nisi Concilium provinciale decreti» speciali ad id festum execulionem præcepli restrinxerit. 9°. Quilibet tenetur confiteri in mortis articulo, aut in morali periculo nunquam postea implendi praeceptum confessionis : nec tamen quisquam obligatur ad istud præstandum scripto vel per interpretem : utraque enim confessio ista publica est. quæ non praecipitur. Ita Theologi communiter cnm Cardinale Toleto. i 10°. Qui toto anno confiteri neglexit, tenetur prima die anni sequentis, si potest, aut prima data opportunitate confiteri ; nam præceptum hoc non est ex iis, quæ cum tempore proscripto exspirant, ut præcepta jejunandi, recitandi horas canonicas. celebrandi festa : sed praescribit solum termi­ num. ultra quem exeeutio præcepli divini differenda non sil. Licet ergo finis anni sit terminus, ultra quem confessionem differri non licet; terminus tamen non est, quo cesset obligatio , cum sit tantum determinatio præ­ cepli divini, declaretque , obligationem talem esse, ut confessio ultra differri non debeat. Igitur talis evoluto anno deinceps et continenter pec­ cat, donec confiteatur, cum confitendi obligatio tantum non exspiret, ut crescat etiam. Quod si sola prioris anni peccata confessus, postmodum in alia gravia reciderit, ad iteratam horum confessionem , qua hujus anni præceplo satisfiat, obstringetur. Cur autem non ad 1res confessiones tene­ bitur, qui tribus annis præceptum confitendi neglexit? R. Quia una con­ fessione jubetur exprimere peccata omnia, quæ postea non sunt amplius materia necessaria confessionis. 182. Obj. I. Etiam non baptizati divino prœcepto ad sacram Eucharistiam tenentur ; ergo etiam ad sacramentum confessionis. R. -V. Cons. Non baptizati tenentur Christi prœceptosuscipere baptismum ct sacram communionem. cujus statim evadunt idonei : pœnitentiæ autem sacramenti nemo capax est. nisi post baptisma peccaverit. 183. Obj. 11. Si pueri rationis usum assecuti ecclesiastico prœcepto adsiringantur ad confessionem annuam peccatorum mortalium, ergo etiam subibunt poenas neglecti hujus præcepli, quæ capitulo Omnis utriusque, DE CONFESSIONE. 175 Indicantur ; nempe quod vivente» ab Ecclesia arcendi sint, et mortui careant sepultura ecclesiastica. R. N. Cons. Excipiuntur capp. I. et 2. Extra, de delictis puerorum. Quanquam ne adultis quidem, nisi ad arbitrium Episcopi pœnæ illae, aliæque statutis synodicis decretæ infligantur praevaricatoribus legis illius eccle­ siasticae. ARTICULUS IL DE QUALITATE CONFESS1OMS. 184. Nota. Queritur cum haereticis aliis Calvinus, a Concilio illo Latera­ nensi magno demum fidelibus laqueum confessionis injectum fuisse : et Dallœus Genevensis Minister conviliatur, invectam ab Innocento 111. esse servitutem immanem et inauditam, ac ne a sævissimis quidem tyrannis un­ quam tentalam. Sed impudens mendacium istud confutatur testimoniis S. Scripture et antiquitatis universae, queis constat, ex divina Christi insti­ tutione confessionis sacramentum ex perpetuo Ecclesiæ usu ad nos usque pervenisse : Ecclesiam vero ipsam hac in re aliud nihil ordinasse, quam quæ ad disciplinam perlinent, dum tempus duntaxat fidelibus præscripsit, quo sacramentum istud obire debent : atque istud pluribus ante Lateranense Concilium et ipsum Innocentium III. a Conciliis et Episcopis fuisse præstitum, nuper in secunda probatione conclusionis demonstravimus. Restat jam, ut de ejusdem confessionis qualitate, quantitate, aliisque proprietatibus bre­ viter pro nostro instituto agamus. 18o. Dico 1. Ad Confessionis sacramentalis essentiam non requiritur, ut sit secreta. Ita post Alexandrum, S. Thomas quodlib. 1. art. 10. et in 4. d. 17. q. 3. a. 4. q. 3. ad 2., et in eamdem dist. Joan. Major, Richardus, Paludanus et Theologi passim contra Scotum ead. dist. q. unica art. 3., Gabrielem q. 1. a. 2., et Angelum verbo Confessio 1. num. 39., qui putabant, secretum esse de essentia sacramentalis confessionis ; quandoquidem peccata cordis sunt secreta. Prob. I. Conditio ista non exigitur ex necessitate sacramenti ; nam ad hoc solum opus est accusatione ex vero animi dolore profecta, qua sacerdoti suf­ ficiens detur notitia ad judicandum de peccatis ac de statu pœnitentis : atqui ad talem accusationem nihil refert, utrum publica sil, an privata ; ergo. Prob. II. Neque secreta confessio necessaria est ex prœcepto aliquo. Si enim Christus solam confessionem secretam instituisset, non potuerat Ecclesia approbare confessiones publicas, et eas pœnitentium arbitrio committere, ut olim fecit, et Concilium Tridenlinum adhuc probat Sess. 14. cap. ΰ. 186. Dico II. Ad confessionis sacramcntalis substantiam non pertinet, ut voce fiat. Ita S. Thomas nuper cit., cui consentiunt cæteri Theologi. Prob. S. Leo epist. 91. (al. 108. ad Theodorum episcop. ) ait, absolvendos esse moribundos, qui solo nutu confitentur, vel quos testantur alii confes­ sionem petiisse. Idem habetur ex Cau. 12. Concilii Arausicam I. ( Labb. I ' 176 4.?; DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. t. 3. p. 1449. E. ) et ex Rituali Romano a Paulo V. edito et proposito toti Ecclesiæ, quod nimirum contineat receptos et approbatos Ecclesiæ ritus, et quo horiatur omnes, ut tanquam Ecclesiæ filii illud observent; ulpote Romanæ Ecclesiæ omnium matris et magistra auctoritate constitutum. - Conf. 1. Potestpœnitens causam suam sacerdoti æque aperire persigna alia; ergo dici non debet, medium istud confessionis adeo necessarium ad verba formalia sola, quæ pluribus sæpe desunt, esse alligatum. Conf. 2. Accidit subinde, ut pœnitens vocis usu destitutus, non solum possit, sed etiam teneatur in articulo necessitatis per signa alia confiteri, per se loquendo, eo quod hæc sint materia indubitata, et facile ac sine indecentia exhiberi possint. I k 1 ‘ 1w 187. Dico III. Confessio facta al/scnti per litteras aut signa alia valet, ita ut sacerdos teneatur talem præsentem, si aliter amplius confiteri nequeat, in mortis periculo absolvere. Ha B. Thomas et Theologi complures, quos lau­ dat et sequitur Suaresius disp. 21. sect. 3. Prob. I. Talis revera accusat se apud sacerdotem peccatorum suorum, ut ab illo absolvatur : atqui ejusmodi accusatio sufficit in casu necessitatis; ergo. Prob. min. Ex verbis institutionis solum habemus, ut pœnitens sacerdoti aperiat causam suam; quod quidem variis signis in necessitate fieri potest. Neque extat præceptum divinum aut ecclesiasticum, quo accusationis hujus essentia ad solum sermonem humanum formaliter talem adslringalur. Neque etiam expediebat, medium salutis adeo necessarium arctari ad signum illud solum, quod in necessitatis articulo toties deficit. Igitur cum littera signa sint admodum clara sermonis humani, confessioni pra aliis omnibus in necessitate subserviunt. Prob. II. Juxta indubitatam doctrinam S. Thomæ opusculo 63. S. Anto­ nini, Paludani, Silvestri, aliorumque Thomistarum veterum , cum Scoto, potest moribundus sensibus destitutus absolvi a sacerdote praesente, modo per testes constet, ipsum prius pœnitentiæ signa dedisse : atque etiam debere absolvi constat tam ex epist. 91. Leonis M. relata Can. Ilis qui in tempore, 26. q. 6., ex Concilio Arausicano L, ct Rituali Pauli V. citatis con­ clus. 2*., quam etiam cx Concilio Carthaginensi IV. Can. 76. (Labb. t. 2. p. 1206. A. ), Carthaginensi 111. Can. 34. (Labb. t. 2. p. 1172. A.), item cx Can. Qui recedunt, 26. q. 6., et c. Ægrot an tes, de Consecr, d. 4. Ergo recte concludimus, valere confessionem per litteras factam in necessitate. 188. Dico IV. Confessio non redditur invalida a vanæ gloriæ pruritu, aliove ab affectu venialiter malo. Prob. Ad veram et validam confessionem exigitur legitima declaratio suorum peccatorum sacerdoti facta, cum vera de iis contritione : atqui hæc duo possunt esse, licet affectus vanæ gloriæ , aut alius venialiter malus se clam insinuet ; ergo. 189. Dico V. Mendacium non reddit irritam confessionem , nisi quando in materia confessionis fuerit peccatum mortale. Ratio patet : nam si quis negaret se fecisse peccatum veniale, quod revera fecit, aut mortale, quod olim confessus jam fuerat, aut aliunde confiteri 177 DE CONFESSIONE. non tenetur, hic neque peccatum grave committeret mentiendo, nec ulli gravem inferret injuriam ; ergo ex hoc solum capite confessio non red­ deretur invalida, modo sufficientem absolutioni materiam et dolorem afferret. E contra qui se accusat peccati mortalis, quod non fecit, aut qui negat tale, quod confiteri deberet, decipit in causa gravi confessarium, ejusque judicium, quod de confitenlibus ferre debet, confundit: atque inde hoc novo peccato sacramentum reddit irritum. Quod idem tenendum de eo , qui confessus veniale peccatum ,quod non admisit, aliud peccatum absse vere commissum non adjicit, mendacio illo in speciem levi subduceret sacramento materiam, ac lethali se crimine ob­ stringeret. Quod tamen non contingeret, si peccatum aliud re ipsa perpe­ tratum simul cum dolore confiteretur: ita enim nemini gravem injuriam inferret. Denique si quis generalem exomologesin faciens, peccatis mortalibus olim jam rite confessis, misceret alia, quæ nunquam antehac confessus fuit, ne­ que hujus rei moneret sacerdotem, aut interrogatus veritatem celaret, sine dubio peccatum grave et poenitentiam irritam faceret, cum foret in causa, quo minus sacerdos judicium prudens, tam de danda absolutione, quam de satisfactione praslanda ferret. 190. Obj. I. contra latn. conci. Synodus Trid. Sess. 14. cap. 5. ait, confessio­ nem secretam non esse alienam a divino mandato, nec inventum esse huma­ num. Et cap. Omnis utriusq. praecipitur, ut soli sacerdoti confessio fiat; ergo confessio publica non probatur ab Ecclesia. R. N. Cons. Synodus Trident, tantum statuit, aliquam confessionem sive secretam, sive publicam a Christo præceplam fuisse, nec eam esse inventum humanum, ut calumniabantur hæretici, quoscann. 4. 6. 7. et 8. condem­ nat. Concilium vero Lateranense, cap. Omnis utriusque, solum monet, con­ fessionem secrelam duntaxat exigi posse, eaque satisfieri divino præcepto. Recte lamen Suaresius tradit, nemini sine causa gravi confessionem publi­ cam faciendam, aut permittendam esse. 191. Obj. II. contra 2,m. conclus. In Decreto Eugenii in Concilio Floren­ tino edito, §. Quartum, pars materialis hujus sacramenti dicitur confessio oris; ergo ad essentiam hujus partis opus est sermone humano. R. ;V. Cons. Ita appellatur, quia plerumque solet, ac debet ore fieri con­ fessio, nisi gravis necessitas suadeat, nutu, scripto, aut signis aliis eam pe­ ragi. Quam ob rem ConciliumTniDENTiNU.M Sess. 14. cap. 5. solum confessionem, omissa voce oris, pronuntiat jure divino necessariam omnibus post Baptismum lapsis. Quod si ex cap. 3. ejusdem sessionis, ubi verba ministri sacramenti hujus forma dicuntur; absolutionem verbis propriis fieri tantum debere, expressimus: non continuo ex Eugenii Decreto sequitur, æque ad confessionem verba proprie talia requiri ; cum alia longe sit ratio materiæ sacramentorum, alia forrnæ. 192. Obj. III. contra 31B. conclus. S. Leo et Patres alii, hac et praecedente conclusione citati loquuntur tantum de absolutione a censura ecclesiastica, v. p. 2. 13 '118 ; • · ! ♦ * HE SACftAME.MO I'WAfTEMI.r.. non ύοιό dc absolutione sacramental!; ergo illorum testimonia ad rem præsentem nihil attinent. R. .V. /Int Tamebi Patres quidam loquantur tantum de absolutione ah excommunicatione, ac prœserlim S. Cyprianus epist. 13. (al. 12. ad clerum, de lapsis) ubi ait, in simili eventu diaconum posse reconciliare ægroltini pœnitentem. facia eccomologesi ; quos tamen laudavimus, Patres et Pontifices non speciatim de excommunicatis, neque dc publice pœn i tentibus agunt, sed absolute el simpliciter de fidelibus el peccatoribus , declaranlqiie illius pœnitentiæ et absolutionis tantam esse necessitatem, ut ex ejus defectu damnari homines possint : quod de absolutione a censuris verum non est. Deinde Patres iidem utuntur voce pœnitentiæ, eamque appellant actionem sacerdotis, satisfactionem, actionem pœnitentis, quibus non solet significari absolutio a censura, vel alia ccremonialis , sed verum sacramentum. Irno LeoM. expresse dicit, pœnitentiam dandam esse a sacerdote vi potestatis accepta; per illa verba : Quorum remiseritis peccata, etc. Merito ergo hanc Soli el Cani exceptionem rejicimus , cum S. Thomas ipse q. 84. a. 3. ad 2. verba Leonis M. de reconciliatione sacramentali interpretetur. Inst. 1. Rituale Palm V. non habet majorem approbationem, quam libri cæteri cum licentia Romani Pontificis editi ; ergo. R. .V. Ant. cujus falsitatern arguunt protestationes ipsius Pontificis in conclusione recitata?, quibus addit, se Rituale hoc edere , sicut Pius V. el Clemens Vili. Breviarium, Missale et Pontificale ediderant: atque hocnegotiurn proprio el maturo consilio, ac studio praeslanlissirnorum Cardinalium el aliorum Doctorum fuisse transactum. Inst. 2. Propositionem istam : Licet per litteras sive internuntium confessario absenti peccata sua sacramentaliter confiteri, et ab eo absente absolutionem obtinere, damnas it Clemens VIII. ut falsam, scandalosam et temerariam quoad utraraque partem conjunction et divisim , ct contrariam interpretationem rejecit, prout idem Pontifex in congregatione Inquisi­ tionis Rornanæ declaravit 6. Jun. IG84. referente Petro Lombardo Archiepiscopo Armacbano epistola data ad Ægidium Coninc S. J. Theologum, cujus exemplar ipse .Egidius recitat in libello apologetico,qui inscribitur: lies pons io ad dissertationem impugnantem absolutionem moribundi sensibus destituti. Imo Paulus V. die 14. Julii 1605. idem quod Clemens VIII. decla­ ravit, et contrariam Suaresii opinionem jussit expungi cx torno ipsius IV. in 3. p. S. Thomæsecl. 4. disp. 21., ergo. R. Λ’. Cons. Idem Clemens VIII. postea rogatus respondit, se hunc casum moribundi nec intendisse, neque decreto suo comprehendere ; seque ipsum, si adesset tali moribundo, absolutionem impertiturum : quod an. 1608. 16. Aprilis Patri Forentino S. J. Belgica? Provinciali Præposito, ct læonardo Lessio, Romæ tum agentibus, testati sunt Cardinalis Bellarminus ct Petrus Lombardus Armaehanus Hiberniæ Primas , qui etiarn imjusce rei testimo­ nium propria manu subscriptum imprimis dicto P. Florentino, tum Doctoribus quilrn «lam b^aniensibus tradi ΊΙ, Porro Clemens VIII. S. Leoni aliis­ que Patribus, ct Paulus V. suomet Rituali contradicere nec voluerunt, nec potuerunt. Et Pelius \rmachanus ait, non impune ab se laturum paro­ chum , qui ægrolo tali absolutionem negasscl. w ÇUNFESilpNE. Π9 /n*L 3. Euhuiuî» Papa scribit ( Labb. t. 1. p. 1392.), eo casu sacerdotem debere orare super ægrolum, nulla facta absolutionis mentione. It. Dictum jam s.cpe fuit, precum nomine a Patribus intelligi formas sacramentorum. Quanquarn epislol.c illo? non sint Eusebii Papa;, «ed impo­ sturis cujiisdam , ul vel inde patet, quod in iis fuse tractetur de inven­ tione S. Crucis el festo ejus ab Eusebio instituto: atqui Eusebius jam obiit an. 311. Crux autem demum sub Silvestro Papa an. 326. inventa fuit. ARTICULIS III. QVANbO.NAM SUFJICIAT CONFESSIO INTEGRA FORM A LITER TANTUM? 193. Nota. Materialiter integra confessio dicitur, in qua omnia peccata mortalia distincte secundum suas species et numéros exprimuntur : quod si quis ex causa legitima generatim tantum sese peccatorum suorum accuset, vel unum ct alterum reticeat, aut circumstantiam cælcroqni necessariam supprimat, erit confessio formaliter tantum integra. Utrum ista aliquando ad lioc sacramentum sufficiat, nunc inquirimus : nam materialiter integram per se requiri, constat ex hactenus dictis, el ex dicendis infra constabit. 194. Dico. Ad beneficium absolutionis obtinendum sufficit confessio for­ maliter tantum integra, quando obstat impotentia physica vel moralis, quo minus pœnitens confessionem materialiter integram praestet. Ita commu­ niter Theologi. Pars P. quoad naturalem impotentiam jam salis probata est articulo proxime praecedente, ubi ex Patribus et Conciliis docuimus, ad absolutio­ nem moribundo impertiendam sufficere, si is aliqua lanium peccata proferre possit, aut petierit confessarium, aut signa alia doloris ediderit. Talis enim facit, quod ab ipso in ejusmodi circumstantiis praestari ac prudenter exigi potest ; ct quamvis non edat confessionem distinctam et perfectam de peccatis singillaliin , peragit tamen inchoatam et largius sumptam de pec­ catis generatim el confuse indicatis, quatenus se peccatorem declarat, et absolutionem postulat. Obstaculis impotentia) naturalis accensetur etiam oblivio aut ignorantia inculpata alicujus peccati lelhalis, teste ipso Concilio Thidentino Sess, 14, cap. 5., neque ad oblivionem istam aut ignorantiam cavendam tenetur quisquam peccata sua scripto consignare; nisi forte quis ita stolidus sil, ut nullum omnino peccatum memoria tenere possit. Mulos tamen qui non omnia peccata milibus possunt exprimere, el scribere norunt, aut confes­ suros sacerdoti surdo ad id praestandum obligari docet Suarez cum pluribus aliis, eo quod fliligentia ista respectu talium hominum non censeatur extraordinaria. Pars 2·. itidem ratione communi asseritur, quod praecepta ista affirma­ tiva non obligent cum gravi proprio aut alieno incommodo vitæ, famæ, aut fortunarum : qua? quidem distinctius enarrantur in Theologia morali. Istud solum hic addo, nemini unquam licere detegere in confessione occultum peccatum alienæ persouæ, quæ non fuit complex in eodem pcc- ,.η* 180 DE SACRAME.MO PttMTEMl.E. cato confitenlis: imo ne licere quidem complicis crimen proferre, si aliter possit suummet satis explicare, non aperiendo nomen complicis. Quod si suum peccatum satis explicare non possit, quin una confessario notus fiat complex, tenetur etiam cum hac privata complicis nota ad integram ma­ terialiter confessionem , quam nec differre, nec alii sacerdoti, qui compli­ cem non agnoscat, præstare potest, prout traditur communiter a Theologis contra Valentiam et Dianam. ► 4?/ ! * ‘lÿAi Jii > H L 195. Obj. 1. Qui petit confessarium , desiderat quidem confiteri, re ipsa tamen non confitetur : atqui ad absolutionem requiritur prævia confessio; ergo qui petit confessarium , non potest ab hoc superveniente absolvi. R. V. M. .Egrotus talis confitetur quasi per interpretem saltem inchoate et confuse, quantum in hisce circumstantiis valet, quod sufficere supra abunde ostendimus. Ex canone autem, Quem pœnüet, dist. 1. de Pœnit. colligitur tantum , ejusmodi confitendi ritum citra casum necessitatis non licere. hw/. 1. Non potest ferri sententia, nisi judex distincte cognoverit crimen sontis : atqui si pœnitens tantum poscat confessarium , aut signa edat dolo­ ris, non cognoscitur distincte ullum ejus delictum; ergo. R. D. M. Non potest ferri sententia in causis criminalibus aut civilibus, ubi agitur dedamno tertii aut Reipublicæ, nisi judex distincte cognoverit crimen sontis C. non potest ferri sententia incognita distincte causa in judi­ cio sacro hujus sacramenti, quod solum rei gratia est institutum , et cujus tota reconciliatio et absolutio pendet a vero dolore et ingenua quadam de­ licti confessione, quoad ejus fieri potest N. Imi. 2. Sacerdos tali moribundo superveniens non habet sufficientem notitiam, utrum priorem dolorem non retractaverit, aut an non peccatum novum commiserit; ergo. R. D. Ant. Non habet notitiam sufficientem pro casu necessitatis Ύ. extra hunc casum T. Argumentis hisce tantum probatur, non licere ita dispositos extra casum necessitatis absolvi. Inst. 3. Jam ante sciebat sacerdos, talem hominem peccatorem esse: atqui hæc confusa et imperfecta notitia ipsi amplius nihil declarat; ergo si ex notitia priore non poterat ipsum absolvere, neque id potest ex signis hisce imperfectis. R. .V. Assumpt. Ex hisce signis capit sacerdos notitiam judiciariam et sacramentalem maleriæ proximæ sacramenti, nempe accusationis dolorosæ factae a poenilente, eo modo quo hic et nunc fieri potest. Inst. i. Peccata ejus , qui generatim tantum se accusat, ne indirecte qui­ dem remittuntur: nam directe dicuntur remitti, quæ clavibus distincte subjiciuntur, indirecte vero reliqua, propter consortium illorum, quæ directe per verba absolutionis et gratiam inde profectam remittuntur ; ergo cum nihil proferatur, ad quod absolutio terminetur directe, nullum pecca­ tum indirecte remitti poterit. R. cum Suaresio .V. Jnt. ad cujus probationem dico, absolutionem in hujusmodi confessione generica directe terminari ad peccatura secundum rationem communem, in qua peccata omnia conveniunt, indirecte autem I»E CONFESSIONE. IRI ad peccata secundum rationem particularem. Hinc eadem peccata particulatim debet postea, cum potest, sacerdoti iterum confiteri. Inst. 5. Obtento fine desinit obligatio præcepti ; ergo si in confessione tan­ tum formalitcr integra peccatum remittatur omissum, non debet postea directe iterum subjici clavibus. R. D. Ant. Obtento fine desinit obligatio præcepti, si finis ipse non pendeat ab efficaci voluntate præceptum exacte implendi C. secus N. Ita etiam con­ tritione perfecta, aut sacramento extremae Unctionis remittuntur peccata, quæ tamen postea sacerdoti aperienda sunt. Vide propositionem llim. ex damnatis ab Alexandro VII. 196. Obj. II. Ingens difficultas ex verecundia aut metu infamiae propriae orta non excusat a confessione integre facienda; ergo neque difficultates aliæ. R. A'. Cons. Damnum aut difficultas infamiae propriae apud solum confes­ sarium ex confessione oriturae sequuntur per se ex integritate confessionis, uti etiam infamia complicis necessario detegendi in confessione materialiter integre peragenda : e contra aliæ incommoditates graves, cujusmodi forent odium, quo confessarius pœnitentem aut complicem prosequeretur, aut exhæredatio eorum habent se ex accidente ad confessionem. 197. Obj. HI. Infamatio proximi jure naturæ prohibita est; ergo nun­ quam licet aperire in confessione complicem. R. D. Cons. Nunquam id licet, si aliter confessio materialiter integra prae­ stari possit C. secus N. Infamatio injusta proximi est quidem prohibita, non vero justa : nam et in foro externo licet quandoque delegere complicem, si rei crimen aliter perfecte cognosci nequeat ; quanto id magis licebit in con­ fessione, cui ex natura hoc incommodum adhærel, ut materialiter integra fiat, et in qua complicis infamia fere nihili est intuitu judicii forensis. Neque in hoc negotio confessionis omnino integræ ita necessario pejor debet esse conditio pœnitenlis, quam complicis, qui patrando simul crimen videlurjure suo cessisse, ne aliquatenus infametur. Ita contra Navarrum et alios quosdam Theologi communiter cum S. Thoma 2.2. q. 73. a. 2. Ac refert etiam venera­ bilis Beda L. de remediis peccatorum cap. 1. ( opp. t. 5. p. 570. A. Patrol, t. 94. ) ex antiquis canonibus, quod, si quis uxoratus ancillam suam viola­ verit, annum unum pamiteat, etc. ; igitur circumstantia ancilke complicis erat declaranda. Pics item IV. an. 1561., et alii deinceps Pontifices constitutionibus vulgatis praeceperunt pœnitenlibus deferre sacerdotes, a quibus in sacro tribunali ad flagilium sollicitabantur ; ergo quandoque licet pœnitenli propter suam propriam utilitatem, socium criminis vel simpliciter reum declarare. Praxis etiam veteris Ecclesiæ nos docet, licere pœnitenli, propter compli­ cis aut aliorum utilitatem, crimen ipsius sacerdoti manifestare, ut corriga­ tur ct emendetur : imperabatur enim olim talis delatio . statutis etiam pœnis adversus eos, qui fratrum peccata, quæ noverant, non accusabant. Ita jussit S. lleraclas, Alexandrine Episcopus, ut hæreliciad Ecclesiam redeun. tes non prius admitterentur, quum quœcumque ab adoprsariis audierant, pa­ lam exposuissent. Ita referi S. Dionysius Alexandrinus apud Eusebium L. 7. Hislor, c. 7. Plura in hanc rem exempla dabit Morinys L. 2. de Pœnit. c. 7. IM DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. Nihilominus non nisi perraro et admodum circumspecte inducendum pœnitenli, ut propter suam aut aliorum utilitatem complicis personam ape­ riat : ne aut fidelibus, violaturn a sacerdote confessionis sigillum suspica­ turis, pœnitentiæ tribunal invisum reddatur; aut perditis hominibus prœbeatur occasio, viros probos obtentu religionis ct pietatis aliquando tradu­ cendi. ARTICULUS IV. QÜAS PECCATORUM CIRCUMSTANTIAS EXPONERE IN CONFESSIONE TENEAMUR? 189. Nota I. Circumstantia? quædam aliam speciem peccati actibus etiam internis in genere moris conciliant : ut sunt adjuncta persono?, loci, inslriimenti , finis, modi, temporis. Dixi, in genere moris : nihil enim attinet ad praesentem quæstionem, quod specie physica varietur actus, utrum quis gla­ dio, an veneno interficiatur. Aliae dantur circumstantia?, quæ quidem peccati speciem non mutant, reddunt tamen illud haud paulo gravius in sua specie : nam furtum gravius censetur committere, qui vim ingentem pecunia? furatur proximo, quam is, qui tres aut quatuor aureos eidem subtrahit : hærere diutius in pra­ vis desideriis idem, sed gravius peccatum est, quam eisdem ad momentum consentire. Nota II. Solus Cajetanus, tom 1. Opusc. tract, de Confess., tunc solum, ait, species peccatorum exprimi oportere, cum illa? sunt satis clarae, et notæ omnibus, tantæque, ut morale confessarii judicium varient. Quæ quidem opinio non displicet Cano relect. de Pœnitent. part. 5., et Navarro in c. Consideret, in prine, η. 18. el 19. de Pœnit. dist. 3. Major est contentio ratione circumstantiarum, quæ peccati magnitudinem in specie sua insigniter augent. Has per se quidem condientibus necessario declarandas esse arbitrabantur olim Altisiodorensis , Alexander , Marsilius, Cajetanus, Canus, Victoria, Sotus ulerque , ac plures alii, quos refert et sequitur Fr. Suaresius disp. 22, sect. 3. Non pauci tamen pœnilentes hoc onere immunes pronuntiant, ut S. Tho­ mas in 4. d. 16. a. 2. q. 5., Albertus. Pahidanus, Durandus, Bonaventura, Almainus, Carthusianus, Adrianus, quos itidem et plures alios ordine citat Suaresius; ct ex recentioribns Toletus, Vasquez, Lugo , ct quam plurimi, quos vide apud Dianam p. 1. tract. 7. resol. 1. 199. Dico I. Circumstantiae, quæ speciem et numerum peccatorum immu­ tant, in confessione aperiendo? sunt. Hæc thesis certa est. Prob. Concilium Trident. Sess. 14. cap. 5. ait, sacerdotes judicium hoc exercere non potuisse, si pœnilentes in genere dun taxatet non potius in specie ac sigillatim sua ipsi peccata déclarassent. Et infra : Eliam cas cir­ cumstantias in confessione explicandas esse, quæ speciem peccati mutant. Cujus mox rationem reddit : quod sine illis peccala ipsa neque a pcenitentibus integre exponantur, nec judicibus innotescant ; et feri nequeat, ut de gravitate criminum recte censere possint, et pamam, quam oportet pro illis, pamilenlibus imponere. Et can. 7. aliter docentes feriuntur anathemate. DE CONFESSIONE. 183 Idem colligitur ex Trullano can. 102. (Labb. t. 6. p. 1185. B.) quo ita sta­ tuitur: Oportet, qui facultatem absolvendi et ligandi a Deo receperunt, peccati qualitatem speculenlur. Et can. 25. Concilii Wormaliensis anno 868. (Labb. t. 8. p. 950. D.) : Pœnitenlibus, inquit, secundum differentiam peccatorum sacerdotis arbitrio pœnitentia) decernantur. In decreto etiam Eugenii Armenis a Concilio Florentino tradito dicitur, ad confessionem pertinere, ut peccator omnia peccata, quorum memoriam habet, suo sacerdoti confiteatur. Denique Concilium Latekan. can. 21. Omnis utriusque, non solum monet fidelem quemlibet, ut omnia sua peccata confiteatur; sed etiam, ut sit sacer­ dos discretus, diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et peccati. Unde ita ratiocinor : Concilia docent, peccata omnia pro confessione esse dicenda : sed quando vel numerus peccati ejusdem reticeretur, aut circum­ stantia speciem varians, non omnia peccata dicerentur; ergo et numerus peccati ejusdem frequentati, et speciem variantes circumstantiæ debent exponi..V/n. patet ex doctrina de actibus humanis : nam quando circum­ stantia speciem mutat, hoc ipso sunt æquivalenter duæ peccatorum species, etsi eodem in actu conveniant. 200. Dico II. Per se loquendo non est obligatio exponendi circumstantias peccatum in eadem specie insigniter aggravantes. Prob. I. Cum Synodus Tridexuxa Sess. 14. cap. 5. docuisset, circum­ stantias speciem mutantes confitendas esse, atque pronuntiasset, impium esse dicere, hanc obligationem observatu impossibilem esse, subjungit rationem ; Constat enim, nihil aliud exigi, quam ut ea peccata quis confi­ teatur, quorum meminerit. Atqui hoc facit, qui confitetur numerum et spe­ cies; ergo constat, praeter hæc nihil exigi. Conf. S. Thomas nuper cit. respons. ad 5. hoc de utraque sententia judi­ cium profert : Quidam dicunt, quod omnes circumstantias, quæ aliquam notabilem quantitatem peccato addunt, confiteri necessitatis sit, si memoriœ occurrant. Alii vero dicunt, quod non sint de necessitate confilcndœ, nisi cir­ cumstantia?, quæ ad aliud genus peccati trahunt , et hoc probabilius est. Prob. II. Non potest inveniri regula certa, ct in praxi observanda, qua cognoscantur circumstantia· insigniter in eadem specie peccatum aggra­ vantes; ergo pœ.iilentes non sunt sine necessitate in has angustias redi­ gendi. Ant. probatur ex ipso dissidio adversariorum, ct commentis diversis, quæ non cohaerent. Nam quod Suaresius hunc canoncm statuat, Quando gravitas excedit notabiliter ordinarium modum operandi tali modo circa talia objecta, rem magis involvit : quis enim modus ordinarius in furtis, detractionibus, perjuriis, imprecationibus, cogitationibus lascivis aut desi­ deriis? Quasi vero ordinem aut modum teneant, qui modum rationis excedunt. Prob. III. Si explicandae sunt circumstantiæ aggravantes, explicanda? quoque erunt circumstantiæ minuentes, v. g. cum peccatur ex vehementi ira, metu, tentatione, aut dolo alterius : atqui hoc est contra praxin etiam adversariorum; ergo. Maj. prob. Sicut non licet in confessione minuere ma­ teriam necessariam ad confessionis integritatem (qualis est, secundum adversarios circumstantia aggravans), ita non licet materiam non idoneam absolutionis apponere : quod utique faceret, qui circumstantiam allevian- •184 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. tem non exprimeret : hanc enim reticendo, apponeret gravitatem, quam peccatum haberet sine tali circumstantia: sicut adversarii putant, suppressa circumstantia aggravante, non omne exponi quod est necessaria confes­ sionis materia. ii·i i: t 201. Obj. I. Laudati canones Concilii Trullani et Wormatiensis requi­ runt exactam narrationem peccatorum non tantum quoad species diversas, sed eliam quoad circumstantias aggravantes; ergo si ex illis canonibus probetur, diversas peccatorum species in confessione esse recensendas, probabitur etiam, circumstantias aggravantes speciem explicari oportere. R. .V. Cons. Non omnia quæ hisce et aliis antiquis canonibus suadentur, simpliciter necessaria sunt ad veritatem sacramenti : quædam enim circumstantiæ notantur, quæ ne quidem rationem habent peccati saltem mor­ talis, ut complexus conjugis gravidæ aut tempore festivo, etc. quibus etiam pœnilenlia praescripta dictabatur; non quod ista aperiri in confessione sacramenti necessitas exigeret, sed quod rigor disciplina? ecclesiasticae, et fidelium fervor ad tantam accurationem procedebant. Recte ergo Vasquez ct alii scribunt, nimium ab adversariis deduci ex illis canonibus, dum necessariam circumstantiarum tantum aggravantium explicationem vo­ lunt exprimere, quam Concilia ut perutilem monent esse adhibendam. Inst. Ideo Tridentinum Concilium jubet exprimi numerum el circumstan­ tias variantes species peccatorum , quia alioqui sacerdotes hoc judicium incognita causa nec exercere possunt, neque aequitatem in poenis imponen­ dis servare : atqui ratio eadem afficit circumstantias aggravantes, quæ impositionem pœnæ diversam exigunt, et confessarii judicium de statu pœnitentis insigniter variant; ergo. R. D. Jf. Ideo Tridentinum el numeros ct species peccatorum jubet exprimi, quia alioqui sacerdotes nec judicium hoc quoad essentialia ex ercere, nec aequalitatem essentialem in poenis decernendis servare possunt C. quia opus sit formari judicium perfectissimum et metaphysice exactum de gravitate peccatorum, et quia sint injungendae pœnæ mathematice aequales, ideo Tridentinum ct numeros et species peccatorum jubet exprimi .V. Unde etiam apparet falsjtas minoris : neque enim ad judicium essentialiter re­ ctum in hoc sacramento opus est cognosci circumstantias speciem non mu­ tantes, sed tantum aggravantes, eo quod hæ judicium duntaxat quoad acci­ dentalia varient, perinde ac circumstantia? tantum notabiliter actum minuentes. Quod si eadem esset ratio habenda circumstantiarum aggravan­ tium , quæ speciem mutantium , Concilium valde oscitanter egisset, dum illis prœtermissis, has duntaxat expressit. Denique Concilium ibidem nostram opinionem magis firmat docens, sacramentum istud ita fuisse institutum, ut non sit carnificina conscientiae, ac nihilominus exigens accuratum examen in omnem speciem ac numerum peccatorum : hoc enim nec moraliter est impossibile, nec admodum difficile homini salutis suæ studioso ; at indagare omnes circumstantias aggravantes tam ex parte actus, quam objecti, casque memoria tenere, opus intolerabi­ lis molestiœ et infiniti laboris esset non tantum ignaris litterarum homini­ bus, sed litteratis eliam. DE CONFESSIONE. JfcfJ 202. Obj. Ii. Si circumstantia) aggravantes non sint exponenda* in confes­ sione; ergo furatus mille aureos satisfaceret, confitendo : furatus sum aureum; hæc enim est summa gravis, el juxta hanc opinionem sufficit dici, furtum grave commisi. Item qui impetu uno decem homines interfecisset, sufficienter confiteretur, dicendo : occidi. Atqui hæc sunt absurda ; ergo. R. .Y. seqq. Confiions furtum aurei, utitur modo loquendi limitative et restrictivo, unde vulgo æslimatur hanc unitatem aurei furando non exces­ sisse; non ergo talis confitetur peccatum suum : at dicens se summam gra­ vem furatum esse, utitur conceptu prœcisivo, quo summa nulla excluditur, datque confessario occasionem inquirendi in summam ipsam, quo et dispo­ sitionem pœnitentis agnoscat, et de restitutione præstanda cum illo conve­ niat. Quemadmodum autem confessarius jus habet el officium ita interro­ gandi, ita pcenitens roganti respondere tenetur. Eodem modo R. ad casum alterum , non satisfieri dicendo : occidi; nam exilia communi formula loquendi deceptus confessarius, unius tantum hominis cmdem factam fuisse judicaret; qui alias dicentem, se pluresuno impetu interfecisse, incunctanter in cæsorum numerum inquireret : nec enim numerus hominum occisorum ita in homicidium unum coalescit, ut summa aureorum plurium uni subductorum furtum unum conficit. Inst. 1. Ex modo dictis , sacerdos , audito, abstuli summam gravem, jure debet inquirere in quantitatem furti, etpœnitens tenetur respondere; ergo est obligatio confitendi circumstantias peccatum in specie aggravantes. R. D. Cons. Est talis obligatio per se loquendo Ύ. aliquando per acci­ dens C. Interrogatione illa ac responsione non opus est per se , quasi expli­ catio illa sit materia simpliciter necessaria ad sacramenti valorem ; ne videatur pcenitens velle impedire novo peccato instructionem sibi ad salu­ tem necessariam , aut non habere sufficiens propositum. Quod si pœnitens satis alias doctus noverit, se confessarii instructione hac in parte non indi­ gere, sitque paratus ad præstandum omnia , quæ injungi sibi a sacerdote possent, nec ipse respondere teneretur, nec confessarius eadem de ipso pru­ denter præsumens, illum interrogare. Inst. 2. Unum furtum aureorum decem continet totam malitiam et gra­ vitatem decem furtorum singulorum unius aurei ; ergo si in hoc casu est explicandus numerus, in illo erit explicanda gravitas. R. .V. Cons. Non est explicandus numerus propter gravitatem præcisc, sed quia alioqui si tantum confuse dicerem , blasphemavi aliquoties, sciens me decies blasphémasse, non exprimerem numerum certo mihi cognitum. 203. 01j. III. Si non tenemur exprimere circumstantias mere aggravantes peccatum ; ergo non opus est declarari actum peccati externum, sed sufficit dici, consensi in homicidium : in diffamatione non est addendum, utrum obtrectatio vera fuerit an falsa : in incesto gradus consanguinitatis non est explicandus : in adulterio potest reticeri sollicitatio complicis : sufficit, si quis accusaverit se violati jejunii, quin addat, se carnes comedisse. Atqui sequelæ istae ab omnibus tanquam falsæ proscribuntur; ergo. R. Λ. seqq. In confessione oportet exprimi lotum, quod substantialiter ha­ bet rationem peccati ; actio autem externa licet non habeat malitiam numero aut specie diversam a consensu voluntatis pravo, non tamen huic solum 18G £ DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. accidit ut circumstantia, sed est verum ac proprie dictum peccatum; unde illa suppressa non dicitur peccatum totum, secundum suam substantiam : cum vero circumstantia semper includatur in eo, quod substantialiter est essentia peccati, illa non declarata nihilominus dicitur lotum quod rationem peccati habet. Deinde qui solum consensum internum in peccatum fatetur, praesumitur acceptione vulgari, negare opus externum, quod revera commi­ sit; quod mendacium in tanto negotio culpa lelhali non vacat. Diffamatio evulgatione veri criminis specie differt ab ea, quæ falsum cri­ men affingit. Incestus secundum gradus diversos consanguinitatis probabi­ liter aliæ peccatorum sunt species : secus, nemo teneretur diversitatem gra­ duum explicare, per se loquendo,sed tantum ex accidente ob annexam cen­ suram aut reservationem. Sollicitatio item ad adulterium exprimenda est tanquam specie distinctum crimen a voluntate simplici moechandi sine opere externo. Denique violatio jejunii comestione carnium duo specie peccata praece­ ptis duobus diversa imperantibus repugnantia involvit. Ex dictis 204. Colliges. Non salis cohærere doctrinam quorumdam, qui cum Espana volunt exponendas esse pro confessione circumstantias, quæ se tenent ex parte objecti, non autem eas, quae tenent se cx parte actus ; quod ipse Suaresius et reliqui adversarii nostri adverterunt. Nam si unum furtum mille aureorum distincte est declarandum, quia æquivalet mille furiis singulo­ rum aureorum; par omnino ratio erit de circumstantiis, quæ se ex parte actus habent : in diuturna enim actus continuatione cujuslibet momenti duratio æquivalet peccato integro, et ad mortale peccatum sufficeret sola. Quod idem de actus vehementia, seu , ut scholæ loquuntur, majore inten­ sione, dici oportet : si enim gradus intensionis homogenci sint, actus inten­ sus ut quatuor,quatuor distinctis actibus æquivalet; si fuerint heterogenei, major adhuc erit plurium actuum inactu uno æquivalenlia, eo quod gradus alter altero tunc sit perfectior. ARTICULI S V. QUOMODO PECCATA DUBIA AD CONFESSIONEM PERTINEANT? 203. Nuta. Dubium quandoque sumitur pro judicio incerto, quo sensu opiniones probabiles dicuntur dubiæ : aliquando vero dicitur suspensio as­ sensus ct dissensus objecto incerto praestandi. Secundum priorem dubii acceptionem valde impropriam sæpe contingit, ut de una contradictionis parte probabiliter judicemus, de parte autem op­ posita judicium probabile non habeamus, sed vel suspicionem quamdam aut formidinem. Quo in casu certum plane est, posse nos, et aliquando etiam debere sequi tale judicium, ita ut, si probabiliter judicemus nos pec­ casse, aut peccatum nunquam fuisse confessos, ad confitendum illud tenea­ mur : e contra si judicemus nos peccatum non admisisse, aut jam confessos esse, ab obligatione contilendi reddamur immunes. Hoc enim modo non du­ bitamus proprie, sed opinamur : quod quidem judicium probabile ad huma­ nas actiones dirigendas sufficit : nam licet speculative sit incertum, ex eo DE CONFESSIONE. 187 tamen deducitur judicium practice cerium de honestate actionis vel omis­ sionis, sufficiens adactiones humanas, quia major certitudo regulariter ho­ minis vires excedit. Juxta posteriorem vero Ct propriam dubii acceptionem duplex modus du­ bitandi occurrit : ac primo quidem, quando pro ulraqtie contradictionis parte habetur probabile judicium, quamvis animus in partem alleram cum majore vel minore probabilitate inclinetur : dubium tale vocatur a inultis probabile, ab aliis positivum. At quando quis probabiles quidem rationes ha­ bet dubitandi, nec tamen determinari potest ad ferendum judicium proba­ bile pro parte alterutra, appellatur dubium nerfalivum. Dehisce duobus mo­ dis dubitandi præsens disceptatio tantum versatur : narn quod alii dubium negativum nuncupent, cum quis suspensus haeret, an peccaverit, an non, sine ulla ratione pro parte utraque apparente, nimium quantum improprie loquuntur; ac videtur effectus iste animi non tam dubitatio dicenda esse, quam ignorantia : ut quando hæsilamus asserere, utrum numerus stellarum par sil,an impar. Quod si nulla apparui ratio, quæ confessionem peccati ne­ cessariam probet, nihil est, quod dubitem, me ab obligatione confitendi esse immunem. 206. Dico I. Qui in dubio positivo probabiliter judicat, se non peccasse mortaliter, vel tale peccatum jarn fuisse confessum, potest se judicio isti conformare, ut non teneatur tale peccatum confiteri, licet in contrarium habeat conjecturas adhuc probabiles. Ila Sylvester verbo Confessio, 2. q. 2., Suarez et alii complures, inter quos Haunoldus thesin istam adeo certam pronuntiat, ut etiam a statu quaestionis eam amandet. Prob. hi rebus practicis, in quibus non imminet periculum, licet sequi opinionem probabilem, non obstante opinione contraria probabili, vel etiam probabiliore: raro enim plenam certitudinem rerum agendarum assequi possumus; ergo judicium illud pro capacitate cujusque censetur sufficiens ad inferendam praeficam certi l udi nem. Conf. Si pœnitens dicat, se habere (ale judicium do peccato quopiam, et velle illud sequi, confessor debet ei conformari in hoc, sicut in aliis rebus probabilibus; ergo mullo magis poterii pœnitens peccatum illud omittere, perinde ac si initio tale judicium habuisset de actu ejusmodi dubio , an sil peccatum , aut utrum hoc peccatum teneatur conliteri. 207. Dico II. Peccata moi talia , de quibus negative dubitamus, necessa­ rio in confessione debent exponi. Ha S. Thomas dist. 2. q. 2. a. 3. ad 3. ct d. 17. q. 3. a. 1., Paludanus. Hichardus, Dom. Satus, Medina, Navarrus, Sylvester, Victoria, et Summistœ veteres ac recenliores, contra Caramuclem, Ægidium Conine, Antonium de Spiritu S. in Directorio Confessor. tr. t». d. 5. sect. 2. n. 273., quibus favent Layman, Granadus, Præposilus, Arriaga et Haunoldus, quamvis omnes hi subtimide pronuntient. Prob. I. In dubiis pars tutior est eligenda : qui autem exponit peccatum, de quo ita dubitat, nullum subit periculum , cui se exponeret, qui reticeret crimen, quod vere commiserat. Prob. II. Ea peccata tenemur confiteri, de quibus extra sacramentum ■ ‘· .*·· DE CONFESSIONE. 188 ηκ sacramento pænitendæ. conteri tenemur: at extra sacramentum conteri de peccatis negative dubiis tenemur saltem ratione periculi ; ergo. Prob. III. Ex sententiis practicis praeferenda est illa , quæ congruit sensui ac judicio fidelium, et praxi continua), nec contra se habet rationes ener­ vantes vim praxis et communis judicii : atqui talis est sententia suadens obligationem confitendi peccata negative dubia; ergo. * 208. Obj. 1. Concilium Tridentinum non meminit obligationis confitendi peccata dubia ; ergo nemo tenetur ea confiteri, cum sine sufficiente causa tam gravis obligatio imponi fidelibus non debeat. R. D. Ant. Tridextinlm non meminit diserte et explicite talis obligatio­ nis, ne definiret quæstionem inter Scholasticos utrimque agitatam C. non meminit hujus obligationis ne implicite quidem .V. Concilium docet expli­ canda esse omnia mortalia, quorum post diligens examen pœnitens con­ scientiam habeat : atqui peccati dubii habet conscientiam saltem dubiam ct incertam; ergo ad illud declarandum tenetur. Inst. 1. Nemo potest sine sufficiente causa damnare alios, ergo neque se ipsum. R. C. totum. Nemo sine causa damnatur, sed obligamur duntaxat ad con­ fitendum peccatum ut dubium. Inst. 2. In dubiis melior est conditio possidentis : atqui quando dubito, an peccaverim, libertas mea certa est, solum autem peccatum et lex sunt dubia; ergo non teneor confiteri. R. A*. min. In hoc casu libertas est dubia, lex vero confitendi peccatum dubium certa est : nam qui dubitat, an graviter peccaverit, nec se dubio expedire potest, tenetur ex caritate poenitentiam agere, ne, si forte pecca­ verit. damnetur. Atqui poenitentia hominis Christiani est non solum dete­ statio peccati, sed ejus etiam confessio, ut habetur Sess. G. cap. II. Cone. Tridextixi; ergo talis tenetur ad confessionem peccati dubii : adeoque lex certa est. Igitur regulæ juris, in obligationibus pcenisque imponendis benignior interpretatio est facienda, statque pro libertate innocentia et pos­ sessio, aliæque ejus generis , effectus tantum onerosos restituendi, subeundi condemnationem, poenam, aliudque simile onus respiciunt, non autem effectus favorabiles, ex quorum omissione summa miseria prudenter lime­ tur, et ad quos consequenter homo præcepto naturali caritatis adstringitur. Inst. 3. Per actum pœnitentiæ ex affectu caritatis præcavctur malum, quod imminere potest; ergo ad hunc solum tenetur, tanquam ad effectum favorabilem , qui dubitat, non vero ad confessionem onerosam magis. R. D. Ant. Per actum pœnitentiæjunclmn voto confitendi, aut confessioni ipsi,cavetur malum, quod imminere potest C. per actum pœnitentiæsine tali voto, aut ipsa confessione praecavetur malum illud Λ’. Actui pœnitentiæ secundum se non debetur remissio peccati, sed ex divina pollicitatione; ergo illo non praecaventur mala imminentia, nisi ea ratione fiat, qua illi Deus peccati remissionem promisit, prout adjunctam habet confessionem . aut ejus votum. 209. Obj. II. Concilium Trident. Sess. 13. cap. 7. jubct, præmittendam Eu- 189 charistiæ sumptioni confessionem peccati mortalis , cujus quis sibi conscius est, cl Sess. 14. cap. 8. docet, teneri ad confitendum peccatum , cujus quis conscientiam habet, et cujus meminit : atqui conscientia significat certam scientiam: et Cardenas in crisi Theol. p. 2. disp. 4G. c. 5. n. 270. inaudi­ tum, inquit, esse, quod nomen conscius dicatur de eo qui dubitat; nec nisi absurdissime dari a quolibet vocibus significationem, in qua nunquam usurpantur. Aristoteles item L. 1. de memoria, ait, animam, cum reminisci­ tur, pronuntiare, se aliquid olim sensu aut intellectu percepisse, el Platoni meminisse est quoddam scire. S. Thomas autem 1. p. q. 79. a. 13. in 0. Con­ scient ia, inquit, secundum proprietatem vocabuli importat ordinem scien­ tia ad aliquid, nam conscientia dicitur cum alio scientia. Nihil autem horum accidit dubitanti ; ergo secundum decreta Concilii Tridextixi non tenetur confiteri, qui negative de peccato commisso , aut confesso dubitat. II. D. Assumpt. Conscientia significat certam scientiam vel directam vel rellexam C. semper directam N. Scientiam directam habet, qui certo novit, se peccatum admisisse , reflexam vero, qui scit se dubitare, aut probabiliter suspicari, utrum peccaverit. Neque adeo inusitatæ sunt phrases iJlæ : nam Honorius III. c. Petilio, de homicidio volunt, diserte mentionem conscientiæ dubiæ facit: et Innocentius 111. c. Inquisitioni, de seni, excom. Distinguimus, inquit, utrum habeat conscientiam ejusmodi ex credulitate levi et temeraria, an probabili et discreta. Quapropter το conscius , ex Tridentino accipitur pro habere conscientiam : neque semper opus est, ut, qui reminiscitur, pronuntiet per memoriam directam , sed sufficit, quod fiat per reflexam. Sed nec Aristotelis aut Platonis auctoritas adversariis patrocinatur ; nam si anima reminiscens pronuntiat, se intellectu aut sensu aliquid percepisse, vera est pronuntiatio, licet probabilem eliam, aut dubiam perceptionem asserat. Plato etiam , dum in Phædonc, seu dialogo dc Anima tradit, quod discere nihil aliud sit nobis, quam recordari, et ipsa disciplina sit recorda­ tio, scientias nostras putat esse reminiscentias notitiarum, queis animæ, antequam corporibus jungebantur, pollebant : nequaquam autem omnem memoriam dixit esse scientiam , quandoquidem mulla ipse probabiliter in partem ulramque versat. Denique S. Thomas 1. c. tantum probare studet, conscientiam non esse potentiam , sed esse actum : atqui dubium etiam est actus, et quidem si est de peccato commisso, est actus remordens, qualem etiam conscientiam esse, ibidem docet. Imo in sermone communi scire dici­ mur, quod ex aliorum relatione accepimus, licet non indubitata notitia: et L. §. 7. if. de Hæredilatis partitione, dicitur quivis post motam con­ troversiam... scire , rem ad se non pertinentem possidere se. 210. Obj. III. Cum jubeamur mortalia tantum confiteri , dubitare an culpa sit mortalis , est dubitare , an præcepto confitendi comprehendatur : atqui quando dubitatur, an res aliqua præcepto contineatur, nemo illo præ­ cepto obligatur, nt vulgo tradunt; ergo qui dubitat, an mortaliter pecca­ verit, non tenetur præcepto confitendi. R. D. min. Quando dubitatur, an res præcepto contineatur , nemo præ­ cepto obligatur, si praeceptum se non extendat ad rem ipsam dubiam C. secus.V. JuxtaTridextixum tenemur confiteri mortalia, quorum conscien­ tiam habemus : atqui etiam de peccato dubio scimus nos habere conscien- 190 • 'jÎ At? DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. tiam dubiam; evidens enim est cuivis dubitanti, se dubitare; eigo lex confitendi mortalia etiam extendit se ad peccata dubia. Et certe legem istam a Christo etiam pro dubiis peccatis institutam novimus ex perenni doctrina et usu fidelium : cum e contra opinio adversariorum vixdum a seculo cole· bretur, et ipsorummet confessione sit tantum speculative probabilis. Inst. 1. Dubium facti pertinentis ad materiam præcepti reducitur ad dubium juris : atqui in dubio juris nemo tenetur ad actionem; ergo cum dubitare de peccato mortali sit dubium facti pertinentis ad præceptum con­ fitendi. ideoque reducatur ad dubium juris , nemo ita dubitans tenetur ad confitendum. Xam et Suarez ipse cum pluribus affirmat, neminem teneri, quando dubitatur de actione . ex qua legis obligatio primum curreret : et 65. regulam juris in 6. de meliore conditione possidentis, non solum in materiis justiliæ, sed etiam in aliis omnibus valere. R. I). M. Dubium facti reducitur ad dubium juris, quando obligatio non est injuncta pro facto ut dubio C. si pro facto ut dubio etiam injuncta est obligatio .V. ct concessa minore, eodem modo distinguo consequens et ejus probationem. Ex hac responsione facile concedimus, neminem teneri ad observandum jejunium, ad diem festum celebrandum, aut ad explendum votum, qui dubitat, utrum ætatem, quo jejunandi obligatio incipit, exple» verit; utrum sil dies jejunii aut festus, utrum votum conceperit, etc. uns·» piam enim praecipitur harum rerum exeeutio, ubi de actione aut circum­ stantia dubitatur : sicut etiam nemo tenetur casum reservatum ad superio­ rem deferre, qui de actione dubitat : nemo tenetur de excommunicatione ob cædcm dubiam, eo quod ista legibus non comprehendatur. E contraex homicidio dubio, aut ex dubia percussione clerici contrahitur irregularitas, quia hæc etiam actionibus ejusmodi dubiis a jure canonico decernitur. Inst. 2. Dubium, quod vinci non potest, æ|uivalet invincibili ignorantia) ; nam sic dubitans vere non scit se commisisse peccatum, nec in ejus venire potest notitiam : atqui tacere culpam, quæ ex ignorantia invincibili nesci­ tur esse commissa, aut es;e mortalis, non opponitur præcepto confessionis; ergo qui sic dubitat, non tenetur confiteri. R. D. J/. Tale dubium œquivalel invincibili ignorantiæ, quæ opponitur scientiae direclæ C. quæ scientia.· reflexæ opponitur .Y. Hoc est, talis vere nes­ cit, se peccatum admisisse, novit tamen, se habere conscientiam dubitantem, utrum peccatum commiserit, nec nc : cum hac autem scientia reflexa tene­ tur lege confitendi. Inst 3. Peccatum dubium non est materia certa absolutionis, quæ omnino nulla foret, si dubitans vere non peccasscl; ergo neque hic obligatur ad con­ fessionem, tanquam ad pœnam certam pro delicio incerto. R. I). Ant. Non est materia certa absolutionis, si vere commissum fue­ rit .V. si non fuerit commissum C. Utcumque autem se habeat, est certo pec­ catum dubium in conscientia : ne vero injuria sacramento fiat, aut a pœni­ tente adjungendum est peccatum certum, aut absolutio cum conditione imper­ tienda. Hinc D. Cons. non obligatur ad pœnam certo delicto respondentem respondentem delicto dubio .V. Obligatur ad accusandum sede peccato tan­ tum ut dubio, ex qua obligatione s.lula grande beneficium refert, nempe veram absolutionem, si forte peccatum perpetraverit. Ex hactenus dictis DE CONFESSIONE. |f)j 211. Colliijes 1°. Certus se peccasse mortaliter tenetur illud confiteri, si ita de confessione facta dubitet, ut probabiliter decidero nequeat, utrum con­ fessus illud fuerit, eo quod ne probabiliter quidem ipsi constet, an obliga­ tioni fecerit satis. 2°. Eodem modo qui dubitat, an peccatum, cujus sibi certo conscius est, mortale, an veniale fuerit, ad ejus confessionem obligatur; ne se exponat periculo confessionis non integre faclæ. 3°. Qui scit, actionem aliquam esse Iclhaliler malam, et negative dubitat, num illam admiserit, tenetur ad ejus confessionem, tum ob rationes modo adductas, tum quia tenetur ad contritionem de tali actu eliciendam. •i°. Non tenetur ad confitendum, qui post examen diligens absolute ac fere certo judicat, se non peccasse, etsi restet formido quœdam de opposito : tale enim judicium absolutum suftifcil, ut quis lege solutus habeatur. Idem pro­ nuntiandum, si quis valde probabilius censeat, se non peccasse : quandoqui­ dem etiam verisimilitudo insigniter major æquivalelin moralibusccrtiludini. Idem respondendum in contrarium de eo, qui judicat, se peccasse, prout de judicio probabili, ct probabilium comparatione, in 1. ct 2. Thomas traditur. ARTICULUS VI. QUANDO CONFESSIO ITERANDA SIT? 212. Dico I. Qui sacramentum Pœnitentiæ vere suscepit sine confessione materialiter integra, tenetur in proxima confessione repetere illa tantum peccata, quæ ex oblivione inculpata aliisque de causis legitime reticuit. Prob. P. pars : Concilium Tridentinum Sess. 14. cap. 5. docet, ea peccata confitenda esse, quorum quis conscientiam habet : at peccatorum jam expo­ sitorum in confessione ac remissorum nemo habet conscientiam. Deinde fa­ ctum jam salis est præcepto Christi, Joan. 20. dicentis : Quorum remiseritis, et quorum retinueritis peccata, etc. unde potissimum confessionis necessitas probatur; retineri enim peccata amplius nequeunt, quæ distincte in confes­ sione explicata sunt ac remissa. Quapropter Benedictus XI. in Extravag. Inter cunctas, de privilegiis: Ne sequatur, inquit, absurdum, ut peccata semel per pœnitentiam dimissa debeat quis iterum confiteri. Confirmat idem Joannes XXII. in Extrav. Tas electionis, de llæret., ubi oppositum dicit esse haereticum. Pars 2*. constat ex supra disputatis, ac præsertim ex Concilio Tridenti.no Sess. 14. cap. 5., quo docetur, oportere omnia peccata mortalia sigillatim et in specie, quorum pœnitentes post diligentem sui discussionem conscientiam habent, i;i confessione, delegi : quæ autem in confessione formaliter tantum integra pœnitens omisit peccata, nondum sigillatim ct in specie est confessus; ergo ad ea rursus exponenda adhuc tenetor. 213. Dico II. Quando sacramentum confessionis quocumque e.v defectu milium fuerat, iteranda est confessio etiam materialiter antea integre facta. Est sententia communis et certa. Prob. Sacramentum confessionis est præceptum tanquam medium simpli­ citer ad salutem necessarium : at quando ex defectu aliquo sacramentum •192 DE SACHA.MEMO POEXITENTIÆ. confessionis nullum fuit, peccator nondum satisfecit præceplo suscipiendi hoc sacramentum ; ergo adhuc tenetur illud suscipere confitendo sua peccata, quæ sacramentali absolutione nondum sunt expiata. Variis autem modis confessionis sacramentum nullum esse polest, vel enim deest pars aliqua materialis, quales sunt contritio aut confessio peccati culpabiliter omissi : vel deest absolutio sacerdotis, aut profert hic verba sine animo absolvendi, aut caret jurisdictione vel approbatione. 214. Obj. I. cont. ljm, conclus. Si peccatum jam rite in confessione exposi­ tum ac dimissum , non amplius sit materia necessaria confessionis, exeo quod retineri amplius non possit, neque idem erit materia sufficiens amplius ad confessionem : nam verba : Quorum remiseritis, etc. æque late patent, ac illa : Quorum retinueritis peccata. R. .V. Illat. et ejus prob. Quod amplior sit potestas remittendi, quam reti­ nendi, probat confessio peccatorum venialium. Reus rite absolutus potest in eadem causa sæpius judicari, si velit; non vero ad tale jndicium cogi juste potest. Quod vel maxime in voluntario hoc pœnitentiæ judicio locum habet, in quo justus sese peccatorum praeteritorum sæpius accusare, et absolutionis gratiam obtinere polest: retineri autem dimissa peccata am­ plius non possunt, cum nec ipsa redeant, nec sacerdos possit impedire,quo minus quisquam per actus pœnitentiæ ad beneficium absolutionis crebro recipiendum se disponat. Neque nunc major est confessionis necessitas, quam olim erat contritionis, antequam lex confitendi figeretur : nam tunc semel de peccatis suis perfecte contrito iterata contritione non erat opus, licet magno cum fructu id sæpe fieret. 215. Obj. II. cont. 2*“. conci. Quando confessione legitime faclanon confici­ tur sacramentum ob malitiam sacerdotis nolentis absolvere, pœnitens facit, quod potuit ac debuit; ergo non est obligandus ad iteratam confessionem. R. .V. Cons. Est obligatio recipiendi medium hoc ad salutem necessarium : sine præmissa autem confessione recipi non polest; manet ergo obligatio confitendi. Sicut cum quis ex malitia baptizantis sine intentione fraudatus hoc sacramento citra culpam suam fuerit, ad actionem baptismi denuo sub­ eundam adstringitur, quod medio ad salutem simpliciter necessario carcrc ipsi non liceat. Ex dictis hactenus Λ ». » » *4 I 216. Conficitur 4°. Eum , qui ex malitia ant ignorantia culpata sacrilege confessus est, et hanect sequentes alias confessiones omnes teneri repetere, si eas memor prioris sacrilegii fecerit, nec id emendarit confessione legi­ tima.Quod si confessionem unam aut plures intermedias, oblitus confessionis sacrilcgæ, bona fide peregerit, has intermedias solas iterare non tenetur. 2°. Eidem sacerdoti peccatum sacrilege ornissum aperiens non tenetur sigillatim cætera jam distincte in priore confessione exposita repetere, modo generat i rn dicat, sese eorum, quæ nuper confessus est, accusare; nam sacerdos eorumdem adhuc confuse saltem recordatur, et de omnibus pru­ dens judicium ratione status pœnitentis formavit. Ita plures contra Suaresiurn. 3°. Non repetendum est peccatum jam confessum , cujus omissa inculpa- de coxVessione. 193 bililer circumstantia sine hoc salis explicari queat. Ita qui furtum confessus, postea meininil, se etiam contra votum egisse, satisfacit confitendo, se violasse votum. E contra circumstantia parricidii aut incestus violenti non possunt seorsi m exponi : nam licet speciem mutent, non tamen habent ma­ litiam disparatam a malitia lotius actus. 4°. Qui scit, se aliquando confessionem sacrilegam fecisse, nescit autem, quænam illa fuerit, aut quodnam peccatum omiserit, satisfacit dicendo, se aliquando, unum peccatum omittendo , sacrilege confessum fuisse, neque ideo tenetur omnes interea peractas confessiones repetere ; nam tenetur eo tantum modo confiteri, quo dubitat: dubitat autem solum gencraliin inde­ terminate de aliqua confessione. 5°. Si quis novit, confessarium aliquod peccatum non audivisse, eo quod surdaster sit, aut obdormiverit, aut fuerit distractus alio, tenetur illud repe­ tere in eadem vel proxima confessione. Si dubitet, quodnam peccatum sacerdos non perceperit, totam confessionem retexere debet. 6°. Bona fide confessus sacerdoti adeo imperito, ut hic nequiverit discer­ nere materiam necessariam a non necessaria, non tenetur peccata semel confessa iterum exponere : neque ignorantia sacerdotis tollit jurisdictionem, alioquin ministro tali non posset moriturus in necessitate confiteri : neque par hujus sacerdotis est ratio, et ministri surdi, ille enim omnia accurate percipit. 7°. Qui omisit etiam cx malitia injunctam sibi satisfactionem exsequi, nec postea ejus recordatur, non tenetur deinceps priorem confessionem legi­ time faciam iterare; nam valor absolutionis non pendet a peccato fuluro : nec obligatur quis pœnitentiam petere pro peccatis rite olim expositis et condonatis, cum satisfactio pars essentialis sacramenti hujus non sit. 8°. Communiter docent Theologi, eum, qui confessus peccatum ul du­ bium, postea vero certam ejus notitiam consecutus est, teneri ad id pro certo deinceps recensendum. Ast Cardinalis de Logo, de Rhodes, ct non pauci alii eo pœnilentcm non obligandum.esse arbitrantur, cum non possit dari ratio dispar, cur non teuealur etiam deinde dicere numerum certum, quem incertum antea detulerat. 9°. Si quis confessione generali bona fide peracta, poslmodum dubitet, utrum in ea peccatum aliquod omiserit, non obligatur ad illud in confessione sequenti explicandum, nisi ei ratio positiva admodum probabilis id suase­ rit; nam a possessione peccati expositi tam facile deturbandus non est; neque exponit se periculo ulli suæ salutis, eo quod ita generaliter confessus ab iis etiam, quæ memoriæ non occurrunt, absolvatur. 13 19 i OE SACRAMENTO PIA.MI ENTEE. CAPUT V. DE SATISFACTIONE. ARTICULUS L AN CUM CULPA SEMPER OMNIS POENA REMITTATUR? 217. Nota 1. Gehenna* pœna triplex est; prima respondens malitiæ, qua peccator a Deo avertitur, est privatio visionis Dei, quæ pœna damni dicitur; altera est pœna sensus, quæ respondet inordinato conAcrsioni ad creatu­ ras; tertia est ulriusque pœnæ æternitas, respondens offensi Regis æterni et infiniti implacabili iræ. Harum primam et tertiam semper cum culpa remitti nemo inficiatur: secundam item poenam remitti omnem in baptismi sacra­ mento certum est, uti etiam in baptismo sanguinis seu martyrio, et in per­ fecto flaminis baptismo, hoc est, per pœnitentiæ cl contritionis actus vehe­ mentes admodum ex amore puro Dei profectos. Disputatur ergo in præsens inter Catholicos et Hæreticos, an hæc eadem pœna pœnilentibus extra dictos casus baptismatis semper una cum peccato remittatur, an vero adhuc in ista aut futura vita in purgatorio luenda restet ? Nota II. Quanquam autem Lulhcrus in assertione articulorum suorum, art. 5. admittat reatum pœnæ temporalis in hac vita post culpam remissam: idem tamen alias negavit, ullam pœnam a Deo exigi post culpam, ut intelligimusex concione de indulgentiis habita anno 1518. et ex Asteriscis,quos opposuit Eckii Obeliscis, ad initium secundi Asterisci. Quem errorem secuti sunt Calvinus L. 3. Inst. c. 4. §. 31. et 32. ubi docet, pœnas justis non in vindictam scelerum præleri lorum infligi, sed tantum paterne eus castigari ad emendationem et profectum in posterum. Idem tradunt Melanchthon in locis ultimo editis tit. de Satisfactione, Kemnitius in 2. parte Examinis pag. 1074., Dallæus in peculiari libro hac de re edito, et cæteri Lutherani et Calvinists, consecutione necessaria ex errore alio, quo adstruunt, pœni­ tentiæ sacramentum non distingui a baptismo , sed pœnitentem ex memoria baptismi olim suscepti tam perfecte renovari quoad condonationem omnis culpæ et pœnæ, quam perfecte renovabatur, cum primum baptizaretur, quem errorem supra n. 105. confutavimus. 218. Dico. Quando peccator Deo reconciliatur, non semper ei remittitur tota pœna temporalis. Hæc est doctrina Catholica , quam confirmavit Con­ cilium Tridenlinum Sess. 6. cap. 14., et can. 30. et Sess. 14. cap. 8. et can. 12.. 13., 14. I’rob. /.Peccatum suum Adamuspœnitentia expiavit, ut traditur Sap. 10· v.2., idem peccatum originale Adami posteris remittitur per Baptismum et DE satisfacj ΐυχκ. 193 Pojnilenliam, ac nihilominus pœnæ temporales sen pœnalilatcs Adamo ipsi ruerunt ii.(licite Gen. 3. v. 19., easdemque ejus posteri ob criminis commu­ nionem omnes subeunt, teste Apostolo Boni. 5. v. 12. : Ita in omnes homines mors perlransiit, in quo omnes peccaverunt. Exemplum alterum nobis exhibent mulli, qui diluvio perierunt Genes. 6., tpios pœnitentes suorum criminum fuisse colligimus cx 1. Petri 3. v. 19. CL20. Item Num. 12., postquam Mariæ sorori suæ Moyses veniam exorasset pec­ cati murmurationis , ob quod lepra divinitus fuerat percussa, hæc tamen adhuc una hebdomade poenas criminis dare debuit. Exod. 32. Dei instinctu jussit Moyses interfici viginti tria hominum mil­ lia ob peccatum jam remissum ad preces Moysis : de reliquis autem, quos ejusdem peccati jam pœniluerat, et quorum peccatum Moyses iterato depre­ cabatur, ait Deus v. 34. : Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. Omnes adulti Israelilæ, qui murmuraverant contra Deum, prohibiti sunt ab ingressu lerræ sanctæ, licet ipsis Deus ad procos Moysis peccatum dimi­ serit, Num. 14. v. 20. Imo Moyses ipse et Aaron in ultionem difüdentiæ ad aquas contradictionis admissæ non permittebantur populum in terram promissam inducere, sed debebant mortem in deserto obire, Num. 20. et Deut. 32. v. 49. David quoque Deus veniam peccatorum adulterii et homicidii dedit, 2.Reg. 12., id nihilominus v. 14. adjecit : Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Dei propter verbum hoc, filius, qui natus est tibi, morietur; et antev. 10. dixerat : Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum. Eumdem David licet peccati, quod numerando populum commisit, pœnituisset, atque is sine dubio Deum plaçasse!, pœna tamen hujus delicii relaxata non fuit, sed optionem ei Deus per Gad prophetam reliquit aut famis septem annorum, aut trium mensium fugæ ab hostibus, aut pestilen­ tiae dierum trium, ut ibid. c. 24. recensetur. De fdiis et posteris David legimus Ps. 88. v. 30. : Si autem dereliquerint filii ejus legem meam ;... visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum : misericordiam autem meam non dispergam ab eo. Denique Apostolus 1. Cor. 11. v. 30. ait, multos Christianorum ob indi­ gnam S. Eucharistiae communionem morbis et morte punitos fuisse, quibus tamen veniam indullam peccati fuisse meminit ibidem mox subdens : Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo dam­ nemur. Prob. II. Mulli Patres suadent, orandum esse pro mortuis, et locum esse aliquem post hanc vitam , in quo peccata expurgentur. Alii pro peccatis propriis satisfaciendum esse docent, ut S. Chrysostomus homil. de Pœnit. et Confessione ( opp. t. 5. p. 361. A. edit, latin. Ducæi ) : Ne peccantes, inquit, et inulti manentes nos efficeremur deteriores, non remisit nobis supplicium; sed vidit huc manifeste, quod peccatis ipsis non minus damnosum sit non puniri : propter hoc imponit pœnam. S. Aug. in Ps. 50. ad hæc verba : Veritatem dilexisti, ita commentatur : Id est, impunita peccata etiam eorum quibus ignoscis, non reliquisti ; sic misericor· •Ar. DE SACRAMENTO POENITENTIA!. diam prorogasti, ut serrares et veritatem. Plura in hanc rem habet Enchiri­ dii c. 70. elseqq. Et Auctor libri de vera et falsa pœnit. c. 18. : Etiamsi conversus, inquit, vita vivat ; non tamen promittimus, quod evadat omnem poenam. Gregorus M. L. 9. Moral, c. 27. ( al. c. 34. ορρ. I. 1. p. 313. C.): Nequaquam, inquit, peccato parcitur; quia nullatenus sine vindicta laxa­ tur : sic David audire post confessionem meruit : Dominus transtulit pecca­ tum tuum, et tamen mullis post cruciatibus afflictus ac fugiens, reatum culpœ, quam perpetraverat, exsolvit. Prob III. Rationem reddit Concilium Tridentintm ex cap. G. epist. ad He­ braeos. Convenientius fuit, ut homo in regeneratione per Baptismum per­ fecte omnino renovaretur, extinguerenturque omnia peccata cum toto ipso­ rum reatu, eo quod originale trahebatur ab alio, peccata vero actualia fuerint commissa in statu imperfecto ab homine, qui viribus graliæ et lumine fidei carebat. At Poenitentia applicatur tantum ut medicina, sanans quidem, sed non tollens omnem cicatricem ; quare decet, ut homo, quantum potest, ad peccati remissionem cooperetur, satisfaciendo saltem pro reatu pœnæ temporalis : nam æterna per gratiam cum culpa dimittitur. Ita S. AugustincsL. 2. de peccatorum merit, c. 34. 219. Obj. I. Pœnæ illæ. quarum S. Scriptura meminit, non fueruntinilictæa Deo ut judice in vindictam criminum , hoc enim ad solos inimicos pertinet; sed erant virgæ et correptiones paternæad futurorum remedium, ne tam facile peccator relabatur ; ergo. R. Λ*. Ani. Etsi fateamur, flagella resipiscentium esse etiam paternas ca­ stigationes, et remedia adversus relapsus futuros : sunt tamen etiam vera supplicia et satisfactiones debitae culpis praeteritis ex justitia : Davidi enim non dicebatur, filius morietur, ne posthac pecces, verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, etc. : sed et David ipse optimus volun­ tatis Dei interpres, aliis pro peccato suo satisfactionibus, videlicet lacrymis, jejuniis, humicnbalionc mortem filii amoliri studuit. Deinde mors com­ munis omnibus hominibus decreta est antequam in peccata personalia laborentur ; ergo eam pœnam luunt, non ut a peccato abstineant, sed ut justitiæ satisfaciant, etiam infantes præcoqua morte abrepti. Hinc Rom. 6. v. 23. dicitur, stipendia peccati mors. Quin imo cum Deus ipse mortem, quam Israelitis, queis reconciliatus fuerat, in pœnam diclasset, adjecit : Et scietis ultionem meam, Num. 14. v. 34. Denique ridiculum est dicere, puniri ideo homines morte, ut cautius postea vivant. Inst. 1. Chrysostomcs nuper cit. scribit : Propter hoc imponit pœnam, non de peccatis sumens supplicium , sed ad futura nos corrigens. Et consentit Augustinus L. 2. de peccat, mcr. c. 33. et 34. ; ergo. R. IV. Cons. Ambo Patres docent, a Deo supplicia infligente magis intendi utilitatem nostram . quam peccati ultionem : uterque tamen diserte tradit, illa immitti in vindictam criminum. Inst. 2. Avglstinls nuper cit. c. 31. ait, mortem esse exercitationem vir­ tutis ; ergo. R. X. Cons. Idem L. 13. dc Civit, c. 6. pronuntiat, mortem procul dubio pœnam esse nascentis, etsi gloria etiam sit renascentis. Sane parvulis prae- I I DE SATISFACTIONE. 197 mature ex hac vita decedentibus mors et morbi nequeunt virtutis exercita­ tiones esse. 220. Obj. II. Sublata causa tollitur effectus: at poena est effectus peccati ; ergo hoc remisso, illa tollitur. R. D. M. Sublata causa tollitur effectus , i. e., si nulla sit causa , non erit elfeclus C. i. e., cessante causa desinit effectus, subdist. Si hujus conser­ vatio pendeat a causa C. si effectus conservatio pendeat ex arbitrio alieno .Y. Nam multi effectus naturales ac morales suis causis sunt superstites. Quod ergo peccato dimisso reatus temporis pœnæ perseveret, ex Dei placito pen­ det, cui aliter in Baptismo, aliter in Pœnitentiæ sacramento placet pec­ cata donare. Inst. Deus Ezech. 18. v. 22. promittit, se oblivioni daturum peccata poe­ nitentiam, nec illa ipsis porro nocitura : at vero satis illorum recorda­ retur, si vel temporaliter illa puniret; nec modice illa nocerent pœnitentibus ; ergo. R. Explic. Maj. Deus peccata pœnitentium obliviscitur , nec illa amplius nocent, quia semel condonata non amplius redeunt, nec Deus respectu illorum iterum avertitur ab homine ut inimico C. quasi nullam a pocnitente satisfactionem exigat N. Deus poenitentem ut amicum et filium casti­ gat, donec eum perfecte purget ac mundet, ut prædixit Isai. 1. v. Convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam. ARTICULUS II. AN PRO POENA TEMPORALI SATISFACERE POSSIMUS? Nota. Aliquas castigationes temporales Deus hominibus adeo firmiter de­ crevit, ut nullam pro iis redemptionem velit admittere, qualis est mors inevitabilis omnibus, Gen. 3. v. 19., Rom. 5. v. 12. ; mors item præmatura filii David ex adulterio suscepti, 2. Reg. 12. v. 14.; Moysi etiam deprecanti pœnam, quam Num. 20. v. 12. ad aquas contradictionis incurrerat, repo­ suit Deus Deut. 3. v. 26. : Nequaquam ultra loquaris de hac re ad mc\ et Jeremiæ 7. v. 16. : Tu ergo noli orare pro populo hoc... ; quia non exaudiam te. Dehisce pœnis jam non est locus disputandi, sed de aliis, utrum bonis actibus et operibus redimi possint, non tantum satisfactione congrua, sed etiam condigna? Negat Calvinus L. 3. Inst. c. 4. §. 30. ct 36., ita concludens : Absit, ut alia unquam fuerit άπολύτρωσ’.ς, quam sanguis Christi. Lulherus in asser­ tionem articulorum suorum art. 5. nomen quidem satisfactionis non admit­ tit, concedit tamen , posse praeveniri manum Dei, et pœnis sponte susceptis poenas illas averti, quas alioqui ob scelera nostra merebamur. Quod idem admittit Mclanchthon in locis ultimo editis, tit. de Satisfactione, et apologia Confess. August, cap. de Confess, et Satisfact Keinnitius in 2. p. Exam, pag. 1078. it. \XV · 198 DE SATISFACTIONE. DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. 221. Dicol. Pœttœ aliquot temporales peccatis debitæ possunt satisfa­ ctione congrua a pœnitentibus redimi. Prob. L Deus Paralip. 2. c. 7. promittit, se sterilitatem terra aliasque plagas publicas cohibiturum , si populus ad poenitentiam conversus depre­ catus illas fuerit. Idem repetit Jerem. 18. v. 8. Daniel c. 4. v. 24. suasit Regi : Peccata tua eleemosynis redime, et iniιμιίtales tuas misericordiis pauperum. Eccli. 3. v. 33. Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis. Tub. 4. v. 11. Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, ct non patietur animam ire in tenebras. Sed a culpa sola poenitentia liberat; ergo eleemosyna liberat a poena peccati. Huc pertinet, quod Prov. 16. v. 6. dicitur : Misericordia et veritate redimitur iniquitas. Prob. II. Idem suadetur in novo Testamento : Luc. 3. v. 8. Joannes Baptista horiatur : Facite fructus dignos pœnitentiæ. Quæ verba Joannes Chrtsostomüs homil. 10. in Mallh. (opp. t. 7. p. 117. A.) Pacianus epist. 3. ad Sympronianum (Patrol, t. 13. p. 1074. A.), aliique Patres de submis­ sione, fletu, jejuniis , aliisque asperitatibus sponte assumptis explicant, queis Deo satisfaciendo venturam ejus iram evadamus, ut Concilium Tridentinum Sess. 14. cap. 8. fusius argumentatur. Hinc Apostolus 2. Cor. 7. v. 10. : Quæsecundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur; et 1. Cor. II. v. 31. : Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur ; ubi non solum jubet nos inquirere ac discernere pec­ cata nostra, sed corrigere etiam, atque aspere punire, ut cum Patribus cæteris exponit idem Curysostomus homil. 21. (al. 23.) in Matth. Denique innumera ejusmodi exempla extant in sacris paginis : ex quibus eminent Israelitæ , qui in L. Judicum toties ob defectionem suam a Deo castigati, easdem castigationes jejuniis, lacrymis ct precibus averterunt. NinivilœJonæ ult. eisdem mediis prædictum post quadraginta dies urbis excidium effugerunt. Manasses rex 2. Parai. 33. v. 12. agens poenitentiam, e captivitate ereptus, et s lio fuit restitutus. Achab internecionem domus sute sibi ab Elia intentatam jejuniis aliisque pœnitentiæ operibus distulit, 3. Reg. 21. v. 27. Job et David sponte se afflixerunt ob culpas sibi remissas, et pœnas eis debitas sunt deprecati. Prob. III. Probat eamdem doctrinam usus perpetuus Ecclesiæ, pœniten­ tibus opera laboriosa imperantis : et Patrum testimonia, queis ærmnnosæ illæ satisfactiones laudantur et suadentur. Tertullianus L. de Pœnit. c. 7. : Pernitere, inquit, non pigeat..., offendisti, sed reconciliari adhuc potes : habes, cui satisfacias, et quidem volentem cap. 8. : Confessio, satisfactionis consilium est, dissimulatio, contumacia, cap. 9. Satisfactio confessione, disponitur, confessione poenitentia nascitur ; pœnitentia Deus mitigatur. Et paulo ante c. C». : Quam ineptum, quam iniquum, poenitentiam non adim­ plere, et veniam delictorum sustinere: hoc est, pretium non exhibere, ad mer­ cem manum mittere : hoc enim prrtio Dominus veniam addicere instituit; hac pœnitentiæ compensatione redimendam proponit impunitatem. Origenes hom. 6. in Exod. (opp. t. I.p. 150. A.): Pœnitendo, inquit, flendo, satisfaciendo deleat, quod admissum est. Et homil. 15. in Levit, (ibid. p. 262. D.) postquam docuit, peccata in hac vita redimi posse : 199 Quale, inquit, pretium? pœnitentia! sina dubio lacrymis congregatum , et inanibus, id est, labore boni operis inventum. Cyprianos tract, delapsis, c. 16. : Dominus, inquit, orandus est, Domi­ nus satisfactione nostra placandus... cap. 35. : Orare oportet impensius... diem luctu transigere... stratos solo adhœrere, in cinere et cilicio et sordibus volutari. Et cap. ultimo : Qui sic Deo satisfecerit... non solam Dei veniam merebitur, sed coronam. Eisdem pene verbis utitur Lactantius L. 4. Inst. cap. 17. et Hilarius cap. 4. in Maith., Ambrosius L. de Elia et jejunio cap. 20. n. 76. (opp. t. 1. p. 559. B.) : Habemus, inquit, plura subsidia, quibus peccata nostra redima­ mus; pecuniam habes, redime peccatum tuum... peccatis luis venumdatus es; redime te operibus tuis, redime te pecunia tua. Et epist. 82. : Quæ nobis salus esse potest, nisi jejunio eluerimus peccata nostra? Plura in hanc rem Palrura testimonia lege apud Bellarminum de Pœnit. L. 4. c. 9. 222. Dico II. Etsi Deo cx rigore juslitiæ satisfieri non possit, justi tamen per opera pia pro poenis temporalibus veterum peccatorum condigne satisfaciunt. Prob. I. S. Scriptura et Patres tradunt, posse peccata piis operibus redimi, satisfieri Deo pro peccatis, opera bona esse satisfactiones pro poenis peccato debilis, esse pretium ac pecuniam, queis peccata redimamus : atqui phrases istæ satisfactionem condignam exprimunt; ergo. Prob. II. Satisfacere condigne et ex ea, quæ Deum inter et homines in­ tercedere potest, justitia, est accedente multiplici Dei gralia ipsi satisfacere quodammodo ex propriis et ad æqualitalem : atqui hæc potest præstare homo justus; ergo. Prob. min. Tametsi Deus absolutus Dominus omnes actiones bonas nobis imperare possit ; quia tamen mullas a nobis pro potestate non exigit, sed illas laudando ct suadendo nobis liberas relinquit, evadunt hoc modo opera indebita, arbitraria nobis et propria. Ergo ex bonis hisce pro­ priis Deo satisfacere possumus; cum ipsius benignitate facium sit, ut sua munera patiatur esse nostra merita, ut tradit S. Augustinus. Deinde per gratiam sanctificantem efficimur filii Dei, membra Christi et habitacula Spiritus sancti; ergo cum opera nostra, ut a Spiritu Christi in nobis habitante procedunt, infinitatem quamdam habeant, etiam æqualitatem aliquam cum injuria, qua Deum peccando offendimus, sortiuntur. Ad hæc Deus non sibi per gratiam reconciliando debitam peccato æternilalem pœnæ condonat ; ergo mullo facilius pro reliquiis temporalibus homo justus per actiones bonas satisfaciet condigne : quandoquidem congrue satisfacimus pro pœna æterna. Denique si meretur justus ex condigno gloriam æternam, quanto magis ex condigno satisfacere potest pro poenis temporalibus, quod multo est minus; cum post Tridenlinum Sess. 14. cap. 8. et 9. Pius V. ct Grego­ rius XIII. damnando propositionem Baii 77iul. aperte asserant, nos eodem modo quo meremur, satisfacere, idque vere ac proprie. Dicta autem propo­ sitio damnata ita habet : Satisfactiones laboriosœ justificatorum non valent expiare de condigno poenam temporalem restantem post culpam condonatam. 223. Obj. I. Peccata gratis remittuntur, ut novimus cx S. Scriptura et t i' i 1 200 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. Patribus, præscrtim Ambrosio L. 10. in Lue. c. 88. (opp. I. 1. p. 1523. A.) ubi,.Von invenio, inquit, quid (Petrus) dixerit; invenio quod fleverit: lacrymas ejus lego, satisfactionem non lego. Ergo non possumus satisfacere pro pœnis peccatorum. R. D. JnL Peccata remittuntur gratis quoad culpas et pœnæ æternitatein C. quoad poenas temporales .V. S. Ambrosius verbo, satisfacere, utitur pro excusare se, sicut et Paulus Act. 24. v. 10. Bono animo pro me satisfa­ ciam; nam idem Ambrosius antea n. 87. scripserat : Maluit ipse suum accusare peccatum, ut justificaretur fatendo, quam gravaretur negando. Quan· quam et ipsa pœnæ temporalis remissio, licet per satisfactionem redemptae, gratuita adhuc dici debeat ; eo quod sine gratia Dei satisfieri ne a justis qui­ dem possit. /nst. 1. Si Deus operibus nostris propitietur, ergo frustra Christus dicitur propitiatio pro peccatis nostris Joannis epist. 1. c. 2. v. 2. et c. 4. v. 10. et Isai. 53. v. 5. Livore ejus sanati sumus : et posuit Dominus in eo iniquita­ tem omnium nostrum, et 1. Petr. 2. v. 24. Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. R. D. seq. Si Deus operibus nostris mere naturalibus et humanis placatur, Christus non est propitiatio C. si Deus propitiatur nostris operibus, omnem vim ct dignitatem habentibus cx mei ito crucis et gratia Christi, Christus non est propitiatio .V. Hanc distinctionem studiose adhibet Concilium Tridentinum nuper cit. : Christus omne pretium large efluseque pependit; sed iis tantum prodest, quibus per instrumenta divinitus ordinata appli­ catur, inter quæ referuntur preces, eleemosynæ et austeritates corporis. Necesse autem prorsus erat, ut persona, qualis Christus est, pro culpa el reatu æternæ damnationis satisfaceret, cum id humo peccator et inimicus Dei minime potuerit. At vero ut primum, remissa culpa el damnatione æterna, filii Dei evadimus, ipsi in Christo et per Christum sufficimus ad satisfaciendum pro pœnis temporalibus. Inst. 2. Mutatio morum, juxta Patres, optima est poenitentia ; ergo satis­ factio est superflua. R. D. Ant. Mutatio morum cum contritione, confessione et satisfactione est optima pœnilenlia C. sola morum mutatio .V. Unica hæc mens est Patrum. S. Augcstinvs hom. 50. c. 13. L. 50. homil. (al. hom. 351. c. 5. n. 12.) Non sufficit, inquit, mores in melius commutare, et a factis malis recedere, nisi etiam de his quæ facta sunt, satisfiat Deo per pœnitentiæ dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis. Eadem habet cap. 7. Enchiridii. El ante eum S. Cyprianis epist. 18. (alias epist. 51. et 59.) ad Cornelium, adversus eos, qui lapsos stalim reconciliari volebant: Intercedunt, inquit, ne exoretur precibus et satisfactionibus Christus... ne Deo indignanti satisfiat... datur opera, ne satisfactionibus et lamentationibus istis delicta redimantur, ne vulnera lacrymis abluantur. 224. Obj. II. Non potest ex condigno et ad æqiialitatcm satisfieri Deo ab homine pro culpa, ergo neque pro pœna. R. Λ. (ons. Satisfecere pro culpa est simul restaurare amicitiam cum DE .SATISFACTIONE. 201 Deo: a. conci. Malae actiones, secluso decreto et commi­ natione Dei, merentur pœnam, quia ponunt inaequalitatem cum jure divino : atqui actiones satisfactoriæ hanc inæqualitatem tollunt pretio suo intrinseco ante omnem Dei acceptationem extrinsecam : talis enim promis­ sio non auget valorem operis intrinsecum, ergo non egent acceptatione Dei, sed Deus debet acquiescere, perinde ac creditor repræsentala pecunia debita. R. I). J/. Mala opera secluso Dei decreto merentur pœnam in actu primo C. in actu secundo .V. Ubi lex non est, nec est legis trangressio seu peccatum, aut inæqualitas cura divino jure. D. etiam min. Actiones satisfa­ cturis hanc inæqualitatem tollunt in actu primo C. in actu secundo Ύ. Ante divinam promissionem sunt idoneæ ad satisfaciendum, si Deus nolit ipse pœnas sumere, et actiones bonas aliis nominibus exigere. Unde apparet ra­ tio disparitalis evidens : nam solius judicis est pœnas decernere aut mutare; mereri autem pœnas est peccatoris solius. Neque ad rem est exemplum creditoris humani et debitoris : nam hi ambo jura et bona propria ac di­ versa habere possunt; cum e contra substantiæ creatæ, quidquid sunt, Dei sint. ergo actus caritatis, licet perfeclissiiriæ virtutis, esset minus ad satisfacien­ dum idoneus, quam actus abstinenti®. It. D. seq. Si actus caritatis sit valde languidus , et actus abstinenti® sit admodum intensus et auumnosus C. secus ;V. Omnes actus honesti sunt ha­ biles ad satisfaciendum : nam quia adversantur bono alicui sensibili, nobis sunt difficiles et œrumnosi. Qood si hominibus virtute perfectis faciliores videantur, ob habitum vehementer intensum, non minus sunt ideo satis­ factorily cum actio ex virtute absoluta profecta præstantior omnino sit. Cæterum in hoc differt satisfactio a merito , quod hoc non augeatur intensiveabopere externo adjuncto ct continuato; nam meriti pretium maxime petitur ab honestate actionis intern® : cum e contra opus inde dicatur salisfactorium, quod pœnale sit et ærumnosum ; ergo cum opus externum se­ cundum se pœnam et ærumnam augeat, addit vim satisfaciendi actui interno, a quo fuit, imperatum, etsi hic physice amplius non perseveret. Ex hucusque disputatis 231. Coli. 1°. Satisfieri etiam per opera alias præcepta, licet non pera­ gantur a nobis animo satisfaciendi, sed tantum studio placendi Deo. Nam Tridentinum Concilium Sess. 6. cap. 10. docet, nos non tantum per actio­ nes bonas ultro admissas, sed etiam per præceplas mereri augmentum gra­ tiæ et gloriæ. Ratio autem tota, cur per bonas actiones satisfaciamus, est, quia sunt poenales, fiuntque per Christi gratiam , in qua vivimus, et Deo placemus. 2°. Hactenus actum esse de satisfactione, quæ cx opere operantis exhibe­ tur: ad quam tamen observa, neminem per se teneri. Neque enim justitia vindicaliva exigit, ut quis dc se ipso supplicium sumat ; sufficit ergo illi satisfieri in purgatorio. Neque etiam lex caritatis qnemquam graviter adstringit ad avertendum a se malum , nisi irreparabile, et quo inimici Dei constituimur: neque jubet procurare accelerationem beatitudinis, ad cujus perfectionem procurandam neminem sub gravi culpa obligat. Et quis pec­ cati lethalis damnabit eum, qui veniale peccatum adhuc in mortis articulo admitteret, aut de venialibus omnibus non contereretur tunc, quando scit, se amplius satisfacere non posse. ARTICULUS IV. DE SATISFACTIONE INJUNGENDA 229. Obj. II. coni. 2*m. conci. Satisfacere est æquale reddere . atqui pecca­ tor pœnam sibi debitam sustinendo, æquale reddit; ergo non opus est ad condignam satisfactionem statu viatoris et gratiæ. R. I). M- Satisfacere est æquale reddere consentiente et probante supremo Judice C. hoc non consentiente A'. Sine gratia Christi in hac vita nulla satis­ factio esse potest. Quoti autem in altera sustinent damnati, inviti patiun­ tur ; ergo nequit esse satisfactio ; cum ne bonam quidem voluntatem , qua justi in purgatorio supplicia admittunt, Deus pro satisfactione acceptet. 230. Obj. HI. cont. 32il. wncl. Si satisfactio debet fieri per opus pœnale; 203 DE SATISFACTIONE. IN SACRAMENTO ΙΌΕΝΠΕΝΤΙ.Ε. 232. Dico. Sacerdos, spectata gravitate peccatorum et facultate pœnitentium, tenetur pœnam peccatis proportionalam illis injungere. Prob. I. Ex usu perpetuo Ecclesiæ, quæ pœnitenles nunquam sine conve­ niente satisfactione imposita absolvit. Prob. II. Concilium Laodicænum seculo IV. celebratum canone 2., Concil. Cartilagineuse 111. sub finem ejusdem seculi IV. can. 31., Turonense III. anno 813. can. 22., Chabiloncnse II. eodem anno can. 38., Moguntinmn 1. sub Rliabano anno 847. can. .31., Wormatiense anno 868. can. 23., et Tridenttnum Sess. 14. cap. 8. praecipiunt, debere sacerdotes, quantum spiri- ■BMW DE SACRAMENTO ΡΟΕΝΙΤΕΝΤΙ.Ε. tus et prudentia suggesserit, pro qualitatecriminum el pœnitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones injungere. Prob. Ill. a priori, ex institutione divina, Matth. 1G. : Quœcumque ligave­ ritis, el cap. 18. : Quœcumque alligaveritis : quibus verbis Christus sacerdo­ tibus non tantum potestatem dedit relinendi peccata impœnilentium, sed eliam pœn i tentes ad certa satisfactionis et pœnitentiæ opera alligandi: ut, quemadmodum peccata remittunt quoad culpam et pœnam œternam,dum absolvunt, ila etiam retineant peccata quoad pœnam temporalem, dum im­ ponunt mulclam pœnitcnli. Ita argumentatur Tridenlinum nuper citatum, et Patres antiqui, quos inter Leo M. epist. 91. (al. 108. c. 2.) : Mediatur Dei, inquit, et hominum hanc prœposilis Ecclesiæ tradidit potestatem , ut et conf­ ient ibus act iunem pœnitentiæ darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos, ad communionem sacramentorum per januam reconciliationis admitterent. Prob. IV. Rationibus compluribus eorumdem Patrum, quas Concilium Trid. breviter stringit. Par omnino erat, a Deo mandari ministris, ut nemi­ nem a baptismo lapsum, sine satisfactione reconciliarent : siquidem in lu­ mine fidei et agnitione Dei jam versantes peccarunt, postquam diabolo et pompis ejus renuntiarunt, per gratiam Spiritus sancti habitacula elfilii Dei effecti, totque beneficia adepti, Deum offenderunt : quæ quidem omnia de nondum baptizatis dici non possunt. Deinde ila extollenda est divina mise­ ricordia, ut et justitiæ, quoad fieri potest, ratio habeatur. Praeterea bapti­ smus est regeneratio, quæ citra magnum laborem nascituri accidit : e contra pœnitenlia est medicina, quæ per aegroti ustiones, incisiones, sudores, aliasque sanandi molestas exercitationes peragitur. Porro expedit plane, non adeo impunem pœnitentem discedere, ne facilitate veniae ad iterum peccandum provocetur, sed poenis coercitus et gravitatem criminum agnoscat, el horum odio virtutisque amore sensim probe vivere discat, extirpet habitus vitiorum, virtutes acquirat; dumque Christi degustat crucem, cum ipso pro peccatis suis compatiatur, ut cum eodem in coelis regnet. Denique dum unusquisque sua peccata castigat ipse, avertitur a populo Christiano ira Dei, corriguntur alii, sarciuntur scandala, el tota exhilaratur Ecclesia. 233. Obj. Dici nequit, omnes fere sacerdotes damnatum iri, cumhodiedum soleant pœnitentibus pro mullis et gravioribus criminibus aliquot precatiunculas, aut unum et alterum jejunium injungere, licet Concilium Tridentinum nuper citatum dicat, eos alienorum criminum participes effici, si forte peccatis conniveant, et indulgentius cum peccatoribus agant, levissima quaedam opera pro gravissimis delictis injungendo; ergo non videtur debere injungi satisfactionem proportionalam peccatis. R. D. Cons. Non videtur debere injungi satisfactionem proportionalam peccatis solis C. proportionalam etiam facultati pœnitentium _V. Debent, in­ quit Concilium, sacerdotes Domini, quantum spiritus ct prudentia suggesse­ rit, pro qualitate criminum et pœnitentium facultate, salutares et convenien­ tes satisfactiones injungere: fructus enim pœnitentium potissime spectan­ dus est. Quapropter pœnilentes moribundi sine satisfactione injuncta absol­ vendi sunt, ut constat ex Conciliis et Patribus relatis supra cap. 4. a. 2· conci. 2. et 3. Quoad cœtcros moderanda est satisfactio pro ratione infirmi­ tatis corporalis aut spiritualis ipsorum, si nimirum ex pœnitentia duriore . · DE SATISFACTIONE. 203 praevideantur fore pusillanimes, alieni a sacramento Pœnitentiæ, aut si ratione morbi, aliusve impedimenti impotentes fiant ad illam peragendam. Nam si moderata ipsis satisfactio didetur, communiter ct per se loquendo, periculum tantum est, ne gravius lanium in purgatorio luant; si vero decer­ natur poena austerior, quam poenitentis infirmitati expediat, verendum est, ne is se alio quodam gravi peccato obstringat, negligendo satisfactionem, reticendo peccata graviora, molliores et imperitos confessarios de industria adeundo. Denique mitiorem satisfactionem imperans non facit sacramento injuriam, ad cujus integritatem satisfactio omnimodis exacta non requiritur, neque eliam salis certo constat, quænam illa sit : neque Deo injurius est, cujus integrum servatur jus pœnam debitam olim in purgatorio exposcendi. Quam in rem in Supplemento S. Thomæ q. 18. a. 4. in 0. ita habetur : l'œnœ satisfactoriœ in canone determinatœ non competunt omnibus, sed varianda sunt secundum arbitrium sacerdotis divino instinctu regulatum : sicut medicus aliquando prudenter non dat medicinam efficacem, quæ ad morbi curationem sufficiat, ne propter debilitatem naturœ majus periculum oriatur : ita sacerdos divino instinctu motus non semper totam pœnam, quæ uni pec­ cato debetur, injungit, ne infirmus aliquis ex magnitudine pœnœ desperet, et a pœnitentia totaliter recedat. Inst. Canones Apostolorum et Conciliorum priscorum certas, casque gra­ ves poenas peccato cuilibet decernebant; ergo Ecclesia hodie in gravem mo­ rum corruptelam defecit, quæ canonum illorum exccutionem non urget. R. D. Jnt. Canones decernebant graves poenas pro foro Ecclesiæ externo, et quidem ad Episcopi arbitrium injungendas el temperandas C. decerne­ bant eas pro foro interno, subd. tanquam praecepta divina aut ecclesiastica Ύ. tanquam regulas, queis presbyteri instruerentur, et quibus prudenter ute­ rentur C. Nullam certam pœnam divinitus esse praescriptam, neque etiam lege humana, quæ pœnitentibus dictetur, sed discreti confessarii arbitrio rem committi, constat tum ex Concilio Tridentino Sess. 14. cap. 8., tum ex Innocenlio 111. c. Deus qui, de Pœnit. et Remiss., item ex c. Mensuram, de Pœnit. dist. 1. Hinc Λ”. Cons. Nam sacerdotem leviore pœnitentia per acci­ dens sæpecontentum esse posse, constat ex usu veteris Ecclesiæ, quando pœ­ nitens insolita signa vehementis doloris edit, aut satisfactiones plures jam ipse praemisit : quando adhibentur indulgentiae, sacrificia et suffragia ; his enim et pluribus aliis de causis publicæ eliam pœnitentiæ modus olim sta­ tuebatur. Ex hisce breviter explicatis 234. Coli. 1°. Actiones mere internas, ceu meditationes, actus fidei, con­ tritionis et similes posse, ac interdum expedire in satisfactionem injungi. Sunt enim optimi, et maxime liberi, difficiles ac aerumnosi : atque in q. 86. a. 4. S. Thomæ concorditer tradunt Theologi, remissionem temporalis reatus peccati majorem esse ac minorem pro modo contritionis. Oratio item ab omnibus inter opera maxime ad satisfaciendum accommodata nume­ ratur, non quidem propter solam vocem, sed potissimum ob mentis atten­ tionem , in qua maxima ejus perfectio ct difficultas consistit. %>. Quantumvis Sotus et alii probabilius arbitrentur, actiones aliunde jam præceptas in criminum pœnam imperari posse; raro tamen id expedit: nam poenitentia injungenda non solum est ad novæ vitæ cautelam , sed ad Î il II i |}a P B1 ;μ • ? \ 20t» l»E SACftA.UEMu ΓοΕΝΠΈ.ΥΙΊ.-Ε. praeteritorum eluun vindictam cl castigationem erratorum , ul Putres'fridentini monent. Quo i dici vix potest de actionibus alioqui praescriptis, quæ exsequi Christianos oportet, etiamsi nihil peccassent. Igitur culpa non vacat sacerdos, qui tantum decerneret in pœnitenliam pro peccatis gravibus ac­ tiones alia lege ecclesiastica jam ordinatas. 3®. Si sacerdos opus ab alio exsequendum in satisfactionem decernit, hoc opus, prout per alium absolvitur, nun est pars sacramenti, sed sola illa actio laboriosa ac difficilis, qua pœnitens opus illud ab alio exsequendum procurat. 4°. Pœnitens, cui satisfactio modica pro gravi crimine injungitur, mo­ nendus est, hoc fieri, ul ipsius imbecillitati consulatur ; eique sunt expli­ candae pœnæ, quas juxta canones antiquos subire deberet, et quas gravis­ simas Deus adhuc ab ipso in hac vel altera vita in flaminis piacularibus repetiimus est, ni ipse ultro manum ejus praeveniat. 3°. Qui moderatas etiam pœnas, medicinales præsertim detrectant, absol­ vendi non sunt. E 6°. Pœnitentiæ publicæ nondum sunt penitus abrogatae, sed instaurari eas posse asseverat Concilium Tridentinum Sess. 24. de Reform, cap. 8. Quanquam nisi ob crimina publica, et inconsulto Episcopo imperari eas non oporteat. ARTICULUS V. DE SATISFACTIONE A CONFITENTIBLS PB.ESTANDA. 233. Dico /. Pœnitentes tenentur injunctam sibi a sacerdote satisfactionem accurate absolvere tempore et modo præscripto, nisi fuerit legitime dilata, mutata aut sublata. Prob. Γ. pars. Concilium Tridentinum Sess. 14. cap. 8. : Claves, inquit, sacerdotum non ad solvendum duntaecal, sed et ad ligandum concessas, etiam antiqui Patres et c redunt, et docent. Unde sacerdotibus ipsis incumbit gravis obligatio dictandi coniitenlibus satisfactionem : atqui potestas ista et officium frusti a furent, si ex arbitrio pœnilenlium penderet parere , et non parere ; ergo. Pars 2'. non eget probatione. Nam si satisfactio differatur a sacerdote, pœnitens eo tantum tempore ad illam præstandam tenetur, in quod jure conjicitur : si vero ex negtigentia culpabili fuit procrastinata, solvi debet, quamprimum poterit. Quod si luerit sublata, ad nihil tenebitur : si immu­ tata , ad illam solum, quæ fuit in 1. cum prioris substituta. Nunquam autem licet pœnilenli satisfactionem imperatam mulare secundum substantiam ; cum reus in judicis sententiam nihil possit. At confessarius, qui illam di­ ctavit, hoc sine dubio potest, utpote cui nec facultas, nec notitia deficit: quæ quidem commutatio ad sacramentum idem , quo primo injuncta, per­ tinet. Potestatem eamdem habet unusquisque sacerdos, jurisdictione in pœnilentem praeditus , modo hunc eadem peccata iterum confilentcm audiat, et eisdem absolvat ; nam commutatio pœnæ actus judicii est, quod sine cognitione causæ et sacramenti administrations exerceri nequit : sacra­ mentum vero administrare, est confesso absolutionem impertiri. DE SATISFACTIONE. 207 Prffilcrea tolli aliqua pœnitentiæ pars potest, si fuerit imprudenter im­ posita : imo ipse pœnitûns posset aliquam satisfactionis portionem per ac­ cidens tollere, subtrahendo materiam, quando moraliter certus est, se in­ dulgentias lucrari ; modo non fuerit satisfactio medicinalis; nam talem nec indulgentia tollere, nec ipse sacerdos, nisi in similem , sine peccato con­ vertere potest. Denique in praefatis casibus expedit, semper aliquid déprima satifactione relinqui, ut prioris sacramenti integritati consulatur. 236. Obj. I. Sacerdos potest satisfactionem pœnitenti committere tan­ tum per modum consilii ; ergo pœnilenli tunc liberum erit, eam implere, et non implere. R. .V. Ant. Secundum doctrinam Concilii Tridentini facultas dictandi satisfactionem oritur ex potestate ligandi : atqui potestas ligandi non exer­ cetur suggerendo consilium, sed adstringendo et præcipiendo, sicut ct justitia vindicativa ; ergo cum sacerdos, perse loquendo, teneatur imponere satis­ factionem, injungenda est præcipiendo. Neque probatur excusatio Suaresii et Dianie dicentium, ligari pœnilentem condilionate, si velit consequi frudum ex opere operato sacramenti ; quis enim putet reum carcero con­ stringi, cui judex dixerit, si vis in carcero manette, tractabo te laute; si vero discedere mavis, per me licet, abi. Hinc pinguem illorum errorem aversare, qui putant, omnia futura opera pœnitcnlis in pariem sacramenti extolli per verba, quæ post absolutionem sacerdos quandoque profert: Passio Domini nostri Jesu Christi, etc.; hæc enim phrasis mere est precatoria. Inst. 1. Potest pœnitens vel omnem satisfactionem , vel potissimam ejus partem differre in vitam alteram, peracta modica illius parte , ut consula­ tur sacramenti integritati ; ergo. R. Ar. Ant. quod verum esse diximus de satisfactione extra sacramentum ex opere operantis exhibenda. Secus res habet in sacramento Pœnitentiæ, ubi obligatio explendi satisfactionem nascitur ex potestate ligandi, quæ prorsus quoad hanc partem enervaretur, si pœnitenti liberum foret non obtemperare. Tametsi peccatum grave non committeret, qui etiam de indu­ stria negligeret exsequi satisfactionem levem, sicut nec sacerdos , qui hanc non imperaret : neque enim satisfactio pars est talis , sine qua sacramen­ tum informe esset : et Bonifacius VH1. reprehendit confessorios, qui anno Jubilaei poenitentias alias imponebant , ut refert Glossa in Extravag. Anti­ quorum, de Pœnil. el Remiss. Imo nihil sacerdos delinqueret, sine injuncta pœnitentia absolvendo confilentcm, quem certo scit jam satisfecisse. Inst. %. Absurdum est dicere, eum, qui injunctam levem ob peccata gravia pœnitenliam omitteret, peccare tantum vcnialiter; cum vero, qui gravem pro venialibus indictam satisfactionem non praestaret, mortale peccatum admittere. R. N. Assum pl. Levitas cl gravitas hujus obligationis ex ipsa*satisfaclionis materia proficiscitur, non vero a causa, propter quam satisfactio imperatur; nisi forte cum quibusdam teneas, posse rem gravem sub levi obligatione imperari , et vicissim rem levem sub obligatione gravi. Quod si quandoque subditi magistratus civilis leges sine peccato non acceptent, non 208 DE SACRAMENTO PUENITENTT.E. continuo sequitur, pœnitentes non teneri obtemperare judici sacro, ratio­ nabilem pœnitentiam injungenti ; nam magistratus civilis potestatem suam a subditis accipit. Inst. 3. Nemo tenetur uti privilegio : atqui posse pro magna pœnarum purgatorii satispassione substituere modicam satisfactionem , est privile­ gium ; ergo. R. D. min. Posse pro pœnis purgatorii substituere modicam satisfactio­ nem, est privilegium merum .V. est privilegium adjunctum præcepto C. Adhærel imperium judicis vindicantis delicia , et ferentis sententiam abso­ lutoriam quidem , sed simul obligatoriam , et quidem in reum, qui se huic judicio sponte subjecit, ubi sacerdos potestatem absolvendi non debet usur­ pare sine potestate ligandi. 237. Obj. IL Potest aliquis ipse votum editum abs se mutare in melius; ergo etiam satisfactionem sibi injunctam. R. .V. Cons. Determinatio voti pendet a propria cujusque voluntate : e contra satisfactionis modus statuitur a sacerdote tanquam superiore et judice. Quanquam ne hic quidem pœnitentiam, peracta omnino tota actione sacramenti confessionis et absolutionis, in graviorem mutare possit ; quia sententia lata semel transiit in rem judicatam, et habet quamdam rationem contractus, qui nolente parte altera mulari postea nequit. f 238. Obj. III. Solus superior potest alterius judicis sententiam mutare; ergocoufessarius æqualis potestatis, mutando satisfactionem ab alio injunc­ tam .huic injurius est. R. D. Ant. Solus superior potest alterius judicis sententiam mulare in causis civilibus C. in sacramento Pœnitentiæ, in quo liberum est reo sæpius iterare judicium .V. Quoad sacrum hoc forum singula, quæ in judicio posteriore peraguntur, habent se tanquam ex accidente ad confes­ sionem priorem. Inst. Si sacerdos potest commutare pœnitentiam ab alio æqualis pote­ statis sacerdote dictatam , poterit sacerdos inferior etiam mulare poeniten­ tiam a superiore ob casum reservatum injunctam ; nam pœnitens eamdem confessionem polesl apud sacerdotem inferiorem iterare. R. .V. scq., cujus prob. Dist. Potest confessionem iterare eo modo, ac si nunquam fuisset facta .V. tanquam ante jam peractam apud sacerdotem superiorem, qui solus potestatem a casu reservato absolvendi habetC. Quod si eliam sacerdos inferior posset mulare materiam , in quam superior votum reservatum commutavit, ul Suaresius contra Navarrum contendit, hoc tamen nihilominus discriminis interest, quod commutando volum superior non imponat præecplum pœnilenti. 239. Dico II. Nullo Christi præcepto satisfactionis praestationem absolu­ tioni slberdotis praemittere jubemur. Prob. 1. Xystis IV. anno 1178. hanc Petri Uxamensis propositionem damnavit: Quod non sint absolvendi pœnitentes, nisi peracta prius pamilentia ipsis injuncta : et Alexander \ III. istam : Ordinem promittendisatisfac­ tionem absolutioni induxit non politia aut institutio Ecclesiæ, sed ipsa Christi 209 lex et prœscriplio, natura rei idipsum aliquo modo dictante. Quam eamdem S. Facultas Parisiensis anno 1644. die 28. Julii damnavit ut temerariam et hærclicam. Prob. II. In antiqua Ecclesia non tantum publice pœnitentes, si ante exple­ tam pœnitentiam in mortis discrimen incidebant, sed eliam alii graves peccatores, qui in peccato perseverantes pœnitentiam agere differebant, in eodem vitæ periculo absolvebantur, modo constiterit, ipsos sacerdotem, cui confiterentur, desiderasse, ut sæpius supra ostendimus. Prob. III. Ecclesia latina jam a sex seculis, et græca jam a duodecim seculis, servare desiit morem pœnitentes non absolvendi, nisi perfecta poeni­ tentia, ut data opera exGræcorum Ritualibus Joan. Morinus demonstrat L. 6. c. 24. : atqui Ecclesiam in adminislratione sacramenti alicujus tanto tempore errasse, dici non potest sine enormi temeritate et errore manifesto; nam quicumque aliter sentire aut docere non metuunt, quam sacrosancta Ro­ mana Ecclesia prccdicat, et observat de sacramento confessionis et reliquis Ecclesiasticis sacramentis, vinculo perpetui anathematis innodantur, c. Ad abolendam, deHærel. Et B. Augustinusepist. 118. ad Januarium (al. epist. 54. c. 5.) ait: Si quid tota per orbem frequentat Ecclesia... quin ita faciendum sit, disputare insolenlissimœ insania est. Prob. IV. Totum fundamentum Jansenianorum satisfactionis exeeutionem absolutioni præmittendam esse contendentium est, quia peccata ministerio sacerdotis non tolluntur, sed ante expiata, et divinitus jam donata tantum declarantur: atqui doctrina ista falsa est, el proscripta a Concilio Tridentino Sess. 14. cap. 6. et can. 9. ; ergo. / Prob. F. Si injunctæ satisfactionis excculio ex lege Christi tam necessario praemittenda sil absolutioni, ut hæc non sit valida, nisi satisfactio prius completa fuerit; ergo impossibilis erit usus sacramenti Pœnitentiæ homi­ nibus innumeris, qui mortem obeunt, antequam satisfactionem absolvere possint, et consequenter vel neganda his esset absolutio, vel absoluti eliam damnarentur, quod a Christiana pietate abhorrere veteris Ecclesiæ Patres et Concilia tradiderunt. Prob. VI. Ut satisfactio reatum pœnæ tollat, ablatam præsumit culpam : sedante absolutionem sæpe non est ablata culpa; nisi velis, semper illi debere præmilli contritionis perfectæ actum, quod falsum esse demonstra­ vimus supra cap. 3. art. 3. Quare merito censura S. Facultatis Parisiensis notatus fuit anno 1644. Theophilus Bracket, qui erroneam illam opinionem in libro, Verax pacifi­ cus inscripto, propugnaverat. Et a Clemente XI. anno 1713. dic 8. Scptembr. in constitutione Unigenitus, inter centum et unam propositiones Quesnelli octogesima septima hoc eodem errore laborans, est proscripta. Hisce præivil insignis apostata M. Antonius de Dominis, Spalalensis quon­ dam Archiepiscopus, in libro de Repub. Christianae. 7. n. 57., sed ct hujus libri una cum defuncti cadavere a carnifice Romie exusti sunt anno 1634. DE SATISFACTIONE. 240. Obj. Absolutio, secundum Patrum doctrinam , merces est et fructus laboriosæ satisfactionis ; ergo absolutio satisfactionem sequi debet. R. D. Ant. Absolutio a poena temporali merces est el fructus laboriosæ satisfactionis C. absolutio a culpa ct poena æterna A’. Uc hac absolutione v. p. 2. 14 4 210 DE SACRAMENTO ΓΟΕΝΙΤΕΝΤΙ.Ε. scribit Apostolus Rom. 3. v. 24. : Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quee est in Christo Jesu. Inst. L Ex disciplina primævæ Ecclesiae constat, ante expletam satisfa­ ctionem non fuisse datam absolutionem sacramentalem ; nam Innocentiis I. in epist. ad Decentium cap. 7. ( Labb. t. 2. p. 1247. D. ) scribit, tunc debere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. LeoM. epist. 82. (al. 108.) ad Theodorum ait, eosdem salubri satisfactione purgatos, ad communio­ nem sacramentorum per januam reconciliationis admittendos esse; ergo. R. X Cons. Quamvis Ecclesia eo tempore, quo vigebat pœnitentia publica, ordinarie absolutionem peccatoribus gravibus distulerit usque ad tempus explet» satisfactionis; nunquam tamen judicavit, satisfactionem istam ex necessitate sacramenti præcedere absolutionem debere; nam prater insi­ nuatum nuper mortis articulum, datam fuisse absolutionem nondum prae­ stita satisfactione pluribus casibus nos monumenta veterum docent, ac 1°.qui­ dem, cum periculum erat, ne propter dilatam absolutionem pœnitentesad haereticos vel schismaticos deficerent. Ita Cyprianus epist. 52. ad /Antonia­ num. 2°. Instante tyrannorum persecutione, idem S. Cyprianus epist. 54. ad Cornelium, de pace lapsis danda. 3°. Cum spes erat, hac indulgentia vel plu­ res ad Ecclesiæ gremium reversuros, vel extinguendum schisma esse, lia S. Cornelius Papa epist. inter Cyprianicas 46. ct ipse Cyprianus epist. 19. ad Caldonium. 4°. Ad commendatitias Confessorum, Cyprianus epist. 16.5°. Cum pœnitens egregia signa vehementis doloris demonstrabat. Ita S. Gregorius Nyssenus epist. canon, (opp. t. 1. p. 1946.) et Concilium Ancyranum can. 5. Tom. 1. Cone. pag. 1438. Jnst. 2. Ecclesia tribus prioribus seculis peccatores, qui post vitam potis­ sime in vitiis transactam sacramentum absolutionis in mortis articulo posce­ bant, ad illud non admisit ; ergo probabilius intelligimus, morem istum ab Apostolis et a Christo ipso profectum esse. Antecedens palet ex S. Cypriani epist. 52. ad Antonianum, ex Concilii Arelatensis 1. can. 22. (Labb. t. 1. p. 1429. C.), ex Innocentii I. epist. 1. ad Decentium c. 7. (Labb. t. 2. p. 1247. D.) et Leonis M. epist. 91. al. 108. R. N. Ant. Ad cujus probationem R. 1°. S. Cyprianus cum cæteris Africæ Episcopis statuit, ut lapsi in ido­ lolatriam non reciperentur ad absolutionis sacramentum in articulo mortis, si illud usque eo petere distulissent, eo quod sera ista pœnitentia non sincera videatur; non autem quod absolutionem, quæ ante satisfactionem perfectam conferretur, invalidam esse censeret; nam sub finem libri contra Demetrianum scribit c. 25. pœnitentiam, ne sub ipso quidem vitæ temporalis exitu et occasu seram esse : veniam contilenti dari, ct ad immortalitatem sub ipsa morte transiri. R. 2·. De eisdem apostatis loquitur Concilium Arelatensc, aitque eis qui­ dem S. Eucharistiam, non autem absolutionem sacramentalem negari. Quod confirmatur a Concilio Nicæno 1. paucis post Arelatensc annis celebrato, canone 13. (Labb. I. 2. p. 35. B.) ubi. de his, inquit, qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur, ita ut, si quis egreditur e corpore, ultimo el maxime necessario viatico minime privetur. Viaticum istud appellat absolutionem sacramentalem; nam canone eodem Eucharisliæ communionem arbitrio Episcopi committit. i t DE SATISFACTIONE. 2H H. 3°. Eadem adhuc clarius testatur Innocentius epist. cit. et epist. 3. ad Exuperiumc. 2. (Labb. t. 2. p. 1253. C. D.) De iis, inquit, qui tota vita in­ continentia) dediti, sub finem vitæ reconciliationem poscunt, observatio prior durior, posterior interveniente misericordia inclinatior est; nam consuetudo prior tenuit, ut concederetur eis pernitentia, sed communio negaretur. Posteaquam Dominus noster pacem Ecclesiis suis reddidit, jam terrore depulso communionem dare abeuntibus placuit... Tribuitur ergo cum pœnitentia extrema communio, ut homines hujusmodi vel in supremis suis pcenitentes, miserente Salvatore nostro a perpetuo exitio vindicentur. R. 4°. Neque Leo M. dum loco cit. ait, sacerdotibus a Christo potestatem commissam fuisse, pœn i tentibus satisfactionem injungendi, eaque purgatos ad communionem sacramentorum per januam reconciliationis admittendi, ullo modo asserit satisfactionem ex necessitate absoluta praemittendam esse recon­ ciliationi sacramentali: nam ibidem addit, urgente periculo mortis, non esse negandam reconciliationem : Quia, inquit, misericordia Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire. Inst. 3. S. Augustinus serm. 37. de temp. (al. 235. in app.) scribit : Parum est, peccatorem poenitere, nisi pœnitentiam peregerit; ergo veteres videntur dubitasse de veritate absolutionis datæ moribundo, qui pœnitentiam eo dis­ tulit. R. I). Cons. Videntur de talis absolutionis veritate dubitasse ex eo capite, quodexeeutio satisfactionis præmissa non fuerit N. ideo dubitarunt de veri­ tate talis absolutionis, quod pœnitentia sera raro vera sit C. Datur quidem, prosequitur idem S. Doctor, etiam in extremis pœnitentia, quia non potest denegari, sed auctores tamen esse non possumus, quod qui sic petierit, merea­ tur absolvi... Poenitentia quæ ab infirmo petitur, infirma est. Pœnitentiaquæ a moriente tantum petitur, timeo ne ipsa moriatur. Sermone autem 66. (al. 254. in app.) Pœnitentia, quamvis sit exigui temporis, si intima cordis amaritudine agitur, non despicitur apud Judicem justum Deum, qui cordis secreta considerat, etc. ARTICULUS VI. DE EFFICACIA SATISFACTIONIS SACRAMENTALIS. 241. Nota. Cum Concilium Tridentinum Sess. 14. cap. 3. dicat, confes­ sionem, contritionem el satisfactionem esse partes sacramenti, quatenus ad plenam perfectamque remissionem peccatorum ex Dei institutione requi­ runtur; effectus etiam aliquis gratiæ ex opere operato satisfactioni sacramentali est adscribendns , eo quod actio ista aliquo modo procedat a pote­ state solvendi et remittendi peccata, sacerdoti per confessionem subjecta, et ideo Christi merita ct satisfactio specialiter per hanc partem applicentur : neque pars ulla sacramenti sit, quæ non operetur , quod peculiari modo significat. Quanquam autem certum sit . a pœnitentiæ sacramento effectum gratiæ duplicem præstari, quorum altero remittitur culpa , altero poena reterna, et aliquid etiam temporalis pœnæ relaxatur; negarunt tamen quondam non pauci, gratiam gratum facientem conferri ex opere operato satisfactionis, */U > 212 Z4 *4 P;· - iri' DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. in quantum hæc pars pœnitentiæ est, ut refert S. Thomas in 4. dist. 16. q. 1. a. I. quæstiunc. 2. ad 3. in quorum sententiam mulli eliamnum con­ cedunt. Imo Adrianus q. 2. de satisfactione in solutionibus argumentorum, et quidam alii sentire videntur, satisfactionem nequidem remittere pœnam ex opere operato, sed tantum ex opere operantis, quanquam cum majore me­ rito, quod ex præcepto sacerdotis fiat. 242. Dico I. Proprius et maxime indubitatus efiectus ex opere operato satisfactionis est remissio alicujus pœnæ temporalis, præter illamquæ re­ spondere posset ex opere seu merito operantis. Ita cum S. Thoma quodlib. 3. a. 28. Theologi communiter, quos citat Suaresius disp. 38. sect. 2. n. 2. Prob. I. Sacramentum Pœnitentiæ institutum est ad remissionem peccati : atqui pars ista non ordinatur ad remissionem culpæ; ergo ad remissionem pœnæ temporalis, ut Concilia nos docent; ergo remittet ex opere operato aliquid temporalis pœnæ. Prob. II. Sacramenta novæ legis efficiunt, quod significant : atqui pars ista pœnitentiæ significat punitionem peccati et commutationem pœnæ pur­ gatorii in pœnam præsentem ; ergo redemptionem pœnæ vel maxime efficit ex opere operato. 243. Dico II. Sacramentalis satisfactio etiam post absolutionem peracta confert ex opere operato gratiam aliquam gratum facientem. Ita S. Thomas q. 90. a. 2. ad 2. Cajetanus in comment., Dora. Sotus d. 17. q. 1. a. 2., et Suaresius, qui thesin hanc dubiam censet, ei tamen utpote favorabili adhæret, tam propter auctoritatem B. Thomæ, quam ob rationes seqq. Prob. I. Si pœnitens ante perceptam absolutionem omnia sibi injuncta satisfactionis opera exhibuisset, majorem utique gratiam ex opere operato, tanquam magis dispositus acciperet : atqui satisfactio absolutionem subsequens, nihilominus cum partibus aliis unum sacramentum constituit; ergo totum sacramentum per hanc quoque partem pœnitenti melius disposito gratiam majorem confert; adeoque per satisfactionem aliquid gratiæinfun­ ditur, quod antea datum non erat. Prob. II. Pars ista pœnitentiæ instituta non tantum est in vindiciam et remissionem pœnæ, sed etiam ad medelam et emendationem peccatorum; ergo, cum novæ legis sacramenta idem efficiant, quod significant, dabitur ex satisfactionis opere operato gratiæ peculiare auxilium adjuvans ad emen­ danda peccata. Atqui in sacramentali effectu auxilium peculiare gratiæ adjuvantis semper conjunctum est cum habitu peculiari gratiæ sanctifi­ cantis; ergo probabile est, dari talem habitum etiam ex opere satisfactionis postea praestito. 244. Dico III. Satisfactio impleta in statu peccati non confert effectum pœnitenti, nisi remota fictione. Pars 1*. est contra Marsilium , Medinam, Scotum, et contra eos etiam, qui putant a peccatore satisfieri ex opere operantis posse pro pœna tem­ porali. Prob. Nullum sacramentum confert effectura specialem sine gene­ rali , neque secundarium sine primario , ut constat ex Baptismo et Eucha- DE SATISFACTIONE. 213 rislia,quæ indigne suscipiens non consequetur remissionem reatus, etiam residui a peccatis olim jam remissis; ergo idem dicendum est de satisfa­ ctione post absolutionem in statu peccati peracta. Conf. Remissio pœnæ temporalis, effectus est supernatoralis, aliquo modo præparans hominem, seu removens impedimentum gloriæ ; igitur non decet illam conferri, nisi ei, qui est proportionatus ad gloriam et amicus Dei. Unde status peccati videtur esse obex remissionis pœnæ tam in sacra­ mentorum usu , quam in exercitio aliorum bonorum operum. Pars %*, traditur a Navarro de Pœnit. d. 6. cap. 1. in principio n. 48., Cajclano, Victoria, Petro Solo, quos citat et sequitur Suaresius, rem hanc in­ certam appellans, licet probabiliorem esse arbitretur. Nam licet satisfactio talis tanquam opus operantis mortuum sit, atque eatenus effectum nunquam consequatur ; in quantum tamen opus sacramentale est et applicatio satis­ factionis Christi, semper ex se vivum est, et nonnisi mortificatum ratione subjecti, ut non possit in eo habere effectum ratione præsenlis dispositionis. Igitur sicut opera mortificata reviviscunt recedente fictione, ita et satisfactio ista obice amoto effectum suum sortitur tanquam pars veri sacramenti. 245. Obj. I. cont. lam. conci. Remissio pœnæ temporalis alicujus peccato debitae efiectus est communis omnibus sacramentis; ergo non est proprius satisfactioni sacramentali. R. D. Ant. Remissio alicujus pœnæ temporalis est effectus per accidens communis omnibus sacramentis Trans, quia hoc incertum est, quamvis pie credatur. Remissio alicujus pœnæ temporalis est effectus quasi per se et ex institutione conveniens omnibus sacramentis N. hoc sensu soli pœni­ tentiæ, et maxime ratione satisfactionis convenit. Equidem verum est, per absolutionem sacerdotis aliquid etiam pœnæ temporalis remitti, atque ideo eum, qui obtenta absolutione, ante satisfactionem peractam moritur, mitius in purgatorio haberi : nihilominus residuum pœnæ ante exhibitam satisfactionem non tollitur, eo quod sacramentum non præstel effectum suum ex opere operato antequam re ipsa suscipiatur ; ergo neque pars ejus, proportione servata. Quanquam non ita necessariam hanc satisfactio­ nem a sacerdote injunctam æstimemus, ut aliis bonis operibus poena redimi nequeat ; quem Adriani errorem merito Petrus Sotus lect. 2. de satisfa­ ctione reprehendit. Nam ut pœnitens satisfactionem imperatam absolvere teneatur; si tamen hanc explere nequeat, aut ante tempus satisfactioni praescriptum alia opera bona aut sacramenta frequentet, poterit sine dubio per satisfactiones congruas a reatu toto penitus sese exsolvere ; neque enim impositio pœnitentiæ cæteris piis actionibus ad satisfaciendum idoneis vim suam ullo modo enervavit. Inst. 1. Si remissio pœnæ effectus est proprius satisfactionis sacramentalis, ergo si hæc præmittalur absolutioni, et subjectum dispositum sit per contritionem perfectam et per gratiam, effectum illum ante absolutionem consequetur ex opere operato; est enim pars sacramenti, et virtute cla­ vium nititur. R. .V. seij. Nullum sacramentum effectum suum sortitur, quod non sit essentialiter consummatum per formam. Deinde remissio pœnæ est effectus secundarius remissioni culpæ conjunctus; sicut ergo pœna ante culpam 214 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. non remittitur, ita neque pars ista ante absolutionem potest ad effectum suum sacramentalem pertingere. Denique si contritio, pars potior, effe­ ctum suum ex opere operato ante absolutionem non oblinet,quanto minus satisfactio, pars integrans duntaxat ? Si quem ergo remissionis pœnæ effe­ ctum nondum data absolutione adipiscitur, adsciibi is operi operantis debet. Inst. 2. Absolutio tollit ex opere operato omnem peccati maculam ; ergo si satisfactio remissionem pœnæ tanquam peculiarem sibi praestet effectum ex opere operato, quaelibet injuncta a sacerdote satisfactio omnem pœnæ temporalis reatum tollit, perinde ac indulgentia plenaria a summo Ponti­ fice concessa ; cum uterque faciat totum quod potest. R. A'. Cons. Peccati lethal is macula non polest tolli, nisi tota simul : gratia enim aequaliter peccatis mortalibus omnibus el singulis adversatur. Hæc autem absolutionis gratia totum peccatum remittens immediate a sacerdote confertur. E contra sacerdos non immediate tollit reatum divisi­ bilem pœnæ, sed mediante imposita satisfactione divisibili, per pœnitenlem peragenda. Eodem modo cum Pontifex per indulgentias immediate reatum omnem tollit, opus injunctum se habet ut mera conditio; cum tamen sacramentalis satisfactio sit causa remissionis pœnæ. Inst. 3. Deus reliquit sacerdoti potestatem commutandi pœnam purga­ torii in satisfactionem impositam; ergo qui sustinendo pœnam a judice impositam, præslilit satisfactionem, nihil debet amplius. Ita Glossa inc. Mensuram, de Pœnit. d. 1. R. D. Ant. Deus dedit hanc potestatem sacerdoti servata justitiae propor­ tione C. ul suo arbitrio disponat A’. Deus non fecit sacerdotes dominos, sed judices; ratio vero judicii æquitatem postulat. Igitur cum reatus sit finitus, dabitur satisfactio , quæ eum exæquet, aut etiam excedat. 246. Obj. II. cont. 2,3>. conci. Per unum sacramentum non datur nisi una gratia sacramentalis, ac præsertim in hoc sacramento non confertur alia gratia quam remissiva peccati : atqui satisfactio absolutionem conse­ quens, præsumit gratiam illam jam collalam ; ergo non confert gratiam sacramentalem. R. D. M. Per sacramentum omnino jam consummatum posita forma, non datur nisi unica gratia sacramentalis C. secus A’. Item , in hoc sacra­ mento non confertur alia gratia, quam remissiva peccati, si totum cum absolutione perficiatur C. si absolutione peracta, adhuc perficiatur inlegraliler per satisfactionem A’. Tunc enim alia adhuc gratia habitualis adjungitur. Inst. Si satisfactio post absolutionem peracta aliquam gratiam sacramentalera confert; ergo illam in statu peccati exhibens peccaret moraliler, eo quod obicem gratiæ poneret. R. D. Illat. Peccaret mortaliter, loquendo speculative C. practice et mora­ li 1er loquendo, peccaret mortaliter Ar. Quia effectus iste valde est incertus, ac probabiliter etiam negari potest, ideo practice ac moraliler tantum onus nemini est imponendum. Peccare talem venialiler, probabile esse videtur, eo quod recipiat partem sacramenti indigne, et alicui ejus effectui obicem ponat. DE SATISFACTIONE. 215 247. Obj. 111. cont. 3am. conci. Satisfactio ante absolutionem praecepta et præslita in statu peccati consequitur suum effectum ; ergo etiam ea , quæ in statu peccati post absolutionem praestatur. R. D. Ant. Satisfactio ante absolutionem in statu peccati præslita conse­ quitur suum effectum formalem el proximum C. consequitur suum effe­ ctum finalem ac remotum N. Effectus satisfactionis proximus ac formalis est, quod concurrat ad integritatem sacramenti, et impleat obligationem a sa­ cerdote impositam : quem quidem eliam præstat satisfactio post absolutio­ nem in statu peccati exhibita. Confessarius enim non tam modum operis, quam opus ipsum præcipil ; quod idem in præceptis aliis apparet : neque enim graviter delinquit, qui in statu peccati sacrificio Missae diebus festis assistit : neque uspiam exlat evidenter grave præceplum contritionis aut confessionis ei, qui in medio injuncti jejunii menstrui iterum in peccatum incidisset. Sicut ergo satisfactio ante absolutionem in statu peccati præslita effectum remotum et finem suum , seu remissionem pœnæ post absolutio­ nem demum assequitur : ita et satisfactio post absolutionem in peccato per­ fecta reatus remissionem solum obtinet, cum per contritionem, Vel per ab­ solutionem reviviscit. Quod quidem verum etiam est, licet opus bonum fiat cum circumstantia aliqua venialiler mala, ut cum ex præscriplo jeju­ nans excedat nonnihil in quantitate cibi et potus , aut cum vana gloria id præstet, modo formam servet jejunii : nam actio ejusmodi quoad substan­ tiam bona est ac pœna delicti, habetque se tanquam instrumentum, quo Christi satisfactio applicatur. Exemplum nobispræbent baptismus,quipeccaminose susceptus, recedente tamen fictione pœnam omnem cum culpa remittit, et confessio ipsa aliaque sacramenta, quæ venialiler peccando obita gratiam nihilominus conferunt. CAPUT VI. DE INDULGENTIIS. ARTICULUS I. DE SUFFRAGIIS. 248. Nota I. Hactenus de satisfactionibus propriis pœnitentis. Aliæ autem species satisfactionis sunt suffragia et indulgcntiœ : per illa satisfit ex opere operantis, per has ex opere operato. Nomen autem suffragii bifariam sumi­ tur, primo quidem magis aifiple , pro subsidio, quod sibi fideles mutuo praestant, precationibus præsertim, ad quas hortatur B. Jacobus epist. cap. a. v. 16. Orate pro invicem , ut salvemini. Et S. Paulus c. 15. v. 30. ad Rom. scribit : Obsecro vos fratres..., ul adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum. Jobi etiam ultimo v. 8. ait Deus : Ile ad servum meum 216 » < I 4 · »■» t/ i Ή ■ MA} ? ·’* ΠΕ SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. Job : Job autem cerrus meus orabit pro vobis : faciem ejus suscipiam.Nerilas hujus suffragii adeo certa est, ut eam ne hæretici quidem in dubium vo­ cent : quanquam preces nihil mortuis prodesse contendant, sed cx errore illo, quo prætercœlum et infernum damnatorum, locum tertium negant dari, in quem animœ defunctorum migrent. De hac suffragii acceptione non disceptabimus, sed de altera pressius sumpta per modum solutionis pro altero, qua tollitur reatus pœnæ illius cui applicatur, aut in quem transfertur satisfactio. Nota II. Suffragia ista speciatim accepta olim negabat dari Joan. Wicleffus, teste Thoma Waldensi, torn. 3. de Sacramentalih. a cap. 93. ad c. tOO., et post eum Lutherani aliique recent iores hæretici, vel quod putent, remissa culpa , nullum pœnæ reatum superesse; vel quod dicant Christum abunde pro omnibus satisfecisse , et consequenter nostra merita et satisfa­ ctiones pro reatu proprio aut alieno rejiciant. Catholici vero hoc suffragii genus admittunt cum conditionibus aliquot, quarum prior exigit, ut uterque, tam is qui tribuit suffragium, quam is qui accipit, sit et justus et viator. Nam justus et viator pro se satisfacere potest ; ergo solus id in alteram potest transferre : injustis autem viatoribus non remittitur pœna ante culpam. Beati in cœlo non possunt satisfacere amplius pro aliis, sed cum quadam Dei dispensatione animabus purgatorii suffragari, suas eis satisfactiones applicando, queis in hac vita non egue­ runt. Soli ergo viatores justi satisfacere possunt pro justis viatoribus ; quibus adhuc accensentur quoad hoc beneficium recipiendum animæ in purga­ torio. Altera conditio est, ut suffragator satisfactiones suas, in justum alterum transferat, eique communicet libere: alioqui satisfactiones sicut cæteræ ac­ tiones bonæ, soli satisfacienti, ut par est, proderunt. 2-49. Dico. Potest justus viator in alterum justum viatorem transferre satis­ factiones suas, queis hic a reatu pœnæ temporalis ex pacto divino condigne et secundum eam , quæ erga Deum esse potest, justitiam liberetur. Hæc thesis est S. Thomæ in 4. d. 20. q. 1. a. 2. q. 3. et Theologorum omnium, quorum potissimam partem recitat et sequitur Suarez disp. 48. sect. 2. η. 4. Prob. I. Apostolus Coloss. 1. v. 24. scribit: Gaudeo in passif nibus meis pro vobis, el adimpleo ea, quæ desunt passionum Christi in came mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia. Id est, ut explicant S. Augustinus in Ps. 61. n. 4., Greg. M. in. 1. Reg. c. 9., SS. Anselmus et Thomas in loc. cit. Apost. Offero passiones meas pro Ecclesiæ membris, ut Christi passiones eis fiant in actu secundo utiles. Idem Apostolus ad Rom. c. 12. v. 5. ait: Multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, et 1. Cor. 12. v. 27. Vos estis corpus Christi et membra de membro. Sicut ergo in corpore naturali, ita etiam in mystico membra sibi mutuo operationis fructum communicant, ut expli­ cant S. Augustinus tract. 32. in Joan. n. 8. et S. Chrysostomls hom. 41. in 1. ad Corinth, (ppp. t. 10. p. 393. B.) qui ad hoc etiam expendit verba Apostoli 2. Cor. 1. v. 11. Adjuvantibus vobis in oratione pro nobis, etc. et colligit, solere Deum aliis propter alios gratificari. Et infra subdit : Unum corpus omnes sumus, sint membra licet alia aliis illustriora, undique veniam bE indulgentiis. 217 ipsis impetrari licet precibus pro ipsis effusis, muneribus datis, consortio eorum, inter quos velat commune corpus referuntur. Prob. II. Ex usu veteris Ecclesiæ, in qua pastores publicis pœnitentibus aliquid de pœna seu satisfactione debita solebant remittere propter aliorum justorum intercessiones et satisfactiones, ut colligitur ex Tertulliani libroad Martyres,cap. 1., et ex S. Cypriani epistola 11. alias L. 3. epist. 45. et epist. 13. et 14. ubi ait (epist. 13.) : Qui libellos a Martyribus acceperunt, auxilio eorum adjuvari apud Dominum in deliciis suis possunt. Si ergo ministri in persona Christi remittunt et relaxant poenas, satisfactiones et censuras secun­ dum illud Apostoli 2. Cor. 2. v. 10. Cui aliquid donastis, et ego, nimirum rogatus a vobis : nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi : consequens plane est, a Christo quibusdam remitti poenas peccatorum pro­ pter aliorum intercessiones sive satisfactiones. Hem si libellis et satisfactioni­ bus Martyrum adjuti pœnitentes venia peccatorum a Deo donantur, quanto faciliuspœnæ remissionem obtinebunt, quod minus est. Prob. III. Ecclesia illum Symboli articulum , quo communionem sancto­ rum credimus, eo sensu semper inteHexit, quod fideles sibi mutuo ferre suffragia possint, ita ut alius pro alio solvat poenam temporalem peccatis remissis debitam. Nam Catechismus Pii V. de sacramento Pœnitentiæ n. 61. In eo, inquit, summa Dei bonitas et clementia maximis laudibus et gratia­ rum actionibus prœdicanda est, qui humante imbecillitati hoc condonavit, ut unus possit pro alio satisfacere. Et de modo hujus satisfactionis inquit : Qui divina gratia prxditi sunt, alterius nomine possunt, quod Deo debetur, per­ solvere; quare fit, ut quodam pacto alter alterius onera portare videatur. Nec vero de hoc cuiquam fidelium dubitandi locus relictus est, qui in Aposto­ lorum sxjmbolo Sanctorum communionem profitemur. Prob. IV. In satisfactionibus, quas fideles justi pro se mutuo præslant, est omnimoda æqualitas rei ad rem; nam Caius tantumdem præstat pro Titio, quantum hic prose ipse praestare debuisset : neque deest pactum Dei ac promissio, ut ex S. Scriptura et doctrina Ecclesiæ modo intelleximus; ergo nihil deficit, quo minus ejusmodi satisfactio sit condigna, et ex ea, quæ Deum inter et hominem intercedit, justitia. Conf. Ex residuo Sanctorum thesauro Ecclesia tanquam ipsorum hæres satisfactiones fidelibus dispensat; ergo Sancti dum vivunt, multo magis possunt aliis communicare suas satisfactiones saltem aliquas, etiam ex opere operato, quarum sunt domini. 250. Obj. 1. Testimonia Scripturæ, quæ in hanc rem adduci solent, non evidenter convincunt, posse unum fidelem alteri suffragium ferre, pro illo satisfaciendo et solvendo poenam debitam; ergo commodius explicantur de intercessione per modum impetrationis et meriti de congruo, ita ut ad pre­ ces alterius Deus alteri pœnas gratis ac immediate condonet, aut huic auxi­ lium præbeat gratiæ, cum quo bene operando, pœnæ remissionem merito proprio obtineat. R. .V. Cons. Hanc recenliorum quorumdam Theologorum opinionem Suaresius censet esse falsam et valde novam in Theologia ; ideoque omnino vitandam in materia adeo gravi , eo quod omnibus Theologis et sensui communi adversetur. Nam 1°. si testimonia Scripturæ indifferenter secun- 218 de sacramento pœnitentiæ. dum se loqui videntur, omnem communicationem possibilem et conve­ nientem includunt, quem ipsis Ecclesiæ sensus ct perpetua traditio, fidis­ sima voluntatis divin® interpretatio, attribuit. 2°. Ut Catechismus Itoni, n. 52. recte notavit, satisfacere pro altero est debitum pro eo solvere, non autem gratuitam pœnæ remissionem ipsi exorare : quod multo efficacius nobis præstanl Sancti in cado , qui tamen satisfacere pro nemine amplius possunt. Imo in sensu isto improprio, ad satisfaciendum pro alio, ne sta­ tus quidem justitiæ requireretur : impetratio enim non tam in postulantis justitia propria, quam in concedentis bonitate ac misericordia innititur. 251. Obj. II. Debitum pœnæ est debitum personale ; ergo non potest per alium solvi. R. D. Ant. Est debitum personale hoc sensu, quod ex se talem personam constituat debitricem , et ab ea debitum juste possit exigi C. quasi neces­ sario solvendum sit per actionem vel passionem solam talis personæ, ac repugnet legi justitiae, compensari pœnam unius pro altero N. Alioquinec satisfactio Christi erit aliud quam impetratio : siquidem vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Is. 53. v. 4. Inst. 1. Hoc sufficit, ut ærumnæ Christi censeantur esse propria satisfa­ ctio pro nobis, quia licet hæc non fuerit praestita a nostra ipsorum per­ sona, fuit tamen exhibita a Christo capite nostro. Igitur cum nullus homo sit alterius caput morale quoad hunc effectum , bona opera pro aliis oblata erunt tantum impetrationes. R. A'. Cons. Sicut actiones et ærumnæ a Christo pro nobis oblatffi, ideo satisfactiones pro nobis evaserunt, quia Christus a Deo caput morale omniurn hominum fuit ordinatus : ita, quia ex eadem Dei ordinatione multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alterius membra. Rom. 12. v. 4., cum proportione quadam alterius pro altero suscepta et oblata satisfactio sufficit. Ut enim ex divina institutione se habet commu­ nicatio capitis ad membra, ita et communicatio membrorum inter se in iis, in quibus commode fieri potest. Quorum unum est hæc satisfactio. Inst. 2. Debitum pœnæ contrahi non potest per opus alienum ; ergo neque ejus solutio per opus alienum potest fieri. R. Λ'. Cons. Reatus sequitur culpam , quæ cum sit voluntaria aversio a Deo et conversio ad creaturam , aliena voluntate contrahi nequii : solutio autem pœnæ , cum sil bonum opus ac laboriosum, ab alio utique praestari potest, modo is, in quo reatus hærct, consenserit; ad quod sufficit volun­ tas implicita ac generalis, qua quilibet a malo , quantum in ipso est, libe­ rari desiderat. Inst. 3. Debitum relictum a peccati actu ad se disponendum pro obti­ nenda remissione culpæ ita personale est, ut non possit per alium solvi; ergo idem dicendum est de debito relicto ad se disponendum pro remissione pœnæ. R. Λ'. Cons. Remissio culpæ, in adultis ex lege ordinaria, cum ad intrin­ secam recti Ludi nem et sanctificationem hominis pertineat, non fit sine intrinseca et proportionala dispositione convertendi et venia donandi ; at remissio pœnæ solius, quod hominem non faciat meliorem aut magisslu- de indulgentiis. 219 diosum, fieri per actionem exlrinsecam et satisfactionem communicatam potest. Inst. 4. Meritum gratiteel gloriæ ita est personale opus, ut nemo alteri id præslare possit; ergo cum reatus pœnæ etiam ab actione propria oriatur, aliena satisfactione tolli non poterit. R. .V. Cons. Augmentum gratiæ et gloriæ, quod acquiritur meritis, cum premium virtutis sit, et hæc actibus propriis acquiratur, nemo alii illud mereri potest : remissio vero pœnæ convenienter obtingit ex sola liberalitate ejus, qui potest donare; aliquam autem liberalitatein Dei intercedere, quando alius pro alio satisfacit, nuper jam diximus. Neque par est ratio inter dignitatem præmii, et reatum pœnæ : nam ut dignus quis sil præmio, debet in eo actio bona et sanctitas habitualiler saltem adhuc perseverare : at extinclo jam ac dimisso peccato manet adhuc debitum pœnæ in homine justo; igitur per solam pœnæ solutionem, absque alia intrinseca pœni­ tentis dispositione vel majore sanctificatione reatus ille demi potest. 232. Obj. 111. Secundum doctrinam Apostoli ad Gal. G. v. 5. Unusquisque onus suumporlabit. et 2. Cor. 5. v. 10. referet propria corporis, prout ges­ sit, sive bonum sive malum, et 1. Cor. 3. v. 8. propriam mercedem accipiet secundum suum laborem, quod idem Ps. 61. v. ult. habetur. Atqui his testi­ moniis adversatur thesis nostra : nam justus qui aliis satisfactiones suas communicavit, dum ipse postea pro residuo suorum reatuum poenas daturus est .non recipiet secundum suum laborem , ac vicissim alter qui per satis­ factiones alienas impunis evadit, non portabit onus suum, nec referet ma­ lum prout gessit ; ergo. R. N. Assumpt. Sensus dictorum testimoniorum est, quod nullus conta­ minetur peccatis alienis, neque reus pœnæ evadat, nisi ex proprio peccato, prout exponit S. Augustinus serm. 22. (al. 164.) de verb. Apostoli : ac potissimum pronuntiatur de judicio extremo, ubi nullus expiationi locus est; sed quisque ad pœnam in propria persona sustinendam condemnabitur, nisi ei tempore congruo atque in eo statu subventum fuerit, in quo capax adhuc talis subsidii erat. Quæ quidem conditio ex aliis B. Pauli verbis intelligitur, cap. 6. v. 2. Alter alterius onera portate : quod S. Augustinus, L. 2. de consensu Evang. c. 30. n. 72. de oneribus participanda; infirmitatis exposuit. Adprob. Assumpt. R. quod, si is, qui alii satisfactiones suas cessit, cum adhuc ipse luendum quid habuerit, non fruatur propriis satisfactionibus , id ex arbitrio ipsius libero accidat, qui se ex caritate aut misericordia satis­ factionis suæ fructu privat: et quod, si alter, pro quo satisfit, impunis abeat, hoc ipsum alieno beneficio debeat. Nam cum satisfactio fiat solvendo tantum, quantum debetur; non potest eadem sufficere ad solvenda duo debita aequalia, proprium et alienum : quapropter minor in singulis red­ ditur, quæ offertur pro multis. Ita Scottis quodlib. 20., S. Antoninus et Theologi communiter cum S. Thoma d. 45. q. 2. a. i. quæsliunc. 4. et d.20. q. l.a. 2. quœstiunc. 3. Secus in impetratione contingit : nam quia in hac non spectatur aequalitas vel condignitas operis aut operantis, sed sola bonitas ac liberalilas donantis; impetrans alii omnes suas satisfactiones sibi retinet. Sive autem quis cessione suarum satisfactionum, sive per impetra- i 220 de sacramento pœnitentiæ. tionem prosit aliis, adeo de meritis propriis nihil illi deperit, ut ea adhuc ob studium caritatis et misericordiae augeantur. Satisfactio enim pro aliocl meritum pro se simul in eodem opere esse nihil repugnat : eo quod diver­ sarum sint rationum, ordinentur ad diversos effectus, fundenturque in principiis seu proprietatibus actuum diversis, scilicet in bonitate ct reatu pœnæ. 253. Obj. IV. Animæ in purgatorio detentæ pertinent ad aliud forum; ergo satisfactio per suffragia pro ipsis oblata est inera impetratio, qua Deum precamur, ut ipsis liberaliter reatum condonet : nam si Ecclesia sciret, esse solutionem condignam ex justitia effectum infallibiliter habituram, non rogaret Deum , ut suffragia pro defunctis acceptet. R. iV. Cons. Sufficit, illas adhuc pertinere ad idem corpus Ecclesiæ, et auxiliis alienis indigere : quapropter licet judicari a nobis ultra non possint, possunt tamen adhuc juvari satisfactionibus nostris per modum suffragii, non vero ad modum sententiae. Preces Ecclesiæ eatenns solum satisfacloriæ sunt, quatenus poenales : nam per solam impetrationem nemo fidelium animas in purgatorio suis reatibus, sicut nec se ipsum immediate-potest eximere. Quando autem Ecclesia Deum precatur, ut preces et suffragia pro defunctis admittat, solum poscit inspirari fidelibus desideria satisfaciendi pro eis, et eisdem applicari residuas in thesauro suo satisfactiones. Inst. Satisfactiones hujus vitæ non habent proportionem cum poenis pur­ gatorii : hæc enim longe alius ordinis sunt et rationis; ergo ad has expiandas illæ condignæ non sunt. R. D. Ant. Satisfactiones hujus vitæ cum poenis purgatorii non habent proportionem physicam C. moralem Opus liberum in gratia præstitum ab homine viatore æquivalet poenis acerbioribus vitæ alterius. Frudum tamen sacramenti, aut indulgentias sibi soli concessas transferre in alium nemo potest. «4 • ί 11 254. Obj. F. Preces et aliæ piæ actiones, quas Ecclesia per ministros pec­ catores pro animabus in purgatorio exsolvit, hisce prosunt ; ergo etiam peccatoribus prosunt satisfactiones communicato?. R. D. Ant. Preces et psalmodiæ ex opere operantis ab Ecclesia per os ministrorum peccatorum Deo exhibitæ prosunt tantum per modum impetra­ tionis , quæ gratiam in subjecto non exigit C. prosunt per modum satisfa­ ctionis .V. zlntec. et Cons. Solius Christi opera in sacramentis et sacrificio applicata suspenduntur peccatoribus, et iis justificatis reviviscunt. 255. Obj. Vi. Ordinum Religiosorum superiores solent quandoque homi­ nibus extraneis communionem omnium bonorum suæ familiae impertiri; ergo non opus est, ut suffragator libere satisfactiones proprias in alium transmittat. R. .V. Cons. Religiosi singuli sciunt morem illum et probant : id quod sufficit, ut illorum superiores tanquam Patres ac dispensatores universales justis ex causis possint in communionem satisfactionum et impetrationum sui ordinis alios admittere. DE INDULGENTIIS. 221 ARTICULUS II. INDULGENTIARUM VERITAS OSTENDITUR. 256. Nota. Indulgentia in sensu theologico accepta est remissio reatus pœnæ infallibiliter facta ex opere operato per legitimam dispensationem thesauri Ecclesiæ. Dicitur 1°. remissio, quod vocabulum generale est, com­ plectens actum geminæ justificationis, quo indulgentiæ concedi solent : nara viventibus tribuuntur per sententiam absolutionis; defunctis vero non per sententiam, sed solum exhibitione pretii ex thesauro Ecclesiæ , eo quod non sint amplius subditi. Sicut princeps eum , quem in sua potestate habet, e carcera eximit tam auctoritate sua, quam pretio persoluto : quem autem in potestate non habet, tantum ex ærario publico pretium solvendo liberat ; ubi solum in ærarium publicum jurisdictionem exercet. Dicitur 2°. reatus panœ : neque enim culpa mortalis sine sacramento remitti ab Ecclesia potest; ergo per indulgentias relaxantur solum reatus pœnæ , non ecclesia­ stics tantum, sed etiam debitæ in purgatorio : alias defunctis nihil prodes­ sent, c contra vivis forent noxiæ, quos a poenitentiis ecclesiasticis avertendo ad supplicia graviora purgatorii differrent. At neque ad tollendum poenas ecclesiasticas opus foret expendere thesaurum Ecclesiæ , cum in pœnitentiæ sacramento tolli possent. 3°. Dicitur , ex opere operato : nimirum vi operis, ut a Christo institutum est, non vero ut ex honestate , ex merito aut satis­ factione operantis proficiscitur : quo quidem in puncto indulgentiæ a suffra­ giis differunt. 4°. Per legitimam dispensationem : ad quam quidem non opus est potestate ordinis, sed sufficit potestas jurisdictionis; nam et Cardi­ nales diaconi largiuntur indulgentias. 5°. Thesauri Ecclesiæ : ita habent summi Pontifices mox laudandi : nam justitia Dei exigit, ut nihil sine solu­ tione debita remittatur. Nihilominus gratis iit 'remissio ista : quandoqui­ dem Deus dat, unde solvamus , nempe satisfactiones Christi saltem inadæquate ad solutionem quamlibet concurrentes, sine quibus opus operatum dari nullum potest. Potestatem dandi indulgentias olim negarunt Waldenses , Joannes Wicleffus, Joannes Hus et Hieronymus Pragcnsis, ut constat ex Concilio Constanliensi Sess. 8. et 19. Item Petrus Oxumensis, de quo supra meminimus , inter errores alios docuit, Papam non posse alicui vivo remittere purgatorium. Præ omnibus autem hisce se extulit Mart iniis Lutberus an. 1517. indulgentias dictitans piasEcclesiæ fraudes, aut potius imposturas Pontificum fidelibus noxias. Ad quam hæresin ipsum non tam veritatis studium, quam invidia impulit, quod provinciam promulgandi indulgentias a Leone X. concessas Albertus Cardinalis Brandenburgicus Archicpiscopus Magdeburgensis et Moguntinus Dominicains detulerit. Lut hero quoad hunc errorem adhæscrunt Zwinglius, Calvinus, et cætcri Novatores. 257. Dico. Datur in Ecclesia potestas concedendi indulgentias , queis re­ mittantur fidelibus pœnæ pro peccatis remissis debitæ apud Deum. Thesis ista est de fide Catholica. I 222 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. Prob. I. Christus Matth. 16. v. 19. promisit Petro clavos regni cœlorum, et potestatem solvendi, ita ut soluti eliam sint in cœlis, quos ipse solverit in terris : quod ipsum cap. IS. ad Apostolos alios, el successores eorum Episcopos edixit. Ergo cum hæc potestas citra restrictionem Petrocommissa fuerit, potest omnia solvere et amovere, quæ aditum ad ccelos prohibere possunt, cujusmodi sunt pœnæ temporales pro peccatis remissis adhuc pen­ dendae. Potestatem istam exercuit B. Paulus dum 2. Cor. 2. v. 10. de incesto pceuitente, quem antea Satanae tradiderat, rescripsit : Cui autem aliquid do­ nastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. U Prob. II. Potestatem hanc constanter agnovit Ecclesia , ut constat ex Ter­ tulliano, qui L. ad Martyres c. 1. ait, rogatu Martyrum remissas fuisse poenitentias publice pœnitentibus, et licet L. de pudicitia c. 22. potestatem istam indulgentiarum sugillet fartus jam Montan ista , hoc ipso tamen ejus usum seculo secundo frequentem inter Catholicos demonstrat. Morem eumdem pœnitentibus confessis et absolutis ad Martyrum libellos •TT indulgendi pœnas seculo 111. nobis refert S. Cyprianus epist. 12. et sæpius alibi. Idem confirmat Basilics M. citatus a Photio can. 73. Nomocanonis. S. Gregorius M. populo Romano indulgentias stationum concessit, ut ipsi adversarii fatentur. Idem constat ex can. 5. Concilii Ancyrani, (Labb. t. 1. p. 1458. E.) ex Cone. Nicaeni I. can. 11. (Labb. t. 2. p. 34. D.) et CC. Lateranensi an. 1115. Lateranensi an. 1215., cx Lugdun. generali, el generali Viennensi sub Clemente V. Clementina un. de reliquiis. Contirmaturque a Clemente VI. Extrav. Un igenitus, de Pœnit., a Paschali 11. aliisque deinceps Pontificibus. Concilium autem Tridentinum Sess. 21. cap 9. de Ref. indulgentias calestts thesauros appellat, et Sess. 25. decretum dc Indulgentiis ita inchoat: Cum potestas conferendi indulgentias a Christo Ecclesiæ concessa sit. Et infra eos anathemate damnat, qui indulgentias aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in Ecclesia potestatem esse negant. Prob. III. argumento dicti Clementis VI. Extat in Ecclesia thesaurus satis­ factionum Christi et Sanctorum : atqui thesaurus iste foret omnino otiosus et inutilis, si per indulgentias applicari fidelibus non possit; ergo dantur indulgentis, queis satisfactiones Christi et Sanctorum in egentes expendi possint ac dispensari. Maj. prob. Satisfactiones Christi sunt infinita; ergo quanlumcumque hucusque depromptum ex eis fuerit, thesaurus illarum in­ teger manet. Deinde innumerae fuerunt actiones bonæ et ærumnosæ Sancto­ rum, queisaliqui ipsorurn non indigebant in satisfactionem suorum pecca­ torum, ut B. V. Maria, quæ peccati expers plane erat, aliique qui admo­ dum innocentem et pernitentem vitam degebant. Manent ergo satisfactiones reliquæ adhuc in conspectu Dei. et retinent vim suam , ut dispensentur fide­ libus ab Ecclesia, ad cujus ærarium tanquam rei publicæ bona civium sine certu herede decedentium ex jure gentium perlinent. Ita S. Thomas in 4. d. 20. q. 1. a 3. q. 1. 2.ib. Obj. I. Ex capp. 16. el 18. Matth. tantum probatur, posse solvi fideles a peccatis et pœnis per absolutionem sacramentalem et per pœnitentiam DE INDULGENTIIS. 223 ibidem injunctam ; ergo testimonium illud pro indulgentiis non rite adducitur. R. .V. Ant. Quia Christus non adstringit suam promissionem ad vinculum aliquod particulare, loquitur de potestate solvendi ab omnibus vinculis, nimirum a vinculo pœnæ, vinculo excommunicationis, vinculo logis , voti, ac juramenti. Inst. Est eadem potestas solvendi; ergo si culpa non solvitur, nisi in sa­ cramento, neque pœna solvi extra sacramentum potest. R. D. Ant. Est eadem solvendi potestas, uno et eodem modo usurpanda ad solvendum omnia vincula N. ad solvendum vinculum quodque, prout con­ ditio ipsius exigit C. Peccatum mortale non solvitur sine infusione graliæ : hæc vero extra sacramentum tribui ab homine non potest ; at quia pœna temporalis novam gratiæ infusionem non exigit, sed hanc præsumit, nihil obstabit, quo minus etiam extra usum sacramenti tollatur. Inst. 2. Si omnia illa vincula a Pontificibus solvi posse probetur ex eo, quod Christus verba sua ad nullum vinculum spcciatim adstrinxerit, ergo etiam poterunt solvi ab illis vincula matrimonii consummati; consequens est falsum ; ergo. R. AT. Hiat. Verba Christi tantum comprehendunt vincula solubilia: ma­ trimonii autem consummati vinculum indissolubile esse, Christus ipse decla­ ravit Matth. 5. v. 32. Inst. 3. Ecclesia nequit solvere, quod ligare non potest: atqui reatum pœnæ retinere nequit; ergo neque per indulgentias remittere. R. N. M. Cujus falsitas apparet in peccatis venialibus, queis Ecclesia sol­ vit, licet retinere ea nequeat. 259. Obj. II. S. Paulus tantum loquitur dc absolutione a censura excom­ municationis el remissione pœnæ ecclesiasticæ : alias non dixisset, se pœnas illas cum tota Ecclesia donare ; ergo. R. N. Ant. Apostolus non pœnam solum ecclesiasticam, sed illam potissi­ mum, quam incestus Deo et Christo debebat, remittit ; nam ait, se illi re­ mittere non suo aut Ecclesiæ nomine, sed in persona Christi. Verba ipsius refero: Cui autem aliquid donastis (h. c. donari petiistis) el ego, (supple, dono) : nam et ego quod donavi, propter vos (nempe, donavi), in persona Christi. Quod liquet ex pœna, quam huic scelerato 1. Cor. 5. v. -i. inflixerat: In nomine Domini nostri Jcsu Christi.... cum virtute Domini nostri Jesu. Loquitur ergo ibi de foro divino, non autem tantum dc potestate illa externa politica el ecclesiastica, ut exponunt SS. Ambrosius L. 1. de Pœnit. c. G. (al. c. 7. opp. t. 2. p. 399. C.) Epiphanius hæresi 59. et Anselmus in hunc locum. Inst. 1. Maldonatus disp. de Sacram, torn. 2. q. 3. de Indulg. scribit Scho­ lasticos quosdam putasse , indulgentias non esse antiquiores quadringentis annis, hoc est ante scculum duodecimum eas non obtinuisse; ergo verba illa Pauli male de indulgentiis explicantur. R. .V. Cans. Scholastici illi errarunt, quod non satis discernerent modum concedendi indulgentias sub certis conditionibus ct operibus, qui a seculo duodecimo usurpabatur, ab usu ipso indulgentiarum, qui Ecclesiæ ipsi coævusesl. Nam certo novimus indulgentias concessas fuisse a Paschali II Λ -j DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. Urbano II. in Concilio Claromonlano crucem pro recuperanda terra sancta suscipientibus: a Gregorio VII. in epist. ad Episcopos Britanni®, el in epist. ad quosdam Fratres Monasterii Massiliensis : qui quidem seculo XI. sederunt: et ante hos a Sergio 111. qui seculo X. ineunte , et a Leone 111., qui exspi­ rante seculo VIU. vixerunt. Ac Waldenses quidem primi indulgentiarum hostes dicuntur : hi vero sub annum 1070. apparuerunt. Ex quo falsi con­ vincitur Kemnitius, qui indulgentiarum usum anno 1200. coepisse scribit. Leonem quidem 111. plures indulgentias concessisse testatur S. Ludgenis in epistola, quam refert Surius torn. 2. dic 5. Mart, post vitam S. Swiberli c. 9. Bellarminus vero L. 1. de ludulg. c. 3. ait, Romæ in Ecclesia S. Mar­ tini in montibus extare memoriam in marmore excisam litteris antiquis­ simis indulgenti® illi Ecclesiæ concessæ a Sergio 11. qui circa medium seculi IX. sedit. Imo jam a Gregorii M. ælate sat luculenta de indulgentiis notitia extal, quem plenariam indulgentiam concessisse refert fama publica tum Romae, tum aliis locis, S. Thomas in 4. d. 20. q. 1. a. 3. quæstiune. 2., Allissiodorensis, aliique Scholastici septennem ab eo indulgentiam concessam fuisse aiunt. Inst. 2. Cum Patres scribunt se remittere poenas pro peccatis debitas, non intelligi eos oportet de poenis debilis in foro divino, sed de his tantum, quæ debentur in foro Ecclesiæ; ad hoc enim significandum in decretis Pontificum additur, de injunctis poenitentiis : ut c. Cum ex eo, et c. .Vostro, de Pœnit. et Remis., et in Clement. unie, de Reliq. et venerat. SS. Ergo. R. .V. .dnl. Sicut Episcopi remittebant poenas ab Ecclesia definitas, quando ad bonum animarum expedire censebant : ita videntur etiam remi­ sisse pœnas apud Deum definitas, quando id fieri oportebat, cum potestas ligandi et solvendi de se omnia complectatur. Deinde cum pœnæ illæimpositæ fuerint non solum ad satisfactionem Ecclesiæ, sed etiam ad compen­ sationem deliciorum, non videntur fuisse remissae, quin alia via compensa­ retur satisfactio scu remissio pœnæ apud Deum. Unde Cyprianus epist. 4. dicit, ideo has remissiones ad preces Martyrum vel aliorum fidelium fieri, quia auxilio eorum adjuvari apud Dominum in delictis suis possunt; indicans, satisfactiones istorum per modum suffragii prodesse lapsis apud Deum, ideoque eorum intercessione merito fieri remissionem apud Ecclesiam. Denique impossibile est, Ecclesiam universam errai® in re morali et gravissima ad bonos mores fidelium pertinente : atqui Ecclesia universa ita acceptat hunc indulgentiarum usum, ac de illo sentit, ut haereticos æstimet, qui talem usum reprehendunt, seu hanc potestatem Ecclesiæ negant; ergo Ecclesia in hoc more indulgentiarum recte sentit, eteonformiter primitivae Patrum traditioni. Inst. 3. Apud antiquos Ecclesiæ Doclores græcos ct latinos, quales sunt Chrysostomus et Augustinus, non invenitur expressa harum indulgentiarum mentio ; ergo., R. .V. Cons. Non erat tunc opus, distincte harum indulgentiarum memi­ nisse, tum ad persuadendum, tum ad defendendam fidem, nullo tunc hæretico indulgentias obtrectante : neque etiam propter mores fidelium componendos, eo quod rigor disciplinæ , ac fervor pœnitenti® tunc magis 223 DE INDULGENTIIS. vigeret. Unde etiam fortasse accidit, quod in primis Ecclesiæ temporibus rarus esset actus indulgentiarum, ut Sotus d.21. q. 4. a. 3. in fine anno­ tavit. Sufficiebat ergo Patribus antiquis declarare potestatem remittendi peccata et solvendi Ecclesiæ divinitus concessam, quin modos, queis Eccle­ sia ligare potest ac solvere, seorsim explicarent. 260. Obj. 111. Si indulgentia tollit pœnas temporales aut injunctas a sacerdote, aut injungendas per canones; ergo pœnitens non tenetur ad pœnam subeundam, quam sacerdos in tribunali pœnitentiæ injunxit. R. .V. seq. Si pœnæ a sacerdote injunctæ sunt medicinales, ab his Ecclesia non dispensat. Sed et cæleras sine gravi causa omittere nemini licet, tum quod nulli constet, utrum fructum omnem indulgenti® perceperit; tum quod Ecclesiæ disciplinæ consulturi Pontifices in diplomatibus indulgen­ tiarum apponere soleant : Injuncta salutari pœnitentia. Jnst. 1. Canones pœnitenliales non vigent amplius, et in sacramento Pœnitentiæ leviores solent injungi pœnitentiæ ; ergo in præsenti statu Ecclesiæ indulgentiarum usus fere nullus est. R. iY. Cons. Hoc ipso, quod leviores satisfactiones a sacerdotibus injunctæ impares sunt placandæ divinæ justitiae, subsidium indulgentiarum nobis est necessarium. Inst. 2. Ecclesia non potest a jure divino dispensare : atqui si pœnas tem­ porales divinae justitiae debitas relaxaret, dispensaret in jure divino ; ergo. R. D. .V. Non potest auctoritate humana ac propria dispensare in jure divino C. nomine et auctoritate Christi A'. Ita Paulus 2. Cor. 2. v. fi. ait, se donasse in persona Christi. Quanquam ne Ecclesiæ quidem indulgentia quemquam pœnitentem ab omni pœna temporali et laboriosis operibus penitus eximat. Nam Paulus demum post exactam anni unius pœnitenliam incesto illi residuum satisfactionis dimisit. Et S. Cyprianus Tract, de Lapsis, graviter expostulat cum iis, qui lapsis, ad Martyrum commendationem, sine prævia pœnitentia, dabant pacem irritam et accipientibus nihil profu­ turam. Sed et Bonifacius VIII. Extrav. Antiquorum, docet, unumquemque plus mereri, et efficacius consequi indulgentias , qui Basilicas ipsas Aposto­ lorum amplius ct devotius frequentat. Quæ quidem confirmantur ex can. 5. Cone. Ancyrani, et can. 11. Concilii Nicæni I. supra indic., ubi Episcopi arbitrio committitur, mitius tractare, ac tempus pœnitentiæ abbreviare iis, qui ferventius in studium bonorum operum et ærumnas pœnitentiæ incubuerunt. Accedit, quod indulgenti® eximere peccatores non omnino possint ab onere pœnitentiæ jure naluræ necessario : nam Luc. 3. v. 8. praecipitur : Facite fructus dignos pœnitentiæ, et c. 13. v. 5. Si pœniten­ tiam non egeritis, omnes similiter peribitis. Atqui pœnitentiæ usus non tantum ob satisfactionem , sed etiam ad exlirpanda vitia et cupiditates frænandas saluti æternæ est summe necessarius. Alioqui foverentur peccata, torporet enervatio disciplinæ ecclesiastic® irreperet, et hærelicis præberetur occasio indulgentias ipsas petulantius obtrectandi. Denique si B. Paulus, Hcb. fi. soli Baptismatis sacramento perfectam hominis renovationem attribuit, ita ut effectus idem pœnitentiæ auster®, etiam cum absolutione sacramentali junci®, non nisi perraro contingat : tantum beneficium indulgenti® bonis operibus et pœnitentia congrua destiv. p. 2. 15 ’· Λ K <··. DE SACIU.ME.MO HIEM I EM I.E. tutæ difficile adseribetur. Quapropter quas Ecclesia offert indulgentias plenarias, non continuo omnes assequuntur, sed illi duntaxat, qui cum egregio fervore ac pietate ad illas oblinendas sese disposuerint. t < : ♦ H fi I 261. Obj. /Γ. Satisfactio Christi fuit infinita, ila peccatum, pro quo satisfecit, etiam erat infinitum; ergo cum in hoc diluendo satisfactio exhausta fuerit, nihil amplius superest. R. _V. Ant. Meritum et satisfactio Christi fuerunt infinita simpliciter, peccati vero malitia et offensio est tantum infinita objective et secundum quid, eo quod respicial Deum objectum infinitum. Hinc Apostolus Rora. 5. v. |5. Aon sicut delictum, ita et donum. Et infra : Ubi abundavit delictum, superabundant et gratia; nimirum potentius fuit donum et passio Christi, quam peccatum Adami. Unde Clemens M. in Extravag. Unigenitus, de pœnit. ct remiss, scribit, unicam sanguinis Christi guttam propter unio­ nem hypostaticam toti mundo reconciliando satis esse potuisse. Inst. 1. Deus reddidit Christo cumulatum prœmium pro passione: nam Philipp. 2. v. 8. dicitur : Humiliavit seinet ipsum... propter quod et Deus exaltavit illum; ergo nihil superest, quod in thesauro Ecclesiæ recondatur. R. .V. Cons. Nec meritum Christi exhaustum fuit gloria corporis et exal­ tatione nominis, aut donis gratiæ et gloriæ in homines collatis, cura fuerit infinitum. Passio autem in quantum satisfactoria, ipsi, qui peccare non poterat, nihil profuit, sed lota hominibus reservabatur. Inst. 2. Si Christi satisfactio est infinita, ergosuperfiuæ sunt Sanctorum satisfactiones. H R. .V. seq. Licet Sanctorum satisfactiones non sint absolute necessariæ, utiles tamen sunt ad satisfaciendum : nam Christi satisfactio habet seul causa universalis acpræcipua, satisfactiones autem Sanctorum tanquam causæ particulares in virtute Christi ad effectum indulgentiarum quodam­ modo concurrunt. ~ 262. Obj. V. Indignum Christo est, infinitis ejus satisfactionibus modicas Sanctorum satisfactiones adjici , quo Sancti etiam praeter Christum vocari possent nostri redemptores. R. .Y. Assert. Si non erat indignum majestate Verbi humante natura hypostatice uniri, cur indignum sil, satisfactionibus ipsius Sanctorum quoque satisfactiones adjici ? atqui aliis etiam in causis divinae majestati rationes et actiones humanas adjunctas fuisse legimus citra indignitatem. Exodi 14. v. 31. Israelite crediderunt Domino et Moysi servo ejus. 4. Reg. 19. v. 34. ait Deus : Protegam urbem hanc, et salvabo eam propter me, et pro­ pter David servum meum. Act. 15. v. 28. scribunt Apostoli : Fisum est Spiritui sancto et nobis. 1. Cor. 3 v. 9. Paulus se cum Apollo, Dei adju­ tores appellat : et alios titulos et officia de se prædicat, quæ Deo et Christo propria videntur. Quod si Christi precibus nihil indignum committunt Christiani pro aliis precando, neque satisfactionibus Christi fiet injuria, si quisque justus pro reatu proprio aut alieno satisfecerit : nimirum satisfactiones nostræ omne suum pretium ac vigorem ex Christi meritis et gratia nanciscuntur : ac si quæ sunt residue, tantum secundario et per accidens ad thesaurum Eccle· j»e indulgentiis. 227 situ concurrunt, qui primario ac essentialiter ex Christi satisfactionibus con­ stat. Undo etiam apparet, cur solus Christus proprie et absolute Redemptor noster diei queat : hic enim solus nos sua morte liberavit a peccato, quo captivi tenebamur, et omnem vim merendi ac satisfaciendi præstat. Inst. 1. Sancti receperunt jam superabundantem rnercedem laborum suo­ rum. Luc. G. v. 38. Mensuram bonam, et confertam et coagitatam, et super­ effluentem dabunt in sinum vestrum, et Rom. 8. v. 18. Non sunt condignœ passiones hujus temporis ad futuram gloriam; ergo. R. Ar. Cons. Merita quidem Sanctorum superabundant! praemio compen­ sabuntur : at satisfactiones, queis non indigebant, in communi Ecclesiæ the­ sauro conduntur. Inst. 2. Nihil Sancti fecerunt aut passi sunt boni, ad quod non tenebantur, secundum illud Luc. 17. v. 10. Cum feceritis omnia, quæ prœcepta sunt vo­ bis, dicite : servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus; ergo nihil superesl, quod aliis communicent. Nam et prudentes virgines, Matth. 25. v. 9. responderunt fatuis : Ne forte non sufficiat nobis et vobis. R. iY: Cons. Christus ibi de sola observatione præceptorum loquitur, qua nemo debet gloriari ; Deum enim illa nihil juvat, Job. 22. v. 3. Quid prodest Deo; si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua? Multa tamen fecerunt et pertulerunt Sancti, quæ præcepta non erant, quas satisfactiones pro reatibus propriis non necessarias Ecclesiæ thesauro reli­ querunt. Virgines prudentes non loquuntur de satisfactione, sed de oleo gra­ tiæ et caritatis habitualis, quod uti ad salutem cuilibet est necessarium, ita nemo in alterum potest effundere. Inst. 3. Si etiam ex justorum satisfactionibus indulgcntiæ conferunt re­ missionem pœnæ; ergo ex eorumdem Sanctorum satisfactionibus, Missæ sa­ crificium ct sacramenta dicentur talem remissionem praestare. R. .V. seq. Convenit plane, ut sacrificium Missæ et sacramenta, ceu pri­ maria christianæ Religionis fundamenta, ante ullius Sancti merita a Christo capite instituerentur, et ex illius solius influxu vim omnem et efficaciam par­ ticiparent. Al collatio indulgcntiæ, cum non sit actio sacramentalis, sed exer­ citium ministerii ecclesiastici pendens a potestate clavium, mutuae caritatis officia ad exhibendam satisfactionem non respuit. Inst. i. Pontifex sine expensione thesauri satisfactionum Christi et San­ ctorum dispensat in votis; ergo etiam per potestatem a Christo sibi traditam potest proxime remittere pœnas, quin thesaurum illum aperiat. R. .V. Cons. Justitia vindicativa non exigit pretium, quo votum tollatur, exigit vero pro expungendo realu pœnæ, quam nequit immediate solvere Pontifex ; sicut nec culpam sine sacramento remittere. ARTICULUS III. CONDITIONES AD DANDAS ET LUCBANDAS INDULGENTIAS HEQUISITÆ. 263. Dico I. Indulgentias debent a legitimo dispensatore, justis de causis, et aliquo signo externo concedi, alioqui nullæ erunt. 1°, Opus est legitimo dispensatore, cujusmodi sunt summus Pontifex, qui 3J 228 DK SACRAMENTO P0EMTENT1Æ. potestatem universalem a Christo in Petro accepit : deinde Episcopi, quid ipsi potestate ordinaria, sicut absolvunt a peccatis, ita indulgentias largiuntur : neque enim hæc eis potestas cx speciali commissione defertur, sed jure communi annexa est ipsorum dignitati, ut decenter suo munere fungantur. Quanquam hæc facultas ipsorum non sil adeo generalis : unum enim tan­ tum annum concedere possunt in die dedicationis Ecclesiæ, et quadraginta dies in casibus aliis : neque possunt eas largiri defunctis, aut non subditis suis, eo quod nullo jure id exprimatur. Suis tamen subditis etiam extra dicecesin suam illas possunt impertiri, c. Cum ex eo el c. Nostro, de pœnit. el remiss. Abbates, Parochi, et Sacerdotes alii Episcopis inferiores jure communi non possunt concedere indulgentias, sed solum ex commissione Pontificis el Epi­ scoporum, c. de Excedentibus, de excessib. Prælat. Panormitanus,Felinus, Dom. Sotus, Navarrus et Cordubensis existimant, Concilium generale posse concedere indulgentias : negant alii, eo quod Con­ cilium generale, secluso Papa, non papalem, sed episcopalem potestatem habeat: quod vivente Pontifice probabilius videtur, non item Sede Pontificia vacante. 2°. Dicitur : justis de causis, iisque distinctis a remissione pœnæ : has enim prorsus requiri fatetur Clemens VI. in exlravag. Unigenitus, et Leu X. in sua decretali ad Cajetanum ait, se nullam potestatem habere concedendi indulgentias sine legitimo motivo. Ratio etiam manifesta id suadet : nam dominus non habet ratas profusiones a ministris prodigis factas; Apostoli autem dicuntur, ministri Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. 1. Cor. i. v. 1. Quapropter si motivum non sit æquale indulgentiis, vel hæ erunt nullæ , vel solum proportionate motivo. 3°. Dicitur : signo externo; nullus enim actus jurisdictionis exercetur sine signo externo sufficienter indicante voluntatem superioris. Unde patet, ne quidem solo dissensu Pontificis interno revocari indulgentias semel con­ cessas posse. 264. Dico II. Ut quis indulgentiam sibi lucretur, debet esse vivens, via­ tor, rationis compos, baptizatus, in statu gratiæ, et opus injunctum omnino explevisse. 1°. Debet esse vivens et viator : nam qui pro se indulgentias lucratur, fere semper opus aliquod injunctum exsequitur : mortuis autem nullum opus injungi polest: igitur nullas pro se indulgentias lucrari possunt. Nihilomi­ nus cum summus Pontifex habeat plenitudinem potestatis ad dispensandum Ecclesiæ thesaurum eliam non subditis , infallibiles indulgentias concedit fidelibus defunctis, sed tantum per modum suffragii et solutionis. Qua de re licet veterum aliqui dubitasse videantur, sententiam suam tamen revoca­ runt. Nec quisquam sine nota hærescos jam contradicere posset post Xysti IV., Leonis X., et aliorum Pontificum editas Bullas. 2°. Debet esse rationis compos : nam usu rationis destitutus tantum speciatim annuente Pontifice, per alium præscripti operis exsecutorem lucrari indulgentias polest. 3°. Opus est, ut sit baptizatus: quia Catechumeno nequit Ecclesia per DE INDULGENTIIS. 229 modum absolutionis largiri indulgentias; sed tantum per modum suffragii, cum in illum exercere jurisdictionem nequeat. 4°. Debet in statu gratiæ esse : peccator enim frui aliena satisfactione non potest, ut Art. 1. docuimns. Excommunicato non vult Ecclesia hoc beneficium impertiri, licet forte gratia divina prædilus esset. 5°. Opus injunctum explendum est : nam cum hac conditione conceduntur indulgentiæ. 6°. Dictum est, ut quis sibi lucretur indulgentias : Nam status gratiæ non exigitur in eo, qui alteri indulgentias lucrari cupit : peccatum enim ejus, qui opus injunctum exsequitur, indulgentias impedire nequit alii confe­ rendas, qui peccati expers, et satisfactionis alienæ percipiendæ capax est. Navarrus et Cajelanus insuper intentionem lucrandi indulgentias gratis requirunt, cum id Pontifices non exigant. 265. Obj. I. cont. lara. conci. Abbates et præpositi Ordinum exercent juris­ dictionem in suos Religiosos , faciuntque extraneos ajiquando participes meritorum et satisfactionum suæ familiæ. Sacerdotes etiam virtute clavium in Pœnitentiæ tribunali exercent jurisdictionem, et aliqua pœnæ tempo­ ralis parte confessos liberant ; ergo et isti habent facultatem largiendi indul­ gentias. R. N. Cons. Potestas concedendi indulgentias pertinet ad forum exter­ num Ecclesiæ, ipsaque concessio indulgentiarum est actus jurisdictionis, quo relaxantur pœnæ temporales a jure vel ab homine dictate, atque idoneæ non lanium ad exemplum et correctionem publicam, sed etiam ad satisfaciendum pro reatu apud Deum residuo. Præfecli autem ordinum jurisdictionem tantum in suos habent quoad disciplinam vite regularis ; ergo illis publicas et solemnes indulgentias elargiri non possunt, ac mullo minus externis, in quos nullam jurisdictionem habent : nam communica­ tio illa meritorum sui Ordinis non fit virtute clavium, sed tantum conce­ ditur per modum impetrationis ac suffragii. Quanquam autem sacerdotes cæteri virtute clavium in Pœnitentiæ sacramento aliqua pœnæ temporalis parte confessos eximant, hanc tamen jurisdictionem exercent tantum in foro interno ac secreto , non vero in foro externo et publico Ecclesiæ, ad quod potissimum spectat largitio indulgentiarum : nam quod in tribunali poeni­ tentia? minus injungunt sacerdotes, expiandum adhuc poenitenti restat per opera poenalia, ut habet Bellarminus L. 1. de Indulg. c. 11. 266. Obj. II. Valida est actio, qua indigno sine legitima causa benefi­ cium Ecclesiasticum confertur; ergo etiam quando conferuntur indulgentiæ sine legitima causa extrinseca. R. .V. Cons. Ecclesia ratam habet illam beneficii collationem , ut caveatur variis incommodis alioqui secuturis. Nullum autem sequeretur incommo­ dum,si indulgentiæ sine causa justa concessæ nullæ sint : imo si valerent, gravia orirentur incommoda, quia homines tante impunitatis fiducia faci­ lius in peccata ruerent. Inst. I. Ad redimendam culpam sufficit indigentia pœnitentis; ergo eadem indigentia sufficiens est ratio ad remittendam per indulgentias pœnam. R. N. Cons. Peccalor non potest liberari culpa nisi contritione ct confes· 230 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. sione, quæ cum ex se sint actiones laboriosæ, et adjunctam satisfactionem habeant, a peccatis futuris deterrent pœnitenles : at indulgenti® non sunt ita necessari®, quia pro poenis satisfacere unusquisque potest. Hinc ne in civilibus quidem largitione laude dign® essent, si indigentibus ansam de­ sidi® et proclivitatis in vitia præbercnt. Inst. 2. Si ad concedendum indulgentias æquale his motivum requiratur, ergo irritae erunt concessiones fere omnes indulgentiarum , cum pleraque adjunctas preces exiguas aut eleemosynas habent. R. A'. seq. Æqualilas motivi non tam petitur a bonitate actus, qui impe­ ratur, quam a bono, quod per indulgentias obtineri posse speratur : cujusmodi esse potest fervor Ordinis Religiosi instaurandus, pax Christianorum, conversio Infidelium, Sancti cujusdam veneratio, aliudvc publicum vel pri­ vatum bonum distinctum a remissione pœn® indulgentias lucranti obven­ tura : imo cum ex indulgentiis tanta Dei gloria, quanta ex satisfactione ipsa, speratur. 267. III. conf. 2*“. conci. Si ad lucrandum indulgentias status requi­ ritur grati®; ergo si opus injunctum plures hebdomadas duret, sæpius con­ fitendum esset ei, qui interea peccaret. R. .V. seq. Sufficit opus ultimum præstari in statu grati®, quando indul­ genti® aut jubilæi graliæ sunt obtinend® : nec enim Pontifex exigit, ul opus quodlibet in statu grati® peragatur; sed lege Dei ita sancitum est, ut nemo capax remissionis pœn® sit, qui non fuerit in gratia. Utrum in­ dulgenti® reviviscant; incertum est. Neque par ratio peti a sacramentis potest : nam secundum S. Thom® doctrinam, nullum horum, quod cha­ racterem non imprimit, reviviscit. Qui culpa mortali vacat, confiteri non tenetur : nam dum Pontifex ad indulgentias obtinendas confessionem exi­ git , de confessione solorum lethal i um a Doctoribus explicatur. Imo si facta legitime confessione in peccatum mortale recideris, confiteri iterum non teneris, modo ultimum opus vere contritus peregeris. Quod potissime dicen­ dum , quando finis a Pontifice intentus obtineri potest, etiamsi actio pro­ scripta in peccati mortalis statu peragatur : ut est ædificalio Ecclesiæ, suble­ vatio pauperum , repressio Paganorum , recuperatio terr® sanci®. 268. Obj. IV. S. Thomas in 4. d. 26. q. 1. a. 30. docet, indulgentias lan­ ium valere, quantum sonant : modo ex parte dantis sit auctoritas, ex parte recipientis caritas, et ex parte causæ pietas; ergo non opus est execulione operis per Bullam injuncti. R. N. Cons. Ideo prœscripti operis exeeutionem non adjicit S. Doctor, quod opus novum injungi non sit absolute necessarium, quandoquidem propter opus præteritum indulgentia dari potest. DE INDULGENTIIS. 231 ARTICULUS IV. VARIÆ DIVISIONES INDULGENTIARUM ADDUCUNTUR. 269. Dico I. Indulgenti® ratione subjecti, cui alligantur, ali® sunt lo­ cales , ali® reales, ali® personales. 1°. Locales dicuntur indulgenti®, qu® templo, sacello, altari, aliive loco sacro affiguntur, ut, quicumque illa ingressi fuerint, aut visitave­ rint, et præscriptas preces vel opera præsliterint, illas adipiscantur. 2°. Interdum addicuntur alicui grano, rosario, crucul®, imagini aliiverei sacr®, unde reales appellantur. 3°. Interdum tribuuntur person®, quoties illa v. g. sacrum fecerit vel audierit, visitaverit infirmos aut captivos, quam ob causam personales nuncupantur. Tres isl® indulgentiarum species, quia sine temporis deter­ minatione subjectis suis affix® sunt, vocantur perpetua : nam qu® conce­ duntur definito spatio temporum, quo solum percipi queunt, dicuntur temporaria: ul cum pro iis lucrandis determinantur viginti quatuor hor®, hebdomas una et altera, vel annus integer, ut in jubilæo. Si generatim dicatur, concedi indulgentias in mortis articulo, quin exprimatur, in vero articulo mortis, probabilius etiam obtinentur in articulo mortis præsumpto, quamvis mors revera tum non sequatur. 270. Dico II. Ratione effectus dividuntur indulgenti® in partiales et totales. Hat io est. Effectus proprius indulgentiarum est remissio pœnæ; ergo si juxta limitationem concessionis, pars tantum pœnæ remittatur, erunt in­ dulgenti® tantum partiales : si vero citra exceptionem omnis reatus tol­ latur , ut nihil pœn® luendum supersit, erunt rotales cl plenariae. Γ. Indulgenti® partiales aliqii® sunt tot dierum vel annorum, signilicantque remissionem pœnitentiæ, quæ peragenda fuisset tot diebus vel annis secundum Ecclesiæ ritum : nam in primitiva Ecclesia solebat imponi pœnitentibus, ut foria 2. 4. et G. jejunarent, ut abstinerent a balneo, equi­ tatione, sacra communione, etc., prout ex Tertulliano L. de Pœnit., Cone. Triburiensi Can. 34. (Labb. t. 9. p. 458. D.) et ex L. 19. Rurckardi constat. Quadragena indulgentia significat remissionem pœn®, qu® quadraginta continuatis diebus in jejuniis el aliis laboriosis operibus agenda fuisset. Quod si pœnitens tempus istud in solo pane et aqua transigere debebat, carena dicebatur ob carcntiam fere omnium ciborum, qualis praemitti solebat pœ­ nitentiæ septenni, ul auctores nuper citati testantur. Indulgentia, qua pars aliqua, v. g. tertia aut quarta peccatorum donatur, significat, remitti pœnitentiam, qu® pro tanta parte pœn® peccatis debil® fuisset peragenda. 2°. Legitur aliquando indulgentia plena, plenior, plenissima. Suaresio disp. SO. sect. 4. num. 7. videtur verbis istis æqualiter significari indulgen­ tia totalis; gradus autem comparationis, putat addi ad majorem rei decla­ rationem, et ad tollendos scrupulos, qui ex variis opinionibus possent oriri. y 4M . A ■ * 232 ·. ,Λ > DE SACRAMENTO POENtTENTIÆ. Sotus ait, indulgentiarum praedicatores exaggerationis causa illam grada­ tionem invenisse. . JK Quidam plenam ad solam poenam peccatis mortalibus debitam referunt : pleniore, aiunt, remitti adhuc pœnas venialibus decretas : plenissima vero etiam culpas veniales indulgeri. Probabilius videtur Bonifacius Papa, qui in extrav. Antiquorum, de pœnit. et remiss, primus vocibus illis usus est, indulgentiam plenam retulisse ad remissionem lotius pœnitentiæ injunclæ a sacerdote : pleniorem, ad re­ missionem pœnæ totius secundum canones injungendas; plenissimam, ad remissionem omnis pœnæ, quæ a divino judicio exigi posset. 3°. Inter plenarias indulgentias eminet Jubilæum, hebraice ioubal, quod ipsis significabat annum quinquagesimum remissionis, in quo agrorum cul­ tura quiescebat, et vendite possessiones prioribus dominis restituebantur, ut legimus Levit. 23. et 27. et Num. ult. Unde Isaiæ G1. v. 2. et c. 63. v. 4. translata est illa vox ad significandum tempus evangelicæ Legis, quod per annum Jubilæi Hebraeorum significabatur. Idem vocabulum nobis exprimit annum secularem . quo maximae indulgentiae Romae conceduntur : qui qui­ dem initio fuit annus centesimus, quando a Bonif. VIII. anno 1300. magnum illud Jubilæum primo Rornæ celebrabatur. Postea anno 1330. a Clem. VI. revocatum fuit ad annum quinquagesimum. Denique a Xysto IV. anno 1425. ad vigesimum quintum annum est arctatum. Quanquam autem amplissima hæc Jubilæi remissio non differat ab in­ dulgentiis plenariis quoad effectum primarium remissionis omnium pœna­ rum, tres tamen præcipuas praerogativas habet. Nam primo motivi certitu­ dine vulgares omnes indulgentias superat : secundo ratione solemnitalis et consensus lotius Christiani populi : tertio propter privilegia plurima ; vide­ licet quod possit quilibet per quemvis confessarium ab Ordinario approba­ tum ad excipiendum confessiones absolvi a casibus reservatis, et in plerisque votis dispensationem obtinere. In lucrando autem Jubilæo quatuor potissimum observanda sunt, nempe exeeutio operum injunctorum, eorum commutatio, absolutio a reservatis, et tempus, quo beneficium istud est acquirendum, quorum omnium expli­ catio Theologis moralibus incumbit. 271.06/. I. Si quis indulgentias, queis Pontifex dimidium pœnarum re­ mittit, bis lucratus fuerit ; vel lotus pœnæ reatus tunc donabitur, vel tantum dimidium partis dimidiæ.quæ superfuerat a prima acquisitione indulgen­ tiarum. Si primum, ergo falsum dixit Pontifex, tantum dimidiæ pœnæ re­ missionem datum iri : si secundum, ibitur in infinitum; cum dimidium residui ’semper in duas partes dimidias dividatur, quarum altera novis ejusmodi acquisitionibus indulgentiarum expungi possit. R. N. l,m. seq. Quod residuum est pœnarum non æslimaretur tunc ut totum, sed ut dimidium totius quod extabat, cum indulgentiae primum ac­ quirebantur. 272. Obj. II. Non est credibile, aliquem 48000. annorum in purgatorio fore·, ergo gratis ad tot annos sæpe conceduntur indulgentiae, DE POENITENTIA PUBLICA. R.iV. Cons, Formulae concessionum tantum indicant, tolli poenas purga­ torii, quæ tollerentur per poenas ecclesiasticas tot annorum, statutas a SS. Canonibus, et temperandas pro fervore pœnilentium. Cl·’ CAPUT VU. DE POENITENTIA PUBLICA. ARTICULUS I. RITUS ET INSTITUTIO P0ENITENTÎ/E PUBLIC.E. 273. Nota I. Christiani olim in duos ordines dispescebantur, in catechu­ menos et fideles. Catechumenorum quidam erant audientes, qui conciones quidem auscultabant, baptismum autem nondum petierant; alii e contra catechumeni, qui baptismum jam expetierant, dicebantur electi et com­ petentes. Fideles dividebantur in tres classes , quarum primam constituebat Cle­ rus, ad quem omnes Ecclesiastici perlinebant : secundam Laici, qui com­ muni nomine fideles nuncupabantur : tertiam Pœnitentes , qni etsi fideles essent, tamen ob crimina a caeteris fidelibus segregati , ct quasi in senti­ nam Ecclesiæ rejecti peculiari nomine censebantur. Nomine autem Poenitentium soli illi intelligiintur, quibus poenitentia publica , eaque solemnis imperabatur. Nec enim omnis poenitentia olim publica orat, sed dabatur eliam poenitentia privata ct occulta, quando peccatum clam commissum soli sacerdoti detegebatur, et satisfactio ila privalim et occulte peragenda injungebatur, ut ex ea crimen aliis innotescere non potuerit; ut constat ex epist. 80. (al. 168.) S. Leonis ad Episcopos Campante. Nota II. Poenitentia, quam Gratianus c. Nihil prodest, de Pœnit. d. 3. et Magister in 4. dist. 14. solemnem , S. Augustinus epist. 34. (al. 133. ad Macedonium ) humillimam , S. Ambrosius et Patres alii simpliciter publi­ cam nominant, pluribus ex capitibus differt a pœnitentia publica non solemni. Nam 1°. pœnitentia solemnis ob aliqua tantum crimina publica elenormia indicebatur, nempeob idololatriam, homicidium el fornicatio­ nem; quibus S. Gregorius Ncocæsariensis in epistola canonica adjungit furturn in cives, barbarorum incursione afflictos et fugitivos, admissum. 2*. Pœnitentia solemnis semel tantum in vita concedebatur. Quod si quis deinceps iterum in ejusmodi crimina relaberelur, licebat ei quidem con­ ventui Ecclesiæ et sacrificiis adesse, non autem communicare de corpore Christi,nisi in mortis articulo; ut refert Syricius Papa epist. 1. c. 3. (Labb. t. 2. p. 1019. B.).3°. Pœnitentia solemnis non injungebatur Clericis majo­ ribus, neque conjugato cuipiam, nisi ex consensu conjugis alterius, ct raro juvenibus aut mulieribus, 4°. Solemnis pœnitentia imperari a solo h · R}·. :g Λ 234 .T '/ i DE SACRAMENTO PCF.NITKNTIÆ. Episcopo poterat; eum e contra pœnitentia publica non solemnis ob plura alia crimina publica , ac sæpius etiam fidelibus quibuslibet, non ab Epi­ scopo dunlaxat, sed etiam a Presbyteris dictaretur. Nota III. Pœnitentia solemnis 1res, septem , decem ac plures interdum annos durabat. Ejus initium dabatur feria IV. ante Dominicam 1. Quadra­ gesima), quando pœnilentes pulla veste et cilicio induti, tonso capite, exce•ptisfeminis, et cinere aspersi, in Ecclesiam inducebantur. Hinc superest eliamnum ritus, fideles initio jejunii verni cineribus aspergendi. Inductis in Ecclesiam pœnitentibus Episcopus cum Clero manus postquam imposuit, eosdem denno ex Ecclesia ejiciebat : ubi diversas stationes occupabant, prout in pœnitentiæ temporibus processerant. Harum prima dicebatur ζρόκλαυσις, statio flentium, qni extra fores Ecclesiæ sub dio, aut saltem in vestibulo preces fidelium cum fletibus postulabant. Secunda appellabatur άχ&οασις, auditio, quando intra portam in porticu cum catechumenis verbum Dei ipsis audire, non autem precibus fidelium intéresse licebat. Tertia nuncupabatur ύπόπτωσις, substrat io, quando humistrati et genuflexi hærebant, humili ac demisso habitu, variisque pœnis et carnis mace­ rationibus exercebantur. Severissima fuit hæc statio, unde apud veteres absolute pernitentia vocabatur. Isti cum competentibus ad concionem et preces Ecclesiæ intra templi ambitum usque ad ambonem, id est, ad locum, ex quo Epistola et Evangelium legi solebat, admittebantur, non vero ad sacrificii celebrationem. Quarta συστασις seu consistentia erat, cum in Ecclesia ad sacrificium etiam consistere, non vero ad communionem altaris percipiendam admitterentur, ex qua causa eliam statio ista appella­ batur minor excommunicatio. r 'imM Hisce quatuor vulgatis stationibus pœnitentium quintam nonnulli adji­ ciunt , qure αεστωσις seu complementum vocatur, eratque illorum , qui jam expleta pœnitentia exspectabant feria V. in cœna Domini reconciliari : hoc enim solum tempus reconciliationis erat. Nola IV. Præter ea , quæ hactenus memoravimus, poenas plures subi­ bant. Nam 1°. ante expletam pœnitentiam nulli licebat participare sacra mysteria prioribus Ecclesiæ temporibus. Morituris tamen postea sacram communionem concessit synodus Nicæna I. can. 13. (Labb. t. 2. p. 35. B.) el Ecclesia Romana singulis annis feria V. hebdomad® majoris pœnilentes reconciliavit, eisque sacram communionem tunc solum induisit, ut testa­ tur Innocentius 1. cap. 7. epist. ad Decentium Episc. Eugubinum (Labb. t. 2. p. 1247. D. ) 2°. Nunquam potcrant promoveri ad Clerum, etiam expleta pœnitentia. 3°. Non concedebantur pœnitentibus nuptiae, nisi quandoque juvenibus. 4°. Non licebat eis adire militiam, neque convivia aut balnea. 5°. Dum starent in ordine pœnitentium , non poterant esse susceptores in baptismo aut confirmatione. 6°. Privabantur unctione infir­ morum. 7°. Debebant sepelire mortuos. 8°. Diebus dominicis el tempore paschali flexis genibus orabant, dum fideles cæleri stantes peccarentur. Diebus autem jejuniorum in Ecclesia comparebant, et in genua provolutis sacerdotes manus imponebant, et preces pro ipsis fundebant. 274. Dico. Institutio pœnitentiæ publicæ et solemnis non est a Christo et Apostolis, sed est disciplinae tantum ecclesiastic®. DK POENITENTIA PUBLICA. Prob. I. Toto primo seculo, et seculo secundo quoad majorem parlern quibuslibet peccatoribus pœnitentibus quorumcumque criminum eliam extra articulum mortis dabatur absolutio : ut constat ex historia illius incesti, quem B. Paulus ob commercium cum noverca 1. Cor. 5. excommunicatum , postea tamen resipiscentem absolvit, et fidelibus cæteris impense commendavit, 2. Cor. 2. Joannes item Apostolus adolescentem ad latro­ cinia et homicidia degenerantem , per silvas conquisivit cum lacrymis , et reductum brevi fidelium communioni restituit, ut narrat Eusebius Hist. Eccles. L. 3. c. 23. S. Irenæus L. 3. c. 4. aperte ait, Cardonem non sernel aposlasiæ suæ veniam consecutum fuisse. Tertullianus L. de praescriptio­ nibus c. 30. testatur, Marcionemsecundo ad pœnitentiam fuisse admissum, eique, modo, quos corruperat, secum reduceret, communionem et pacem promissam; sed, antequam id exsequeretur, morte praeventum fuisse. Post medium secundi seculi cum gravibus et publicis peccatoribus seve­ rius agere coepit Ecclesia, et tribus criminibus, si manifesta essent, om­ nem veniam negare extra mortis articulum ; donec non multo post, circa initium tertii seculi hunc disciplinae rigorem Romae temperavit S. Zephyrinus Pontifex, et veniam fornicatoribus , postquam convenienti pœnitentia perfundi essent, induisit : homicidis el idololalris sine spe veniae, ut antea, relidis. Indulgentiam istam sancto Pontifici exprobrat Tertullianus L. de pudicitia c. 1., sed injuria : nam sub medium seculi tertii eadem modera­ tione idololatræ et homicidae excepti fuerunt, ut constat ex epistola 58. Cypriam (alias 52. ad Antonianum). Cum autem pœnitentiæ hujus publicæ vigor stalim coepisset defervescere, restituta est post persecutionem Diocle­ tiani et Maximiani a Conciliis Ancyrano , Nicæno et aliis. Prob. II. Si hæc pœnitentia publica fuisset instituta a Christo, et ab Apostolis promulgata, quilibet Christiani, atque etiam dc quovis peccato gravi deberent eam obire , neque Ecclesiæ liceret hac in re quidquam mutare : atqui ad eam non tenebantur olim clerici, mulieres, conjugati, neque juvenes ; et de paucis tantum, eisque publicis criminibus talis poeni­ tentia dictabatur ; ejusque ritus sæpe fuit ab Ecclesia immutatus; imo tota hæc solemnitas sensim sublata. Et quamvis Concilium Trident. Sess. 24. c. 8. de Reformatione, pœnitentiam publicam publice et cum scandalo Ecclesiæ peccantibus injungendam decernat ; addit tamen, ab Episcopo hoc pœnitentiæ genus in aliud secretum posse commutari, quando ita magis judicaverit. ARTICULUS II. PRO QUIBUS PECCATIS POENITENTIA PUBLICA DICTABATUR ? 275. Dico. Pro solis peccatis publicis; eisque gravissimis et scandalosis olim praecipiebatur pœnitentia publica. Est contra Novatores quosdam. Prob. I. Origenes hom. 15. in Levit, (opp. I. 2. p. 262. C.} ob graviora quidem crimina semel, aut raro pœnitentiam concedi : de communibus autem culpis, quibus domum nostram spiritualem daemoni venumdamus , et quæ frequenter incurrimus, quotidianam poenitudinem agendam non interdici. Gregorius Nyssetius, qui sub medium seculi IV. floruit, in epi­ stola canonica ad Letoium, can. 4. et 5. (opp. 1.1. p. 949. 950.) ait, homi- •JW' i» S! i ’ 236 R t; Λ ; T 'ti ιί i’ Hi- & ■ O < DK SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. eidis et prædonibus , qui illis similes æstimantur, statutam a Patribus esse poenitentiam publicam ; nullam autem iræ aut avaritiae criminibus, imo ne furto quidem ipsi, neque etiam usuræ , ul testatur Basilics M. epistola ca­ nonica 1. can. 14. (opp. t. 3. p. 275. D.) neque raptoribus virginum et viduarum , quando nullus concubitus præcessit : et epist. canonica 2., can. 34. (opp. t. 3. p. 293. Β. ) prohibitum, ait, fuisse a Patribus, publi­ care adulteras confessas, aut quomodocumque convictas, ne mortis pericu­ lum adirent, sed eas jussas a sacra communione abstinere usque ad expletum tempus pœnitentiæ. S. Leo M. epist. 92. ad Rusticum c. 17. (al. epist. 167. inquisit. 19. ) scribit, qui convivio solo et escis immolatitiis gentilium usi sunt, posse jejuniis et manus impositione purgari : idololatras autem, homicidas, et fornicatores non oportere admitti ad communionem, nisi per pœnitenliam publicam. S. Eligius Noviomensis Episcopus, qui secnloVll. floruit, homilia 11. 13. et 13. (Patrol, t. 87.) quas in cœna Domini habuit, fideles etiam in mortalia lapsos , clare distinguit in eos , qui sine pœnitentia publica prius acta, et eos qui nonnisi post poenitentiam publicam absolutam in Paschate communicaturi erant. Prob. Π. Juxta’Augustinum epist. 108. ad Seleucianam (al. epist. 263.), hi tantum ad poenitentiam, quam proprie publicam appellat, cogebantur, qui merebantur separari a corpore Christi per excommunicationem canoni­ cam: atqui ex eodem Augustino non propter mortalia quælibet, sed tantum propter graviora a corpore Christi sic separari merebantur; ergo teste eodem tantum propter graviora crimina ad pœnitenliam publicam addice­ bantur. Prob. III. Ex occultis criminibus etiam gravissimis homicidii et adulterii nemo olim obligabatur ad poenitentiam publicam. S. Augustinus de homicida sibi privatim noto, sub finem serm. 16. de verb. Dom. (al. serm. 83. c. 8. n. 11.) Prorsus, inquit, nec prodo, nec negligo, corripio in secreto. Et paulo inferius eadem habet de adultero sibi clam detecto; uti etiam cap. 12. bomil. ult. ex 50. (al. serm. 331.) Concilium autem Rhemense IL an. 813. can. 31. (Labb. t. 7. p. 1257. C.) discrimen habere cupit inter cos, qui pu­ blice, et qui clam poenitere debent. Prob. IV. Ecclesia semel tantum concessit pœnitenliam publicam, ut ex Origenc et Patribus cæteris novimus. Quis autem credat, Ecclesiam voluisse omnia mortalia subjecta esse illi pœnitentiæ, quæ semel tantum in vita pe­ ragi potest, cum Christus pœnitentiæ sacramentum iterabile pro baptizatis instituerit? Prob. V. Qui poenitentiam publicam obierant, nunquam poterant pro­ moveri ad sacros Ordines: cæteris dum duraret pœnitentia, non licebat adire militiam, nec inire matrimonium, aut inito uti; si ergo propter quælibet peccata lethaliasubeunda erat publica pœnitentia, quanlæturbœ exortæ fuissent in Ecclesia. dum paucissimis Christianorum ad clerum et militiam adlegi, aut conjugio et procreandis liberis operam dare licuisset? Prob. VI. Denique cogebantur ad publicam confessionem , qui ad poeni­ tentiam publicam damnabantur : atqui nemo occultos peccatores ad talem confessionem cogebat, nec consciis criminum licebat illa publicare, ut de mulieribus adulteris tradit Basilics M. ; neque licuisse unquam ea crimina DE POENITENTIA PUDLICA. 237 propalari a Presbyteris, quibus privatim confessio facta est, probat invio­ labile sacramenti sigillum ; ergo. 27G. Obj. 1. Ideo Patres de pœnitentia publica agentes, tria tantnm illo­ rum peccatorum, idololalriæ, homicidii et fornicationis meminerunt, quia ad illa, tanquam capitalia, cælera omnia reduci possunt ; ergo inde nequit probari, quod de peccatis cæteris non fuerit agenda pœnitentia publica. R. N. Ant. Quod et pueris absurdum apparet, quibus ex catechismo con­ stat, non tria, sed septem esse peccata capitalia : quomodo enim ebrietatem aut furtum ad illa tria peccata revocabis? Inst. 1. S. Basilius epist. cit. can. 52. fures, et can. 65. sepulcrorum eilbssores, aliosque peccatores pœnitentiæ publicæ submittit ; ergo non sola illa tria crimina pœnitentiæ publicæ erant obnoxia. R. D. M. S. Basilics illos etiam peccatores pœnitentiæ publicæ submittit, ex traditione Patrum Ar. suamet auctoritate et ex statutis recentioribus C. Can. 30. De his, inquit, qui rapiunt (nempe mulieres) canonem quidem antiquum non habemus, etc. Alii Patres diserte eximunt fures, et cos qui idolothyta in conviviis gentilium vescuntur. Concilium Laodicenum seculo IV. can. 7. (Labb. t. l.p. 1498. B.) haereticos sola chrismatis unctione ad communionem recipiendos pronuntiat ; modo errores detestati fuerint ac publice revocarint. Et Neocæsariense an. 314. can. 4. (ibid. p. 1484. B. E.) Si quis, inquit, mulierem concupiscens, proposuerit cum ea concumbere, et cogitatio ejus non perveniat ad effectum; apparet quod gratia Dei liberatus est, nempe a pœnis canonicis, adeoque pœnitentia publica fornicariis et adulteris præccpta. Ex quo constat, nullam pœnitenliam publicam peccatis etiam gravissimis sola cogitatione admissis fuisse statutam. Inst. 2. Tertullian. L. de Pœnitenlia meminit solius pœnitentiæ publicæ; ergo pro peccatis quibuscumque tunc agebatur tantum pœnitentia publica. R. .V. Cons. Ab initio libri usque ad cap. 7. agit de pœnitentia generatim, quæ post Baptismum lapsis est necessaria. Hanc vero cap. 5. unicam , ait, esse oportere, non quidem ex desperatione indulgentiæ, si quis baptizalus sæpiuspeccaverit, sed amore innocenti® ac rigore disciplinæ, quia optan­ dum esset, ut in recuperata justitia perseveraret. A cap. 7. autem usque ad finem tradat de pœnitenlia publica, cui tamen non omnia peccata subjicit, meminit enim solius pœnitentiæ, quæ cum Baptismo conferri potest : nam 1°. ait, esse unam, sicut unus est Baptismus. 2°. Sicut a gravissimis crimini­ bus idololatriæ per Baptismum gentiles expiantur et Deo reconciliantur : ita fideles per pœnitenliam publicam ab homicidio et fornicatione. 3°. Sicut ca­ techumenis per Baptismum, ita fidelibus per poenitentiam publicam omnis pœna et culpa a Deo remittitur. Inst. 3. Ibidem cap. 10. damnat verecundiam , quæ peccatores abstine­ bat, quominus peccata sua confiterentur; ergo agit de peccatis occultis, nam peccata publica fateri non prohibet pudor. R. Λ'. Cons. et ejus probationem. Magna pars Ecclesiæ peccata publica pœnilenlium ignorabat : igitur ingenti animo opus erat, coram his et aliis omnibus in ea, qua dixi, abjectione ct squalore peccata palam omnibus facere. Inst. 4. S. Cyprianus epist. 4. ad clerum , ait, minora delicta expianda fuisse pœnitentia publica. 238 DE SACRAMENTO l’OENITENTI.-E. R. Fornicationem et adulterium vocat delicta minora intuitu idololalriæ. Libro autem de Lapsis triplicis generis lapsos affert, primo eos , qui palam idolis thus obtulerunt : secundo libellaticos, qui quidem palam fidem non negaverant, qui pretio libellos impunitatis a magistratibus obtinuerant, quo pacto licet et vitæ et idololalriæ exterioris periculum redemissent, seque a satellitum furore et audacia essent tuiti, nominis tamen chrisliaui pro­ fessionem confusione quadain abnegaverant : tertio illos , qui libellos tales emere cogitaverant. Solos vero illos, qui idolis sacrificaverant, pœnitentiam publicam subire debuisse . constat ex loco citato, ubi cæteros ad confessio­ nem et pœnitentiam privatam hortatur. Et epist. 58. ad Antonianum aperte testatur, libellaticos facti pœnitentes sine mora ad communionem receptos fuisse. 277. Obj. II. Patres hortantur ad pœnitentiam publicam, imo jubent eam injungi ob crimina, quæ nonnisi occulte solent committi, et quorum ali­ quis se sponte accusat : ut S. Gregorius Neocæsareensis epist. canonic, can. 8. ( Labb. t. 1. p. 842. A. ), Basilics M. can. 61. epist. canon. 2. ( opp. t. 3. p. 327. A.) S. Gregorius Nyss. can. 3. epistol. jam citata, Cone. Ancyr. can. 20. Ergo propter occulta etiam crimina debebat obiri pœnitentia publica. R. D. Cons. Si manserint occulta, et soli Episcopo vel Presbytero fuerit ea confessus .V. Si evaserint nota vel delatione , vel publica peccatoris con­ fessione C. Crimen publicum evadere potest, 1°. notorietate juris, quando constat, sententia judicis, vel confessione rei in judicio, vel legitima deposi­ tione testium : 2°. notorietate facti, quando commissum est in praesentia multorum, vel iuloco publico, vel eo tempore, quo potuit multis innotes­ cere, vol passim versatur ob oculos majori parti viciniæ : 3°. denique reddi­ tur famosum , quando ejus fama ex sufficientibus indiciis orta pervenit ad majorem partem communitatis. Quamdiu nullo generis ejus modo crimen evadit publicum, dicitur manere occultum. Igitur Origenes homil. 2. inPs. 37. opp. t. 2. p. 688. ) et alii Patres commendant et probant confessionem publicam occultorum criminum , et publicam pœnitentiam, quam quis sponte confessus palam subit, ad eamque instanter hortantur : id quod olim in usu fuisse, non negamus. Quod si quis palam suum crimen, alias occul­ tum, sponte confessus fuisset, hunc ad pœnitentiam publicam damnabant canones citati, quamvis ad longe mitiorem, quam si aliis modis illud notorium evasisset. Verum hoc nihil contra thesin nostram evincit : nam quando quis omnino libere ex pietate et pœnitentiæ studio occultum crimen plurimæ parti Ecclesiæ manifestat, pœnitentiam publicam postea injun­ ctam ob crimen notorium subibit. Inst. 1. S. Augustinus et alii Patres aiunt, duplicis generis peccata dari, alia quidem gravia, mortalia, capitalia; alia vero leviora, venialia et quoti­ diana : illa quidem expianda esse, inquiunt, pœnitentia publica, hæc vero precibus quotidianis ; ergo. R. Emplie. leslim. Patrum. Illa esse expianda, aiunt, pœnitentia publica, si fuerint scaudalosa, et commoverint universam Ecclesiam, ut loquitur Concilium Carthag. 111. can. 32. ( Labb. t. 2. p. 1171. E. ) C. si fuerint occulta, aut non ita scandalosa .Y. Seculo VI. S. Casarius Arelatensis HCNITF.NTIA I UBI.ICA. 239 homil. 1. (Bibi, maxima PP. t. 27. p. 324. ) ct seculo XI. Fulbertus Carnolensis sorm. 2. ad populum ( Bibi, magna PP. t. 3. p. 501. C. ) distincte addunt, diutina iracundia, ebrietas assidua : brevis ergo iracundia et ebrie­ tas raro admissa non plectebantur pœnitentia publica , cum nemo neget ea esse peccata mortalia. Hinc Cæsarius subjungit : Quia justum est, ut, qui multurum destructione se perdidit, cum mullorum ndificatione se redimat. Inst. i. Juxta disciplinam Patrum antiquorum omnia peccata mortalia merentur pœnam excommunicationis, sen privationis S. Eucharistiae: atqui hæc privatio erat præcipua pars pœnitentiæ publicæ ; ergo mortalia omnia subjiciebantur pœnitentiæ publicæ. II. D. AI. Hoc est, nulli licebat accedere ad sacram communionem, ante­ quam peccatum mortale, in quod inciderat, pœnitentia expiaverit, et con­ fessione sacramentali, prout etiam præscribit Concilium Trid. Sess. 13. c. 7. C. quasi omnia peccata mortalia, secundum Patres, meruerint excom­ municationem canonicam A’. Excommunicationem canonicam et poeniten­ tiam publicam, ut præfati sumus, sola peccata canonica vulgata subibant : quod si eadem peccata vel nullo teste committebantur , vel solo complice conscio, pœnitentiæ publicæ non erant obnoxia secundum Canones, sed ex consilio dunlaxal Presbyteri, et ex consensu pœnilentis , qui etiam nega­ tione absolutionis sacramental is compelli ad publicam pœnitentiam quan­ doque solebat, non vero aperta et publica ab altari remotione. Quam ob rem S. August, supra laudatus, serm. 351. ( al. 50. ex 50. hom. ) Nos, inquit n. 10. a communione prohibere quemquam non possumus... nisi aut sponte confessum, aut in aliquo sive scculari, sive ecclesiastico judicio nominatum atque convictum. Quod si idem S. Doctor homil. 49. inter 50. ( al. 49. ex 50. hom.) adhortans adulteros, agile, inquit, pœnitentiam, qualis agitur in Ecclesia... Nemo sibi dicat, occulte ago, apud Deum ago : non intelligit poenitentiam solemnem et publicam, sed generatim illa, quæ virtute clavium peragitur, monetque illos, ne sacerdotum ministerio prætcrmisso, coram Deo tantum pœnitentiam agant; mox enim addit : Ergo sine causa dictum est : Quæ solveritis in terra, etc. Solet etiam hic tractari quæstio de personis pœnitentiæ publicæ olim obnoxiis. Ubi potissima altercatio est de clericis majoribus, quos mulli asse­ runt subjectos publicæ pœnitentiæ fuisse tribus seculis prioribus, secuti Joanncm Morinum, qui id L. 4. c. 12. pluribus adstruit. Verum alii melius hoc negant cum Albaspinæo Observat. 6. ct 7. in Optatum. Sane hic Sanctus L. 2. de schismate Donatistarum, n. 25. graviter invehitur in Donatistas, quod lapsos episcopos et presbyteros pœnitentiæ publicæ subjiciant, quod quidem persecutionis tempore, ait, a nullo facium est post thuri/icationcm. Sedet Synodus Ancyrana anno314. can. 1. ct 2. (Labb. t. 1. p. 1455. C. D.) presbyteris et diaconis, qui idolis sacrificaverunt, pœnitentia ductis, hono­ ris quidem nomen servat, verum absque ulla functione ct exercitio Ordinis. Petris Alexandrinus can. 10. (Labb. t. p. 962. D.) clericis lapsis commu­ nionem concedit. S. Leo epist. 2. alias 92. et 167. ad Rusticum, ait, alie­ num esse a consuetudine ecclesiastica, ut presbyteri aut diaconi pœnitentiam publicam obeant. S. Augustinus L. 1. de Bapt. contra Donat, c. 1. testatur, clericis ad Ecclesiam, a qua defecerant, reversis, manus inter laicos non im­ poni, scilicet ad pœnitentiam publicam. Et Cone. Carthag in ense V. ætate Au- tr. * 240 DE sacramento gustini celebratum idem can. 11. decidit (Labb. t. 2. p. 1217. C.), ut lapsis sacerdotibus manus, sicut laids, non imponantur. Et habetur c. Confirmandum est, dist. 50. Per pœnitentiam vero publicam intelligitur tantum luctuosa illa ac solemnis, quæ in tertio pœnitentiæ gradu, qui substrat io dicebatur, peragi solebat, in quo pœnitentes cinere conspersi, induti sacco ac plane lugubri habitu, variis laboribus et carnis afflictationibus, ct frequenti manus impositioni Episcoporum et Cleri totius subjiciebantur; a quo dedecore ac verecundia clericos majores Ecclesia semper exemit. Privatam tamen seces­ sionem ac pœnitentiam lapsis clericis injunctam fuisse, ait S. Leo in epi­ stola laudata. Quo modo 'explicatur, qui objici solet, Canon 76. Cone. Eliberilani, aliaque testimonia, quæ Morinus adducit. CAPUT Vili. DE MINISTRO SACRAMENTI POENTTENTIÆ. !’r>. ARTICULUS L QU.ENA.M POTESTAS IN MINISTRO HUJUS SACRAMENTI REQUIRATUR ? H» 1 278. Dico I. Ut quis sit verus sacramenti hujus minister, simpliciter ineo requiritur potestas ordinis, seu ut sit Sacerdos. Ita Catholici omnes contra Waldenses, Wicleffistas, Lutheranos et Novatores cætcros. Drob. I. Ex Scriptura. Verba Christi Joan. 20. v. 23. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt, solis sacerdo­ tibus dicta fuisse constat ex perenni traditione et usu Ecclesiæ orientalis et occidentalis. Concilium Florentinum in decreto Eugenii §. Quartum, inquit : Minister hujus sacramenti est sacerdos. Idem statuit Cone. Tridentinum Sess. 14. cap. 6. et can. 10. Si quis dixerit, inquit, non solos sacerdotes esse ministros absolutionis, sed omnibus et singulis Christi fidelibus esse dictum: Quorum remiseritis peccata... quorum verborum virtute quilibet absolvere possit peccata ; anathema sit. Prob. II. Testimoniis Patrum. Origenes homil. 2. in Levit, (opp. t. 2. p. 191. C.) Est adhuc, inquit, septima peccatarum remissio... cum peccator non erubescit sacerdoti Domini indicare peccatum suum. S. Cyprianus L. de lapsis: n. 29. Confiteantur, inquit, singuli delictum suum dum remissio facta per sacerdotes apud Deum grata psI, etc. Basilius M. in Regul. brevior, ad interrogationem 288. (opp. t. 2. p. 516. D.) respondet : Necessario iis peccata aperire debent, quibus credita est dispensatio mysteriorum Dei. Non autem cuilibet, sed Apostolis et ipso­ rum successoribus sacerdotibus hanc dispensationem creditam esse inouet B. Paulus 1. Cor. 4. v. 1. et c. 12. v. 28. et seqq. 241 DE MINISTRO SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. pœnitentiæ. S. Joan. Ciirvsostomus L. 3. de Sacerdotio , cap. 5. (opp. t. 1. p. 383. B.) extollit potestatem sacerdotibus a Deo concessam absolvendi a peccatis, quæ sit major omnium terrenorum Principurn potestate, quam Deus optimus neque Angelis , neque Archangelis datam esse voluit, etc. ut fusius retulimus supra c. 1. a. 1. ad Inst. 1. Obj. 3. InnocentiusI. epist. 1. ad Decentium (Labb. t. 1. p. 1247. L.) De pondere, inquit, œstimando delictorum , sacerdotis est judicare. S. Augustinus epist. 228. (al. 180. ad Honoratum, n. 8.) deterret sacer­ dotes, ne deserant oves in periculo ,quia magnum exitium sequitur eos, qui de hoc seculo vel non regenerati exeunt, vel ligati. S. Leo epist. 83. ( al. 108. ad Theodorum) : Sic divince, inquit, bonitatis prœsidiis ordinatis, ut indulgentia Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeat obtineri. S. C.esarius homil. 41. peccatorem ad non differendam pœnitentiam hor­ tatus : Nescit, inquit, si possit pœnitentiam accipere, et confiteri Deo et sacerdoti. Plura Patrum testimonia dedimus cit. cap. 1. buj. disp. ai t. 1. et 2. 279. Dico II. Ut quis sacramentum pœnitentiæ administrare possit, opus ei adhuc est jurisdictione. Prob. Concilium Tridentinum dicta Sess. 14. cap. 7. ait : Nullius momenti esse absolutionem, quam sacerdos in eum profert, in quem ordinariam, aut subdelcgatam non habet jurisdictionem. Ac rationem hanc reddit : Poe­ nitentiae sacramentum est judicium : atqui ad judicium requiritur neces­ sario in judicante jurisdictio, ct subjectio in eo, qui judicatur : neutrum autem habetur a sola potestate ordinis; alioqui sacerdotes quilibet essent sibi mutuo pastores et subditi ; ergo. 280. Obj. I. cont. lam. conci. Jacobi 5. v. 16. dicitur : Confitemini alterutrumpeccata vestra; ergo cuilibet fieri confessio potest. R. Explic. Ant. Confitemini alterutrum peccata vestra generalim C. specialim subdist. singuli singulis quibusque iV. reus judici, laicus sacerdoti C. Sic veteres intellexisse ostendunt testimonia sæpius allata. Quæ quidem testimonia etiam sufficiunt ad dandam rationem discriminis , cur non æque omnes Christianos concernat dictum Christi : Quorum remiseritis pec­ cata, etc. ac illud Matlh. ult. Euntes baptizate. Praeterquam quod major sil baptismi necessitas, quam pœnitentiæ sacramenti, ut notat S. Thomas dist. 17. q. 3. a. 3. quæsliunc. 1. ad 2. neque in baptismi administralione servetur ratio judicii, quam remittendi et relinendi potestas in pœnitentiæ sacramento exercet. Inst. L Olim defectu presbyteri sacramentalem absolutionem impertierunt diaconi : nam S. Cyprianus epist. -12. ad clerum dc lapsis et alibi scribit, lapsos in idololatriam , si libellos Martyrum exhibere possint, presbyteris absentibus, apud diaconum exomologesin facere posse, ut manuum ejus impositione ad Dominum cum pace veniant ; ergo. R. .Y. Ant. S. Doctor loquitur solum de exomologesi, qua morituri tales diacono suum lapsum in idololatriam, et sua vota reconciliationis ape­ riant, ut ab eo reconciliari, et S. Eucharistiam in viaticum percipere posv. p. 2. r-Π 16 lit -! f: •i . •7 l>E MINISTRO SACRAMENTI POEMTENTLE. sint. Idem sensus est Synodi Eliberilanæ , quæ can. 32. (Labb. I. I. p. 97L B.) facit diacono potestatem concedend® communionis, si ei jusseril sacerdos : indicat enim solum communionem ecclesiasticam, non vero reconciliationem cum Deo. Sed et Concilium Toletanum 1. c.2. (Labb. t. 2. p. 1223. E. ) cum diaconos lapsos privat potestate imponendi manus, non intelligit nisi honorariam illam , cum clerus cum Episcopo pœnitentibus manus sæpe soleret imponere. Ad sensum eumdem Alcuinus, Ordo Romanus aliique dicunt : Diaconus suscipiat pœnitentes, et det eis sanciam communionem, susceptione tantum ceremoniali, ut precum Ecclesiæ ct Eucharisliæ participes fierent ; non vero absolutione sacramentel. Ordo enim Rom. Sicut sacrificium, inquit, offerre non debent, nisi episcopi vel presbyteri, quibus claves regni ccelestis traditœ sunt; sic nec ista judicia alius usurpare debet. Ordo Parisiensis , in statutis Synodal. Stat. 56. Prohi­ betur, inquit, districte , ne diaconi ullo modo audiant confessiones, nisi in ardissima necessitate : claves enim non habent , ncc possunt absolvere. Ilis Alcuinus cum cæteris antiquis consentit. Inst. 2. c. Fures, Extra, de furtis : Fures, inquit, si furando comprehensi vel vulnerati, presbytero vel diacono confessi fuerint, communionem eis non negamus. Alia item Concilia, Patres et praecipui Theologi jubent, absente episcopo et presbytero, confessionem fieri diacono, aut etiam laico; ergo. R. Sententia illa in jure can. mendosa est : ita enim canon 31. Cone. Triburiensis (Labb. t. 9. p. 457. A.), in decretales relatus, sonat : Si compre­ hensi et vulnerati, Deoque et sacerdoti confessi, etc. Et ut prior lectio admit­ tatur, tamen recte explicari potest secundum sententiam Conciliorum, Patrum et Theologorum, qui, absente episcopo et presbytero, confessionem aliis jubent fieri, ad praeceptum Christi de confessione quoquo modo implendum, et gratiam ipsa operis humilitate consequendam C. ad absolu­ tionem sacramenlalem ab iis suscipiendam rV. Juxta hanc expositionem S. Thomas nuper cit. ait, laicum in necessitate supplere vicem sacerdotis, cui confessio fiat : eo quod putaret, hominem in articulo mortis teneri pec­ catum mortale, cujus sibi conscius est, saltem laico confiteri : ibidem tamen ad 1. et dist. 20. q. un. a. 1. quæsliunc. 2. ad 3. ait, ejusmodi confessionem non esse sacramenlalem, nec ita confessum consequi sacramentalem absolu­ tionem, sed defectum sacerdotis erga sic confessum ct contritum a suinmo Sacerdote suppleri. Igitur Morinus, qui in aliam pariem propendere visus est, ipsis veterum testimoniis, quæ in suæ opinionis patrocinium adducit, convincitur. Nam Magister sententiarum L. 4. dist. 17. Si, inquit, defuerit sacerdos, proximo vel socio est facienda confessio.... Tanta quippe vis est con­ fessionis , ut, si deest sacerdos, confiteatur proximo.... et si ille, cui confite­ bitur, potestatem solvendi non habet; fit tamen dignus venia ex desiderio sa­ cerdotis. Verbis pene eisdem utuntur Gratianus, Praepositus in summa inedita, Albertus M. aliique apud Morinum. testate alia; ergo neque sacerdotes post collatum sibi sacerdotium egent dis­ tincta potestate jurisdictionis. R. /λ M. Sacerdotes in sua ordinatione accipiunt potestatem totalem et completam remittendi peccata ;V. accipiunt potestatem radicalem, inchoatam et ex parte principii adivi C. Potestas totalis et completa remittendi peccata constat necessario ex potestate ordinis et jurisdictionis , quarum prior sola ordinatione confertur, posterior vero ante et post ordinationem conferri potest. Quare Apostolis Christus dicendo : Accipito Spiritum sanctum : quo· ruin remiseritis peccata, etc. tantum concessit potestatem ordinis : nam cum continuo ante dixisset : Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, jam eis con­ ferebat jurisdictionem universalem in omnes Christianos. Inst. 1. Sacramento ordinis confertur potestas judicandi, seu peccata judi­ cialiter cognoscendi, ac deinde prout videtur, relinendi ac remittendi : atqui hæc est potestas jurisdictionis; ergo non opus est alia potestate jurisdi­ ctionis. R. D. M. Confertur potestas jus dicendi remota, inchoata, late et improprie dicta C. potestas proxima, completa , proprie et stricte dicta .V. Jurisdictio proprie accepta, de qua Concilia disserunt, est potestas regendi et guber­ nandi , quæ non datur per solam ordinationem : nam episcopi absolute ordi­ nali, seu mere titulares, item episcopi episcopatu suo dejecti, aut qui legitime renunciarunt, carent jurisdictione , quam tamen habent episcopi confirmati, antequam ordinentur. Deinde potestas ordinis sola ordinatione confertur verbis istis: Accipe Spiritum sanctum, etc. e contra potestas jurisdi­ ctionis acquiritur pluribus signis externis, v. g. collatione beneficii ab epi­ scopo, quæ etiam legitime delegatur a bepeficiato nondum ordinato. Præterea potestas jurisdictionis augeri, minui, delegari potest, et adimi : potestas ordinis eadem est et aequalis in omnibus, nec delegari potest, nedum amitti. Denique potestas ordinis confertur sine subjecta materia : jurisdictio autem nequii esse sine materia certa et determinata; quomodo enim superior sit sine subditis? Igitur jurisdictionis collatio, cum sit designatio subditorum, habet se sicut approximate causæ ad subjectum : nam etsi ignis idoneus sit ad comburendum lignum, nullum tamen comburet, nisi sibi admotum. Inst. 2. Sacerdotes habent potestatem suam absolvendi a Christo, non vero ab Ecclesia. R. D. Assumpl. Habent a Christo hanc potestatem radicalem, inchoatam, et ex parte principii activi C. hanc potestatem absolutam et completam a Christo .V. Accedente jurisdictione ab Ecclesia, potestas absolvendi a Christo per sacramentum ordinis collata, completur et perficitur in ordine ad usum. Inst. 3. Si non una cum potestate absolvendi simul in ordinatione confe­ ratur jurisdictio; ergo potestas illa absolvendi erit inutilis, cum reduci in actum non possit. R. .V. Illatum. Reduci potest inactum accedente jurisdictione, quæ et ipsa non censetur esse otiosa, quod sine potestate absolvendi per ordina­ tionem collata in actum secundum non prodeat. Habet ergo se res fere sicut cum rex aliquibus potestatem absolvendi vel damnandi impertiverit, quam exercere non possint,antequam ipsis a proroge in praefecturis subditi certi designentur. Inst. 4. Si ad absolvendum requiritur jurisdictio, ergo summus Pontifex 281. Obj. II. cont. 2’”. conchis. Sacerdotes in sua ordinatione accipiunt potestatem remittendi peccata, dum dicitur eis idem ab Episcopo,quod dice­ batur Apostolis a Christo, Joan. 20. Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, etc. atqui post illa Christi verba non egebant Apostoli po- 1« 243 L»E SACRAMENTO PtKNITENTI.E. 244 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. a nemine absolvi poterit : sicut enim in foro externo a nemine judicari polest. ita in judicio interno nemini polest in se dare jurisdictionem. R. .V. Illat. et ejus probat. Propter excellentem, omnique humana majo­ rem dignitatis suæ prærogativam , quam auctoritati mere humante subjici non convenit, non potest in foro externo cuiqnam in se committere juris­ dictionem. E contra cum in foro interno auctoritas absolvendi divina sil, ejusque judicium omnibus Christianis peccatoribus jure divino necessa­ rium; hoc ipso quod Pontifex confessarium sibi eligit, committit eidem jurisdictionem in se ipsum : perinde ac supremi Principes judicibus, queis causas suas decidendas committunt Jurisdictionem in se ipsos conferunt. . » }·· 282. Coli. 1°. Quilibet sacerdos eliam excommunicatus, si alius haberi « nequit, potestatem habet absolvendi quemcumque peccatorem in articulo, ant probabili periculo mortis, v. g. instante praelio aut navigatione. Ubi immerito quidam excommuiiicatos vitandos, suspensos, interdictos et hærelicos excipiunt : nam Concilium Tridentinum Sess. 14. cap. 7. In articulo, inquit, mortis omnes sacerdotes quoslibet pœnitentes a quibusvis peccatis et censuris absolvere possunt. Quod autem excommunicat i, pcnilusque praecisi a sacerdotum ministerio arceantur, et omnino vitari jubeantur, id in odium et pœnam scelerum ipsorum statuitur : ideoque in aliorum fidelium emo­ lumenta, non in separatorum favores pœnam illam legum interpretatione molliri, non vero exasperari decet. 2°. Jurisdictio el approbatio Ordinarii tam requiritur ad absolvendum a venialibus , quam a mortalibus, ut declaravit Innocentius XI. decreto dato an. 1679. neque enim potest judex sine jurisdictione esse. Hinc potest Eccle­ sia reservare peccata venialia, decernendo, absolutionem a non approbato nullam esse ; licet pœnitens aliis mediis sine sacramento hæc extergere pos­ sit. Quæ omnia ad iteratam absolutionem a peccatis alias jam in confessione remissis accommodari possunt. ARTICULUS IL DE NECESSITATE APPROBATIONIS AD SACRAMENTUM PŒNITENTIÆ ADMINISTRANDUM. ■283. Nota. Jurisdictio seu potestas ecclesiastica gubernandi populum christianum, alia est ordinaria, alia delegata. Ordinaria jurisdictio est ca, quæ habetur ex ollicio el titulo, cui incumbit cura animarum, ul est Epi­ scoporum, Parochorum, el Superiorum monasteriorum et coenobiorum in religiosos sibi subjectos. Delegata jurisdictio habetur cx commissione hujus, qui ordinaria jurisdictione pollet. Aliquid jurisdictionis delegalæ est appro­ batio : hæc enim non tantum est Episcopi testimonium juridicum de Sacerdotis alicujus habilitate sufficienti ad excipiendas confessiones, sed simul consensus ac depulalio ad id officii in dioecesi obeundum. 284. Dico : Sacerdotibus omnibus beneficium curatum non habentibus adeo necessaria est ad excipiendas secularium confessiones approbatio Episcopi, ut sine hac nulla sit ipsorum absolutio. Ita Concilium TridenlinumSess. 23. cap. 15. de Reform. Decernit, nullum, etiam Regularem, posse DE MINISTRO SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. confessiones secularium , eliam sacerdotum, audire, nec ad id idoneum repu­ tari, nisi aut parochiale beneficium, aut ab Episcopis per examen, aut alias idoneus judicetur, el approbationem, quee gratis delur, obtineat. Dixi 1°. Non habentibus beneficium curatum. Hinc omnes Praelati, etiam regulares, hac approbatione egent : non item ii, qui habent beneficium curatum , ut Episcopi eliam nondum consecrali, modo jurisdictionem habeant, Abbates, qui jurisdictione quasi episcopali pollent, atque etiam Parochi, quamdiu beneficium suum obtinuerint. Ut primum autem desi­ nunt ita bénéficiât! esse, egent approbatione, æque ac cæteri. Dixi 2°. Ad confessiones secularium : cum ergo Concilium nihil innovet circa confessiones Regularium virorum vel feminarum , possunt a quolibet sacerdote jurisdictionem habente audiri, juxta decretum Concilii Tridentini. Quanquam Gregorius XV. constitutione anno 1622. edita sanxerit, ne quis, etiam regularis sacerdos, Monialium confessiones, nisi approbatus ab Epi­ scopo excipiat : quæ quidem approbatio peculiaris esse debet pro hisce per­ sonis. Neque etiam is, qui pro Monialibus certo tempore audiendis approba­ tionem tulit, extra illud tempus sine singulari approbatione audire illas deinceps poterii, ut diserte statuit Clemens X. in Bulla, Superni Principis familias. Ex eadem lege Tridentini Concilii conficitur, quod nullus Prælatus secnlaris non habens jurisdictionem episcopalem confiteri possit cuiquam non approbato ab Episcopo, aut non habenti beneficium curatum. Imo quod nec Cardinalis aut Episcopus aliusve secularis clericus eligere possit alterius dioecesis presbyterum a suo Episcopo non approbatum, ut habetur in decla­ ratione Cardinalium 1158. et 1 IGO. cit. a Suaresio d. 28. sect. 4. n. 8. Quæ quidem ultima pars videtur eidem Suaresio nova el difficilis: nam si Epi­ scopus extraneo sacerdoti jurisdictionem et approbationem in oves proprias impertire potest, cur non idem poterit in se ipsum ? Dixi 3°. Approbatio Episcopi : quo nomine censentur etiam ejus Vicarius, el quicumque habent jurisdictionem episcopalem , ut sunt Abbates qui­ dam, et Capitulum sede vacante. Hinc probabile nullo modo est, quod quidam asserere ausi sunt, sufficere judicium academiæ, aut curati ali­ cujus: hæc enim opinio prorsus adversatur Concilio Tridentino, quod solorum Episcoporum meminit; et ita quoque explicavit Pius V. in Bulla, quæ incipit : Romani Pontificis. Igitur cum necessaria omnino sit appro­ batio Episcopi, saltem confirmati, suboritur dubium, cujusnam Episcopi ? In qua quaestione accedere non possumus illorum sententiae, qui opinantur, confessarium debere et posse a solo eo approbari, in cujus dioecesi sacerdos quasi sedem fixam habeat, nec posse approbationem ab alio oblinere, in cujus dioecesi constanter non habitet : eo quod approbatio sil actio quædam jurisdictionem habentis in Presbyterum sibi subditum. Cur enim Episco­ pus Wormaliensis non possit approbare pro excipiendis confessionibus sacerdotem in dioecesi Spirensi habitantem, et ibidem non approbatum? Nam sacerdos ab Episcopo non suo petens vel admittens approbationem, fit vehit transeunter ejus subditus, dum se illi hoc in casu sponte sub­ mittit. Dixi 4°. Ut sine hac nulla sit absolutio. Quapropter necessaria simplici­ ter est approbatio, vel absoluta pro quovis loco, tempore vel personis 2 246 UE MINISTRO SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. totius dioecesis ; vel limitata ad certum tempus, locum el personas, quos limites si quis excesserit, idoneus non est ad conficiendum absolutionis sacramentum. Nam sicut possunt Episcopi sacerdotibus , etiam regularibus privilegiatis, approbationem simpliciter negare : ita eamdem possunt restringere, ut novimus ex Bulla Clementis X. quæ incipit : Superna magni Patris familias. - PU ^7 285. Obj. I. In extravagante : Super Cathedram, de sepulturis, et in Cle­ mentina : Dudum, cod. tit. In extravagante : Inter cunctas, de privilegiis, et in Bulla Leonis X. quæ incipit : Sacro approbante Concilio, statuitur, ut Regulares mendicantes, petita et injuste negata approbatione, possint audire confessiones secularium ; ergo eis non est adeo necessaria hæc approbatio. R. A’. Cons. Privilegium illud Regularium insertum fuit corpori juris communis, capitulo autem : Licet Romanus, deConstit. in G. dicitur : Ro­ manus Pontifex edendo constitutionem posteriorem, priorem, quamvis de illa mentionem non faciat, revocare, quando continetur in jure : atqui in Concilio Tridentino, quod Pontifex ipse indixit et confirmavit, ubi appro­ bationis necessitas absoluta inducitur, diserte subjungitur : Privilegiis et consuetudine quacumque, etiam immemorabili, non obstantibus. Nec fit cuiquam injuria : nam cum Ecclesia omnibus jurisdictionem tri­ buat, potest, cum videtur, eadem privare; sicut etiam revera privat omnem, qui approbatus legitime non fuerit. Accedit Bulla Urbani V1U. anno 1628. edita, quæ incipit : Cum sicut accepimus, qua omnia ct singula indulta quæ a Sede Apostolica promanarunl audiendi secularium confessiones absque Ordinarii approbatione quibuscumque Collegiis, Capitulis, Religionibus, Societatibus concessa revo­ cantur, cassantur, tolluntur, reprobantur, annihilantur, viribus ct ellectu evacuantur, nullisque personis impostorum ullo modo suffragari posse decernitur. Ex quo nemini deinceps tanquam probabile tueri licet, quod Navarrus in Manuali cap. 27. n. 2G1. el 265. et nonnulli quondam tradiderunt, etiam post Concilium Tridentinum sufficere licentiam petilam, etsi negetur. Inst. Actio injusta nemini nocere debet : atqui quando negatur dignis approbatio, est actio injusta; ergo Regularibus nocere non debet : neque præsumendum est, a Concilio datam Episcopis facultatem agendi contra justitiam. R. D. M. Actio injusta nemini debet nocere per se C. per accidens .V. Quo sensu eliam Concilium, restituendo Episcopis potestatem suam inte­ gram, eisdem præbuit occasionem quandoque injuste agendi. Quanquam vix apparet, quomodo Episcopus præsentatos a Superioribus suis reli­ giosos non acceptando injuriam illis faciat ; nam dicta Clementina, Dudum, limitationes aliquot continet, queis Episcopi se tueantur. Ac prior quidem, quod Prælatus, Episcopo renuente aliquem, illius loco debeat subrogare alterum : posterior autem, ut non plores praesententur Episcopo, quam sint necessarii : atqui Episcopus dicere posset, cos non esse necessarios, qui se approbandos offerrent, quod alii sibi suppetant sacerdotes. Caelorum decernere hic de justitia actionis non est Religiosorum, sed Episcoporum, nos Concilium judices constituit vel potius restituit justis et maxime nec®· 247 sariis de causis. Quod si Regulares factam sibi injuriam pulent, habent, coram quo de illa querantur ; absurdissimum autem foret , si pones ipsos maneret potestas causam propriam decidendi, cum vix ullus, utut indo­ ctus, aut improbus sit , non sibi persuadeat, cum rejicitur, injuriam sibi inferri. Licet ergo negetur injuste approbatio, suum nihilominus effectum talis negatio sortitur, sicut e contra cum Episcopus approbat, cui scit esse recusandam approbationem , hæc tamen valida erit : nam cum synodus dicat : aut alias idoneus judicetur, loquitur de sententia externa authen­ tice ab Episcopo lata; ad cujus valorem non requiritur, ut judex interius idem æslimet, quod exterius pronuntiat. 28G. Obj. II. Pius V. statuit, approbationem Mendicantibus concessam re­ vocari non posse, nec posse cos ab Episcopo, a quo approbati sunt, iterum examinari, sed tantum ab ejus successore; ergo approbatio non potest ad certum tempus limitari. R. AT. Cons. Gregorius VIII. Bulla sua, cujus initium, In tanta rerum el negotiorum mole, Constitutiones Pii V. pro Mendicantibus ct aliis Regulari­ bus contra locorum Ordinarios, ad terminos juris communis et Concilii Tridenlini reduxit. Inst. 1. Approbatio vi sententiae juridicæ Episcopi approbantis transit in rem judicatam ; ergo revocari amplius non potest. R. AT. Cons. Nihil velat, contra id, quod prius judicatum est, postea judi­ cari, sive licite, sive non, præserlim in hac causa, in qua leges Episcopo­ rum potestatem eatenus extendunt. Inst. 2. Sententia injusta non aufert jus acquisitum; revocatio autem approbationis digno dalæ, et qui dignus adhuc est, est sententia injusta; ergo non aufert ei jus suum. R. D. J/. Sententia injusta non aufert jus ad rem C. non aufert rem ipsam A’. Sicut per detractionem vere tollitur fama, quamvis et injuste tollatur, ct jusad eam maneat : ita licet injusta revocatio non tollat jus ad testimonium Episcopi, quia tamen ad approbationem opus est testimonio actuali Episcopi moraliter perseverante, ct hoc revocatione eliam injusta tollitur, revoca­ tione quacumque, approbationem ipsam cessare necesse est. Causæ autem juslæ revocandae approbationis sunt nimia ignorantia, ct perversi mores sacerdotis, quæ approbantem Episcopum latebant, aut si nimia approbati inertia aliudve vilium approbationem concessam sequatur. Nam cum anno 1G33. die 19. Fcbr. libello ad Emin. Cardinalem Richelium dato, va­ riorum Ordinum regularium Superiores Parisiis degentes agnoverint, Re­ gulares Episcoporum approbatione egere, eamque revocari posse ob incapacitalem notoriam el scandalum publicum, non negant, alias posse subesse causas revocandi, sed, si quæ extilerint, rogant, ne Episcopi approbationem revocent, antequam Superiores monili sint de causa, ut, nisi providerint ipsi, quod facturos confidunt, ab Ordinariis provideatur. 287. Obj. III. Potest sacerdos ab uno Episcopo approbatus ubique sine nova approbatione excipere confessiones; nec enim aliud ex doctrina Cone. Tridenlini colligitur; ergo non opus est, ut approbetur confessarius ab Epi­ scopo loci, ubi excipiuntur confessiones. iùil- 248 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. R. .V. JnL quam propositionem proscripsit Alexander VII. in Brevi dato ad Episcopum Andegavensem 30. Jan. an. 1659., et antea rejecit Clemen­ tina, Dudum, de sepulturis, et Innocentius X. in responsione ad Episcopum Angelopolilanum in causa Patrum Soc. Jesu : et Tridentinum signanter vult obtineri approbationem ab Episcopis. Ac ratio ipsa suadet, quod ob regio­ num et morum varietatem non idem ubique munere hoc rite fungi queat. Ex his constat, neminem posse in templis alienis sine illorum, quibus tem­ pla subsunt, consensu confessiones excipere, nisi habuerit facultatem ab Episcopo, cui præses templi subest. Cæterum Constitutio Clementis X. pro­ hibet quidem, ne quis Regularis ad audiendas confessiones se exponat in diœcesi, in qua non est approbatus; non tamen vetat, quominus illae iter forte agens alium suædiœceseos similiter facientem iter sacramento Pœni­ tentiæ expiet : quia tunc locus dioecesis alterius habet se tantum per acci­ dens respectu hujus confessorii et pœniteutis. Quanqnam autem et hanc licentiam Regularibus privilegiatis quidam et ipsi Regulares inficientur competere; certum tamen est. Parochis licere subditorum suorum confes­ siones in aliena diœcesi excipere, modo id privatim et sine scandalo fiat : nec enim jurisdictio in foro pœnitentiæ contentiosa est et strepera, ut exer­ ceri in territorio alieno nequeat; nec Parochus proprii quidem Episcopi approbatione eget ad sacramentum suis ovibus in sua diœcesi adminis­ trandum. 288. Obj. IV. Parochi et Religiosi approbati ab uno Episcopo excipiunt confessiones hominum ex alienis dioecesibus ad se confluentium, licet ab horum Episcopis speciati m ad id approbati non sint; ergo ad legitime mi­ nistrandum confessionis sacramentum non opus est, ut sacerdos ab Epi­ scopis pceni lentium etiam approbetur. R. .V. Cons. Quod Parochi aliique sacerdotes approbati ab uno Episcopo absolvere possint poenitentesex alienis dioecesibus ad se convenientes, fit ex consuetudine a superioribus Ecclesiasticis approbata, aliisque justis de causis in sacris Canonibus descriptis : ubi ab uno Episcopo approbatis quoad tales casus jurisdictio ct approbatio in alienos subditos tribuitur. Cæterum Parochus ad excipiendas suorum confessiones uti potest opera alius Parochi, etsi ad id ab Episcopo non approbati, nisi hoc aliunde prohi­ bitum fuerit. Nam Parochus ordinariam suam jurisdictionem delegare alteri potest, et alter absque approbatione Episcopi ad id muneris idoneus est. Synodus enim Tridenlina parochiale beneficium habentes relinquit juri an­ tiquo , secundum quod hi sine approbatione Episcopi poterant suorum con­ fessiones in his parochiis audire, et delegari ad aliorum confessiones in alienis Ecclesiis excipiendas. Quod si juxta caput, Omnis utriusque sexus, Parochus suis permittere j>otesl, ut alii Parocho alibi confiteantur; quanto magis potest alium Parochum delegare ad eosdem in sua Ecclesia absol­ vendos. ; ? DE MINISTRO SACRAMENTI PŒNITENTIÆ. 240 ARTICULUS III. DE JURISDICTIONE MINISTRI HUJUS SACRAMENTI. 289. Nola. Diximus nuper , jurisdictionem hic esse facultatem judicandi alterum in foro conscicnliæ. Atque ordinariam quidem habent Episcopi, et qui potestatem quasi episcopalem habent, corumque Vicarii, Cardinales in suis Ecclesiis, Legatus Pontificius in sua provincia, Capitulum cathédrale sede vacante: inter Regulares Præpositus Generalis et Provincialis jurisdi­ ctionem in suos habent quasi episcopalem ; Superiores vero locales intuitu illorum se habent ut Parochi erga suos Episcopos. Episcopi, et qui talem potestatem habent, proprie Ordinarii dicuntur a suo episcopatu, unde titu­ lum et munus pastorale habent. Prae hisce autem omnibus supremam in omnes Christi tideles et eorum Pastores jurisdictionem obtinet summus Pontifex. Jurisdictio autem ordinaria manifeste differt a delegata 1°. quia habens illam tanquarn superior potest ex officio Pastoris aliis tanquarn subditis im­ perare. 2°. Potest suam facultatem sacerdotibus aliis communicare ac dele­ gare. 3°. Quia dicitur proprius eorum sacerdos, in quos ex officio jurisdi­ ctionem obtinuit. Quæ quidem omnia prædicata tribui nequeunt illi, cui delegata tantum est jurisdictio. 2D0. Dico I. Quilibet Ordinarius communicare potest jurisdictionem suam ad excipiendum confessiones cuivis sacerdoti approbato, ac Superior qui­ dem inconsulto etiam Ordinario immediato. Ita Cone. Tridentinum Sess. 14. cap. 7. Prob. I. Ordinarius habet universalem in suos potestatem, ergo potest suas oves aliis etiam Pastoribus committere, ne manca sit Christi institutio ; cum raro unus solus amplæ curæ pastorali sufficiat. Prob. II. Joannes XXII. Extrav. Fas electionis, de Hæret. et Schism, hanc thesin nostram stabilivit contra Joannem de Poliaco, qui inficiabatur, posse summum Pontificem inconsulto Parocho hanc aliis sacerdotibus facultatem impertiri. Thesis eadem confirmatur a Clemente IV. in Bulla Quidam temere sentientes : ab Alexandro IV. in Bulla Cum olim : a Xvsto IV. in Bulla M Regimini universalis : a Leone X. in Bulla Exponi Nobis fecerunt : in qui­ bus contrariam sententiam erroris damnant. Ad hæc extant plus quam triginta Bullæ Pontificum , viginti quinque, queis jurisdictionem personis quibusdam Regularibus Mendicantibus dele­ garunt, excipiendi confessiones quolibet tempore et quovis articulo , modo ab Episcopis approbationem et a suis Superioribus licentiam obtinuerint; ut videre licet ex Bullario. Quam etiam delegationem licere decidunt Concilia Viennense sub Clemente V. in Clement. Dudum, de sepulturis : Latera­ nense V. sub Leone X. Sess. 11 et Tridentinum Sess. 25. cap. 20. ubi privilegia firmat Regularium. Prob. III. Parochi possunt hanc jurisdictionem quibuslibet approbatis sacerdotibus legare in suis Ecclesiis; ergo multo magis hanc potestatem habent Episcopi et Papa. Ita S. Thomas in 4. d. 17. q. 3. et in supplem. ■. IHl i*.· *·. ·» 25θ DR SACIUMENHI PÙENITKNTIÆ. q. 8. a. 5. et Opuse. 19. e. 4. S. BoiiaventnraOpusc., quare Fratres Minores pranlicanl et confessiones audiant. S. Antoninus part. 3. tit. 17. cap. 9. Ex Conciliis Gallicanis novem sententiam istam tanquam certam decidunt conformiter juri antiquo c. Exauctoritate, IG. q. 1. et c. Sunt nonnulli, ibid. Quibus accedunt declarationes Cardinalium plures duodecim, approbantes ut in articulo mortis et in paschale liat apud Regulares confessio : item au­ ctoritas tot Doctorum Sorbon icor uni, Cardinalium , Episcoporum, cl innu­ merorum magni nominis Scholasticorum. Quæ testimonia omnia profert eruditissimus Marlinonus disp. 53. sect. 5. etseqq. ?· Λ - 'l t ’ 291. Dico II. Ad veram et validam sacramenti Pœnitentiæ administratio· nem non sufficit futura Ordinarii ratihabitio, aut voluntas ejus præsunipla, aut jurisdictio delegata dubia vel probabilis. Prob. P. pars. Non potest esse absolutio, si confessorius pronuntiando verba non habet jurisdictionem ; quia veritas hujus sacramenti non potest suspendi ad tempus futurum : atqui confessorius in casu posito non habet jurisdictionem, sed sperat, sc illam habiturum; ergo. Prob. 2J. pars. Confessarius talis non habet revera jurisdictionem, sed præ· sumit tantum illam datam esse aut dandam ; ergo nulla est ejus absolutio. Quod si tamen adsint indicia omne prudens dubium excludentia, et suffi­ cientia ad certo judicandum, reipsa concessam esse jurisdictionem, sufficiet talis præsumptio ad habendam et exercendam jurisdictionem. Quo item spectat casus, cum quis paulo antequam desinat tempus jurisdictioni des­ tinatum, ccepcrit excipere confessionem alicujus. Hunc enim posse prosequi munus suum et absolvere pœnitcnlem, evoluto jam præiixo termino, omnes docti existimant et aiunt, delegantem debuisse jurisdictionem delegatam eatenus extendere, ac revera id fecisse præsumunt. Prob. 3*. pars. Extra casum necessitatis nunquam licet uti materia et forrna dubia, ne valor sacramenti et salus proximi periculo exponantur. Quæ etiam ratio probat quartam conclusionis partem, ut constat ex propo­ sitione prima damnatarum ab Innocenlio XI. : Non est illicitum, in sacra­ mentis conferendis sequi opinionem probabilem de valore sacramenti, relicta tutiore, nisi id vetet lex, conventio, aut periculum gravis damni incurrendi. Hinc sententia probabili tantum utendum non est in collatione Baptismi, Ordinis sacerdotalis aut episcopalis. 292. Dico III. Qui jurisdictionem delegavit, potest eamdem, cum labue­ rit, tollere, aut etiam Superior ipsius : absolute tamen concessa cum legantis morte non exspirat. Prub. I1. pars. Gratia, quæ in sui conservatione pendet a voluntate conce­ dentis, cessat, ut primum ab hocîfucrit revocata : atqui jurisdictio dele­ gata est talis gratia ; ergo potest adimi externa significatione revocationis a concedente, ct multo magis ab hujus Superiore. Quamvis si absque ratione urgente id fieret, injurius Superior foret dele­ ganti, quem temere privaret jure annexo muneri suo. Prob. 24, pars. Tametsi jurisdictio contentiosa a morte concedentis exspi­ ret : hæc tamen jurisdictio spontanea fori interni cum non sit contentiosa, sed merus favor, omnium judicio post mortem concedentis perseverat. BE MINISTRO SACRAMENTI POENITKNTFÆ. 231 perinde ac privilegia, ut inlolligiinus ex cap. Siculi, 23. de Praeben­ dis, in 0. 293. Obj. I. cont. Pm. conclus. Gap. Omnis ulriusque, Christiani omnes jubentur confiteri sacerdoti proprio , vel alteri cum ejus facultate : atqui sacerdotes proprii sunt Parochi ; ergo sine horum facultate nemo alteri confiteri potest. Quod magis manifestum iit ex eo, quod Xystus IV. in Exlrav. de Treugael Pace, vetet, ne Mendicantes prædiccnl, parochianos in paschale non teneri confiteri sacerdoti proprio. R. D. min. Sacerdotes proprii sunt Parochi soli ;V. sunt etiam Episcopi et PapaC. Justa autem erat Xysti IV. prohibitio ; cum falsum sit, fideles non teneri sacerdotibus propriis confiteri. Idem tamen Pontifex adjungit, ab se non impediri delegatos , quominus secundum sua privilegia confessiones excipiant. Delegati autem confessarii censentur, quos ad id muneris destinarint et approbarinl summus Pontifex aut Episcopi, qui sunt proprii ac praecipui sacerdotes ct pastores fidelium. Inst. Juxta cap. Ideo, 25. q. 1. et cap. Rescripta, q. 2. nullum privilegium concedendum est in damnum alterius: atqui hoc Mendicantium privilegium impedit Parochos, quominus oves suas cognoscant, utrum præcepto confessionis obtemperarint ; ergo saltem dubia est hæc Mendicantium juris­ dictio. R. cum S. Thoma D. M. Non est privilegium concedendum in damnum alterius, si privilegium cedat in favorem tantum unius personæ particularis, cui conceditur C. si cedat in bonum commune N. Hoc privilegium magis cedit in commodum commune omnium fidelium. Ad min. dico, quod Pastor oves suas debeat nosse tali notitia , qua uti possit ad exlrinsecam ipsarum gubernationem, ad quam notitiam ex confessione petitam adhibere non licet, sed eam solum, quam ex inspectione morum et conversationis sui gregis haurit. Demum Alexander V. in Bulla quæ incipit, Regnans in excel­ sis, damnavit hanc propositionem : Confessio Fratribus admissis facta , est dubitabilis et incerta : quapropter omnes tenentur dimittere incertum. 294. Obj. 11. cont. 2âm. conclus. Absolutio valet, si sacerdos jurisdictionem habere putetur errore communi, cui occasionem dedit titulus coloratus, v. g. collatio parochiæ, vel jurisdictionis delegatio in speciem legitima, quæ tamen valida non est ob defectum occultum simoniæ vel excommunicatio­ nis: idque patet ex L. Barbarius. 1). de officio Pastorum. Quo jure etiam Ecclesia utitur; ergo valet etiam absolutio , cum jurisdictio est præsumpla, dubia vel probabilis. R- C. Ani. A. Cons. Nam in hoc errore communi, cui Ecclesia occasionem dedit, eadem supplet defectum in sacerdote, cui transeunter ad actus sin­ gulos necessariam jurisdictionem tribuit, ne ex occasione tituli colorati animae intereant: e contra ubi est jurisdictio mere præsumpla, dubia aut probabilis, nuspiam constat defectum jurisdictionis suppleri ab Ecclesia. Inst. Secundum regulam juris in G. Ratihabitionem retrolrahi, et mandato non est dubium comparari; ergo sacerdos jurisdictione carens vere absolvit, si absolutionem poslmodnm Parochus ratam habeat. R. .V. Cons. Regula juris locum tantum habet in casibus, in quibus agitur DE MINISTRO SACRAMENTI POENITENTLE. 282 DE SACRAMENTO PŒNITENTIÆ. de supplendo defectu vel solemn itate juris humani ; ubi actuum valor pro­ xime pendet a voluntate illius, qui eos ratos habet, prout evenit in contra­ ctibus: atenim absolutio proxime confertur nomine et auctoritate Dei, non autem hominis. Igitur ratum habere quis non potest, quod ipsius nomine non est gestum, ut R. J. ibid, tradit. 295. Obj. III. cont. 31Π1. conclus. Mortuo Episcopo, Vicarii ipsius jurisdictio tota cessat; ergo etiam aliorum. R. .V. Cons. Vicarius unicam eamque ordinariam cum Episcopo jurisdi­ ctionem habet, quæ necessario cum Episcopo desinit. Inst. Ergo etiam Superior religiosus aut secularis posset sibi perinde ac aliis dare facultatem, quæ deinceps identidem duret, etiam cum amotus a præfeclura fuerit, ut semper possit exire coenobiis, absolvere a reservatis. R. .V. Illat. Inter delegantem et delegatum debet intercedere distinctio. Igitur dum talis erat Superior, sibi delegare nihil poterat; multo minus au­ tem potest, quando decessit magistratu. Quod si tamen toti communitati contulisset privilegium, eodem postea frui ipse posset, atque ita sibi facul­ tatem mediate impertiisset : aut si cui facultatem dedisset cum potestate subdelegandi, ab hoc postmodum praefectura amotus exspectare aliquid be­ neficii posset. Denique si quam sibi facultatem adhuc Superior dedisset, cujus exeeutio antecedat finem suæ præfecturæ , uti eadem pusset deinceps, v. g. si novam sibi vestem comparasset. Ex nuper dictis 296. Coli. 1°. Ad legitimam jurisdictionis delegationem requiritur, ut ha­ bens jurisdictionem ordinariam non sit excommunicatus aut suspensus non toleratus : ut is, cui delegatur jurisdictio pro administratione hujus sacra­ menti, sit sacerdos et approbatus ; quem tamen Ordinarius habens potestatem episcopalem hoc ipso quod ei jurisdictionem committit, approbat. Denique addunt alii, ul delegans nonnisi suis subditis jurisdictionem committat: quod generatim statui non debet, cum Parochus sacerdoti in alia dioecesi approbato jurisdictionem legare queat. 2°. Delegatur jurisdictio vel jure communi, vel privilegio, vel concessione particulari, cum Episcopus uni certæ personae jurisdictionem confert, aut cum pœnitentibus potestatem dat eligendi sibi confessarium : quæ quidem delegatio dicitur indirecta, quia Ordinarius presbytero dat jurisdictionem hac conditione, si eligatur. Facultatem autem eligendi sibi confessarium habent omnes Ordinarii, tam seculares, quam religiosi, ut liquet ex cap. fin. dc pœnit. et remiss. Sacerdotes item alii seculares pluribus in locis: denique Reges et principes, ex privilegio. 3°. Delegatus non potest subdelegare alium : nam delegato non committi­ tur ipsum officium, sed tantum pars ejus, et jurisdictio adstricta ad certum exercitium. Excipitur tamen Legatus summi Pontificis, qui propter dignita­ tis Pontificiae excellentiam subdelegare potest, c. Cum causam, de Appellationib. Item is quem Ordinarius delegat committendo ei vicarium aliquod officium, cui jurisdictio annexa est. ARTICULUS IV. DE ABSOLUTIONE A QUIBUSDAM PECCATIS RESERVATIS. Nola I. Reservalio casuum est vel negatio vel reservalio jurisdictionis necessariæ ad absolvendum a certis quibusdam peccatis. Unde constat, penes solos et omnes Ordinarios hanc reservandi potestatem esse. Quæ qui­ dem a primaevo Ecclesiæ instituto perpetuo viguit, et confirmata fuit a Cone. Tridentino Sess. 14. cap. 7. Nota II. Peccatum autem nullum reservari solet nisi mortale nunquam remissum, idque certum, atque opere etiam externo perpetratum : nam etsi peccata venialia et mortalia jam remissa suo modo etiam reservari possent ; quia tamen illa confiteri nemo tenetur, lex reservandi medicinalis finem suum, qui est coercere nimiam peccandi licentiam, in illis non obtineret : ac peccata etiam interna diu committi nequeunt, quin erumpant foras. Nota III. Eodem modo summus Pontifex potest quidem peccatum quodlibet mortale sibi reservare, nullum tamen sibi reservat, nisi cui annexa cen­ sura est. Si Episcopus sine causa reservando sibi soli potestatem absolvendi aquibusdam peccatis illicite agit adversus Ordinarios inferiores, vera nihilo­ minus erit reservalio. Nam etsi divisio parochiarum sit a Papa, nec Epi­ scopus sine causa Parochum ab officio movere possit; potest nihilominus eum ab officii exercitio suspendere, cum ejus jurisdictio ab Episcopo pendeat. 297. Dico I. Extra mortis articulum absolvere a casibus reservatis directe potest 1°. Is qui illos reservavit : nam cum reservatio sit actio superioris in in­ feriorem, nemo sibi potestatem absolvendi adimere potest aut arctare. 2°. Is qui est reservante superior, aut eidem aequalis : reservalio enim tanquam actio superioris in inferiorem exerceri nequit adversus superiorem aut æqualem. Quapropter successor Episcopi aut summi Pontificis pollet fa­ cultate absolvendi a peccatis omnibus ab antecessore suo reservatis. Nullus tamen Episcopus aut Archiepiscopus extra visitationem aut appellationem censetur æqualis aut superior Episcopi alterius esse. 3°. Quicumque habet potestatem delegatam vel a reservante vel ab hujus superiore : sicut enim ab his potest accipere jurisdictionem absolvendi a peccatis aliis, ita etiam a reservatis. Utriusque autem delegationis forma et usus conveniunt. 4°. In mortis articulo potest quilibet sacerdos pœnitentes absolvere a qui­ busvis casibus reservatis. Constat ex Tridenlini Sess. 14. c. 7. Nec uspiam pracipilur, ut ita absolutus sistat se poslmodum, quando convaluerit, su­ periori suo, nisi peccato annexa fuerit censura. Qui obstrictus est censura S. Pontifici reservata, tenetur jurare, cum primum poterit, sliturum se ei, a quo extra mortis articulum absolvi poterat, et pœnitentiam ab eodem pe­ titurum. Si jurare non potuit, monendus postea, cum convaluerit, a confessario est, ul id quamprimum præslet. Quod si non obtemperaverit, reci­ dit in excommunicationem ; et ubi hæc ejus pervicacia constiterit, ileruin DE SACRAMENTO 1ΌΕΝΠ ENTEE, *i T·. sI i J1U. 11 I. s > ; vitandus est æque ac ante. Habentur hæc ex c. Ea noscitur, Extra, de soni, cxcom., el ex cap. Eos qui, cod. tit. in G. Episcopi a casibus occultis summo Pontifici reservatis absolvere pos­ sunt, ut tradit Concil. Tridentinum Sess. 14. cap. G. de Ref. Nomine autem Episcopi non tantum hic intelligi Episcopum electum el confirmatum, aut Capitulum sede vacante, sed etiam Prælatos alios seculares et regulares quasi episcopali potestate praeditos, declaratum fuisse a Congregationibus Cardinalium, ait Georgius de Rhodes de Pœnit. q. 6. sect. 4. §. 2.; cumc contra Suarez disp. 30. sect. 2. num. G. proferat declarationem Cardinalium, quæ omnino oppositum statuit. Istud jure decretalium constat, ab excom­ municatione percussoribus clerici inflicta posse per Episcopum absolvi mu­ lieres, senes, valetudinarios, membris debiles, pueros etiam post annos pu­ bertalis, Moniales etiam exemptas, aliosque omnes qui ob legitimum impe­ dimentum Pontificem ejusque Legatum adire nequeunt, ut legimus ex capp. 6. 13. 33. 58. extra de sent, excom., modo ea se præstiluros spondeant, et suo tempore exequantur, quæ capitulis citatis præscribuntur. Licere item Episcopo, imo sacerdoti cuilibet a manifestis etiam casibus Pontifici reser­ vatis absolvere mulieres, senes, pueros, pauperes, infirmos, et alios id genus fideles, qui nec Pontificem nec Legatum ejus convenire possunt, commu­ niter a Doctoribus traditur. 6°. Possunt Episcopi per confessarium, quem sibi ipsi elegerint, absolvi ab omnibus casibus reservatis, a quibus ipsi potestate ordinaria absolvere queunt. Quæ facultas etiam competit ipsorum Vicariis et Prælatis regulari­ bus, nisi statutis Ordinis aut Superiorum prohibeantur. Palet hoc ex c. fin. de pœnit. el remiss. ; et ratio suadet, quia possunt lotam potestatem suam delegare alteri. Equidem facultatem esse penes paucos Episcopos ratione ca­ suum occultorum summo Pontifici reservatorum, a quibus decreto Concilii Trident, absolvere possunt, liquet ex declaratione Cardinalium apud Suaresium Ineo nuper laudato n. 15. Quod tamen de Prælatis cæleris etiam exem­ ptis, qui potestatem quasi episcopalem habent, dubium adhuc esse intelligimus ei modo dictis. 7°. Non licet amplius Religiosis secundum privilegia sua absolvere a casibus Episcopo reservatis. Constat hoc ex propositionibus damnatis ab Alexandro VII. anno 1G59. et 1G65. item ex Bulla Clementis X. Quæ tamen doctrina intelligenda tantum est de casibus reservatis Episcopo, in cujus dioecesi Regulares privilégiât! versantur ; alioqui id possent, modo ne pœ­ nitentes declinandi judicii sui Episcopi causa extra dioecesin se contulerint ad Regulares. 8°. Peregrini et viatores peccatum in sua dioecesi reservatum confitentcs in aliena , in qua idem non est reservatum , absolvi possunt non tantum a Regularibus hic approbatis, sed etiam a confcssariis secularibus. Quod si attulerint casum hic quidem, non vero in sua dioecesi reservatum, judi­ candi tantum sunt more ejus loci incolarum : igitur a solis iis qui absol­ vendi facultatem habent, absolventur, aut a sacerdotibus et Episcopis pro­ priis. Si vero casus utrobique reservatus fuerit, nemo eos, nisi facultatem in casus reservatos habens absolvere poterit. Hactenus egimus , quomodo peccata reservata tolli possint directe secun­ dum se proxime et immediate : nunc eliam absolvemus quæslionem, an et DE MIMSTHO SACRAMENTI l'OEMTENTIÆ. Λ··<* quomodo tolli possint indirecte ct consequenter, ratione peccatorum non reservatorum, quæ dimitti nequeunt, quin peccatum reservatum simul tollatur. 298. Dico II. Extra mortis articulum non potest pœnitens habens casum reservatum, ne indirecte quidem absolvi a sacerdote non habente potesta­ tem in peccata reservata. Prob. Concilium Trident. Sess. 14. cap. 7. Quoniam, inquit, natura et. ratio judicii illud exposcit, ut sententia in subditos duntaxat feratur; per­ suasum semper in Ecclesia Dei fuit, et verissimum esse synodus hæc confir­ mat, nullius momenti absolutionem eam esse debere, quam sacerdos in eum profert, in quem ordinariam aut subdelegatam non habet jurisdictionem. Atqui confessarius seu ordinarius seu delegatus non habens potestatem in reservata, nec ordinariam nec delegatam jurisdictionem habet in pœnitenlem obstrictum casu reservato ; ergo ne indirecte quidem ab eo potest absol­ vere. Prob. min. Si sacerdos est Parochus, jurisdictioni ejus ordinariæ pœnitens substraclus est vi reservationis, et causa illius evocata ad tribu­ nal superioris. Si vero confessarius est alius sacerdos, delegatus tantum est ad absolvendum personas casum reservatum non habentes ; ergo nul­ lam habet in talem pœnitentem jurisdictionem. Id quod aperte declarat Concilium Tridentinum nuper citatum de sacerdotibus ejusmodi ita docens : Extra quem articulum (mortis) sacerdotes cum nihil possint in casibus reservatis, id unum poenitentibus persuadere nitantur, ut ad superiores et legitimos judices pro beneficio absolutionis accedant. 299. Obj. I. cont. lam. conci. Facultas absolvendi ab hæresi occulta, quam Couc. Tridentinum concedit Episcopis, sublata fuit per Bullam Cœnæ, ut docet Suaresius nuper citatus num. 11. ubi hanc declarationem Cardina­ lium affert : Episcopus non potest absolvere hominem hœrcticum in foro conscientiœ, licet hæc facultas a Concilio sit ei concessa. Ergo Episcopi non possunt amplius absolvere ab hæresi. Respondent Gallicani, dictam revocationem locum non habere, in iis provinciis, in quibus Bulla Cœnæ recepta non est, nec viget sacræ Inqui­ sitionis officium : in Gallia autem, ubi nec Bulla Cœnæ recepta est, nec sacræ Inquisitionis institutum officium, facultatem illam a Concilio Trid. concessam adhuc vigere. Verum his contradicit S. P. Benedictus XIV. L. 7. de Synod, c. 33. argumentis pluribus ac testimoniis, ipsorummet etiam PP. Gallorum , sententiam suam firmando. Secundum cujus doctri­ nam accipienda sunt, quæ conclus. la.,huj. art. §. 5. el alias de hoc argu­ mento disputavimus. Ubi autem officium sacræ Inquisitionis institutum non est, Episcopi sunt inquisitores nati, ex c. Ad abolendum, Extra, de Iteret. Juxta quod Episcopi in eos, qui de hæresi suspecti sunt, procedere possunt auctoritate ordinaria, si tales non sint exempti; auctoritate vero Aposlolica sibi delegata, si tales exempti fuerint, ut ait Glossa ad c. Per hoc, eod. Iit. in C>. Quare ubi institutum non est sacræ Inquisitionis officium, jus habent Episcopi per se, vel per alios a se delegatos absolvendi ab hæresi manifesta, in judicium adducta. 256 DE SACRAMENTO PCENITENTLE. 300. Obj. IL cont. 2*m. concl. Qui peccati reservati ignarus aut oblitus bona tide confitetur peccata non reservata, est dispositus ad bcncûciuui absolutionis recipiendum; ergo ita absolvitur ab his peccatis directe, ab illo autem indirecte per sacerdotem carentem facultate in peccata reservata. R. .V. Cons. Non est defectus ex parle pœnitentis, sed ex parte sacer­ dotis, qui, excepto casu mortis, nihil potest in peccata reservata, ut ma­ nifeste protestatur Concilium Tridentinum. Inst. 1. Sacerdos iste saltem est legitimus judex respectu peccatorum non reservatorum in casu proposito; ergo ab his potest directe absolvere, et a casu reservato indirecte. R. .V. .-Ini. Numquid, si sacerdoti huic aperiretur peccatum reservatum, crederet se legitimum judicem talis pœnitentis respectu cæterorum pec­ catorum ? Non sane. I t ergo dicatur quis legitimus judex pœnitentis, debet habere facultatem expeditam ab eum absolvendum ab omnibus peccatis mortalibus. Inst. 2. Sacerdos, qui tenetur sacrum facere, nec potest peccatum reser­ vatum confiteri uni, qui in illud potestatem habet, saltem tum indirecte absolvetur ab alio; quia Cone. Tridentinum jubet ipsum ante confiteri,si potest ; ergo. R. .V. .In/. Cum talis confessarius extra mortis articulum nihil possit in reservata, ut monet ipsum Tridentinum, tenetur memoratus sacerdos elicita contritione perfecta , non confessus celebrare , ut qui copiam eonfessarii non habet, ac postmodern, quamprimum potest, sacerdoti idoneo confiteri, juxta ejusdem Concilii præceptum. Inst. 3. Oblitus peccatum reservatum, et cætcra confessus ei, qui a reser­ vatis absolvere potest, absolvetur indirecte a reservato ; ergo etiam si con­ fiteatur ei, qui non habet facultatem in reservata. R. .V. Cons. Ratio discriminis apparet in argumento ipso : quia prior con­ fessarius habet facultatem absolvendi, non item posterior. Inst. i. Ergo si quis peccatum reservatum perpetuo oblitus omitteret confitendo sacerdotibus non habentibus potestatem in reservata, nunquam absolvetur , et consequenter damnabitur : quod admodum dure sonat. R. .V. Illatum. In articulo mortis quilibet sacerdos potest absolvere etiam a reservatis peccatis. Deinde incredibile est, posse aliquem peccati reservati perpetuo oblivisci, cum non nisi externa, eaque alrocia crimina reservari soleant. Denique alia adhuc sunt media peccato reservato citra confessionem sesc expediendi. Ex hactenus disputatis · 301. Coli. 1°. Si quis a sacerdote ordinariam jurisdictionem in reservata habente ab his indirecte absolvatur, non ideo tolletur reservatio peccati cx oblivione omissi in confessione : alias enim valde imprudenter et contra finem reservalionis ageret, si ita esset animo comparatus, ut quemlibet pœnilentem bene dispositum liberare vellet ab obligatione sistendi se supe­ riori propter reservatum peccatum oblitum ; etiamsi illius postea recorda­ retur. Quæ quidem imprudens voluntas de nullo superiorum praesumitur, nisi id aperte declarant. Subdelegatus autem indirecte a reservato absolvens multo minus reservationem tollere potest : nequit enim illam tollere nisi directe et valide in sacramento absolvendo a peccato : neque etiam potest DE MINISTRO SACRAMENTI Ι’ΟΕΝΙΤΕΝ TI.E. 237 alii, cui pœnitens peccatum ex oblivione omissum confiteri iterum tenetur, legare facultatem tollendi reservationem. Excipitur tamen casus , cui reser­ vabo propter censuram annexa est : nam in his a quolibet confessario prius tollitur censura , quam detur absolutio. Unde ante absolutionem solet con­ fessarius dicere : Absolvo te ab omni vinculo excommunicationis, etc. quan­ tum possum, etc.', et subauditur etiam : quantum licet. Hinc nemo a censura absolvitur, quam sponte sine justa causa reticet, aut quam ob damnum alteri illatum incurrit, nisi jam satisfecerit, vel aliud exigat ne­ cessitas. 2°. Qui percipit a superiore absolutionem a reservatis, quæ ipsi confessus fuit, etsi invalidum esset sacramentum defectu dispositionis debitæ pœniIcnlis, vere liber est a reservatione : nam superior, vel alius habens pote­ statem ordinariam , vere vult eum solvere a reservatione, atque id potest absque sacramento; ergo sacramentum invalidum in hoc casu nihil obstat. Dixi, α superiore vel habente potestatem ordinariam : nam cum delegatus reservationem tollere nequeat , nisi tollendo omnem obligationem iterum subjiciendi clavibus peccatum , quod fuit reservatum , atque ad hoc directa ct vera absolutione sit opus , consequens est, ab eo in confessione sacrilega aut alioquin invalida non tolli reservationem , nisi ex annexa tantum censura fuisset reservatum. 3°. Peccat superior, qui difficilem se præbct in danda facultate, quam pœnitens postulat, ut ab alio sacerdote absolvi a reservatis possit; quia potestas peccata quædam reservandi data est in ædificationern, non vero in ruinam et destructionem. ARTICULUS V. QUIBUS ABSOLUTIO DANDA SIT AUT NEGANDA? 3(1-2. Dico I. Non licet ministro quemquam absolvere, quem non pru­ denter ac probabiliterjudicat esse dispositum ad absolutionis sacramentum digne recipiendum. Prob. I. Sacerdos gerit vices Christi, et quæ ipse solvit in terris, debent etiam esse soluta in ccelis, secundum illud B. Gregorii : Tunc vera est abso­ lutio prœsident is, cum asterni sequitur arbitrium judicis, horail. 26. in Evang. n. 6. ( opp. t. 1. p. 1?kH. E. ) et citatur in Decreto causa XI. q. 3. Ergo non potest sacerdos absolvere nisi quem Christus ipse absolvit, hoc est, nisi rite dispositum : alias enabit clavis, et minister illa abutendo peccabit tam contra justitiam, quam contra religionem , eo quod judicium et actio­ nem sacram male tractet. Prob. 11. Ministri sacramentorum tenentur non dare illa indignis : neque in re tanti ponderis sine sufficienti cognitione licet operari, ne se periculo errandi exponant ; ergo prudenti ac probabili judicio ante debent decidere de dispositione bona pœnitentis, quam ei gratiam absolutionis impertiant. Cum autem recta pœnilenlium dispositio constet ex displicentia præterilorum . et ex proposito in futurum , utrumque confessario est expen­ dendum. I’. Ac de dolore quidem sufficiente facile judicare sacerdos potest, cum v. p. 2. 17 1»E SÀdlXMEXin rUMIIi.MI E. pœnitens in ipso modo confessionis el accusationis sute animi contriti signa praefert ; aut certe si sil homo valde rudis, el bene inoratus. modicam dili­ gentiam in hoc tenetur confessor adhibere. Quod si non appareant suffi­ cientia signa doloris, motivis propositis commode co inducatur. Si advertat, ipsum laborare ignorantia mysteriorum fidei poliorum, aut eorum quæad usum sacramenti pœnitentiæ requiruntur, nec posse sufficienter in praesens instrui, differat absolutionem ad tempus aliud, dum melius institutus redie­ rit; ne impingatur in propositionem 64. inter damnatas ab Innoccntio XI. an. 1679. 2°. Ut pœnitens ad propositum concipiendum inducatur, non opus est, proponi illi omnes difficultates, quæ in vitandis peccatis occurrere possunt; imo quandoque non expedit, ne exponatur manifesto periculo non solum non habendi propositum efficax emendationis, sed etiam denuo peccandi. Sufficit ergo, ut proposita generation foeditate peccati, Dei bonitate, peri­ culo æternæ damnationis , eo peccator concipiat generale propositum nun­ quam iterum peccandi mortaliter. Neque oportet, ut confessarius et judicet etiam probabiliter ita esse futurum, ut pœnitens a peccando abstineat; sed satis est. ut existimet, nunc ipsum habere verum ac sincerum propositum non peccandi de cœlero. Ita cum Suaresio docent omnes auctores ; ct ratio satis clara id suadet. 3°. Qui protestatur, se obligationem suam expleturum, quamprimum potest ac tenetur in causa restitutionis, nec notatur esse inconstans aut infi­ delis, continuo absolvi potest ac debet ; neque oportet juramentum aut cau­ tionem aliam ab illo exigi, nisi in casibus a jure expressis, ut Navarrus c. 26. n.2. aliique advertunt. Quod si quis fidem datam aliquoties fefellis­ set, differenda ei absolutio est, dum officium reipsa expleverit. Quo in casu cautos et constantes decet esse sacerdotes, ne peccatis graventur alienis, ut Navarrus ibid. n. 5. etc. 17. n. S4. Cajetanus, S. Antoninus ct omnes Theo­ logi monent. Cui restitutio est impossibilis, etiam moral i ter, hoc est, diffi­ cillima , absolvi debet, modo proponat se satisfacturum suæ obligationi, cum primum ad pinguiorem fortunam venerit. 4°. Peccandi occasio moralis proxima est, vel ex genere suo talis, ut fre­ quenter homines similis conditionis ad ejusmodi peccata inducat, vel certe experimento probavit habere in hoc homine talem effectum. Quod si occa­ sio vitari non possit, neque censebitur voluntaria, culpabilis ct assumpta, sed illata; atque id, quod ex ea nascitur, non tam erit voluntarium et mo­ rale secundum se, quam necessitas quædam vel impotentia, propter quam homo non iit absolutione indignus. Quanquam autem talibus absolutio negari non debeat, etiamsi iterum iterumque recidant, maxime si se ali­ quando contineant ,et numerum peccatorum paulatim diminuant; variis tamen mediis opus est ad cos curandos, et ad explorandum , utrum propo­ situm ipsorum sit efficax. Nec abs re erit, absolutionem ila affectis subinde differri, eisque difficiliora pœnitentiæ opera , cautelas emendationi accom­ modatas praecipi. Tandem si his nihil profici experimento constiterit, adi­ gendi sunt ad tollendam occasionem, etiam cum gravi nocumento tempo­ rali, ut Christus Matth. 18. v. 8. exigit. Ubi non modica sacerdotis prudentia requiritur, ut scandalum, aliaque incommoda graviora devitet. Vide propp. 61* 62.63. ex damnatis ab Inuoc. IX. 259 ?>“. Sunt adhuc alii, qui inveterata consuetudine peccandi lethaliler detenti sacramenta obire praesumunt. His absolutio ante impendi non potest, nec tides haberi debet, utut dolorem ac propositum prolestentur , quam praescriptis mediis usi, aliquod saltem emendationis specimen edide­ rint, ut monet idem Innocentius XI. damnatione propositionis 00. HE MINISTRO SACRAMENTI POEM 1 ΈΝΤΙ.Ε. 303. Dico II. Sacerdos non potest absolvere moribundum, qui nullo signo edito dolorem suum de peccatis vel ipse vel per alios sacerdoti testatus fuit, aut absolvi petiit; licet de ejus recta tided probitate vitae constiterit. Prob. 1. Sacramentum pœnitentiæ constat ex materia et forma tanquam partibus essentialibus; partes autem essentiales materiales sunt dolor d confessio, ut c. l.a. 4. hujus disp. demonstravimus; ergo si moribundus nullo signo vel ipse, vel per alios sacerdoti testatus fuit, aut petiit absolvi, sacerdos eum absolvere non potest. Prob. seq. Cum deficit pars materialis essentialis, sacramentum non potest confici : atqui cum moribundus nullo signo potest suum dolorem testari, aut confessionem formalilcr integram proferre, deficit pars materialis essentialis; ergo minister non potest absol­ vendo conficere sacramentum. Prob. 11. Administratio sacramentorum debet peti ex doctrina et usu Ecclesiæ : atqui Concilia, Patres d Ritualia ad absolutionem moribundorum Catholicorum exigunt saltem testimonium adstantium, quod sacerdotem petierit, ut supra n. 187. retulimus ; ergo veteribus non videbatur vita proba Catholici signum sufficiens esse ad dandum ei absolutionem. Prob. II/. Ut quis sit idoneus ad absolutionem recipiendam, non sufficit signum ex quo præsumi possit, fore ut dolcat de peccatis, d se eorum accu­ set; nam Tridentinumait, materiam hujus sacramenti esse ipsius pœnilentis actus, Sess. 14. c. 3. nempe contritionem et confessionem : horum autem signum non est vita Christiane acta, ut pote quæ cum peccato actuali com­ poni potest. Imo voluntatem confitendi saepe habent Christiani, dum actu peccant. 301. Obj. S. Augustinus L. 1. de adulter, conjug. c. 26. postquam scri­ psisset, baptizandos esse catechumenos, qui morbo vel casu aliquo sic op­ pressi sunt, ut nec petere sibi baptismum, nec ad interrogata respondere possint, tales eliam catechumenos, qui viventium conjugibus copulati, reli­ nent adulterina consortia : tandem subjungite. 28. Quas autem baptismatis, ndem reconciliationis est causa, si forte pamitentem finiendas vitas periculum prœoccupaverit ; nec ipsos enim ex hac vita sine arrha suas pacis exire velle debet mater Ecclesia. Ergo secundum mentem S. Augustini absolvendi sunt omnes moribundi Catholici, licet signum nullum dare possint. R. N. Cons. Sicut S. Augustinus non quosvis homines in tali casu pronun­ tiat esse baptizandos, sed catechumenos, qui baptismum jam flagitaverant : ita non quosvis usu sensuum destitutos Christianos vult absolvi, sed poenitentes, qui per pœnitentiam publicam se jam disposuerant ad absolutionem. Neque ait pœnilentes adulterinis adhuc illecebris irretitos esse absolvendos, tales enim non essent pœnitenles, sed, qui retinent adulterina consortia, h. e. occasionem peccandi nondum abdicaverunt. Nam S. Paler mox ita prose­ quitur, cum salvos corpore admittamus ad Eaplismum, tamen si desperati '1· 2C»O !» DE SACRAMEMO ΓΟΕΝΠΈΝΤ1.Ε. ‘ Ί jacuerint, nec prose respondere potuerint, baptizandos puto, ut etiam hoc |x>ccatum cum cœteris lavacro regenerationis abluatur. Quis enim novit, utrum fortassis adulterina? carnis illecebra usque ad Baptismum statuerant detineri. Inst. Sacerdotale Romanum Venetiis au. 1560. a Jo. Vorisco excusum fol. 62. profert et approbat sententiam S. Antonini, tract, de sacram. Pœnit, c. 26. qua decernitur, infirmo, qui amisit loquelam vel usum rationis... si bene vivebat ut bonus fidelis, ct frequentabat confessionem ct communionem, quamvis non petierit sacramenta, absolutionem esse impertiendam. Simile quid habetur in statutis sy nodalibus Ecclesiæ Lemoviccnsis conditis an. 1619. c. 21. et Ritualibus Ecclesiarum Mogunlinæ, Herbipolensisac Wormatiensis, editis an. 1671. p. 87. de Pœnit. sacram. Deinde licet Theologi paulo anti­ quiores dicantur concludere pro sententia rigidiore; non pauci tamen tam veterum, quam recentiorum recitantur benignioris opinionis patroni, a Diana tom. 3. résolut, moral, tract. 3. Porro multi non Theologorum duntaxat scholasticorum . sed Eminentiss. ac Illustriss. etiam Cardinalium ct Episcoporum censent, mitiorem istam disciplinam S. Augustino fuisse pro­ batam , et in his Ecclesiis execution! decere mandari. Dubia igitur res est, utri partium adversarum sit adhœrendum. Denique utcumque Thomislarum sententia { quod actus pœnitentis sint materia sacramenti ex qua ) probabi­ lior judicetur , manet tamen sua probabilitas opinioni Scolistarum tenen­ tium, contritionem ct confessionem esse materiam circa quam, seu disposi­ tionem absolute requisitam , ut habeatur effectus sacramenti pœnitentiæ. Unde sequitur data absolutione integrum esse sacramentum integritate sub­ stanti®. quamvis dolor et confessio ægroto desint. Atqui cum dubium est,an sacramentum valeat ac prosit urgente necessitate; conferendum est, ut hominis saluti consulatur; ergo. Ita Joan. Morinus L. 10. de pœnit. c. 10. n. L Merbesius in summa Christiana, disseri, 4. de Pœnilentia. q. 85. et alii recenliores qui pluribus adhuc argumentis sententiam mitiorem laborant stabilire. R. .V. Cons. Sive confessio cum dolore sit materia ex qua, sive materia circa quam; materia tamen sacramenti hujus pronuntiatura Concilio Tridentino Sess. I L cap. 3. et pars sacramenti pœnitentiæ, can. 4. Quod certe non essent si nullo signo externo probabiliter sub sensus caderent, prout in dato casu accidit. Absolutio ergo nequit impendi, quando ne probabilis qui­ dem sacramenti materia apparet. Hinc S. Facultas Parisiensis 3. Febr. an. 1665. hanc ex Amadæi Guimenii libro excerptam propositionem pro­ scripsit : Infirmus, qui amisit loquelam, vel usum rationis , si bene vicebat ut bonus et fidelis, frequentabat confessionem et communionem, quamvis non petierit sacramenta, quia ex insperato talia acciderunt, debet prœsupponi contritus et faciente aliquo confessionem generalem pro eo, sicut fit in populo, sacerdos faciat absolutionem ab omni sententia et peccato. Talis quoque est propositio 16, quam inter plurcs alias a suis Professoribus doceri prohibue­ runt Superiores Societatis Jesu in Ordinatione pro studiis superioribus. Sen­ tentiam islam non Thomistæ modo, sed Scolislæ etiam amplectuntur : eamque Cardinalis de Logo dist. 17. de pœnit. sect. 3. η. 39. et 40. ait, merito ab omnibus ut certam supponi, nec expedire, in re tanti momenti sub pie­ tatis specie plussapere. quam Patres nostri sapuerunt. Cum hac sententia speculative certa mitiorem conciliant, qui gemitus, DE MINISTRO SACRAMENTI ΡΟΕΝΙΤΕΝΊψΕ. 201 suspiria, respirationes, oculorum membronimque aliorum inusitatas motiones tanquam signa dubia, queis moribundi suam contritionem et absolutionis desiderium pro tenuitate testari videntur, probabiliter aiunt, sufficere sacerdoti, ut beneficio absolutionis periclitanti et possit, et debeat opitulari. Quod si talium signorum defectu, videatur aliquibus vita Chri­ stiane acta sufficiens esse confessio , eo quod tali conversatione quivis sibi cupiat prodesse quantum potest, intendat se in tali casu ad obtinendam absolutionem manifestare ; putentque ob reflexa et praclica judicia, talibus absolutionem, saltem cum conditione, minime esse negandam : non video tamen, qua probabilitate sustineri possit, quod Bonagratia aliique affir­ mant, in casu posito, absolvi posse laborantem infamia, in actuali peccato sensibus destitutum , in duello vel adulterio confossum. Vid. La Croix L. 6. p. 2. 1163. ARTICULUS VI. DE SIGILLO SACRÆ CONFESSIONIS. 305. Nota. Inter officia, quæ ministro sacramenti pœnitentiæ incumbunt, ordine postremum est obligatio reticendi omnia, quæ pœnitentes in sacro hoc tribunali confessi sunt, quæque inter ipsum et confitentem in negotio isto salutis fuerant tractata. Nam licet sacerdos, pœnilente dimisso, cæteras suae functionis partes numeris omnibus absolverit : legibus tamen sacri hujus silentii tum demum arctissime et'perpetuo ita incipit adslringi, ut nemini unquam de iis , quæ sibi in pœnitentiæ sacramento credita luerunt, verbo aut signo alio deinceps mentionem, pœnilente invito, fas sit ingerere. Desacro hoc vinculo, quo sacerdotum linguæ tenentur, quodque passim sigillum sacramentale in scholis audit, tractat S. Thomas in 4. d. 21. q. ,’L a. 2. et. seqq. et in supplemento 3. p. q. 11. lota, et cum eo Theologi cæteri. Secundum quorum placita sigilli hujus veritatem , naturam, firmitatem , originem cæterasque proprietates et allectiones breviter expendemus. 30G. Dico I. Minister pœnitentiæ sacramenti obligatione gravissima tenetur ad reticendum perpetuo ca omnia , quæ sibi pro confessione credita fuerunt a pœnilente. Ita Theologi communiter, cl Canonum consulit, qui contrariam quorumdam veterum ac recentiorum opinionem tanquam erro­ neam rejiciunt. Prol/. /. S. Gregorius M. c. Sacerdos, de Pœnit. d. 6. velat, peccata cui­ quam hominum recitari, neque pro aliquo scandalo quidem. Quod si sacer­ dos secus fecerit, deponatur, inquit, et omnibus diebus ritœsuœ ignominio­ sus peregrinando pergat. At scandali quidem evitandi causa suadet, multa fieri aal omitti, quæ alias citra peccatum omitti non poteianl aut exerceri. Concilium Lateranense can. 21. (Labb. t. 11. p. 173. C.) qui habetur cap. Omnis ulriusquc, dc ptllflil. et remiss, idem statuit : Sacerdos caveat omnino , ne verbo vel signo, aut alio quovis modo aliquatenus prodat pecca­ torem... Quoniam qui peccatum in pernitent iali judicio sibi delectum preesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, rerum etiam ad agendam perpetuam poenitentiam, in arctum monasterium 262 DE SACRAMENTO rotlMlKNTM·:. detrudendum. Honorius etiam III cum Joannem presbyterum (tectores Urbis ad fures sibi confessos prodendum urgerent, jubet illos a proposito abstinere: quia perniciosum esset, prcedietiim presbyterum sibi taliter credita revelare; severissimam ergo hujus silentii legem oportuit olim fuisse. Prob. II. Eadem obligatio oritur ex jure naturali , quod prohibet reve­ lari occulta proximi peccata et vilia, ne infametur. In quam rem Servator Matth. 18. v. 15. S» peccaverit, inquit, in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum. Fides item et justitia hanc reticentiam exigunt : credit enim sua peccata pœnitens sacerdoti, et hic tacite condicit silentium. Præterea exigit reverentia sacramenti . secreta haberi, quæ sacro huic Irihunali committuntur : sicut injuria et irreverentia loco sacro fieret, si, quæ ibi, ut in asylo deposita fuerant, efferrentur. Prob. Ill. Validissimum sigilli hujus omnino inviolabilis argumentum af­ fertur ex Concilio Senonensi celebrato an. 1524. a Suaresio disp. 33. sect. 1. n. 8. petilum ex S. Thoma nuper eit. Christus, qui confessionis sacramentum instituit, necessario etiam censetur ordinasse omnia media, sine quibus præcepta confessio sustineri non posset. Atqui præceptum con­ fessionis non subsisteret, sine arctissimo illo et nullo in casu violabili sa­ cramenti sigillo ; ergo tenendum plane est, sapientissimum legislatorem adjecisse hoc præceptum divinum sigilli hujus nequaquam violandi, quod non sit mere positivum, sed simul negativum et naturaliter consequens sacramenti ipsius institutionem. Minor propositio constat : nam si secretum hoc pro arbitrio sacerdotis . aut filius magistratus revelari liceret, omnes passim ab eo averterentur; imo tantum timentes incommodum ne tene­ rentur quidem peccata sua sacerdoti aperire. Unde liquet, in nullo casu licere secreta confessionis ulli prodere : neque curandum sacerdoti. etiamsi Episcopus ei fulmen excommunicationis intentet, nisi jussus arcana sibi in confessione ciedita retegat; prout S. Thomas sæpe memoratus monet. >«eque sacerdoti tantum ministro sa­ cramenti obligatio ista incumbit, sed aliis etiam, qui non nisi cx confes­ sione secretorum illorum notitiam hauserunt : cujusmodi sunt superiores, qui ad absolvendum a reservatis facultatem concesserunt; interpres adhi­ bitus a pœnitente aut confessario; is quem ennfessarius cum pœnitentis venia consulit; qui furlim, licet inviti, conlilentem audierunt; ii quibus confessaiius cx imprudentia . vel ex malitia peccatum prodidit. Quod si tamen quis schedium, in quo pœnitens peccata sua descripsit, fortuito invenisset. ad silentium is quoque teneretur, ex præcepto charitatis, non autem sigilli sacramenlalis. 307. Dico Ii. Materia sigilli hujus non sunt tantum peccata pœnitentis, quamvis levissima , sed omnes etiam eorum circuinstanliæ et adjuncta, an­ tecedentia, comitantia et consequentia, ex quibus peccatum complicis, item defectus, infirmitates, damna, detrimenta tam pœnitentis quam aliorum cognoscuntur per confessionem , quorum revelatio aut notitia ab ipso etiam confessario in usum deducta sacramentum pœnitentiæ possent reddere odiosum. Hinc non licet patefacere, si quis defectum natalium . irregularitatem aut bl. MINbiao s\i-P. MII.XU Pol XI I PX 11 1 . censuram ecclesiasticam pumitriilis ex confessione perceperit. Peccata pœnileiilis publica non licet repetere ex confessione , v. g. de meretrice pu­ blica dicere non licet sacerdoti , quod peccata illa cum ingenti dolore fuerit sibi confessa, quod in hac vel illa communitate certa crimina grasscutur : non licet dicere, se pamitentem non absolvisse : non licet con­ fesso vultum severiorem postea exhibere. Si sacerdos non nisi ex alterius confessione novit, eum indignum beneficio esse, non potest eum prohibere; sed tenetur, ut alioqni fecisset, emndern promovere : siquidem a Cle­ mente VIII. cautum est decreto , an. 1594. promulgato, non licere Superio­ ribus Regularium , aut confessoriis , qui postea superiores evaserint notitia cx confessione hausta ad externam suorum gubernationem uti. Denique non licet uni pœiiilenlium se magis addictum ostendere, si id in confessionis alienae detrimentum cedat. Ad inducendam vero obligationem sigilli necesse non est, confessionem integram fieri, aut pœnilenlem cum vera contritione confiteri ; sed sufficit, quodsc voluerit accusare coram judice a Christo constituto, vel ut ab illo absolvatur, vel adjuvetur eo modo , quo ipse judicaverit expedire. E contra si confessio tantum in hunc finem institueretur, ut confessarius ad peccan­ dum inducatur , aut acquiratur favor sigilli, et securitas eorum, quæ nar­ rantur, aut solius consultationis vel solatii causa , nulla contrahitur sacra­ mentis sigilli obligatio : neque enim ejus violatio cederet in detrimentum aut injuriam sacramenti, Quod si tamen fraus illa vel. consilium confitenlis non moraliter certo constaret sacerdoti, sine dubio tenebitur sacramenlali sigillo. 308. Obj. I. Quæ juris divini sunt, non ila semper obligant, ut quando­ que relaxationi locus non detur, quemadmodum de integritate materiali sacra confessionis supra dictum fuit; ergo licet sigillum confessionis sit juris dhini, posset tamen sacerdoti quandoque officium hoc reticendi relaxari. R. .V. Cons. Ex doctrina et traditione Ecclesiæ, ipsaque ratione constat, quod materialis integritas confessionis non semper requiratur* cum pœnilentiæ sacramenti votum aliquando sufficiat, neque nd impossibile ullus teneatur. At vero eadem Ecclesiæ traditio cum ratione nos convincit, nullo in casu licere confessionis arcanum efferre, eo quod, hac facultate permissa, confessionis præceptum a Christo latum sustineri non posset. Inst. Christus, Matlh. 18., jubet quidem fratrem errantem corripiprimo sine teste; mox tamen addit, si non resipuerit, unum aut plures adhibendos esse testes ; imo ad Ecclesiæ judicium illum esse deferendum; ergo ex illo Christi præcepto argumentum nullum pro inviolabili sigillo confessionis duci potest : contrarium enim inde sequi videtur. R. .V. Cons. Si cui privato non licet injuriam a proximo acceptam ante testibus aliis aperire, quam eum clam admonitum ad sanam montem redu­ cere frustra lentaverit ; ergo sacerdoti nunquam permissum est, crimen oc­ cultum pœnitentis pandere tertio cuipiam. Nec enim a pœnitente sacerdos læsusfuit; nec crimen ipse propria experientia detexit, sed peccator id ipsi ultro est confessus hoc pacto, ut ne alteri ulli copiam ejus faceret; multo minus erratum suum obstinate defendit, prout in casu dato Christus ponit, sed a sacerdote veniam supplex petit ct medelam. Denique quomodo ad lif 4 i nr. sac.ramf.Nto Ρ«·.\ΊΤΕΝΤ1.1\ Ecclesiæ judicium deferet sacerdos crimen pœnitentis cæleroqui occultum, quod nullo argumento idoneo posset probare ? £ I 309. Obj. II. Caesarius Heisterbachiens. ex Ord. Cistere. L. 3. Histor. me­ morabilium c, 32. refert casum, in quo Innocentius III. consultis Cardina­ libus, jusserit revelari peccatum secretum in confessione clam expositum. R. Narrationem hanc non mereri fidem, quia nequit conciliari cum iis, quae idem Innocentius, c. Omnis ulriusque, in Concilio Lateranensi de in­ violabili hujus sacramenti sigillo sanxit. Hinc eodem modo exploditur, quod Guillelmus Antisiodorensis !.. i. tr. G. q. I. sum. Thcol. scribit, Theologos Parisienses decidisse, Iribus in hypolhesibus sibi propositis licere manife­ stare secreta in confessione excepta. Nec enim meminit, utrum fuerint pri­ vati quidam doclorcs, an tota Facultas theologica. Sed et explicatio ipsa fu­ tilis et puerilis prodit, indignam illo amplissimo senatu fuisse sententiam: ait enim. ipsos dixisse : in casibus illis sacerdos non infringit sigillum, quod deformitatem importat; sed aperit. Contrarium plane Parisiensis Academia; Magistri statuerunt, vulgarem illum versiculum, hæresis est crimen, quod non confessio celat, ut pestilentem damnando. ; Inst. I. Adhuc pluribus, eisque certioribus exemplis docemur, Presbyte­ ros, imo et Episcopos peccata evulgasse, quæ ex confessionis sacramento acceperant; ergo. Prob. Ant. ex c. Officii, de pœnit. et remiss.; c. Signi­ ficasti, de adulter.; c. Matthæus, de Simon. et c. Lecta? de renuntiat., Car­ dinalis Matthæus et Archiepiscopus quidam confessum sibi peccatorem ejusque peccatum ad summum Pontificem detulisse memorantur. Hisce aliisqne argumentis Panormitanus, Hosliensis, Joannes Andreas, Petrus ab Ancharano, ac nonnulli Jurisconsulti ex antiquioribus ostendere nitebantur, licere interdum sacerdoti secreta crimina ex confessione privata cognita, aliis aperire : ex quorum partibus stant Theologi quidam eximii , Alexander L p. q. 78. memb. 2. a. 2. ct Silvester verbo Confessio. 3. q. 5. R. .V. Ant. Adducta exempla errori contrario adeo non patrocinantur, ut aliqua illorum veritatem catholicam adhuc fulciant. Gap. Officii, detexit quidem sacerdos crimen ex confessione intellectum , suppresso tamen prenilentis nomine ct conditione, unde in conlitentis notitiam Pontifex venire non poterat : id quod salva fide arcani sacramentalis sæpe contingit. Gap. Signiftcasli, non videtur fuisse confessio sacramentalis: adultera enim publice edixit, tam se, quam adulterum reum sacerdoti llagitium confessos fuisse: quod cum mulier nosse non potuerit, si sacramentalis fuisset confessio, plane conficitur, adulteram dixisse, sed et adulterum tertio cuidam sacer­ doti crimen fassos fuisse confessione extrajudiciali, qui forte ambos in Ec­ clesia deprehensos adjuraverat ad dicendam veritatem, ne ipse in polluta Ecclesia sacris operaretur ; aut ipsi sacrilegii pernas timentes ei se commen­ darunt. Cap. Matthæus, Cardinalis non ait, se quid ex pœnitentiæ sacra­ mento accepisse, sed secrete consilii capiendi causa, ad Papam retulisse scrupulum alterius, qui dubitabat de legitima sui electione. Cap. Lectæ, Archiepiscopo Trevir. Abbas quidam secrete ac reverenter aperuit deceptio­ nem, quam ab æmulis passus fuerat. Gap. Nemo, desimon. habetur, posse aliquem de alterius reconciliatione ferre testimonium : reconciliationem au­ tem fori externi ceremoniam esse, ut solemniter pernitentium, aut absolu- HE MINISTRO SACRAMENTI ΡΟΕΝΊΤΕΝΤΙζΕ. lorum ah excommunicatione, constat ex c. Sanctum , de consecr. d. 4. Cap. Exhibita, dc- homicidio, quidam morti proximus dixit, se cuidam sacerdoti, qui præsens aderat, suam aperuisse conscientiam: minime vero legitur, sacerdotem aliquid ex auditis prodidisse. Inst. 2. Olim confessio fiebat presbytero Poenitentiario, qui graviora pec­ cata retulit Episcopo, cujus deinde erat judicium, an pœnitens deberet easdem suas culpas confiteri publice, ant permittere, ut palam ab alio reci­ tarentur. Quod etiam declarant exempla ex Sozomeno, Petro Damiani, aliisque scriptoribus idoneis nota; ergo. Ant. multis adslruit Joan. Morinus L. 2. de Pœnit. c. 10., Tapperos art. 5., Lindanus, Panopliæ L. 4. c. 69., 'Pamelius in adnol. ad tract. S. Cypriani dc Lapsis, et in L. Tertulliani de Pœnitentia. R. .V. Ant. Quod nititur falso hoc fundamento, pro criminibus occultis pœnitenliam publicam in primitiva Ecclesia injungi solitam fuisse. Cujus contrarium fuse demonstravimus supra n. 275. ubi etiam diluuntur, quæ ex Sozomeno adducit Morinus. Cum quondam Episcopi quidam in Italia multum se pro disciplina fecisse potassent, dum fideles cogebant, peccata sua scripto tradere, ut iis in Ecclesia publice recitatis et poenitentes ad satis­ faciendum inducerentur, et eæteri a peccatis absterrerentur, Leo M. epist. 80. (al. epist. 168.) ad Episcopos Campaniae, Samnii ct Piceni data, discipli­ nam talem nuncupat prœsumptionem contra Aposlolicam regulam a quibus­ dam illicita usurpatione committi; ait esse consuetudinem improbabilem, modis omnibus submovendam. Quæ quidem S. Leo non scripsisset, si publi­ catio illa peccatorum occultorum, quam Morinus et quidam fingunt, con­ suetudo fuisset ab Apostolis orta, et in Ecclesia primaeva communiter usurpata. S. Petrus Damiani L. 6. epist. 32. (opp! t. 1. p. 234. D.) narrat, moriturum quemdam monachum, antequam sacrum viaticum sumeret, sibi unum ex fratribus applicuisse, ejusque in aures, nescio quod, grave pecca­ tum insusurrasse : id autem relatum ab ipsomet confessario fuisse. Sed ex facto isto nihil Morinus pro sua opinione concludere potest. Fecit enim ista presbyter defuncto jam pœn i tente, speciem criminis reticuit, ac facile cre­ diderim, seculo decimo rudissimo illo et infelicissimo, præter simplicem illum, plures adhuc presbyteros hoc errore fuisse imbutos : ut proinde Pon­ tifices et Concilia tum confessarios de exactissima sigilli hujus custodia me­ rito admonuerint. Inter quos ipse Petrus Dam. serm. deS. Andrea (opp. t. 2. p. .311. D.) ad sacerdotem, videat, inquit, ne unquam de his, quæ sub signatnloconfessionis accepit, aliquam faciat mentionem. Inst. 3. Sacerdotes ea solum peccata coufitentium manifestare prohibe­ bantur, quæ legibus humanis plecti oportebat; ergo. R1. .V. .In/. S. Leo prohibitionis causas binas subdit cum disjunctione : Xe mulli a pœnitentiæ remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis sua facta reserari. Tum vero pergit : Sufficit enim illa confessio, K SACRAVtNfO Ι’<ΟΙΤΚΝΤΙ.£. monili audita pro confessione S. Lf.o rei/ulam Aposhdicam appellaverit. Aliene solebant adversarii eliam testimonium can. 99, et 100, ex Cone. Afri­ cano, relatum e. Placuit. 6. q. 2. unde videtur Episcopo licuisse revelare crimen, sibi iu confessione manifestatum. Sed de confessione sacramentali sermonem ibi non esse, non Glossa tantum animadvertit, sed inde, eliam patet, quod initio canonis dicatur : siquando Episcopus dicit, aliquem sibi soli proprium crimen esse confessum : inutilis enim foret particula, soli, si ageretur de confessione sacramentali, cum nemo nesciat, hanc uni soli fieri, non autem pluribus. Deinde ibidem agitur de crimine, de quo aliis documentis deberet Episcopus convincere reum, cujus convictionis defect repellitur Episcopi testimonium : at non polest aliis documentis pro quod ex solo sacramento confessionis cognoscitur. w •· ά 310. Obj. ///.Qui confitetur, secum hoste conspirasse in perniciem civi­ tatis, aut hæresin voluisse inducere, aliamve corruptelam morum, nec ipsum mali propositi ita pœnitet, ut absolutionis sacramentum possit reci­ pere, indignus quoque videtur, qui sub hoc secreti servandi beneficio impu­ nis lateat; ergo potest sacerdos ista consilia prava detegere, quo saluti pu­ blicæ consulatur, Ant. prob. Tenetur sacerdos talem contitenteni absterrere a scelere meditato, eumque adigere ad detegendas pravas hostium aut socio­ rum machinationes, si aliter cædes innocentum, aut reipublicæ calamitas averti non possit; ergo idem poterit sacerdos ipse præstare, abnuente altero vel négligente. Ita non pauci Jurisconsulti cum Panormitano, qui ad suas paries adsciscunl etiam Inuocentium IV. ■ R. Trans. .-tnt. .V. Cons. Ut confessio sigillo muniatur, opus non est, eam absolutione statim dignam esse : siquidem et laieo facta confessio in peri­ culo mortis, secundum omnium judicia, eodem silentio premenda est, quo legitimam confessionem premi oportet, quamvis illa absolutionem non obti­ neat; in c. Qui vult confiteri, de pœnit. d. 6. Deinde si confessio nondum sat contriti et dispositi, absolutione perfici tunc nequeat, sacramenti tamen materia eadem evadit, cum primum comminuta duritie, succedenleque vero dolore curn proposito, absolutione divina informatur. Denique constat ex leg. Qui condemnare, ΙΓ. dc re judic. etc.; Cum inferior, de major, el obed., ejusdem rationis esse ac fori, cognoscere causas ad condemnandum, cujus est, eas indagare ad absolvendum. Hinc illud Joan. 20. v. 23. Quo­ rum remiseritis, etc. S. Amubosus L. I. de Pœnit. c. 2. inquit, par jus el soloendi esse voluit et liqandi. At si manifestatio peccati, sufficiente dispo­ sitione prædita, sacerdoti præbel causam absolvendi pœniteqtem; profecto ejusdem peccati confessio cum animo non salis ad accipiendam absolutio­ nem disposito, imponet sacerdoti necessitatem, ita male affectum condem­ nandi , seu retinendi ejus peccata, dum ei negat aut differt absolutionem. Sicut ergo utrobique cognoscit peccata ul minister Dei ct Christi vicarius : ita ex ratione pari el lege divina severissima stringitur ad reticendum omnia utriusque condientis peccata. Innocentius autem IV. hanc ipsam sen­ tentiam nostram evidenter enuntiat. Nam postquam vir doctissimus, com­ ment. in c. Omnis ulriusq. Jurisconsultorum illorum sententiam et argu­ menta retulisset, mox ita decidit : llœc ratio non placet, quia bene credi­ mus, quod ut minister recipiat, etiamsi in peccato remanere proponat. ni: MINISÏIU» sacramenti pîmnitentîæ, 2fi7 /iijI, I. Bonum publicum antecellit privato : atqui sigillum sacramenti cedit tantum in commodum privati coniitenlis, ergo cum sacerdos praevi­ det, imminere ingens detrimentum Ecclesiæ aut reipublicæ, tenetur lege divina secretum confessionis pandere. R. Y min. Lex sigilli hujus non privatum duntaxat pœnitentis bonum, sed totius Ecclesiæ commoda, sacramenti a Christo instituti reverentiam et securitatem, omnium denique fidelium utilitatem spectat : malumque quod ex violatione sigilli in universam Ecclesiam redundaret, majus est, quam commodum ex casu quodam rarissimo exspectandum, lia Honoratus Turnelius in tract, de sacram. Pœnit. ad quæst. quam arcta sil lex et obligatio sigilli Pœnit., MartinusGrandin disp. 1. de Pœnit. c. 4. a. 3. sect. l.,Estius in 4. disl. 17. §. 14., Ludovicus Habert torn. fi. c. 9. §, 7, q. 4. omnes socii et Doclores Sorbonici, aliique tam ex Clero, quam ex ordinibus religiosis, qui in luce Academiae Parisiensis doctrinam istam tuentur. Unde apparet, quam mala fide Bœhmerus L. 5. Jur. Eccles. Protestant, t. 38. §. 50. appel­ let hoc dogma Jesuitarum, quod eliam saniores inter Catholicos horreant. Nec enim Jesuilæ hoc primum excogitarunt; siquidem Navarrus in c. Sa­ cerdos cit. et alii veterum ingentem turbam Cardinalium, Episcoporum, aliorumque Theologorum el Jurisconsultorum recitent, qui sententiam istam, de non vulgando confessionis arcano quacumque de causa, jam ante tradiderant, quam Jesu Societas conderetur. Ac tot insignes viri in Gallia aliisque regnis doctrinam eamdem eliamnum tenent. Inst. 2. Ardissima hæc sigilli sacramentalis obligatio non nisi in principum ac reipublicæ perniciem cedit; ergo non potuit a Christo praecipi. Prob. Ant. Parricidae regum, aliique in ros novas intenti funesta consilia sua sacerdotibus pro confessione aperiunt : hi vero nefas sibi ducunt, illo­ rum quidpiam ad Magistratus deferre. Foventur ergo parricidia et conspi­ rationes, ipsique sacerdotes a crimine proditionis et majestatis excusari non possunt. Ita Joan. Dallæus Minister Calvinista, et eæteri Prolestantium, quorum nonnullos adducit Bœhmerus nuper cit. R. .V. JnL Ad confirmationes ejus respondet Cardinalis Petronius in responsione ad regem Britannia?, c. fi. observ. 2. pag. 563, Qui regum securitati consulere se existimarunt, opinionem illam vulgando, quod conf­ lentium revelare possint peccata confessorii, si sil lœsce majestatis crimen, ii contrarium ejus, quod se prœslituros sperabant, effecerunt. Ut enim de ejus opinionis ad finem quem intendunt utilitate, dicere omittam, ut semel vulgata erit; quia nemo crimina lœsœ majestatis in confessione aperiet, vel aperire tenebitur, cum eos confessionem suam revelare, vel se ad regem vel ejus ministros, ut majestatis reum deferre licere noverit : ut, inquam, de hoc sileam, illi reges duobus subsidiis, commodisque privant longe maximis, quee in eos possunt ex confessione redundare. Primum in eo positum est, quod confessorius possit, ct sub pœna damnationis teneatur confilentem reum a nefariis hujusmodi consiliis divinorum judiciorum terrore, et absolutionis denegalione avertere. Alterum in eo positum est, quod sacerdos principem monere possit, et debeat, ul sibi caveat, eumque de conjuratione in ejus per­ sonam inita facere certiorem; hoc est, non confilentem nominalim et in indi­ viduo indicare, sed ex confessione notam generalem : non reum prodere ac 268 HI! I in sacramento poexttenti e. revelare, sed crimen. Hactenus Card. Perronins, qui deinde refert, lleiirici IV. Franciæ et Navarre regis vitam a Barricri eujusdam nefaria machi­ natione beneficio confessionis fuisse servatam. Inst. 3. Ipsi Pontifices Romani sigillum confessionis relaxant ; ergo non tam arcta videtur esse ejus custodia. Prob. Int. Pius IV. constitutione edita an. laid, el Gregorius XV. an. 1622. mandarunt confessariis, ut suos pœnitenles, quos noverint, ab aliis sollicitatos, moneant de obligatione denun­ tiandi sollicitantes, seu, ut praefertur, tractantes, inquisitoribus seu locorum Ordinariis, etc. Vid. Bullarium M. toni. 2. p. 43. n. 31. ct t. 3. p. 432. n. 43. Inde Bœhmerus sup. cit. §. 45. concludit, per indirectum sigillum confessionis pandi : quamvis enim confess tonarii ita non revelent arcana. cogunt tamen pcenitentes feminas, ut semelipsas prodant judici, et factum sacerdotis denuntient. Editas a Pio IV. el Greg. XV. constitutiones confir­ mavit Bulla promulgata an. 1741. quæ incipit : Sacramentum Poenitentia. R. .V. .Inf. Sacramentale confessionis sigillum pœnitenlibus non est com­ missum. neque hosce ejus obligatio stringit, quorum gratia tantum sacerdo­ tibus fides hujus arcani est demandata. Non ergo per indirectum fieri potest, ul sigillum confessionis pandatur, ubi nulla est sigilli obligatio. Nam si nulla sacri sigilli obligatio oritur ex confessione, quam constat factam animo inducendi ipsum ad peccandum : multo minus femina sacerdoti obstringetur ad sacri arcani fidem præstandam, a quo scit, se ad flagilium in ejusdem mysterii administratione invitatam. Equidem pœnitenles jure naturali obstringuntur ad celandum omnia confessarii dicta , quorum evulgatione juste possit offendi , quod non Catholici modo cum Paludano, Adriano et Navarro tradunt, sed ipsi epoque Protestantes fatentur : venim hoc ipso maledicentia horum hominum declaratur, qui SS. Pontificum constitutiones tanquarn iniquas proscindunt. Nam ipsorummet judicio, jus naturale non obligat ad servandam secreti fidem personae particulari cum periculo communitatis : ait enim Bœhmerus §. 47. tam latum ambitum sanctitati hujus sigilli a suis non dari. Neque in eventu tali locum habent, quæ Matth. 18. v. 13. Dominus præcipit : Corripe eum inter te et ipsum solum : magistratui enim ecclesiastico aut civili deferendos esse , qui sedu­ ctione aliave prava machinatione in perniciem publicam clam grassantur , nemo adversariorum negabit. Quanta autem fidelibus damna , quantum Ecclesiæ periculum immineat, si sollicitatoribus istis tectis esse liceat, non opus est hic demonstrari. Igitur cum SS. Pontifices , queis Christus in Petro agnos et oves credidit Joan. 20. saluti publicæ memoratis constitutionibus consulant, iis confessionis sigillum ex obliquo minime petitur : siquidem sigillum sacramentale laicisnon est commissum, naturale autem in datocasu neminem stringit; cum e contra præler naturale secretum . sacerdos sacra­ mentalis etiam sigilli fide inviolabili teneatur. Hinc quomodocumque rogatus, an pœnitens certum peccatum fuerit sibi confessus, si aliter quae­ sitores eludere non possit. luto negabit : homo enim non adducitur in testi­ monium, nisi ut homo , et ideo absque lœsione conscientiœ potest jurare, se nescire, quod scit tantum ut Deus, inquit S. Thomas supra citatus. Inst. 4. Potest S. Pontifex certis de causis veniam voti aut jurisjurandi dare; ergo eadem auctoritate cum salus publica exigit, poterit ardam DE MINISTKO SACHAMES'11 l’OEM 1E.NTI.E. 269 sigilli sacramentalis obligationem relaxaro. Antec. est Theologorum commu­ niter, 2. 2. q. 88. a. 10. et q. 89. a. 9. Habetur etiam in SS. canonibus, c. 1. et 2. ct c. Verum, de jurejurando, et c. Magnœ, de voto. R. .V. Cons. cum iisdem Theologis el Jurisconsultis, quibus etiam, mutata sententia, accedit Ostiensis. Neque enim Papa super scandalo dispensare potest, nec mandare, ul non obstante scandalo liat aliquid, quod lege Dei non est necessarium. Id quod observavit innocentius IV. in c. Inquisitioni, de seni, excom. el Panormitanus, in c. Cum teneamur, de præb. diserte monens, non esse obtemperandum Papæ, si scribat : non obstante scandalo, obdefectum potestatis. Jam vero si juxta S. Gregorii mentem, percepta in confessione revelare, etiam scandali declinandi causa, nequaquam licet; sequitur evidenter, mullo minus posse Pontificem relaxare legem de non violando sacro sigillo , quam super scandalo queal dispensare. Nec refert, quod Papa in volo ac juramento possit dispensare : ad hanc enim moderationem adhibendam justæ causæ ac necessitas ipsa quandoque urgent. Quanquam nec sic quidem Praelatus, dispensando in volo, dispensat in præcepto juris naturalis vel divini, sed sua auctoritate facit, ut quod continebatur sub volo, non contineatur , in quantum determinatur in hoc casu non esse congruam materiam voti. Ita similiter argumentatur S. Tho­ mas nuper cit. Ubi idem, et post ipsum Adrianus advertit, quod qui vovet, quodammodo sibi legem statuat : nemo enim adstringilur adjuramentum aut votum sine animo se ipsum obligandi : quare etiam dispensatio voti se habet ad modum dispensationis , quæ fit in observantia alicujus legis; lex autem fertur respiciendo ad id, quod est ut in pluribus bonum. E contra ad servandam secreti sacramentalis fidem sacerdos, aut si quis etiam alius, sine facto suo devincitur præcepto divino, quod consequitur ipsum sacramen­ tum : cujus quidem præcepti laxandi nulla causa sufficiens excogitari potest : neque enim malum lam grave occurrit, quam sacri secreti vulgatio, quo confessio Christianis omnibus suspecta et abominabilis evaderet. Sanctitatem hujus legis suæ Deo placuit miraculis coiilirmare, dum lin­ guam S. Joannis Nepomuc. pro asserendo hoc sigillo anno 1383. interempti immtmem adhuc a corruptione tot seculis in diem præsentem usque serva­ vit. Ex vitis etiam Patrum refert Altisiodorensis 4. p. c. de confess, cum quidam in navi metu mortis publice confessus esset crimina permulta, cæteri omnes, qui eadem in navi audierant, sic omnium continuo fuisse oblitos, ac si illorum notitiam nunquam percepissent. Sed annon hoc maxi­ mum miraculum, quod cum tot sint sacerdotes, quorum nonnulli vitæ profligate, aut versi in amentiam , tamen rarissime visum sil sacrum sigillum periclitari? Quod si nihilominus unus et alter tam grandi sacrilegio sacra mysteria profanarunt, eos per Episcopum sacerdotio exauguratos ma­ gistratus politicus aut gladio mulctavit, aut laqueo suffocavit, et processu pronuntiato irrito , tam impie proditos pœnitenles dimisit impunes , donec aliunde venirent indicia legitima, prout contigit Venetiis teste Feliciano, de degradatione, c. 14. et apud Tolosates ann. 1579. ul recenset Theophilus Rainaudusin Prato Spirit, scilicet in Celuria historiar. torn. 17. oper. n. 13. ac Constantinopoli sententiam Patriarch® Græcorum ratam liabentibu. magno Vezirio et Muphthio summo Turei cæ superstitionis antitiste. Tanta Î70 PE SACHAMUSTO Ι'ΟΕΧΙΙΕΝΠ.Ε. fl sacro isti arcano exhibetur reverentia non a Catholicis tantum magistratibus, sed etiam a Mahumelanis. fl Quanta autem tide tam a clero Protestanlium, quam a magistratu civili colatur, ostendit Gobatus. hic n. 778. et seqq. ubi ait, virum quemdam, qui filium veneno sustulerat in /xnjo quodam ; in altero vero mulierem aliud cri­ men capitale patribus suis spiritualibus pradicanlibus bona fide clam con­ fessa: ab his vero Prcefecto denuntiatos, capitali supplicio piam simplicita­ tem luisse. Exemplum aliud profert Bœhinerus 1. c. tit. 38. §. 48. ubi que­ ritur, Annam Aizclin , quæ solatii causa adulterium Pastori suo Lutherano cum multa pœniludine confessa privatim fuerat, ab hoc ad magistratum delatam : et supplicio fuisse addictam nulla habita ratione responsi, qiwd Jurisconsulti Hallcnses ad hunc casum reddiderant an. 1694. 4'* DISPUTATIO m. DE SACHAMEATO UNCTI OXI g ΕΧ'ΓΠΕΜ.Ε Decretum concilii Florentini de Extrema Unctione sub Eugenio /r. an. 1439. pro Armenis. Quintum sacramentum est Extrema Unctio, cujus materia est oleum olivæper Episcopum benedictum. Hoc sacramentum nisi infirmo , de cujus morte timetur, dari non debet: qui in his locis ungendus est; in oculis propter visum, in auribus propter auditum, in naribus propter odoratum, in ore propter gustum vel locutionem , in manibus propter tactum, in pedibus propter gressum, in renibus propter delectationem ibidem vigen­ tem. Forma hujus sacramenti est hæc : Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat libi Dominus quidquid per visum, etc. Et similiter in aliis membris. Minister hujus sacramenti est sacerdos : Effe­ ctus vero est mentis sanatio, et, in quantum autem expedit, ipsius etiam corporis. De hoc sacramento inquit beatus Jacobus Apostolus : Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, ut urent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini : et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, dimittentur ei. Canones concilii Tridentini de sacramento Extremæ Unctionis. Sess. 14. die 23. Novembris an. 1551. sub Julio III. Si quis dixerit, Extremam Unctionem non esse vere et proprie sacra­ mentum, a Christo Domino nostro institutum, cl a beato Jacobo Apostolo promulgatum, sed ritum tantum acceptum a Patribus, aut figmentum humanum ; anathema sit. Si quis dixerit, sacram infirmorum Unctionem non conferre gratiam, nec remittere peccata, nec alleviare infirmos; sed jam cessasse, quasi olim tantum fuerit gratia curationum ; anathema sit. Si quis dixerit, Extremæ Unctionis ritum ct usum, quem observat sancta Romana Ecclesia, repugnare sententiae beati Jacobi Apostoli, idepque eum mutandum, posseqùea Christianis absque peccato contemni; anathema sit. DE SACRAMENTO INCUO.XIS EXTREMÆ. IV. Si quis dixerit, presbyteros Ecclesiæ, quos beatus Jacobus adducendos esse ad infirmum inungendum hortatur, non esse sacerdotes ab Episcopo ordinatos, sed aetate seniores in quavis communitate ; ob idque proprium Extremæ Unctionis ministrum non esse solum sacerdotem; anathema sit. CAPUT 1. DE EXISTENT1A, MATERIA ET FORMA SACRAMENTI EXTREMÆ UNCTIONIS. ARTICULUS 1. VERITAS SACRAMENTI INCTIONIS EXTREM E. 311. Nola I. Extrema unctio aftinitatem quamdam habet cum Pœnitenliæ sacramento, eo quod ad abstergendas reliquias peccatorum per poeniten­ tiam sublatorum ordinetur: Ac non modo pœnitentiæ, sed etiam totius chri· stianœ vitæ, qua· perpetua poenitentia esse debet, consummativum existima­ tum est a Patribus, ut notavit Concilium Trid. initio doctrinae Exlr. Unet. Sess. 14. A Latinis quandoque dicebatur oleum, aliquando sacrum chrismatis oleum, aliquando oleum infirmorum : item sacramentum exeuntium. Græci appellabant oleum sanctum , qui titulus in ipsorum Euchologiis legitur, uti ct oratio cum oleo. Nota 11. Lutherus, L. de capi. Babyl. c. de Exirem, unet., ritum quidem istum non rejicit, sacramentum tamen esse negat. Calvinus L. 4. Inst. c. 19. §. 18. et seqq. ct Kemnitius in 2. p. Exam, ceremoniam istam irrident, ut histrionicam hypocrisin. Eamdem e sacramentorum catalogo a Waldensibus, aliisque antiquioribus hæreticis expunctam fuisse, multi arbitrantur cum Bellarmino, c. 1. L. un.de Extr. Unet. Verum Waldenses in professione fidei Uladislao Hungaiiæ regi oblata , sacramenta, inquiunt, septenario inclusa numero Ecclesiæ Christi utilia esse pandimus. Postea extremæ unctionis effe­ ctum vere catholicum deprædicant.. Nec refert, quod Reinerus c. *>. aliique scribant de Waldensibus : Sacra­ mentum unctionis etiam reprobant : nec enim inficiabanlur esse sacramen­ tum, sed spernebant, propter consecrationem olei, propter abusus, quod tan­ tum divitibus detur, et propter plures sacerdotes, ibi necessarios, aliosque, quos obtendebant. Quare Innocentius 111. redituros ad Ecclesiam Waldenses ita profiteri jussit: Unctionem infirmorum cum oleo consecrato veneramur. Hussitæ* etiam resipiscentes, aut de errore eorum suspecti, ex Concilii Conslantiensis præscriplo, Sess. ult., rogandi sunt : Utrum credant, quod i>e existentia sachamenti unctionis extkem.e. Christianus contemnens susceptionem sacramentorum Confirmationis et Extre­ me? Cnclionis, aut solemnizationis Matrimonii peccet mortaliter? In dicto autem Concilio Constanliensi Sess. 8. ct 15. damnantur quidem nominatirn articuli Wicleffi clllussi; de sacræ Unctionis autem negatione nullus eorum meminit. Unde colligimus, XVicleffum L. 4. Trialogi c. 25. negantem, quod hoc sacramentum a Christo aut Apostolis institutum fuerit, de consecra­ tione olei fuisse loculum. Quod Albigenses Extremam Unctionem c sacra­ mentorum numero eliminaverint leste S. Antonino, Summæ TheoL p. 4. lit. 11. c. 7. §.5 mirum non est : nam propago ista impietatis Manichaicæ longissime omnium a sacris Christianis recessit. 312. Dico. Extrema unctio est verum novæ Legis sacramentum. Prob. I. S. Jacobus epist. c. 5. v. 11. ita scribit : Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros Ecclesiæ , et orent super eum , ungentes eum oleo in no­ mine Domini : et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : «Isi in peccatis sit, remittentur ei. Hac Apostoli sententia continentur omnia, quæ ad essentiam sacramenti a Catholicis omnibus , et a plerisquc Protestantium requiruntur. Imprimis symbolum externum est unctio olei et ora­ tio fidei : deinde promissio gratiæ, est allevatio infirmi el remissio peccato­ rum: denique ipsa eadem Apostoli dicta divinam institutionem produnt, quia a nemine alio potest institui signum, quod gratiam Dei certo conferat. Prob. II. Innocentius L epist. ad Decentium c. 8. (Labb. t. 2. p. 1248. Ii.) eadem Jacobi verba repetit : ac postquam consecrationem olei ab Episcopo peragendam, ct ejus usum fuse descripsisset, ita subdit ; Pernitentibus (i. e. solemniter, ac nondum reconciliatis), istud fundi non potest, quia génus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi ? Eadem Jacobi verba ad nos pertinere, et debere eliam nunc ct omni tem­ pore presbyteros id facere quod Jacobus scripsit, Patres expresse dicunt : ut Origenes hom. 2. in Levit, (opp. t. 2. p. 191.), Chrysostomus L. 3. de Sacer­ dotio (opp. t. 1. p. 385. A.), Augustinus in speculo, ct serm. 215. de Tem­ pore (al. 265. in app.), Auctor operis de visit, infirm. L. 2. c. 4. torn. 9. oper. S.Augustini: Ven. Beda in c. 6. Marc. el5. Jacob, aliique, quos large pro­ ferunt Bellarminus c. 4. et Suaresius disp. 39. sect. 1. (et omnium fusissime Saubovius in cursu completo Mignc, t. 24.). Prob. III. Concilium Chabilonense, an. 813. celebratum, can. 48. (Labb. (.7. p. 1283. B.) : Secundum B. Jacobi Apostoli, inquit, documentum, cui eliam documenta Patrum consentiunt, infirmi oleo, quod ab Episcopis benedicitur, a presbyteris ungi debent, etc. Eadem est praeceptio Concilii Aquisgranensis, an.836. (Labb. t. 7. p. 1711. D.), eadem Mogunlini an. 847., eadem Regialicensis an. 850. celebratorum, aliorumque deinceps usque ad Concilium Trid. Sess. 14. Eadem leguntur in Capitularibus Caroli M. L. 7. c. 75. el 70. (Labb. t. 7. p. 1180. D.), in capitulis Heraldi Turoncnsis, quæ au. 856. fuere promulgata. Eadem capitula Hincmari Rbcmensis sub idem tempus, ct canones Isaei Lingunensis : et duobus ante seculis, liber pœnilcnlialis Theodori Cantuariensis ordinati a Vitaliano Pontifice an. 668. cx quo Ivo Gai n utensis, decreti parte 15. cap. 26. statutum excerpsit (Patrol, t. 99. p. 977. D.). In sdcrameu· v n 9 18 tv ■i I ZM DE SACRAMENTO UNCTIONIS EXVREM.E. tario autem Gregorii M. Ceria V. in cœua Horn, praescribitur ritus conse­ crandi oleum infirmorum : ac in ordine ad visitandum infirmum modus ipse inungendi et preces addenda» recitantur (opp. t. 4. p. 236. A.). Ilis accedit , quod Cneci traditione perpetua Extremam unctionem inter septem sacramenta venerentur, eosdemque ritus in ejus adminislratioue observent, quos Latini, ut Ευχολόγιον seu rituale ipsorum declarat : ct scri­ bunt Simeon Thessalonicensis, L. de septem sacram., Nicolaus Cabasila in Expositione S. Liturgi», c. 29., HieremiasPatriarcha Constantinop. in rcspons. ad Confessionem Lutheranorum, c. 7. ubi testimonium S. Jacobi repetit. Idem testantur exempla apud Surium L. 2. et ipsos hærelicos Centura 8. ct seq. c. 6. Tresanus presbyter sanctissimus seculo VI. moriturus, accepta sacra Unctione, Viaticum petiit, ut legitur in ejus vita 11. Februarii, apud Bollandum. Sancta Kunegundis , sec. VIL Sac rev unctionis oleum ct Eucha­ ristiam sibi petiit ministrari, ut scribit Surius c. 14. S. Adelardus Corbeiensis Abbas ante obitum a S. Hildemanno Episcopo. benedictionis oleo , sicut a B. Apostolo sancitum est, inungi petiit, ut in ejus vita narratur. 1 313. Obj. 1. Unctio, dc qua epistola Jacobi meminit, eadem erat, quam Marc. 6. Apostoli a Christo missi ægris adhibebant : atqui hæc juxta om­ nium fere et præstantissimorum Theologorum sententiam non erat sacra­ mentum ; ergo nec illa, quam epistola Jacobi prædicat. R. .V. M. contra Theophylactum , Bedam , Lyranum, Catharinum, Maldonatum et alios apud Tirinum. Γ. A Concilio Tridentino Sess. 14. c. 1. dicitur hoc sacramentum a Christo apud Marcum insinuatum , per Jacobum autem Apostolum et fratrem Domini fidelibus commendatum ac promulgatum. Insinuatur autem id, quod non expresse proponitur, sed adumbratur cl obscure indicatur, ut inquiunt Eslius, Bellarminus et alii. 2". Marci G. v. 13. Apostoli tantum utebantur unctione ad sanationem prodigiosam mor­ borum : nam a Christo mittebantur tantum ad prædicandum Evangelium, et ad continuandum miraculis doctrinam suam , ut etiam videre est Matth. 10. Luc. 9. 3°. Apostoli tunc temporis nondum erant sacerdotes. Con­ stat autem ex verbis Jacobi, solorum presbyterorum esse, extremæ hujus unctionis ceremoniam peragere. 4°. Apostoli cæcos, claudos, et omnis ge­ neris ægrolos tunc linebant. Certum autem est, sacramentum unctionis extremæ solis lethali morbo decumbentibus ministrari posse. 5°. Apostoli pro­ miscuo üdclcs æque ac infideles Mare. 6. ungebant, neque rogabant prius, utrum languentes baptizati essent : sacramentum unctionis solis baptizatis conferri potest et prodesse. Probabilius ergo sacramentum istud tunc a Christo institutum fuit, cum pœnitentiæ sacramentum primo ordinavit, cujus quidem consummati vum extremæ unctionis sacramentum existimatum esse a Patri­ bus, inquit Concilium Tridentinum, prooemio doctrinae de Exlr. Unet. Ubi etiam ratio, cur sacramentum hoc a Christo institutum fuerit, redditur; quia congruebat, hominem eo maxime tempore novis et majoribus praesidiis mu­ niri, quodæmou omnes vires et artes suas in illius perniciem exserit. Inst. 1. Extremæ unctionis ritus fuit ab Apostolis institutus ; ergo sacra­ mentum verum esse non potest. Ani. docuit olim Hugo Victorinus L. 1. de |»E EXISTENTIA SACRAMENTI UNCTIONIS EXTREMÆ. 275 sacram, p. 15. c. 2., quem secuti sunt Magister in 4. d. 23., Alensis, S. Bonavcnturn, Allisiodorcnsis et alii quidam. B. 1°. lidem Theologi negant consequentiam : aiunt enim, mediate a Christo institutum fuisse hoc mysterium per Apostolos, quo nihil putant detrahi efficacité atque excellenliæ sacramenti. R. 2°. A’. Jnt. Quamvis non inficiemur, potuisse Christum hominibus delegare facultatem sacramenta condendi ; constat tamen , omnia septem Ecclesiæ Catholicæ sacramenta immediate a Christo solo fuisse instituta. bisl.2. Non legimus, veteres usque ad IX. scculum ulli extremam unctio* nem impertiisse aut recusasse : neque scriptores, qui piorum mortes con­ signaverunt, indicant, aliquem illorum extremæ unctionis sacramento munitum decessisse; ergo. R. .V. Jnt. Argumentum hoc negativum hæreticorum abunde confuta­ vimus testimoniis Patrum et exemplis. Nam praeterquam quod plurima pri­ morum Ecclesiæ Patrum scripta ad nos usque non pervenerint; in his, quæ supersunt, aliqua tantum rei Christianae capita tractantur. Hinc in argumentum trahi non potest, quod auctor libri de Hierarchia Eccles., secundum multos Dionysius Areopagita, unctionem extremam praetermittat : agit enim accurate de sacramentis novæ legis, prout per ea innotescere potest Ecclesiasticae hierarchise ordinata dispositio secundum actiones mini­ strorum et recipientium : non vero omnia sigillatim determinat, et ex pro­ posito exponit : quam ob causam nec pœnitentiæ, nec matrimonii facit mentionem. Sed neque in hoc eodem L. de Hierarchia Eccl., neque in LL. Constitutio­ num Apostolicarum, Clementi Romano tribui solitis, fit mentio Eucharistiæ morituris dari solitæ per modum viatici : neque Eusebius, nec Gregorii Nazianzenus et Nyssenus, nec Ambrosius, Sulpitius, Hieronymus, Metaphrasles et alii piorum mortem enarrantes referunt, datam ipsis sacram Eucharistiam in viaticum fuisse; quod tamen can. 13. (alias 12.) praecipitur : mirum igitur videri non debet, quod de unctione extrema nihil memi­ nerint. Nam 1°. Scriptores ea, quæ usu vulgari trita sunt, ut plurimum omittunt. 2°. Cum extrema unctio sit quasi perfectio et consummatio sacra­ menti pœnitentiæ, ea delibuti praesumuntur fuisse, qui poenitentes disces­ serunt. Atque hæc ratio esse videtur, cur nec in vita Bernardi legamus, ipsum in morbo ultimo sacram unctionem recepisse ; nec ipse, S. Malachiam eodem sacramento immetum fuisse, in Episcopi hujus vita meminerit : cum tamen sanctus hic Episcopus mortis suæ vates, sal opportunitatis ad illam recipiendam habuerit, et certo constet, S. Bernardum sacramentum istud maximi fecisse. 3°. Denique cum sacramentum hoc non sit simpliciter necessarium, et multi ejus copiam , morte occupati, non habuerint, scri­ ptores piorum obitum ex hac vita narrantes, de eo tacuerunt. 311. Obj. II. S. Jacobus et Concilia dum ungendos esse infirmos dicunt, non excludunt sanos; ergo nihil differre videtur ab unctione, qua olim Apostoli, Marc. G. alios etiam ungebant, modo defectu aliquo corporis tene­ rentur. R. .V. Jni. Quando speciale sacramenti subjectum designatur, cætera excludi ccuscntur ; piæserlim ubi nulla in contrarium exempla extant. 276 DE SACRAMENTO LXClIoMS EXTREM.E. Atqui ex tota Ecclesiæ traditione nequit ostendi , quod alteri, quam ægrolo, sacramentum istud fuerit collatum. Sed et decretum Eugenii in Concilio Flo­ rentino, solis infirmis id esse administrandum praecipit. Pralerea juxtaTri­ dentinum c. 3. eadem necessitate infirmus est subjectum hujus sacramenti, qua sacerdos est ejusdem minister : constat autem , hunc solum ministrum esse posse. Denique eodem Concilio Tridentino dicitur hoc sacramentum infir­ morum, et exeuntium, non profecto ideo, quia solet hisce dari : alias Eucha­ ristia et Pœnitentia forent etiam sacramenta intimiorum et exeuntium: ergo ideo tantum, quia his solis, non vero sanis potest administrari; ut pri­ dem argumentabatur S. Thomas cit. Quæ quidem omnia ex effectu utroque sacramenti Extremae Unctionis inferius confirmabuntur. Inst. Græci hoc sacramentum sanis etiam conferunt. R. T. Ant. N. Cons. Joannes Nathanaël Cresensis, apud ArcudiumL. o. Concord, c. L ct ipsemet Arcadius detestantur hunc morem, tanquam novitium apud Græcos, et S. Scripturæ adversantem. Verum Goariusait,inju­ riam fieri ab Arcadio Gracis, eo quod hæc ceremonia ipsis non sil sacra­ mentum, quippe quæ sine forma sacramentali, et intentione sacramentum conficiendi peragatur tantum ut ritus pius : perinde ac veteres Latini eodem oleo ungebant varios ægrolos, ad morbos depellendos. Hinc ille abusus apud Græcos increbuit, satisfactionis loco ungendi pœuilentes. Quam quidem relaxationem discipliné interdicit Innocentius IV. epist. ad Episc. Tuscul. Sedis Apostolicæ legatum. ARTICULUS Π. DE MATERIA ET FORMA EXTREM.E L'.XCTÎOMS. 315. Dicol. Materia proxima sacramenti Unctionis extremae est inunctio mî ægroti. Ha Catholici omnes contra quosdarn antiquos, quibus oleum ab Episcopo benedictum videbatur esse sacramentum , unctio vero usus ejus­ dem sacramenti. Hanc opinionem referunt SS. Thomas et Bonaventura ia 4. d. 23. et tanquam improbabilem rejiciunt : et merito. Prob. Prater Eucharistiam nullum sacramentum consistit in materia permanente, sed in usu. Sicut ergo ex verbis Christi, Matth. ult. baptizante/ ?os, intelligimus, baptismi materiam proximam esse actionem tingendi in aquam aut abluendi vel aspergendi aqua , non vero aquam ipsam : ita ei verbis Jacobi, ungentes eum, recte cognoscimus materiam proximam Unctio­ nis extremæ esse actionem ungendi oleo, non vero oleum. Conf. Concilium Trid. Sess. 14. cap. 1. cum dixisset, materiam esse oleum, mox addit : Nam unctio aptissime Spiritus sancti gratiam.... reprae­ sentat. Igitur docuit, unctionem esse sacramentum ; quia ait, illam esse signum efficax gratiæ. Id quod etiam ex ipso nomine hujus sacramenti discimus. Plures sensus inungendos esse, constat ex Decreto Eugenii IV., cx Ri­ tuali et catechismo Romano, a quibus oculi, aures, nares, os, manus, renes et pedes ungi jubentur. Nihilominus plurium partium inunctionem tantum ex præcepto Ecclesiæ necessariam esse , inde colligimus, quod B. Jacobus i « I DE MATERIA ET FORMA UNCTIONIS EXTREMÆ. 277 simpliciter scribat, ungentes eum : quemadmodum ex Christi verbis , bapti­ zantes eos, immersionem unicam, aut lotionem aspersionemve unius mem­ bri novimus sufficere. Idem suadet usus Ecclesiarum varius, plnres, ant pau­ ciores paries inungentium. In Ecclesia Romana olim caput solum, vel frons linebatur , ut ex libro Sacram. Grcgorii M. (opp. t. 4. p.237.) legimus his verbis: Postea faciat ei signum crucis in capite de oleo benedicto, dicens : In nomine Patris, etc. quamvis ibidem ita quoque habeatur : Multi enim sa­ cerdotum perungunt insuper in quinque sensus corporis. Renum inunctionem in mulieribus honestatis causa semper omittendam monet Rituale Rom. uti et Concilium Mediol. IV. sub S. Carolo. In Codice Remigio Rhemensi, in Rituali Parisiensi, Mechliniensi approbato ab Academia Lovaniensi an.1588. aliisque pluribus præscribitur unius duntaxat sensus unctio, quando morbus contagiosus, aliave necessitas ita suadent, modo in fine formæ dicatur : Quidquid per sensus peccasti. 316. Dico II. Materia remota hujus sacramenti est oleum olivarum, ab Episcopo benedictum. Pars P. traditur in epistola S. Jacobi : ungentes eum oleo. Unde conclu­ dunt Patres et Concilia, quæ supra laudavimus , oleum ad sacram hanc inunctionem requiri , et quidem oleum olivarum, scilicet ex olivarum baccis expressum, ut Decretum Eugenii in Concilio Florentino declarat: tale enim intelligitur, cum oleum simpliciter appellatur. Quibus consentit tra­ ditio orientalis et occidentalis Ecclesiæ ; quæ materia alia nunquam usæ sunt. Convenientissime autem oleum a Christo fuit præscriptum : mitigat enim dolores, affert hilaritatem, sanat morbos, robur membris conciliat, etc., prout alias ostendemus. Quamvis autem nonnisi purum oleum adhibendum sit, valet tamen actio, si ei mixti sint alii liquores, aut unguenta odori­ fera, modo olei substantiam non destruant. Nec refert, quod Innocentius I. loc. cit., materiam hujus sacramenti ait esse chrisma : nam vocabulo hoc græco unguentum quodlibet significatur; sive simplex illud fuerit, sive mixtum. Pars 2*. quod debeat oleum esse ab Episcopo benedictum, tum a Conciliis supra cit. quibus accense Concilia Wormatiense cap. 72. ( Labb. t. 8. p.958. C. ) et Aquisgranense lit. 2. cap. 8. ; tum ab Innocentio I. qui scribit aegrotos inungendos esse oleo ab Episcopo confecto, a Gregorio M. in L·. Sacra­ mentorum, a Vcn. Beda commentario in c. 6. Marci, et super epistolam Jacobi : tum a perpetuo usu et traditione totius Ecclesiæ tam solide firmatur, nt Bellarminus. Estius, Suaresius et non pauci Theologi putent, se evicisse, benedictionem illam istam non tantum esse de necessitate praecepti, sed etiam sacramenti. Verum Franciscus Victoria, Cajetamis, Maldonatus, Sambovius aliique insignes Theologi nihilominus repugnant : quorum sententia adhuc pro­ babilis manet, ul ex eorum argumentis infra adducendis videbimus. 317. Obj. I. cont. Pm. conci. S. Thomas in 4. d. 24. q. 2. a. 3. q. 2., Bonaventura, Durandus, Richardus, aliique veteres Scholastici omnes quinque sensus necessario inungendos esse censuernnt ; ergo non erit verum sacra­ mentum, quando una tantum pars corporis ungitur. 278 DF. SACRAMENTO UNCTIONIS EXTREMÆ. R. .V. Cons. Suaresius ait, non omnes distincte loqui de necessitate sacra­ menti, sed absolute. S. Thomas in supplem. q. 32. a. G. in 0. Illa unctio, ait, ab omnibus, quæ fit ad quinque sensus , quasi de necessitate sacramenti. Ex quibus cum eodem Suaresio concludimus, varias illas unctiones solum de necessitate præcepti esse adhibendas. jfitL ■ ■ it 318. Obj. 11. cont. 2lm. conci. Concilia ct traditio necessariam quidem aiunt, esse benedictionem olei ab Episcopo faciendam, non tamen ideo sequitur, eam esse essentialem : sicut non est essentialis Eucharistiæ admixtio aquæ, licet eam tota traditio commendet. Ergo oleum non bene­ dictum sufficere posset ad substantiam hujus sacramenti, eo quod illud simpliciter ab Apostolo praescribitur. R. .V. .tnt. Aqua baptismi etiam ex Ecclesiæ præcepto debet esse bene­ dicta, nec tamen Concilia dicunt, materiam baptismi debere esse aquam benedictam, sed naturalem ; ergo cum materiam unctionis exlremæ dicunt esse oleum benedictum, majorem , quam præcepti necessitatem indicant. Quod aqua vino miscenda sit in sacrificio tantum ex usu et præcepto Eccle­ siæ , distincte declarant Decretum Eugenii ad Armenos et Concilium Tri­ dentinum Sess. 22. cap. 7.; talem autem explicationem de benedictione oleo impendenda nuspiam Concilia ediderunt. Inst. Etsi materia hujus sacramenti ab Eugenio IV. et Concilio Triden­ tino dicatur esse oleum ab Episcopo benedictum ; non tamen ideo sequitur, benedictionem Episcopi esse de essentia materiæ ad sacramentum idoneœ : nam Clemens VIII. instructione de ritibus Græcorum edita an. 1595. pro­ hibet, ne cogantur presbyteri Græci accipere oleum ab Episcopo Latino : quia ex antiqua consuetudine Ecclesiæ orientalis, presbyteri possunt oleum infirmorum de licentia et commissione Episcoporum benedicere; ergo tota olei benedictio non est necessaria, nisi ex præcepto Ecclesiæ. R. N. Cons. Posse sacerdotibus legari hanc potestatem, constat ex usu Ecclesiæ orientalis, quam Ecclesia latina nunquam reprehendit : oleum autem non benedictum sufficere ad hoc sacramentum non satis probatur. Verum quod Maldonatus torn. 2. de sacramentis, quæst. 5. decerem. Extr. Unet., ad opinionem S. Thomæ et aliorum Scholasticorum de neces­ saria inunctione quinque sensuum dixit : Ego non arbitror, de essentia sacramenti quidquam affirmandum esse, nisi suppetant majores rationes ; idem quæstione 1. ad 1. argumentum Catholicorum respondet, non esse necessariam consecrationem olei ad veritatem sacramenti; sed tantum propter præceptum et disciplinam Ecclesiæ, quæ consuevit materiam omnis sacramenti prius benedicere, quam sacramentum conficiat. Ac propterea a Conciliis institutum fuit, ne unctio extrema fieret nisi oleo benedicto. S. Jacobum autem simpliciter de oleo pronuntiasse, perinde ac Christus locutus est de aqua, cum baptismum instituit. EugeniuslV. docere Armenos voluit ritum Latinorum : Concilium Tri­ dentinum damnare voluit errorem haereticorum Waldensium, Calvini et aliorum, qui consecrationes materiæ sacramentorum spernebant : ideo autem benedictionem olei, non vero aquæ baptismatis meminerant. quod litem Scholasticorum, an illa olei consecratio ad veritatem sacramenti neccssaria sit, an non. dirimere noluerint. Cæterum Basilius M. L. de Spiritu DE MATEftIA ET FORMA UNCTIONIS EXTREMÆ. 279 sancto cap. 27. (opp. t. 3, p. 55. A. ), lam de aqua quam de oleo itarequaliler enuntiat : Benedicimus aquam baptismatis, et oleum unctionis. Quod autem quidam dicant, Apostolum per verba illa, in nomine Do­ mini, indicasse benedictionem olei ab Episcopo praemissam , adeo frivolum est, ul ne ipsis quidem hujus sententiae assertoribus probetur. Id enim solum verbis illis significatur, sacerdotem vice Christi fungi, et ejus nomine el auctoritate inungere decumbentem. 319. Dico III. Forma hujus sacramenti est precatio , quam sacerdos inungendo pronuntiat. Prob. S. Jacobus in epist. formam hanc satis aperte indicat, dicens : Orent super eum... et oratio fidei salvabit infirmum, etc. Ex quibus verbis EugeniusIV. in Decreto Concilii Florentini, et Patres Tridentini probant for­ mam hanc Ecclesiæ Roman® : Per istam sanctam unctionem, et suam piissimam misericordiam indulgeat libi Dominus quidquid peccasti per visum, etc. : qua formula Ecclesiæ occidentales olim utebantur. Orientales autem Ecclesias omnes formam mere precatoriam adhibuisse; evidens fit «Graecorum Euchologiis, ubi sacramenti hujus ritus describitur, nec quid­ quam reperitur verborum modi indicativi et absoluti. Hinc S. Thomas d. 23. q. 1. a. 4. q. 2. ita concludit : In hoc sacramento non potest esse forma indicativi modi, sicut in prœdictis sacramentis. Idem senserunt SS. Albertus et Bonaventura aliique, quos refert et sequitur Sua­ resius disp. 40. sect. 3. 320. Obj. SS. Thomas et Bonaventura, Durandus aliique præstanlissimi Theologi affirmant, sua ætate Mediolani in usu fuisse formam , quæ dice­ batur Ambrosiana, absolutam et indicativum , his verbis conceptam : Ungo le oleo sanctificato in nomine Patris, et Filii, ct Spiritus sancti, ut more militis uncti prœparatus ad certamen, aereas possis superare potestates. Similes formæ notantur in Codice Remigii Rhemensis, in Codice Ratoldi, in Ritualibus Ecclesiarum Suessionensis, Catalauncnsis, Ambianensis, etc. Albertus M. d. 23. a. 4. scribit, se vidisse antiquissimos Germaniæ Rituales libros el observasse , formam extremæ Unctionis mere indicativam , quem ritum Gregorianum vocabant. Atqui durum valde videtur, cum S. Thoma contra Albertum M. et alios Theologos pronuntiare, formas tot Ecclesiarum indicativas fuisse invalidas; ergo. R. 1°. S. Thomas 1. c. et in supplem. q. 29. a. 8. ad 3. aliique dicunt, verba illa indicativi modi non esse formas hujus sacramenti, sed praevias dispositiones ad formam, in quantum intentio ministri determinatur ad actum illum per verba illa. Verum probabile non videtur esse, Albertum, Bonaventuram, Durandum , Paludanum , Aureolum aliosque Theologos qui scripserunt, Ambrosianam, aliasque formas Ecclesiarum fuisse tantum indicativi modi, et ad conficiendum sacramentum suffecisse, omnes tunc ignorasse, quod adhiberentur praeterea aliæ formæ precatoriæ. Deinde sicut is, qui affundendo aquam, ait, baptizo te , etc., non recte dicetur proferre dispositionem præambulam formæ Baptismi, sed vere dicitur sacramenti formam adjicere : ila cum ad actionem unctionis dicebat sacerdos : ungo te,ect.,haud apte satis dicetur, illum protulisse præambulam tantum dispo­ sitionem , quæ ad genuinæ formæ pronuntiationem ministrum praeparet. 280 DE SACRAMENTO UNCTIONIS EXTREMÆ. Ita Hugo Menardus in notis ad sacramentarium Gregorii M., contra Petrum Ledesmam. MM R. 2°. Formas illas solum grammatice, verbotenus et mere materialiter fuisse indicatives; morali ter autem, virtualiter et æquivalenter preces fuisse. Confirmat hanc responsionem S. Bonaventura, qui a. 1. q. 4. ad 2. objectionem, quod non sit eadem forma, Dicendum, inquit, quod secun­ dum id quod est necessarium et essentiale sacramento, eamdem oportet esse. Sed forma verbi non est necessaria ratione vocis exterioris, sed prout est expressiva verbi interioris. Suaresius item hanc formam esse sufficien­ tem asserit : Ungo te oleo sancto, ut Deus tibi remittat quidquid pec­ casti, etc., quia verbo indicativi modi adjungitur sufficiens deprecatio. Atqui similem precationem adjunctam habent tam forma Ambrosiana, quam cæteræ nuper laudatæ; ac præsertim quam Palacius ex lib. sacramentali Venetorum approbato per Leonem X. ita recitat: Ungo te oleo sancto, ut hac unctione protectus fortiter stare t aleas adversus aereas cater­ vas, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Indicativo modo adjungit deprecalivum forma L. Sacram. Greg. M. Inungo te de oleo sancto, etc... Operare creatura olei in nomine Dei Patris, etc., Per eumdem Christum, etc. Iisdem ferme verbis concepta est forma, quam Arcudius L. 3. Concordiae, c. 3. ex Serario legi ait, in antiquo codice manuscripto Halilgarii Episcopi Cameracensis, qui florebat Ludovici Pii temporibus. CAPUT IL DE EFFECTIBUS ET MINISTRO EXTREMÆ UNCTIONIS. ARTICULUS L DE EFFECTIBUS HUJUS SACRAMENTI. 1 321. Dicol. Finis el effectus omnium præcipuus Extremæ Unctionis esi confortatio animi adversus difficultates in articulo mortis occurrentes. Prob. Apostolus ait : Et alleviabit eum Dominus, græce έγεοεΐ, excitabit, novum ei robur, alacritatem, laetitiam et vigorem suppeditando. Rationem reddit Synodus Tridentina in proœmio de Extr. Unet. Christus hominibus sanis et valentibus per caetera sacramenta satis consuluit, auxilia in iis maxima praeparando, queis se adversus tela hostium integros conservent. Opus ergo adhuc erat, ut firmissimo hoc Unctionis extremæ praesidio munirentur graviter aegrotantes eo tempore, quo et vires corporis nobis deliciunt, et daemon vehementius omnes versutiœ suæ nervos intendit ad perdendos nos penitus, et a fiducia etiam, si possit, divinœ misericordia deturbandos ; cum impendere nobis exitum vitæ perspicit. Eadem confirmat Concilium Coloniense part. 7. cap. 40. DK EFFECTIBUS UNCTIONIS EXTREMÆ. 281 Ex his conficimus, sacramenti hujus effeclurn proprium non consistere |ngratia habituali, hæc enim eadem omnium sacramentorum est; sed in specialibus graliœ auxiliis, accommodatis ad finem hujus sacramenti, qui 1res potissimum spectat effectus ab illis auxiliis præstandos. Primus ad roborandam, ut dixi, spem, in mortis articulo vel maxime necessariam. Alter ad hilaritatem animi concipiendam , qua morbi incommoda et œmmnæ levius toleremus. Tertius, auxiliis illis gratiæ reddimur fortiores animo et promptiores ad superandum tentationes dæmonis, quæ tunc acrius urgent. Effectuum horum typus est sacra unctio : hæc enim sanat et robo­ rat, ct per eam disponi solent luctatores el pugiles ad certamen. Vid. Cone. Trid.cap. 1. et cap. 2. Hæc gratia... inquit, aegroti animam alleviat et con­ firmat, magnam in eo divinœ misericordiae fiduciam excitando : qua infirmus sublevatus, et morbi incommoda ac labores levius fert; et tentationibus dae­ monis calcaneo insidiantis facilius resistit. Sed et Eugenius IV. in Concilio Florentino, sacramenti hujus effectum docuit esse mentis sanationem. Merito ergo Extrema unctio sacramentum spei appellatur : sicut Baptismus sacramentum fidei, Eucharistia sacramentum amoris, et confessio a Theo­ logis dicitur sacramentum pœnitentiæ. 322. Dico II. Finis et effectus secundarius Extremæ unctionis est, per se proxime disponere animam ad introitum gloriae. Prob. Extrema unctio dicitur a Patribus sacra men t um exeuntium, et totius christianæ vitae consummativum, ut habet prooemium et cap. 3. doctrinae de Extr. Unet, in Concilio Trid.; ergo ejus effectus secundarius est, proxime disponere ad introitum gloriae. Duplex autem hæc dispositio spectari potest, ac prior quidem est perfecta animæ sanctificatio , quæ, praeter habitum gratiae, consistit in remotione omnis mali a peccato provenientis : posterior autem est perseverantia in illo bono usque ad mortem. De hac posteriore satis modo egimus in conclusione prima ; priorem vero praeparationem nunc breviter expono. 1°. Sacramento Unctionis sacrae tolluntur peccata ; ait enim S. Jacob. : Et si in peccatis sit, remittentur ei. Idem significant verba formæ: Per istam un­ ctionem... indulgeat tibi Dominus quidquid peccasti per, etc., et quod cap. 2. docet Concilium Tridentinum : Res hujus sacramenti gratia est Spiritus sancti, cujus unctio delicta, si quæ sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit. Quæ quidem testimonia, cum sint universalia, et sensu proprio intelligenda, etiam de peccatis mortalibus accipi oportet. Praesertim quia constat, quod peccata in rigore magis significent mortalia, quam venialia , atque in illo articulo magis necessaria sit illorum remissio, quam istorum. Denique propter sola peccata venialia, aut poenas residuas , ne opus quidem erat annecti ab Apostolo conditionem, si in peccatis sit : vix enim reperitur homo, qui culpa veniali, aut poenarum reatu non sit obstrictus. Quomodo autem sacramento Extremæ Unctionis peccata lethalia interdum remittan­ tur, fuse explicatum fuit ubi de sacramentis gencratim. 2°. Cum peccata venialia etiam ab ingressu regni coelestis nos morentur, etiam haec ex opere operato hujus sacramenti, ac per se quidem remittun­ tur quoad culpam. Nam nec verbis Apostoli, nec forma hujus sacramenti, peccata generatim appellantibus, venialia a remissione excipiuntur. Sed It i < £ ; 282 I DE SACRAMENTO UNCTIONIS EXTREMÆ. etiam Origenes, hom. 2. in Levit, ut probet, eum quem peccati pœnitet, con­ sequi illius remissionem, utitur verbis Jacobi : Infirmatur quis in vobis, etc. ubi distinete tam de sacramento pœnitentiæ, quam de unctione extrema disserit : cui adde cæteros Patres art. 1. in conci, laudatos. Corollarium istud admittitur etiam ab iis Theologis, quibus non proba­ tur, remissionem peccati mortalis per sacramentum unctionis fieri : aiunlqufl fide catholica certum esse, peccata, saltem venialia virtute hujus sacra­ menti remitti. 3°. Idem sacramentum Unctionis Extremæ remittit etiam poenas tempo­ rales peccatorum, his quoad culpam remissis residuas. Sequitur corollarium istud ex eo, quod sacramentum hoc institutum sit, ad hominem proxime disponendum ad introitum gloriæ, et ad tollenda ingressus hujus impedi­ menta : arcet autem ab hoc ingressu omnis reatus pœnæ residuus. Ex verbis etiam Jacobi, et forma sacramenti hujus effectum istum intelligimus : asse­ runt enim universum et absolute peccata, si quæ supersunt, remissum iri, atque nomen peccatorum pœnis post culpam remissam adhuc pendendis saepe tribuitur in sacris paginis; ceu Lev. 20. v. 20. et 2. Mach. 12. v. 46. Porro dum idem Concilium Tridentinum c. 2. ait, delicta, et peccati reliquias abstergi in hoc sacramento, indefinita hæc et universalis doctrina merito de peccatorum residuis pœnis intelligitur, quippe quæ et peccatorum reliquiis vere possunt accenseri, et multo magis proprie dicuntur abstergi seu tolli, quam cæteræ reliquiæ peccatorum. Diximus autem initio conclu­ sionis, effectus istos secundarios esse unctionis extremæ : nam effectus pri­ marius sacramenti universalis est, omnibusque suscipientibus communis, et promittitur absolute, non vero, ut remissio peccati, conditionate. 4°. Reliquiæ aliæ adhuc sunt peccatorum, præsertim actualium, propensio quædamad malum, torpor ad bonum operandum, et ineptitude ad medita­ tionem rerum cœlestium. De quibus Augustinus L. ult. de Trinit. c. 27. Quæ, inquit, causa est, cur acie fixa (lucem) ipsam videre non possis, nisi infir­ mitas? Et quid tibi eam fecit, nisi iniquitas? Hæ quoque tristes reliquiæ Rom. 7. et alias, peccata vocantur, et in extremæ unctionis sacramento absterguntur, teste S. Thoma in 4. d. 24. q. 2. a. 2. q. ·!., Alberto M. et aliis passim Theologis. Quanquam non proprie et omnimodis tolluntur, ut idem advertit in supp. q. 3. a. I.; manent enim concupiscentia pravique habitus in iis, qui a sacramento hoc convaluerint : sed per sacram unctionem datur contra debilitatem ex peccato relictam robur quoddam et vigor mentis per auxilia gratiæ, quæ in conclusione prima probavimus conferri. Unde etiam novimus, effectum istum non esse secundarium, sed sub primario ibidem exposito comprehendi. 323. Dico III. Extrema unctio aliquando sanitatem corporis sua virtute confert. Ita SS. Thomas, et Bonaventura cum Magistro in 4. d. 23. et aliis Theologis. Prob. I. S. Jacobus dum ait : Et oratio fidei salvabit infirmum, sanitatem ab infirmitate corporis promittit; alioqui ejus oratio non cohaereret : verba enim ista respondent iis, quæ initio dixerat : Infirmatur quis in vobis? etc. Hinc ubi latinus reddit salvabit infirmum, in græco legimus χάανοντα, labo­ rantem morbo. DE EFFECTIBUS UNCTIONIS EXTREMÆ. 2R3 Prob. Π. Idem fuit semper Ecclesiæ sensus. In sacramentario Gregorii M. ad olei consecrationem hæc oratio præscribilur... Ut tua benedictione sit omni hoc unguentum tangenti lutamentum mentis et corporis ad evacuandos omnes dolores, omnesque in firmitates, amnem ægriludinem corporis. Idem petitur in precationibus aliis, quas ibidem sacerdos inuncturus infirmum fundere jubetur. Gabriel Philadelphiæ Molropolita homo grœcus, in suo de septem Sacramentis opere, sub initium seculi XVII. Venetiis edito, Forma, inquit, sunt verba, quæ a sacerdotibus super ægros annuntiantur, quæ qui­ dem vim habent dimittendi peccata, sanandique morbos eorum, qui sacra­ mentum certa fide suscipiunt. In omnibus autem Graecorum Euchologiis infirmum uncturus sacerdos ita precatur : Pater sancte,... sana servum tuum N. a detinente illum corporis infirmitate, etc. Eugenius IV. in Concilio Florentino, decreto ad Armenos, ait, sacramenti hujus effectum mentis esse sanationem; in quantum autem expedit, ipsius etiam corporis. Concilium Tridentinum cap. 2, Infirmus, inquit, subleva­ tus,... et sanitatem corporis interdum, uti saluti animee expedierit, consequelur. Quamvis autem B. Jacobus conditionem istam non expresserit; quia tamen sanitas corporis per se non est necessaria homini, atque interdum non expedit, promissio ejus non censetur absoluta, sed dicta conditio ex natura talis eflectus subauditur in verbis Apostoli comprehensa. Cum con­ ditione simili caetera bona naturalia, a Deo postulanda esse monet Augusti­ nus epist. 121. (al. 130.) c. 12. el L. 2. de serm. Dom. in monte, c. 12. et 24. Igitur cum conditione memorata erit eflectus sacramenti hujus certus et infallibilis. 324. Obj. I. cont. lam. conci. Tempore Apostolorum quidem erat Extrema unctio sacramentum, propter donum curationum, quod tunc vigebat; postquam autem cessavit, etiam cum illa desiit esse sacramentum. R. .V. Ass. Triplici in errore hic Versantur Calvinus et alii hæretici, 1’.quod putent, sacramentum ullum fuisse institutum ad curationem corporis; cum e contra sacramenta ad animorum medelam sint condita. 2’. Quod putent, desinere posse evangelicum aliquod sacramentum; cum sacramenta ex natura sua signa sint stabilia et perpetua, ut disp. 1. c. 1. de sacramentis in genere ostensum est. 3°. Quod putent, sacramentum aliquod institutum esse ad propagandum Evangelium. Nam sacramenta non sunt data infidelibus, sed Christianis: miracula vero per sacramenta quando­ que fiebant propter infldeles. Quam ob rem S. Augustinus L. 3. de Baptismo cont. Donalist. c. 16. scribit, illa olim miracula propterea facta fuisse in quibusdam sacramentis, et jam non fieri, ut homines assuescerent etiam credere, cum non viderent, ea miracula jam esse in illis. Denique malo confunditur miraculosa curatio ægrotorum , quam adhibebant Apostoli Mare. 6. cum sacramento extremæ unctionis. Inst. 1. Apostolus soli orationi fidei tribuit salutem ægrotantis; ergo unctio nihil præstat eflectus. R. .V. Ani. Ait : Orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini. Et hanc precationem appellat orationem fidei, non subjective quidem, quasi minister debeat cum fide actuali sacramentum hoc conferre, aut ægrotus f- * B ta D' * 284 Il DE SACRAMENTO UNCTIONIS BXTREMÆ, illud suscipere : sed quia hæc ceremonia pro solis fidelibus instituta est, sola fide intelligitur ; et magnum fidei mysterium continet. Hinc recte dicitur oratio fidei objective : quemadmodum S. Augustinus tr. 80. in Joan. n. 3. ait, verbum fidei in sacramento mira operari, non quia dicitur, sed quia creditur. Inst. 2. S. Thomas in 4. d. 23. q. 1. a. 4. q. 3. ad 2. ait, exprimi debere in forma sacramenti effectum principalem : atqui in hac formula : Induigeat tibi Deus, etc., exprimitur tantum remissio peccatorum, nihil vero de confortatione animi contra difficultates in illo articulo occurrentes ; ergo vel formula Romana est vitiosa, vel effectus principalis hujus sacramenti est remissio peccatorum. R. .V. Jss. Quod ad remissionem peccatorum non fuerit primario insti­ tuta unctio extrema, ex dictis hactenus liquet. Certe ad venialium remis­ sionem novo sacramento opus non erat, quippe quæ sunt idonea materia sacramenti pœnitentiæ, in quo directe etiam remittuntur, licet pœnitentiæ sacramentum potuerit non institui ad venialium condonationem. Deinde venialia peccata sine bono motu animi adversus ea nunquam dimittuntur : atqui unctionis sacramentum sine bono motu cordis digne solet suscipi. Porro neque opus erat, sacramentum unctionis extremae primario institui ad tollenda peccata mortalia : præstabant enim hoc abunde baptismus et confessionis sacramentum, ideo sacramenta mortuorum appellata, quod mortuos ad vitam spiritualem suscitent. Cum e contra unctio extrema sit primario sacramentum vivorum : nam ægrotus tenetur peccatum suum lelhale, cujus est conscius, prius confiteri, aut, si hoc fieri nequit, saltem illud contritione perfecta eluere. Hinc dicitur a Conciliis : medicina et sanatio mentis, non vero resuscitatio, aut regeneratio, ut argumentatur S. Thomas sup. cit. Secundum hactenus disputata respondeo, per laudatam formulam Roma­ nam Ecclesiis occidentalibus communem exprimi generatim et absolute pec­ catorum remissionem, qua non solum culpæ, si quæ adsunt, dimittantur, sed etiam amoveantur peccatorum reliquiæ , torpor ille, debilitas animi, pravæque dispositiones ex peccatis praeteritis ortæ, quas sacramenti hujus gratia praecipue sanat, robur et vires addendo ad resistendum pravis illis affectionibus. Et quoniam ex peccatorum antecedentium meritis oportebat, hominem auxiliis gratiæ extraordinariis et superabundantibus privari, suæ· que fragilitati ac debilitati relinqui, debitum istud peccatorum per sacra­ mentum istud ita dimittitur, ut vicissim auxiliis gratiæ sacramento huic propriis instruatur, et in spem erectus contra reliquias illas peccatorum con­ fortetur. Qui quidem primarius sacræ unctionis est effectus, indicatus his verbis : Indulgeat tibi Deus, etc. 323. Obj. II. cont. 2*“. concl. Extrema unctio non est sacramentum mor­ tuorum , ergo per se ac directe non tollit peccata mortalia. R. D. Ant. Non est sacramentum mortuorum simpliciter et ex institutione primaria et præcipua C. secundum quid et cum particula restringente ad certos casus, in quibus subit vices sacramenti pœnitentiæ tanquam ejus sup­ plementum , perfectio et consummatio ,V. Baptismus et Pœnitentiæ sacra­ mentum ex sua institutione, et lege ordinaria supponunt in subjecto pecca- |>E l.lTECrilÔ UJÎCTIOMS EX1HEM.E. 285 lum mortale sacramento alio nondum remissum, atque valentibus corpore plerumque conferuntur. E contra unctio extrema nullum ante se supponit peccatum mortale ex sua institutione præcipua et lege ordinaria, quod non sil remissum per duo memorata sacramenta; nec tribuitur ulli, nisi morbo periculoso laboranti. Ex verbis tamen B. Jacobi intelligimus, quod tanquam sacramentum mortuorum secundum quid, peccata etiam mortalia per se directe deleat, si quando absolutio ex defectu occulto nulla fuisset : aut si post absolutionem æger in peccatum mortale aliud rediisset, ad quod postea uon advertit : aut ob difficultates morbi, aliasvc causas confiteri amplius nequeat; modo attritionem generalem bona fide susceptioni unctionis, cum actu dilectionis inchoatae, praemiserit. Ila S. Carolus Borromaeusin Instruet, de Extr. Unet. Inst. Si peccata venialia et pœnæ peccatorum per sacramentum extremae unctionis remittantur; ergo sacro oleo inuncti non erunt obnoxii post mor­ tem igni purgatorio. R. A’, seq. Si peccatum mortale unicum in hoc sacramento tollitur, certum est, cætera omnia illi adjuncta simul tolli : facit enim hoc sacramentum ex attrito contritum, non quidem mutando actum imperfectum in perfectiorem, sed sola infusione gratiæ, quæ suapte natura lethalibus peccatis aequaliter adversatur. Peccata venialia non semper omnia in sacramenti usu deleri, sed effectus istius modum statui a dispositione ejus, qui sacramentum reci­ pit, supra ostendimus num. 63. et 64. Pari ratione tenemus, in sacra un­ ctione non remitti semper omnem pœnæ reatum, quod soli Baptismo pro­ prium est ; sed tolli quidem reatum pœnæ ex opere operato sacramenti hujus, ita tamen ut effectus iste respondeat dispositioni et devotioni susci­ pientis. 326. Obj. III. cont. 3ami conci. Saepe post extremam unctionem convale­ scunt, qui sanitate recuperata in animae detrimentum abutuntur : e con­ verso, sæpe accepto hoc sacramento moriuntur, qui si superstites forent, non tantum piam et honestam vitam ducerent, sed alios quoque complures ad bonam frugem revocarent ; ergo non confertur ex hoc sacramento sauitas corporis, si ita ad salutem animae expedierit. Conf. Sanitas corporis non est medium necessarium ad profectum animi : imo sæpe opus miraculo foret ob vim morbi invalescentis et vires plane absumptas ; effectus autem sacra­ menti non est per miraculum expeclandus. R. A*. Ληί. Si qui ex morbo convalescentes sanitate male utantur, non constat hos valetudinem virtute sacramenti recuperasse. Potuit etiam fieri, ut sanitas spiritualem fructum attulerit, quem homo postea tentationibus sponte cedens iterum amiserit : neque enim opus est, ut salus animæ, quam Tridentinum ex sacramento , ait, obventuram , perpetuo duret. Incertum diam est, utrum justi, qui accepta sacra unctione decedunt, iidem sint permansuri, si convaluerint. Quare rationes istæ convenientiæ et utilitatis petendæ potius sunt ex ordine providentiædivinae, quam ex conjecturis ho­ minum. Eam ob rem Concilium Coloniensc habitum au. 1536. p. 7. c. 49. (Labb. 1.14. p. 543. A.) ait : Si Deo ita visum fuerit. Ad Conf. R. Sufficere ad sacramenti effectum, quod salus corporis ad animæ profectum sit proficua, licet non semper sil necessaria. Neque est contra 286 4Λ Λ 1 Γιίί ·» ! 1>E SXCaXMEXTO UNCTIONIS extremæ. sacramenti institutionem, quod valetudo aliquando supernatural! virtute restituatur ; hoc enim cum nos lateat, non censetur inter effectus miraculosos : sicut nemo pro miraculo habet transsubstantiationem in Eucharistia, aliosque supernaturales effectus sacramentorum, qui sensus nostros fugiunt. Inst. S. Jacobus jubet omnes infirmos ungi : sacramentum autem un­ ctionis nonpræbetur, nisi semimortuis cadaveribus ; ergo unctio ista non est ritus a B. Jacobo præscriptus. R. 1°. .Y. Ai. Cum peculiari Dei beneficio, atque interdum miraculo sananda fuerint perunctionem sacram corpora, credi non potest præscriplam a Christo fuisse, aut a Christianis adhibitam illis, quibus v.g. dentes dolerent aut qui levi quodam valetudinis incommodo tenerentur. Sane Jacobus un­ gendum præcipit Κάανοντα, h. e. morbo oppressum ac fatiscentem. R. 2°. Ύ. min. Nuspiam præscribitur in Ecclesia, sacramentum hoc solis semimortuis cadaveribus esse impertiendum , licet ejus capacia sint. Euge? nius IV. in Decreto ait, hoc sacramentum non nisi infirmo, de cujus morte timetur, dari debere. Tridentinum cap. 3. declarat, hanc unctionem infirmis adhibendam: illis vero prœsertim, qui tam periculose decumbunt, ut in exitu t'ilœ constituti videantur, etc. Theodorus Cantuariensis in L. Pœnilentiali scribit, inungendos infirmos in periculo mortis positos. Eadem plane verba habet Concilium Mogunt. c. 26. ;Labb. t. 8. p. 49.1). E.) an. 847. celebratum. Eadem constant ex historiis Ecclesiasticis, quarum exempla quaedam supra adduximus, ex quibus intelligimus sensum eumdem fuisse Patribus et Con­ ciliis caeleris, qui dicunt infirmis adhibendam esse sacram unctionem, etsi de mortis periculo mentionem nullam faciant. Cæterum monet Synodus Bituricensis habita anno 1584. et Burdigalensis anno sequente celebrata, Tit. 13., et Concilium MediolanenseIV. sub S. Carolo Borromæo coactum, Tit. 6. de Extr. Unet. (Labb. t. 15. p. 458.) Ut tem­ pestive hoc sacramentum ministretur œgroto, dum integris est sensibus; nec differatur, dum omnibus pene sensibus destitutus sit. Nec sine multa ratione: ita enim utilior erit infirmo, qui se per actus pietatis ad fructus ejus perci­ piendos potest disponere. Deinde cum animam alleviet hoc sacramentum, pro­ fecto hoc levamento ægrotus magis indiget initio morbi et in ejus decursu, quam cum prope depositus omnem doloris sensum amisit. Denique sera illa inunctio plane adversatur secundario effectui hujus sacramenti, quæ est re­ cuperatio sanitatis : non enim miraculo effectus iste præslalur, sed super­ natural! virtute ; quæ vim causarum naturalium non suppleat, sed adjuvet. 327. Obj. IV. Unctio sine dono curationis partim ab haereticis, partira ab ethnicis fuit introducta. S. IrenæusL. 1. c. 21. ait, Valentinianos omnium primos ceremonia hac usos fuisse. De veterum unctione scribit Virgilius: Lavant corpus frigentis, et ungunt. Ergo a Christo non fuit instituta unctio, nisi cui fuit annexum donum curationis morborum. R. iV. Jnt. Valentiniani ungebant cadavera mortuorum , ut hærcsi 36. aperte testatur Epiphanius. Aquam oleo miscebant, ut talis unctio illis esset loco baptismi ; utebantur inauditis quibusdam et horribilibus verbis hebraicis, a quorum impietate mullum dissidet nostrum sacræ unctionis myste­ rium. Quanquametiam Christianiolimlaverint mortuorum corpora, ut dc Tabitha legimus Aci. 9. v. 37. et nunc adhuc lax ant. Ungi quoque consuevisse I»E EFFECTIBUS UNCTIONIS EXTREMÆ. 287 aJudæis mortuos indicat Dominus Matth. 26. v. 12 dum ait : Mittens unguen­ tum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me. fecit. El Joannes c. 19. v. 40. scribit, corpus Christi de cruce depositi pretiosis unguentis et aromatibus fuisse conditum, sicut mos est Judwis sepelire. Morem istum a majoribus suis acceperunt : nam Gen. ult. traditur, cadavera patriarcharum Jacob et Joseph sic fuisse curata. Unde apparet, quam impudenter mentiatur Kemnitius, ritum, quem Dionysius c. 7. de Ecclcs. Hierarch, refert, ab ethnicis super­ stitionibus desumptum fuisse. .Nemini autem ritus Christianorum pii et divinitus instituti ideo debent silescere, quod ethnici aut hæretici similes ceremonias adhibeant ad suas superstitiones : scimus enim, cos etiam aqua ct vino in abominandis my­ steriis suis usos fuisse : quæ elementa nihilominus adhuc in Baptismi et Eucharisliæ celebratione usurpamus. ARTICULUS IL MINISTER EXTREM/E UNCTIONIS. 328. Dico 1. Soli sacerdotes sunt ministri idonei Extremæ unctionis. Prob. I. S. Jacobus in epist. jubet induci presbyteros Ecclesiæ, qui mini­ sterium hoc peragant. Quæ verba de solis sacerdotibus consensus Ecclesiæ orientalis et occidentalis, ac perpetua traditio Patrum et Conciliorum expli­ cant. Ex quibus Concilium Florentinum in Decreto Eugenii, Minister, inquit hujus sacramenti est sacerdos. Et Concilium Tridenlinum Sess. 14. cap. 3. de Extr. Unet, declarat, nomine presbyterorum Ecclesiæ, eo loco, non ætalc seniores aut primores in populo esse intelligendos; sed aut episcopos, aut sacerdotes ab ipsis rite ordinatos per impositionem manuum presbyterii. Et contrarium dicentes, can. 4. damnat. Prob. II. Idem B. Jacobi nomen presbyteros, de sacerdotibus accipi opor­ tere, scribit Innocentius 1. in dicta ad Decentium epist. et addit : Cæterum illud superfluum videmus adjectum , ut dc Episcopo ambigatur, quod pre­ sbyteris licere non dubium est. S. Gregorius in Sacramentario ministros hu­ jus unctionis modo presbyteros, modo sacerdotes vocat. Concilium Aquisgranensc can. o. monet, curandum esse sacerdoti, ne per ’ejus negligentiam intirmus confessione, sacerdotali oratione aut unctione sacrati olei carcat. His adde alia Patrum et Conciliorum testimonia n. 312. adducta, quibus nonnisi episcopi aut presbyteri sive sacerdotes ad sacramenti hujus mini­ sterium a B. Jacobo designati fuisse dicuntur. 329. Dico II. Quamvis sacramentum istud a presbyteris pluribus aut Episcopis administrari possit ; ad ejus veritatem tamen vel unicus eorum sufficiet. Prob. 1’. pars. In Ecclesia græca septem sacerdotes adhiberi solent ad sacram unctionem peragendam, ut constat ex Arcudio L. 5. c. 3. et cx Simeone Thessalonicensi apud Joan. Morinum sub finem commentarii de sacram. Pœnit. Quin etiam in Ecclesia latina plures olim ministros ad sa­ cram unctionem conferendam accersitos fuisse, cognoscimus ex L. sacra- * 288 ? I i ii* ' » ue sacramento unctionis extrem.e. mentorum Gregorii M. ubi praescribitur, infirmum tam a Pontifice, quam ab omnibus presbyteris benedici ad inungendum...... Multi enim sacerdotes infirmos perungunt in quinque sensus corporis. Eadem confirmant rituales libri supra memorati. Eparchius Engolismensis in vita Caroli M. scribit, ipsum ab Episcopis oleo sancio inunctum fuisse an. 814. Ejusdem sententia: fuitS. Thomas L. 4. contra Gentes, c. 73. Vario autem ritu sacramentum hoc a sacerdotibus pluribus ministraba­ tur. Aliquando alius oleum applicabat, altero formam pronuntiante, ut liber sacramentorum S. Gregorii, aliique Rituales supra memorati innuunt. Aliquando singuli ungebant easdem corporis parles, et formam ungendo efferebant, prout videre est in Codice Tiliano et Remigio Rhemensi (v. notas Menardi ad sacramentarium S. Gregorii. Palrolog. I. 78. p. 326. et seqq.) : quo in casu non multiplex, sed unum erat sacramentum cx plurium actio­ nibus resultans. Aliquando sacerdos quilibet aliud organum vel membrum ungebat, ut praecipiunt Euchologia Græcorum. Quam methodum probat S. Thomas in 4. d. 23. q. 1. a. 1. q. 2. Prob. 2a. pars. Innocentius 1. epist. cit. Episcopum ad hoc sufficere judi­ cat. Alexander Ill. c. Qucesivit, de verb. sign. Sacerdos uno, inquit, preesente clerico, et etiam solus potest infirmum ungere. Quare et Eugenius IV. in dicto Decreto, et Concilium Tridentinum can. i. nup. cit. sacerdotem numero singulari dicunt ministrum esse hujus sacramenti. Denique ab uno sacerdote administratum unctionis extremæ sacramentum fuisse, novimus ex vita S. Eugenii, cx Everhelmo in vita S. Popponis, ex Prudentio Tricassino, qui solus S. Mauram inunxit, ut ipse in ejus vita consignavit. ( Patrol, t. Ilo. p. 1374.) 330. Obj. I. cont. P®. concl. Nomen græcum ττρεσβύτερος, quo Jacobus utitur, significat seniorem, virum spectabilem, aut legatum; ergo per το presbyteros, recte intelliguntur aetate majores, aut primores in populo. R. .V. Cons. Equidem aliquoties in Evangelio et Actis Apostolorum voca­ bulum presbyter magistratum populi significat : alias tamen semper Actis eisdem et Epistolis canonicis, soli, qui dignitate seu ordinatione sua ad epi­ scopalem et sacerdotalem gradum evecti sunt, hoc nomine appellantur. 1. Pel. 3. v. 1. Seniores ( πρεσβυτεοους ) qui in vobis sunt, obsecro, consenior (συμπρεσβύτερος) et testis. B. Joannes initio secundae et tertiae epistolae scribit: Senior ( πρεσβυτερος ) Electee : senior (πρεσβυτέρα;) Caio. Quæ quidem si­ gnificatio vel maxime in hoc loco epistolæ S. Jacobi valet : nam imprimis dicuntur presbyteri Ecclesiæ : deinde jubentur precari et ungere in numine Domini : ac denique ipsorum precibus et unctioni promittitur remissio pec­ catorum, relevatio et salus aegroti ; quæ functiones non senioribus ictate, sed legitime vocatis Ecclesiæ ministris conveniunt. Quod si annis provectio­ res intellexisset B. Jacobus, exclusisset ab hoc sacro ministerio Episcopos et ministros Ecclesiæ quorum quidam tunc temporis adhuc juvenes ordinaban­ tur, ut S. Timotheus, 1. Tim. 4. v. 12. Insl. 1. V. Bedaadc. 3. Jacobi scribit (opp. I. 4. p. 39. Patrol, t. 93.), mo­ nendos esse infirmos , ut seniorum adjutorio curari se meminerint, neque ad juniores minusque doctos causam suce imbecillitatis referant ; ergo per pre­ sbyteros intellexit ætale provectiores. 289 DE MIMSTKO UNCTIOMS EXTHEM.E. R. .V. Cons. Verba Apostoli : Infirmatur quis in vobis? primo accepit moralitcr, pro infirmitate animi alieno consilio egentis, cui sanandæ non juvenes, sed senes quærcndi sunt. Tum vero ad sensum litteralem versus, Innocent» I. rescriptum ad Decentium laudat, ct in eadem verba : Infir­ matur, etc. inducat presbyteros, etc. ait, hoc et Apostolos fecisse, in Evangelic legimus, et nunc Ecclesiæ consuetudo tenet, ut infirmi oleo consecrato ungan­ tur a presbyteris. Inst. 2. Idem Innocentius epist. cit. Oleo chrismatis, inquit, ab Episcopo confecto non solum sacerdotibus, sed omnibus uti Christianis licet, in sua aut suorum necessitatibus inungendo. Ergo præter presbyteros, putavit, alios adhuc esse hujus sacramenti ministros : nam quaesierat Decentius, an soli sacerdotes essent sacræ unctionis ministri? R. .V. Cons. Cum S. Jacobus jubeat induci presbyteros, quaestio tantum erat Decenti i, an soli sacerdotes, Episcopis exclusis, sacram unctionem con­ ferre possint? Multo magis hoc munus Episcopo competere affirmat Inno­ centius. Tum vero subjungit, eodem oleo per Episcopum consecrato posse Christianos omnes tam sese, quam alios infirmos inungere, sed hæc inun­ ctio non erat sacramentalis. Exemplum simile nobis praebet usus antiquus et hodiernus fidelium, qui aqua ad conferendum baptismum consecrata, aliisque rebus ab Episcopo aut alio sacerdote benedictis passim utuntur ad levandos dolores, morbosque depellendos. Ita quondam oleo isto infirmorum, sine forma sacramentali, ex sola pietate, non infirmos tantum se aut alios, sed energumenos etiam linebant. Ut de S. Macario narrat Palladius, Histo­ ria; Lausiacæ c. 20., deEulychio Constantinopolitano Eustathius presbyter. Gregorius Turon, in vitis PP. c. 12. η. 2. refert S. Martium Abbatem quar­ tanis, terlianisque febribus hoc oleo mederi solitum. S. Genovefa virgo encrginnenum ita curavit, ut Surius in ejus vita recenset. 331. Obj. II. cont. 2au>. concl. Apostolus ait : Inducat presbyteros: orent super eum, ungentes. Ergo ex mente Jacobi unus presbyter ad ministerium hujus sacramenti non sufficit. R. .V. Cons. Apostolus utitur phrasi solita S. Scriptura». Hebr. 11. dicitur: Muraverunt ora leonum, lapidati sunt, secti sunt : cum tamen solus Daniel ora leonum obduraverit, solus Jeremias lapidatus, solus Isaiasex Prophetis sectus fuerit. Scribunt Matthæus cl Marcus, latrones de cruce maledixisse Christo, cnm tamen Lucas diserte tesletnr, unum duntaxat hoc fecisse, ut observat Augustinus L. 2. de consensu Evangelist, c. 16. Christus leprosis mundandis dicit, Luc. 17. v. I L Ostendite vos sacerdotibus : cum lamen suf­ ficiat, uni se ostendisse sacerdoti, Lev. IL v. 2. Est ergo tantum enallage numeri; ut cum dicimus, oratione indefinita, solos presbyteros posse absol­ vere a peccatis : medicos accerseridos, quando vis morbi ingruit. Nec enim unus inultis confitetur sacerdotibus, et unus expertus medicus sufficit ad aegrotum curandum. 332. Ex hactenus dictis collige : Quilibet sacerdos valide administrat hoc aeramentum, cum ad id muneris sufficiat sola potestas ordinis. Hinc ur­ gente mortis periculo, et absente proprio Pastore, quilibet presbyter, cliam 19 ■BgL' I 2U0 ' 1'1. SACRAMENTO UNCTIONIS EX I REM.E. religiosus, sacramentum hoc ministrare infirmo potest uI contra Navarrum ostendit Dom. Sotus : et S. Carolus Bon*, statuit, ut absente Parocho, alius sacerdos administret. Quod si Beligiosi alias in hoc se ministerium in­ gesserint , incidunt in excommunicationem soli Pontifici reservatam : cæleri clerici id audentes gravi lanium peccato se obstringunt. ARTICULUS III. Qt.EDAM PROPRIETATES ET AFFECTIONES SACRAMENTI EXTRE.M.E L’NCTIONIS. 333. Dico I. Extremæ Unctionis sacramentum ministrari debet solis inlirmis adultis periculose arrotantibus. Ita S. Carolus Borromæus in IV. Con­ cilio Mediolanensi tit. VI. (Labb. t. 15. p. -438.) Constant hæc ex epistola Jacobi : Infirmatur quis in vobis?... oratio salvabit infirmum. Deinde declarat Concilium Tridentinum cap. 3. esse hanc unctio­ nem infirmis adhibendam : præsertim qui lam periculose decumbunt , ul in exitu vitæ constituti videantur. Ex eodem Concilio Medio), dicimus, dandum esse hoc sacramentum senio confectis, etiam non œqrotis, in diem moritu­ ris : derectus enim virium, quo laborant homines senio confecti, gravis est infirmitas. E contra minime ministrandum est pueris rationis usu carenti­ bus, ut idem Concilium Mediolanense tradit : nec enim capaces sunt effe­ ctuum praecipuorum hujus sacramenti. Neque dari debet mulieribus paritu­ ris, ad bellum proficiscentibus, navigantibus, peregrinanlibus et iis,qui mox ultimo supplicio mactandi sunt. Nam licet his vitæ immineat pericu­ lum, si ægroti non sunt, iis non accensentur, quos infirmorum nomine Apostolus intelligit. * ’ll * 334. Dico II. Ægroti periculose decumbentes ad sacram unctionem I percipiendam non tenentur præcepto divino. Ita S. Thomas in 4. d. 23. I a. 1. q. 3. ad !.. Paludanus, Dom. Solus, Gabriel, Navarrus c. 22. n. 16., I Covarruvias in c. Alma. 2. p. §. 2. n. G. | Prob. 1. Tale præceptum non sequitur ex natura el institutione hujus I sacramenti : nec enim est necessarium hoc sacramentum ad salutem, sed I tantum utile, ct ad melius esse. Neque enim cxtal de ea obligatione pneceplum divinum: Jacobus enim sacramentum hoc promulgando, nullo verbo utitur, quod praecipiendi vim habeat, sed simpliciter ait : Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros. 1 Prob. II. Ecclesia non injungit præceptum de suscipiendo aliquo sa­ cramento, nisi præceptum divinum supponatur : nullum autem exstat præ· cepium divinum de extrema unctione suscipienda ; ergo neque præcepto ecclesiastico urgemur ad sacramentum hoc obeundum. 3 Sed nec Theologis tale præceptum ex sufficienti aliqua traditione aut consuetudine introductum esse videtur. Quid ? quod Concilium Tridenti- J num Sess. Ί. can. 4. de Sacram, in gen. protestatur, non omnia sacramenta j singulis esse necessaria. El Sess. 14. cap. 3. dicit, unctionem extremam ; non posse a fidelibus sine peccato contemni. | DK PROPRIETATIBUS UNCTIONIS EXTREMÆ. 291 Denique cum Ecclesia tempore interdicti permittat fidelibus ministrari ea sacramenta , quæ sunt necessaria; hoc tamen minime permittit, ut habetur c. Quod in te, dc pcenil. et remiss. Quod argumento est, sacra­ mentum hoc non esse ad salutem necessarium absolute, nec ejus usum divino præcepto injunctum. 333. Dico III. Sacramentum extremæ unctionis iterari potest. Thesis est contra GotlTidum Vindocinensem Abbatem ct Cardinalem L. 2. epist. 19. (inter opera Sirmond. t. 3. p. 700.) cui consensit Ivo Carnutensis Episc. epist. 20., et contra alios scculi XII. scriptores, quos confutat Petrus Cluniacensis L. 5. epist. 7. (Biblioth. Cluniacensis. p. 887.). . Prob. 1. Eugenius IV. in decreto ad Armcnos, docet, Baptismum, Confir­ mationem et Ordinem , quod characterem in anima indelebilem impri­ mant, iterari in eadem persona non posse : reliqua vero quatuor chara­ cterem non imprimere, et reiterationem admittere. Speciatim autem de hoc sacramento, Sess. 14. cap. 3. Si infirmi, inquit, post susceptam hanc unctionem iterum convaluerint, iterum hujus sacramenti subsidio juvari poterunt, cum in aliud simile vitæ discrimen inciderint. Prob. II. Olim durante eodem infirmitatis statu iterabatur sacra unctio. Eam septies in eadem infirmitate repetendam esse præscribebatur in sacramentario S. Grcgorii, editionis Menardi p. 253. eumdemque ritum ex plu­ ribus Ritualibus probat P. Martene L. 1. de antiquis Eccl. rit. c. 1. a. 2. n. 5. Verum a multis seculis usus Ecclesiæ obtinuit, ut nonnisi semel in eadem infirmitate codemque statu posito sacra unctio ministretur. Quod si tamen ejusdem morbi vis ita remiserit, ul aegrotus mortis periculum eva­ sisse censeretur, quin tamen a morbo plane sit liber, postea vero recrude­ scente malo in periculum simile mortis recideret, denuo ei sacramentum hoc impertiendum esse consentiunt Theologi cum S. Thoma in 4. d. 23. q. 2. a. 4. q. 2. 336. Dico IV. Olim extremæ unctionis sacramentum ante S. Euchari­ stiam ægrotis ministrabatur. Ita S. Thomas et alii, quos citat Suaresius disp. 44. sect. 1. n. 9. Prob. I. Theodorus Canluar. relatus c. Ab infirmis. 26. q. 7. hanc seriem praescribit : ut infirmi, post confessionem sacra unctione inuncti, commu­ nione viatici reficiantur. S. Bernardus in vita S. Malachiæ (opp. t. 1. p. 689. edit. Mabill.), ungitur, inquit, Episcopus, ct sumpto viatico, ad lectum revertitur. Petrus Cluniae. L. 3. epist. 4. ita scribit : J domino Yiscliacensi Abbate eum inungi, ac sacri corporis viatico refici fecimus. S. Amulphum prius inunctum die sabbati fuisse, postea vero ad vesperam viaticum sumpsisse Suritis refert c. 50. ejus vitæ, die 15. Aug. B. Gertrudis L5.Divinar. insinuation. 2. 29. narrat, ægrolis imprimis ministrari soli­ tum sacramentum pœnitentiæ, deinde extremæ unctionis, ultimo Eucharistiae in viaticum. El congruebat quidem, tum quod Eucharistia tinis est omnium sacra­ mentorum, ad quam cætera quodammodo referuntur, tum quod illi pnemilli decet perfectissimam au imae purgationem, etiam quoad reliquias 292 DE SACRAMEXIO IXCliOMS ΕΧΐΚΕΜΕ. peccatorum, tum quod viaticum detur discessuris; cum e contra unctio con­ feratur, ul quandoque iterum convalescant. Sed quoad hunc ordinem inspi­ ciendi sunt libri rituales singularum diœccsium : nam per se talis ordo non requiritur , eo quod extremæ unctionis dispositio sufficiens sit perfecta contritio de peccatis, quorum sibi conscius est æger : neque eliam de hoc sacramento invenimus speciale latum esse præceplum praemittendi confes­ sionem , ut de Eucharistia compertum habemus. Ex accidente tamen necessarium plane est, praemitti confessionem : sacramentum enim unctionis supponit hominem jam in extremo mortis articulo, in quo necesse est, omnia peccata mortalia confiteri. Quo quidem in periculo præslaret omitti unctionem extremam, quam pœnitentiæsacra­ mentum. fi Λ 337. Obj. cont. 2*”. concl. Concilia et Patres verba Jacobi explicantes indi­ cant praeceptum divinum et ecclesiasticum esse, ul infirmi hoc sacramento utantur. I R. .V. Assumpt. Quod Theodoius Canluariensis in libro Pœnilenliali prae­ cipiat, infirmos, secundum auctoritatem canonicam, sacra unctione olei inungi, el communione viatici refici secundum statuta SS. Patrum, indicat, praeceptum esse Pastoribus, administrare sacram unctionem aegrotis, pro quibus ea petitur. I Neque est par ratio unctionis el communionis viatici, ut aliqui ex allata sanctione volunt argumentari; alias dicam, orationes et consolationis ecclesiasticas divino præcepto requiri, nam el his ægrolum refici Theodoras jubet. Nec magis causam adversariorum juvat canon 48. Cone. Chabilonensis : non enim ail, ex præcepto divino debere suscipi hoc sacramentum, sed secundum Apostoli documentum, cui etiam documenta Patrum consen­ tiunt , ungi infirmos debere. Eodem modo dum Concilium Coloniensc an. 1336. habitum, cap.50. part. 7. ait, impendendam esse unctionem cum expositione unctionis et mandati Aposlolici, loquitur dc mandato, quo ritus el modus sacramenti hujus administrandi ac suscipiendi præscribitur, non vero quo usus ejus simpliciter jubetur. Et, ul cum scholis loquar, manda­ tum esi quoad specificationem, non quoad usum absolute latum : cujusmodi præceplum Domini Paulus 1. Cor. 7. v. 10. declarat de matrimonio. Denique Concilium Senonense in decretis fidei decreto 10. (Labb. 1.14. p. 454. A.) negat, sacram unctionem nostram esse præceplum illud Chrisli, quod Marci 6. v. 13. expleverunt Apostoli ungendo infirmos : sed ait, esse sacramentum, idque verbis Jacobi, infirmatur quis, etc. confirmat. Inst. 1. Qui sacramentum extremæ unctionis contemnit, sine dubio in jus divinum peccat : atqui qui sacramentum hoc, cum potest facile accipere, negligil, saltem facto censetur illud contemnere; ergo jure divino obligan­ tur omnes ad usum hujus sacramenti. R. D. Cons. Ad usum hujus sacramenti jure divino omnes obligantur per se et absolute .V. ex accidente C. Synodus Tridentina decidit quidem sacra­ mentum hoc non posse sine peccato contemni, studiose tamen omittit defi­ nire , utrum sil peccatum mortale, eo quod in contemptu ipso gradus esse possint, ct ex imperfecta deliberatione contemptus levis detur. Neque per se j 1 PE PROPRIETATIBUS UNCTIONIS EXTREME. 293 peccaret mortaliter, aut gravis contemptus se reum faceret, qui ideo sacra­ mentum hoc non peteret, quod non esset præceplum, aut quod aliunde difllctillalem el repugnantiam sentiat. Igitur ad gravem contemptum requi­ ritur, ul quis parvi pendat sacramentum el fructus ejus : qui quidem con­ temnendi modus vix esse potest, nisi in eo, qui errore vel hæresi circa hoc aeramentum laborat. Quod si quis sacramentum hoc, quod facile accipere posset, respuit, merito in eo prtesumilur esse talis contemptus, rneritoque talibus sepultura ecclesiastica interdicitur cap. ult. Cone. Coloniensis sub Adolpho Episcopo celebrati an. 1.349. Inst. 2. Quo jure effectus est necessarius, eodem necessaria est causa : atqui jure naturali et divino tenemur superare tentationes dæmonum, quæ sub finem vilæ sunt gravissimae; ergo tunc tenemur jure naturali et divino adhibere extremam unctionem, tanquam medium a Christo institutum ad tentationes illas superandas. Confirmatur argumentum inductione confir­ mationis, quam imminente persecutione Christianus quilibet suscipere tene­ tur, ul adversus hostes fidei roboretur. R. I). M. Eodem jure est necessaria causa , si hæc sit medium unice ne­ cessarium ad effectum obtinendum C. si sit medium valde utile ad effectum, qui per causas alias obtineri adhuc possit N. Quamvis exlremæ unctionis sacramentum conferat plurimum ad vincendas dæmonum insidias; tamen perorationes et sacrificia, aliosque modos juvari ægrotus potest. Non ergo est sacramentum hoc tam necessarium medium, ut ob illius defectum homo se morali et proximo periculo exponat peccandi mortaliter in alio genere, seu consentiendi tentationibus daemonis. Igitur ratione periculi, enise expo­ nit omittens hoc remedium contra insidias inimici, non est per se pecca­ tum mortale. Exemplum de confirmationis sacramento nihil probat. Nam S. Thomas in4. d. 7. q. 1. a. 1. q. 2. et in 3. parte summae q. 77. a. 8. ad 4. docet, secluso contemptu, non esse peccatum mortale omittere sacramentum con­ firmationis loto tempore vilæ. Cujus sententiam amplectuntur Solus, Le­ desma, Adrianus, Navarrus, el pluresalii, quos recitat ctsequiturSuaresius torn. 3. disp. 38. seel. I. el rationem reddit, quod neque in S. Scriptura, neque in traditione exstet præceplum de confirmationis sacramento susci­ piendo. Si enim Patres scribunt, requiri confirmationem ad perfectionem et plenitudinem hominis Christiani, perfectionem substantialem non inlelligunt, quæ solo baptismate confertur : neque eliam indicant plenitudinem sufficienti®, sed loquuntur de plenitudine abundantiæ, et dc Christiano milite consignato, ut Alensis advertit. Quod si confirmatio jure divino esset præcepia, daretur fidelibus in arti­ culo rnortis; quod Ecclesia tamen non solet. Sedet alias non inducit fideles ex necessitate quadam obligando ad susceptionem confirmationis, sed tan­ quam invitando ad id, quod per se bonum est ac utile. Denique constat, confirmationis sacramentum esse quidem valde efficax el maxime utile ad perseverandum in fide, non tamen esse simpliciter ne­ cessarium, eo quod sint alia media ad finem hunc obtinendum sufficientia, ceu oratio, meritum, exercitationes virtutum, Eucharistia el similia. Igitur propter hunc quoque sacramenti finem non videtur illud esse præceplum su Ι»Γ. sAi.HAUI \Γο |î\< ΓΙΠΜΙΜ I \TIII Μ 11 proprie et inlrinset'a >a< ramenti obligatione; el consequenter dicendiim, cl vi objecti et intrinseca: obligationis milium esse peccatum, ((intirmatinnlH sacramentum omittere. U Quamvis ejus neglectus ev accidenté peccatum dici possit, nimirum rationi' contemptus aut scandali ; item ratione couscienlia» cl caritatis propria* : ut si practice quis sibi persuadeat , se non posse sine hoc nieilio Icntalioncs contra (idem vincere. Qua· omnia de ncgligcnlibus sacram unctio· nem dici posse, nuper indicavimus. I '■<· ; ORDINE ET MATRIMONIO PROOEMIUM. 1. SI S. Augustinum observamus Lib. 40. de Civit, cap. 13. Ordo cut pa­ rium ilispariumque rerum sua ouique loca tribuens dispositio. Al ampla nimis, atque æquo generalior plerlsque videtur ea ordinis acceptio. Quod si tamen ree em inter se diveiwn certa quadam graduum superiorum atque inferiarum varietate distinctio sibi mutuo Ita nectantur, ut una referatur ad alleram, fttquead unum tendant, hoc sensu data ab Augustino notio ordinis vel maxime usum habet ; et vero si prmeipuam vim ordinis et notionem attendamus, ex se idem sonat, tie dispositio supremarum et inferiorum re­ rum, quæ sunt ita aptalm inter se, ut mia ad alleram referatur. Quin hoc sensu ab antiquis Patribus, scriptoribus Ecclesiasticis, atque't heologis fre­ quenter ac proprie ordo accipitur pro Hierarchia Ecclesiastica, sive pro certo hominum sintu in Ecclesia, in quo varii sunt distinctiqiic gradus ordinum, sive ministrorum , Ha ordinati, ut sil graduum subordinallo, perque mi­ nores ad majores ascendatur, omnesque in curndcm finem tendant. 2. /Eque frequenter iisdem ordo gradum certum ac dignitatem significat, qu.-ff sic communis esi multis, ut tamen sil ipsis propria, lllosquc discernat a (•.Heris omnibus : uti enim in republica civili varii distinguuntur ordines, ut ordo senatorius, ordo equestris; sic in Ecclesiæ hierarchia ordo Episco­ porum; ordo Sacerdotum ; ut apud Aug. epist. ad Generos, quæ est 108, (al. 5.Ί.),'leiliillian. de exhort. Gaslit, c. 7. Iliaque ratione juin a primis ChrlillaiKDreligionis nostra* incunabulis ministri Ecclesiædicebantur ordo, Idle Tertui.i.i.xno de IdoJolal. c. 7. ; cum e contra plebis appellatione veni­ rent, quicumque in Ecclesiasticum ordinem non essent ndlecti, quos et jam tum Tr.nr cluam s frequenter laicos, seu populum appellabat, ut L. de Monogain. c. II. Quomodo lotum ordinem Ecclesia; de monogamis disponit, u non hinc disciplina prmcedil in laids, ex quibus Ecclesia; ordo proficit. Alii etiam wcularcs dicebant : item idiotas, hoc est, privatos homines, non autem indoctos, testo Biiighamo, Orig. Eccles, vol, I, pag. 41. 3. Al vero ordo a Theologis ubi de sacramento hujus nominis disputant, qiiMi translato nomine offectus nd causam, et, phrasi Scholar, aeline sumi­ tur, hoc est, pro ritu , vel actione illa , qua cui confertur potestas sacra ad celebrandum Eucharistia* sacramentum, vel illi ministrandum, Itaque iri ministrorum Ecclesia* cl hicrarchlæ Ecclesiastica* ordinem evehitur. Quo quidem sensu rectius ordinatio diceretur. Hac enim consideratione sola ordo aeramentum est, quippe in fluente et transeunto actione consecrantis, vel DF. SACRAMENTO ORDINIS. ordinantis situm, non vero in re fixa et permanente, sive stabili illa pole­ state sacra, quæ confertur. Haque sumplus ordo pro sacra illa ordinantis actione bene definitur et est Sue-ramentum novæ Legis a Christo institutum, quo specialis datur potestas aliqua, et confertur gratia ad munia Ecclesia­ stica rite, decenterque obeunda. In qua definitione hæc : specialis datur pote­ stas, sacramenti hujus differentiam ab aliis novæ Legis constituunt; vox vero aliqua innuit, non eamdem in omni ordine potestatem conferri. Tota vero potestas, quæ datur, ad sacrum Christi corpus consecrandum traditur, eoque ordo quilibet tendit et refertur, tanquam ad finem suum et objectum pri­ marium. 4. Hùc sensu spectatus ordo, sive ipsum sacramentum ordinis, alio insuper a Latinis nomine preseitim antiquioribus, impositio manuum dicitur, a ritu illo externo, impositionis manuum ordinantis, quo confertur; qui mos, opinante Morinode Sacr. Ordinat, p. 3. Exercit. 7. c. i.; item Seldenoad Eutychii Origines pag. 30. et Baronio ad an. Chr. 44. ad Chrjglianos a Judæis transiit, qui Sacerdotes et Doctores suos ad eam dignitatem impo­ sitione manuum provehebant. Et vero de ordinatione intelligi debet , quod ait Lucas Act. 6. v. 6. de septem primis Diaconis : Hos statuerunt ante con­ spectum Apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus. Item quod Aposto­ lus 1. ad Tim. L v. 14. Noli negligere gratiam, quæ est in le, quæ data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. Ac cap. 5. v. 22. Manus cito nemini imposueris. Demum 2. ad Tim. 1. v. 6. Admoneo te, ut resuscites gratiam, quæ est in te per impositionem manuum mearum. Cum vero Ecclesia in sacramentis quibusdam aliis, ut Confirmationis ac Pœni­ tentiæ, item in ritibus subinde, vehit cum oliin publice pœnitentes, aut lapsi in hæresin reconciliarentur Ecclesiæ, uteretur impositione manuum, hæc, de qua agimus, discriminis gratia, ordinatoria dicebatur. 5. Sed et Græci gemino vocabulo, χεφοτονίας, et χειροθεσίας, ordinatio­ nem designant. Utriusque vero quæ sit vis atque usus apud scriptores Eccle­ siasticos , scire interest. Χειροτονία, si vim precise nominis ac primam originem spectemus, idem sonat, quod manuum extensio et porrectio ; eoque sensu primum ab Athe­ niensibus usurpata ad significandam electionem magistratuum, quod esset illius gentis consuetudo porrecta manu ferre suffragia. Sed inde ad Eccle­ siam translata vox est, ac diverso quidem sensu , ut contendit Beveregius in Annot. ad Can. 1. Apost. apud Cotelerium, Patrum Apost. vol. 1. edit. Amstelod. novæ pag. 4o3., contra Lutberanos et Calvinistas erudite com­ monstrans, apud scriptores Ecclesiasticos χειροτονίαν non nisi pro imposi­ tione manus, sive vera ordinatione sumi; nec ordinatione qualicumque, sed Episcoporum. Erudito huic scriptori Anglo eatenus consentio, quod apud scriptores Ec­ clesiasticos frequentissime ac plerumque chirotonia ad ipsam ordinationem et consecrationem, licet non Episcoporum tantum, designandam usurpetur, ad nudam vero electionem indicandam vix unquam. In Synodo Laodicena Can. 5. (Labb. t. 1. p. 1497. A.) pro simplici electione quibusdam vide­ tur accipi; ait enim ibidem Synodus non oportere χειροτονίας fieri in præsen- i__ _ wl PROOEWiVM, 29 i lia eorum, qui audiunt; quod de electionibus statutum esse putant Bauzamon etZoXAmsad illum Canonem (Can. apost., etc. p. 341. edit. Paris. 1618.) : Cum namque iu electionibus, aliquorum crimina, propter quæ illi forte a sacro Ordine arcendi sint, a Prtosulibus enuntientur ; Patres existimarunt, aratione penitus esse alienum, aliquos adesse, qui ea, quæ dicerentur, exci­ perent. At, quod idem Beveregius in Nolis ad Can. Apost., Illiberius in Archieratico observant, chiroloniam aliquando quidem utrumque simul complecti, electionem et ordinationem, non vero electionem solam, idem |d Can. δ. Laodicenum non incongrue dixeris. Et vero omnes editiones lalinæ pro græco χειροτονία; habent ordinationes. At vero ita esse, quod modo dictum, χειροτονίαν vix unquam pro ele­ ctione sumi a scriptoribus Ecclesiasticis, sed pro ordinatione, inde liquet, quod vocem illam semper ad ipsam ordinationem restringant. Auctor Constit. Aposlolicar. L. 8. c. 21. (Labb. t. 1. p. 4S9. D.) Quando, inquit, Subdiaconum ordinas (χειροτονών) Episcope, impones super eum manus. Canon Aposlol. 1. Episcopus, inquit, a duobus, aut tribus Episcopis ordi­ netur, grace χέιροτονείσΟω. S. Epiphanius hær. 75. (opp. t. 1. p. 908. A. edit. Petav.) Aerium refellens, qui presbyteros Episcopis esse pares ex eo asserebat, quod æque ac Episcopi manus imponerent, ail presbyteros manuum imponendarum jus nullum habere. Où υ,ή εχεΐν χειροθεσίαν του χειροτονεϊν. Eodem sensu S. Chrysostomus constanter eam vocem usurpat homil. 14. 27. et 31. in Act. Apost. Homil. vero 13. in 1. Timolh. ad illud Apostoli : Cum impositione manuum presbyterii : non de presbyteris, ait, hoc loco, sed de Episcopis loquitur Apostolus; non enim profecto presbyteri Epi­ scopum ordinabant, εχειροτόνουν. S. Hieron. in cap. 58. Isaiæ, cæterique pas­ sim, ul vix ex omnibus unum nominare queant Protestantes adversarii, qui pro mero suffragio, aut nuda electione chiroloniam usurpasset. Atque istud præler Beveregium, de quo ante, plerique eruditi obser­ varunt. Simeon Thessalonicensis Opusc. de Ordinationib. χειροτονίαν a χειροθεσία distinguit et priorem vocem de duobus majoribus ordinibus pro­ prie accipi docet : Lectoris est, inquit, signari; subdiaconi benedici manuum impositione χειροθεσία; diaconi vero ac presbyteri ordinatione, χειροτονία. Front. Ducaeus in Not. ad Chrysostom. Apud profanos quidem scriplores, ail, χειροτονία, quæ proprie manuum extensionem sonat, decretum significat, rei suffragiorum lationem, sed apud auctores sacros pro Ecclesiasticorum ministrorum ordinatione sumitur. Morinus de sacris Ordinat. P. 3. Exercit. 1. cap. 2. Proprie, inquit, χειροτονία est ipsa ordinatio; tum ibidem monet, non aliud in libris ritualibus Graecorum ad significandam ordinationem nomen occurrere. Demum lllustriss. de Marca L. 6. Concord, cap. 2. num. 7. errorem detegens Zonane, Balzamon. et Blastaris circa Can. 4. Synodi Nicænæ l.ct Synodum Nicæn. II. inquit : Ideo facilius sibi persuaserunt, quod mslimarint vocem χειροτονία, quæ in Can. IV. Nicœno habetur, accipi posse, quasi significet electionem, cum eo sensu reperiatur apud Demosthenem el alios auctores profanos. Apud auctores tamen Ecclesiasticos vox illa sem­ per significat ordinationem, quemadmodum a Frontone Ducæo adnotatum est in Solis ad opera Chrysostomi. 6, Χειροθεσία, ex vi nominis sui impositio manuum, antiquioribus prie- T 'Ll Τ'. 29Ν DE SACRAMENTO ORDINIS. Λ. sert i m Græcis quamlibet sanabat impositionem mannum. Ac 1°. pro impo­ sitione manuum ordinaloria sumit Epiphaniüs hær. 75., et in line Panarii ordinationem Episcopalem referens idem vocabulum adhibet. Quin χεΐρας έπιτιΟεΐν usurpatur Act. G. v. G., 1. ad Tim. 4. v. 14., 2. ad Tim. l.v. fi. idemque observat Pelavius Lib. 2. de Hierarch. Eccles, c. G.,Cangius in Glos­ sario, aliique. 2°. Pro nuda benedictione Episcopi vel presbyteri, quæfieri elevata manu solet, dum datur populo, accipit Aristænus ad Can. 106. Cone. Carthag. 3°. Impositionem manus reconciliatoriam, vel benedictionem, qua recipiebantur redeuntes ad Ecclesiam Episcopi cum susceptis jam ordinibus, importat apud Tharasium Patriarcham Constanlinop. Act. 1. Synodi genera­ lis VII. 4°. Synodus gen. I. Nicaena Can. 19. de Diaconissis ageus, earumque consecrationem non esse veri nominis ordinationem monens, eadem voce utitur. At, si recentiores Graecos adimus, χειροθεσία chirolesia ab iis modo ma­ gis restricte sumitur, ut vel impositionem manus tantum ceremonialem sonet; vel non nisi ad exprimendas ordinationes Diaconatu minores inser­ viat, ut notant Jacobus Goar in Euchologio pag. 239. el 257., Bingham, Orig. Eccl. vol. ILL. 4. cap. G., item Bevereg. et Cangius citati; tum paulo ante ex Simeone Thessalonicensi, scriptore Græco vidimus. j 7. Cælerum ordinationem e numero sacramentorum novæ Legis hodie expungunt Lutherani et Calvinistæ omnes ; tametsi eorum majores circa hoc dogma variaverint. Equidem Lulherus ordinem esse verum sacramen­ tum constanter negabat, praesertim L. de Captiv. Babyl. c. 7. de ordine, quem secuti Melanchton in editione prima Locorum communium : Illyricus in Confess. Anluerpiensi : Kemnitius parte 1. Exam. Syn. Trident. Negavit et Calvinus, duo tantum sacramenta recensens, Baptismum et Eucharistiam; at postea Inst. Lib. 4. cap. 14. sect. 20. el cap. 19. sect. 31. ordinem verum novæ Legis sacramentum pronuntiat, seque idcirco duo tantum statuisse sacramenta inquit, quod de iis tantum ageret, quæ Ecclesiæ toti et Chri­ stianis omnibus essent communia. Sed ct Lutherani olim in Apologia Con­ fess. August, ad artic. 13. ordini locum inter sacramenta concedebant; quin et Melanchton postea in posterioribus, ordinem sacramentis accensu it. Cæteros eorum errores circa dogma de sacramento ordinis, suo quosque loco referemus. ; is il DISSERTATIO I. BE EXISTENTIA SACRAMENTI ORDINIS Vu i 8. Subversionem catholici dogmatis de exislentia sacramenti ordinis relati ante Novatores Acalholici vehit e longinquo moliuntur. Pernegant dari in Christi Ecclesia ordinem ministrorum irierarchicum, seu statum quemdam ministrorum a laical i sive populari distinctum : aut si quid discri­ minis clericos inter et laicos ponatur, totum id, quantum est, ab arbitraria hominum institutione profluere. Quod, inquit Luther. Lib. deabrog. Missa privata ad illud S. Petri : non dominantes in cleris, nostra translatio habet, non dominantes in cleris, interpretis incuria fuit, quæ fecit, ut clerum hoc loco intelligerent, quos nunc a laicis discrevit impia hominum traditio : et infra : hoc dixisse contenti sumus, Christianum populum esse simplicem, in quo prorsus nulla secta : nulla differentia personarum, nullus clericus, nul­ lus laicus. Eodem modo Calvinus loquitur L. 4. Insli t. c. 4. Appellatio, cleri, aut errore, aut certe ex prava affectione nata est, cum tota Ecclesia clerus, id est hœreditas Domini a Petro dicatur. A quo tempore discrimen clericos inter ct laicos in Ecclesia obtinuerit, posteriores nostri temporis scriptores Prote­ standum non omnino conveniunt. Ad primum Ecclesiæ seculum refert illud Joseph Bingham, vir Anglican® addictus Ecclesiæ, in præstantissimo opere de Origin. Eccles. L. 1. c. 5., Moshemius Inst. Hist. Eecl. sec. I. p. 2. sect. 1. cap. 2. aliique. Contra vero Bochmerus. Dissert, ad Terlullian. quæ est inter ejusdem Diss. Jur. Eccles. Lipsiæ éditas 1711. ordine o. quam Illustrissimo de Marea opposuit, discrimen illud enatum non ante Tertulliani tempora see. 111. contendit ; etsi cætera in hoc conveniant distinctionem status eccle­ siastici et laid non juris· aut institutionis divin®, sed human® esse ; nimi­ rum conformiter capitali Protestanlium systemati, quod primus Lutherus L. de captiv. Babyl. construxit : Ecclesiam esse societatem , sive collegium aequalium, cui sacrorum potestas in communi concessa sit, quam Pastores non nisi ex consensu populi exerceant; ut proinde nihil habeant principatus et imperii in populum, sed ministerium nudum, sive exercitium a populo concessum. A quo tamen tam adamato alias Protestantibus systemate cate­ nas recessere scriptores eorum alii, qui sacram potestatem in uno eodemque summo imperante ex natura et indole summi Imperii esse consociatam vo­ lunt, a quo Ministris cætcris delegetur. lia Christian. Thomasius in cautelis circa præcognila Jur. Eccl. c. 18.,llenric. Henniges de summa Potest. Impe­ rator, circa sacra c. 2. aliique a Thomasio Thomassiani appellati. Quare, quo adversarios e vestigio sequamur, cap. 1°. de hierarchia Eccle­ siastica, sive Ordine sacro hierarchico ministrorum Ecclesiæ, a laico peni- t 300 DE SACRAMENTO ORDINIS. tus distincto; 2°. de Ordine, in quantum est novæ Legis sacramentum, age­ mus; praemissa tamen de hoc sacramento summa doctrinae catholic® cx Conciliis Florentino ct Tridentino. Decretum concilii Florentini de sacramento Ordinis sub Eugenio IV. an. 1139. pro Armenis. ■ Ii Sextum sacramentum est Ordinis, cujus materia est illud, per cujus tra­ ditionem confertur Ordo, sicut Presbyteratus traditur per calicis cum vino, et patenae cum pane porrectionem. Diaconatus vero per libri Evangeliorum dationem. Subdiaconatus vero per calicis vacui cum patena vacua superpo­ sita traditionem : et similiter de aliis per rerum ad ministerÿi sua perlinen­ tium assignationem. Forma sacerdotii talis est : Accipe potestatem offerendi sacrificium in Ecclesia pro vivis et mortuis, in nomine Patris, et Filii, el Spiritus sancti : et sic de aliorum Ordinum formis, prout in Pontificali Romano late continetur. Ordinarius minister hujus sacramenti est Episco­ pus. Effectus, augmentum graliæ, ut quis sit idoneus minister. ■I Canones concilii Tridentini de sacramento Ordinis Sess. 23. die 15. Julii an. 1563. sub Pio IV. i Si quis dixerit, non esse in novo Testamento sacerdotium visibile, el externum ; vel non esse potestatem aliquam consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini, et peccata remittendi et relinendi ; sed offi­ cium tantum, et nudum ministerium prædicandi Evangelium, vel eos, qui non predicant, prorsus non esse sacerdotes ; anathema sit. 't u L Γ II. Si quis dixerit, præter sacerdotium non esse in Ecclesia Catholica alios ordines, et majores et minores, per quos, velut per gradus quosdam, in sacerdotium tendatur; anathema sit. 111. Si quis dixerit, Ordinem , sive sacram ordinationem non esse vere et pro­ prie sacramentum, a Christo Domino institutum, vel esse figmentum quod­ dam humanum, excogitatum a viris rerum Ecclesiasticamm imperitis; aut esse tantum ritum quemdam eligendi ministros verbi Dei, et sacramento­ rum ; anathema sit. IV. Si quis dixerit, per sacram ordinationem non dari Spiritum sanctum, ac proinde frustra Episcopos dicere : Accipe Spiritum sanctum; aut per eam non imprimi characterem ; vel eum, qui sacerdos semel fuit, laicum rursus fieri posse; anathema sit. \ I>E HlEHARCillA MIMSTHORLM ECCLESIÆ. 301 V. Si quis dixerit, sacram unctionem, qua Ecclesia in sancta ordinatione utitur, non tantum non requiri, sed contemnendam, et perniciosam esse, similiter et alias Ordinis ceremonias; anathema sit. VI. Si quis dixerit, in Ecclesia Catholica non esse hierarchiara divina ordi­ natione institutam, quae constat cx Episcopis, Presbyteris, et Ministris ; anathema sit. VII. Si quis dixerit, Episcopos non esse presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi el ordinandi, vel eam, quam habent, illis esse cum presbyteris communem; vel ordines ab ipsis collates sine populi, vel pote­ statis secularis consensu, aut vocatione, irrites esse; aut eos, qui nec ab ecclesiastica et canonica potestate rite ordinati, nec missi sunt, sed aliunde veniunt, leg i fimos esse verbi et sacramentorum ministros; anathema sil. VIII. Si quis dixerit, Episcopos, qui auctoritate Romani Pontificis assumun­ tur. non esse legitimos et veros Episcopos, sed figmentum humanum; ana­ thema sit. CAPUT l. DE ORDINE SACRO HIERARCHICO MINISTRORUM ECCLESIÆ A LAICO STATU PENITUS DISTINCTO. 9. Uti Protestantibus Ecclesia nonnisi squalium societas vel collegium est, ita e contra Catholicis inconcussum veritatis dogma est, Ecclesiam socie­ tatem esse inæqualem ex imperantibus et subditis compositam, in qua sa­ crum principatum tenent cleri, ita tamen, ut et inter eos diversi majori latis etobedientiægradus sint, laicis, cujuscumque sint dignitatis ac ordinis, in spiritualibus sola relicta obedientia gloriæ. Appellatur hic sacer principatus, derivato a græcis nomine, Ilierarchia Ecclesiastica; quæ definiri in genere potest : Potestas a Deo instituta, et personis sacris eum in finem legitime collata, ut in Ecclesia Christi ministerium et regimen exerceant. Unde dupli- ** & J 3112 - i· % e·^.· ·· — · DE SACRAMENTO ORDINIS. E cis generis Hierarchia se prodit : alia est ministerii seu ordinis, alia juris­ dictionis. Prior vel proxime, vel remote circa corpus Christi verum, sive SS. Eucharistiam versatur: posterior circa corpus Christi mysticum, omnem clavium potestatem suo ambitu complectens. Personne sacræ ex prima Hicrarchiæ specie quæ potestatem SS. Eucharistiæ mysterium conficiendi acce­ perunt, dicuntur esse in sacerdotio, ut Episcopi et Presbyteri; aliæ in mini­ sterio tantum; eæque vel in majoribus ordinibus, sive sacris, ut si aut diaconatus gradu , aut subdiaconatus insignilæ sint, quæ conficienti propius ministrant; vel si ministrant remotius, in ordinibus minoribus, quo perti­ nent Ostiarii, Lectores, Exorcistes, Acolythi, quibus singulis ad Hierarchiam per primam tonsuram via parari debet. Omnes ordinem efficiunt, qui ordo hierarchicus ministrorum Ecclesiæ dicitur, item passim ordo clericalis, vel uno verbo, clerici. Et de his nunc sequentes moventur controversi® in Doctorum Proteslanliurn gratiam : I. Utrum ministri Ecclesiæ recte appel­ lentur clerici, et clericorum a laieis discrimen semper fuerit in Ecclesia, etiam primis duobus seculis? II. Utrum hoc discrimen juris divini sil, adeoque totus ordo hierarchicus ministrorum ex institutione divina ortum ducat? 111. Annon saltem ex jure divino competat laieis electio ministrorum Ecclesiæ? quas sequentes enodabunt articuli. ARTICULUS I. ill UTRUM MINISTRI ECCLESLE RECTE APPELLENTUR CLERICI , ET ALIQUOD CLERICORUM A LA1C1S DISCRIMEN SEMPER FUERIT IN ECCLESIA, ETIAM PRIMIS DUOBUS SECULIS. 10. .Vota. Vocabula, clerici, laid, licet jam pridem latio donata, græcam habere originem; in vulgus enim notum est idem esse λαδν græcis, quod populum lalinis; ac similiter idem illis esse κληρον, quod sortem et hæredilatem nobis, inde igitur laiei compellati sunt, quasi plebeii, aut popu­ lares, quibus nihil functionis Ecclesiasticae demandatum ; clerici vero velut Domini sors, et hæredilas, qui consecrati divino cultui, ad rerum sacrarum curam , et Ecclesiastica ministeria suscepti. Clericus, ait S. Hier, epist. ad Ncpotian. (opp. t. 1. p. 258. edit. Vallars. ct Mafieii. ) interpretar primo vocabulum suum, et nominis definitione prolata, nitatur esse, quod dicitur; si enim χλΐ,ζος grœce, sors latine appellatur; proplerea vocantur Clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia ipse Dominus sors, id est, pars Clerico­ rum est. Sortis autem nomine etiam hæredilas venit, quod hæreditas in plures plerumque dividi sorte soleat. Ac licet ad unum d un taxat pertingat hæredilas, id tamen saepissime etiam sorte iit, quod plerumque nascantur hæredes, non fiant. Unde et juxta alios ex simili ratione Ecclesiasticis cle­ ricorum nomen adhaesisse dici potest, quod ad Ecclesiasticum ministerium sint sorte assumpti, uti Mathias olim ad Apostolatum. Cælcrum ut Ecclesia­ stici ministri appellentur clerici non placet nostri aevi sectariis; adeo enim statum ipsum clericorum oderunt, ut etiam nomen exeerati sint. Lulherus Lib. deabrog. Missa priv. et Calvinus L. i. Institut, cap. 4. sect. 9. impia traditione, et errore facium dicunt, ul illud nomen inderetur ministris I»E HIEHAHCIIIA MiNISTHURUM ECCLESIÆ. 303 Ecclesiæ, quam avorum suorum vocem repetunt etiamnum juniores Prote­ stantes. At 11. Dico /. Ministri Ecclesiæ recte appellantur clerici. Prob. I. Ex Scriptura S. Nam Jerem. 12. de veteris Ecclesiæ ministris loquens Deus, juxta versionem LXX. et cleri, ait, eorum non proderunt eis, id est, si officium suum negligent, non ideo salvabuntur, quod inhæreditatem Domini peculiariter adseiti sint per vocationem ad ministerium , hoc enim ibi significare, quod hebraice dicitur neqlou, i. e. hœreditatem adie­ runt, pro quo LXX. verterunt cleri eorum, testantur inter omnes pene Eccle­ siæ Patres hebraici et græci idiomatis peritia nominatissimi: Origcr.es qui homil. 7. in Jerem. (al. 11. opp. t. 3. p. 189. B. C. edit. Riiæi.) verba relata sic exponit : Hæc, cleri eorum non proderunt eis, ante me alii exposuerunt, d quia non improbo interpretationem eorum, consentiens eamdem profero: nos, (pii putamur aliquid esse, id est, qui in clericatus vobis Ordine prœsidànus, in tantum, ut quidam de minori 'gradu ad hunc locum cupiant pervenire, nosse debetis, non statim in eo esse salvandos, quia clerici sumus ; multi enim et presbyteri pereunt , et laid beatissimi reperiuntur. S. Epiphaxicsepist. ad Joannem Hierosolymit. (opp. t. 2. p. 312. A.) Oportebat, inquit, nos, dilectissime, clericatus honore non abuti in superbiam , sed custodia mandatorum Dei, et observatione diligentissima hoc esse, quod dicimur ; si enim S. Scriptura loquitur, cleri eorum non proderunt eis, quæ arrogantia clericatus conducere nobis poterit, qui non solum cogitatione ct sensu, verum etiam sermone peccamus? S. Hieronymus in Comment, ejus loci (opp. t. 4. p.929. B.) : Dicitur, ait, hoc et Ecclesiasticis qui verba Domini, et doctri­ nam ejus mala conversatione disperdunt. De quibus infertur, cleri eorum non proderunt eis. Quid enim cos juvare poterit Episcopi nomen, et Presby­ teri, vel reliquus Ordo Ecclesiasticus, cum magis graventur dignitatibus suis, etc. Cur igitur, quam ministris Ecclesiasticis in Scriptura Spiritus sanctus ipse tribuit praerogativam, proprio vocabulo non significemus? Prob. II. Ex auctoritate Patrum, ct ipsa re, quam per id vocabulum signi­ ficamus; nam antiqui Patres ut in Concilio Nicaeno Can. 1. 2. 3. 8. 17. 18., item ante relati aliique ministros Ecclesiæ soliti fuerant appellare clericos ; al maxime impium est dicere, id eos errore, impiaque traditione fecisse. Deinde ne ipsi quidem Protestantes negare possunt, ministros Ecclesiasticos peculiari quadam ratione destinatos esse ad divinum obsequium, alque adeo singulari quodam modo ad curandam atque excolendam hæredilatem Do­ mini , sive Ecclesiam, quid igitur prohibet hoc ipsum eorum munus appel­ latione idonea exprimere? 12. Dico II. Jam a prima Ecclesiæ origine, adeoque ante Tertulliani, qui initio seculi HI. florere cœpit, ævum, clericos inter et laicos discrimen fuit. Abstrahit adhuc conclusio, ex quo jure hoc discrimen ortum ducat, de quo art. seq. ex quo etiam probationes ex Scriptura sacra petilæ huc jam trahi possunt. Adeo voro conclusio hæc duorum priorum Ecclesiæ secutorum, qui­ bus modo maxime eam probamus, testimoniis nititur, ut mirum videri debeat, potuisse ab adversariis negari. Igitur Prob. I. Ex Clemente Romand, seculi I. scriplore, et summo Pontifice. 301 Al VE SACRAMEMTO OlUU.NIb. et anno Trajani tertio martyrio coronato, qui in priore ad Corinthios epi­ stola, apud Cotelcr. Pair. A post. vol. 2. pag. 170. Ecclesiastici ordinis viros clare secernit a laicis, summo, inquiens, Sacerdoti sua munia tributa sunt et sacerdotibus locus proprius assignatus est : et levitis sua ministeria in­ cumbunt : homo laicus praeceptis laicis constringitur. Atqui hic non re solum, sed et nomine laicos ab Ecclesiasticis Clemens distinguit, quos sibi invicem opponit; epistola vero hæc ab omnibus semper habita fuit authentica, etiam ab adversariis , ejnsque mentionem faciunt passim veteres Patres ut epistolæ gravissimae, ct illi S. Pauli ad Hebræos quam simillimæ, S. Irenæus L. 3. cap. 3., Clemens Alexandrin. L. 7. stromal., Eusebius L. 3. Histor. cap. 12., S. llieron. L. de Scriptor. Eccles., quidquid sit de epistola Clemen­ tis, quæ secunda ad Corinthios dicitur, quæ neque extat, neque probatur ab Ecclesiis, teste S. Hieron. loco notato. Respondet Boehmerus, cumque eo alii, Clementem hæc non de. Ecclesia, sed veteri Testamento scripsisse, eoque exemplo hortatum Corinthios, ut, ad evitandam confusionem, omnia ordine facerent, sicut apud Judæos erant distincta personarum munera, inde vero non sequi, esse similiter inter Chri­ stianos diversitatem statuum, cum ne mentio quidem clericorum a Cle­ mente liat. Al contra est, quod, etsi allata verba de clericis ct laicis veteris Testa­ menti dicta sint, Clementem tamen aperte eo diversitatis inter Judæos exemplo illud unice contendere, esse talem distinctionem multo magis in Ecclesia : estque hoc Clementis argumentum velut a minori ad majus : in velere Testamento apud Hebræos erat talis statuum diversitas, et sua Synagogæ hierarchia; ergo multo magis illa est in Christi Ecclesia. Patet hoc ad oculum legenti epistolam ex hujus scopo. et iis, quæ Cle­ mens subjungit. Nimirum seditio erat inter Corinthios, dum Episcopo, aliisque ministris sede et loco, etsi ab Apostolis ipsis constituti essent, pulsis, alii involarent in ministeria. Ct proinde cos ad pacem reduceret, ostendit 1°. etiam in veteri Lege fuisse illam diversitatem statuum ct munerum, quam turbare, involando alterius munus, scelus erat morte piandum; in nova vero Lege graviore piena id dignum esse. En veiba : Unusquisque ve­ strum, fratres, in suo statu 'ergo diversos in Ecclesia status supponit) gratias Deo habeat... Non ubique offeruntur sacrificia jugia, vel votiva. Sed Hiero­ solymis tantum; atque illic non in omni loco fit oblatio, sed ante templum et altare, prius facta a summo Sacerdote et prœdictis ministris oblati inspe­ ctione... Qui ergo prœter id, quod voluntati ejus consentaneum est, aliquid faciunt, morte mulclanlur. Videtis, fratres, quo majori cognitione digni habiti sumus, eo periculo magis obnoxii sumus. Sensus est : Si in veteri Lege morte mulclaretur,qui limites sui status egrediens involaret vel in Levilarum , aut summi Sacerdotis munus, quanto magis id in nova Lege tenet? 2°. Befei l deinde, quomodo Apostoli a Christo, ab Apostolis autem Epi­ scopi, Presbyteri, Diaconi, suo cuilibet assignato officio, sint constituti: Neque huc novum est, inquit, u multis enim temporibus de Episcopis et Dia­ conis scriptum fuerat; sic enim alibi Scriptura referi : Constituam Episcopos eorum in justitia, ct Diaconos eorum in fide, Is. 60. v. 17. Et quid mirum si. quibus in Christo commissum est a Deo hoc munus, praedictos constitue­ rint ? Vnde m; HiKRAHCIHA MINISTRORUM ECCI.ESbE. 305 3°. Postquam ad unitatem eos esset hortatus, ac consilium dedisset illi, ob quein orta fuerat seditio, sponte cederet, solum ut ovile Christi in pace degat cum constitutis Presbyteris, reprehendit Corinthios. Neque enim leve erit nostrum peccatum, si eos Episcopatu privaverimus. Beati Presbyteri, viam prius emensi, etc.; monet eos agere pœnitentiam, et esse Presbyteris subditos: Jbs ergo, qui seditionis fundamenta jecistis, subditi estote Presby­ teris, et in pœnitentiam corripimini. Sèd nihil evidentius, quam asseri hisce a Clemente Ecclesiasticum statum, sive clerum ex Episcopis, Presbyteris et Diaconis constantem, distinclumque a laicis; imo hos illi subjectos; ac proinde non de veteri solum Lege loquitur·, sed ad ejus imitationem esse in Ecclesia diversitatem statuum divinitus institutam contendit. 13. Prob. JI. Ex S. Ignatio M. sec. 1. cujus testimoniis nihil exidenlius, cum in epistolis suis plcrisque id velu l ex instituto intendat, ut inculcet, esse obtemperandum Episcopo ut Christo; Presbyteris ut Apostolis. 1°. hi epist. ad Magnesianos (Patrum Apostoli eorum opp. edit. Ilefel. 1847. p. 177. elseqq.) postquam singillalim nominasset Daman eorum Episcopum, Bas­ sum ct Apollonium eorum Presbyteros, Sotionem Diaconum, vult hoc esse debere eorum studium, ut in Dei concordia omnia agant, Episcopo prœsiJente Dei loco, ct Presbyteris loco senatus Apostolici, ct Diaconis, quibus commissum est ministerium Jesu Christi.... quemadmodum Dominus sine Paire nihil fecit, ipsi unitus, ita neque ipsi sine Episcopo et Presbyterio. Igitur juxta S. Ignatium Episcopi et Presbyteri in locum Christi et Apostolo­ rum successerunt : atqui Apostoli certe a plebe reliqua discreti erant. 2°. Epist. ad Trallianos (ibid. p. 191») idem inquit : Cum enim Episcopo subjecti edis ul Jesu Christo... necessarium est, ut sine Episcopo nihil agatis. Sed et Presbyterio subditi estis ul Apostolis.... Cuncti similiter revereantur Diaco­ nem Sic et Episcoporum , Presbyterorum , Diaconorum distinctam mentio­ nem facit epist. ad Philadelph. ac epist. ad Ephes, hos laudat, quod una tide obediant Episcopo et Presbyterio. Adeo luculenta sunt ista S. Ignatii testimonia, ut, cum in pravum sensum deflecti non possint, negent adver­ sarii esse genuinas S. Ignatu epistolas , imo pernegent, ullas unquam ab eodem scriptas fuisse; sed inepte, ut eo potius desperatione adducti videan­ tur, quam fundamento aliquo, ut ex responsis ad objecta patebit. II. Prob. III. Ex aliis Patribus et monumentis. 1°. Ex actis marlvrii te $. Ignatii, de quorum aulhenlia, teste Ruinartio in Actis selectis §. Marlyrumpag. 7. et 13. edit. Amslelod. nunquam dubium fuit. Ea vero perhibent, PP. Aposl. opp. p. 251.) quod cum S. Ignatius Smyrnam discessisset videndi S.Polycarpi gratia, cum Smyrnenses exceperint per Episcopos, et Presbyte­ ros, et Diaconos, idemque fecerint civitates aliee. Hi ipsi porro ibid, dicuntur rectores, prœfecli Ecclesiarum ηγούμενοι; quod idem versio latina habet ab IXserio edita. 2°. S. Justinus M. qui see. 11. floruit, Liturgiam describens inquit, apol. 2. (opp. p. 97. C.) Deinde ei qui fratribus prœesl προεστώτι, pinis offertur, et poculum aquœ et vini... postquam preces et Eucharistiam absolvit, populus λαο; acclamat... qui apud nos vocantur Diaconi panem et linum et aquam, in quibus graliœ aclœ sunt, unicuique praesentium par­ ticipanda distribuunt. Postea et Lectoris meminit. 3°. Ilis addi possunt Hegev. p. 2 20 3(H> l»E SACHA HEMO ORDIMfe, Justino connus apud Evseb. L. I. cap. 22. edit. Valesh. Epistola Ecclesiæ Viennensis apud Evseb. Hist. Eccl. L. 5. cap. 4. Clemens Alewi»». qui ante Tertvll. scripsit, L. (i. Slromat. diserto Episcopos, Presbyteros distinguens. Ac Tertülliaxls ipse, qui licet sec. 111. ineunto florere cœperit, discrimen tamen hoe clericorum a laicis, ct ipsorummet ministrorum hierarchicum ordinem, non sua primum aetate invectum, sed ut quid omnibus notum ac vulgare supponit L. de Præscript. cap. 41. sutis 15. Obj. I. cum Calv. et Luth. Populus christianus unus et simplex eae debet, in quo nulla personarum differentia , nullus clericus, nullus laicus, nullus unctus. Prob. 1°. Ex Apostolo ad Gal. 3. v. 28. Non est Judœus, neque Grœcus : non est servus, neque liber : non est musculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Ergo omnem distinctionem et eminen­ tiam unius prce alio inter Christianos rejicit. 2°. S. Petrus epist. sua priore cap. 5. totam Ecclesiam clerum appellat ad Episcopos scribens : Pascite, qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma [acti gregis exanimo: igitur errore ct traditione impia ab honore clerici nominis dejecti sunt laici. 3°. Christus damnat istam diversitatem status inter Pa­ stores et plebem: Qui voluerit inter vos major fieri, sit vester minister, Matth. 20. Alios textus art. seq. dabimus. 4°. Omnes Christiani fratres Christi sunt : sed Christus vere Sacerdos est ; ergo et illi ; ergo inepte illa differentia statuitur. R. 1°. Vox illa, spectato adversariorum sensu, simillima est illi rebellium Core , Datan et Abiron, qua olim impetebant sacerdotes Testamenti veteris Num. 16. Sufficiat vobis , quod omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus, cur elevamini super populum Domini? At quorum schisma severe castigavit Dens: Dirupta est terra sub pedibus eorum, et aperiens os suum devoravit illos, cum tabernaculis suis, et universa substantia eorum, de­ scenderunique vivi in infernum. \Λ· R. 2°. D. Ant. Populus christianus debet esse unus et simplex unitate fidei; item animorum, ut idem sentiant, nec sint in eis schismata C. unitate status, sensu adversariorum .V. Priorem unitatem urget Paulus ad Ephes, i. hortans eos servare unitatem spiritus in vinculo pacis , quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. Cum hac vero uni­ tate æque parum pugnat distinctio clericorum et laicorum, quam diversitas munerum , de quibus ibid. Apostolus. Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem Pastores (t Doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii v. iL Itera, quam membrorum distinctio cum unitate corporis. Unum est humanum corpus; neque tamen totum est oculus, auris, manus, pedes; alias, ut ait Apostolus 1. Cor. 12. S» totum corpus oculus, ubi auditus? ubi odoratus?.,, et si essent omnia unum membrum , ubi corpus? nunc autem multa quidem sunt membra: unum autem corpus. Ita plane in Ecclesia alii clerici, alii laici; ac rursus clericorum alii sacerdotes , alii ministri ; laicorum alii prin­ cipes, alii subditi :sed hæc membrorum et partium varietas est, corpus vero unum, quoniam unus omnium Dominus est, una tides, unumbaptisma, unus Deus Pater, uno nane nutrimur. I) E HIEKABCHIA MINISTRORUM ECCLESIÆ. 307 Ad prob. P®. f). Cong. Rejicit distinctionem omnern et præeminentiam in ordine ad clericos et laicos in Ecclesia V. de hoc eniin ibi ne cogitat quidem Apostolus : in ordine ad justificationem, salutem aliasqiie gratias in Christo vel per Christum consequendas C. Neque enim verbis illis: Non est Judœus, etc. Apostolus excludere ab Ecclesia diversitatem sexuum, nationum, conditionum voluit, qui enim alias Ecclesia consisteret? sed æque parum clericorum et laicorum differentiam exclusam voluit; verum monere tantum , non illa esse, quæ lilios Dei faciant, et regni æferni hæredcs, sed Udem, quæ nos verum Abrahæ semen efficit, cui facta uni, juxta v. 16. hæreditalis promissio; el in hoc jam nos omnes unum in Christo, sive pares esse; ait enim : Omnes enim filii Dei estis per fidem, tpiœ est in Christo Jesu. Quicumquc enimin Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judœus , neque Grœcus, etc. omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Tum concludit : Si autem vos Christi ; ergo semen Abrahæ estis , secundum promissionem hœredes. Unde, spectato scopo Apostoli, æque potuisset dicere : non est clericus, neque laicus; quia æque parum sine tide prodest conditio cleri et laici, quam liberi ct servi, quam maris et feminæ. Judæi et Graeci ; cum hæredes Regni non istæ graduum et condi­ tionum differentiae, sed fides, cum spe eteharitate , constituat. .Idprob. 2*“. R. 1°. .V. hæc, in cleris, a S. Petro ad totam Ecclesiam referri; sed de iis tantum reipsa dici, qui proprie clerici dicuntur; ita S. Ηιεπον. epist. ad Nepotian. cit., et Œcumenius in Commentario hujus epistolæ sentiunt. Tametsi enim ad Episcopi gregem et clerici et laici perti­ neant, quia tamen majus erat periculum, ne fastuosum imperium Episcopi exercerent in clericos, quam laicos. quod clerici, ulpote vi status sui Epi­ scoporum administri, iis sint magis subjecti quam laici ; idcirco S. Petrus Episcopos monet, ut lotum quidem gregem diligenter pascant; in pascendis vero laicis fugiant turpe lucrum, in regendis clericis arrogantem domi­ natum. Quo proinde non damnatur Episcoporum potestas ipsa, et jurisdictio in subjectos clericos , sed potestatis abusus et fastus imperii. K.S°. Permisso gratis Ant. N. Cons. Potest enim eadem cleri appellatio tribui ratione diversa tum Ecclesiæ toti, tum solis Ecclesiæ ministris. Tametsi proinde Ecclesia universa sors hæreditas sit Christi, quod eam acquisierit sanguine suo; eo tamen non obstante certa Ecclesiæ portio, consecrata ministerio altaris magis propria ratione dici potest sors Christi et hæreditas, non secus, ac olim totus Hebræorum populus passim voca­ batur hæreditas Domini , quod eum Deus liberasse! servitute Ægypti, ita­ que velut redemisset, ac tamen solam tribum Levi, quam rebus sacris praefecerat, ratione quadam speciali sortem suam et hæredilatem esse voluit Num. 18. et Deut. 18. Porro Lcvilis, qui speciali modo sors Domini dice­ bantur, non respondent nunc in Christi Ecclesia Christiani omnes, sed sacerdotes soli, eorumque ministri. Ad prob. 3im. R. J. Eo enim loci, occasione ambitiosi postulati ma­ tris filiorum Zebedæi, humilitatem commendat ; suosque monet, ne domi­ nationem imperiosam et acerbam exerceant; pnemiltit enim : Scitis, quia principes gentium dominantur eorum, ct qui majores sunt, potestatem eiercent in eos. Non ita erit inter vos. Vult igitur solum non eo modo preesse suos, quo principes gentium dominantur, h. e. dominatione austera; 308 1>E SU.HOIl.MO OIUIIMS. . g græcum enim χαταχυριεύουσι dominantur, ipso Beza ad eum locum teste, significat dominari contra eos, dominatione imperiosa, cumque acerbitate conjuncta. Deinde observo ad eum locum contra Calvin, qui illo plurimum nititur, ut hierarchiam Ecclesiasticam ac clericorum prateminenliam convellat, rectius mullo ac solide dogma catholicum stabiliri. Nam 1°. non ait Chri­ stus, vos non praesidebitis ullo modo, sed non sicut principes gentium vel infidelium, qui sine suorum amore bonove et gravi praesunt imperio; qui autem dicit, tu non sic praeeris sicut ille, id significat, tu praeeris quidem, sed aliter quam ille. 2°. Nonne clare subjungitur : Quicumque voluerit inter vos major esse, sit vester minister, et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus ? Lucae autem 22. 26. Qui major est in vobis, fiat sicut minor, et qui prœcessar, grace ηγούμενο;, sicut ministrator ; ergo supponitur aliquis ipsos inter Apostolos major futurus reliquis, quo nihil clarius pro hierarchia Ecclesiastica. 3°. Suum exemplum adhibet : Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare; sicut ergo Christus vere praeerat omnibus, licet non ita, ut more regum gentium dominare­ tur, sed potius ministraret, ita vult snos præessc aliis , sine tamen domi­ nandi libidine, sed præessc Ecclesiæ ul pastores el patres. Jd prob. 4*m. R. D. J. Dinncs sunt fratres adoptione C. natura .V. Al fdii adoptivi non gaudent ea amplitudine jurium, quibus naturales, intellige , ut naturalis opponitur adoptivo. Quin in illustribus familiis naturales fratres non semper juribus pares sunt, non raro sibi poliora vindicante, qui inter eos primogenitus est. 1 \\ 16. Obj. II. Plurimum nituntur Catholici ad probandum inter clericos et laicos discrimen epistolis S. Ignatii M. sed ex his nihil evinci potest. Prob. min. Nullas enim scripsit epistolas Ignatius; sed pleraque, quæ ejus inscri­ buntur nomini, couûctæ sunt. Ita passim ex adversariis Protestandum plures sine rationibus aliis. Prob. 1°. In epistolis Ignatii denominationes Episco­ porum, Sacerdotum, Clericorum leguntur, quæ duobus prioribus seculis erant incognitae. 2°. Si genuinæ essent epistolæ , Ignatius non Apostolicus, sed apostalicus esset vir; quippe qui in suis epistolis ipsos etiam reges regio clericorum sacerdotio subjicit. Hactenus Boehmer. Dissert. 7. §. 11. 3°. In epist. ad Magnesianos refellit errorem Valentinianorum : Quoniam unus Deus est, qui manifestavit se ipsum per Jesum Christum /ilium ipsius, qui est ipsius Verbum œternum, non a silentio progrediens ; Valentinus vero in suo commento de Syzygibus .Eonibus Verbum aiebat prodiisse e Sige, quæ est silentium, ul de eo notat S. Epiph. ex Irenæo. Ergo Ignatii hæc saltem epi­ stola esse nequit, utpote qui vixit ante Valent, hæresin ; orta enim ea est hæresis au. 140. At Ignatius post S. Petrum et Evodium sedere cœpit in Antiochena sede an. 71. ul communiter volunt Chronologi, et testibus iisdem sedit annis 10. Romæ passus anno undecimo Trajani, unde fit, 30. ante Valentin, haeresiarcham annis decessisse Igxativm. 4°. In ead. epist. digni­ tatem episcopalem et προστασίαν vocat νεοιτεοικήν ταξίν, h. e. recentiorem ordinem; sed hoc. ipsis adversatur Catholicis; sequeretur enim hunc ordi­ nem tunc primum fuisse invectum, cum conticeretur epistola, petit enim ea epistola Ignatii a Presbyteris illius Ecclesiæ, ut patienter ferant, nunc *r- -** - t or. lllERtRCIIIA MINISTROR! M ECCl.ESK. 30$» Episcopum sibi recens contra ac alias fuisset, omnibus præposilum. Ita ite­ rum alii. Nonabs re mc facturum credidi, si paucis saltern, et quantum salis episto­ larum S. Ignatii M. vindicias ponerem; quarum videlicet testimoniis tum aliis in dogmatibus, tum præsertim quoad ordinem magnopere illustratur ct adstruitur traditio Catholica. Quare ad argumentum R. T. Maj. Quia, etsi, ut modo dictum, iis sat clare adslruatur Catho­ lica de Ecclesiasticorum ordinum discrimine traditio, si tamen etiam illæ non essent, adhuc subsisterent rationes conclusionis cœteræ, et quæ art. seq. proferentur. Ar. min. el hujus prob. si tamen probatio dici queat, et non potius assertum inane nimium temere el inscite prolatum. Nam Γ. toste antiquissimo et ejusdem cum S. Ignatio aetatis Polyc. in epist. ad Philippenses (PP. apost. opp. p. 275. edit, llefel.) quam in Asianis Ecclesiis legi solitam asserit S. Hieron. de Sci iplor. (al. de λ iris illust. ) c. 7. S. Ignat, scripsit epistolas utilissimas, quas ail Polycarp. ibid, collegisse se quotquot invenire potuisset. 2°. Suppar aetatis utriusque et Polyc. discipulus Irex.ecs ad epistolam Ignatii ad Romanos provocat, ex eaqne sententias pro­ ducit L. 5. contra hæreses cap. 28, quod el refert Eusebius Hislor. L. 3. cap. 36. fidem epistolarum Ignatii, Polycarpi auctoritate adstruens. 3°. Oiugenes homil. 6. in Lucam (opp. t. 3. p. 938. A.) Ignatium laudat ejusque epistolam, qua dixerat, Virginis partum latuisse principem hujus sectili, hoc est, diabolum; qui locus extat in Ignatii epistola ad Ephesios: ad hanc quoque S. Athanasius appellat, inde sententias referens L. do Synodis 11.47. pag. 709. Theodorei. Dial. 1. p. et alibi. 4°. Eusebius L. 3. Hislor. cap. 30. S. Hieron. loc. cil. septem recensent S. Ignatii epistolas : unam ad Ephesios, alleram ad Magnesianos, tertiam ad Trallianos, quartam ad Roma­ nos, quintam ad Philadelphos, sextam ad Smyrnaeos, septimam ad Polycarpum. Praeter has, quinque adhuc aliæ reperiuntur, una ad Mariam Cabassolitam. ad Antiochenos altera, ad Tarsenses tertia, ad Philippenses qnarla, ad Meronem quinta; quæ quidem ad manus Eusebii ct Hieron. non pervenerunt; ob styli tamen similitudinem, el spiritum vere apostolicum, inquit Bellarm. de Script. Eccles, de S. Ignatio, a viris doctis recipiuntur. Item 1res aliæ, ad B. Virginem Deiparam una, duæ ad S. Joanncm Evangelistam; sed neque in Codicibus Graecis habentur, neque gravitatem eloquii S. Ignatii omnino redolent. I nde et dc prioribus septem hic nobis solum disputatio erit. Praeterea 5°. praeter memoratos ante, epistolarum Ignatii mentionem faciunt, apud Petav. L. 2. de Hier. Eccl., Chrysostomus, Antio­ chus, Joan. Damascenus, Antonius Melissa, Phot, phi rim i que alii. Inscite igitur el temere prorsus negatur, ullas ab Ignatio Martyre epistolas scriptas fuisse. Al priores Ignatii epistolæ, quas Eusebius ct Hieronymus referunt, atque omnes, præler Romanam, quæ sola desideratur, anno 1646. Lugduni Bata­ vorum Isaac Vossius e Bibliotheca Florentina acceptas edidit, omni carent prudenti suspicione suppositionis. Multum illæ discrepant ab iis, quæ antea sparsim circumferebantur; habentque hanc characlerislicam aulhenliæ nolam.quod omnes in illis reperianlur sententiae, eodemque prorsus verhonim ordine, quo eæ ab antiquis Patribus ex Ignatii epistolis ci lain* legun­ tur. quæ quidem in vulgatis antea diversisqne editionibus absunt, quas uj·» d: η I |·!f: · » i' ■; il ■i il·' c v •s 1»E SACRAMENTO ORDINIS. proin merite eruditorum crisis in dubium , vel corruptionis suspicionem vocaverat : vide hujus rei exempla apud Petav. Theol. Dogm. de Incarn. L.3. cap. 6. Consonant etiam cum latina veisione veteri, quam , diu Intentem, sed fortuna repertam aliquot ante Vossium annis edidit Jacobus Usserius. Nihilque similius, quam illa versio latina vetus Usserii, et codex greens Florentinus divulgatus a Vossio , ut nemo prudenter dubitet, illas esse ge­ nuinas Ignatii epistolas . quas antiquorum consensus illustribus adeo tes­ timoniis commendatas et approbatas reliquit. Nunc Ad prob. I3m. R. 1°. Nonne Paulus ad Philippeus. 1. v. 1. orditur epi­ stolam : Paulus et Timui heus sere i Jesu Christi omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum Episcopis et Diaconibus ? sive ut versio habet Syriaca : cum Piesbyleris et Diaconis? Nonne idem Presbyterorum nomen adhibet ad l it. 1. v. 5.? Lucas Episcoporum Act. 20. v. 28. Non tamen ideo hæesnpp. sititia sunt. 2°. Falsum, quod nomen sacerdotis, cleri usurpet, ut ex allatis verbis liquet ; sed quod vulgariter clerum modo dicimus, Ignatius per præcipuos Ecclesiæ ministros expressit, Episcopos, Presbyteros, Diaco­ nos, quod quoad rem, de qua sola est nobis disputatio, perinde est. 3°. Manifestum circuli vitium committit scriptor utut cætera clarus, dumper id. quod est in quæslione, alterum æque controversum vult dirimere. Quae­ ritur enim . utrum duobus primis seculis inter clericos, sive ministros Ecclesiæ, et laicos fuerit discrimen? Affirmant Catholici idque probant ex S. IgnalioM. Negat Boehmerus cum suis, genuina illa esse Ignatii loca, quia in his ministrorum Ecclesiæ distincturum intersect a laicis fit mentio. Quod sane in tanto viro nemo non rideat. Ad prob. 2"”. Nihilo melior hæc ratio est præcedenti. Λ', seq. Subjicit fide­ les omnes regio sacerdotio, sed in spiritualibus ; in politicis omnes lum Cæsari fuisse subditos, nemo ambigit. Reges ibidem Ignatius nequidem nomi­ nat ; sed , etsi non nominet, etiam hi in spiritualibus sacerdotio subjecti sunt; cum nusquam eximantur, ac , licet dignitate præemineanl; hæcsolum politica est, eos nihilominus in statu laicorum relinquens. Neque iIhid aposlatici est dicere.nisi apostaticum quis velit Apostolum facere, qui regimen hoc spirituale sal luculente exercuit 1. Cor. 5. et declaravit Mileto digres­ sui us Episcopos extremum alloquens : Los Spiritus sanctus posuit Episco­ pos regere Ecclesiam Dei. Et ostendit passim alibi. Vel si ex hoc ipso capite rejiciendas ut spurias velit epistolas, quod in iis spirituali Episcoporum re­ gimini subdantur reliqui. rursum , ut ante , in turpe incidet vitium circuli. Ad prob. 3*™. R. .V. .1. Falsa et inanis hæc conjectura est; longe enim di­ versus est verborum Ignatii sensus. Verbum hujusmodi, vel Sermonem (ita enim Latinorum veterum quidam λόγον interpretati sunt) Ignatius ait esse Christum Dei Filium, non qualis creatus et humanus sermo est, qui post si­ lentium orilur. cl in silentium desinit; non enim est ælernus : sed Dei Filius est Verbum non a silentio prodiens , quia est æternum , illudque Pater produxit ab ælerno. Audiamus Augustinum serra. 1. de Nat. Dum. (al. serin. 369? ad eum sensum nobis ita præeuntem : Quæ nam est illa genera­ tio, qua in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Vel quod est hoc Verbum, quod dicturus ante non silebat : quo dicto non siluit, qui dicebat ? Quod est Verbum sine tempore, per quod facta sunt tempura? Verbum quod labia nullius aperuit creptum, clausitve finitum. _ ___ 310 I·» IIIIIRUiCHK MIXIUhORLM ECi.I.F.-iLE. 311 .!’J. .V. Maj. ν-(>)7£ν./.ή τ'/.;·.;, est noritia ac recens ordinatio, vel iiwlilulio, <|ΐι.ι· jactari lum ru perat, quibusdam ambitiose molientibus, ut Episcopatus, non libera electione conferretur, sed antiquissimo, hoc est. ex ælalis vel temporis antecessione, quo in clerum erant assumpti. Nam hacte­ nus, cx Apostolica ordinatione, non antiquiores quique, sed aptiores et di­ gniores per Ecclesias instituebantur Episcopi ; quod in Timotheo fecit Apo­ stolus; hunc enim juniorem veteranis praetulit; et ideo monet, ut ita se gerat in administranda Ecclesia, ut no adulescentiam ipsius contemnant, et ejus electione offendantur alii, 1. Tim. 4. 12. Nemo adolescenliam luam contemnd. Tum ut idem in eligendis præposilis Ecclesiarum institutum teneant, tam illi, quam Tito præcepit ; nam utrique, quales eligere oporteat Episco­ pos, h. e. quibus ornatos virtutibus praescribit ad Tit. 1. Hæc igitur est νεωτεαχ)( τάςις nupera, recens institutio ab Apostolicopræscripto et ordinatione deflectens, quam quidam, unus et alter zvr, δυο -εδσωπα introducere vole­ bant, querentes, sibi prælalum alium, qui in clerum posterius adscri­ pts esset. Istud vero aperte falsum , Ignatium ibi hortari presbyteros, ut patienter ferant, superimponi sibi Episcopum nunc, qui unus præsit omnibus , quasi non ita jam ante fuisset ; ut enim legenti epistolam patebit ad oculum, presbyterorum exemplo utitur ad movendos Magnesianos, ut, licet ætale juniorem, Episcopum revereantur. En verba : Sed ct vos decet non couti (rtate Episcopi, sed secundum virtutem Dei Patris omnem reverentiam ei tribuere, sicut agnovi et sanctos presbyteros, non assumentes juniorem or­ dinem, quo volebant quidam antiquiores preeferri, sed ut prudentes in Deo concedentes ipsi ; ergo presbyteri de hoc non querebantur. 17. Inst. In epistola ad Ephesios auctor aperte dogma Atianum tradit ; ergo vel Ignatii non est, vel hic Christi divinitatem non credidit. Prob. Ant. Christum enim ibi facium dicit, teste Theodor. Dial. p. 1. (opp. t. 4. p. 33.) ubi locum ita recitat : factus ex non facto, uti etiam codex Floren­ tinus habet γενητδ; έςαγενητου, sed hoc rigidi Ariani dicebant. R. .V. Ant. Ad prob. D. Maj. Dicit factum simpliciter, ut alias creaturae dicuntur factæ .V. Dicit factum, scilicet hominem C. Hoc sensu ipse Theodoretus Dial. cit. verba Ignatii, factus ex non facto, refert, ut ibid, contra Eutychianum duplicem in Christo naturam cx Ignatio probet. Estquesensns: qtii qua Deus est non factus; postea tamen est factus, nimirum homo. Utrumque igitur, et factus, et non factus unum eumdemque Christum appellat ; non vero ista ex non facto Patrem respiciunt, quasi ab hoc factus esset Filius, ut perperam putant adversarii. Id amplius ex S. Athanasio per­ spicimus, qui L. de Synodis pag. 709. ex eadem epistola hunc ipsum locum totum ita refert : Unus medicus est carnalis et spiritualis : factus et non factus : in homine Dms : in morte vita œterna : ex Maria, et ex Deo : Do­ minus noster Jesus Christus. 31* DF -\lR\MFNTO ORDINIS. ARTICULUS 11. ΛΟ ORDO HIERARCHICUS MINISTRORUM ECCLESIÆ SIT JURE DIVINO , EX INSTITL’TIOME CHRISTI A LAICORUM STATU DISTINCTUS? 18 Xota. Hierarchia Ecclesiastica spectari potest 1°. comparative ad se ipsam; 2°. comparative ad laicos. I nde duplex consurgit quæstio. Prima: utrum intra ipsam Hierarchiam unus gradus differat ab altero . silque illo jure divino superior? quam , quantum ad Hierarchiam jurisdictionis per­ tractatam habes Tract, de Principiis Theologicis, ubi de Primatu Romani Pontificis; tum amplius inlelliges ex sequentibus, ubi de excellentia Epi­ scoporum , uti pariter quantum concernit Hierarchiam ordinis. Altera,quæ hic specialiter in Protestantium gratiam pertractanda venit : utrum tolns hierarchicns ministrorum Ecclesiæ ordo sit immediate ex jure divino.sive Christi instituentis ordinatione ab illo laicorum distinctus, itaque constituat statum a laico penitus separatum? Pernegant hoc Protest an tes hodie omnes, juxta dicta num. 8. non aliud inter ministros et reliquum populum discri­ men agnoscentes . quam ut, si qui eo deputati fuerint a communitate, magistratu vel principe , quibus a Christo immediate concessam potestatem s/yj ι.ί r- • ht. ihU »4 ξ DE SACRAMENTO ORDINIS. Ώ una allerave vice permisit; id vero polest de licentia Episcopi quictimque cluricus, cum prædicalio ex se neque sil actus ordinis, neque jurisdictionis epi­ scopalis, aut sacerdotis. Demum etsi Iniens adhuc fuisset Origenes, nihil inde pro laicis omnibus inferri potest ; cum enim Urigenes jam tum ob eminen­ tem prorsus scientiam et probitatem summai esset admirationi el venera­ tioni, itant teste Eusebio cit. c. 19. ad exieras passim provincias evocaretur, ut suam ibi doctrinam communicaret, poterat Alexander cum, vel ut dono scienti® et sapienti® divinitus instructum admittere, ut aliquando sermones haberet ad ædificationem populi, cum hcc non videatur excedere facultatem Episcopi; sicque in Origene fuisset missio extraordinaria, comprobata Epi­ scoporum judicio, secus ac in cæteris laicis. Ad Conf. R. D. Vocabant fratres charitale, fide C. potestate, et auctori­ tate A’. Nam non obstante, quod sub una ratione fratres simus, sub alia tamen differentiam declarat Apostolus inter ipsos fratres 1. Cor. 12. 28. Quosdam posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos, etc. et 19. Numquid omnes Apo­ stoli? Numquid omnes Propheta? etc. ac ad Ephes. -4. 11. 28. Inst. At S. Ambrosius in commentario in epist. ad Ephes, (opp. t. 2. p. 2. p. 241. 242.) hæc quatuor clare tradit : 1°. Ab initio omnes docuisse. 2°. Postea vero crescente plebe constitutos esse rectores, seu presbyteros au­ ctoritate Ecclesiæ. 3°. Inde coepisse alieno ordine el providentia regi Ecclesias, postquam hæc differentia ordinem inter et plebem invecta fuit. 4°. Liberta­ tem docendi tunc restrictam fuisse, ut sine auctoritate Episcopi hæc facultas exerceri non posset. En verba: Primum omnes docebant, et omnes baptiza­ bant, quibuscumque diebus, vel temporibus esset occasio... Ut ergo cresceret plebs, et multiplicaretur, omnibus inter initia concessum est, et evangelizare, et baptizare et Scripturas in Ecclesia explanare. Al ubi omnia loca circum­ plexa est Ecclesia, conventicula constituta sunt, et rectores, et cœtera officia ni Ecclesiis sunt ordinata. Ergo. R. 1°. Communi eruditorum hodie judicio commentarios illos in epistolas Paulinas non esse S. Ambrosii Mediolanensium Episcopi , cujus rationes reddit Beliarminus L. de Scriptorib. Eccles. ; cujus vero sint, non omnino certum est: communi tamen opinione Hilario Sardo tribuuntur, olim Ecclesiæ Romanæ diacono et confessione celebri ; at postea S. Damasi tem­ pore in schisma Luciferianum lapso, ejusque propugnatori, uti et erroris rebaptizantium , hostique Romanæ Ecclesiæ præ aliis jurato, quam , quod haereticorum baptisma admitteret, meretricem compellavit ; sed quem idcirco S. Hieronymus castigavit, eum Deucalionem orbis appellans Dial. cont. Luciferian. Neque mirum esse debet, inquit Beliarminus ibid. Hilarium iUum a S. Augustino sanctum vocari , cum nuncupatio ista tunc satis com­ munis esset ebristianis, maxime Ecclesiasticis. Non est igitur, quod,si vere is auclor commentariorum illorum sit, ejus auctoritati aliquid conce­ damus. R. 2U. Cujuscumqueii commentarii sint, omnia aptissime explicantur : nam 1°. Disl. Omnibus inter initia concessum est evangelizare, baptizare, Scripturas explanare, qui extraordinarie ad hoc missi, idcoque gratiis gratis datis instructi C. secus A'. Numquid enim omnes Apostoli ? omnes Prophetæ ? omnes Doctores? omnes Evangelist® ? Alii loquebantur linguis alii DE lIiEHAftCUlA MiNIfTtftORU.M ECCLESIÆ. 323 pi'ophetabliil ; alii curabant, Deo pro suo placito sua dividente charismata. 2*. Ly omnibus bene exponi potest de clericis, maxime diaconis, quibus sec. IV. quo vixerat ille personatus Ambrosius, jam non omnia erant per­ missa, quæ Apostolorum tempore, nisi speciale haberent mandatum Epi­ scopi, ul jam Tertullianus de suo nolavil tempore L. de Baptismo, c. 17. Quin et S. Ignatius epist. ad Smyrnens. (PP. apostol. opp. p. 231. edit. Hefei.) Sine Episcopo nemo quidquam facial eorum, qiitë ad Ecclesiam spectant... Non licet sine Episcopo neque baptizare, neque U'japën celebrare, etc. Inde est, quod pergat auctor : .11 ubi omnia lo<-a circumplexa est Ecclesia, conventicula conslllula sunt, el rectores et extera officia in Ecclesiis sunt ordinata, Ul nullus de clericis auderet, qui ordinatus non esset, praesumere officiunt, quod sciret uon sibi creditum, vel concessum... Hinc ergotât, unde nunc neque diaconi in populo prœdicant, neque clerici, vel laid baptizant, etc. sensus enim est : Olim clerici omnes, imo laici extraordinariis donis instructi missique quædam obibant officia, instructionis, baptismi, quæ Ecclesia nunc late extensa, et pace fruens solis rectoribus, sive Episcopis et Presbyteris, non autem Dia­ conis, aliisque de inferiore clero concessit. Inscite vero Boehmerus contendit, nomen cleri ab auctore hic sumi pro fidelibus, cum planum sit, hunc nomine fieri non nisi clericos inlelligl-re, ut distinctos a laicis Ct fidelibus ipsosque diaconos tanquam superiores a cæteris clericis ; dum inquit : nec diacono ho­ die integrum esse docere publice ; nec clericis, vel laicis baptizare, nimirum soleniniler, vel extra casum necessitatis. Demum propositae occasione objeelionis 29. Observa. In Apostolis diligenter distingui oportere inunits Apostolieum, tum potestatem, cujus distinctionis neglectus Novatores Ultimos in ifiam re­ rum confusionem quoad hierarchiam Ecclesiasticam induxit, cunrt praeceptis ib; quæ Christus Apostolis dedit prO exccutione rifdheris Apostulici, totam Apostolorum auctoritatem definitam vellent. Munus ApoStoliclim totum in praSdfcando Evangelio, instruendo, docendo, verbo : in persuadenda Christi religione, seu fide situm est. Vi muneris ApostOlici corivinci intellectus debet, nori vi compelli i ipsi vero viri Aposlolici sine ambitione, dominandi libi­ dine, sine armis; sed non nisi charilale, lenitate, mansuetudine trahere de­ bent ad Christum populos. Atque hoc præcepla illa foluut, quæ Christus Apo­ stolis dedit, dum eos ad prædicanduin misit, volnitquc ut irent sine sacCo, dne pera; nihil proprii possiderent; docerent; non baptizarent nisi volentes. Sedpræter munus Apostolicum, aliam iis insuper potestatem contulit ; eamqde triplicem : 1°. Apostolis qua talibus propriam, sicque personalem, sitam in auctoritate praedicandi ubivis gentium, fundandi Ecclesias, edendi mi­ racula, scribendi libros sacros, etc. 2°. Ordinis Luc. 22. ut supra dictum et Tr.de Sacram, in gen. disp. 3. de Euchar. cos formando sacerdotes, Episco­ pis autem Joan. 20. Sicut misit me, etc. 3°. Jurisdictionis, cum enim Chri­ stus præsciret, plerasque gentes Evangelium amplexuras, sicque in cœtüm, vel Ecclesiam coituras; hanc vero æque parum sine forma imperii posse consistere, ac quamvis aliam late diffusam renqmblicam, illi deforma regi­ minis providere voluit, fecitque, potestatem rcgilivam Apostolis cum imperio conferens, cum claves regni cœlorum, potestatem ligandi, solvendi, pcccultt remittendi, imo eamdem potestatem iis daret, quam ipse habebat Jean. 20. 324 DE SACRAMENTO ORDINIS. cit. Ac reipsa se potestatem illam accepisse, passim testabantur Apostoli. Inde enim inquit Paulus Act. 20. 28. In <μιο vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Cum leges daret : Hoc autem pnecipio, 1. Cor. 2. 35. Codera, cum venero , disponam, ibid, ac passim alibi de quo plura vide Tr. de Legibus. Ac quoniam rempublicam illam sacram, Ecclesiam suam Christus non ad suam dunlaxat, ac Apostolorum cetatem, sed ad mundi usque finem perdurare voluit, regiliva illa potestas ad Apostolorum succes­ sores transire debuit. Vel, si Christus tunc aliam induci formam in Ecclcsiam voluit, ostendant adversarii, ubi voluerit. Certe Episcopi illi Ador. 20. cit. qui jam in munere pastorali succedebant Apostolis, regilivam illam po­ testatem a Spiritu sancto acceperant, quidni similiter alii ? ARTICULUS HI. Ab QUEM PERTINEAT JUS INSTITUENDI MINISTROS ECCLESIÆ? 30. Nota. Sub generali institutionis nomine tria hic veniunt : electio, ordinatio, vocatio sive missio. Electio est certæ person® ad praefecturam Ecclesiæ designatio. Ordinatio sacer ille ritus est, quo ministri consecran­ tur, iisque exercendi functiones sacras in Ecclesia potestas confertur, ut dum inungitur et consecratur Episcopus vel Sacerdos. Missio sive vocatio jurisdictionem confert, reque ipsa et actu Pastorem et Præsulem facit. Est igitur celeberrima controversia Catholicos inter et Novatores ultimos, penes quem jus illud resideat ministros Ecclesiæ, pastores præsertim Episcopos ita instituendi? Jus ordinandi ex lege divina Christi solis Episcopis compe­ tere dicetur infra, ubi de ministro Ordinis. Pariter non esse populi alleriusve, sed Episcoporum, maxime summi Pontificis vocare sive mittere ministros, ex iis abunde constat, quibus tumTr. de Princip. Theol., tum Tr. de l.egib. demonstratum, ecclesiasticam jurisdictionem non esse in ipso cœtu fidelium, sed principaliter in Romano Pontifice I). Petri successore, deinde in Episcopis; sed et colligetur ex sequentibus, quibus demonstrabi­ mus, electionem ministrorum populo haud competere, ex quo majori certe ratione sequitur, vocationem seu missionem ad eumdem non perlinere. Solum igitur hic in controversiam venit : an electio ministrorum, etiam ad populum, et quidem jure divino pertineat? Dixi jure divino : nam et populo cl cæteris ex laicorum ordine posse jure humano, concessione Ecclesiæ, uti jus praesentandi, nominandi, sic et eligendi convenire, facile concedunt Catholici. Duplex vero circa hanc controversiam occurrit Novatorum error. Primus Joannis Wicleffi et Joannis lluss, docentium , teste Thoma Waldensi L. 2. Doct. fidei, c. 39. Dei solius munus esse eligere Pastores Ecclesiæ, quod soli pii et prædeslinali esse possint Pastores et Episcopi, solus vero Deus noverit, qui pii et prædeslinali sint. Colligitur hic eorum error amplius ex Cone. Constantiensi, quod Sess. 8. damnat hunc articulum Wicleffi octavum : Si Papu sit praescitus et malus, non habet potestatem super fideles, et hunc qua­ dragesimum : Electio Papas a Cardinalibus per diabolum est introducta: tum Sess. 13. hunc Joannis lluss 22. Papa, vel Praelatus malus et praescitus I | I I DE iiierarciiia ministrorum ECCI.ESIÆ. 323 est mjpiiiw Pastor : ac 26. qui ex priore deducitur : Non eo ipso quo electores, vel major pars eorum consenserit viva voce secundum ritus hominum in per­ sonum aliquam, eo ipso illa persona est legitime, electa. Unde sive electores bene, vel male egerint, operibus electi debemus credere. Alter est Lutheri !.. de potestate Papæ, item Calvini L. 4. Instil. cap. 3. §. 45. tum quorumdam Prolestantium hodie, lotam ministrorum institu­ tionem jure divino ad Ecclesiam universam, hoc est, clerum et populum pertinere volentium, adeo ut sine populi consensu ac suffragio nemo legitime electus, aut vocatus censendus sit. Hunc ritum, inquit Lutherus L. cit. per multas epistolas Cyprianus commemorat, semper suffragium populi, et judicium propinquorum Episcoporum ita allegans, ut hanc ex Deo ordinatio­ nem esse cum fiducia pronuntiet. Calvinus in eumdem sonum concinit cit. loc. Habemus esse hanc regulam , ex verbo Dei ministri vocationem, ubi ex populi consensu et approbatione creantur, qui visi fuerint idonei; preeesse autem debere electioni alios Pastores, ne quid vel per levitatem, vel per mala studia, vel per tumultum a multitudine peccetur. A quibus tamen eatenus recessit potior hodie Proteslantium pars, ut principibus omnem sicut regio­ nis, ita religionis, ac in specie constituendorum ministrorum curam vindi­ cet, sive quod populus jus hoc transtulerit in principes, ul sic tamen adhuc suo modo eligantur cx consensu populi, ut alii rursum cum Pfaffio volunt ; sive quod jus hoc pars sit juris majestat ici, illive inhaereat, ut iterum alii sentiunt, ut vides in relato eorum systemate n. 8. At contra tuentur consensione unanimi Catholici omnes, jus eligendi mi­ nistros Ecclesiæ ex jure divino prorsus non pertinere ad populum, neque ad principes; sed quidquid juris in electione Episcoporum habuerunt, vel adhuc possident, ex Ecclesiæ , vel summi Pontificis concessione esse unice derivandum. Proin 31. Dico 1. Electio Ministrorum Ecclesiæ non fit a solo Deo. Contra WiclelT. et lluss. Prob. /. Auctoritate Scripluræ S. ex qua constat, ab ipso Christo electum fuisse Judam, Joan. G. qui tamen minime enumero praedestinatorum fuit : nonne, inquit Christus, ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? qnœ Christi sententia unice Judam ferit. Prob. II. Auctoritate Patrum e quibus sequentes delibare sufficit. Ac primo Origenes hom. 4. in Lib. Jud. (opp. t. 2. p. 46G. 4G7.) pluribus com­ monstrat, non raro providentiam divinam ad punienda peccata efficere, ut impii non regnis modo , sed etiam Ecclesiis regendis præsinl. S. Cihjysost. hom. ult. in epist. ad Hebr. (opp. t. 42. p. 311. et seqq.) S. Augustinus Lib. 2. c. 4. contra epist. Parmen. S. Bernard, serm. 66. in Cant, vehit data opera, docent, etiam pravos, si modo legitime eligantur, veros esse Epi­ scopos, idqtie amplius Bernardus (opp. t. 1. p. 1498. D.) confirmat argumento a Caipha desumpto, qui verus fuit Pontifex, tametsi reprobus; cum ejus Pontificatus gratia ipsi daretur a Deo, ut prophetaret, Joan. 41. Prob. III. Batione. Si solus Deus per se Pastores eligeret, nesciremus, quinam veri essent Pastores, posselque quilibet ambitiosus se a Deo electum jactare, non sine perturbatione Ecclesiæ; sicque talis electio nihil prorsus prodesset. ii 32b ■-i • > • Γ » U • · iJ • ' <« DE SACRAMENTO ORDINIS. ■ Nec dici potest, Deum signo aliquo externo se declaraturum , quem ipse elegerit ; vel rem posse sortibus committi, ul S. Mathice electio Actor. I. Nam 1°. signa illa externa, quæ non sine prodigio fierent, licet aliquando contigerint, rarissima fuerunt ; neque talia cernuntur amplius. 2°. Nusquam se Deus promissione sua ad talia edenda signa obligavit; prgo non nisi te­ mere et stolide exspectantur in quavis electione. 3°. Nec sortibus uti licet, si res humano consilio peragi potest; nam, ul merito observat Bellannin. Conlrov. de Cler. cap. ü. sortes iilæ creduntur regi vel a casu, vel diabolo, vel Deo, Si primum : pessime sane tantum negotium, unde salus pendet Ecclesjæ, committeretur forltmæ temeritati, quod melius maturitate consi­ lii terminari potest, Si secundum : per se constat, impium ossa et sacrile­ gum. Si tertium : peccatum committetur tenlalionis Dei, expetendo, vel exspectando a Deo, ul ipse sortes temperet, cum id se facturum nusquam pollicitus sit, atque humano consilio res sufficienter peragi possit. Quare rationem eligendi Praesules sortibus merito reprobavit Ecclesia, c. Ecclesia, extra de sorlilegiis. · n Ad exemplum S. Malhiæ I ’. non satis constat, an proprie dicite sortes fue­ rint ; vel non potius cudesle lumen aliquod, ut putat S. Dionysius Areopag. de Eccl. Hier. c. 5. (opp. t. I. p. 2.38. C. D.; 2°. Permisso, quod propriæ sortes fuerint, iis Apostoli ex singulari inspiratione divina usi sunt. Omnino enim præsumi potest, Christum, ut cæteros Apostolos, atque post Ascensionem suam Paulum et Barnabam ipse elegerat, sic et tali modo eligere Malhiam voluisse, ne reliquis videretur minor. Sed factum hoc extraordinarium trahi non potest in eligendi regulam, inquit llieron. in c. 1. Jonæ, sicut neque electio Pauli et Barnabæ. 3°. Vel si citra peculiarem inspirationem hoc modo eligendi usi essent Apostoli, nihil huc prodest adversariis; pares enim san­ ctitate et doctrina videbantur Mathias et Barsabas, ut discerni non posset, uter altero esset dignior; quo casu licitus per se sortium usus est; tum quia aocasu non lenlatpr Deus, cum ab homine res discerni nequeat; et tum maxime, quod, uter ex æqualiter dignis sorte vincat, nemini inde pericu­ lum et damnum nascatur. 32. Dico II. Jus eligendi fam summum Pontificem . quam cæteros Eccle­ siæ pastores et ministros neque populo, neque prinpipibns jure divipo con­ venit; sed si quid ea in re potuerint aliquando, vel possint adhucdum, id vel ex connivenlia, vel concessione Ecclesiæ aut Pontificum ortum, Prob. 1. Ei Si niPTciiA S, multiplici argumento. 1°. Ex verbis Christi Joan. 20. Sicut misi! me Paler, et ego milio vos; h. e. volo, ut vos Apostoli (hosenim alloquitur; eadem ratione ct potestate gubernetis Ecclesiam, ac ministros alios mittatis, sicut ego missus sum, et ego mitto vos : atqui imprimis Chri­ stus solius voluntate Patris missus fuit; ipseque Apostolos elegii independenler a consilio, suffragio, consensu populi ct principum; sicci eadem cum independentia colli git discipulos alios 72. Quod vero cit. loc. ad Apo­ stolos dixit, ad eorum successores, Prælalos Ecclesiæ pertinet ex ratione jam data art. prœc, Neque dicae : Si, ut ex citato textu sequitur, electio ministrorum Ecclesiæ jure divino pertineat ad Prælalos Ecclesiæ ; ergo contra jus divinum sæpe mullumque peccassel Ecclesia. in electionibus ministrorum expetendo vel DE IIIERARCIIIA MINISTRORUM ECCLESIÆ. consensum, vel suffragia plebis ac principum. Nam N. illatum. Ex relatis enim Christi verbis illud solum habetur, jus eligendi ministros perlinere jure divino ad Apostolos, eorumque. successores Praelatos; non vero istud : ergo jure, divino, vel vi præcepli divini excluduntur laici a ferendo vel consensu, vel suffragio; ab hoc enim in textu abstrahitur. Sed cum eo loco amplissima potestas concedatur Apostolis circa regimen Ecclesiæ ; nec parte alia excipiatur facultas adbibendi in electionibus laicos , sequitur potuisse, uti Apostolos, sic postea Ecclesiam, pro varietate circumstantiarum vel temporis adhibere laicorum suffragia, vel non. 2°. Quia, ut id Apostolus probet, ad exemplum Aaron is provocat, llebr. 5.4. inquiens : Nemo sibi honorem sumit, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Atqui Aaron a Deo per Moyseu duntaxat, citra populi consensum et consi­ lium sacerdos institutus fuit Levit. 8. sicut et ministri cæleri Exod. 18. 3°. Ex jure divino scripto Episcopi sunt Pastores, reliqui in laico ordine sunt oves 1. Pelr. 5. 2. Pascite, qui in vobis est gregem. Et Act. 20. 28. Atten­ dite vobis et universo gregi , etc. Al gregi non convenit, ut pascat et regat, sed regatur pascalurque ; ergo neque ut eligat Pastorem ; eligere enim Pa­ stores indubie ad regimen perlinet, actusque jurisdictionis est. 33. Si ais : Etiarn in republica civili cives dicuntur oves ; reges vero pastores, ac nihilominus electio regis ad cives vel populum pertinet; ergo idem dici potest de Ecclesia, quæ non solum formam gregis vel ovilis, sed et reipublicæ gerit. R. Λ’. Cons. Etsi Ecclesia sit etiam respublica, scilicet sacra, magna tamen hanc inter et politicam disparitas est ; nam 1°. in politica omnes nascuntur naturaliter liberi; ac proinde plebs immediate politicam potestatem habet, donec eam in principem quemdam transferat : atrespublica Christiana simi­ lem libertatem nascens non habuit; cum ipsa enim natus est Pastor ejus, ut hic illi sil coætaneus ; Christus enim simul Ecclesiam condidit, eique Petrum præfecit. 2°. In politica republica tunc rex eligitur, quando deest, qui regat : Ecclesia vero nunquam rege caret ; cum Christus sil semper vivens Jlebr. 7. 25. elPs. 109. ac deinde semper alii sunt in Ecclesia Episcopi, qui eligere et creare Pastores novos possint independeuter a plebe et principe, vel magistratu. 34. Prob. II. Ex Traditione, quæ relucet, et quidem maxime 1°. Ex ipsorummet Apostolorum factis, qui passim eligebant Episcopos eine suffragio tam populi, quam principum et magistratuum, ut tum vel exeo constat, quod creatos a se Episcopos sæpe ad absentes et infideles popu­ los mitterent ; tum ex omni Ecclesiastica historia. Sic Joaimem Apostolum finitimis Ephesinæ Ecclesiæ provinciis dedisse Episcopos, solo Spiritus sancti instinctu, sine populi vel magistratuum suffragiis, inquit Clemens Alcxandr. apud Eusebium hist. Eccl. L. 3. c. 23. Joannes, inquiens, ad finitimas quoque provincias rogatus se contulit, partim ut Episcopos constitueret rirfw, partim Ecclesias formaret... homines sibi a divino Spiritu in­ dicatos in clerum quemdam seu sortem Domini seponeret. Ab eodem Joanne Smyrnæorum Ecclesiæ Polycarpum datum fuisse, Tertullianus scribit de Prescript, cap. 32. Nec dissentit Irenæus, qui ab Apostolis episcopatum acce- 328 '♦> l·-’ ■ I ί I* •r DE SACRAMENTO ORDINIS. pisse ait apud Eusebium hist. Eccl. L. 4. c. 14. vers. Valesii; ut proin nihil tribui possit spuriis Polycarpi Actis, quæ illum a Bucolo Smyrnensinm Ec­ clesiæ præfectum dicunt, de quibus vide Cardin. Gotti Tom. 5. de Christi et Apostolorum discipulis c. 9. Alexandrinae Ecclesiæ primum Episcopum a S. Petro datum esseS. Marcum Hvangelistam, habetur ex Eusebio Hist. Eccl. L. 2. c. 16. Gelasio, Decr. de Libris apocryphis apud Baronium ad an. 43. aliisque ab eod. cit., nemine hactenus, quod sciam, contradicente. Antio­ chenam Ecclesiam S. Ignatio M. regendam traditam fuisse ab Apostolis, consentiunt Scriptores veteres. Auctor Constit Apostolic, a S. Petro quidem Evodium, a S. Paulo autem Ignatium illi Ecclesiæ præfectum ait L. 7. c. 4G. quod ita intelligendum, quod Evodio ante Petrum defuncto, ei in sede suf­ fectus a Paulo fuerit Innatius, ut ail Eusebius hist. Eccl. L. 3. c. 22. Plura id genus in eod. Eusebio lege L. cit. c. 37. Demum , ne plura referam, sin­ gula egregie confirmat S. Clemens I. in epist. 1. ad Corinthios omnium con­ sensu genuina, dum inquit (Labb. t. 1. p. loO. B.) : Prcedicantes igitur (Apostoli) per regiones ac urbes, primitias eorum spiritu cum probassent, in Episcopos et Diaconos eorum, (pii credituri erant, constituerunt. Despondent adversarii Episcopos, qui ab Apostolis missi ad absentes popu­ los, electos simul fuisse a populo ejus loci, in quo ordinabantur, et ex quo mittebantur. Sed contra est 1°. quod id nullo prorsus nitatur fundamento, cum ne unum afferre possint, qui de eo testetur. Inde igitur id probant adversarii? 2°. Quo jure populus unus eligere potest Episcopum populi alte­ rius? præsertim cum ideo electionem Episcopi jure divino velint perlinere ad populum, ne populus Pastorem accipiat, quem nec novit, nec vult? 38. 2°. Ex Patrum aliorumque testimoniis, qui posterius floruerunt. Sic Frumentium quemdam a-S. Athanasio Indorum creatum Episcopum, ipsis Indis nihil ea de re cogitantibus tradit Ruffinus L. 10. Histor. c. 9. In Eccle­ sia Alexandrina a D. Marci tempore Episcopos a clericis solis electos fuisse refert S. Hieron. epist. ad Evangelum 88. (al. 140.) : Alexandria·, inquit, a Marco Evangelista usque ad Hcraclam et Dionysium Episcopos Presbyteri semper unum ex se electum, in excelsiori gradu collocatum, Episcopum nominabant. Paulinianum D. Hieronymi fratrem a S. Epiphanio creatum Presbyterum, et ultro missum ad monachos, his nihil tale opinantibus, nt apud hos sacerdotii fungeretur muneribus, ipse narrat Epiphanius epist. ad Joannem Hierosolymitanum opp. t. 2. p. 312.). S. Augustinus monachus a divo Gregorio designatus est Episcopus sine Anglorum vel suffragio, vel postulatione ulla, ut patet ex Beda L. 1. de Histor. gentis Anglor. c. 23. et seqq. Ita et S. Bonifaciusa Gregorio Papa ejus nominis 11. Episcopus creatus et missus ad Germanos est. ipsis Germanis nihil de eo cogitantibus. 36. 3°. Ex Conciliis. E quibus Laodicenum an. 370. Can. 13. (Labb. 1.1. p. 1498.) Non est, inquit, permittendum turbis electionem eorum facere, qui sunt ad sacerdotium promovendi. Ubi non id prohibetur tantum, ne solae turbæ sine sacerdotibus, vel senioribus eligant, ut Calvinus tingit; id enim prohibere opus non erat, cum semper electionibus ejusmodi soliti essent intéressé et sacerdotes, et clerici reliqui, sed , ne turbæ ipsæ omnino elige­ rent, Concilium prohibuit. Nicænum H. Can. 3. (Labb, t. 7. p. 398. B.) UE HIERARCIIÎA MINISTRORUM ECCI.ESIÆ. 329 statuit, omnem electionem, quæ /it a magistratibus, Episcopi, vel Presby­ teri, vel Diaconi irritam manere. Oportet enim, (pii est promovendus ad Episcopatum, ab Episcopis eligi. Constantinopolit. IV. infer generalia ordine VIII. etiam principes excludit laicos et magnates ( Labb. t. 8. p. Il II. A. B.) : Sancta et universalis Synodus...... definit, neminem laicorum principum vel potentum semet inserere electioni, vel promotioni Palriarchœ, vel Metropolitani, aut cujuslibet Episcopi ; cum nullam in talibus potestatem quemlibet potenlum vel cœterorum laicorum habere conveniat. 37. Prob. III. Ratione. 1°. De jure divino non est, quod, pro varietate temporis, varie mutavit Ecclesia; sed modum eligendi quoad suffragia, vel consensum populi, aut principum, varie mutavit Ecclesia; ergo hic modus de jure divino non est, ut populus, vel principes laici in electionibus ferant suffragia, vel dent consensum. Maj. apparet certa; jus enim divinum immutabile est, nec humanæ subest dispositioni; ipse enim Deus immutabilis est, dumque fert legem, ita eam format, ut intento lini in omnibus circumstantiis, quas singulas optime habet cognitas, semper congruat; secus, ac se res habet in humanis legibus; aliunde vero constat, veram Ecclesiam, qualis Prolestantium consensu tri­ bus prioribus seculis ct praesertim tempore Apostolorum fuit, in jure divino, quod dogma constituit fidei, errare non posse. Min. patet ex historia Ecclesiastica ab ipsa Apostolorum aetate usque ad nostram ; Apostoli enim Actor. 6. in electione septem Diaconorum expetebant suffragia multitudinis ; at saepissime pastores Episcopos sine ejus suffragiis crearunt perse, ad exemplum Christi, qui ita ipsos elegerat Apostolos; ut patet ex dictis n. præc. Sec. 111. testimonium petebatur a populo de vita et moribus præficiendi, ut de summis Pontificibus testatur Auctor Constit. Apostolic, item Lampridius in vita Alexandri Severi; de Episcopis ex OriGE.NE, hom. 4. in Levit. Sec. IV. ex Cone. Nicæni I. sanctione can. 4. (labb. t. 2. p. 30. E.) non ordinari solum, sed etiam eligi et constitui debebant Episcopi a comprovincialibus ; alicubi tamen populo adhuc ad ferenda suffragia, seu rectius testimonia, admisso; quin eodem adhuc seculo obpopuli tumultus, et dissensiones eligentium Episcopi indulserc Impera­ toribus, ut dignam ipsi personam designarent, ut de designando Nectarii Constantinopolitani successore perhibet Palladius, vel quicumque demum auctorsit Dialogi de vitaS. Chrysostomi (opp. t. 13. p. 17 etseqq.). Sec. V. et M. in orientali et occidentali Ecclesia populorum suffragia postulari debebant, a quo modo sec. VU. recessit Ecclesia Gallicana, sicqucpost mutationes varias Episcoporum electio ad eam formam pervenit, quæ adhuc hodie non est eadem in regnis singulis, uti videmus; tum illa Rom. Pontificis electio tan­ dem ad Cardinales devoluta est ; ut proinde merito Tridentina Synodus re­ probet doctrinam adversariorum Sess. 23. cap. 4. et damnet can. 7. Λ 38. Obj. I. Actor. 14. 22. ubi Vulgata habet : Et cum constituissent illis per singulas civitates presbyteros, versio Syriaca, Tigurina, Pagnini et Erasini habet: Cum per suffragia elegissent, vel créassent presbyteros; græcum enim χίφοτοντ'σαντες, significat, cum elegissent per suffragia; nam χειροτονώ, 330 DE SACRAMENTO ORDJNIS. < est quasi χεφας τείνω, sive manus attollo in signum suffragii, qui ime olim fuerat Graecorum ferendi suffragia. R. 1°. Etsi vox chirotonia inde ortum ducat, quod olim attollendo manus ferrent suffragia, ab ecclesiasticis tamen et sacris Scriptoribus sumi eam pro impositione manus ordinatoria abunde probatum est in Proœmio. Igitur nihil ille textus favet adversariis. R. 2°. Etiamsi χειροτονεϊν significaret eligere per suffragia ; non tamen si­ gnificat eligere per suffragia ab aliis data, sed eligere suffragio proprio, ut ex etymologia liquet, et auctorum usu. Ac revera το χειροτόνησαν?^ non referri ad populum, sed Paulum et Barnabam, clamat tota Scriptura sententia: de quibus enim ibid, dicitur : Cum constituissent presbyteros, de iisdem subditur: Commendaverunt illos Domino, in quem crediderant; sed hæc indubie solos Apostolos Paulum el Barnabam respiciunt. I I®. I ‘thr Γ : <· 39^7nst. 1. Sed Act. G. o. multitudo credentium elegit septem Diaconos; m ergo {populus habet aliquod jus eligendi. Item Act. 1. non soli Apostoli, sed tota Ecclesia elegit Mathiam et Bassabam, ut eorum alterum Deus assumere!. Ad lum. R. D. Ant. Elegit ex concessione Apostolorum, ut S. Lucas aperte indicat C. vi juris divini .V. Ant. et Cons. Id consulto permiserant Apostoli, ut tanto melius sedarent murmur exortum, et praecaverent futuro, si vide­ licet ii prœessent mensis et distributionibus, quos fidelis populus ad hoc præ aliis elegisset. Eadem de causa aliquando Ecclesia in electionibus Epi­ scoporum adhibuit suffragia et consensum populi, ut, quo gratior esset expetitus populi votis Episcopus, tanto huic promptius obediret; usque dum experientia doceret, quantis tumultibus, imo caedibus obnoxia esset popu­ laris electio, ul videre est in S. Aug. epist. 110. et 223. (al. 213. et 126.) ubi turbulentissimam referi seditionem popularem in Piniani electione; item Rüffixo L. II. Hist. (al. L. 2.) c. 11. et ante c. 10. commotionem narrans in S. Damasi electione coortam, qua 137. homines in templo necati, quod idem referunt Ammianus Marcellin. L. 27. et S. Hieron. in Chronico. Deinde exem­ plum hoc Apostolorum non probat jus divinum populi, vel secus ita constanter facere debuissent Apostoli, fecissentque sine dubio; at contrarium constat ex dictis. Ad alterum R. 1°. similiter cum S. Chrysostomo ad eum locum, id ex concessione Petri, non necessitate, exque divino jure factum. 2°. Illa non tam electio fuit, quam postulatio, qua pelebanl a Deo eligi aliquem iti Judiu locum. 3°. Nequidemex textu colligi clare potest, quinam hos duos statuerint in medio? quinam sortes dederint? cum tam ad Apostolos, quam populum trahi textus possit. 4°. Demum permisso, quod populus hos duos selectos statuisset in medio, si ab hoc exemplo eruere velint jus divinum pro populo, cur non consequenter arguunt adversarii, esse pariter juris divini, ut electio committatur sortibus? 40. Inst. 2. At aliunde constat ex Scriptura Episcopos esse ministras Ecclesiæ, non dominos,!. Cor. 3. 1. Petr. 5. Deinde de Ecclesia dicitur, quod sil columna el firmamentum veritatis 1. Tim. 3. Igitur suprenia juris­ dictio est penes Ecclesiam, non Episcopos, igitur et ipsa eligere et vocare ministros potest; is enim est jurisdictionis actus. ' *.·· ■ . - DE HIRRARCIIIA MIMSTRORUM RCCLESI.fi. 331 /Id lum, B. D. Sun t ministri Ecclesiæ, eo quod in officio subsint fidelibus ; vel obedi en do ΛΓ. quia laborant in utilitatem fidelium ; vel regendo Eccle­ siam, illique præsidendo C. Sicut et rex dicitur servire regno, regendo videlicet illud, ejusque utilitatem procurando, sic et Pastores serviunt Ecclesiæ, ej usque ministri sunt; regendo illam Act. 20. in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei. Item llcbr. 13. ,4d alterum R. D. Quia semper audit Petrum , vel Pastores suos cum ca­ pite Ecclesiæ Petri successore conjunctos C. secus Ar, Pro Petro Dominum orasse novimus, ne deficeret fides ejus. Hic jussus est immediate a Christo pascere agnos et oves, minime vero ullibi grex Petrum : pariter Episcopos scimus a Spiritu sancio positos regere Ecclesiam Dei, non ab Ecclesia; su• preoia igitur jurisdictio penes Petrum ejusque successorem est, et cum pro­ portione penes Episcopos ; ergo et ministrorum electio atque vocatio. 41. Inst. 3. Si non est jure divino potestas penes populum suos eligendi Pastores, ad quid ergo praecipit Dominus Joan. 10. 5. non audire vocem alienorum ? Matth. 7. 15. vitare falsos Prophetas? igitur vi divini præcepti debet Christianus populus eligere suos Pastores, ut veros possit discernere a falsis. R. Vult quidem Christus populum discernere Prophetam verum a falso, alregulanon alia, quam attendendo, an ille, qui praedicat, dicat contraria iis,quæ dicebantur ab antecessoribus, vel iis, quæ praedicantur a Pastori­ bus ordinariis aliis, praesertim a Sede Apostolica. Unde Paulus ad Gal, 1. vult anathematizari, qui docerent nova et contraria illis, quæevangelizata sunt.Et vero, cum rudis sit populus, aliter de doctrina ejus, qui se Prophe­ tam vel Pastorem venditat, judicare non potest; unde et populo Christus praecipit audire Pastores suos, Luc. 10. 1G. Qui vos audit, me audit. 42. Obj. II. Auctoritatem Concil. generalis II. quod in epist. ad Damasum Papam teste Theodoreto L. 5. c. 9. (opp. t. 3. p. 717. C.) ait a se Nectarium Episcopum ordinatum esse sub aspectu etiam Deo amabilis Imperatoris, uniwiqw. cleri, cuncta decernente pariter civitate. Item, Conçilii Nicæni I. epistad Alexandrinos apud Treodoretim L. 1. c. 9. (opp. |. 3. p. 547. D.) præcipientis ut in clerum eligantur, si videantur digni , et populus cos elegerit, andecernentc simul et designante maxime Mcxandrinœ civitatis Episcopo. Prælerea S. Leoxis P. epist. 89. (al. 10. ad Episc. Viennensis provinciae.) S.Aubrosii L. 10. epist. 82. tum aliorum , quos refert GRATiAXüsdist, 23. 24. 62.63. 65. et 8. q. 1. Can. Licet. Ergo. R..V. Cons. Nam 1°. citata loca nec veibulq innunnt, quod populo com­ petat jure divino jus eligendi, de quo solo est controversia. 2°. In plerisque, ut legenti apud Gratianum patebit, duqlaxat fit mentio postulationis vel testimonii. 3°. Quod sec. IV. ex cujus retate plurima petita sunt, cœperint suffragia populi exposci, jam supra ipsi diximus, nemoque negat, elegisse aliquando ct populum , sicut nunc in Hispania et Gallia reges; id autem ex jure divino neque factum olim, neque fit nunc , sed concessione Ecclesiastica. Vide Boetium de Regalibus et jure Principis in benefio. Eccles. cap. 7G, et sequentibus. 332 V I DE SACRAMENTO ORDINIS. ' ’ 43. Inst. At S. Cyprianis epist. ad clerum el plebes in Hispania de Rasilidc et Martiale propter libellorum idololatriam episcopatu dejectis scribens, ait hoc esse juris divini, ut populus eligat; ergo. Prob. Ant. Ait enim cit. loc. Propter quod plebs obsequens prœcept is Dominicis et Deum metuens a pecca­ tore prœposito separare se debet, nec se ad sacrilegi sacerdotis sacrificia mis­ cere, quando ipsa maxime habeat potestatem vel eligendi dignos sacerdotes, vel indignos recusandi. Quod et ipsum videmus de divina auctoritate descendere, ut sacerdos plebe pressente sub omnium oculis deligatur, et dignus atque ido­ neus publico judicio ac testimonio comprobetur : Sicut in Numeris Dominus Moysiprœcipit dicens : apprehende Aaron fratrem tuum, et Eleazarum filium ejus, et impones eos in montem coram omni Synagoga, et exue Aaron stolam ejus, et indue Eleazarum filium ejus, etc. Ergo. R. D. Ant. Tribuit populo maxime potestatem eligendi dignos per modum judicis .V. per modum testis, ferendo testimonium, ut ipse Cyprianus se explicat C. Hoc solum ex auctoritate divina descendere ait Cyprianus,ut quilibet ex populo ordinandi Episcopi, si qua noverit crimina forte occulta, quæ illum eo munere indignum redderent, detegere teneatur, el quoad hoc plebem maxime habere potestatem eligendi dignos, prædicando illorum merita, vel indignos recusandi, detegendo eorum crimina, ila ut, si ea sciret, nec detegeret, merito illi imputaretur indigni ad episcopatum electio. Minime vero vult Cyprianus, esse praecepti divini, ut populus, præter testimonium vitæ , etiam, more judicum vel episcoporum, ferat suffragium. Ratio re­ sponsionis ex ipso Cypriano sumitur; nam 1°. ad probandum, quod dixerat, affert exemplum Eleazari ; at hic certe non Synagogæ vel populi suffragio, sed immediate divino imperio, Synagoga solum prœsente , constitutus est Pontifex. 2°. Quia proposito Eleazari exemplo, subdit : Coram omni Syna­ goga jubet Deus constitui sacerdotem, id est, instruit, et ostendit, ordinatio­ nes sacerdotales, nonnisi sub populi assistentis conscientia fieri debere, ut plebe prœsente vel detegantur malorum crimina, vel bonorum merita praedi­ centur, et sit ordinatio justa et legitima, etc. Ac inferius : Propter quod dili­ genter de divina traditione et apostolica observatione observandum est...ut ad ordinationes rite celebrandas ad eam plebem, cui Prœpositus ordinatur, Epi­ scopi ejusdem provincia· proximi quique conveniant, et Episcopus deligatur, plebe prœsente, quæ singulorum vitam plenissime novit, et uniuscujusque actum de ejus conversatione perspexit. Refert quidem etiam post Eleazari exemplum, electionem Mathira et septem Diaconorum, sed ad quæ jam re­ sponsum est, et pneterquam quod Mathiæ electio principaliter sil peracta sortibus, hæc exempla lautum sunt, quæ nondum jus divinum constituunt, sed præcepta divina sunt, e quibus jus divinum nascitur. 44. Nec dicant porro : In Romana vero Ecclesia hoc ipsum examen el populi testimonium hodie non observatur amplius. Nam, quidquid sit de aliis regnis, in quibus etsi reges Episcopos nominent, non tamen sine inqui­ sitione in dignitatem ac merita promovendi iit, in Germania , postquam jus eligendi ad solum clerum Cathedralem devenit, simul hic obligatione gravi tenetur, eligere eum , quem cœteris digniorem judicat, atque hoc ipso in vitam moresque eligendorum inquirere, quo modo nomine dioecesis dignio­ rem seligit, et plebis supplet testimonium : idque melius; cum Canonici ex ———— f \ *· · 2 *Ζ/ί4; ^·ν^ΛΒτϊ^Μ4ν^Vc?Wjflye sacraHento oniusis. , ■ Confess. August, ordinem inter vera sacramenta recenset, propterea quod ritum, mandatum ac promissionem habeat. Calvinus, tametsi plerisquc in locis duo tantum asserat sacramenta : attamen L. 4. Institut, c. 11. §. 20. ct c. 19. §. 28. ordinationem verum esse sacramentum ingenue fatetur, el excusans, quod hoc sacramentum alibi non commemoraverit, ait, ideo fa­ ctum, quod duo lanium baptismus el cuma, omnibus sint fidelibus commu­ nia. Non inutile judicavimus, hanc Novatorum inter se dissensionem, varia­ tionem, et erumpentem ex invitis pectoribus veritatem adnotare. Pofro duplex quæstio institui potest : prior generalis, utrum ordo sit sacramen­ tum? posterior specialis, quinam ordines sacramenta sint? Dc priore nnne 46. Dico. Ordo est vere ac proprie novæ Legis sacramentum. Prob. I. Tria sunt, quæ ad sacramentum constituendum, hærelicorum consensu, sufficiunt, symbolum externum, promissio gratiæ, el divinum mandatum, sive institutio. Hæc autem in sacra ordinatione reperiri mani­ festum est ex Scripturis. Nam symbolum externum, manuum scilicet impo­ sitio, legitur Act. 14. v. 22. cum (Paulus el Barnabas) constituissent illis per singulas Ecclesias presbyteros, ubi græca lectio Label χόφοτονησαντίς, h. e. impositione manuum urdinassenl. Haud alio ritu ordinatus est Timotheus, quem Paulus 1. ad Tim. 4. v. 1 i. ait, donatum fuisse gratia per impositio­ nem manuum presbyterii. Et epist. 2. c. 1. v. 6. /xr impositionem manuum ejusdem Pauli. Be externo itaque ritu hac in re nefas est dubitare. Deinde eadem ceremonia collalam fuisse graliam, idem testatur Apostolus commo­ nefaciens Timotheum priori loco : Noli negligere gratiam, quæ data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii ; in altero autem: Admoneo te, ut resuscites graliam Dei, quæ est in te per impositionem ma­ nuum mearum. Denique huic ritui non deesse divinam institutionem com­ pertum iit tum ex hujusmodi gratiæ promissione illi ceremoniæ annexa; neque enim homines unquam sensibilibus rebus vim effectricem graliæ alligarunt ; tum cx plurimis Scripture locis, in quibus Dominus Apostolis tradidit potestatem remittendi peccata, conticiendi Eucharistiam, ac sacra mysteria dispensandi. Prob. II. Traditione Patrum. Ex Græcis Gregorius Nyssesus orat, in Ba­ ptismum Christi (opp. t. 2. p. 802. B.) ait vi verborum Christi fieri Sacerdo­ tem augustum et honorandum, novitate benedictionis a communitate vulgi separatum, et invisibili quadam Vi et inaspectabili gratia invisibilem ani­ mum in melius transformatum gerere. Nysseno consentiunt Chrysostomns hom. 1. in 2. ad Tim., Theodorelus in illud 1. ad Tim. 5. Manus cito nemini imposueris, Theophylaclus el OEcumenius in 2. ad Tim. 1. Non minus di­ serte loquuntur Patres Latini. S. Ambrosius L. de dignitate Sacerdotali c. 5. (opp. t. 2. in app. p. 303. D.) interrogat : Quis dat, frater, Episcopalem gra­ tiam, Deus, an homo? respondes : sine dubio Deus; sed per hominem dat Deus. Et rursus . homo imponit manus, Deus largitur gratiam. S. Augusîixus, nomen etiam Novatoribus venerandum, L. 2. contr. epist. Parmenian. cap. 13. Donalistas exagitans sic scribit : Ipsi (Donalistæ) explicent, quo­ modo sacramentum baptizali non possit amitti, et sacramentum ordinati pos­ sit amitti. Si enim ulrurnque sacramentum est, quod nemo dubitat; cur illud nvn amittitur, et illud amittitur? neutri sacramento injuria facienda est< 1 1>E VEHir.VIE SACftAMErtTi OHtrlXIS, 335 IdemnsserunlS. Hiekonv.mu» in Dial, contra Lucif. (opp. t. 2. p. 183.) h.xoCE.MILS I. in epist. 18. ad Alexandrum Anliochiffi Episcopum (Labb. t. 2. p. 12(19. E.), Leo 1. aliiqne Patres ac Pontifices apud Bellann. Mentitur ita­ que Lutherus, cum loc. sup. cit. ait, e veteribus Patribus nonnisi unum Dio­ nysium nobis suffragari. Pnb. 111. Ecclesiæ definitione. Mulla enim concilia ordinationes simoniacas ut illicitas damnarunt, quod in his pretio darentur sacramenta, et vena­ lia fierent instrumenta gratiarum. Ita Synodus Chalcedonensis Act. 15. can. 2. (Labb. t. 4. p. 772. E.) gradu dejici jubet Episcopos, qui propter pecu­ nias ordinationem fecerint, ct non venalem gratiam in venditionem deduxe­ rint, quod el factum inBracafensi 11. an. 572. can. 3. (Labb. t. 5. p. 897. B.) Synodus quoque Florentina in Decreto pro Armenis ordinem sacramentis annumerat, idque confirmavit Concilium Tridentinum Sess. 23. can. 3. Si quis dixerit, ordinem sive sacram ordinationem non esse vere el proprie sa­ cramentum, a Christo Domino institutum... anathema sit. 47. Obj. I. Impositio manuum, de qua Paulus in laudatis testimoniis, erat ceremonia quædam communis et vaga, quæ bonæ precationis causa adhibe­ batur infirmis æque ac sanis, uti fecit Christus parvulis, et Apostoli ægris, atque olim etiam in ordinatione Diaconissarum usurpabatur ; ergo inepta est ad peculiare sacramentum constituendum. ’ R. D. Ant. Impositio manuum materialiter, ut aiunt, spectata est ceremo­ nia communis et vaga C. accepta formaliter, prout est ad diversum effe­ ctum significandum et producendum instituta N. Ant. etConseq. Argumento hoc aliud non evincitur, nisi quod non omnis impositio manuum fuerit sacramentum, quod de hac ceremonia curandis ægrotis, benedicendis par­ ilis adhibita ultro concedimus. At illa, quæ in ministrorum sacra inaugu­ ratione fiebat, erat verum ordinis sacramentum ; nam ei annexa est gratia, usitata fuit ritu perpetuo , et salis secernitur a bona precatione, ut vel ex eo perspicuum est, quod ait Apostolus 1. ad Tim. 5. manus cito nemini impo­ sueris, neque communicaveris peccatis alienis. Ubi sola præcox ordinatio prohibetur, minime vero bona precatio; neque enim qui pro alio, quantum­ vis indigno, precatur, communicat peccatis alienis. 48. Inst. 1. Nomen chirotonia χδιρο-ονία, quod in Scriptura legitur, signi­ ficat tantum manuum extensionem, qua olim populus magistratum civilem, elClerici Episcopum, ut constat ex 4. canone Nicæno et 19. Antiocheno, deligebant, elata in altum manu suffragium ferendo ; ergo inde non probatur sacramentum ordinis. R. N. Ant. Nam juxta Scripturas et Ecclesiæ usum, manum extendere seu attollere, oportet intclligi cum addito , nempe super capita ordinandorum : Apostolus siquidem 1. ad Tim. 4. v. 14. et epist. 2. c. 1. v. 6. phrasi ίτΛεκως των χεφών, impositionis manuum utitur, et Tertullianus L. de Resurrectione cap. 8. extensionem manus, qua sacros ordines designat, adumbrationem appellat. Græci vero, tametsi χεφοτονίας nomen interdum assignificandam Episcoporum electionem adhibeant; frequentius tamen illud usurpant pro sacramenti ritu, nec ordinant attollendo ruanum suifra- i 336 DE SACRAMEMO ORD1MS. gii ferendi gratia, sed super capita ordinandorum, ut constat exChrysost. hom. 10. in 1. ad Tim. 49. Inst. 2. Clerici inaugurantur ab Episcopis; at illa chirotonia, de qua Apostolus 1. ad Tim. 4., peracta fuit a presbyteris; ait enim Paulus: per impositionem manuum presbyterii; ergo cx impositione manuum facta Timotheo non infertur sacramentum ordinis. R. Presbyterii nomine hic intelligi Episcopos, non presbyteros: primum quia Curysost. hom. 13. exponens citata Pauli verba inquit: non de presby­ teris hæc ait, sed de Episcopis; non enim presbyteri Episcopum ordinabant. Deinde quia Paulus in altera epist. ait : per impositionem manuum mearum. Sed dc hoc infra iterum dicemus. . Τ’ 50. Inst. 3. Nullo Scripture loco legitur, Christum instituisse manuum impositionem, aut ea usum fuisse, sive in ultima cœna, quando constituit Apostolos sacerdotes, sive cum insufflando dedit eis potestatem remittendi peccata ; ergo, etc. R. .V. Cons. Christus enim citra sacramenlalem actionem gratiam imper­ tiri poterat, utpote præditus potestate, ut vocant, excellentiae. At homines illa virtute carentes id peragere debent mediis et instrumentis a Christo institutis. Cælerum quod nonnulli ex Gregorio Nysseno referunt, nempe Gregorium Thaumalurgum tridui itinere distantem a Phaedimo Amaseæ Episcopo in Neocæsareensem Antistitem fuisse ordinatum, non est ad rem. Phaedimus enim hortatu et precibus Gregorium detrectantem movit, ut episcopatum admitteret; observatis tamen atque peractis, quæ fieri solent, legitimis sive solemnibus, ut inquit Gregorius Nyss. orat, in Gregor. Neocæs. (opp. t. 2. p. 977. A.) Unde falsum est, solo voluntatis imperio creatos ali­ quando Episcopos fuisse. 51. Obj. II. Gratia sacramentis promissa est gralia sanctificans, seu gra­ tum faciens, non gratis data; sed gratia, de qua citatis locis commemorat Paulus, est gralia gratis data; nam gratia ibi collata non χάρις dicitur, sed χάρισμα, quo nomine 1. ad Cor. 12. designantur, gratia sanitatum, discre­ tio spirituum. aliaque dona, quæ eo loci οιαιρίσεις χαρισμάτων divisiones gratiarum dicuntur. Accedit, quod Apostolus affirmet gratiam illam datam esse per prophetiam, h. e. ad donum prophetice. Unde Hieronymus in cap. L primæ ad Tim. gratiam hanc explicat de dono vel interpretandi Scripturas, vel futura prædicendi; Chrysostomus vero hom. 13. in eumdem locum, de auctoritate alios docendi. .. > ;1 R. D. min. Gratia ab Apostolo commemorata erat sola gratia gratis dataA’. conjuncta cum gralia sanctificante C. min. Ratio distinctionis ex ipso con­ textu petitur, cum Apostolus 2. ad Tim. 1. c vestigio subjungat : Non dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis, quæ sane gratiæ san­ ctificantis signa sunt ac proprietates. Nec obstat, quod Apostolus utatur vo­ cabulo χάρισμα, non χάρις ; ntriusqiie enim eadem vis est apud Graecos; ct Paulus ipse ad Rom. 5. v. 15. gratiam justificationis aperte vocat νάοισαα, sed non ut delictum, ita et donnm, ούτιο ζ.αι τδ χάρισμα. lino 1. ad Cor. cap. 12. variis gratiarum generibus enumeratis, inquit : cernulamini autem _ fit de ordinum numero. 337 charismata meliora. Quis vero credat Apostolum hortari nos ad æmulationein virtutum et signorum, et non potius sanctitatis eteharitatis, qua seclusa graliægralis datæ non sine argumento superbi® postularentur. Non minus ineptum est argumentum, quod Novatores petunt ex illis vo­ cibus, per prophetiam : h® etenim nequaquam significant donum vatici­ nandi Timotheo tunc collatum, sed eum peculiari Spiritus sancti jussione aut revelatione fuisse inauguratum Episcopum, quod manifeste ostendit B. Paulus c. 1. v. 18. ita scribens : Hoc prœceptum commendo tibi, fili Timo­ thee, secundum prœcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam mili­ tiam. Atque huic interpretationi ipse Calvinus comment, indict, loc. subscri­ bit. Quanquam si legeretur etiam ad prophetiam, nihil nos urgeret. Fate­ mur enim, primis illis temporibus ad fidei primordia dilatanda ac commen­ danda una cum gralia sanctificante collates fuisse gratias, quas gratis datas vocamus. Quapropter de his etiam ceu notioribus et insignioribus donis Patres supra laudati meminerunt, quin tamen hi, aut sacrae paginæ excludant gratiam sanctificantem. Nam S. Crrysostomus hom. 1. in 2. ad Tim. explicans illa verba(opp. 1.11. p. 661. C.) : Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, etc. in­ quit : Hoc est, gratiam Spiritus, quam accepisti ad Ecclesiæ institutionem, et ad omne religionis obsequium ; quippe in nobis est hanc vel exi in guère vel excitare. Postea vero demonstrat gratiam, qu® extinguitur, esse gratiam adoptionis, et charitatis, qua clamamus : Abba Pater. Videantur ulterius, quæ in Tract, præcedente de Eucharisliæ consecrandæ ministro dicta sunt. ARTICULUS il. DE ORDINUM ECCLESIASTICORUM NUMERO PERTRACTATUR. 52. Nota. Duplex hic movetur quaestio, 1°. an admittendae sint variæ ordi­ num species, quas Concilium Tridentinum Sess. 23. cap. 2. enumerat. Rejiciunt enim eas Novatores, quos inter Calvinus cæteris impudentior L. 4. Instil, c. 19. minores ordines vocat sacramentula, ait ex turba illa mino­ rum pullulasse subdiaconatum , ncc usquam alibi de septem ordinibus , quam apud ineptos istos rabulas Sorbonistas et Canonistas legi. 2°. Disceptatur , an Grieci eumdem nobiscum ordinum numerum admit­ tant. Recentiorum enim complures asserunt quatuor duntaxat a Græcis ordines numerari ac conferri , scilicet Presbyteri, Diaconi, Hypodiaconi cl Ltctoris, quinque autem , si ordinibus Episcopatum accenseas. Ita Morinus de sacris ord. part. 3. Exercit. 1. c. 2. Marlene L. 1. de Antiq. ritibus, c. 8. art. 1. Natalis Alex, de Ord. art. 4. c. 1. Tournely de sacram. Ord. q. 6. Wilassius et alii. 53. Dico I. Septem ab initio ad hæc usque tempora apud Latinos obtinue­ runt ordines, nempe Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, Acolythi, Exorcistae , Lectoris .Ostiarii. Prob. I. Ex summis Ponti licibus. Cornelius Papa seculo tertio in epistola ad Fabium Antiochenum (apud Eusebium L. 6. Hist. c. 43.) testatur, v. p. 2. 338 l»L SACRAMKMO ORUIfUS. fuisse id temporis Romeo Presbyteros quadraginta quatuor, Diaconos septum, totidem Subdiaconos, Acolythos quadraginta duos, Exorcistas el Lectores cum Ostiariis quadraginta duos. Caii s item Rom. Pontifex eodem seculo consti­ tuit, ne per saltum clerici promoverentur, nec aliquis esset Episcopus, nisi prius esset Ostiarius, Lector, Exorcista, Sequens, Subdiaconus, Diaconus, Presbyter, (ex L. pontificali Damasi papæ. apud Labbe t. 1. p. 923. E.) Recensentur iidem ordines in epistola Gelasii ad Episcopos Luca nite exarata an. 494. de qua etiam in Decreto dist. 77. can. Si quis et can. Monachus. Prob. II. Ex Conciliis. Carlhaginense IV. celebratum an. 398. expressam mentionem facit septem illorum ordinum a canone secundo usque ad nonum (Labb. t.2. p. 1199-1200. ). Eosdem commemorat Concilium Aquis· granensean. 81G. (ibid. t. 7. p. 1313. et seqq.) L. 1. de instil. Clericorum, Florentinum in decreto Unionis de singulis ordinibus pertractat. Tridenlinum denique Sess. 23. can. 2. ita statuit : Si quis dixerit prater Sacerdo­ tium non esse in Ecclesia Catholica alios ordines el majores et minores, per quos celui per gradus quosdam in Sacerdotium tendatur ; anathema sit. Hoc canone non determinat quidem . nec figit, quis sit illorum ordinum numc» rus : at cap. 2. ejusdem Sess rem paulo amplius evolvit, cum recensens septem illos ordines ait, eorum ab ipso Ecclesiæ initio nomina atque propria ministeria in usu fuisse. Accedit unanimis hac super re scriptorum Eccle­ siasticorum consensus, Isidori Hispal. L. 7. Etymologiarum c. 12. Rabani L. 1. de institutione Clericorum c. G. et seqq. Amalarii L. 2. de ofticiis Eccles, c. 7. et seqq. Hugonis Victor. L. 2. de Sacramentis p. 3. c. 5. Ma­ gistri sent, in 4. Dist. 24. apud Bellarm. L. de Clericis c. 11. Neque hæc Romanae Ecclesiæ doctrina everti potest institutis ritibusque Ecclesiægræcæ, ut mox ostendemus. 54. Dico II. Septem pariter in antiqua saltem Græcorum Ecclesia ordines fuere. Est contra Theologos supra laudatos , asserentes gradus Acolythi, Exorcista·, el Ostiarii nunquam apud Græcos obtinuisse. Prob. S. Dioxtsils, seu auctor operis de Hierarchia Eccles, c. 3. (opp. 1.1. p. 187. D. ) de Ostiariis ita scribit : Ministrorum hi quidem ad januas templi clausas consistunt ; cceteri autem aliud quid proprii muneris exequunlur. S. 1G5ATIUS martyr in epistola ad Antiochenos, Saluto, inquit, sanctum pre­ sbyterium, saluto sacros Diaconos, saluto Subdiaconos, Lectores, Cantores, Ostiarios, Laborantes, Exorcistas. Nec dicant adversarii, hæc SS. Dionysii et Ignalii scripta inter spuria ct supposililia amandari. Nam hoc cum Bellarmino L. de Script. Eccl. alii viri doctissimi negant. Deinde etsi istud largiremur, ex iis tamen scriptis, cum non sint fœtus posterioris retatis , perspicuum est non deesse Græcos, qui præler Lcctoratum alios ordines minores agnoscant. Prætcrea Synodus Laodiccna can. 24. (Labb. t. 1. p. 1502. A.) Non oportet, inquit, sacratos a Presbyteris usque ad Diaconos, et deinceps quemlibet Ecclesiastici ordinis, usque ad Ministros, vel Lectores, vel Cantores, vel Exorcistas, vel Ostiarios, vel Exercitatorum ordinis in cauponam ingredi. Epiphaxics quoque in Exposit. fidei cap. 21. (opp. t. 1. p. 1104. C.) Ecclesiasticis ministris Exorcistas el Janitores annumerat. Invenimus ergo apud Græcos præter Lectoratum alios quoque ordines minores. j ■ HE OaumVM NUMERO. 339 Dixi : in antiqua saltem Grmcorum Ecclesia. Non enim diffitemur , Grie­ cos successu temporis a veteri more recessisse, quod ct in ipsis reprehendit Innocentiis IV. epistola ad Othonem Tusculanum Cardinalem Sedis Aposto­ lic® in Cypro legatum ( Labb. t. II. p. fil i. n. 19. ). Quanquam dici potest, solum Exorcislatiim a Græcis reccnlioribus negligi, Acolylhatum vero et Ostiarialum simul cum Subdiaconalu conferri. Colligitur hoc 1°. ex formula in ipsa Subdinconi inauguratione a Græcis usurpari solita, in qua praeter alia verba hæc leguntur : Ipso Domine, conserva illum in omnibus sine que­ rela et reprehensione : da illi amare honestatem ct decorem domus tua , assi” flere portis templi sancti lui, el accendere, lumen tabernaculi glorice tua. Morinus de Sacris Ordinat, part. 2. pag. 84. Conficitur 2°. ex constit. Bene­ dicti XIV. Etsi Pastoralis super ritibus Graecorum, ubi Pontifex ait, quod clericus Graecus per Subdiaconalum greeeo rilu collatum, Acolylhatum et Ostiarialum recepisse censeatur. Igitur revera hi ordines exislunt apud Græ­ cos, quamvis seorsim non conferantur. 55. Obj. I. contra Asseri. lnw. Dionysius c.5. Hierarch. Eccl., Hieronymus in cap. 19. Isaiæ, Optatus L. 2. do schismate Donaslisl. n. 14. tres duntasat ordines recensent, Pontificum , Presbyterorum, cl Diaconorum ; ergo perperam septem a Catholicis statuuntur. Ita Calvinus el Kemnilius. R. Iidem Patres aliorum quoque ordinum meminerunt : de Dionysio constat ex dictis supra. S. Hieronymus commemorat Subdiaconos in epist. 91. (al. 102. ad Augustinam. ). Acolythos ac Lectores in epist. 2. (al. 52. n. 5.) ad Nepotianum, Exorcistas denique et Ostiarios in Commentario cap. 2. epist. ad Titum. Optatus loc. cil. Ecclesiæ ministros generali appellatione commemorat. Unde D. Ant. Patres illi 1res tantum ordines recensent, relate ad suum propositum C. excludendo cæteros N. Dionysii ( si tamen is auctor est istius operis ) scopus erat exponere, non numerum ordinum, sed hierarchiarum, quæ quidem 1res sunt, prima Pontificum, Sacerdotum altera , tertia Diaconorum. Diaconi enim, tametsi comparati ad Sacerdotes, ministri dicantur et sint; attamen praesules etiam sunt, si comparentur ad plebem, ideoqueet hierarchæ dicuntur. At inferiores ordines non præsunt populis, sed Diaconis el Sacerdotibus ministrant. S. Hieronymus eo loci non loqui­ tur de ordinibus clericorum, sed Christianorum ; hinc primo loco clericos, deinde laicos, quos fideles vocat, ultimo catechumenos, vehit in Ecclesiæ vestibulo, collocat. Ex clericis autem 1res duntaxal nominat, quibus tamen comprehenduntur reliqui, quos aliis in locis distincte commemorat. Porro si qui Patres ac Theologi veteres duorum tantum ordinum meminerunt, Presbyteri scilicet et Diaconi, ideo fecerunt, quod horum ministerium proxime speciet ad Eucharistiam, quam Sacerdotes consecrant, Diaconi vero olim sub specie vini ministrabant. 5G. Inst. 1. Admissis semel ordinibus aliis praeter Sacerdotium et Diacona­ tum, nccessum erit adstrucre plures,quam septem. Nam apud veteres etiam Psalmista seu Canlores, et Fossarii seu Laborantes, qui defuncto­ rum corpora humabant, connumerantur; ergo. R. N. Assert. Prob. D. Connumerantur isti tanquam ordines Ecclesiastici N. tanquam officia Ecclesiasticorum C. Apud latinos Pialtæ quandoque 340 DE SACRAMENTO ORDINIS. erant ii, qui citra ullam initiationem clericalem fungebantur officio canto­ rum, uti constat ex can. 10. Concilii Carthag. IV. jam citati, ubi: Psalmi­ sta, id est, Canior potest absque scientia Episcopi, sola jussione Presbyteri officium suscipere cantandi, dicente sibi Presbytero: vide, ut quod ore cantas, corde credas; et quod corde credis, operibus comprobes. Aliquando etiam Psalmistarum nomine intelliguntur ii, qui sola tonsura initiati ad psallen­ dum in choro admittuntur cum aliis clericis, ul colligitur ex cap. Cum inter, Extra, de re judic. Apud Graecos vero Lectorum Cantorumque idem censetur ordo. Concilium enim Laodicenum can. la. statuit, non licere proeter cano­ nicos psaltes, id est, qui regulariter cantores existant, quique pulpitum ascen­ dunt, et de codice legunt, alium quemlibet in Ecclesia psallere. Qui autem e suggestu legebant, erant Lectores : igitur horum nomine Psalta compre­ henduntur. $Ί Idem dicendum de Fossoribus, qui non alia de causa clericorum nomine interdum cohonestantur, nisi quia iisdem clericis id negotii dabatur, ul mortuos tumulo mandarent : quod praesertim in sepultura martyrum ser­ vatum fuisse, extra controversiam est. Porro Fossorios, qui et Copiatce dice­ bantur, veros non fuisse clericos, ex eo constat, quod in codice Theodosiano L. 12. deEpisc. asseratur, occupatos defunctorum obsequiis clericorum voca­ bula sibi usurpare, ideoque non esse in aliquo clericali ordine constitutos. 57. Inst. 2. Episcopatus est ordo a presbyteratu distinctus : pariter prima tonsura c. Cum contingat, de ætate et qualit. præficiendorum , ordo cleri­ calis vocatur. Plures ergo sunt ordines, quam septem. .4d Γ®. R. D. Episcopatus praecise seu incomplete spectatus, est ordo a presbyteratu simplici distinctus C. Episcopatus complete sumptus A*. Cum dicimus septem esse ordines, Sacerdotium, etc. ordo Sacerdotum accipitur, prout Presby teratum simul ct Episcopatum complectitur, quoniam ex utro­ que efflorescit unum Sacerdotium atque perficitur. Unde Episcopatus a Sacer­ dotio complete spectato inadæquate tantum distinguitur. Ex quo et illud consequitur, quamvis Presbyteratus sine praeviis ordinibus aliis valeat, Epi­ scopatum tamen sine Sacerdotio minime valere. Ad 2un’. R. Tonsuram non esse ordinem in pressiore significatione acce­ ptum. sed, ul ait Catechismus Rom. p. 2. c. 7. §. 13. quamdam praeparatio­ nem ad ordines suscipiendos : ul enim homines ad baptismum exorcismis, ad matrimonium sponsalibus preeparari solent : ita cum tonso capillo Deo dican­ tur, tanquarn aditus ad ordinis sacramentum illis aperitur. Nulla quoque spiritualis potestas per tonsuram clericalem initiatis confertur, sed hi depu­ tantur duntaxat ad vacandum præ cæteris divino cultui, psallendo præ­ cipue, quod quidem munus ad Eucharistiam peculiari titulo non perlinet, quemadmodum de psalmistalu, quem eumdem cum tonsura esse ordinem adversarii contendunt, paulo ante ex Concilio Carthag. IV. docuimus. Quare ordinis clericalis nomine, quod usurpatur cit. c. Cum contingat, intelligitur status, quo clerici praeeminent laicis. Praeterea eo loci cum tonsura etiam alii minores ordines comprehenduntur; refertur quoque canon 14. Sy­ nodi X H. Labb. t. 7. p. G07. D.) quo statuitur, Lectores ab Abbate in proprio monasterio ordinari posse, ideoque cit. capituli sensus esse potest, tonsura et minoribus ordinibus initiatum revera esse clericum revera ordinatum. J DE ORDINUM NUMERO. 341 Non minus infirmum est, quod ex Constit. Sixli V. quæ incipit : Sanctum et salutare proferunt de eorum degradatione, qui tonsura sunt initiati, ac de charactere clericali, quo tonsurat i dicuntur insigniri. Liquet enim, degra­ datione mtiatum non dejici ab ordine, prout sacramentum et character est, sed ab officio, habitu et privilegiis arceri, ct ad laicorum conditionem redigi. Nomine autem characteris, qui in eadem Bulla tonsuratis tribuitur, non animi habitudo denotatur, sed exterior nota commode intelligi potest. Cæterum animadvertendum est, hoc unum a Concilio Trid. adversus Novatores fuisse definitum , nempe ordinem esse verum novæ Legis sacra­ mentum, ac septem esse ordines ab Ecclesiæ incunabulis ad hæc usque tem­ pora usitatos, per quos ad sacerdotium rite ascendatur. Utrum vero septem tantum sint ordines, hoc non est de fide. Unde Concilium Trid. non dixit esse septem tantum ordines, quemadmodum definivit esse septem tantum novæ Legis sacramenta. 58. Obj. II. contra Assert. 2um. In nullis Graecorum Ritualibus mentio ali­ qua Acolythorum, Exorcistarum et Ostiariorum reperitur : atqui credi vix potest, illos ordines, si revera apud Graecos aliquando obtinuissent, iis in libris fuisse praetermissos ; ergo. R. .V. min. Cum enim ex productis supra Graecorum veterum monumentis perspicuum sit, alia præter Lectorum munia a principio extitisse; merito creditur, ea successu temporis in desuetudinem abiisse, clericosque in com­ pluribus Orientalium Ecclesiis per saltum, ut aiunt, fuisse promotos, ut fortasse ante Cornelii Papae tempora etiam in Ecclesia Rom. aliquando agebatur. Roboratur hæc responsio ex eo, quod Gabriel Philadelphiensis apud.Morinum part. 2. pag. 202. de ordinibus scribit : Septem sunt ordines Sacerdotii. Primus est Janitorum et Acolythorum ; secundus Exorcistarum ; tertius Lectoris; quartus Subdiaconorum ; quintus sacrorum Diaconorum; sextus Sacerdotum ; septimus principum Sacerdotum seu Episcoporum. Hunc numerum antiquum esse in Ecclesia testatur S. martyr Ignatius in epistolis suis. Ubi nota in septenario ordinum numero comprehendi quidem Episco­ pos. sed Janitores et Acolythos simul conjungi. 59. Inst. 1. Concilium generale VIII. act. 10. can. 5. (Labb. I. 8. p. -1371.) declarans non alium ad episcopatus honorem evehi debere, quam qui per omnes gradus Ecclesiasticos definitis temporibus prius transi isset, quatuor duntaxat gradus ordinum appellat. Huic canoni consentiens Joannes VIII. S.Pontifex, in sua epistola ad Imperatorem Basilium data, volumus, in­ quit Labb. t. 9. p. 132. D.), quod nec prœpropere contra canones ecclesiasti­ cos, dccretaque majorum cito quilibet lector, cito acolythus (pro subdiaeono acolythus hic ponitur), cito diaconus, cito sacerdos vel episcopus [iat. Ergo Græci præler lecloratum alios minores ordines non conferebant. R. 1°. .V. Conseq. Ob rationem in obj. allatam. R. 2°. D. Cons. Præter lecloratum alios minores ordines non conferebant seorsim seu separatis ordinationibus C. conjimclim cum ordinibus aliis N. Ordines acolythatus el ostiariatus una cum subdiaconatu apud Orientales conferri supra demonstravimus, atque ipsa adversariorum consensione fir­ matur. Fatentur enim Joannem V11L qui nobis objicitur, acolythi nomine •1 341 OE SACHAMEMO OROiMS. ’'?·· significassesubdiaeonum, cui, ut Murinus ipse advertit part. 3. Excrcit. 14. c. 1. n. G. Græci ea prope omnia officia, quæ Acolythis suis Latini tribuunt. Quod ergo Joannes Pontifex probans Synodi VIII. canonem , ordines proprio nomine non distinguat, rati> est, quiaaculyHiatusel osliarialus simul cum bypodiaconalu conferuntur a Græcis, neque Pontifex exigit sejunctas ac distinctas initiationes ; quas tamen a Græcis aliis Latinorum ditioni subjectis seculo XIII.· servandas præcipil Innocentius IV. Porro exorcistatum a recentioribus neglectum fatemur; ab aliis tamen Orientalibus tribui solitum consial ex Gabriele Philadelphiensi supra relato. I « ’· ' ιί··1 : r?! ■ ·■ 60. Inst. 2. Ostiarii, Exorcislæ, el Acolythi, qui a vetustis illis scripto­ ribus memorantur, non sunt veri, ac proprie dicti ordines, cx aliqua sci­ licet vera ordinatione, sed officia quædam ex commissione in templis exerceri solita absque peculiari initiatione : palet ex eo, quod in laudatis scriptorum istorum testimoniis aliquis ex receptis ab Ecclesia Romana ordinibus praeter­ mittatur, aliquis insuper addatur; ergo. R. Λ’. Jnt. Nam quod ad Ostiarium attinet, is in canone Trullano 4. (Labb. t. 6. p. 1141. C.) aperte secernitur a laico, ct in ordine Ecclesiastico constituitur. Hoc enim canone statuitur, ut, si quis Episcopus, vel Presbyter, vel Diaconus, vel Subdiaconus, vel Lector, vel Ostiarius mulieri Deo dicatae vitium attulerit, deponatur; sin autem laicus, segregetur. Exorcistam vero peculiari ordinatione non minus, ac lectorem et hypodiaconum apud Græcos initiari, apertum est ex can. 10. Synodi Antiochenae an. 341. (Labb. t. 2. p. 566. D.) ubi Chorepiscopis permittitur, ut ordinent Lectores et Subdioconos, el Exorcistas. Denique Acolythi ordinationem Χειροθεσίαν appellat Simeon Thessalonicens. L. de sacris ordinal, cap. 1. apud Morinum part.2. pag. 129. Quid praeter impositionem manuum, et verborum formam, quæ pariter in græca ordinatione Acolythi repetitur, ultra ad ordinem proprie dictum exigas? quid aliud praecipiunt Græcorum Euchologia in ordinatione Lectoris? Queritur prælen a Simeon Thessalonlc. hanc Ceroferi ordinationem sua ætate cessasse, quæ tamen , ul ait, vigebat ante, paucum tempus in Thes­ salonicensi Ecclesia, et in antiquis formulariis describitur. Atqui munus deferendi cereos in Ecclesiis Græcorum nunquam fuit abolitum: igiturægre ferlSimeon ritum ordinationis fuisse neglectum. Cæterum ex quo scriplores Græci non omnes distincte ordines recensent, minime sequitur, cos, qui alicubi prætermilluntur, cx ordinum numero esse expungendos; neque enim necesse est, ul, ubicumque de ordinibus scr.no est, singillatim omnes enu­ merentur, quod et adversarii de ordinationibus Latinorum fateri debent. ARTICULUS III. DE QUATUOR 0RD15IBVS MIXOtUBCS, 61. .Vota /. Ordines distinguuntur in majores ct sacros, hoc est, per quos datur jus propius ad altare accedendi, sacra peragendi, aut presbyteris rem divinam peragentibus proxime assistendi ; el in minores seu non sacros, id est, qui non ila prope ad Eucharistiam accedunt. Ordo dicitur sacer, inquit s UE ORDINIBUS MINORIBUS. 343 S.Thomas in 4. Dist. 24. q.2. a. 1. q. 3. qui habet aliquem actum circa rem aliquam consecratam : et sic sunt tantum tres ordines sacri, scilicet sacerdos et diaconus, qui habent actum circa corpus Christi ct sanguinem consecratum, et subdiaconus, qui habet actum circa vasa consecrata : et ideo etiam eis conti­ nentia indicitur, ut sancti et mundi sint, qui sancta tractant. Quatuor igitur sunt minores ordines, Ostiarialus, Lectoralus , Exorcistatus et Acolylhatus. De quibus hic agere instituimus. 62. Nota II. Ostiarii munus est aperire et claudere templorum fores, res, quæ in Ecclesiis servantur , custodire , arcere infideles et excommunicatos , vel ausu quodam templum ingressos ejicere, præserlim dum sacra celebran­ tur, et juxta Pontificale Romanum, aperire librum ei, qui praedicat. Lecto­ ris officium est legere clara dislinctaque voce libros novi veterisque Testa­ menti, cantare lectiones, benedicere panem ac novos terræ fructus. Nonnulli dixere, huic ordini alligatum olim fuisse ministerium concinnandi, eo quod in Pontificali Rom. habeatur, Lectorem oportere legere ea, quæ prœdical, et lectiones cantare. At prœdicare hic aliud nihil sonat, quam alta claraque voce e suggestu publice legere, nisi fortasse hujusmodi prædicalio ad rudi­ menta fidei, quæ aliis explicet, revocetur; hoc enim ad Lectorem spectare asserit Catechismus Rom. de Sacram. Ord. n. 16. Eœorcistœ præcipuum munus est ejicere dæmonesex obsessis corporibus : fundit praeterea aquam in baptismi ministerio , monoïque, ut, qui sacram synaxin non sumunt , cæteris sumpturis locum cedant. Ad Acolythos denique (quorum nomen idem sonat ac pedissequus a verbo ακολουΟέω, sequor) pertinet ceroferarium ferre, luminaria Ecclesiæ accendere, et aquam ad Eucharistiam ministrare. Videatur Pontificale Romanum. At difficilior restat controversia , an minores ordines sint sacramenta proprie dicta. Negant cum nonnullis veteribus complures recenliores : Morinus part. 3. Exercit. II., Juenin. q. 7. c. I., Lud. Habert, part. 1. de Ord. c. 6., Tournely q. 6. art. 5., Witassius q. y. art. 1. aliique ex Sorbonicis. Affirmant cum S. Thoma Thomislæ fere omnes ,cum Scoto Scolistæ. Idem sentiunt Paludanus, Richardus, Victoria , Sylvius, et veteres Scho­ lastici omnes, perpaucis exceptis, ex rccentioribus vero gravissimi quique, ut testatur Bcllarminus, quiet ipse sententiae affirmanti subscribit, sic tamen, ul eam intra probabilitatis fines contineri fateatur. 63. Dico 1. Probabilis est sententia negans quatuor minores ordines esse sacramenta. ' Argumentum I. hujus opinionis est, quod nullus ex antiquis asserat, eos ordines esse institutionis divinæ. Non igitur assurgunt ad dignitatem sacra­ menti. Argum. II. Urbanus Papa II. in concilio Beneventano apud Yvonem Carnotensem Decreti part. 3. cap. 72. inquit : Ordines sacros dicimus Diacona­ tum et Presbyteratum. Hos si quidem solos primitiva legitur Ecclesia habuisse : super his solis prœceptum aposlolicum habemus. Ergo. Argum. III. Minores ordines nec semper iidem nec eodem numero habiti sunt : nonnulli enim extitere olim, qui jam plane desierunt, ut Psalmista­ rum , etc. Ecclesia autem græca nullum ordinem inferiorem præter Lecto- i re *■) Π ■ I <1 I Γ. 344 ■■ • r.. lia :· sacramento ordinis. ratum agnoscit. Al Graeci tres ordines non praetermisissent certe, si eos ad dignitatem sacramenti a Christo evectos existimassent ; ergo. Argum. IV. Minorum ordinum officia sunt ejusmodi , ul iis etiam laici licite perfungi possint. Non igitur eisdem i nesse sacramenti ratio videtur. Argum. F. Cæteri ordines non alia de causa sacerdotio et diaconatui vi­ dentur adjecti, nisi ut ad sacerdotium digniores tantum et adulti, posthabi­ tis tironibus et neophytis, promoverentur, et ut ad sacerdotalem gradum productior esset ascensus. Aliam rationem indicat A.mai.aiuus L. 2. de offi­ ciis Ecclesiasticis c. 6. (Bibl. mag. PP. t. 10. p. 380. A.). Postquam asseruit duos esse in Ecclesia ordines necessarios, quos S. Paulus appellavit, presby­ terorum nempe et diaconorum, addit : cæteri ordines his adjecti sunt. Cre­ scente Ecclesia, crevit officium ecclesiasticum : ut multitudini Ecclesiæ sub­ veniri posset, adjiciuntur in feriores in adjutorio Prœpositorum. Deinde laudat in eumdem sensum, auctoritatem S. Ambrosii, vel potius Ambrosiastri, in Tractatu de epist. ad Timoth. 2*. Ergo ordines isti ad Ecclesiasticam disci­ plinam, non ad Christi institutionem referendi sunt. Hæc aliaque momenta profert Morinus, queis e sacramentorum numero etiam subdiaconalus expun­ gitur. Nihilominus 1 ; ΓΕ •ίΐ'ίτ' 64. Dico II. Probabilior videtur sententia affirmans, minores ordines esse sacramenta proprie dicta. Prob. I. Ex Concilio Florextixo, quod in Decreto super unione Arraenorum sic habet : Sextum sacramentum est ordinis, cujus materia est illud, per cujus traditionem confertur ordo, sicut presbyteratus traditur per calicis cum vino et patence cum pane porrectionem : diaconatus vero per libri Evangeliorum dationem; subdiaconatus vero per calicis vacui cum patena vacua superposita traditionem : et similiter de aliis per rerum ad ministeria sua pertinentium assignationem. Forma sacerdotii talis est : accipe potestatem offerendi sacrificium in Ecclesia pro vivis et mortuis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et sic de aliorum ordinum formis. Ordinarius minister hujus sacramenti est Episcopus : effectus augmentum gratice, ut quis sit idoneus minister. Hucusque Decretum : ubi Armenis principio tra­ ditur, sextum sacramentum esse sacramentum ordinis. Deinde recensitis rebus, quibus apud Latinos conferuntur majores ordines, subjicitur : et si­ militer de aliis : definita pariter ordinationis forma, qua sacerdotii ordo con­ fertur. subjungit Concilium : et sic de aliorum ordinum formis. Videtur ita­ que sub generali appellatione ordinis et quidem sacramenti, non majores tantum, sed et minores ordines complecti. Respondent prioris sentenliæ patroni, malcriæ sacramenti ordinis exem­ plum in sacerdotio duntaxat et diaconatu a Concilio reponi, et ex data occa­ sione subjici materiam subdiaconatus, atque indicari materiam minorum ordinum; minime vero statui, qiiemcumque ordinem esse sacramentum; cum ad Synodi propositum sufficiat, quod vel una ex ordinationibus, qua­ rum materiam assignat, sit sacramentum. Valeret, fateor, hæc responsio, si, quæ hic debet, dispar ratio eaque efficax afferri posset, cur Florentinum exemplum de sacramenti ordinis materia in presbyteratu et diaconatu, non item in reliquis ordinibus ponat. Certe vox similiter, qua utitur Decretum, haud obscure sacramenti rationem utrobique denotat ; præsertim cum deter- DE ORDINIBUS MINORIBUS. 343 minatio una, qtiæ ad plura determinabilia refertur, ea pari eodcmque modo determinet. Prob. II. Concilium Trid. postquam Sess. 23. can. 2. definiverat, præter sacerdotium esse in Ecclesia Catholica alios ordines majores ct minores, se­ quenti canone citra ullam restrictionem statuit, sacram ordinationem esse ctre et proprie sacramentum a Christo Domino institutum. Et ean.fi. defi­ nit in Ecclesia esse llierarchiam divina ordinatione institutam, quæ constat ex Episcopis, Presbyteris et Ministris : ministrorum nomine inlelligens omnes reliquos ordines, quos cap. 2. diserte nominaverat. Ergo præter sacer­ dotium et diaconatum cæteri quoque ordines divina sunt ordinatione insti­ tuti, ac proinde veri sacramenti rationem habent. Tametsi igitur concedamus, quod aiunt adversarii, noluisse hac de re quidquam definire Tridentinum, utpote coactum ad extirpandos errores Novatorum, negantium sacramentum ordinis, et seplem hujus gradus deri­ dentium, quod et Pallavicinus L. 21. cap. 13. fatetur : manifestum tamen est, Tridentinos Patres in eam, quæ cæteris ordinibus sacramenti proprieta­ tem tribuit, sententiam propendisse. Prob. III. Ordines etiam inferiores imprimunt characterem sacramentalem. Affirmat hoc S. Thomas q. 33. Suppi, a. 2. probatque ex eo, quod hi or­ dines nunquam iterentur, iisdemque clerici constituantur supra plebem in aliquo gradu potestatis spiritualis ordinatœ ad dispensationem sacramento­ rum, ad quod requiritur signum distinet ivum ab aliis. Suffragatur Pontifi­ cale Romanum, in quo Tit. de Ordinibus conferendis, Episcopus in omnibus ordinationibus jubetur monere ordinandos, quod instrumenta, quibus cha­ racter imprimitur, tangant. Reponunt, qui tuentur oppositum, etiam primam tonsuram repeti nequa­ quam posse, nec tamen ea characterem imprimi. Idem itaque dicendum de subdiaconatu et minoribus ordinibus, qui si iterari non possunt, ideo fit, quod Deo semel consecrata, semper consecrata maneant, ut in altarium quo­ que et Ecclesiarum consecratione patet. Verum videntur hæc argumentum adeo non diluere, ut corroborent magis. Ipse enim Morinus, a quo opinionis suæ momenta ferme omnia reliqui mutuantur, part. 3. Exercit. 45. c. 4. n.12. affirmat, tonsuram omnibus sacrorum ordinum candidatis separating tl ante quemvis ordinem olim collatam fuisse. Ut igitur modo non iteretur, sola Ecclesiæ consuetudo facit. Deinde quemadmodum templorum conse­ cratio non repetitur, eo quod chrisma consecrationem tribuat permanentem; ita haud alia de causa non iteratur ordinatio, nisi quia signum aliquod indelebile imprimit, ul inferi S. Thomas : ct merito quidem ; nam et ex eo quod compertum nobis sit, Baptismum et Confirmationem iterari non posse, recte colligimus, id provenire ex permanente quodam effectu, scilicet cha­ ractere. Prob. IV. Quidquid ad sacramenti constitutionem requiritur ac desiderari potest, id omne in collatione inferiorum ordinum reperitur. Primum enim habetur symbolum externum, situm in materia et forma, non qualibusnimqne, sed quæ exprimunt potestatem ministerii in ordine ad mysterium Encharisliæ. Deinde nec deesl divina institutio, ut ex Tridenlino docui­ mus. Demum ex eodem effectus gratiæ exteriori ritui annexæ ostenditur. Nam Sess. 23. c. 3. generat i m docet, per sacram ordinationem, qua» verbis 34b e· i UE $ACHAMENTO OKÜlMb. et signis exterioribus perficitur, gratiam conferri. Accedit, quod unus sacra­ menti effectus, cujusmodi est character, ab alio, qui est gratiæ, ubi susci­ pientis non deest dispositio, sejunctus esse nequeat. Hæc argumenta, tametsi demonstrationis vi non polleant ; plus tamen habere ponderis, quam opposite sententiæ momenta videntur. Quare si quis assertionem hanc posteriorem tueri velit ; ad rationes prioris sic respondere poterit. jdluia. R. .V. .4 ni. Ordines enim inferiores a Christo institutos fuisse, inde magna probabilitate conficitur, quod Concilia Palresque antiquissimi eorum mentionem faciant, Concilium vero Tridentinum definiat, tunuscujusque eorum propria ministeria ab ipso Ecclesiæ initio in usu fuisse, nec ostendi possit, quando primo in Ecclesiam fuerint invecti ; tametsi non semper per omnes gradus seorsim susceptos, initiali ad Sacerdotium ascen­ derint. Nam. ut ail S. Thomas in 4. dist. 24. q. l. a. l. in primitiva Eccle­ sia propter paucitatem ministrorum omnia inferiora ministeria diaconis committebantur... Nihilominus erant omnes prœdictœ potestates , sed impli­ cite in una diaconi potestate, sed postea ampliatus est cultus divinus; et Ecclesia, quod implicite habebat in uno, explicite tradidit in divertis. Unde Jd2““. R. .V. Conseq. Dici enim percommode potest, collationem subdia* conatus atque minorum ordinum relictam fuisse Ecclesiæ dispositioni et arbitrio, el idcirco Uruaxvm asserere, quod de his præceplum Apostolicum non habeamus ; non autem, quasi illorum ordinum institutio a Christo non proficiscatur. .4d 3““. R. D. Ant. Minores ordines nec semper iidem, nec eodem nu­ mero habiti sunt explicite C. implicite, ut loquitur S. Thomas /V. Constat ex dictis ari. 2. ubi, quæ de psalmistarum aliorumque officiis dudum desuetis objiciuntur , disjuncta pariter contrilaque leguntur, illud hic addi­ mus sedulo observandum , nempe Concilium Carthaginense IV. (Labb. t.2. p. 1200.) cum a canone secundo ad nonum usque de singulis ordinibus pertractat, semper uti vocabulo ordinationis; Diaconus cum ordinatur, Subdiaconus cum ordinatur, Acolythus cum ordinatur, el sic de cæteris : at cum can. 10. et 11. de psalmista el consecratione sanctimonialis agit, ab ordinationis nornine prorsus abstinere. Quid ita? quoniam voci ordina­ tionis non cnjusvis ministerii aut ritus, sed rei cujusdam augustioris, veri scilicet ordinis ac sacramenti significationem subesse existimavit. Ad 4”®. R. .V. Cons. Quamvis enim minorum ordinum ministeria laici quandoque, ob clericorum defectum aut negligentiam. licite exerceant; hoc tamen non faciunt ex officio, et suscepta potestate. Hanc responsionem adhibet S. Thomas q. 37. Suppi, a. 4. ad 9. eamque hoc exemplo illustrat: sicut, ait, in domo non consecrata potest dici Missa, quamvis consecratio Ecclesiæ ad hoc ordinetur, ut in ea Missa dicatur. Ad oQm. R. .V. Ant. Nam ex c. Sollicitudo, Dist. 3. sive ex rescripto Alexandri 11. ad episcopum Conslantiensem, ordinatus in diaconum et presbyterum, subdiaconatus ordine postposito, tenetur subdiaconalum ipsum suscipere : ideoque non in gratiam tironum minores ordines sunt instituti. Ne vero neophyti ad sacerdotii honorem obreperent ; definitum inter unum et alterum ordinem ab Ecclesia fuit aliquod temporis intervallum, non DE SUDDIaCONaTU. Λ47 autem instituti ordines aliqui, qui ab exordio Ecclesiæ minime extiterint. Quamvis igitur, ul scribit S. Leo Magnus epist. ad Anastasium Thessalonicen­ sem G*, (al. P. ), (pii sacerdos et Levita ordinandus est, per omnes clericalis officii ordines provehatur, ut diuturno discat tempore, cujus et doctor ipse futurus est; non alium tamen in finem, quam ad Eucharistiæ consecra­ tionem, decentemque ejus tractationem septem ordines sunt instituti , ut q. cit.a. 2. scribit Doctor Angelicus, ct fuse prosequitur. ARTICULUS IV. DE SU BD I Λ CON AT U. 65. Nota /. Subdiaconi nomen idem significat, ac Subminister, cum Dia­ cono subsit, eique inserviat. Unde subdiaconi officium est, vinum et aquam pro altaris ministerio præparare, ministrare diacono, calicem et patenam in usum sacrificii eidem offerre, pallas altaris et corporalia abluere, Episto­ lam in Missa solemni legere. Olim eliam ad subdiaconum pertinebat cate­ chumenis tradere rudimenta fidei : apud Græcos vero custodire fores templo­ rum, catechumenos introducere, deducere eos, qui pœnitentiam publicam obibant, ut tradit Morinus. Nota 11. Subdiaconalum esse ordinem sacrum, atque inter eos, qui ma­ jores dicuntur, computandum, aperte declarat Tridenlina Synodus Sess. 23, cap. 3. et Doctorcs omnes consentiunt. Al duo, quæ difficultatem inge­ runt, discutienda restant : primum, utrum subdiaconatus pro ordine sacro semper fuerit in Ecclesia Dei agnitus? alterum, an sit veri nominis sacra­ mentum? Recenliorum complures cum Mori no Exercit. 12. cap. 5. conten­ dunt, subdiaconalum per duodecim priora secula in classe minorum ordi­ num locatum fuisse, inde Aero eximi coepisse, cum eidem solemne castitatis votum fuit annexum. Pariter, qui inferioribus ordinibus, ii quoque subdiaconatui dignitatem sacramenti denegant, ea scilicet ducti ratione, quod sacerdotio ct diaconatu exceptis, ordines reliqui auctorem Christum non habeant. 66. Dico I. Verosimilius est Subdiaconalum semper in Ecclesia Dei fuisse ordinem sacrum, quatenus hic spiritualem tribuit potestatem, in sacrificio altaris propius inserviendi. Prob. I. Concilium Tridentinum supra relatum declarat, uniuscujusque septem ordinum propria ministeria ab ipso Ecclesiæ initio in usu fuisse. Atqui proprium subdiaconi ministerium est, inservire in sacrificio missæ propius, quam initiati minoribus ordinibus faciunt, contrectare sacra vasa et ad sacrificium deferre, aliaque munia paulo ante commemorata obire, ut vel ex sola subdiaconi ordinatione apparet. Ergo subdiaconatus semper et a sui institutione ordo fuit sacer, in prædicto sensu acceptus. Prob. II. Idem Tridentinum Sess. 23. c. 2. diserte inquit : Subdiaconatus od majores ordines a Patribus et sacris Conciliis refertur, ilis autem verbis vetus el universalis exprimi traditio videtur ;..neque enim recentiores, durn hoc Tridentini pronuntiatum ad posteriorum seculorum Patres el Concilia H 348 • DE SACRAMENTO ORDINIS. referunt, aptam hujus interpretationis rationem afferre possunt, quemad­ modum nec demonstrare valent, quandonam primum subdiaconatus in Ec­ clesiam fuerit intrusus; ergo. Cæterum si denominatio sacri a continentiae voto proficiscatur, fatemur eo sensu subdiaconatum non fuisse semper ordinem sacrum. Sed cadibalus ad sacri ordinis decentiam, non ad substantiam pertinet; alioqui sacris or­ dinibus carerent Græcorum Ecclesiæ. Sed de hoc infra recurret sermo. Rur­ sus si ordo sacer pro hierarchico accipiatur, facile concedimus, subdiaconatnm ordinibus sacris non accenseri. Hiérarchie enim sunt, qui jurisdictionem aliquam seu principatum in Ecclesia obtinent, cujusmodi sunt Episcopi, Presbyteri et Diaconi, ut docent Patres, Ignatius epist. ad Trallianos, Hie­ ronymus in cap. 2. epist. ad Titum, Chrysostomus hom. 83. (al. 82.) in Matlh. Ilis siquidem in suo cuique gradu competit regere gregem, sacra­ menta aliqua ministrare ac praedicare verbum Dei : quod cum potestatem subdiaconorum excedat; ii utique ad hierarchiam proprie non pertinent, nisi ut Hierarcbarum ministri ; ac proinde subdiaconatus hac ratione con­ sideratus non est in ordinibus sacris numerandus. 67. Dico II. Verosimilius est, Subdiaconatum esse proprii nominis sacra­ mentum. Probatur omnibus iis momentis, queis art. præcedente assertionem 2*“. roboravimus. Habet enim subdiaconatus, quidquid ad sacramenti naturam requiritur. Ac primo quidem institutum esse a Christo, inde efficitur, quod vetustissimi Patres et Concilia eumdem, non velul rem recens invectam, sed in Ecclesia compertam commemorent, scilicet Auctor constit. Apost. L. 8. c. 13. et 28., Scriptor epistolæ ad Antiochenos (inter opera S. Ignatio quondam adseripta), Cyprianus L. 2. epist. 10., Cone. Laodicenura can. 24. et Carthaginensc IV. can. 2. apud Bellarm. L. de Clericis c. 12. : nec ostendi potest, quo tempore, quo auctore cœperit. Igitur ejus origo ad Christum referenda videtur. Confirmatur ex Græcnrum Enchologiis et Pontificalibus, quæ tamen ab adversariis identidem obtruduntur. Nam ipso Mori no teste part. 2. pag. 81. episcopus Græcus in subdiaconi inauguratione ita precatur : Domine Deus noster, qui per unum et eumdem Spiritum sanctum unicuique eorum, quos elegisti, charismata tua divisisti : qui ordines diversos Ecclesiæ tuœ donasti, et gradus ministerii in ea contulisti, ad ministrandum sanctis tuis et imma­ culatis mysteriis, etc. En Græci ipsi subdiaconatus aliorumque ordinum au­ ctorem Deum-Hominem faciunt. Adsunt deinde in subdiaconi ordinatione materia et forma, quibus traditur potestas tangendi et ad sacrificium defe­ rendi sacra vasa , ac diacono proxime inserviendi. Nec abest denique sacramenlalis gratia, quæ in rite suscipientibus sejungi non potest a charactere, quem subdiaconatu imprimi supra ostendimus. 68. Obj. I. contra conci. 1·». Patres in ordine sacro Episcopos, Presbyte­ ros et Diaconos, minime vero Subdiaconos collocant. S. Ignatius in epist. ad Smyrnæos (PP. Aposlolicor. opp. p. 231. edit. Ilefel.) agens de ohedientia Ecclesiæ ministris præstanda, Laid, inquit, Diaconis subditi sint, Diaconi Presbytero, Presbyteri Episcopo, nulla facta mentione Subdiaconorum. DE SUBDI ACONATU. 349 S. IliEnoNYMus in epist. ad Evangelurn 146. (al. 85.) scribit: Ut sciamus traditiones apostolicas sumptas de veteri Testamento, quod Aaron et filii ejus atque Le vitie in templo fuerunt, hoc sibi Episcopi et Presbyteri, et Diaconi vindicent in Ecclesia. S. Augustinus in epist. ad Valerium H8. (al. 21.) Nihil, ait, in hac vita difficilius, periculosius , laboriosius Episcopi, aut Presbyteri, aut Diaconi officio. Numquid non fuisset etiam periculo obnoxium officium Subdiaconi? R. D. .Int. Patres subdiaconos non collocant in ordine sacro, prout ordo sacer dicit potestatem inserviendi ad altare pro confectione sanclæ Eucharistiæ.V. prout ordo sacer idem est, ac hierarchicus C. Hoc unum ex recitatis Patrum testimoniis conficitur. Reticentur itaque subdiaconi, et inter infe­ riorum ordinum clericos numerari videntur, quoniam non præsunl plebi, sed sacerdotibus et diaconis duntaxat ministrant. At diaconi quoque, com­ parati ad plebem, principes sunt ac præsules, omniaque faciunt, quæ Epi­ scopi et Presbyteri, si consecrationem dominici corporis, ordinationem clericorum, eaque munia, quæ potestatem ordinis requirunt, excipias. Quid igitur mirum, quod Augustinus dicat, eorum etiam officium magnis esse difficultatibus, laboribus, periculis implicatum? 69. Inst. 1. C. Nullus in Episcopum ex Urbano II. sic habetur: Sacros autem ordines dicimus Diaconatum, et Presbyteratum, hos siquidem solos primitiva legitur habuisse Ecclesia. Atque laudati Pontificis decretum com­ memorat etiam Innocentius III. cap. A mullis : deælal. quai, el ord. Præfîc. decernens etiam subdiaconos posse in Episcopos eligi, cum jam ipsorum ordo inter sacros recenseatur, cum hodie, inquit, subdiaconatus inter sacros ordines computetur. Ergo subdiaconatus non semper in ordinum sacrorum numero habitus est. R. D. Cons. Si ordinis sacri ratio petatur a solemni cælibatus professione C.si a propiori accessu ad Eucharistiam, quam competat aliis inferioribus ordinibus 1V. Laudati Pontifices aliique scriptores, ut Petrus Cantor, el Ma­ gister sent. duos tantum ordines, presbyteratum et diaconatum in Ecclesia primitiva sacros fuisse eo ex capite asserunt, quod presbyteri et diaconi semper et constanter in Ecclesia latina castitatem solemni voto profiterentur, non item subdiaconi; pro his siquidem varia olim erat disciplina. In Concilio Eliberitanocan. 33. (Labb. t. i. p. 974. C.) et Gerundensi can. 6. (Labb. t. 4. p. 1568. D.) adslringuntur utique ad continentiam etiam subdiaconi, nec non in pluribus Toletanis: at non ita inCarthaginensi V.c. 3. (Labb. t. 2. p. 1215.) ubi indicta Episcopis, Presbyteris et Diaconis vita cælibe, subjungitur: cceleros autem clericos ad hoc non cogi, sed secundum uniuscujusque Ecclesiæ consud udinem observari debere. Nicolaus I. de Adone Viennensi episcopo conqueri­ tur, quod cuidam subdiacono uxorem ducendi potestatem fecisset (Labb. t. 8. p. ala. A.). Pelagius quoque IL ex more Roinanæ Ecclesiæ subdiaconos Sici­ liae continentiae legi subjecerat : at hoc Gregorio M. visum est durum atque incompetent, ut ipse scribit L. 1. epist. 42. (al. 44.) relata can. Ante triennium. dist. 31. Quare Pelagii decessoris sui decretum ita temperavit, ul permitte­ ret subdiaconis matrimonio junctis uxores relinere ea lege, ul diaconatu nunquam initiaretur, nisi qui se victurum caste promiserit. Poslcaquam igitur hæcEcclesiæRoinanæ consuetudo ad alias Ecclesias, etiam orientales 350 DE SACRAMENTO ORDINIS. promanavil; subdiaeonatus etiam ex titulo castitatis annexa» appellatus est onlo sacer, tametsi hujusmodi semper ex propiori ad Eucharistiam accessu ext i terit. 70. Inst. 2. Subdiaconis olim non licebat ingredi sacrarium, quod Græei appellant diaconicon, nec tangere sacra vasa, can. Aon oportet, dist. 23. qui canon est 21. Cone. Laodiceni. Ergo subdiaeonatus non est ordo sacer, etiam quatenus hic tribuit potestatem spiritualem contrectandi sacra vasa. R. Duo apud veteres sacraria fuisse, alterum, quo peractis mysteriis Eu­ charistia a diaconis recondebatur, quern locum etiam thalamum, pastopho­ rium aut columbam appellabant ; alterum, in quo suppellex ecclesiastica servabatur : hoc secundum ingrediebantur subdiaconi, non primum. Porro adversarii, ut subdiaconatum ab ordinibus sacris arceant, illud hic etiam objiciunt, apud Græcos subdiaconatum extra sanctuarium conferri, aut in diaconico, aut ante portas, quas vocant, speciosas, chorum a narthece divi­ dentes : quod quidem nos idcirco factum dicimus, quia subdiaeonatus non est ordo hicrarchicus. ideoque extra sanctuarium, et in diaconico aliquando conferebatur, propterea quod eo in loco, quo condebatur sacra suppellex, incipiat subdiaconi ministerium , quod est sacra va^a ad altare deferre: Verum quomodo subdiaconi in diaconico ordinantur, si istud ingredi ne­ queunt? Itaque nisi pugnantia loqui velint adversarii, duo fuisse sacraria necessum est fateantur. Quod ad contactum sacrorum vasorum attinet, R. Laodicenum canonem accipiendum esse vel de sacris vasis jam in altari positis, et sacrificii tempore non contrectandis, quod colligitur ex c. Non liceat, dist. 23. vel de sacris vasis iis. quæ actu continent corpus et sangui­ nem Christi. cum subdiaconi pro officii sui munere semper tetigerint sacra vasa sacramento vacua , ut Morinus ipse part. 3. Excrcit. 12. c. 2. n. 7. fate­ tur, atque cx Balsarnone probat, vindicans hac ratione canonem Laodicenum adversus nonnullos Theologos. Haque et hoc adversariorum argumentum ficulneum est, et fractum. 71. Obj. II. contra conci. 2·“. Si subdiaeonatus esset sacramentum, certe Ecclesia, utpote fidelis custos depositi a Deosibi crediti, istud caute conservas­ se!, nec facile quisquam, nisi eo suscepto, ad alliores ordines fuisset suscep­ tus: atqui sspenumero ad alios ordines promoti quidam fuere praetermissa subdiaconatu; ergo. Minorem probat Morinus Exercit. 11. cap. 2. multis exemplis de Chrysostomo, Theodorcto, Nazianzeno, Pauliniano Hieronymi fraire, omisso subdiaconatu. ad diaconatum, ct presbyteratum evectis. Idem de Macedonio, Acepsima, Salamano eremi cultoribus aliisque compluribus refert Morinus. R. Hoc argumentum semel atque iterum obtritum est supra, ubi exTridentino docuimus, septenarium ordinum numerum inde ab Ecclesiæ incu­ nabulis sedulo fuisse custoditum. Pariter ibidern diximus, viros quosdam nominis celebritate ac sanclimoniæ fama illustres, cujusmodi fuere laudati a Morino, per saltum fuisse ordinatos, quod tamen postea inhibitum fuit. At quid deinde? sequiturne, subdiaconatum nec ordinis sacri, nec sacramenti rationem habere? minime profectn; alioqui consequens foret, nec diacone- i»E SUBIHACÎÜNATU. 3.Μ lui inesse prtpslanliam sacramenti; siquidem ipscmet Morinus loc. cil. an­ notai, Macedonium, Acepsimam, et Salamannm, quin ct S. Augustinum ad sacerdotium fuisse promotos, diaconatus ordine prælcrmisso. 72. Inst. 1. Si subdiaeonatus verum esset sacramentum, non posset nisi ab Episcopo conferri, quippe qui solus sacramenti ordinis minister est. Atqui collatus olim fuit a Chorepiscopis, ut constat ex can. 10. Cone. Antiocheni, qui tamen simplices erant Episcoporum vicarii, ut iterum manifestum est ex epist. 88. S. Leonis M. ad episcopos Germaniæ et Galliae (a mullis inter spuria rejicitur) data anno 444. qua prohibetur, ne Chorepiscopi chrisma conficiant, et ipso chrismate signent frontes baptizalorum. eo quod non ha­ beant apicem episcopatus; ergo. R.Cum Card. Bei.lak.mino L. 1. de Clericis cap. 17. quem sequuntur etiam recenliores plerique omnes, Tournelio excepto, Chorepiscopos dim per se quidem fuisse presbyteros, per accidens tamen aliquando episcopali prædilos consecratione, cujusmodi hodiedum sunt Episcopi quidam titulares, qui et suflraganei appellari solent. Eruitur id ex cit. canone Antiocheno; sic enim incipit (Labb. t. 2. p. 577. B.) : Chorepiscopi, qui manus impositionem ab Episcopis acceperunt, et ut Episcopi sunt ordinati, etc. ubi non de omnibus promiscue Chorepiscopis sermo est, sed de iis dunlaxat, qui Pontificum ritu a pluribus sunt Episcopis consecrati. Praeterea eodem canone Concilium hisce Chorepiscopis non permittit solum, ut subdiaconos absolute ordinent ; sed etiam ut presbyteros et diaconos inaugurare possint, si id Episcopus loci permiserit. Ex quo perspicuum est, eos Chorepiscopos revera episcopali charactere fuisse insignitos. Porro in fine illius canonis, ubi legitur : /iat autem Chorepiscopus ab Episcopo deitatis, cui subjicitur, non de iisdem Cho­ repiscopis agitur, sed de altero genere, eorum scilicet, qui presbyteri dun­ laxat erant. illo tamen nomine cohonestati, quod in pagis ei villis seu etiam oppidulis (id enim græca vox Χώρος sonat) Episcopum quodammodo reprae­ sentarent. Voluit enim Concilium statuere legem, ut deinceps Chorepisco­ pus ordinetur ab Episcopo uno , qui proinde presbyter sil, non Episcopus. Atque de hoc Chorepiscoporum genere accipiendus est S. Leo in cit. epist. Quod si quis contendat, concessum aliquando Chorepiscopis secundi generis fuisse, ut subdiaconos ordinarent; dicendum, id facium ex privilegio et extraordinaria facultate, quemadmodum demonstratum est alibi, posse presbyterum ex delegata potestate conferre sacramentum Confirmationis, quanqnam id ordinario jure ad ordinis episcopalis potestatem spectet. Ita Belurminüs. Atque ex his palet responsio ad argumentum propositum. 73. Inst. 2. Ordinatio, in qua non adhibetur manuum impositio, non est sicramentum : atqui in conferendo subdiaconatu manuum impositio non adhibetur; ergo. Prob. Maj. Concilium Trid. statuens cap. 2. ordinem esse proprie dictum sacramentum, id demonstrat ex verbis Apostoli 2. ad Tini. 1. Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem ma­ nuum mearum ; ergo. R.jV. Maj. Alioquin potestas consecrandi Christi corpus et sanguinem, qoæ presbytero cum porrectione instrumentorum citra impositionem ma- 302 de sacramento ORDINIS. - nuuin confertur sub hac forma : accipe potestatem offerendi sacrificium Deo, etc. non daretur per signum collativum gratiæ , quod infra rejiciemus. Ad prob. R. D. Ant. Concilium id demonstrat ex illis Apostoli verbis, quatenus exprimunt rem sensibilem gratiæ effectricem C. quatenus praecise manuum impositionem exprimunt, Subdist. loquendo de ordine hierarchico. Tr. de alto quocumque .V. Synodus Trid. sic loquitur : Cum Scriptura testimonio, Apostolica traditione, et Patrum unanimi consensu perspicuum sit, per sacram ordinationem, quæ verbis et signis exterioribus perficitur, gratiam conferri; dubitare nemo debet, ordinem esse vere et proprie unum ex septem sanctœ Ecclesiæ sacramentis : inquit enim Apostolus : admoneo te, ut resuscites, etc. Ubi Concilium primum generatin'! pronuntiat, per sacram ordinationem, quæ verbis et signis exterioribus perficitur, conferri gra­ tiam : subinde hoc demonstrat exemplo ordinationis episcopalis, in qua impositione manuum velut signo exteriori gratiam impertiri probat ex Apostolo. At quis inde concludat. nullam ordinationem , in qua non usurpa­ tur manuum impositio, sacramenti rationem habere ? esto , ritum hunc ad ordinem hierarchicum esse necessarium. Quanquam impositio mannum a Græcis adhibetur etiam in ordinatione tam subdiaconi, quam lectoris, et qui ordines istos sacramenti dignitate spoliant, asserere debent, manuum impo­ sitionem interdum ritum esse ac ceremoniam, non semper sacræ ordinatio­ nis materiam. s9 74. Inst. 3. Olim Christi corpus etiam laici attrectabant, quod utique amplius aliquid videtur, quam sacra vasa contingere; ergo ex tradita in subdiaconi initiatione potestate tangendi sacra vasa atque ad altare defe­ rendi , non infertur dignitas sacramenti. R. .V. Cons. Aliud quippe est de altari communionem accipere; aliud ad altaris ministerium accedere : istud omnibus recte credentibus commune quiddam est; hoc vero ad solos a Domino electos et in Dei sortem adseitos perlinet. η ARTICULUS V. DE SACRO DIACONATUS ORDINE. 73. Nola I. Diaconatus recte definitur ordo, per quem potestas confertur, ut quis solemniter ac proxime presbytero sacris operanti inserviat. Unde S. Laurentius apud Ambrosium L. I. de oftic. cap. 41. ( opp. t. 2. p. 5S.)ila Pontificem Sixtum alloquitur : Quo sacerdos sancte sine diacono properas tuo ? Tu nunquam sacrificium sine ministro offerre consueveras. Et S. Igna­ tius in epist. ad Trallianos inquit ( PP. Apost opp. p. 191. edit. Hefel. ): Oportet autem et diaconos, qui sunt ministri mysteriorum Jesu Christi, omni modo omnibus placere. Non enim ciborum et potuum ministri sunt, sed Eccle­ sia; Dei ministri. Cuncti revereantur diaconos , ut mandatum Jesu Christi. Prælerea in sacrificio missæ diaconi legebant Evangelium , teste S. Hiero­ nymo epist. 48. al. 147. ad Sabinianum diaconum : Eucharistiam dispen­ sabant praesentibus, atque ad absentes deferebant, cujus consuetudinis exempla complura extant apud Cyprianum ; meminitqueS. Justinus Apol.2. 353 Ι»Κ KIACONATU. (opp. ρ. 97. E.) ·Η 1»E -Al.liAMEMO OlUHMs. Hum sacerdotium sacri ordinis ministerium intelligi ojMiriel; aliunde quippe constat, sacerdotii gradum duplicem lanium esse, Episcopatum et Presbyteratum. S. Hieronymus in epistola ad Evagrium. seu Evaugeluni lio. (al. 85.) postquam diaconorum presbyteris sese aequantium insolentiam multis castigaverat, subjungit, quod Aaron, cl filii ejus atque Levitæ in templo fuerant , hoc sibi episcopos el presbyteros et diaconos vindicare iu Ecclesia Dei. Ex quibus diaconorum officiis procul dubio sacris, atque hinc a Patribus tantopere commendatis conficitur, eos peculiari Dei gratia indi­ gere, proindeque eorum ordinationem esse sacramentum. Prob. III. Diaconatus semel susceptus nunquam amittitur, uec iterari potest; igitur characterem imprimit, ideoque. sacramenti rationem habet. Nec juvat dicere , diaconatum non ex charactere. sed ex consecratione qua­ dam jureque divino esse perpetuum. Nam si perpetuitas ista aliunde, quam ex charactere repeti potest ; ruet certe princeps Catholicorum ratio, qua probant, quibusdam sacramentis imprimi characterem, eo quod iterari nequeant, ut alibi diximus. « Ü , 78. Obj. I. Diaconatus non est a Christo institutus ; ergo non est sacra­ mentum. Prob. Jnt. primum auctoritate S. Cypriani , qui epist. 65. ad Rogatianum ait : Diaconos post ascensum Domini in calos Apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et Ecclesiæ ministros. Deinde testimonio A.xaci.eti cap. 1. epist. 3. quæexlat apud Labbeum tom. 1. Concil. (p. 528; A.) ubi recensito sacerdotum et episcoporum ordine addit : amplius, quam isti duo ordines, nec nobis a Deo collali neque Apostoli docuerunt. Confirmat id Damasus epist. 5. (Labb. t. 2. p. 877. C.) scribens : quia ordines sunt duo tantum primi in Ecclesia, id est, Apostolorum, et septuaginta discipulo­ rum. Ergo. I R. .V. Ant. Ad prob. N. Cons. Nam Cyprianus tantum ait, Christum non consecrasse diaconos, sed istos ab Apostolis fuisse constitutos et electos, ut cujusdam diaconi adversus Episcopum insurgentis audaciam reprimeret. Ex hoc tamen non sequitur, diaconatum a Christo non fuisse institutum ; sicut quamvis neminem Christus confirmaverit, ant extrema unctione munient, inferri non potest. Confirmationem , extremamque Unctionem a Christo non fuisse institutas. Anacletus et Damasus non loquuntur de omnibus ordini­ bus, quos Christus iustituil, ct ab Apostolis accepimus, sed de ordine dimtaxat sacerdotali, qui duplex est, Presbyterorum scilicet et Episcoporum; inquit enim ibidem Anacletus : Sacerdotum, fratres, ordo bipartitus est, d sicut Dominus illum constituit, a nullo debet perturbari. Id quod etiam con­ firmat Damasus, quoniam Christus solum elegit Apostolos,quibus Episcopi, et Discipulos, quibus Presbyteri respondent. Atque hoc uterque Pontifex docet ad deprimendam arrogantiam Chorepiscoporum, qui sese aut pares Episcopis, aut hos inter ac simplices sacerdotes medii cujusdam ordinis esse jactitabant, cum tamen ipsi simplices tantum sacerdotes essent, tametsi ampliori aliqua jurisdictione præditi, quam cæteri presbyteri. 79. Inst. 1. Act. G. v. 2. electi sunt diaconi, ut inservirent mensis, alia· que munia obirent, nequaquam sacra et ad altaris mysterium spectantia : legitur enim : non est rcqutmi nos derelinquere verbum Dei et ministrare r 'B • 11 L>E DIACONATU· .100 mensis. Considerate ergo, fratres , etc. el elegerunt Stephanum, etc. Narraliiri]ue ibi murmur (ïræcorum adversus llebrœos, cujus occasione diaconi constituti ruerunt, ut utriusqne nationis viduis requa pars eleemosynarum distribueretur. Gratis igitur asserimus sacra ministeria, tanquarn ex Christi institutione convenire diaconis. H. .¥. .In/. Fatemur equidem occasione murmuris Græcorum septem dia­ cones fuisse electos, qui ad normam charitatis oblata a fidelibus bona dis­ pensarent : attamen eosdem sacros etiam ministros ab Apostolis inauguratos cum Lucas ipse haud obscure in Actis prodidit, Ium vero Patres viva voce diserte tradiderunt. Certe antequam constituerentur diaconi, sedulo inve­ stigatum est, non lam, quanta) industriae essent ac fidelitatis, quod pro mi­ nisterio mensarum salis esse poterat, quam utrum essent boni testimonii et pleni Spiritu sancto ac sapientia, quæ sane ad sacrum ministerium, non ad profanum referuntur. Narrat deinde sacer historicus, illos Aposlolicarum manuum impositione ordinatos prædicandi Evangelii, ac baptismatis con­ ferendi jure politos fuisse, quod de Stephano praesertim ac Philippo perhi­ betur. Demum ex iis, quæ eo loci scripsit S. Lucas, sacra diaconorum ofticia desumpsere Patres supra laudati : quibus hic addo Ven. Bedam, qui in cap. G. Actorum scribit, septem diaconos ab Apostolis electos, qui sublimiori gradu essent cœteris, et proximi circa aram quasi columna) altaris assisterent. Et in Libro Retract, ejusdem operis sic in eumdein scopum loquitur ; Commu­ nis quidem dispensatio exigebat , ut ministri pro viduis viri eligerentur : verum ubi inventi sunt, qui digni ad hoc ministerium essa viderentur, cre­ scente gradatim, ut solet, providentia consilii salutaris, placuit eosdem lecto­ res ipsos altaris quoque sacri ac dominici sanguinis, sicut el refectionis mensffquecommunis multitudinis credentium ministros ordinari. Quod pro­ batum est verbo, quo dictum est : ct orantes imposuerunt cis manus. Hoc et­ enim proprium esi eorum, qui de communi fidelium numero ad sacrosancti altaris promoventur officium. (Patrol, t. 92, p. 1012. B.) 80. Inst. %. S. Hieronymus, ut comprimai cevi sui diaconos, qui ollerebant se, ac insolescebant adversus presbyteros, sic in epist. ad Evangelum citata scribit : Quis patiatur, ut mensarum ac. viduarum minister supra eos tumi­ dus se efferat, ad quorum preces corpus Christi sanguisque conficitur. Idem confirmat Synodus Quini-sexta habita in Trullo an. 692. quæ can. 1 (i. ( Labb. t. 6. p. 1149. E. ) disertis verbis juxta mentem S. CiIrysostomi hom. 14. in Acta declarat, septem illos diaconos ab Apostolis electos fuisse, ut mensis duntaxat ministrarent, et sic concludit ; Propter hæc ergo nos quoque prae­ dicamus, ut predict i septem diaconi non de- iis accipiantur, qui mysteriis ser­ viunt... ; sed eos esse, quibus fuit concredita ac tradita dispensatio communi wum usui, qui tunc collecti fuerant, qui nobis in hoc quoque, forma fuere humanitatis, et studii in eos, qui indigent. Porro verba Chrysostom i Trullano canoni inserta sunt ista : Quamnam autem habebant hi ( delecti Act. 6. ) auctoritatem, et quam acceperunt ordinationem, scire est necessarium. Numquid diaconorum ? Atqui hoc non est in Ecclesiis. Jn presbyterorum dispensa­ tio? Atqui nullus adhuc erat Episcopus, sed soli Apostoli. Unde nec diaco­ norum nec presbyterorum nomen existimo apertum esse ac manifestum. Ad |u,a. Ii. Eo loci Hieronymo salis fuisse recensere causam , quæ diaco, » rr i : ; J '■j .· » . i 356 ys μ» ’·· DE SACRAMENTO ORDINIS. norurn electioni occasionem dedit. Et sane nihil opportunius ad frangendam diaconorum istorum insolentiam objicere poterat sapientissimus Doctor, quam infimum admin istratiouis officium, viduarum scilicet meusarumque ministerium, a quo presbyteri eximuntur. Verum in eadem epistolaS.Da­ ter diaconorum ordinem commendat quam maxime, cum hoc esse dicat diaconos in Ecclesia Dei, quod in veteri Testamento Levitæ fuerunt, quos consecratos fuisse atque electos ad obeundum ministerium in tabernaculo foederis compertum est. ' Ad 2“®. R. Ex canone Trullano id unum probari posse, quod duo essent diaconorum ordines, alter mensis et viduis destinatus, mysteriis alter, qui propterea sacramentum foret. Quod idem cum OEclmenio docent nonnulli Theologi et interpretes, inter quos sunt Vasquez et Augustinus Calmel, asserentes, septemviros, de quibus Act. G. fit mentio, tunc non diaconos, quales nunc sunt in Ecclesia, sed mensarum duntaxat ministros ab Apostolis esse institutos. Verum huic sententîæ non subscribimus; habet enim hoc incommodi, quod, si eadem probetur, nequeat sacer diaconatus ordo sacra­ rum litterarum auctoritate demonstrari ; tametsi cæteroquin ad ordinem ipsum vindicandum universalis traditio suppetat. Expeditior itaque com­ munisque Theologorum responsio est, canones Concilii Trullani parum In­ here auctoritatis, quippe nec receptos, nec a Pontifice Sergio confirmâtes. Accedit, quod canon 1G. qui objicitur, falsa nitatur verborum Chrysostomi interpretatione. Affirmat enim cit. loc. Chrysostomcs (opp. t. 9. p. 113. A.) initio quidem nullum fuisse inter episcopos, presbyteros et diaconos aper­ tum discrimen quoad nomen quod ante apposuit S. Doctor, omnesque ap­ pellatos fuisse sacros ministros, horum tamen extitisse ordinationes. Nam S. Chrysostomls verbis supra recitatis hæc addit : Sed interea in hoc fue­ runt ordinati; quæ verba a Synodo Trullana fuere praetermissa. Ut ergo erant ab initio, quantum ad characterem et ordinem episcopi, ita erant et diaconi. Atque hanc diaconorum sacram ordinationem Chrysostomls ead. hom. 14. haud obscure indicat, cum in ea verba : imposuerunt illis manus Act. 6. ait manifestum esse, quoniam Apostoli hoc ritu septem illos segrega­ verint a multitudine, subjicitque in eo ritu fuisse impositionem manuum, quee hominis opus est, atque divinam operationem. 81. Obj. II. cum Durando. Quando ex multis ad effectum aliquem sacramcntalem directis, unTim solum eumdem præstat, reliqua non censentur nisi quædam sacramentalia, et præparationes ad illum , ut manifestum est in baptismo, in quo exorcismi et insufflationes præcedunt ecu præparationes ad ablutionem aquœ, quæ sola sacramentum constituit : atqui ita se habent inferiores ordines ac diaconatus ad presbyteratum, qui solum attingit effe­ ctum sacramentalis ordinationis, id est, consecrationem corporis et sangui­ nis Dominici ; solus igitur presbyteratus erit sacramentum. R. Trans. Maj. N. min. Neque enim consecratio corporis et sanguinis Christi sacræ ordinationis effectus est, sed finis. Nam effectus ordinationis est gratia sanctificans et character : atqui tam illa, quam iste non in sacer­ dotio solum, verum etiam in diaconatu producitur; ergo non solum sacer­ dotium , sed ct diaconatus verum propriique nominis sacramentum est. Atque hinc dispar ratio constat, cur in baptismo solum ablutio aquæ cum I1 l»E DIACONATU. 357 sua forma sacramenti rationem habeat, non item insufflationes, exorci­ smi, etc. quoniam horum ope nulla, saltem ex opere operato gralia, nullus character confertur : ideoque nudæ sunt ceremoniæ ad sacramentum præparautes. 82. Inst. 1. Per initiationem diaconi nec potestas recipitur, nec chara­ cter; ergo. Prob. Ant. 1°. Potestas per ordinationem collata, sacramenti confectionem respicit, quemadmodum potestas, quæ per baptismum con­ fertur, sacramentorum susceptionem spectat. z\tqni diaconus nullam sacra­ mentorum conficiendorum potestatem recipit; ergo. Prob. 2°. Ex epistola Vigilii Rom. Pontificis ad Rusticum et Sebastianum, quæ extat Collât. VII. Synodi V. (Labb. t. 5. p. 552. E.) ex qua apparet, diaconos quosdam ad tempus constitui, sicut idem Sebaslianus, absentibus diaconis Stephano et Analolio, diaconus a Pontifice creatus est. et subinde a diaconatu iterum dejectus. Ergo inauguratio diaconi non tribuit permanentem aliquem effe­ ctum seu characterem. R. .V. JnL Ad prob. lam. Ar. M. Falsum enim est omnem potestatem saeramentalem ad sacramenta conficienda pertinere. Manifestum hoc est in con­ firmatione, quæ licet sacramentum sit, nullam tamen administrandi sacra mysteria facultatem tribuit. Neque characteres ordinis et baptismi ita inter sese comparantur, ut, quemadmodum character baptismi ad sacramenta recipienda, ita character ordinis absolute ad ea conficienda hominem ido­ neum reddat. Ad prob. 2lra. R. Vigilium loqui non de ordinis charactere, sed officio et loco. Sebastianum enim, qui Judicato suo in causa trium Capitulorum edito per Italiam et Africam palam obstrepebat, ea lege diaconi honore orna­ verat, ut in officio contineretur; cum vero rediisset ad ingenium, atque ad Concilium Constantinopolitanum II. profectus turbas rursus cxcitasset, merito a Vigilio diaconorum gradu seu officio submotus fuit. 83. Inst. 2. Potestas collata per ordinationem, quæ sacramentum sit, suapte natura tendit ad faciendum aliquid, quod sine ipsa nullo pacto fieret, ut patet in sacerdotio : atqui in diaconatu hujusmodi potestas non confertur, cum omnia diaconorum munia etiam a non diaconis saltem valide exerceri possint; ergo. R. .V. Maj. Tametsi enim per sacerdotium talis facultas tribuatur, ut qui eo sacramento caret, conficere Eucharistiam nullo modo possit; hoc tamen generatimnon probat, quacumque ordinatione hujusmodi impertiri facultalcm debere, ut, quod per ipsam fit, sine ipsa nulla ratione fieri possit; salis quippe est, si detur, ut melius fiat. Liquet dentio in Confirmatione, cujus beneficio character seu facultas ad fidem intrepide profitendam con­ fertur, etsi non confirmatus eamdem fortiter conslanterque profiteri valeat. Quemadmodum igitur Confirmatio sacramentum est, quoniam ad fidem melius profitendam tribuit firmitatem ac robur, quamvis citra illam fides propugnari fortiter possit : ita ordinatio diaconi sacramentum erit, eo quod facultatem impertiat ad obeundum melius ea munia, quæ absolute exerceri sine illa possent. hiMj Μ H* ■ 1. 1η 3.\S DK SACRAMENTO ORDINIS. 84. Qv.f.rks , quid de Diaconissis sentiendum? Cum Diaconissarum frequens apud veteres occurrat mentio, in libris etiam Pontificalibus illarum ordinationis el consecrationis ritus comprehendatur; de iis hic necessario est agemlum , ne forte sacramento ordinis initiate; credantur. Unde ad quaestionem R. 1°. Diaconissarum nomine iiic inlelligimus, non uxores diacono­ rum. quemadmodum in Cone. Turonensi II. can. 12. el 13. (Labb. t.S. р. S.Vi. D. E.), legimus Episcopos, Presbyteros el Subdiaconissas, Episco­ porum. Presbyterorum ct Subdiaconorum conjuges, sed pudicas quasdam honestasque mulieres, ad Ecclesiæ ministerium deputatas : quæ quidem tam ex viduis , quam virginibus deligebantur, ut liquet ex Conslit. Aposl. L. G. c. 17. Labb. t. 1. p. 393. A.) ubi legitur : eligatur Diaconissa virgo pudica; sin autem non fuerit virgo, sit saltem vidua, quæ uni nujwerit.el fidelis atque honorata. Et S. Epiphaniis cap. ult. Panarii de iisdem ait : illa quidem univiræ et continentes esse debent, vel post unas nuptias vidiue,cel perpeluæ virgines. R. 2’. Diaconissarum institutionem antiquissimam osse constat P. ei Apostolo ad Horn. c. 16. ita scribente : commendo autem vobis Phœben soro­ rem nostram, quæ est in ministerio Ecclesiæ, quæ est in Cenchris; ubi in græeo legitur, διάκονον της εκκλησίας, diaconam Ecclesiæ : ideoque apud Græcos in oratione secunda, quæ fit ad ordinandam diaconam, rogalur Deus, ut ei, quæ in diaconam consecratur, largiatur Spiritum sanctum, ut largitus est Phæbœ. Liquet 2°. ex aliis momentis Ecclesiasticis. Nam nl omittam constitutiones Apost. modo commemoratas, meminit diaconissa­ rum S. Jgnath.s in episl. ad Smyrnæos, et ad Antiochenos; Tertvluaxts L. 1. ad uxorem cap. 7. el de velandis virginibus c. 9. Mentio itidem illarum fit can. 19. Cone. Nicæni,can. 13. Chalcedoncnsis, can. I I. Laodiceni. R. 3°. Diaconissae ritu aliquo sacro fuere initialæ. Nam in Constit. Aposl. с. 19. et 20. legitur Labb. t. 1. p. 489. B. C. ) : De diaconissa cero ego Hariholomæus constituo, ut manus ei, Episcope, imponas, preesentibus presbyteris et diaconis ac diaconissis, ct dices : Deus ælerne... qui Mariam, Deboram, Annam et Oldam Spiritu sancio implevisti,... ipse nunc respice hanc ancillam electam ad ministerium (εις διακονίαν) ct mundam effice ab omni inquinamento carnis, et spiritus, ut opus sibi impositum digne per­ ficiat. etc. Tertullianus L. I. ad uxorem c. 7. quantum, inquit, fidei detrahant, quantum obstrepant sanctitati nuptiœ secundœ, disciplina Ec­ clesiæ et Apostoli præscriptio declarat, cum digamos non sinit præsidere, cum viduam adlegi in ordinationem nisi univiram non concedit. Et in fine adhortationis ad castitatem de iisdem viduis verba faciens eodem ordinandi verbo utitur : Quanta· igitur, et quæ in Ecclesiis? ordinari in Ecclesia solent, qua· Deo nubere maluerunt. Goarws vero in Euchologio Graecorum, et Arcvdics L. G. c. 10. ritum referunt, quo apud Græcos diaconissa* ordi­ nari consueverunt, ilhnnque ferme cumdem, quo initiantur diaconi, ma­ nifeste apparet. ΜΗ R. P. Il ee tamen diaconissarum ordinatio non fuit initiatio aliqua sacrimentalis. Illa namque manus impositio, et alia , quæ præstahanlnr, ad me­ ram ceremoniam perlinebant : nusquam enim diaconissis facultas ad altaris ministerium collata fuit. Unde Epipiianivs hær. 79. (opp. t. l.p. JOfiO. C.) λ DE SACERDOTIO. 359 inquit : Quampiam diaconissarum, in Ecclesia ordo sit; non tamen ad sacer­ dotii functionem, aut ullam hujusmodi adminislralionein institutus est. Ra­ tionem addit depromptam ex epist. 1. ad Cor. 14. ubi prohibentur mulieres in Ecclesia loqui; unde infert illas ab subeunda ecclesiastica munia prorsusesse ineptas. Illarum itaque ordinatio ad evitanda scandala servandamque fidelium existimationem instituta fuit. Eleclæ scilicet diaconissæ fuere primum, teste Epipiianio loc. cit. ut muliebris sexus honestati consulatur, sive ut baptismi tempore adsint,... sive cum nudandum est corpus mulieris, ne virorum, qui sacris operantur, aspectui sil exposita. Deinde cum nego­ tium aliquod urgeret, nec adire feminas Episcopis congruum videretur, diaconissæ eorum ad illas mandata deferebant, id quod Const. Apost. L. 2. c. 2G. asseritur. Insuper rusticanas et imperitas mulieres fidei rudimentis imbuebant, ut constat ex Cone. Carlhag. IV. can. 12. (Labb. t. 2. p. 1201. A.) Denique portam, qua in Ecclesiam mulieres ingrediebantur, custodiebant, unde S. Ignatius martyr in epist. ad Antiochenos, saluto, inquit, sanctarum portarum custodes diaconissas. Hæc de diaconissis breviter et summatim, plura legi possunt apud Mori num pari. 3. Exercit. 10. cap. 2. I» 1 si t j i i: ARTICULUS VI. DE SACERDOTIO. 85. Nola. Sacerdotum ordo bipartitus est, inquit Anacletus Ponti fex epist. 3. c. 1. (Labb. t. 1. p. 528. A.) Episcoporum scilicet, qui sacerdotes primi appellantur, et Presbyterorum, de quibus Bhabanls L. 1. Instil. Cleric, cap. 6. ait : secundi vero ordinis viri presbyteri sunt. Utrumque igitur hoc articulo complectemur. Ac 1°. inquiremus, an presbyteratus sit sacramen­ tum? Cui tamen quæstioni non immorabimur diutius : iisdem enim mo­ mentis, quibus art. 1. hujus capitis ordinationem generatim sacramentum esse demonstratum est, presbyteratum quoque esse hujusmodi aperte decla­ ratur : nihilominus quædam proferemus, quæ ad sacerdotium ipsum pecu­ liari ratione perlinere videntur. 2°. Investigabimus, utrum episcopatus sit sacramentum a presbyterio dis­ tinctum? Qua in re non una Theologorum est opinio inter Catholicos, quo­ rum tantum hac in parte sententiam ad examen vocabimus; nam quid hæretici sentiant, infra expendemus. Antiquiores, Hugo Victorious, Petrus bombardas, Alexander Alcnsis, Albertus M., S. Bonaventura, Divus Thomas, Dominicus Solo, Turrecrcmata negant episcopatum esse verum ordinem aut sacramentum a sacerdotio distinctum, sed aiunt illum meram extensionem esse characteris sacerdotalis ad nova officia, potestatem ampliorem ac digni­ tatem. Fatentur tamen hi Doclores, per ordinationem Episcopi conferri gra­ tiam, atque ipse S. Thomas Led. 3. in epist. 2. ad Tirnoth. explicans illa verba : quæ est in te per impositionem manuum mearum, inquit : a (pio sci­ licet ordinatus erat Episcopus; in (pia manus impositione data est eiyralia Spiritus sancti. Negant,autem gratiam istam esse sacramental em, quoniam non datur ad Eucharistiam digne conficiendam, sed ad munia episcopalia digne exercenda. His vero contradicunt Navarrus in Manuali c. 23., Petrus R Î L *f * ?■· e‘11 ϋ 360 nr. sacramento ordinis. Solo !.. de Institut, sacerdotum Led. t. de sacram. Ord.,Estins in4.dist.24. §. 28., Sylvius in 3. p. S. Thomæ q. 40. art. 5., Bellarm. de sacram. Ord. cap. 3. aliique plurimi. r1 .4 8G. Dico I. Presbyteratus est sacramentum proprie dictum. Prob. Ex sæpe dictis tria ad sacramentum requiruntur, institutio divina, ritus sensibilis, et productio gratiæ sanctificantis : atqui tria illa reperiuntur in presbyteratu. Ac 1°. quidem institutio divina, cum ex Scriptura constet, concessam sacerdotibus duplicem esse potestatem, alteram in corpus Christi verum hisce verbis Matth. 26. Hoc facite ; alteram in corpus Christi mysti­ cum his aliis verbis Joan. 20. collaiam : Accipite Spiritum sanctum -.quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et (piorum retinueritis, retenta sunt : Hoc disertis verbis declarat Tridentinum Sess. 22. cap. I. ; canone autem 1. ana­ themate ferit eos, qui dixerint, sacerdotium in novo Testamento esse officium tantum et nudum ministerium prædicandi Evangelium. 2°. Ritum habet sensibilem, cum in ordinatione sacerdotum adsit materia, sive sit instru­ mentorum porrectio, sive manuum impositio, sive ulrumque, nec desit ver­ borum forma. 3°. Ritus ille gratiam sanctificantem producit, quod de ordina­ tione generatim pertractantes ostendimus. Confirmatur ex Concilio Florentino, quod in Decreto pro Armenis ordi­ nem docens esse sacramentum novæ Legis, inter ordines presbyteratum primo loco recenset, nulla ipsius etiam episcopatus facta mentione. Triden­ tinum quoque Sess. 23. c. 2. definit sacerdotium inter ordines principem locum obtinere, et ad illud , tanquam ad perfectiorem finem, tendere ordi­ nationes inferiores : can. autem 3. anathema contorquet in affirmantes, ordinem sive sacram ordinationem non esse vere et proprie sacramentum a Christo Domino institutum. Porro nil habent Novatores, quod obtrudant, nisi quod fideles a B. Petro et a Joanne in Apocalypsi nomine sacerdotum cohonestantur; hæc vero aliis in locis toties obtrita sunt ac refutata, ut de iis pigeat iterum verba facere. 87. Dico Π. Episcopatus, prout includit potestatem et jus conferendi ordi­ nes aliaque officia hierarchica exercendi, est verum ordinis sacramentum. Prob. 1. Impositio manuum , de qua Paulus ad Timoth. supra citatus agit, erat verum ac proprium sacramentum ; omnes enim conditiones ad verum sacramentum necessarias habere demonstravimus : atqui dicta ma­ nuum impositio fuit ordinatio in Episcopum, ut cum Chrysostomo, cujus verba supra produximus, Theophylaclus,OEcumenius, Anselmusaliique notae non infimae interpretes affirmant; ergo ordinatio in Episcopum est veri nominis sacramentum , aut sacramentum ordinis ex sacris litteris probari non potest. Hinc Prob. II. Ex Concilio Trid. cujus Sess. 23. c. 3. hæc sunt verba : Cum Scriptura; testimonio Aposlolica traditione et Patrum unanimi consensu perspicuum sit, per sacram ordinationem , quæ verbis et signis exterioribus perficitur, graliam conferri ; dubitare nemo debet, ordinem esse vere et pro­ prie unum ex septem sanctœ Ecclesiæ sacramentis : inquit enim Apostolus: Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem ma­ nuum mearum : non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et DE SACERDOTIO. 3β| d dilectionis el sobrietatis. Eadem Synodus capite proximo docet, sacra ordi­ natione episcoporum, sacerdotum et cœterornm ordinum constitui Ecclesia­ sticam hierarchiam , quam divina ordinatione institutam definit canone ejusdem sessionis sexto. Ergo sancta Synodus agnoscit in episcopatu impo­ sitionem manuum tanquam materiam, divinam institutionem, et supernam graliam. Quid vero necessarium ultra est, ut Episcopi inauguratio ad sacramenti dignitatem evehatur? Prob. III. Ex Patribus, qui ordinationem in Episcopum expresso nomine sacramenti condecorant, præserlim Leo M. serm. -i. in die anniversario assumptionis snæ, ct epist. 87. (al. 12. c. 3.) ubi dc Episcopo digamo inquit: quis ergo dissimulare audeat, quod in tanti sacramenti perpetratur injuriam? S. Hieron. Luciferianos in Dialogo n. 11. reprehendit, quod Arianortim quidem baptisma recipiant, non autem ordinationes Episcoporum : si in fide, inquit, sua baptizato baptizans nocere non potuit, el in fide sua sacerdotem constitutum constituens non inquinavit. Augustinus in concione supergestis cum Emerito Donalisla : Invocatio, ait, nominis Dei super caput ipsorum, quando ordinantur Episcopi, invocatio illa Dei est, non Donati... character non est desertoris, sed imperatoris. Idem sapientissimus Antistes L.2. contra epislol. Parmeniani cap. 13. aliisque in locis adversus Donalislas docet, valere ordinationes illorum Episcoporum, qui ab Ecclesia aut schismate aut hæresi separantur. Ex quibus ita ratiocinamur : Consecratio Episcopi imprimit characterem , quo tribuatur potestas indelebilis : atqui imprimere characterem ct conferre potestatem indelebilem actio solius sacramenti est ; ergo consecratio Episcopi est sacramentum. Jam vero si episcopatus proprii sacramenti rationem habet, cum peculiari ritu, distincta consecratione, propriisque materia et forma perficiatur, conferatqne potestatem, quam nulla alia ordinatio tribuit; legitima consecutione infertur episcopatum esse ordinem ct sacramentum a presbyteratu distinctum. Con- tra hanc assertionem 88. Obj. I. Septem sunt tantum ordines : atqui si episcopatus sit sacra­ mentum peculiare, erunt ordines octo ; ergo. R. I), min. Nisi sub uno sacerdotii ordine, episcopatus et presbyteratus comprehendantur C. cum ex utroque existât unum genere sacerdotium .V. Sacerdotium in duos ordines dispescitur, in unum, quo traditur potestas Eucharistiam conficiendi, et in alium, quo ulterius confertur auctoritas eos, qui Eucharistiam conficiunt, ordinandi ct consecrandi : qui quidem duo ordines duæ sunt spccics sacerdotii tanquam generis. Quemadmodum igitur admittimus presbyteratum el diaconatum, imo eliam cæteros ordines tan­ quam sacramenta , nec tamen sacramentum ordinis multiplicamus ; ita episcopatum statuimus esse ordinem el sacramentum, quin plures ordines aut sacramenta plura , quam septem adstruamus. Quam ob rem Rhabanus Maurus L. I. de institut. Clericorum cap. 4. ( opp. t. I. p. 299. B. Patro log. 1.107.) ait, octo esse gradus Ecclesiasticos, cum sint tantum ordines septem. 89, Inst. 1. Episcopus ex sua ordinatione non habet, ut possit consecrare Eucharistiam, sed solum ut possit confirmare, et ordinare presbyteros et DE SACRAMENTO ORDINIS. episcopos; ergo episcopatus non convenit genere cum presbyteratu, sed est res diversissima. Deinde ordines distinguuntur per relationem ad Eucha­ ristiam perficiendam aut consecrando aut ad consecrationem præparando: sed in hac parte episcopatus nihil addit sacerdotio ; ergo. .1<7 1"®. R. I). Ant. Episcopus ex sua ordinatione priore non habet, ut possit consecrare Eucharistiam .V. id non habet ex sua ordinatione poste­ riore C. Episcopatus suapte natura includit in se sacerdotium, ita ut sine hoc nequidem intelligi possit Episcopus; est enim summus sacerdos, hoc est, primus ac praecipuus sacerdotum, duplici charactere insignitus, qui ambo tanquam genus et differentia ejus essentiam integram el perfectam constituunt, quorum prior facit eum convenire cum sacerdotibus simplici­ bus, per posteriorem vero ah iisdem differt. ; Ad 2“. R. /). min. In hac parte episcopatus nihil sacerdotio addit directe ac proxime C. remote el indirecte .V. Episcopatus enim confert potestatem sacra ordinatione illos consecrandi, qui Eucharistiam conficiant; sub qua proin consideratione episcopatus ad Eucharistiam refertur. 90. Inst. 2. Si propter ampliorem dignitatem poteslatemque episcopatus sil a presbyteratu sejungendus, etiam Archiepiscopatus, Patriarchatus el Papatus ordines erunt, et sacramenta ab episcopatu diversa. R. .V. hanc consecutionem; etenim in variis illis Episcoporum gradibus distincta quidem jurisdictionis amplitudo, at non diversa potestas ordini» reperitur. 9J. Obj. II. Si episcopatus furet ordo peculiaris, major esset presbyteratu: atqui hoc dici non potest, quia nihil est excellentius potestate conficiendi Eucharistiam ; ergo. 5 R. D. J/. Episcopatus adæquate spectatus major esset presbyteratu C. spectatus inadæquate secundum characterem , qui in ultima ordinatione imprimitur .V. Potestas in corpus Christi verum , quoad functionem confi­ ciendi S. Eucharistiam est intensive ac ratione aestimationis intrinsece praslantissima, per quam presbyteri æquales sunt episcopis. ΛΙ quoniam episcopatus ct hunc characterem el alium necessario comprehendit, quo confirmationis sacramentum ministrat, et Ecclesiæ Christi non filios tan­ tum per baptismum, sed etiam patres, h. c. presbyteros cl episcopos per sacramentum ordinationis gignit; character ejus extensive major est et eminentior simplici presbyteratu : hic enim sacerd<4ii fundamentum est el initium, episcopatus vero ipsius apex el complementum, ut Patres loquuntur. 92. Inst. 1. Dici potest, quod, etiamsi in episcopali consecratione nori imprimatur novus character, amplietur tamen , el perfectior reddatur cha­ racter ordinis presbyteratus, et ad ea, quæ episcoporum sunt, extendatur; ergo non est opus statui distinctum a presbyterio sacramentum. R. .V. .tnf. Primum, quia idem dici posset de diaconatu, scilicet hujus characterem esse extensionem quamdam sacerdotii. Deinde si character est quid reale, eadem efficacia requiritur ad extendendum , quæ requirebatur ad imprimendum. vero dixerint, illum extendi sola significatione, itant nr. SACMnoTio, in episcopo signum sit potestatis amplioris, quam in presbytero; ad hanc significationem opus erit accessione novi characteris veri et real is, sicut realis character requiritur in anima ad significandum potestatem spiritua­ lem, tametsi character nil agat in anima, sed sit merum signum pacti divini cum anima ad concurrendum in actionibus illis sacramenlalibus. Denique si asseramus, episcopatum sacramentum esse a presbyteratu di­ stinctum, facile erit confutare haereticos, qui negant, episcopos ordino ct jurisdictione a presbyteris quidquam ex institutione divina differre .· quod in sententia opposita præstare perdifficile erit. 93. Inst. 2. Si episcopatus peculiarem anima* characterem imprimeret, ergo qui ante non erat sacerdos, neglecto presbyterio, posset verus episco­ pus ordinari ; perinde ac vere ordinatur sacerdos, qui diaconus non erat. Atque hoc argumentum invictissimum putat Dominicus Solo. R. /Y. lllat. Episcopatus, ut jam diximus, tanquam totum includit et presbyteratum simplicem et presbyteratum summum ceu partes suas; est enim Episcopus sacerdos summits. Sicut ergo olim summus Sacerdos non esse non poterat de stirpe sacerdotali; ita nunc Episcopus esse nequit, qui sa­ cerdos non sit. Quare chimera foret Episcopus sine presbyteratu, sicut Archiepiscopus, qui non esset Episcopus. Praesumit enim episcopatus pre­ sbyteratum volui totum suam pariem priorem ac subjectivam , ut vocant, quemadmodum ternio numerum binarium , quem comprehendit. Quod quidem de diaconatu dici non potest; non enim sacerdotium conilatur ex suo famulatu et charactere excellenti presbyteratus. Xec dicas, si episcopatu imprimatur character diversus, imprimi superio­ rem sacerdotali ac nobiliorem, sicut in presbyteratu character figitur diaconali nobilior, idcoque Episcopum ordinatum, etsi sacerdos non foret, conficere posse Eucharistiam , quod tamen fidei repugnat. Nam R. Quamvis in ordinatione Episcopi imprimatur character, non sequitur tamen, imprimi characterem nobiliorem formal i 1er, sed tantum characterem novum cum nova poleslate in presbyter > non existenle; novus autem character imprimi, nisi prrcsupposito presbyterii charactere, non potest. Atque ex hoc Colliges, hallucinari .Eneam episcopum Parisi ensem, dum L. adversus objectiones Græcorum (apud Acherium , Spicilcg. I. 1. c. 210.) scribit, sua relate, id est, post medium secui i noni, Romæ plerumque consecratos fuisse episcopos et diaconos, non suscepto prius presbyteratu : et morem istum excusat, quod in episcopatu presbyterium eminenter comprehendatur. Verum purgatione ista opus non erat : si quidem Nicolaus 1. epist. 70.(Labb. t.8. p. 469. ct seqq.) protestatur , id quod objiciebatur, calumniam esse a Photio confictam , quam Latini constanter a se depulerunt. Inter quos Ratramnus contra opposita Græcorum L. 4. c. 8. (Patrol, t. 121. p. 334. B.) Greet in cceleris, inquit, sibi demunt auctoritatem fidei; quandoquidem in istis tam evidenter mentiuntur. Hæc impudentia Græcorum videtur Æ’neæ praebuisse occasionem errandi : ac ipse Photius videtur ansam comitiandi sumpsisse e canonibus Latinorum , qui permisere . ut episcopi ex presby­ teris vel diaconis peterentur. 364 111 SACRAMENTO ORDINIS. ARTICULUS VII. DE EXCELLENTIA EPISCOPORUM. 94. Nola /. Episcopi nomen ab l-l super et σχο-ειο considero aut specular derivatum, antiquis significabat inspectorem. Nam teste Plutarcho in Camillo tribuebatur nomen Episcopi prælori et magistratibus, qui juri dicendo, inspiciendæ provinciæ aliisque rebus curandis praeficiebantur. Cicero etiam L. 4. epist. 11. ad Atticum scribit. se a Pompeio constitutum in tota Campa­ nia, et maritima ora έπίσχοπον, ad quem delectus et summa negotii referatur. Itaque hoc nomen ad laicos quoque pertinere potest : unde Eusebius L. 1. de vita Constantini cap. 14. de eo sic loquitur : ipse velut communis omnium Episcopus a Deo constitutus, ministrorum Dei concilia congregavit : quem quidem episcopatum suum Constantinus ipseL. 4. c. 24. Episcopos alloquens sic explicat : t bs in iis, quæ intra Ecclesiam sunt, Episcopi estis; ego vero in iis, quæ extra geruntur, Episcopus sum a Deo constitutus. Nomen istud a priscis sumpsere Christiani , eoque sacrorum suorum summos Antistites co­ honestarunt. Ita Christusl.Pet.2. v. 25. dicitur Episcopus animarum nostra­ rum. Act. 20. v. 28., ad Philip. 1. v. 1., ad Tim. I. c. 3. v.2., adTil. 1. v.7. rectores Ecclesiarum appellantur Episcopi. Sed quidquid sit de nomine, in­ quirimus hic,an. et quo jure sacri illi præsales, qui nunc vocantur Episcopi, iis, qui apud nos sunt tantum presbyteri, superiores sint. Pro quo •· •t I ik 95. .Vote II. Seculo IV. Aerius presbyter Arianus, postquam spe episco­ patus, quem ambicrat, excidisset, docuit presbyteros Episcopis nihilo esse inferiores, teste Epiphanio hœresi 75. et Augustino hœresi 53. Seculo XIV. Joannes XVicletTus sacerdos Anglus, sicut expertus est Aerii fortunam, ita adoptavit insaniam. Dejectus enim a spe consequendi episcopatum Wigorniensem, ita dicebat ; Tempore Pauli sufficiebant Ecclesiæ duo ordinet clericorum, sac rdos videlicet ct diaconus; quia certum videtur, quod super­ bia Cœsarca alios gradus adinvenil. Ita referunt Thomas WaldensisL. 2. Doctrinalis fidei, art. 3. n. 60. et Wilhelmns Widefordus in L. adversus eumdem. HæsiL in eodem luto Calvinus L. 4. lustit. cap. 4. n. 2. ita scribens: Quibus docendi munus injunctum erat, eos omnes nominabant presbytero!. Illi e.c suo numero in singulis civitatibus unum eligebant , cui specialiter dabant titulum Episcopi, ne ex æqualilate, ut fieri solet, dissidia nasceren­ tur; neque tamen sic honore ct dignitat·1 superior erat Episcopus, ul domi­ nium in collegas haberet, sed quas partes habet Consul in Senatu, ut referat de negotiis, consulendo, monendo. hortando aliis preeeat, auctoritate sua totam actionem regat, et quod decretum communi consensu fuerit, exequatur; id muneris sustinebat Episcopus in Presbyterorum crelu, atque id ipsum pro temporum nessitale fuisse humano consensu inductum, fatentur ipsi veteres. Ita mentitur Calvinus, cui ad luerent recenliores Puritani et Lulherani. 9G. Dico I. Jure divino Episcopi presbyteris superiores sunt quoad potesta­ tem ordinis. DE EXCELLENTIA —— I EPISCOPORUM. 305 Probatur. Soli Episcopi possunt ordinare presbyteros, presbyteri non pos­ sunt; ergo Episcopi potestate ordinis antecellunt presbyteris jure divino. Conseq. est evidens. Prob. Ant. L Scriptura nulli alteri collationem sacrorum ordinum tribuit. Nam ab Apostolis constitutos fuisse presbyteros, hujus rei gratia Titum reli­ ctum Crelæ, moniliimque Timotheum (quos fuisse Episcopos nemo dubitat) ne cito manus imponeret initiandis, apertissime tradunt Actus Apostolici cap. 14. v. 22. et Paulus 2. ad Timoth. 5. v. 22. el ad Til. c. 1. v. 5. Prob. Ant. IL. ex traditione Patrum. Auctor Constit. Aposl. L. 8. c. 28. (Labb. t. 1. p. 493. B.) Episcopus benedicit et non benedicitur ; manum im­ ponit, ordinal, offert, benedictionem ab episcopis accipit; a presbytero autem non accipit. S. Hieronymus (quem Novatores nobis perpetuo objiciunt) in epist. ad Titum c. 1. (opp. t. 7. p. 694. edit. Vallarsi.) ea verba expendens, ul constituas per civitates Episcopos, ait : audiant Episcopi, qui habent con­ stituendi presbyteros per urbes singulas potestatem. S. Chrysostomus hom. 13. in 1. ad Timoth. demonstrat, ea verba per impositionem manuum presbyte­ rii, accipi non posse de presbyteris, sed de Episcopis. S. Epiphanies hær. 75. (opp. t. 1. p. 908. A.) Ordo, inquit, Episcoporum ad gignendos patres præcipuepertinet. Hujus enim est patrum in Ecclesia propagatio. Alter (presbyter) cum patres non possit, filios Ecclesiæ regenerationis lotione producit, non tamen patres aut magistros. S. Athanasius in sua adversus Arianos Apologia (opp. t. 1. p. 106. A. edit. Patav. 1777.) probat, Ischyrarn accusatorem suum non fuisse presbyterum, quoniam Collulhus, a quo Ischyras dicebatur ordi­ natus, nunquam fuerat ad episcopatus characterem promotus : Unde igitur, inquit, presbyter Ischyras ? quo ordinante? nonne Collutho ? Atqui Colluthus, cum esset presbyter, obiit, ejusque ambee manus absque auctoritate fuerunt. Addit Athanasius, omnes, qui schismatis tempore a Collutho fuerant ordinati, ad laicalem statum fuisse redactos. Quibus tam insignibus testimoniis demonstratur plane, si presbyter alium in presbyterum ordinaret non insi­ gnitus episcopali consecratione , hujusmodi ordinationem irritam penitus ac nullam esse, ideoque Episcopos potestate ordinis presbyteris anteire. Prob. Ant. III. definitionibus Conciliorum. Tridentinum Sess. 23. can. 7. ita definit : Si quis dixerit, Episcopos non esse presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi et ordinandi, vel eam, quam habent, illis esse cum presbyteris communem; anathema sil. Idem mullo ante statuerant Synodi aliae, nempe anno 348. Carthagjnensis 1. can. 5., anno 554. Arelatensis V. can. 7., anno 563. Bracarensis can. 8. aliæque permultae. Deberi aulern Episcopis jus ordinandi Ecclesiæ ministros, probat Tridentinum eadem Sess. cap. 4. ex eo quod illi in locum Apostolorum successerint, et positi fuerint, ut ait Apostolus, a Spiritu sancto regere Ecclesiam Dei : apertum enim est, inferiorum ministrorum electionem atque inaugurationem non in Ecclesiastico solum, sed etiam in quolibet regimine bene constituto ad prae­ positos rectoresque supremos perlinere. 97. Dico II. Jure divino Episcopi antecellunt presbyteris etiam quoad po­ testatem jurisdictionis. Prob. L Auctoritate Scripturarum. Episcopi legis Evangelic® non sunt mi­ nores summo Sacerdote legis anliquæ : atqui Sacerdos summus in \eteri lege » i: 366 iiir* II» 1 i ! I»E SACHA,MENtû ORDINIS. juie dix ino superior erat ordine et auctoritate cæteris sacerdotibus el levilis; ergo el in nova lege Episcopi auctoritate et potestate jurisdictionis presbyteris antecellunt. Major propositio est Hieronymi, qui hac in re Novatoribus puppis ac prora est. ad Nepolianum epist. 34. (al. 52.) ita scribentis: Quod Aaron el filios ejus, hoc esse Episcopum ct Presbyterum noverimus. Idem ver­ bis expressioribus supra recitatis asserit, epist. ad Evangchim. Minor aperte constat legenti cap. 28. Exodi, 9. Levitiei, 17. Deuteron. Ex quibus liquet Aaronem ampliorem honorem, diversam consecrationem, facultatem ingre­ diendi sanctuarium, partem ex oblationibus peculiarem, atque supra sacer­ dotes el levitas omnes jurisdictionem amplissimam sibi vindicasse. Fatetur hoc ipse Calvinus L. i. Instil, cap. 6. η. 2. et Magdeburgenses cent. 1. c. 7. Nec desunt mon i men la ex novi Testamenti paginis. Nam Apostolos jure divino majores fuisse Christi discipulis, constat tum ex diversa illorum ele­ ctione; etenim Luc. G. v. 13. duodecim tantum ex reliquorum discipulorum numero elegii, cum Lue. 10. v. 21. demum designaverit ct alios septuaginta duas : tum quod solis Apostolis Joan. 20. v. 21. Dominus post resurrectionem dixit : sicut misit me Pater, el ego mitto vos : tum denique, quod post Judæ defectionem Mathias ad instaurandum numerum duodenarium, peculiari ceremonia ex numero discipulorum fuerit in collegium Apostolorum coopta­ tus, Act. 1. Atqui Apostolis successisse Episcopos, discipulis aulcm presbyte­ ros omnium Patrum consensu firmatur, Gregorii Nysseni de vita Moysis, (t. 1. p. 218. C.) Curysostomi hom. 38. in 1. ad Corinth., Hieronymi in epist. ad Fabiolain. Isidori Hispalensis in cap. 22. Exodi, Ven. Bed.® L. in Lucam cap. 12. aliorumque. Igitur jure divino Episcopi tenent in Ecclesia gradum cæterorum sacerdotum gradu et ordine superiorem. Suffragatur S. Paulus in epistolis. Epistola enim 1. ad Tim. c. 5. v. 19. ita cumdem alloquitur : adversus presbyterum accusationem noli recipere, ' nisi sub duobus aut Iribus testibus. Ergo Timotheus presbyterorum erat antistes el judex. Hinc Epiphanius hæresi 75. (loc. cit. supra) : Quod autem, inquit, non idem esse possit cum Episcopo presbyter, divinus Apostoli sermo declarat, (pio, quisnam Episcopus, quisque presbyter, inlelligilur. Named Timotheum Episcopum scribens, ita loquitur : Presbyterum ne objurges, sed hortare velul patrem. Quid autem attinebat Episcopo vetare, ut ne presbyterum objurgaret, nisi majorem supra presbyterum auctoritatem haberet ? Quare deinceps admonet : adversus presbyterum cito accusationem ne admiseris, nisi duubus tribusve testibus. ■ : Prob. II. Ex Patribus, ex quorum testimoniis luculentissima duntaiat proferemus. S. Ignatius martyr epist. ad Ephesios n. 3. (ΡΡ. Apost. opp. p. 159. edit. Hefel.) Episcopi, inquit, per lerrœ terminos definiti in Jesu Christi sunt sententia. Ad Magnesianos n. 6. hortor, ait, in Dei concordia omnia agere, Episcopo prœsidente Dei loco, et presbyteris loco senatus Apo· stolid. Ad Trallianos n. 2. scribit : Episcopo subjecti sitis tanquam Jesu Christo, ac paulo post : necesse itaque est, quemadmodum facilis, ut sin Episcopo nihil agatis. Ad Philadelphienses n. 7. Episcopo attendite, et presbyterio el diaconis; et n. 9. boni quidem sunt sacerdotes, preestantius autem quid est summus Pontifex. Vides his in locis ab Ignatio expressam Episcoporum supra presbyteros pneeminentiam, jurisdictionem, aucto­ ritatem. hl. EXCEL!.ΕΜΙΛ ENSGUl'ORUM. 367 Cleülns Alexanuiunus L. (>. Stromal, (opp. p. 667. D. edit. Morelli.) scribit in Ecclesia imi lationes esse Angelicæ gloriæ, virosquc qui insistentes itsligiis Apostolorum vixerunt in pci’fcc l iune jusliliæ, leste Apostolo, primo quidem diaconos esse, deinde cooptatos in presbyteratum per progressum ijloriai (nam gloria differt a gloria) donec in virum perfectum (id est, Epi­ scopum) creverint. Igitur Episcopi lain distinguuntur a presbyteris, quam hi a diaconis, el quemadmodum presbyteri diaconis hic loci superiores esse asseruntur, quod et hæretici fatentur, ita et presbyteris Episcopi. Tres enim gradus ex œquo a se invicem secreti recensentur, c quorum uno pro­ gressus liat ad alium. Atque hoc discrimen ordinum tempore Apostolorum jam ex divina institutione fuisse profectum refert idem S. Doctor L. 3. Pædagogi cap. 12. (p. 254. C.) scribens : Quam plurima prœcepta, quæ ad electas personas perlinent, in sanctis libris scripta sunt, hæc quidem· presbyteris, alia vero Episcopis, alia diaconis. Origenes hom. 11. in Jercmiam (opp. I. 3. p. 159. D. edit. Ruæi.), quam habuit, cum jam esset presbyter : Plus a me exigitur, inquit, quam a diacono; plus a diacono, quam laico : qui vero totius Ecclesiæ arcem obtinet (Episcopus), pro omni Ecclesia rationem reddet. S. Cyprianus epist. 27. ad Lapsos. Dominus noster, inquit, cujus prœcepta d monita observare debemus, Episcopi honorem et Ecclesiæ suæ rationem disponens... dicit Petro : Tu es Petrus et super istam petram œdifîcabo Eccle­ siam meam... Inde per temporum et successionum vices Episcoporum ordi­ natio, et Ecclesiæ ratio decurrit, ut Ecclesia super4 Episcopos constituatur, et omnis actus Ecclesiæ per eosdem prœpositos gubernetur. Cum hoc itaque divina lege fundatum sit, etc. Quid clarius? S. Hieronymus in dialogo adversus Lucifer, n. 9. Ecclesiæ salus, inquit, in summi Sacerdotis dignitate pendet, cui si non exsors quædam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesiis efficientur schismata, quot Mcerdotes : quo loco S. Doctor aperte insinuat, Ecclesiam ipsam suapte natura flagitare eminentem supra caeteros sacerdotes Episcopi auctoritatem, ne oriantur schismata : Christus autem utique Ecclesiæ suæ consulere voluil. Idem epist. ad Evangelum : Quid facit, inquit, excepta ordinatione, Episcopus, quod presbyter non faciat ? Ibidem, in Episcopo, ait, et presbyter continetur. Qui provehitur, de minori ad majus provehitur. Ibidem scribit : El ul sciamus traditiones Aposlolicas sumptas de veteri Testamento, quod Aaron et filii ejus atque levitæ in templo fuerunt, hoc sibi Episcopi et presbyteri et diaconi vindicent in Ecclesia. Tribuit hic Hieronymus Episcopis ordinis discrepantiam, ampliorem in Ecclesia dignitatem Aaronis supra levitides excellentiam cx traditione Apostolica seu jure divino. Immerito ergo co tanquam patrono adversarii gloriantur. Denique, ut innumera aliorum Patrum testimonia omittam, S. Augustinus L. de Ilæres. n. 33. Aerium inter hærclicos recenset, quod inter alia nefaria dogmata diceret, presbyterum ab episcopo nulla differentia debere discerni. Prob. III. Ratione. Nullus scriptorum Ecclesiasticorum , qui primorum temporum formam descripsere, meminit immutationis, qua seculo secundo Episcopi imperium in presbyteros adepti sint; sed omnes unanimiter tra­ dunt , ipsorum auctoritatem in presbyteros ubique jam inde ab Apostolis perpetuo deinceps viguisse. Deinde incredibile prorsus est, mutationem 368 1»E SACKAMLNTO OlUHMS. - ' fflj istam ordinis ab Apostolis profecti fortuito post seculum primum in Eccle­ sias omnes fuisse invectam. Fidem quoque superat, cunctos in (oloorbe presbyteros in id statim consensisse , ut gradu moverentur ; quasi vero omnes jugum sponte acceperint posthabita ordinis proprii gloria el digni­ tate nuper ab Apostolis obtenta. Quod si presbyteris repugnantibus id eve­ nisse obtendant Calviniani, id certe sine contentionibus, turbis ac celebratis synodis minime poterat extorqueri. Atqui horum nihil veteres meminerunt. Merito igitur Tridentina Synodus Sess. 23. can. 6. definii hierarchiam Ecclesiasticam divina ordinatione institutam fuisse, et constare ex Episcopis, Presbyteris et Ministris ; et canone proximo, Episcopos presbyteris esse superiores. 98. Obj. I. contra conci. P"1. Concilium Nicænum in epistola synodica ( Labb. t. 2. p. 251. A. ) permittit presbyteris, qui ad nullum schisma defe­ cisse comperti sunt , jus habere et ordinandi, et eos, qui digni clero fuerint, nominandi. Ergo pre-by teris tunc jus erat ordinandi , teste Theodoreto L. L c. 9. el Socrate L. 1. c. 19. IM R. D. JnL Jus habere ordinandi, hoc est, eligendi C. id est, consecrandi .V. Verbum græcum significat promovere. Synodus Meleliani schismatis presbyteris in clericorum promotione suffragii jura concesse­ rat ; cæteris autem concedit καί-ροχεφίζεσΟαε, και δνόματα ύποβάλλε», hoc est, et promovere et nomina suggerere. Nec refert, quod vox illa ζοοχεφίζεσΟα». paulo ante dicatur de iis, qui ab Alexandro episcopo Alexandrino erant consecrati. Nam licet ex se promotionem tantum electione factam signifi­ cet , potest tamen etiam ad ordinationem , ut sibi subjectam , applicari; prout can. 14. Synodi 11. et alibi adhibetur. Porro mendosum est, quod in codice Dionysii Exigui can. 13. Concilii Ancyrani legitur : Presbyteris non licere presbyteros aut diaconos ordinare sine præcepto Episcopi vel litteris. Ila enim exemplaria emendatiora aliorum habent : Sed nec presbyteris civitatis sine Episcopi præcepto amplius aliquid imperare, nec sine auctoritate litte­ rarum ejus in unaquaque parochia aliquid agere. » ·· 99. Inst. 1. Concilium Hispalense II. an. G19. ( Labb. t. o. p. 1666. B.) capitulo 7. statuit : quamvis cum Episcopis plurima illis ( Presbyteris) communis sit dispensatio, quædam tamen auctoritate veleris legis; quadam novellis et ecclesiasticis regulis sibi prohibita noverint, sicut presbyterorum tl diaconorum ac virginum consecratio. Ergo ex jure dunlaxat ecclesiastico soli Episcopi conferre sacros ordines possunt, ideoque jure divino non sunt superiores presbyteris quoad potestatem ordinis. Confirmatur ex eo , quod Synodus eodem modo de sacris ordinationibus, quo de Virginum et Ecclesia­ rum consecratione loquatur : atqui hoc postremum juris est tantum eccle­ siastici ; ergo et primum. HH R. D. Ant. et Synodus novellarum regularum nomine intelligit novi foede­ ris leges, quas veteris Testamenti institutis opponit C. intelligit recentiores a Conciliis conditas A'. Illum esse Concilii sensum liquet ex serie cit. cap. in quo reprehenditur Agapius episcopus Cordubensis, qui cum a seculari mi­ litia statim ad summum fuisset sacerdotium promotus, disciplina» ecclesia­ stic® non satis peritus frequenter presbyteros destinabat altaribus erigendis, DE EXCELLENTIA EPISCOPORUM. 369 et basilicis consecrandis, id quod vetat Synodus i nqu iens : Indi vinis enim litteris, privcipiente Domino, solus Moyses in Tabernaculo Dei erexit altare, solus ipse uiid it, quia summus utique sacerdos erat Dei, sicut scriptum est de ro: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus; ideoque id, quod tantum facere principibus sacerdotum jussum est, quorum typum Moyses et Aaron tenuerunt, presbyteri, qui filiorum Aaron gestant figuram, arripere non prœsumant. Nam quamvis cum Episcopis, etc. Εν quo Ecclesiæ hac in re doctrina potius con­ tinuatur. •Ver refert, quod novellas regulas ecclesiasticis conjungat. Non enim conjungit, quod eædemsinl; sed quod utræque in idem argumentum con­ spirent. Nam cum ecclesiasticis regulis jus divinum sæpe declaretur, ideo ipsi non infrequenter adjunguntur. AdConf. D. M. Loquitur eodem modo quoad reservationem ipsam C, quoad jus, quo reservalio innititur Ύ. Conjungit itaque Synodus ista tauqtiam solis Episcopis reservata : et merito; omnia enim illa pariter episcopa­ tus honori reservantur, sed vario jure, quod non semper exprimunt veteres. Quanquain Synodus Hispalensis novi Testamenti regulis ecclesiasticas ideo eliam conjungere videatur, ut innuat geminam illam consecrationem ex diverso jure proficisci. 100. Inst. 2. Veteres nonnulli affirmant, Episcopos creari a presbyteris ; ergo. Prob. Ant. Eutyciiius Patriarcha Alexand. in historia Ecclesiæ Alexand. et vita Marci Evang. memorat, S. Marcum constituisse duodecim presbyteros, qui adessent Patnarchœ, ut decedente Patriarcha eligerent unum e duodecim presbyteris, et imponerent reliqui undecim presbyteri manus capiti ejus, et benedicerent eum, et constituerent eum Patriarcham. De Novato presbytero loquens Cyprianus epist. 49. Ipse est, inquit, qui Felicissimum satellitem suum diaconum , nec permittente me, nec sciente , sua factione et ambitione constituit. Ergo. R· D- Ant. Presbyteri creabant Episcopos, et diaconos, hoc est, eligebant, vel conferri ordinem curabant C. per se ipsi consecrabant .V. Ita benigne explicari potest Eutychius. Constat enim triplicem manuum impositionem ab Orientalibus in electione ct ordinatione Episcopi adhiberi : quarum pri­ ma est pupuli totius præsulem suum designantis ; secunda presby lurorum eumdem simul eligentium, et postea electum approbantium ; tertia episco­ porum electum et confirmatum consecrantium. Hæc Abrahamus Ecchellensis Maronita cap. 2. el 10. p. 1. Eulychii vindicati adversus Seldenum etlioltingerumaliosque Protestantes, qui pluraex dicti Eulychii historia excerpserunt, queis contra Catholicos abuterentur. Cælcrum Eulychii vel nulla vel tenuis est auctoritas ; quippe fabulis delectatur, summamque veleris hisloriæ ac disciplinæ ignorationem præ se fert, id quod non Catholici dunlaxat Theologi, sed etiam Protestantes pluribus ostendunt, Seldenus, Eduardus Pocokius, quiEulychii scripta typis vulgavit. Videsis Carolum WilassiumTract.de sacram. Ord. part. 2. q. 1. de Episcoporum superiorilate. Pailler quando Novatus perhibetur diaconum fecisse, id solum arguit ejus studio effectum, ut Felicissimus diaconus constitueretur. Colligitur id ex ipsis verbis Cypriani,disserte pronunciantis, Novatum factione sua dunlaxat effecisse, ut Felicissimus ad diaconatum eveheretur. Addit S. Cyprianus. v n ? 3/0 ηε sacramento ordEms. *. qui istic adversus Ecclesiam diaconum fecerat, illic Episcopum fecit, scilicet Novatianum Roma?. Noverat autem Cyprianus ex epistola Cornelii Pontificis ad Eusebiura, Novatianum non a Novato, sed a quibusdam Episcopis temu­ lentis fuisse ordinatum. ito i •j -I »! ·♦ 101. Inst. 3. Ignatius, Augustinus aliique Patres affirmant, sacerdotium præstantiorem esse gradum , ad quem possit mortalium aliquis ascendere. Atque hoc de simplici etiam presbyteratu verum est, qui pariter honor om­ nium maximus dicitur. Sic auctor Commentariorum in epistolas Pauli, sive Ambrosiaster in cap. 3. epist. ad Tim. I. scribit, Episcopi et Presbyteri esse unam ordinationem. Erg<» tunc temporis nihil erat sacerdotio et presbyteratu sublimius. R. D. Cons. Nihil erat sublimius sacerdotio adæquate sumpto, proulscilicet duos ordines diversos complectitur C. inadæquate sumpto pro solo pre­ sbyteratu Subdist. nihil est sublimius dignitate C. auctoritate A’. Itaque reapse nulla est præstanlior potestas ea, qua conficitur ipsum Christi corpus, quaeque presbyteratu confertur. Neque vero episcopatus seorsi ni acceptus, presbyteratum dignitate superat, sed auctoritate; quod non impedit, quo­ minus Episcopi sint presbyteris superiores. Quare dum Ambrosiaster (quanquam is ignoti nominis sit, et incerlæ ætatis auctor) presbyteri et Episcopi unam esse ordinationem affirmat, non unam ex omni parte intelligit, sed quantum ad sacerdotium seu presbyteratum. Sic quippe protinus subjungit (opp. S. Ambros. t. 2. pari. 2a. p. 295. A.) : Lterqucenim sacerdos est: sed Episcopus primus est, ut omnis Episcopus presbyter sit, non tamen omnis presbyter Episcopus... I nde et quemadmodum Episcopum ordinet, ostendit : neque enim fas erat, aut licebat, ut inferior ordinaret majorem; nemo enim tribuit, quod non accepit. 102. Obj. II. contra conci. 2Jra. S. Paulus ita loquitur de Episcopis ac presbyteris, ul aliquando presbyteros vocet Episcopos, aliquando Episcopos appellet presbyteros, et quidquid de Episcopis dixerit, id pariter de pre­ sbyteris affirmaverit ; ergo Episcopi jure divino non sunt superiores pre­ sbyteris. Prob. Ant. ex variis Scriptura? locis. Ad Philipp. 1. sic scribit: Paulus et Timotheus servi Jesu Christi omnibus sanctis, qui sunt Philippis, cum Episcopis et diaconibus : ubi per Episcopos intelligi presbyteros ma­ nifestum est ; si enim Episcopi nomine significaretur primus aliquis sacerdos jurisdictione in cæteros præditus, non dixisset Paulus cum Episcopis, sed cum Episcopo ; fieri enim nequit . ut ejusdem urbis pluies sint Episcopi in sensu a nobis usurpato; ergo. Ad Tim. 1. c. 4. v. 14. ait : Noli negligen gratiam , quæ data est tibi per impositionem manuum presbyterii. Idem ergo est presbyter, quod Episcopus, cum Patentibus Catholicis sermo ibi sit de impositione manuum facta ab Episcopis. Ad Tit. I. v. 3. inquit : Reliqui U Cretee, ul... constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi. Subinde virtutes presbyteri describens v. 7. addit : oportet enim Episcopum sine crimine esse; ergo nihil discernit presbyterum inter et Episcopum, prout ex particula enim intelligimus. Denique Act. 20. v. 17. legitur: .4 Mileto Paulus mittens Ephesum, vocavit majores natu (πρεσβυτέρας) Ecclesiæ , quibus deinde ait v. 28. Attendite vobis et universo gregi, in quo DE EXCELLENTIA EPISCOPORUM. 371 tu* Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei ; ergo vel plures erant ejusdem civitatis Episcopi, vel iidem erant presbyteri, qui Episcopi. R. 1°. I). Ant. S. Paulus presbyteros vocat Episcopos et vicissim, quod Episcopi et presbyteri nomina ulrique ordini Apostolorum ævo fuerint communia C. quasi ordines ipsos tunc distinctos non fuisse senserit N. Ant. ct (Jonseq. ita hoc argumentum solvit S. Cjirysosto.mls horn. 1. in epist. I. Philipp, (opp. t. II. p. 195. A.) expendens illa verba: cum Epi­ scopis et diaconibus. Quid est hoc? inquit, an unius civitatis multi erant Episcopi? nequaquam. Sed presbyteros ita appellavit. Tunc enim nomina adhuc erant communia, atque etiam ipse Episcopus vocabatur diaconus. Idcirco ad Timotheum scribens, diaconiam, id est, ministerium tuum imple, cum tamen ille Episcopus esset, quod constat ex illis verbis ad eumdem scriptis... quæ data est tibi cum impositione manuum presbyterii. Presbyteri enim Episcopum non ordinassent. Et rursus ad Titum scribens : Hujus rei gratia reliqui te Cretee, ut constituas per civitates presbyteros... Quæ quidem dc Episcopis dicit. Namque hæc cum dixisset, statim addit : Oportet enim Episcopum sine crimine esse... Antiquitus enim ipsi etiam presbyteri voca­ bantur episcopi et diaconi Christi, et Episcopi presbyteri. Quocirca hodie mulli Episcopi scribunt ita : compresbytero et comdiacono. Procedente vero tempore proprium cuique tribulum est nomen, ut hic quidem Episcopus, ille vero presbyter appellaretur. Hanc Chrysostomi explicationem tanquam omnium planissimam et commodissimam plerique interpretum Græcorum et Latinorum tenent. Nam in S. Scriptura non tantum nomen Episcopi, sed etiam Apostoli et diaconi aliis quoque tribuebatur, qui ordine ct auctoritate autininores erant, aut multo præstantiorcs. Prater duodecim, quos Christus in Evangelio elegit Apostolos, etiam Paulum, Barnabam, Andronicum, Juniam aliosque hoc nomine cohonestatos legimus : imo Christus ipse ad Hebr. 3. Apostolus confessionis nostra appellatur. Paulus se et Apollo 1. ad Cor. 3. v. 5. et 2. ad Cor. 3.v. 6. vocat διακόνους ministros, et ad Rom. 15. v.8.ait, Christum διάκονον ministrum fuisse circumcisionis. Petrus item epist. 1. cap. 5. v. 1. aiebat presbyteros, (pii in vobis sunt, obsecro compresbyter, aut juxta vulgatam, seniores consenior. Audebuntue Novatores Cbristo Apostolos et Episcopos, Apostolorum principi presbyteros, imo Episcopos diaconis facere auctoritate pares? Recepta igitur hæc Chrysostomi sententia , lota illa probationum farrago evanescit. R.2°. cum S. Epiphanio, aliquibus in locis extitisse Episcopos cum diaconis absque presbyteris, in aliis vero presbyteros cum diaconis sine Episcopis; indeque facium, ul ubi Apostolus Episcoporum mentionem fecit, de presby­ teris omnino siluerit. En verba Εριρηλνίι hom. 75. edit. Petavianæ (opp. 1.1. p, 908. B.) adversus Acrium ita dicentis : Sed nimirum veritatis iste seriem ignarus, nec in reconditiore historia versatus, non intelligit, Apostolum, cum recens adhuc esset christiaui dogmatis propagatio, pro re nata scripsisse. Nam ubi jam Episcopi constituti fuerant, ad Episcopos ac diaconos scribe­ bat; neque enim subinde omnia ab Apostolis ordinari poterant : et quidem presbyteris imprimis et diaconis opus erat, a quibus videlicet ambobus eccle­ siastica negotia administrari possunt. Quare ubi nondum episcopatu dignus aliquis occurrerat, nullus ei loco prœpositus est Episcopus. At ubi et necessi­ tas postulabat, nec eorum, qui episcopatu digni erant, copia deerat, ibi Epi* * b I· τ. fl l»E SACHAMEMO OltOIMS. scopi constituti : sed eum haud magna multitudo foret , reperiri nulli potue­ runt, qui Episcopi crearentur: unde solo Episcopo contenti fuerunt. Sine diacono autem Episcopus esse non potest. Erant igitur ex mente Εριρπανιι primis Ecclesiæ seculis Episcopi a pre­ sbyteris non solum gradu et auctoritate, sed etiam nomine distincti. Nec tamen ex productis supraScripturæ testimoniis ad Philipp. 1. et Act. 20. se­ quitur, plures fuisse ejusdem civitatis Episcopos. Nam cum Philippi metropo­ lis esset, plures sub ea erant Episcopi illius provinciæ, qui ex urbibus aliis negotiorum causa poterant convenire. Eodem sensu explicat illud Ad. 20. v. 17. S. Irex.-eus L. 3. c. 11. inquietis : .t Mileto convocatis Episcopis et presbyteris, qui erant ab Epheso, et a reliquis proximis civitatibus. Cælenini hæc Epiphanii assertio cum sententia Chrysostomi facile conciliari potest; cum non repugnet, eadem vocabula in ampliori significatione pluribus, in pressiore vero et propria uni tantum convenire. N ·· » H 103. Inst. I.S. Chrysostomus hom. II. in 1. ad Timolh. (opp. t. 11. p.601. C. D.) Postquam, inquit, de Episcopis dixit (Apostolus), eosque formavit... omisso presbyterorum ordine, ad diaconos transiit. Cur id, quæso ? quia sci­ licet inter Episcopum et presbyterum interest ferme nihil : quippe, et presbyte­ ris Ecclesiæ cura commissa est, etquæ de Episcopis dixit, etiam presbyteris congruunt. Idem scribit Theophylactus Chrysoslomi vestigiis, imo verbis in­ haerens. Ergo Chrysostomus non agnovit Episcopos presbyteris auctoritate antecellere. R. A'. Conseq. Nam si S. Doctor non agnovit Episcopos presbyteris esse su­ periores, cur miratur, Apostolum, praetermisso presbyterorum ordine, nomi­ nalis Episcopis stalim ad diaconos transiisse? Certe nisi presbyterorum et Episcoporum ordines jam fuisse distinctos credidisset, nullus fuisset admira­ tioni locus. Deinde licet pene unus esset gradus; atlamen Chrysostomus affir­ mat interfuisse aliquid, quod indicant illa verba : £τιού πολύ το μέσον, quæ melius 'ertas : quia non mullum interest, quam, interest ferme nihil. Quid porro intersit, ibidem declarat, cum e vestigio addit : sola quippe ordina­ tione superiores illi sunt, atque hoc tantum plus quam presbyteri habere vi­ dentur. Quod autem etiam presbyteris tribuat animarum curam, hoc ultra fatemur, non tamen independenter ab Episcoporum jurisdictione, et aucto­ ritate. Eadem valet responsio ad Theoph y lactum, qui in epistolam ad Philip, scribit, presbyteros quoque Episcopos, quod etiam ipsi populum inspiciant, ut purgent, et illuminent, hoc est, exorcizent catechumenos, et baptizent ; sed alia esse Episcopi officia ; non enim presbyteri ordinant. 104. Inst. 2. S. Hieronymus hanc Episcoporum eminentiam atque a pre­ sbyteris distinctionem œvo Apostolorum viguisse minime credidit. Prob. ex ejusdem comment, in cap. 1. epist. ad Titum. Principio enim ait : Idem est ergo presbyter, qui et Episcopus. Subjicit stalim : et antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in populis : ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephæ, com­ muni presbyterorum consilio Ecclesiæ gubernabantur. Ergo Hieroxymus nul­ lum agnoscebat, qui presbyteris auctoritate anteiret. Pergit deinde : Postquam cero unusquisque eos, quos baptizaverat, suos DF. EXCELLENTIA EPISCOPORUM, 373 putabat ess?, non Christi, in toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris ele­ ctus superponeretur caderis, ad quem omnis Ecclesiæ cura pertineret, et schi­ smatum semina tollerentur. Putavit igitur S. Hieronymus hanc Episcoporum excellentiam et potestatem jure lanium Immanoad tollenda schismatum se­ mina fuisse invectam. Demum concludit : Sicut ergo presbyferi sciunt, se ex Ecclesiæ consuetu­ dine ei, qui sibi prœpositus fuerit, esse subjectos : ita Episcopi noverint se magis consuetudine, quam dispositionis dominicas veritate presbyteris esse majores, et in commune debere Ecclesiam regere. Ergo, etc. His aliisque S. Docloris testimoniis triumphat Blondellus, qui integrum librum edidit, ut Hieronymum in oppositam sententiam detorqueret; sed inanis, sicut in cæteris, ejus est labor. R. Nego assertum, cujus falsitas perspicua fit momentis supra ex S. Hie­ ronymo productis. Ad prob. R. verba S. Doctoris singillatim explicando. 1°. Idem est presby­ ter, qui Episcopus nominetenus C. reipsa .V. Eodem enim loco ait : Pre­ sbyterum et Episcopum unum esse, et aliud celatis, aliud esse nomen officii... Eosdem Episcopos illo tempore, quos et presbyteros appellabant; propterea indifferenter de Episcopis quasi de presbyteris est locutus ( Paulus). Quod probat ex variis Scripturæ locis supra a nobis adductis, qui de solis nominibus agunt, praesertim ex initio epistolæ ad Philipp, cum episcopis et diaconis, aitque : Certe in una civitate plures, ut nuncupantur, Episcopi esse non poterant. Ergo Hieronymus singulares primi ordinis antistites, eosque alios a presbyteris credidit. 2°. Communi presbyterorum consilio Ecclesiæ gubernabantur, et pari etiam auctoritate Ar. communi consilio, sed auctoritate dispari C. Ex com­ muni cura et administratione Ecclesiæ nequaquam sequitur, pares fuisse Episcopis presbyteros. S. Cyprianus epist. 5. ( al. 4. ) ad presbyteros et dia­ conos, solus, inquit, rescribere nihil potui; quando a primordio episcopatus statuerim, nihil sine consilio vestro et sine consensu plebis mea privatim sen­ tentia gerere. Nemo tamen negaverit, tunc multum fuisse discriminis inter Episcopum et presbyteros, inter hos ct diaconos, inter plebem et clerum. Id quod satis agnovit Hieronymus : scribit enim ipse L. de script. Eccles, in Jacobo, eumdem Jacobum primum Hierosolymorum Episcopum continuo post Christi ascensionem fuisse constitutum : sciebat Petrum Antiochiæ sedisse, et Evodium sibi successorem ordinasse, Marcum Alexandria; sedisse antistitem ante tempora illius schismatis, ad quod provocat. 3°. At occasione schismatis Corinthiaci, teste Hieronymo, toto orbe decre­ tum est, ut unus ex Presbyteris electus superponeretur caderis. Dist. id est, ut unus, qui jam ordine et charactere alios antecellebat, curam et administrationem ad se solum revocaret C. ut superponeretur præcise Λ'. Ante istud schisma erat in qualibet insigniore Ecclesia Episcopus, qui charactere ac suæ ordinationis dignitate presbyteris excellebat ; curam tamen gregis cum pre­ sbyteris ultro communicavit : quam tamen postea oborto schismate, ob presby­ terorum arrogantiam, Episcopi ad se revocarunt, ita decernentibus Apostolis. Atque hoc est, quod ait Hieronymus, in toto orbe decretum esse : neque enim de Concilio universali, aut specialibus synodis hac super re coactis constat. P. Eodem sensu accipiendus est Hieronymus, quando dixit, Episcopos i |1 1 ’ ί X ii h* i I c )fei 1 1I I DE SACRAMENTO ORDINIS. presbyteris majores esse consuetudine magis, quam dispositionis dominica veritate. Neque enim vult sic esse majores quoad gradum , dignitatem et characterem sacramenti, sed exterius duntaxat, quod presbyteri non amplius æque vocarentur a praesulibus in partem sollicitudinis ut ante, Illam quippe in gubernanda Ecclesia curarum consiliorumque communio­ nem, quam S. Hieronymus ait initio servatam fuisse , explicat prœstantissimus Doctor verbis illa in objectione allata proxime consequentibus : imi­ tantes Moysen, qui cum haberet in potestate solus prœesse populo Israel, sep­ tuaginta elegit, cum quibus populum judicaret. At Moyses utique jure divino illis erat superior. •c 105. Inst.3. Idem epist. 85. (al. 146. ) ad Evagrium seu Evan gelum scri­ bit, diaconum se presbyteris anteponere idem esse, ac se anteponere Epi­ scopis ; ergo. Pergit in ead. epist. Alexandrite a Marco Evangelista usque ad Heraclam et Dionysium Episcopos, presbyteri semper unum ex se electum, in excelsiori loco collocatum, Episcopum nominabant : quomodo si exercitus Imperatorem faciat; aut diaconi eligant de se, quem industrium noverint, et Archidiaconum vocent. Atqui hic S. Doctor affirmat a solis presbyteris fa­ ctum esse Episcopum. Ergo juxta Hieronymum jure divino nihil differta presbyteris Episcopus. R. D. Ant. Idem esse ac se anteponere iis, qui charactere sint Episcopi .V. iis se anteponere, qui cura, administratione et nomine solum sint Episcopi C. Quod autem dicit, presbyteros unum ex se electum in excelsiori gradu posuisse atque Episcopum nominasse , intellige, a solis presbyteris Episco­ pum esse electum, non item consecratum. Nam S. Hieronymus continuo subdit .· Quid enim facit, excepta ordinatione, Episcopus, quod presbyter non faciat? Quod accipias de officiis ecclesiasticis baptizandi et Eucharistiam conficiendi : nam quod potestatem confirmandi non exceperit, ideo factum, quia respexit ad consuetudinem Ecclesiæ Alexandrinæ, in qua presbyteri ex speciali commissione chrismabant. Cæterum usque ad tempora ab Hieronymo notata peculiare hoc habebat Ecclesia Alexandrina, quod soli presbyteri jure suffragii gauderent, quod ex suo tantum collegio Episcopum eligerent, teste Eulychio Alexandrino, atque illico a morte Episcopi, ne aliis hunc, aliis illum postulantibus in populo jurgia et contentiones existèrent, ut habet Epiphanius hær. 49. Porro electus iste quamprimum a presbyteris in sede sublimiori collocabatur, et ante consecrationem ab Episcopis aliis acceptam vocabatur Episcopus, atque post dies aliquot jurisdictione et auctoritate plene fruebatur. Addit Eulychius presbyteros manus electo etiam imposuisse, in speciem scilicet anticipatae cujusdam consecrationis. Quæ quidem postea fuere mutata : nam S. Athanasius diaconus erat, cum eligebatur in Episcopum ; ubi procul dubio clerus reliquuset plebs ipsa ad eligendum Episcopum admittebatur, morealiaruni Ecclesiarum, in quibus vicini quoque Episcopi suffragii jure potiebantur. Neque obstat illud, quod Hieronymus dixerat, Episcopum Alexandrinum a presbyteris ita factum esse , ut fiebat imperator ab exercitu, et archidiaconus a diaconis : hoc enim S. Doctor intellexit solum quoad rationem ele­ ctionis, nequaquam autem secundum rationem omnimodam , ut sic electi Episcopi consecrationem excluderet. DE SS. ORDINATIONUM MATERIA ET FORMA» 373 Atque hæc paulo prolixius versavi, ut retunderetur procacitas hæreticormn, qui pugnaciter contendunt Hieronymum hac in parte lotum esse suum, atque ut castigaretur Michaelis Medinæ audacia, qui asserere non dubitavit L.l. de sacrorum hominum origine et continentia cap. 3. Doctorem maximum Aerii hæresi aperte favisse : cujus scholastici judicium falsissi­ mum et homine catholico indignum jure appellat L. 2. de Hierarchia Ecclr. 8. Dionysius Petavius. ARTICULUS VIII. DE SACRARUM ORDINATIONUM MATERIA ET FORMA. 106. Nota I. Ut iis, quæ hic disputari solent, lux plenior accedat, prae­ notandi sunt sacri ritus, quibus ordinationes, præsertim majores, in quibus est plus controversi®, peraguntur. Igitur 1°. Ordinatio episcopalis in Ecclesia latina , juxta ordinem Pontificalis Romani his ritibus absolvitur : 1. Episcopus consecrans, adjuvantibus duo­ bus Episcopis assistentibus, librum Evangeliorum apertum, nihil pronan­ ciens imponit super consecrandi cervicem et scapulas. 2. Tangunt ejusdem caput imponendo ambas manus consecrator et assistentes Episcopi cum verbis : Accipe Spiritum sanctum. 3. Orationem pro eo fundit consecrator : Propitiare Domine, etc. 4. Caput ejusdem inungit chrismate dicens : Unga­ tur, et consecretur caput tuum, etc. tum ambas manus inungens dicit : Un­ gantur manus istæ, etc. 3. Tradit consecrato baculum pastoralem : deinde annulum , tum librum Evangeliorum clausum , correspondentibus ubique verbis : Accipe baculum pastoralis officii, etc. Accipe annulum, etc. Accipe Evangelium, et vade; prædica, etc. G. Finita missa, consecrati capiti mitram imponit, et chirothecas manibus, dicendo : Imponimus, Domine, capiti, etc. circumda Domine manus, etc. In Ecclesia græca 1. dum consecrandus fronte sacræ aræ incumbit, con­ secrator hæc verba profert, prius scripta consecrando tradita : ... Divina gratia, quæ semper infirma curat, et ea, quæ desuni, adimplet, promovet N. Deo amabilissimum presbyterum in Episcopum civitatis N. Oremus igitur, etc. 2. His peractis imposita manu una cum pallio super consecrandi caput, adjuvantibus Episcopis capiti ejus Evangeliorum librum apertum imponit; tum 1er caput cruce signans, et manum ei impositam tenens precatur : Domine Deus, etc. Ita referunt Goar in Rituali Graecor., Arcud. L. 6. Concord, de Sacr. Ord. cap. 2. 2°. Ordinatio presbyteri apud Latinos hoc ritu celebratur : 1. Ante Evan­ gelium missæ Episcopus et sacerdotes adslantes, nihil dicendo, ordinandi capiti ( si plures sint, singulorum capitibus ) imponunt manus. 2. Eo facto manus dexteras super eum extensas tenent, orante solo Episcopo : Oremus, fratres charissimi, etc. 3. Ordinando imponit stolam et casulam; turn ma­ nus ungit oleo catechumenorum. 4. Tradit ordinando calicem cum vino et aqua, et patenam cum hostia superpositam dicens : Accipe potestatem offe­ rendi sacrificium Deo tam pro vivis, quam pro defunctis, in nomine Patris, etc. ·». Peragitur sacrificium missæ, in quo ordinatus cum Episcopo verba consecrationis pronuntiat. G. Post communionem Episcopus solus illi manus 376 de sacramento ordinis. imponit cum verbis : Accipe Spiritum sanctum : quorum remiseris peccata, remittuntur eis, et quorum retinueris, retenta sunt. Apud Graecos I. Episco­ pus imponit manus ordinando. 2. More solito dicit : Divina gratia, quæ sem­ per infirma curat... promovet N. venerabilem diaconum in presbyterum. Oremus igitur, etc. 3. Ordinatum ter signat orando , tum casula induit. k Eidem porrigit panem sanctum , quem esse particulam Eucharisliæ consecrate observat Goar : sed nulla tradit instrumenta, nimirum nec calicem cum vino et aqua, nec patenam cum hostia juxta Goar et Arcud. cil. 3°. Ordinatio diaconi et subdiaconi inter Latinos fit : 1. Solus Episcopus ordinando in diaconum manum imponit cum verbis : Accipe Spiritum san­ ctum ad robur, et ad resistendum diabolo et tentaiionibus ejus, in nomine, etc. 2. Stolam illi imponit super humerum sinistrum, cumque dalmatica induit. 3. Tradit illi librum Evangeliorum tangendum manu dextera cum verbis: Accipe potestatem legendi Evangelium in Ecclesia Dei tam pro vivis, quam pro defunctis, in nomine, etc. Cum 5ubdiaconi ordinantur 1. Episcopus sin­ gulis calicem vacuum cum patena vacua porrigit dicens : Videte, cujusmodi ministerium vobis traditur, etc. 2. Archidiaconus ipsis urceolos cum vinoet aqua offert, etc. 3. Episcopus porrigit manipulum et tunicam cum verbis præscriptis. i. Tradit librum Epistolarum cum verbis : Accipe librum Epi­ stolarum, et habe potestatem legendi eas in Ecclesia sancta Dei tam pro vivis, quam pro defundis, in nomine Patris, etc. Graeci ordinationem diaconi præter quosdam ritus accidentales sola impositione manuum, sine alia instru­ mentorum traditione absolvunt, dicendo : Divina gratia... promovet N. subdiaconum in diaconum. Oremus igitur, etc. similiter sola impositione ma­ nuum subdiaconalum conferunt, ut liquet ex eorum Euchologiis. Quæstio nunc est, neque levis controversia, quænam ex enarratis cere­ moniis et ritibus sint tum materia tum forma essentialis, hoc est, necessaria necessitate sacramenti ordinis? Pro quo 107. Nota 11. In tres præcipue sententias hic abierunt Scholastici. Prima universaliter pro materia solam manuum impositionem assignat ; pro forma sola ea verba, quæ illi respondent ; porrectionem vero instrumentorum vel inter ritus mere accidentarios numerat; vel esse solum materiam integralem, ut Witasse, Juenin, Habert, Tournely, et alii ; vel ea solum ratione vult pertinere ad materiam, quatenus dici possit instrumentorum porrectionem implicite ac virtute contineri in impositione mannum, cum manus sit orga­ num organorum, et instrumentum instrumentorum, ut loquitur D. Bonaveni, in 4. dist. 24. q. 4. a. L.el docet Morin, hic p. 3. Exercit. 1. c. 1.,Me­ nard. in notisadLibr. Sacrament. S. Gregor. Papae., Becan, etcæteri. Secunda contra, solam porrectionem instrumentorum esse materiam essentialem asserit et formam ea verba, quæ tunc proferuntur ; manuum vero imposi­ tionem vel inter ritus mere ecclesiasticos refert, vel ait contineri in tradi­ tione instrumentorum . ut Paludan. q. 2. a. 3., Valentia Disp. 19. hic q. 1. punct. u., Estius in 4. dist. 24. §. 24. Tertia inter duas prio­ res inedia vult materiam essentialem tam in manuum impositione, quam in porrectione instrumentorum consistere, per consequens formam in iis verbis, quæ utrique correspondent. Ita sentit Bellarm. L. I. de sacram. Ord. c. 9., Vasquez cæterique communius, et videtur esse genuina mens DE SS. ORDINATIONUM MATERIA F.T FORMA. 377 C/ Doctoris Angelici, turn Opusc. Γ>. el hie q. 37. a. 5. dicentis: quia principalis ulus sacerdotii est consecrare corpus ct sanguinem Christi, ideo in ipsa daHone calicis sub forma verborum determinata character sacerdotis imprimi­ tur: him 3. p. q. 84. a. 4. in 0. ubi rationem reddit, quare in sacramento Baptismi et Pœnitentiæ non requiratur imposiliomanuum, requiratur autem in sacramento Confirmationis et Ordinis : quia impositio manuum fit in sa­ cramentis Ecclesiæ ad significandum copiosum gratiæ effectum. Cum hac 108. Dico l. Materia essentialis ordinationis Episcopi est 1°. impositio li­ bri Evangeliorum, el 2°. impositio manuum ; adeoque duplex partialis unam totalem constituens : forma jero utrique respondens adæquata est hæc : Jccipe spiritum sanctum. Prob. I1. p. de. impositione libri Evangeliorum. Hæc enim fuit concors et perpetua omnium Ecclesiarum consuetudo, unde merito colligitur ritum im­ positionis libri Evangeliorum habitum fuisse pro vera materia, cum praeser­ tim Ecclesia græca cum latina in ritibus mere accidentariis vix unquam omnino conveniat. Et hæc ratio non potest non valere saltem apud recenlioresquosdam adversarios, qui a materia essentiali ideo potissimum cujusvisinstrumenti traditionem alias excludunt, eo quod vel in Ecclesia græca in usu non sit, vel in latina serius coeperit adhiberi. Prob. Illa consuetudo per­ petua ev Scriptoribus antiquissimis et primi Ecclesiæ temporis, Clemente Ro­ mano (aut quiscumque auctor dicatur Constitutionum Apostolicamm, certe ad prima tempora referri debet) L. 8. c. 4. (Labb. t. 1. p. 439. A.) ubi : Inus ex primis Episcopis una cum duobus aliis stans prope altare, reliquis Episcopis el presbyteris tacite precationem facientibus, et diaconis aperta Evangelia super caput ejus qui ordinatur tenentibus, in hunc modum pre­ catur, etc. S. Dionys. Areop. L. de Eccl. Hier. e. 5. (opp. t. 1. p. 236. D. ed. Corderii.) Pontifex, qui ad consecrationem in Pontificem adducitur... supra caput habet Evangelia a Deo tradita, manumque Pontificis. Concilio CarIhag. IV. ann. 398. quod can. 2. (Labb. t. 2. p. 1199. D.) dicit : Episcopus cum ordinatur, duo Episcopi ponant, et teneant Evangeliorum codicem super caput ejus. Ex Ritualibus antiquissimis tam græcis, quam lalinis, de quibus testatur Morin. Exercit. 2. cap. 1. quæ mira consensione hunc ritum tenen­ dum praecipiunt. Conf. I. Quia huic ritui inest vis practice significativa, 1°. quia conjungi­ tur cum forma, qua traditur Spiritus sanctus. 2°. Hoc innuit S. Ciirysost. homil. de Legislatore (opp. t. 6. p. 410. B.) ritus hujus rationem reddens : Idcirco in Ecclesia, cum ordinantur sacerdotes (Episcopos inlelligit, ut patet a sequentibus) Evangelium Christi capiti imponitur, ut discat is, qui ordinatur, veram se recipere Euangelii tiaram, scilicet signum sumendo pro re, hoc est, tiaram pro speciali illa potestate, quæ confertur, vel cha­ ractere episcopali, 1. quia ail : Evangeli i tiaram; 2. quia hæc tiara non potest significare mitram pontificiam, quæ completa ordinatione apud Lati­ nos rei psa imponitur ; restat igitur, ut sil signum potestatis , Episcopis propriae. Unde sic argumentor : Juxta S. Ciikvs. impositio libri Evangeliorum est signum potestatis, quæ solis Episcopis, dum ordinantur, confertur; ergo hujus est signum practicum; quod enim in sacramentis significat sacramenti effectum. hunc practice significat. I 378 DE SACRAMENTO ORDINIS. Conf. 11. Hæc sententia accedit propius ad mentem Concilii Florent, quod in Decreto generaliter ait, materiam sacramenti ordinis esse illud, per cujus traditionem confertur; quæ propositio, cum sit indefinita in materia dogmatica, ac proinde universali æquivalens, supponit in cujusvis colla­ tione ordinis aliquid tradi, quod sit materia; si autem excludatur imposi­ tio libri Evangeliorum, nihil poterit hic assignari , quod tradi diei possit ; cum ritus cæteri, in quibus varia traduntur, non possint, præserlini juxta adversarios, pertinere ad materiam, utpote qui, ut dicetur, ordinationem episcopalem jam completam potius supponunt. Frustra etiam dicitur, per materiam hic intelligi a Florentino accidentalem, vel integralem; verba enim Concilii debent sinui in sensu proprio, ac proinde per materiam intelligi vere el proprie talis , qualis est essentialis, quamdiu urgens causa non adest, quæ cogat sumere improprie, qualis hic nulla est. I nde et Conf. 111. Quia nulla est solida ratio impositionem libri Evangeliorum removendi ab ordinationis episcopalis materia contra communiorem Docto­ rum sententiam, ut patebit solutione argumentorum. Prob.i*. p. de impositione manuum. Hac usi sunt Apostoli, dum ordinarunt Episcopos, ut 1. Tim. i. Noli négliger·1 graliam, quæ data est tibi per pro­ phetiam cum impositione manuum presbyterii. Et 2. ad eumd. 1. Admonente, ut resuscites gratiam, quæ est in te per impositionem manuum mearum: at vero quis dicet Paulum in ordinatione Timothei in Episcopum, qualem ah illo sirnul ordinatum fuissç convenit inter Doctores Catholicos, nonnisi materiam accidentalem, vel integralem adhibuisse? Conf. I. Hanc omnibus seculis adhibuit utraque Ecclesia,latina et græca, quæ ultima quidem ordinationem antonomastice vocat, χειροτονίάν, impo­ sitionem mannum. Conf. II. De hac loquitur Concilium Carthag. IV. supr. citatum, quod can. 2. post impositionem libri Evangeliorum vult, ut uno (Episcopo) super eum (qui ordinatur Pontifex ; fundente benedictionem, reliqui omnes Episcopi, qui adsunt, manibus suis caput ejus tangant. Hanc omnes Patres et Pontifices, qui usque ad VIH. seculum scripserunt, pro Episcopis ordi­ nandis usurpandam esse declarant, et supponunt, S. Dionvs. Areopag. supra cit., S. Acgdstik. in Concione de gestis cum Emerito : Invocatio, inquit, nominis Dei super caput ipsorum, quando ordinantur Episcopi. Damascs epist. 5. Labb. t. 2. p. 880. C.) contra Chorepiscopos ordinare præsumenles : cum Pontifices non erant, ea, quæ solis Pontificibus debentur, dare non poterant, et propterea magis vulnerabant capita, quæ per manus impositionem tangebant. Similia habet Innocent. 1. epist 22. ad episcopos Macedoniae (Labb. t. 2. p. 1274. A.). Illis eliam adde S. Thomam relatum supra Not. II. Supersedeo cæteris in re manifesta. Conf. III. el maxime : Illud est materia essentialis, quod est signum practicum gratiæ : atqui tale signum est hæc impositio ; ergo. Maj. constat ex definitione sacramenti. Min. ex epistolis Pauli ad Tim. supra cit. et quia hæc impositio conjungitur forma?, qua traditur Spiritus sanctus : Accipe, etc. Plura argumenta vide conci, sequenti. | Prob. 3*. p. de forma. 1°. Hæc sequitur ex dictis ; universaliter enim in iis verbis statuenda est forma essentialis, quæ materiæ essentiali, quam forma determinare debet ad esse sacramenti, conjunguntur; sed hoc fit in verbis M; sb a?! ·»υ ? XJ· DE SS. ORDINATIONUM MATERIA ET FORMA. 379 illis : Accifxy Spiritum sanctum. 2°. Trid. Sess. 23. can. 4. definit, sine ullius exceptione ordinis : Si quis dixerit per sacram ordinationem non dari Spiritum sanctum, ac proinde frustra Episcopos dicere : accipe Spiritum san­ ctum, etc. anathema sit. Ergo hæc verba : accipe Spiritum sanctum, prolata ab Episcopo consecrante, vere conferunt Spiritum sanctum, sive gratiam; alias enim dicerentur frustra ; ergo forma essentialis sunt; quia hæc sola forma essentialis, nonalia potest producere gratiam. Responsionem adver­ sariorum ad hoc argumentum præoccupalam vide conci, seq. Porro verba illa : accipe Spiritum sanctum, sunt forma adæquala ordinationis Episcopi, quia sola illa materia , cui conjunguntur, essentialis est, ut nunc dicam ; ergo sola illa verba possunt esse forma, et proinde sunt adæquala : nam Oppositum omnino censendum est de traditione baculi et annuli Episco­ palis, nec non dc capitis et manuum unctione , aliorumque , quæ supra Xot.J. recensentur. Cum enim hæc omnia traduntur, jam episcopalis ordi­ natio essentialiter peracta est ; nec nisi ad potestatem acceptam magis explicandam conferuntur : liber enim Evangeliorum secundo ipsi traditur, ut sil signum potestatis acceptæ prædicandi Evangelium, et reliquis illam communicandi ; baculus episcopalis, ut ejus non tam jurisdictio quam modus jubendi, corrigendi, excommunicandi indicetur; annulus in symbolum conjugii spiritualis, quod cum sua Ecclesia contraxit ; inungitur caput solum propter dignitatem et principatum , quem accepit super alios in Ecclesia; manus vero propter ministerium et officium benedicendi,- quæ omnia sunt ferme eadem verba , quæ habet Innoc. 111. de sacra Unctione c. 1. Et con­ stant bæc ex verbis, quibus quodlibet dictorum fit et traditur; ut dum caput inungitur, ait consecrans : Ungatur et consecretur caput tuum caelesti Mictione in Ordine Pontificali : dum manus : Ungantur manus istœ de (ilto sanctificato, sicut unxit Samuel David... ita... in nomine Patris, etc. Dum baculus traditur : Accipe baculum Pastoralis officii, ut sis in corrigen­ dis vitiis pie serviens, etc. Dum annulus : Accipe annulum, fidei signacu­ lum, quatenus sponsam Dei, sanctam videlicet Ecclesiam intemerata fide illibatam custodias, etc. Ubi nunquam dicitur : Accipe potestatem; nimi­ rum, quia hæc jam data est. 109. Dico II. Materia necessaria necessitate sacramenti in ordinatione presbyteri apud Latinos est duplex partialis unam totalem constituens; et similiter duplex forma : 1°. Instrumentorum , scilicet calicis cum vino, el patenae cum hostia sive pane porrectio cum verbis sive forma : Accipe potestatem offerendi sacrificium Deo tam pro vivis, quam pro defunctis, in Komine Patris, etc. 2°. Impositio manus secunda, sive ultima, quæ fit a solo Episcopo cum forma : Accipe Spiritum sanctum. Prop. 1*. p. Ex Florentino quod in Decr. §. sextum ait : Sextum sacra­ mentum est Ordinis, cujus materia est illud, per cujus traditionem confertur Ordo: sicut presbyteratus traditur per calicis cum vino, et paterne cum pane prrrectionem. Et infra : forma sacerdotii talis est : accipe potestatem offe­ rendi sacrificium, etc. Est autem omnino absurdum dicere, Concilium cum te sacramentis ex professo ageret, hic solum loqui de materia et forma acci­ dentali , vel integral!, cum sic in nullo loco meminisset materiæ et formæ essentialis et necessariæ, quam tamen pro quolibet alio sacramento assignat. 'Fx ¥ 1 *. 380 . de sacramento ordinis. Respondet 1°. Witasse eum quibusdam Theologis præsertim Gallis : Hoc Decretum non esse factum ipso approbante Concilio, sed postquam jam Graeci discesserant, ab Eugenio IV. Papa, non ut definiente , sed solum ut opinionem suam proferente. Verum hæc responsio aperte falsa est ,el sus­ tineri non potest; nam quæ in Florentino Cone, post Graecorum discessio­ nem acta sunt, saltem quantum ad Armenorum unionem , peracta sunt ipsis ante discessum consentientibus Græcis, adeoque eum totius consensu Concilii; hoc ex ipso Decreto constat, in quo sic habetur : Sacro approbante Concilio, et ipsis etiam Oratoribus consentientibus data Armenis instructio quœdam sub compendio orthodoxa fidei, et in tine Decreti : Datum Florentia in publica sessione synodali, solemniter in Ecclesia majori celebrata. Vudeet Clemens VIII. Decretum hoc ipsi tribuit Concilio, dum Græcos et ipse instruit de sacramento Pœnitentiæ dicens: Itantur forma absolutionis in generali Concilio loquitur de Florentino ) prœscripta, scilicet in hoc Decreto, in quo solo hæc forma repentur. Respondent alii 2°. In hoc Decreto praescribi solum porrectionem instru­ mentorum, tanquam materiam accessoriam et integralem, quia non erat necesse instruere Armenos de impositione manuum, cum hæc apud illos in usu esset. Sed etiam hæc responsio admitti non potest, estque merum elfugium, nullo nixum fundamento ; nam licet dici posset, ideo Concilium nihil dixisse de impositione manuum, non tamen propterea sequitur, quod, cum exprimat porrectionem instrumentorum, per hanc intelligat materiam pure accessoriam ; sed contrarium inferri debet : quia materia, forma sim­ pliciter et absolute prolata significant materiam vere et stricte talem, nimi­ rum essentialem, non qualemcumque et accessoriam ; sic dum Concilium ait de sacramentis reliquis, ut Baptismo, materia est aqua : Confirmatione, ma­ teria est chrisma, etc. nemo non intclligit materiam essentialem, quæ sim­ pliciter materia dici solet ; ergo etiam talis hic intelligi debet; dum eodem modo, sine ulla verborum limitatione dicit de sacramento Ordinis: Cujus materia est illud, per cujus traditionem confertur, sicut presbyteratus, etc. Conf. Inter omnes Latinos ritus nullus magis significat principalem effectum sacerdotii, qui est potestas in corpus Christi naturale, quam illa porrectio cum forma : Accipe potestatem offerendi, etc. Frob. 2‘. p. de impositione manuum. 1. Ex Scriptura, quæ hanc ordina­ tionem exprimit nomine impositionis manuum, ut 1. Tim. o. manus cito nemini imposueris. Quin ScripturaS. quandocumque ordinationem refert, dicit factam per impositionem manuum : sic Timotheus ordinatus fuit a Paulo presbyter simul et Episcopus loc. cit. sic Paulus et Barnabas Act. 13. v. 3. sic primi septem Diaconi Act. G. v.6. El Act. 14. v. 2-2. dum legitur : Cwm constituissent illis per singulas Ecclesias presbyteros ; græce habetur : cum per singulas Ecclesias presbyteros illis manuum impositione constituissent. Quæ certe ita admittenda sunt, ut, si dicamus impositionem manuum non esse de essentia trium majorum ordinum, Episcopatus, Presbyteratus. Dia­ conatus, sed esse ritum Ecclesiasticum, non possimus contra hæreticos effi­ caciter probare ex Scriptura, ordinationem esse sacramentum, cum ex Scri­ ptura nullum aliud signum externum et sensibile possit haberi : el pari ratione dici poterii, etiam aquam in Baptismo, el vinum in Eucharistia non esse de essentia. Conf. Juxta Scripturam per manuum impositionem in or- ! ■·. UE W. OROlXAllOXUM MATERIA Ι.Γ FORMA. 381 dinaüone collatu fuit gratia, ut constat ex epist. Pauli ad Tirn. cil.; nulli auleinrilui ecclesiastico gratia promissa est. Prob. II. Ex Conciliis, in quibus referendis ne nimium prolixi simus, tHiiissis Nieæno L generali can. 9., Antioch. can. JO. et 17., Carlhag. IV. can. i. 3. el L clarissime loquitur Meldense can. 44. (Labb. 1.7. p. 1834. A.) pnecipieus Chorepiscopis : Ecclesiasticos ordines, qui per impositionem manus tribuuntur... agere non prœsumant. Mogunlin. cap. 35. (ibid. 1.14. p. 079. E.) |n collutione ordinum, quæ cum impositione manuum veluti visibili signo (raditur. Maxime Trident, quod Sess. 14. cap. 3. de ministerio Extremæ ludionis ait : Ostenditur illic, proprios Itujus sacramenti ministros esse Ecclesiæ presbyteros. Quo nomine eo loco, non cetate seniores, aut primores in populo intelligendi veniunt, sed aut Episcopi, aut sacerdotes ab ipsis recte ‘.rdinaii per impositionem manuum presbyterii. El Sess. 23. cap. 3. probans, ordinem esse sacramentum, profert textum Apostoli 2. Tim. 1. Admonev te, ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. Prob. III. Ex summis Pontif. et Patribus, inter quos S. Leo epist. 1. alias87. ad episcopos Africanos explicat illud Pauli : Manus cito nemini imposueris; dicens : quid est manus cito nemini imponere, nisi sacerdotalem honorem tribuere non probatis? Gregor. M. in fine Registri Decreto 5. (opp. 1.3. p. 1890. B.) quia ordinando Episcopo Pontifex manum imponit; sicut Pontificem manum non decet, quam imponit, vendere, ita Ministrum, etc. Ambrosius L. de dignitate Sacerdotali cap. 5. (opp/ l. 2. part. 2. in app. p.363. D.) Homo, ait, imponit manus, Deus largitur gratiam. Denique Auicmcs in concione de gestis cum Emerito docet, manus impositione sacer­ dotes ordinari, et L. 5. de Baptismo contra Donalisl. c. 20. probat a Deo exaudiri homicidam deprecantem vel super aquam baptismi, vel super deum, vel super Eucharistiam, vel super capita eorum, quibus manus im­ ponitur. Ex quibus singulis manifestum fit, manus impositionem esse de essentia. Dicere enim, ut recte adnotat Bellarmixus, Concilia, Pontifices, et Pâtres loqui de ceremonia accidenlaria, ridiculum est; cum sic sæpe ex pro­ fesso tractantes de ritu ordinationis, nunquam id, quod ad essentiam spe­ ctat, attigissent, quod dicendum non est. Pnb.3*.p. de forma. 1°. In genere; quia hæc: accipe potestatem offerendi, etc. eteipe Spiritum sanctum, ex dictis conjunguntur materiæ, et proferuntur cum illa applicatur ; ergo sicut in aliis sacramentis illud est forma, quod profertur a ministro, dum applicatur materia, ita etiam hic. 2°. In specie déprima : quia Florentin, cit. simpliciter ait : forma sacerdotii est : accipe folotatem, etc. Deinde post tradita instrumenta cum hac forma continuo, qoi antea dicebantur ordinandi, vocantur ordinali, cl in signum acceptæ potestatis jubentur neo-ordinati simul cum Episcopo proferre verba conse­ crationis, quod eerie non permitteretur, nisi jam accepissent potestatem in corpus Christi naturale, sive consecrandi. 3°. De altera; quia hæc : accipe Spiritum sanctum, manifeste significant conferri gratiam sacramentalem , it.ut innuunt verba sequentia : quorum remiseris, etc. conferri characte­ rem presbyteri ut judicis. Unde Trid. Sess. 23. can. 4. anathema dicit ei, qai dicit per sacram ordinationem non dari Spiritum sanctum, ac proinde frustra Episcopos dicere : accipe Spiritum sanctum. s 4. .· 3Sz DE SACRAMENTO ORDINIS. Hespondent recent iorcs quidam , qui formam iu oraliune Episcopi po­ nere malunt : Concilium tantum definire voluisse contra hiereticos, quod in ordinatione detur Spiritus sanctus; non autem quod detur per hæc determinate verba : accipe Spiritum sanctum , proinde nihil diei contra auctoritatem Concilii, sive dicatur Spiritus sanctus per hæc verba, sive per alia conferri. Sed eliam hic ctTugium quærilur ; nam Contra est, quod Concilium aperte hic duo dicat et distinguat : per sacram ordinationem dari Spiritum sanctum, et Episcopos non frustra dicere : accipe Spiritum sanctum: ex quo infero; ergo hæc verba sunt praclica, hoc est efficiunt id, quod significant, ac proinde sunt forma. Prob. Quia hæc verba sumpta in sensu proprio et communi, in quo sumi debent, ne alioquin plurimæ et gravissimæ aliœ Constitutiones dogmatica eludi similiter possint, significant idem ac: do tibi Spiritum sanctum: quorum, etc. Et certe non alium, quam hunc ipsum sensum habebant verba Christi, quando insufflans dicebat ad Apostolos Joan. 20. Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis. Cur igitur in alio sensu proferantur ab Episcopo, præserlim cum Ecclesia hæc verba usurpet ad imitationem Christi ? Conf. lude, quia Christus dixit Matth. ult. Baptizantes eos in nomine Patris, etc. omnes inferunt in collatione Baptismi esse hac forma absolute utendum : ego te baptizo in nomine Patris, etc. licet Christus speciale mandatum aliud non dederit hac forma utendi; ergo idem est de his dicen­ dum , accipe Spiritum sanctum. Dixi in conci. Impositio manus secunda, sive ultima : Advertendum enim est hic ab aliis triplicem manus impositionem distingui : prima quæ fit silentio ab Episcopo et presbyteris. Secunda , quando juxta Not. I. iidem dexteras extensas tenent super ordinandum. Tertia et ultima, quam nos secundam dicimus , quæ fit a solo Episcopo cum verbis : accipe Spiritum sanctum. Sed prima probabilissime non est de essentia, ut tenet communis, sima contra Lugonem et quosdam recentiores, eo quod non fiat a solo Epi­ scopo, sed eliam a presbyteris praesentibus, quos tamen constat non esse ministros hujus ordinis : deinde nulla illi respondet verborum forma; fit enim omnibus silentibus ; solumque videtur instituta in signum consensus Ecclesiæ circa ordinationem ejus, super quem manus imponunt. Nec obstat, quod 1. Tim. 4. dicatur : Noli negligere gratiam, quæ data ut libi... cum impositione manuum presbyterii. Nec, quod Tridentinum habeat, ministros Extremæ Unctionis esse Episcopos aut sacerdotes ab ipsis recte ordinatos per impositionem manuum presbyterii; nam το presbyterii non po­ test hic significare presbyteros simplices; Apostolus enim etTrident. loquun­ tur de impositione manuum, quæ est de ordinationis sacerdotalis essentia, ut patet, et clare innuit Trid. dum ait ministros Extremæ Unctionisesse vel presbyteros , non quales hoc nomine inter haereticos veniunt seniores,aut primores, sed recte ordinatos ; ct de sacerdotalis ordinationis essentia nequa­ quam est, ut simul presbyteri cum Episcopo imponant manus, cum certum sit illos hujus ordinationis ministros non esse , et recte quis ordinetur sacer­ dos , licet presbyterorum nemo manus imponat ; ergo per το presbyterii non inlelligitur illa impositio manuum , quæ til simul a presbyteris : ac proinde male infeitui . pi ima manuum impositio est de essentia ordinationis près- Γ DE SS. ORDINATIONUM MATERIA ET FORMA. 383 bjleri, quia iit per impositionem manuum presbyterii. Igitur vox jrresbylerii Episcopos significat, ut sensus sil: recte ordinari per impositionem manuum episcopalium , sive eorum , qui in presbyterio potestatem habent «inferendi sacerdotium, (piam soli habent Episcopi. Conf. Et hic sensus non obscure ex ipso Apostolo colligitur ; cum enirn 1. Tim. 4. dixisset : cum impositione manuum presbyterii, postea 2. ad eumdem scribit : per impositionem manuum mearum. Quin 1. ad Tim. 5. eum monet : manus (tuas) cito nemini imposueris, scilicet ordinando sacerdotem, ubi nulla de presbyterio mentio. Deinde altera illa manus impositio , qua Episcopus manum dexteram extendit supra omnes ordinandos simul, multo minus videtur esse de essen­ tia, 1°. quia materia presbyteratus proxima debet omnibus ordinandis, non simul, sedsingillatim applicari. 2°. Quia illa manus extensio non est veraci proprie dicta impositio , qualem Patres et Carthag. IV. can. 2. 3. 5. requi­ runt, hoc est, per quam caput ordinandi tangitur ; unde el Greg. IX. c. fin. de Sacram, non iter., illam Episcopalis manus extensionem, non impositio­ nem, sed suspensionem vocat, et utramque, suspensionem ac impositionem caule distinguit : Presbyter et diaconus cum ordinantur, manus impositio­ nem tactu corporali, ritu ab Apostolis introducto, recipiunt... Suspensio autem debet feri, cum oratio super caput effunditur ordinandi. MO. Dico III. Duæ eliam sunt apud Latinos partiales materiæ et formæ inordinatione diaconorum. Prima est impositio manus Episcopi cum hac forma: Accipe Spiritum sanctum ad robur el ad resistendum diabolo et tentalionibus ejus, in nomine Patris, etc. Secunda, traditio libri Evangeliorum cum hac forma : Accipe potestatem legendi Evangelium in Ecclesia Dei pro mis et defundis. Pars Is. constat ex dictis art. 5. ubi in diaconorum ordinatione fit mentio hujus impositionis. Ex Carthag. IV. c. 4. ubi : solus Episcopus, qui Diaconum benedicit, manus super caput illius ponat. Ex SS. Patribus, præsertim Dionysio loc. supra cit. Ex Trident, juxta quod Episcopus impo­ nendo manum, utitur forma : accipe Spiritum sanctum, qua producit gra­ tiam, ut jam ostendimus. Pars 2*. docetur a Concil. Florentino in Decreto pro Armenis. 111. Dico IV. Materia ordinationis subdiaconorum et forma est similiter duplex partialis : 1°. Traditio calicis vacui cum patena vacua , cui respon­ dens forma est: Videte, cujusmod i ministerium vobis traditur ; ideo vos admoneo, ut ila vos exhibeatis, ut Deo placere possitis. 2°. Traditio libri Epi­ stolarum , cum hac forma : Accipite librum Epistolarum et habete potetlalem legendi eas in Ecclesia Dei tam pro vivis quam pro defunctis. Pars prior habetur in Concil. Florent, el Carthag. IV. c. 5. Ulraque autem simul in Pontificali Rom. quod candidatum subdiaconatus, antequam illi facta fuerit libri Epistolarum traditio, ordinandum vocat, non ordinatum. See refert, quod potestas assistendi in celebratione Eucharistiæ mini­ strando diacono calicem cum patena, sit magis principaliter et sanctior, quam potestas legendi Epistolam ; nam hæc nihilominus etiam sancta est, ut gratia necessaria sit ad eam rite exercendam. 3^4 • * α I P A ill i ; ■ ■ ·' u »♦*·· DE sacramento ordinis. Si dicas: cap. Pastoralis, de Sacram, non iterand. quæritur, debeatne permitti ministrare, qui sine impositione manuum fuerit ad ordinem subdiaconatus assumptus? et dicitur non esse aliquid iterandum, sed caule supplendum, quod incaute praetermissum. Item Carthag. IV. cit. traditioni patenæ et calicis vacui adjungit traditionem urceoli cum aqua et mantili; ergo et hæc sunt de essentia. R. .V. Cons. Nam quoad primum : quod in cap. cit. legatur subdiaconatus, mendum est, ct legendum diaconatus, ut notant interpretes, et merito correxit Anton. Augustinus, cum ex Carthag. IV. ct Pontificali, ac praxi Ecclesiæ constet subdiacono manus non imponi. Quod autem Carthag. IV, adjungat urceolum cum aqua et mantili, non ideo etiam hæc ad materiam pertinent, ut vel inde constat, quod non ab Episcopo sed Archidiaconotra­ dantur . materia autem in sacramentis debeat ab ipso ministro applicari. 112. Dico Γ. Materia et forma ordinum minorum est sequens : Acolythotus est 1°. traditio urceoli vacui cum forma : Accipe urceolum ad suggeren­ dum vinum et aquam in Eucharistiam sanguinis Christi, in nomine Domini. 2*. Candelabri cum cereo extinclo ; forma est : Accipe ceroferarium cum cereo, et scias te ad accendenda Ecclesiæ laminaria mancipari, in nomine Domini. Utriusque enim materiæ meminit Carthag. IV. c. 6. et Pontificale Rom. Et licet juxta S. Tho.mam q. 37. a. o. ad 6. ministrare in urceolo sit actus acolythi principalior, et in illius traditione character imprimatur; non tamen id obstat, quo minus traditio altera, licet minus principalis, sit materia essentialis, et character ad eam extendatur; vel, si mavis, utrique character partialis respondeat. Exorcislatus materia est traditio libri Exorcismorum; forma: Accipe ei commenda memoriœ, et habe potestatem manus imponendi super energumenos, sive baplizatos, sive catechumenos. Sumitur ex Carthag. IV. c. 7. ct Ponlif. Rom. quod etiam libri Exorcismorum vice innuit tradi posse Pontificale, vel Missale, quoniam in eo quoque Exorcismi aliqui continentur. Lectoratus materia est liber Lectionum; forma : Accipe, et esto verbi Dei zelator, habiturus, si fideliter et utiliter officium tuum impleveris, pariem cum iis, qui verbum Dei ab initio ministrarunt. Carthag. IV. c. 4. et Ponti­ ficale Rom. Concilium vero per librum illum intclligit libros veteris ct novi Testamenti, præsertim vero eos, qui inter nocturnam psalmodiam legi sole­ bant. Cumque in Pontificali habeatur : Lectorem oportet legere ea, quæ pro­ dicat, el S. Isidor. relatus cap. Perlectis. Dist. 2.3. dicat ad Lectorem perti­ nere prædicare populo Prophetarum vaticinia, per prædicare non innuitur verum munus praedicandi, sed quod ea, quæ legit, alta et intelligibiliab omnibus voce proferre debeat. Ostiariatus materia est clavium traditio; forma : Sic age, quasi redditu­ rus Deo rationem pro iis rebus, quæ his clavibus recluduntur. Concil. et Pontif. cit. Officium enim ostiarii erat aperire et claudere portas Ecclesiæ, ab bac indignos repellere, inter quos numerabantur publice pœnilentes in primo Ecclesiæ gradu. Requiritur autem in collatione ordinum instrumentorum , quæ tradun­ tur, contactus physicus, saltem mediatus; quia sen tentis negantes talia 385 DE SS. ORDINATIONUM MATERIA ET FORMA. requiri, sunt,solum probabiles; ergo eas sequi non licet, ne exponatur nullitatispericitlo sacramentum, et generaliter loquendo, omnis illa sententia in hac materia est practice improbabilis, quæ a valorc ordinis excludit ali­ quid, quod alia sententiaprobabilis requirit. 113. Obj. I. specialiter coni. conci. lam. ejusque partes. 1°. Cum imponitur liber Evangelii, nihil pronunciatur a consecrante ; ergo hic ritus materia essentialis esse nequit. Prob. Cons, quia huic debet esse conjuncta forma, quæ tantum in verbis consistit. 2°. Clemeks Romanus, sive quicumque sic auctor Constitui. Apostolic, cit. in conci, ait a diaconis divina Evangelia teneri; ubi autem id fiebat ab Epi­ scopis, quandoque id ad solos Episcopos assistentes pertinebat, non ad con­ secratorem, qui postea solus præscripta verba proferebat, ut videre est apud Martemum pag. 418. et seq. atqui in sacramentis materia a ministro, et eodem, a quo profertur forma , adhiberi debet; hinc enim Synodus Hispa­ lensis 11. can. 5. (Labb. t. 5. p. 1665. B.) cum manum quibusdam impo­ suisset Episcopus, presbyter vero præscripta verba recitasset, irritam esse ordinationem pronunciavil. 3°. Ritus ille non vigebat prioribus Ecclesiæ seculis; ergo. Prob. Ant. Alcuinus enim L. de div. Offic. lit. Qualiter Episcopus ordinetur in Eccles. Rom. (opp. part. 4a. p. 492. 493.) circa annum 760., et post illum Amalarius L. 2. de offic. Eccles, c. 14. ait hunc ritum neque veteri auctoritate intimari, neque canonica : Morinus vero Exerc. 2. c. 1. quasdam Episcopo­ rum ordinationes refert in Ecclesiis Alexandrina, Germanica, Gallicana sine eo ritu peractas : item Isidorus Hispalensis, licet L. 2. c. 5. varios ritus adhiberi solitos in Episcoporum ordinationibus explicet, hunc silentio prae­ termittit. 4*. Hilus ille in diversis Ecclesiis non peragitur eodem modo; alii enim apertum, alii clausum imponunt; ergo non videtur esse de materia, quia hæc debet esse eadem. Ad lnm. R. C. .bit. .V. Cons. Prob. D. Debet esse semper physice conjuncta forma .V. saltem moral i 1er C. Episcopus primo imponit librum, quem, ne decidat, tenent assistentes; deinde fit impositio manuum, et consecrator pronnnciat formam : Accipe Spiritum sanctum, quæ est conjunctio moralis tt hic sufficiens. Sic in sacramento Pœnitentiæ absolutio sive forma conjun­ gitur solum moraliter cum materia sive actibus pœnitentis. Ad2™. R. ]). M. Ait a diaconis divina Evangeliateneri, et etiam ab iisdem imponi .V. solum teneri, postquam consecrator, imposuit C. Diaconus non imponit librum, sed a consecratore impositum, solum sustentat, ne decidat, juxta rubricam Pontificalis Rom.; ergo vere minister applicat, non alius. Eadem est responsio ad Episcopos assistentes. Unde sic concessa min. D. Coas, ut supra. ’ · · .4L SACRAMLNIO OHblMS. ■ 'i per li aditionem instrumentorum non fuisse ordinatos; ergo instrumento­ rum traditio non polest essedo essentia. Prob. Cons, quia materia essentialis sacramenti ordinis debet esse eadem pro omni loco ct tempore; alioquin enim non esset idem sacramentum, quod repugnat unitati Ecclesiæ, in qua necessario est unitas sacramentorum. R. C. Ant. ob probationes. D. Cons. Debet esse eadem formaliter, hoc est, in ratione signi legitimi collalæ potestatis sacre, sub qua formalitate tan­ tum ex institutione Christi est de essentia hujus sacramenti C. eadem ma­ terialiter et quoad entilatem physicam .V. pro quo •3*2 H 1 117. Observa : Christum in sacramentorum institutione determinasse quidem materiam et formam secundum rationem genericain signi sen­ sibilis, non tamen semper et in omnibus secundum rationem specificam talis signi, saltem ultimam; sicque pro hoc sacramento nec determinate pro materia instituit impositionem manuum, nec determinate tradi­ tionem instrumentorum ; nec hanc, aut illam precise formam, sed tantum generation requisivit signum sensibile, quo significaretur collata potestas consecrandi et absolvendi, relicta Ecclesiæ tanquam habenti alias auctorita­ tem circa res sacras facultate determinandi in particulari signum ejusmodi. Apostoli vero elegerunt impositionem manuum cum certa aliqua forma tanquam signum utriusque potestatis collalæ : Ecclesia greca retinuit solam impositionem manuum, cum forma : Divina gratia, quæ semper infirma curat, etc. Ecclesia latina etiam retinuit impositionem manuum pro signo collalæ potestatis ad absolvendum ct formam congruentem : accipe Spiri­ tum sanctum ; pro signo autem potestatis ad consecrandum assumpsit tra­ ditionem instrumentorum ut signum magis expressivum hujus potestatis cum forma : accipe potestatem offerendi sacrificium, etc. Supposita autem dicta electione utriusque Ecclesiæ cœpit in Ecclesia latina traditio instru­ mentorum esse materia necessaria necessitate sacramenti, non in græca. Hinc patet non esse substantialiter diversum sacramentum ordinis inter Latinos nunc et olim , nec inter Latinos et Græcos non obstante illa diver­ sitate signi enlitativa vel rei, quæ est diversitas solum materialis; cum qua est, ct manet eadem significatio et efficientia sacramentalis , proinde idem substantialiter sacramentum in utraque Ecclesia; cum utraque conferat sacramentum ordinis per signum aliquod expressivum potestatis, sub qua sola ratione alicujus signi Christus hoc sacramentum conferri voluit. Illustrant hoc alii exemplo sacramenti matrimonii : Ad hoc valide cele­ brandum usque ad tempora Tridentini sufficiens erat contractus clandesti­ nus, an sub ratione materiæ an formæ ? perinde est : hodie vero non est in illis locis, in quibus viget decretum Tridentini de reformatione matrimonii, ct tamen adhuc est substantialiter idem sacramentum; unde sicut mala esset illatio : contractus clandestinus olim fuit sufficiens'; vel : adhuc est in iis locis, in quibus non viget decretum Trideniini ; ergo et nunc pro omni loco debet esse sufficiens, alioquin non esset idem sacramentum; ita hic de ordine. 118. Inst. 1. Gratis dicitur, quod Christus reliquerit Ecclesiæ potestatem determinandi materias et formas sacramentorum ; ergo. IIE SS. ΟΙιΠΙΝΛΤΙΟΝϋΜ .MATERIA ET FORMA. 389 1ί. I). Ani. Sacramentorum , in quibus ipse materias el formas specifice*, et determinate instituit C. in quibus solum generice aut sub ratione alienjus signi indeterminate, ut in sacramento ordinis N. Nullum enim in specie assignari polest, quod Christus pro ordine determinasset. Hinc potestas illa Ecclesiæ colligitur Γ. ex hoc ipso, quod Christus solum sub ratione generica signi expressivi sacræ potestatis collalæ instituerit sacramentum ordinis,ergo Ecclesia debuit posse determinare in specie , ut non esset confusio, sed uniformitas rituum. 2°. Ex Concilio Florentino, quod traditionem instru* mentorum vocat simpliciter materiam sacramenti ordinis. 3°. Ex praxi, et mente Ecclesiæ , juxta quam ea traditio videtur manifeste adhiberi ad con­ ferendam potestatem , vel causandos effectus sacramentales , ut ex Pontif. Rom. tura verbis correspondenlibus evincitur. 4°. Ex formis ; has enim in specie, prout adhibentur iu ordinationibus, determinavit Ecclesia , ut testa­ tur Innocentius III. ad cap. Presbyter citat, a Cardinali de Lugo,Sylvio, et aliis: Nisi essent formæ postea inventæ, sufficeret ordinatori dicere, sis ordi­ natus, vel alia œquivalentia verba, addita aliqua materia, sed subsequentibus temporibus formas, quæ servantur, Ecclesia ordinavit ; ergo idem dici potest et debet de materia in specie, quia Christus æque parum unam quam alteram determinavit in specie. 119. Inst. 2. Impositionem manuum Christus ipse instituit ; ergo. R. D. Ant. Instituit eam generice , quatenus ingenero materiam ordinis voluit esse ritum aliquem significativum potestatis collalæ, quem in specie Ecclesia determinatura esset C. specifice, sub ratione impositionis manuum .V. Hoc enim sine fundamento diceretur; quin Gregor. IX. cap. Presbyter, impositionem manuum addit esse ritum ab Apostolis introductum. 120. Inst. 3. Saltem Christus ordinans Apostolos sacerdotes usus est ma­ teria determinata el similiter determinata forma; ergo non reliquit deter­ minationi Ecclesiæ. R. T. Ant. Quomodo enim Christus Apostolos ordinavit sacerdotes, incertum est; probabilius est, quod potestatem consecrandi contulerit his solis verbis : hoc facite in meam commemorationem ; quod poterat Christus cx potestate excellentiae. Plura enim non referunt Evangelist», qui tamen gesta in ultima Cœna diligenter notarunt, præsertim S. Joannes. Λ’. Cons. Non enim omnia, quibus determinate usus est Christus, sunt de essentia sacramenti ; sic in consecratione panis usus est determinate vel azymo, vel fermentato, et tamen neuter determinate est de essentia : Apostolis in ultima Cœna tradidit panem et vinum jam consecratum, potestatem absol­ vendi in cos insufflando Joan. 20. nihil tamen horum est de essentia; quin loco insufflationis Ecclesia impositionem manuum adhibet. 121. Inst. 4. Si Ecclesia accepisset potestatem determinandi materiam el formam in specie ; ergo accepisset potestatem instituendi sacramenta : sed consequens est falsum; hæc enim potestas soli Christo fuit propria, qui sacramentorum auctor est; unde ct sacramentum definitur: signum sen­ sibile, ct praclicum gratiæ, a Christo permanenter institutum. R. .V. Seq. 1°. Quia Ecclesia determinavit materiam et formam sacra­ menti ordinis solum in specie, et quidem potestate a Christo accepta. r. i t C r Jr 390 DE SACRAMENTO ORDINIS. 2°. Quia instituere sacramenta non est determinare quomodocumque ma­ teriam el formam, sed est his conferre vim causativam graliæ; Ecclesia autem non confert materiæ aut formæ ullam vim causativam graliæ, sed solum eligit aliquod signum in specie ex illo genere signi, cui Christus annexuit gratiam; hic voro annexuit gratiam signo alicui in genere expres­ sivo collalæ potestatis, et signi in specie electionem reliquit Ecclesiæ; nam ipse nullum in specie determinavit; ergo dum Ecclesia ex illo genere signum in specie determinat, non ipsa , sed Christus huic vim graliæ cau­ sativam tribuit, nec proinde Ecclesia dici potest instituere sacramenta. 1 122. Inst. 5. Si Christus determinavit materiam et formam sacramenti ordinis non nisi sub ratione generica signi expressivi potestatis collalæ; ergo valide ordinaretur sacerdos Latinus per solam traditionem cujusvis instrumenti. etiam vestis sacerdotalis : item valide ordinaretur ritu græco persolam impositionem manuum ; sed consequens non admittitur; ergo. R. .V. vel I). ict/. Valide sic ordinaretur supposita prasenti determi­ natione et electione facta ab Ecclesia .V. in hypothesi, si Ecclesia pro Latinis aliud signum expressivum sacra potestatis elegisset, vel determinasset C. Christus licet determinari! materiam et formam solum in genere sub aliquo signo expressivo collalæ potestatis; potestatem tamen determinandi signum in specie, ita ut hoc haberet vim graliæ, esse solum penes Ecclesiam voluit, non quemvis particularem , quod nimiam confusionem ct difibrmitatem induxisset in Ecclesiam , quam uti unitas, ita maxime decet rituum uni­ formitas; Ecclesia vero aliud pro Latinis, aliud pro Græcis ordinavit, igi­ tur nunc non potest‘ordinari valide sacerdos Latinus, nisi ritu Ecclesiæ latinæ , nec Græcus nisi ritu Ecclesiæ græcæ. • i. •· r .· ί a >· · i 123. Inst. G. Licet Ecclesia determinant pro Latinis pro materia primæ consecrationis panem azymum , pro Græcis fermentatum ; valide tamen a Latino ct Græco in utroque pane iit consecratio ; ergo etiam licet Ecclesia pro Latinis pro materia ordinis prater impositionem manuum elegerit tra­ ditionem instrumentorum, pro Græcis solam impositionem manuum, valida tamen est ordinatio, si Latinus ordinetur ritu græco, aut Græcus latino. R. C. Ant. .V. Cons. Disparitas est, quia Ecclesia panem azymum pro Lati­ nis, ct fermentatum pro Græcis determinavit tantum ut necessarium neces­ sitate præcepti; at traditionem instrumentorum pro Latinis determinavit ut ecess itate sacramenti. Primum aperte docet Florentinum in Decreto Unio­ nis definiens, in utroque pane sacerdotes valide conficere sacramentum; et tantum addit præceplum, ut nihilominus quisque morem observet suæ Ecclesiæ. Alterum cx eodem colligitur, dum traditionem instrumentorum absolute vocat materiam, verba huic respondentia formam; quæ voces intelligi debent de materia vera, et forma; si enim Concilium per hæc indicare voluisset aliquid tantum accidentale, aut intégrale, id exprimere debuisset, ne Armenos, quos instruere volebat, potius in errorem indu­ ceret ; hi enim ex paritate aliorum sacramentorum , in quibus semper Con­ cilium tantum loquitur de materia et forma essentiali, nihil aliud inlelligcre poterant, quam traditionem instrumentorum esse pariter materiam, et DE SS. ORDINATIONUM MATERIA ET FORMA. 391 verba respondentia esse formam essentialem; quia sicut Concilium de aliis sacramentis ait, materia est; forma est... ila de ordine sine restrictione : materio est traditio instrumentorum. El ratio a priori est : quia Christus pro materia primæ consecrationis determinavit panem in specie, sicut pro materia secundæ consecrationis vinum, pro baptismo aquam; Ecclesia autem non potest facere, ut panis azymus vel fermentatus non sit panis, sicut non potest facere, ul vinum album vel rubrum non sit vinum; ergo nec ut sil materia valida, vel non : e contra Christus non determinavit in specie hanc, vel illam rem , ut esset materia ordinis; hoc enim sine omni fundamento diceretur; sed voluit conferri sacramentum hoc per signum aliquod expressivum sacræ potestatis ordinis; quale autem esset hoc signum in specie, reliquit determinationi Ecclesiæ; ergo illud signum præcise est materia valida, quod de facto Ecclesia determinavit. Obj. iterum contra eamd. Paries sacramentorum debent esse fixæ et im­ mutabiles ; ergo nequit facere Ecclesia , ut, quod ante sacramento essentiale non fuit, fiat essentiale: atqui si traditio instrumentorum nunc esset essentialis, materia sacramenti ordinis non esset fixa et immutabilis; nam auleseculum XI. nequidem in usu fuit. R. D. M. Debent esse fixæ et immutabiles saltem quoad substantiam et formaliter, hoc est, habere eamdem significationem sacramentalem, vel conforniiter institutioni Chrisli C. semper materialiter et in specie subd. si Christus jam in specie determinant, ut in baptismo aquam, etc. C. si non, sed reliquerit determinationi Ecclesiæ, ut in sacramento ordinisN. Juxta Trid. Sess. 21. c. 1. Ecclesia habet potestatem mutandi quædam in sacramentorum dispensatione salva eorum substantia; sed dum Ecclesia, licet non statim initio, determinavit traditionem instrumentorum tanquam materiam partialem, sive signum magis expressivum potestatis conse­ crandi, non immutavit substantiam sacramenti ordinis, quia Christus lotam ejus substantiam in eo posuit, ut conferretur per signum expressivum sacra potestatis ordinis, relicta penes Ecclesiam facultate tale signum in specie determinandi. Obj. IV. contra formas Ordinationum. Forma ordinationis Episcopi, Pre­ sbyteri, etc. consistit in oratione, qua Episcopus invocat Spiritum sanctum in eos, quibus manus imponit; ergo. Prob. Ant. cx Morino, Juenin, et aliis recentiorihus Gallis. 1°. Sacra Scriptura Act. 6. de ordinatione septem pri­ morum diaconorum , et Act. 13. in ordinatione Pauli et Barnabæ meminit solius orationis. 2°. Nec in Sacramentario S. Gregorii, nec in Pontificalibus latinis ante quingentos annos abhinc editis referuntur alia verba, quæ ab Episcopo ordinante proferantur, quam oratio. 3°. Nec in Isidoro, nec Amalario, Micrologo, Ivone, nec in antiquis codicibus editis a Morino et Marlenio comparent illa verba : accipe poteslcslem... accipe Spiritum sanctum ; ergo. R. N. Ant. Adhuj. probationes singulas N. Cons. Concesso enim orationem olim adhibitam fuisse ad significationem sacri ordinis, qui conferebatur; sed jam a pluribus seculis non adhibetur. Aec inde inferas : ergo mutata esset forma; nam esset mutata solum materialiter, non formaliter quantum ad significationem , et proinde adhuc est eadem substantialiter ; lota enim substantia formæ ex institutione Christi consistit in verbis significantibus 392 DE SACRAMENTO ORDINIS. gratiam et characterem ; sive ergo significent modo deprecative, sive indi­ cativo, est respectu institutionis Christi mere quid materiale ct accidentale: nimirum eodem modo se res habet in forma, sicut ante dictum de materia. Deinde quæro ex adversariis, cum plcrique fere eorum cum Morino sentiant formam sacramenti Pœnitentiæ fuisse deprecativam usque ad seculum Xll. an mutata sit substantialiter forma sacramenti Pœnitentiæ, postquam utrumque Concilium generale Florentinum et Tridentinum in claris ter­ minis hanc formam asseruit : «γ/ο te absolvo, etc. quæ imperativa est? Dixi : concesso etiam, etc. Nam probandum adhuc est adversariis, non contineri formam nostram in aliis Ritualibus, qui ad ipsos non pervenerunt, cum tantum aliquos ex antiquitate exhibeant. Item quod verba, in quibus nos formam constituimus, primum inventa et addita fuerint Ritualibus post X. seculum exaratis : et non potius exscripta ex aliis antiquioribus in illos translata sint. Denique aperte falsum est, nec in Sacramentario S. Gregorii.ncc in Pontificalibus latinis ante quingentos annos editis referri alia verba, quam orationem ; contrarium enim constat ex ipsis verbis Sacramcnlarii S. Gregorii, et Ordine Romano supra citatis. 124. Inst. 1. In Sacramentario S. Gregorii orationi Episcopi legitur prae­ fixus titulus Consecratio ; ergo illa oratio erat forma. R. 1°. ul ante : Esto, fuisset, jam non est. R. 2°. .V. Cons. Quia hæc et aliæ orationes aliorum Ritualium dicebantur olim, sicut adhuc modo super omnes ordinandos simul, ita enim proscri­ ptum legitur ; forma vero super quemlibet seorsim proferri debebat, uti nunc fit, ut docemur exCarlhag. IV. can. 3. et Ord. Rom. ; ergo forma esse non poterat. Titulus Consecratio præfigitur, quia hæc oratio erat velut ingressus ad ipsam consecrationem, vel ordinationem sequentem. 125. Inst. 2. Forma, quæ juxta Carthag. IV. supra singulos ordinandos dici debebat, nihil aliud erat, quam mera oratio; vocat enim benedictionem: Presbyter cum ordinatur, Episcopo eum benedicente, et manum super caput ejus tenente; ergo. R. 1°. .Y. .InL Benedictio illa erat distincta ab orationibus Episcopi, con­ sistens in aliis verbis. Colligitur hoc ex S. August. L. 5. de Rapt. cap. 20. η. 28. qui Carthag. IV. ipse interfuit : ait enim cit. loc. si ergo ad hoc valet, quod dictum est in Evangelio, Deus peccatorem non audit, ut per peccatorem sacramenta non celebrentur, quomodo exaudit homicidam deprecanlem, vel super aquam baptismi, vel super oleum, vel super Eucharistiam, vel super capita eorum, quibus manus imponitur? quæ omnia tamen et fiunt, ct valent; ubi August, nomine deprecationis intelligit idem, quod Carthag. IV. nomine benedictionis; sed nomine deprecationis non intelligit orationem, sed aliam verborum formulam, quæsit quoad rem imperativa; vel alias sequeretur, juxta Avgust, sacramentum Baptismi, et Eucharistiæ mera oratione olim confectum fuisse, quod falsum est. ·:. ■ R. 2°. .V. Cons. Dato enim Antecedente, nunc in usu amplius non est. 126. Inst. 3. Juxta August, et alios SS. Patres tamen forma sacramenti ordinis nihil aliud est quam oratio; ergo. Prob. Ant. 1«. Avgust, sermone de Λ*· HE SS. onmiSATIONU.M MATERIA ET FORMA, 393 gestis cum Emerito, do Episcopis quando ordinantor, ait : Invocatio nominis Dei super caput ipsorum. L. 15. dc Trinil, cap. 26. probat Christum esse Deum ex eo, quod Joan. £0. dixerit : accipite Spiritum sanctum; et statim addit .-Apostolos nunquam protulisse hæc verba, nec præposilos Ecclesiæ: Quomodo ergo, inquit, Deus non est, qui dat Spiritum sanctum ? imo quantus Densest, (piidat Deum? Neque enim aliquis discipulorum ejus dedit Spiri­ tum sanctum; orabant quippe, ul veniret in eos, quibus manus imponebant, Mn ipsi eum dabant; quem morem insuis preeposit is etiam nunc observat Ecclesia. 2°. S. Dionysius Areopagita de ordinatione Episcopi L. de Hierarch, c. 5. ait sanctis eum precibus sanctificari. 3°. Auctor operis de dignitate sa­ cerdotali apud S. Ambhos. idcirco sacerdotis dexteram supplicem vocat : sa­ cerdos imponit supplicem dexteram, et Deus benedicit potenti dextera, (opp. 1.2. pari. 2*. p. 363. D.) 4°. S. Hierox. dc sacra ordinatione disserens (comm, in Isaiam cap. 58. opp. t. 4. p. 695. A. edit. Vallars.) ait illam non tantum ad imprecationem vocis, sed ad impositionem impleri manus. R. .V. Ant. Ad prob. R. Generaliter SS. Patres dicunt ordinationem fieri invocationibus et precibus, primo quia cum ministri ordinantis potestas non est suprema et propria, sed solum ministerialis et precaria, ejus ministeriumest quaedam tacita supplicatio, ut Deus ratum habeat id, quod ipse fa­ cit, ex quo tamen non sequitur, eorum verba esse meram orationem. Sfcundoqnia verba ministri habent vim a Christo, qui rogavit Patrem, ut infallibiliter haberent effectum. Tertio propter preces, quæ verba ministro­ rum comitantur, quasi dispositio, sicque ipsimet adversarii Juenin, etc. explicant SS. Patres, dum dicunt etiam Eucharistiam vel consecrationem, baptismum fieri sacerdotum precibus, nimirum concomitante!· et dispositive, quatenus sine illa non peraguntur; non vero formaliler. S. August, vero L. 15. de Trinit. plus non vult, quam Christum esse Deum, quia dedit Spi­ ritum sanctum potestate propria, et tali potestate non dedisse Apostolos, quorum potestas solum ministerialis fuit et precaria, ac proinde eorum verba, cum conferrent Spiritum sanctum, fuisse orationem, scilicet tacitam saltem, uti et Præposilorum Ecclesiæ. Deinde R. 2°. Sicut supra : Transmisso Anteced. N. Cons, ob rationes allatas. 127. Inst. 4. Forma aqud Græcos consistit in oratione ; ergo idem melius dicitur de forma etiam apud Latinos ; sic enim conciliatur utraque Ecclesia, et habetur perfectior utriusque uniformitas. It. A. M. Sed forma Græcoruin est hæc : Divina gratia... promovet N. rtnerabilem diaconum e. g. in Presbyterum. Primo sic enim asserit Arcudius tit. \(it. I. qui plus hac in re lidei meretur, utpote rituum Græcorum perifaimilS et versutissimus in eorum Euchologiis. Secundo Simeon Thessalonie. de sacris Ordinationibus cap. 4. clare indicat ea formula sacram ordi­ nationem fieri ; cum enim ea formula etiam in ordinatione diaconi locum habeat, eam explicans ait : cum hoc dicit Episcopus, et gratiam donat , et γιί ordinatur, diaconatum verbo Episcopi statim accipit ; e/ficax enim est per sanctissimum Dei Spiritum. Nec obstat, quod subjungat : nihilominus opus adhuc habet mysterio et perfectione precum episcopalium ; nam hæc saltem ex præceplo et consuetu­ dine observanda sunt : quod vero verbis illis plus non exigat, palet iterum 1 C; r. · Λ I i I 394 de sacramento ordinis. ex aliis immediate subjectis ; pergit enim : et cœterorum omnium quæ in ordinationum paradigmate continentur... oportet etiam caput ejus, sacra mensa? incumbere, et flectentem genu, etc. hæc autem non sunt de essentia. Tertio ad illam formam alludere videtur S. Ghrvsost. orat. 4. de Sacerdo­ tio ( opp. 1.1. p. 40-1. A. ), perstringens ordinationum pravos usus; mulla, inquit, harum ordinationum a divina gratia non fiunt. Denique quarto, quia verba illa: Divina gratia, etc. significant collationem gratiæ et characteris, et conjunguntur impositioni manus super caput ordinandi, adeoque maleriæ proximæ; orationes autem quæ postea dicuntur, de presbytero ut jam ordi­ nato loquuntur, et talem clare supponunt. 128. Inst. 5. Si forma non consistat in oratione, vel precibus, ad quid illæ tam religiose adhibentur? non enim ipsæ gratiam conferent sacramenti. R. Adhiberi ad impetranda ordinandis copiosiora, specialia, et effica­ cia auxilia gratiæ, ad quæ ordinatio sacramentalis jus non confert, sed solum ad idonea, uti reliqua sacramenta. Licet igitur preces illæ non habeant vim ct significationem sacramenlalem, recte tamen et laudabi­ liter eas Ecclesia ordinavit. ARTICULUS IX. DE MINISTRO SACRAMENTI ORDINIS. •i ·» 129. Nota. Ministerium ordinandi ad populum perlinere contendunt Lutherani et Calviniste ; quamvis potestatem imponendi manus concedant solis pastoribus ; non quasi populus hanc auctoritatem et potestatem non haberet, sed ut evitetur confusio. Ita Calvin. L. 4. Inslit. cap. 3. Quod ipsum prius volebat Wicleffus inter alia dicens : Confirmationem juvenum, cleri' eorum ordinationem, locorum consecrationem reservari Papœ et Episcopis propter cupiditatem lucri temporalis ; quem errorem damnavit Concil. Constanlicnse Sess. 8. Catholici omnes tametsi contra haereticos conveniant, ministrum ordina­ rium ordinis esse Episcopum, est tamen inter eos quædam dissensio quoad ministrum extraordinarium , an et quales ordines possit conferre simpler sacerdos ex delegatione summi Ponliiicis? Prima sententia, quæ etiam tri­ buitur S. Thomae in 4. dist. 23. q. 1. Bonavent. q. 1. a. 1., Richardo et aliis, negat sacerdotem simplicem posse esse ministrum extraordinarium alicujus ordinis majoris. Secunda sententia, quæ est Alreoli, Angeli, et alio­ rum , prorsus oppositum affirmat. Tertia id tantum de subdiaconatu con­ cedit. Ita Bellarm. L. de Cleric, cap. 27., Suar, in 3. part. Tom. 3. Disp. 11. Sect. 3., CoNiNCK Disp. 20. de Sacr. Ord. Quarta denique etiam ad diacona­ tum, excepto presbyteratu, talem facultatem extendit. Porro hic indagandum venit, utrum Episcopus hæreticus, excommunicatus, degradatus possit valide conferre ordines. Negarunt Gratianus Caus. 9. q. L, aliique, quos Gloss, ibi refert in can. Aos. Item Magister sentent, in 4. dist. 23. lit. C. Hoc autem sentiunt de iis solum Episcopis, qui nunquam fuerunt Catholici ; de aliis enim, qui aliquando fuerunt MINISTRO SACRAMENTI ORDINIS. 395 in Ecclesia, deinde ah hac prœclsi, inquit Gratian., Ordinationes eorum ab Ecclesia misericorditer tolerantur. 130. Dico I. Minister ordinarius sacramenti Ordinis est solus consecratus Episcopus. Est de fide. prob. I. Ex Scriptura sacra, in qua solis Episcopis, scilicet Apostolis ct eorum successoribus Ordinis collatio adseribitur. Act. 6. ordinatio septern Diaconorum. Aci. 14. de Paulo et Barnaba dicitur : Cum constituissent illis per singulas Ecclesias presbyteros. 1. ad Tim. 4. Noli negligere gratiam , çuæ datu est tibi... cum impositione manuum presbyterii. Et cap. 5. præcipit illi Paulus manus cito nemini imponere. Ad Tit. 1. scribit, hujus rei gratia rdiqui te Cretœ, ut ea, quæ desunt, corrigas, ct constituas per civitates presbyteros, sicut ego disposui tibi. Prob. II. Ex constanti Traditione , quæ constat ex facto ipsiusmet Novaliani hæretici, qui Romanum Episcopatum ambiens, tres Episcopos, homi­ nes rudes in fraudem adduxerat, ct cum eos temulentos cerneret, compulit, ut, licet vana impositione manuum, sibi Episcopatum conferrent. Rem narrat Cornelius Papa in epist. ad Fabium Antiochenum apud Euscb. L. 6. Hist. c. 43. Adeo in seculo III. quo hoc contigit, veritas illi persuasa fuit. In seculo IV. eamdem tradit Conci). Carthag. I. can. 5. (Labb. t. 2. p. "Io. D.) habitum anno 348. et Alexandrinum, ex Ægypto, Libya, Thebaide, Pentapoli congregatum sub Osio anno 319.; ut enim refert Athanas. apol. 2. contra Arian, declaravit Ischyram , accusatorem Athanasii non esse verum sacerdotem; eo quod a Collutho simplici sacerdote ordinatus esset, (v. Labb. t. 2. p. 547.) Epiphanius vero Aerium rejecit ct cum haereticis damnavit, quod presbyteros in jure ordinandi pares Episco­ pis judicaret ; et ait Hœr. 73. per Episcopos gigni patres ordinationis virtute, ! per presbyteros vero filios duntaxat Ecclesiæ virtute baptismi. In sec. VI. Arelatenseü. can. 7. Item Braccarcnse an. 563. can. 8. In sec. VII. Cone. Hispalense II. anno 619. cap. 5. irritam affirmat ordinationem illam, in qua presbyter verba formæ pronunciaverat, et Episcopus, qui præ oculorum dolore legere non poterat, solum manus imposuerat. Prob. III. Ex Conciliis generalibus Florentino ct Tridentino , quorum pri­ mum de ordine ait in Decreto Unionis . Ordinarius minister hujus sacra­ menti est Episcopus. Alterum Sess. 23. can. 7. S/ quis dixerit Episcopos non esse presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi et ordi­ nandi, vel eam quam habent illis esse cum presbyteris communem. . . ana­ thema sit. Ratio a priori est voluntas Christi, quam nobis declarat perpetua praxis Ecclesiæ; ac proinde potestas ordinandi propria est Episcopis jure divino, non solo jure ecclesiastico. Ratio convenientia est; quia Episcopi sunt a Christo instituti principes Ecclesiæ ; ergo conveniens fuit munus ordinandi ministros Ecclesiæ perlinere, saltem de jure ordinario, ad solos Episcopos; sicut solus princeps sccularis ordinarie ministeria publica distribuit. 131. Obj. I. Aaron fuit ordinatus sacerdos a Moyse, licet Moyses non esset sacerdos; nam in Lege veteri sacerdotium solum ad Aaronem ejusque filios I 3!l(i DE SACRAMENTO ORDINIS. perlinebat; ergo etiam potest quis ordinari sacerdos in Lege nova a ιιοιι sacerdote; ergo Episcopus non est minister ordinarius ordinis. R. 1°. Moysen vere sacerdotem fuisse docet S. Leo Papa epist. 88. (nunc in app. rejecta; juxta illud Ps. 98. Moyses et Aaron in sacerdotibus ipu. Postquam vero ordinatus fuerat Aaron , ad hunc ej usque tilios tantum per­ tinebat sacerdotium cx ordinatione divina. R. 2°. Transmisso hoc, .V. Cons. Res tota pendebat ab arbitrio voluntatis divinæ : poterat Deus per non sacerdotem sacerdotium conferre Aaroni ; sed aliter ordinavit pro nova Lege Christus, ut probant rationes conclusionis. Deinde sicut Lex vetus et nova, sacrificium Legis veteris et novæ , sic differt ulriusqtie sacerdotium. . 132. 06/. II. In primitiva Ecclesia populus habuit jus suffragii in mini­ strorum electione; sic Act. 6. priusquam eligerentur septem diaconi, placuit sermo coram omni multitudine. Idem innuit S. Cvpr. epist. 33. et 69. ergo non ad solos Episcopos spectat collatio ordinum. R. I‘. I). Ant. Habuit jus suffragii cx jure divino AT. Vid. qnædiiimui n. 32. et seqq. Ex mero induito apostolico, vel ecclesiastico C. ύ R. £'*. N. etiam Cons. Toto enim cœlo diversa sunt eligere, vel ferre suffra­ gium, et ordinare. Primum indulserant Apostoli multitudini : considerate ergo, fratres, viros rtc vobis boni testimonii septem, Aci. 5. v. 3. nimirum ut tanto melius sedarent murmur, si populo relinquerent electionem. Sed ele­ ctos ordinarunt Apostoli , v. 3. ibid. Sic cl postea Ecclesia sæpe dedit populis jus ferendi suffragii in electione ministrorum; ipsa lamen ordinatio semper pertinebat ad Episcopos. Nimirum in ordinatione ministrorum tria con­ tingunt : electio, ordinatio sive consecratio, missio vel vocatio. Electio nihil est aliud , quam designatio personæ idoncæ ad ecclesiasticam digni­ tatem, vel functionem. Ordinatio est ceremonia sacra, qua ministri pro tuli dignitate consecrantur, vel illis potestas sacra confertur, postquam constat de eorum idoneitate ex electione. Missio vel vocatio jurisdictionem tribuit, et pastorem ecclesiasticum constituit. Concedimus igitur jus ferendi suffragii in electione concedi potuisse populo, et concessum fuisse; non autem jus ordinandi. 133. Obj. III. Concilium Nicænum I. in epist. Synodica apud Theodorei. L. 1. c. 8. et apud Socratem L. I. c. 19. postquam iis, qui a Meletio schi­ smatico consecrati fuerant, presbyteris facultatem ademit, in schismatis pœnam, qnemquam in clero deinceps promovendi, vel designandi ; dcaliis, qui Meletio non adlreserant, inquit : Hi autem, (pii Dei gralia... ad nullum schisma defecisse eumperti sunt, et se intra Catholicam Ecclesiam impollutos continuerunt, jus habeant et ordinandi, et eos, qui digni clero fuerint, nominandi. Ergo presbyteri tunc temporis gaudebant potestate ordinandi. R. I). Ant. Jus habeant ordinandi ordinatione proprie tali, sive conse­ cratione .V. ordinandi improprie, id est, suo suffragio cum cæteris, eligendi, designandi, cl approbandi C. Ratio est 1°; quia Concilium, ut ex ejus epistola* verbis deducitur, concedit presbyteris non schismaticis illud jus, quod in pœnam negabat aliis, qui adhæserant Meletiano schismati, sed his tantum negat jus suffragii in electione, designandi, approbandi; ergn. l>E MIMSTHO SACHAME.XTI OlltUMS. 30/ *. Quia ordinationem præmlllil nominationi: certum autem est, quod primo debuerint nominari tanquam digni clero, antequam ut clerici vere ordinarentur. 3°. Quia in græco legitur τνροχβφίζισΟαι, quod proprie signiiicat promovere, præordinarc, eligere; hinc etiam ct ονόματα id est, promovere, et nomina eorum suggerere, qui ordinatione digni judicantur, tanquam synonyma conjunguntur. El Aci. 22. v. 14, eam­ dem vocem græcam Vulgata veri it : prœordinavit, scilicet Ileus Paulum, eum eligendo in Apostolum ; quæ tamen præordinatio non erat vera ordi­ natio; nam, non obstante illa præordinalionc Paulus cum Barnaba ordinatus, sive consecratus fuit Episcopus, Act. 14. 13-1. Obj. IV. Presbyteri in ordinationibus simul cum Episcopo manus imponunt , ex antiqua praxi Ecclesiæ. Et 1. ad Tim. 4. ait Paulus : Noli wgligere gratiam, quæ data est tibi cum impositione manuum presbyterii; ergo. Ad lum, H. D. Ant. Impositione mere ceremonial! C. sacramenlali .V. Illa coim impositio solum significat consensum Ecclesiæ in ordinationem electi ; nullum autem effectum producit ; nam sic imponendo manus ncc verbulum proferunt. .•ld2Dra. R. I). Per presbyterii inlclligendo presbyteros simplices N. Epi­ scopos C. Ita enim explicat Theodorei., OEcumen., Theophylacl., praesertim S.Chrysoslomus dicens (opp. t. 11. p. 618. B. ) : non de presbyteris hic Iquilur, sed de Episcopis ; neque enim profecto presbyteri ipsum ordinarunt. Et certe tunc agebat Paulus de consecratione Episcopi, in qua cx constanti disciplina Ecclesiæ solent plurcs Episcopi manus imponere; nunquam vero presbyteri simplices. Porro presbyteri nomen tunc commune erat Episcopis; imo aliquando usurpatum ab Apostolis. Presbyterii autem vocabulum Ecclesiæ senatum denotabat, qui vel ex Episcopis solis constabat, ut plures autumant, vel ei Episcopis simul ct presbyteris, ut alii sentiunt. Quidquid vero sit, ex eo nihil colligi potest; aut enim presbyteri manus non imponebant, sed soli Episcopi ; aut si imponerent cum Episcopis, ut adime hodie in ordinatione presbyterorum, illa impositiosacramentalis non fuit. 135. Obj. V. 1°. Presbyteri simplices habent potestatem consecrandi Eu­ charistiam; ergo etiam sacerdotes, vel diaconos ordinandi jure ordinario : qui enim potest majus, potest etiam minus; majus autem quid est conticere corpus Christi, quam ministrum. 2°. Episcopus potest ordinare Episcopum ; ergocliam sacerdos sacerdotem. Ad Γ,ιη. R. N. Cons. Ad ejus prob. R. J). Si minus sit ejusdem generis, •ubordinatum .majori, non dependens ab alterius voluntate ; esto, secus N. Inde fallit hoc axioma etiam in physicis, ut : homo potest generare homi­ nem; ergo etiam formicam. Et proinde multo magis in moralibus, quæ pendent ab alterius voluntate, uti hic potestas ministrorum a voluntate Christi. Voluit ille a presbyteris suum corpus consecrari , non alios sacer­ dotes; sed potestatem hos consecrandi esse voluit penes Episcopos Ecclesiæ principes. dd2BB R. .V. Cons. Ratio est eadem, voluntas Christi, quæ nobis constat 398 DE SACRAMENTO ORDINIS. DE MINISIHO SACRAMENTI ORDINIS. ex tradiliuue perpchia, praxi cl mente Ecclesiæ. Accedit, quod pokMas ordinandi non sil potestas jurisdictionis, sed ordinis, quam in consecra­ tione sua soli accipiunt Episcopi, non sacerdotes alii; ergo hi non possunt ordinare alios jure ordinario. a ■. «> $ ’i ■J J •·Γ. fi i: i If?'HÎ 13G. Dico II. Sacerdos simplex non est minister extraordinarius presbyte­ ratus, hoc est, non potest hunc ordinem conterre alteri etiam ex commis­ sione Ecclesiæ, vel summi Pontificis. Est communissima auctorum tum veterum, tnm reccntiorum cum S. Thoma in 4. dist. 25. q. l.a. Lad3. contra Panormitan. cap. Quanto, de cons., Capreolum, Angelum in Sum. verbo , Ordo; et Gloss, in can. Manus, de consecrat., Mcratium. Ratio est 1°. Quia cx una parte nec Scriptura , nec Traditio alium mini­ strum hujus ordinis assignat usquam , prætcr Episcopum : cx altera parte ne unicum exemplum cxlat, quo facultas conferendi hunc ordinem fuisset delegata presbytero simplici; quod est maximum argumentum, Ecclesiæ non esse concessam a Christo potestatem , delegandi presbyteris facultatem alios presbyteros ordinandi; si enim Christus hanc potestatem dedisset Ecclesiæ, hæc certe illa aliquando usa fuisset, cum plures se offerrent occa­ siones, idque poscere videretur necessitas, ct animarum salus, maxime persecutionum temporibus, quibus Episcopi latebant in cryptis, aut rapie­ bantur ad necem. Item usa fuisset presbyterorum opera in remotis regioni­ bus, ubi nulli adhuc erant Episcopi, et in quas mitti non poterant sine magno discrimine, ct labore : atqui tamen nunquam id factum legimus, sed constans est in supprimendo hoc presbyterorum jure consensio Episcopo­ rum ; altum in ipsis presbyteris, quotquot de ordinibus scripserunt,cade re silentium. An forte nemini id in mentem venit? Ratio est 2°. Omnium fere theologorum consensio, exceptis paucis: atqui in rebus, quæ pendent a sola voluntate divina, ut in specie sacra­ menta, maximi momenti osse debet communis Doctorum consensus, præsertim quando veritas Catholica non est expressa in Scriptura sacra; sed ex sola Traditione erui debet, uti præsens controversia. Ratio est 3®. Quod plcriquc SS. Patres asserant una ordinandi facultate Episcopos presbyteris esse superiores, ut S. Epiphaniüs Hær. 75. contra Aerium, qui nullum admittebat inter Episcopos et presbyteros discrimen, ait ( opp. t. 1. n. 908. A.) : Hic ( ordo Episcoporum ) vim gignendorum patrum habet; at ille (Presbyterorum) cum patres gignendi potestatem non habet, per regenerationis lavacrum , filios gignit Ecclesiæ. Et vero qui tandem presby­ teros constituat, gui ad ordinandum manuum impositionem non habet? S. Hieron. epist. 85. al. 146.) ad Evagrium : Quid facit excepta ordina­ tione Episcopus, quod presbyter non faciat ? S. Ciirvs. homil. 11. in 1. ad Tim. (opp. t. 11. p. 604. D.) de Episcopis ait : sola manuum impositione, presbyteris superiores sunt. Sed hæc falsa essent, si cx delegatione possent presbyteri ordinare presbyteros; nam ita se haberent ad ordinationem, sicut ad confirmationem, quam posse eos conferre cx commissione summi Pontificis communis est sententia; ergo si sola ordinatione presbyteros excedunt Episcopi juxta Patres, sequitur, quod cx delegatione non possint ordinare presbyteros; vel non sola ordinatione superiores erunt Episcopi, sed etiam confirmatione. - 399 Kiiliu est 4°. Quod sententia contraria discrimen inter Episcopos el pre­ sbyteros nimium labefactet, el incaute suppeditet arma Calvinistis, qui toti pugnant adversus Episcoporum excellentiam. Vide Pctavium in dissertat, de Ecclesiastica Disciplina. Deinde, quod non parum obsit cans® Catholic® de successione pastorum; eo enim maxime impugnamus haereticos, quod pasloram seriem ostendere non possint; at facilius se tuebuntur, si presbyteri alios sibi substituere possint. Denique, quod tollat Episcoporum necessitatem. 137. Obj. 1. Ex Hislor. Eccl. 1°. Juxta Cassi an. Collât. 4. cap. 1. Paphnutiuspresbyter Danielcm discipulum suum ordinavit primo in diaconum, deinde etiam in sacerdotem. 2°. Sub Valeriano et Gallieno cum Scyth® plures clericos captivos abducerent, inter hos Ulphilas, cum morum sancti­ tate el prædicationc multos barbaros converteret, ab Eusebio nondum Episcopo fuit consecratus , ut refert Philoslorgius in Eclogis L. 2. cap. 5. 3·.Chorepiscopi quondam leguntur ordinasse presbyteros. dd 1"“. R. D. Ordinavit, hoc est, eum obtulit præsulibus, ut ei manus imponerent,sieque ordinari curavit C. ordinavit vere N. I Jdâ"®. R. 1°. Probas nimium; nempe presbyteros posse ordinare Episco­ pos; nam sic quoque Ulphilam fuisse ordinatum ab Eusebio nondum con­ secrato ait cit. auctor; sed R.2°. Philostorgio nulla fides habenda est ; Arianus erat, qui ut ostende­ ret Gothorum Ecclesiam fuisse ab Arianis institutam, refert Ulphilam, qui muneribus illectus ad Arianam hseresin Gothos perduxit, fuisse primum Episcopum , quod tamen falsum esse habetur ex Socrate L. 2. Hist. cap. 4. qui narrat Theophilum Gothorum episcopum Nicænoadfuisse Concilio, iliique subscripsisse. Deinde Philoslorgius ait legationem Ulphilæ, cujus occasione factus esi Episcopus, evenisse Constantini temporibus; sed Sozomen. L. 6. cap. 37., Theodorei. L. 4. cap. 37., Socrates L. 4. cap. 33., ad Valentis imperium referunt. Ad 3um. R. D. Chorepiscopi, qui orant vere consecrati Episcopi C. qui non erant ;V. 0 1 i. *i ’ 7 ! I λ 138. Obj. II. S. LeoM. Rustico Narbonensi interroganti, quid agendum esset de presbytero, vel diacono, qui se Episcopos mentiti sunt, et de his, quos ipsi clericos ordinarunt? respondet epist. 92. (al. 167.) quod, si ordi­ natio peracta fuerit cum judicio et consensu praesidentium , haberi possit ut rata ; ergo juxta S. Leonem subsistit ordinatio presbyteri facta a non Episcopo, R. D. Cons. A non Episcopo vero N. legitimo C. Nam ambo illi, de qui­ bus interrogat Rusticus, consecrationem episcopalem acceperant, el ideo erant veri Episcopi ; sed quia contra canones absque Metropolitani consensu, aliisque comprovincialibus Episcopis fuerant ordinati, ideo mendaces vocat Rusticus, sive non legitimos, quia juxta Ecclesiæ regulas non numerabantur inter Episcopos. Colligitur hoc ex verbis S. Leonis : ait enim in epist. cit. Nulla ratio sinit, ut inter Episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a provincialibus Episcopis cum Metro­ politani judicio consecrati. i It i 139.06;. III. Concilium Hispalense 11. anno 619. cap. 5. (Labb. t. 5. r 1 I t ίοο DE SACHAA1EMO ORDINIS. p. I6ii5.) pronunciat abjiciendos esse c gradibus suis clericos duos, presby­ terum cl diaconum, qui Episcopo manum quidem imponente, sed presby­ tero formam dicente, eo quod Episcopus ob oculorum dolorem eam legere non posset, ordinali fuerant; sed qui ab ordinibus deponuntur, illos habue­ rint, necesse est; ergo potest presbyter conferre presbyteratum ctdiacona­ tum ex delegatione. R. D. Maj. Pronunciat abjiciendos, hoc est vere deponendos, quasi jam vere ordinem accepissent .V. hoc est. declarandam esse irritam conim ordinationem, et proin non permittendos, ut in iis ministrentC. Batiocst, quia alioquin sequeretur, posse ab uno applicari materiam, ab alio formam, quod nemo dixerit extra sacramentum Pœnitentiæ. 110. Obj. IV. Concilium Florent, ait sacramenti ordinis Episcopumesse ministrum ordinarium; ergo supponit sacerdotem posse esse extraordina­ rium. Conf. I. Sicut ex eo, quod Episcopum dicat ministrum ordinarium confirmationis , infertur, sacerdotem esse extraordinarium ; ita quoque hic. Conf. 2. Tridenlin. Sess. 23. can. 7. eodem modo dicit confirmandi et ordi­ nandi facultatem propriam esse Episcoporum, nec presbyteris communem; ct tamen hoc non obstante sacerdos potest esse minister confirmationis; ergo etiam ordinis. » '|ΒΟ R. .V. Cans. Vocat Episcopum ministrum ordinarium, quia sacerdosei delegatione potest saltem conferre ordines non hierarehiços, aut minores. Ad Conf. Ρω. R. .V. suppos. Quod ideo præcise inferatur sacerdotem ese ministrum extraordinarium confirmationis, quia Episcopum vocat ordina­ rium ; nam posita sola voce ordinarius, adhuc poterat affirmari et negari sacerdotem esse ministrum extraordinarium ; sed quia addit : Legitur tamen aliquando per Apostolicœ Sedis dispensationem ex rationabili « urgente admodum causa simplicem sacerdotem, chrismate per Episcopum confecto, hoc administrasse confirmationis sacramentum. Nil tale addit de ordine; unde cura pro presbyteratu nullum exemplum etiam aliunde afferri possit; Episcopus est solus illius minister, cum exclusione alterius ministri extraordinarii. Ad Conf. 2’“. R. 1°. .V. Ant. Concilium quidem hic dc ntraque potestate ait, esse propriam Episcopis; non tamen ideo dicit, aut vult esse propriam eodem modo, sed oppositum potius ex Tridentino colligitur, ubi de qualibet potestate scorsim ex professo agit ; nam Sess. 7. can. 3. definit de confir­ matione tractans : Si quis dixerit, sancta? Confirmationis ministrum ordi­ narium non esse solum Episcopum, sed quemvis simplicem sacerdotem; anathema sit. E contra agens de ordine Sess. 23. cap. 4. ait : Sacrosancta Synodus declarat, Episcopos... Ministros Ecclesiæ ordinare. In primo autem loco absolute definit, sacerdotem non esse ministrum ordinarium confir­ mationis; in alio loco disserens de ordine, solis Episcopis facultatem ordi­ nandi simpliciter attribuit, nec verbo mentionem faciens ministri ordinarii. R. 2°. A. Cons. Licet enim hic locus Tridcntini non obstaret ; obstant tamen alia pro ordine, ct quidem presbyteratus præcipue ; nunquam enim Ecclesia agnovit sibi datam esse potestatem delegandi facultatem presbytero hunc ordinem conferendi, sicut confirmationem 401 DE MINISTRO SACRAMENTI ORDINIS. 111. Obj. F. Plurcs canonici juris Consulti supra citati ; item eliam Theo­ logi docent, presbyteratus ordinem a simplici presbytero conferri posse; ergo. j(/lu‘n. R D. Plurcs canonici juris Consulti docent, eo inducti ex falsis principiis C. secus .V. Imprimis interpretes juris canonici non sunt audiendi præTheologis in present i causa, quæ ad doctrinam perlinet. Deinde ita senserunt nixi falsis principiis : Primum est, quod presbyteri el Episcopi sint quid unum et idem jure divino : sic Guillelrnus Raymundi GlossatcdJ Glossa, el Panormitanus. Secundum : quod quivis clericus possit eum, quem habet, ordinem conferre, ut subdiaconus subdiaconaturn, diaconus diaconatum, presbyter presbyteratum; idque putabant Glossa, Sylvester, Angelus de Clavasio, Hugo, Bernardus, antiquissimus Decretalium Com­ mentator in Summa, Astensis L. G. Tit. 3. a. 1. Tertium : quod facultas dandi, quod habeas, extendatur etiam ad laicos ipsamque confirmationem, ita ut confirmatus possit confirmare, laicus laicum, ut Gloss, ad cap. Pervenit, Dist. 95. Quartum : quod presbyteri tantam habeant potestatem circa ordines, ut etiam urgente necessitate possint ordinare Episcopos, ut Guillelmus, Panormit. Atqui hæc falsa sunt, et a nemine jam admittuntur; ergo ncc interpretum illorum auctoritas hic.pondus habere potest. Jd2aD1. R. D. Theologi perpauci et iisdem nixi fere principiis, quibus citati juris canonici interpretes C. secus AL Sic in specie Aureolus credebat episcopatum et sacerdotium non esse distinctas potestates ; quod quidam alii judicabant probabile , ut Nicolaus de Orbellis. 112.Obj. VI. Omnis forma, quæ est in actu , potest se communicare in eadem specie : sic ignis producit ignem ; ergo etiam habens presbyteratum potest hunc communicare alteri. R. 1°. Ergo anima rationalis potest producere alteram; confirmatus laicus confirmare alium ; quæ suntnotorie falsa. Hinc R.2°. D. Ant. Forma corporea T. nam el in physicis universaliter falsum est, sic forma lapidis non producit similem. Spiritualis, supernaturalis; item in moralibus, quæ pendent unice a voluntate instituentis, ut sacra­ menta .V. In his tota ratio est voluntas instituentis. 113. Dico III. Sacerdos simplex etiam probabilius non est minister eilraordinarins diaconatus. Est communis turn veterum, lum recentiorum, contra recentiorcs alios, nixos præcipue privilegio concesso Abbatibus Cisterciensibus, ex quo tamen , ut infra ostendetur, infirmum petitur argumentum. Prob. Illis ipsis rationibus, quibus prior conclusio; æqueenim ad nosfræ usque lheologiæ incunabula inauditum est, in Ecclesia fuisse presbytero simplici delegatam potestatem hunc ordinem conferendi ; traditio autem et perpetua praxis, vel observantia Ecclesiæ sunt optima interpres volun­ tatis Christi, a qua sola tota pendet doctrina dc sacramentis. Conf. illa traditio ct observantia. 1°. Primos diaconos, Act. 6. ordina­ runt Apostoli. 2°. Gelasius Papa pronunciat aliquos quidem ordines posse «Episcoporum licentia conferri a presbyteris, sed intra subdiacoiiatum teret, ncc altius assurgit ; quid ita? nisi ut tacite innuat altiores ordines v. p. 2. 26 i ii •λ 402 DE SACRAMENTO ORDINIS. nequidem ex commissione posse ab iis conferri. 3°. Quandocumijue de hac delegata ordinandi potestate lit mentio, nunquam exprimitur diaconatus. Sed i / 1 II. Obj. Innocentius VIII. anno 1489. concessit Abbatibus Cislerciensibus facultatem suis religiosis conferendi ordines minores, subdiaconatum el diaconatum; de Bulla hujus privilegii meminit primo Navarrus L. 3.Con­ silior. Cons. 13. Secundo. eam in bibliotheca Collegii ComplutensisSocietal. Jesu servari, et se legisse testatur Vasquez 3. p. disp. 243. cap. 4. Tertio, Berti ait se legisse in Bullario Cisterciensinm. Quarto, hoc privilegio usi dicuntur Romæ, el Gandavi in Belgio Generales Cisterciensiurn. Ergo estai exemplum , quo facultas ordinandi diaconum est concessa etiam aliis non Episcopis. R. 1°. Bullam hanc supposilitiam esse ait Sylvius in supplem. S. Thomi q. 38. a. 1. Hallerius de ministro Ordinationis a. 2. sect. 3. et alii. Primo, quia nullum ejus authenticum exemplar hactenus produci potuit; non enim extat in Bullario Romæ edito. Secundo, quod de ea pugnantia testentur auctores; nam Franciscus Victoria ait sibi quidem eam ad manus venisse, sed in ea solum exprimi subdiaconatum; Vasquez e contra etiam diaconatum. Tertio, Henno, qui testatur ea facultate usos esse Generales, nullo id probat testimonio. Quarto, Benzonius L. 2. de anno Jubilaei, cap.23. ait Bullam . quæ videtur concedere Abbatibus Cislerciensibus, ut subditos sibi religiosos ordinent subdiaconos et diaconos, loqui tantum de litteris dirnissorialibus. quas possint suis dare ad quemlibet catholicum Antistitem, non habita ratione provinciarum, aut dioecesium, et ita declarasse Sacram Congregationem Concilii Tridentini anno 1592. et Clementem VIII. Quinto, quod Concilium Tridentinum, dum Sess. 23. cap. 8. ordinationem resenal Episcopis, et cap. 10. Abbatum, etiam exemptorum, restringit privilegia minora, nullam faciat mentionem privilegii conferendi diaconatum ; ergo supponit hoc privilegium ipsis nunquam concessum fuisse , alioqnin illius præ aliis meminisset. R. 2°. Tametsi non sit nobis animus decidere , sitne Bulla illa vera, vel non? id tamen ex ultro citroque dictis non immerito colligitur, esse fide: dubiæ ; proinde argumentum ex ea petitum infirmum esse; et subsistere conclusionem, qua solum dicimus , probabilius esse sacerdotem eliam non esse ministrum extraordinarium respectu diaconatus. 145. Dico IV. Potest tamen sacerdos simplex ex concessione Ecclesiæ con­ ferre subdiaconatum : item ordines minores. Est communis sententia. El quidem in eorum sententia, qui negant hos ordines esse sacramentum cl institutos a Christo, res difficultate caret ; tunc enim eorum collatio, sicut institutio, pendet ab Ecclesiæ arbitrio. In aliorum sententia, qui admittunt subdiaconatum esse sacramentum ; item minores , Probatur 1°. Auctoritate Gelasii Papæ, qui facultatem conferendi hos ordines concedi posse presbyteris a Pontifice asserit epist. 9. cap. 6. Tom. 4. Concil. ; p. 1190. A. ) ubi dc presbyteris loquens, ait : .Vec «άί meminerint iillu ulla rulione ratione curicedi concedi,. sine summo Pontifice subdiaconum, aut acolythum DE MINISTRO SACRAMENTI ORDINIS. 403 jus habere faciendi ; ergo vult cos hoc posse cum consensu ct concessione Pontificis, alias enim verba Gelasu inania forent, ct omni sensu vacua. prob. 2°. in specio de Subdiaconatu. Tale privilegium concessum fuit Abbati Cisterciensi, cujus meminit Pius V. in ea Bulla, qua hoc ipsum jus denegat Abbati Præmonstrateusi. Hem Abbatibus Benedictinis, testatur Victoria. Tale privilegium fuit alterius Abbatis Cistcrciensis in Germania, quod ante Concilium Tridentinum confirmatum fuisse asserit .Navarrus Con­ silior. L. 5. dePrivileg. Cons. 14. Prob. 3°. de minoribus Ordin. Synodus VII. generalis anno 787. can. 14. Labb. t. 7. p. 607. E.) facultatem lectorum creandorum fecit Abbatibus : Lectoris autem manus impositionem licentia est unicuique Abbati in pro­ prio monasterio solummodo faciendi... dum constet illum esse presbyterum. De acoly thatu constat ex Gelasio Papa ante cit. ; et de singulis ex Tridentino Sess. 23. c. 10. ubi : Abbatibus, ac aliis quibuscumque, quantumvis exemptis, non liceat impostorum intra fines alicujus dioecesis consistentibus , etiamsi nullius dioecesis , vel exempti esse dicantur, cuiquam, qui regularis subditus non sit, tonsuram, vel minores ordines conferre. Ergo Concilium relinquit Abbatibus facultatem, tonsuram et minores ordines omnes conferendi Regu­ laribus sibi subditis. ii ύi *41 ‘ f M J ■t ’ Ii 116. Obj. Si possit Pontifex concedere facultatem sacerdoti simplici con­ ferendi subdiaconatum et minores ordines; ergo vel vi ordinis sui, vel jurisdictionis : atqui neutrum dici potest : non primum ; quia alias idem posset Episcopus, hic enim quoad ordinem non differt a Papa ; sed illud non admittitur: non secundum; quia jurisdictio respicit corpus Christi mysti­ cum, non naturale. R. N. seq. Maj. Hoc facit Pontifex ex potestate sibi concessa a Christo; quam ei concessam fuisse declarat praxis Ecclesiæ ex allatis exemplis. 147. Dico V. Valida est ordinatio facta ab Episcopo improbo, intruso, haeretico, schismatico, excommunicato, deposito, simoniaco. Est communis hodie Doctorum Catholicorum, et parlim de Ude, ut patebit. Prob. per parles. I. De improbo. 1°. Ex Scriptura, juxta quam 1. Cor. 4. Episcopi sunt ministri Christi et dispensatores mysteriorum Dei; sed sive probus sit, sive malus procurator, non interest rei, quam nomine Do­ mini agit, modo id exequatur, quod sibi mandatum est; ergo. Unde et Apostolus ibid. cap. 3. ait : Neque qui plantat, est aliquid; neque qui rigat, nd qui incrementum dat Deus. 2°. Ex definitione Ecclesiæ, quæ ea de re Donatistas, Waldenscs, Wicleffistas, Ilussitas proscribit ut haereticos, ut constat ex Bulla Martini V. in qua ex damnatis Wicleffi articulis hic deci­ mus est : Si Episcopus existât in peccato mortali, non ordinat : Ex Cone. Constanliensi Sess. 15., Trid. Sess. 7. can. 12. ubi dc Sacramentis in ge­ nere contrarium asserentes ferit anathemate. 3°. Ex SS. PP. August. Tr. 5. in Joan. n. 15. Qui fuerit, inquit, superbus minister, cum zabulo com­ putatur, sed non contaminatur donum Christi. Quod per illum fluit purum, φινί per illum transit liquidum venit ad fertilem terram.... per lapideum canalem transit aqua ad areolas , in canali lapideo nihil generat, sed tamen I i ' 464 Ii, •J- DE SACRAMENTO ORDINIS. hortis plurimum fructum affert. Vide plura Tr. de sacram, in genere, ubi de probitate et iide ministri. II. De intruso. Ex traditione Ecclesiæ. S. Leo Papa Anatolium, a conciliabulo, vel latrocinio Ephesino i nt rusum in sedem Conslanlinopolilanani S. Flaviani. instantibus Marciano el Pulcheria Augustis , non solum recepit; sed eliam ordinationes ab eo factas approbavit, ut habet ipsaS. Leonisepist. 78. al. 54. ad Marcian. Augustum, et refert Auxiltus in defensione Formosi L. 1. cap. 24. apud Morin, de. SS. Ordinat, p. 2. Vigu.ii summi Pontificis ordinationes, cum expulso Sylverio Papa legitimo vi politus esset summo Pontificatu, nemo unquam vocavit in dubium; nec eas postea iteravit Vigi­ lius, factus, Sylverio mortuo , verus et pœnitens Pontifex. Ordinationes ejus, ait Petri s Damia.ni apud Morin, loc. cit. in sua perpet im stabilitate permanserunt. Plura exempla passim auctores referunt alii. III. De hœrctico. Concilium Nicaenum can. 8. Novatianos cum suis ordi­ nibus decrevit suscipiendos esse, quem canonem exprimit Synodus VI. Carthagin. Si aliquando venerint ad Ecclesiam Catholicam Cathari, pla­ cuit, sicut et magnœ Synodo (Nicaenae) eos ordinatos sic manere in Clero. Torn. 2. Concil. pag. 1516. Idem Nicænum de ordinatis Arianis statuit. Et hinc quidem canon ille 8. celebratissimus, qui in regulam deinceps evasit Siricio Papæ epist. ad Himmerium., Innocent. L epist. 22. cap. o., Tharasio, Actione 1. Synodi VIL, Hincmaro ad Episcopos Synodi III. Suession., S. Hie­ ron. qui in Dialog, contra Luciferianos ait n. 19. : in Synodo Niccena ocio Episcopos Arianos susceptos scimus. Similiter de ordinatis a Donatistis, cum ad Ecclesiam redirent, ait Augustin. Lib. 2. contra Parmen, non sunt rursus ordinati; sed sicut baptisma in eis, ita ordinatio mansit integra. Idem quoque statuit Synodus Ephesina Actione 7. ( v. Labb. t. 3. p. 809. B.) de Mcssalianis, vel Enthusiastis, et Synodus VI. de ordinatis a Monollielitis, ut testatur Tharasius Act. 1. Synodi VIL (Labb. t. 7. p. 70. et seqq. ) et passim SS. Patres docent : Basil, ad episcopos occidentales epist. 74. (al. 263.), S. Leo Papa epist. 1. cap. 6. (ai. 87. ) /F. De schismatico. Ex perpetuo Ecclesiæ usu et praxi. Plurima enim schismata in Ecclesia constat fuisse; sic post mortem Liberii anno 367. Ursicinus insurrexit contra Damasum . anno 417. Eulalius contra Bonifaciuin.anno 498. Laurentius contra Symmachum, anno 530. Dioscorus contra Bonifacium II. anno 538. Vigilius contra Sylverium, anno 996. Joannes contra Gregorium V. ct omissis aliis, Albertus et Theodoricus gravissimum schisma excitarunt contra Paschalem 11. electum in Pontifi­ cem anno 1099. Atqui nunquam ordinationes fact® a schismaticis illis in dubium revocat® sunt : imo in Synodo Guaslallensi præside Paschale 11. valere sancitum est; ut refertur ab Abbate LT rs pergens i, et Torn. 10. Concil. pag. 749. anno 1106. Sic et in diuturno illo schismate, quod denique a Concil. Constantiensi sublatum, cum multæ fuissent factæ ordinationes a Pontificibus inter se pugnantibus, rat® omnes habitae sunt, ct quisque in ordine semel accepto permansit. Conf. Ex Patribus. Melciiiades, cum absol­ visset Cæcilianum Carthaginensem , a quo Donatus cum aliis se sejunxerat, aiebat eliaui ordinatos a schismaticis se habiturum pro Episcopis, si ad Ecclesiam redirent; verba Pontificis refert epist. 43. olim 172. Augustinus, DE MINISTRO SACRAMENTI ORDINIS. 405 qui idem asserit epist. 185., L. 2. contra epist. Parmcniani., L. 2. coni. Cresconium Donalislam el alibi. V. De excommunicato et deposito. Ex eadem traditione et praxi Ecclesiæ; ex variis exemplis, quæ passim magno numero congerunt auctores : unum sufficiat Aeacii patriarch® Constantinopolilani, qui, licet depositus et anathemate perculsus esset a Felice summo Pontifice anno 484. varios nihilominus ordinaverat, quorum ordinationes postea ratas habuit Anasta­ ses Papa in epist. ad Anastasium Imperatorem cap. 7. el 8. quam exhibet Gratian. Dist. 19. can. 8. in qua ait Pontifex se id facere secundum Ecclesiæ Calholicœ consuetudinem. VI. De simoniaco. Concilium Chalcedon, anno 451. can. 2. (Labb. t. 4. p. 756. B. ) de simoniace ordinante et ordinato pronunciat, priorem venire in periculum gradus proprii, sive depositionis ; de altero ait : ordinatione nihil juvetur, sed sit a dignitate vel officio alienus; ubi sola dignitas et offi­ cium aufertur simoniace ordinato ; ipsa vero ordinatio nulla non declaratur. Idem habet Synodus Conslantinop. sub Gennadio anno 455., Aurelianensis V. anno 559. can. 10., Tolelan. IV. anno 633. can. 19. etc. Ratio autem generalis est : Quia nullo jure talis Episcopus redditus est inhabilis ad conferendos ordines : non divino; tale enim nullum assignari polest: non ecclesiastico ; hoc enim dum prohibet fieri, vel admitti ordi­ nationem ab Episcopo non legitimo, schismatico, hæretico, etc. non ideo tamen invalidare vult talem ordinationem; imo invalidare non polest; quia, quæ pendent a potestate, quam tradidit Christus, nullatenus adimi , vel impediri possunt ab Ecclesia, quantum ad valorem actus, sicut potestas baptizandi concessa a Christo omnibus, non polest adimi ab Ecclesia. Atqui potestas ordinandi est tradita Episcopis a Christo; est enim potestas ordinis elcharacteris episcopalis, quem sicut ncc instituit, sic nec impedire potest Ecclesia ; eslque indelebilis, ut nullo etiam crimine amittatur; ergo si talis Episcopus adhibeat alia necessaria necessitate sacramenti, valebit ab eo facta ordinatio. Unde Collige : Quando ordinationes ejusmodi dicuntur nullius roboris, infirma1, nullæ, etc. id nequaquam inlelligcndum est de ordine quoad substantiam, sed quoad ejus execulionem ; aliquando quoad gratiam , cui obicem ponit scienter talem ordinem suscipiens , ut amplius patebit solutione obje­ ctionum. 148. Obj. I. In Episcopo improbo non manet character ordinis; ergo hunc alteri conferre nequit. Prob. Ant. 1°. In Constitutionibus Apostolicis L. 8. cap. 2. (Labb. t. 1. p. 457. D. ) Episcopi, qui sancti non fuerint, dicuntur Episcopi non veri, sed falsi : item ab hominibus promoti , non a Deo. i.S. Dionvs. Areopag. epist. 8. (opp. t. I. p. 605. B. ) ad Demophilum, de sacerdote improbo ait : non est sacerdos ; ergo. 3°. S. Cyprianus epist. 68. ad clerum et plebem Hispani® ut eligant sanctos præsules , de præsule pecca­ tore ait, ejus sacrificia grata Deo non esse: liem, tales comparat cum Core, Dalhan el Abiron; sed hi sacerdotes non erant. 4°. Auctor operis imperfecti in Matth. inter opera Chrysostomi, homil. 53. ( in cap. 25. v. 18. ) docet eos non esse apud Deum Ecclesiæ ministros, qui ab ipso electi non fuerint. whr*l El* UM» w1 '1 J il ΠΕ SACRAMENTO ORDINIS. 3°. Gf.usivs epist. ad Elpidium . relatus Caus. 1. q. 1. can. 92. ait de mi­ nistro improbo, ad consecrationem non advenire eœlostem Spiritum. R. .V. .tnt. Juxta definitionem Tridcnlini Sess. 7. can. 9. cl Sess. 23. can. 4. Ad 11D. proô. R. I). Non sunt veri Episcopi ratione ordinis el cha­ racteris .V. ratione finis, propter quem ordinantur Episcopi C. Sic dicere solemus, non est homo, qui juxta rationem non vivit. Et ratio est; quia cil. loc. affertur exemplum Caiphæ, qui tamen sacerdos erat, licet improbus. Alterum etiam D. Non a Deo, si spectetur ejus voluntas beneplaciti et com­ placentia C. secus .V. Nam eos sacerdotalem dignitatem accipere el servare idem auctor Conslit. Apost. cap. 1. ex professo tradit. Jd 211U. prob. R. D. Non est sacerdos, hoc est, non fungitur sacerdotis offi­ cio C. secus .V. Dicit enim eo loco sacerdotem debere habere vim illumi­ nandi alios, quam si non habeat, non esse sacerdotem, nimirum quoad vim illuminandi plebem , sive non fungi sacerdotis officio. .-Id 3*m. prob. R. I). Ejus sacrificia grata Deo non esse ex opere operantis C. ex opere operato .V. Hem , comparat cum Core, Dathan, et Abiron quoad potestatem intimam, vel ordinis .V. quoad jus legitimum obeundi sacerdo­ talia munia C. Cyprianus hortatur clerum et populum, ut eligant Antistites dignos, aitque peccare populum , si communicet eum peccatore sacerdote, quem eligit, sicut populus olim adhærens Core, Dathan, el Abiron ; quibus non negat indignum ordinatum habere ordinem. Ad 4“*. prob. R. 1°. Auctor illius libri, si non suspectus, saltem dubius est, perperam sub Chrvsostomi nomine editus; Chrysost. enim in epist. ad Timoth. clare docet , sacerdotes malos recte conferre baptismum, conse­ crare, etc. R. 2°. D. Non esse apud Deum, quoad characterem et potestatem ordi­ nis A’, quoad mercedem bonis ministris paratam ; vel, non esse gratos Deo C. Ad S*”. prub. R. D. Non advenire Spiritum sanctum e.x opere operantis C. ex opere operato .V. 149. Obj. II. Synodus Constantinopolilana can. 4. (Labb. t. 2. p. 948. C.) ordinationem Maximi Cynici, quierat intrusus, vel violentus invasor ejus Ecclesiæsedis, esse irritam , item ordinationes ab eo factas. Conf. Anasta­ si us Bibliothecarius in Scholioftd fincrn Synodi V11L (Labb. t. 8. p. 117G. A.) ait faciendum esse discrimen inter ordinationes factas ab hæretico, et ab invasore vel intniso, qualis Maximus fuit, nimirum quod ordinationes haereticorum ratæ haberi possint, non item intrusorum ; ergo. R. D. Ant. Esse irritas, quoad usum, vel exercitium legitimum el lici­ tum, item quoad gradum, el honorem C. quoad valorem, vel characte­ rem N. Ad Conf. R. D. ut ante. Anastasius discrimen ponit in eo, quod ordinatiab haueticis possint reconciliari, et restitui in pristinum gradum et officium juxta canones el consuetudinem Ecclesiæ ; ordinali vero ab invasoribus sine recuperatione oflicii deponantur ; cujus rationem dal. quod lapsi in hæresin fuerint Episcopi veri el legitimi, et habuerint facultatem in suo ordine mi­ nistrandi ; nunquam vero intrusi ct invasores. HE MINISTRO SACRAMENTI ORDINIS. I I I I I C I 407 l.'ki. 06/. ///. Constantini, qui in Sedem Romanam per vim fuerat intrnsus, ordinatio fuit damnata a Stf.piiano IV, et ordinationes a Constantino facte, fuerunt a Stopliano rescissæ, et reiteratio; nam decreverat Conci­ lium, quod Stephaniis ex Gallice , Germanico, et Italiæ Episcopis congrega­ verat; ut Episcopi a Constantino consecrati redirent ad gradum , quem ante habuerant, et, si digni judicarentur, iterum electi, iterum consecrarentur. Idem decrevit de presbyteris et diaconis; ergo. R. D. Ant. Reiterala ordinatione vere sacramentali, similiter Concilium · jussit iterum eligi et consecrari consecratione sacramentali N. ceremoniali, qua potius reconciliabantur C. Concilium non loquitur, nec intelligi debet deipsoordine reiterato, sed de ritibus usitatis in reconciliatione schismati­ corum, hæreticorum , quem ritum vocat Anastas. Bibliothecarius 6en · b*» I I < 153. Inst. 2. Photius tamen reipsa rciteravit ordinationes factas ab Ignatio ; ergo. R. A’. Cons. Factum enim Photii, in trusi et schismatici, improbique esse instar regulæ non potest. Deinde hæc ipsa impietas ipsi vitio data fuit; ergo potius conclusionem confirmat. i 154. Inst. 3. Legati summi Pontificis in Bnlgariam missi sacramentum Confirmationis datum a Photianis reprobarunt, ct reiterarem l; ul testatur Metrophanes :n epist. ad Manuelem Patricium p. 3. synodi cap. 2. : atqui hoc factum non fuisset, si Photius intensus potuisset adhuc valide ordinare. R. D. ii. Sacramentum Confirmationis datum a Photianis presbyteris C. Episcopis iV. Legati judicabant presbyteros non esse idoneos ministros hujus sacramenti, ideoque reiterandum putabant, licet, ut id facerent, speciale mandatum Pontificis non haberent. Ita se rem habuisse manifestum fit es Photii epistola encyclica, quam refert Baronius ad ann. 8G3, Chrismate nE MINISTRO SACRAMENTI ORDINIS. 409 inunctos, per sacerdotes dentio chrismate inunqerc non exhorruerunt, cum se Epistopos prœdicarcnt, et presbyterorum chrisma inutile ac frustra factum, comminiscerentur. 155. Obj. Γ. Duo Pontifices Stephaniis VII. et Sergius Formosi Pontificis ordinationes non modo declararunt esse nullas, sed etiam reipsa reilerarunt, ei plane de novo, ordinatos a Formoso, in suis ordinibus consecrarunt ; ut testatur Auxilius scriptor coævus, Sigcberlus , Luitprandus, et monimenla Romanæ Ecclesiæ. Ergo. R. D. Ant. Duo Pontifices, Apostolicæ sedis invasores , viri pessimi, mero facto ita egerunt C. secus ;V. Stephaniis vi Adalbert! Marchionis Tusciæ Sedem Romanam invaserat, ait Luitprandus ; Sergius vero Francorum ope noctu Romam ingressus Papalum invasit teste Sigeberlo. Uterque ira ct vin­ dicta accensus contra Formosum, tam iniqua attentavit : Furore percitus homo, inquit Baronius de Stephano ad an. 897. ( t. 10. p. 622. B. ) non quod jure liceret· ; sed quod exæstuans rabies suasit, implevit. Non enim fuit error in /ide, sed violenta tyrannis in facto. Unde cx hoc nihil probatur con­ tra conclusionem. 156.Znst. 1 .Sed idem cum Stephano judicarunt multi ex clero Romano ; ergo. R. D. Jnt. Eo partim minis et metu compulsi, partim similibus de cansis C.secus 1V. Nani, ut testantur auctores citati , plurimi alii, qui saniori pollebant consilio , Formosi ordinationes tanquarn ratas et validas habue­ runt. Cæleri vero ex clero Romano consentiebant Stephano, vi ac ter­ rore compulsi ; partim eo , quod e re sua id esse crederent ; cum enim jac­ titarent hoc esse jus cleri Romani, ul nemo , nisi ex ejus gremio promovere­ tur in Sedem Aposlolicam; ideo adhærebant Stephano contra Formosum , qui ab episcopatu Portuensi in Sedem Romanam assumptus fuerat; crimi­ nantes imperite et malitiose Formosum non fuisse verum Episcopum , quod non stetisset juro jurando, quod se obstrinxerat Joann i Vlll. non redeundi ad Ecclesiam Portuensem,quo tamen Marinus Joannis successor eum absolverat. 157. Inst. 2. Formosus tamen ipse agnovit se non fuisse verum Episco­ pum, cum factus esset Romanus Pontifex; ergo. Prob. Ant. Nam manus impositionem sibi fieri voluit, ac si Episcopus non esset. R. .V. Ant. et prob. Ita quidem dicebatur a Formosi æmulis, sed falsissi­ mum esse inquit Auxilius L. 2. cap. 26. ( ap. Morin, de ordinat. ) huic histo­ riae coaevus et Romae existens. 158. Obj. VI. Ordinationes hœreticorum opôrtere iterari statuit Canon Apostolicus 67. Conf. 1. Nam, ut ait Cyprianus in epistolis de Hærct. reba­ ptizandis, omnia quœcumque faciunt hœrctici, carnalia sunt, inania et falsa, ul nihil eorum a nobis probari debeat. Conf. 2. Synodus Nicaena can. 8. Novatianos quidem recipi jubet in suis ordinationibus, sed accepta manuum impositione; quam vero manuum impositionem fuisse ordinativam, et inlelligendam dc ordinatione, non reconciliatione vel confirmatione in susceptis ordinibus docet Morinus, aliique veteres, Ruffinus in versione Concilii Nicæni, Martin. Bracarensis, Isidorus Mercator, etc I F *t •5 ·) d 410 ; if ■ BE SACRAMENTO ORDINIS, R. 1). Ani. Hæreticorum corrumpentium formam ordinationis C. servan­ tium .V. Eodem enim loco conjungit baptismum et ordinationem. Unde auctor illorum canonum aut confirmat potius nostram conclusionem, aut dicendum , quod erraverit cum Cypriano ; hinc Ad Conf. P®. R. Auctoritas Cypriani in hac materia nihil habet ponderis, utpote qui docuit etiam baptismum ab hœreticis collatum nullum esse, in quo erravit. Ad Conf. 2im. R. .V. illam impositionem manuum non fuisse reconciliatoriam; nam Ie. Tharasius in Synodo VII. Act. 1. hanc impositionem interpre­ tatur de simplici benedictione, qua hærctici reconciliarentur, et in acceptos ordines restituerentur. 2°. Siricius in decretis suis depromptis ex epist. 1. ad Himmerium cap. I. (Labb. t. 2. p. 1017. A.) hanc impositionem manuum extendit ad laicos ipsos redeuntes, adeoque vult esse communem clericis et laieis redeuntibus ad Ecclesiam; ergo fuit reconciliatoria, ordinatoriaenim non convenit laieis; et quidem Pontifex ibi provocat ad can. 8. Nicaenum. Quos, inquit de Arianis, nos cum Novationis aliisque hœreticis, sicut est in Synodo (Nicæna, quæ ita de Novatianis can. cil. sta­ tuit; constitutum , per invocationem solam septiformis Spiritus episcopali» manus impositione Catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus oriens occidensque custodit. 3°. Quia ipsa Nicæna Synodus Nqvatianos recepit in suis ordinibus persolam impositionem manus,ul constat ex epist. InnocentiiI.22, ad episcopos Macedonia (Labb. t. 2. p. 1274. D. E.); illam vero impositio­ nem Pontifex vocat imaginem pœnitentiæ, qua admittebantur redeuntes, epist. ad Episcopos eosd. 4°. Unde Ad auctores cit. R. I). Veteres docent illam impositionem fuisse ordinativam sacramentaliler .V. non sacramentaliter C. Vox enim ordinatio apud veteres non semper consecrationem et sacramentum significat ; sed saepissime etiam benedictionem, restitutionem in dignitatem et officium cum certis insignibus traditis in signum restituti honoris, ut annulo et baculo Episcopis, etc.ut præscribit Concil. Toletanum IV. an. G33. (Labb. t. 5. p. 1714. B.) quan­ quam hic ritus non servaretur ubique. In eo autem sensu sumptam fuisse vocem ordinatio, constat 1°. quia multi Canones et Patres mentionem fa­ ciunt de ordinatione diaconissarum et similium ministrorum, ut canto­ rum , etc. quæ tamen ordinatio esse sacramentalis non poterat. 2°. Ipsa Nicæna Synodus sanctiorem ordinationem vocat eam ceremoniam, qua Meleliani in acceptis ordinibus confirmabantur. 3°. Sic Gregorius M. de quodam presbytero loquens, qui jam sacramental i ordinatione fuerat ordinatus, eum praecipit in prima, quæ vacaverit, Ecclesia ordinari. Atqui ordinationes illae sacramentales non erant. 1°. Tharasius Act. 4. Sy­ nodi VII. distinguit impositionem manus ; unam ait esse ordinationem, alteram vero benedictionem ; hic vero non sumi pro ordinatione ex professo probat, ut in praecedenti dictum. 159. Obj. 17/. Innocentius I. epist. 18. ad Alexandrum Antiochenum Episcopum (Labb. t. 2. p. 1269. E.) distinguit ordinationem hæreticorum ab eorum baptismo, et hunc quidem ratum habet, non illam; ergocensuit ordinationem factam ab haeretico non esse validam. Prob. Cons. Sic enim ordinationem ratam non habet. sicut ratum habet baptismum ; sed I»E MINISTRO SACRAMENTI iiROINIS. 444 hunc ratum habet quoad characterem, nam quoad gratiam non poterat habere ratum universaliter, adultus enim hæreticus hanc non obtinet; ergo ordinationem ratam non habet quoad characterem , sive valorem. IL 7λ.In/. Baptismum ratum habet quoad honorem et jura, non sic ordi­ nationem C. ratum habet baptismum quoad characterem, et non sic ordi­ nationem A’· Innocentius hic ncc de gratia, nec de charactere loquitur; sed solum de juribus, honore utriusqne sacramenti; nam in decretis innocentii hujus capitis est hic titulus : Quod Aricinorum clerici non sint suscipiendi in suis officiis ; ideoque in cit. epist. aperto honorum et dignitatum mentionem facit. Nimirum baplizalus in hæresi juxta Pontificem, cum reconciliatur Ecclesiæ, baptismi honoribus et juribus gaudet; e contra ordinatus in hæresi ordinum suorum honoribus ct juribus juxta severiorem Ecclesiæ discipli­ nam excidit ; quanquam etiam hoc nec semper, nec ubique observaretur, juxta eumdem Pontificem epist. 22. ad episcopos Macedoniae referens exem­ pla Anysii Thessalonicensis, qui Bonosianos sine dignitatum jactura susce­ perat; et Concilii Nicœni, quod sic Novatianos suscipi decreverat ; et fecerant obnecessitatem Episcopi Macedonice. ICO. Inst. 1. Mens Innocentii I. universim erat ordinatos in hæresi non esse suscipiendos in suis ordinibus sine iterata ordinatione sacrament ali ; ergo. Prob. Ant. -1°. In epist. 21. ad Mercian. opponit ordinatos a Bonoso ante suam damnationem illis, qui a Bonoso erant post damnationem ordi­ nali; de prioribus enim inquit eos iu suis ordinibus sine iterata ordinatione suscipi; ergo posteriores censet non esse suscipiendos sine ordinationis itera­ tione; alias enim inter eos nullum fuisset discrimen. 2°. In epist. 22. ad Episcopos Macedoniae dicit hæreticos per impositionem manus in sua ordina­ tione suis non nisi vulnus infligere. 3°. In hæresi ordinatos nihil accepisse ab ordinante. R.A. Ant. Ad prob. lam. R. D. Ant. Opponit ordinatos a Bonoso ante ejus damnationem ordinatis abeo post illam quoad iterationem ordinationis N. quoad susceptionem in ordinibus C. Juxta legem Ecclesiæ Romanæ tunc temporis, ad quam Pontifex in hac epistola provocat, clericis ab hæresi re­ deuntibus non concedebatur clericatus et ordinis honor; illa vero lex quo­ modo inlelligenda sit, declarat, nimirum solum de iis, qui ordinati essent in ipsa hæresi. Nostra·, verba sunt Pontificis epist. 22. (ibid. p. 1274. B.) lex ut Ecclesiæ venientibus ab hœreticis... per manus impositionem laicam tan­ tum tribuere communionem; nec ex his aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogare. Ergo Pontifex solum agit de ordinum honoribus conce­ dendis, vel non. Ad prob. 2,m. R. D. Non nisi vulnus infligere, quia scienter se ordinari faciens in hæresi vel ab hæretico non obtinet gratiam sacramenti, et de novo graviter peccat C. quia non recipit characterem .V. Vulnus illud pec­ catum est. cum quo vulnere stat character in homine, imo in damnatis ; non enim character, sed gratia opponitur peccato. Ad prob. 3*m. R. D. Nihil accepisse quoad sacramenti gratiam vel quoad ordinis accepti dignitatem et usum C. secus N. Sic enim contextus fiabet : Sed contra asseritur eum, qui honorem amisit, honorem dare non posse ; nec illum aliquid'accepisse, quia nihil' in dante erat, quod ille posset accipere, * 412 DE SACRAMENTO ORDINIS. acquiescimus, et verum est ; certe qui quod non habuit, dare non noluit,dam­ nationem utique, quam habuit, per pravam manus impositionem dedit; et qui particeps effectus est damnato, quomodo debeat honorem accipere, invenire non possum. 161. Inst. 2. Quæslio inter Innocentium ct saltem episcopos Macedoniæ non erat, essentne ordinati a Bonoso damnato suscipiendi simpliciter cum honore et usu ordinis, sed an essent dc novo ordinandi ? ergo Pontifex non potest explicari de honore ordinis, sed ipsa ordinatione. Prob. Jnt. Episcopi Macedoniæ fecerant id, quod Anysius Thessalonicensis; ad hujus enim exem­ plum provocaverant : atqui hic ordinatos a Bonoso ante susceptionem ordi­ naverat; hoc enim testatur Innocentius in hac epist. voluisse eum, in Synodo Capuana ut ordinati reciperentur ; ergo dum Pontifex hortatur illos Episco­ pos, ne clericos Bonosianos recipiant, vult eos non ordinari de novo in pœnam. R. .V. .Int. et prob. min. Ad hujus prob. R. 1°. posse explicari de ordina­ tione reconciliatoria. £ 1-1 · R. 2°. directe ad sensum histnriæ D. Ul ordinali reciperentur, hoc est,qui jam ordinati erant, et quomodo erant ordinati, sive in gradu etordinea Bonoso jam accepto C. ul de novo ordinati reciperentur Ύ. Nam apud Justellum pag. 209. non habetur, ut ordinati, sed si ordinati; unde colligitur sermonem esse de ordinatione jam accepta, el ratio porro est, quia Anysius in SynodoCapuana iterationem ordinationum coram omnibus proscripserat. 162. Inst. 3. Ad quid igitur ita disputasset Innocentius cum Macedoniæ Episcopis, si solum fuisset quæstio de usu ordinum, non de charactere? constat enim omnibus, ab hærelicis legitimum usum ordinis dari non posse; ergo quæslio erat de ordinis valore, vel charactere. R. Constabat usum illum dari ab hæreticis non posse; neque hoc dispu­ tabatur; sed illud solum , an , cum usum legitimum non haberent, essent nihilominus redeuntes ab hæresi permittendi obire suorum ordinum ministeria? Affirmabant Episcopi nixi exemplo Synodi Nicænæ ct Anysii, cujus ratio fuerat in Synodo Capuana apud Innocent, epist. ecit. ut ea facilitate tolleretur scandalum. Negabat Innocentius, volens illos adigi ad pœnitentiam, quæ erat, ul ordinali a Bonoso post damnationem susciperentur quidem in Ecclesiam , sed ut sine honore ordinum el officio ad communionem laicam retraherentur; proinde hortabatur illos Episcopos, ne ex Anysii exemplo regulam facerent, scilicet severus disciplinae exactor. 163. Obj. VIII. Urbanus II. videtur aperte aut declarare, aut supponere ordinationem acceptam ab hrerelico, schismatico, vel simoniaco non valere eliam in ratione sacramenti et characteris ; ergo. Prob. Ant. 1°. In epist. 17. ad Prepositum S. Juvcntii (Labb. t. 10. p. 441. A.) de schismaticis et hære* licis nondum ab Ecclesia separatis ait : eorum ordinationes, el reliqua sacramenta saucia el veneranda esse ; de separatis ab Ecclesia e contra asserit, eorum sacramenta formam quidem sacramentorum, non autem virtutis effectum habere junta Patrum traditiones, Gregarii, Cypriani, Augustini. DE MINISTRO SACRAMENTI ORDINIS. 413 Deinde ibid, discrimen facit inter hæreticorum baptismum et ordinatio­ nem ; priorem ait ratum esse propter necessitatem ejus, juxta doctrinam S Augustini, secus esse de aliis sacramentis non ila necessariis, ut ordi­ natione. Prob. 2°. Inepist. ad Petrum Pistoriensem, et Rusticum Abbatem Vallis-Imbrosæ, ul refertur a Gratiano caus. 1. q. 7. can. 24. de Nezclone simoniaco, qui Daibertuin ordinarat diaconum , diserte ait Pontifex juxta decreta Innocentii Pap®, Nczeloncm siinoniacurn , ab hærelico ordinatum , quia nihil habuit, nihil dare potuit ei, cui manus imposuit. Nos igitur lanii Poniificis, innocentii, auctoritate firmati, et Damasi Papœ testimonio roborati, qui ait : Reiterari oportet, quod male actum est, Daibertum ab hærelicis corpore et spiritu digressum, atque utilitatibus Ecclesiæ pro viri­ bus insudantem , ex integro, Ecclesiæ necessitate ingruente, diaconum consti­ tuimus : quod non reiterationem existimari censemus, sed tantum integram diacon i i rationem; quoniam, ul praediximus, qui nihil habuit, nihil dare potuit ; ergo. R. A’. Ant. Ad. prob. lam. R. D. Eorum, qui ab Ecclesia nondum separati sunt, ordinationes el sacramenta sancta et veneranda esse, hoc est, admit­ tenda; item sancta ex parte innocenter suscipientis, ct fructuosa, quia huic non obstat improbitas ministri C. sancta et veneranda cx parte ministri improbi .V. Constat ex scopo Pontificis ; decernit enim cuique licere accedere adsacramenta improborum, quamdiu non sunt separati ab Ecclesia, scilicet per se loquendo ; hoc autem nunquam licere, si sunt separati. Item, sacra­ menta eorum, qui separati sunt, tantum formam habere sacramentorum C. lanium externam speciem; vel meram apparentiam , sine sacramento in re .V. Sic eliam S. Leo ait baptismum ab haeretico collatum tantum habere formam baptismi, quem tamen declarat validum caus. 1. q. 1. can. 51. imo ideo vult baptismum non iterandum, quia formam baptismi habet; id est, substantiam. Ita Urbanus hic vocem forma sumit. Et ratio est, quia Urbanus ait,se ea in re Augustini, Gregorii, Hieronymi sequi decreta; sed hos Patres hæreticorum ut baptismum , sic ordinationem admisisse nemo dubitat. Ad prob. 2am. R. IV. Cons. Loquitur enim de ordine dunlaxat quoad execulionem ejus, usum, honorem. Interim contra utrumque juxta ordinem. 1G4. Inst. 1. Urbanus in epist. 17. ad Præpos. S. Juven. cit. Augustini quidem probat el sequitur sententiam, sed tantum quoad baptismum, quiahic est prior sacramentis cæteris et summe necessarius; ergo licet juxta Urbanum valeat baptismus hæreticorum , non tamen ordinatio. Prob. Ant. Ait enim illo loco solum baptisma esse ratum apud hærcticos ; ergo. R. D. Ant. Quoad baptismum tantum cum fructu suscipiendum ab hære­ licis, nimirum in necessitate C. quoad substantiam baptismi N. Adprob. D. Solum baptisma esse ratum , hoc est, solum sacramentum baptismi posse ab hæreticis fructuose suscipi, ut in necessitate C. solum esse ratum quoad substantiam sacramenti N. Quæslio enim erat, an liceret aliquando suscipere sacramenta ab hærelicis , et an sic susciperentur cum fructu? Negaverat utrumque Cyprianus simpliciter, ut aliunde constat; Augustinus vero constanter asserebat in baptismo hæreticorum imprimi cha­ racterem ; ct in casu necessitatis eliam, cæteris paribus, dari gratiam , ul si parvulus, vel adultus recte dispositus in periculo mortis ab iis baptizetur. 1 r i L? B 3 . l ■ r. l»i: MIMSrilO SACIlAMEM 1 OIIDIMS. 1'1. SACIIAMENTU OlUHMS. Λ Hinc, quia tie fructu sacramentorum erat quæslio, ait Urbanus, se Augustini sequi sententiam, solum laiplismum apud hanetieos ratum esse, scilicet quoad fructum; quia revera ex omnibus sacramentis solus baptismus potest ab hœreliciscum fructu percipi in necessitate, sic volente Christo ob bapti­ smi maximam necessitatem ad salutem, qualis non est in sacramentis cæteris. 165. Inst. i. Sed Urbanus quoad aha sacramenta S. Cypriani senten­ tiam approbare videtur ; ergo hæc censet esse nulla quoad substantiam. Prob. Ant. Inquit enim universim sacramenta coi lata ab iis, qui separati ab Ecclesia sunt, solum habere formam juxta traditiones Patrum Grogorii, Cypriani, etc. : atqui Cyprianus dicebat constanter esse nulla simpliciter et omni modo ; ergo. R. D. Ant. Videtur approbare S. Cypriani sententiam ex parte C. ex toto .V. In eo solo approbat S. Praesulis hujus sententiam, quod baptismum extra necessitatem ab hærelico non possit quis suscipere etiam fructuose, quan­ tum ad gratiam ; non veru approbat quoad alia, ut quod extra necessitatem non imprimat characterem , in necessitate vero nec gratiam conferat, nec characterem , quæ erat Cypriani sententia de hoc sacramento et reliquis. I V’ υ 413 166. Inst. 3. Al saltem Urbanus in epist. ad Petrum Historiens. cl Abba­ tem Vail is-Um bros® de substantia sacramenti et charactere loquitur; crgu. Prob. Jnt. Ail enim simpliciter Daibertum nihil accepisse a Nczelone, cum hie simoniacus nihil habuerit, quod dare potuisset, ex decrelo Innocenti! Pap®. R. N. Ant. Ad prob. I). Nihil accepisse quoad substantiam sacramenti, vel characterem .V. Nihil juris, vel potestatis legitim® exequendi ordinem, in eo ministrandi C. 167. Inst. I. Urbanus cit. epist. dicit, sequi se Damasi sententiam de Chorepiscopis, qui, licet non essent Episcopi consecrati, presbyteros tamen ordinare praesumpserant : atqui cum Damasus illorum ordiualiones decla­ ravit nullas, id certe quoad earum substantiam intellexit ; ergo etiam Urbanus hic. H R. D. Maj. Dicit sequi se Damasi sententiam ex aliqua parte, cl in uno sensu C. omni .V. Nimirum Damasi erat hæc sententia generalis : Ileiterari oportet, quod male actum est. Hæc vero sententia pro varietate subjeclæ materi® varie accipitur; et quidem hic potest sumi dupliciter 1°. de ordine quoad ejus substantiam, characterem, et simul jus illum exequendi ; 2°. dc solo jure illum exequendi. Damasus autem hanc sententiam applicabat ad Chorepiscopos; qui cum veri non essent, nec sacramentum ordinis, nec facul­ tatem ordinem e.ve- ■■Μ 1 420 DE SACRAMENTO ORDINIS. I DE SUBJECTO ORDINATIONIS. 421 À .· À < e s ·H’ 4 > •Λ Η I enim testantur plures Doctores Catholici, qui id scriptis suis tradiderunt, ut 1°. Marianus Scotiis in Chronico Francofurti edito, in quo inquit : Leo Papa obiit calendis Augusti; huic successit Joanna mulier, etc. 2υ. Sigeberlus ili Chronico ad annum 85 i. 3°. Martinos Polonus. 4°. S. Antoninus p. 2. Chro­ nie. lit. 1G. cap. 1. Platina !.. de Vitis Pontificum, in Joanne Mil. Conf. cx aliis monumentis : 1". Ex statua marmorea præterente mulierem cum in­ fante, quæ posita erat ad viam, in qua Joanna peperissc dicitur, quam sta­ tuam tandem Sixtus V. jussit dejici. 2°. Simile simulacrum inter Romano­ rum Pontificum statuas Senis in majori templo collocatum erat, et perstitit usquead Clementem VIII. 3°. Pontifices hodiedum adhuc, dum in Lateranum se conferunt, declinant illam viam, in qua Joanna pepereral, licet sit bre­ vior; nimirum ex detestatione turpissimi illius facti. R. 1°. Si hæc vera essent, maximus quidem error contigisset ; decepti fuissent electores et episcopi illam consecrantes; sed nihil in ordinatione contulissent; decepta etiam fuisset illa mulier, quæ sexum mentions nihil recepisset. Sed R.2°. .V. Ant. quod est merissima fabula (vid. ap. Labb. t. 8. p. 154. cl seqq. opusculum cui titulus : Cenotaphium Joannæ papissæ nuper ab heterodoxis... ex Utopia in Europam revocatae, eversum fund it usque excisum demonstratione chronica ineluctabili). Primo ; quia inter Leonem IV. et Benedictum Ill. neminem mortalium tenuisse Sedem Romanam tradiderunt omnes Scriptores antiqui et coævi, Lupus Ferrariensis epist. 103. ad Bene­ dictum III., Ado Viennensis in Chronico ad annum 855., Anaslasius Bibliothecarius in vita ejusdem Benedicti, Annales Bertiniani ad an. 855., Hincmarus Archiepiscopus Rhemensis, qui epist. 26. refert se misisse legatos ad Leonem IV. qui, cum audiissent in itinere, eum obiisse, iter tamen perfece­ runt, eia Benedicto ejus successore rescripta obtinuerunt. Secundo ; quia ipsi hostes Romanæ Ecclesiæ et Romanorum Pontificum , Benedictum III. Leoni IV. immediate successisse fatentur, ut Biondelius Minister Calvinianusin Dissertatione, quam ea dc re habuit, fabulam eam vocat. Photius L. dc Spiritus sancti processione contra Latinos ; item Metrophanes Smyrnensis post Leonem immediate in serie Romanorum Episcoporum Benedictum collocant. Tertio; quia Scriplores, qui hanc fabulam referunt, inter se ipsos pugnant : nam Martinus Polonus feminam illam vocat Joannem Anglicum, et natam ait Moguntiæ, quæ lamen urbs Germaniæ est; alii dicunt natam in Anglia, sed a parentibus Mogunlinis. Platina e contra natam Moguntiæ, sed ex parentibus Anglis. Magdeburgenscs solum in Anglia educatam fuisse contendunt. Taceo id genus contradictiones alias, quibus abundat ea fabula: cum et hostes Romanæ Ecclesiæ ipsos pudeat porro istius meminisse. Ad prob. Anlec. R. D. Ita tradiderunt partim decepti, partim ex vindicta in Romanum Pontificem ; partim quod alii inlerpolarint, et hac fabula dcpravarint eorum scripta ; partim dubitanter ita tradiderunt C. secus .V. Re­ sponsio patet ex subjectis. Nam, quantum ad Marianum Scolum, non reperiturea fabula in codicibus ejus antiquioribus, ut testatur, qui Coloi)iæl57L typis edidit, et nolis illustravit Metropolim Alberti Kranzii. Similiter in Sigcberti Chronico autographo, quod asservatum in monasterio Gemblacensi in quo Sigeberlus monachum egerat, et testatur Joannes Molanus Doctor Lovanieusis non extat illa fabula, sed addita est Sigcberti Chronico aliena M inanit. Item non repor i tu r in codice marmscriplo Martini Poloni Bihliolhecæ Vaticana1, ut testatur Leo Allalius ; pariter in quodam codicc, qui servatur in Anglia, solum in margine legitur ea narratio, et descripta aliena manu, dicilurque Joannam puellam petiisse Athenas, ut litteris vacaret, ibi biennio docuisse, et poslea communi suffragio fuisse electam in Pontificem et effe­ ctam gravidam, quæ nemo non fabulosa videt ; verius igitur dicendum super­ est, ipsius codicem fuisse corruptum. S. Antoninus vero ab interpolatoribus Martini Poloni deceptus fuit, quos descripsit ; eadem enim verba, quæ illi, habet. Deinde refert illa dubitanter; ait enim : si verum fuit, quod vulgo di­ citur, etc. Platina non est audiendus : conjectus fuerat a Paulo II. in carce­ rem; ct indignationem suam in Romanos Pontifices exercere aliquando vo­ luit: imo el ipse rem assertive non profert ; sed dicit : hæc, quæ di;ci (de Joanna Papissa), vulgo circumferuntur, incertis tamen et obscuris auctoribus. Ad Conf. R. Ex his monumentis plane nihil evinci; nam primo statua illa Romana nec mulierem repræsentabat, nec infantem, sed puerum jam grandiorem, vel juvenem , ut observarunt rei anliquariæ periti, inde colli­ gentes, per statuam illam vel numen quoddam gentilium , vel sacerdotem ethnicum designari cum ministro ; praesertim quod altera manu palmæ ramum deferret, quod nunquam fuit insigne Romanorum Pontificum. Sublata vero fuit ea statua a Sixto V. non ad delendam memoriam Joannæ Papissæ, quasi ea aliquando egisset Pontificem; sed ut viam eam faceret rectiorem et majorem ad ornamentum Urbis, situli plures alias fecerat. Secundo statua Senensis equidem Papissam referebat, sed hoc aut Senen­ sium, aut sculptorum licentiæ tribuendum , vel errori. Denique tota fabula originem traxisse videtur, ait Henno, a Joanne XII. apud quem magna pollebat gratia femina quædam , Joanna nomine , ut ejus auctoritate multa faceret Pontifex ; quam proinde vulgus Papissam vocabat ; sicque tandem crescente sensim fama, ut fit, ab aliis ex errore inter Papas numerata fuit. 176. Obj. II. Mulieribus convenire potest jurisdictio ; ergo. Prob. Ant. Abbatissa monasterii fontis Ebraldi in Gallia dicitur etiam sui ordinis mona­ chis præesse , inque cos exercere jurisdictionem. Abbatissa de Brubrige canonicas suas cl clericos suæ jurisdictioni subjectos propter eorum culpas officio et beneficio suspendit, ut colligitur ex c. Dilecta, de Mnjoritale et Obedientia; ergo etiam ordinis capaces esse possunt. Adde : mulieres possi­ dere beneficia ecclesiastica; instituere clericos in beneficiis; lectiones publice in Ecclesia recitare; psallero in choro. It. I). Ant. Jurisdictio ecclesiastica N. politica et civilis C. Datur hæc subinde mulieribus in defectu hæredum masculorum. Olim etiam Debora cx commissione extraordinaria habuit. Adprob. R. D. Dicitur præesse dominio oeconomico C. jurisdictione ecclesia­ stica proprie dicta, ct alicujus ordinationis virtute ipsi communicata .V. Alias posset etiam excommunicare, suspendero, aliasque censuras ferre in perso­ lus sibi subditas, quod falsissimum est. Item, abbatissa de Brubrige clericos suspendit facto et irrito effectu C. jure N. I nde Honorius III. cap. Dilecta cit. abbati deS. Michaele Abradensi scribit, ut ipse clericos censuris eccle­ siasticis ad reverentiam Prælatæ debitam compellat ; ne Udem confisi eæ eo, quod eadem abbatissa cos excommunicare nnn possit, eorum excefM* rernti* 122 bE SACRAMENTO ORDINIS. β Z neant incorrecti. I nde palet mulieri concessum non esse, ut excommunica­ tionem ferat, ct ila suspendat, ut inducatur irregularitas, sed hoc abbati commissum esse, et in abbatissa fuisse solam praecipiendi facultatem. Quod vero beneficia ecclesiastica possideant; tantum probat, Ecclesiam ex bonis suis potuisse illis aliquid, unde viverent, largiri. Clericos aliter in beneficiis non instituunt, quam eos praesentando, vel nominando, cujus juris etiam laici capaces sunt. Lectiones recitant, in choro psallunt, non tanquam publici ministri in Ecclesia, sic, ut testatur Philo HebræusL. de Vita contemplat, olim alternis choris cantabant viri ac mulieres in Ecclesia Alexandrina; nec mulieres illæ aliquam acceperant ordinationem : quem ritum postea in Sabellio et Pelagio damnavit Ecclesia, ut legitur in Hier. L. 1. adversus Pelagianos ; eumque reprobavit in sanctimonialibus Innocen­ tius 11. in Concil. Rom. can. 17. ne scilicet, sanctimoniales simul cum cano­ nicis , vel monachis in Ecclesia in uno choro conveniunt ad psallendum: quem canonem refert Gratianus caus. 18. q. 2. c. Perniciosum. Sic etiam hodie laici in templis cantant, et presbytero celebranti inserviunt. *4 I I! 177. Obj. III. Erant oiim in Ecclesia cpiscopæ, presbytcræ, diaconissae; ergo. IL 1). Ant. Sic dictæ, quia erant ordinatae sacrainentaliler A’. alio in sensu C. Sic enim vocabantur, quia erant uxores eorum, qui ad episcopatum, presbyteratum, diaconatum assumebantur; hocque sensu eas ita vocat Cone. Turonense IE can. 13. ( Labb. t. 5. p. 8ou. C. D.) Anlissiodorense can. 21. ibid. p. 939. D. E. ) Romanum anno 721. cap. 1. (ibid. t. 6. p. 1456. C. Tenebantur autem vel religiosam professionem emittere in monasterio, vel, si manere vellent in seculo, vovere castitatem, uti pro­ scribunt Concil. Antissiodor. et Roman, cil. et alia. Presbyter® etiam quan­ doque dicebamur viduæ seniores, presbyter enim seniorem significat ; et hoc sensu sumuntur a Concil. Laodicensi, quod refertur c. Mulieres, Dist. 32. Diacon isste ad certa munia deputabantur, de quibus vide supra n. 84. i :>r i ii fH ! 178. Obj. IV. Ad validam sacramenti susceptionem requiritur aliqua intentio suscipientis : atqui infantes nullam habent; primo non habent propriam, ut patet; deinde nec alienam parentum ; horurn enim voluntas non censetur esse voluntas infantium , nisi in iis, quæ sunt necessaria ad salutem , sicut baptismus ; ordo autem sic necessarius non est ; ergo. R. D. Maj. Si suscipiens sit adultus C. tunc enim in eo requiritur intentio propria, positiva, saltem habitualis, juxta Tr. de Sacram, in geuere. Si sit infans A". A'am hic, licet dissentiant parentes, baptizatur saltem valide, confirmatur; ergo etiam sic ordinatur. H · 179 Inst. 1. Ergo sicut infans baptizalus postea ad observantiam legis Evangelic®, ita eliam ordinatus legibus el obligationibus Clericorum tene­ retur ; sed durum est aliquem sine habito ejus consensu obligare ad statum, cui gravia sunt annexa onera, ut statui clericorum majorum perpetua conti­ nentia, etc. R. N. Illatum; vel D. Si ordinatus infans, quando adeptus est annos discretionis, velit abstinere functionibus ordinis V. si has exercere velit C. f 1 ' I ! I I ! I I I ! 423 Ha Besfi». XIV. til. in conrl. Liberum igitur est infanti ordinato, cum ad anuosdiscretionis pervenerit, vel exercere functiones sui ordinis, vel his abstinere: si abstinere voluerit, ad continentiam obligari non potest; nec ideo desinit esse ordinatus, quia manet in eo character ; ex altera autem parte continentia est annexa ordinibus majoribus solum ex institutione Ecclesi®. Deinde inter baplizatum el ordinatum disparitas est : infans baplizatus postea ad legem Evangelicam tenetur, quia hujus observantia est ad salutem necessaria; non sic functiones ordinis. : 180. Inst. 2. In infantibus nequit esse vera forma ordinationis; ergo. Prob. Ant. Forma partialis est : Accipe potestatem, etc. Atqui nulla potestas accipitur sine accipientis consensu , et hic non est in infantibus. R. Λ’. /1/d. Ad prob. N. min. Quia hæc potestas non datur infanti per modum donationis, vel contractus, in quo accipientis vel donatarii con­ sensus exigitur ; sed per virtutem characteris episcopalis, ubi recipiens se tantum passive habet ; hinc accipe potius dantis imperium significat, ut notat S. Bonaventura q. 2. a. 2. ad 2. ad cujus impletionem satis est in allero pura capacitas passiva. I I hl SUBJECTO OP.!»INAIh»XIS. 181. Inst. 3. Ergo infans in cunis posset dici Episcopus, sacerdos; sed hoc est absurdum. R. N.-min. Nam hæc denominatio non ab actibus ct exercitio istorum ordinum oritur ; sed impresso charactere, et potestate collata in ordinatione. Sic infans baptizalus dicitur lldelis a fide habituali; confirmatus, miles Christi,non a professione fidei intrepida actuali. 182. Obj. E. coni. 2am. conci. 1°. Flavianus Antiochenus Macedonium Eremicolam in vertice montis , postquam hunc arte ex montis solitudine ad se pertraxisset, eum etiam inscium ordinavit; nam, ut ait Theodorei, in Philotheoseu religiosa historia cap. 13. (opp. t. 3. p. 835.) Flavianus Macedonii sanctitate permotus, eum per speciem objeclæ accusationis ad se advocavit; etîuô mysticum sacrificium altari admovit, cooptavitque in numerum sacerdutuin. Cumque peracta liturgia hoc illi quidam indicasset (ignorabat enim prorsus, quid egissent) primum quidem convitiis, verbisque asperis proscidit universos ; deinde arrepto baculo, quo innixus propter senium incedebat, Pontificem ipsum, et alios insecutus est... sed tum quidem sic indignantem, regre tandem amici quidam sedaverunt. Ergo Macedonius non tantum inscius de ordinatione sui, sed etiam invitus quoad illam fuit. 2°. S. Epiphanius, ut habetur in ejus epist. ad Joannem Hicrosolymit. (inter epistol. S. Hiero­ nymi 110., alias 60. et 51.) Paulianum fratrem S. Hieronymi ordinavit invitum ; nam per multos diaconos, ait S. Epiphanius epist. cit., eum appre­ hendi jussimus, et teneri os ejus; ne forte liberari cupiens, adjuraret nos pernomen Christi. Ergo. Ubi Observandum, posse aliquem esse invitum dupliciter : primo absolute, ut nullis minis, vel hortationibus adduci possit, ut ordinationi consentiat, aut etiam sit omnino inscius ordinationis sum, vel ignarus illius ritus, qui in ordinatione celebratur : atque huic ordinatio nequidem valide conferri po­ test. Talis fuit Macedonius ille, ac proinde irrita fuit ejus ordinatio : nec i i 424 DE SXCBAMENTO ORDINIS. H fl ! DE COELIBATI! ECCLESIASTICO. DE CONTINENTIA SACRIS ORDINIBUS ANNEXA. 183. Nola. Quœnam sini clericorum officia, ca ex assignatis materiis pl formis singulorum ordinum «alis palent, liic de eorum obligationibus agi­ tur. i)e harum plerisque, ut recitatione horarum canonicarum , ferenda tonsura ct habitu clericali, ac aliis spectantibus vitam et honestatem cleri­ corum tractat Theologia moralis ; unde hic loqnemur solum de obligatione servandæ continentia;. ’-‘I Circa clericos minores videtur olim fuisse in Ecclesia quædam disciplifiæ varietas; nam Carlhaginense V. c. 3. anno 398. postquam sacros ministros obstrinxisset ad continentia· observantiam , de minoribus ail (Labb. I. 2. p. 1215.) : Ctrler: s aulfni ad hoc non cogi, sed secundum uniuscujusque Ecclesia· consuetudinem observari debere. Prius vero Carlhaginense 111. can. 19. sic statuerat (Labb. t. 2. p. 1070. B. ) : Placuit, ut Leclores, cum ad annos pubertatis advenerint. cogantur aut uxores ducere, aut continen­ tiam profiteri. In Concilio etiam Elibcritano anno 303. can. 33. (Labb. t. L р. 974. C.) æquali modo continentia clericis caderis, quo constitutis in sa­ cris, sive majoribus ordinibus imponitur. Sed ea varietas tandem ita finem accepit, ut possint, si voluerint uxores ducere . dummodo ab officio exclu­ derentur, ut statuit Alexander III. c. 3. de Clericis conjug. et Innocent. 111. с. 7. quod hodie eliam servari videmus. · Restat igitur quæslio de ordinibus sacris, sive majoribus, caque multi- ■■■ /&, plfx: P. An iis annexa sil obligatio servandi continentiam ? 2\ Quo jure; an divino, nn ecclesiastico ? 3\ An, si ex jure ecclesiastico, hæc obligatio oriatur immediate ex lege, an ex voto? 4*. An Ecclesia continentiam sacris ordinibus reeled convenienter adjunxerit? ;>4. A quo tempore adjuncta fue­ rit, el an diam olim in Ecclesia græca? probatur plerisque illud Flaviani, quamx is cornm Deo innocenter egerit, quod putaret, nec adeo invitum . nec adeo ignarum ritus foro Macedonium. Secundo ita, ut ex sola humilitate, el in sacros ordines reverentia bos refu­ giat; nec nisi precibus, vel imperio, hortationibus impellatur, el tandem intus consentiat. de quo genere Avc.istin. epist. 173. (al. 204.) ad Bonatum ait : Mulli, ut episcopatum suscipiant, tenentur inviti, perducuntur, in­ cluduntur, custodiuntur, patiuntur tanta quae nolunt, donec, adsit eis volun­ tas suscipiendi operis boni. Haec ordinatio est valida, quia tales consentiunt, licet xicli precibus el minis. El sic se res habuit in ordinatione Pauliani; nam. ut ait Epipii. epist. cil. in ordinationem consensit : valde obnitebatur, indignum se esse contestons ; vix ergo compulimus eum et persuadere potuimus testimoniis Scripturarum,etc. ergo reipsa persuaserat Pauliano, isqueeonsenserat. Sic explica ordinationem Bassiani, qui epist. ad Valenlinmn el Mar­ cianum imperatores, qu:c habetur Act. II. Concil. Chalcedonensis, ail se jussu Memnonis plagis fuisse compulsum ad recipiendam ordinationem : (Labb. t. 4. p. 668. D.) Ego autem non acquiescebam , ab hora tertia usque ad sextam me plagis afflixit, el sanctum Evangelium, ct altare sanguine est impletum, etc. sed tandem \ictus consensit. Sic quoque ait Cyprian, epist. 52. ad Antonian, dc ordinatione Cornelii in Romanum Pontificem: ipso rim passus est, ut Episcopatum coactus exciperet ; nihilominus consen­ tiendo. Eadem est responsio ad facta similia. De cælcbis dispositionibus requisitis ex parte subjecti salis agitur in Theologia morali. ARTICULUS XL IF il IXL Dico l. In Ecclesia latina clerici omnes in majoribus ordinibus con­ stituti, hoc est, Episcopus, Presbyter, Diaconus, Subdiaconus ad perpetuam tenentur continentiam, adeo ut ordine sacro suscepto nec possint contrahere matrimonium, nec matrimonio uti, si quod ante susceptionem sacri ordinis contraxerint. Prob. Ex Trid. quod Sess. 24. can. 9. sic definit : S/ quis dixerit clericos in sacris ordinibus constitutos posse matrimonium contrahere, contractumque validum esse, non obstante lege ecclesiastica, vel volo... anathema sil. Idem ante Trid. Innocentius II. c. Ut lex, Caus. 27. q. 1. statuerat declarans hujusmodi copulationem, quam contra legem ecclesiasticam constat esse contractam, non esse matrimonium. Et Callixtus 11. innuit c. Presbyteris, Disl. 27. Alexander 111. vero c. Conjuga’us, de Convers. Conjug. absolute prohibet quemquam conjugatorum promoveri ad sacros ordines, nisi ab uxore continentiam profilenle fuerit absolutus. Hinc lex continentiae in Ec­ clesia occidentali tria exigit : primum; ne conjugatus initietur, nisi voveat uxor perpetuam continentiam. Secundum; ut sacris initiatus uxorem non ducat, quam etiam invalide duceret. Tertium ; ut abstineat omnibus acti­ bus venereis, etiam cum conjugo, si quam ante duxisset. I I ! i I I I I I | I [ ! j [ 185. Dico II. Obligatio, quam habent majores clerici, servandi conlincnliam, non est cx jure natura;, nec ex jure divino ; sed solum ex jure ccclcsiaslico. Ita cum S. Thoma 2. 2. q. 88. a. II. Theologi satis communiter. Prob. Primo enim matrimonii usus ex se non pugnat cum sacro ordine, ut palet ex Grcecis, qui ex dispensatione Ecclesiæ licite utuntur matrimonio ante susceptionem sacri ordinis contracto, ut liquet ex c. Aliter, Disl. 31. Corr. Rom. d Concilio Florentino, in quo nemo id Grrecis objecit. Concilium Ancyranum vero potestatem uxorem ducendi fecit diaconis iis, qui in ordinatione protestabantur se continentiam servare non posse. Atqui hæc omnia non subsisterent, si obligatio servandæ continent!® descenderet ex jure. nature, vel divino. Deinde tale jus divinum nequii assignari sive scriptum, sive traditum ; si qnisenim locus Seripturæ proferri possit, is ad summum ostendit conlinenliam clericis esse congruam, non imperatam. Talis est 2. ad Tim. I. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. Vel dum idem Apostolus Titum hortatur ad continentiam cap. I. Oportet Episcopum sobrium esse, palum, sanctum el continentem, etc. : item Tiinothemn i. ad eumd. o. Te ipsum castum custodi, sumit continentiam pro abstinentia ab omni illicita uiluptate, quæ utique juris divini est, sicut abstinentia ab omni inlernpennlia ct injustitia , iracundia, etc. quæ hic Apostolus conjungit ; iliaque continentia conjugatis et solutis æque præccpla est. Non voro inlelligit con­ tinentiam ab uxoribus. El ratio est, quia sic 1. ad Tim. 4. eum vult esse eiemplnm fidelium in cbaritale, in fide, in castitate: al certe non ita, nt I f •15. I ■ 426 DE SACRAMENTO ORDINIS. ejus exemplo fideles ab uxoribus sive ductis, sive ducendis abstineant. Sic 2. Pet. 1. jubet Petrus omnes fideles dare operam continenti®, certe non eo sensu , ut ab uxoribus abstineant, sed illicitis voluptatibus ; nam et sua matrimonio est castitas et continentia. Porro et maxime, quia nihilomi­ nus idem Apostolus 1. ad Tini. 3. inter alia vult esse Episcopum habentem filios subditos cum omni castitate, qui domuisuæ bene prœesse noverit. Non igitur repugnat etiam jure divino conjugalis status sacro ordini. Prob 3·. pars. Quia hoc clare supponit Trid. dum Sess. 24. can. 9. dicit anathema ei, qui dixerit valere matrimonium post susceptos sacros ordines contractum, non obstante lege ecclesiastica vel volo. Deinde Innocent. 11. c. Ct lex cit. conci. 1. dum ait nullum esse matrimonium post sacros ordi­ nes contractum , quia constat esse contra legem ecclesiasticam. Item hoc for­ mulae aliorum Pontificum indicant, ut Callixli II. c. Presbyteris, dum ait: Presbyteris, Diaconis, Subdiaconis contrahere matrimonia penitus interdi­ cimus, contracta quoque disjungi judicamus. 186. Dico III. Probabilius est obligationem continenti® in majoribus cle­ ricis esse immediate ex voto. Prob. Greg. L. 1. epist. 42. relatus c. Ante, Dist. 31. praecipit Episcopis; ul nullum facere subdiaconum præsumant, nisi, qui se victurum caste promiserit. Et in Pontif. Rom. jubetur Episcopus ante ordinationem quae­ rere ex ordinandis, an continentiam promittant ? Ubi promissio votum importat, vi cujus se obligant clerici ad continentiam. Conf. 1. Innocentius 111. c. Cum olirn. 6. de Cleric, conjug. aperte hujus voti mentionem facit, dum inquit : nos igitur attendentes, quod orientalis Ecclesia votum continentia non admisit. Conf. 2. exTrid. Sess. 2-1. can. 9. cil. ubi anathema dicit illi, qui dixerit valere hujusmodi matrimonium, non obstante lege ecclesiastica vel volo. Cur voti meminisset, si tale non fieret? si vero votum fiat, illud indubie obligabit immediate; cum votum hoc ante se supponat legem ecclesiasti­ cam ; ex hac enim tale votum ortum, et ordinibus annexum est. Est igitur ista obligatio cx lege ecclesiastica, sed mediante volo, ac proinde ex hoc immediate. 187. Xec obstat 1°. quod sæpe simpliciter dicatur : Lex continenti#. 2°. Qui ordinatur ignorans tale votum esse annexum , tenetur ad continen­ tiam , ct tamen talis non facit votum. 3°. Qui ordinem susciperet, positive nolens vovere, valide ordinaretur, nec teneretur ad servandam continen­ tiam: non enim teneretur vi voti, quia non potest esse votum sine consensu saltem implicito, qui hoc casu non habetur, ob voluntatem positive contra­ riam, qua non vult vovere. Nec teneretur vi legis ecclesiastic®; quia,juxta dicta, lev non oblidat immediate ad continentiam, sed ad emittendum votum. Nam Jd lum. R. Sic dicitur, quia votum continenti® est ex lege Ecclesiæ. Ad 2um. R. Dist. ultimum. Non facit votum explicite C. implicite .V. Qui enim vult efficaciter officium aliquod , vult hoc ipso implicite ea, quæ illi annexa sunt. Ad 3um. R. Equidem non obligaretur vi voti, quia votum non potest «se DE COEMIIATi: ECCLESIASTICO. sino consensu saltem implicito, qui hic. voluntas non vovendi ; neque etiam vi datam: vi hujus legis tamen obligatur ad lamdin, donec votum concipiat : item vi trahendum matrimonium inhabilis. esse non polest, ubi esi positiva legis ecclesiastic® ob rationem votum faciendum , adeo ul peccet legis hujus manet semper ad con­ 188. Dico IV. Recte et omnino convenienter sacris ordinibus continentia ab Ecclesia adjuncta fuit. Contra Novatores hærelicos. Halio hujus convenienti® est 1°. sanctitas et dignitas Sacrificii et Myste­ riorum novæ Legis, ut proinde illa tractari deceat a ministris summa mun­ ditia el puritate nitentibus. Unde Innocentius I. relatus c. Tenere, 4. Dist. 31. inquit : Si priscis temporibus anno vicis suæ , de templo \Dei sacerdotes non discedebant, sicut de Zacharia legimus, nec domum suam omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem uxoris usus fuerat relaxatus, quia ex alia Tribu, et prœterquam ex semine Aaron ad sa­ cerdotium nullus accedere prœcipiebatur ; quanto magis hi sacerdotes, vel Ifvitre pudicitiam ex die ordinationis sua servare debent, quibus vel sacer­ dotium, vel ministerium sine successione est, nec prœterit dies, qua vel a sa­ crificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent. Et Epiphani us Hær. 59. propter honorem sacerdotii necessariam sive summe convenientem dicit ese continentiam. 2°. Si Apostolus 1. ad Cor. 7. velit conjugatos abstinere ad tempus ab usu conjugii, ut vacent orationi; ergo, niait Hier. L. 1. cont. Jovinianum relatus c. si Laicus Ί. Dist. 31., sacerdoti semper carendum est matrimonio, quia huic semper pro populo offerenda sunt sacrificia, et sem­ per orandum est. 3°. Sunt munia magna et multa sacrorum Christi mini­ strarum; unde Apostolus eos milites Christi vocat 2. ad Tim. 2. eum volens ut bonum militem Christi non implicari negotiis secularium; sed nihil magis implicat negotiis secularibus, aut a divino ministerio impedit, quam cura conjugales, prolium, familiæ domestic®. 4°. Quod cura uxoris et pro­ lium obsit cur® pauperum , hospitalitati , benignitati. 189. Obj. I. Matrimonium est juris naturalis et divini; ergo Ecclesia injuste illud prohibuit clericis. Prob. Antec. ex naturali hominum inclina­ tione, et ex Gen. 1. Crescite et multiplicamini. R. D. Ant. Est juris naturalis et divini permissi vi C. præceplivi subd. respectu collectionis hominum, ut propagetur, vel conservetur species C. respectu singulorum subd. pro primis mundi temporibus, quibus replenda erat terra juxta illud ibid, et replete terram, et proin paucitas hominum uigebal, ut generarent singuli C. pro hac mundi ætatc , qua repleta est tel­ lus nec timendus speciei human® interitus .V. Ita textum illum Gen. 1. explicat Terlull. L. de Monogamia, Cyprian. L. de habitu Virginum., Hieron. L. 1. cont. Jovinian., Augustin, de sancta Virginitate cap. il. Igitur matrimonium cadit sub præceplum, quatenus est medium maxime neces­ sarium ad finem a natura intentum, scilicet ad debitam el congruam pro­ pagationem, vel conservationem speciei; quod præceplum indicavit Deus Gen. 1. cit. et 2. Quam ob rem relinquet homo patrem suum ct matrem , et odhœrebit uxori suce. Ex eadem causa erat præceptum post diluvium. Sed line hoc sufficienter obtento , cessat esse præcepUim respectu singulorum. in; 438 ΠΕ SACRAMENTO ORDINIS. Nimirum siculi nemo jure naturali, vel divino tonetur ad manducandum, nisi quando urget necessitas conservandi individuum : ita nemo tenetur ad nubendum , nisi quando necessitas urget conservandi speciem. 120. Inst. t. Apostolus I. ad Tim. 4. doctrinam prohibentium nubere vocat doctrinam dæmoniorum; ergo matrimonium adhuc præceplum est ; vel saltem jure divino ila liberum, ul a nemine ulli 'prohiberi possit. Conf. Augustin. L. 2. de morib. Manichœor. cap. 18. ait Manichæos adhuc incidisse in Apostoli sententiam, licet Manicbæi non prohibuerint nuptias omnibus, sed solum electis suis, id est, sacerdotibus el monachis; ergo. R. D. Ant. In sensu, quo postea hærelici, ut Tatianistæ, Marcionitæ, Manichæi docturi essent de nuptiis, eas esse malas et prohibitas, ut aiunt Aug. L. 30. cont. Faustum c. -··., Ambros., Chrysost. in illum locum Apo­ stoli C. secus .V. Ecclesia vero nuptiasjion damnat ul malas sicut illi hæretici, nec absolute eas prohibet, sed solum sub conditione libera; liberri­ mam enim facultatem relinquit omnibus nubendi absolute, et solum exigit, ut ii, qui ordinari, vel ad dignitatem sacri ministri promoveri velint sponte, promittant continentiam. Uti ergo neminem cogit ad sacros ordines, sic neque ante eos ad continentiam : et qui libere sacros ordines suscipit, hoc ipso etiam sponte continentiam amplectitur. Ad Conf. R. D. Ant. Non prohibebant nuptias omnibus reipsa A‘. nam un i versi m docebant nuptias esse malas el prohibitas. Non prohibebant om­ nibus, ita ut nequidem eas in aliis permitterent, et tolerarent C. Non obstante, quod nuptias absolute malas et prohibitas assererent ; quando tamen illas impedire non poterant, permittebant, et tolerabant, ait idem Aug. L. cit. c. 6. .Vpc ideo vas dicatis non prohibere , quia multos vestros au­ ditores in hoc obedi re nolentes , vel non valentes, salva amicitia toleratis. 191. Inst. 2. cum Calvino. At Apostolus ait id eventurum esse in novissi­ mis diebus; Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, etc. Ergo non potest intelligi de Tatianistis, Marcinnitis et Manichæis. ZJjJM R. 1". Ergo neque intelligi poterit delego ecclesiastica, quæ nuptias sacris ministris prohibuit: nam certe quando prohibuit, novissimi dies non erant ; neque modo in sensu hæreticorum sunt. R. 2°. .V. Cons. I. Quia ut probabitur conci, seq., lex continentia-jam ipsorum met Apostolorum tempore emanavit, Apostolus vero loquitur de hærelicis post Apostolorum tempora futuris. 2. Quia novissimi diesumnes illi appellantur, qui a Christo sunt usque âd judicium ; sic 1. Cor. 10. ait Apostolus: Nos sumus, in quos fines secutorum devenerunt. Et 1. Joan. 2. legitur : Filioli, novissima hora est : unde juxta Patres , qui vineam adie­ runt hora novissima, eos denotarunt, qui in lege Evangelica futuri essent in Chrisli Ecclesia. 192. Inst. 3. Apostolus I. ad Tim. 3. et ad Tit I. Episcoporum dotes recen­ sens. vult eligendum esse illum, qui fuerit unius uxoris vir. El praeterea ad llebr. 13. nulla exceptione facta asserit inter omnes honorabile esse con­ jugium. Ergo data supra responsio non est juxta mentem Apostoli. Cons. Nam verba priora, unius uxoris vir, sumenda sunt nega· 1 m: COELIBATI! ECCLESIASTICO. i 29 live, non positive, sive , ul Episcopus non sil bigamus, etiam successive; sic enim verba ea semper intellexit Ecclesia, quæ ab initio ideo bigamos tanquam irregulares non admisit ad sacros ordines, lia quoque illa verba exponit Hier, ad Oceanum, Chrysost. in comment, in locum istum Apostoli, Ambros. cæleriquc : quin Luiherus ipse in propositionibus de bigamia. Et ratio est,quia Paulus ipse uxorem non habuit, ut manifeste colligitur cx ejus verbis 1. ad Cor. 7. dum inquit : Fo/o omnes vos esse sicut me ipsum, itd unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic , alius eoo sic. Dico autem non nuptis et viduis, bonum est illis, si sic perma­ neant, sicut et ego. Ubi cum non solum ad viduas, sed eliam innuptas loqua­ tur, hasque ipsius exemplum imitari suadeat, plane evincitur, ipsum nun­ quam nuptias contraxisse ; alias dicere potuissent innuptae : nubemus sicut tu, deinde sicut tu permanebimus. Sed neque Timotheus, neque Titus mores habuerunt. Conf, data expositio : quia cad. ad Tim. 5. vult etiam in diaconissam eligi viduam, quæ fuerit unius viri uxor, hoc est quæ unum tantum maritum habuerit. In allero textu vero Apostolus loquitur de conjugalis, et ad illos, vullque inter eos conjugium esse honorabile in omnibus, hoc est, ut nulla ex parte maculetur, sed sit honorabile tam cx parte fidei , quam sacramenti ; subdit enim rationem : Fornicalores enim et adulteros judicabit Deus ; quam ratio­ nem inepte subjungeret, si honorabile conjugium non intclligeret in dato sensu. 193. Inst. 4. Paulus !, ad Cor. 9. inquit : Numquid non habemus potesta­ tem mulierem sororem circumducendi, sicut cœteri Apostoli, et fratres Do­ mini et Cephas. Ergo revera Paulus uxorem habuit; ergo et cœteri Apostoli habuerunt. Conf. Ad Philipp, ult. scribit : Rogo te eliam, Germane compar, adjuva illas, etc. in græco habetur : Germania conjux. R. 1°. Etsi totum Calvino concederetur, nihil ipsum juvaret ; probandum enim illi est, Apostolos, postquam Apostoli fuere, vel uxores duxisse, vel usos fuisse uxoribus, quas ante duxerant, quod probare nunquam poterit, cum potius contrarium inferri debeat cx Matth. 19. Ecce nos reliquimus amnia; ad quod respondit Christus: omnis, qui reliquerit patrem, aut matrem, aut uxorem, etc. R.2°. .V. lam. seq. Nani per mulierem sororem non intelligit uxorem sed mulierem , quæ illi tanquam soror non quidem sanguine sed charitate ministraret, ut explicant Patres Græci et Latini, Chrysost., Theodorei., (Ecu men., Thebphyl., Ambros., Anselm. Igitur de piis illis feminis loqui­ tur, quæ sicut i Christum sequebantur, ila et Apostolos, his ministrando, vel eos suis opibus sustentando. .Id?®. seq. R. 1°. Etsi Apostoli cœteri habuissent uxores, antequam voca­ rentur a Christo, non tamen ex dictis sequitur illis usos fuisse in Apostolatu. sed contrarium. R. 2°. Falsum etiam est omnes Apostolos habuisse uxores, antequam a Christo vocarentur; nam S. Joannem in cœlibatu perstitisse lotius est Ecclesiæ traditio. E contra S. Petrum habuisse uxorem, constat ex Matth. 8. De reliquis Apostolis contraria sunt Patrum testimonia : negant Terlull. L. de Monogamia, Hieron. L. 1. in Jovinian. E contra affirmai S. Ignatius 1 • *J I ■ 1 430 l»|i OKLIBAW EC(XI?)IA!>riCΕ MATRIMONII SACRAMENTO· 199. Matrimonium a matre nomen accepit, quod licet patris sit provi­ dere liberis de hæreditate, unde patrimonium; matris tamen munus sit, ad certam ætalem enutrire prolem ; sive, ut ait Gregor. IX. cap. Ex Litte­ ris Î. de convers. Intld. quod infans matri specialiter onerosus sit ante par­ tum, dolorosus in partu, et pluribus annis post partum laboriosus. Alio nomine dicitur conjugium, quod uno vcluti jugo conjuncti conjuges conve­ niant ad sustinenda matrimonii onera , ineantque individuam vitæ societa­ tem. Dicitur quoque nupliœ a nubendo , id est, velando, quod virgines tradendae in matrimonium tegi velo, lanquam nube , solerent ex S. Isidoro L 2. de oftic. Eccles, c. 20. n. 6. ( opp. t. 6. p. 454. ed. de Arevalo. ) sive id pudoris gratia fieret, ut factum a Rebecca observat S. Ambros. L. 1. de Abrahamoc. 9. sive in signum subjectionis et obedientiæ , quo modo mu­ lier 1. Cor. $. jubetur orare velato capite , quia virum habet supra se, cui subjecta est. Cum vero sponsalia sint quaedam ad matrimonium dispositio, clvcluti via, visum est ab aliorum Theologorum methodo recedere , qui piius de matrimonio, quam de sponsalibus disserunt; sed prius de his aget dissertatio, exemplo Gregor. IX. qui in IV. Decretal, ubi de matrimonio sermo est, a sponsalibus sumpsit exordium. Praemittemus tamen de hoc sacramento summam doctrinae catholicae cx Conciliis Florentino et Tridentino. Decretum Concilii Florentini de Matrimonio sub Eugenio IV. an. 1439. pro Armenis. Septimum est sacramentum Matrimonii, quod est signum conjunctionis Christi et Ecclesiae, secundum Apostolum dicentem : Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Causa efficiens matri­ monii , regulariter est mutuus consensus per verbal de praesenti expressus. Assignatur autem triplex bonum matrimonii. Primum est proles susci­ pienda et educanda ad cultum Dei. Secundum est Fides, quam unus conjuguni alteri servare debet. Tertium, indivisibilitas matrimonii, propter hoc quod significat indivisibilem conjunctionem Christi et Ecclesiæ. Quamvis autem eicausa fornicationis liceat Ihori separationem facere,non tamen aliud ma­ trimonium contrahere fas est, cum matrimonii vinculum legitime contracti perpetuum sit. 436 DE SACRAMENTO MATRIMONII. fiF. SPONSALIBUS. 437 VIII. Canones Concilii Tridentini de sacramento Matrimonii Sets. 24. die 11. novembres an. 1563. sub Pio IV. Si quis dixerit, Ecclesiam errare , cum ob mullas causas separationem inter conjuges, quoad thorum seu quoad cohabitationem , ad certum incertumve tempus fieri posse decernit ; anathema sit. Si quis dixerit, Matrimonium non esse vero et proprie unum ex septem legis evangelicie sacramentis, a Christo Domino institutum, sed ab homini­ bus in Ecclesia inventum , neque gratiam conferre ; anathema sit. IX. ' * Si quis dixerit, Clericos in sacris ordinibus constitutos, vel Regulares ca­ stitatem solemniter professos, posse matrimonium contrahere , contractum validum esse non obstante lege ecclesiastica, vel voto ; et oppositum nihil aliud esse, quam damnare matrimonium , posseque omnes contrahere ma­ trimonium, qui non sentiunt se castitatis , etiamsi eam voverint, habere donum ; anathema sil : cum Deus id recte petentibus non deneget, nec patia­ tur nos, supra id quod possumus, tentari. 11. Si quis dixerit, licere Christianis plures simul habere uxores, ct hoc nulla lege divina esse prohibitum; anathema sit. III. X. Si quis dixerit, eos tantum consanguinitatis et affinitatis gradus, qui Levilico exprimuntur, posse impedire matrimonium contrahendum, et dirimere contractum ; nec posse Ecclesiam in nonnullis illorum dispen­ sare, aut constituere, ut plures impediant, et dirimant; anathema sit. IV. Si quis dixerit, slatum conjugalem anteponendum esse statui virginitatis, vel coelibatus, et non esse melius ac beatius manere in virginitate, aut coelibatu, quam jungi matrimonio; anathema sit. ■ Si quis dixerit, Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matri­ monium dirimentia, vel in iis constituendis errasse; anathema sit. Si quis dixerit, propter hæresin, aut molestam cohabitationem, aut ailectatam absentiam a conjuge , dissolvi posse matrimonii vinculum; ana­ thema sit. XI. Si quis dixerit, prohibitionem solemnitatis nuptiarum certis anni tempo­ ribus superstitionem esse tyrannicam , ab ethnicorum superstitione profe­ ctam; aut benedictiones, et alias ceremonias, quibus Ecclesia in illis utitur, damnaverit; anathema sit. Î II XII. Si quis dixerit, causas matrimoniales non spectare ad judices ecclesiasti­ cos; anathema sit. VI. Si quis dixerit, matrimonium ratum, non consummatum, per solemnem religionis professionem alterius conjugum non dirimi ; anathema sit. CAPUT I. Si quis dixerit, Ecclesiam errare, cum docuit ct docet, juxta evangelicam cl apostolicam doctrinam , propter adulterium alterius conjugum, matri­ monii vinculum non posse dissolvi; ct utrumque, vel etiam innocentem, qui causam adulterio non dedit, non posse , altero conjuge vivente, aliud matrimonium contrahere; mœehariquc eum, qui dimissa adultera aliam duxerit, et eam , quæ dimisso adultero alii nupserit ; anathema sit. DE SPONSALIBUS. 9 200. Sponsalia a spondendo sic dicta sunt, L. 2. (T. de Sponsal. quod moris esset antiquis stipulari et spondere sibi uxores suas. Unde ct Sponsi Sponsæque appellatio nata est L. 3. 1Γ. h. t. Sumuntur etiam 1°. improprie pro muneribus sponsalitiis, quæ Sponsæ a Sponso dari solent, quo sensu inldligendum illud L. 1. Reg- c. 18. Non habet rex sponsalia necesse, id est, non est neccsse , ut David largiatur munera filiæ suæ, sive Saulis 438 DE SACRAMENTO MATRIMONII. regis, quam habiturus erat uxorem. 2°. Latius pro matrimonio rato, sive nondum per copulam carnalem consummato, ut c. 13. de Præsumptionib. Hoc sensu Matlh. 1. dicitur desponsata Maria mater Jesu Joseph. Sponsalia sic sumpta dicuntur sponsalia de praesenti, et primo contracti matrimonii die sponsi et sponsæ appellantur. 3°. Strictius et magis proprie pro contractu de ineundo matrimonio, sive pro futuri matrimonii promissione mutua, dicunturque sponsalia de futuro, de quibus tantum nobis sermo erit. ARTICULUS L QUID SINT SPONSALIA DE FUTURO? QUEM PARIANT EFFECTUM ET QUAM OBLIGATIONEM ? 201. Dico 1. Sponsalia de futuro sunt promissio vera, voluntaria et deli­ berata, mutua, expressa signo externo sensibili, futuri matrimonii inter personas jure habiles. Ad sensum hujus descriptionis breviter dici solent : Promissio mutua futuri matrimonii. Ita quoad rem auctores communiter. Nec dissentit hæc descriptio L. 1. ff. de Sponsal. ubi dicuntur mentio et repromissio futuri matrimonii ; nec etiam illi, quam dedit Nicolaus I. can. 3. cans. 30. q. 5. futurarum nuptiarum promissa et fcedera; utriusque enim idem est sensus, qui illius, quam primo loco posuimus. Dicuntur igitur 1°. Promissio : quia non sufficit simplex propositum, sed requiritur ani­ mus, sive voluntas se obligandi. 2°. Vera: non enim sufficit ficta, dum quis mere externe promittit sine animo promittendi seque obligandi; actus enim agentium non operantur ultra intentionem eorum L. Non omnis 19. ff. Si certum pet. et alibi. Deinde contrahuntur sponsalia voluntate atque consensu L. Nuptias. 30. ff. de R. J. Sed ubi quis ficte promittit , non habetur voluntas et consensus; ergo nec sponsalia. Unde infertur, eum, qui puellæ matrimonium, solum externe sine animo se obligandi ad contrahendum cum ipsa matrimonium, promittit, licet peccet graviter, si fictio se exterius non prodat, eo quod in rc gravi decipiat; et pro injuria, vel damno, si quod ex deceptione incurrat, satisfactionem præstare teneatur; ad matrimonium tamen contrahendum in foro interno non obligatur, extra casum , quo damnum deceptæ illatum resarciri aliter non potest , quam contracto matrimonio. Dixi : in foro in­ terno; nam in externo, nisi fictionem probet, compelli potest ad matrimo­ nium; quia in hoc præsumitur adesse animus conformis promissioni L. 7. ff. de Supellect. leg. 3°. Voluntaria et deliberata, sive cum sufficienti advertentia et libertate, hoc est, tali, qualis sufficit ad peccandum mortaliter; sponsalia enim sunt actus humanus, et pariunt obligationem gravem ad sui impletionem; ergo voluntaria et libera esse debent. Hinc invalida sunt sponsalia contracta a destitutis usu rationis, amentibus , plene ebriis, ob defectum libertatis et consensus ab usu rationis, quo privati sunt, pendentis. Qui per vim abso­ lute coguntur, ex defectu consensus, ex errore circa substantiam personæ, aut etiam circa qualitatem, si hæc in personæ individuum, seu substantiam mlundel, ut, si puella ideo promittat, quia alterum putat certi nobilis, DE SPONSALIBUS. 439 vel principis filium, aut primogenitum ; vel si qualitas sit unicus finis con­ trahendi, ul si juvenis honestus opibus præpollens quærat affinitatem cum familiis illustribus, ideoquo promittit puellæ se illustri sanguino natam do­ lose men lient i : quia talis error consensum tollit L. Si per errorem 15. ff. de Jurisd. omn. Jud. cl L. 9. Cod. de J. et F. J. 4°. Mutua : sponsalia enim ex natura sua sunt contractus mutuus et reci­ procus, juxta L. 1. ff. h. t. ubi dicuntur futuri matrimonii repromissio et can. 3. cans. 30. q. 5. dicuntur promissa, non promissum, quod reciproco duorum consensu constent. Inde si Titius matrimonium promittat Caiæ, et hæc acceptet sine repromissione, neutra para obligabitur; cum enim con­ tractus sponsalitius sil onerosus et reciprocus, claudicare non potest. Deinde promissio Titii erat solum conditionata, scilicet, si repromittat Caia; non enim censetur intendisse obligationem aliam, quam contractus sponsalitii, qui est ex natura sua reciprocus et mutuus. Quod si tamen promissio Titii fuisset absoluta et gratuita, atque a Caia accepta, ille solus obligabitur quidem, at non vi sponsalium , quæ tunc nulla sunt; sed vi promissionis simplicis. S°. Expressa signo externo sensibili : nullus enim contractus inter homines fit sine signo hujusmodi ; cum sine hoc consensus unius non possit innote­ scere alteri. Sufficiunt autem sive verba, sive aliud quodeumque signum , quod utrique consensum alterius sufficienter exprimit, quale esse potest traditio et receptio annuli, sive, ut dici solet, subarrhatio : quia licet ea exsesit signum æquivocum et insufficiens, cum ex aliis causis, et amoris etiam inhonesti causa a concubinariis fieri possit ; si tamen vel ex verbis , aut aliis signis tradentis , vel ex circumstantiis ex instituto fit, in aliquibus locis pro muluæ promissionis signo assumitur ex consuetudine ; quæ, et si­ miles circumstantiae, in quibus ea traditio et receptio, sicut et mutua ma­ nuum porrectio , missio jocalium, etc. fit, attendi debent. Wiestner hic n. 38. aliique et arg. c. Ex litteris 7. et L. Semper 34. ff. de R. J. Sed taciturnitas non est semper signum consensus ; quia is qui tacet, non fatetur,sed nec utique negare videtur, R. 44. de R. J. in 6. Quare illud R. 43. qui tacet, consentire videtur, intelligendum est, si agatur de solo tacentis commodo; sed in sponsalibus agitur etiam dc commodo alterius sponsi, agique potest de incommodo tacentis. Unde quoad taciturnitatem inter Doctorcs convenit primo : si Caia ad promisssionem Titii omnino taceat, non cen­ seri contracta sponsalia; eo quod in iis, quæ praejudicium afferre possint. taciturnitas non habeatur pro signo consensus , excepto casu, quo tacens,si dissentiat, loqui teneretur, arg, L. Filiusfamilias. 8. ff. de Procurator. Atqui hic Caia loqui non tenetur. E contra secundo : Caiam tacentem consentire præsumi, si nomine ipsius praesentis contrahant ejus parentes, quin Caia contradicat c. unico §. ultimo, de Despons. impub. in 6. Et ratio est, quod ex una parte , cum parentes liberos suos plurimum diligant, his optime consu­ lere praesumantur ; ex altera vero loqui ct mentem suam explicare tenean­ tur liberi, si dissentiant, ne parentum acta videantur contemnere. An idem teneat, si parentes desponsent liberos absentes, et hi de sui desponsa­ tione redditi certiores non contradicant, quædam est auctorum dissensio. Sed immerito; si enim ideo præscnles consentire censeantur, quod ob reve­ rentiam parentibus debitam loqui teneantur, si dissentiant; etiam sic cen- ; 440 DE SACRAMENTO MATRIMONII. sendi sunt consentire absentes, postquam de sui desponsatione certiores redditi non contradicunt; cum et hic æque reverentiam debeant parentibus; ac proinde declarare mentem suam teneantur, ac praesentes. 6°. Inter personas jure habiles : quales illæ solæ sunt, quæ valide et licite eo tempore inire matrimonium possunt, pro quo promittunt se inituros. Unde qui impedimento vel dirimente , vel etiam solum impediente prohi­ bentur, quando contrahunt sponsalia, illa invalide contrahunt; nam pro­ missio faciendi illicitum , vel impossibile non obligat : si tamen impedi­ mentum sit tantum temporale, vel juris positivi et dispensabile, iialque promissio solum de contrahendo matrimonio, postquam ejusmodi impedi­ mentum cessarit lapsu temporis necessarii ; vel per dispensationem fuerit sublatum, non est invalida promissio. Sic impuberes post septennium valide contrahunt sponsalia de matrimonio contrahendo tempore pubertatis. Sic qui vovisset castitatem usque ad annum ætatis trigesimum, valide intra illud tempus contraheret de ineundo matrimonio post annum trigesimum. Sic alio impedimento ligati promittere sibi possunt matrimonium sub con­ ditione dispensationis, si sit impedimentum, in quo dispensari potest, et solet, et simul adsit justa causa dispensandi : quia illa sponsalia sunt snb conditione possibili et honesta el relata ad tempus illud, quo habiles erunt, dccetque praxis, hujusmodi contractus sæpe fieri sub conditione, si prin­ ceps ratihabeat. Covarr., Sanchez, Wiestn. hic aliique communiter. El me­ rito : quia neque turpia, neque impossibilia reputanda sunt, quæ a principe ex justa causa frequenter peti et impetrari, ut dispensationes in plerisqucim­ pedimentis jure eclcesiastico introductis, consueverunt. Denique licet obser­ vatio legis fere magis honesta sit, quam super ea impetrata dispensatio; hæc tamen , quod juri deroget modo ab ipso jure approbato, inhonesta dici non potest. Unde leges, quæ contra afferri posse videntur, de iis conditio­ nibus intellige, in quibus non solet dispensari, vel non potest. 202. Dico II. Ex sponsalibus valide contractis duplex praecipue efiechis nascitur. Primus est obligatio justitiæ contrahendi suo tempore matrimo­ nium cum persona, cui promisit. Ratio est, quia sponsalia sunt promissio mutua, onerosa, acceptata, dans mutuo jus proprietatis ad rem ; ergo obligant ex justitia : an graviter, an leviter, dicetur infra. Secundus est im­ pedimentum publicæ honestatis, quod est propinquitas quædam persona­ rum juris ecclesiastici proveniens ex sponsalibus (item matrimonio rato) vi cujus neuter sponsorum valide contrahit eum consanguineis alterius. De jure novo Tridentini Sess. 24. de Ref. Matrim. cap. 3. oritur tantum ex sponsali­ bus validis ; nec excedit primum consanguinitatis gradum, si oriatur cx sponsalibus de futuro (nam quoad sponsalia de praesenti nihil novi statuit in hac re Trident. ) hoc est, solum afficit personas in primo gradu consanguini­ tatis conjunctas sponso vel sponsæ; itant sponsus contrahere possit cum omnibus consanguineis sponsæ suæ, exceptis tantum matre, filia, et sorore sponsæ : et hæc similiter vicissim cum consanguineis sponsi, exceptis ejus patre, filio, fratre. De jure antiquo vero, ut liquet ex c. unico h. t. in 6. oriebatur hoc impedimentum etiam ex invalidis : item se extendebat ad quartum gradum inclusive c. unico, cit. et c. ult. de Consanguinit.pl Affin, J DE SPONSALIBUS. 4 441 203. Dico III. Obligatio justitiæ orta ex sponsalibus est gravis. Ita S. Tho­ mas in i. d. 27. q. 2. a. l.et communiter Doctorcs id desumentes ex c. Proflerea. 2. h. t. ubi ab Innocentio 111. Ili, (pii de matrimonio contrahendo pure et sine omni conditione /idem sibi mutuo dederunt, commonendi, et mo­ dis omnibus inducendi dicuntur, ut prœstitam fidem observent, haud dubie, eo quod ad hoc sub gravi peccato teneantur. El ratio est, quia sponsalia sunt contractus initus dc re, sive materia gravi; cx hujusmodi vero contractu, si materia gravis sit, nascitur obligatio gravis justitiæ ; ut, qui injuste resilit, fidem datam non servans , non solum contra fidelitatem, sed etiam justi­ tiam graviter delinquat. Xeque opponas jus civile, juxta quod, qui sponsalibus obligatus est, condi­ tioni renuntiare, et postea cum alia contrahere permittitur L. 1. C. de Spousal. Nam hic standum est jure naturali, et canonico, quoin hac mate­ ria utimur; juxta primum enim oritur obligatio naturalis; et vi alterius nascitur impedimentum, dirimens quidem respectu consanguinearum sponsæ in primo gradu et vicissim, Trid. cit. conci, præc., respectu aliarum vero reddens matrimonium illicitum ; et datur actio contra resilire volen­ tem. Unde in haere correctum est jus civile a canonico. Sed ex his duplex quæstio subnascitur : la. Quo tempore implenda sit promissio et obligatio sponsalitia ? 2a. An sponsorum uno renuente implere compelli possit exigente altero? Itaque 201. Dico IV. Si mutuo contrahentium consensu nuptiis præfixus est cer­ tos terminus temporis, hic observandus est, nisi postea aliter inter eos con­ veniret, vel justa causa excuset : si vero non sit præfixus certus terminus , perse loquendo tunc tantum implenda probabilius est promissio, quando pars altera, cui facta est promissio , id exigit, idque si commode possit. Pars P. certa est, arg. L. Trajectitiœ 22. fî. de O. et A. L. Magnam. 12. C. de contraband. stipul. c. 10. h. t. et patet ex natura contractuum. Pars 2&. prob. Quia hoc generale est in omni debito, cui solvendo certa dies præfixa non est, ut solum tunc teneatur solvere debitor, quando exigit creditor, L. Debitores prœsentes. 10. C. de pignorib. juncta Glossa. Quando enim creditor novit debitum , nec tamen exigit, quando commode exigere potest, dilationi solutionis consentire censetur. Praedicta tamen lex Debitores, pro foro conscientiæ sic intelligi el limitari debet : nisi creditor ex justa causa, v. g. timore petere iron audeat, vel oblitus sit debiti ; fieri debet solutio statim, hoc est,quamprimum commode potest. Idcoquedixi : per se loquendo. Si enim pars altera non exigeret impletionem sponsalium ex verecundia, vel « metu reverenliali, ut quandoque in feminis accidit; vel si est in peri­ culo gravi incontinentia), nisi cito matrimonium contrahatur , per accidens urgebit obligatio statim contrahendi, licet exeeulio expresse non petatur. 205. .S/ ais 1°. L. Prœsentes cit. loquitur de pignoribus, ut constat ex lit.; ergo huc nihil facit ; sed erit obligatio matrimonii contrahendi primo, quo potest, tempore. R. .V. Cons. Licet enim loqui videatur dc debitoribus, qui pignora dede­ rant; initio tamen hæc regula generalis ponitur : debitores prœsentes prius inundationibus conveniendi sunt : a qua regula generali nullibi excipitur 442 DE SKCRAMENTO MATRIMONII. debitum ex sponsalibus contractum. Ergo parte altera tacente, non denun­ tiante, hoc· est, non exigente impletionem sponsalium, ea implendi non est obligatio. Si ais 2°. L. 14. if. de diversis Regulis Juris dicitur: in omnibus obliga· tionibus, in quibus dies non ponitur, prœsenti die debetur ; ergo. R. D. Ant. Si creditor ita velit, et exigat C. si taceat, non exigat, cum commode possit .V. Tunc enim dilationi consentire censetur. Sicque illa L. 14. optime conciliatur et concordat cum L. Debitores cit. Si ais 3*. Qui votum fecit nullo praefixo termino temporis, tenetur statim, ac potuerit commode, implere; ergo et promittens matrimonium nullo de­ terminato tempore, quo implenda sit promissio, statim, cum commode poterit, contrahere. Prob. Cons. Ideo primum; quia alias defraudaretur Deus eo tempore, quo votum differtur : atqui etiam sic defraudaretur sponsa, vel sponsus ; ergo. R. C. Ant. N. Cons. Disparitas est, quia in primo casu creditor est Deus, qui semper censetur petere exeeutionem voti : quia hanc nunquam solet urgere expresse; nec aliunde est ratio, cur non exigat statim, dum est com­ moda voti implendi occasio : e contra in secundo casu creditor est homo, qui exigere potest, et expresse exigere solet, dum vult debitum solvi; unde est ratio censendi, eum consentire dilationi solutionis, dum hanc non exi­ git, licet commode exigere posset. 2Û6. Dico Γ. Sponsalia ad exigentiam partis alterius implere nolens sine justa causa, primo monendus est; sique renuat pertinax, per competentia juris remedia a competente judice perse loquendo polest, et debet compelli. Ita quoad rem Doctores satis communiter. Prob. ex c. Ex litteris 10. h. t. in quo prius praescribitur admonitio; deinde coactio per censuras. Ratio autem est; quia judicis officium exigit, ut, quando subditus jus suum petit, hoc illi non neget; sed unicuique, quod suum est, tribuat; ita ut nulla illi injuria, vel damnum contingat: sed qui sine justa causa sponsalia implere renuit, parti alteri injuriam infert; ergo injuste resilientem monere debet, sique monitio non sufficit, cogere per censuras, quæ sunt validiores judicum ecclesiasticorum sententiæ; imo si opus fuerit, etiam per alias pœnas. Conf. Si enim hoc servetur in rebus minoris momenti, ut habetur c. 3. dc pactis. Quanto magis in re tam gravi? Hoc addo ad innuendum , fieri posse, sive illa promissio fuerit jurata, sive simplex; in utroque enim casu fit injuria et injustitia; igitur in utroque casu compelli potest, eo solo discri­ mine, quod, si promissio jurata fuerit, aut puella sub matrimonii specie deflorata , possit fortius compelli. ' Dixi 1°. per se loquendo; nimirum si justa causa alia non obstet ; obstare autem potest perpetuitas rixarum ; si periculum violandæ conjugalis fidei, scandala et similia timeantur, vel praevideantur; timenda autem sunt, si resiliens nec monitionibus, nec poenis induci potuit ; tum enim ob nimiam resilientis pertinaciam, expedit ut dimittatur, ad evitanda alia mala, quæ ex coacto, aut solum ficto matrimonio sequi possunt ; et majora sunt, quam violatio fidei sponsalibus datae, c. Requisivit. h. t. ubi ratio datur: I DE SPONSALIBUS. 443 I I I I fiet injuria, imo ipsi magis faveret judex, quia graviora damna ab ipso propelleret. Dixi 2°. a judice competente, qui privajive est Ecclesiasticus, dum de jure el valore sponsalium, ct causa resiliendi quæritur. : 207. Si opponas 1°. Lucius 111. c. Requisivit cit. ad sponsalium impletionem ait sponsam monendam potius, quam cogendam, eo quod coactiones soleant frequenter difficiles exitus habere; ergo non potest per remedia juris compelli. R. N. Cons. Vox enim potius juxta recentiores interpretes et apud Barboam in cap. cit. n. 3. idem significat ac prius ; prius autem etiam juxta nos monenda pars resiliens. Deinde verum est, quod potius monenda sit, quam cogenda, si monitione induci possit ad servandam fidem ; nec hoc quæritur ; sed illud, an, si monitio nihil proficiat, saltem tunc per pœnas vel inten­ latas, vel inflictas compelli possit? hoc vero Pontifex cit. cap. non negat ; posse vero sic compelli habetur c. Ex litteris 10. cit. ; i i ]I ·, si ' 208. Si opponas 2°. Matrimonia debent esse libera; nec extorta metu gravie. Cum locum 14. c. Veniens, lu. de Spons. etMalrim. et alibi. Sed coactio obesi libertati et consensui. L. Nihil consensui 116. ff. de R. J. Ergo pars resiliens non potest cogi ad matrimonium per censuras et pœnas. I R. D. Maj. Debent esse libera a metu injuste incusso C. secus N. Cum enim, I qui fidem per sponsalia dedit alteri, ad eam implendam per nuptias obligetur I graviter, intentatio pœnæ ecclesiastic®, vel hujus inflictio, et ex illa conI ceplus metus non erit injustus : nec obstabit libertati consensus ; tum quia I sic coactus ipsa promissione matrimonii istius contrahendi necessitatem I libero voluntatis suæ consensu sibi ipse imposuit juxta vulgare illud, quo I contractus ab initio voluntatis, postea necessitatis, propriæ voluntatis I consensu inducti esse dicuntur. L. Sicut 5. c. de 0. el A. Tum quia in juste resiliens metum , quem patitur, sibi ipse intulit, nolendo facere, quod I sine gravi alterius injuria omittere non potest; tum quia adhuc eo metu se I liberare potest, injuriam removendo. i | f ARTICULUS II. ; I I || I DE ARRHIS ET POENA SPONSALIBUS APPOSITA. I j !' K 209. Arrharum nomine hic veniunt eæ res, quæ sponsæ a sponso, aut ïicissim, dantur expresse veluti in pignus futuri matrimonii, ut, si nupti® fuerint secutæ, repeti possint, sicut pignus soluto debito ; si vero nuptiæ non sequantur ob culpam unius, datam fidern violantis (nam secus est, si non aequantur ob justam causam) is, qui fidem violaverit, datas perdat. L. J/uliero. c. de Spousal, et Arrh. Dixi : expresse, nam si tradantur simpliciter, sine mentione arrhæ, tales non praesumuntur, sed potius sponsalitia largi­ tas, aut jocal ia. Arrha differt praecipue a poma simplici, quam contrahentes adjiciunt subinde sponsalibus, quod ex dispositione legis, saltem regulariter, tradi arrham oporteat, in poena sufficiat promissio. Verius et communius docent auctores, arrhas apponi posse in quavis fil DE SACRAMENTO MATRIMONII. quantitate, quia per leges nulla statuta limitatio. Nec refert, arrha in re mo­ bili, an immobili consistat. Si enim potest vendi fundus, ut ex comparato pretio dentur pro arrha res mobiles, cur tradi non poterit fundus ipse? Porro circa arrhas L. Mulier cit. statuit hæc quatuor: primum, ut qui arrham recepit, si a sponsalibus injuste resiliat, duplum restituat, scilicet ipsam arrham, et simul ejus valorem, licet de hoc specialis contractus non intercesserit, unde et dici solet arrha leyalis, vel duplum legale, quia quoad solutionem simul valoris, est pnocise a lege. Secundum, ut ipsi contrahentes possint inter se hoc pactum inire, ut, qui injuste rcsilieril, reddat arrham, et praeterea duplum, vel triplum; et dicitur duplum vel triplum conventio­ nale. Tertium, ut haec pacta inire non possit, si sil minor viginti quinque annis, etætalis veniam non impétrant. Quartum, ut, qui juste resilit, nec perdat arrham traditam, nec ad quidpiam solvendum teneatur, praeter arrhæ, quam ab altera parte accepit, restitutionem : et denique ut pro spon­ sis possint eorum parentes arrhas tradere et recipere. Ilis ita expositis Quaeritur 1°. Utrum qui fidem sponsalium sua culpa violat teneatur in conscientia, ante sententiam judicis, ad solvendum duplum legale? 2°. Ansic etiam duplum, vel triplum conventionale? nam contractui spousal i lio va­ lide adjici arrhas certum est ex L. Mulier cit. similiter acceptam arrham ipsam ante sententiam tunc restituendam esse ab injuste resiliente nemo ambigit, cum eas retinendi nullum illi jus suffragetur et nullum habeat ti­ tulum retinendi, | 210. Dico I. Ante sententiam judicis non est obligatio in conscientia sol­ vendi duplum legale. Datio est, quia est pœna legalis; generaliter vero non est obligat io subeundi poenam legalem ante sententiam judicis. 211. Dico II. Nec est obligatio in conscientia restituendi arrhas conventio­ nales sive duplicatas, sive triplicatas ante sententiam judicis, si de hoc expresse non convenit inter contrahentes; secus vero si, ut ante restituerentur, inter eos convenisset. Wiestner Instit. Gau. L. IV. h. t., etc. Est sententia media inter Ductores sibi extreme oppositos, quorum aliqui simplici1er affirmant cum Felino; alii simpliciter negant cum Navarro. Prob. 1*. p. Ex mente et intentione contrahentium, qui, si aliud non exprimant, solum dupli aut quadrupli poenam censentur apponere, ut non recedant a data fide metu conventionis, et faciendaecondemnationis per judicem; hanc enim adjiciendo, in dubio praesumendi sunt habuisse in tenlionem conformem naturæ pœnarum a lege impositarum; cum actus gestus in dubio præsurnatur secundum propriam ejus naturam, ut ait Wiest, cit. ex Menoch. i.ib. 6. Prtcs. 10. Sed pœntea lege impositœ ex natura sua semper exigunt condemnationem ante obligationem eas subeundi. Accedit, quod in dubio interpretatio benignior sit præferenda rigorosæ L. Semper 56. etc. Estote de H. I. Conf, inde, quod, cum dupli el tripli poena multum recedat ab œqualitatc servanda in contractibus, tequilas postulet, ut hæ non debeaulur, antequam cognoscatur, an causa resiliendi vere injusta, ej usque injusütiæ pœna arrive multiplicata* sit æqualis; vel justa major, a judice redu- I ί 1 j ! 1 I | I : ■ ' | I I ram. p. 1. c. 3. 6. Prob. 2·. />. Quia conventio partium legem inducit, qu® in contractibus servanda est, el obligationem pari t ante sententiam judicis ; hanc enim obli­ gationem contrahentes sibi ipsis, dum ita expresse conveniunt, libere impo­ nunt, arg. e. 85. de R. J. in G. 212. Obj. I. coni. p. 14"‘. Ubi intervenit jus naturale, non requiritur sen­ tentia judicis, ut quis censeatur obligatus in foro conscienti® : atqui dum contrahunt quoad arrhas duplicatas et triplicatas, intervenit jus naturale; quia hoc in omni pacto justo repentur ; ergo. R. C. Maj. 1). min. Si contrahentes conveniant de reddendis arrhis duplicatis et triplicatis ante sententiam judicis C. si non conveniant N. Sed dc arrhis multiplicatis ante sententiam reddendis non convenerunt; ergo nec quoad has intervenit jus naturale, quod, ut in pactis obliget, pr®supponit conventionem. 213. Insl. 1. Mens contrahentium, de arrhis multiplicatis a resiliente restituendis convenientium sine mentione sen lenti® judicialis, præsumilur fuisse, ut redderentur ante illam; ergo. Prob. Ant. Quia ex dictis supra conventio partium legem inducit, quæ servanda est in contractibus ante sen­ tentiam. II. .V. Ant. Nam de contraria potius eorum voluntate præsumendum est juxta dicta in conci. Î dd prob. R. D. Quæ servanda est ante sententiam in non poenalibus C. in pœnalibus, Subd. si convenerint de non cxpectanda sententia judicis C. fi non /V. Quia enim aliud non exprimunt, censentur solum dupli vel tripli poenam apponere ; cum vero de illa ante sententiam præslanda non conveI ncrinl, censentur ex dictis habuisse intentionem conformem natur® pœnarum impositarum a jure, eo quod actus gestus, si est dubium , præsurnatur , secundum propriam ejus naturam. 214. Insl. 2. Arrha accepta ab eo, cui data fides non servatur, retineri potest in conscientia , etiam non implorato officio judicis. Item , arrha sim­ plex abeo, qui accepit, et injuste resilit, restitui debet ante sententiam , et diam ante ipsam exactionem ; ergo a pari. R. C. Ant. N. Cons. Disparitas est : Imprimis cui data tides non servatur; habet per se justum titulum retinendi ante sententiam, quod inde patet; jam sibi traditum jure relinet; qui enim habet actionem, inulto magis habet exceptionem, R. invitus 50. ΙΓ. et 71. in 6. Deinde resiliens injuste nullum habet jus et titulum relinendi arrham acceptam ; ergo tenetur red­ dere sine implorato judice. E contra quia contrahentes arrhas multiplicatas censentur apponere ut pœnam incurrendam ab injuste resiliente ; nec con­ venerim de ea præslanda ante sententiam , non est obligatio ante senten- 4 46 DE SPONSAI.UILS. DE SACRAMENTO MATRIMONII. coascicnlia ad pœnam præslandam unie condemnationem ; ergo resiliens ante hanc jure suo non reddit arrhas ad duplum vel triplum appositas. 215. Inst. 3. Obligatio solvendi arrhas ad duplum , vel triplum anclas non est imposita a jure, vel lege, sed ab ipsis contrahentibus ; nam L. Mulier cit. solum vult eas solvi præsupposila conventione partium ; ergo. R. D. JnL Non est imposita a jure, regulari lamen debet juxta illud dc pœnis, si partes inter se aliter non convenerint, juxta superius dicta C. secus Λ’. 216. Inst. 4. Si violetur votum pcenale, apposita ei pœna debetur in con­ scientia ante sententiam ; ergo a pari hic. R. C. Jnt. .V. Cons. Disparitas est, quia pœnæ in voto ita promissæ, ct ita a Deo acceptalæcensentur eo ipso, quod plerumque nemo sit, qui pro iis Dei supremi omnium judicis nomine agat apud judicem humanum, aut agere possit. Vide etiam dicta art. præc. obj. 3. 217. Obj. II. Saltem erit obligatio in conscientia ante sententiam red­ dendi auctionem arrharum, si pars innocens per se exigat a resiliente. /’ro6. Sicut, cum agitur de solvendis pœnis a lege impositis, nemo ad illas tene­ tur nisi post sententiam judicis; ita cum agitur de pœnis ex conveulionc appositis, sufficit solum partis petitio; quantum enim in prioribus pœnis valet sententia, tantum in posterioribus partis petitio. R..V. Jssert. ct utramque ejus prob. Ex rationibus iisdem, quæ suprg datæ. I g I ί 0 ratione, quæ est pœna ecclesiastica gravissima, aliisque pœnis ccclesiailicis compelli ad servandam fidem, c. Ex Litteris 40. h. t. cl ex praxi plurium Dioecesium in Germania injuste resilientes condemnantur quandoque ad mulclam pecuniariam, centum subinde mille aureorum pro cir­ cumstantiis , aut cum adversa parte hujusmodi compositionem inire cogunlur; ergo. 219. Obj. I. Leges universaliter prohibent apponi pœnam conventio­ nalem sponsalibus, non distinguendo inter juste et injuste resilientem ; . ergo.Prob. .hit. cx c. Gemma cit. Cum libera matrimonia esse debeant, et i ideo talis stipulatio propter pœnæ interpositionem sit merito improbanda, ideo mandamus, etc. Confirm, ex jure civili L. Titia 134. ff. de V. 0. et L. Mulier cil. in fin. I R. .V. Jnt. Ad prob. R. G. Gemma loquitur de sponsalibus puellæ infra I septennium contractis , a quibus pubes facta juste resilire poterat. Imo hæc I sponsalia infra septennium absolute nulla sunt, a quibus semper recedere I licetcx jure; hanc vero recedendi facultatem cum saltem multum impe­ diat pœna apposita , merito rejecta est cit. cap. tanquam contraria libertati matrimonii ; nemo enim ad hoc compelli debet, si se ad illud contrahenI dum nondum obligavit per sponsalia : sed qui infra septennium promittit, I nondum se obligat, nam ex defectu ælatis hæc sponsalia sunt nulla, ex I talibus autem sponsalibus nulla oritur obligatio. Jd Conf. R, 1°. Eliam in L. Titia sermo est da sponsalibus a parentibus contredis nomine liberorum ignorantium , quibus liberi absolute non tenentur, et renuntiare possunt. 218. Dico III. Invalide sponsalibus apponitur pœna , solvenda etiam ah R. 2°. Lex Titia fuit correcta per Novell. 18. Leonis Imperatoris : Ut in eo, qui juste resilit : recte tamen et valide apponitur solvenda ab injuste Sponsalibus constituta pœna exigatur. Quod idem de versu final, legis Mulier resiliente. dici potest, ubi prohibet augere arrhas ultra quadruplum. Et præterquam Pars 1*. est ferme omnium auctorum, et clare decisa in c. Gemina29. de ' quod leges civiles in hac materia, quæ est fori ecclesiastici, non adeo cuSponsal.ubi Gregor. IX. pœnam non exigit appositam sponsalibus cum puella necdum septenni contradis, adeoîjue in impuberlate, a quibus, saltem pubes > randae siut, addo, etiamsi in citatis legibus pœna rejiceretur, nihil indesequi; nam cum antiquo jure Romano non solum a sponsalibus, sed ipsis etiam facta , juste, ex dispositione juris, poterat resilire, sicut universim a spon­ salibus in impubertate contractis resilire licet, c. De illis 7. de Despons. I matrimoniis legitime contractis et consummatis liceret resilire, modo resi­ impub. fl| liens pœnam legibus statutam , nimirum arrharum, dotis , aut donationis propter nuptias amissionem subiret L. 1. C. de Spons. L. 44. C. de Nupt. Pars 2*. est plurimorum recentiorum contra multos et fere plerosque veteres. | L2.lf.de Divort. etrepud. Inde, ut hæc libertas resiliendi concessa a legibus non impediretur, statutum est aliis legibus, ne insuper adhuc Prob. I. et optime negative, quod pœnam sponsalibus adjicere solvendam pœnæaliæ apponerentur, ne alioquin nimium constringerentur tam spon­ ab eo , qui perfide et injuste resilit, nullo jure prohibeatur. Non naturali: salia L. Titia etL. Mulier, cit. quam matrimonia L. Si stipulatio 10. fi’. de nam huic potius per appositam pœnam consulitur; hæc enim servit ad V.0. Sed aliter se habet res in lege Christiana, in qua sicut matrimonii exeeutionem actus honesti et ex justitia debiti, et supposita promissione sponsalilia, graviter praecepti ab ipso jure naturali, prohibente violationem j liaculum est prorsus insolubile ; sic sponsalia inducunt obligationem gra­ datæ fidei. Nec divino : sicut enim jus positivum divinum nullibi prohibet I vem,a qua non licet sine justa causa invito altero resilire; ideoque recte contrahere sponsalia ; sic neque pœnam apponere ad illa magis stabilienda. ' apponi pœna potest, ut execution! detur ista obligatio, et Leo Imp. Nov. cit. consuetudinem exigendi pœnam appositam confirmavit, ceu juri natu­ Nec jure ecclesiastico, ut patebit solutione objectionum. Prob. II. positive. Licite apponitur arrha et valide in duplum de jure, i rali et divino magis consentaneam, id quod iteratis vocibus Nov. cit. repetit. et in quadruplum ex conventione , restituenda ab eo, qui accipit, ct injuste resilit, L. Muliero. c. de Spons, et Arrh. sed duplum et quadruplum habet ; 220. Obj. II. Matrimonium debet esse liberrimum, ex jure naturali et polationem pœnæ. Item, a sponsalibus injuste recedens potest excommuni- | t I 418 DE SACRAMENTO MATRIMONII. sitivo L. 2. c. de inutili Stipulat. Sed hanc libertatem infringit prenaa resiliente solvenda ; ergo. R. D. Maj. Debet esse liberrimum, ut quis se ad illud obliget C. postquam se ad illud libere obligavit el non interveniat justa causa .V. Supposita hac obligatione libera, jam jus naturale non concedit libertatem illud contra­ hendi, vel non; sed e contrario datam fidem violari prohibet : similiter jus positivum c. Ex Litteris cit. ad illud tunc præcipit pœnis compellere re­ silientem. Igitur metus pœnæ solvendae tunc plane justus est. Deinde retorsio est in arrha duplicata, vel quadruplicata. Item in judice sponsos sæpe compellente ad contrahendum matrimonium pœnis ecclesiasticis, vel con­ demnante resilientem ad gravem mulctam : nimirum quando per prenain adstringuntur ad non resiliendum injuste, non adimitur ipsis libertas, sed adempta supponitur. 221. Obj. III. Stipulatio testamentaria de pœna est nulla ct invalida; ut si quiscum testatore sic stipularetur : si hærcdem me non feceris, tantum dare spondes. Ergo etiam. R. C. Ant. N. Cons. Disparitas est; quia testator non est aliunde obligatus, ut illum instituat haeredem ; sed gaudet omni libertate physica et morali, quam jura semper salvam volunt, ideoque irritant stipulationes ejusmodi. E contra sponsi jam sunt aliunde obligati ex liberrima electione sua ad ineun­ dum matrimonium, quamdiu non intervenit justa causa resiliendi; igitur non gaudent amplius libertate morali ad resiliendum; et sicut, quia obliga­ tio eorum est gravis, ideo-jus naturale præcipit illam implere, jus positivum etiam urget pœnis exeeutionem ; sic se ipsos sponsi pœnis voluntariis ad ipsam urgere possunt. ARTICULUS III. DE SPONSALIBUS IMPUBERUM. 222. Observandum i °. Impuberum nomine ii intelliguntur, qui, si mares sint, nondum decimum quartum retatis annum, si ferninæ sint, nondum duodecimum annum expleverunt. In ordine tamen ad sponsalia contra­ henda illi magis stricte vocantur impuberes, qui septennio licet expleto, nondum pubertatem adepti sunt, hoc est in sensu juris, nondum prædictos annos excesserunt, L. hn. C. quando Tutores esse desinant, et c. 6.10. II. h. t. Dixi : in sensu juris : nam pubertas est duplex, leyalis, quæ est deter­ minata a legibus, et tunc habetur, quando mares annum decimum quar­ tum egressi sunt, feminæ duodecimum, eo quod tunc ordinarie esse puberes soleant, hoc est, apti ad generandum. Altera, naturalis, quæ est ipsa habili­ tas et potentia actualiter præsens ad generandum, sive jam adsint anni pu­ bertatis legalis, sive non, quia subinde ante hos annos apti sunt ex disposi­ tione naturali ad generandum. Si vero adhuc minores septennio sint, non proprie impuberes, sed infantes juridice dicuntur. Qureritur tamen hic de ulrisque. Pio quo observandum 2°. Sacros canones relatem certam sponsalibus contrahendis, et matrimo­ nio proscripsisse. El quidem ad sponsalia contrahenda tam in mare, quam DE SPONSALIBUS. 449 (eminaseptennium completum requirunt c. Litteras 4. c. Accessit 5. etc. dc Despons. inipub. ct c. unico cod. t. in G. eo quod ordinarie ante hoc tempus pleno rationis usu caveamus. Ad matrimonium vero in maribus decimum quartum c. Attestationes 10. c. Ex litteris 11. h. t. in feminis vero duo­ decimum ætatis annum completum exigunt, c. Continebatur. 6. h. t., etc. Cum vero hujus retatis defectum nonnunquam supplere dicatur malitia, observandum est 3’. Malitiam supplere œtatem, aliter intelligi in sponsalibus, aliter in matrimonio. In sponsalibus malitia supplere relatum dicitur, si ante septen­ nium a jure requisitum adsit sufficiens rationis usus; unde malitia hic potius prudentiam , vel usum rationis denotat. In matrimonio, si ante pubertatem legalem non solum habeatur perfectus usus rationis, sed etiam pubertas naturalis , sive potentia perfecta ad generandum ; proin malitia hic sumitur pro potentia generandi. His positis, cum jura ad valorem sponsalium requirant septennium com­ pletum, eo quod ante illud ordinarie non habeatur sufficiens rationis usus, Quœritur 1. Annon valeant sponsalia , si malitia suppleat aetatem, sive si ante septennium jam adsit sufficiens rationis usus? Non enim valere si hic absit, certum est, sive contrahantur ante, sive post septennium, ex defectu consensus ad omnem contractum necessarii, hic vero dependet ab usu rationis, quo ex supposito carent. 2. Quid juris de aliis impuberum sponsalibus? 2-23. Dico I. Non valent sponsalia inita ante completum perfecte retatis septennium, licet malitia suppleat relatem. Ita multi contra multos. Prob. I. Lex fundata in prresumptione generali non cessat obligare, etsi in casu aliquo particulari non subessel, quod lex præsumit, ut patet in lege Tridentini irritante matrimonia clandestina ob periculum gene­ rale negandi postea matrimonium , et ideo ad clandestine contrahenda matrimonia personas inhabilitante, qure lex semper obligat, et personre sunt semper inhabiles ad contrahendum clandestine, licet forte in casu par­ ticulari non subsit hoc periculum ; item in lege jejunii non obligante, ante vigesimum primum retatis annum, licet ante hanc relatem adsit magna virium robustas ; et similibus aliis paulo post referendis. El ratio est, quia silex fundetur in prresumptione generali, fundamentum legis manet sem­ per, etiamsi in casu particulari cessaret legis finis ; ergo etiam pro semper obligat, quia sic nunquam cessat ipsa lex. Subsumo : Atqui leges ecclesiaslicæ exigentes ad sponsalia septennium completum , et irritantes spon­ salia ante septennium fundantur in prresumptione generali, quod ante illud tempus non adsit sufficiens rationis usus ad obligationem tam gravem sibi imponendam, et quod alias fraudes, confusiones, etc. non salis evita­ rentur, si ceria retas non definiretur. Ergo non valent sponsalia ante septen­ nium , licet malitia suppleat relatem. Prob. II. Sacri canones expresse requirunt universaliter septennium com­ pletum, et sponsalia ante illud contracta absolute pronuntiant invalida, el nullibi excipiunt casum, quo malitia suppleret relatem; ergo etiam non potest excipi pro libitu a privatis. Prob. Antec. ex c. Litteras. 4. de Despons. impub. ubi ab Alexandro 111. ejusmodi desponsationes pronuntiantur simv. p. 2. i Hi i 4ΰ0 DE SACRAMENTO MATRIMONII. pliciler nulla·, Et licet ibi sermo sit de puella in incunabulis desponsata; ail tamen Pontifex occasione hujus valitura fuisse sponsalia, si puella septimum annum complevisset, c. Accessit ?». cod. ubi idem Pontifex declarat : Quia desponsationes el matrimonia ante septem annos fieri non possunt. Ubi de­ sponsationes sumuntur pro sponsalibus de futuro, ul ex contextu clarum fit c. Ad dissolvendum. 13. eod. ubi Innocentius 111. inquit, inter juvenem et puellam, nec matrimonium, nec sponsalia fuisse contracta, cum constet puel­ lam nondum ad septennium pervenisse. At eerie jussissent Pontifices atten­ dere, an adfuisset rationis usus, si voluissent tunc valere sponsalia. Confirmantur dicta, et simul prob. septennium debere esse perfecte com­ pletum. hum Concilia et leges ecclesiastica pro celebrandis contractibus, pro professione religiosa determinant certam ætatem, vel certa tempora, non valent actus ante ea tempora, vel ætatem, licet adsit maturitas judicii, pru­ dentia, scientia, etc. Sic nulla est professio ante exacte completum probatio­ nis annum, et ante decimum sextum alatis perfecte completum. Sic infans juridice, sive minor septennio, utut polleat ratione, nec solus, nec consen­ tiente tutore contractus alios celebrat valide L. 3. ΙΓ. dc Auctor, et consens. Tutor. Filiusfamilias donec impubes erit, nequidem auctore patre recte con­ trahit. §. 10. de inut. Stipul. .f •t 4-1 22-i. Dico II. Sponsalia ab impuberibus contracta et habentibus usum rationis 1°. valent, sicque impuberes obligant, ut ante pubertatis annos resilire, eaque dissolvere non possint etiam mutuo consensu. 2°. Possunt tamen reclamareel resilire facti puberes, sufficilque, modo pars una pubes facta illico reclamet. 3°. .Nisi forte pubertati proximi contraxissent sponsalia cum juramento ; quo casu facti puberes nonnisi mutuo consensu ea possunt dissolvere. Pars 1·. constat ex c. De illis Ί. et c. A nobis 8. de Dcspons. impub. In priore quidem expresse dicitur : sire uterque, sive alter reclamet. Et ratio est, ne propter fragile el lubricum judicium sponsalia facile et sæpe temere con­ trahant, iterumque dissolvant. Pars 2*. sumitur ex c. 10. dc Sponsal. ct juxta c. De illis cit. is, qui prius factus est pubes, resilire potest non exspectata pubertate alterius, quamvis pars impubes resilire non possit, etsi pars altera pubes facta sit. c. cit. §. Mulier. Porro pars pubes facta si resilire velit, id illico, sive statim facere debet, hoc est, intra triduum, arg. L. tin. C. de .ludie, et L. fin. C. de er­ rore Advocat, ubi illico fieri dicitur, quod intra triduum proximum fit. Alias rata habuisse sponsalia censebitur. Excipiunt tamen alii cum Wagncreck ad c. De illis, nisi ignoraverit se pubertatem attigisse, vel sibi competere jus resiliendi, eo quod tempus ignorandi non currat. Pars 3*. habetur ex eod. c. 10. dc Sponsal. ubi hic casus excipitur. Unde licet sponsalia impuberum habeant imbibitarn conditionem hanc: nisi pars pubes facta résilier it, ac proinde etiam juramentum adjectum eam habere videatur, juxta regulam usitatam : Juramentum sequitur naturam contra­ ctus, cui adjicitur; fallit tamen ea regula in posito casu ob specialem exce­ ptionem. Pubertati autem proximi censentur, si desit adhuc dimidius annus, vel integer, vel, ut volunt alii, eliam integer cum dimidio. DE SPONSALIBUS. tàl 225. Obj. I. contra conci. lam. K. In Sponsalib. contrahcnd. fi'. dc Sponsal. ait Jurisconsultus satis osse sponsos, quid agant, inlelligcrc. Hem : In spon­ salibus (ctas definita non est, ut in matrimoniis; ergo. R. 1°. Sed ead. L. statim subjicitur explicatio : id est, si non sint mino­ ns, quam septem annis; ergo lex præsmnit generaliter ante septennium eos, quid agant, non intclligere ; ct proinde ante eam ætatem non esse spon­ salia. Unde ad alterum R. 2°. cum Glossa sensum esse 1. qhod in sponsalibus non sit eadem alas definita, quæ in matrimonio : 2. quod in sponsalibus non sit alia alas defi­ nita pro maribus, ct alia pro feminis, ut in matrimonio; cujus ratio est, quia ad sponsalia sufficit usus rationis, qui eodem tempore, saltem ul pluri­ mum, maribus ct feminis advenit ; potentia autem generandi, quæ insuper spectatur in matrimonio, tardius in viris rcperilur, quam in feminis : 3. quod itas definita pro sponsalibus non semper sufficiat, sicut alas definita pro matrimoniis, cum sæpe contingat eos, qui septennium expleverunt, non­ dum pervenisse ad usum rationis, adeoque inhabiles esse ad contrahenda sponsalia. Denique R. 3°. Dum agitur praesertim de sponsalium valorc, leges ecclesiastica respicienda sunt; ha vero determinarunt septennium completum pro spon­ salibus, ut palet ex dictis in conclus. i ί H I e ·■ I 1 1 J H' * i Ih ? I J 226. Inst. 1. In c. Juvenis dc sponsal. ab Eugenio valida agnoscuntur sponsalia , quæ juvenis eum puella septennio minore contraxit, eo quod in puella videretur malitia supplere ætatem ; ergo leges ecclesiastica non definiverunt absolute septennium completum pro sponsalibus. Prob. Anlcc. Nam ibidem dicitur, quod juvenis ille impedimentum publica, honestatis contraxerit cum consobrina illius puella, ct ob hoc declaratur nullum esse matrimonium, quod hic juvenis postea contraxerat cum consobrina illius puellæ; ergo illa sponsalia erant valida, nam cx sponsalibus irritis ct nullis nullum oritur impedimentum. R. N. Antec. Ad prob. R. 1°. Ex eo, quod ortum fuisset in eo casu impedimentum publica honestatis, non sequitur valida fuisse sponsalia ratione ætatis, cum de jure antiquo oriretur impedimentum hoc eliam ex invalidis, modo invalida non essent ex defectu consensus, qui juxta adver­ sarios in dato casu non defuit. R. 2°. D. Ant. Dicitur, quod certo contraxerit hoc impedimentum, et præcise propter sponsalia ante septennium contracta Ar. Dicitur sub dubio quod contraxerit, eo quod forte post septennium facto ratificasscnt C. Elgunics non pro certo , sed sub dubio judicavit ortum esse hoc impedi­ mentum, quia dubium erat, annon ratificasscnt postea sponsalia saltem facto; ait enim : ex humana forsan fraijilitatc lentavit, quod complere non potuit; et ideo in dubio hoc tutiorem partem elegit, voluitque juvenem a puellæ illius consobrina separari, quacum contraxerat matrimonium. 227. Inst. 2. Pontifex pro causa separandi juvenem a consobrina puella istius affert impedimentum publica honestatis ; ergo cum ex copula oriatur impedimentum affinitatis, non publica honestatis, supponit sponsalia 11" 432 DE SACRAMENTO MATRIMONII. valuisse, non obstante quod contrahentium pars altera, nimirum puella necdum septennis fuerit. R. 1°. D. Ant. ut ante. ·***>4τ R. 2°. D. etiam Cons. Si impedimentum affinitatis proveniret ex quacum­ que copula C. cum tantum proveniat ex perfecta AT. Copula vero, de qua dubitabat Pontifex, erat imperfecta ob puellæ, vel etiam ipsius adhuc juvenis impubeiiatcm ; hoc enim supponunt verba : forsan lentavit, quod complere non potuit. Et inde est, quod Pontifex a fiera t sub dubio impedi­ mentum publicæ honestatis pro causa separandi juvenem et puellæ conso­ brinam , eo quod merito dubitabatur, an non facto aliquo licet imperfecto post septennium puellæ fuissent raliticata sponsalia ; nam traduxerat puel­ lam in domum , et hæc illius uxor dicebatur, ut tum c. Juvenis, tum ejus Rubrica indicat. Denique R. 3°. .V. Cons. Quia, ut ipsimet adversarii supponunt, caput illud loquitur de casu, quo saltem sufficiens ad sponsalia consensus adfuit malitia aeta­ tem supplente; hoc autem consensu supposito orta fuit olim publica hone­ stas , licet propter aetatis defectum matrimonium et ipsa sponsalia fuerint nulla per textum clarum c. Un. de Spousal, in 6. 228. Inst. 3. Ex una parle valent sponsalia ante septennium, si malitia suppleat ætatem , spectato jure naturali, quia hoc plus non exigit, quam sufficientem consensum : ex altera vero parte spectato jure positivo est dubium, an recesserit a jure naturali ; ergo standum est pro jure naturali ct valore talium sponsalium. R. 1°. A’. 2ira. p. Antec. ob textus claros in conci, cit. R. 2°. Hoc argumentum, quod in aliis etiam materiis objici, el subinde male applicari solet, tunc solummodo efficax est, quando pro utraque contradictionis parte ex jure positivo afferuntur textus solidi et graves, ita ut res ponderatis textibus ab intrinseco sit vere dubia , et pro qualibet parie stet fere æqualis probabilitas; tunc enim in praxi recte suadetur sententia quæ proprius accedit ad jus naturale, licet in theoria nihilominus utraque sententia ex merito propugnetur. Et ratio est, quod alias, cum vix sit materia, in qua non videtur aliqua apparens repugnantia textuum, jus positivum deberet penitus negligi, el in rebus indifferentibus solum dicta· meri naturæ attendi. Cum igitur textus et rationes juris pro nostra sententia loquantur clare, saltem longe clarius ,quam pro parte adversa , non versa­ mur amplius in re vere dubia, nec præcise standum est in jure naturali, sed positivo satis claro inhaerendum. 229. Inst. 4. Jura a nobis allata ideo præcise requirunt septennium, quia praesumunt in ea ætale adesse usum rationis; ergo si hic praeveniat eam ætatem, sponsalia valebunt. Prob. Cons. Præsumptio cedit veritati L. 19. ff. de Probat. 3*9%^ R. 1°. I). Antec. Quia præsumunl præsumptione generali non adesse usum rationis, et ex hac generali præsumptione irritant talia sponsalia, quod alias confusiones et pericula non satis evitarentur, nisi certa ætas definiretur C. præsumptione particulari V. Antec. et Cons. Et huj. prob. D. similiter : Præsumptio generalis cedit veritati .V. particularis C. Inter præsumptionem DE SPONSALIBUS. 453 generalem vero el particularem disparilas est ; quod lex fundata in præ­ sumptione generali, el ex hac irritans actum aliquem, vel prohibens, aut præcipicns permaneat et obliget in conscientia, licet in casu particulari non subsit, quod præsumit lex; quia fundamentum legis est quid generale, e. g. periculum universale, quod permanet, et cujus evitatio est finis legis; igi­ tur licet in casu particulari tale periculum non esset, non ideo cessaret finis legis, proinde nec lex ipsa, et consequenter nec ejus vis obligandi. E contra si lex fundata sil in præsumptione particulari, c. g. facti particularis, delicti, qualitatis, etc. et tale quid non subsit, etiam cessat lex, et consequenter nec obligat in conscientia. Et ratio est, quia cessat fundamentum, ratio, et finis adæqualus legis. Sic juxta multos, qui condemnatur a judice ad solvendum, quod revera non debet, hunc sententia non obligat in conscientia, si ipsi certum sit, quod nihil debeat, el sententia sit injusta saltem materialiter : conlirmant hoc exempla et textus c. 13. de Reslit. spol. c. 44. de sent. Excomm. etc. Hinc Π. 2°. Retorq. argum. Jura irritant matrimonia clandestina, quia præsu­ munl periculum illud postea negandi : irritant professionem religiosam ante decimum sextum ætalis annum , quia ante hunc praesumunt defectum suf­ ficientis discretionis : item contractus septennio minoris, filiifamilias im­ puberis, etc. Ergo si hæc præsumpta aliquando reipsa non subsint; cale­ bunt matrimonia clandestina, professio religiosa, etc. quia præsumptio debet cedere veritati. 230. Inst. 5. Etiam ante Tridentinum erat præsumptio juris pro matri­ monio de praesenti contracto, si sponsus cognovisset suam sponsam de futuro, quia praesumebatur cognovisse sponsam animo maritali; el tamen non erat matrimonium, si eam cognovisset animo mere fornicario; ergo a pari idem hic de sponsalibus dicendum est. R. C. Ant. Λ’. Cons. Præsumptio juris ante Trid. pro matrimonio de prae­ senti in posito casu erat quidem præsumptio juris et de jure, sed fundata in facto particulari sponsi; quod si falsum esset, consequenter tota præsumptio erat falsa, carens omni fundamento, nec stringens in conscientia; sicut etiam hodie lex vel jus obligans ad cohabitandum maritaliter uxori, quia præsumit illud matrimonium contractum fuisse in facie Ecclesiæ, voisine impedimento; non stringit in conscientia, si præsumptio sit falsa, et revera matrimonium contractum sit vel clandestine, vel cum impedimento. E con­ tra leges ecclesiastic® irritantes sponsalia ante septennium fundantur in præsumptione generali, quod ante eam ætatem non adsit sufficiens usus rationis, et periculi universalis fraudum el confusionum , quæ facile oriri possent, nisi certa ætas statueretur; si enim contrahens ante septennium postea stare promissis vellet, sufficeret dicere, non defuisse usum rationis; si stare nollet, negare hunc adfuisse. Lex vero fundata in hac præsumptione universali manet semper vera, sernperque stringit, licet in casu particulari sil falsa præsumptio : ut patet ab exemplis jarn sæpe allatis. 231. Obj. II. Sponsalia sunt via et dispositio ad matrimonium; ergo quod jus disposuit circa matrimonium quoad malitiam supplentem ætatem, etiam intelligendum erit de sponsalibus. Subsumo : Atqui in matrimonio malitia s 454 supplet ælatem c. Continebatur. etc. 4. de Despons. impiib. c. fin. eod.; ergo etiam in sponsalibus. Prob. seq. Maj. Quando utrobiqiio est eadem ratio aliquid statuendi, non potest præsumi, quod jus circa unum sic, circa alte­ rum aliter statuerit, arg. L. Illud. ΙΓ. ad legem Aquiliam. Sed utrobique hic est eadem ratio : nam sicut ratio statuendi certam ælatem pro matrimonio est putentia generandi; ita pro sponsalibus usus rationis : ergo sicut nihilo­ minus in matrimonio malitia supplet ælatem; ita etiam in sponsalibus. H. I". Retorq. arg. Ergo quod jus disposuit circa matrimonium clande­ stinum, etiam disposuit circa sponsalia clandestina, quod est saltem contra communem. Item, ergo sicut matrimonii vinculum est juro divino nulla superveniente causa solubile, ila sponsalia , etc. R. 2°. .V. seq. Maj. Ad prob. A’. min. cum ejus prob. Nam disparitas est, quod jura speciali ex ratione in matrimonio voluerunt sufficere puberta­ tem naturalem; scilicet ob periculum incontinentia*, fornicationis, cui malo non salis occurrissent, si praecise pubertalis legalis, non etiam natu­ ralis haberi rationem voluissent : sed hæc ratio cessat in sponsalibus; proinde decisio facta circa matrimonium ad sponsalia extendi non potest. Imo eo ipso , quod jura illud expresserint duntaxat in matrimonio, scilicet in hoc malitiam supplere ælatem , non item in sponsalibus ; clarum signum est, quod in his dispositionem indefinitam, et ordinarium juris intelle­ ctum limitare non voluerint, sed potius firmare juxta vulgare : exceptio /irmat regulam ; et proportionali 1er aliis actibus a certa ætate pendentibus, ac supra memoratis nullitatem inducere defectu ætatis requisitio. ·. ; DB SPONSALI ULS. f»K SACRAMENTO MATRIMONII. 232. Obj. ///. Saltem non est necessc, ut septennium sil perfecto comple­ tum; sed sufficit esse completum moraliter, h. c. licet adhuc desit mensis, vel dies ; ergo. Prob. Ant. 1°. Juxta axiomata philosophica, et ex usu Juristarum : Quod parum distat, nihil distare videtur. Arist. 2. Phys. Parum pro nihilo repu­ tatur. Proxime accingendus habetur pro accincto. L. penult. ff. de Testam. milit.2?. Ultima dies in favorabilibus habetur pro completa : sic in favorem testamenti conceditur impuberi, ut testamentum condere possit ultima dic : atqui sponsalia sunt causa favorabilis. 3°. Licet jura certos annos præseribant ordinibus suscipiendis; sufficit tamen ultimum diem esse inchoatum; ergo a pari sufficiet ad sponsalia saltem ultimum diem esse inchoatum. 4®. Septennium determinatum est propter praesumptionem usus rationis; sed ex defectu unius alteriusquo diei non cessat illa præsumptio. It. .V. .In.'. Sed debet esse perfecte completum ad momentum; sicut tem­ pus determinatum ad professionem religiosam, quæ, nisi impetrata fuerit ætatis venia, non potest emitti valide, nisi ultima dies anni decimi sexti sit ad momentum completa; idquecx eo capite, quia hoc tempus a jure pre­ script um est, et ideo determinatum , ne quis suo judicio, vel arbitrio illud mutare possit. Unde Jd l“m. 11. Illa axiomata solum locum habent in rebus arbitrariis; quando jura non pi i scribunt actui certam et completam ælatem , sive tempus. Hinc retorsio est in professione religiosa ; item de anno probationis, qui ei ptæmilli debet. . .·_ I Ad 2U«. B. D. In mere favorabilibus T. Non enim hoc certum est, ubi 435 jus aliquid specialiter non excipit. In aliis zY. In sponsalibus vero contra­ hitur gravis obligatio ct onus, uti publicæ honestatis. Testamenti factio est merus favor; hinc est disparitas. Praeterea in factione testamenti est specia­ lis exceptio; hæc autem firmat regulam in oppositum. .k/3U‘". 11. C. Ant. N. Cons. Disparitas est, quod ex praxi Ecclesiæ, quæ est optima interpres legis ccclesiaslicæ , constet non exigi ab Ecclesia annos physice completos ; sed nihil talc constat ex praxi quoad sponsalia. Deinde limitatio ætatis praescriptae ordinibus quoad sufficientiam anni ultimi inchoati precise ordinandorum favorem spectat. Denique jura, dmn agunt deætate requisita ad ordines, plane aliis utuntur terminis, quam ubi agunt de sponsalibus; nullibi enim dicunt, ante cos annos, quos praescribunt, completos non posse suscipi ordines , aut ila susceptos esse nullus et irritos; sicut tamen statuunt de sponsalibus. Desponsationes ante septem annos fieri non possunt. c. Accessit cit. etc. Vid. conclus. dd4U“. zY. min. Nam præsumptio illa est præsumptio juris , non hominis ; ergo procedit universaliter, nec arbitrio privati hominis mutari potest; sicut tempus professioni rcligiosæ praescriptum. ARTICULUS IV. AN VALEANT SPONSALIA CLANDESTINE CONTRACTA? VEL SINE SCITU ET CONSENSU PARENTUM? ITEM METU GRAVI INJUSTO EXTORTA? 233. Notandum I. Metus dicitur trepidatio mentis periculi instantis, vel futuri causa, L. 1. (T. quod metus causa. Alius est gravis, qui cadit in con­ stantem virum, ut quando malum , quod limetur, est ejusmodi, ut virum etiam fortem movere possit ad faciendum, quod alias facturus non esset. Alius levis, qui ab homine constante facile superabilis est, quia malum, quod timetur, est leve. Metus gravis iterum alius est absolute, alius respe­ ctive gravis, sicut malum, quod limetur, potest esse vel absolute grave, vel respective. Absolute vero grave est, quod omnes , vel plerique habent pro gravi, quale est mors, mulilalio, cruciatus corporis perdura verbera, gravis infamia, jactura status vel bonorum el similia. Respective grave est, quod esi grave respectu aliquarum personarum, quæ sunt minus fortes, ut feniinæ, juvenes, viri meticulosiores. In dubio, fueritne metus gravis, vel levis, arbitrio judicis decidendum relinquitur. An vero metus revercnlialis, quo liberi parentibus, subditi principibus, alii majoribus ex reverentia contradicere non audent, dicendus sit gravis , vel levis, conlroverlilur inter Doclores. Probabilius est, quod pure reverentialis ex se gravis non sil; alias enim nullus fere consensus a liberis praestitus, aut contractus ob reveren­ tiam in parentes initus, vel subditum interet dominum firmus esset. Eit tamen gravis, si accedant graves minæ, indignantium vultus, continuas exprobrationes, vel alia signa gravis oITensœ. Sic conciliantur leges, qua­ rum aliqtiæ melum revercntialem pro gravi, aliquœ pro non gravi habere videntur. 234. Notandum II. Melum hic alium dici justum (non eo sensu, quo alias metus gravis quilibet dicitur justus, eo quod merito ad aliquid possit impel- ■ M* 1 i : I I DE SACRAMENTO MATRIMONII. Iere, praescindendo an jure, vel injuria incutiatur) sed quia justa de causa incutitur a lege, vel magistratu. Alium injustum, sive per injuriam inno­ centi incussum : quod potest fieri vel directe, scilicet animo extorquendi consensum a metum passo, vel indirecte ob aliam causam, sic tamen, ut metum passus ejus occasione se metu liberaturus consensum præslet. Quae­ ritur hic tantum de sponsalibus metu gravi injusto extortis; nam constat metum justum, vel levem non reddere invalida sponsalia. 235. Dico I. Sponsalia clandestine, sive sine testibus et Parocho contracta valida sunt, et per se licita. Est communis. Et ratio est, quia nullo jure vel prohibita, vel irritata sunt. Dixi : per se licita; nam secus esset, si speciali quodam statuto dioecesano essent prohibita. Nec dicas ex clandestinitate sponsalium praesumi dolum, et sic facile cum pluribus posse contrahi sponsalia; nam primo dolus non praesumitur, nisi ubi clandestinitas alicujus contractus est prohibita ; alias nullus contra­ ctus clandestinus liceret : sed hæc nullo jure prohibita reperitur in sponsali­ bus; jus enim novum Tridentini irritans ccntractum matrimonii clandesti­ num, cum sit correctorium juris antiqui, extendi ad sponsalia non potest. Deinde clandestinitas non est causa, cur quis contrahat cum pluribus, sed malitia. Non diffiteor tamen ex hac causa consultum esse, adhibere testes, utsponsalia probari possint, si forte pars altera illa negaret. 236. Dico //.Sponsalia a liberis sine parentum consensu inita, licet ordi­ narie sint illicita; sunt tamen per se valida. Ita Catholici communiter con­ tra Harprecht et alios heterodoxos Scriptores. Prob. P. p. Quod ordinarie sint illicita, facile inter omnes convenit, eo quod teneantur liberi vi praecepti IV. Decalogi revereri parentes, iis obedire; ideoque in re tam gravi eorum requirere consilium et consensum. Dixi : ordinarie; nam si parentes nullam contradicendi justam causam haberent, aut si consulerentur, injuste contradicturi essent sponsalibus honestis, libe­ ros sine eorum scitu, imo contra eorum voluntatem contrahentes nec venia· liter peccare censet Pichler de Sponsalib. aliique. Igitur Prob. 2*. p. 1°. Cone. Trid. Sess. 24. de Reform. Matrim, c. 1. dicit ana­ thema illis, qui dicunt, matrimonia a fdiisfamiHas sine consensu parentum contracta irrita esse, et parentes ea rata, vel irrita facere posse. Ergo a for­ tiori valebunt sponsalia; si enim matrimonium, quod est indissolubile, con­ tractum sine consensu parentum valet; multo magis valebunt sponsalia, quæ aliis adhuc modis dissolvi possunt. 2°. Talia sponsalia valent jure na­ turali; jure positivo autem irritata non reperiuntur; sed ex hoc potius con­ trarium habetur; nam c. Veniens 13. h. t. sponsalia supponuntur valida, modo sponsus et sponsa, reclamantibus etiam parentibus, consentiant. Et arg. c. Sufficit. Cans. 27. q. 2. ubi ex decisione Nicolai Pontificissufficit se­ cundum leges solus eorum consensus, de quorum conjunctionibus agitur. 3°. Si valor sponsalium a parentum dependeret consensu, durissima foret libero­ rum conditio, cum sic contrahere sæpe deberent cum iis, a quibus abhor­ rent. 4°. Sponsalia pertinent ad electionem status de se perpetui, scilicet matrimonii, in qua liberi non dependent per se a voluntate parentum, sed obligationem, quam subeunt, propria voluntate contrahere debent, arg. e. DE SPONSALIBUS. Cum virum. 12. de Regularibus. Adeo etiam, ut parentes propterea prœcisc, quod contra suam voluntatem contraxerint, nec exhæredare eos, nec dotem denegare possint, licet non teneantur dotare juxta statum et conditionem suam, sed satisfaciant, si dotem dent juxta conditionem mariti. Engel, hic §,2. n. 7. Schmalzgr. eod. til. num. 93. Dixi : per se; nam si sponsalia essent promissio matrimonii ineundi in iiscircumstantiis, in quibus ipsum iniri non posset, nisi cum gravi et peccaminosa parentum ollensa, ut quia filius cum notabiliter viliore in familiœ dedecus contraheret ; vel quia gravia inde scandala sequerentur, graves et diuturnae dissensiones, etc. tunc enim sponsalia non tantum gravi­ ter illicita, sed etiam invalida erunt, cum ad impossibile vel inhonestum , quale esset eo casu matrimonium , nemo possit obligari ; adeo ut ne jurata quidem promissio subsistat, c. Quanto 18. deJnrejur. x X * TX. 7·' a · ; 237. Obj. I. L. 7. 1Γ. de Spousal, ad valorem sponsalium requiritur con­ sensus parentum , sub quorum potestate sunt liberi ; ergo. R. T. Ant. N. Cons. Ratio est; quod, postquam matrimonium ad digni­ tatem sacramenti est a Christo elevatum , ea, quæ ad matrimonium perti­ nent, ut sponsalia , nequaquam ulterius ordinationibus laieis, sed eccle­ siastico foro duntaxat subjecta sint. Dixi T. Ant. Quia L. cit. non incongrue explicari potest dicendo, consensum parentum olim requisitum fuisse ad honestatem duntaxat sponsalium ; verba enim legis sunt : in sponsalibus diam consensus eorum exigendus est, quorum in nuptiis desideratur. Atqui ex legibus civilibus non salis solide evincitur nullitas matrimonii sine paren­ tum consensu olim celebrati ; leges enim sine consensu illo celebratas nu­ ptias aiunt solummodo injustas, L. 18. (Γ. de Rit. Nupt. sed vox ea saltem æque inhonestas significare potest, quam invalidas. Sed de hoc plura, ubi de matrimonio. 238. Obj. II. Parentes possunt irritare sponsalia liberorum ; ergo signum est non valere liberorum sponsalia, quæ sine consensu parentum contra­ hunt. Prob. Ant. Pater potest irritare vota liberorum ; ergo multo magis sponsalia : si enim promissio facta Deo Irritari possit, multo magis facta homini. R. 1°. A’. Ant. Ad prob. R. C. Ant. N. Cons. Disparilas est; quia pater potest irritare vota liberorum , quatenus præjudicant patriæ potestati; Deus autem vel non acceptat vota, quæ tertio præjudicant ; vel si acceptat, cedit iterum suo jure, si praejudicatur tertio. Sponsalia autem non sic praejudicant patriæ potestati ; huic enim, cum sint juris publici saltem dispositive, non subjacent. Deinde liberi circa status electionem sui juris sunt. R.2°. Si parentes possent irritare sponsalia ; ergo hoc ipso essent valida , sicnl votum , quod postea irritatur a patre; quod enim nullum est, annullari non potest. 239. Obj. III. Liberi tenentur requirere consilium parentum ; ergo etiam sequi; ergo non sequendo contrahent invalide. R. I). Ant. Tenentur ordinarie, ct ex honestate C. absolute et de neces­ sitate .V. Sic D. lum. Cons. Ergo etiam sequi ordinarie, et ex honestate C. * ' 457 T ,3 I £ i')8 DE SACRAMENTO MATRIMONII. semper, et de necessitate .V. D. eliam ull. Non sequendo contrahent spon­ salia invalide in casibus supra positis, in quibus matrimonium est illici­ tum C. secus .V. . J· H ; ·· hr: W:.· h 240. Dico 111. Sponsalia metu gravi injusto extorta probabilius valida sunt. Ita cum llaunoldo, I.essio, et aliis contra plures Theologos ei Canonist. Prob. 1. Talia valent sponsalia imprimis, spectato jure naturali; nam hoc prædse spectato etiam matrimonium metu extortum valet, cum hoc sil irritatum solo jure ecclesiastico. Et ratio utriusque est, quia metus non tollit rationem voluntarii et liberi simpliciter, sed solum secundum quid; ergo adest adhuc sufficiens consensus, qui a jure naturali lanium requi­ ritur. Deinde valent etiam juie positivo; quia juxta hoc valent regulariter actus metu extorti c. 2. De his. quæ vi melusve causa. El L. fin. C. eod. Iit. ubi : quæ metu vel vi fiunt, de jure debent in irritum revocari, vel infirmari: sed in irritum revocari, infirmari non potest, quod nunquam valuit, nun­ quam firmum fuit : nec ab hac regula generali sponsalia ullibi excipiuntur, ut constabit solutione objectionum. I Prob. II. Non potest atterri ulla ratio efficax invalidilatis talium sponsa­ lium; si enim aliqua foret, esset hæc, quam plures ex adversariis dare solent, ut ita melius consulatur metum passo: sed hæc ratio non est efficax ; nam licet dicantur valere ejusmodi sponsalia, adhuc metum passo satis consultum est per hoc 1°. quod metum passus possit petere et facile obtinere rescissionem contractus. 2°. Quod jus naturale obstringat eum, qui metum injuste intulit, resilire a sponsalibus, si id exigat pars altera. 3°. Imo metum patienti major favor præslatur, si dicatur valere ejusmodi sponsalia, quia habebit sibi obligatam partem alteram, poteslque eam compellere ad standum contractu , si metum passo postea matrimonium placeat. 241. Obj. 1. Irritum est matrimonium metu gravi injusto extortum c. Veniens 13. c. Consultationi 28. h. t. Ergo etiam sponsalia, si de his aliud in jure non sit expressum. Conf. Quod in jure statuitur de matri­ monio, etiam de sponsalibus intelligi debet. L. Oratio 16. if. de Sponsa). Atqui ex jure non valet matrimonium metu extortum, ct de sponsalibus aliud in jure expressum non est ; ergo. BttH It. C. Ant. A'. Cons. Halio est; quod de matrimonio ita specialiter sita jure statutum juxta textus claros c. Veniens cil., etc. et juxta c. Cum locum 14. eod. nihil autem tale statuerit jus circa sponsalia. Eigo dicenda sunt valere juxta regulam generalem, qua regulariter valent actus metu extorti; item juxta jus naturale, quod plus non exigit, quam mutuum con­ sensum , quem metus non tollit simpliciter. |fl| Ad Conf. It. 1°. Lex illa civilis post elevationem matrimonii ad digni­ tatem sacramenti in sponsalibus tanquam in re spirituali attendi non debet. Et ratio est, quod argumentum a matrimonio ad sponsalia non teneat universaliter, ut ipsi faleri debent adversarii. Deinde esto, quod lex illa vigeat, Μ| ll. 2”. D. Maj. Quando eadem est ratio matrimonii et sponsalium C. secus Λ'. Est autem hic valde dispar ratio ; cum enim matrimonii valide inili, el carnali commercio consummati vinculum sit a nulla auctoritate humana DE SPONSALIBUS.hoc esse nullum jure naturae 389, R. 1°. Etiamsi concedatur matrimonium Conf. Juresequitur naturali omne illud irritatur, repugnat tini matri i non ideo2.Matth. idem sponsalibus; nam, quod cx rationibus allatis, ideo­ solubile 19. v. G. pro sponsalia autem solvi variis modis possint; monii ; sedmatrimonium huicmajorem repugnatpræ consensus metu extortus, nimirum fidei conjugali, præcipue matrimonium esset aliis nullum actibus jure libertatem naturali, merito quod poscit, hoc alias et illud non conjunctioni animorum, etc. salis innocenti metum ,passo, cumspecialis tamen et matrimonium sit metuprovidisset extortum , non vero sponsalia irritandi æquissima ratio insolubile; et quod metusipse repugnet fini matrimonii sed hæ rationes ces­ fuit, ut advertit Sanchez adversarius disp. 19. n.: 3. sant in sponsalibus ; licet enim sint inchoative matrimonium; variis tamen modis sunt : item melum passus ea rescindere potest; nec est obligant 242.solubilia hist. 1. Matrimonium metu extortum principaliter nullum jure adnaturali matrimonium stante nictu contrahendum. , et non tantum jure positivo ; ergo eliam jure naturali irrita erunt N. Ant. cum communiore sententiamatrimonium. , ct veriore. ; II. 2°. sponsalia extorta; sunt enim inchoative 7’ro6. Ant. In e. VeAdprob. min.locum Jus enim illud anterius potuit esse traditum vel I niens etR.c. 'Y.Cum cit. aliisque jam supponitur nullitas matrimonii scripto, quod postea intercidit , velanteriori viva voce, vel consuetudine, vel debet tradi­ esse extorti tanquam inducta jure ; sed hoc jus anterius Conf.introductum; 1. Si matrimonium extortum non esset irritum speciato jure natu­ tione ergo non est necessario jus naturale. Sic in matrimonio naturale. rali; jus itnaturale non salis providisset indemnitati innocentis melum cultusergo dispar as est impedimentum dirimens ex solo jure ecclesiastico, injustum passi. eliam juxta adversarios, licet in loto jure ecclesiastico non extet textus, quo primum tale matrimonium esset irritatum. 1 Ad Conf. R. .Y. seq. Sufficienter enim melum passis Auctor naluræ I consuluit, legitimo magistratui conferendo potestatem, conjugia metu «torta irritandi; sicut dando ejusmodi potestatem salis occurrit incom‘ modis, quæ oriuntur ex nuptiis clandestinis. Deinde licet melum passus : obligaretur melum inculienli, antequam a lege irritaretur tale matrimo­ nium, jus naturale tamen istum ab incussione metus semper absterruit J comminatione gravis pœnæ, ct ad injurio* compensationem obligavit gra­ viter. Sicut ergo jus naturale, licet permittat illos irrevocabiliter obligari, qui dolosa simulatione divitiarum, etc. inducti sunt ad matrimonium, salis illis etiam juxta adversarios providit, quod dolosas ejusmodi simulationes, prohibuerit graviter eliam sub periculo malorum yide nascentium, et cum, qui dolo usus, obliget ad compensationem; ita hic. AdConf. 2im. R. N. Maj. Nam eliam repugnat fini matrimonii, si con­ trahens intendat non servare fidem, occidere proles, etc. et tamen matri­ monium tale non est jure naturali irritum. Deinde illa mala non sequuntur necessario ex natura metus, sed cx malitia melum passi. Denique ut conditio 460 DE SACRAMENTO MATRIMONII. aliqua repugnans lini matrimonii irritet matrimonium, debet esse in pactum deducia c. tin. de condii, appos. 243. Inst. 2. In c. Cum locum I L h. t. ubi declaratur irritum matrimo­ nium metu extortum, datur ratio, quod locum non habeat consensus, ubimetus, vel coactio intercedit ; ergo matrimonium metu extortum non valet jure naturali, quia juxta hoc requiritur consensus ; ergo etiam spectato jure naturali irrita erunt sponsalia metu extorta ex defectu consensus jure naturali requisiti. H K. I). Caus. Antec. Locum non habeat consensus perfecte liber ct sponta­ neus, qui ibi ad valorem exigitur a jure ecclesiastico C. consensus simplici­ ter voluntarius et liber , qui solum a jure naturali exigitur N. Ληί. et Cons, utramque. In matrimonio jus merito majorem libertatem exigit, scilicet per­ fectam, et spontaneitalem ; cum enim hoc insolubile sit. para melum passa careret omni remedio se ab injuria liberandi : contrarium est in sponsali­ bus, in quibus spectato utroque jure naturali et humano sufficit consensus simpliciter liber, quem non tollit metus. 244. Inst. 3. Etiam jure ecclesiastico hæc sponsalia nulla sunt ; ergo. Prob. Ant. Innocent III. c. Ex litteris de Despons. impub. permisit puellam impu­ beri desponsatam et in domum ejus traductam recedere, et alteri nubere, eo quod minis parentum impulsa fuisset; ergo supponit ea sponsalia metu extorta non valuisse; alias enim non permisisset eam recedere et alteri nubere. R. 1°. .V. Cons. Sed potius eo ipso, quod Pontifex, ut verba sonant, tribui facultatem jusserit nubendi alteri, voluit rescindi sponsalia; ergo supponun­ tur valuisse; rescindi enim non potest, quod nunquam valuit. R. 2°. Permisso etiam gratis ( non concesso ) sponsalia illa fuisse invalida, D. Cons. Supponit ca non valuisse præcise ob metum N. ex defectu consen­ sus simpliciter , et absolute C. Nam puella dicitur fuisse nolens et invita; ergo simpliciter non consenserat, sed tantum ejus parentes. 245. Obj. II. Non potest dari obligatio ad actum illicitum, et ipso jure nullum : atqui si valerent sponsalia , obligarent ad actum illicitum , et ipso jure nullum. Prob. min. Quia obligarent ad matrimonium, quod metu extor­ tum illicitum et jure nullum est. R...V. min. Ad prob. I). Obligarent ad matrimonium stante metu contrahen­ dum , adeoque contrahendum illicite ct invalide A*. cessante metu contrahen­ dum, adeoque dum h >c licite et valide contrahi potest C. vel Subd. Obligarent absolute et efficaciter .V. inefficaciter et quasi conditionate, nisi metum passus velit instituere actionem . Dico I. Matrimonium ante legem Evangelicam nunquam fuit veri nominis sacramentum. * j Prob. Ex Cone. Trident, quod Sess. 7. can. J. ita definit : Si quis dixerit sacramenta novæ Legis (numerat autem inter ea matrimonium) non fuisse omnia a Jesu Christo instituta... anathema sit. El Sess. 24. can. L dc ma­ trimonio in specie : Si quis dixerit , matrimonium non esse vere et proprie unum ex septem legis Evangelicœ sacramentis a Christo Domino institutum; anathema sil. Ex quibus patet, Christum esse institutorem hujus sacra­ menti , sicut est aliorum : atqui aliorum fuit primus institutor, ct non con­ firmator; ergo. Deinde latissime differunt confirmare el instituere, et nemo per institutionem intelligere solet confirmationem: atqui juxta Trid. cit. Christus est institutor hujus sacramenti ; unde non satis apparet, quomodo Launoii sententia concordet cum Tridentino. 276. Dices i °. Cum Launoio. Ideo matrimonium est sacramentum, quia significat conjunctionem Chrisli cum Ecclesia: atqui in omni statu, inno­ centi®, legis nalurte, ct script® eam significavit ; nam verba illa Gen. 2. v. 23. Hoc nunc os ex ossibus meis... propter hoc relinquet homo patrem suum, pt matrem, et adhwrebit uxori suce, fuisse ab Adamo prophetice «' J DK NATURA MATRIMONII. 47 3 dicta de futura conjunctione Chrisli cum Ecclesia , (calantur passim Paires, Torlull. L. do anima c. H., S. Ilieron. in cap. 5. ad Epbes.,S. Aug. L. 9. de Gen. ad litteram c. 19. El videtur Apostolus ipse testari ad Ephes. λ. Sacra­ mentum hoc magnum est... in Christo et Ecclesia. It. D. Maj. Ideo est sacramentum sh icte et proprie dictum , quia illam conjunctionem significat N. in sensu latiori ct improprio ideo est sacra­ mentum C. Quia præcise per respectum ad conjunctionem Christi cum Ecclesia est tantum signum speculativum, nec enim hanc conjunctionem efficit; verum autem sacramentum debet esse signum practicuin , sive effi­ ciens id, quod significat. Lude solum inferii potest, matrimonium ante legem Evangelicam fuisse sacramentum in sensu latiori, sumendo sacra­ mentum pro signo nudo et speculativo rei sacræ. Et sic explicandi sunt Patres apud Launoium. Item c. Gaudemus, de Divort. in quo dicitur, Sacra­ mentum conjugii apud fideles ct infideles cxislcre; apud infideles enim non nisi in sensu latiori sacramentum est, quatenus etiam horum matrimonium significat conjunctionem Chrisli cum Ecclesia; licet minus perfecte, quam matrimonium Christianorum. 277. Dices 2°. Cum Deus Adamum et Evatn conjungeret, illis bepedixit, dicens: Crescite ct multiplicamini Gen. 1. atqui benedictio illa fuit signum graliæ pro Adamo et Eva, eorumque posteris; quid enim alias fuerit? R. .V. min. Nam eliam prius benedixerat volatilibus et piscibus. Igitur benedictio illa solum fuit ad conferendam fœcunditalcm. 278. Dico II. Matrimonium sub ratione contractus est in lege Evangelica veri nominis sacramentum. Est de fide; ila enim definivit concilium Tri­ dentinum cit. conci, præccd. contra ultimos Novatores bterclicos. Idem clare jam ante tradiderat Florentinum in Decreto §. septimum, dicens : septimum sacramentum est matrimonii. Prob. Ad sacramentum novæ legis tria requiruntur ct sufficiunt : 1°. ritus externus, vel signum sensibile; 2°. per se efficax sive productivum gra­ liæ; alii dicunt : signum practicum ; 3°. institutum a Christo. Atqui tria illa habentur in matrimonio. 1°. Ritus externus, vel signum sensibile; conjunctio enim viri et mulie­ ris, quæ fit per verba, vel signa consensum internum exprimentia; verbo : contractus ille externe expressus procul dubio sensibilis est. 2’. Productio graliæ, juxta illud Apostoli ad Ephes, δ. Γϊπ diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vilæ, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam,... ita et viri diligere debent uxores suas ut corpora sua... sicut el Christus Ecclesiam ; quia membra sumus corporis ejus, Chrisli, de carne ejus, el de ossibus ejus... Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et Ecclesia. Ex quo sic argumentor : Juxta Apostolum matri­ monium significat conjunctionem Chrisli cum Ecclesia; sed hæc conjunctio est per gratiam ; ergo etiam conjunctio conjugalis, viri et mulieris talis esse debet ; alioquin enim non posset significare illam conjunctionem Chri­ sli. Certe ila cx eo loco Apostoli arguebant Patres Tridentini in prooemio Si®. 24. 47fi DE SACRAMENTO MATRIMONII. DE NATURA MATRIMONII. 477 t Λ ·; 3°. Institutio divina; hanc enim Apostolus ibidem innuit, propter hoc, h. c. quia sacramentum magnum est, sive repraesentans conjugium Christi et Ecclesiæ, relinquet homo patrem, etc. Addunt alii illud Matth. 19. Quod Deus conjunxit, homo non separet. Conf. Ex Traditione. Primo ex Patribus e quibus precipue Tertullianum et Augustinum proferimus, tum quod eorum testimonia sint cæteris cla­ riora, nec ita ab adversariis detorqueri in alienum sensum possint; tum ul pateat falsitas dicti a Calvino L. 4. Instit. c. 19. ante Gregorium M. qui sedit circa finem seculi VI. matrimonium non fuisse agnitum tanquam verum sacramentum. Igitur Tertullianus L. de Præscript. c. 40. Ipsas quoque, inquit, res sacramen­ torum divinorum in idolorum mysteriis diabolus cernulatur. Tingit et ipse quosdam... expiationem delictorum de lavacro repromittit, et sic adhuc ini­ tiat mitra ; signat in frontibus milites suos; celebrat et panis oblationem,.. Quid ? quod et summum Pontificem in unius nuptiis statuit ; ubi inter sacra­ menta numerat nuptias, et eo modo numerat, quo baptismum et Eucha­ ristiam. S. Augustinus L. de bono conjugii c. 24. n. 32. de matrimoniis infide­ lium ct fidelium ait : Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est, et in fide castitatis; quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti. Ubi docet in matrimoniis fide­ lium esse sanctitatem sacramenti : atqui hic sacramentum sumit stricte; quia ait hoc esse peculiare matrimoniis fidelium, quod habeant sanctitatem sacramenti : quod autem ad populum Dei, etc. sed hoc falsum esset, si sumeret sacramentum late pro nudo signo et imperfecto conjunctionis Christi cum Ecclesia ; quia hanc speculative etiam significat matrimonium infidelium. Phires textus Patrum Bellarminus exhibet. Porro traditio illa confirmatur inde, quod matrimonium ab initio Eccle­ siæ fuerit celebratum tanquam res sacra, sacris ritibus, praesentibus sacris Ecclesiæ ministris, ul testatur S. Ignatius M. vir apostolicorum temporum, epist. ad Polycarpum n.o. Decet, ut sponsa et sponsi de sententia Episcopi conjugium faciant. Tertull. L. 2. ad uxorem, circa finem : Unde sufficia­ mus ad enarrandam felicitatem ejus matrimonii, quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat benedictio? quibus tria testatur, matrimonium celebratum fuisse in Ecclesia, cum fieret missæ sacrificium; hoc enim significat vox, oblatio , et cum benedictione , quæ hodie adhuc vigent. An vero tanta religiositas adhibita semper fuisset, si matrimonium habitum fuisset ut res profana, et contractus mere civilis, ac politicus? Post Gregorii M. tempora amplius elucet hæc traditio ex decretis sum­ morum Pontificum, ut Lucii 111. 1181. relati c. Ad abolendam, de hæret. Ex Conciliis, Constantiensi Sess. 13., Florent., Lateran., Trident, cit. Anti· quiora Concilia, quæ hanc veritatem aperte definiant, non habemus, eo quod non fuerint hæreses, quæ prœcise negarent matrimonium sacramen­ tum esse ; Manichæi enim non hoc præc i se negabant, sed usque adeo lici­ tas et honestas esse nuptias; ac proinde hoc in iis persequebantur Patres, ut ait Augustinus. Dixi in conci, sub ratione contractus ; licet enim quoad hoc conclusio non sit de fide ; nequit tamen probabiliter dici, quod sit sacramentum sub ratione vinculi ; quia, si ut tale esset sacramentum, ex Christi institutione sanctificare deberet usu suo et cx opere operato : atqui hoc nullo cx funda­ mento dc vinculo dici potest. Deinde communis est Theologorum sententia, omnia sacramenta, præter Eucharistiam, esse transeuntia; vinculum autem illud est quid permanens. Denique vinculum illud , sive obligatio perma­ nendi in individua vitæ societate est effectus matrimonii contracti. 279. Obj. I. Matrimonium non habet essentialia sacramenti novæ Legis; ergo. Prob. Ant. 1°. Quod in sacramentis habet rationem signi, debet esse institutum a Christo; sed rationem signi matrimonium non accepit a Cbrislo;nam ante Christum jam erat signum conjunctionis Christi cum Ecclesia. 2°. Sacramentum proprie tale est signum efficiens id, quod signifi­ cat ; sed matrimonium non efficit unionem Christi cum Ecclesia, quam significat. 3°. Matrimonium non habet annexam promissionem gratiæ ; vel enim causaret gratiam primam vel secundam. Non primam ; quia hanc cau­ sant sola sacramenta mortuorum. Non secundam; quia alias sequeretur, quod illi oblinerent augmentum gratiæ, qui relicto statu conlinentiæ , qui perfectior est, contraherent matrimonium, quod est status minus perfectus. 4°. Sacramenta conferunt gratiam, dum perficiuntur : atqui matrimonium non confert gratiam, dum exercetur copula, per quam perficitur. 5°. In omni sacramento novæ Legis hæc tria reperiuntur : sacramentum tantum, res tantum, res et sacramentum simul : atqui hæc non reperiuntur in ma­ trimonio. 6°. Ecclesia nequit immutare substantiam sacramentorum : sed illa quædam mutavit circa substantiam matrimonii ; quia in Tridentino consensum ante legitimum, scilicet clandestinum, fecit illegitimum. R..V. Jnt. Ad prob. iam. R. D. Maj. Debet a Christo esse primo institutum in ratione signi efficacis et practici C. in ratione signi qualicumque alia N. Ante Christum matrimonium erat signum speculativum future unionis ejusdem cum Ecclesia; Christus vero illud simul fecit practicum gratiæ , ut per hanc viri diligerent uxores, sicut ipse dilexit Ecclesiam. Ad prob. 2am. D. Maj. Est signum efficiens id, quod significat speculative A’. quod significat practice C. In sacramentis duplex distingui potest signi­ ficatio; una speculativa, vel objectiva; altera practica : sic Eucharistia duo significat, mortem Christi, et gratiam nutrilivam ; prior significatio est pure speculativa; non enim efficit Christi mortem , quam significat ; ita matri­ monium significat primo unionem Christi cum Ecclesia , sed pure specula­ tive, quia illam non efficit; deinde gratiam, sed practice, illam in conjugibus producendo. Ad prob. 3am. N. Ant. Quidquid sil de gratia prima, de quo vid. Tr. de Sacram, in genere; saltem accipit secundam, sive augmentum gratiæ san­ ctificantis. Nec hoc absurdum dici potest; licet enim continentia perfectior sit matrimonio, si praecise status comparetur cum statu, itaque sit majoris me­ riti; quia tamen matrimonium habet simul rationem sacramenti, sacramen­ tum vero confert gratiam ex opere operato, ideo continens, si contrahat matrimonium, accipit augmentum gratiæ ; licet idem continens, si nuptias propter Deum contempsisset, plus invenisset gratiæ apud Deum, quam sit illa, qua* datur per sacramentum matrimonii. Ad prob. 4am. D. Maj. Dum perficiuntur suis intrinsecis, sive constiluti- 178 DE SACRAMEMO MATRIMONII. de natura matiumoniu 479 vis C. dum exlrmsccis .V. Copula voro licet dicatur consummatio matrimo­ nii, hoc tamen non perficit intrinsece; nam fit verum matrimonium, licet nunquam sequatur copula, ut constat ex artic. prœc. < Ad prub. 5*“. R. 1°. Dogma fidei de existenlia alicujus sacramenti non de­ pendere ab hac qnæstione scholastica, an hæc tria in omni sacramento adesse debeant ; cum ei una parte Christus sacramenta pro suo arbitrio ordinarit; cx allevavero parte quoad hoc nihil definierit Ecclesia; unde licet hæc tria in matrimonio non haberentur, non ideo excludendum esset e nu­ mero sacramentorum. R. 2°. .V. min. Nam sacramentum tantum est contractus, sive consensus mutuus externe expressus, quia significat tantum, et non significatur ; res tantum est gratia, quia tantum significatur, et non significat : res et sacra­ mentum simul potest dici vinculum, quia suo modo significatur, scilicet eliam a contractu ; et simul, quia est perpetuum, significat, nimirum unio­ nem Christi cum Ecclesia perpetuam. Ad prob. G4tn. i), min. Quædam mutavit circa matrimonium ut est con­ tractus C. ut est sacramentum .V. Nam substantia matrimonii ut sacra­ menti est contractus legitimus; jam vero licet Ecclesia ad tollendos abusus, ct praecavenda varia mala certas conditiones requisierit ad contractum ma­ trimonialem legitimum, scilicet ut fiat coram parocho et testibus, sicque reprobarit contractum clandestinum; nunquam tamen fecit, ut, quod non est contractus legitimus, sit sacramentum matrimonii, quod esset mutare sacramenti substantiam. septem, 1res theologicœ, cl quatuor cardinales. Ad actus ergo fidei expedit nos Maplismus; ud actus spei Extrema unctio; ad actum charilalis Eucharistia... adactum temperantia) Matrimonium. Nec approbavit Durandus dictorum Canouistarum sententiam ; sed solum contendit, eos non docere aliquid contrarium definitioni Ecclesiæ, vel quod esset hierelicum : Sunt alia duo, inquit in L. 4. dist. 26. q. 2. circa matrimonium, circa quæ sine periculo haresis licitum est contraria opinari, quorum unum est theologicum, scilicet utrum in matrimonio conferatur gratia ex opere operato, etc. Et recte ; tunc enim id nondum clare Ecclesia deiinieral; igitur tunc contrarium opinari error erat, non hæresis. Unde eliam S. Thomas in suppi, q. 42. a. 3., Bonavenl., Solus, qui cum com­ muni catholicam tuebantur sententiam, eam solum ut probabiliorem, non ut fide omnibus credendam proponunt. Nemo igitur Doctorum e Catholicis negavit unquam matrimonium esse sacramentum, sed tale esse certa orat el indubitata doctrina ; licet quidam disputarent, an vel quomodo conferret gratiam, erronee putantes, posse esse verum sacramentum , licet ex opere operato gratiam non conferret. Ex his etiam colligitur, falsum esse, quod ait Jucninus, temporibus Ma­ gistri sententiarum et S, Thomæ Ecclesiam credidisse matrimonium esse sacramentum novæ legis ex traditione non explicita quidem, sed implicita lanium, quam clare postea tum Florentina, tum Trideniina Synodus expli­ cuere, sic ut hoc dogma per illa Concilia sil factum articulus fidei, qualis ante non erat. 280. Obj. II. Plures ex ipsis Doctoribus catholicis negarunt matrimonium esse sacramentum, ut Magister sententiarum, Durandus, qui L. 4. dist.26. q. 3. approbat sententiam quorumdam Canon istarum, ut Gaufridi, Hostiensis, Berlrandi, negantium matrimonio inesse vim conferendi gratiam ex opere operato, quod tamen ad sacramentum proprie dictum requiritur; ergo non fuit semper habitum sacramentum. R. .V. JnL Nam ulerque, Magister sententiarum et Durandus, constanter agnovit matrimonium esse verum novæ I.egis sacramentum ; prior quidem L. 4. disl. 2. ubi ita loquitur : quorum (Sacramentorum) alia remedium con­ tra peccatum prœbent, et gratiam adjutricem conferunt, ut baptismus; alia in remedium tantum sunt, ut conjugium ; alia gratia ct virtute nos fulciunt, ut Eucharistia et ordo. Posterior vero, sive Durandus in eumdem L. 4. dist. 2. q. 2. aperte ait septem esse sacramenta, quorum septimum est ma­ trimonium. Et, tenendum est absolute, inquit, quod matrimonium est sacra­ mentum, cum hoc determinet Ecclesia, extra de Hecrel. Ad abolendam. Error igitur Magistri salum erat circa notionem veri sacramenti, cum pu­ taret posse aliquod esse verum novæ Legis sacramentum, quin conferret gra­ tiam, modo aliud ex eo bonum haberetur, ulex matrimonio, quod dicebat esse in remedium tantum. Et hic etiam error fuit paucorum Canonistarum, quos refert Durandus. Durandus vero nequidem negavit matrimonio vim conferendi gratiam, sed hanc ci positive tribuit L. 4. dist. 2. q. 2. Alio modo, inquiens, potest sumi brevius eorum (Sacramentorum) sufficientia ex parte adjutorii, quod conferunt. Sacramenta enim expediunt nos ad actus virtutum, quæ sunt -81. Obj. III. Non convenit inter Catholicos ipsos .quando Christus instituerit hoc sacramentum ; ergo. R. N. Cons. Eliam quoad tempus instituti baptismi magna est inter Patres el Theologos opinionum diversitas, nec de tempore illo convenit inter adversarios; an ideo baptismus sacramentum non erit? Inierim de tempore, quo matrimonium a Christo ad sacramenti dignitatem sublimatum est, triples est opinio. Prima assignat tempus, quo Christus nuptias in Cana sua honestavit præsentia, et illustravit miraculo; pro qua adduci soient S. Au­ gustinus ctS. Cyrillus, eo quod prior Tr. 4. in Joan, doceat, Christum ideo nuptiis intéresse voluisse, ut castitatem conjugalem firmaret; alter vero Lib. 2. in Joan. c. 2. (opp. t. 4. p. 133. A.) dicat Christum in illis nuptiis sanctilicasse conjugium. Altera tempus opinatur illud, quo Christus Matth. 19. abrogato repudii libello matrimonium ad indissolubililalem primam reduxit. Tertia tandem post resurrectionem lactum existimat, quando Christus per 40. dies in terra conversabatur cum Apostolis varia loquens de regno Dei. ARTICULUS III. AN SOLUM ET OMNE MATRIMONIUM FIDELIUM SIT SACRAMENTUM. 282. Multiplex est quæslio : 1. An solum matrimonium fidelium sit saciarnentum, ita ut ratio sacramenti omnino non conveniat matrimonio infidelium ? II. An matrimonium infidelium fiat sacramentum proprie tale ■Ml· 180 DE NATURA MATRIMONII. DE SACRAMENTO MATRIMONII. post susceptum ab iis baptismum , saltem si renovent consensum? 111. An, si fidelis contrahat cum infideli, matrimonium sii saltem sacramentum ex parte conjugis fidelis, ex supposito , quod Ecclesia dispensasse! in impedi­ mento disparis cultus? sine hac enim hypo thesi nunc quæstio non potest procedere. IV. An eliam matrimonium fidelium , quod per procuratorem contrahitur, sacramentum sit? V. An matrimonium fidelium sit sacramen­ tum , adeo ul ratio sacramenti a contractu matrimoniali separari non possit a contrahentibus ? 283. Dico I. Matrimonium inter non baptizatos stat quidem in ratione contractus civilis; non tamen est veri nominis sacramentum, sed solum in sensu latiori. Ratio prima; partis est; quia imprimis valet spectato jure natura ; hoc enim precise ad valorem contractus consensum mutuum requirit, qui adesse supponitur. Nullo etiam juro positivo irritatur : non divino; tale enim nullum assignable est, etiam post Christum : non ecclesiastico; hoc enim potius supponit valere tale matrimonium in ratione contractus c. Gaudemus, de Divort. per sacramentum Baptismi non solvuntur conjugia, sed crimina dimittuntur. Imo Ecclesia tale matrimonium irritare nou po­ tuit, cui nullum jus in non baptizatos est. Ratio secundœ partis; quia nullus, nisi suscepto baptismo, capax est alicujus sacramenti novæ legis, ut est communis Theologorum sensus, et innuit Innocentius III. c. Veniens, de presbytero non baptizato, eum, qui dubitans, esselne baptizatus, ordinatus fuerat Jubet baptizari et ordinari; item Florentina Synodus, vocans baptismum vitæ spiritualis januam. Ratio tertiœ partis; quia talium matrimonium saltem habet hoc, quod sit symbolum conjunctionis Christi cum Ecclesia, licet minus perfecte, quam matrimonium Christianorum. Prob. ex c. Gaudemus, de Divort. ubi dicitur sacramentum conjugii apud fideles et infideles existere; infideles vero sacramenti proprie dicti incapaces sunt ex defectu baptismi ; ergo apud hos est sacramentum solum in sensu latiori, scilicet quatenus eorum matrimonium etiam significat conjunctionem illam Christi cum Ecclesia. Nec obstat contrahentium infidelitas, vel ignorantia, quod eorum matri­ moniis hæc insit significatio ; quia hanc habet matrimonium ex prima institutione sua facta in paradiso, quam proinde tollere nequit infidelitas, vel ignorantia. 281. Dico II. Matrimonium contractum a non baptizatis non fit sacra­ mentum praecise per subsequentem baptismum, si convertantur; probabile tamen est fieri, si suscepto baptismo renovent consensum. Prob. 1*. p. Ut fiat novum sacramentum matrimonii, debet poni nova ejus materia et forma: atqui baptismus praecise nec est materia, nec forma matrimonii; ergo. Nec dici potest, quod præsens sit vinculum ex priore contractu inductum, quod subeat vices inateriæ et formæ; nam non vin­ culum, ulpote quod est effectus matrimonii contracti, sed consensus est materia matrimonii; ergo vinculum non potest subire vices materi» et formae. Prob. 2\ p. negative : Quia non potest afferri ratio efficax, ob quam tales ■BQ······ 481 conversi, si suscepto baptismo renovent consensum, hoc sacramento privati censeri debeant ; ergo. Ant. patebit solutione objectionum. Nam 28a. Siaisi0. Sacramentum novum matrimonii non fit absque novo consensu, vel contractu, ul ante dictum est : atqui hic non fit novus con­ sensus, vel contractus; nam prior ante conversionem manet; ergo. R. D. Maj. Non fit absque contractu simpliciter ct secundum omnia novo .V. novo saltern secundum quid C. Licet post susceptionem baptismi non ponatur novus contractus matrimonii simpliciter et secundum sc speciali; ponitur tamen non baptizatis novus contractus secundum quid , ct moraliter intrinsece distinctus a contractu infidelium; nam consensus in traditionem novo titulo et modo insolubilem est dictinclus a consensu in traditionem non tali titulo et modo factam ; atqui consensus ille conversorum post baptismum est consensus in traditionem corporum novo titulo et modo nimirum firmiore insolubilem, scilicet et ratione sacramenti, et significa­ tione indissolubilis conjunctionis Christi cum Ecclesia, quam antea non ita perfecte significabat ; ergo. Hæ vero circumstantiæ mutant moraliter intrin­ sece contractum. Illustrantur hæc a pari. Sic venditio, qqæ est facta novo titulo et modo fir­ miore, distinguitur a venditione priore : sic vota solemnia in Societate Jesu distinguuntur a votis simplicibus in eadem, licet utraque tendant in camdem paupertatem , castitatem, et obedientiam ; quia vota solemnia partant obligationem magis firmam et insolubilem. Pari modo se habet resin nostro casu. 28B. Si ais 2°. In contractu matrimonii est hoc speciale , quod requiratur traditio mutua corporum , vel saltem juris in corpora ; sed conversi, licet post baptismum renovent consensum, non possunt de novo sibi mutuo traderecorpora. Prob. min. Quia hæc jam sibi tradiderunt ; vi cujus traditionis ulerque amisit dominium in corpus proprium juxta Apostolum 1. Cor. 7. R. D. min. Non possunt sibi mutuo corpora tradere de novo traditione simpliciter, ct quoad omnia nova C. nova secundum quid juxta dicta .¥. El P. prob. Hæc jam sibi tradiderunt omni modo et titulo, quo poterant tradi .V. non omni eo modoct titulo C. Quare licet amiserit dominium sui corporis simpliciter et secundum se; non tamen amisit omni modo ct cx umni titulo, quo poterat amitti. 287. Si ais 3°. Si matrimonium illud fieret sacramentum ob renovationem consensus; ergo toties repeti posset sacramentum, quoties renovaretur consensus a baptizatis : sed hoc est falsum ; ergo. R. .¥. scq. Maj. Quia a baptizatis non potest poni talis novus consensus, sicut a conversis, quando post baptismum renovant consensum ; priores enim jam corlstnsenmt in traditionem corporum omni titulo et modo inso­ lubilem; sed non ita infideles ante baptismum. Ex his sequitur renovationem consensus in conversis post baptismum non esse merarn approbationem traditionis jam faclæ; sed esso traditionem moraliter intrinsece distinctam a priore, qua intendunt imlissolubililalem firmiorem, atque novo titulo. 31 v. p. 2. ______ i i OE .NATURA 482 ÙE SACRAMENTO MATRIMONII. 288. Dico 111. Matrimonium fidelis cum infideli non est proprie dictum sacramentum, nequidem ex parte fidelis. Est communior contra quosdam volentes , fore sacramentum ex parte baptizati, quia putant inter conjuges esse duo sacramenta partialia, quorum unum subsistere possit sine al­ lero. Contra quos conclusio Prob. Sacramentum matrimonii essentialiter est contractus ; ergo sicut contractus unus est inter duos, ita sacramentum est necessario in duobus, et sicut ad unum contractum essentialiter requiruntur duo habiles ad con­ trahendum ; ita ad sacramentum, quod consistit in certo contractu, scilicet sacramentali, requiruntur duo habiles ad contrahendum sacramenta liter ; quia Christus ad rationem sacramenti elevavit contractum baptizatorum: Subs. Atqui in praesenti casu non sunt duo habiles ad contrahendum sacramentaliter ; ergo. Conf. Nequit esse sacramentum sine materia et forma essentiali, nec sine subjecto, vel ministro capaci : atqui nullum ex his habetur in casu præsenti : Aon primum ; quia materia et forma ad hoc sacramentum requisita a Christo sunt duo consensus expressi non qualiumcumquc, sed duorum bapti­ zatorum, qui hic non habentur. iNon secundum et tertium; quia similiter subjectum capax et ministri, sunt duo baptizati ; cum, ut ostensum ante, sil essentialiter contractus inter baptizatos. 289. Dices 1°. Licet consensus partis infidelis non sit materia sufficiens, ul ipsa percipiat sacramentum ; est tamen materia sufficiens ex parte fidelis; quia potest quis carere idonea materia erga se ipsum in ordine ad sacra­ mentum, cujus est incapax, et eam alteri exhibere , qui capax est ; ergo. R. A’. Ant. Quia materia, ut sit sacramentalis, debet hic poni a baptizatis; Christus enim non qualemcumque consensum elevavit ad sacramentum, sed consensum baptizatorum. Deinde conjuges sibi invicem exhibendo mate­ riam, sibi invicem sunt ministri hujus sacramenti ; infidelis vero, expepto baptismo ob hujus necessitatem, nullius sacramenti est idoneus minister, ut est alias communis Theologorum sensus. 290. Dices 2°. In praesenti casu ex una parte baptizatus est capax sacra­ menti; et ex altera parte verum efficit contractum cum non baptizato: atqui contractui baptizati convenit ratio sacramenti; modo intentionem habeat faciendi, quod facit Ecclesia. R. C. Maj. D. min. Convenit contractui baptizati inito cum baptizato C. secus N. 291. Dices 3°. Potest unus recipere gratiam, et non alter ex defectu dispositionis; ergo etiam sacramentum. R. A’. Cons. Disparitas est; quia gratia duorum est duplex numero et dis­ tincta entitas; potest ergo recipi ab uno disposito, et non ab altero indispo­ sito, vel ponente obicem ; e contra cum sacramentum matrimonii consistat in contractu duorum habilium ad contrahendum sacramenlalitcr juxta superius dicta, dicit essentialiter duos sacramenti capaces , qui in praesenti casu non habentur. MATRIMONII. 183 292. Dices i°. Licet omnes ordines simul sumpti constituant unum adæquatum sacramentum ordinis, et ulraquc species sacramentum unum Eucharistiæ; haberi tamen potest unus ordo sine altero, et sub una specie sine altera sacramentum Eucharistiae; ergo etiam idem sacra­ mentum matrimonii haberi potest in uno contrahente, quin habeatur in altero. R. C. Ant. N. Cons. Et ordines, et illæ species etiam diversae totam habent sacramenti essentiam ; habent enim partiales etiam ordines singuli suam materiam et formam distinctam , quin unus in aliquo ex his dependeat ab allero; idem est de duplici specie in Eucharistia ; matrimonium vero sicut nequit osse contractus vertis in uno tantum , sic sacramentum in uno tan­ tum esse non potest; cum hoc, juxta dicta, essentialiter fundetur in con­ tractu duorum fidelium ; imo aliud non sit, quam contractus duorum fide­ lium elevatus. Nec absurdum videri potest, idem sacramentum, cum sit accidens morale, esse in diversis subjectis; sic enim una numero potestas eligendi Imperatorem est in loto collegio Electoral!, et potestas eligendi Episcopum in toto Capitulo. 293. Dico IV. Matrimonium contractum a fidelibus per procuratorem valet, cæleris paribus, tum in ratione contractus, tum in ratione sacra­ menti. Prob. P. p. Ex praxi Ecclesiæ , qua etiam hodie ita celebrantur matrimo­ nia a regibus et principibus, vehit hoc ipso anno 17G0. a Serenissimis Josepho Archiducc Austriæ et Isabella Infante Parmensi ; quod non permit­ teret Ecclesia, si nulla essent talia matrimonia. Deinde ante Tridenlinum valebant, ut constat ex c. fin. de Procurat, in G.; ipsum vero Tridenlinum quoad hoc non correxit jus antiquum , sed solum irritavit matrimonia clan­ destina. Prob. 2’. p. contra Sylvium. Christus contractum matrimonii validum elevavit in sacramentum : sed talis est contractus per procuratorem initus, ex dictis; ergo. Christus vero hunc contractum nullibi excepit a ratione sacramenti; nec Ecclesia. Imo, quia ratio sacramenti non potest separari saltem licite a contractu, Ecclesia non posset permittere, mullo minus approbare talia matrimonia, si sacramenta non essent. Dixi: cæleris paribus ; ut enim valeat hoc matrimonium, requiritur 1°. ul procurator a suo principali speciale habeat mandatum ad contrahen­ dum cum persona determinata ; neque is suum excedat mandatum. 2°. Ut procurator mandatum suum exequatur per se ipsum , et non per substitu­ tum; nisi specialem substituendi facultatem acceperit. 3°. Ul eo tempore , quo procurator contrahit, ejus potestas non sit revocata, nequidem tacite, ct inscio procuratore; quia per quamcumque revocationem cessat consensus; sine consensu autem non efficitur matrimonium. 4°. Ul procuratores con­ tractum ineant coram parocho , et testibus, iii iis locis, in quibus recepta est ct viget constitutio Tridcntini annullantis clandestina matrimonia. 291. Dices 1°. Tridenlinum Sess. 21. c. 1. praecipit, ut sponsi interrogen­ tur a parocho, ct respondeant; item ul parocho praesens sil consensus con­ trahentium : sed neutrum fit, si contrahatur per procurait»! em. H â 484 de SACRAMENTO MATRIMONII. B. D. Maj. Ut respondeant immediate per se ipsos Ύ. vel immediate per se, vel mediale per alicis C. Item , ul consensus sil præsens physice N. moralitel' C. Moralitcr est præsens per procuratores ; physica autem præsenlia nullibi præcepta reperitur. 295. Dices 2®. Ergo sponsus dormiens posset valide administrare hoc sacra­ mentum, ut si contingat sponsum in Germania existentem dormire, quando procurator ejus nomine contrahit in Italia : atqui hoc videtur ab­ surdum. R. .V. m»n. Quia sicut sponsus, vel sponsa potest inire dormiens contra­ ctum hunc per procuratorem, sic etiam per illum ministrare hoc sacramen­ tum. El sicut non est absurdum, quod, qui ante somnum habuit intentio­ nem suscipiendi baptismum , vel patiendi martyrium, si dormiens bapti­ zetur, aut occidatur, recipiat gratiam in somno. ■ 296. Dices 3°. Nullum est matrimonium , quod fit ab ebrio, licet ille præviderit se in ebrietate contracturum; ergo pariter nullum erit matrimo­ nium, quod per procuratorem contrahitur, dum dormit principalis. R. A’. Cons. Disparitas est; quia prior nunquam actu humano libero con­ traxit, vel consensum dedit, licet, cum liber esset, contractum pure verba­ lem in ebrietate secuturum præviderit; imo etiamsi in ebrietate contrahere intenderit, quia in ebrietate non perseverat moral i ter intentio vel consensus ad efficiendum contractum vel sacramentum sufficiens. E contra in altero casu principalis liber ct rationis compos dat mandatum procuratori ceu in­ strumento vitali ; unde licet dormiat principalis, imo ebrius sit, adhuc in eo persistit intentio virtualis, exislens in mandato prius dato; intentio autem virtualis ul in aliorum sacramentorum ministris sufficit, ita etiam hic; et sic principalis contrahendo per procuratorem confert gratiam, et simul reci­ pit, nisi per peccatum mortale ponat obicern, non minus, quam qui baptiza­ tur dormiens, cum ante baptismum petiisset. An vero idem teneatur casu, quo principalis in amentiam incideret, non est æque certum : affirmant alii communius ob paritatem rationis; negat cum Lugoncet aliis P. Kugler de Matrim. p. 1. q. 10. quod videtur probabilius, si amentia esset habitualis saltem, vel perpetua, co quod, cum sponsa non praesumatur nubere stulto velle, aut furioso, in hac deficiat consensus; si tamen sponsa edocta dc sponsi amentia, nihilominus in consensu persisteret, tenendum videtur cum sententia prima ex paritate rationis. 297. Dices 4°. Alia sacramenta nec ministrari, nec recipi possunt per pro· chratorem ; ergo neque matrimonium. R. Ar. Cons. Disparitas est, quod nullum aliud sacramentum involvat rationem contractus; c contra hoc sacramentum consistat in contractu, qui ens morale est, et cujus illa est natura , ut fieri possit per procuratores, et inter absentes , modo procuratores prœsentes sint, qui sustinent personas principalium. 298. Si instas: Licet quis judicialiter absolvi absens possit in judicio foreiibi, nequit tamen absolvi talis in judicio sacramentali, sive foio sacra- DE NATURA MATRIMONII. menti Pœnilenliæ ; ergo similiter licet contrarius alius possit celebrari inter absentes, non tamen contractus matrimonii , utpote sacramentalis. R. .¥. Cons. Disparitas est, quod in judicio sacramentali confessarius sit judex dispositionis interioris pcenitenlis, cl in ferenda absolutionis sententia dependeat, secus ac in judicio forensi, a dispositione pœnitentis, caque prasenti, quando datur absolutio ; absentis autem dispositio non potest ita cognita esse confessario ; et hæc fuit voluntas Christi nobis intimata per praxin Ecclesiæ, et definitiones Pontificum, Clement. VIII. 20. Junii 1G02. item Pauli V. I nde non præcise ideo nequii judicium sacramentale exerceri inter absentes, quia absolutio est sacramentalis, sed quia est sacramentalis talis ex ordinatione Christi : E contra in matrimonio contrahens non est judex voluntatis interioris in allero contrahente, neque hic obstat aliqua praxis, vel definitio Ecclesiæ; sed ex hujus praxi potius valor matrimonii ut sacramenti eruitur juxta conclusionem. 299. Dices 5°. Si matrimonium per procuratores contractum sit sacramen­ tum, cur ergo postea principales iterato personaliter contrahunt coram pa­ rocho? certe si sacramentum fuisset, iterari non posset. R. N. Quod iterato contrahant ; sed tantum omissas solemnitates tunc sup­ plent, et contractum per procuratores matrimonium ralihabendo testantur, se perseverasse in consensu, dum suo nomine contrahebatur matrimonium. 300. Dico V. Licet Christus contractum matrimonialem elevaverit in sa­ cramentum; potest tamen a fidelibus contrahi matrimonium, quod valeat in ratione contractus, quin simul sit sacramentum. Vasq., Rebel., Sylvius aliique recentiores (1). Prob. I. Juxta communem Doctorum consensum : quando Christus con­ tractum matrimonialem elevavit ad dignitatem sacramenti, vim obligandi, quam ex reciproco paciscentium consensu hactenus habuerat, ei nullatenus (1) Verum hæc opinio admitti nequit, post allocutionem habitam a Pio IX. in Consistorio secreto die 27. septembris an. 1852. occasione damnorum , quibus catho­ lica Ecclesia in Neogranatensi Republica affligebatur. Sic enim loquitur laudatus Pontifex : «Nihil dicimus de alio illo decreto, quo matrimonii sacramenti mysterio, digni« fate, sanctitate omnino despecta, ejusque institutione et natura prorsus ignorata el «eversa, atque Ecclesiæ in sacramentum idem potestate penitus spreta, proponeba« lur juxta jam damnatos haereticorum errores , atque adversus catholicae Ecclesiæ «doctrinam, ut matrimonium tanquam civilis tantum contractus haberetur, et in « variis casibus divortium proprie dictum sanciretur, omnesque matrimoniales causæ «ad laica deferrentur tribunalia, et ab illis judicarentur ; cum nemo ex Catholicis «ignoret, aut ignorare possit, matrimonium esse vere ct proprie unum ex septem «Evangelicæ legis sacramentis a Christo Domino institutum, ac propterea inter fide­ ntes matrimonium dari non posse, quin uno eodemque tempore sit sacramentum, « atque idcirco quamlibet aliam inter Christianos viri et mulieris, præter sacramcn« tum, conjunctionem, cujuscumque etiam civilis legis vi factam, nihil aliud esse «nisi turpem atque exitialem concubinatum ab Ecclesia tantopere damnatum, ac « proinde a conjugali foedere sacramentum separari nunquam posse, ct omnino spe« ctaread Ecclesiæ potestatem, ea omnia decernere, quæ ad idem matrimonium qno« vis modo possunt perlinere. » d DE NAff'RA 4M DE SACRAMENTO MATRIMONII, ademi!, sed natniw illuni prislinæ reliquit, el lanium illi supcradditlil vim ci»l’a!i\am gratiæ, hoc esi, rationem sacramenti ; ergo sicut an i ea stabat mali imonium in ratione contractus solius, sic et minces tare potest, si a contra­ hentibus impediatur vis sacramenti, scilicet si intenderent solum contractura sine sacramento. Conf. A paritate aliorum sacramentorum, in quibus Chri­ stus elevando res naturales ad rationem sacramenti ipsarum naturam non immutavit physice, vel moraliter, sed solum addidit vim collativam gratiæ, e. g. inbaptismo ablutioni per aquam, quæ vis si impediaturex intentionisrequisitæ defectu, ut certum est illum sic posse impediri, ac proinde sacramen­ tum, adhuc retinebunt id, quod prius erant ; sic a pari in nostro casu, si ex mutuo illo consensu ob defectum intentionis sacramentum non fieret, adhuc persisterai ille civilis contractus. Prob. II. Ut matrimonium valeat in ratione contractus civilis, plus non requiritur, quam nt personæ contrahentes sint jure ad contrahendum habi­ les, libere reciproce consentiant, cumque consensum coram parocho et te­ stibus signis exterius exprimant, quæ est solemnitas requisita jure novo Tridentini : atqui hæc singula et adhibere possunt fideles, licet expresse nolint matrimonium ut sacramentum ; ergo. Nec dicas : Inter conditiones a Christo ad valorem contractus matrimonia­ lis requisitas inter baptizatos esse hanc, ut celebretur cum intentione sacra­ menti ; ecquod ratio contractus et sacramenti ex voluntate Christi insepa­ rabiliter connexa sint ; nam hujus voluntatis nullum vestigium, vel indi­ cium habetur, cum nec in Scriptura sacra, nec in Conciliis, nec SS. Patribus a Doctoribus inveniatur solidum aliquod id dicendi fundamentum ; quin contrariæ Christi voluntatis fundamentum præbet Prob. lae. concl. Porro 301. S» dicas 1°. Concilia Florentinum et Tridentinum simpliciter sine ulla exceptione, vel restrictione definiunt, matrimonium inter fideles contra­ ctum esse vera ac proprie dictum sacramentum ; ergo quocumque casu liat matrimonium, erit sacramentum. R. .V. Cons. Quia Concilia id solum docere intendunt, matrimonium esse verum novæ Legis sacramentum ; Florentinum quidem de hoc instruere vo­ lebat Armenos; Tridentinum vero ita definiebat contra Novatores ultimos, absolute negantes matrimonium esse sacramentum. Ut vero fiat sacramen­ tum, dum fideles contrahunt, citata Concilia supponunt contractum cele­ brari cum conditionibus requisitis, quas inter est intentio illud celebrandi ut sacramentum. Sic citata Concilia licet definiant etiam baptismum, confir­ mationem, etc. esse sacramenta novæ Legis, non lamen ideo sequitur: ergo quandocumque fit ablutio in aqua, erit sacramentum baptismi; sed ut tale liat, supponunt adhiberi necessaria ad rationem sacramenti : hinc Floren­ tinum subdit, hæc(Sacramenta) tribus perfici, rebus ut materia, verbis tan­ quam forma, et intentione ministri. 302. Si dicas 2°. Qui agit contra leges latas a supremo principe pro con­ tractu, nec observat ritum contrahendi in republica usitatum, invalide con­ trahit : atqui hoc fieret, si a fidelibus contrahentibus positive excluderetur ratio sacramenti ; ereo. R. D. Maj. Qui asrit contra leges contractum, si aliter fiat, irritantes C. MATRIMONII. 4R7 solum prohibentes, ne aliter fiat ,V. liem,nec observat ritum substantialem et essentialem contractui C. solum accidentalem Λ'. Duplici modo potest princeps praescribere ritum ac solemnitatem contractui : primo ut nullus sit contractus,si ritus ille omittatur; secundo ita ut, licet omittatur, jure lamen nalmæ obliget; esto, illicite contractum sit. Et hoc posteriore solum rnodo requiritur ad contractum matrimonii intentio sacramenti, non priore, eo quod Christus, ut dictum, naturam hujus contractus non immutarit, sed solum elevarit, ut, si cum debita intentione celebretur, fiat signum efficax gratiæ. 303. Si dicas 3°. Contractus matrimonialis intrinsece est sacramentum inter Christianos ; ergo in potestate contrahentium non est excludere ratio­ nem sacramenti, sicut non potest sacerdos separare sacramentum Euchari­ sliæ aratione sacrificii. R.iV. Ant. Sicut ablutio corporalis in baptismo non est sacramentum in­ trinsece sine intentione debita ministri, ita nec matrimonialis contractus. D. etiam Cons. Ergo uon est in potestate, ut possint licite excludere rationem sacramenti C. valide N. Nec inferas : Si possint valide excludere rationem sacramenti, non appa­ ret, cur non etiam licite; nam posita voluntate Christi elevandi contractum civilem ad sacramentum, tam lex naturalis, quam divina obligat, ita matri­ monium celebrandum esse, ut fiat sacramentum ; sicut supposita elevatione ablutionis in baptismo ad sacramentum utraque lex graviter obligat, ut, dum quis baptizandus est, fiat sacramentum, ne fruslranea fiat Christi in­ stitutio, et sacramento irrogetur injuria. Deinde permisso, sacramentum Eucharistiæ separari non posse a ratione sacrificii propter inseparabilitatem ex institutione Christi ; disparitas est, quod Christus non instituerit primo matrimonium in contractum simul et sacramentum, sed natura contractus supposita, quæ antea erat et obligabat ex prima Dei institutione, eum in sa­ cramentum elevarit : at in Eucharistia voluntas eam instituendi in sacrifi­ cium non accessit ad rationem sacramenti præsuppositam, sed eadem indi­ visibili voluntate eam instituit in sacramentum ct sacrificium. 304. Si dicas 4°. Saltem sequeretur, pleraque hærelicorum matrimonia sacramenta non esse, consequenter nec indissolubilia, eo quod intentionem non habeant sacramentum conficiendi. R. .V. seq. Quia hæretici habent, et præsumi debent habere implicite in­ tentionem sacramenti, cum saltem habeant intentionem generalem contra­ hendi eo modo, quo Christus fieri voluit, quæ intentio prævalet persuasioni eorum erroneae, qua putant matrimonium sacramentum non esse. Cæterum indissolubilitas matrimonii ex eo oritur, quod exprimat unionem Verbi cum humanitate, et Christi cum Ecclesia absolute indissolubilem, quam si­ gnificationem habet omne et solum matrimonium consummatum inter fide­ les, scilicet membra Ecclesiæ, etsi validum tantum sit in ratione contractus. Ex hactenus disputatis sequitur, eos, qui in infantia post baptismum abducti sunt ab infidelibus, nulla habita cognitione de Christi Ecclesia ejusque sacramentis , valide contrahere matrimonium, non secus ac reliquos infideles, inter quos morantur, non autem conficere sacramentum; ad hoc rl ’ 188 • ■ DE SACRAMENTO MATRIMONII. enim requiritur implicita saltem el confusa voluntas contractum hunc ut sacramentalem celebrandi, quæ esse nequit in iis, qui nullam omnino legis Exangelicæ habent notitiam. ARTICULUS IV. QUIS SIT MINISTER SACRAMENTI MATRIMONII ? 303. Duas in classes circa praesentem controversiam dividuntur Itoclores hodie : Prima eorum est, qui, duce potissimum Melchiore Cano in opere de Locis Theologicis, ministrum hujus sacramenti asserunt sacerdotem esse, qui virum et mulierem certa verborum forma simul jungit, inter quos præcipiie numerantur Estius, Sylvius, Juenin, Tournely, Habert, el quidam alii præsertim Lalli. Altera aliorum est et quidem, teste ipsomet D. Habert, communis apud Canonistas et Theologos tum veteres, tum recentiores, volen­ tium, virum el feminam contrahentes esse proprios hujus sacramenti mi­ nistros, ita ut hi sibi invicem, vir mulieri, mulier viro, hoc sacramentum administrent. Cui sententiae in quæstione, quæ fidem tam propinque attin­ git, tanto facilius subscribendum censeo, non tantum, quod pro hac solidis­ simae rationes pugnent, sed et tanta sit Doctorum omnis ævi auctoritas el consensio, quæ plurimum habere ponderis debet in quaestionibus ejusmodi, et vel maxime apud eos, qui ubique tutiora et probabiliora se alias rimari et sectari profitentur. Quia tamen adversariorum aliqui, ut Honoratus Tour­ nely hic, cupiunt deponi praejudicia, quæ ex tanta auctoritate et numero Doctorum huic sentenliæ faventium proficisci possent, et rem controversam librari ex rationum momentis, demus hoc Doctori Parisino, sane honora­ tissimo, nec ad auctoritatem provocemus, nisi dum ipsi provocant adver­ sarii. Igitur 306. Dico. Minister sacramenti matrimonii non est parochus, vel sacer­ dos, sed sunt ipsi contrahentes, sacramentum hoc sibi mutuo administrantes. Ita sententia communis cum S. Thoma in 4. d. 28. ad Hannib. d. 26. q. un. a. 1. ad 1. et alibi. Prob. I. Ex Concilio Florentino, quod in Decreto §. septimum, ita inquit: Septimum est sacramentum Matrimonii, quod est signum conjunctionis Christi cum Ecclesia secundum Apostolum, causa efficiens Matrimonii regu­ lariter est mutuus consensus per verba de præsenti expressus. Ex quo sic argumentor : juxta Florentinum causa efficiens matrimonii est consensus externe expressus; atqui hic consensus non a sacerdote ponitur, sed a con­ trahentibus; ergo. Hoc argumentum reticet D. Habert; dissimulant alii, enervare conatur Tournely, quocum Respondent : Concilium loqui de matrimonio, ut contractus civilis est, non ut sacramentum est ; matrimonii priore modo sumpti causam effectri­ cem esse consensum contrahentium; posteriore modo sumpti causam efficientem esse sacerdotem vel parochum. Idque, aiunt, ostendit mutata loquendi ratio, qua alias uti solet Eugenius in cæteris sacramentis; statim enim ac dixit v. g. primum sacramentum est Baptismus, addit : hujus sacra- DE MINISTRO MATRIMONII. 480 menti materia est, etc. nimirum ne rem figeret in scholis hinc inde agita­ tam. Sed 307. Contra est; quod Concilium loquatur de matrimonio ut sacramento. 1°. Quia eo loco ex professo vult docere Armenos in iis, quæ perlinent ad sacramentorum novæ Legis essentiam, ut profitetur palam initio hujus capitis : Ecclesiasticorum sacramentorum veritatem pro ipsorum Armenorum faciliori doctrina sub hac brevissima redigimus formula. 2°. Armeni nec petebant instructionem circa causam effectricem matrimonii in ratione contractus civilis; nec tali instructione egebant, cum lateret neminem, contractum a consensu contrahentium perfici. 3°. Si Concilium non loque­ retur de matrimonio ut sacramento, nihil plane tradidisset Armenis de materia, forma, et ministro hujus sacramenti, quod tamen ^e aliis sex sacramentis fecerat, el de singulis se facturum promiserat, ut dictum; adeoque doctrina Concilii manca esset, nec stetisset promissis, quod sine ejus injuria dici non polest. 4°. Quia eo loco clare declarat, se matrimonium ut sacramentum explicandum suscipere , cum dicat : Septimum est sacramentum Matrimonii. Ut adeo, his singulis collectis, sequatur, vel Concilium loqui de matrimonio ut sacramento, vel nihil dixisse, dicendo, quod a nemine petebatur, et omittendo id, quod neces­ sario explicandum erat. Xec refert, quod postea simpliciter dicat : Causa efficiens Matrimonii «f,elc. non enim ita loquitur, ne figeret rem in scholis hinc inde agitatam, ut putant adversarii; nulla enim prorsus erat tempore Concilii Florentini hac de re in scholis controversia : Melchior Canus enim, qui primus adversæ sentenliæ propugnator communiter habetur, et fuit, Concilio Florentino longe posterior est ; sed communis erat tum temporis sententia, si forte unus excipiatur Guillelmus Parisiensis, ministros esse ipsos contrahentes: dixi : si forte unus, etc. nam demente Guillelmi pluribus dicetur infra. Interim permisso hic tantisper Guillelmum aliter sensisse, gratis tamen dicitur, Synodum noluisse hac in re instruere Armenos, nec declarare mentem suam ob singularem unius viri opinionem, omnibus contrarium unanimiter sentientibus. Certe Magister et aliqui Canonist® veteres, magnæ tum temporis auctoritatis laudati art. sup., docuerant sacramentum matri­ monii non conferre gratiam ex opere operato ; nec tamen Doctorum istorum auctoritas obstitit, quominus Synodus definiret, omnia novæ Legis sacra­ menta , consequenter et matrimonii sacramentum continere gratiam, illamque digne suscipientibus conferre; et quare igitur unius Guillelmi auctoritas obfuerit, quominus synodus juxta communem Doctorum om­ nium sententiam declararet causam effectricem matrimonii, ut sacramen­ tum est ? ,V« dicant adversarii, salis fuisse Synodo docere Armenos, matrimonium esse sacramentum. Nam 1°. sicut satis non erat Synodo docere eos Baptismum, Confirmationem, etc. esse sacramenta, sed simul eos de materia, forma, ct ministro cælerorum sacramentorum instruere debuit, quia ita postularant Armeni, et se facturam Synodus promiserat; ita hic. 2°. Quia, si Synodus judicasset, præler contrahentes etiam sacerdotem , vel hunc solum ministrum esse, neque hoc expressisset, occasionem dedisset Armenis in 490 DE SACRAMENTO MATRIMONII. re gravissima errandi; quid enim pronius erat inferre Armenia juxta verba Concilii, rauso efficiens matrimonii, etc. quam eosdem esse ministros sacra­ menti , qui contractus? Sicut enim Synodus cuilibet sacramento suum assi­ gnaverat ministrum, ila jure inferre poterant , quod etiam hic assignaverit. Ergo non poterat satis esse Synodo docere matrimonium esse sacramentum, sed simul hujus ministrum exprimere debuit; cumque nihil de sacerdote dicat, sed contrahentes simpliciter dicat causam efficientem matrimonii, sequitur, eos quoque ex mente Concilii esse causam efficientem sacramenti, sive ministros. Verior igitur ratio, ob quam Synodus dixit, imo dicere oportuit, causa efficiens Matrimonii, non autem, causa efficiens hujus sacramenti, illaesi, ne doctrina Synodi redderetur obscura, et ne verba hujus sacramentiob particulam hujus, quæ substantivum sibi vicinius demonstrare solet, referri possent ad conjunctionem Christi et Ecclesiæ, de qua dixerat imme­ diate antea (vide supra verba Concilii) sicque praecideretur omnis occasio erroris ; contrahentes enim licet causa efficiens sui consensus sint ; quod tamen is sit signum conjunctionis Christi et Ecclesiæ, hoc non habet .1 contrahentibus, sed ab institutione divina. Prob. II. Ex Cone. Tridentino quod Sess. 24. de Reform. Mali ini. ex pro­ fesso et exacte tradit doctrinam de sacramento matrimonii, nullum omnino discrimen statuit, quantum ad ritum et constitutiva matrimonii, ut est sacramentum novæ legis, et ut fuit in officium natura ante legem evangelicam ; sed præcise ait, matrimonium, ut est in lege nova, differre a matrimonio, ut erat ante legem evangelicam et in officium naluræ, quod hoc non causarit gratiam, illud vero causet. Ergo ex Concilio matrimonium non habet alium ministrum, materiam, formam, quam habuerat antea, ut erat in officium natura ; Subs. Atqui ante legem evangelicam matri­ monii minister erant ipsi contrahentes ; ergo. 308. Si respondes : Licet Trid. assignet differentiam matrimonii, ut est in lege nova, a matrimonio, nl erat in officium naturae, quod priori Chri­ stus promeruerit vim causandi gratiam ; non ideo excludere alia, ut : quod requirat sacerdotem ministrum. Contra est, quod in materia dogmatica propositiones præcisivæ per se loquendo æquivaleant cxclusivis, sive par­ ticularis universali, ut habet axioma merito apud omnes receptum,ne alias vacillent pleraque Constitutiones dogmalicæ, siquidem plerumque tradantur sine additis expresse particulis exclnsiv is. Dixi : per se loquendo; nisi scilicet aliunde contrarium constet, vel Concilium declaret aliter; sed neutrum hic habetur, ut patebit parlim ex prob. seq. parlim solutione objectionum. Prob. III. Ex eodem Tridentino, evertendo fundamentum senlentiæ con­ trariae. Tridentinum igitur Sess. 24. de Ref. Matrim. cap. I. sic habet : Si nullum legitimum opponatur impedimentum, ad celebrationem matrimonii in facie Ecclesiæ procedatur; ubi parochus viro et muliere interrogatis, et earum mutuo consensu intellecto, vel dicat : ego vos in matrimonium con­ jungo in nomine Patris, etc. vel aliis utatur verbis juxta receptum unius­ cujusque provinciœ ritum. Ex quo sic argumentor : Si sacerdos esset mini­ ster matrimonii .ut hoc sacramentum est ; ergo quia jubetur proferre hæc DE MINISTRO MATRIMONII. 491 verba : ego vos in matrimonium conjungo, etc. qu® formam continent, qua perficitur sacramentum : atqui falsum est per hæc verba a Tridentino indi­ cari formam hujus sacramenti ; ergo. Maj. ab adversariis admittitur; nam ut ait Honoratus Tourncly hic, si data opera voluisset Synodus innuere sacerdotem esse ministrum sacramenti matrimonii, ct verba, quibus con­ trahentes conjungit, esse formalia , aut quasi formam, non potuisset uti verbis significaritioribus. Et ratio est, quia imprimis ministri est proferre formam : deinde vero verba, quibus parochus sponsis postea benedicit, rationem formæ habere non possunt, quia hæc benedictio adhibetur, post­ quam sacerdos pronuntiavit verba illa: ego vos in matrimonium, etc.; ergo benedictio illa secunda supponit jam matrimonium in omni suo esse constitutum. Taceo alias rationes , quibus hoc probari posset, cum hoc ab adversariis non negetur. Ergo si quæ verba sacerdotis habent rationem formæ, illa, ego vos, etc. habere oportebit. Igitur Prob. min. I. Quia Tridentinum cit. loc. pracise in eo versatur, ut prae­ caveat, ne matrimonium contrahatur cum aliquo impedimento; ut abo­ leat matrimonia clandestina ; hoc ut obtineat, jubet præmitü denunciationespublicas ; lum praescribit modum, quo deinceps celebrandum matrimo­ nium, scilicet quo impedirentur mala ex matrimoniis clandestinis oriri so­ lita, ac deinceps constet de contracto matrimonio; hinc jubet illud celebrari in facie Ecclesiæ, dicente parocho hæc, vel similia, juxta cujusvis provincia» ritum : ego vos conjungo, etc. Denique decretum suum his verbis proponit : Qui aliter quam prœsente parocho vel alio sacerdote de ipsius parochi, seu or­ dinarii licentia, et duobus, vel tribus testibus matrimonium 'contrahere atten­ tabunt, eos S. Synodus ad sic contrahendum omnino inhabiles reddit, et hu­ jusmodi contractus irritos ac nullos esse decernit. Ubi vides, ad valorem praecise requiri prœsentiam parochi, nulla enim fit mentio verborum ejus ; ergo nulla verisimilitudine dicitur, verba illa, ego vos, etc. esse de essen­ tia, vel esse formam essentialem ; sed tantum sequitur, nec plus, quam re­ ferenda esse ad ritus accidentales, quibus volebat celebrari posthac matri­ monium in facie Ecclesiæ; quin ideo inquit : jutrta cujusvis provinciœ ritum. Sed hoc amplius patebit ex sequentibus probationibus. 309. .Vec dicant cum Ludov. Habert, in decretô Tridcntini nullam equidem mentionem Heri sacerdotalis benedictionis ; sed tamen nec ipsum Concilium, nec Congregationem Cardinalium pronunciassc, matrimonia contracta, prmsenlc parocho, sed reluctante, vel saltem nulla verba proferente, osso sacra­ menta. Nam R. 1°. Exeo, quod Tridentinum in decreto expressam mentionem non fe­ cerit talia matrimonia esse sacramenta, plus non sequitur, quam sententiam contrariam non esse aperte falsam,sed quomodo adversarii positive probabunt exTridentino, quod ipsis incumbit, verba illa sacerdotis, ego vos, etc. esse potins dc essentia sacramenti, quam pertinere ad ritus praescriptos ex pra­ eopto, sicut cætera ante decretum posita, cum in decreto ipso, cui maxime inhaerendum, ad valorem pracise requiratur praesentia parochi : qui aliter, γιαπί prœsente parocho, etc. ? R.2°. ,Y. suppos. Necesse fuisse, ut Tridentinum vel expresse pronuntia­ ret talia matrimonia osse sacramenta : sequebatur enim hoc per se ; quia ί; .ί? 1, 4Û2 DE sacramento matrimonii. Tridentinum agebat de matrimonio, non ul præcise contractus profanus ct civilis est, sed ul sacramentalis simul est, saltem consecutive, Et hoc fateri debent adversarii, nolint, velint; cum alias necessario fundamentum ipso­ rum corruat : si enim Tridentinum hoc cap. I. non loquatur de matrimo­ nio ut sacramento simul, saltem consecutive; quomodo igitur protendere audent, hæc verba sacerdotis : ego vos conjungo, etc. esse formam essentia­ lem matrimonii ul sacramenti, cum hoc nec Concilium pronuntiet, nec Con­ gregatio Cardinalium ? Unde adversarii dicendo : licet in decreto mentio non fiat sacerdotalis benedictionis, sive verborum ego vos, etc. ; non tamen pronuntiasse Concilium, nec Congregationem Cardinalium matrimonia contracta præsente parocho, sed reluctante, vel saltem nulla verba profe­ rente, esse sacramenta; hoc, inquam, dicendo destruunt, quod cx parte alia ædificare conantur. Taceo, nullo prorsus fundamento dici posse, Conci­ lium a contractu legitimo excludere voluisse rationem sacramenti; ad con­ tractum vero legitimum requirit preesentiam parochi el testium; ergo his habitis habebitur contractus legitimus, et consecutive sacramentum; sicut iis non habitis non habetur contractus legitimus, nec consecutive sacra­ mentum. Quare B. 3°. in forma D. Non pronunciavil Concilium explicite, signate talia matrimonia esse sacramenta C. non declaravit hoc exercite, implicite .V. Agebat enim de matrimonio, etiam ut sacramento, ex dictis. Prob. II. eadem min. Si Tridentinum judicasset hæc verba sacerdotis: ege vos conjungo, etc. esse formam hujus sacramenti ; ergo non dixisset, ul sa­ cerdos vel ea diceret, vel similia juxta cujusvis provincia1 ritum. Prob. seq. 1°. Quia inauditum est in Ecclesia formas essentiales sacramentorum relin­ qui arbitrio, ut quomodocumque proferantur, licet per verba etiam æquipollentia, cum in tanta diversitate facile irrepere possit mutatio quoad substantiam, et tam multiplex discrepantia, licet solum accidentalis, dede­ ceat sacramenta. Unde juxta communem Theologorum peccat, qui verba formæ essentialis mutat in sola æquipollentia pro baptizo, dicendo mundo, vel abluo; et Florentinum cuilibet sacramento verba formæ determinata apposuit. Ergo si Tridentinum judicasset ea verba esse formam essentialem, nunquam ea arbitrio provinciarum reliquisset. 2°. Quia noverant Patres in variis provinciis adhiberi verba non solum materialiter diversa ab illis vos in Matrimonium conjungo ; sed etiarn diversa formaliter quoad substan­ tiam, sive sensum; talia refert Dominicus Sotus, qui Concilio interfuit ini, dist. 26. a. 3. ubi de hac forma : ego vos, etc. sic ait : Neque est universalis in Ecclesia ; sed alii dicunt : ego vos sponso, et Sacramentum confirmo; el alii: quos Deus conjunxit, homo non separet ; atque alii aliter. Et recte; sic in Ri­ tuali Ecclesiæ Conslanliensis hæc forma legitur : Matrimonium per vos con­ tractum secundum ordinem malris Ecclesiæ ego auctoritate, qua hac in parte fungor, ratifico, confirmo, et benedico, in nomine Patris, etc. Similiter in Ri­ tuali nostro Herbipotenti habetur : Ideo Matrimonium per vos contractum con­ firmo, ratifico, ct benedico : in nomine Patris, etc. Atqui dici non potest Triden­ tinum voluisse permittere formas ejusdem sacramenti etiam diversas qu98 Λ·* Λ 3 HE SALHAMENIO MAIIOMO.MI. .MiW Cio/dur. Innocentius I. epist. 9. ad Probum usserit, matrimonio cimi gratiam divinam, quando celebratur : atqui celebratur, quando parochus benedictionem elargitur ; ergo. Similia habet in epist. ad Victricium Rotho· inagensem. El Hohmisdas relatus c. Xullus 3. q. 5. Xullus, inquit, fidelis occulte nuptias faciat, sed benedictione accepta a sacerdote publice nubat in Domino. Ilis adde Nicolaum I. in epist. ad Rodoaldum , el relatum c. Lolharius 31. q. 2. ubi docet matrimonium inter Lolharium ct Waldradam initum dissolvendum esse, si non luerit cum benedictione sacerdotis cele­ bratum. 3°. Ex Conciliis. CarthaGinense IV. can. 13. (Labb. I. 2. p. 1201. A.) con­ juges monet, ul nocte post acceptam benedictionem, ob reverentiam bene­ dictionis se contineant. Coloniense habitum anno 1836. part. 7. cap. 40. (Labb. t. 14. p. 541. Λ.) ait sacramentum matrimonii, si quis, sicut decet, acceperit, accedente sacerdotali precatione, conferre donum Spiritus sancti, (pio vir diligat uxorem amore casto , sicut Christus dilexit Ecclesiam, ubi verba : accedente sacerdotali pre satione , manifeste demonstrant, ailTournely, mentem hujus Synodi esse , sacerdotalem precationem esse formam hujus sacramenti. Et in Enchiridio, quod jussu hujus Concilii editum est capitulo penult, dicitur : Quanto magis putandum est in nova Lege sacer­ dotes, qui legatione pro eo funguntur, legitimos hujus sacramenti ministres esse. Cameracense habitum anno 1367. paulo post habitam Sess. 24. Concilii Tridentini ; item Rhemense anno 1383. (Labb. t. 15. p. 897. E.) et quædam alia parlim meminerunt sacerdotalis benedictionis, partim parochum vocant ministrum. Specialiter vero Concilium Lateranense c. Cum in Ecclesiæ cor­ pore 9. de siinonia, ait horribile esse pro benedictionibus nubentium, sive aliis sacramentis aliquid accipere; ergo supponit hanc benedictionem esse de essentia sacramenti. Denique in lino Concilii Constantiensis Martines V. inter sacramenta numerat matrimonii soiemnitatem. 4°. Ex variis Ritualibus ; inter quæ Romanum antiquum anno 1494. ait : Contrahentibus respondentibus, se nec affines, nec consanguineos, etc. Sacer­ dos pronuntiet verba, quæ sunt forma hujus sacramenti. El aliud Romanum jussu Pauli V. editum in pnefatioue ait, inter sacramenta, quorum admini­ stratio ad parochos perlinet, esse matrimonium. Quod idem repcrilur in Mediolanensi sub S. Caroh) Borromæo part. 4. Act. Rituale Atrebatensc anni 1600., Y prense 1376.. jubent, ut sacerdos dicat, el ego tanquam Ecclfr· site minister vos in matrimonium conjungo in nomine Patris, etc. Similiter Mechliniense 1589. sed el plura alia benedictionis meminerunt. Ergo. R. .V. .lut. Ad prob. ilm. et 2*ra. R. 1°. generaliter, nullum ex allatis SS. Patribus el Pontificibus loqui vel verbulo de benedictione parochi dicen­ tis : ego ros conjungo, etc. «piam tamen adversarii ex Tridentino volunt esse essentialem; sed loquuntur de alia, qua sacerdos per varias orationes nuben­ tibus solem ni ter benedicit; quæ benedictio est solum accidentalis, cum adhi­ beri non soleat nuptiis secundis, nec primis tempore Adventus ct Quadra­ gesima.*. Proferant autem, si possint, vel unicum textum ex S. Patre, vel summo Pontifice, qui testelur benedictionem illam faciam fuisse per verba ista: ego ros in Matrimonium etc. quod quamdiu non faciunt, frustra textus accumulant; cum juxta adversarios sola ea benedictio, quæ per illa verba Iit, essentialis sit. In specie vero DE MINISTRO MATRIMONII. >99 prob. etc Patribus. R. Tertullianus loquitur de benedictione acci­ dentali, qua sacerdos per varias preces benedicit neo-sponsis; nam ante hanc benedictionem supponit jam matrimonium in suo esse perfectum; quod indicant ejus verba : quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio. Deinde si testimonium Tertulliani aliquid probaret, sequeretur, ea omnia esse dc essentia, quæ ibi recenset, et sic etiam foret renuntiatio angelorum; nam postquam dixisset, el obsignat benedictio, irnrnediate subdit : et angeli renun­ tiant A'setcvum agit hic Tertullianus de conjugio fidelium, ostendendo illud felix esse, quod tot sacris ritibus peragatur, secus ac fiat in conjugiis infide­ lium; id quod verum est, etiamsi ea benedictio essentialis non sit. S. Basi­ bus similiter benedictionem illam accidentalem intelligit ; sine hacenim non solebant fideles celebrare matrimonia, cum adhiberi deberet ex præcepto. S. Ambrosius inlelligendus est non de sanctificatione sacramental), quæ ex opere operato habetur; sed accidentali quæ habetur per preces sacerdotis benedicentis. Ratio responsionis ex ipso S. Doctore palet; dehortatur enim eo loco fideles, ne cum infidelibus matrimonia ineant sine ritibus sacris, quibus sanctificari alias matrimonia oportet; addit enim immediate : quo­ modo potest conjugium dici, ubi non est fidei concordia? Alias, si velis verba S. Doctoris tibi ad rem facere, dicas etiam, velamen sacerdotale ad essen­ tiam hujus sacramenti spectare. ,4(/2“n. prob. exsuinm. Ponti/. R. Ad Evaristum : 1°. Epistola illa Evarisli plurimis recentioribus suppositilia videtur. 2°. Hoc etiam transmisso 1). Vocat ea matrimonia adulteria, vel juxta præsumptionem fori externi, non reputantis pro vero matrimonio, quod probari non potest; vel ea tantum matrimonia clandestina, in quibus non adest verus ulriusque consensus C. secus .V. nam statim subjicit : nisi voluntas propria suffragata fuerit, ct vota succurrerint legitima. Et sic adversarii ipsi explicare Evaristum debent; cum non negent conjugia sine dicta benedictione parochi esse vera conjugia in ratione contractus, consequente]· fateri debeant, non fuisse adulteria. Et vero si negare vellent, illa conjugia fuisse vera saltem in ratione con­ tractus, Tridentino aperte contradicerent, quod Sess. 24. cap. I. declarat, clandestina matrimonia, libero contrahentium consensu facta , rata ct vera rsse matrimonia, quamdiu Ecclesia ea irrita non fecit. Ad innocentium 1. R. D. Tunc dari gratiam ex opere operato, vi bene­ dictionis .V. vi positi consensus mutui C. Hormisdas ibi affert solum præccplum adhibendi benedictionem sacerdotis, id quod non negamus; sed solum, hanc fuisse essentialem sacramento. Nicolaus I. ila scripsit juxta præsumptionem fori externi, in quo non reputatur pro matrimonio vero, quod a partibus probari nequit. Nimirum Lotliarius répudierai Teulpergam uxorem suam, nt Waldradam pellicem duceret. Mandat igitur Pontifex Rndoaldo legato suo, ut nullum hoc matrimonium declaret, nisi probet Lotharius, quod prius, anteTeulpergam , duxerit Waldradam , non clam, sed palam, cum benedictione sacerdotis, ut refert Baronins ad annum 862. En verba Nicolai I. Si minime probatum fuerit, Waldradam fuisse uxorem legitimam, neque nuptiis secundum morem celebratis, per benedictionem sci­ licet sacerdotis celebratis, filio nostro Lothario fuisse conjunctam, suggerite HU, ut, etc. Ergo loquitur juxta præsumptionem fori externi. Sed cum constet ex Trid. cit. matrimonia clandestina saltem fuisse vera in ratione ■ > f Ί. 500 DE SACRAMENTO MATRIMONII. contractus, nec dissolvi potuisse, sicut adhuc hodie vera sunt in terris, in quibus non viget constitutio Tridentini ea irritantis, nec solvi possunt, adversarii nobiscum solvere hanc objectionem debent. Ad 3**”. prob. ex Conciliis. Et primo ad Cone. Cartilagineuse R. D. Hoc monet conjuges, quia juxta Concilium benedictio sacerdotis est sacramen­ tum. vel forma saeramen talis .V. quia est ceremonia sacra, vel, ut loquitur S. Thomas, quid sacramentale , habens adjunctum sacramentum C. Bene­ dictio enim illa, licet sacramentum non sit, est tamen quid sacramentale; igitur sicut olim conjuges ob reverentiam in dies Festos el Dominicos ab actu conjugali abstinere debebant, ita recte Concilium monere potuit con­ juges, ut idem facerent in reverentiam benedictionis nuptialis. Ad Concilium Coloniense R. Putius pro nostra stat sententia; dicendo enim : quod sacramentum , si quis sicut decet, acceperit, accedente preca­ tione, etc. supponere videtur, sacramentum confectum esse ante precatio­ nem, atque hanc illi accessoriam esse. Dicitur autem , accedente precatione, conferri donum Spiritus sancti ; quia cum benedictio saltem praecepta fuerit, illam culpabiliter omittens gratiam percipere non poterat, utpote cui pec­ cato suo punebat obicem. Denique liceat ex adversariis quærere, quomodo ex his : accedente precatione, probare velint, aut possint, hæc verba : ego vos in matrimonium conjungo, esse formam sacramenti, quæsensumpiecatorium nullum continent. Ad Enchiridium jussu hujus Concilii editum R. D. Vocat sacerdotes mini­ stros legitimos, quia conficiunt sacramentum ipsum Λ’. quia contrahentes nec solemniter, nec licite perficere poterant hoc sacramentum, nisi præseule sacerdote, exquirente consensum, ct per verba de praesenti consensum no­ mine Ecclesiæ ratum habente et benedicente, verbo : quia sacerdos ad cere­ monias matrimonii et solemnitatem principaliter concurrit C. Hoc dunlaxal sensu sacerdotes dictos esse ministros matrimonii insinuat Concilium Vien­ nense sub Clemente V. ubi lata in Religiosos matrimonia celebrantes excom­ municatione, matrimonio assistentes vocantur, non conficientes, sed-solemnizantes. El vero hanc non aliam esse Enchiridii istius mentem, ex ejus verbis eodem Tr. de Matrimonio, quæ nimis studiose dissimulant adversa,rii, planum fit ; nam rem ita explicat : Superest, ut verbum et elementum hujus sacramenti videamus, et gratiam insuper in eo conferri demonstremus. Verbum itaque hujus sacramenti, quo accedente ad elementum fit sacramen­ tum, id nimirum est, quo ambo mas et femina, cum pietatis respectu, quæ in Deum est, sibi mutuo fidem conjugalem dant, accipiuntque, non quovis modo, sed Dei nomine conjunguntur. Ergo verbum, quo boc sacramentum fit, quod proinde forma est, non est sacerdotis benedictio, sed quo contrahentes consensum dant, et accipiunt ; dum igitur sacerdotes vocantur ministri legitimi, hoc in sensu dato intelligi debet. Eodem modo responderi debet ad Concilium Cameracense et Rhemense. Ad Concil. Lateranense R. N. Cons. Nam benedictionem ibi jungit aliis sacramentis, non quia sacramentum est, sed quia est quid sacramentale, et ceremonia sacra; sic plura alia ibidem sacramentis jungit, quæ certe sacramenta non sunt; ait enim esse horribile pro Episcopis vel Abbatibus, seu quibuscumque personis Ecclesiasticis ponendis in sedem, sive introdu­ cendis Presbyteris in Ecclesiam, nec non pro sepulturis et exequiis mortuo- DF. MINISTRO MATRIMONII. 301 rum, el benedictionibus nubentium, seu aliis sacramentis aliquid recipere. Unde vox aliis non est relativa hic, sed absoluta, velut Luc. 23. Ducebantur el alii duo nequam cum eo. Ad Concil. Constanlicnse. R. D. Martinos V. in fine Concilii sacramentis aliis adjungit matrimonii solemnizationem in abstracto Λ'. sumptam in concreto pro matrimonio solemni, contracto in facie Ecclesiæ C. Jubet Pon­ tifex in Bulla ad finem hujus Concilii, suspectos de hæresi inter cælera spe­ cialiter interrogari, an credant, quod Christianus contemnens susceptionem sacramentorum confirmationis, vel extremæ unctionis, vel solemnizationis matrimonii peccet lethaliter ; ubi solemnizationem non sumit in abstracto, quasi in ea consisteret sacramentum ; sed in concreto pro matrimonio so­ lemni, h. e. contracto in facie Ecclesiæ ; sive pro matrimonio tam quoad substantiam ejus, quam solemnitatem; matrimonii vero quoad substantiam ministri sunt contrahentes, quoad solemnitatem est parochus. Ad 44“. prob. ex Bitualibus. Primo ad Romanum antiquum R. D. Sic loquitur de matrimonio sumpto adæquate, tam quoad substantiam, quam solemnitatem C. secus N. Matrimonii autem sic adæquate sumpti forma adæquata ct integra coalescit ex verbis sacerdotis et contrahentium ; nam per hæc quoad substantiam, per verba sacerdotis quoad solemnitatem perfi­ citur. Ad alterum Rit. Rom. jussu Pauli V. editum R. D. Ait adminislrationem sacramenti matrimonii pertinere ad parochos, quia contrahentes non pos­ sunt licite, nec modo juxta Tridentinum valide perficere hoc sacramentum sine assistentia parochi tanquam testis essentialiter requisiti, vel administrationem sacramenti matrimonii quoad ejus solemnitatem C. secus AT. Eodem modo explica S. Carolum Borromæum in Actis Ecclesiæ Mediola­ nensis part. 4. §. 1. . · -, . .. Ad cætera Ritualia, ut Atrebatense, Yprense, Mechliuiense R. ea, utpote post Tridentinum edita, sic loqui, quia Trid. supra cit. dixerat, ut paro­ chus vel Iris verbis utatur : ego vos in Afatrimonium conjungo; vel similibus. Sicut ergo , ut supra respondimus ad Tridentinum, hæc verba ibi exempli gratia proponuntur a Tridentino (alioquin enim Tridentinum non diceret, ut hæc vel similia proferat) ut per talia contrahentes conjungat coram facie Ecclesiæ, non autem coram Deo, coram quo jam conjuncti sunt per datum consensum; sic nec plus volunt illa Ritualia, nec plus velle et intendere potuerunt. 314. Obj. V. E\' S. Thoma. S. Doctor variis in locis videtur sentire con­ trarium ; ergo. Prob. Ant. Nam 1°. p. 3. q. 83. a. 3. ad 8. inquit : Dispen­ satio sacramentorum perlinet ad ministros Ecclesiæ; hi vero sacerdotes SUnt. 2°. In 2. 2. q. 100. a. 2. ad G. Dare pecuniam pro matrimonio, in quan­ tum est Ecclesiæ sacramentum, est illicitum ; el ideo in jure prohibetur, ne pro benedictione nubentium aliquid exigatur ; ergo. 3°. In 4. dist. 1. q. I.a. 3. docet verba esse de essentia matrimonii ut sacramenti. Et cum sibi obje­ cisset: Pernitentia et matrimonium sunt quædam sacramenta ; sed de integri­ tate eorum non sunt verba aliqua; ergo. Sic ad 3. dicit : Matrimonium, secundum quod est in officium naturœ, et poenitentia, secundum quod est virtus, non habent aliquam formam verborum; sed secundum quod utrumque ;>U2 DE SACRAMENTO MATRIMONII. est sacramentum, in dispensatione ministrorum Ecclesiæ consistens, trtrunique habet aliqua verba. Ergo juxta S. Doctorem utrumque in dispensatione sacerdotis consistit. 4°. In Supplemento q. 8. a. 1. Solus ille minister est sacramentorum, in quibus gratia datur, qui habet ministerium super corpus Christi verum, quod est solius sacerdotis, 5°. Lib. 4. cont. gentes cap. 78. probat matrimonium esse sacramentum, quia dispensatur per ministros Ecclesiæ; hæc autem probatio esset nulla, si contrahentes ministri essent. R. 1°. Textibus allatis opponendo textus claros. Sic in 4. dist. 26. q. 2. a. 1. ad 1. refertur in Supplem. q. 42. a. 1. ad 1. inquit: Verba, quibus consensus matrimonialis exprimitur, sunt forma hujus sacramenti ; non autem benedictio sacerdotis, quæ est quoddam sacramentale. Quid clarius? Item ibid. q. 45. a. 5. ad 2. cum secundo loco sibi objecisset : Sacramentum Pœnitentiæ non perficitur, nisi mediantibus Ecclesiæ ministris; ergo nec Matrimonium in occulto absque sacerdotis benedictione ; sic respondet: Dicendum, quod actus noster in Pernitentia, quamvis sit de essentia sacra­ menti, non tamen est sufficiens ad inducendum proximum effectum sacramenti, scilicet absolutionem a peccatis, et ideo oportet, quod ad perfectionem sacra­ ment i interveniat actus sacerdotis : sed in Matrimonio actus nostri sunt causa sufficiens ad inducendum proximum effectum , qui est obligatio ; quia qui­ cumque est sui juris, potest se alteri obligare, et ideo sacerdotis benedictio non requiritur quasi de essentia sacramenti. Et ante in 0. dixerat : Consensus expressus per verba de prœsenli inter personas legitimas ad contrahendum, Matrimonium facit, quia hæc duo stint de essentia sacramenti ; alia autem omnia sunt de soleinnitate sacramenti, etc. Ex his jam palet responsio ad textus objectos. Unde R. 2°. V. JnL Ad prob. l,m. R. Explico cum Dist. Dispensatio omnium sacramentorum eodem modo pertinet ad ministros Ecclesiæ .¥. dispensatio vel quoad confectionem aut essentiam, ut sex priorum sacramentorum; vel quoad solemnitatem tantum, ut fit in matrimonio C. Ad prob. 24“. R. .V. Cons. Nam S. Doctor ibidem ipse sacramentum ma­ trimonii signanter distinguit a benedictione nuptiali ; et ex hoc, quod sil illicitum pecuniam dare pro matrimonii sacramento, solum probare vult, recte prohibitum esse ab Ecclesia, pecuniam exigere pro benedictione ,ουηι sil saltem quoddam sacramentale; imo ipsa sacramenti solemnitas. Ad prob. 3*“. R. Non hoc dicit vel cit. loc., vel ullibi, verba esse de essen­ tia matrimonii ut sacramenti. Quod vero ad 5. dicit, mutilate affertur a Cano et aliis; signanter enim ex hoc ipso loco convincitur S. Doctor pro nobis esse; cum enim dixisset : Utrumque habet aliqua verba, immediate subdit : sicut in Matrimonio sunt verba exprimentia consensum, et iterum btin dictiones ab Ecclesia institutœ; ut Poenitentia autem est absolutio sacer­ dotis verbotenus facta. Hoc præmisso R. 1). Cons. Ergo juxta S. Doctorem utrumque sacramentum in benedi­ ctione consistit eodem modo A'. diverso C. Etenim juxta S. Doctorem poeni­ tentia in dispensatione ministri Ecclesiæ consistit quoad substantiam et for­ mam essentialem : matrimonium vero præcise quoad solemnitatem; et hoc, non aliud intendit per oppositionem inter verba exprimentia consensum, et benedictiones ab Ecclesia institutas; nimirum conformiter illis, quæ dixit OB MINISTRO MATRIMONII. 503 sæpe alibi, ut reap. I. citavimus : Sacerdotis benedictio non requiritur in Matrimonio quasi de essentia sacramenti, etc. Ad prob. 4un. R. D. Sacramentorum, id est, potioris numeri sacramento­ rum C. omnium AT. vel subdist. ut ante : eodem modo A’. diverso C. S. Doctorvocem sacramentorum non sumit universaliter; neque sic sumi potest, cum certum sil simplicem presbyterum , qui tamen habet ministerium super corpus Christi verum , non esse ministrum baptismi. Adprob. 5a;n. R. D. Probat matrimonium esse sacramentum, quia per ministros Ecclesiæ dispensatur quoad substantiam Ar. quoad accidentaria, solemnitatem C. Addit enim, eatenus dispensari per ministros Ecclesiæ, qua­ tenus quædam benedictio nubentibus adhibetur, quam constanter asserit alias perlinere ad solemnitatem. Igitur, ut notat in hunc Docloris Angelici locum Ferrariensis, celebris S. Thomæ interpres , vult solum S. Doctor ex eo, quod ad benedicendum matrimonio adhibeatur minister Ecclesiæ, cognosci vel ut ex signo, matrimonium esse sacramentum, et non contra­ ctum mere civilem; quia si esset contractus mere civilis et profanus, non adhiberetur minister Ecclesiæ. 315. Obj. 17. Auctoritatem Theologorum. Ex his 1°. Canns refert Guillelmum Parisiensem Tr. de Sacramentis c. 9. (opp. 1. p. 525. C. D. ) ubi inquit, quod apud fideles matrimonium sit sacrans benedictionis virtute quod est proprium verorum plenœ virtutis sacramentorum, Theologos Conci­ lii Coloniensis, Paludanum in 4. dist. 5. q. 2., Scolum, et quosdam Canonistas veteres. 2°. Tournely post Guillelmum Paris, et Canum refert unum ex primariis Sorbonæ Ductoribus, qui feste Pallavicino L. 23. Hist. Cone. Trid. c. 9. sententiam Cani propugnavit in Cone. Trident. , Toletum L. 7. Sacerdot. Instruet, c. 6., Petrum de Ledesma de Matrim. q. 42. a. 1. dub. 4., Estium, Sylvium , Dominicum Bannez, qui in I. p. S. Thomffi q. I. a. 8. inquit, sententiam communem modo a inultis improbari, non solum post celebrationem Concilii Tridcntini, sed etiam antea, et Cani sententiam multos alios sequi absque ulla temeritate ; quod enim uno tempore occultatur, postea per diligentiam et studium multoties innotescit. 3°. Ludovic. Haberi hisce addit sententiam de sacerdote ministro ante Canum fuisse receptam et pro­ babilem ; et quidem in Germania ut probabiliorem. Verum dictis hisce non obstantibus, sine metu, aut falsi periculo R. 1°. Opponendo auctoritatem omnium Theologorum, qui ante Canum scripserunt, interque eos Theologia» scholastica» principes Hugonem a S. Victore L. 2. de sacramentis Fidei p. 11. c. 5. et 6., Magistrum Sententiarum L.4. dist. 27. §. B. juncto §. C., S. Thomam ante citatum, Scotum in 4.dist. 26. q. unica. Item Durandum L. 4. dist. 27. q. 1. in 0., S. Bonavenluram in L dist. 27. a. I. q. I. cl a. 2. q. 1.2. Et communem hanc senten­ tiam fuisse testatur Dominicus Soto ex familia Dominicana Cano coævus,et ante hunc scribens in 4. dist. 26. q, 2. a. 3. Contrariai sentential neminem eorum, qui hucusque scripserunt, meminisse. Ex hac vero communi doctrina schola· omnino colligitur, ut ait Bellarminus , doctrina ct praxis Ecclesiæ , cum Pastores Ecclesiæ doceant subditos, juxta opiniones, quæ in scholis communes sunt. Minus vere autem, ac minus reverenter in Angelicum præccptorernsuum it ίί i ?)Ό4 DE SACRAMENTO MATRIMONII. ail Bannez, S. Doctorem ælate provectiorem ea scripissse, quæ non salis cohœrent cum iis, quæ scripsit junior in 4. Sentent. ; nain ferme singula, quæ nobis objiciunt adversarii ex Doclore Angelico, jam antea scripserat, quam scriberet ea, quæ pro sententia nostra attulimus. Ea vero, quæ ex L. 4. cont. Gent, objiciuntur, equidem ordine scriptionis posteriora sunt, minime tamen contradicunt iis, quæ S. Doctor scripsit alibi, cum mini­ stros hujus sacramenti contrahentes assereret; ul liquet ex resp. ad illum textum S. Doctoris ex L. 4. cont. Gent, object, præc. R. 2°. In citationibus Theologorum pro adversa sententia falsa veris com­ misceri. Unde R. Ad auctores citatos a Cano. Et primo quidem Guillelmus Parisiensis perperam adducitur; esto enim, quod senserit benedictionem sacerdotis essentialem huic sacramento esse; non tamen juvat adversarios; namGuil­ lelmus per benedictionem intelligit orationes, quæ super nubentes fiunt, ut patet ex cap. 6. ubi ex professo agens de sanctitate matrimonii, ait, ha­ bere etiam matrimonium non parum sanctitatis ex benedictione et oratione sacerdotali ; proinde hanc adhibendam esse, eum nec cibus sumendus sit absque aratione et benedictione, sacerdotali, ubi sacerdotis est copia ; tum post pauca rationem dat ; quia gratia sanctifleat ion is et puritas spiritualis nec Deo acceptabilius quivri, nec efficacius aut facilius obtineri, quam gratiosis­ simis Ecclesiæ precibus ; at in his orationibus, precibus Ecclesiæ adversarii formam sacramenti non reponunt, nec reponere volunt, alterius vero formæ in toto hoc Tr. de Ma trim. Guillelmus non meminit. Dixi : esto, quod senserit, etc. quia sic eum sensisse putant auctores communius; quanquam dissentire videatur Dominicus Soto relatus ante resp. 1. et alii, qui dubi­ tanter Guillelmum referunt, forte , quod verba : sacrans benedictionis vir­ tute, iis videantur explicare posse, de virtute ex opere operantis, præsertim si conferantur illis, quæ modo ex c. 6. retulimus. Interim non vacat hic, speciali disputatione inquirere mentem Guillelmi ; cum ex dictis non juvet adversarios, volentes, formam essentialem esse : ego vos in Matrimo­ nium, etc. nequaquam vero preces Ecclesiæ, vel orationes. Quantum ad Theologos Concilii Coloniensis responsum est objeci. 4. Palu­ danus autem plane immerito citatur; nam ratio omnis, ex qua Canus Paludamim pro se allegavit, illa est, quod Paludanus cit. loc. dicat, non peccare eum, qui in peccato contrahit matrimonium,quod docuita.2. n. 22. Canus vero dictum hoc intellexisse videtur de matrimonio contracto sine sacerdote: sed fallitur; quia Paludanus expresse loquitur de omni matri­ monio , etiam sacramento, et idem docuit de omni alio sacramento, scilicet non peccare mortaliter, qui sacramentum ministrat in mortali : et quidem eodem etiam loco expresse notat ministrum sacramenti matrimonii non esse sacerdotem. Quo igitur jure Paludanuscitatur? Scotiis adhuc minus Cano favet; nam in 4. dist. 26. q. un. montem suam sic exprimit, ul clarius non posset : Sacramentum matrimonii est expressio certorum verborum maris et femina? se invicem significantium traditionem mutua potestatis corporum ad prolem debile procreandam ex institutione divina efficaciter significans gratiam conferendam mutuo contrahentibus ad conjunctionem mutuam animorum gratiosam. Nec juvat Canum, quod postea eodem loco dicat: De ministro est aliud dubium, quia ut plurimum contra- DE MINISTRO MATRIMONII. 5ÛB hentes ministrant sibi ipsis hoc sacramentum, sed nec hoc requiritur necessa­ rio : in omni contractu est sacramentum; vel aliquando patres contrahunt pro filiis vel filiabus prœsentibus, eis non exprimentibus signa propria. Si ergo ibi est sacramentum ; oportet dicere, quod minister hujus sacramenti potest esse indifferenter, quicumque potest esse minister in contractu matri­ monii. Nam Scotus, ut ex verbis palam est, non dubitavit, utrum contra­ hentes sint ministri sacramenti matrimonii, si ipsi proferant verba consen­ sum exprimentia; sed dubium Scoti erat hoc, an solus ille contractus matrimonii sit sacramentum, quando ipsi contrahentes consensum expri­ munt? dicilque, si verum est, quando in omni contractu sit sacramentum, etiam parentes posse hoc sacramentum ministrare liberis, ut quando pa­ rentes liberis prœsentibus et tacentibus contrahunt ; imo sic ministrare hoc sacramentum posse, quicumque potest esse causa efficiens contractus. Male etiam a Cano quidam Canonist® veteres allegantur , qui putasse feruntur matrimpnium non esse sacramentum , quasi hoc tantum dixerint demalrimonio, cui non assistit sacerdos ; nam primo Canonist® illi non negabant matrimonium esse sacramentum ; sed erronee putabant, licet sacra­ mentum sil, non tamen conferre gratiam ex opere operato. Vid. artic. 2. Deinde quod Canonist® illi docuerunt de matrimonio, non tantum docue­ runt de illo matrimonio, cui non assistit sacerdos; sed de quocumque, sive assistat sacerdos, sive non ; quod error erat, et longe distat a sententia Cani. Ad auctores cit. a Tournely. Et quidem Doctor ille Sorbonicus senten­ tiam adversam ferme nihil promovet ; unus enim hic ex toto Senatu Pa­ trum Tridentinorum et Theologorum ibi praesentium refertur aPallavicino propugnasse sententiam Cani; quæ autem sententia tam heteroclita ali­ quando fuit, quæ non unum saltem alterumque patronum haberet ? Nihil etiam illi Doctori tribuendum consuerunt Patres : unde subdit Pallavicin. plures ac prœstantiores ex Doctoribus in oppositam pariem, h. e. nostram sententiam , concurrunt ; et illa sententia ( Doctoris Sorbonici ) œgre tolera­ tur, et a pluribus castigatione censoria reprehenditur, præsertim post hoc Tridentinum decretum. Tolelus gratis refertur ; dum enim ait post Tridenlinum ministrum hujus sacramenti esse sacerdotem , idque ad ipsius essentiam pertinere, non negat contrahentes esse ministros, sed praeter contrahentes ex decreto Tridenliiio requirit etiam sacerdotem cum testibus, ut valide celebretur, cum tamen ante Tridentinum, ut ipse fatetur, non fuerit necessarius sacerdos; ergo cum expresse dicat, ante Tridcntin. ad valorem hujus sacramenti non fuisse necessarium sacerdotem, sed post, intelligi non potest de ministro sacra­ mentum conficiente, alias nec antea fuisset sine sacerdote ministrante vali­ dum, cum talis minister nequeat ab Ecclesia institui; sed tantum intelligi potest dc ministro assistente, solemnizante , et testiflcanle. Petrus de Ledesma vero totus contrarius est adversariis; quid enim ipse sentiat, quæst. 42. art. I. sic declarat ; Ultima conclusio. Post Concilium Trident, non videtur mihi probabilis sententia Magistri Cano : sed tenendum est tanquam certum , quod non requiritur forma ex parte ministri Ecclesia­ stici, etiam in ratione sacramenti : certum tamen est, quod requiritur prccsentia sacerdotis ad matrimonium, etc. Quibus nihil clarius. Hoc solum dixerat in conci. 4. probabile esse, quod ante Iridentinum ct Florentinum NÛ6 DE SACRAMENTO MATRIMONII. fuerit necessaria aliqua forma ex parte sacerdotis ad matrimonium in ratione sacramenti ; idque contra Solo dicentem, quod ante Canum nullus fuerit, qui hanc sententiam defenderet. Balio autem, quare hoc probabile vocarit Ledesma, erat; quia, inquit, Magister Cano mullos pro se adducit Doctores. Sed hos sine jure adduci a Cano ante ostendimus. Subsistit ergo assertio Dominici Solo, nec favet Ledesma adversariis. Bannez etiam frustra opponitur : nam primo falsum est, communem nostram sententiam a multis improbari ante Tridentinum, ut facile evinci­ tur ex allatis hactenus Doctoribus. Secundo, pauci sunt admodum, qui post Tridentinum a communi sententia recesserunt, si comparentur iis, qui nobiscum sentiunt. Tert io, non sine injuria tot gravissimorum Theologo­ rum, qui fere per quingentos annos hae de re disputarunt, asseritur, eos omnes fugisse veritatem, et soli Cano apparuisse, in re adeo capitali, ubi de forma et ministro sacramenti agitur, praesertim cum argumenta, quæ in Florentino Canus se invenisse putat, debilia sint, ut ex responsis ad ea col­ ligitur; alios vero Doctores male pro se allegarit, ul dictum. Non remanent igitur Tournelio Doctores, nisi Estius. Sylvius, et forte quidam alii. Quod denique Ludovicus Habert affirmat, sententiam de sacerdote mini­ stro ante Canum receptam fuisse ut probabilem, et quidem in Germania ul probabiliorem ; utrumque falsum est, et sine omni fundamento asseritur; cum nulli auctores ante Canum tam in Germania quam extra Germaniam assignari possint, qui ita vel sensissent, vel docuissent, vel scripsissent. 316. Obj. VII. Ex ratione. 1°. Matrimonium contractum solis conjugum verbis non significat effectum sacramentalem. 2°. Ante Tridentinum et juxta jus antiquum sponsalia per copulam affectu maritali factam transi­ bant in matrimonium, et copula sic habita supplebat vices horum verborum: accipio te, etc. ergo contrahentes non possunt dici ministri hujus sacra­ menti ; quia alias copula illa illicita dici deberet pars sacramenti, vel actio vice Christi facta; quod absurdum est dicere. Ad 1°“. R. Λ’. .1. Significat enim spiritualem conjunctionem conjugum per charitalem mutuam. | Ad 2"m. R. 1°. Videtur esse moraliler impossibile, ut copulam auiino maritali factam nulla procédant verba vel signa, quibus sponsi significent, se ineam consentire affectu maritali; acui proinde non antecedenlerad illam sit contractum matrimonium per illa verba vel signa consensus. Inierim eliarn admisso casu H R. 2°. D. Ant. Copulacamalis præcise et ratione sui .V. Nam etiam tunc copula, secundum se erat indifferens, ut fieret vel affectu maritali in ordine ad contrahendum matrimonium, vel animo fornicario explendæ libidinis causa. Copula ratione signi, vel cum manifestatione mutui, con­ sensus in matrimonium C. Cum enim copula ratione sui sit indifferens, ul fiat vel animo maritali, vel fornicario, non ipsa, sed utriusque consensos externe expressus fiebat vice Christi proul ordinatus ad sacramentum. Nimi­ rum causa efficiens matrimonii sacramenti est consensus mutuus externe expressus; quod autem expressio fiat per hoc vel tale signum, habet se accidenlaliler et materialiter. Sique hoc signum sil actio turpis, non ideo DE MATERIA ET FORMA MATRIMONII. valori obstat sacramenti, sed solum ponit obicem gratiæ ex parte subjecti. Sic respondere debent ipsi adversarii in casu, quo aqua in baptismo appli­ catur per tactus impudicos, ubi quidem hæc actio esset materia proxima baptismi. ARTICULUS V. QU.E SIT MATERIA ET FORMA SACRAMENTI MATRIMONII? 317. Multiplex hic est Scholasticorum sententia. Illi, quibus placet, mini­ strum hujus sacramenti sacerdotem esse, pro materia plerique assignant contractum legitimum ; pro forma verba sacerdotis : 7ïia nulli potestati creatæ a Deo potestas hæc concessa est; non enim a Deo datur potestas in destructionem , sed ædificationem boni communis ; talis vero potestas boni communis destructiva esset ; cum matri­ monia inter invitos el repugnantes facta impediant amorem mutuum ad procreationem prolis ejusque rectam educationem necessarium ; producant mala maxima, perpetua jurgia, fornicationes, homicidia, etc. Unde et nunquam Ecclesia, ant Respublica aliqua tali potestate usa fuit, quæcumque suaderet necessitas , ut uteretur. Dixi : saltem nulla sive seculari, etc. Deum enim posse tale vinculum inducere inter marem el feminam sine illorum consensu, videtur verosi- DE CONSENSU REQUISITO. Ù11 milius; potest enim Deus tradere viro potestatem iu corpus mulieris, et vicissim absque utriusque consensu ; cum majus habeat dominium in cor­ pora conjuguai, quam ipsimet;sed ex facia illa traditione resultaret vin­ culum conjugale, sicut resultat, dum vir mulieri, et rnuiier viro hanc potestatem tradit. Nec obstant tunc mala sequi nata, dum mas et femina conjunguntur reluctantes et inviti ; cum Deus æque animorum sit Domi­ nus, quam corporum, ac proinde inspirare iis possit amorem mutuum, quo ea mala praecaventur. 327.06/. Validum habetur matrimonium sub conditione impossibili; quia conditiones impossibiles appositæ matrimonio pro non adjectis haben­ tur c. fin. dc condii, appos. sed tunc potuit nullus fuisse consensus in matrimonium. El similiter ante Tridentinum sponsalia, si acccssissetcopula, transibant in matrimonium : sed ct tunc abesse consensus potuit; ergo Ecclesia ejus defectum supplere polest. Deinde potest Respublica cx domi­ nio quod habet urgente necessitate in corpora civium, subditum reluctan­ tem tradere in servitutem ; imo in mortem; ergo etiam in matrimonium. .Id Γ“. R. Validum haberi tale matrimonium pro foro tantum externo, quia praesumit adfuisse consensum, et conditiones tales, utpole nugato­ rias, vult pro non adjectis haberi; quia supponit eas non serio, sed ex joco, vel sub modo ct pacto tantum , si turpes sint, adjectas fuisse; unde, si reipsa consensus defuerit, hunc non supplet Ecclesia, et coram Deo nullum est matrimonium. Idem est de sponsalibus, quæ accedente copula ante Tridentinum transibant in matrimonium, scilicet pro foro externo tantum, quia Ecclesia praesumebat, copulam habitam fuisse affectu maritali, adeoque. cum consensu in matrimonium; non tamen in foro interno et coram Deo verum erat matrimonium, si reipsa consensus defuisset. Jd2um. R. .V. Cons. Quia primum exigere potest bonum commune; non vero secundum. 328. Dico II. Consensus debet esse 1°. verus, non fictus; contractus enim ulsicnatura verum consensum postulat, vehit utroque jure sancitur: civili, quod docet, quamdiu in nobis non fuerit animus rem deferendi, vel trans­ ferendi in alium, tamdiu in nostra manere potestate L. Possideri'^. Quod si servus, ff. de acquir. vel amiti, possess, ubi : constat possidere nos, donec nostra voluntate discesserimus. El L. Obligationum ff. de A. el 0. substantia obligationis ponitur in animo se obligandi. Sancitur etiam jure canonico; can. 22. q. 23. Non debet, inquit, aliquis verba considerare, sed voluntatem tl intentionem ; quia non debet intentio verbis servire, sed verba intentioni. 2°. Deliberatus, id est , cum cognitione ct advertentia, quæ sufficit ad mortale; hoc enim obligationis gravitas, quæ cx matrimonio contrahitur, exigit, liem mutuus, el verbis, vel signis sufficienter expressus, juxta Florentin, in Decreto; ulrique enim parti innotescere debet, ul acceptari possit. Porro saltem moraliler simultanées, h. c. utriusque consensus non debet necessario coexislcre ct poni simultate physica, sed moralis simultas sufficit, id est. ut. postquam para una consensum dedit, altera ex inter­ vallo consentiat, modo consensus prior adhuc perseveret habitualifer, sive non Sit revocatus; talis enim simultas moralis (feteris in contractibus suffi- 312 cil; et intervallum medium non vitiat obligationem L. 1. il*, de V. 0. Quoad matrimonium vero nulla extat in ullo jure exceptio. Denique debet esse publicus, non clandestinus, ubi viget constitutio Tridenlini matrimonium clandestinum irritantis : liber ab errore et metu, de quibus partira hoc cap. parlim suo loco uberius disseremus. ARTICULUS Π. UTRUM CONSENSUS C0ND1T10NATUS SUFFICIAT AD MATRIMONIUM? 329. Observandum I. Consensum in matrimonium præstari posse cum de­ monstratione ; eum causa ; cum modo; cum conditione. Cum demonstratione praestatur,si apponitur signum, personae, quacum contrahitur, qualitatem exprimens, fierique solet per particulas relativas, qui, quæ, quod, ut: duco te, quæ nobilis , dives es. Cum causa, dum apponitur signum expri­ mens motivum, quod operantem impellit , et denotatur per particulam causalem quia, ut : duco te, quia de tali stemmate oriunda es. Cum modo, quando signum apponitur expressivum oneris, vel obligationis, quæ impo­ nitur, vel effectus, qui speratur, vel finis, qui intenditur; Gtque per particulam ut, velut : duco te, ut hanc dignitatem per te obtineam. Cum conditione, si detur consensus, sed tantum sub conditione, si quid positum fuerit, ac proinde per particulam si indicari solet; ut : duco te, si pater tuus consenserit. Nec modus, nec causa, nec demonstratio per se impediunt, quominus actu vere fiat matrimonium, cui apponuntur, cum errorem tantum accidentalem inducant L. 17. 33. ff. de condit, et demonstr. Et ratio est; quia non impediunt, quominus consensus feratur in id, quod ad matrimonii substantiam pertinet, sive vera sit causa, demonstratio, modus, sive non, ut cum dicitur : duco te , quæ , vel quia nobilis es ; sive vere sit, sive non sit nobilis, semper occurrit ejus corpus, quod acceptatur, el in quod fertur consensus tanquam in substantiam. Dixi : per se; nisi videlicet habeant rationem conditionis, cui contrahens alligavit consensum; quia tum idem sentiendum , quod de conditione, de qua nunc. Observandum II. Licet attento sensu juris ea sola sit stricte dicta conditio, quæ actum, vel contractum, cui adjicitur, ejusque obligationem in futurum eventum dubium suspendii,sive conditio de futuro contingenti §. sub condi­ tione. inst. deV. 0. latius tamen hoc loco sumitur conditio, prout includit etiam alia conditionum genera ; el definiri potest : adjectio apposita suspen­ dens, vel resolvens dispositionem actus vel contractus, ejusque, quæ ex illo nascitur, obligationem. Conditio sic latius sumpta 1°. dividitur in conditionem de praeterito, de praesenti, de futuro. Conditio de prœteritoesl, quæ dispositionem resolvit,cl dependentem reddit ab aliquo, quod extitit ; ut,duco te, si pater tuus mortuus sit : de præsenti, quæ ab aliquo, quod sit actu; ut, si nobilis es : de futuro, quæ ab aliquo, quod exliturum sit. 2". In possibilem el impossibilem. Possibilis, quæ evenire, et non evenire potest. Impossibilis, cujus eventus dari non polest.sive ex natura rei, ut, si hircocervum ceperis; vel ex stat», ut si vere pauperi dicas : si principatum in dotem attuleris, mille aureos 313 DE CONSENSU REQUISITO. DE SACRAMENTO MATRIMONII. numeraveris; vel de facto, ut si montem aureum attuleris in dotem. Huc pertinet conditio, quæ dicitur impossibilis de jure, alias dicta conditio turpis; quod enim non licet, id nec posse censemur, L. a. deCondit. instit. Hæc,si adversetur uni ex Iribus matrimonii bonis, id est, generationi aut educationi prolis; vel fidei conjugali; vel indîviduæ vitæ societati, est turpis repugnans substantial matrimonii ; ut si sub quæstu adulterandam te tradas; per poculum sterilitatis, procreationem abortus, generationem prolis evites, etc. 3°. In necessariam et contingentem. Necessaria, quæ est certo cxlitura, sive ex natura rei, ut si cras sol oriturus sit ; vel ex revela­ tione, ut si Antichristus venturus sit. Contingens, cujus eventus est dubius; si hic pendet a libera voluntate partis, quacum contrahitur, ut si reli­ gionem catholicam amplecti volueris, dicitur contingens potestativa ,* si a voluntate tertii, ut si Titius te hæredem scribet, casualis ; alias erit contin­ gens simpliciter. Quæriturnunc , an, vel quatenus dictæconditiones appositæ contractui matrimoniali reddant hunc invalidum , vel suspendant? P » 330. Dico I. Matrimonium sub conditione repugnante substantial matri­ monii est nullum. Patet ex c. fin. de condit, appos. ubi Gregor. IX. sic decidit: Si conditiones contra substantiam conjugii inserantur: puta, si alter dicat alteri : contraho tecum , si generationem prolis evites, vel donec inveniam aliam honore vel facultatibus ditiorem : aut si pro quœstu adulte­ randam te tradas, matrimonialis contractus, quantumcumque sit favorabilis, caret effectu. Pro quo 331. Observa : ad matrimonium ex institutione divina essentialiter tria requiri : primum est ejus indissolubilitas, sive vinculum perpetuum. Secundum, tides mutua conjugalis, h. e. obligatio non adulterandi ; ct red­ dendi debitum , si ab altero conjuge legitime exigatur. Tertium, obligatio non impediendi generationem prolis, eamque, si nata fuerit, educandi. Ideo nullus est contractus juxta c. fin. cit. : contraho tecum, donec invenero ditiorem, ut adulterandam te tradas, ut sterilitatem procures, etc. vel natam prolem occidas; primus enim vinculo perpetuo , sive matrimonii indissolubilitati ; alter fidei conjugali ; postremus bono prolis positive adversatur. Ratio a priori conclusionis est; quia non potest simul stare consensus in substantialia matrimonii, et consensus in aliquid matrimonii substantiis repugnans : unus enim tollit et destruit alterum. Quomodo tamen substan­ tiae matrimonii non repugnet in conjugibus votum servandi castitatem vid. sup. 332. Dico II. Conditio possibilis de praeterito vel de præsenti, contractus matrimonialis valorem non suspendit : sed vel slatim nullus est non existente conditione; vel statim valet ea cxislentc. Ratio est; quia contractus ex voluntate el conventione contrahentium legem accipiunt juxta R. 8o. in 6., ergo si contrahentes consenserunt sub conditione nobilitatis, paternæ mortis, etc. his existentibus statim nasci­ tur obligatio ; vel nullus est contractus iis non existentibus; quia sub his conditionibus præcise se obligare intendunt. 38 v. p 2. ___________3 ' M 514 DE SACRAMENTO MATRIMONII. 333. Dico 111. Conditio impossibilis adjecta matrimonio illud saltem pro foro externo non vitiat. Patet ex c, lin. de condit, appos. quo dicitur : alia? conditiones apposita in matrimonio, si turpes et impossibiles fuerint, propter facorem ejus debent pro non adjectis haberi ; tunc enim, nisi aliunde constet contrahentes serio eas adjecisse, Ecclesia in dubio præsumit, contrahentes solius joci causa ejusmodi conditiones adjecisse, et potius serio contrahere voluisse, quam invalide; proinde non defuisse consensum ; el merito, ne forte separentur, qui legitime conjuncti sunt, et aliis conjungantur per matrimonium ille­ gitimum. Limitavi tamen conclusionem pro foro externo; aliter enim pro foro interno sentiendum est, si revera serio tales conditiones adjiciant, et vere suum consensum tali conditioni alligent, ut sine illa non intendant contrahere ; tunc enim nullum erit matrimonium ex defectu consensus : quin hoc ipso, quod se nonnisi in eventum nunquam futurum obligave­ rint, patet, eos se obligare omnino non voluisse; idque multo magis verum de conditione impossibili de præterito, vel præsenti. 33-1. Dico IV. Spectato foro externo, valet etiam matrimonium regula­ riter statim ut absolutum, cui apponitur conditio impossibilis de jure sive turpis de futuro, non repugnans substanliæ matrimonii. Habetur iterum ex c. fin. sæpecit. Dixi tamen 1°. regulariter, scilicet si dubium sit, num serio, an joco adjecta fuerit conditio; si enim aliunde constet serio adjectam fuisse cum animo suspendendi matrimonium usque ad conditionis eventum , nec pro furo externo valebit; præsumplio enim Ecclesiæ, qua hic præsumitcon­ trahentes voluisse juxta mentem Ecclesiæ , et sine peccato contrahere, non est praesumptio juris de jure, quæ probationem in contrarium non admittat. Dixi 2°. turpis de futuro; si enim sit de præterito vel præsenti, valebit per se conditione posita; ea vero non posita non valebit pro utroque foro. Dixi 3°. ct iterum spectato foro externo ; nam pro interno suspendetur matrimonii valor et obligatio, si contrahentes revera non aliter, quam in eventum talis conditionis se obligare intenderint; cum enim consensus sil de essentia matrimonii, sicut contractus cujuslibet, non potest valere matri­ monium ut absolutum , ubi absolutus consensus non est. 335. Dico V. Matrimonium snb conditione de futuro necessaria, est abso­ lute validum. Ratio est : quia talis conditio est de facto determinata in sua causa, estque moraliter præsens et impleta, eo quod futuritio ejus dc facto insit rei. Prætcrea ejusmodi conditio censetur addita non tam ad consensum suspen­ dendum, quam ostendendam illius certitudinem, ut sensus sit : sicut certum est e. g. solem cras oriturum, sic certum est, quod te ducere velim. Pro foro interno tamen mens ipsa contrahentis spectanda est, an non verba talia, si cras sol oriatur, ita intelligat, ut velit indicare tempus, quo cras sol oriatur; tunc enim non valebit contractus ante diem crastinum. 336, Dico VI. Matrimonium sub conditione honesta, indifférente, aut DE CONSENSU REQUISITO. 515 contingente dc futuro non valet absolute ante eventum conditionis, sed usque ad hunc suspenditur : quia contrahentes non intendunt se obligare, nisi post eventum conditionis; actus vero ultra intentionem agentium non operantur. Et quoad hoc satis inter Doctores convenit : solum controverlilur inter cos^ utrum matrimonium sub tali conditione de futuro contra­ ctum, conditione posita statim convalescat absque consensu novo, si modo prior consensus non fuerit revocatus? Unde 337. Dico VII. Probabilius est, matrimonium sub conditione honesta, indifférente, aut contingente de futuro, posita conditione consequi valo­ rem absolutum tam in ratione contractus, quam sacramenti sine novo consensu , modo prior revocatus non fuerit. Ratio est 1°. Quia est hæc omnium aliorum contractuum, etiam sponsa­ lium natura juxta communem auctorum , ut sub tali conditione celebrati ea purificata acquirant valorem absolutum sine consensu novo, modo con­ sensus prior ex nullius parte revocatus sit L. 11. ff. qui potior, in pign. L. 7. 1Γ. de contrah. empt. Ergo etiam matrimonium, quod naturam contractus retinuit. 2°. Quia consensus ille, cum in eventum conditionis relatus sit, usque ad hunc perseverat moraliter, sicut in eo, qui per procuratorem contrahit; igitur posita conditione non minus obligabit, quam si de novo poneretur. 3°. Quia sic declarasse S. Pium V. ct Clement. VIII. refert Fagnan. in c. Super eo. L. 5. n. 56. h. t. ut adeo hæc sententia sit authen­ tice declarata. 338. Obj. I. Actus legitimi non recipiunt diem aut conditionem, c. 50. in 6. L. 77. ff. de R. J. atqui matrimonium est actus legitimus; ergo R. D. Maj. Actus legitimi, h. e. qui vel ex dispositione juris diem aut conditional excludunt ; vel ex natura sua ob certam verborum formam praescriptam vel a jure humano, vel divino ut in reliquis sacramentis C. alii actus 2V. Per actus legitimos in citi. RR. illi actus intelliguntur, quibus ex dispositione juris non licet conditionem adjicere; tales sunt in jure spe­ cialiter expressi, ut cit. L. 77. emancipatio, acceptilatio, hærcditalis aditio, servi optio, datio tutoris; et in jure canonico c. 2. de Elect, in 6. electio: item illi actus, quibus certa verborum forma præscripta est, ul in sacra­ mentis cæteris : non vero per actus legitimos intelliguntur contractus secundum se, vel actus injure specialiter non expressi; proinde nec matri­ monium , cum nec specialiter quoad exclusionem conditionis exprimatur injure; nec certa verborum forma constet; nec ex natura sua sil exclusivum conditionis ; quin ipso jure imbibilam habeat conditionem intrinse­ cam: nisi Religionem intravero. 839. Obj. II. c. Super eo 5. h. t. statuitur, eum, qui matrimonium iniit cum muliere sub conditione consensus paterni, ante illius eventum ad matrimonium contrahendum cogi non posse; infertur: ergo hac eveniente ad illud contrahendum cogi poterit. Suôs. atqui non contrahitur matrimo­ nium nisi per consensum; ergo cogi eo casu poterit ad ponendum consen­ sum novum. R. D. Ant. Et Pontifex ibi contrahere sumit, pro ponere consensum .V, pru 516 DE SACRAMENTO MATRIMONII. perficere contractum, h. e. consummare matrimonium, ut sensus sit ad matrimonium consummandum cogi non posse C. Quæsitum enim fuerat, utrum talis ante eventum conditionis cogi possit ad matrimonium consum­ mandum, ut patet ex Rubrica; ergo per το contrahere intelligil consum­ mare; alias responsum interrogationi non concordaret. Vel, si tamen con­ tendas , Pontificem velle, ut iterum contrahatur, cumque de contractu novo loqui, dici potest, id factum ideo, quod dubium fuerit, annon prior con­ sensus fuerit ante conditionis eventum revocatus. 340. Inst. 1. In c. cit. dicitur, quod consensus pendens ab eventu futuro non sit habendus pro consensu de præsenti : atqui ad matrimonium requi­ ritur consensus de præsenti; ergo ponendus est consensus novus. R. D. Maj. Consensus pendens ab eventu futuro non est consensus de præ­ senti , h. e. non est absolutus et omnino perfectus ante conditionis even­ tum C. non est conditionatus, incompletus, revocabilis, quamdiu pendet conditio, et obligans ad exspectandum conditionis eventum N. Est consensus de præsenti positus, sed conditionate, ac proinde facit matrimonium conditionatum, non nuda sponsalia de futuro. 341. Inst. 2. Consensus ille conditionatus præcise et tantum sponsalia de futuro constituit. Prob. quia si ita conditionate contrahens postea contrahat cum alia per verba de præsenti absoluta, valebit hoc secundum matrimo­ nium : atqui non valeret, si prior consensus conditionatus valuisset iu ratione matrimonii ; nam matrimonium est ex natura sua indissolubile. R. .V. Ant. Ad prob. min. R. D. Non valeret, si prior consensus conditionatus valuisset in ratione matrimonii perfecti C. cum tantum valuerit in ratione matrimonii condilionali, incompleti, nec proin irrevocabiliter N. Matrimonium perfectum , absolutum, indissolubile est. 342. Obj. III. Matrimonium est inter Christianos sacramentum ; ergo debet adesse signum sensibile : atqui eveniente conditione non apparet sufficiens signum sensibile. Conf. Caetera sacramenta novæ Legis a futura conditione pendere nequeunt; ergo nec matrimonium. R. .V. min. Nam signum sensibile sufficiens est ipse conditionis eventus, per quam ex contrahentium pacto eorum consensus adhuc perseverans red­ ditur sensibilis ct absolutus; conditio enim eveniens operatur idem, quod contractus pure celebratus, L. 11. ff. qui potior, in pign. L. 7. ff. de conlrah. empt. §. 6. Instil, de V. 0. Ad Conf. disparitas est; quod matrimonium retinuerit rationem contractus; hic vero conditionatus esse potest, et sine novo consensu perficitur conditione impleta. Utrum vero in hac sententia necesse sit, ut conditio impleatur coram parocho el testibus, vel his saltem significetur ejus impletio, adhuc inter auctores controvertitur. Probabilius videtur, id necessarium non esse, modo ab initio coram parocho et testibus sub conditione contractum sit ; quia jam obtinetur finis Tridentini, ne deserto primo matrimonio contrahatur aliud, cum non permittet Ecclesia aliud contrahi matrimonium, nisi constet de non impleta conditione, aut revocatione consensus conditione adhuc pen­ dente. Sic etiam in matrimonio, quud per procuratorem contrahitur, necesse DE CONSENSU REQUISITO. SI 7 nonest, ut sciat parochus et testes, mandatum esse legitime datum, non revocatum, etc. sed sufficit eos præsentes esse, dum per procuratorem contrahitur : item in casu, quo impuberes impuberlate naturali contraxe­ runt coram parocho et testibus dicendo, sc puberes esse et potentes ad generandum, nccesse non est, ut postea manifestent parocho et testibus secutam esse pubertatem. Imo juxta communem sententiam erit matrimo­ nium absolutum, licet conditionis impletio nondum constet ipsis contra­ hentibus, quanquam, ut bona fide uti matrimonio possint, hæc ipsis constare debeat ; cur ergo conditionis eventus constare debeat parocho et testibus? Accedit, quod Tridentinum requirat præsenliam parochi et testium , quando contrahitur matrimonium; sed contrahitur tunc, quando consensui conditio apponitur; non quando ea impletur. Et demum teste Fagnano hoc sufficienter declararunt Pius V. et Clem. VIII. pro valido habentes matrimonium per verba de præsenti sub conditione de futuro honesta contractum coram parocho et testibus, approbantes declarationem S. Congr. Cardin. Concil. Trid. ARTICULUS III. UTRUM AD VALOREM MATRIMONII FILIORUMFAMILIAS SIT NECESSARIUS PARENTUM CONSENSUS ? 343. Affirmat Calvin. L. 4. Inst. c. 19. leges Pontificias, quibus conjugia inter adolescentulos parentum injussu contracta firma rataque declarantur, vocans m Deum impias, partim in homines iniquissimas, h. e. contra jus naturale et divinum. Distinctione Lutherus utitur serm. de Matrim. Si ex conjugio absque parentum consensu contracto jam nata sit proles, vult illud ratum esse debere; secus vero, esse irritabile pro arbitrio parentum. Brentiusnon parentibus, sed magistratui potestatem tribuit irritandi, vel con­ firmandi matrimonia a filiis inita parentibus sive invitis, sive insciis; singuli vero se jure naturali el divino fundari contendunt. Concordi e contra sententia nunc præsertim post Tridentinum tenent Catholici, nec jure naturali, nec divino irrita esse dicta matrimonia, licet illicita, si absque justa causa ita filii contrahant ; et solum inter eos post Trid. orta fuit quæslio, an S. Synodus decreto suo Sess. 24. de ref. Matrim. c. 1. dogma definire voluerit duntaxat contra Novatores, qui docuerant matrimonia, ex defectu consensus parentum utroque jure, naturali el divino irrita esse, ideoque parentes ex utroque hoc jure posse ea rata facere , vel irrita; vel utrum præter dogma illud contra hæreticos voluerit generalem disciplinæ legem proponere, qua deinceps dicta matrimonia in tota Eccle­ sia rata, firmaque haberentur? Negarunt hoc posterius nonnulli Doctorcs Galliæ, existimantes, decreto Tridentini solummodo contra Novatores defi­ niri, non posse parentes jure naturali et divino rata, vel irrita facere sine suo consensu contracta a filiis matrimonia; nihil vero statui dc privatis provinciarum, vel regnorum legibus, quibus ea matrimonia vel rata habe­ rentur, vel irrita; proinde eo decreto nullum præjudicium inferri legibus Galliæ, quibus irritata esse talia matrimonia putabant. 518 'Ü DK SACRAMENTO MATRIMONII, 344. Dico Z. Matrimonia a filiisfamilias, idem est dc filiabus, contracta parentibus sive insciis, sive invitis, nec jure naturali, nec divino, ncc humano irrita sunt; nec proinde magistratus, vel parentes jussunt suo arbitrio ea vel rata facere, vel irrita. ■ Prob. per part. I. Non jure naturali ; quia sicut matrimonium est solius viri feminæque conjunctio, qui suo consensu contractum perficiunt, ita spectato jure naturali pro sua essentia utriusque contrahentis consensum postulat ; hoc igitur habito valebit jure naturali. Deinde spectato nature sensu prorsus iniquum apparet, filios ita parentum potestati velle subster­ nere , ut sine horum consensu valide contrahere matrimonium non pos­ sint. 1°. Quia interdum filii ipsis parentibus prudenliores sunt. 2°. Parentes ex sordida subinde avaritia, ne dotem numerare cogantur, impediunt filio­ rum matrimonia. 3°. Vel politicis ex causis consensum procrastinant cum incontinenti» et animarum periculo. 4°. Aliquando liberos etiam invitos compellere intendunt in monasterium, vel cælebs vitre genus, nunquam in eorum nuptias consensuri ; vel ideo consensum negant, donec filius admit­ tat sponsam, quam parentes elegerunt, licet eam a versetur filius; ex quo matrimonio nonnisi infausti eventus oriri solent. 5°. Filiorum maxime interest, quibuscum perpetuam vitre societatem ineant, ob gravia onera matrimonio annexa , cum sit indissolubilis et perpetua quaedam quasi ser­ vitus, a qua per naturam liberi nascuntur; igitur jure natura non debet ejus electio necessario pendere a voluntate aliorum, quam eorum, qui matri­ monium ineunt. 6°. Srepe filii et filire extra patriam potestatem sunt , ul emancipati, vidui, vidure, absentes in remotis terris, ut parentes consu­ lere subinde non possint ; vel aliunde non expediat. Et vel hinc Conf. Si ob reverentiam jure naturali parentibus debitam non possint inire valide matrimonium absque parentum consensu; ergo nec rvidui, nec viduæ, cum in his perseveret naturalis in parentes obligatio ; sed consequens est directe contra Apostolum 1. Cor. 7. de vidua dicentem : cui vult·, nubat. II. Nec jure divino; tale enim non est assignable, ut constabit solutione object, quin ex S. Scriptura tenemus, Jacobum patriarcham Gen. c. 29. duxisse uxorem secundam, Rachelem ; et Gen. 30. alias duas Balam et Zelpham parentibus insciis; at hoc non fecisset patriarcha sanctissimus,si ad valorem matrimonii jure divino necessarius fuisset parentum consensus. Sed et Tobias junior Tob. 7. uxorem duxit Saram, jam pridem existente lege mosaica, sine scitu parentum; ncc eum dehortatur angelus, viae comes. III. Nec jure positivo humano ; ut iterum patebit solut. object. E contra Concil. Trident. Sess. 24. de Ref. Matr. c. 1. contrarium sancivit : ubi : eos sancta Synodus anathemate damnat, qui falso affirmant, matrimonia a filiisfamilias sine parentum consensu contracta irrita esse , et parentes ea rata, vel irrita facere posse. Ad quod movebantur Tridentini Patres ob rationes supra in prob. part. I4-. allatas, teste Pallavicino Concilii Trid. historico, tametsi Oratores Gallire solemniter Regis nomine peterent a Patribus, ut redderentur irrita matrimonia contracta a filiis absque parentum consensu, quod plerumque noxia , ac familiis indecora essent, et odiorum, ut ipsi putabant, quam amoris fomes inter conjuges. Respondent equidem quidam Doctores Gallire, Concilium his verbis I>E CONSENSU REQUISITO. 540 voluisse damnare novos doginatistas Lutherum et Calvinum , docentes, ea matrimonia esse jure naturali et divino irrita; non vero condidisse legem disciplinre universalis, contrariam legibus privatis regnorum , præsertim Gallire : sed huic responsioni occurretur conci. 2*. Item valere ea matrimo­ nia jam ante Trident, decreverat Nicolaus I. c. Sufficiat 3. caus. 27. q. 2., Innocent ill. 2. Tuœ fraternitatis deSponsal. Clem. III. Cum virum 42. extra de Regular. 34a. Dico II. Concilium Tridenlinum, ante cit. Sess. 24. c. 1. de Ref. Matr. non tantum intendit damnare dogma Novatorum ; sed simul condidit legem disciplinée universalis , vi cujus generaliter rata firmaque manerent matrimonia contracta sine consensu parentum. Ratio est 1°. Quia contrarium nullo solido fundamento dici potest, ut pate­ bit solut. obj. 2°. Si voluisset unice definire dogma contra Novatores , cur more alias constanter observato definitionem suam non reposuit inter Canones? 3°. Si intendisset tantum damnare hæreticos, nec inducere dis­ ciplinam universalem , etiam contra privatas leges provinciales ; ergo vere adhuc essent irrita ea matrimonia vi legum istarum, possentque irritari a parentibus: sed hoc nequit conciliari cum Tridentino, quod decretum suum nullo signo restringit ad jus naturale et divinum ; sed sine ulla distinctione inter jus naturale, divinum , humanum indefinite, adeoque universaliter pronuntiat valida esse ea matrimonia, nec posse a parentibus irritari. 4°. Quia duplex erat controversia in Concilio, ut colligitur ex Pallav. Lib. 22. et 23.; prior spectabat dogma fidei, essentne irrita ea matrimonia jure naturali et divino, ut volebant haeretici? altera disciplinam, an expediret speciali lege irrita declarare hæc matrimonia, quod poscebant Oratores Galli? igitur cum his nihil concessum legatur in Concilio; sed e contra verbis generalibus rata et firma pronuncientur hæc matrimonia, sat clare colligitur, Concilium voluisse simul legem disciplinae universalis condere. 346. Obj. I. cont. conci. lam. ex jure naturali. Vi praecepti naturalis filii tenentur praestare obedientiam parentibus; ergo non possunt sine consensu contrahere matrimonium. Conf. 1. Jure naturali filiorum voluntas contine­ tur in voluntate parentum. Conf. 2. L. 1. et 2. C. de Nupt. in quibus neces­ sarius parentum consensus decernitur, hæc datur ratio : hoc fieri debere et civilis et naturalis ratio suadet in tantum , ut jussus parentum præcedere debeat; ergo. R. D. Cons. Non possunt valide N. licite Subd. Sine legitima causa C. hac habita N. Plus argumentum non probat. Cæterum in eligendo vite statu nullus alteri homini a natura despotice subjectus est ; sed soli Deo. Ad Conf. lam. R. D. Voluntas filiorum, qui nondum ad perfecte rationis usum pervenerunt, continetur in voluntate parentum C. qui ad eum perve­ nerunt Subd. Quoad usum, curam, administralionem temporalium, etc. C. quoad vite statum personalem N. ex dictis. Ad Conf. 24m. R. D. Naturalis ratio suadet, ut jussus parentum præcedere debeat, in ordine ad effectus civiles, et ad nuptiarum honestatem C. ad matrimonii et sacramenti valorem Ar. Vid. dicta de Spons, et inferius. _ 320 -r ί ΛγΧΓ-?5ϊ JL DE SACRAMENTO MATRIMONII. 347. Obj. II. ex jure positivo divino. Matth. 19. dicitur Deus cos conjun­ gere, qui contrahunt matrimonium : sed non potest dici, quod Deus conjun­ gat eos. qui contrahunt sine consensu parentum ; cum ila contrahentes pec­ cent ; ergo. Conf. 1. Gen. 38. Judas primogenito suo Her dedit uxorem Thamar; et iterurn dedit eam filio suoOnan. Conf. 2. Exod. 22. dicitur: Si vir· ginem quis seduxerit, dotabit eam, et habebit eam uxorem. Si paler virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis. Adde illud Deutor. 22. v. 16. Item 1. Cor. 7. Qui matrimonio jungit virginem suam, benefacit, qui non jungit, melius facit. Ubi requiritur consensus parentum. R. .V. min. Deus vere conjungit eos , qui absque parentum consensu con­ trahunt, sicut vere baptizatur qui cum affectu peccati mortalis baptismum recipit ; et sicut vere concurrit ad eorum productionem , qui nascuntur ex adulterio, ut notat S. Thomas q. 48. a. 2. ad 2. Potest tamen aliquo sensu dici eosdem non conjungere, quatenus, si absque legitima causa sine parentum consensu contrahunt, non recipiunt fructum sacramenti ; sicut aliquo sensu dici potest non communicasse, qui peccati mortalis conscius communicat, quia non recipit gratiam , licet vere corpus Christi recipiat. Ad Conf. 1“". R. Inde praecise, nec plus probari, quam electionem sponsi vel sponsæ, item propositionem pendere a parentibus ; iis etiam incum­ bere, ut liberis de sponsa vel sponso provideant, et circumspiciant; non vero liberos non posse valide per se ipsos contrahere ; quod solum negamus. Ad Conf. 2am. R. Illud Exod. 22. non est ad rem ; non enim ibi agitur de conjugio, sed de stupro, quod vir habuit ad suam explendam libidinem, non ad habendam uxorem ; in quo casu pro pœna criminis illud statuitur, ut, si stuprata voluerit el parentes ejus, illam possit stuprator habere in uxorem, sin minus , solvat dotem ; datur ergo hoc casu potestas patri filiam stupratam negandi stupratori, licet hic eam ducere vellet, idque in stupri pœnam : unde nihil sequitur contra nos. Quoad alia Scripturae loca R. D. Requiritur consensus parentum necessa­ rius ad valorem xY. Tantum ibi fit mentio consensus, quatenus ad parentes pertinet providere filiis, item quatenus exigit honestas et reverentia, ut filii consulant parentes C. Unde idem Aposl. 1. Cor. 7. v. 9. de viduis et virginibus simpliciter dicit : quod si se non continent, nubant; melius est enim nubere, etc. ubi nihil de consensu parentum. 348. Obj. III. ex jure positivo humano. Variæ leges civiles, uti pr. Inst. de Nupt. item L. 2. 18.36. if. de Ritu Nupt. absolute exigunt parentum consensum. Conf. 1. Concordat etiam jus canonicum; nam Evaristus can. Aliter 1. cans. 30. q. 1. conjugia sine consensu parentum inita vocat non legitima, imo adulteria et stupra. In eumdem fere sensum loquuntur canones alii. Conf. 2. ex SS. Patribus. S. Basilics epist. ad Amphilochium : quæ, inquit, sine iis, qui habent potestatem, fiunt matrimonia, sunt fornica­ tiones. Hic Pater græcus erat ; talemque fuisse Ecclesiæ græcæ morem pro­ bat Leunclavius juris orientalis collector tom. 1. Lib. 3. Sed et eamdem fuisse mentem Patrum latinorum colligitur ex Tertulliano L. 2. ad Uxor, cap. 9.,S. Ambrosio Lib. 1. de Abrahamo cap. ult., Leone epist. 92. (al. 167.) ad Rusticum, et aliis. Conf. A. In Gallia plurium regum edictis, Hen- DE CONSENSU REQUISITO. 321 rlci III. in Comitiis Blesensibus anno 1579., Henrici IV. 1606., Ludo­ vici XIII. 1629. et 1639. matrimonia filiorurnfamilias sine consensu decla­ rantur invalida. R. D. Ant. Leges civiles exigunt consensum parentum cx honestate et ad licentiam C. ad valorem matrimonii N. Nam leges aliæ, velut 21. ff. de ritu Nupt. L. 14. c. de Nupt. contrahentium libertati omnino consultum volunt. Vel, si nihilominus quis vellet contentiose evincere, consensum pa­ rentum requisitum fuisse ad valorem, dicendum , leges illas fuisse corre­ ctas a jure canonico, praesertim jure novo Tridentini. /Id Conf. 141“. R. A7. A. Ad prob. D. Evaristus vocat illa matrimonia non legitima, quia non contrahuntur secundum leges C. quia sunt invalida N. Item, vocat adulteria et stupra exaggerative, quia sunt prohibita, ideoque illicita C. adulteria, stupra stricte sumpta N. Sic enim et vocat ibidem matrimonia, dum puella non doletur, a paranymphis non custodita et sociata offeratur; si sponsi biduo vel triduo non vacent precibus, nec casti­ tatem servent; nemo tamen adulteria et stupra dicet matrimonia sine hoc ritu celebrata. Taceo , quod hæc Evaristi epistola pluribus supposititia sit. Eodem modo explicandi sunt canones alii. Ad Conf. 2am. R. SS. Patres loqui de matrimoniis ut illicitis, quia pro­ hibitis, non ut invalidis , diciquea S. Basilio fornicationes in latiore sensu. Vel, etiamsi concedamus juxta quarumdam Ecclesiarum leges reprobata fuisse ea matrimonia quoad valorem, nihil tamen obstabit conclusioni ; cum leges illæ abrogatae sint, et correcte per jus novum in Concilio Tridentino ; Ecclesiæ enim abnegari nequit potestas, ut pro temporum varietate hu­ mana possit immutare statuta, prout vel necessitas, vel utilitas id exposcit, ut inquit Concil. Lateran. IV. can. 50. Imo illarum legum disciplinam jam a XII. circiter seculo mutari coepisse, ex Innocentio 111. in cap. Tuœ fraternitatis de Sponsalib., Lucio III. epist. ad Burgensem Episcopum cap. Cum causam de raptoribus colligitur. Ad Conf. 34In. R. D. In Gallia declarata sunt invalida quoad effectus civiles solum , ut dolationem uxoris sine consensu parentum nubentis, jus ad hæreditatem, legitimationem prolium, jus succedendi, etc. C. quoad substantiam , vel vinculujjj conjugale, et pro foro conscientiæ N. Nam cum clerus Gallicanus in Comitiis generalibus Parisiis anno 1629. congregatus libellum supplicem obtulisset ea de re Ludovico XIII. rogans, ut eæ voces valide aut invalide in Edicto ejusdem regis contente nequaquam intellrgantur cum relatione ad contractum spiritualem el sacramenti, sed solum ad contractum civilem ; turn ut non adslringanlur Ecclesiastici ad judican­ dum secundum hujus Edicti, et Blesensis articulos, sed secundum canones et decreta Ecclesiæ, respondit Ludovicus Xlll. Commonitio Cleri, quod spectat ad priorem difficultatem , sic resoluta fuit, valide, aut invalide, contracta matrimonia non esse aliter explicanda, quam per solam relatio­ nem ad contractum civilem per laicos judices. Altera pariter difficultas justa et rationi congrua visa est. Vide ea de re fusius Cabassulium Lib. 3. Theo­ riae et praxis juris Canonici §. 4. et 6. R u 1 ; *1 i H 349. Si dicas : Matrimonium tamen Gaston is Ducis Aurelianensis fratris Ludovic!Xlll. cum Margaritha Lotharinga anno 1633. declaratum fuit invalli 322 DE CONSENSU REQUISITO. DE SACRAMENTO MATRIMONII. dum tam judicio ecclesiastico, quam scculari ex defectu consensus Regis. Despondent Galli cum clero Gallicano in Comitiis generalibus anni Ili37.es.se hoc privilegium regum Galliae speciale ftim antiqua consuetudine præscriplum, tum ecclesiastica auctoritate munitum , quod sine regum Galliæ con­ sensu invalida sint matrimonia tam liliorum suorum, quam aliorum regii sanguinis principum , qui jus proximum ad regnum habent. ' AN, ET QVO JCRE METUS MATRIMONIUM INVAL1DET? 330. Non est hic controversia de metu levi ; neque de juste incusso, e. g. a judice Etclesiastico compellente ad standum sponsalibus; neque de incusso a causa non libera; cum certum sit omnibus, nullum ex his officere valori matrimonii. Quaestio solum de metu gravi instituitur, eoque injuste incusso a causa libera ad extorquendum consensum in matrimonium, an, præsertim 1°. quo jure illud in validet? 2°. an etiam, si metum passus matrimo­ nium iirmasset juramento? Cæterum expositionem metus gravis vide de sponsalibus metu extortis. . >· •i < i 332. Nec dicas : Ab Ecclesia invalidari solum tale matrimonium pro foro externo; ergo si melum patiens interne consentiat, uti potest, cum actus internus a nulla vi et causa extrinseca impedibilis sit, valebit matrimonium pro foro interno, non obstantibus textibus juris cit. Item , Ecclesiam tantum irritare hoc matrimonium, quia præsumit, non adesse consensum internum, ubi metus intervenit; ergo si adfuerit consensus , videbit, quia tunc praesumptio cedet veritati. Narn R. .V. A. juxta c. 2. de eo. cit. Si enim invalidaret solum pro foro externo hoc matrimonium, non potuisset approbari matrimonium alterum post­ modern cum parte alia libere initum. Ad alterum N. A. Ecclesia enim non præsumit peccata, quæ probari debent; si vero niteretur hic præsumptione non positi interne consensus, praesumeret mendacium ex metu contrahen­ tis. Sed irritans hoc matrimonium fundatur in veritate consensus, non sponte positi, sed per melum extorti, unde mala gravissima nasci solent. ARTICULUS IV. 351. Dico I. Metus gravis injuste incussus nec jure divino , nec jure natu­ rali ; sed solo jure ecclesiastico invalidai matrimonium. Prob. Γ. p. Quia nullum jus divinum assignari potest. Prob. 2*. p. Quia spectato jure naturali ad valorem contractuum plus non exigitur, quam consensus simpliciter voluntarius et liber ; plus enim ex hoc jure deduci non potest : sed metus consensum simpliciter volunta­ rium et liberum non tollit ; est enim hæc natura actus voluntatis interni, ut a nulla creata vi absolute cogi et impediri possit, quominus libere ac voluntarie feratur in objectum, si id prius cognoscat; et licet metus actum reddat involuntarium secundum quid, et velut conditionate voluntarium, ita ut quis nollet contrahere, nisi aliud metueret malum; manet tamen actus absolute liber et voluntarius; et ex metu volens vere vult, cum malum minus, ut ipsi apparet, eligat præ majori. Conf. Si metus inva­ lidaret matrimonium jure naturali, ergo vel ratione consensus, quem tolle­ ret, vel ob injuriam, quæ inferretur : primum dici non potest, tum quia ex ante dictis consensum non tollit; tum quia sequeretur pariter tolli con­ sensum metu gravi juste illato, vel a causa non libera, ut morbo, et tunc æque jure naturali ob defectum consensus irritum esse matrimonium. Non secundum : quia injuria ex natura rei actum non irritat; sed solum tribuit jus vel rescindendi actum, vel petendi satisfactionem. Deinde si ob interve­ nientem injuriam irritaretur, etiam metus levis injuste incussus aut metus injuste incussus ob alium plane tinem, quam matrimonium , irritaret con­ tractum , si metum passus ad mala, quæ metuit, evitanda eligeret matri­ monium ; quorum primum aperte falsum; alterum saltemplerisque, etiam adversariis, displicet. Prob. 3*. p. Ex c. 2. de co, qui duxit, Ubi validum declaratur matrimo­ nium, quod pars metum passa postrnodum libere iniverat cum parte altera; et declaratur nullum , quod prius erat metu extortum. Addec. 14.13.28. h. t. Igitur cum nullo jure alio invalidalum reperiatur matrimonium extortum metu, sequitur solo illud jure ecclesiastico invalidaturn esse. I ; | ■*· ■- t ; ; JI •f 333. Dico II. Matrimonium metu gravi et injusto extortum invalidum est, etiamsi a metum passo fuerit juramento firmatum. Prob. Ex c. 2. de eo, qui duxit, cit., quo matrimonium metu initum declaratum est nullum, non obstante, quod fuisset juramento confir­ matum. Deinde matrimonium extortum metu irritatum est boni com­ munis causa ; ergo et juramentum ei adjectum irritatum censeri debet, ne obstet bono communi, arg. c. 27. de Jurejur. 12. de foro comp. 384. Obj. I. cont. 1““. conci. Spectato jure naturali ex injustitia non potest nasci justitia, sive obligatio justitiae ; ergo vi hujus juris non potest valere matrimonium extortum injusto metu. R. T. A. Nam ita absolute positum falsum est, cum ex injustitia oriatur obligatio justiliæ compensandi illatum damnum, vel satisfaciendi pro injuria. A*. Cons. et suppos, quod obligatio illa matrimonialis nascatur ex injustitia, quam infert melum injuste incutiens, sed ex consensu simpliciter libero, quem ponit metum patiens, licet ponendi illum metus occasio fuerit. Reliquas objectiones jam attigimus , deSponsalib. metu extortis, ubi legi possunt. 333. Obj. II. cont. 2im. conci. 1°. can. 22. caus. 22. q. 4. validum decla­ ratur matrimonium cujusdam juratum, licet fuisset metu injusto extortum. 2’. Tale juramentum nec est in praejudicium alicujus tertii ; ncc, si ser­ vetur, vergit in dispendium salutis; ergo servandum est, sicut solvendae usuræ sunt, si quis sub juramento se eas soluturum promiserit, arg. c. 6. 8. 28. de Jurejur. .b/ lum. R. N. assert. Sed tantum cit. can. approbatur matrimonium, quod cessante injusto metu erat de novo et libere contrahendum ; ad quod Hubaldus(de quo loquitur canon) tenebatur aliunde, ul concubina con­ suleretur ; ita colligitur ex verbis ; Quia vero, (piam prius concubinam »: 1 · |»E LNITAII’. MATRIMONII. G24 dii sacramento matrimonii. Duo I. Necsccimdæ nuplim, nec ulteriore» jure divino illicit® sunt habuerat, non est peccatum in conjugem suscipere, etc. ergo sermo rxl d<· matrimonio adhuc contrahendo, cessante metu ; non voro approbatur con­ tractum ex metu injusto. /1ί/2Μ*. II. V. In/. Pnrjudirat enim juri canonico, quod hold publici canna irritavit matrimonium extortum metu ; quatenus ex tali matrimonio nasci soient pugna·, Ille», scandala, etc. quibus perturbatur respublica : unde tale juramentum contra bonos mores osse censendum est, el conwqiumter simul irritandum cum matrimonio. Quoad usura» est disparity*; quia solvere usuras nc< peccatum <··4 ex se, nec jure canonico prohibitum nec boni pfbllci cama irritatum ; liret usuras exigere omni jure prohibitum «II ; ergo, cum juramentum de usuris solvendis sine peccato servari powii, valebit. CAPUT VH. DE UNITATE MATHI.MONII. 3M Duobu» modis matrimonium dici potest unurn : Primo·, quia until cum ima conjunctu» est. .S'/vundo; quia priore conjugo defuncta , alteram posp-a non ducit : attaque ea unltas monogamia appellatur, et monogamie, qui uni conjunct u» e*t, vel fuit. Priori unitati opponitur polyg.mda simul· lança; posteriori micE SACRAMENTO MATRIMONII. * secundam uxorem Margarelham de Saal sibi adderet, etiam consuluit teste Bossuet in Hist, variation. Ecclesiar. Protestant. Refert equidem dc Valenti­ niano imperatore Socrates (L. 4. c. 31.) quod cujusdam Justin® amore ra­ ptus eam in matrimonium duxerit, retenta priore conjugo Severa, utquo colore aliquo incontinentiam suam tegeret, legem promulgari!, qua liceret viro duas simul habere conjuges; at, ut recte notavit Baronius ad an. 370. narratio illa Socratis fabula est : duxit equidem Justitiam Valentinianus, sed post mortem Sever® conjugis, ut probant Sylvius, cl Bosco, aliique, et com­ mentum esse, quod ait Socrates, pluribus ostendunt. 367. Nota II. Tametsi certum sit Catholicis omnibus, polygamiam nunc jure divino positivo esse prohibitam ; an tamen etiam jure naturali, ct quo modo ab hoc prohibita sit, quædam inter cos reporitur sententiarum varie­ tas. Juri naturali eam repugnare negat Durandus in 4. seni. dist. 31., Abu*· lensis in cap. 19. Matth. aliique; unde inferunt 1°. Patriarchis Judæisopus non fuisse dispensatione divina. ul licite plures simul uxores ducerent. 2°. Nec peccasse quondam gentiles polygamos, nec etiam his temporibus eos, qui cum pluribus simul matrimonia ineuntes invincibili legis Evangelic® ignorantia laborant. Cæteri vero Catholici plerique polygamiam siinullaneam etiam jure naturali prohibitam contendunt ; licet iterum diverso modo id doceant, ut videre est passim iu auctoribus. çSré 368. Dico I. Polygamia, sive pluralitas uxorum simultanea est jure divino prohibita. Est de fide contra Anabapt. et Lutherum, quos ideo damnavit Tridenlin. Sess. 24. de Sacram. Malrim. ubi : Si quis dixerit, licere Chri­ stianis plures simul habere uxores, ct hoc nulla lege divina esse prohibitum, anathema sit. Et Prob. Christus Matth. 19. matrimonium reduxit ad primrovum statum in­ stitutionis suae: atqui prima institutio matrimonii jure divino excludit po­ lygamiam; ergo. Prob. Maj. Nam Christus interrogatus a Pharisæis, an lice­ ret repudiare uxorem, respondit negative : Non legistis, quia qui fecit homi­ nem ab initio, masculum ct feminam fecit eos, ct dixit : propter hoc dimittit homo patrem et matrem, et adharebit uxori succ, el erunt duo in carne una : tum docet, quid ipse haede re sentiat, et observari velit, ac subdit: Itaque jam non sunt duo, sed una caro ; quod ergo Deus conjunxit, homo non sepa­ ret ; ergo matrimonium voluit esse deinceps unius cum una, slcnl olim fuerat. Porro cum instarent Pharîsœi, Moyseu permisisse libellum repudii, Christus rursus revocans datam causam ad primam institutionem ait : Quo­ niam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit sic. El Matth. 5., Mare. 10., Luc. 16. Christus decla­ rat cum, qui dimissa uxore aliam duxerit, moechari; unde clare colligitur, jure evangelico polygamiam esse omnino illicitam ; nam ideo moechari dicitur, qui dimissa uxore priore ducit aliam , quod jam per libellum re­ pudii vinculum matrimonii dissolvi non possit; ut palet ex cit. verbis: quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Quod si ergo moechatur, qui di­ missa uxore vivente ducit aliam, quanto magis ille, qui uxore prima retenta insuper ducit secundam ? DE UNITAtE MATRIMONII. 331 3(l!>. Dico II. Polygamia ellam juri naturali adversatur. Prob. I. Ex comimini Doctorum consensu polygamie simultanea? prohibi­ tionem ad jus naturale referentium. Prob, II. Ex natura matrimonii ; hiijusenim fini sallcrnsecundario, qui est cohabilalio pacifica, repugnat ; plures enim uxores ob zelotypiam huic sexui naturalem nec inter se, nec cum marito concordare solent; sique plures procrearentur proles, nihil pronius erit, quam ut, curn matres de suis tan­ tum prolibus sollicitae sint, una ab altera patris avertat animum, prolem alterius conclut* excludere a successione in bonis, volui Bethsabea fecit, ul Salomon præferretur Adoniæ ex Ilaggilh genito 3. Reg. 1. Unde et gravis'simro dissensiones ipsas inter proles exsurgent, sique alia ametur prro alia, vel in successione praeferatur alteri. Prob. III. Ex natura justitiæ commulativæ, quæ exigit, ul servetur aequa­ litas inter traditum el acceptum ; ergo cum uxor jus in corpus suum tradere non possit viro alteri; neque viro licebit jus in corpus suum tradere alteri uxori, vel aliis pluribus. '.ViO.Obj. I. Gregorius Papa HI. can. 18. catis. 32. q. 7. definit, licere viro ducere uxorem secundani ob primae adhuc viventis infirmitatem ; ergo consilii polygamiam simullanoam non esse juri naturali contrariam. II. Si polygamia simultanea adversetur juri natural, ergo peccarunt Patriarch® antiqui plures simul uxores ducendo in matrimonium : atqui hoc de viris illis sanctissimis dicere hefas est, el negatur communiter; ergo. Ad Jutn. R. D. .4. Definit hoc ob prim® adhuc viventis infirmitatem qualemcumque Ar. ob infirmitatem, quae erat impotentia naturalis ct antece­ dens perpetua ad reddendum conjugale debitum, propter quam prima uxor non erat uxor vera, coqtiod talis impotentia dirimat jure natura? matrimo­ nium C. Ha colligit Barbosa et alii ex rescripto Gregorii ad Bonifacium epi­ scopum : nam quod proposuisti : quod si millier infirmitate correpta non va­ luerit debitum viro reddere, quid ejus faciat jugalis ? Nec obstat, quod simul Gregorius jubeat, ul vir ille post secundum matrimonium alat priorem mu­ lierem : non tamen subsidii opem subtrahat ab illa ; hoc enim non ideo, ut notat Glossa, addidit, quod infirma illa fuisset uxor vera, sed vel per mo­ dum consilii; vel dolem ei restitui voluit, eo quod propter infirmitatem sibi de victu providere non posset, aut inops, aut egena esset. Ad 2um. respondet Calvinus: sanctissimos Patriarchas omnino reos factos fuisse adulterii, hoc tamen ipsis a Deo imputatum non esse ad culpam, quod essent e prædeslinalorum numero. Sed falsum esse hoc Calvini re­ sponsum, iiciteqUe Patriarchas veteres plures duxisse uxores, licet polygamia repugnet juri naturae, dabit sequens conclusio. 371. Dico IU. Ex concessione tamen divina post diluvium usque ad legem Evangclicam licita fuit polygamia simultanea. Prob. i. Ex SS. Patribus. S. Hieronvm. epist. 83. (al. 69.) ad Oceanum, ubi : sciebat (Apostolus) lege concessum, el exemplo Patriarcharum ac Moysi familiare, populo noverat in mullis uxoribus liberos spargere. S. CnnvsoST. hom. 56. in cap. 30. Gen. (opp. t. L p. 452. C.) Tunc, inquit,quia principia erant, permissum fuit cum duabus, vel pluribus uxoribus misceri, ut huma- MOT" 532 ran* DE SACRAMENTO MATRIMONII. num genus propagaretur. S. August, qui L. 3. de Doctr. Christ, c. 12. ait : Sufficienda prolis causa erat uxorum plurium simul uni viro habendarum inculpabilis, scilicet ob concessionem divinam, consuetudo. Unde Innocen­ tiis 111. c. Gaudemus de divortiis, cum dixisset nulli unquam licuisse plu­ ies simul uxores habere, addidit : nisi cui fuit divina revelatione conces­ sum... perquam Patriarcha, et alii viri justi, qui plures leguntur simul habuisse uxores, ab adulterio excusantur. Prob. II. Ex ipso Patriarcharum exemplo : nam 1°. nusquam S. Scriptura arguit Patriarchas ob multiplicata simul conjugia. 2°. Imo illustria eorum sanctitati tribuit testimonia. 3°. Silens eliam de quavis eorum pœnitentia ob conjugium cum pluribus simul uxoribus testatur justos cum eis regnaturos in coelis Matth. 8. Prob. 111. Non tantum Patriarchis in lege naturæ, veluti Abrahamo, Isaaco, Jacobo, quos plures simul uxores habuisse Scriptura testatur, inju­ riosa est Calvini responsio ; sed eliam sanctissimis viris aliis in legeMosaica ul David i. Nec dicas cum Calvino : Hoc viris illis sanctis imputatum non fuisse ad culpam, quod essent enumero prædeslinatornm; nam ex hoc numero Davidem fuisse certum est; et tamen unum eum Bethsabea adulterium ipsi gra­ viter imputatum scimus per Nathan prophetam et pœnitentiam Davidis; licet igitur fuerint e prædestinatis viri sancti, de quibus loquimur, hoc tamen non obfuisset, quo minus pluralitas uxorum simultanea illis imputa­ retur ad culpam, nisi ea divina ex concessione licuisset. 372. Obj. I. Deus in lege naturali dispensare non potest; ergo male dici­ tur licuisse tunc polygamiam simultaneam ex divina concessione. Omissis aliorum responsis, quæ pro suo de jure naturali systemate afierunt, R. C. J. et V. suppos. quod Deus concedens pluralitatem uxorum ante legem Evangelicam tunc dispensant in jure naturali, quia casus ille, quo Deus concedet pluralitatem uxorum , nunquam objectum fuit alicujus legis naturalis prohibentis. Pro quo plenius intelligendo 373. Observa sequentia : 1°. Lex naturalis absolute immutabilis est et indispensabilis ; est enim ordinatio divinæ voluntatis per rectam rationem pro­ mulgata circa actiones et omissiones creaturarum rationabilium, ad rectam constitutionem ct felicitatem reipublicæ divinis perfectionibus conformem necessaria. Sicut igitur ipsæ divinæ perfectiones, ad quas manifestandas omnis natura rationalis ordinatur, semper eædem sunt, et immutabiles, ita etiam leges lake ad divinarum perfectionum normam. 2°. Legum tamen naturalium in se plane immobilium aliæ versantur circa actus, qui attin­ gunt materiam nullius alterius juri nequidem divino subjectam, ul blas­ phemia, mendacium, etc. Aliæ e contra circa actus, qui materiam attin­ gunt in jure alterius positam, humano, vel saltem divino ; sic bona fortunæ in certis casibus etiam potestati humanae, bona vitæ, corpora humana divino juri subjecta sunt. Unde sequitur multas materias ex aliena volun­ tate, cujus juri subdilæ sunt, ita immutari posse, ut objectum legis natu­ ralis etiam ne.gativæet prohibentis nullo modo constituant. Sic rem alterius sibi sumere, vel bona tide acquisitam retinere post cognitum etiam domi­ na UNITATE MATRIMONII. 533 num lex naturalis prohibet; non tamen prohibet hoc pro iis circumstantiis, quando illud fit ex consensu illius, qui plenam habet de illa re disponendi facultatem. Sic non obstante, nec mutato, et sine dispensatione in lege naturali non occides, licite Abraham immolare voluit filium suum habita jussione Dei, qui vitæ et mortis Dominus est. Nimirum lex naturalis non comprehendit, nec prohibet retentionem rei ex consensu illius, qui de ea disponendi facultatem habet; nec occisionem justam , qualis est, quæ jus­ sione Dei fit. Ita in nostro casu : lex naturalis prohibens polygamiam nun­ quam comprehendit vel prohibuit pluralitatem uxorum pro iis circumstan­ tiis, quibus Deus , in cujus plenissima potestate et dominio sunt corpora, eorumque jura, etiam in ordine ad conjugales actus, de illis disponet aliter, et jus unius in corpus dividet inter plures. 374. Inst. 1. Nusquam legitur in Scriptura aliquid de facta a Deo conces­ sione plures simul uxores ducendi ; ergo. R. Eam S. Thomas p. 3. q. 65. a. 2. ait factam esse per internam inspi­ rationem Patriarchis populi Israelilici, ct per ipsos aliis, cum non sit cre­ dibile, tantos viros in Scriptura adeo laudatos in perpetuo vixisse adulterio. Tempus vero concessionis hujus quod concernit, probabilius facta videtur ipsi Noe non diu post diluvium , ab eoque communicata posteris, ipsis de­ mum gentilibus; tunc enim illam poscebat magis propagandi generis humani necessitas, cujus octo tantum animæ erant superstites, ælasque hominum esset brevior, quam ante diluvium. 375. Inst. 2. Mulieres posteriores in Scriptlira concubina appellantur; ergo conjugium cum his non erat verum , sed adulterium. R. D. A. Appellantur concubinæ eo sensu, quo hodie ea vox usurpatur, scilicet pro scorto aut uxore non legitima N. quia solum ad generationem prolis, non autem ad gubernationem domus, ac alia admittebantur C. Duo tunc genera uxorum erat : quædam non solum ad generationem prolis, sed el gubernationem domus, et bonorum communitatem admittebantur, quæ antonomasticc uxores dicebantur, etiam dominæ et malresfamilias erant, earumque liberi hærcdes : quædam solum ad generationem prolis, quæ concubina dictæ, licet essent uxores legitimæ. Colligitur cx 2. Paralip. 11. v. 21. ubi de Roboamo legitur : Uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et Gcn. 25. Deditque Abraham cuncta, qua possederat, Isaac: filiis autem concubinarum largitus est munera. Utrumque genus uxorum distinxit etiam Gellius L. 18. Noct. Attic, c. G. Præterea in Scripturis, quæ concubinæ dictu·, eliam uxores appellantur. Sic Gen. 16. Sara ancillam suam Agar viro suo uxorem dedit, quæ tamen Geu. 25. inter concubinas numeratur. Et ibid, dicitur Abraham aliam duxisse uxorem Celhurani, quæ postea concubina dicitur. Sic Jud. 19. de Levi ta dicitur : Accepit sibi uxorem concubinam de Bethlehem Juda. 376. Inst. 3. Salomon 3. Reg.2. ob multitudinem uxorum reprehendi­ tur ; ergo illicite egerat eas assumendo. R. D. A. Præcise ob multitudinem Λ’. ob nimiam, et præsertim, quia 834 DE SACRAMENTO MATRIMONII. alienigenas et idololatras assumpserat, per quas dopravafum est cor ejus, ut sequeretur deos alienos C. 377. Inst. 4. Judæi Joan. 8. dicunt : Aos ex fornicatione non sumus nati’, quod idem est, ac si dicerent : nos ex Agar concubina Abrahæ nati ηοη sumus; sed ex Sara uxore ejus legitima ; ergo, R. 1°. Judæos hic non carnalem, sed spiritualem fornicationem, sive idololatriam intellexisse, quæ sæpe Scripturae phrasi fornicatio dicitur; perinde ac si dicerent : Nos idololatra; non sumus, sed unum verum Deum colimus; non enim ex majoribus, qui idola coluerunt, genus ducimus, sed ex Abrahamo veri Dei cultore. Colligitur ex contextu; prius enim dixerant: Pater noster Abraham est : post verba autem : nos ex fornicatione, etc. statim subdunt : Unum patrem habemus Deum. R. 2°. Si permittatur etiam, Judæos de carnali fornicatione locutos fuisse; non tamen inde sequetur, quod præcise fornicationem Abrahæ cum Agar intellexerint, 378. Inst. 'i. S. Ambrosius tamen Lib. 1. de Abraham c. 4. (opp. t. 1. p. 291). et seqq. ) videtur supponere, illius tempore polygamiam nondum fuisse licitam, quia rationibus omnibus conatur Abrahamum defendere a culpa adulterii, quod nondum esset lege prohibitum, quod de consensu Sar® el posteritatis, non libidinis causa fecisset; quod de eo facto, commixtione cum Agar pœnitentiam egerit. Item S. Aigi st. L. 2. contra Faustum c. 30. el alibi Manichæis objicientibus crimen Abrahæ respondit, eum excusandum esse, quia non libidine, sed prolis gratia, el cogente uxore fecerit. Denique S. Leo epist. 2. alias 92. ad Rusticum Narbonensem distinguit inter uxorem ct concubinam; confirmatque distinctionem exemplo Saræ et Agar, ac concludit, virum non committere polygamiam, si, postquam concubinam duxisset, duceret uxorem aliam. Supponit igitur Agar non fuisse uxorem Abraham i legitimam. ÎugB Ad Γ“, R. A*. .1. Licet enim S. Pater ab initio videatur supponere pec­ catum aliquod afferendo rationes minus probabiles, ob quas excusaretur Abraham, eum tamen tandem excusat cx hac ipsa ratione, quod Deus Abra­ hamo id concesserit in mysterium : peccatum non fuit, inquit ibid, sed mysterium : illud nempe , quod Paulus exponit c. 4. ad Gal. Scriptum est, quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, unum delibera. Nimirum oratorum, quorum more hic locutus est Ambrosius, id pro­ prium esi, ut ante minus validas, post validiores et graviores rationes pro­ ponant. ■ Deinde prima et secunda ratio non subsistit; si enim nulla lex prohibe­ bat adulterium, quare Abraham dicitur egisse pœnitentiam? Revera tamen semper lege naturali prohibitum fuisse adulterium, el hanc legem a nemine invincibiliter ignorari posse, idem fatetur Ambrosius Lib. eod. c. 11. sola igitur ultima ratio S. Ambrosii vera et firma est ; atque ila, quod ex se pec­ catum fuisset, ex divina concessione non fuit. Ad 2"“. R. Manichæos objecisse Patriarcharum in plurium uxorum usu libidinem ct petulantiam; salis igitur Augustino erat ostendere, Manichæos DE UNITATE MATRIMONII. 335 falsum loqui, eo quod Patriarchae non libidine carnis, sed posteritatis amore ad plurcs uxores accesserint. Cæterum eos non peccasse docet alibi Lib. 22. coni. Faustum c. 47. ac Lib. 10. de Civit, c. 38. quod tunc multiplicandœ posteritatis causa eos nulla lex prohiberet, nimirum ob concessio­ nem divinam ; nam alias eos prohibuisset lex lum naturalis , tum divina teste Christo Matth. 19. dd 3““. R. S. Leonem, dum hic concubinam pro uxore non legitima acci­ pit, per concubinam intellexisse mulierem servam, cujusmodi fuerat Agar; atque solum asserit matrimonium cum serva contractum ab ingenuo, esse invalidum, ut revera erat seculo V. vi juris ecclesiastici solius; nam vi natu­ ralis nunquam fuit. Quare ad exempli de Agar a S. Leone allati veritatem satis est, Agarem ancillam fuisse Abrahæ, quod est verissimum ; non vero necesse est, ut eadem uxor non fuerit. 379. Obj. II. cum Luthero : Juxta S. Augustinum ideo Jacob aliique Patriarchæ polygami excusandi sunt ab adulterio, quod polygamia tunc esset consuetudinis, ncc adversaretur legi alicui; ergo. Prob. Ant. Nam L. 3. de Doclr. Christ, c. 12. inquit : sufficienda: prolis causa erat uxorum plurium simul uni viro habendarum inculpabilis consuetudo, et L. 16. de Civ. cit. quod eos nulla lex prohiberet. R. ut ante, laudatum Patrem el alios ila loqui, quod per concessionem divinam vis legis evanuisset : innotuerat autem illa concessio per specialem revelationem Patriarchis, eamque ab iis hauserant eorum posteri, ita ut apud eos ad Christum usque in consuetudinem abierit, juxta verba illa innocent 111. Quæ dispensatio vel concessio, mos quandoque, interdum eliam fas censetur. Ex disputatis hactenus inferes, a fortiori juri non tantum divino, sed et naturali polyviriam adversari, nlpote quæ matrimonii fini non tantum secundario , sed eliam primario, cl a natura præcipue intento, videlicet generationi, et bonæ educationi prolis repugnat. Generationi, quia hæc per commixtionem cum pluribus impeditur, ut vel nunquam, vel certo rarius subsequatur, veluti patet in meretricibus. Bonæ educationi’ ; cum enim proles in commixtione mulieris unius cum pluribus viris incerti sil patris, nullus ex viris eam tanquam suam teneretur agnoscere, saltem non ila dili­ geret; proinde inde neque curaret, ut bene educaretur, quod tamen patris præcipuum est officium. Quo tamen non obstante, uti communior, sic pro­ babilior videtur sententia auctorum negantium, eliam polyviriam esse, jure naturali absolute ct sub omni specie prohibitam, ila ut nunquam licere possit, nec eam Deus etiam de potentia alxsohila concedere; eum sub iis fieri conditionibus possit, ut prædicla mala evitentur, corpus vero mulieris æque dominio Dei, quam corpus viri subjectum sit, adeoquenihil impediat, quominus jus in corpus mulieris æque inter plurcs viros, quam jus in corpus viri inter plurcs mulieres dividere possit. Dc quo plura videri possunt apud Pichler, Sclimalzgr. deSpons. duorum, aliosque. • r. v V s » ! I 4 DE SACRAMENTO MATRIMONII. CAPUT V. DE INDISSOLUBILITATE MATRIMONII. 380. Matrimonium ex parte subjecti dividi potest in matrimonium inter Gentiles, inter Judæos, inter Christianos : ex parte sui vero in legitimum, ratum et consummatum dividitur. Legitimum tantum illud est, quod con­ sensu legitimo inter personas non impeditas contractum quidem, rationem tamen sacramenti non participat, quale (dim in lege naturæ, cl mosaica, ac hodie inter Judæos el Gentiles datur. Ratum , sive Ecclesiæ ratiticatione approbatum, illud est, quod juxta divinas el ecclesiasticas leges initura baptizatis, seu fidelibus, inter quos tamen post contractum illud nondum perfecta carnalis copula; atque de hoc intelligenda est regula L. 31. ΙΓ. de R. I. quod nuptias non concubitus, sed consensus faciat. Consummatum, quod accedente copula carnali perfecta , h. e. ex qua sequi solet el potest generatio prolis , completum est. Porro matrimonii in quolibet ex his sensu accepti indissolubilitas spectari potest vel quoad vinculum, vel quoad thorum ; quare de ea sub diversis illis respectibus agendum est. ARTICULUS I. UTRUM MATRIMONIUM INFIDELIUM SIT ABSOLUTE INDISSOLUBILE QUOAD VINCULUM? 381. Quæslio movetur duplex : I. An matrimonium infidelium qua talium, h. e. quamdiu neuter conjugum ad fidem convertitur, sit penitus indisso­ lubile quoad vinculum , sive consummatum sit, sive non? 11. An matrimo­ nium infidelium etiam consummatum dissolvi possit quoad vinculum, si alterconjugum ad fidem convertatur? 382. Dico 1. Matrimonium infidelium qua talium, sive quamdiu neuter conjugum ad fidem convertitur, est penitus indissolubile quoad vinculum, sive consummatum sit, sive non. 9 Ratio est, sine distinctione enim inter matrimonium in Christianismo initum, et quod in gentilitate contractum est. præcipit Christus Matth. 19. Quod Deus conjunxit, homo non separet; et Paulus 1. Cor. 7. Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vicit. El Conf. c. Gaudemus dc divort. ubi jubet Innocentius III. ut paganus conversus ad fidem ex pluribus uxori­ bus, quas duxerat adhuc infidelis, priorem tantum accipiat, quamvis dimissam per repudium , et alteri viro postea nuptui traditam ; ergocensuit matrimonium in infidelitate contractum esse indissolubile; quid enim alias irrita declararet matrimonia post primum contracta in infidelitate, dum superstites sunt vir et mulier? DE INDISSOI.UB1L1TATE MATRIMONII. 537 383. Dico II. Matrimonium tamen infidelium etiam consummatum dis­ solvi potest quoad vinculum , si alter conjux convertatur ad (idem, alter vero converso vel 1°. cohabitare nolit; vel 2°. non velit nisi cum creatoris coplumelia ; vel 3°. cum pertrahendo ad peccatum. Ita in terminis Innocentius III. c. Quanto de divort. Si alter infidelium conjugum ad /idem catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad peccatum mortale, ci cohabitare volente, qui relinquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit. Fundat vero decisionem suam Pontifex in verbis Apostoli 1. Cor. 7. quæ subjungit ad litteram , ct in hoc casu, inquiens, intelligimus, quod ait Apostolus : si infidelis discedit, discedat : frater enim ct soror non est servituti subjectus in hujusmodi. Ergo juxta Apostolum interprete Ecclesia, in relatis Iribus casibus, uno conjugum ad fidem converso solvi potest matrimonium etiam quoad vinculum. Et profecto si, discedente infideli, vel legitime cohabitare nolente, fidelis teneretur illo matrimonio; hic propter prioris malitiam esset servituti subjectus contra testimonium Apo­ stoli. Conf. Cum enim ex una parte fidelis in hoc casu licite cohabitare non possit ; ex parte vero alia Christus neminem sine voluntate, aut culpa propria ad vitam cœlibem obligare voluerit, postulabat aequitas, ul fideli daretur a Christo facultas contrahendi matrimonium aliud : aliter jugum Christi talibus facium fuisset gravissimum, cum non amnes capiant verbum istud Matth. 19. Proinde infideles a fide deterruisset, cujus bonum bono conjugi ilonge majus est. 384. Obj. I. Apostolus tantum pro causa assignat infidelis discessum, Innocentius vero assignat plures. II. Apostolus per discedat, tantum quoad thorum vel cohabitalioncm, ut palet ex antecedentibus v. 10. el 11. qui matrimonio juncti sunt, prœcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere, quod si discesserit, manere innuptam. Pontifex vero facultatem tribuit illi, qui relinquitur, ad secunda vota transeundi. 111. Christus Matth. 19. dc quocumque legitimo matrimonio, proinde, etiam infidelium ait : Quod Deus conjunxit, homo non separet. IV. Ibid. Qui dimiserit uxo­ rem, excepta causa fornicationis, mxchalur; ergo sola fornicatio erit causa uxorem dimittendi, et quidem tantum quoad thorum , ut dicemus infra. K. Concilium Meldcnse relatum can. 1. 38. q. 2. statuit: Si quis habuerit uxorem virginem ante Baptismum, vivente illa post Baptismum alteram habere non potest ; crimina enim in Baptismo solvuntur, non conjugia. Ad lum. R. D. Apostolus tantum assignat infidelis discessum physicum et corporis .V. etiam moralem C. Etsi infidelis non recedat corpore, cnm tamen non velit sine creatoris contumelia permanere, revera recedit, et relinquit fidelem ; quia cogit fidelem discedere, cum hic in eo statu licite permanere non possit. Ad 2™. R. .V. Ant. Ad prob. R. Hæc: iis, qui matrimonio, etc. pertinere ad fideles, a quorum matrimonio postea transii ad matrimonium infide­ lium , aitque simpliciter ct indefinite, sine limitatione quoad thorum : si infidelis discedit, discedat. Propositio igitur illa indefinita etiam discessum quoad vinculum complectitur; et secus, non subsisteret ratio Pauli : Frater (nim et soror non est subjectus servituti in hujusmodi, quia, si fidelis non tI t DE INDISSOLUIJlLITATE MATRIMONII. 538 IU »’ |»E SACRAMENTO MATRIMONII. posset discedere etiam quoad vinculum, maneret subjectus servituti, sive matrimonii vinculis, esselque ejus conditio durior, quam ante. Jd 3um. II. In nostro casu non separat homo, sed ipse Deus : Christus enim hanc facultatem dedit in favorem fidei, cujus interpretem habemus Apostolum, Ecclesiam , et rationem. Ad 4um. H. Cum S. Aug, L, l. de. adultérin. Conjug. c. 1. el 2. Christum ibi loqui de matrimonio inter fideles, sicut el Paulus in iis locis, quibus dixit, matrimonium sola morte dissolvi ; solum cuim matrimonium fide­ lium repræsentat perfectam unionem Christi cum humana natura el Ecclesia indissolubilem, ex quo ipsi vera ct absoluta indissolubililas tribuitur. Ad 5um. R. Concilium loquitur de uxore, quæ pariter ad fidem conversa sil; vel de uxore, quæ pacifice cohabitare, velit, el sine creatoris injuria. Quod autem ibi dicitur de uxore virgine , valet etiam de correpta; sed ita statutum fuit, quia qua situm fuit de virgine, ul notat Glossa. ΜΓ· * 530 385. Dico III. In præsenti statu Ecclesias, quo infidelis conversus non permittitur ex consuetudine recepta et inducto præcepto Ecclesiæ habitare cum infideli cujusvis seclæ , etiam sidetur probabilius posse solvi matri­ monium quoad vinculum, si pars infidelis converti nolit, licet de cœlero pacifice cohabitare vellet. Halio iterum petitur ex verbis Apostoli cit. Ideo enim potest solvi matri­ monium in casu conclus, præc, quia , dum aliter cohabitare non vult pars infidelis* hoc ipso discedit moraliter, cogendo partem fidelem ad discessum, cui illicita esi talis cohabitatio : atqui etiam nunc cx ipsa consuetudine recepta et inducto præcepto Ecclesiæ illicita est conjugi converso cohabitatio cum infideli, si hic converti noluerit; ergo nolendo converti pnecisejam moraliter discedit infidelis , consequenter conversus prioris matrimonii servituti etiam nunc subjectus non manet. Conf. Ex iisdem incommodis, quæ præc. conclus, allidimus; si enim in hoc casu conversus non posset transire ad alias nuptias, absque sua culpa vitæ cœlibi maneret adstriclus, quod cx infidelitate conversis accideret gravissimum ; unde lex Christi ipsis durissima evaderet, ac facile a conversione revocarentur. Dixi; in præsenti statu Ecclesiæ ; triplex enim Ecclesiæ status distingui hic debet. Trimus statuitur ab Apostolorum tempore usque ad scculum VI. quo statu frequentes erant infidelium conversiones, ac permittebantur fideles conversi cohabitare cum infidelibus juxta consilium Apostoli ; Si quis frater uxorem habeat infidelem, cl hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Secundus est a seculo MI. quo Galli el Hispani congregati in Concilio Toletano IV. anno G50. statuerunt can. 62. relato c. Judœi. cans. 28. q. I. ne conjuges fideles habitare permitterentur cum Judæis converti renuentibus; de aliis vero infidelibus tnm nihil decretum fuit. Tertius, quo tandem Ecclc· siæ consuetudine ac præcepto receptum est. non esse permittendum, ul coujuxad fidem conversus cum infideli cujusquc sectæ cohabitet, quod expe­ rientia compertum esset, non leve esse perversionis periculum ex fidelis cum infideli consortio. Neque huic Ecclesiæ præcepto adversatur Apostolus cit. si quis frater uxorem habeat infidelem, etc. hoc enim Apostoli dictum nequaquam præceptum divinum est, sed merum consilium Pauli, el ad summum præceptum humanum, ul constat ex loquendi modo, quo Paulus * uijtur : cæteris ego dico, non Dominus, si quis frater uxorem habeat infi­ delem, etc. 386. Obj. I. Apostolus solum permittit converso secundas nuptias propter discessum physicum, vel moralem infidelis; sic enim interpretatur Aposto­ lum Innocentius 111 : atqui talis discessus non habetur, dum infidelis con­ sentit cohabitare pacifice. II. In dubio, an infidelis conversus sil liber a matrimonii vinculo, infideli converti nolente, standum est pro valore et indissolubililale matrimonii; infidelis enim jure naturali et divino in pos­ sessione est.//7. Matrimonium inter fideles contractum solvi non potest, clsi alter conjugum fiat hære.ticns, aut apostata, nt constat ex e. Quanto cit. de divert, el Trident. Sess. 24. can.fi. ubi delinit ; Si quis dixerit pro­ pter hæresin dissolvi posse matrimonium, anathema sil ; ergo neque in nostro casu dissolvi potest. /id P"", B. Ar. min. T1, Ob rationem conclusionis, 2". Quia periculum per­ versionis, ubi jam rarior est conversio, cedit in contumeliam fidei, el crea­ toris; igitur jam discessus moralis est : imo el 3°. Innocontio ipsimel paria sunt, velle cohabitare remanendo in infidelitate ct cohabitare cum creatoris contumelia; postquam enim dixisset c. (laudemus de divert. Nisi post conversionem ipsius illa renuat cohabitare cum ipso, aut etiamsi consentiat, non tamen absque contumelia creatoris; paulo posl subdit : Quod si conver­ sum ad fidem el illa conversa sequatur (adeoquo jam velit cohabitare sine creatoris contumelia) eam recipere compelletur. Sed clarius hoc palet ex c. Quanto cil. quod esi ejusdem Pontificis, ubi inqpil, uno ex conjugibus fide­ libus labente in hæresin, vel ad ipsius gentilitatis errorem transeunte, non posse transire aliorum ad secundas nuptias, licet hoc casu major appareat contumelia creatoris; ergo conjugo uno converso, si cohabitare licet alter velit, converti tamen nolit, est Innoccnlio cohabitare velle cum creatoris contumelia. /I(/2UUI. R. D. Standum csl pro valore ct indissolubililale matrimonii, nisi causa alia magis suadeat oppositum C. secus .V. Oppositum vero suadet fa­ vor fidei, qui summus est, ct in cujus favorem Christus concessit solutionem matrimonii; non faveremus autem fidei, si infidelis conversus tanto jugo subderetur, ut ad cœlibem vitam sine omni sua culpa esset adstriclus. /Id .’Jum. H. Disparilas est. Solum matrimonium a baptizatis contractum ct consummatum ex institutione Christi perfecte indissolubilem Verbi cum Ecclesia unionem per incarnationem significat ; ergo debet habere indissolu· bililatem omnimodam, qualis intercedit divinum Verbum inter el Eccle­ siam. Quod quoad substantiam aliis verbis exprimit Innocentius c. Quanto cit. inquiens : Etsi matrimonium verum inter infideles existai, non tamen csl ratum; inter fideles autem verum ct ratum existU, nimirum ita, ut, curn fuerit consummatum, nulla possit ratione dissolvi, quia sacramentum fidei (Baptismus), quod semel csl admissum, nunquam amittitur, ct ratum efficit conjugii sacramentum, ut ipsum in conjugibus illo durante perduret, id est, semper. Si quœras denique, quando solvatur quoad vinculum matrimonium, de quo conchis. 3., etc, Π. Solvitur primum per ipsum matrimonium secundum, non vero per I • It DE INDISSOLUBILITATE MATRIMONII. MO DE SACRAMENTO MATRIMONII. ipsum baptismum, quia c. Gaudemus cit. tenetur fidelis recipere alteram, si ante matrimonium secundum convertatur ad fidem ; ergo prioris matrimo* nii vinculum nondum solutum censetur ante ipsum secundum matri­ monium. ■'/ '■ '•’•^5 ARTICULUS II. UTRUM IN LEGE VETERI DARETUR LIBELLUS REPUDII , EOQUE MATRIMONIUM SOLVERETUR QUOAD VINCULUM INTER JUDÆOS ? 387. Supponimus in lege natur® matrimonium quoad vinculum fuisse insolubile, ut patet ex Matlh. 19. ubi Christus aitMoysen libellum repudii permisisse Judæis propter duritiam cordis eorum, ab initio autem non fuisse sic; h. e. a prima matrimonii institutione usque ad Moysen matrimonium fuisse quoad vinculum insolubile. Controversia tantum est de lege scripta, sive mosaica, an in ea libellus repudii, qui concessus legitur viris hebrære gentis Deut. 24. licite daretur a viro mulieri, coque matrimonium solvere­ tur quoad vinculum , ila ut repudiata uxor posset licite ct valide nubere alteri; an vero permissus tantum fuerit, non tanquam licitus,sed tanquam minus malum, ad mala majora praecavenda, remanente adhuc matrimonii vinculo? Utramque sententiam problematic defendunt S. Thomas hic q. 62. a. 3. et L et Scotus et posteriorem quidem, quæ etiam S. Hier. L. 1. Com­ ment. in Matth. c. 5. tribuitur, fuisse communiorem ætate sua S. Thomas cit. asserit. Prior tamen hodie magis recepta deprehenditur apud Canonistas æque ac Theologos. Per libellum vero repudii intelligitur instrumentum authenticum, datum mulieri, quo a viro dimissa declarabatur ct libera, ut duci posset ab omni viro , juxta constitutionem Moysis et Israel, ut in ejus formula refertur a scriptoribus. Debebat dari in scripto ipsi repudiatæ, postquam Scriba expen­ disset repudii causas, casque justas judicasset. Causas vero Scriptura sacra non nisi sub gcnerico foeditatis nomine exprimit, scilicet non tantum phy­ sic® et corporalis, sed et moralis, velut si intractabilis esset, continuo rixosa, incorrigibilis, etc. ■ Porro repudium et divortium interdum confunduntur; hoc tamen inter ea est discriminis: Primo, divortium tantum in separatione quoad thorum et cohabiiationem consistit ; repudium vero etiam solutionem quoad vincu­ lum indicat. Secundo, divortium ht lam ex parte viri, quam feminæjam cognitæ : repudium vero ex praescripto legis inter Judæos tantum a viro poterat, non vicissim a muliere ipsi viro. 388. Dico. Licite, ex concessione divina , inter Judæos dari poterat libel­ lus repudii, coque matrimonium dissolvebatur quod vinculum. Prob. Ex Deut. 24. ubi lex repudii sic a Moyse promulgata legitur: Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam , ct non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fvlilalem; scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet earn de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxe­ rit , et ille quoque oderit eam, dederit que ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit : non poterit prior maritus recipere eam 544 Ul uxorem. Atqui verba hæc in sensu naturali et proprio veram permissio­ nem juris, seu facultatem legitimam dimittendi uxorem , ac solutionem insuper quoad vinculum important; nec tantum meram tolerantiam mino­ ris mali ad praecavenda graviora. Nam 1°. per hæc : cumque egressa alium maritum duxerit, salis aperte supponitur, repudiatam valide et licite nubere potuisse viro alteri ; secus enim repudiata post repudium nupta alteri pl Li­ res simul maritos habuisset ; quod nunquam esse poterat, nec pro ullo con­ cessum fuisse legitur. 2°. Hæc : dimittet eam, ex sensu communi et obvio veram facultatem important; ergo ab hoc recedendum non est, cum nulla solida ratio a sensu proprio recedere cogat. 3°. Vir secundus appellatur ma­ ritus; sed talis dici non posset, si remaneret prioris matrimonii vinculum. 4*. Prohibetur viro primo, ne repudiatam ac.'poslea nuptam alteri, ab coque iterum repudiatam recipiat in uxorem; ergo esse uxor primi viri desierat. Conf. i. Speciali lege Levit. 21. v. 13. cautum erat, ne sacerdos uxo­ rem viduam et repudiatam, ac meretricem acciperet; igitur aliis viris, sicut licuit ducere viduam, ita etiam repudiatam ; quid enim speciali pro­ hibitione opus fuisset respectu sacerdotis, si indiscriminatim id inhibitum fuisset omnibus? Conf. %. Si uxoris repudio non fuisset solutum nuptiale vinculum; ergo nuptiæ tum mariti repudiantis cum alia, tum repudiatæ cum marito novo fuissent adultérin®, consequenter nec omisisset Deus eas reprobare ac reprehendere, ut alia populi sui vitia; nihil tamen ejusmodi unquam fac­ tum legimus, tametsi alias lex rigida adulteras lapidari praeciperet. 389. Obj. 7. Christus Matlh. 19. ait Moyseu repudium permisisse Judæis ad duritiam cordis eorum , ac deinde revocat hanc permissionem, matri­ monium ad institutionem primam , qua erat insolubile, reducens; ergo permittebatur lanium a Moyse ul minus malum ad excludendum majus, uioricidia. II. Malachi® 2. de viro uxorem repudiante ex odio dicitur : Operiet autem iniquitas vestimentum ejus; ergo. III. Dent. 24. mulier repu­ diata, si nupsisset alteri , vocatur polluta et abominabilis coram Domino ; cur vero ila vocaretur, nisi adulterium fuissent repudiatæ mulieris secund® nuptiae? 7Γ. Imo repudiata mulier et nubens alteri fornicariis acccnsetur Jerem. 3. ; ergo. Ad rm. R. .V. Cons. 1°. Quia Moyses non sua, sed auctoritate divina cujus erat executor, permisit. 2°. Quia Judaeorum duritia solum occasio fuit concessionis istius : licet igitur illa culpabilis fuerit ; permissio tamen, occa­ sione duritiae facta , cos excusabat a culpa. 3°. Christus etiam polygamiam inhibuit, revocando matrimonium ad primaevam unitatem ; non ideo tamen polygamia tanquam minus malum permissa fuit. Deinde reprobavit libel­ lum repudii Christus non pro lege veteri et mosaica, sed pro nova et gratiae, utpote perfectiore, quam erat vetus scripta ; proinde quod in veteri permis­ sum solummodo fuit, ut minus bonum intuitu fragilitatis et obstinationis Judaeorum, permittendum non fuit in nova. Ad 2°m. R. Ibi sermo est de repudio sine legitima causa, scilicet quod ex mero fiebat odio; ante enim dicitur: cum odio habueris, dimitte, quod ironice dictum aiunt Interpretes. 'M2 DE sacramento matrimonii. 3um. H. cum S. Thoma cil. D. Mulier ea dicitur polluta el abominabilis ob contractam culpam, cum nuberet viro secundo .V. ob contractam immun­ ditiam , ac irregularitatem legalem C. lltec autem sine culpa contrahi pote­ rat. Sic eliam immundus habebatur, qui mortuum, vel leprosum tangeret. Dici eliam potest, pullulam el abominabilem vocari relate ad priorem virum, ila ut non posset amplius ab eo duci in uxorem, slquc id fieret, faturam abominationem coram Domino. Fundamentum hujus hebræus cl gflBCUS textus suppeditat, ila habens: qtioniam hoc, redire ad virum primum, nl abominatio coram Domino: quippe si repudiata redire potuisset ad virum primum, mulier quasi ad tempus alteri viro commodata videri potuisset. Item sic repudiis via amplior et facilior patuisset; ac libellus repudii, hebrroo populo ob hujus lanium infirmitatem concessus a Deo, fuisset instar lenocinii. Bi Ad 4um. R. cum Bollarm. .V. Jnt. Sed hic argumentum fit a minori ad majus; ila enim Propheta Dei nomine arguit : si mulier repudiata a viro suo redire ad ipsum non possit, quanto magis posset Deus non recipere populum, qui abiit post fornicationes suas, h. e. idololatriam aliavc vitia; ca tamen ipsius clementia est, ut, si reverti velit, ipsum benigne recepturus sit. 390. Quœres : An durante lege veteri repudium licuerit etiam gentibus croloris? Apud has in usn fuisse constat ex gentilium scriptoribus; nam de Cretensibus id memoriæ prodidit Arislot. L. 2. Ethic, c. 8. Dc Atheniensibus Alexander Genial, dier. L. L c. 8. De Romanis Plutarchus Problemat. c. 13. et palet ex Rubrica et textibus If. h. I. ubi etiam forma præscribilur : quin apud nos eliam mulier repudiare poterat virum: unde Martialis : J/ense noro Jani veterem Proculeia maritum deseris, atque jubes res sibi habere suas; quæ ultima verba formulam important : res tuas libi habeto; vel : agito,etc. Licitum vero fuisse aliis gentibus negant Solus et alii. quod de hac dispen­ satione divina quoad gentes nihil expressum exlct in sacris litteris. Verum eliam de dispensatione divina cum gentibus quoad pluralitatem uxorum nihil expressum legitur in utriusque Testamenti tabulis; el tamen dispen­ sationem , vel rectius concessionem divinam ad gentes quoque extensam fuisse eruitur ex Aug. L. 22. vont. Faustum. Docet Bellarm. L. 1. deMatrim, c. II., Valent, aliique plurimi: unde affirmativa sententia æque proba­ bilis est. ARTICULUS III. AN MATRIMONIUM FIHEi.1l M CONSUMMATUM POSSIT DISSOLVI QUOAD VINCULUM? 391. Nota I. Matrimonium fidelium tametsi consummatum solvi posse eliam quoad vinculum quinque de causis Lutherus consuit Lib. in c. 7. primæ ad Gor. 1°. Ex causa adulterii unius conjugum. 2°. Si fictus Christia­ nus deserit Christianam conjugem. 3°. Si conjux conjugem pertrahat ad peccatum. in. Si ob frequentes rixas cohabitalio alterutri accidat molesta. Si diu absit alter conjugum. Calvinus contra Lib. 14. Instil, c. 19. ex solius adulterii causa dissolvi matrimonii vinculum posSe contendit, tametsi DE INblSSOLUUlLITATE MATRIMONII. 543 consummatum fuerit. Atque eliam hac ætate nostra Græcos dissolvere matri­ monium, cui adulterium supervenerit, notum est, eainquc praxin inter cos viguisse tempore Tridcnlinro Synodi habetur ex Pallavicino Lib. 22. llist. Cone. Trid. c. 4. scribente de canone septimo sessionis 2o. Hem tempore Flo­ rentium ita receptum fuisse Grrocis, ex eadem Synodo perspicuum fit; etenim Sess. 25. postquam edita fuisset confessio fidei, ila Græcus quidam loquitur: post hæc Latini quœsivcre a nobis: quare (injugia dirimitis, etc. Imo huic errori inhæsisse seculo Xlll. fidem facit Guido Carnielila, qui circa initium seculi XIV. floruit. 392. Nota Ii. E Catholicis 1res, Cajetanus, Calharimis, Lauiloms circa matrimoniale vinculum paulo liberius sensisse notantur. Cajetanus quidem Comment, in c. 19. Matth. solvi illud posse judicat ex adulterii causa, salva tamen semper Ecclesiæ definitione, quæ, ut inquit, non apparet. Verum , quod ad excusandum, vel refellendum Cajelanum sufficit, videtur, cum hoc scriberet, vel non ponderasse, vel oblitus fuisse illius, quod Floren­ tina Synodus anno 1539. in Decreto edixerat. Etenim Sess. 23. EugEnium IV. sic Græcos allocutum constat : Primo dico , omnes conqueri dc separatione Matrimonii, idque correctione indiget. Tum post pacificum Græcorum discessum Eugcnius in Dccr. ( Labb. t. 13. p. 339. B. ) sic enunciat : Quam­ vis autem ex causa fornicationis liceat thori separationem facere., non tamen aliud Matrimonium contrahere fas est, cum Matrimonii vinculum legitime contractum perpetuum sit. Vixit autem Cajetanus ferine integro post seculo, quippe anno 1534. demortuus. Catharinus L. 5. Annotat, cont. Cajetan. et Opusc. deMalrim. q. ult. ex eadem causa quidem solvi posse matrimonium autumat, quod nec ex Euan­ gelio, nec Apostolo possit colligi, non licere in causa fornicationis aliud inire Matrimonium; cura tamen ecclesiasticis sanctionibus vetitum esset, ad separationem ejusmodi neccsse esse, Ecclesiæ accedat auctoritas. Quod Calharini dictum magis solubililati matrimonii favere, quam illud Cajetani, forte nonnemini videbitur, cum Calharimis ipsi etiam Tridcnlinro Synodo interfuerit. At sciendum , interfuisse quidem eumdem huic Concilio , sed non supervixisse sessioni 24. in cujus can. 7. dogma dc insolubilitate matri­ monii definitum fuit. Lannoii demum opinio Tr. de Reg. in Matrim. potest, his capitibus con­ tinetur: 1°. Constantem fuisse in Ecclesia traditionem ad usque Synodi Tridcnlinro tempora, solvi posse adulterii causa vinculum matrimonii. 2°. Quaestionem de solubililate , vel insolubilitate conjugalis vinculi ex adulterii causa, ac canoncm a Tridentino hac de re conditum non dogma et doctrinam , sed meram disciplinam complecti. Imo 3°. viguisse olim inter Christianos morem dissolvendi matrimonium ex bona gratia, h. c. mutuo conjugum consensu ad usque Justiniani tempora , qui primus, ne porro fieret, id lege cavisset. Quid dc hac Laimoii mente sentiendum, ex probationibus sequentis conclus, palam liet. 393. Dico. Dogma, catholicum est atque orthodoxa veritas, el ab ipso nascentis Ecclesiæ primordio ad nostra usque tempora propagata Ecclesiæ DE SACRAMENTO MATRIMONII. DE INDISSOLUDILITATE MATRIMONII. traditio, excepta morte, nulla ex causa, nequidem fornicationis solvi posse matrimonii inter fideles consummati vinculum. Prob, quoad singula membra. I. Ex Scriptura sacra. Marc. 10. v. 11. generaliter et absolute sine ulla limitatione docet Christus : Quicumque dimiserit uxorem suam, el aliam duxerit, adulterium committit super eam; etsi uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchalur. Et similiter Luc. 16. v. 18. Omnis, qui dimittit uxorem suam, ct alleram ducit, moe­ chatur. Et qui dimissam a viro ducit, moechatur. Sic et Apostolus 1. Cor. 7. sine exceptione jubet uxorem dimissam manere innuptam : iis, qui matri­ monio juncti sunt, prœcipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit ( ex justa causa, ut commissi a viro adulterii, ob quod licita est discessio a thoro eaque perpetua) manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Prob. II. Ex Conciliis generalibus, Florentino et Tridentino ; prioris qui­ dem verba paulo ante recitavimus n. præced. Alterum vero, postquam cap. unie. Sess. 24. dixisset : Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum primus humani generis parens divini Spiritus instinctu pronuntiavit, cum dixit : hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea... et erunt duo in carne una; can. 4. Sess. ejusd. anathema infligit iis, qui propter haeresin; aut, quod Lulherus cit. docuerat, propter molestam cohabitationem, absen­ tiam a conjuge dissolvi posse matrimonium dixerint. Ac demum can. 7. punctum præcipue controversum , an ex causa fornicationis solvi possit matrimonii consummati vinculum , tangens, rem ita definit: Si quis dixerit Ecclesiam errare cum docuit, et docet , juxta Evangelicam ct Apostolicam doctrinam, propter adulterium alterius conjugum matrimonii vincu­ lum non posse dissolvi, vel etiam innocentem, qui causam adulterio non dedit, non posse altero conjuge vivente aliud matrimonium contrahere ; mcecharique eum , qui dimissa adultera aliam duxerit ; et eam, quee dimisso adultero alii nupserit; anathema sit. Bespondet Launoius cit. can 7. non dogma et doctrinam proferri, sed disciplinam induci. Sed contra est 1°. quod verba canonis singula non nisi de doctrina inlelligi possint ; dicitur enim 1. Si quis dixerit Ecclesiam errare: atqui error non disciplina} opponitur, sed dogmati ct veritati. 2. Cum docuit et docet; ergo hic doctrina profertur, sive dogma catholicum. 3. Juxta Evangelicam ct Apostolicam doctrinam ; ergo esse vere doctrinam, negari non potest; latum enim discrimen inter doctrinam, et meram disciplinam est, quod ignorasse Tridentinos Patres, non nisi summa temeritate dici potest; sique non ignoraverint, ad illud respicere vel maxime eos oportuit; maleque rem roeræ disciplinæ, sub doctrinæ nomine protulissent, cum doctrinæ saltem error, contra disciplinæ solum abusus opponatur; si quis aliter sentiret, juxta verba canonis in sensu obvio, reus erroris convinceretur, qui tantum abusus argui posset. 2°. Quia hoc canone Lulhcrani maxime et Calvinistæ feriuntur anathemate ; ergo errasse censendi sunt contra doctrinam; igitur canon non disciplinam, sed doctri­ nam complectitur. Prob. III. Ex traditione Patrum. Nam seculo II. Athenagoras in Apol. pro Christian, (inter opera Justini p. 37. B.) secundum , inquit, absolute conjugium, scilicet vivente allero conjuge contractum, ut probant sequen- tia, illustre est adulterium: quicumque enim, inquit (Christus), uxorem suam dimiserit, et aliam duxerit, mœchalur. Seculo 111. Clemens Alexandr. L. 2. Strom, in fine (opp. p. 42-4. C. ) Quod... Scriptura... nec a conjugio unquam permittit discedere, legem aperte constituit : non dimittes uxorem prœterquam ob fornicationem. Adul­ terium autem existimat conjungi Matrimonio, vivo altero ex separatis; ubi dum dicit : ob solam fornicationem posse dimitti adulterum, de dimis­ sione quoad thorurn inlelligi debet obsequentia : adulterium autem, etc. Seculo IV. quid hac in re crediderint Majores nosiri, docet S. Hieronymus epist. ad Oceanum, describens pœnitentiam publicam, quam Romæ egit S. Fabiola, eo quod, ut permissum putabatur humanis legibus, dimisso a se viro adultero nupsisset alteri. In epist. ad Amandum 55. (al. 147.) idem dogma his demonstrat : qui dimissam duxerit, adulter est, sive ipsa dimiserit virum, sive a viro dimissa sit, adulter est, qui eam acceperit. Nec dicat quis cum Launoio, credidisse Hieronymum, in nubendi jure inaequalem esse viro mulierem, ac licere viro dimissa juste uxore adultera, cum altera inire matrimonium, sed non licere idem mulieri dimisso viro adidtero. Nam 1°. nusquam Hieronymus vel verbo inaequalitatem istam, de qua Launoius, asseruit. 2°. Imo contrarium docet epist. 30. ad Oceanum de morte Fabiolæ (al. epist. 77.) quidquid viris jubetur, inquiens, consequenter redundat in feminas; neque enim adultera dimittenda est, et mœchus tenen­ dus. Ac in c. 19. Matth. ei quia poterat accidere, ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam copulam nuptiarum veteri crimen impingeret ; sic priorem dimittere jubetur uxorem, ut secundam prima vivente non habeat. Seculo V. S. Aug. dogma catholicum clarissime expressit L. 1. de adulté­ rin. conjug. c. 9. Quemadmodum igitur si dixerimus, quicumque mulierem a marito prœter causam fornicationis dimissam duxerit, moechatur, procul dubio verum dicimus ; nec tamen ideo illum, qui propter causam fornica­ tionis dimissam duxerit, ab hoc crimine absolvimus ; sed utrosque moechos esse minime dubitamus... ita eum qui prœter causam fornicationis uxorem dimiserit, et aliam duxerit, moechum pronuntiamus ; nec ideo tamen eum, qui propter causam fornicationis dimiserit·, el alteram duxerit, ab hujus peccati labe defendimus ; ambos enim, licet alterum altero gravius, moechos esse cognoscimus. Et L. de Bono conjugali c. 5. semel initum connubium in civitate Dei nostri, Ecclesia , nullo modo potest, nisi alicujus eorum morte dissolvi. Unde quod Augustino aliquando perplexum ct obscurum hac in re visum L. de Fid. et Oper. c. 19. ct implicatissimam quaestionem vocat alias, clare tamen loc. cit. expressit. Addi hic meretur totius Ecclesiæ Africanae testimonium in altera Milevitana Svnodo anno 416. canone 17. (Labb. t. 2. p. 1541. E.) Seculi VI. testis est ven. Beda L. 2. in. c. 10. Marc. Seculi VII. Synodus Suessionensis celebrata anno 745. can. 9. (Labb. t. 6.p. 1554. B.) Seculi VIII. Parisina VI. anno 829. L. 3. c. 2. (Labb. t. 7. p. 1656. E.) et Nannctensis anno 895. juxta alios 900. cap. 12. (Labb. t. 9. p. 471. D. ) Seculi IX. Biluricensisanno 1031. can. 16. (Labb. t. 9. p. 867. B.) Plures Synodos aliarum orbis partium et Ecclesiarum, Romanæ, Germaniae, Hispaniae, pluraque pro quolibet seculo SS. Patrum, tum eliam summorum Pontificum testimonia v. p. 514 ‘;Si H 515 ; 546 l»E SACUAMEMO MATRIMONII. it' usque, fere ad Florentine) Synodi tempora videri possunt apud Bcllarm,, Tournoi., aliosque hic, quos, ne æque prolixiores simus, consulto prætcrmiltimus. fl| 3 Ratio autem a priori omnimodo) indissolubilitatis matrimonii fidelium legitimi et consummati præcisc est institutio Christi, qui per matrimonium coutraclum inter baptizatos et consummatum significari voluit sui per in­ carnationem cum Ecclesia conjunctionem, quæ omnino indissolubilis est; nunquam enim Verbum dimittet humanitatem, quam assumpsit. Ita Cone. Florentin, in Decr. Tertium, bonum Matrimonii est, indivisibililas Matri­ monii propter hoc, quod significat indivisibilem conjunctionem Christi cum Ecclesia. 394. Obj. I. Christus Malth. 5. et 19. interrogatus a Pharisæis, an liceret homini dimittere uxorem quacumque ev causa? Respondit : quicumque dimi­ serit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, nuechatur; ergo qui dimiserit uxorem ob fornicationem, et aliam duxerit, non mrechatur. Prob. Cons. Valet enim argumentât io a contrario, qualis est illa: et Conf.apari. Bona est hæc argumentatio a contrario : quicumque peccaverit, nisi pœniten­ tiam egerit, peribit ; ergo si pœnitentiam egerit, non peribit ; ergo eliam sub­ sistet illa prior : quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur; ergo qui dimiserit ob fornicationem, et aliam duxerit, non moechatur. It. N. Cons. Hæc enim exceptio : nisi ob fornicationem, tantum r^picit membrum primum propositionis, quicumque dimiserit, ut sensus sil: qui­ cumque dimiserit uxorem quoad thorum perpetuo, quod non licet nisi ob fornicationem, peccat sive moechatur, scilicet moechia aliena, ut dicitur Malth. 5. facit eam moechari, quia dimissæ præbet occasionem fornicandi, ut adeo fornicatio uxoris imputetur viro, eo quod sine justa causa dimiserit. Si vero et ipse aliam duxerit, quacumque ex causa, etiam moechatur, moechia propria, ut dicitur Malth. 5. et 19. Non autem exceptio, nisi ob fornicationem, afficit membrum sequens, et aliam duxerit, quasi licitum esset aliam ducere interveniente fornicatione vel adulterio. Citata autem verba intelligi debere dicto sensu, manifestum est ex Evangelistis aliis cit. qui Christi sententiam absolute, ct sine ea exceptione referunt. Hem Apostolo, et Patribus ac Conci­ liis cit. Unde Ad prob. R. .V. Hanc esse argumentationem a contrario; ut enim propo­ sitio sil vere contraria, debet esse de eodem, sub eadem ratione; sed talis non est propositio illata in consequente; propositio enim Christi duobus constat membris; dictam vero exceptionem referri debere ad membrum pri­ mum, quicumque dimiserit, non vero ad subsequent, aliam duxerit, constat cx Evangelistis aliis absolute dicentibus, reum esse adulterii, quicumque uxore dimissa aliam duxerit. Hem Apostolo et aliis probationibus. E contra ab adversariis dicta exceptio supponitur, et quidem gratis ac falso,æque per­ tinere ad utrumque membrum, quasi ncc liceret dimittere, nec aliam ducere nisi de causa fornicationis, cx hec vero liceret utrumque. Hinc .-Id Cunf. R. Disparitas est. Prima enim propositio, quicumque peccavci il, etc. unius tantum inembi i est, et exceptio non nisi ad unum referri po­ test, scilicet pœnitentiam, vel negationem ejus; proinde illæ propositiones J»E INiHSSObUiuLlTATE MATRIMONII. 8 sunt de eodem sub eadem ratione; igitur vero contrarias æque ac hæ : qui pirnilentiam egerit, non peribit : qui pœnitentiam non egerit, peribit. E contra propositio Christi bimembris est juxta sensum datum, et similis huic: qui­ cumque jejunium non servaverit nisi ob dispensationem, cl se inebriat, peccat ; ac sicut in hac exceptio : nisi ob dispensationem, non respicit membrum se­ cundum, ct se inebriat, sed unice primum, quicumque jejunium non servarit; ita in propositione Christi. 395. Inst. Si exceptio, nisi ob fornicationem, referri debeat ad membrum primum dunlaxal, quicumque dimiserit, non eliam ad alterum, et aliam duxerit, ita ut fornicatio sit causa sola dimittendi quoad thorum , non vero quoad vinculum ; ergo responsio Christi non fuisset apposita interro­ gationi Judaeorum. Prob. seq. Ili enim interrogabant de dimissione quoad vinculum; quia agebatur de libello repudii, quo eliam vinculum solve­ batur; ct dimissio quoad thorum solum erat iis incognita, saltem inu­ sitata. R. :V. seq. Maj. Licet enim ea Christi verba, quicumque. dimiserit, etc. accipiantur solum de dimissione quoad thorum, adhuc tamen responsio apposita fuit Judaeorum quaesito; interrogabant enim illi de dimissione perfecta ct quacumque de causa ; perfecta vero dimissio apud Judæos conti­ nebat duo : separationem quoad thorum, cl quoad vinculum ; quæ Christus caule sua in responsione distinxit, tametsi in interrogatione non distinxis­ sent Judæi : primum concessit, sed cx sola fornicationis causa ; denegavit alterum , revocans licentiam datam a Moyse, ac declarat adulterum , qui dimissa uxore aliam duceret. 396. Inst. 2. Saltem, si memorata exceptio tantum respiceret hæc antece­ dentia, quicumque dimiserit, intclligendo quoad thorum; ergo sola forni­ catio esset causa dimittendi quoad thorum ; sed falsum hoc, cum plures aliæ causæ sint dimittendi ct separandi quoad thorum. R. I), seq. Ergo sola fornicatio esset causa dimittendi absolute et perpetuo quoad thorum C. dimittendi quomodocumque .V. Christus merito solam fornicationem (sub qua tamen simul veniunt graviora peccata in eodem genere, per quæ fit divisio carnis, ut sunt bcslialilas et sodomia completa) assignavit ut causam; eo quod illa tribuat jus parti innocenti partem adul­ teram perpetuo et absolute, quæ est dimissio proprie et anlonomastice talis, excludendi a tboro, cohabilalione, ac jure matrimoniali, ita ut emenda­ tam licet ac reconciliari volentem adhuc ex justitia repellere possit. Secus est in aliis causis, quæ vel dimissionem quoad thorum tantum, vel simul quoad tectum ac cobabilalioncm,ad tempus solum conjugibus separationem permittunt. 397. Obj. II. Ex SS. Patribus cum Launoio et aliis : Γ. Jostinus martyr qui altero Ecclesiæ seculo floruit, refert in Apol. priore, quod femina quœpiam. quæ virum male moratum diu sustinuerat emendationis spe, cum deteriorem osse factum intellexisset, misso libello repudii ab eo sejuncta sit. Quod factum, inquit Latin;, cum non reprehenderit Johfinus, censuit fuisse solutum matrimonium. r·’ DE INDISSOLUaiLlTATE MATRIMONII. 348 N 549 DE SACRAMENTO MATRIMONII. R. D. .1. Quod sejuncta sit, ut duceret alium , sive quoad vinculum X quoad thorum el cohabitationem C. 3 lia palet; non enim datur medium inter errorem ct veritatem ; sed dogma aliquod aut verum, aut falsum est. Unde Ad prob. lai". R. N. Cons, ob modo dicta. Ad 2·'". R. D. Immutavit canonem, quoad modum et sonum verborum tantum , ut inquit Pallavicinus cil. C. quoad rem el significationem A'. Ha Pallavicinus ipse ibid. n. .30. reprehendens Suavem, qui scripserat, mutatio­ nem canonis aeream, et utilitatis effectusque vacuam esse, inquit, non solum discrimen inter nlrumque canonem est, quamvis subtilius, sed etiamsi non inesset, convenientius fuisset He ipubi icte satisfacere, ubi per eam merus sonus, non autem significatio variaretur. Recte vero dixit subtilius esse discrimen inter utrumque canonem, quia licet in canone, qualis nunc extat, non dicat Synodus explicite doctrinam, quam tradit, esse fidei, hoc tamen verbis æquivalcntibus sufficienter adslruit el docet. ARTICULUS IV. AN ET QUO JURE PROFESSIO RELIGIOSA DIRIMAT MATRIMONIUM RATUM , ETIAM QUOAD VINCULUM ? 403. Non competere professioni religiosæ vim ejusmodi circa vinculum matrimonii, quod consummatum est, certum supponimus, et facile ex dictis art. præc. evincitur; tum inde, quod nunquam Ecclesia eam disso­ lutionem vel agnoverit, vel passa sit. Solum de rato hic quaeritur. Negant Novatores ultimi vim talem inesse professioni religiosæ, dirimendi vincu­ lum matrimonii rati; Catholici contra, tametsi eam omnes professioni religiosæ attribuant juxta Tridenlini definitionem, el semper antea tribue­ rint, solum in assignanda radice vis illius dissentiunt. Hanc alii ex jure ecclesiastico derivant, sed antiquissimo ab Apostolorum temporibus intro­ ducto. Nomine vero professionis religiosæ ea sohnn venit professio, quæ in Religione approbata iit, quo etiam perlinet emitti solita a quorumdam Ordinum Militarium Equilibus, qui ex instituto suo coelibatum ct'continen­ tiam perfectam profitentur, et vere religiosi habentur, veluli Equites Meli­ tenses, S. Mariæ Teutonicorum , etc. Secus autem de iis est, qui castitatem duntaxat conjugalem profitentur, ut Equites Alcantaræ, S. Jacobi, Mortesiæ, Calalraxæ, etc. horum enim vola cum matrimonio compossibilia sunt, adeoque illud non solvunt. 401. Dico /. Matrimonium, quod est ratum tantum, per solcmnem alterius conjugum in Religione approbata professionem , dirimitur quoad vinculum. Conclusio est de tide, cl definita in Trid. Sess. 24. can. 6. Si quis dixerit Matrimonium ratum el non consummatum, per solcmnem /teligionis professio­ nem alterius conjugum non dirimi, anathema sit. Idem vero mullo ante Tridentinum tempore declaravit Innocentius 111. qui summum Pontificatum adiit anno 1198. el mortuus anno 1210. c. Ex patie tua, de convers. conjugat, tribuens relicto in seculo conjugi facultatem ad secunda vota transeundi. Et Alexander III. in seculo XII. c. Ex publico, ct c. Verum, de convers. conjug. ubi et in priore hanc rationem allert, quod ante Consum- DE SACRAMENTO MATRIMONII. DE INDISSOI.UBII.ITATE MATRIMONII. mationein conjuges nondum sint una caro; verba enim Seri plura : erunt duo in carne una, quæ indissolubilem conjugalis vinculi firmitatem efficiunt, de solo matrimonio consummato debere intelligi. Frustra excipiunt hærelici, ita successu temporis constitutum fuisse a Rom. Pontificibus in Monachorum gratiam. Nam 1°. Antiquissimam hanc praxin fuisse Ecclesiæ et ab Apostolorum prope temporibus acceptam, dabit conclusio sequens. 2°. Si obstitisset speciale jus divinum ; nunquam ausi fuis­ sent Pontifices id asserere; hærelici id aliquando laudatis Pontificibus ver­ tissent crimini ; opposuisset se aliquis ex tot sanctis, doctisque praesulibus, aut Synodus aliqua ; sed nihil tale unquam contigit. in praecipuo effectu dissimilis est; stare enim potest cum matrimonio con­ summato, quociim tamen mors naturalis non stat, cum hæc solvat omnia. 3°. Quia professio est mors civilis jure tantum ecclesiastico; quatenus ab hoc professus redditur incapax dominii, matrimonii contrahendi el in ordine ad alios effectus civiles. 4°. Mors spiritualis dicitur; quia peream repudium datur vit® seculari ; sed, non obstante hoc repudio, stat cum professione vinculum matrimonii consummati ; ergo et rati stare potest, attenta præcise natura rei. ProbAP.p. 1°. negative. Quia cx nullo Scriptura textu habetur, quod ea vis professioni ex jure divino insit. Quod si quis ad traditionem recurrat; equidem perpetuam in Ecclesia traditionem aliquam vel praxin agnoscimus in praesenti controversia; verum num jus illud traditum divinum sil, an ecclesiasticum in primis temporibus introductum , hoc illud ipsum est, quod quæriliu·; ecclesiasticum autem esse, evincent rationes sequen­ tes, et Prob. 2°. positive. Si professio religiosa vi juris divini dirimat matrimo­ nium ratum; igitur vel quia est status perfectionis,· vel propter emissum castitatis votum; vel propter solemnitalem : sed nullum ex his dici potest : non prunum ; nam etiam susceptio ordinis sacri suscipientem in statu per­ fectiore constituit; nec tamen ordini jure divino ea vis inest, solvendi matrimonium ratum. Idem est de votis simplicibus in Societate. Non secun­ dum; alioquin enim omni voto castitatis ea vis ex jure divino competeret, quod falsum esse palet in conjugibus mutuo castitatem voventibus. Aec dicas : votum emitti debere in religione approbata, quale non est illud conjugium. Nam 1°. vola simplicia Societatis sunt vola emissa in reli­ gione approbata, et vere religiosum efficiunt juxta Bullam Gregorii ΧΠΙ. Quanto fructuosius anno 1582. Cal. Febr. et Bullam Ascendente Do­ mino 1584. 8. Cal. Jun. et tamen ex jure neutro, h. e. nec naturali, nec divino, hanc vim obtinent. 2°. Quod religio una approbata sit, non alia, immediate ex solo jure ecclesiastico est. Non tertium; quia voti solcmnilas est præcise juris ecclesiastici ex c. Unico de voto et voti redempl. ubi : Nos igitur attendentes, inquit Bonii-acils λ 111. quod voti solcmnilas cx sola con­ stitutione Ecclesiæ est inventa; ergo et solo jure ecclesiastico professio reli­ giosa eam vim sortitur. Prob. 3a. p. 1°. Quia aliud jus nullum superest. 2°. Professio in religione approbata jure solum ecclesiastico dirimit matrimonium contrahendum ; ergo etiam tantum ita dirimit matrimonium ratum. Prob. Cons. nam si jure divino positivo dirimeret matrimonium contractum ; a fortiori eodem jure contrahendum dirimeret. Igitur maxime probatur Ant. exc. Unico cit. ubi Pontifex tradit 1. votorum solemnitalem cx sola Ecclesiæ constitutione ortum habere; 2. matrimonium contrahendum per illud solum castitatis voturn dirimi, quod fuerit solemnizatum per susceptionem sacri ordinis, vel professionem in religione a Sede Apostolica approbata ; ergo tantum jure ecclesiastico. Conf. Quod olim professio religiosa non dirimeret matriniurn subsequens, ut constat can. Si qua virgo. 22., can. Quotquot. 24., et can. Virgines. 25. cans. 27. q. 1. ubi virginibus sacris, quæ post votura conlinenliæ nubunt, indicitur quidem pœna; non tamen separari jubentur ; non autem nunc immutata professionis natura est; et quod nunc professio matrimonium contrahendum dirimat; hoc ei a jure ecclesiastico accessit. 554 405. Obj. Al S. Gregorius M. L. 9. epist 39. ( a). L. 11. epist. 45.) sunt, inquit, qui dicunt Religionis causa conjugia debere dissolvi : verum scien­ dum est, quia, etsi hoc lex humana concessit, divina lex tamen prohibuit. Et Alexander III. c. Prœterea. de conv. conjug. Dicimus, quod, nisi uxor ad Religionem transierit, aut perpetuo castitatem servare promiserit, vir potest et debet de monasterio revocari, in quo professionem emiserat; ergo. R. I terque loquitur de matrimonio consummato. S. Gregorius enim, ut responsum suum probet, utitur illis verbis Gen. 2. erunt duo in carne una; additque hoe absurdum alioquin sequi ; unam eamdemque carnem ex parte transire ad continentiam, et ex parte remanere in pollutione : atqui una caro sunt primum per consummationem. Alexander autem in c. Ferum sequenti, loquens expresse de matrimonio rato tantum, contrarium asserit; ergo in priore, cum ibi ratum non exprimat, de consummato loqui cen­ sendus est. Adde, textum illum Alexandri sumptum esse ex Cone. Latcran. in Append, p. 5. c. 4. sub eod. Pontifice celebrato. Hic vero de matrimonio consummato sermo est, ut patet ex propositione facta Pontifici; an vir ingressus monasterium debeat ad uxoris t horum revocari ; et responsione Pont, sub allata conditione ex ratione : quod fuerint una caro effecti... 4Û6. Dico II. Vis dirimendi matrimonium ratum professioni religiosae concessa, probabilius 1°. non ex jure naturali ; 2°. nec divino ; 3°. sed cx jure ecclesiastico, antiquissimo et ab Apostolorum temporibus introducto imme­ diate descendit. Prob. 1* p. Quia vinculum professionis stare potest cum vinculo matri­ monii, ut in eo palet, qui post consummationem matrimonii de uxoris consensu profitetur in Religione; nec tamen inter eos dirimitur conjugale vinculum ; ergo professio religiosa non potest ex natura rei dirimere vincu­ lum matrimonii ante ejus consummationem; non enim ex natura rei unum vinculum dirimit alterum, nisi ob incompossibilitalem, quam habet vincu­ lum superveniens respectu alterius. Deinde ideo juxta adversarios professio religiosa jure natura dirimit matrimonium ratum , quia est mors spiritualis, vel civilis; proinde sicut mors naturalis jure naturali solvit vinculum carnale matrimonii consummati ; ita mors civilis vinculum matrimonii rati; quæ ratio eslDocloris Angel. : atqui ratio hæc nihil evincit: 1°. Quia est tantum congrua, el ul talis allata a S. Thoma. 2°. Quia professio est mors quædam metaphorica ; ergo non debet esse quoad omnia similis morti naturali, imo 555 •Ji n■ * ril 556 DE INDISbOI.UBII.ITATE MATRIMONII. DE SACRAMENTO MATRIMONII. Jus vero hoc antiquissimum osse, nec posterioribus seculis primum inve­ ctum a Pontificibus in Monachorum gratiam, ut criminantur hiurclici, probatura praxi Ecclesiæ etiam eorum seculorum, quibus fides et Ecclesia, ipsorum met hæreticorum suffragio, incorrupta floruit. Sic igitur <1q_S. The­ da S. Pauli discipula refert S. Epipiian. hær. 78. (opp. t. l.p. 1048.C.) quod in Paulum cum incidisset, pactas nuptias dissolverit... terrena illa contempserit, ut coelestium compos esse posset, scilicet continentiam profi­ tendo pro ratione illius temporis. Idem allegat S. Ambros. L. 2. de Virgin, c. 3. (opp. t. 2. p. 167. A.) Thecla copulam fugiens nuptialem... naturam etiam bestiarum virginitatis veneratione mutavit. Imo Faustus ipse Manichæus illud Theclæ facinus protulit apud Aug. L. 30. cont. Faust, c. 4. dicens : Paulus Theclam oppignoratam jam thalamo in amorem sermone suo perpetua? virginitatis incendit : tam notum erat hoc omnibus : nec contra­ dixit Aug. sed inde contra Manichaeos inferebat lautum, virginitatem præfeiri nuptiis. Simile Augustinus mernorat de duobus militibus L. 8. Conf. c. 6. ; de virgine Gregoria S. Gregor. M. L. 3. Dial. c. 4. eam constitutis jam nuptiis in Ecclesiam fugisse, et sanctimonialis vitæ conversationem cum quæreret, sponsum meruisse in coelis, quod sponsum fugisset in terra; de Leobardo, quod rupto nuptiali fcedere factus monachus, Gregor. Turonensis L. dc vitis Patrum c. ult. Plura referunt alii. Nec dicant haeretici 1°. Eos deserendo sponsas > et similiter has dese­ rendo sponsos, non ideo laudabiliter egisse. 2°. Nondum inde sequi, quod prokandum maxime, per transitum ad coelibatum , vel vitam monasticam solutum fuisse tunc in Ecclesia vinculum matrimonii rati, ut relicto in seculo conjugi liceret transire ad novas nuptias. 3°. Videntur tantum fuisse sponsalia de futuro. Nam contra !“. est, quod ideo laudentur a cil. SS. Pa­ tribus. Contra 2um. quod utantur verbis solutionem vinculi exprimentibus: pactas nuptias dissolvit : rupto nuptiali foedere, etc. ; ergo relictus factus est liber, ut ante fuerat. Contra 3um. quod iidem modi loquendi non pa­ tiantur explicationem hanc: pactœ nuptiœ; copulam fugiens nuptialem; oppignorata jam thalamo, etc. Atque hæc in hæreticorum gratiam maxime. Nunc 407. Obj. cum aliis. 1°. SS. Canones vim hanc professioni religiosænon addunt, sed ei jam aliunde competere supponunt, sive non condunt jus novum, sed constitutum declarant, voluti can. Desponsdtam caus. 27. q. 2. ergo est divinum. 2°. Ipsemet Alexander 111. c. Ex publico cit. hanc professionis vim derivat ea? sacri interpretatione eloquii; ergo. 3°. Tam matrimonium ratum , quam consummatum insolubilitatem habet a jure divino Matth. 19. ; ergo nisi potestas solvendi matrimonium ratum sil con­ cessa S. Pontifici, neutrum poterit dissolvere : atqui ex Scriptura non constat ipsi potestatem hanc concessam fuisse. 4°. Innocentius III. c. Ex parte cit. in conci, inquit : matrimonium inter legitimas personas per verba de præ­ senti contractum , illis viventibus in nullo casu posse dissolvi ; nisi forte secus fieret ex revelatione divina, quæ superat omnem legem, sicut a quibus­ dam Sanctis legitur esse factum. Ad lu“. R. A. Cons. Quia jus illud , quod canones dicuntur supponere, potest esse ecclesiasticum , licet non scriptum in decreto aliquo, sed tan- 557 tum traditum ct praxi introductum Ecclesiæ ; ergo non sequitur necessario osse divinum. J CAPUT VI. >«l *■ DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII. 414. Impedimenti nomine aliquid præcxistens indicatur, quod matrimo­ nium aut invalidum, aut illicitum reddit. Impedimenta hæc duplicis sunt generis : Dirimentia, quæ, ne matrimonium valide contrahatur, faciunt. Impedientia tantum , quæ etiam prohibentia dicuntur, quæ matrimonium quidem illicitum reddunt, non tamen invalidum. Nos hac in materia, quæ plurimam partem tum Theologiae moralis, tum juris canonici forum respicit, eas quaestiones delibabimus, quæ fori Theo­ logiae scholastico -dogmaticæ magis propriae sunt; proinde inquiremus 1°. penes quem sit potestas statuendi impedimenta matrimonii ? 2°. Utrum haeretici nostri teneantur etiamnum impedimentis introductis solo jure ecclesiastico? Tum demum 3°. brevem, quantum huc perlinet, impedi­ mentorum syllogen addituri. ARTICULUS I. PENES QUEM SIT POTESTAS STATUENDI IMPEDIMENTA MATRIMONII ? 415. Nullis legibus ecclesiasticis impediri posse matrimonia pertinaciter Luthero visum esi ; contra Catholici post Cone. Tridentini Sess. 24. can. 4. definitivam sententiam, nunc omnes hanc potestatem reverentur in Eccle­ sia ; tametsi ante Tridentinum non pauci dubitarint , situe hominum ulli ea potestas a Christo concessa? Imo ex ipsis laudati Concilii Patribus 40. omnino Episcopi, aliique Doclores fuere, qui initio putarent, non esse hanc potestatem in Ecclesia; eo quod , ul ipsis videbatur, Ecclesia quoad sacramentorum materiam ac formam immutare quid æque parum posset, quam sacramenta aut nova concedere, aut tollere antiqua. Post Tridentinum Ductores catholici in eo duntaxat discrepant, penes quem in Ecclesia ea potestas resideat? An privative penes magistratum ecclesiasticum , el quisnam eo nomine intelligi debeat? An etiam penes principes seculares , saltem quoad jus, quod ipsis innatum dicitur, valorem contractuum certis legibus definiendi ; tametsi hoc jure suo cesserint sponte quoad matrimonii contractum, juris illius exercitium committentes Eccle­ sia· ; quæ est Petri Solo sententia, quem sequitur Honorat. Tournely, ac quidam alii Doclores Calli. Contra soli Pontifici, ac Ecclesiæ sive Concilio universali potestatem hanc convenisse semper, el esse propriam, lleJJarrniims et Vasquez contendunt, quibuseum sentit communior Theologorum et Canon istarum pars. Has inter duas sententias plane singularis est illa Lamioii Doctoris Sorbonici opinio, qui Lib. de regia in matrimonium potestate, ul potestatem hanc principibus sccularibus vindicaret, neve offendere v. p Ί. 36 iiWH 412. Obj. IV. S. Pontifex nequit dispensare in jure naturali ct divino, ex communi sententia : atqui etiam matrimonium ratum jure divino et naturali insolubile est. Conf. Matrimonium ratum est vere sacramentum, et hujus essentia est, ul sit perpetuum et insolubile: sed Pontifex non obstante sua generali pote­ state mutare essentiam sacramenti non potest ; ergo. R. C. Maj. D. min. Est insolubile jure divino et naturali absolute et pro omni casu .V. non absolute, nec pro omni casu C. Diximus supra art. præc. quod jure divino habeat insolubilitatem non absolutam , sed conditionatam; nisi dissolutionem ejus justa causa suadeat ; ex. hac vero posse illud potestate a Christo accepta Pontificem solvere, hactenus probavimus. Jus vero natu­ rale pro hoc casu, pro quo Christus facultatem dabit, nunquam dissolutio­ nem prohibuit; sive casus hic nunquam fuit objectum vel materia legis na­ turalis prohibentis. Deinde retorqueo in votis, in quibus dicitur dispensare Pontifex, licet obligatio voti juris divini et naturalis sit. Ad Conf. R. .V. suppos, min. Pontifex enim tunc non mutat essentiam sa­ cramenti ; sed tantum tollit vinculum, quod est effectus, non sacramentum; effectus vero non est necessario inauferibilis, vel inamissibilis. Respondent etiam alii, Pontificem directe irritare contractum, scilicet ut in vinculo perseverantem, quo sublato ratio sacramenti in illo fundata, indirecte de­ finit. Deinde quod additur in Majore, essentiam sacramenti esse, ut sit per­ petuum et insolubile, A'. simpliciter in matrimonio rato tantum ; quia alias nec ob professionem religiosam solvi hoc matrimonium posset. Et ratio est, quiadeest perfecta significatio unionis Christi cum Ecclesia insolubilis; cum matrimonium ratum solum significet conjunctionem Christi per charilalem cum anima justi, quæ conjunctio solvi potest. — i ι ι Ι ι Π -y -^ habent, quam mere humanam; dum vero Pontifex dispensat in matrimo­ nio rato, potestate non humana, sed divina utitur a Christo concessa. .. V 562 f»E IMPEDIMENTIS MATRIMONII. D8 SACRAMENTO MATRIMONII. assignavit sub ratione gencrica contractum legitimum, h. e. initum juxta leges; quis vero esset contractus ille legitimus , Christus in specie non de­ terminavit, sed potestati legislalivæ reliquit, sive arbitrio Ecclesiæ : unde dum Ecclesia ad boni communis exigentiam contractui suas leges dat, hic erit legitimus; ergo ipsam materiam non mutat, quia manebit semper: contractus legitimus est materia sacramenti matrimonii. Quod cum in Synodo Tridenlina ita, allatis etiam exemplis, exposuisset Camillus Campegius; Patres Tridcntinos in ejus ivisse sententiam, atque approbasse referi Pallavicinus. videretur in canonein Cone. Trid. sub anathematis pœna liane potestatem Ecclesiæ adslruenli, Ecclesia’ nomine contendit debere intelligi cœtuin fidelium, non quidem quatenus Pontificem et ordinem sacerdotalem com­ plectitur, sed prout constat ex regibus et magistralibus politicis, Lib. cit. pag. 293. At tam insolens Launoii assertum , de quo nos pauca inferius, continuo multis confutarunt insignes duo alii Ductores Sorbonici, alter Lib. Traité du pouvoir de l’Eglise et des Princes sur les empêchements du Mariage. Paris. 1697. invicte demonstrans adductis quovis exsecuto testimoniis, Ecclesiam nequaquam precario , sed proprio ac nativo jure hac potestate usam in statuendis impedimentis dirimentibus. Alter Lib. Observationes in librum magistri Joannis Launoii de regia in matrimo­ nium potestate anno 1678. malam Launoii fidem demonstrans in depra­ vandis, ac interpolandis textibus; expilatumque ab eo fuisse totum prope Antonium de Dominis , dictum alias vulgo, Spalatenlem. Nos Bellarminum et Vasquez secuturi 1". contra Lutherum potestatem adstruemus in Ecclesia statuendi impedimenta matrimonii dirimentia. 2°. Eam non promiscue aliis in Ecclesia; sed soli S. Pontifici, ac Ecclesiæ sive Concilio universali competere. •416. Dico 7. Datur in Ecclesia potestas statuendi impedimenta matri­ monii , non tantum impedientia , sed etiam dirimentia. Est de fide, juxta Trident, de Ref. Matr. Sess. 24. can. 4. S? quis dixerit Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia, vel in illis constituendis errasse, anathema sit. El ratio est, quod hæc potestas sit Ecclesiæ necessaria ad commune regimen, et bonum animarum, cum sine hac sufficienter suis providere non posset, eo quod mulli perverso modo se gerant in contrahendo in periculum proprium æque ac «epe prolium. Sic dispariles cultus, quæ tempore Apostolorum nec illicitum nec invalidum reddebat matrimonium, quod tunc plerumque spes esset ob frequentes conversiones fore, ut pal's fidelis converteret infidelem ; postea tamen ab Ecclesia ceu impedimentum dirimens declarata fuit, quod tunc, turn rariores conversiones essent, experientia doceret contrarium , partem fidelem una cum prolibus perverti. Sic impedimentum criminis inductum fuit ad tollenda conjugicidia, etc. Conf.i. Matiimonium in contractu legitimo et valido consistit; polestatis legislalivæ autem Ecclesiæ est æque hunc, quam varios alios regulare contractus, in quantum exigit commune el spirituale animarum bonum dare legeset conditiones, sub quibus n«n aliter valeat. Conf.2. A traditione el praxi lotius Ecclesiæ, quæ ex Conciliis et Epi­ stolis decretalibus cognosci potest ; et de qua longior infra sermo erit. 417. Obj. A nulla potestate mutari potest alicujus sacramenti substantia, ul docet Tridenlin. : atqui si constitui possent ab Ecclesia impedimenta matrimonii dirimentia, mulari posset substantia sacramenti matrimonii; his enim statutis contractus, qui antea erat materia sacramenti matri­ monii , desineret esse materia ; surrogarelur enim nova, quia novus con­ tractus. R. Λ. mm. ci prob. Ratio est, quia pro materia hujus sacramenti Christus Λ Λ-y r .>63 I j 'JJ i ■ ; ? I j 1 i · 1 | 418. Dico II. Nec Episcopis, nec aliis Prælatis inferioribus competit potestas inducendi impedimenta saltem dirimentia. Colligitur ex c. 1. el 2. de translat. Episc. vi quorum majores eausæ, cujusmodi haud dubie matrimoniales sunt, ubi de valore agitur, quæque sacramenta spectant, summo Pontifici reservatæ manent; item cx praxi ipsa. Præterea in iis , quæ ad sacramenta pertinent, quantum fieri potest, debet esse in tota Ecclesia uniformitas; ergo illa statuere potestatis tantum universalis esse debet. Nec dicas: Impedimenta quædam etiam dirimentia olim ab Episcopis et Conciliis provincialibus introducta sunt, ut testis est Pontius L. 2. de Matri m. c. 2. nam fatetur idem , ex impedimentis Episco­ porum et Conciliorum provincialium auctoritate introductis quædam a Sede Aposlolica rejecta et explosa fuisse, quædam vero ejusdem Sedis auctoritate, vel accedente rati ficatione approbata, sicque constituta fuisse; quomodo impedimenta dirimentia induci posse ab Episcopis, nemo in dubium vocat. Dixi : saltem dirimentia. Nam quoad impedientia, quin ea statuendi potestas competat Episcopis, nobis quidem cum Clerical. de Sacr. Matrim. Docis. 18. aliisque non videtur dubium. 1°. Quia prohibitio praecise matri­ monii citra ejus irritationem non videtur esse una ex causis majoribus. 2°. Quia quilibet Superior potest sæpe ex emergente justa causa prohibendo illicitum reddere , quod erat licitum. 3°. Quia Ecclesiæ vetitum inter impe­ dimenta impedientia refertur ; licere autem Episcopis respectu dioecesis suæ, imo prælatis aliis , si in certi territorii clerum et populum jurisdictio­ nem quasi episcopalem obtineant, aliquibus justa de causa interdicere matrimonio, communis est auctorum consensio apud Schmalzgr. ad Til. de Interdicto. 419. Dico III. Nec princeps secularis , etiamsi potestate absoluta ferendi leges gaudeat, statuere potest impedimenta matrimonii subditis suis fidelibus; sed potestas ea soli Ecclesiæcompetii, adeoque Romano Pontifici, ac Concilio universali. Prob. I. Ex Cone. Trid. qnod cit. Sess. 14. can. 4. hanc potestatem Eccle­ siæ asserit sub pœna anathematis, nihil prorsus memorando de principibus secularibus; ergo, cum definitio illa Tridentini in re dogmatica sil, propo­ sitioni exclusivæ æquivalct, ut sensus sit, soli potestati ecclesiasticae hoc jus competere; sicut dum inquit Cone. Sess. 11. can. 15. Claves datas esse Ecclesiæ; Sess. 25. in Decr. dc Indulg. potestatem conferendi indulgentias a Christo Ecclesiæ concessam esse, sensus est exclusivus, ul excludatur quiuvis DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII. ** * ■ ’ ’ ** posse statuit can. 15. 16. et aliis (Labb. t. 1. p.972.) Item Siricies Papa epist. ad llimmerium c. 4. (Labb. t. 2. p. 1019. A.) refert impedimentum publicæ honestatis tanquam inductum a prælatis Ecclesiasticis. In seculo VI. jus hoc fuisse penes Ecclesiam evincitur ex Synodo Aurelianensi II. anno 533., Agathensi anno 506. can. 61., dum decernit diversos consanguinitatis et affini­ tatis gradus dirimentes matrimonium. In seculo VIL et VIII. Ecclesiam praescripsisse leges, quibus nuptiæ quædam fierent irrite, liquet ex Grego­ rio M. qui ineunle seculo VII. respondens quoad gradus consanguinitatis Augustino Cantnariæ Episcopo : necesse est, inquit (opp. t. 3. p. 1154. B.) ut jam tertia, aut quarta generatio decenter sibi jungi debeat; permittens Anglis in tertio el quarto gradu consanguinitatis conjugium, prohibens in secundo. Ex Zaciiaria Papa, quo præside habita anno 747. Rom. Synodus, qua revo­ cata fuit venia post quartum gradum nubendi Germanis recenter conversis concessa a Gregorio II. Pro seculo XII. XIII. testis est Alexander Papa 11. in epist. 38. ad Episcopos, clerum, et judices Italiæ. Concilium Lateranense sub Innocentio III. anno 1215. in quo consanguinitas coarctata ad quartum gra­ dum fuit. In quatuor vero seculis, quæ Synodum Tridentinam præcesserunt, Ecclesiam, nemine contradicente, hanc exercuisse potestatem, nemo diffiteri potest ; nullum enim ferine extat impedimentum, quod aut in Decreto Gra­ tiani, aut Gregorii IX. Decretalibus non legatur. Item tunc ex toto Chri­ stiano orbe ad Ecclesiam confluxisse non modo plebeios, sed et principes, ut obtenta dispensatione liceret intra gradus prohibitos inire conjugia, omnis ferme testatur historia. Ex his facile corruit, quod alias nonnulli respondent : 1°. Ecclesiam sibi jus illud usurpare coepisse seculo IX. quo prodierunt epistolæ Decretales falso attribute prioribus summis Pontificibus, ubique vero receptam fuisse praxin illam circa seculum XI. et XII. quibus Burchardiis, Ivo Carnotensis, et Gratianus eas Decretales suis collectionibus inseruere. Nam, ut ex allatis liquet, non tantum ex Gregorio IL, Gregorio M., sed eliam antiquissimis Conciliis mullo ante seculum IX. varias de matrimoniis contrahendis leges Ecclesia sanci verat. Deinde cum Decretales illae prodirent in lucem , suppo­ sitionem earum advertit Hincmarus Rhemensis, multique alii, qui de judi­ candis Episcopis egerunt eum Nicolao I. nemo tamen uti ausus argumento eo, quod illæ Decretales contra antiquam Ecclesiæ praxin, ut loquuntur adversarii, adslruerent Ecclesiæ potestatem impedimenta statuendi. Imo nec ullus principum, de quorum tamen jure agebatur ex supposito, ac quo­ rum proinde maximi intererat ea novitas, oblocutus aliquando deprehendi­ tur. Igitur Respondent alii 2°. Ecclesiam equidem statuisse jam antiquissimis tem­ poribus impedimenta varia, non tamen ex nativo ac proprio sibi jure, sed mera concessione principum. Verum contra csl Γ. quod nulla prorsus assignari possit imperialis constitutio, qua potestas ea fuisset a principibus translata in Ecclesiam, nullus nominari princeps, qui concessisset. 2°. Quod Ecclesia hac potestate usa sit contra principes et constitutiones imperato­ rias. Nam cum Justinianus legem tulisset, ut licita essent inter consobrinos matrimonia §. Duorum, Inst. de Nupt. et cui similem legem jam ante edi­ derat Honorius, S. Gregorius Papa legem Honorii et Justiniani aperte repre­ hendit et contra statuit in rescripto ad Augustinum Anglorum episcopum , * potestas alia, etiam regia. Conf. Ex ejusd. Sess. can. 12. ubi : Si quis dixerit causas matrimoniales non spectare ad judices Ecclesiasticos, anathema sit. Unde ila arguimus : plus est contrahendis inter fideles matrimoniis leges ponere, el statuere impedimenta, quam de matrimonialibus causis, quæ inter fideles oriuntur, cognoscere: atqui potestas secularis de his cogno­ scere non polesl juxta Trid. ergo inulto minus impedimenta’statuere, cum recepta sit regula : cujus quis in aliqua materia non sortitur forum, ejus etiam legibus non ligatur, c. fin. de Conslil. in 6. L. tin. fl’, de Jurisd. Respondet Launoius 1°. Iu Tridentino can. 4. non statui dogma, sed disci­ plinam invehi. 2’. Per Ecclesiam summos principes politicos ac reges intclligi. Sed contra primum est, quod in canone duo distingui oporteat, nempe impedimenta ipsa, el potestatem impedimenta decernendi : illa ad discipli­ nam pertinent, si juris solius ecclesiastici sint, cum, ut exigente causa statutasunt, sic tolli possint, ut facium nemo ignorat : hæc vero, sive potestas ipsa ad doctrinam, sive dogma fidei pertinet, cum definitio ea Lutheri errori sub pœna anathematis in canonibus, in quibus a Tridentino non nisi dogmata continentur, sit directe opposita. Contra alterum esi 1°. vulgatissima illa Ecclesiæ notio, quæ omnium omnino orthodoxorum animisadeo alte insidet, ut vel pueri, qui primii ele­ menta fidei perceperunt, dum audiunt Ecclesiam, intelligant cœlum fide­ lium sub legitimis pastoribus congregatum, nimirum spiritualibus, ad quem cœlum non aliter pertinent scculares principes, quam privata membra : sic dum audimus legem esse latam ab Ecclesia; ita definivisse Ecclesiam, etc. nemo orthodoxus scculares principes intelligit, sed summum magistratum ecclesiasticum. 2°. Quod S. Scriptura voce Ecclesiæ nunquam scculares prin­ cipes ; sed fideles omnes tam plebeios, quam alios cum sacris suis præsulibus, sive pastoribus intelligat : erat Petrus in carcere, et Ecclesiam pro eo preces effudisse legimus, numquid tum principes effuderunt ? Columna dicitur ab Apostolo et firmamentum veritatis; sed qui principes scculares ante Con­ stantini M. conversionem fulciebant Ecclesiam? Ab eodem Apostolo sponsa Christi appellatur sine macula et ruga ; an hic politici principes indicantur? 3°. Vox Ecclesiæcan. cit. a Patribus Tridentinis sumitur eo sensu, quo su­ mebatur a Luihero, hunc enim ibi damnant : at Lulherus negans Ecclesiam posse condere impedimenta, pastores sacros, maxime Rom. Pontificem in­ tellexit serm. de Matrim. inquiens : duodeviginti causas in suo jure effinxit Papa, quibus matrimonium vel dissipet, vel impediat, quas tamen ferme omnes rejicio et condemno, etc. non vero scculares principes; cum enim Luthero matrimonium non nisi contractus civilis esset, hic necessaria sequela ex Lutherosubdilus manebat legibus civilibus principum, sicut sunt semper contractus civiles cæteri. Prob. Ii. Ex Traditione Ecclesiæ perpetua. Nam iribus prioribus Ecclesiæ seculis Ecclesiam quædam statuisse impedimenta, testis est Basilics in epist. ad Diodorum (opp. t. 3. p. 249. C.) de viduo, qui sororem mortuæ suæ conjugis duxerat, inquiens, eum contra sanctiones egisse a sanctis viris traditas; impedimentum autem affinitatis, licet permittatur, quod hæc in linea recta ascendentium ct descendentium in gradu primo dirimat jure naluræ matri­ monium; in linea tamen obliqua solo jure ecclesiastico. In seculo IV. Cone. Eliberitanum anno 305. conjugia cum infidelibus, cumsorore uxorisiniri non t DE SACRAMENTO MATRIMONII. .*■· 564 565 566 DK SACRAMENTO MATRIMONII. inter consobrinos matrimonia esse censenda illicita; cl hæc Pontificis lex, non autem illa Cæsaris in Ecclesia robur obtinnit. Can. Quædam lex, caus. 35. q. 2.3°. Si ex mera indulgentia principum potestatem hanc exercuisset Ecclesia, principes, ut intra gradus prohibitos celebrarent nuptias,non ita humiliter se latis ab Ecclesia legibus subjecissent, itant inviti eliam quan­ doque separationem paterentur , si célébrassent contra canones , quis enim credat maximos principes ita facile adduci potuisse, ut humiliter nuptiarum veniam peterent, velut eos fecisse patebit ex probat. 3. tam modeste ferrent comminationes Pontificum, nisi a prohibitis nuptiis abstinerent, aut plane separationem paterentur inviti, si Ecclesia hac potestate jure non alio usa fuisset, quam quod ipsi principes concessissent, quodque revocare potuis­ sent pro libitu? Hinc alii Respondent 3°. Ecclesiam sibi sensim arrogasse potestatem hanc, ac proinde vix fieri potuisse, ut arrogato huic juri contradicerent. At contra est 1". quod, ex dictis probat. 1. Ecclesia ab Apostolorum temporibus hoc jure usa sit; ergo non sensim illud involavit. Quin Apostolus 1. Cor. 7. conjugium fidelis cum infideli ipse judicavit, quin ad ullum principem hanc causam remitteret; el Christus Matth. 6. et 19. sic libellum repudii sustulit. Contra 2°. quod ab adversariis hactenus proferri non potuerit, qui primus hoc jus invasisset. Contra 3°. quod hæc responsio nullam veri spe­ ciem præferal; 1. quia jus illud clanculum usurpari non potuit ; sed ferenda» erant leges, ul in usum redderetur; dandæ dispensationes , quibus nuptia­ rum prohibitarum non plebeiis solum , sed ipsis eliam principibus fieret indulgentia ; 2. quia non est credibile, omnes orbis chrisliani principes simul el semel consensisse in usurpationem juris sibi alias debiti; omnes omnino ila semper siluisse, ut ne uniis quidem contradiceret, in re, quæ tanti ipsorummet intererat; cum alioquin de investituris aliisque juribus, quæ principes concernere videbantur, gravissimas lites, imo bella, usque ad schismatis periculum, Ecclesiam inter et principes exarsisse omnes noverint. Prob. III. Ex ipsorum principum secularium praxi et testimoniis. Nam 1°. principes, dum hac in re ediderunt leges, fatentur id se facere aucto­ ritate canonum , ad hos promovendos : sic Carolus M. prohibens quasdam nuptias L. ?>. Capit, ita, inquit, Gregorius sensit. Ita canones prohibent copulari. Carolus Calvus in edicto Pistensi : conjugium illud... sicut Leo in decretis suis, et S. Gregorius in epistulis suis monstrant, dissolvatur. Chilperictis Francorum rex indigne ferens, quod Praetextatus archicpiscopus Rothomagensis Meroveum cum amyta sua conjunxisset, in coacta Pa­ risiis Synodo, anno 577. teste Gregorio Turonensi, Prætextatum arguens, an ignarus eras, ait, guœ pro hac causa Canonum statuta sanxissent? 2°. Principes constanti observantia, cum contracta illegitima matrimonia dissolvi vellent, ipsi ad tribunal confugerunt Ecclesiæ. Sic Carolus M. priorem suam conjugem Desiderii Longobardorum regis filiam, non nisi post latam ab Episcopis sententiam dimisit. Lotharius post suam a Thentberga separationem, a Concilio Aquisgranensi decretam, novarum ab eodem nuptiarum humillime petiit. Henricus IV. Francorum rex Margaretham dimisit, sed non nisi post latam a Clemente VIII. per constitutos in Francia judices Ecclesiasticos sententiam. Denique posteriores reges Chrislianissimos, ul irritarentur matrimonia clandestina, per Oratores suos id DE IMPEDIMENTIS .MATRIMONII. 587 solemn iter petivisse a PatribusTridenlinis, constat ex Pallav. Lib. 22. c. 1. Plena est historia id genus exemplis aliis. Halio a priori est ; quia matrimonium fidelium hoc ipso, quod evectum sit ad dignitatem sacramenti, cœpit esse contractus sacer et spiritualis ; con­ sequenter subtractus potestati seculari, et soli ecclesiastic® subjectus. Conf. Demus, principem statuere impedimentum aliquod, quod per Ecclesiam statutum non sit; hoc casu certe matrimonium esset sacramentum juxta legem ecclesiasticam ; non esset vero juxta civilem. Quid ergo foret dicen­ dum ? si catholicus es, Ecclesiam asseres praevalere ; ergo principis impedi­ mentum nullum erit; ergo illud ponendi nulla potestas. Dixi tamen in conci. subditis suis fidelibus; posse enim id principes seculares, etiamsi infideles, respectu subditorum infidelium, certum videtur, et est communis senten­ tia. Halio plana est ; quia matrimonia infidelium sacramentum non sunt, sed contractus mere civilis; igitur sicut infideles principum suorum potestati legislatives quoad contractus alios, ita quoad matrimonium subjecti sunt. 420. Obj. I. cum Launoio. In prioribus seculis soli principes statuerunt impedimenta dirimentia; ergo penes eos hoc jus tantum fuit. Prob. Ant. 1°. Legem prohibentem conjugia inter consobrinos, non Episcopi, sed Theodosius tulit. 2°. Legem 2. Cod. de incest, cl inulil. nupt. qua proscri­ bitur conjugium ingenui cum ancilla, Constantinus dedit; ad quam pro­ vocare videtur ipse Leo M. epist. 82. ad Rusticum Narbonensem. 3°. L. 4. Cod. cit. vetant Imperatores Valent., Theodos., et Arcad., contrahere nuptias contra mandata, conslitulionesque principum. 4°. Patres in concilio Milevitano legem de divortio ab Imperatore petendam esse decreverunt. R. 1°. .V Ant. Cujus aperta est falsitas ex probationibus conclus. R. 2°. Et generaliter. Si quando principes leges tulerint de impedimentis matrimonii, id vel cum approbatione principis ecclesiastici factum ; vel si ea defuit, lex illa eliam in Ecclesia robur non habuit; quod in ea ipsa lege Theodosii cit. videre est; cum enim eam abrogassenl ejus filii, L. Cele­ brandis. e. de nupt. et deinde aliam dedisset Justinianus, ut licita essent inter consobrinos conjugia, obstitit S. Gregorius ex dictis in refutatione respons. 2. ac lex illa Justiniani ct filiorum Theodosii omni auctoritate cam it. Item patet in ipsa lege Constantini irritante conjugium ingenui cum ancilla; ea enim tamdiu dunlaval valuit, quamdiu voluit Ecclesia ; post­ quam hæc valere tale matrimonium voluit c. 1. de conjug. servor, excepto casu, quo pars libera ct ingenua ignorat conditionem servilem alterius, eliam illa Constantini lex vigere desiit. Unde ad prob. Iam. ct 2am. patet responsio. Item ad prob. 3,m. Demum ad 4a,n. R. N. simpliciter assertum. Patres enim Milevitani non decreverunt petendam esse legem, qua decer­ natur, non licere post divortium uxorem aliam ducere, priore vivente, sed qua puniantur poena etiam civili, (pii id fecerint; jam enim Patres ipsi in Concilio rem definiverant, adjecta excommunicationis poena. 421. Obj. II. Matrimonium est contractus civilis; ergo dispositioni prin­ cipis politici subjectus est. Conf. Christus evehendo contractum matrimo­ nialem ad esse sacramenti, principi politico non abstulit potestatem, quam in illum habuerat, ut contractus civilis est ; ergo. 568 de sacramento matrimonii. R. D. Ant. Pure civilis A7. talis, qui simul nunc sacramentum est, ut a nulla alia causa, quam solis contrahentibus separari a ratione sacramenti possit, C. ct Ar. Cons. Ad Conf. R. Λ’. Ant. Hoc enim eo ipso fecit, quo contractum illum consti­ tutivum sacramenti esse voluit. Si dicas: Constitutio impedimenti non tendit directe in aliquid sacri ; sed solum in contractum qua civilem et politicum. R. Esto, quod forte directe non tendat in aliquid sacri; tendit tamen in aliquid ad irritandum contractum sacrum, qui simul est sacramentum, nec subjacel jurisdictioni secularium, sed hæc potestas nulli secularium com­ petit, et aliunde actus ex legibus ecclesiasticis validus indignationem et offensam judicis secularis non reformidat. 422. Obj. ili. 1°. Potest princeps politicus disponere quoad dolem, arrham, donationem ad nuptias, successionem in hærcditale, aliosque effectus civi­ les; ergo eliam quoad ipsum contractum, quatenus civilis est. 2°. Potest princeps decernere pœnas iis, qui contra leges ab ipso latas contrahunt; ergo. 3°. Potest prohibere militibus, ne sine obtenta venia uxores ducant. 4°. Hanc potestatem circa matrimonium ut contractum civilem in principi­ bus agnoscit S. Thomas in 4. dist. 34. q. 1. a. 1. ad 4. Matrimonium, in quantum est Γη officium naturæ, statuitur jure naturæ; in quantum est in officium communitatis, statuitur jure civili; in quantum est sacramentum, statuitur jure divino, et ideo ex qualibet dictarum legum potest persona effici ad Matrimonium illegitima. Ad 1ΗΒ. R. C. Ant. .V. Cons. Disparités est, quod priora, dos, arrha, el si­ milia ex se quid mere seculare sint, et omnino accessorium, proinde dispo­ sitio de his non est in rei sacræ præjudicium ; unde etiam quotidie intra Catholicam Ecclesiam coram seculari judice illæ causæ aguntur : at con­ tractus matrimonialis nec quid mere seculare, nec accessorium est, sed ipsum constituit sacramentum. Ad 2um. R. D. Ant. Si leges illæ principum, et pœnæ in transgressores statut®, sint lat® ad promovendas vel adjuvandas leges ecclesiasticas, quæ vel prohibent, vel irritant quædam matrimonia C. si versentur circa ma­ trimonia lege ecclesiastica approbata et valida Λ*. I Ad 3um. R. Non obstante tali prohibitione, ipsum matrimonium semper tamen erit validum. Deinde princeps his prohibet matrimonium ad exigen­ tiam boni publici ; proinde prohibitione sua urget præceplum naturale, quod prohibet privatis matrimonium, si est in boni communis præjudicium. Ad 4'"°. R. I). cum explic. In quantum est in officium communitatis, sta­ tuitur a jure civili in ordine ad effectus civiles, dotis, successionis, idoneitatis ad officia, et similium . item si fiat cum subordinatione ad Ecclesiam C. se­ cus .V. Nam tale jus civile alias se solo insufficiens esse, idem Doctor Angeli­ cus aperte tradit in 4. dist. 42. q. 2. a. 2. ad 4. ubi : Dicendum, quod prohi­ bitio legis humanae non su/ficeret ad impedimentum Matrimonii, nisi inter­ veniret Ecclesiæ auctoritas, quæ idem eliam interdicit. Dici eliam polest, S. fhomam loculum esse de matrimonio, prout contrahi potest indifferenter DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII. ■ 569 vel a gentili, vel ab infideli, vel a fideli, et sic quolibet jure dirimi posse, in gentili quidem per jus naturæ,· in infideli per jus naturæ el civile ; in fideli per jus naturæ ct ecclesiasticum. ARTICULUS Π. AN DE FACTO IN GERMANIA, ALIISQUE PROVINCIIS SEPTENTRIONALIBUS LIGENTUR I1E- TERODOXl IMPEDIMENTIS MATRIMONII UT PROINDE INVALIDA CENSERI JURE SOLUM ECCLESIASTICO DIRIMENTIBUS, DEBEANT EORUM MATRIMONIA TALI CL^I IMPEDI­ MENTO CONTRACTA? 423. Præsentcm controversiam, quæ sane momenti maximi est, et usus in provinciis septentrionalibus frequentissimi, neminem pertractare ausum fuisse ante P. Lessium c Societate comperimus : quem postea secuti Ducto­ res inter se admodum discordes, de ea multa varietate sentiunt, et loquun­ tur. Et quidem conjugia ejusmodi valore omnino destitui cum Lessio, Busembaum et aliis late defendit P. Gobai Exper. Tr. 9. el Append. 15. tametsi sententiam oppositam asserat in praxi lutam. Pro valore e contra conjugio­ rum illorum stant Petrus Marchant., Ilenric. Mair, el hoc teste, Simon Felix moralis scienti® Doctor eximius. Favent eliam non obscure Tanner tom. 4. Disp. 8. q. 3., Laym. Lib. 5. Tr. 10. p. 2. c. 4. aliique, dum valida esse doccntconjugia ab hæreticis, absente loci parocho catholico, contracta.· Aperte vero connubiorum eorum valorem propugnant Schmalzgr., Pichler, van Espen, aliique recentiores præsertim Canonist® hodie communius, maxime quoad impedimentum clandeslinitalis, quos refert Piuhl. Tit. J. de Matrim. n. 98. Nos, donec Ecclesia quid aliud statuat, interim ita cum posterioris sententi® patronis resolvimus : 421. Dico. Probabilius est, in Germania nostra aliisque provinciis sep­ tentrionalibus de facto non ligari heterodoxos impedimentis matrimonii dirimentibus, jure tantum ecclesiastico statutis; proinde valida censenda esse eorum connubia tali cum impedimento contracta. Dixi 1°. de facto : i. e. nunc temporis , quo ipsis vel præscriptio ct con­ suetudo legibus Ecclesiæ connubialibus contraria , vel conniventia Ecclesiæ favet probabilius; alias enim hærelicos quoscumque legibus quibuscumque Ecclesiæ, tam connubialibus , quam aliis ligari per se, ante praescriptionem, ac consuetudinem contrariam, aut connivenliam Ecclesiæ, certum supponi­ mus; utpole qui per baptismum ingressi Ecclesiam, hujus hoc ipso esse subditi, et jurisdictioni subesse coeperunt. Can. 5. D. 45. Dixi : 2°. dirimentibus jure lanium ecclesiastico; pariter enim certum est, hærelicos aeque ac Catholicos perpetuo ligatos teneri impedimentis, quæ naturalis, aut divini juris clari sunt, cum contra utrmnque nulla unquam praevalere possit consuetudo; assuefactio enim ad res malas, aut a potestate superiore . quam sil humana, prohibitas, corruptela est potius, quam vera consuetudo. Prob. I. Non videtur credibile, quod Ecclesia velit urgere leges suas con­ tra heterodoxos quoad impedimenta matrimonii ; ergo probabilius iis de facto non ligantur. Pro6. Ant. Non est credibile, quod Ecclesia velit urgere 570 DR SACRAMENTO MATRIMONII. leges, quarum observantiam sperare non potest, cnm alioquin aperte in destructionem tenderent, et leges hoc ipso essent irrationabiles; aut quod velit urgere leges, si sit prope certum moralitcr, nihil fructus, vel certe parum, e contra damni spiritualis plurimum inde nascilurum; lex enim communitati debet esse utilis, quod vel maxime in suis legibus intendit Ecclesia. Sute. Atqui Ecclesia non potest moralitcr sperare legum istarum connubialium observantiam inter heterodoxos; cum , exceptis forte doctio­ ribus, eas ignorent communiter, vel certe se iis non adstringi autument; et proinde,.«si urgeret, plurimum inde damni nasceretur; cum matrimonia eorum contracta cum impedimento juris ecclesiastici essent meri fornicarii concubitus, proles illegitima?; nec parum averterentur eorum animi a fide catholica, si proles suas haberi illegitimas et spurias cernerent. Adde, dari sic occasionem luxuriosis deserendi contracta matrimonia, novaque ritu catholico contrahendi, et hæc, ut merito notat P. Pichler, sine ullo fructu. Ergo non videtur Ecclesia urgere de facto leges suas contra heterodoxos quoad dicta impedimenta ; sed connivet permittendo, nec irritando eorum matrimonia tali cum impedimento contracta. Et merito ; cum S. Augustin. epist. 50. ( al. 185. ) moneat, detrahendum esse aliquid severitati, ut majori­ bus malis sanandis charitas sincera subveniat ; tum S. Leo epist. ad Rusticum Narbon. relatus can. lin. dist. 1 L multa esse, quæ aut pro necessitate tem­ porum , aut pro consideratione celatum oporteat temperari. Unde et can. Denique dist. 4. dicitur : Qui a prava consuetudine, contra jus humanum, averti non possunt, aliquando cum venia suo ingenio relinquendi sunt, ne forte pejores existant, si a tali consuetudine prohibeantur. Ac Coelestinus 111. cap. Quod dilectio, de consanguin, curn intellexisset, in quadam provincia homines in sexto gradu per lineam descendentem ab eodem stipite ( qui jure antiquo dirimebat adhuc matrimonium ) jungi, matrimonia sic contracta rata habuit ; secus illa, si unus in gradu sexto vel septimo, alter secundo vel tertio gradu per lineam descendentem distaret ab eodem stipite, eo quod ita pariter ferrei lerræ illius consuetudo, hæcque notatu digna subdit : in hac parte consultius duximus, multitudini et obscrvalœ consuetudini defe­ rendum , quam aliud in dissensionem et scandalum statuendum. Apposite hæc præsenli controversiae applicantur. Atque hujus moderationis œqnitatem, si secus nihil boni, contra plurimum mali nascilurum prævidealur, ipsa suadet naturalis ratio ; ut enim vere scribebat Sallustius : frustra niti, et nihil aliud quam odium quærere dementia est. Prob. II. Potest per consuetudinem derogari legibus Ecclesiæ connubialibus quoad vim irritandi matrimonia, positis conditionibus ad legitimam consuetudinem requisitis; et per consuetudinem contrariam hærelici jam derogarunt connubialibus Ecclesiæ legibus, hæcque consuetudo habet con­ ditiones omnes ad legitimam consuetudinem requisitas; ergo. Prob. i*, p. Ant. Nam universaliter ex c. fin. h. t. datur ea vis consuetu­ dini , ut peream abrogari possint leges ecclesiasticae , si illa sit rationi con­ sona, et legitime præscripta, h. e. conditiones requisitas habeat; sed con­ suetudo, de qua loquimur, potest esse rationabilis, et habere conditiones requisitas; nam ex regula generali communiter recepta a Doctoribus cædem causæ et circumstantiae, qu.e rationabilem possunt facere legem ecclesiasti­ cam .etiam possunt rationabilem facere consuetudinem ; ergo, si per leges DR IMPEDIMENTIS MATRIMONII. 571 ecclesiasticas tolli, ac restringi possint impedimenta jure ecclesiastico inducta aliquando, ut videre est in impedimento consanguinitatis et affini­ tatis, quod jure antiquo extendebatur ad septimum, nunc ad quartum dunlaxat gradum c. Non debet 8. de consanguin ; item in impedimento publiera honestatis, quod ante Trid. se extendebat ad gradum quartum, et oriebatur etiam ex sponsalibus de futuro invalidis, nunc post decretum Trid. Sess. 24. c. 3. de Reform. Malrim. ex validis tantum oritur, et primo tantum gradu concluditur; non apparet, cur idem non possit consuetudo legitima. Nec obstat c. Quod super. 5. de cons, quo reprobari videtur consuetudo talis; nam intelligi hoc debet dc consuetudine non præscripta legitime; sic enim et de omni consuetudine contra jus ecclesiasticum dicitur c. 7. h. t. quod non tam consuetudo, quam corruptela sit censenda, quæ sacris est canonibus inimica ; sed hæc et similia dicta intelligenda esse de consuetu­ dine debilis conditionibus destituta, non legitime præscripta vel irratio­ nabili, communis est interpretatio, nec latet etiam ly rones juris; id enim satis clare exprimit c. lin. h. I. ubi : licet etiam longœvœ consuetudinis non sit vilis auctoritas , non tamen est usque adeo valitura, ut vel juri positivo debeat præjudicium generare ; nisi fuerit rationalis ct legitime, præscripta. Unde Maj. nobiscum admittunt auctores communius, Sanch. Lib. 7. de Malrim. Disp. 4. ab eoque cilt. plurimi ; quibus addi possunt Gonzal., Sylv., Palud. aliique recentiores ; quin ab adversariorum quibusdam admittitur ut lota prope controversia quoad 2am. p. sit. Prob. 2a. p. Nam 1°. habetur et frequentia actuum , et diuturnitas tem­ poris, ut per se patet, cum constet ab ipso religionis acatholieæ initio legum Ecclesiæ connubialium plurium non usum, sive usum illis contrarium apud Protestantes fuisse; inita ab iis fuisse conjugia passim sine nullitatis existimatione, hodieque ita celebrari. 2°. Nec deest legislatoris consensus, sive Pontificis. Nam is universa­ liter vim dedit consuetudini c. fin. h. t. cit. abrogandi leges ecclesiasticas; igitur si non constet de contraria voluntate legislatoris Pontificis, etiam vis illa consuetudinis se ad nostrum casum extendet; proinde habebitur legislatoris consensus saltem legalis : atqui de voluntate contraria non con­ stat; imo habetur consensus ejusdem personalis tacitus, cum conjugia ejus­ modi celebrarunt sciente Pontifice, nec tamen, licet posset, contradicente, sed dissimulante , ac tacento. 3°. Nec deest rationabilitas; ut enim vis legum irritantium conjugia hujusmodi post continuatum tanto tempore non usum earum, vel usum iis contrarium cessaret, omnino expediens fuit; lum quia sperari non potest illarum legum observantia ; tum ut evitentur fornicationes et concubinatus; tum quia legum illarum cessatio plurimum confert ad tranquillitatem publicam, faciliorem Protestanlium reductionem , etc. ut (lictum prob. 1. Sicut igitur provincia aliqua catholica jejunium ab Ecclesia præceplurn longissimo tempore non observante, id servandi obligationem tolli, non est a ratione alienum, sed expediens, ne leges, quarum obser­ vantia post continuatum tanto tempore non usum sperari non potest, inci­ piant esse noxiæ, damno ac ruinra spirituali; ita in provinciis septentrio­ nalibus continuato non usu aliquarum legum ecclesiasticarum nuptias irritantium, illarum vim, ex iisque provenientem conjugiorum nullilatem < I Λ P *1 I ,Ί 572 DE SACRAMENTO MATRIMONII. ? cessare prorsus expedii, quod legum istarum observantia sperari non possit, ac proinde moraliter impossibilis censenda sit. $ Conf. 1. Plurimi ex adversariis admittunt, imo communior est sen­ tentia in Germania, quam et confirmat praxis, dum parochi et Episcopi non sunt solliciti de revalidandis talium matrimoniis, vel legitimandis prolibus, si convertantur ad fidem, valere clandestina Protestantium matrimonia, eliam nunc in terris, in quibus aliquando promulgata fuit lex Tridentini illa matrimonia irritantis, scilicet propter allatas a nobis rationes, oppositam consuetudinem , conniventiam Ecclesiæ, etc. ergo idem merito dicitur de matrimoniis contractis cum aliis impedimentis jure ecclesiastico statutis, ut publicæ honestatis, consanguinitatis, etc. vel dicant adversarii , quare generalia illa juris principia præcise et tantum faveant matrimoniis Protestantium clandestine contractis, ita ut valida haberi debeant, non vero contractis cum impedimento alio juris ecclesiastici? Conf. 2. Pleraque rationes, quæ moverunt Benedictum XIV. ut declararet valida matrimonia, in foederati Belgii provinciis contra formam a Cone. Tridenlino prascriplam contracta, etiam huc faciunt; ergo. Prob. Lln/. Illæ enim maxime petebantur vel ex diuturna consuetudine contraria Juncta Ecclesiæ conniventia ad praecavenda graviora mala; vel inde, quod, ut in sua relatione ad suminum Pontificem discurrebat inter alia eruditus Bozzi Abbas S. Crucis in Jerus. præsumi non possit de Tridentino, quod hisce legibus suis eas voluerit constringere provincias, quæ essent lapsurae in hæresin penitus, ut leges illæ ad nihil valitura essent, quam causanda damna, quandoquidem ex hac ipsa causa, ut mala gravissima futura praverteret, hanc legem suam non censuit promulgandam in Anglia, Saxon ia, quod ibi jam hæresis sedem fixisset; vel inde tertio, quod, ut contendebat Giulii e Societate nostra, cujus ea in re mentem peculiariter exigebat idem summus Pontifex, occupatis illis provinciis ab Hærelicis, sibique nunc pleno jure subjectis , novaque inducta forma legum cl regi­ minis, etc. prior respublica regi Ilispaniæ parens in teri isse, ac nova prorsus fuisse condita censeri debeat, in qua Tridentini lex promulgata dici non possit, licet olim in iis provinciis regi Catholico adhuc subjectis promulgata fuerit. I Atqui eædem rationes huc faciunt; primo quidem prior, ut hactenus os­ tensum. Sed et altera; cur enim hæc epikeia, vel argumentatio præcise in lege Tridentini, et non alia mere ecclesiastica valeat, cum utraque mere po­ sitiva humana sit? Similiter tertia; nam et imprimis Imperium nostrum maximam sane mutationem subiit per pacem Westphalicam, qua prolestanlicæ religioni tolerantia et libertas asserta ; suspensa Episcoporum in sub­ ditos statuum protestantium acatholicos jurisdictio, ut urgere apud illos legem Ecclesiæ non possint; imo hi si vellent se subdere, prohibeantur pœna et metu, jure an facto, hic non disputo; perinde est, licet, quod dolentes ul­ tro et palam profitemur, religioni calholicæ pax ea perquam funesta et ini­ mica sit, ei tamen ut subscriberent, catholicos status dira et extrema neces­ sitas compulit, ne tota pessumdaretur catholica religio. Sed et in provinciis aliis Imperio non subjectis, ob latas summe contrarias avilæ religioni leges non multum absimilem mutationem status comperire est. DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII. 573 425. Obj. 1. Omnes hæretici hoc ipso, quod per baptismum ingressi sint Ecclesiam, hujus jurisdictioni subsunt, et omnibus ligantur legibus; ergo conjugia eorum contra legem irritantem Ecclesiæ inita, æque sunt invalida, quam si ineantur a Catholicis. R. D. Maj. Ligantur omnibus Ecclesiæ legibus, per se, scilicet, quibus per contrariam consuetudinem non derogarunt, vel quibus cos ligare semper Ecclesia intendit C. per accidens, quando eas contraria consuetudine abro­ garunt, vel quas Ecclesia in iis non urget iV. Jni. cl Cons, quia legibus iliis irritantibus derogarunt consuetudine contraria; nec eas in haereticis de facto urget Ecclesia : secus est de Catholicis. 426. Inst. 1. Consuetudini huic, quæ prætcnditur, deest consensus Ponti­ ficis; ergo hæc contra leges ecclesiasticas praevalere non potest. Prob. Ant. quia non potest prudenter præsumi de S. Pontifice, quod illis tanquam sub­ ditis rebellibus favere voluerit, eos velut in præmium rebellionis eximendo a suis legibus. Conf. 1. Hæretici potius poena digni sunt, quam tall favoreel exemptione ob potestatis ecclesiaslicæ, et legum hujus contemptum et viola­ tionem. Conf. 2. Princeps secularis non praesumitur eximere a legibus suis rebelles subditos; ergo nec Ecclesia heterodoxos pertinaces. R. .V. Ληί. constat ex supradictis. Ad prob. N. Ant. Nec ideo dici potest S. Pontifex λ élut praemiari rebellionem haereticorum ; sed justis de causis supra recensitis connivet, ac dissimulat permittendo, et non irritando talia matrimonia, tanquam legislator prudens, ne legibus suis, quarum obser­ vantiam hic et nunc sperare non potest, quæ proinde censenda est moraliter impossibilis, damnum inferat sine ullo sperato fructu. Ad Conf. Iam. R. D. Potius pœna digni sunt, si præcise spectetur illorum pervicacia, et inobedientia in Christi Vicarium C. si spectentur circumstan­ ti® aliæ .V. Nam 1°. licet hæretici ex se potius poenam mereantur quam fa­ vorem hunc, commiseratione tamen digni sunt, quod magna cx parte igno­ rent se legibus Ecclesiæ subjectos esse, plerique vero has ipsas irritantes leges nesciant, propter quos toti communitati indulgeri aliquid prudenter potest. 2°. Licet hæretici formales indigni sint ista Ecclesiæ indulgentia; hanc tamen poscunt ct merentur spes promptioris conversionis, tranquillitas publica, evitatio concubinatuum et incestuum certo secuturorum cu in legum istarum observantia sperari non possit, etc. Ad Conf. 2am. R. 1°. Etiam prudentis principis est indulgcre quid immorigeris subditis, si inde spes sit majoris boni, cos facilius reducendi ; si inde mala alia evitentur. 2°. Disparitas est : Princeps secularis potius vindicare injurias, quam prodesse rebellibus intendit : al piæ Malris Ecclesiæ genius est, etiam in contumaces filios materna viscera extendere; eorum procurare bonum, non habita ratione injuriarum; unde prudenter creditur non ur­ gere leges, quæ in damnum eorum tenderent sine spe ullius fructus. 427. Inst 2. Ut consuetudo legi alicui deroget, debet tam ipsa, quam mo­ res utentium contrarii esse rationabiles: sed tales non sunt, quibus scienter contravenitur legibus ecclesiasticis. Conf. Hæc consuetudo est malitiose in­ troducta ab heterodoxis in contemptum potestatis Pontificio); ergo est juri DE SACRAMENTO MATRIMONII. naturali et divino contraria, quo jubemur parere auctoritati légitima?; ergo irrationabilis. < R. .V, Rationabilitatem consuetudinis desumi necessario debere ex acti­ bus contrariis, quibus inducitur, cum hi eliam possint esse peccamiuosi; sed circumstanliæ aliæ consuetudinem possunt facere rationabilem, ut con­ ducentia ad bonum publicum, etc. Quæ vero rationabilem faciant hanc, de qua loquimur, consuetudinem, dictum est supra. .id Conf. R. D. 1·«. Cuns. Est juri naturali et divino immediate contra­ ria .V. mediate C. Sic omnis violatio legum humanarum, per quam lædilur segipcr obedient ia legitimae auctoritati debita juri naturali et divino præcfr pta, est mediate utrique huic juri contraria; hæc tamen mediata violatiojuris naturalis et divini non facit irrationabilem consuetudinem legi humanæ immediate contrariam ; alioquin nulla lex humana abrogari posset consue­ tudine contraria. Unde et N. 2am. Cons. 428. Obj. II. S. Congregatio Card. Trid. Interp. rescripsit anno 1605. 19. Jan. episcopoTricariensi apud Belgas legato : Hœreticos quoque, ubi decretum Tridenlini est publicatum, teneri talem formam observare, et proplerea ipso­ rum etiam Matrimonia absque forma Concilii, quamvis coram Ministro hœretico, vel Magistratu loci contracta, nulla et irrita esse. Itera, teste P. Reiffenstuel, cad. S. Congregatio anno 1676. 2. Maii. sic declarasse dicitur: Catholicus cum haretica Matrimonium coram Magistratu seculari in loco, ubi Concilium Tridentinum est receptum, et Parochus commode haberi el adiri poterat, contraxit, et postea consummavit. S. Congregatio Eminentiss. S. It. E. Cardinalium Concilii Trid. Interpretum, secundum ea, quæ propo­ nuntur, censi; it, dictum Matrimonium fuisse nullum. Similes declarationes plurcs referunt alii. Unde sic arguitur : Hic declarantur nulla esse matrimo­ nia hæreticorum contra formam a Trid. præscriptam, sive clandestine con­ tracta: atqui nulla est ratio, cur potius irrita sint hæreticorum conjugia contra Decretum Trid. contracta, quam cum aliis impedimentis juris eccle­ siastici ; ergo. Conf. Benedictus XIV. valida declaravit matrimonia Protestantium in provinciis Belgii confoederatis, contra formam Trid. item induisit Catholi­ cis in provinciis Belgii confoederatis, sive reipublicæ Ilollandiæ; eliam in civitatibus, in quibus respublica Holland iæ præsidium habet militare, vulgo Barrière, ac si extra ea loca degant in castris sub stipendiis dictæ reipu­ blicæ, ut valide contrahant, non observata ea forma a Trid. statuta: atqui exceptio firmat regulam in oppositum ; ergo. Ante resp. 429. Observandum ex nostro Giulii, duplex ab auctoribus declarationum Sacræ Congregationis distingui genus. Aliæ Tridenlini mentem generatim, vel in abstracto , ut aiunt, exponunt ; aliæ quid in hoc, vel isto peculiari casu faciendum sit, decernunt. Priores in legum numero habendæ sunt; cum enim summi Pontificis auctoritate muniantur per constitutionem Sixti V. Immensa, Sacræ Congregationi commissa, sunt interpretationes authentic», quæ Concilii decretis inhœrere dicuntur, non secus ac si ab initio iisdem adjunctas fuerint, ut fere in simili dixit Imp. in §. fin.aulh.de raptis mulicrib. docctque Fagnan. in c. Quoniam de Conslit. Posteriores % DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII. O/<> vero, magnæ alias auctoritatis, judicialis instar sententiae sunt, quæ jus constituit in ea quffistionc sola, de qua profertur; vim autem legis habere, prælerquain quod promulgari non soleant, nec proferri illa solemnilale, qua priores, plerique negant, Laymann Lib. 1. Tract. 4. cap. 7., Bonacina de Legib. Disp. 1. quæsi. 1. puncl. 8., Boss i us Tract. de tripi, privil. Sect. 3. Cas. 2. aliique communiter. Hinc porro fit, ut generales illae declarationes non soleant fieri, nisi consulto el approbante summo Pontitice, et rebus quam diligentissime expensis, cum de particularibus factis , lauta saltem circumspectione et cautione decidi non soleat, quia, ut ait D. Thomas p. 2. q. 9a. a. 1. ad 2. illi, qui leges ponunt, px multo tempore considerant, quid lege ferendum sit; sed judicia de singularibus factis fiunt ex casibus subito exortis. His praenotatis facilis est responsio, nam R. 1°. Quantum ad lam. dedar, attinet, equidem illa generatimTridenlini mentem exponit, cum hærelicos universim in Belgii foederati provinciis includat; de facto tamen robur nullum habet, etiam in ipsis foederati Belgii provinciis; praeterquam enim quod nihilominus Benedictus XIV. valida déclarant matrimonia tum quæ hærctici inter sè, tum cum Catholicis etiam in locis Barrière, h. e. in quibus respublica præsidium militare habet, itemque in ejus legionibus alibi degentibus contrahunt; per usura contrarium per tot annos usque nunc, perque mutatam rerum formam abrogata ac penitus antiquata fuit. Etenim cum illa emanaret, regi Catholico subjectæ erant provinciae, dominabatur religio Catholica, nec dabatur Novatoribus liberum suæ sectæ exercitium , expulsis hæreticorum ministris, ac proinde Tridentini lex post ejus ante factam promulgationem merito urgebat Sacra Congregatio. At postquam liberam in rempublicam evaserunt, ac paee-Monaslerii constituta anno 1648. sancitum, ut matrimonia in Belgio foederato contra Tridenlini legem celebrata rata haberentur eliam in Belgio Hispa­ nico, abeo usque nunc tempore usu contrario abrogata fuit. Neque unquam postea Sacra Congregatio sive Sedes Apostolica, licet sæpius interrogata, quidquam generatim statuere voluit, aut declarare irrita ejusmodi matri­ monia, ut patet in illa HoIIandiæ anno 1681. et in alia Boscoducensi anno 1683. cit. apud Giulii. Quin Clemens XI. a Nuntio Coloniensi consultus, quid de matrimoniis in fœderalo Belgio contra Tridenlini formulam contractis sentiendum esset, S. Officii cardinalibus ad deliberationem adhibitis die 19. Novembr. 1711. per Sacram Congreg. de propaganda responderi jussit: gravibus quidem de causis nihil adhuc de illis generatim et universim sta­ tuendum œslimatum fuisse. Qua vero fieri ratione potuit, ut negaret Pontifex aliquid de illis generatim et universim statuendum, si quod generatim et universim sub Clemente VIII. ad episcopum Tricariensem apud Belgas Legatum adhuc ad nostram ætatem pertinere censuisset? Antiquatum igi­ tur censeri debet, vel ipso Clementis XI. oraculo, quod sub Ciemente VIII. Sacra Congregatio anno 1605. decreverat. Pro imperio vero aliisve terris nulla unquam emanavit declaratio , qua Sacra Congregatio , vel Sedes Apo­ stolica generatim irritasse! talia matrimonia; nulla enim hactenus proferri potuit. Et vero cædem plane rationes pro Imperio sunt, aliisque regnis, quæ erant pro fœderalo Belgio; æque enim parum in terris statuum pro­ testantium Imperii aliisque regnis catholicis proficiet talis declaratio, quam in Belgio, eadcmque,si emanaret, sequerentur incommoda. I pj— * 577 DE IMPEDIMENTIS MÀT1UMON1I. 576 DE SACRAMENTO MATRIMONII. R. 2°. Quoad alias. Illæ solum responsa sunt a Sacra Congreg. pro casibus particularibus data, quæ juxta allegata procedunt, vel supposita oratorum expositione, quod Concilii decretum sit usu receptum, locus subsil prin­ cipi catholico urgenti observantiam Tridenlini præcepti, ul dc secunda declaratione ail P. Pichler; quæ quidem expresse loquitur de catholico, qui contraxit cum aeatholica in loco, ubi commode haberi et odiri poterat parochus, quo casu plures etiam nostræ alias addicti senlentiæ auctores requirunt præsenliam parochi. Nunquam vero generatim factæ fuerunt in hypothesi consuetudinis in contrarium, dubiæ promulgationis decreti Tridenlini, et similium ex dictis. Ad Conf. N. hic exceptionem fieri a Benedicto XIV. sed quærentibus Episcopis de valore talis matrimonii, respondit simpliciter, valere illud; quod responsum proinde exceptio a regula dici non potest. ■% -,n| I i 130. Obj. III. 1°. Silentium S. Pontificis ad illa Protestant i nm matrimonia est tantum mera tolerantia et dissimulatio, cum impediri non possint; ergo illa non approbat tacite. 2°. Si, ex allatis rationibus, hærelici de facto non ligentur legibus conn tibialibus Ecclesiæ; ergo nec legibus jejunii, fe­ storum , et similibus ; ergo el exempti erunt ab omni obedientia piæstanda Ecclesiæ, quia huic constanter contraveniunt. 3°. Sic hærelici essent melioris conditionis, quam Catholici; haberenlquc ex delicio suo commodum,quod prudenter nequit velle Ecclesia. 4°. Hoc modo valida fieri possent matri­ monia, quæ ineunlur a sacerdotibus et religiosis apostatis; quia votum solemne est impedimentum dirimens jure tantum ecclesiastico. Ad 10π>. A. Assert. Quando enim res concernit provincias integras, nec repugnat juri naturali aut divino, nec solet nec potest ab Ecclesia præcise tolerari, sed rata haberi debet, ne ex negato consensu alias gravissima sequantur mala sine ullius fructus spe; hæc vero certo post se trahet lex, quam, cum observantia ejus sperari non possit, nihilominus legislator urgere vellet. R. Primam sequelam facile concedunt Veri cell i de Apost. Mission. Tit. 3. q. 87., Pichler ad Tit. de Sponsal. et Matrim., Wiestner ad eumd., Schmalzgr. aliique tum Theologi tum Canonislæ. Secundam Ar. cum omnibus; sicut enim non sequitur : potest provincia aliqua catholica per continua­ tum non usum longo tempore, sive usum contrarium derogare quibusdam legibus Ecclesiæ; ergo poterit sic derogare omnibus legibus ecclesiasticis, et obcdienliæ debitæ; ita nec tenet illatio prior. Nimirum ratio est ; quia derogari posse legibus ecclesiasticis per consuetudinem contrariam, si condi­ tiones requisitas habeat, fatentur omnes, et positive jus ipsum ecclesiasti­ cum asserite, fin.de consuet, cit. at derogari posse similiter ipsi obedientiæ debitæ, negant omnes: negat jus, tali prescription! positive resistens c. Cum nun liceat. 12. de præscr. item 16. Nec permittit ratio, ullius con­ suetudinis, vel praescriptionis vi subditos ab obedientia eximi, ne sublatis penitus legibus omnis disciplina evanescat, et respublica subvertatur ; unde consuetudo talis nunquam potest fieri rationabilis. Accedit specialiter, quod Ecclesia ab ipso Christo hanc potestatem in eos acceperit. Matth. 16.18. adeoque hæc nec ab ipsa Ecclesia abdicari possit. .td3um. R. D. Essent melioris conditionis absolute et per se A*, nun enim absolute melioris conditionis dicitur, qui honestis ct utilibus se legibus subtrahit. Essent per accidens ; et sic per accidens cx delicto haberent com­ modum C. Hoc verosæpius, etiam in Catholicis evenit, ut per accidens cx delicto commodum sentiant, dum malitiose legem non recipiunt, vel per consuetudinem contrariam, actibus etiam peccaminosis, dum consuetudo est in fieri, abrogant. Unde nec dici potest, Pontificem hoc casu plus favere Novatoribus, quam Catholicis, permittendo priorum matrimonia contra leges connubiales Ecclesiæ, et non irritando; hoc enim non ex favore in illos facit Pontifex, sed ad evitanda graviora mala. Sic provincia aliqua catholica per consuetudinem contrariam abrogante legem ecclesiasticam, S. Pontifex non ideo huic plus favere dicitur, quam aliis provinciis. .l(/4um. R. Non est paritas; quia his matrimoniis semper se positive opponit Ecclesia : separat, si ad gremium Ecclesiæ redeant, eos ab uxorum commercio ; hisqne, si redire, vel transire ipsœ ad Ecclesiam catholicam velint, nova permittit conjugia. Deinde non potest præsumi, consentire Ecclesiam in matrimonium sacrilege contrahendum; præcisa enim omni lege ecclesiastica, adhuc est jure naturali ct divino saltem illicitum cum volo tali inire matrimonium. ARTICULUS lit. QUOT ET QUÆ SINT IMPEDIMENTA IMPEDIENTIA MATRIMONII? 431. Ex impedimentis matrimonii alia esse impedientia, h. e. quæ prohi­ bent tantum matrimonium contrahendum, quin tamen contractum propterea invalidant; alia esse dirimentia, h. c. quæ matrimonium el prohi­ bent, et invalidant, jam supra innuimus initio hujusce capitis. De utrisque nunc in specie breviter agendum ; ac primo quidem hoc ari. de prioribus. 432. Dico. De jure novo quatuor tantum sunt impedimenta impedientia, hoc expressa versiculo : Sacratum tempus, vetitum, sponsalia, votum. Quo­ rum hæc est expositio. I. Sacratum tempus, quod etiam feriatum dicitur : videlicet illud, quo celebrare solemnes nuptias prohibuit Ecclesia. Fluit hoc tempus juxta dccretum Trid. Sess. 24. c. 10. de Ref. Matrim. ab Adventu usque in diem Epiphaniæ, et a die Cinerum usque ad octavam Paschalis, sive Dominicam in albis inclusive. Dixi : solemnes ; non enim pro his temporibus Ecclesia abso­ lute prohibet contrahere matrimonium , sed duntaxat cum solemnilatibus ; quales sunt, solemnis nuptiarum benedictio , publica ac slrepitosa sponsæ deductio, etc. ut liquet tum cx textu Trid. tum ex declaratione Card. Concilii interpretum atque cx Rituali Romano. Dc consuetudine tamen, ac lege particulari variarum diœcesium , nec simpliciter licet inire matrimo­ nium citra Episcopi licentiam. II. Vetitum Ecclesiæ , sive interdictum : est prohibitio facta a Superiore nupturientibus ad certum tempus cx causa justa, ul,'donec inquiratur an impedimentum, quod objicitur, existai ; vel aliis de causis. III. Sponsalia, scilicet valida de futuro , contracta jam cum parte una, v. p. 2. 37 3^8 DË SACRAMENTO MATRIMONII. cl nondum legitime dissoluta; illa enim obstant, quominus licite contra­ hatur matrimonium cum alia ; idque sub mortali ob gravitatem materiæ; justitiæenim semper repugnat, rem promissam uni, et ab hoc acceptatam, eo invito alteri tradere. IV. Votum videlicet simplex, castitatis, non nubendi, suscipiendi Ordinis sacri, ingredrendæ Religionis c. 4. 3. 6. Qui clerici, vel voventes c. Unico de volo in 6. Vota tamen , quæ in Societate Jesu simplicia dicuntur, ex Bulla Gregorii XIII. Ascendente Domino, id speciale habent, ut matrimo­ nium non impediant lanium, sed etiam dirimant. Dixi in conci, de jure novo. De jure enim antiquo, sive olim erant numero duodecim, his vulgaribus versiculis contenta : Ecclesiæ vetitum, nec non tempus feriatum, Atque catechismus, sponsalia, jungito votum , Incestus, raptus, sponsatæ mors mulieris, Susceptus propriæ sobolis, mors presbyteralis , Vel si pœniteat soleiuniter, aut mouialem Accipiat; prohibent hæc conjugium sociandum. Ex his, præsupposita quatuor priorum in conci, notitia, caetera hic paucis, quod in usu non amplius sint, delibamus. I. Catechismus dicebatur in­ structio i[la, vel professio fidei facta super baptizando, et nomine bapti­ zandi in exorcismis, aliisque interrogationibus ante baptismum adhiberi solitis; hæc inter baptizantem , et baptizatum, et respondentem, tametsi hic patrinus non esset, cognationem spiritualem induxit. Unde breviter ab aliis Catechismus describitur, susceptio catechumeni non in baptismate ipso, sed ejus ceremoniis. II. Incestus, commissus vel a marito cum uxoris consanguinea , vel a sponso cum consanguinea sponsæ in primo gradu, ac vicissim ; his enim, mortua compacte, prohibitum erat, quodeumque aliud contrahere matrimonium c. 20. cans. 32. q. 7. et c. 1. et 2. de eo, qui cognovit. III. Raptus, qui sponsam alienam rapuisset, ab omni prohibe­ batur conjugio c. 34. caus. 27. q. 2. quod alienum conjugium impedire non esset veritus. IV. Sponsatæ mors mulieris, h. e. uxoricidinni ex ira, odio, etc. c. 8. caus. 33. q. 2. similiter mors presbyteralis, id est, presbyteri occisio c. 2. de Pœnil. et Remiss, impediebat a matrimonio in perpetuum. V. Su­ sceptus propriæ sobolis, sive propriæ prolis ex baptismo levatio , sino neces­ sitate, malitiose facta, videlicet animo privandi ea ratione partem alteram debito conjugali c. 5. caus. 30. q. 1. VI. St pœniteat, h. e. si pœnitentiæ solemni, sive publicæ esset subjectus , ea durante, a quovis impediebatur matrimonio c. 6. cans. 33. q. 2. VII. Si mon talem accipiat : Matrimonium cum moniali attentatum impediebat a matrimonio omni in perpetuum, c. 3. caus. 27. q. 1. Ex quibus impedimentum catechismi novissime abrogavit Synodus Tridentina Sess. 24. c. 2. de Reform. Matrim. Reliqua vero consuetudine con­ traria sublata sunt. DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII. ARTICULUS IV. QU.E SINT IMPEDIMENTA DIRIMENTIA MATRIMONII? 433. Dico. Hæc pariter de jure antiquo fuerunt duodecim, quibus Tridentina Synodus duo addidit, clandest initatis ac raptus, ut jure novo et mo­ derno sint numero quatuordecim, imo quindecim si ætatem impubenim quis sumere voluerit pro impedimento speciali. Singula his versibus expri­ muntur : Error, conditio, votum, cognatio, crimen, Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas, Si sis aftlnis, si forte coire nequibis, Si parochi et duplicis desit præsentia testis, Si mulier sit rapta, loco nec reddita tuto. Hæc socianda vetant, connubia facta retractant. 434.1. Error, scilicet personœ, cum quis judicat personam, quacurn ma­ trimonium contrahit, esse aliam, quam sit a parte rei, v. g. esse Rachelem, cum sit Lia, dirimit matrimonium jure naturæ; quia tollit con­ sensum jure naturali requisitum ad essentiam matrimonii; consensus vero jure hoc requisitus in personam determinatam tendit, quam quis concepit animo c. 20. h. t. caus. 29. q. 1. §. Error vero. Sed hunc consensum tollit error circa personam ; contrahens enim non vult consentire in personam quamcumque præsentem , sed in eam , quam determinate sibi repraesentat in animo; cum hæc sit objectum primum et substantiale volentis contrahere matrimonium. Error vero circa qualitatem personœ, fortunas, nobilitatem , pulchritudinem, etc. vim dirimendi non habet ; quia non obstante tali errore habetur consensus absolutus in personam præsentem. Excipitur tamen Γ. nisi contrahens etiam qualitatem adduceret in conditionem, h. e. illi alligaret suum consensum; actus enim sub conditione de præsenti cele­ bratus, conditione non subsistente, non subsistit L. 37. IT. de Reb. cred. 2°. Nisi qualitas redundet in personam, quia tunc error circa personam censetur. Error vero qualitatis tunc in personam redundat, si qualitas sit individualis determinatio ipsius personœ; ut si velles contrahere cum pri­ mogenita , et tibi sisteretur secundo genita ; si autem eam, quacurn con­ trahis , tantum putas esse primogenitam et tua intentio non feratur in illam , quatenus est primogenita, nondum erit error in persona. 433. H. Conditio. Est status servilis stricte sumptus, quo scilicet homo ita est sub dominio alterius, ul hujus mancipium sil. I t hoc impedimentum dirimat, requiruntur duo : 1°. ut tantum una pal’s conditionis servilis sil ; 2°. ul pars libera id ignoret, c. 2. et c. (in. h. I. Unde impedimentum erit conditio, si homo liber, sive ingenuus contrahat matrimonium cum persona servili ignoranter. Ortum suum habet hoc impedimentum ex solo jure ecclesiastico, ut habet communis cum Sanch. contra paucos. Et ratio est; quia ex una parle servitus ex se non repugnat absolute substantiæ malri- 580 DE SACRAMENTO .MATRIMONII. DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII. 584 monii ; ex altera vero parle in ignorante conditionem servilem alterius datur adhuc consensus simpliciter liber et voluntarius in personam talem; error enim servitutis est error tantum qualitatis, proinde accidentalis, non substantialis, seu circa ipsum personæ individuum ; jus naturale vero ex se non plus quam consensum simpliciter liberum ac voluntarium poscit. nemve suscipientis unum ex his sacramentis dirimens matrimonium inter certas personas. Jure novo Trid. Sess. 24. c. 2. de Reform, inter susceptores seu patri nos·, el baplizalum, vel confirmatum, Imjusque patrem el matrem; tum inter ministrum illorum sacramentorum et baptizalurn vel confirmatum ac ejus patrem ct matrem. Ergo palrinus et malrina. 436. 111. Fotum, nimirum solemne, seu solemnis professio in Religione approbata c. 3. et fin. Qui Clerici, vel voventes. Item Concil. Cbalced. Act. Tolet. IV. c. al., ac novissime Trid. Sess. 24. can. 9. Votum hoc vim suam dirimendi praecise traxit ex jure ecclesiastico c. Vnico devolo in fi. De quo vid. plura cap. 3. art. 4. Eamdem tamen vim competere etiam votis simplicibus in Societate, art. præc. innuimus ex BullaGregorii XIII. Ascendente. 439. Legalis cognatio est personarum propinquitas ex adoptione prove­ niens. Dicitur legalis; eo quod , sicut adoptio creatura præcise juris civilis est, ita et hæc cx illa descendens cognatio legibus iisdem originem debeat; licet, nisi ab Ecclesia can. 1. et G. caus. 30. q. 3. et c. unico h. t. recepta et approbata fuisset, ex civilium præcise legum dispositione vim dirimendi in Ecclesia non obtineret. Jure canonum quidem non reperilur alia prohibitio expressa, quam inter adoptatum et adoptantem et hujus legitimum, vel naturalem filium, ac filiam adoptivam ct vicissim ; jure civili tamen §. I. 2. G. Inslit, de Nupt. L. 14. 17. 55. fl’. de ritu Nupt. ea prohibitio se longius extendit, cujus juris dispositio hac in parte hodie ex communi omnium obtinet, et observatur, eo quod ex una parte can. 1. cit. item etiam juxta rubrum ct nigrum in hoc titulo cognatio legalis sit generaliter per canones approbata ; ex parte vero altera jus canonicum quoad prohibitio­ nem hanc non sit omnino clarum , nec contrarielur tamen civilibus legibus; hinc quod ea in materia deest juri canonico, merito ex civili suppletur; arg. c. I. de N. O. N. Unde, huic juri insistendo, legalis cognatio in tres species dividitur, quæ designant personas, inter quas contrahitur. Prima, quasi in linea recta, dicitur paternitas, atque adoptantem et adoptatum, tum ex adoptato filio (non filia') descendentes afficit. Secunda, quasi in linea laterali, vel transversa, fraternitas appellatur, respicilque adoptatum et adoptantis liberos naturales ct legitimos ac descendentes, patriæ adoptantis potestati subjectos. Durat tamdin fraternitas, quamdiu durat adoptio; hac vero dissoluta, etiam illa solvitur. Tertia est quasi affinitas, inter adoptan­ tem et adoptati uxorem; tum adoptatum et uxorem adoptantis. Hæc, uti paternitas, est perpetua, nec cessat solutione adoptionis ; probabiliter tamen solum usque ad quartum gradum inclusive dirimit. Habentur hæcexg. I.2.G. Instil, cit. L. 14. 17. 1Γ. de rit. Nupt. et arg. c. 8. de Cons. 437. IV. Cognatio. Hæc triplex est : naturalis, sive carnalis, quæ consan­ guinitas dicitur ; spiritualis, ac legalis. Naturalis, sive consanguinitas est vinculum personarum ex eodem stipite descendentium per propagationem sanguinis contractum. Hæc in linea transversa jure ecclesiastico dirimit matrimonium contrahendum usque ad quartum gradum inclusive, c. 8. Aon debet. 8. h. t. quod est Concil. Lateran. sub Innocentio III. ac restringit jus antiquum, quo impedimentum hoc extendebatur ad usque gradum septi­ mum. Nec refert, utrum consanguinitas ortum habeat ex generatione licita, vel illicita, cum jus inter utramque non distinguat. An vero etiam jure naturœ dirimat in gradu primo hujus lineæ , conlrovertitur. Affirmat Bellarm. L. 1. de Matr. c. 28. cum plurimis aliis : negat S. Thomas 2. 2. q. 134. a. 8. ad 3. cum æque multis , quos refert, et sequitur P. Schmalzgr. h. t. In linea recta dirimit jure naturœ matrimonium saltem in primo gradu, h. e. inter patrem et filiam , matrem et filium, ut est communis omnium omnino sententia cum S. Aug. epist. 66. ad Patera, ac S. Thom. in 4. d. 40. q. unica a. 3. in 0. Sed pro certis habemus ea, in quæ communi opinione consensum est juxta Quintii. Et ratio est, quod ab ejusmodi matri­ moniis natura ipsa et ratio, ac instinctus naturalis abhorreat, ut dicitur L. 14. §. 2. ff. de rit. Nupt. est autem incredibile, datam esse a Deo et natura potestatem hominibus transferendi jus et dominium corporis in alios in ordine ad usum, qui rectæ rationi, verecundiæ, et communi sensui omnium gentium contrarius, ac perpetuo turpis est. Dixi : saltem in gradu primo: nam de ulterioribus gradibus non est æque certum. Alii cum S. Thoma absolute tenent, irritationem istam jure naturali ultra gradum primum non extendi. Contrarium tamen docent alii communius arg. L. ?>3. et fin. ff. de rit. Nupt. et §. Inst. de Nupt. Accedit ratio, quod ascendentes respectu descendentium habeant veram rationem principii, et veniant nomine geni­ torum , ac parentum, descendentes vero nomine liberorum ; arg. L. 33. cit. quæ ratio principii et principiali exigit in principiato reverentiam majorem, quam par sit ad matrimonium. 138. Spiritualis cognatio est quarumdam personarum propinquitas, jure ecclesiastico, can. Si quis filiastrum. 2., can. De eo. 5. caus. 30. q. 1. el loto h. t. introducta ob collationem baptismi, vel confirmationis. susceptio- 440. V. Crimen, scilicet duplex dirimit jure ecclesiastico matrimonium ; adulterium et conjugicidium. Ul vero adulterium dirimat, requiritur 1°. ut accedat promissio futuri matrimonii post obitum conjugis; nec refert, an praecesserit, vel subsecuta sit promissio ; modo fuerit acceptata. 2°. Ut sit adulterium formale; si enim ignoret complex alterum esse conjugatum, adulterium est materiale tantum, quod non dirimit. 3°. Ut sil perfecta copula consummatum ; ex regula enim generali leges pœnales de actu con­ summato solum intelligendæ sunt, nisi aliud exprimant. 4°. Mullo magis dirimit adulterium , si est conjunctum cum conjugicidio. Constant hæc ex c. I. G., etc. De eo, qui polluit. Ut conjugicidium dirimat, etiam sine adulterio, debet hoc perpetratum esse actu, vel effectu seculo, cum inten­ tione ex utraque parte, aut promissione matrimonii sive dc futuro, sive de præsenti ; adeoque conjugicidium solum nunquam sufficit, item fieri delict SMM·*» 382 DE SACRAMENTO MATRIMONII. 442. VII. I7s. Dividitur in absolutam et conditionalem. Absoluta, quæ est coactio omnimoda et corporalis de praesenti illata reluctanti, vclut si violente cogaris ad porrectionem manus, quæ pro signo consensus accipi­ tur, etiam jure naturali matrimonium irritat, eum consensum omnem excludat. Conditionalis, per quam hic metus intelligilur, si hic gravis sit, atque injuste incussus eo fine, ut extorqueatur matrimonium, dirimit istud , sed solo jure positivo, juxta dicta cap. 2. de consensu metu extorto : item supra de Spousal, metu extortis. 4 43. VIII. Ordo. Ligat impedimentum hoc eos solummodo, qui Online aliquo sacro, ut Subdiaconatus, Diaconatus, Presbyteratus initiati sunt, quos jus ecclesiasticum, Trid. Sess. 24. c. 9. et c. 1. 2. Qui Clerici, vel voventes, inhabiles reddit ad contrahendum matrimonium. 447. XII. Clandestinitas. Si non contrahitur coram proprio parocho, vel alio sacerdote, de ipsius parochi , vel Ordinarii licentia, et duobus vel tribus testibus ; matrimonium sic clandestine contractum irritum fecit Trid. Sess. 24. cap. f. de Reform. 444. IX. Ligamen. Est vinculum prioris matrimonii legitime contradi, vivente utraque comparte. Dirimit jure divino 1. Cor. 7. quodcumquc matrimonium subsequens, nisi vinculum hoc fuerit solutum vel morte alterutrius conjugis; vel solemni religionis professione, si matrimonium nondum fuerit consummatum. 448. XIII. Impotentia. Est negatio potentiae, vel incapacitas ad exercendum conjugalem actum. Alia est naturalis, ex defectu naturali proveniens; et sic impotentes dicuntur in jure frigidi; alia est accidentalis, a causa cxtrinseca, maleficio, orta; atque ila impotentes maleficiali dicuntur. Porro ex his alia iterum est perpetua vel temporalis; matrimonium ante­ cedens, vel huic superveniens. Ex his tantum impotentia antecedens et perpetua, et quidem jure naturae, matrimonium dirimit; tum quia lex naturae invalidai contractum, in quo quis se ad impossibile obligat ; tum quia, si est tantum superveniens, invenit matrimonium verum et validum, proinde indissolubile; si est temporalis, tantum primo non irritatura jure naturae; quia , spectato hoc jure, ad valide contrahendum non requiritur, ut conjuges quovis tempore coire possint; sed solurn ul possint absolute, nec a jure positivo, cum ab hoc etiam approbetur, c. G. de Frigid, ct Malef. Impotentia hæc non est idem ac sterilitas , cum ex dictis ii solum impotentes dicantur, qui exercere actum conjugalem, h. e. consummare matrimonium non possunt, nec per copulam fieri una caro; steriles vero qui ex copula præhabila prolem non suscipiunt, ul senes ad consummandum matrimo­ nium habiles, sed inhabiles ad generandum. 441. M. Cultus disparitas. Est religionis diversitas inter contrahentes matrimonium , si videlicet fidelis cum infideli vellet contrahere. Infidelis hic stricte, ut passim in jure alias, pro non baptizato sumitur ; velutjudæo, gentili, ethnico, turea, pagano; non vero late etiam pro hœrelico. Hæc religionis diversitas licet jure naturali et divino semper illicitum fecerit matrimonium per se loquendo; non tamen invalidum ex eo jure fuit, sed vim dirimendi obtinuit ex solo jure ecclesiastico, tradito potius, quam scripto. ■ H 445. X. Honestas. Communiter publica honestas dicitur: item justitia publicæ honestatis. Est propinquitas, seuquædam affinitatis species, oria ex sponsalibus validis et absolutis, et ex matrimonio rato, non consum­ mato. Ortum ex matrimonio rato dirimit ad quartum gradum inclusive cum consanguineis sponsæ, vel sponsi; ad primum vero dunlaxat,quando ex sponsalibus validis nascitur jure novo Tridentini Sess. 24. cap. 3. de Reform. Dixi : validis; Trid. enim cit. correxit jus antiquum, vi cujus impedimentum hoc contrahebatur etiam ex invalidis. Nec cessat impedi­ mentum publicæ honestatis dissolutis, mutuo licet consensu , sponsalibus; sic enim, apud Fagnan. die G. Jul. 1658. declaravit S. Congregatio; idque die 10. mensis ejusdem approbavit Alexander VII. jussitque doctrinam hanc deinceps non amplius vocari in dubium. 446. XI. Affinitas. Est personarum propinquitas orta ex copula carnali perfecta, sive licita, sive illicita, per quam duo fiunt una caro; sicque consanguinei viri evadunt affines consanguineis mulieris, ac vicissim con- nr*’ 383 sanguineis viri. Affinitas, si antecedit matrimonium , postea contrahendum dirimit, si supervenit, privat jure petendi debitum, c. 1. 8. de Cons. ct Aflln. Est tamen quædam differentia inter affinitatem ortam ex copula car­ nali licita, et ortam ex illicita : prior dirimit matrimonium usque ad quar­ tum gradum inclusive c. 8. cit. quo corrigitur jus antiquum, vim dirimendi olim extendens usque ad gradum septimum : altera solum usque ad gradum secundum inclusive, jure novo Trid. Sess. 24. cap. 4. I nde vir, defuncta uxore, nequit contrahere cum consanguineis defnnctæ usque ad quartum gradum inclusive ; ncc fornicator cum consanguineis fornicari® primi, aut secundi gradus. Porro affinitas hæc non afficit consanguineos, vel consan­ guineas, h. e. non dirimit, nec impedit matrimonium inter consanguineos viri, et consanguineas mulieris; copula enim carnalis tantum illum, vel illam, quæ copulam habuit, cum consanguineis alterius partis conneclit. I ude duæ sorores possunt ducere duos fratres : item pater et filius matrem et filiam alterius cognationis : filius mariti ex alia uxore filiam uxoris ex alio viro, c. 5. de Cons, et Affin. can. 5. caus. 35. q. 2. Demum affinitas agit retro; hinc si sponsus fornicetur cum matre, vel sorore sponsæ, non potest implere sponsalia, quia per hanc fornicationem sponsa facta est affinis sponso ; sed nec matrem, nec sororem potest habere in uxorem, ob publicam honestatem ortam ex sponsalibus. conspirante, vel consentiente occisi consorte. Vide c. 1. de con vers, infid. can. 5. caus. 31. q. 1. •a· DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII. W5* ! lit H! 449. XIV. Ælas. Reducitur ad impotentiam. Ætas seu impotentia, quæ est in pueris ante perfectum rationis usum, jure natur® matrimonium dirimit ; cum tales præstare uon possint consensum, jure natui® ad con- « • »·, T 584 1>E SACRAMENTO MATRIMONII. tractum matrimonii requisitum; ælas vero vel impotentia, quæ est in pueris ab usu rationis usque ad pubertalem dirimit, sed solo jure ecclesia­ stico, matrimonium; arg. c. G. de Frig, ct Malef. Pubertas autem duplex est; legalis, quam leges praesumendo statuerunt; estquein masculis annus aetatis decimus quarius c. 3. 10. 11. de despons. impub in feminis duo· decimus c. 6. et tin. eod. ; tum naturalis, dum malitia supplere ætalem dicitur, h. e. si ante pubertalis legalis tempus , jam adsit aptitude ad con­ summandum matrimonium. Sufficit ad valorem matrimonii pubertas natu­ ralis, ut ex c. 3.6. 9. et tin. eod. colligitur; et maxime si ætas legalis proxima fuerit, c. 6. et II. ibid. 450. XV. Raptus. Est violenta abductio .feminae, aut etiam maris, de loco in locum matrimonii ineundi causa. Dirimit matrimonium, quamdiu durat vis et circumstanti® raptus juxta Trid. Sess. 24. c. 6. de Reform. Dixi 1°. violenta abductio; raptus enim non erit in ordine ad dirimendum matrimonium, si femina lubens ac volens abducatur, arg. c. penult, de Raptorib. tum enim adhuc stat integra libertas matrimonii ; ob quam unice Trident, induxit hoc impedimentum. Dixi 2°. aut etiam maris, si femina violente abducat virum, ut apud Fagnau. in c. Ne innitaris de Conslit. vo­ lunt auctores communius contra Sanch. et alios. Et ratio est, quia Trid. statuendo impedimentum raptus, consulere voluit libertati matrimonii; sed hæc libertas æque tollitur, si femina violente abducat virum, quam si vir feminam. Deinde saltem in correlativis, et ubi est eadem ratio, sub sexu masculino etiam injure, nisi specialis fiat exceptio, communiter venit femineus L. 1. 122. 195. ff. de V. S. Sed vir et femina in ordine ad matri­ monium sunt correlativa ; estque eadem ratio, nempe libertatis, nec specia­ liter hic excipitur femina ; ergo. Dixi 3°. Matrimonii ineundi causa ; non enim hic raptus nomine venit. si qua abducatur violente solius exercenda? libidinis causa, vel spoliandi, etc. cum sic nondum kedatur libertas matri­ monii, quam principaliter intendit Tridentinum. Igitur ut incurratur hoc impedimentum , non sufficit qnæcumque violenta abductio ; sed requiritur, ul fiat animo contrahendi matrimonium cum rapta, et ut hæc, quando contrahere matrimonium attentat, adhuc sit in potestate raptoris; licet rapta consentiret in matrimonium; si enim non consentiret,jam aliunde adhuc atque independenler a constitutione Trideutim nullum foret inalrimunium. CONSPECTUS TOMI QUINTI PARS POSTERIOR. TRACTATUS DE SACRAMENTIS POENITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS. DISPUTATIO L DE VIRTUTE PŒNITENTIÆ. CAPUT I. — 0. A. M. D. G. UMS TOMI QUINTI ET ULTIMI DE NATURA VIRTUTIS POENITENTIÆ. Pap. 3 et qualis virtus sit pœnitentia? .......... Pœnitentia est vera virtus distincta a virtutum omnium collectione, caque non theologica, sed moralis.......................... .............................. 4 Artic. I. — Artic. II. —De motivo formali virtutis pœnitentiæ............................................. 7 Motivum specificum et proprium pœnitentiæ virtutis peculiaris, est jus divinum quatenus ex speciali debito justitiæ servandum ; prout autem exercet pœnitentia peculiare munus detestandi peccata, proprium ejus munus est resarcire divinam justitiam................................................ 8 Artic. III. — Quodnam sit objectum materiale virtutis pœnitentiæ?. . . .10 Objectum materiale pœnitentiæ virtutis proprie magis spectatæ est pec­ catum , mortale præsertim, a pœnilente ipso ante commissum , prout detestandum ac destruendum....................................................... 10 Artic. IV. — Utrum omne peccatum sit objectum virtutis pœnitentiæ?. . . Certum est, omnia peccata , etiam post baptismum commissa, utut multa sint autatrocia, per veram pœnitentiam expiari................................. CAPUT II. — » - 14 de actibus elicitis poenitentiæ. Artic. I. — Quomodo detestatio sit actus pœnitentiæ aversativus ? . . . . Detestatio peccati cx motivo alicujus virtutis et ipsiusmct etiam caritatis potest esse actus formaliler tantum aversati* us, quin amorem formalem includat .................................................................................... Artic. II. — Quomodo detestatio sit absoluta, efficax ct universalis?. . . · — Detestatio, quæ respicit actum peccati prætcritum, est voluntas efficax et absoluta ex parte subjecti, sub conditione afficiente objectum : ex parte autem peccati habitualis absoluta est et efficax ulriiiqu·'. . . 11. — Tametsi detestatio peccati esset particularis formaliler et in objectu ma­ teriali, si tamen ratio detestandi sit peccatis mortalibus omnibus coni· v. d. ?. 88 22 23 24 25 PARS POSTERIOR. H CONSPECTUS7TOMI QUINTI. Pail· II. —Ad remissionem peccati pœnitentia vidualis per accidens sufficit ... 70 Pag. munis, detestatio erit universalis virtualité!·, et absolute voluntatem avertet ab allectu omnis peccati mortalis......................................................25 Anne. III. — .Inpœnitenti actus sit honestus ?......................................................... 28 J | Actus pœnitentiæ lam elicitus quam imperatus est honestus......................... 28 r Anne. IV. — Utrum actus pœnitenti sit supernaturalis?..................................... 30 Actus Christiana* pœnitentiæ hoc sensu est supernaturalis, quod sine speciali et supernatural! Dei gratia exerceri non possit............................ 30 CAPIT III. — DE CONTRITIONE. Artic. 1. — In quo consistat essentia contritionis perfectæ? ...... Perfecta contritio , qua extra sacramentum justificamur, debet esse de­ testatio peccati ex motivo perfectæ caritatis, qua Deus super omnia amatur.................................................................................................... 34 I 33 H! .... 73 I. —Fideles in articulo mortis tenentur ad perfectam contritionem saltem vidualem de suis peccatis, licet norint, se illa cum attritione modo confessos eisque absolutos fuisse, aut adhuc confessuros............................... 75 H. _ Peccator gravi obligatur præcepto, ne pœnitentiam ad modis articulum differat; quamvis hoc præcepluiu non videatur obligare, nisi ratione caritatis..................................................................................................... 75 III. — Præceptum pœnitentiæ non statim ab admisso peccato obligat ad actum, etiamsi opportunitas sit continuo id præstandi............................................... 76 \rtic. II. — Quandonam poenitendum?..................................... AiiTic. HI.—De impœniteutiæ peccato......................................................................... 80 Impoenitentia, præsertim finalis, est speciale peccatum, idque unum ex gravissimis......................................................................................................... 80 Artic. II. — De quantitate contritionis........ L .......................... I. — Ad perfectam contritionem non requiritur certus modus aut gradus inten­ DISPUTATIO II. sionis , sed sufficit detestatio peccati summa appretiative, ex caritatis motivo profecta.............................................................................................. DE SACRAMENTO POENITENTLE. II. —Detestatio peccati ex motivo caritatis concepta, ut sit contritio perfecta, nulla eget certa temporis duratione........................................................ 43 Decretum Concilii Florentini de sacramento Pœnitentiæ pro Armenis. ... 83 Artic. III. — An ad contritionem perfectam statim remittantur peccata? . . 45 Canones Concilii Tridentini dc sacramento Pœnitentiæ................................................. 83 Qualiseumque contritio , quæ propter Deum super omnia dilectum con­ cipitur , continuo justificat pcenitentem , eliam ante usum sacramenti. 45 CAPUT I. — demonstratur veritas hujus sacramenti. 49 Artic. IV. — Quomodo contritio peccatum expellat?.................................... I. — Peccatum lethale non expellitur formaliter per contritionem................... 49 Artic. 1. — /In pœnitentia sit proprium novæ Legis sacramentum ?. . . . 86 II. — Contritio non tantum est dispoiitio , sed etiam se habet ut causa moraPœnitentia seu ritus ille, quo Christiani pœnitenles et peccata sacerdoti lilcr efficiens remissionem peccatorum........................................................ confitentes ab eodem absolvuntur, est verum ac proprium novæ Legis sacramentum..................................................................................................... 87 Artic. V. — Quomodo peccata venialia per pœnitentiam tollantur ? . . . . i. —Perfecta contritio sola ex opere operantis tollit omnia peccata venialia, Artic. II. — An hoc sacramentum institutum sit per modum judicii?. . . ad quæ ex motivo suo saltem virtualiter extenditur................. 53 Sacramentum pœnitentiæ a Christo proxime est institutum ad formam II. — Peccata venialia ex opere operato absterguntur non tantum a sacramentis judicii, quo nimirum fideles sacerdoti peccata sua aperiaut, et ab eo pœnitentiæ, baptismi et unctionis extremæ, sed etiam a quatuor sententiam excipiant....................................................................... 06 reliquis , modo attritio aliqua non desit. . ...................... Artic. III. — Utrum pœnitentiæ sacramentum distinguatur a baptismo?. . 105 Artic. VL — Utrum merita peccato mortificata per poenitentiam reviviscant?. Pœnitentia est sacramentum omnino distinctum a baptismo...................... 106 I. —Opera bona peccato mortificate, denuo per pœnitentiam reviviscunt. . Artic. IV. - Quibus partibus hoc sacramentum constet?..................................... 109 II. —.Merita modificata reviviscunt ad totum præmimn essentiale proprium, L — Pœnitentiæ sacramentum constat ex materia et forma tanquam ex parti­ ct consequenter ad totam gratiam sanctificantem et virtutes prius bus essentialibus........................................................................... 110 habitas : non vero ad accidentale tantum præinium , aut ad substan­ II. — Partes materiales pœnitentiæ tres sunt, contritio, coufessio, satisfactio. 110 tiale indistinctum realiter ab eo . quod debetur contritioni, qua homo a peccato resurgit......................................................................................... III. — Actus quidam alii male ab luereticis partes pœnitentiæ dicuntur. . . 111 Artic. — VIL An peccata dimissa redeant subséquente peccato novo ?... Artic. V. — Quam sit necessarium pœnitentiæ sacramentum ?..................... 116 I. —Nullum peccatum semel remissum novo peccato subséquente reviviscit, Sacramentum pœnitentiæ necessarium plane medium est ex Christi insti­ nec quoad maculam et offensam, neque quoad reatum pœnæ. . . . 65 tutione ad veniam peccatorum lethalium post baptisma admissorum IL — Peccata dimissa quadruplici ex capite redire possunt, sed minus proprie. 65 oblinendam. ............... ............................................................................ CAPUT IV. — DE NECESSITATE POENITENTIJE. Artic. I. — Quam sit necessaria pœnitentia ? ........... I. —Per se loquendo actus formalis pœnitentiæ necessarius est ad remis­ sionem peccati mortalis consequendam. .......................... CAPUT II. — de forma sacramenti poemtenti.e Artic. L — Quænam sit hujus sacramenti forma?.......... Forma hujus sacramenti convenions cl sufficiens sunt verba ista formali» · ter sumpta : Absolvo te......................................................................... , 123 is PARS POSTERIOR. CONSPECTUS TOM! QUINTI. Pag Artic. 11. - J/t ad fui mam sacrament i’poêni tent iœ sufficiant verba precaloria? 126 Forma sacramenti pœnitentiæ non potest esse mere precatoria aut iinpetratoria...................................................................................... ’ . . . , 126 Artic. III. — Quis sensus sil verborum forma· hujus sacramenti?.................... 132 I. — Sensus verborum absolutionis non est : Ego te ostendo, declaro a pec­ catis absolutum.......................................................................................... II. — Neque sensus forma· absolutionis est : Absolvo te obligatione subjiciendi peccata clavibus............................................................................................... III. —Neque etiam forma memorata habet hunc sensum : Absolvo te a pœna peccatis debita............................................................................................... IV. Verum sensum formæ hujus sacramenti nobis exposuit S. Thomas his verbis : Absolvo te, id est, sacramentum absolutionis tibi impendo. 134 Artic. IV. — Utrum absolutio sine verbis dari possit?........ 137 I. — Sacramenti hujus forma sufficiens verbis propriis ac voce humana est proferenda................................................................................................... II. — Sacerdos non potest absolvere nisi præsentem.............................................. CAPUT III. — 133 133 134 137 138 DE PRIMA PARTE MATERIALI ΡΟΕΝΊΤΕΝΤ1.Ε SACRAMENTI, QUÆ EST CONTRITIO. . Dolor aliquis internus atque supernaturalis omnino est de essentia pœni­ tentiæ sacramenti, etiam cum tantum venialia , aut mortalia olim jam absolutione remissa pro confessione exponuntur................................. Artic. I. — Sitne dolor aliquis internus de essentia hujus sacramenti?. Artic. II. — Jn contritio imperfecta sit actus bonus et honestus ?..................... I. — Attritio ex consideratione turpitudinis peccati concepta actus bonus est et honestus........................................................................................................... II. — Bona etiam et utilis est attritio concepta ex solo metu gehennæ et alia­ rum pœnarum a Deo infligendarum, h. e. qua quis Deum vindicem ita timet, ut solius pœnæ fugiendae causa de peccatis admissis doleat, et imminentia aversetur. ... ...................................................... 141 141 143 143 143 Artic. Ill. — .·!/« ad effectum sacramentipœnitentiæ percipiendum necessario requiratur contritio perfecta?..................................................... Ad pœnitentiæ sacramentum cum fructu percipiendum non opus est con­ tritione perfecta, sed sufficit attritio sola, etiam cognita ut talis. . . 150 151 Artic. IV. — Utrum attritio sine inchoata dilectione sufficienter peccatorem confitenlem disponat ad gratiam absolutionis percipiendam ?. . . — Ut imperfecta contritio sit proxima dispositio ad gratiam absolutionis accipiendam, aliquam saltem inchoatam Dei dilectionem debet inclu­ dere ............................................................................................... . II. —Amor ille initialis, quem attritio proxima ad gratiam sacramenti dispo­ sitio comprehendit, est actus spei, quo Deus diligitur tanquam nobis bonus............................................... ..... ................................ 156 157 Quando pœnilenli in dato casu dcest, universalis detestatio peccatorum mortalium , pœnitentiæ sacramentum simpliciter nullum est, adeoquo informe dari nequii el verum ac validum........................................... CAPUT IV. — ? t 169 DE CONFESSIONE PARTE ALTERA SACRAMENTI POEN1TENTI.E. Artic. 1. — De præcepto ecclesiastico confitendi..................... '...... 172 Loge ecclesiastica usus confessionis fidelibus certo tempore præcipitiir. . Artic. 11. — De qualitate confessionis...................................................................... I. —Ad confessionis sacramentalis essentiam non requiritur, ut sil secreta. II. —Ad confessionissacramentalis substantiam non pertinet, ut voce fiat. . III. - Confessio facta absenti per litteras aut signa alia valet, ita ut sacerdos teneatur talem præsentem , si aliter amplius confiteri nequeat, in mortis periculo absolvere.............................................................................. IV. — Confessio non redditur invalida a vanæ gloriæ pruritu , aliove ab allectu venialiter malo................................................................................................ V. —Mendacium non reddit irritam confessionem, nisi quando ita materia confessionis fuerit peccatum mortale........................................................... 172 Artic. III.— Quandonam sufficiat confessio integra formaliter tantum? . Ab beneficium absolutionis obtinendum sufficit confessio formaliter tan­ tum integra, quando obstat impotentia physica vel moralis, quo minus pœnitens confessionem materialiter integram præstet. . . . 175 175 170 176 176 179 179 Artic. IV. — Quas peccatorum circumstantias exponere in confessione te­ neamur ?.......................................................................................... • · I. —Circumstantiæ, quæ speciem et numerum peccatorum immutant, in confessione aperiendæ sunt.......................................................................... II. —Per se loquendo non est obligatio exponendi circumstantias peccatum in eadem specie insigniter aggravantes..................................................... 183 Artic. V. — Quomodo peccata dubia ad confessionem pertineant? 186 . . . . I. —Qui in dubio positivo probabiliter judicat, se non peccasse mortaliter, vel tale peccatum jam fuisse confessum , potest se judicio isti confor­ mare, -ut non teqeatur tale peccatum confiteri, licet in contrarium habeat conjecturas adhuc probabiles.......................................................... II. —Peccata mortalia de quibus negative dubitamus, necessario in confes­ sione debent exponi...................................................................................... 182 182 187 187 Artic. VI. — Quando confessio iteranda sit?......................................................... 191 — Qui sacramentum pœnitentiæ vere suscepit sine confessione materialiter integra, tenetur in proxima confessione repetere illa tantum peccata, qua· ex oblivione inculpata aliisque de causis legitime reticuit. . . . II. - Quando sacramentum confessionis quocumque ex defectu nullum fuerat, iteranda est confessio etiam materialiter antea iniegre facta. . . . 191 191 159 CAPUT V. — Artic. V. — Quodnam propositum cum contritione ad pœnitentiæ sacramen­ 166 tum requiratur ?............................. Propositum formale, perse loquendo, necessarium est ad contritionem; 166 per accidens tamen sufficit virtuale.................................................. Artic. VI. — An pœnitentiæ sacramentum informe esse possit defectu attri· tiouis? Pig. 168 DE SATISFACTIONE. Artic. 1. — An cum culpa semper omnis poena remittatur ?................................ 19'» Quando peccator Deo reconciliatur, non semper ei remittitur tota pœna temporalis...................................................... 194 Artic. II. — Jn pro pœna temporali satisfacere possimus ?................................ 197 — Pœnæ aliquot temporales peccatis debita· possunt satisfactione congrua a pomilentibiis redimi. . . , ........................................... , , 198 VI PAHS POSTERIOR. CONSPECTUS TOMI QUINTI. VII Pag. II. — Etsi Deo ex rigore justitia? satisfieri non possit, justi tamen per opera pia pro pœnis temporalibus veterum peccatorum condigne satisfaciunt. . 199 Artic. III. — Conditiones ad satisfactionem extra sacramentum requisite. . 201 — Ut opus pœnale sit condigne inactu secundo satisfactorium ct tempo­ ralem pœnam certo tollat, requiritur acceptatio divina......................... II. —Ut condigne quis pro temporalibus pœnis satisfaciat, opus est, eum adhuc esse viatorem et in Dei gratia........................................................... III. — Ad satisfactionem condignam non sufficit actionem esse liberam, ho­ nestam et supernaturalem , sed insuper requiritur, ut sit laboriosa. . CAPUT VII. — I. 201 201 206 — Pœnitentes tenentur injunctam sibi a sacerdote satisfactionem accurate absolvere tempore et modo praescripto, nisi fuerit legitime dilata, mutata aut sublata................................................................................... . II. —Nullo Christi praecepto satisfactionis praestationem absolutioni sacerdotis praemittere jubemur................................................................................. 208 Artic. VI. —De efficacia satisfactionis sacramentalis......................................... 211 I. CAPUT VI. — 206 212 212 212 DE INDULGENTIIS. Artic. I. — De suffragiis......................................................................... . . . Potest justus viator in alterum justum viatorem transferre satisfactiones suas, queis hic a reatu pœnæ temporalis ex pacto divino condigne el secundum eam , quæ erga Deum esse polest. justitiam liberetur. . . Artic. II. — Indulgentiarum veritas ostenditur................................................... Anne. I. - Ritus et institutio pœnitentiæ Institutio pœnitentiæ publicæ et solcmnis non est a Christo et Apostolis, 234 sed est disciplina} tantum ecclcsiasticæ................................................... 235 Pro solis peccatis publicis, eisque gravissimis el scandalosis olim praeci­ piebatur pœnitentia publica..................................................... 235 202 . . . 203 Sacerdos, spectata gravitate peccatorum et facultate pœnitentium, te­ 203 netur pœnam peccatis proportionatam illis injungere.......................... —Proprius ct maxime indubitatus effectus ex opere operato satisfactionis est remissio alicujus pœnæ temporalis, præter illam quæ respondere posset ex opere seu merito operantis................................................... II. —Sacramentalis satisfactio etiam post absolutionem peracta confert ex opere operato gratiam aliquam gratum facientem.................................... III. — Satisfactio impleta in statu peccati non confert effectum pœnitenti, nisi remota fictione................................................................................................ Pag. 233 publicæ.............................................. Artic. H. — Pro (/uibus peccatis pœnitentia publica dictabatur........................ Arsic. IV. — De satisfactione injungenda in sacramento pœnitentiæ. Artic. V. — De satisfactione a confitentibus præstanda....................................... DE POENITENTIA PUBLICA. 215 CAPUT VIII. — DE MINISTRO SACRAMENTI POENITENTLE. Artic. I. — Quœnampotestas in ministro hujus sacramenti requiratur? . . I. — Ut quis sit verus sacramenti hujus minister, simpliciter in eo requiritur potestas ordinis, seu ul sit sacerdos.......................................................... II. — Ul quis sacramentum pœnitentiæ administrare possit, opus ei adhuc est jurisdictione.................................................................................................... 221 Datur in Ecclesia potestas concedendi indulgentias, queis remittantur 221 fidelibus pœnæ pro peccatis remissis débita* apud Deum..................... 240 241 Artic II. — De necessitate approbationis ad sacramentum pœnitentiæ admi­ nistrandum.................... Sacerdotibus omnibus beneficium curatum non habentibus adeo neces­ saria est ad excipiendas secularium confessiones approbatio Episcopi, ut sine hac nulla sit ipsorum absolutio................................ . . . 244 Artic. III. — De jurisdictione ministri hujus sacramenti........ 249 244 — Quilibet Ordinarius communicare potest jurisdictionem suam ad exci­ piendum confessiones cuivis sacerdoti approbato , ac superior quidem inconsulto etiam Ordinario immediato........................................... 249 II. — Ad veram et validam sacramenti pœnitentiæ administrationem non suf­ ficit futura Ordinarii ratihabitio, aut voluntas ejus praesumpta, aut jurisdictio delegata dubia vel probabilis.................................................... 250 III. — Qui jurisdictionem delegavit, potest eamdem, cum lubuerit, tollere, aut eliam superior ipsius : absolute tamen concessa cum legantis morte 250 non exspirat...................................................... Artic. IV. — De absolutione a quibusdam peccatis reservatis. 216 240 . . . . . I. — Recensentur qui extra mortis articulum absolvere a casibus reservatis directe possunt............................................................................................... II. — Extra mortis articulum non potest pœnitens habens casum reservatum, ne indirecte quidem absolvi a sacerdote non habente potestatem in peccata reservata......................................................................................... Artic. III. — Conditiones ad dandas et lucrandas indulgentias requisitae. 253 253 255 . 227 Artic. V. — Quibus absolutio danda sit aut neganda ?..................................... J. — Indulgentiæ debent a legitimo dispensatore, justis de causis, et aliquo — Non licet ministro quemquam absolvere, quem non prudenter ac proba­ 227 signo externo concedi : alioqui nullæ erunt............................... biliter judicat esse dispositum ad absolutionis sacramentum digne reci­ II. — Ut quis indulgentiam sibi lucretur, debet esse vivens, viator, rationis 257 piendum....................................................... compos , baptizalus, in statu gratiæ. et opus injunctum omnino ex­ II. — Sacerdos non polest absolvere moribundum, qui nulld signo edito dolo­ 228 plevisse.............................................................................................. rem suum de peccatis vel ipse vel per nlios sacerdoti testatus fuit, aut absolvi petiit; licet de ejus recta fide et probitate vita· constiterit . . 259 Artic. IV. Variæ divisiones indulgentiarum adducuntur................................... 231 Artic. VI. — De sigillo sacræ confessionis........................................................... 261 I. —Indulgentia? ratione subjecti, cui alligantur,aliæ sunt locales, aliæ reales, aliæ personales................................................................................................ 231 — Minister pœnitentiæ sacramenti obligatione gravissima tenetur ad reticen­ II. —Ratione effectus dividuntur indulgentiæ in partiales et totales. . . . 231 dum perpetuo ea omnia, qua? sibi pro confessione credita fuerunt a 261 pœnitente................................ ............................................... II. — Materia sigilli hujus non sunt tantum peccata pœnitentis, quamvis levis· sima, «cd oipnes etiam eorum circumstantiæ ct adjuncta. ex quibus wzijr.z ><· e< .· - J — ------ PARS POSTERIOR. Vîll CONSPECTUS TOMI QUINTI. Pag· peccatum complicis, item defectus, infirmitates, damna, detrimenta tam pœnitentis quam aliorum cognoscuntur per confessionem, quorum re­ velatio aut notitia ab ipso etiam confessario in usum deductu sacra­ mentum pœnitentiæ possent reddere odiosum..................... . . . TRACTATIS DE ORDINE ET MATRIMONIO 262 Pag. 295 Prooemium DISPUTATIO III. dissertatio i. DE SACRAMENTO UNCTIONIS EXTREMÆ. DE EXISTENTIA SACRAMENTIS ORDINIS. Decretum Concilii Florentini de extrema Unctione pro Armenis. Canones Concilii Tridentini de sacramento extremæ Unctionis. CAPUT I. — 271 271 Decretum Concilii Florentini de sacramento ordinis pro Armenis . . Canones Concilii Tridentini de sacramento ordinis................................... 300 300 DE EXISTENTIA, MATERIA ET FORMA SACRAMENTI EXTREMÆ UNCTIONIS, Artic. I.— Veritas sacramenti Unctionis extremæ .... . 272 Extrema Unctio est verum novæ Legis sacramentum . . 273 . . I. — Materia proxima sacramenti Unctionis extremæ est inunctio ægroti. . II. — Materia remota hujus sacramenti est oleum olivarum, ab Episcopo bene­ dictum .......................................................................................................... III. —Forma hujus sacramenti est precatio, quam sacerdos inungendo pronun­ tiat.................................................................................................................... 276 Artic. II. — De materia et forma extremæ Unctionis. 276 277 279 CAPUT I. — DE ORDINE SACRO IIIERARCIIICO MINISTRORUM ECCLESIÆ A LAICO STATU PENITUS DISTINCTO. Artic. L — Utrum ministri Ecclesiæ recte appellentur clerici, et aliquod clericorum a laicis discrimen semper fuerit in Ecclesia, etiam primis duobus seculis ?................... I — Ministri Ecclesiæ recte appellantur clerici.................................................. II. — Jam a prima Ecclesiæ origine, adeoque ante Tertulliani aevum , clericos inter et laicos discrimen fuit................................................... ..... 302 303 303 Artic. II. — An ordo hierarchicus ministrorum Ecclesiæ sit jure divino, ex CAPUT II. — DE EFFECTIBUS ET MINISTRO EXTREMÆ UNCTIONIS. Artic. I. — De effectibus hujus sacramenti...................................................... .... 280 I. — Finis et effectus secundarius extremæ Unctionis est confortatio animi adversus difficultates in articulo mortis occurrentes................. IL — Finis et effectus secundarius extremæ Unctionis est, per se proxime dis­ ponere animam ad introitum gloriæ............................................ III. — Extrema Unctio aliquando sanitatem corporis virtute sua confert. . . 282 Artic. II. Minister extremæ Unctionis. 287 . . ...................................................... I. — Soli Sacerdotes sunt ministri idonei extremæ Unctionis........................... II. — Quamvis sacramentum istud a presbyteris pluribus aut Episcopis admi­ nistrari possit ; ad ejus veritatem tamen vel unicus eorum sufficiet. . 280 281 institutione Christi, a laicorum statu distinctus ?........... 312 Ordo hierarchicus ministrorum Ecclesiæ jure divino, ex prima institu­ tione Christi, a laicorum statu distinctus est...................................... 312 Artic. III. — Ad quem pertineatjus instituendi ministros Ecclesiæ ?. . . . I. — Electio ministrorum Ecclesiæ non fit a solo Deo..................................... II. — Jus eligendi tam summum Pontificem, quam cæteros Ecclesiæ pastores et ministros, neque populo, neque principibus jure divino convenit ; sed si quid ea in re potuerint aliquando, vel possint adhucdum, id vel ex conniventia, vel concessione Ecclesiæ aut Pontificum ortum. . . 324 325 326 287 287 Artic. III. — Quædam proprietates et affectiones sacramenti extremæ Unctionis..............................................................................................................290 I. — Extremæ Unctionis sacramentum ministrari debet solis infirmis adultis periculose ægrotantibus................................................................................... 290 II. — Ægroti periculose decumbentes ad sacram Unctionem percipiendam non tenentur præcepto divino................................................................................ 290 III. — Sacramentum extrema: Unctionis iterari potest............................................. 291 IV. — Olim extremæ Unctionis sacramentum ante sacram Eucharistiam ægrotis ministrabatur.............................................................................................. 291 CAPUT II. — DE SACRAMENTO ORDINIS. Artic. 1. — Ordinem sacramentum esse demonstratur......................................... Ordo est vere ac proprie novæ Legis sacramentum............................... 333 . 337 Artic II.— De ordinum ecclesiasticorum numero pertractatur..................... 337 — Septem ab initio ad hæc usque tempora apud Latinos obtinuerunt ordi­ nes. nempe Presbyteri, Diaconi, Subdieconi, Acolythi, Exorcislæ, Lec­ 387 tores, Ostiarii.............................................................. II. — Septem pariter in antiqua saltem Græcorum Ecclesia ordines fuere. . 338 Artic. 111. — De quatuor ordinibus minoribus.................................................... 342 I. — Probabilis est sententia negans quatuor minores ordines esse sacramenta. II. — Probabilior videtur sententia affirmans..................................................... 343 Artic. IV. De Subdiaconatu ................ 347 L — Verosimilius est, subdiacoaalum semper in Ecclesia Dei fuisse ordinem sacrum, quatenus hic spiritualem tribuit potestatem, in sacrificio alta­ ris prnpius inserviendi 347 344 \ CONSPECTUS TOMI QUINTI. PARS POSTERIOR. Pag. II. — Verosimilius est, subdiaconatum esse proprii nominis sacramentum. . 9î8 Artic. V. — De sacro Diaconatus ordine............. 353 Diaconatus est sacramentum proprie dictum................................................... 353 XI Pag· Qc.f.res : Quid de Diaconissis sentiendum ?............................................................... 358 IV. _ Potest tamen sacerdos simplex ex concessione Ecclesiæ conferre subdia­ conatum : item ordines minores................................................................ .402 V. — Valida est ordinatio facta ab Episcopo improbo, intmso, hæretico, schi­ smatico, excommunicato, deposito, si moniaco................................................ 403 Artic. VI. — Pe Sacerdotio.......................................................................................... 359 Artic. X. · - De subjecto ordinationis.......................................................................... 417 I. — Presbyteratus est sacramentum proprie dictum................................................ 360 II. — Episcopatus, prout includit potestatem cl jus conferendi ordines aliaquo officia hierarchica exercendi, est verum ordinis sacramentum. . . 360 I. —Subjectum capax ordinationis est solus, et omnis mas baplizatus. . . 417 II. _ Absolute inviti ordinatio omnino invalida est..................................................... 419 Artic. VII. — De excellentia Episcoporum............. 364 I. — Jure divino Episcopi presbyteris superiores sunt quoad potestatem ordi­ nis ........................................................................................................................ 364 II. —Jure divino Episcopi antecellunt presbyteris etiam quoad potestatem jurisdictionis..................... 365 Artic. VIII. De sacrarum ordinationum materia et forma....... 375 I. — Materia essentialis ordinationis Episcopi est 1°. impositio libri Evangoliorum, et 2°. impositio manuum : adeoque duplex partialis unam totalem constituens : forma vero utrique respondens adæquata est hæc: Accipe Spiritum sanctum.......................................................................... II. — Materia necessaria necessitate sacramenti in ordinatione presbyteri apud Latinos est duplex partialis unam totalem constituens; et similiter duplex forma : 1°. Instrumentorum, scilicet calicis cum vino et patente cum hostia sive pane porrectio cum verbis sive forma : Accipe potesta­ tem offerendi sacrificium , etc. 3°. Impositio manus secunda, sive nltima, quæ fit a solo Episcopo cum forma : Accipe Spiritum sanctum. III. —Duæ etiam sunt apud Latinos partiales materiæ et formæ in ordinatione Diaconorum : 1°. Impositio manus Episcopi cum hac forma: Accipe Spiritum sanctum ad robur, etc. 2°. Traditio libri Evangeliorum cum hac forma : Accipe potestatem legendi Evangelium, etc..................... IV. — Materia ordinationis Snhdiaconorum ct forma est similiter duplex par­ tialis: 1°. Tr^itio calicis vacui cum patena vacua, cui respondens forma est : Videte, cujusmodi ministerium vobis traditur, etc. 2°. Traditio libri Epistolarum cum hac forma : Accipite librum Epistolarum, etc. V. — Materia et forma ordinum minorum est sequens : Acolythatus est 1°. traditio urceoli vacui cum forma : Accipe urceo­ lum, etc. 2°. candelabri cum cereo extincto; forma est: Accipe ceroferarium cum cereo, etc. Exorcistatus materia est traditio libri Exorcismorum ; forma : Accipe et commenda memorice, etc. Lectoratus materia est liber Lectionum ; forma : Accipe, et esto verbi Dei zelator, etc. Ostiariatus materia est clavium traditio; forma : Sic age, quasi reddi­ turus Deo rationem, etc............................................................................ Artic. IX- — De- ministro sacramenti ordinis........................................................... 394 I. — Minister ordinarius sacramenti ordinis est solus consecratus Episcopus. . 395 * II. — Sacerdos simplex non est minister extraordinarius Presbyteratus, hoc est, non potest hunc ordinem alteri conferre, eliam cx commissione Ecclesiæ vel summi Pontificis....................... 398 III. — Sacerdos simplex etiam probabilius non est minister extraordinarius Diaconatus........................................................................................................... 401 Artic. XI. De continentia sacris ordinibus annexa............................................... 424 I — In Ecclesia latina clerici omnes in majoribus ordinibus constituti, hoc est, Episcopus, Presbyter, Diaconus, Subdiaconus ad perpetuam tenentur continentiam , adeo ut ordine sacro suscepto nec possint contrahere matrimonium, nec matrimonio uti, si quod ante susceptionem sacri ordinis contraxerint............................................................................. 425 Π. — Obligatio , quam habent majores clerici, servandi continentiam, non est ex jure naturæ ; nec ex jure divino ; sed solum ex jure ecclesiastico. . 425 III. — Probabilius est, obligationem continentiæ in majoribus clericis esse im­ mediate ex voto..................................................................................................... 426 IV. — Recte ct omnino convenienter sacris ordinibus continentia ab Ecclesia adjuncta fuit......................................................................................................... 427 V. — Nunquam licitum fuit in Ecclesia latina Episcopis, Presbyteris et Dia­ conis vel uti uxore ducta ante ordinationem, vel ducere uxorem post ordinationem.................................... 431 I —Nunquam permissum fuit in Ecclesia græca matrimonium contrahere, post susceptos ordines : nec licuit Episcopis et Presbyteris græcis in primis Ecclesiæ temporibus uxoribus uti ante ordinationem ductis. . 432 DISSERTATIO II. DE MATRIMONII SACRAMENTO. Decretum Concilii Florentini de matrimonio pro Armenis........................................ 435 Canones Concilii Tridentini de sacramento matrimonii.......................................... 436 CAPUT I. — DE SPONSALIBUS. Artic. 1. — Quid sint sponsalia de futuro? Quem pariant effectum et quam obligationem?................... 438 —Sponsalia de. futuro sunt promissio vera, voluntaria et deliberata, mutua , expressa signo externo sensibili, futuri matrimonii inter per­ sonas jure habiles.............................................................................................. 438 II. —Ex sponsalibus valide contractis duplex præcipue effectus producitur. Primus est obligatio juslitiæ contrahendi suo tempore matrimonium cum persona, cui promisit. Secundus est impedimentum publicæ ho­ nestatis................................................................................................................. 440 HI. — Obligatio juslitiæ orta ex sponsalibus est gravis.............................................. 441 IV. — Si mutuo contrahentium consensu nuptiis præfixus est certus terminus temporis, hic observandus est, nisi postea aliter inter eos conveniret, vel justa causa excuset : si vero non sit præfixus certus terminus, per I. PARS POSTERIOR. CONSPECTIS TOMI QUINTI. XIII Pag. Pag. se loquendo tunc tantum implenda probabilius est promissio, quando pars altera, cui facta est promissio , id exigit, idque si commode possit................................................................................................................. 441 V. — Sponsalia ad exigentiam partis alterius implere nolens sine justa causa, primo monendus est ; sique renuat pertinax , per competentia juris remedia a competente judice per se loquendo potest, et debet com­ 442 pelli.................................................................................................... 1 H. — Essentia matrimonii active sumpti, in fieri el pro contractu, consistit in mutuo consensu exterius expresso.......................... ..... .......................... 471 Ul. — Essentia matrimonii passive sumpti vel in facto esse, consistit in nexu illo vel vinculo indissolubili resultante ex ipso contractu , vel consensu mutuo maris et feniinæ.................................................. ..... . . 471 « Artic. H. — An et sub qua ratione matrimonium sil verum novæ Legis sacra­ mentum ?.......................................................................... ... 474 I. — Matrimonium ante legem Evangelicam nunquam fuit veri nominis sacra­ mentum ....................... .... ...................................................................... 47 4 — Ante sententiam judicis non est obligatio in conscientia solvendi duplum II. — Matrimonium sub ratione contractus est in lege Evangelica veri nominis 444 legale......................................................................................................... sacramentum................................ ............................................... . . 475 II. —Nec est obligatio in conscientia restituendi arrhas conventionales sive duplicatas, sive triplicatas, ante sententiam judicis , si de hoc expresse Artic. III. - An solum el omne matrimonium fidelium sit sacramentum ?. . 479 non convenit inter contrahentes; secus vero si, ut ante restituerentur, I. — Matrimonium inter non baptizatos stat quidem in ratione contractus inter eos convenisset................................................................................. 444 civilis ; non tamen est veri nominis sacramentum , sed solum in sensu III. —Invalide sponsalibus apponitur pœna , solvenda etiam ab eo qui juste re­ 480 latiori................................................................... silit : recte tamen et valide apponitur solvenda ab injuste resi­ H. — Matrimonium contractum a non baptizatis non fit sacramentum præcise 446 liente........................................................................................................... . per subsequentem baptismum , si convertantur ; probabile tamen est fieri, si suscepto baptismo renovent'eonsensum...................... 480 Artic. III. — De sponsalibus impuberum ............ 448 III. — Matrimonium fidelis cum infideli non est proprie dictum sacramentum, I. —Non valent sponsalia inita ante completum perfecte ætatis septennium , nc quidem cx parte lidelis......................................................................... 482 licet malitia suppleat ætatem...................................................................... 449 IV. — Matrimonium contractum a fidelibus per procuratorem valet, cæteris II. —Sponsalia ab impuberibus contracta et habentibus usum rationis valent, paribus, tum in ratione contractus , tum in ratione sacramenti. . . 483 sicque impuberes obligant. Possunt tamen reclamare et resilire facti V. — Licet Christus contractum matrimonialem elevaverit in sacramentum; puberes: nisi forte pubertati proximi contraxissent sponsalia cum jura­ potest tamen a fidelibus contrahi matrimonium , quod valeat in ratione mento; quo casu facti puberes nonnisi mutuo consensu ea possunt contractus, quin simul sit sacramentum................................................... 485 dissolvere......................................................................................................... 450 Artic. IV. — Quis sit minister sacramenti matrimonii ?..................................... 488 X Arto. IV. — An valeant sponsalia clandestine contracta, vel sine scitu et Minister sacramenti matrimonii non est parochus , vel sacerdos, sed sunt 455 consensu parentum ? Item metu gravi injusto extorta ?....... ipsi contrahentes, sacramentum hoc sibi mutuo administrantes. . . 488 — Sponsalia clandestine, sive sine testibus et parocho contracta valida sunt, Artic. V. Quæ sit materia et forma sacramenti matrimonii ?.......................... 507 456 et per se licita.......................................................................................... II. —Sponsalia a liberis sine parentum consensu inita , licet ordinarie sint I. — Materia adæquata hujus sacramenti non videtur convenienter poni posse illicita , sunt tamen per se valida.............................................................. 456 præcise in consensu interno................................................................... » 507 II. — Corpora contrahentium , seu jus vel dominium in corpora in ordine ad III. — Sponsalia metu gravi injusto extorta probabilius valida sunt...................... 458 usum conjugalem, sunt materia remota et circa quam; non proxima 462 Artic. V. — Quibus ex causis sponsalia dissolvi possint ?................................ ct ex qua......................................................................................................... 508 I. — Sponsalia non solum morte naturali, sed et superstate utroque despon­ III. — Materia proxima hujus sacramenti et forma sunt ipsi contrahentium satorum multis ex causis dissolvi possunt................... ...................... 462 actus , quibus sibi mutuo corpora , vel mutuum in ea dominium in II. — Dum unus sponsorum emittit votum castitatis, vel suscipiendi ordines; ordine ad conjugalem usum tradunt, et traditionem acceptant. . . . 508 vel voluin ingredi Religionem ; vel si Religionem ingrediatur præcise, professione nondum secuta, hoc ipso alter acquirit facultatem resi­ CAPUT III. — DE CONSENSU AD MATRIMONIUM REQUISITO. liendi................................................................................................................ 465 III. — Votum ingrediendi Religionem, vel ingressus ipse, seclusa professione, Artic. 1. — An ad valorem matrimonii semper necessarius sit consensus con­ non dissolvit sponsalia ex parte voventis, vel ingredienlis : neque trahentium , et qualis esse debeat?......................................... 510 466 etiam votum castitatis, vel suscipiendi ordines......................................... — Ad matrimonium etiam sub ratione vinculi, adeo necessarius est mu­ tuus consensus, ut ejus defectus saltem nulla sive seculari, sive eccle­ siastica potestate suppleri possit........................................................ 510 CaPUT II. — DE NATURA MATRIMONII. -Consensus debet esse verus, deliberatus, mutuus, saltem inoraliler Artic. I. — Quæ sit essentia matrimonii?.............................................................. 469 simultancus, publicus ubi viget constitutio Tridentini, liber ab errore I. — Usus matrimonii licet licitus sit, el honestus per se ; non tamen est de el metu.................................................................. 511 essentia malrimonii quomodocumque sumpti. ................. 470 Artic. II. — De arrhis et pœna sponsalibus apposita............................................. 443 XIV PAHS POSTERIOR. CONSPECTOS ίΟ.Μί QLINTI. Artic. II. — Utrum consensus conditionatus sufficiat ad matrimonium ?. . —Matrimonium sub conditione repugnante substauliæ matrimonii est nullum............................................................................................................. II. —Conditio possibilis de præterito vel de præsenti, contractus matrimo­ nialis valorem non suspendit; sed vel statim nullus est non existente conditione, vel statim valet ea existente.................................................... III. —Conditio impossibilis adjecta matrimonio illud saltem pro foro externo non vitiat...................................................................................................... IV. —Spectato foro externo, valet etiam matrimonium regulariter statim ut absolutum, cui apponitur conditio impossibilis de j ure sive turpis de futuro, non repugnans substanliæ matrimonii............................................ V. Matrimonium sub conditione de futuro necessaria, est absolute validum. Matrimonium sub conditione honesta indifierente, aut contingente de futuro, non valet absolute ante eventum conditionis , sed usque ad hunc suspenditur........................................................................................ VII. —Probabilius est, matrimonium sub conditione honesta, indifierente, aut contingente de futuro, posita conditione consequi valorem absolutum tam in ratione contractus, quam sacramenti, sine novo consensu, modo prior non revocatus fuerit.................................................. Pag. 512 CAPUT V. — DE INDÏSSOLüUILITATE MATRIMONII. I. ■ f I ·> I Pag. 513 513 511 514 514 514 Artic. I. — Utrum matrimonium infidelium sit absolute indissolubile quoad vinculum ?......................................................... — Matrimonium infidelium qua talium, sive quamdiu neuter conjuguni ad fldem convertitur, est penitus indissolubile quoad vinculum, sive con­ summatum sit , sive non............................................................................... — Matrimonium tamen infidelium cliam consummatum dissolvi potest quoad vinculum, si alter conjux convertatur ad fidem, alter vero con­ verso vel cohabitare nolit, vel non velit nisi cum creatoris contumelia, vel eum pertrahendo ad peccatum.............................................................. 111. — lu præsenti statu Ecclesiæ, etiam videtur probabilius, posse solvi matri­ monium quoad vinculum, si pars infidelis converti nolit, licet de cætero pacifice cohabitare vellet................................................. 519 Artic. IV. — An et quo jure metus matrimonium invalidet ?........................... 522 542 Dogma catholicum est atque orthodoxa veritas, et ah ipso nascentis Ecclesiæ primordio ad nostra usque tempora propagata Ecclesiæ traditio, excepta morte, nulla cx causa, ne quidem fornicationis, solvi posse matrimonii inter fideles consummati vinculum.................. 518 543 Artic IV. — An et quo jure professio religiosa dirimat matrimonium ratum, etiam quoad vinculum ?........... ................................................... I. 553 --Matrimonium, quod est ratum tantum, per solcmncin alterius conjugum in Religione approbata professionem, dirimitur quoad vinculum. . . — Vis dirimendi matrimonium ratum professioni religiosæ concessa , pro­ babilius non ex jure naturali, nec divino, sed cx jure ecclesiastico anti­ quissimo et ab Apostolorum temporibus introducto immediate descendit. 55 i Artic. V. Utrum summus Pontifex dispensare possit in matrimonio rato? 557 Potest summus Pontifex, dum gravis causa exigit, dispensare in matri­ monio rato. ...... ............................................................ 557 522 523 510 Artic. UL An matrimonium fidelium consummatum possit dissolvi quoad vinculum ? ................ —Matrimonia a illiisfamilias contracta , parentibus sive insciis sive invitis, nec jure naturali nec divino nec humano irrita sunt ; nec proinde magis­ tratus vel parentes possunt suo arbitrio ea vel rata facere, vel irrita. II. —Concilium Tridentinum condidit legem disciplina* universalis, vi cujus generaliter rata lirmaque manerent matrimonia contracta sine con­ sensu parentum............................................................................................... CAPUT IV.— 538 510 Licite, ex concessione divina , inter Judæos dari poterat libellus repudii, coque matrimonium dissolvebatur quoad vinculum............................ 515 I. * 537 trimonium solveretur quoad vinculum inter Judœos ?........... 517 —Metus gravis injuste incussus nec jure divino nec jure naturali, sed solo jure ecclesiastico invalidât matrimonium.................... ..................... II. —Matrimonium metu gravi et injusto extortum, invalidum est; etiamsi a metu passo fuerit juramento firmatum...................................................... 536 Artic. 11. — Utrum in Lege veteri licite daretur libellus repudii, coque ma­ Artic. III. — Utrum ad valorem matrimonii filiorum familias sit necessarius parentum consensus ?...................................................................... 536 II 553 DE ΓΝΙΤΛΤΕ MATRIMONII. Artic. I. — An licita sit polygamia successiva? et qua· Ecclesiæ tum latina:, tum grœca: circa secundas et ulteriores nuptias fuerit disciplina ?. . I. — Nec secundae nuptiæ, nec ulteriores jure divino illicitæ sunt aut irritæ. II. — Nec Ecclesia latina unquam secundas et ulteriores nuptias aut irritas aut illicitas fecit, vel judicavit........................................................................... III. — Ecclesia græca secundas nuptias nunquam illicitas vel censuit, vel fecit. IV. — Satis probabile est, trigamiam in quibusdam orientalibus Ecclesiis habi­ tam fuisse illicitam , saltem jure ecclesiastico, licet non irritam. . . V. — Vi præsenlis disciplina.· apud Græcos lerliæ nuptiæ nonnisi in certis casi­ bus valide contrahi possunt ; quarke vero nunquam................................ 524 525 525 527 521 52! Artic. II. — Quo jure polygamia simultanea prohibita sit?................................ 52 I. — Polygamia, sive pluralitas uxorum simultanea, est jure divino prohibita. II. — Polygamia etiam juri naturali adversatur..................................................... III. — Ex concessione tamen divina post diluvium usque ad legem Evangelicam licita fuit polygamia simultanea 53 53 CAPUT VI. — DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII. Artic. I. — Penes quem sit potestas statuendi impedimenta matrimonii?. , I. — Datur in Ecclesia potestas statuendi impedimenta matrimonii, non tantum impedientia, sed etiam dirimentia. ......................................... H, _ >"ec Episcopis, nec aliis prælalis inferioribus competit pot-Uas inducendi impedimenta saltem dirimentia............................................... IIÎ. — Nec princeps sccularis, etiamsi polestate absoluta ferendi leges gaudeat, statuere potest impedimenta matrimonii subditis suis fidelibus; sed potestas ea soli Ecclesiæ competit, adeoque Romano Pontifici; ac Concilio universali. . . 53 .5- — 561 562 568 563 XVI CONSPECTIS ΙΟΜΙ UllNTI. PAHS POSTEIUoll. Artic. 11. — -in de facto in Germania, aliisgue provinciis septentrionalibus, ligentur heterodoxi impedimentis matrimonii jure solum ecclesia­ stico dirimentibus, ut proinde invalida censeri debeant eorum ma­ trimonia tali cum impedimento contracta? . ................. Probabilius est, in Germania aliisque provinciis septentrionalibus t/e facto non ligari helerodoxos impedimentis matrimonii dirimentibus , jure tantum ecclesiastico statutis; proinde valida censenda esse oornm conuubia tali cum impedimento contracta............................. Artic. III. — Quot et quæ sint impedimenta impedientia matrimonii ?. De jure novo quatuor sunt, hoc expressa versiculo : Sacratum tempus , vetitum , sponsalia, votum.................................................. . . Artic. IV. — Qtue sint impedimenta dirimentia matrimonii ?. . . . Jure novo sunt quindecim, scilicet : Error, conditio , votum, cognatio , crimen , cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas , affinitas , clandestinilas , impotentia, œtas, raptus....... ... I ·»κ. 5G9 577 577 579 579