«V-‘ «xfiCK· ·.■ -J- lOANNIS BAPT. FRANZELIN SOCIETATE IESD S. R. E. PRESB. CARDINALIS OLIN IN COLL. ROM. S. TOBOL·. PROFESSORIS THESES ECCLESIA CHRISTI OPUS POSTHUMUM BREVI PRAEMISSO DE EIUSDEM VITA COMMENTARIO ©I of Divinity Library ouis, Missouri 63108 BELLARMINE UBRARY St. Mary's College ST. MARYS, KANSAS ROMAE EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA S. C. DE PROPAGANDA FIDE MDGCCl. XXXVII 17U/ PRAEFATIO EDITORIS Cum plures auctoritate et doctrina praestantes II scripto siviri optare se plurimum tum voce tum gnificarint, ut si quid Eminentissimus vir loannes Bapt. I^ranzelin nuper desideratus, in suis schedis de re theologica reliquisset, id in studiosorum uti­ litatem evulgandum curaremus, id enimvero prae­ stare libenter adgressi, commentarium de Ecclesia Christi haud cunctanter typis edendum censuimus; quaeque illius ratio sit et qualis post auctoris mor­ tem ad nos pervenerit breviter indicamus. Thesibus Cl. Auctorem suos absolutissimos de re theologica tractatus solitum esse distinguere. II omnes norunt qui in eius scriptis vel leviter sunt versati: eodem modo totam hanc de Ecclesia Christi tractationem in theses distinxit quam longe absolu­ tius et diligentius fuisset elaboraturus ac forte in publicum editurus, si quidem postremam illi manum imponere potuisset. Cum enim opus paullo ante inchoasset quam in PP. Cardinalium collegium cooptaretur, adeo ut eius absolvendi causam si mi­ nus ad amoliendam, at saltem ad proferendam re­ formidati honoris susceptionem praetexuerit; dein impositi muneris distentus curis coeptum opus sae­ pius intermittere coactus est, ac morte demum interceptus mancum et imperfectum relinquere. Materiam totam quatuor in partes distribuit. In prima exhibet notionem Ecclesiae amplissimam, ac discrimen declarat inter Ecclesiam tum veteris tum novi testamenti, et unius ad alteram ha- I bitudinem: agit demum de triplici potestate ex di­ vina institutione Ecclesiae tributa. In altera parte exponit et confirmat factum revelatum institutionis et constitutionis Ecclesiae ipsius. Hasce duas partes prorsus absolutas ac di­ ligenter exscriptas reliquit. In tertia agit de Ecclesiae habitudine ad suum auctorem et conditorem D. N. Jesum Christum. Hanc habemus completam illam quidem, sed non Il omnimo limatam et expolitam. Quarta pars versa­ II tur in Ecclesiae proprietatibus ex praemissis in prio­ ribus partibus distinctius inferendis. Spectat nimi­ rum Ecclesiam in sua constitutione 'visibilem et ca­ tholicam, infallibilem et sanctam, indefectibilem et apostolicam, unam, necessariam omnibus acl redemptionis applicationem acternamque salutem. Iu hac postrema parte ultra visibilitatem pro­ II ad alia quae sequuntur progredi lixe enucleatam non potuit. Attamen quum et pro materia trium priorum partium, et pro ratione qua visibilitas ipsa explicatur, summa quoque aliarum ecclesiae II proprietatum praeoccupata veluti sit, proinde nec multa nec praecipua operis perfectioni deesse vi­ deantur; quae vero pertractata diligenter habemus n disciplina­ ita excellant, ut magno theologicarum rum studiosis emolumento sint futura; ea qualia demum cumque sint, in tenebris non duximus re­ linquenda, adiectoque commentariolo quo cl. Au­ ctoris vita, sanctimonia non minus quam doctrina illustris, foret omnibus perspectior; eius memoriam posteris, postremo hoc pro Ecclesia ab eo labore suscepto quodam quasi monumento commendan­ dam putavimus. COMMENTARIUS U 4 DE VITA EMINENTISSIMI AUCTORIS I. loannis Baptistae Franzelin vita, quam paucis describere aggredior, tot rebus praeclare gestis et ad memoriam insignibus effulget, ut non modo ipsius pa­ triae, et Societati lesu in qua diutius versatus est, sed etiam theologicis disciplinis, et sacro Cardinalium col­ legio, ipsique Christiano nomini non mediocre afferat ornamentum et decus. Ortus Altini in pago comitatus Tyrolensis die 15. Aprilis anno R. S. 1816. nactusque parentes, non illos quidem nobilitate generis, aut di­ vitiarum copia illustres, at morum simplicitate et % innocentia praestantes, hausit a pueritia egregios pie­ tatis sensus, totoque animo Deum colere instituit. Franciscanis Patribus in disciplinam traditus Boceni, grammaticae ac politioribus litteris sedulam ope­ ram navavit, et tantum laudis cum ingenio tum mo­ rum integritate adeptus est, ut non solum iam aequa­ libus antecelleret, sed et ipsis praeceptoribus admi­ rationi esset ; nimirum a teneris eum vivendi modum auspicatus, quem cum toto vitae suae tempore servasset atque adeo magis magisque perfecisset, ad ma­ gnam sanctitatis et doctrinae famam pervenit. Nihil itaque pensi habere praeter studium atque pietatem; nihil puerile gerere, nihil ostendere aut committere quod iure meri toque notari posset : sacro bis in diem interesse, frequenter Christi mensa sese reficere, templa celebrare, precationibus libenti animo vacare, comitate, urbanitate omnium sibi animos devincire, et ut omnia verbo complectar magnam de se expectationem movere. Quae cum constanter tum Boceni tum Graecii quo studiorum causa concesserat, prae­ stitisset adolescens; annos iam duodeviginti natus de ineunda certa vitae ratione serio cogitare coepit. Itaque reputanti secum quo se verteret aut quo se utilius reciperet, arrisit Societas lesu quamvis eam vix nosset nomine, deque re tanti momenti conscien­ tiae suae moderatorem adivit : qui cum penderet animo quid iuveni consilii daret, feminam sibi con­ sulendam censuit id temporis in ea vicinitate san­ ctimonia vitae conspicuam, cui nomen Mariae de Mûri, et divinitus ut fama erat instinctam. Quae cum re­ tulisset, nihil restare adolescenti nisi ut Societati lesu nomen daret, rebus quibuscumque ( nuncium re­ misit e vestigio ; mox nec amplissimis avunculi cu­ iusdam promissis, nec parentum egestate, nec hono­ rum aut divitiarum quae ingenio nancisci posset, illecebris retardatus, Dei voluntati obtemperavit et se Societati lesu addixit. II. Franzelinus igitur religiosae vitae tirocinium ingreditur Graecii in provincia Austriaca, et primo quoque tempore solidissima virtutis fundamenta mo­ litur; nec enim erat nescius quale quisque ab initio vitae institutum exorsus sit, in eodem plerumque perrecturum in posterum, et tanto perfectionis asse­ quendae studio visus est illico inflammari ut tamquam exemplar absolutum, cum tironibus tum etiam vete- I11 w ranis monstrari posset. Legum ornnium nostrarum religiosissimus custos diligentissime cavebat ne quam ex eis sciens et volens negligeret: imprimis autem silentii servator erat eximius, nec ullum extra tempus excidere sibi verbum patiebatur. Corporis afflictationi studebat in tantum ut moderatorum praecepto opus fuerit, ad eius impetum ea in re cohibendum. Per totum tirocinii spatium, vino abstinere et parce ad­ modum vesci solitus, rerum caelestium commentationi obnixe adiecit animum, ex qua tanta in eum cum Deo familiaritas profecta est ut ab eo vix unquam cogitationem averteret. Haec autem cum ardentius faceret quam ut vires paterentur, emissa magna vi sanguinis ex ore, graviter decubuit prope ab omnibus conclamatus. Unus tamen ipse animum non despondit, quaque erat propositi tenacitate in omnibus, perinde quasi nihil sibi mali incidisset, nihil de pristina con­ tentione remisit. Quae quidem hominis ad sanctitatem summis viribus connitentis documenta, cum per se clara atque perspicua sunt, tum facilius intelligi po­ tuerunt ex codicillis quibusdam, qui casu erepti sunt ab ignibus in quos cum iam a morte propius aberat, sua scripta magnam partem coniecit, quique ipsius animum virtutis cupidissimum ante oculos ponunt. Haec ego brevitatis gratia praetermittenda censeo : illud unum confirmans, fructum quem e sacris exer­ citiorum commentationibus percipiebat, tam insignem tamque uberem exstitisse, ut non modo legentium animos admiratione defigat, verum etiam magno sit incitamento ad amplectendam virtutem ; et eiusmodi documenta in Franzelino eo plus auctoritatis habere, quod non modo ea scripto consignaverit, sed re et veritate in suos mores induxerit. Cum enim persua sum haberet, hominibus Societatis summo conandum opere, quo non minus virtute quam doctrinae laude excellant, eo semper omnes industriae nervos inten­ dit, ut duplicem hunc laborum suorum fructum pro­ sequeretur. III. Hac de causa nihil intentatum reliquit ut plurimas quam posset linguas addisceret. Vel ante­ quam in Societatem cooptaretur, graeci sermonis et hebraici longe peritissimus audiebat : processu vero temporis, omnes fere calluit exterarum nationum lo­ quelas, quaeque vellet non solum germanice, quod ipsi erat proprium ac naturale, sed etiam polonice, ansdice, O ' italice, 7 o "allice efferebat. Horum autem sermonum intelligent i am ac facultatem numquam ad ostentationem iactavit, sed aut ad proximorum uti­ litatem, aut ad altiores disciplinas excolendas atque animo penitus imbibendas adhibuit. Miros in philo­ sophia progressus fecit, donec sexennio tradendis variis huiusce generis artibus consumpto, theologiae studium R-omae inchoavit. Magistris usus est id tem­ poris nominatissimis, et ob ingenium atque opera in vulgus edita celebratissimis, quorum ope Franzelinus tanta eruditionis et scientiae laude coepit florescere, quantam evulgata deinceps ab eo volumina declarant. Adde huc amplissimam historiae tum sacrae tum pro­ fanae notitiam, quae a primis vetustatis annalibus re­ petita ad nostram usque memoriam pertineret, et quam animo ita defixerat, ut nihil esset paullo memorabilius in monumentis omnibus seu recentioris seu vetus­ tioris aetatis, de quo commode non posset luculenterque disserere. Hoc erat autem in causa cur tanta eruditionis copia praeditum, nihil iam fugeret quod ad animum mirifice ornandum conduceret et usui esse posset ad theologicas etiam quaestiones et probe internoscendas et apte dirimendas et expli­ candas. Flagrabat autem incredibili doctrinae com­ parandae cupiditate, eaque propter nullam temporis particulam otiabatur, nihil prius habens quam ut se in litteris abderet, et, ut verbo tulliano utar, in omne se scientiae genus ingurgitaret; nec libros ab eo quis­ quam nec eum a libris dimovisset : sive autem domi esset, sive rus animi causa diverteret, seu vacationis seu habendi ludi agerentur dies, nihil illi erat impe­ dimento, quominus quidquid otii suppeteret legendo studendoque transigeret. IV. Interea labentis saeculi anno quadragesimo octavo coorta per Italiam seditione, nostrisque ut fieri solet per vim summamque iniuriam domo exturbatis, solum vertere coactus est, primumque in Angliam, deinde in Belgium, denique in Galliam exulatum abiit. Nihilo tamen secius ad sua studia incu­ buit, ea tranquillitate animi et constantia quam nulli rerum publicarum motus, nullae vices perturbare umquam potuerunt. Nihil inquam ex tanta temporum acerbitate, ex tanta bonorum omnium consternatione, et tanta Ecclesiae ac Societatis oppugnatione detri­ menti passus, theologiae spatium summa cum laude confecit ; et nisi morbo prohibitus esset, de universa hac disciplina publica concertatione disceptavisset. Quapropter statim ab emenso studiorum orbe, Valles Anicias mittitur linguae hebraicae sacraeque scripturae scholas habiturus ; ibique vertente anno sacerdos initia­ tur ; non enim voluit initiari Pvomae cum primo anno theologiae daret operam quippe cum id suis e Socie­ tate condiscipulis ob insolentiam temporum permit­ teretur, ipse sibi ne hoc privilegio uti liceret preci- v » w -ν· bus impetravit, seu quod existimaret indignum se tanto munere, seu quod vereretur ne quidquam sibi surriperetur temporis theologiae studiis impendendi. Ceterum in tanta itinerum locorum et negotiorum varietate, nunquam destitit magnos in virtute pro­ fectus facere, et ad fastigium religiosae perfectionis pro virili parte contendere. V. Hoc medio tempore tota Italia debellatum est repressis perduellium conatibus : summus christiani nominis Antistes Caieta in Urbem victor et incolumis revertitur : nostri in collegii romani possessionem dentio immissi; Franzelinus Romani revocatur, ubi confecto seorsum et privatim secundo tirocinio quod a nostris usurpari solet post absoluta studia, solemnibus se votis obstringit Deo; nostris theologiae auditoribus domi exercendis adiuvandisque praeficitur; linguis orientalibus edocendis designatur : triennio alumnos collegii germanici pro confessionibus audit; iisdemqüe theologiam recolit ; in collegio romano quaestiones ad historiae sacrae explicationem prae­ fatur, variisque distentus ministeriis suam diligengentiam, industriam multiplicemque doctrinam omni­ bus egregie probat. Ita fiebat ut sublimiorum disci­ plinarum magisterio pedetentim proluderet, et maximo scientiae apparatu ad aliud munus rite obeundum, accederet quod praeclarissimi doctores e Societate a prima eius institutione cum insigni celebritate famae obtinuerunt. VI. Itaque tradendae theologiae postmeridianae provinciam suscepit, in eadem collegii romani palae­ stra, delectus ad id muneris in annum saeculi decur­ rentis quinqilagesimum octavum; quod quantum oppor­ tunitatis et commoditatis habuerit, exitus declaravit. ... J ■ Λ· £<·.~ · £ Etenim undeviginti continenter annos hoc munus gessit tanto studio tantaque sedulitate, ut nemini satis non faceret, quin etiam auditorum undecumque Romam confluentium oculos in se converteret, admirationem cieret, existimationem et plausum consequeretur. Erat in eo summa dicendi vis, contentio maxima, nec ab explicatione propositae sibi rei cessandum arbitra­ batur, antequam persuadere sibi posset omnes in uni­ versum auditores, suam esse mentem assecutos. Non ille iam singulas quasque veritates nimium vel uti per minutula puncta discerpere, nec difficultates alias ex aliis singillatim excutere, nec series quasdam respon­ sionum, tamquam memoriae mandandas subtexere, sed totam cuiusque thesis amplitudinem in unum doctrinae corpus coactam exponere, et in praecipuas quasque partes ab ipsis doctrinae fundamentis de­ promptas et sibi invicem clariore usque luce et egregio ordine succedentes distribuere consueverat. Quamobrem constitutis principiis quae pertinerent ad res de qui­ bus ageret, quaeque ex assidua sanctorum Patrum praestantissim orumque theologorum lectione hauserat, quaestionem universam ad summa capita revocabat, quaquaversus enucleatam commentabatur, eosque au­ dientium animis conceptus affundebat, quibus totum id de quo quaerebatur plane integreque haberent per­ spectum, explicatum et ante oculos per omnia pro­ positum, simulque ad evertendas suo marte cuiuscum­ que generis obiectiones mirum in modum compara­ rentur. Qua in re illud etiam commodi erat, ut semel arreptam alicuius veritatis demonstrationem, quisque animo infixam perpetuo gereret, nec ullo temporis lapsu oblivione deleret. Enimvero rebus hac ratione dispositis et seu quae praemittenda essent, seu quae ----- All —r- inde consequerentur, per omnem partem versatis atque discussis, tanta ex hac industria efflorescebat propositae quaestionis intelligentia, ut non modo auditores in abditissima sapientiae penetralia veluti manu du­ ceret, sed et sacris concionatoribus aptissimam tutis* simamque materiam suppeditaret ad dicendum, et ipsi animae caeleste pabulum quodammodo submini­ straret. Haec nisi fallor ipsi ratio docendi fuit, qua quidquid scholastici, et potissimum S. Thomas, subtili investigatione et pressa ratiocinatione excogitarunt, in suas ipse tractationes disquisitionesque derivaret; quidquid autem Patres in rem disseruerunt ad my­ steria fidei enodanda et ab impugnationibus haereti­ corum vindicanda, tamquam arma firmissima adhi­ beret. Quo factum est, ut nec copia penitiori veri­ tatis contemplationi officeret, nec contemplatio copiam desideraret: et si verum est quod Cornelius a Lapide monebat, rerum divinarum magistris non modo Cherubim arcana rerum cognitione, sed etiam Seraphim ardore spiritus, in docendo esse imitanda, illud profecto de Franzelino affirmare necesse erit, eum videlicet cum exquisita divinae religionis explanatione, tum doctrinae Patrum luculenta expositione id esse assecutum, ut pro suis viribus et Cherubim scientiam quodammodo et praefervidos Seraphim affectus imitando exprimere videretur. Quapropter simul in vul­ gus Franzeliniani tractatus prodiere, non solum sum­ mis laudibus a viris doctissimis excepti et commendati sunt, sed etiam e suggestu a pluribus concionatoribus diserte propositi, et praesertim in regionibus quibus­ dam acatholicis, ex parte in vernaculum sermonem conversi; pluribusque editionibus brevi distractis, alias atque alias subinde adornare oportuit. Magna profecto . I I ' I ΧΙΠ — laus hominis sapientissimi, et cum excellentibus inge­ niis quae hac nostra aetate floruerint citra dubitatio­ nem comparandi. VII. Nec vero silendum putem id nonnisi magno cum labore et assidua contentione assequutum, quod nemini horum studiorum probe intelligenti ac perito mirum videri debeat. Qui enim noverit quam diffi­ cile sit disputationes omnes theologicas mente com­ prehendere, et ut ita dicam tamquam spectabile cor­ pus undequaque intueri, cuiusquemodi difficultates circumspicere, sententias universas habere cognitas et exploratas, Patres in rem dissimiliter dispu­ tantes, ad unum omnes habere prae oculis ; theolo­ gorum omnium indicia et argumentationes ad obrus­ sam exigere ; tum ex tanta rerum multitudine succum et sanguinem, si ita loqui fas est, exprimere, inte­ grum doctrinae corpus eflbrmare, causas et intima principia in ordinem redigere ut nihil operi desit, nihil abundet, sed omnia necessaria sint et indisso­ lubili nexu colligata ; qui inquam haec noverit ille profecto perspiciet, et quantopere ille desudaverit, et quantum laudis ei debeat obvenire, qui haec omnia susceperit ac porro perfecerit : nec mirum erit cui­ quam si Franzelinus toto se pectore totisque viri­ bus, solidos dies et annos in pervolvendis Patrum theologorumque libris absumpserit. Plura edidit vo­ lumina quae hisce titulis inscripta circumferuntur. De traditione et scriptura^ opus egregium et prae ceteris fortasse laudatum ; De Deo Uno et Trino duobus voluminibus pari doctrina et amplitudine ; cui appendicis instar addi posset opusculum in heterodoxum quemdam Russiacum, de processione Spiritus Sancti a Patre et Filio. De Sacramentis in genere et — XIV — de Sanctissimo Eucharistiae Sacramento,, duo item volumina in quibus praeter excellentem doctrinae co­ piam singulare fovendae pietatis studium elucet. De Deo Incarnato, et novissime de Ecclesia, quod po­ stremum opus morte praeventus non omni ex parte absolutum reliquit, et nunc primum prodit in lucem. VIII. Sed ut eo redeam unde digressus sum, prin­ cipio novum docendi munus commodius exercere po­ tuit, cum aliis gravioris momenti negotiis neutiquam distineretur. Mox ubi eius fama increbuit, pluribus muniis onerari coeptus est quae profecto si aequo animo suscepit pro suo subeundi laboris desiderio, non mediocre tamen ipsi onus imposuerunt. Complura enim sacra Urbis consilia, sive christiano nomini propagando, sive haeresi propulsandae Ot perduellibus ecclesiae vindicandis, aut negotiis ecclesiae extraor­ dinariis pertractandis, aut parandae instruendaeque concilii Vaticani celebrationi, adiutorem variis collatis officiis arcessitum, tanta curarum mole obrue­ runt, ut nullam temporis partem labore vacuam ha­ beret. Accedit eodem, quamdiu tenuit Concilium Va­ ticanum , pontificium theologum egisse, magnosque ad eum concursus fieri solitos fuisse hominum e quo­ libet ordine praestantium, qui virum tot animi do­ tibus illustrem, consulendum sibi in dies prope sin­ gulos et horas arbitrabantur. Ipse autem neminem reiicere, nullum laborem subterfugere, consilio, pru­ dentia, hortatu praesto esse omnibus ; qua scripto qua verbo responsum dare ; quaecumque vero in urbanis consiliis eloqueretur accuratissime perpendere et exa­ rare. Quae quidem officia, praesertim magisterio pu­ blico numquam intermisso quemadmodum praestare posset, vix intelligas. Eum certe, non solum amor f 1 π· > > ‘ ’ . «* · · . ’ ‘ ·’ · ·· ·· · · ' · ·►* - — et si'immn existimatio, sed admiratio omnium comifabatur, in quibus erant Episcopi magno numero ea tempestate Romae degentes ipsiqqe S. E. R. Cardi­ nales qui eius opera perlibenter utebantur, sicubi utilem sibi fore existimarent. Immo non multum abiit cum ipse Summus Pontifex Pius IX. tot meritis in homine modestissimo et laboriosissimo animad­ versis, eum sacra purpura ornare constituit. IX. Hoc autem quomodo factum sit operae pre­ tium erit paulo fusius prosequi : magno enim docu­ mento fuit eius virtutis, quae si umquam alias, eo maxime tempore luculentissime prodita est. Erat iamdudum summus Pontifex in eum perbenevole animatus ob eius insignem sapientiam, et reliqua animi orna­ menta. Cum enim eum sciret in quaestionibus ac in­ diciis ad varias congregationes Urbis spectantibus, et acumine ingenii, et praestantia eruditionis et copia doctrinae, gravissimas quasque causas absolvere, trans­ igere et expedire solitum esse ; non poterat quin eius in negotiis huiusmodi agendis peritiam magno in numero haberet. Accidit autem ut Eminentissimus Cardinalis Tarquini, cui honorificentissimam purpura­ torum Patrum dignitatem eo etiam consilio detulerat o ut suam in Societatem lesu benevolentiam ostenderet, repentina morte praereptus obiret, vix altero mense post ei delatum sacrae purpurae honorem. Cuius viri scientia et virtute praestantis cum Summus Pon­ tifex iacturam cum uno e nostris conquereretur, addidit sibi esse deliberatum, huic malo quam­ primum mederi, et obversari sibi animo patrem illum qui cum difficillimae res agerentur, suam soleret tanta ingenii laude sententiam aperire, et quod multo pluris habendum esset, insigne sapientiae de- f. > i fl f k· h eus non minoris modestiae ac demissionis accessione cumularet. Quibus ille verbis Franzelinum sine dubio designabat ; quem cum aureo quodam numismate ho­ noris causa donare vellet, aiebat Pontifex quodam­ modo totis artubus cohorruisse, et renuenti similem, apage, Beatissime Pater, ingeminasse, utpote qui se prorsus immerentem indicaret quem qualicumque ho­ nore aut munere summus Christiani nominis Parens dignaretur. Quod cum Pontifex, non ex quadam rusticitate profectum intelligent, sed ex demissione animi tam benigna amoris significatione obstupefacti, eo vel magis coepit eius admiratione affici et desi­ derio teneri. Decrevit itaque perficere quod apud se pridem statuerat ideoque Eminentissimum Cardinalem Bilio, qui hominem plurimi faciebat et rei habebatur fautor et auspex, misit ad eum cum mandatis, ut suo nomine nunciaret, illum propediem in sacrum Cardinalium collegium adseitum iri. Quo nuntio in­ credibile dictu est quantam animi aegritudinem coeperit : obstupuit primo vixque sui compos concidit vultu et tanta edidit doloris signa, ut metum iniiceret ne repentino casu prope exanimatus procumberet. At Eminentissimus Bilio ad sedandam eius consternationem : enimvero ait, reverende Pater, aequius te putabam Summi Pontificis voluntati obsecuturum. Quibus verbis, pro ea qua erat obedientia, cum nihil haberet quod contra hisceret, conticuit parumper, mox in effusissimas lacrimas prorupit. Paulo post ad Summi Pontificis pedes provolutus, ingemere, in­ cusare se, honorem detrectare, indignum, ineptum se dicere, rogare, obsecrare, omnia moliri, ut a se tantae dignitatis honorem deprecaretur. Cum autem nec illi nec A. R. P. N. G. Petro Beckx qui omnem non | I I I 3 j I I I ■ I 1 I 1 1 1 I j I — XVII movit lapidem ut Pontificem ab ea mente deduceret, res e sententia succederet, necesse fuit impositum subire onus, et divinae voluntati acquiescere. Non ille tamen moestitiam quae ex vultus conturbatione eminebat, cito deponere. Domum enim reversus, angi, torqueri et in suspiria erumpere non desiit, iterum cla. mans atque iterum; vixisse se iam satis; nihil sibi iam esse reliquum nisi ut ex hac vita migraret nec aliud superesse sibi praeter poenas ob suas sibi noxas ab irato Numine irrogandas. Quae cum frequentius diceret, mirum id moeroris videbatur omnibus causas tam subitae mutationis adhuc ignorantibus, et acrius reponentibus : resistendum fortiter esse angoribus animi et pusillanimitate depulsa, muneri quemque suo dare operam oportere. Ptes interea manavit in publicum et ad omnium aures pervenit. Discipuli ut mos est scholam subeuntem plausibus excipiunt et adeptos honores gratulantur, quippe qui sibi laudi verterent magistro suo tantum dignitatis conferri, ipsique Societati gauderent. Ille vero nihil moratus huiusmodi ovationes, tum gravitate vultus tum pau­ citate verborum planum fecit omnibus, quam sibi esset persuasum, infortunium sibi potius quam pro­ speri quidquam obtigisse. Deinde novas quae illi a nostris offerebantur vestes recusavit, obsoleta tunica contentus quam ad eam usque diem induerat ; tum e collegio Germanico in alias aedes transmigraturus, non solum nostris, verum etiam cunctis collegii alumnis pietate reverentia et demissione summa oscu­ latus est pedes ; ut in tota huius negotii serie per­ spectum fuerit omnibus quantopere a cunctis honorum insignibus abhorreret, atque in aversandis ex animo dignitatibus genuino Societatis spiritu duceretur. 1 MiJ Xdactus itaque praecepto obedientiae inter purpuratos Ecclesiae principes cooptatus est XVII. Kal. Mai. an. MDCCCLXXVI., et decem annos gessit hanc dignitatem maxima omnium approbatione. Op­ tavit sibi contubernium in domo nostri olim tiro­ cinii. quae templo sancti Andreae in colle quirinali adiacet ; quaeque collegio Pio-Latino-Americano ad habitandum precario concessa erat, dum scilicet aedes novae instruerentur; demolienda brevi magna ut vi­ detur ex parte a novis reipublicae gubernatoribus, qui tot iam religionis et antiquitatis monumenta fun­ ditus deleverunt, ibique reliquum vitae spatium diffi­ cillimis officiorum et negotiorum curis occupatus con­ trivit. Postremo laboribus, studio et aevo confectus, morbo quo iamdiu tentabatur coepit gravius conflictari, ad tantam virium debilitatem redactus ut iam pro certo haberet extremum sibi casum imminere. Illud autem prorsus singulare est, tempus eum multo ante praefinisse quo esset e vivis excessurus: testatus non solum sibi iam spatium non superesse ad novas Ame­ ricanorum sedes commeandi, commodiore scilicet apud eos habitatione usuro ; sed praeterea uni e nostris diserte et sine ambage professus, unum se aut alterum intra mensem interiturum. Pridie quam lecto se tra­ deret, ut ut pessime haberet, sacro cuidam comitio e tam multis quae frequentabat interfuit ; ex quo domuni se recepit defectus omnino viribus et profligatus. Totam diem extraxit utcumque ; postridie mane de more strato surgere conatus, sensit se morbo opprimi, et omni robore destitutus decubuit. Quidquid industria, sollicitudine, medicorum artibus, ad eum iuvandum obtineri posset, adhibitum summa seduli­ tate summoque studio a nostqs est; sed frustra. Emi- I ! I I J — XfX — nentissimos quosdam Ecclesiae Principes eum pera­ manter invisentes hilari vultu excepit, nec minus doloris acerbitate, quam grati animi significatione et exemplo suae virtutis ad lacrimas usque commotos dimisit. Quin i mino ipse Summus Pontifex Leo XIII. a quo plurimum diligebatur aegerrime tulit carissimum sibi filium tam subitanea morte a se divelli -et unum e domus pontificalis Antistitibus legavit qui de statu aegrotantis ad se testis oculatus referret. A quo cum certior factus esset Franzelinum in praesentissimo lethi discrimine iam versari, nec spem affulgere ullam hominis recuperandi, eum voluit suprema precatione suo nomine suaque auctoritate in articulo mortis ex­ piari. Quam expiationem Eminentissimus Cardinalis Monaco La Valletta lacrimabundus, et singultu verba intercludente, clueto in eum crucis signo, impertivit. Inter haec Franzelinus toto animo crebrisque suspi­ riis et affectu suavissimo continenter in preces effu­ sus, Deo se Beataeque Virgini et caelitibus patronis commendabat. Semel atque iterum peccata confessus, et sacro viatico refectus est; donec Camillo Mazzella e Soc. lesu Cardinali, Rectore domus, moderatore conscien­ tiae suae, aliisque e nostris bene multis lectulum cir­ cumsistentibus, nonnullis lugentibus, cunctis precantibus, placidissime vita functus est. Incidit eius obitus in diem XI. Decembris an. MDCCCLXXXVI. In de­ mortui facie amabilitas quaedam et serenitas elucebat, quam eius integritatis, tranquillitatis et sanctimoniae indicem dixisses : dum autem domi cadaver servatum procuratumque est, mira quadam membrorum flexi­ bilitate nullo negotio poterat quaquaversus moveri : nec gravis halitus quidquam exhalavit, nec tetrici- tatem oris ullam praeterebat, quae ab eo invisendo, et pie deosculando quempiam deterreret: quo loco et honoris causa nominandos censeo collegii Pii-Latini-Americani alumnos qui tum viventi tum etiam vita functo omnem semper amoris et observantiae te­ stificationem exhibuerunt. H XI. Habuit in votis dum vita suppeditaret, et testamento conceptis verbis cavit, sibi ut extincto nulla parentaretur pompa funeris, sed usitato Socie­ tatis more exsequiae peragerentur. Ast aliter visum . summo Pontifici, qui hanc eius voluntatem abrogan­ dam ratus, praecepit ut iustis illi pro nostra consue­ tudine primum persolutis, mox eo funeris apparatu efferretur, qui purpurati Patris dignitatem deceret. Itaque servatis omnibus qui huius essent rei et tem­ poris, postridie quam obiit, in sancti Andreae ca­ daver eius expositum : tum a meridie solemni pompa elatum ad sancti Bernardi (hoc enim erat illi cu­ riale templum) et consueto ritu lustratum. Tradu­ ctum inde ad publicum coemeterium in agro Verano, conditumque in monumento quod sibi Societas lesu extruendum curavit, in loculo qui sepulcro Cardinalis Tarquinii imminet, compositum est. Die vero Dec. 15. in eodem S. Bernardi templo solemniter illi pa­ rentatum coram multitudine confertissima. Aderant S. R. E. Cardinales sexdecim, quot post captam ur­ bem ab anno vertentis saeculi septuagesimo, exequiarum causa simul numquam coierant; aderant legati apud sedem apostolicam Belgicus et Hispanus, pluresque Episcopi, quos inter, duo nomine Summi Pon­ tificis: tum ex variis sacris consiliis urbanis in quae j fuerat adlectus viri spectatissimi, ac multi religio­ sorum ordinum Antistites et collegiorum modera-^ •i • k· * tores. Expletis vero funebribus mirum quae quantaque de illo pro se quisque praedicaret, eius virtutes me­ ritis laudibus efferendo, et tanti viri iacturam gra­ vissimis questibus lamentando. XII. lam vero ut in hanc sententiam de eius vir­ tutibus singillatim pauca prosequar, eius imprimis obedientiam perstringam quae tanta in eius moribus eluxit, quanta a Societatis lesu sodalibus exquiri vix posse videatur. Non solum enim moderatoribus nihil unquam molestiae aut negotii creavit, sed ipsis omnino se regendum ac gubernandum commisit more infantis. Novi ego minutissimas illum quasque facul­ tates petere consuevisse, nec umquam elationis aut minus obsequentis animi indicium vel minimum prae se tulisse, adeo ut a maiorum iudicio ac voluntate vel tantulum discedere se haud posse indicaret: immo quo magis consenesceret, et fama gerendisque mune­ ribus clarior evaderet, eo perfectius obedientiam exer­ cuisse : nec primis tantum praesidibus auscultare, sed et inferioribus morem gerere studiosissime so­ litum. Itaque si comperisset quempiam e superioribus quidpiam imperare aut cupere, abrupto sine mora quocumque opere quod forte haberet prae manibus, promptus et alacer eius mandata exequebatur. Quin imo etiam post delatum sibi purpurae honorem, quamvis horum auctoritati iam esset minime obno­ xius, assuetus tamen Christum Dominum ex S. Ignatii praescripto in ipsis intueri, vel in tanta celsitudine gradus eisdem se libentissime morigerum praebebat. Tanta autem inter nos degens erat ingenii morum­ que tranquillitate, ut nemo fere eum domi esse sen­ tiret, nisi cum diligentissime ad actus quoslibet com­ munes provolaret ; quod in homine tot partibus do- 1 4Μ Ri ■ s·*·. ·< .'•Vv.·. · - · v π-ζ·#· w V ■ "βΐ XXII — ctrinae insigni, tot laboribus districto et innumeris occupationibus implicato, cum praesertim ab hac vi­ vendi ratione numquam vel latum unguem secesserit,, nemini non videatur summopere commendandum. XIII. Paupertatis erat amantissimus ut vere dici possit monitum s. Patris Ignat i i eum accuratissime implevisse qui hanc virtutem diligendam esse prae­ cipit ut matrem. Detritis lacerisque vestibus ex animo laetabatur; nec proprii quidquam aut singularis aut pretiosi apud se umquam esse passus est : quaelibet vitae commoda aspernatus, nullum quaesivit umquam laborum suorum subsidium aut levamen : rerum au­ tem omnium amorem ita exuerat, ut unus ex iis qui ante exeuntem annum MDCCCLXXIIL publico man­ dato immissi in domos nostras cuncta quae privatim quisque apud se haberet scrutabantur et in codicem re­ ferebant, cum ab eo semel bis ac tertio perennet aretur utrum sua essent ea omnia quae in cubiculo haberetr nullum aliud ab eo responsum extundere potuerit, nisi illius se usum supellectilis ac librorum habere~ Doctissimas suas disputationes chartulis quaecumque occurruissent consignabat, et ad diurnas preces persol­ vendas codice utebatur usu detrito ac fere discisso. Evectus autem ad PP. Cardinalium dignitatem, idem omnino facere perstitit quantum videlicet dignitati et decori consentaneum esset, peripetasmata, thoreumata, signa, tabulas pictas aliaque id genus orna­ menta ut cum maxime reiecit : quod ad vestes et totam rem linteariam attinet, nullos pro se novos umquam fieri sumptus patiebatur quos vera neces­ sitas non postularet . De curru et equis sibi parandis ne cogitavit quidem, haec ipsa precario conducere so­ litus, nec vero in longius aliquod tempus, sed in dies ■ XXIII — singulos, quoties ad rhedam adhibendam necessitate compelleretur: ac mirum dictu, decem ipsos annos non plus quam semel curru vehi se permisit ad re­ laxandum animum. Nihil omnino ex amplissima di­ gnitate commoditatis percepit, nihil remisit de pri­ stina rerum omnium abdicatione, nec passus umquam est sibi quidquam humani pulveris adhaerere, quippe qui Deum prae oculis unice haberet, eius gloriam unice appeteret, caelestia unice desideraret, terrena omnia aversaretur. XIV. Carnis afflictationi studuit, nec quidquam erat voluntarii cruciatus quod libenter non admit­ teret, siquidem eo sibi uti liceret per moderatoris conscientiae facultatem, cui parebat in omnibus. Ita­ que flagris se caedere, catenulis corpus obstringere in more habuit ; ieiunia quae ab Ecclesia indicuntur quamvis viribus extenuatus et imbecilla valetudine, numquam praeterivit, immo tanta austeritate obser­ vabat, ut praesertim vespere videretur magis in spe­ ciem descendere in triclinium, quam ad vires vel permissa coenula restaurandas : adeo cibi potusque parcus ut quidquid ei apponeretur delibare potius quam vel comedere vel haurire videretur. Ad extre­ mum usque vitae spiritum, numquam induxit animum ut quibus diebus carnes ecclesiae lege vetantur, iis quacumque stomachi aegritudine laboraret, vescere­ tur, sed esuriales modo cibos adhibebat, et iamiarn moriturus aegerrime adduci potuit ut nonnihil iusculi degustaret. Quam feria sexta abstinentiam nos de more custodimus, numquam praetermisit ; in honorem vero Beatae Mariae Virginis, cuius erat cliens studiosissimus, et cuius laudes data occasione solebat publice praeconiis nobilissimis in caelum ferre, — xxn singulis hebdomadis acre ieiunium exercebat, mane et vespere arido tenuique victu contentus. Sui vero contemptor acerrimus, vel gravibus morbis identidem prostratus, aut acerbissima tussi conflictatus, nihil sibi dari postulabat exquisitioris epuli aut remedii, sed ordinario cultu victuque extrahebat dies dum ab omni infirmitate expediretur. Eadem de causa iam Cardinalis, mutuis colloquiis relaxandi animi causa post prandium et coenam apud nos haberi solitis in­ tererat nullis, si duos tresve dies in anno excipias, solemnitatibus maioribus dedicatos : immo ipso re­ fectionis tempore fratrem domesticae adiutorem rei adhibere consueverat, qui pia lectione eius quoque mentem reficeret. Huc etiam facit quod quacumque caeli inclementia, vel quibuscumque tandem occupa­ tionibus implicitus, vel utcumque valeret, impediri ; numquam potuit quominus sacrarum congregationum conventibus statis diebus adesset, aut conciones sa­ cro Cardinalium senatui habitas audiret. Ut paucis ] omnia comprehendam, tam rigido vivendi genere aevum traduxit, ut Eminentissimo Cardinali e Soc. Ca­ millo Mazzella, summus ipse Pontifex Leo XIII. seu monitum seu consilium daret, ut ab asperitatibus Franzelinianis sciret sibi esse temperandum. Sed longior sim et limites commentarioli praetergrediar, si quae huc pertinent omnia commemorem. XV. Religio quae virtus omnium nobilissima, respondebat ceteris eius virtutibus, ut quaecumque Dei cultum respicerent summo in pretio haberet, iisque sanctissime perfungeretur. Per hiemem iuxta ac per aestatem summo mane consurgens, medita­ tioni rerum caelestium horam integram dabat, dein conscientia singulis prope diebus piaculari confes- Kx.tr “4Γ3Χ S' fcsrîufeà — XXV — sione abstersa, sacrum de more faciebat tanto animi ardore inflammatus et ea pietatis voluptate delibutus, ut videretur tanti excellentiam mysterii intime per­ sentire. Nec mirum : fovebat enim hos ignes defixione mentis in Deum assidua, iugique orationis studio et exercitio. Nihil illi oratione optatius, nihil antiquius : quid plura? vel scalarum gradibus ascen­ dendis et descendendis graduales quos vocamus psalmos 'tacitus obmurmurabat; devectus curru ad vaticanas aedes secuni animo et sine intermissione orabat, nihilque illi frequentius quam subsecivis horae momentis, mente in caelum sublata, Deum caelestesque patronos auxilio vocare. Paulo prius quam vitam clauderet, rheda perlustravit singula templa quae ex iussu Pon­ tificis Maximi visebantur ad impetrandam veniam per iubilaeurn concessam ; nec satis habuit praescriptas conditiones explere, sed totum itineris spatium decur­ rendis precibus confecit. Erat adeo sui diligens ac nihil magis refugiens quam quod Deo placere minus posse intelligeret, ut hac de causa factum esse pu­ tandum sit quod scrupulis laboraret. In iis enim quae ad Deum pertinerent tanta sedulitate tamque subtili suimetipsius perscrutatione ducebatur, ut nihil magis: veritus ne quo vel minimo errore humanae infirmi­ tatis dedita opera laberetur, et vel levissimam ani­ mae integritati umbram offunderet. Miro autem Dei consilio evenisse dixerim,7 hominem longe o doctissimuni et rerum experientissimum, qui iudicio, pru­ dentia et verbis per quam idoneis praesto esset omnibus quotquot illum consulerent, de sua re adeo nullam ferre potuisse sententiam seu verius ausum non esse, ut conscientiae suae ducem frequentissime conveniret. Compertum enim est Deum, simili experimento con- ili- IH < ■ : r · 4 κ * ·Η stantiam hominum sanctitate valde praestanti mu saepenumero probasse, ut eximiae virtutis exercitio scilicet humilitatis, obedientiae atque patientiae, ube­ rem sibi copiam parerent meritorum, et hoc itinere arduo sane et salebroso, ad magnam animi munditiem et innocentiam pertingerent. Quae autem de spiritualibus rebus rite peragendis deque sacramentis digne recipiendis proposuerat, eiusmodi sunt quae ho­ minem maximo religionis sensu penitissime affectum expri.aiant, et totam eius sanctitatem paucis ut ita dicam ductibus delineatam fideliter subiiciant legen­ tium oculis. Sed ne diutius hisce immorer, ad alia festino. XVI. Magna in pauperes caritate ferebatur, et redditus sui maiorem partem publicis privatisque ca­ lamitatibus pro viribus sublevandis liberaliter impen­ debat. Si quem libellum supplicem acciperet, si per ephemerides necessitates quarumdam familiarum com­ perire!, fratrem sibi addictum submittebat ad paro­ chum cum largitionibus et eleemosynis, cauto tamen semper ne illius nomen qui beneficium conferret pau­ peribus suboleret. Moniales vero temporis nequitia et importunissimorum hominum improbitate crudeliter divexatas, et ad extremam egestatem adductas com­ miserabatur quam maxime, et quiquid poterat stipis, libentissime illis impertiebatur. Quid enim sanctius quid dulcius a quoquam praestari possit, quam vir­ gines Deo sacras, atque integerrimas Christi sponsas nullius criminis compertas praeterquam magni in Deum amoris et vitae innocentissimae, solari, reficere et ab extrema inopia luctuque revocare ? Igitur qui res Ecclesiae summopere haberet cordi, temperare sibi non poterat quin tam electae Christi gregis por- — XXVll iioni summo studio opem levamenque afferret. Sed aliae praeterea Ecclesiae utilitates ipsi curae erant : expeditiones sacras dico, in Indias occidentales prae­ sertim Sinarumque regiones, quarum opera et pro­ gressus diligentissime observabat, et quantum poterat provehebat. Itaque in has potissimum quidquid sua illi parcitas compendii faceret largiebatur. Non vacat nomina referre hominum et locorum, quibus opitu­ labatur insciis omnibus, praeterquam qui pecuniam acciperent. Illud tantum memoriae tradere opportu­ num duco, eius eleemosynas, benefacta et largitiones, ultra duo et quadraginta libellarum millia decem annis excrevisse. Neque eo contentus pauperibus ad ianuam quotidie convenientibus, piis institutis ipsisque sortitionibus publicis ad pauperes iuvandos, pecuniam impertiebat, recusatis tamen schedulis aleatoriis, ne ludendo quidquam velle se lucrari videretur. Quibus rebus coniicere pronum est, non dicam nihil fere ipsi ex suis redditibus superfuisse, nec eum vel minima divitiarum cupiditate umquani .laborasse, aut amori solum paupertatis induisisse, sed quanta in proximos caritate exardesceret, et quanta cura Ecclesiae incre­ mentis faveret, qui de operibus quibuscumque piis, tam bene mereri contenderet, ut nihil sibi reliquum feceret, et omnia in illorum amplificationem et pro­ speritatem effunderet. XVII. Eius denique humilitatem commemorabo, ceterarum omnium virtutum fundamentum, quam ho­ mines vera meritorum amplitudine praeclari, primo semper loco diligendam colendamque susceperunt, probe gnari, cetera quaeque ornamenta, nisi hoc ful­ cimine nitantur, exigui esse ponderis aut praesidii, immo collabefacta corruere. Hac ipse de causa, ut CMI — XXVIII eius verbo utar, magis cupiebat humiliari cum Christo quam quoslibet honores adipisci. Si quid ipsi adversi, aut parum laudabilis disputando studendoque conti­ gisset, moderatissime atque adeo libenter perferebat. Nemini umquam auditus ullam ignominiae notam | inurere, nemini succensere, nec quemquam aspernari seu privatim seu publice, quantumvis adversarium ; I sed mentem suam clare et distincte aperiebat et solide tuebatur, sine animi simultate aut mentis aestu. Ce- I terurn de se modestissime sentiebat, nec umquam opera sua gloriosius extollere cuiquam visus est, aut quid­ quam sibi laudi adscribere: cum dicere soleret plures pluribus in societate ministeriis esse idoneos, se vero praeter quam scholae quacumque demum ratione ha­ bendae, ceteris omnibus prorsus esse ineptum. Lauda­ bat igitur in aliis efferebatque longe minora; in se vel maxima naturae dona nec agnoscebat quidem. Cuius in­ dicii causa non semel moderatores rogavit suos ut a tradendis theologicis disciplinis, siquidem et illarum decori et iuventutis emolumentum consultum vellent, se omnium ineptissimum amoverent. Extremo morbo confectus si quid renuntiari vellet Summo Pontifici, hac dicendi formula utebatur: abiicite me ad pedes Sanctitatis Suae. Quibus vocibus videbatur signi­ ficare quam se miserum indicaret quantoque sibi honori duceret iacere ad pedes Sanctissimi Patris et plena illi demissione animi famulari. Quam vero tenuem de se opinionem haberet, quam opera labo­ resque suos nihili penderet nec sibi quidquam arro­ garet, vel ex illo datur intelligi quod in papyro con­ scripserat qui post eius mortem repertus est. Ibi praeter multa virtutis documenta haec habet : « pro­ licio me tandem in abyssum divinae misericordiae. ut propter infinita lesu Christi merita, depreca­ tionem B. Μ. V., tum Divo losepho meisque e caelo patronis suffragantibus, infelicis animae meae misereatur: meosque omnes e Societate fratres etiam atque etiam rogo ut causas omnes offensionis, et pessima quae ipsis exempla praebui mihi faciles volentesque ignoscant, nec mei memoriam adhi­ beant nisi ad implorandam in animam meam Su­ premi Numinis pietatem. » Sed humilitatis eius com­ mendationem quam superius Pii IX. P. M. testimonio inchoavi, placet absolvere auctoritate Leonis XIII. fe­ liciter regnantis, quam ad extremum consulto reser­ vavi tamquam gravissimum pulcherrimumque tantae virtutis elogium atque praeconium. Hic igitur cum Eminentissimo Cardinali Camillo Mazzella de lau­ dibus Franzelini iam vita perfuncti longum sermo­ nem ingressus haec inter alia diserte locutus est, quae, a sanctissimo Patre eodemque acerrimo rerum hominumque aestimatore prolata, summa profecto in laude ponenda sunt. « Fateor, inquit Sanctissimus christifideliuni Magister ac Parens, me plurimi eius indicium, prudentiam doctrinamque fecisse; verum haec humana sunt nec limites naturae excedunt; illud vero ego prae omnibus sitspexi, eitm scilicet tanta humilitate praeditum fuisse ut nihil supra. Ad me ventitabat ea modestia et demissione seu potius trepidatione comparatus, ut contentus esse non videretur, nisi ritu infantuli omnes mihi sitas anxietates, perplexitates, angores candidissime ape­ ruissetplenamque sui reddidisset rationem, titulosque omnes congessisset quos in suum dedecus cessuros existimaret, in me spem omnem aeternae suae sa­ lutis repositam se habere testatus : nec intelligebat #1 . - ♦ K!** Sr — XXXI — — XXX — bonus et sanctus ille cir quo se magis infra omnes abiicerct, eo me maiorem de illius sanctitate opinio­ nem effor mare. » Quo testimonio quid praestabilius esse possit non video. XVIII. Hoc modo factum esse puto, ut de eo prae­ dicari possint adamussim verba servatoris nostri lesu Christi, qui se humiliat exaltabitur. Quanto magis enim a propria exstimatione discessit, tanto apud omnes dignior laude vixit, et quo longius ab hono­ ribus prosequendis abhorruit, eo propius ad eos ac­ cedere coactus est. Duos Pontifices qui nomine et rebus praeclare gestis orbem terrarum impleverunt, studiosissimos fautores, admiratores laudatoresque nactns, bene mereri de Ecclesia universa potuit no­ menque suum in ultimas terras cum magno rei Chri­ stianae emolumento, ad memoriam sempiternam pro­ pagare : Societati vero cui nomen dederat tanta virtutis exempla, tantumque sui desiderium reliquit, ut eum cum Bellarminis, Ptolomaeis aliisque huiuscemodi principibus viris comparare merito possit, qui in summo dignitatis fastigio constituti, visi sunt nihil aliud prae oculis habuisse quam ut Ecclesiae sanctae et apostolicae Sedi omni cura studioque famularentur ac se dignos Societatis alumnos exhiberent ; posteris autem ea doctrinae et sanctitatis monumenta ante oculos ponerent, quibus edendis bona eorum mater Societas lesu e cuius disciplina prodierant, aptos instructosque reddiderat. Quod si tanta in terris praemia consecutus est naeque praestantia totius vitae studio ac pertinaci labore comparata et eximiae virtutes pepererunt ; nemo credo erit qui dubitet multo eum ampliora mu- Deo assequutum cui se suaque omnia plane devovit: puto autem hanc ipsam qualemcumque scriptiunculam argumento esse posse ad huiusmodi spem fovendam , ac tantam ei felicitatem quam in votis unice habere visus est ex animo .gratulandam. Reliquum est ut eius vestigiis insistamus, constanti aemulatione virtutum, similem et nos studiorum et la­ borum quorumcumque nostrorum mercedem in aeterna beatitate recepturi. nera SECTIO I. 1 QUAE CONTINET TRACTATUM PRODROMUM DE ECCLESIA DEI GENERATIM SPECTATA, de ecclesia veteris testamenti eiusque institutis in relatione ad testamentum novum, de notione et distinctione triplicis potestatis IN ECCLESIA. THESIS I. * • , De significatione nominis « Ecclesia n. ♦* « Nomen Ecclesia habet qnidem etiam genericam significationem coe­ w tus multorum, quatenus ad unitatem aliquam convocati considerantur; n significatio tamen specifica atque ex usu loquendi biblico et ecclesia­ 9 stico maxime propria est religiosa, ut Ecclesia sit societas vero Dei cultu unitorum, quae significatio iterum vel universali extensione vel 9 restrictione aliqua peculiari accipitur, π Ne significationes diversae, quibus appellatio Ecclesia in divinis litteris et in ceteris monumentis sacris usurpa­ tur, nostram tractationem ex iisdem documentis Deo favente habendam quodammodo interturbare videantur, abs re non erit multiplices illas significationes, quod a plerisque fieri consuevit, ante ipsum commentationis ingressum in unum veluti conspectum ponere. I. Nomen Ecclesia tum ex suo etymo tum usu apud scriptores sacros et profanos significationem genericam ha­ bet multitudinis evocatione in unum collectae; est enim Ξζζλησις evocatio, atque inde εκκλησία significatione concreta sunt collecti illi ipsi, qui evocatione in quandam unitatem convenerunt. Secundum ipsam igitur notionem genericam Ecclesia concipi nequit, quin sint multi iique naturae raFkanzelix. De Ecclesia Christi <1•I 3 tionalis, et horum multorum sit aliqua unitas ad finem communem. Evocatio enim sensu proprio et non metaphorico ad solas creaturas rationales fieri potest ; et cum eius terminus est Ecclesia seu unitas multorum, ipsamet vocatio rationalis esse nequit, quin huic multorum unitati propo­ natur aliquis finis obtinendus. At vero in generica hac si­ gnificatione nec forma unitatis nec finis, qualis sit determi­ natur; atque ita coetus non modo forma et fine religiosus, sed etiam profanus et politicus ecclesia dicitur. Act. XIX. 22. 39. 40; imo etiam « ecclesia malignantium » Ps. XXV. 5. Frequentius generali hac significatione pro conventu politico vel iudiciali graece et latine nomen ecclesia ponitur in ve­ teri Testamento. ludie. XX. *2; Ecclesi. XXI. 20; XXIII. 34; XXXIII. 19; XXXVIII. 37; 1. Macch. III. 13; V. 16; XIV. 19. Aliquando in ista significatione graecum εκκλησία in latina vulgata versione redditur concio (a concieo) Deut. XVIII. 16; concilium ludith VI. 19. (graece 21.) et alibi (1). II. Verumtamen solemni et communi usu in libris sacris Ecclesia significat coetum, quatenus forma et fine religiosus est, nempe Deo sancte religatus (Lactant. Divin, institut. IV. 28; Hieronym. in Amos IX. 6.) et consecratus; adeoque Ecclesia, quo nomine in Scripturis sensu hoc religioso et communi numquam designatur nisi Ecclesia vera, dicitur societas per veram religionem tamquam suam formam es­ sentialem seu vero cultu cum Deo et inter se coniunctorum. Cum porro vera religio in praesenti ordine historico nec sit nec umquam fuerit alia quam revelata et supernaturalis; hinc finis et forma Ecclesiae, eius unio cum Deo et in suis membris, singulorum ad eam vocatio, tota denique eius in­ stitutio supernaturalis est, ac proinde Ecclesia intelligitur societas supernaturalis. Haec propria significatio Ecclesiae in usu loquendi sacro quoad extensionem quasdam subit modificationes. 1°. Notio fundamentalis ubique sese offert, ut Ecclesia sit ipsa supernaturalis societas omnium vera religione Deo et inter se coniunctorum, adeoque societas destinatione uni(1) Ita etiam apnd scriptores profanos: legatis dare την εκχλη-,,αν Polyb. Rist. IV. n. 34; criminari εν εχχλησι» χα: προς πασιν Pintarch, (Phocion n. 9). versatis, quae religione revelata formatur, et ordinatur ad suum finem. In hac significatione principali numerus plu­ ralis Ecclesiarum repugnat haud secus ac in aliis omnibus nominibus universalitatem vel perfectionem absolutam de­ signantibus. Principalem dico significationem, quatenus usus loquendi tum biblicus praesertim novi Testamenti, tum ec­ clesiasticus hunc sensum nominis Ecclesia ita determinat, ut debeat haberi prae reliquis significationibus maxime pro­ prius, et nisi ex contextu aliud appareat, Ecclesia simpli­ citer dicta semper hac notione intelligatur (1). « Aedificabo Ecclesiam meam ; Christus caput est Ecclesiae ; Dilexit Ec­ clesiam et semetipsum tradidit pro ea ; Ipsi (Deo) gloria in Ecclesia et in Christo lesu in omnes generationes saeculi saeculorum ; Innotescit per Ecclesiam multiformis sapientia Dei; Ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis; Sacramentum magnum in Christo et in Ecclesia; Posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, secundo prophetas, tertio doctores ; In quo vos posuit Spiritus Sanctus Episco­ pos regere Ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo; » et alia passim obvia. Matth. XVI., Ephes. I. III. IV. V., l.Cor. XII., Colos. I., 1. Tim. III., Act. XX. 2°. Ex textibus, cuiusmodi sunt nunc citati, patet cur, ubi de regimine, magisterio, ministerio Ecclesiae'agitur, illi ipsi qui ad haec munia in aedificationem corporis sui a Christo in Ecclesia positi sunt, principaliter sint et a Sal­ vatore ipso atque inde usu ecclesiastico universali dicti fue­ rint Ecclesia. Si peccaverit in te frater tuus, et si neque te neque adhibitos privatos testes audierit, u dic (pro tri­ bunali) Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Amen dico vobis (Apostolis), quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis » sqq. Matth. XVIII. 17. (2). Haec significatio Ec­ clesiae nempe docentis et regentis, inadaequate distinguitur (1) u Ecclesia proprie inde dicitur, quoi omnes vocantur et in unum congregantur ” δια το παντας εχχαλειοΟαι και όμου συναγειν. Cyrill. Catech. XVIII. Auctor qq. de parabolis Script, q. 27. (inter Opp. Athanasii). (2) Principes et indices populi Ps. LXXXI. dicuntur in version® graeca et latina « synagoga (quod verti etiam posset Ecclesia) deorum » quod ipsum nomen ΓΠ17 sicut p alias totum populum Israel designat, MF· — I ab altera paulo ante explicata; significatur enim Ecclesia non solum ut pars in toto, sed ut pars essentialis et quo­ dammodo forma visibilis non tam contenta in toto quam potius continens et formans totum; unde est illud ss. Pa­ trum dictum, ut suo loco videbimus: « Ecclesia est in Epi­ scopo. 9 3?. Ecclesia simpliciter dicta atque adeo universalis con­ stat ex ipsa divina institutione coetibus multis tamquam membris ac partibus, quae singulae referunt imaginem et participant naturam totius, prout fert proprietas partiuin totius organici. Ita saepissime Ecclesia praedicatur cuni restrictione expressa ad rationem partis. - Ecclesia quae est lerosolymis, Antiochiae, Corinthi, in Cenchris, Thessalonicensium, in Babylone -> (Romae). Etiam u domestica Ec­ clesia » (Priscillae et Aquilae) , quae in domo (Nymphae) est Ecclesia, Ecclesia quae in domo tua (Philemonis) est. » Unde frequenter in numero plurali dicuntur - Ecclesiae Dei, Ecclesiae sanctorum, Ecclesiae gentium. Ecclesiae in Iudaea, Ecclesiae Asiae, Galatiae, Macedoniae r> et ita porro. Haec ubique obvia sunt in Actis, in epistolis Apostolicis, in Apocalypsi, a Responsum est a Catholicis, etiam multas Ecclesias in Scripturis inveniri dictas, et septem ad quas loannes scribit, quae tamen multae illius unicae membra esse intelliguntur 9 August, collât. III. cum Donat, c. 10. u Ecce sunt in Ecclesia Ecclesiae.... at sunt hae omnes membra unius Ecclesiae toto orbe diffusae » Id. de unit. Eccles, c. 11. Vide etiam Chrysost. in 1. Cor. hom. I. n. 1. Pridem Cyprianus cum matre et septem filiis (2. Macch.) comparans septem Ecclesias quibus Paulus epistolas scripsit, et septem memoratas in Apocalypsi celebravit Ecclesias multas ut unam familiam, quae est Ecclesia una a Christo aedificata super Petrum. « Cum septem liberis plane copu­ latur et mater origo et radix, quae Ecclesias septem postmodum peperit, ipsa prima et una super Petrum Domini voce fundata 9 Cyprian, de exhort, martyr, ad Fortunat, ed. Baluz. p. 270. L. de Testim. Script, ad Guarin. p. 201. Aliquando non tam societas fidelium per se spectata quam coetus actu congregatus ad religiosam cultura nomine Convenientibus vobis in Ecclesiam Ecd csia c significatur •S» (paulopost, convenientibus vobis in unum ε-ι το κύτο), loqui, tacere in Ecclesia » 1. Cor. XL XIV. Frequentius hoc sensu occurrit in veteri Testamento 3. Keg. VIIΓ. IL 22. 25; 1. Parai. XXIX. 20; 2. Parai. VH. 8; Ps. XL VII. 27; loel. II. 16. et alibi. 4'. Inter Ecclesiam universalem simpliciter dictam et significationem partium ac velut membrorum illius unius Ecclesiae, de quibus diximus, quodammodo media est signi­ ficatio, qua in veteri Testamento societas religiosa populi Israel dicitur Ecclesia, Ecclesia Domini, Ecclesia Israel Num. XIX. 20; XX. 4; Deuteronom. XXIII. 1. 2. 3. 8; 2. Esd. XIII. 1; Thren. I. 10; Act. VII. 38. Comprehen­ dit enim Ecclesia ita spectata societatem divinitus institu­ tam peculiaris populi Dei , non tamen simpliciter totum populum Dei. Nam et ante foedus peculiare initum cum Abraham, confirmatum et amplificatum in Sinai erant filii Dei justificati per fidem inde ab Adam (Gen. VI. 2; Korn. IV. 10. 11; Heb. XI.); nec promissio universalis in Adam toti generi humano a Deo facta (Gen. III. IS.) per illud foedus peculiare abolita est aut restricta, sed in uno populo electo .specialius conservata, propagata, et distinctius explicata. Haec igitur peculiaris Ecclesia populi Israel constituebat partem praecipuam totius Ecclesiae Dei iam in primis pa­ rentibus pro omnibus posteris promissae, eratque illa velut sal terrae et lumen mundi pro omnibus gentibus, in quibus volebat Deus voluntate antecedente Ecclesiam populi Dei universalem iam in Paradiso statim post lapsum institutam. Quare non ab hac Ecclesia universali seu a populo Dei sim­ pliciter sed ab illa peculiari Ecclesia Israel Deus exclusas voluit gentes de quibus mandavit : « etiam post decimam generationem non intrabunt Ecclesiam Domini in aeter­ num ; » aut duas generationes aliarum, de quibus dixit : α tertia generatione intrabunt in Ecclesiam Domini n Deu­ teron. XXIII. 3. 8. Non raro praesertim in Psalmis sensu immediato quidem Ecclesia Israel peculiaris, sensu autem pleniori et typico Ecclesia universalis in perfectione novi Testamenti intelligenda est. Ita sine dubio in Psalmis typicis XXI. (Heb.XXII.) 23. 26. (cf. Heb. II. 12.); XXXIV. (XXXV.) 18. (cf. 19. b —1 cum Ιο. XV. 25.) ; XXXIX. (XL.) 10. (of. 7-9. cum Hei). X. 5.); LXXXVIII. (LXXXIX.) 6. (cf. 5. 26-30. cum Obiter hic memorabo, quae Augustinus et poet ipsum theologi disputant de nomine synagoga. Quae scilicet ve­ teris Testamenti Ecclesia Israel dicitur, in versione graeca et latina saepe etiam appellatur synagoga Exod. XVI. 3. (graece, ubi latine est multitudo)] XXXIV. 31; Num. IV. 34; XXXI. 31; Ιο. IX. 22; Act. XIII. 43. et alibi; vel etiam coniunctim u in medio Ecclesiae et synagogae » (1) Prov. V. 14. Hinc quaesitum est, a) utrum aliquid distet inter significationem horum nominum; b) utrum Ecclesia etiam novi Testamenti dici possit synagoga; c) utrum in Scripturis aliquando ita dicatur? Augustinus et post ipsum plerique theologi ad primum animadvertunt, inter duo no­ mina hoc distare, quod Ecclesia seu evocatio non nisi de rationalibus creaturis, synagoga vero seu congregatio aut coactio non de his solis sed etiam de irrationalibus proprie αγωγή λίθων lob.VIII. 17. Hinc ad secundum respondent, Ec­ clesiae novi Testamenti potuisse quidem aptari etiam no­ men synagoga, quemadmodum et oves Christi appellantur; melius tamen gratiam vocationis significari expresso nomine Ecclesiae. Ad tertiam denique quaestionem negant, ullibi in Scripturis Ecclesiam novi Testamenti appellari nomine synagogae. « Quamvis proprie dicatur synagoga ludaeorum, Ecclesia vero Christianorum, quia congregatio magis peco­ rum, convocatio vero magis hominum intelligi solet; tamen et illam dictam invenimus Ecclesiam, et nobis fortasse ma­ gis convenit dicere : salva nos Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus... Neque dedignari nos oportet, immo gratias ineffabiles agere, quod sumus oves manuum eius, quas praevidebat cum diceret: habeo alias ores quae non sunt ex hoc ovili, oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor n August, in Ps. LXXVH. Ad omnes tres supra propositas quaestiones responsionem habes apud eundem paucis verbis comprehensam : « In synagoga i populum Israel accipimus, quia et ipsorum propria syna­ goga dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit. Nostram vero Apostoli munquani synagogam dixerunt (1) sed sem­ per Ecclesiam, sive discernendi causa, sive quod inter con­ gregationem, unde synagoga, et convocationem unde Eccle­ sia nomen accepit, distat aliquid; quod scilicet congregari et pecora solent... convocari autem magis est utentium ra­ tione, sicut sunt homines » Id. in Ps. LXXXI. 5°. Significationibus hactenus propositis directe intelligitur Ecclesia adhuc in via tendens ad supremam suam per­ fectionem et ad finem ultimum, hoc tamen ipso connotatur Ecclesia etiam pro hoc termino perfectionis et glorificatio­ nis, ad quem in via praeparatur et dirigitur. Quando enim Christus u dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vi­ tae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non haben­ tem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi, sed sit san­ cta et immaculata » (Eph. V. 25. sq.) ; haec purificatio et sanctificatio Ecclesiae in praesenti quidem stadio efficitur, sed ita et eo fine, ut plene perficiatur tandem in termino glorificationis, ubi sine macula et ruga in omnibus suis membris erit sancta et immaculata. De hac connexione et connotatione Ecclesiae in termino glorificationis cum prae­ senti stadio praeparationis saepe monuit Augustinus in suis libris contra Donatistas, praeformator es haeresis Catharorum. u Ubicumque in his libris (de Baptism, contra Donat.) . (1) Recentiores aliqui proferunt duo loca, ubi Ecclesia graece dicatur συναγωγή lac. II. 2. et επισυναγωγη Heb. X. 25. Atque inde exprobrant Augustino et theologis qui illuni sequuntur, quod latinam versionem tan­ tum non textum graecnm legerint. Sed hoc nihil est; nam priori loco vel non de Ecclesia sed de quovis eonsessn sermo est, vel certe non de Ec­ clesia lesu Christi simpliciter dicta, quam Augustinus considerat, sed de aliquot fidelium sive multorum sive paucorum simul considentium con­ gregatione, quae rectissime in Vulgata latina dicitur « conventus vester, n Nec magis in loco altero Ecclesia, de qua theologi iuxta mentem Augu­ stini loquuntur, significatur nomine επισυναγωγη; sed est ea congressus seu, ut habet interpres latinns, collectio fidelium, quemadmodum iam prae­ positio zr.i et tota enuntiatio manifestum reddit: « Non deserentes (in­ termittentes) collectionem nostram (μη εγχαταλειποντες την επισυναγωγην ίαντων) sicut consuetudinis est quibusdam, consolantes. » commemoravi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, non sic accipiendum est, quasi iam sit, sed quae praeparatur ut sit, quando apparebit gloriosa n Aug. Retract. II. 18. Nunc - augmentum corporis facit in aedificationem sui, f tunc autem erit consummata a in virum perfectum, in men­ suram aetatis plenitudinis Christi η (ξ>; μετοον ηλικίας του πληρώματος του Χρίστου) Epli. IV. 12-16.). Iam vero Ecclesia, qua significatione concludimus hanc quaestionem nominalem, aliquando directe nominatur spe­ ctata secundum finalem perfectionem. Ita celebrat Aposto­ lus a Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in coelis » Heb. XII. 23. Haec de nomine satis sunto, de re ipsa in sequentibus. THESIS Π. De Ecclesia Dei spectata secundum notionem amplissimam communionis sanctorum. * ” * * « Ecclesia Dei secundum amplissimam notionem spectata est supernaturalis societas seu civitas eorum omnium, qui sive angeli, sive homines ab Adam usque al consummationem sub capite Christo fide in via, risione beatifica in termino adhaerentes Deo uniti sunt ad coniinunionem sanctorum. ·» I. Creaturae rationales omnes ex ipso quidem naturae or­ dine essentiali factae sunt ad Deum, principium et ultimum finem, primam veritatem et summum bonum, modo facul tatibus naturalibus congruo cognoscendum et amandum, atque ad suam perfectionem et beatitudinem naturalem (h. e. non supra sed iuxta exigentiam naturae rationalis) in Deo ul­ timo fine cognito et amato obtinendam. Unde etiam in or­ dine naturali omnes creaturae rationales haberent seu de­ berent habere naturalem unionem cum Deo principio ac fine atque hoc ipso inter se invicem, cognitione et amore sive in via adhuc ad terminum sive iam in termino consti­ tutae. Hic ordo communionis naturalis creaturarum ratio­ nalium dici posset regnum Dei creatoris, non tamen Ec­ clesia Dei in significatione nobiliori, quae nunc est propria regni Dei sanctificatoris secundum usum nempe loquendi sacrum includens creaturarum Meationem su pernaturalem (την ΐ/.ζλησιν) per dona superaddita ad finem, qui est supra exigentiam et. potentiam naturae creatae. Iam vero ad ipsum hunc ordinem supernatural em uni­ versitas creaturae rationalis , angeli videlicet et homines evecti sunt, et vel per dona gratiae in via ducendi ad fi­ nem supernaturalis visionis et fruitionis Dei, vel iam per­ ducti ad hanc finalem visionem et fruitionem in donis glo­ riae. а) Qui ex angelis cum essent in via, per peccatum ce­ ciderunt , ii a suo fine , intellectus et voluntatis perver­ sione delapsi, omnibusque donis supernaturalibus spoliati in aeternum manent ex hoc ordine exclusi; qui vero in ve­ ritate et charitate perstiterunt, ii iam finem ultimum as­ secuti in aeterna visione et glorificatione coelestem consti­ tuunt vel potius complent hierarchiam. б) Humanum genus peccato in primo genitore, sua nempe radice secundum ordinem physicum suaque origine (origi­ nalité) secundum ordinem moralem quatenus ille in origi­ nali iustitia constitutus totum suum genus repraesentabat ad eorundem donorum hereditatem vel privationem, gratia sanctificante ceterisque donis gratuitis privatum, ac pro­ inde exulans a fine. supernatural!, non tamen secundum itistitiam derelictum est, sed ex gratuita Dei misericordia restauratam. Deus Verbum enim ex hoc ipso genere primi Adam assumere voluit naturam humanam et nasci secundus Adam, ut tamquam caput pro membris satisfaciendo et me­ rendo repararet gratiam et gloriam. In ipso igitur aeterno divino consilio incarnationis Verbi Redemptoris patet de­ cretum esse opus redemptionis seu mundum redemptum, (pii per applicationem redemptionis in actu secundo (ut suo loco videbimus) est Ecclesia acquisita sanguine Dei (Act. XX. 28.) u Dominus dixit ad me. Filius meus es tu, ego liodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes heredi­ tatem tuam et possessionem tuam terminos terrae » Ps. II. Quamobrem sicut omnes homines secundum naturam ex primo Aciam nascuntur filii irae in statu lapso, ita ex gratia ft i • > i - 1(1 redemptionis secundo Adam inserendi sunt per fidem, spem et charitatem. « Quod scriptum est, non esse aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri, ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est genus humanum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur. Quia sicut in regno mortis nemo sine Adam, ita in regno vitae nemo sine Christo r> Aug. ep. 190. al. 157. Donorum vero et subministrationum a Christo capite dimanantium fundamentum et radix est fides (Cone. Trid. sess. VI. c. 8), | qua velut prima iunctura (Eph. IV. 16.) inseruntur mem­ bra Christo capiti status reparati. Fide ergo destituti sub Christo capite totius ordinis reparati membra sunt desti­ natione tantum ac debito; re autem manent ab eo avulsi secundum habitum, non tamen secundum omnes gratias actuales et transeuntes (1). W Porro totius humani generis reparandi et Christo se­ cundo Adam inserendi duo praecipua velut stadia distincta sunt ex eo, quod magnum pietatis sacramentum initio statim post lapsum erat in promissione quidem et per decur­ sum aetatum in continua praeparatione, sed non nisi in ple­ nitudine temporis manifestatum est in carne (1. Tim. III. 16; Colos. I. 26; Gal. IV. 4.). In stadio priori praeformaban­ tur membra Christo capiti, qui erat exspectatio gentium ; in altero formantur eidem capiti Christo, qui iam u con­ summatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae r> (Heb. V. 9.); ibi praeformatio per fidem in Redemptorem promissum, hic formatio per fidem in eumdem Redemptorem iam missum; unde ibi sacrificia, sacra­ menta, instituta omnia typi erant et paedagogia ad Chri­ stum, hic sunt res ipsa et causa coniunctionis seu insertio- I nis actualis in Christum ; ibi umbrae, hic corpus (Coloss. II. 17.); ibi prophetia praenuntians, hic evangelium adimplens; gratia vero eadem, sed ibi ex meritis Christi adhuc futuris · et ideo parcior, hic ex meritis eisdem iam consummatis et hinc abundantior. «Non itaque novo consilio, ait s. Leo, 3 Deus rebus humanis nec sera miseratione consuluit; sed a ■ (1) Vide propositiones damnatas 26. 27. 29. in Bulla «Unigenitus - s 22. in Bulla « Auctorem hdei. ·» | constitutione mundi unam eamdemque omnibus causam sa­ lutis instituit. Gratia enim Dei qua semper est universitas iustificata sanctorum, aucta est Christo nascente non coe­ pta; et hoc magnae pietatis sacramentum quo totus iam mundus impletus est, tam potens etiam in suis significatio­ nibus fuit, ut non minus adepti sint, qui illud credidere promissum, quam qui suscepere donatum » s. Leo serm. 23. (de Nativ. 3.) n. 4. cf. serm. 24. n. 1. Eadem luculentius in libris de vocat, gent. « Nec praeteritis quidem saeculis eadem gratia, quae post Domini nostri I. Christi resurre­ ctionem ubique diffusa est, defuit mundo... Sed cum in illo populo cui utraque eruditio praefuit (per legem ‘ scriptam* et per totius creaturae testimonia), nemo nisi gratia iustificatus sit per spiritum fidei, quis ambigat, eos qui de qui­ buscumque nationibus quibuslibet temporibus Deo placere potuerunt, spiritu gratiae Dei fuisse discretos? Quae etsi parcior ante atque occultior fuit, nullis tamen saeculis se negavit, virtute una, quantitate diversa : consilio incom­ mutabili, opere multiformi » De vocat, gent. L. II. c. 4. 5. Fide igitur et gratia ab exordio usque ad finem saeculorum fideles omnes coniunguntur in Christo et ad Christum, unamque formant Ecclesiam sensu latiori, quo nunc eam consideramus, u Praecesserunt iusti sic in eum credentes venturum, quomodo nos credimus in eum qui venit... eadem tamen fides utrosque coniungit et eos qui venturum esse, et eos qui eum venisse crediderunt n Aug. in Io. tract. 45. n. 9. « Sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gra­ tia, omnes hi perficientes corpus Domini in membris sunt Ecclesiae constituti n s. Greg. L. V. ep. 18. ad Io. Ep. C. P. «Conditor noster habet vineam, universalem scilicet Ec­ clesiam, quae ab Abel iusto (1) usque ad ultimum electum qui in fine mundi nasciturus est, quot sanctos protulit, quasi tot palmites misit. » Enumerat deinde omnes aetates, quibus u ab huius mundi initio usque in finem ad erudien(1) Saepe Patres et antiquiores scholastici videntur exordium Eccle­ siae repetere potius ah Abel quam ab Adam; sed omissis rationibus qui­ tus alii aliter hunc modum loquendi explicant, simpliciter dicemus illos Du exordium definire, sed Ecclesiam in terris cum primo ex eius mera­ tis defunctis coniungere voluisse, Cf. Snarez de Fide disp. IX. sect. 2, * *i 7’ ' j'r dam plebem fidelium praedicatores congregare non destitit. Ab Adam usque ad Noe, a Noe usque ad Abraham, ab Abraham usque ad Moysen, a Moyse usque ad adventum Do­ mini, ab adventu Domini usque ad finem mundi « prius per patres, et postmodum per legis doctores et prophetas, ad extremum vero per Apostolos quasi per operarios in vineae (universalis scilicet Ecclesiae) cultura laboravit » Id. in Evang. hom. 19. n. 1. Haec sunt commentarii instar ad doctrinam Apostoli, ubi veterem oeconomiam remissionis « praecedentium deli- j ctorum r) per fidem in propitiatione Christi adhuc futura, coniungit cum oeconomia in praesenti tempore iustificationis ΐ per fidem in eadem propitiatione iam praestita. « Instificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo lesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae (iustitiae j iustificantis) propter remissionem praecedentium, delicto rum in sustentatione Dei (iv τη χνοχη j Οεου in lon Aug. cont. Inlian. 1. V. c. 11. n. 45. Vide Tract, de Sacram, in genere th. III. Quod vero dicitur de sacramento pro parvulis non minus imo etiam potioribus rationibus valet de sacri­ ficiis, et ritibus aliis ad manifestandam fidem mediatoris in carne venturi. Neque tamen haec in sic dicto statu legis naturae speciatim et singillatim a Deo per positivas leges determinata erant, ut mox dicemus, sed iu connexione cum supernaturali ordine gratiae, fidei, cultus interni erant in genere ordinata ut respondens manifestatio per cultum exter­ num. Lex naturae autem in re praesenti non dicitur solum ut humana natnra per se in sua essentia et exigentia consideratur, talis enim status purae naturae realiter numqnam exstitit; sed natura humana consideratur in statu exaltationis ad ordinem supernatnralem gratiae et fidei, et huic statui connalurales hoc est ex ipsa huius status natura requisitae et ne­ cessariae leges fidei licet in se utique supcrnaturales, dicuntur, non abso­ lute sed ex hypothesi exaltationis, lex naturae in comparatione cum le­ gibus positivis per Moyseu in veteri, per Christum et Spiritum Sanctum iu Apostolis pro Novo Testamento superadditis. Augustinus civitatem Dei seu Ecclesiam illius primae aetatis tum ante tum post diluvium ita describit, u Qua­ propter inter illos tunc hominum populos... quaeremus, si possumus invenire illam in terris peregrinantem deita­ tem Dei, quae usque ad diluvium arcamque deducta est, atque in filiis Noe per eorum benedictiones perseverasse monstratur, maxime in maximo qui est appellatus Sem... Tenenda est igitur series generationum ab ipso Sem, ut ipsa ostendat post diluvium deitatem Dei, sicut eam se­ ries generationum ab illo, qui est appellatus Seth, osten­ debat ante diluvium... Cum ergo quaerimus in illis septua­ ginta duabus gentibus (Gen.X) deitatem Dei, non possu­ mus affirmare, illo tempore quo erat illis labium unum i. e. loquela una, tunc iam genus humanum alienatum fuisse a culta veri Dei, ita ut in solis istis generationibus pietas vera remaneret, quae descendunt de semine Sem per Arphaxat et tendunt ad Abraham; sed ab illa superbia aedificandae turris usque ad coelum... terrena apparuit ci­ vitas h. e. societas impiorum ; utrum itaque ante non fue­ rit, an latuerit, an potius utraque permanserit, pia scili­ cet in duobus filiis Noe qui benedicti sunt, eorumque po­ steris, impia vero in eo qui maledictus est, atque eius progenie... non est indicatio facilis. Fortassis enim, quod profecto credibilius est, et in filiis duorum illorum iam tunc, antequam Babylon coepisset institui, fuerunt con­ temptores Dei, et in filiis Cham cultores Dei ; utrumque tamen hominum genus terris numquam defuisse, creden­ dum est n Aug. civit. Dei 1. XVI. c. 9. 10. Verum sicut revelatio ipsa tum de Deo, tum de lege morali et liturgica, tum de futuro Redemptore illis initiis minus ampla minusque distincta erat (vide s. Th. 2. 2. q. 174. a. 6. cf. Tract, de Tradit, th. XXVI.) ; ita etiam Ec­ clesia, quae est concreta expressio ac summa ipsius reve­ lationis, minus erat conspicua. Habebat illa quidem, velut formans principium, sacerdotium, religiosum regimen, ma­ gisterium patriarcharum, qui ut scriptum est de Noe (2. Pet. II. 5.), erant u praecones iustitiae » (Tract, de Trad. th. XX. cf. Mauclerum de Monarch, eccles. T. I. p. 226; Phillips Ius cedes. T. II. p. 347 ; Haneberg Histor. revel, sect. I. c. 4.) et Deus ipse appellat eos « prophetas et christos suos * (Gen. XX. 7; Ps. CIV. CV. 15; 1. Parai. XVI. 22.), quod etiam s. Augustinus animadvertit, a Et ipsum Noe patriar­ cham... ei alios supra et infra usque ad hoc tempus, quo reges (nempe inde a Samuele tempore regum proprie dicti prophetae) in Dei populo esse coeperunt, propter quaedam per eos facta sive quoquomodo significata sive praedicta, çizae pertinerent ad civitatem Dei regnumque coelorum, non immerito possumus appellare prophetas , praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos » Aug. Civ. Dei 1. XVII. c. 1. Attamen in his omnibus mu­ neribus tum institutio divina et perennis successio, tum ipsa functio non tam ex positivis legibus quam interno di­ vino instinctu determinata erat. Unde et sacrificia et sa­ cramenta et universus cultus ritualis in genere quidem erant a Deo instituta, in specie vero et in particularibus, praesertim usque ad proximam peculiaris populi Dei prae­ parationem in vocatione Abraham, videntur permissa fuisse determinationi ipsorum capitum familiarum seu patriarcha­ rum. De hac specifica determinatione intelligendum est, quod ait s. Thomas: a sicut in statu legis naturae homi­ nes nulla lege exterius data sed solo interiori instinctu movebantur ad Deum colendum, ita etiam ex interiori in­ stinctu determinabatur eis, quibus rebus sensibilibus ad Dei cultum uterentur » s. Th. 3. q. 50. a. 5. ad 3. Hinc Ecclesiae unitas visibilis adhuc laxior et inchoata fere revocabatur ad unam professionem verae fidei et ad veritatem divini cultus ; eoque ipso corpus Ecclesiae, quod unitate continetur, velut in prima formatione constitutum et adhuc imperfectum erat. In hac tamen Ecclesia seu ci­ vitate Dei u supra et infra Noe » veritas fidei et cultus divini tum perenni traditione per ministerium patriarchale ordinarium conservabatur, tum incrementis novarum reve­ lationum explicabatur, per ministerium propheticum ex­ traordinarium. Ad illos enim omnes in munere u praeco­ num iustitiae n suo modo pertinebat, quod Deus expresse dixit de Abraham : u scio quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viam Domini, et fa­ ciant iudicium et iustitiam » Gen. XVIII. 19. Munus vero extraordinarium prophetarum ad ulteriorem revelationis explicationem in eis agnoscendum est u propter quaedam per eos facta sive significata sive praedicta (ex supernatarali nempe Spiritus Sancti illustratione et motione, vel si­ mul cum externa etiam locutione, divina vel sine illa), quae pertinerent ad civitatem Dei regnum coelorum, n Cf. Suarez de Legibus 1. I. a. 3. n. 1'2 ; 1. IX. c. 6. n. 21 ; c. 7. n. 5. 6. II. Quoniam tota vetus oeconomia praeparatio erat et typus ad Verbum incarnatum et ad eius Ecclesiam, pro­ phetia ad evangelium ; pro hoc eius scopo Deus peculiarem sibi populum elegit et ministerio Moysis instituit, in quo sicut ‘prophetica revelatio in dies clarior, ratio typorum manifestior, ita forma Ecclesiae esset expressior. , 1°. Cultus divinus a Deo ipso in manu mediatoris (Gal. III. 19.) institutus erat et singillatim determinatus in sa­ crificiis, sacramentis, cerimoniis, solemnitatibus, in ipsa unitate sacri tabernaculi seu templi, in quo solo ad unio­ nem visibilem totius Ecclesiae Israël publicus Dei cultus per sacrificia ordinarie celebrandus erat. j 2°. Ad huius divini cultus administrationem et perpe­ tuam conservationem Dei iussu consecrati erant ministri, et instituti in certa et per legem Dei fixa successione se­ cundum tripartitam hierarchiam unius summi sacerdotis, sacerdotum secundi ordinis (4. Reg. XXIII. 4.), Levitarum ministrantium λειτουργουντων 1. Parai. XVI. 4. etc.). j Per hos ipsos sacerdotes universus populus in rebus sa­ cris regendus et indicandus erat, a Si difficile et ambi­ guum apud te indicium esse perspexeris... surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus; veniesque ad sacerdotes Levitici generis et ad iudicem, qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi indicii ve­ ritatem; et facies quodcumque dixerint, qui praesunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te iuxta legem eius... qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto in­ dicis, moriatur homo ille, et auferes malum de Israël » Dent. XVII. 8. sqq. j 3°. Ex his ipsis patet non modo ius regiminis, sed simul consequitur sacerdotum magisterium ordinarium, ad con­ servationem et interpretationem legis ac doctrinae divinae. - Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pa­ ctum meum cum Levi (et cum eius posteris), dicit Domi­ nus exercituum... Labia enim sacerdotis custodient scien­ tiam et legem requirent ex ore eius, quia angelus (legatus) Domini exercituum est n Mal. II. 4-7; Lev. X. 10. 11. An­ gelus nempe Domini, quo nomine etiam prophetae quandoque appellantur (Agg. I. 13; Mal. III. 1.), sacerdos est, ut ex ore eius requirant doctrinam legis divinae; hanc enim ex­ primit nomen hebraicum ΠΊΊΠ · In triplici munere sacri ministerii, regiminis, magisterii eminens summus sacerdos tum hierarchiae tum populi to­ tius unitatem in cultu divino, in sacra disciplina et do­ ctrina continebat. 4°. Nihilominus oeconomia illa antiqua erat tantummodo praeparatio ad Testamentum novum, u paedagogus ad Chri­ stum, custodia in eam fidem quae revelanda erat, introdu­ ctio melioris spei, ibi lex per Moysen data, hic gratia et veritas per lesum Christum facta, ibi spiritus servitutis, hic spiritus adoptionis filiorum » (Io. 3.17 ; Rom. VIIL 15 ; Gal. III. 23. 24; IV. 24-26; Heb. VII. 19.). Adeoque vetus oeconomia comparata cum nova, ad quam, introducebat erat imperfecta tum in cultu et sacrificiis quae dicuntur um­ brae futurorum bonorum (Heb. IX. X.) ; tum in disciplina quae in u operibus legis n accommodata populo carnali eatenus erat u lex mandati carnalis n (ib. VII. 16.); tum in doctrina quae adhuc erat complenda et tandem consum­ manda per ipsum Verbum incarnatum, quapropter etiam sacerdotium, ut pars essentialis totius oeconomiae, imper­ fectum erat in efficacia ministerii, in potestate sacri im­ perii in veritate magisterii, proindeque sacerdotium ipsum cmn suis sacrificiis in Ecclesia Mosaica introductio erat et praefiguratio sacerdotii et sacrificii perfecti in Ecclesia lesu Christi. « Si consummatio per sacerdotium Leviticum erat.... quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ? Translato enim sacerdotio necesse est, ut et legis translatio fiat n Heb. VII. II. 12. u Tra­ xisti Domine omnia ad te, quoniam scisso templi velo sancta - 28 sanctorum ab indignis Pontificibus recesserunt, ut figura in veritatem, prophetia in manifestationem lex in Evange­ lium mutaretur. Traxisti Domine omnia ad te, nt quod in uno ludaeae templo obumbratis significationibus agebatur, pleno apertoque sacramento universarum ubique nationum devotio celebraret. Nunc etenim et ordo clarior Levitarum (diaconorum), et dignitas amplior Seniorum (presbytero­ rum), et sacratior est unctio sacerdotum (Episcoporum).., Nunc etiam carnalium sacrificiorum varietate cessante, omnes differentias hostiarum una corporis et sanguinis tui implet oblatio... et ita in te universa perficis mysteria, ut sicut unum est pro omni victima sacrificium, ita unum de omni gente sit regnum » s. Leo serm. 59. al. 57. c. 7. 5°. Imperfectio ista veteris sacerdotii nominatim in ma­ gisterio, de qua non omnes theologi idem sentiunt, diligentiorem requirit explicationem. Certe in illa Ecclesia Israël, cui u credita erant eloquia Dei» (Rom. III. 2.), quae sci­ licet specialiter electa et destinata erat a Deo ad conser­ vandam integritatem revelationis iam factae et ad eam in dies novis revelationibus divinae veritatis et divinorum consiliorum perficiendam, ut praepararetur plenitudo tem­ poris, in qua ex hoc ipso populo velut de terra sitienti et de radice lesse velut flos ascenderet exspectatio gentium in signum populorum (Gen. XLIX. 10; Is. XI. 1. 10; LIII. 2; Rom. IX. fi.), in hac inquam Ecclesia magisterium tam ex­ celso fini idoneum et necessarium atque idcirco supernaturalibus charismatibus ad infallibilitatem instructum (cf. de Tradit, th. VII.) deesse non poterat. Unde complures theo­ logi opinantur, sacerdotio ipsi Aaronico simpliciter vel sal­ tem usque ad adventum ipsius Christi promissi infallibili­ tatem in conservanda et proponenda fidei doctrina asseren­ dam esse (cf. Bellarmin. de Concil. 1. II. c. 8.). Verum haec sententia utraque tantas habet difficultates oppositas, ut firmis argumentis demonstrari nequeat. Nonnulli affirmant, sacerdotes etiam tempore Christi atque in ipsa Christi con­ demnatione non in doctrina sed circa factum dumtaxat er­ rasse (quale quaeso factum? nempe lesum Nazarenum esse Christum promissum, quod ut finis comprehendebat totam doctrinam antecedentem, ut fundamentum totam doctrinam — 29 subsequentem), vel eos errasse quidem mente ut homines privatos, minime vero in publica per sacerdotalem potesta­ tem proposita doctrina, siquidem pontifex teste loanne (XI. 51.) prophetavit atque adeo divino instinctu docuit di­ vinam veritatem. At haec ex tota historia evangelica ma­ nifesto refutantur, et nominatim ex solemni ac iudiciali sententia, qua pontifices et omne eorum concilium Christum repudiandum et damnandum esse pronuntiarunt, quia Fi­ lium Dei se fecit (Matth. XXVI. 63-66 ; XXVII. 1 ; Mare. XIV. 53. 61-64; Luc. XXII. 66-77; Ιο. XIX. 6. 7. 15.) cf. Stapleton De principiis fidei L. II. c. 12. Si autem cum Bellarmino 1. c. concedas, sacerdotes in ipsa persona Messiae iam praesentis populo designanda errasse errore doctrinali, dum Christum velut a impostorem » et ablasphemum, quia Filium Dei se fecisset, » repudiandum esse solemni indi­ cio pronuntiarunt ; iam ex ipso fine magisterii in Ecclesia Israël demonstrare non potes, sacerdotio Aaronico per se spectato annexum fuisse charisma infallibilitatis ante ad­ ventum. Christi, quod tamen cum Messias advenit, in sa­ cerdotio eodem adhuc permanente legitimo desierit. Finis enim magisterii saltem longe praecipuus erat praeparare vias Domini, et u desideratum cunctis gentibus » (Agg. II. 8.) praemonstrare tum proxime peculiari populo Israël tum ipsis gentibus universis. Si ergo constat, magisterium cum charismate infallibilitatis sacerdotio Aaronico per se spe­ ctato non fuisse connexum quoad agnitionem et monstra­ tionem Christi iam praesentis, qua complenda et absolvenda erat tota praecedens praeparatio ; iam non possumus ex ipso fine magisterii in Ecclesia Mosaica demonstrare, magisterio sacerdotii Aaronici per se spectati adfuisse perfectionem infallibilitatis ante Christum, quae certe defuit praesente Christo quoad actus praecipuos agnitionis et monstrationis promissi et iam missi salvatoris. Hoc igitur tam essentiale discrimen in magisterio ordinario veteris Testamenti, quod ante Christum infallibile, praesente iam Christo fuerit fallibile, demonstrandum esset disertis testimoniis Scripturae aut christianae traditionis. Sed huiusmodi testimonia pro infallibilitate magisterii ordinarii synagogae proferri non posse, sicut prostant luculenta pro infallibilitate magisterii >r* r · •r: t-ι. i ‘ * ■ ** - c-- : W - - 31 in Ecclesia Christi, etiam Bellarminus (1. c. cap. 6.) satis clare fatetur. Calvino enim obiicienti fallibilitatem conci­ liorum in veteri Testamento, inter alia respondet non li­ cere imperfectionem magisterii in veteri Testamento trans­ ferre ad magisterium Ecclesiae Christi: u Certiores enim et maiores promissiones Dei habet Ecclesia quam synagoga; nec enim de synagoga’ usquam legimus, quod de Ecclesia Christus dicit (Matth. XVI.) : super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adver­ sus eam; nec id quod Apostolus ait (1. Tim. III.) : eam esse columnam et firmamentum veritatis ; neque de Caipha (vel eius antecessoribus) scriptum est, sed de Petro (et eius successoribus) : rogavi pro te, ut non deficiat fides tua Alio igitur modo infallibilitatis charisma, quod etiam in magisterio Ecclesiae veteris Testamenti negare fas non est, ex ipsa propria indole illius oeconomiae concipiendum esse videtur. Sicut ibi veritas divina novis continuis re­ velationibus explicanda erat, ita ex hoc ipso missio ex­ traordinaria prophetarum, qui nimirum essent ministri revelationis cum proprio fine illius oeconomiae intime nexa et conserta intelligitur. Unde ad magisterium divinae re­ ligionis (in doctrina et moribus) pertinebat non solum mu­ nus ordinarium sacerdotale sed etiam munus propheticum extraordinarium. Ad hoc nempe munus propdieticum non minus spectabat custodia et vera declaratio revelationis ac legis iam promulgatae quam.illius ulterior explicatio et incrementum per novas revelationes. Si quando igitur ma­ gisterium ordinarium sua culpa deficeret, charisma prophe­ ticum magisterii extraordinarii supplebat defectum ad in­ fallibilem conservationem doctrinae et fidei divinae in Ecclesia Israël. Hinc prophetae sunt etiam pastores populi (1er. XVII. 16. hebr. cf. Zach. XI. 4.) et custodes consti­ tuti super muros lerusalem, qui α tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt.... donec (Deus) ponat leru­ salem laudem in terra » (Ecclesiam scilicet novi Testamenti) Is. LXII. 6. 7. cf. XXI. 11. Imo charisma extraordinarium propheticum in singularibus quibusdam causis et occasio­ nibus connectebatur cum summo sacerdotio, ut quando sum- .-w: — Bi­ mus sacerdos iubebatur responsa Domini exquirere per Urim et Thummim quod in vulgata (Lev. VIII. 8.) vertitur u do­ ctrina et veritas » (cf. Num. XXVII. 21 ; 1. Reg. XIV. 18; XXII. 10; XXIII. 9. etc.); hanc connexionem charismatis gratis dati pro occasionibus quibusdam extraordinariis cum summo sacerdotio indicat Evangelista loannes (XI. 51.), qnando ait Caipham eo ipso tempore, quo praevaricabat secundum munus ordinarium magisterii, etiam inscium pro­ phetasse instinctu extraordinario u cum esset pontifex anni illius, » Infallibilis itaque depositi custodia erat utique etiam in Ecclesia Mosaica, non tamen per promissam perennem assistentiam Spiritus veritatis pro magisterio ordinario (sicut in novo Testamento); sed quatenus munus utrumque, ordinarium sacerdotii et extraordinarium prophetiae, con­ sideratur coniunctum. Hinc missio prophetarum constitue­ bat elemèntum intestinum ac velut partem integrantem pro indole illius oeconomiae, atque ideo eorum successio non modo usque ad reditum ab exilio Babylonico moraliter continua erat et manifesta; sed etiam sub templo secundo charisma inspirationis non desiit, ut tum libri per inspi­ rationem scripti tum facta alia demonstrant (vide Tract, de Scriptura thés. XI. corollar. 2.). Quare spectata solum­ modo perpetuitate, munus propheticum in veteri Testa­ mento dici posset ordinarium; sed quoniam hac appellatione in institutis divinis non solum perennitas sed potius ordo successionis vel propagationis secundum certam et fixam legem intelligi solet, prophetiae autem spiritus nulli cer­ tae legi aut medio communicationis alligatus, ut donum gratis datum, ubi vult spirat; ideo in illa quoque oecono­ mia munus propheticum erat et dici debet extraordinarium. 6'. Ex dictis intelligitur, quomodo Deus permittere po­ tuerit veteris sacerdotii praevaricationem in magisterio, etiam tum et tum maxime, quando advenit u finis legis Christus, n ut in eo adimplerentur lex et prophetae tanquam in fine, ad quem ordinabantur, et ab eo tamquam a con­ summatore fidei adimplerentur ultima perfectione revela­ tionis et institutorum divinorum. Sicut qui infallibiliter praemonstrabant Christum venturum, erant prophetae ma- I F 5? - ÎT· • *. ri· ίί ; ; i 1, ·> ·*·'*<■* gisterio extraordinario, ita qui monstrabat praesentem (ut nunc nihil dicamus de Simeone, Anna et aliis) erat magi­ sterio extraordinario propheta et plus quam propheta, de quo scriptum erat per priscos prophetas: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te Matth. XI. 9. 10. « Lex et prophetae usque ad loannem, ex eo regnum Dei (iam praesens) evangelizatur n Luc. XVI. 16. Imo quod infinite maius est, ipsum Verbum caro factum, per cuius divinitatem ut per causam inspirantem, et ad cuius divinitatem ac humanitatem ut ad causam finalem loquebantur prophetae verba Domini, ipse inquam iam Dominus prophetarum, qui est ό προφήτης (I. I. 21; VI. 14; VIL 40; Matth. XXI. 11.) et unus ma­ gister (Matth. XXIII. 8.10; Ιο. XIII. 13. 14.) praesens per se et de se testabatur, consummando in sua divina persona plenitudinem muneris prophetici et magisterii divini (Deute­ ron. XVIII. Io; Act. III. 22.). Ipse omni populo’demonstra­ tus praecedentibus prophetiis legis et prophetarum adim­ pletis, quam adimpletionem etiam sensibiliter exhibent Moy­ ses et Elias, lex nimirum et prophetae, testes divini eius magisterii in transfiguratione (Matth. XVII. 3. 5. vide s. Leon. serm. 51. c. 4.), operum et miraculorum velut di­ vinis sigillis comprobatus, praedicatione praecursoris desi­ gnatus, ut Filius prae omnibus aliis audiendus a Patre coelesti declaratus in solemni magisterii initiatione (Luc. III. 22; IX. 30-35; Ιο. V. 33-37. 39. 46; X. 38; XV. 24. etc.). : Η Hoc magisterio Christus, per se ipsum et misso SpirituS. per Apostolos iam completis fidei revelationibus, et divinis in­ stitutionibus, ad depositi totius custodiam et explicationem perenniter manet in Ecclesia sua ipse unus magister per suos legatos in perpetua successione a se institutos, charismate ve­ ritatis suaque praesenti semper tutela munitos, suo nomine et auctoritate docentes; quae omnia suis locis distinctius nobis explicanda et demonstranda erunt. Hic obiter comme­ morantur, ut pateat, quantis nominibus prae magisterio ordinario synagogae praecellat magisterium ordinarium Ec­ clesiae, tum ratione Verbi incarnati a quo magisterium ipsum et tota eius auctoritas derivatur et participatur, — 33 — tum ratione doctrinae iam consummatae, tum ratione indefectibilis assistentiae Spiritus veritatis. Ex hac ipsa per­ fectione intelligitur, cur magisterium extraordinarium pro­ pheticum, intestinum veteri oeconomiae propter eius statum imperfectum et adhuc perficiendum, minime sit inter insti­ tuta perennia oeconomiae iam perfectae (cf. Matth. XI. 11-13; 1. Pet. I. 10-12.). Illic Moyses et prophetae erant tamquam famuli in domo Dei multifariam multisque modis (velut per partes successivas ac gradibus diversis πολυρ,ερως ζα·. πολυτροπως) inspirati ad excolendum Testamentum ve­ tus et ad praeparandum novum, hic Filius Dei in domo sua iam complevit Testamentum novum et regnum immo­ bile, manetque auctoi' fidei et consummator cum Ecclesia sua omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Heb, Summa omnium quae hac Thesi demonstravimus, huc tandem revocatur. Totus praecedens status Ecclesiae tum primitivae inde ab Adam destinatione universalis pro omni­ bus gentibus, tum Mosaicae pro populo Dei peculiari tam­ quam prophetia realis in typis, tamquam prophetia verbalis in annuntiationibus, et praenuntiationibus, generatim tam­ quam praeparatio et introductio melioris spei in omnibus institutis et legibus ordinatus erat ad Ecclesiam lesu Chri­ sti ut ad evangelium reale in mysteriis ac rebus adimple­ tis, ut ad evangelium verbale in doctrina mysteriorum et rerum iam praesentium, denique ut ad consummationem misericordiarum Dei in gratia et veritate, u Redemptio Salvatoris... ita magnae pietatis suae disposuit sacramen­ tum, ut usque ad consummationem quidem mundi praefinita generationum plenitudo decurreret, sed renovatio originis per iustificationem indiscretae fidei ad omnia retro saecula pertineret... Nihil ab antiquis significationibus in Christiana religione diversum est, nec umquam a praecedentibus iustis nisi in Domino lesu Christo salvatio sperata est, dispensationibus quidem pro divinae voluntatis ratione va­ riatis sed in idipsum coruscantibus et legis testimoniis, et prophetiae oraculis, et oblationibus hostiarum; quia sic congruebat illos populos erudiri, ut quae revelata non caperent, obumbrata susciperent et maior Evangelii esset i 1 - - ;J > s ’ y. FEAszEtJH. De Ecclesia Christi δ r. «μ* auctoritas, cui tot signis totque mysteriis veteris Testa­ menti paginae deservissent... Nihil legalium institutionum, nihil propheticarum resedit figurarum, quod non totum in Christi sacramenta transierit... ut merito cessarint nuntii, postquam nuntiata venerunt, nec vacuatur reverentia pro­ missionum , quia plenitudo manifestata est gratiarum » s. Leo serm. LXVI. (de passion. Dili XV.) c. 12. Nimirum in Ecclesia lesu Christi plenitudo manifestata est, imo Ec­ clesia ipsa dicitur a Paulo (Eph. I. 23.) plenitudo Christi etiam secundum hunc eius statum, quo adhuc militat in terris docens et credens in fide, regens et obediens in spe, sanctificans et sanctificata in charitate : « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis λ (1. Pet. H. 9.). THESIS IV. De multiplici discrimine institutorum veteris Testamenti in relatione ad Ecclesiam noci Testamenti. i In institutis ac legibus veteris Testamenti distinguenda sunt 1*. ea, n quao per se necessaria ad salutem, pertinent ad Testamentum aeternum » et universale, ab aliis quae pro peculiari dumtaxat populo et pro tem» pore introductionis ad meliorem spem erant praecepta; 2°. in his ipsis » institutis peculiaribus distinguantur oportet illa, quae principali sno » fine typica erant ad Christum venturum eiusque Ecclesiam, ita ut post» quam adimpleta erant in Christo, iam eorum observantia abolita et a mortua atque post sufficientem Ecclesiae propagationem omnino vetita » ac mortifera censeri debent; alia vero quae, sine proxima saltem et - immediata Christi praesignificatione, ad politicam vel religiosam exter· » nam disciplinam synagogae pertinebant, obligatione iuris divini iam » sublata in Ecclesia Christi, possunt nihilominus consuetudine aut lege » humana ecclesiastica permitti vel etiam praecipi. » 1 Forma Ecclesiae ut erat imperfecte in veteri Testamento, quemadmodum in superiori thesi declaratum est, non desiit, per defectionem sed per praenuntiatam et in synagoga ipsa praefiguratam perfectionem ■, velamen enim veteris Testa· menti u evacuatur in Christo n (2. cor, p]jt 14 ) simili pro4 Sectu, quo in praesenti stadio Ecclesiae «cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est η (1. Cor. XIII. 10.) quare operae pretium est, paucis hic inquirere, quomodo iu ista translatione ab imperfecto ad perfectum sese habuerit desitio veterum institutorum, quae ab Apo­ stolo in Christo evacuata esse το καταργουρ.ερ.ον dicuntur. I. In veteri Testamento ea, quae generatim dicimus spi­ ritualia (in distinctione ab iis quae Apostolus Heb. VII. 16. appellat a legem mandati carnalis »), pertinentia sci­ licet ad gratiam oblatam et datam intuitu meritorum re­ paratoris naturae humanae in primo Adam lapsae, ad fi­ dem, spem, et charitatem, ad finem vitae aeternae, haec (inquam) omnia sunt et semper erant Testamenti aeterni pro omnibus gentibus et omnibus temporibus destinata. Manent ergo haec communia populo Dei seu Ecclesiae in quavis oeconomia sive patriarchal!, sive in explicatiore Mosaica, sive in perfectione novi Testamenti, quamvis in hoc pro ipsa sua perfectione post completum u magnum pie­ tatis sacramentum » sint abundatiora in se et ampliora in extensione, u gratia enim Dei qua semper est universitas iustificata sanctorum, aucta est Christo nascente non coeIU.) quia vero haec spiritualia quovis tempore donaban­ tur ex meritis Christi, et quia eorum perfectio est cha­ racter proprius novi Testamenti ; propterea illa quandoque dicuntur etiam tempore veteris Testamenti semper perti­ nuisse ad Testamentum novum. Cf. s. August, contra Faust. 1. IV. ; s. Thom. 1. 2. q. 107. a. 1. Ab his distinguenda omnino sunt, quae erant propria ve­ teris Testamenti in oeconomia Mosaica, quatenus continebat umbram, typum et praeparationem ad Christum venturum, et ad Testamentum novum in ipso veteri promissum et praefi­ guratum. Ad hunc ordinem typicum pertinent omnia insti­ tuta politica et liturgica, seu iudicialia et caeremonialia (ut a theologis dici solent), vel principaliter et per sese vel saltem indirecte, quatenus a Deo per Moysen data sunt ad populum illum peculiarem efformandum et conservan­ dum, ut in eo praeparationes ad Christum venturum eiusque Ecclesiam custodirentur et per temporum successiones explicarentur ; atque ita (quod Paulus de factis quibusdam 1 historicis illius populi dicit) a haec omnia in figura contiugebant illis » 1. Cor. X. 11. "a Quae spectant ad ordinem spiritualem, Augustinus ap­ pellat i. praecepta vitae agendae ; » theologi nomine generico dicunt moralia, eaque sunt theologica pertinentia ad fidem et mores ac propterea ad Testamentum aeternum, quae nec mutata -sunt in Ecclesia lesu Christi nec mutari possunt nisi explicatione et complexione ad statum pefectiorem novi Testamenti (cf. Matth. V. 21. sqq. ; XIX. 8. sq.). Quae autem sunt ordinis typici comprehensa nomine indi' ciahum et ceremonialium, ab Augustino dicuntur a prae­ cepta vitae significandae. » 1/ Hisce posterioribus synagoga Mosaica constituebatur in sua propria et peculiari ratione, ita ut iis in sua futuro­ rum significatione, valore et scopo sublatis tota peculiaris ratio et forma synagogae sublata sit. a Translato sacerdotio (principali subiecto et centro iudicialium et ceremonialium) necesse est, ut et legis (totius peculiaris Testamenti) trans­ latio fiat n Heb. VII. 12. lam vero ista omnia instituto ex ipsa intima sua natura typorum et praeparationum ad Christum eiusque opus venturum sponte sua desinebant in hoc suo significatu et valore, dum complebantur in Christo iam praesente et in eius Ecclesia constituta : u quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi » Colos. II. 17. Amplissime haec disserit Augustinus in libris contra Fan· stum, u ludaeo dicenti mihi, cur tenes vetus Testamentum, cuius praecepta non servas? respondeo, servari a Christia­ nis etiam ex ipsis Ubris (V. T.) praecepta vitae agendae praecepta vero vitae significandae tunc recte observata, cum praenuntiabantur ista, quae nunc revelata sunt. Qua­ propter etiam ipsa sic non observo ad religionem, ut te­ neam tamen ad testificationem, sicut et promissa carnalia quae ibi continentur, unde proprie dicitur vetus Testamen­ tum, quamvis mihi aeterna speranda revelata sunt» Aug. cont. Faust. 1. X. c. 2. Vulto fusius de his disputat 1. XIX. cc. 8. 9. 10. 11. ^T· Veterum igitur institutorum iudicialium et ceremonialium ac proinde synagogae ut verae Ecclesiae desitio facte est per complementuuH^Christo et in Ecclesia Christi; desitio inquam illa intelligitur esse transitus futuri in praesens, umbrae et figurae in corpus et in rem signifi­ catam, promissionis in donationem, prophetiae in evan­ gelism·: u non veni solvere legem sed adimplere » Matth. V. 17. II. Nihilominus ut de illis institutis divinis quidem sed temporaneis eorumque extinctione tempore apostolico et deinceps, quando iam mortua erant vel mortifera, recte indicemus, in illis distinguendi sunt quatuor modi obser­ vantiae valde diversi: a) observantia in formali ratione promissionum et typorum ad Christum adhuc expectandum; 6) observantia existimata necessaria ex perpetua in­ stitutione ac lege divina; c) observantia in ratione insti­ tuti religiosi quondam a Deo filiis Israel dati non amplius necessaria sed tamen permissa ; d) observantia non ex lege divina veteris Testamenti retinenda, sed per legem huma­ nam imponenda. Γ. Clarum est, primum modum observationis pro tem­ pore novi Testamenti continere negationem lesu Christi. In hac permanens synagoga negavit et pervertit propriam rationem et finem ipsius veteris Testamenti, atque ita per apostasiam a propria sua lege incidit in infidelitatem con­ trarie oppositam verae fidei et Ecclesiae novi Testamenti promissae et praefiguratae per ipsam iUam legem, quemad­ modum Salvator eis exprobravit : « est qui accusat vos Moy­ ses, in quo vos speratis (ηλπικατε) ; si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan (έπιστευετε 46. Quod ipsum Apostolus ita explicat, u Israel sectando legem iustitiae, ad legem iustitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus (legis) : offende­ runt enim in lapidem offensionis... Iustitiae Dei non subiecti; finis enim legis Christus, ad iustitiam omni cre­ denti» Rom. IX. 27. sq. Secundum hunc igitur observandi modum iudicialia et ceremonialia veteris legis, post manifestationem lesu Chri­ sti eorumque adimpletionis in ipso, semper erant ac ma­ nent non solum mortua i. e. nec necessaria nec utilia, sed omnino mortifera, u Si quaedam facta et celebrationes quae Sgurae erant ventura praenuntiantes, adhuc a Christianis r· V.- * *, * • · ■ · ·· •· Vn ■ {5 I 1 *A ’K i - fierent, nihil significaretur nisi nondum venisse, quae tum figuris praenuntiabantur. Quod enim adhuc venturum prae­ nuntiatur, aut nondum venit, aut si iam venit, supervacue vel fallaciter praenuntiatur » Aug. cont. Faust. 1. XIX. c. 8. 2°. Quoad modum alterum, quem diximus, observantiae ex obligatione divinae legis adhuc permanente, haec obli­ gatio et observantiae necessitas ad salutem, completa, re­ demptione per mortem crucis, obiective et in se certe desiit pro ipsis etiam ludaeis eoque magis pro Christianis ex cir­ cumcisione; nationes enim alias et consequenter fideles ex gentibus ea lex peculiaris data pro uno populo peculiari numquam obligabat, et pro ipso populo Israel, ut paulo ante diximus, erat tantummodo paedagogia ad Christum et ad eius Ecclesiam ac perfectionem legis novae, u Prius au­ rem quam veniret fides (lex nova), sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat; itaque lex pae­ dagogus noster fuit in Christo (είς Χρίστον), ut ex fide iustificemur; at ubi venit fides, iam non sumus sub paeda­ gogo » Gal. ΠΙ. 19. sqq. Ubi Deus per leremiam (XXXI. 31). promisit u Testamentum novum, » Apostolus subdit commentarium: « dicendo autem novum veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est v Heb. VIII. 8-15.). «Nunc autem repromittit dicens; adhuc semel, et ego movebo non solum terram sed et coelum (Agg. II. 6.). Quod autem adhuc semel dicit, declarat mo­ bilium translationem, ut maneant quae sunt immobilia. Itaque regnum immobile suscipientes habemus gratiam n ib. XII. 26. Post promulgationem itaque fidei christianae Testamenti novi, regni immobilis numquam licuit tenere aut docere observantias paedagogiae, Testamenti antiquati et mobilium iam translatorum velut adhuc persistentes in suo valore et in sua vi obligandi. Contra eos qui ita ex obligatione velut necessarias ad iustitiam christianam ceremonias legis observandas esse docebant, Apostolus scripsit totam suam epistolam ad Galatas, u Ecce ego Paulus dico vobis, quo­ niam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.... Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini ; a gra­ tia excidistis » Gal. V. 2. Declarat hunc locum Augusti- nus. «Eis dictum, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit, qui propterca volebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo salvos esse non posse. Hoc ergo animo, huc voluntate, hac intentione quisquis tunc circumcideba­ tur, Christus ei nihil omnino proderat... IHos itaque ar­ guit, qui se iustificari in lege credebant, non qui legitima illa in eius honorem, a quo mandata sunt, observabant, intelligentes et qua praenuntiandae veritatis ratione man­ data sint, et quousque debeant perdurare » Aug. ad Hieronym. ep. 82. n. 19. 3°. Alium itaque modum observandi legalia, quem ulti­ mis verbis indicat Augustinus, ab utroque antecedente omnino diversus esse poterat; si nimirum concedendo et profitendo, translationem veteris legis iam factam esse, ac propterea necessitatem aut obligationem istorum ceremonialium desiisse, nihilominus eadem instituta legalia obser­ varentur vel ob venerationem eorum originis et traditionis tot saeculorum in populo Dei, seu ut loquitur Augustinus (ad Hieron. ep. 40. n. 6.), « ex consuetudine solemnitatis, non ex necessitate salutis ; n vel ob rationes prudentis oeco­ nomiae, quo modo ipsum Paulum legalia quandoque obser­ vasse, idem Augustinus (ep. 82. n. 9.) monet, « ne per do­ ctrinam Christi velut sacrilega, nec Deo mandante conscri­ pta damnari putarentur, et ut ostenderet, nec ludaeos tunc ab eis tamquam a nefariis prohibendos, nec gentiles ad ea tamquam necessaria compellendos. » Hunc modum observandi legalia aliquamdiu fuisse per­ missum, adeoque illa licet iam mortua nondum fuisse mor­ tifera, luculentis ipsorum Apostolorum ac nominatim Pauli factis doctrinam includentibus demonstratur. Act. XVI. 3 ; XVIII. 18; XXI. 20-26. Quoad doctrinam imo etiam quoad modum conversationis et praxim universim spectatam plena utique erat consensio inter Apostolos Petrum et Paulum. Sicut enim gentium Apostolus constanter docebat, obli­ gationem illarum ceremoniarum desiisse, adeoque eas ad iustitiam christianam non solum pro gentibus sed etiam pro ludaeis minime conducere ; ita nihilominus factus est ludaeis tamquam ludaeus, ut ludaeos lucraretur; iis qui sub lege sunt, quasi sub lege esset, cum ipse non esset sub lege, ut eos qui sub lege erant, lucrifaceret 1. Cor. IX. 20 ; et Timotheum circumcidit « propter ludaeos » Act. XVI. 3; ipseque ceremonias legales observabat, ne fideles ex cir­ cumcisione aut ludaei nondum ad fidem conversi in opinio­ nem inducerentur, ab Apostolo veterem legem in se conde­ mnari atque (ut aiebant) doceri u discessionem (άποστασιαή a Moyse » Act. XXL 21. At hoc idem de abolita et minime necessaria observantia ceremoniarum legis primus praedi­ cavit ac definivit Petrus in Concilio Apostolorum directe quidem pro fidelibus conversis ex gentibus, sed simul etiam pro Tudaeis Act. XV. 10. 11. Quam doctrinam ipso suo modo conversationis confirmabat ; u ludaeus enim cum esset, gentiliter (έΟνιχως) vivebat et non iudaice » Gal. II. 14; ex altera vero parte non secus ac Paulus tolerabat et, ubi timebat scandalum ludaeorum, seu (ut Paulus ait) u timens eos qui ex circumcisione erant » (Gal. II. 12.), ipsemet ob­ servabat leges ceremoniales. Diversitas oeconomiae inter utrumque Apostolum continebatur in applicatione unius eiusdem doctrinae ad particularem conditionem Antioche­ norum. Cum enim (providentia speciali) Paulo creditum esset «Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisio­ nis; » ille gentilium, ne in errorem de necessitate legalium inducerentur, hic ludaeorum ne ab Ecclesia Christiana aver­ terentur, maiorem rationem habendam esse voluit (1). Gal. Ex doctrina itaque et praxi Apostolorum certum est, legem illam ceremonialem licet iam mortuam illis tamen primis initiis Ecclesiae christianae nondum fuisse mortife­ ram ; non minus vero ex ipsa ratione et indole istius tem­ porariae permissionis, ex Patrum imo ex totius Ecclesiae consensu, definitionibus ac condemnationibus adversus hae­ reticos constat, observantiam earumdem ceremoniarum, le­ ft) De ratione moloque hnins dissensionis inter duos maximos Apo­ stolos orta est illa alia dissensio inter duos maximos Doctoris Ecclesiae Hieronymum et Angustinnm, cnius amica quidem sed acris expressio pro­ stat in epistolis invicem datis (inter Angustinianas epp. 27. 40. 72. 73. 75. 81. 82.). Cepham de quo Panlus ad Galatas loquitur, non esse Petrum Apostolum sed nescio quem alium, ut nonnulli contendunt, nec Hieronyrno nec Augustino unquam in mentem venit, 1 '4 galis circumcisionis aliorumque veterum sacramentorum, sacerdotii Levitici, sacrificiorum, et quae sunt alia sacra huius generis, mox « constabilita iam et latius inter gentes diffusa Ecclesia Christiana n coepisse esse prorsus illicitam atque adeo mortiferam. In decreto pro unione lacobitarurn edito in Concilio Florentino (4. Feb. 1442.) post definitio­ nem cessationis legalium veteris Testamenti, et declaratio­ nem: « quemcumqne etiam post passionem in legalibus spem ponentem et illi velut ad salutem necessariis se subdentem, quasi Christi fides sine illis salvare non posset, peccasse mortaliter, n subditur ulterior elucidatio : u Non tamen negat (S. Romana Ecclesia), a Christi passione usque ad promulgatum Evangelium illa potuisse servari, dum tamen minime ad salutem necessaria crederentur, sed post pro­ mulgatum Evangelium sine interitu salutis aeternae as­ serit non posse servari. Omnes ergo post illud tempus cir­ cumcisionis, sabbati reliquorumque legalium observatores alienos a Christi fide denuntiat et salutis aeternae minime posse esse participes, nisi aliquando ab iis erroribus resi­ piscant. » Eadem compendio habet Professio fidei a S. Sede orientalibus praescripta. Tempus per illa verba « post promulgatum Evangelium » strictius quidem definitum non est, videtur autem dicendum, hanc satis amplam et latius propagatam promulgationem inter gentes coincidere cum urbis sanctae ac templi prae­ nuntiato finali excidio et cum dispersione Ecclesiae Hiero­ solymitanae, quae Christianis constabat ex circumcisione. Ex eo igitur tempore observatio legum ac rituum synago­ gae non modo negative haud necessaria sed privative pro­ scripta et perniciosa esse coepit. Nimirum usque ad extre­ mam sententiae exsecutionem a Christo iudice contra urbem et templum pronuntiatae lex illa prophetica iam amiserat vitam officii sui, ut loquitur Augustinus, nihilominus ta­ men religiose deducenda erat ad sepulturam ; sepulta autem snb urbis ac templi cineribus in lucem proferri non potest, quin violetur divina oeconomia in institutione Ecclesiae stabilita. « Cur mihi dicere non liceat, Apostolum Paulum et alios rectae fidei Christianos tum illa vetera sacramenta paululum observando veraciter commendare debuisse, ne ·> · \ ' putarentur illae propheticae significationis observationes a piissiinis patribus custoditae, tamquam sacrilegia diabolica a posteris detestandae? Iam enim cum venisset fides, quae prius illis observationibus praenuntiata post mortem et re­ surrectionem Domini revelata est, amiserant tamquam vi­ tam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora neces­ sariorum officiis deducenda erant quodammodo ad sepultu­ ram, nec simulate (ut dixerat s. Hieronymus) sed religiose; non autem deserenda continuo, vel inimicorum obtrectatio­ nibus tamquam canum morsibus proiicienda. Proinde nunc ■quisquis Christianorum, quamvis sit ex Judaeis, similiter ea celebrare voluerit, tamquam sopitos cineres eruens, non erit pius deductor vel baiulus corporis, sed impius sepul­ turae violator n Aug. ad Hieronym. ep. 82. η. 15-17. cf. cont. Faust. 1. XIX. c. 17. Sectae iudaizantes, quae illas observationes lege divina perpetuas esse contenderunt, in haeresim delapsae sunt, et « dum vellent et ludaei esse et Christiani, nec ludaei nec Christiani esse potuerunt. » 4°. Remanet nobis ex quaestionibus propositis postrema, utrum et intra quos limites observantiae, quae in veteri Testamento ceremoniales erant divinitus populo Israel prae­ scriptae, possint ab Ecclesia non utique divinis (quae abro­ gatae sunt), sed suis legibus ecclesiasticis vel aequipollente legitima consuetudine imponi fidelibus custodiendae ad piam et consentaneam disciplinam? Benedictus XIV. in litteris encyclicis (1. Martii 1756.) ad Episcopos graeci ritus editis pro commendanda et ex­ plicanda nova editione Euchologii hanc de legalibus Mosaicis doctrinam §. 59. sqq. pluribus collustrat, u Quam­ vis promulgato Evangelio, inquit §. 63. cessarint ceremonialia praecepta veteris legis... non minus tamen in po­ testate est Ecclesiae Christi iustis concurrentibus rationibus gravibusque de causis, ut obligationem redintegret obser­ vandi aliquod ex praeceptis ceremonialibus, quae erant in lege veteri, licet in nova, ut innuimus, abrogata sint; dummodo praeceptum non sit ex eorum numero, quae in lege veteri praecipue ordinata erant ad praefigurandum Messiam venturum, cuiusmodi patet fuisse exempli gratia circumcisionem et animalium sacrificia, uti ad rem nostram — 43 — advertit Vasquez ; sed sit ex genere eorum ; quae ad ex­ ternam disciplinam et corporis munditiem pertinebant, in quorum classem profecto referenda veniunt, quae de cibis mundis et immundis praescripta fuerant. Id autem assum­ ptum non minus ex occidentalis quam orientalis Ecclesiae disciplina, et quidem ex priorum saeculorum monumentis comprobatur. » Ita doctissimus Pontifex. Etiam in Floren­ tino decreto pro lacobitis superius citato, primum quidem ponitur ut doctrina S. R. Ecclesiae, u illam Mosaicae legis ciborum mundorum et immundorum differentiam ad ceremonialia pertinere, quae surgente Evangelio transierunt et efficacia esse desierunt; n ac porro « nullam cibi naturam condemnandam esse, quam societas admittit humana, nec inter animalia discernendum... quocumque genere mortis intereant; r> nihilo tamen minus etiam ibi habetur ratio « regularis et ecclesiasticae disciplinae; » concluditur enim: « quamvis pro salute corporis, pro virtutis exercitio, pro regulari et ecclesiastica disciplina possint et debeant multa (per legem divinam) non negata dimitti, quia iuxta Aposto­ lum omnia licent sed non oinnia expediunt, n Multae et praecipuae leges ceremoniales fundamentum et formam suam propriam habebant in significatione typo­ rum ad Christum venturum et ad Ecclesiam Christi, in qua propterea institutiones aliae praesignificatae illis vete­ ribus ceremoniis typicis sunt ut complementum prophetiae. Huc pertinent sacramenta veteris legis, et in primis sacra­ mentum circumcisionis ut signum Redemptoris nascituri ex semine Abraham, et ut sigillum adoptionis in peculiarem illum populum, atque ideo ut typus futurae adoptionis fi­ liorum in Ecclesia novi Testamenti per sanctificationem in baptismo, quae est a circumcisio non manu facta sed cir­ cumcisio Christi » Col. II. 11. 12. cf. Rom. II. 29. Idem valet de sacerdotio et omnibus sacrificiis veteribus, quoniam in novo Testamento omnino excluduntur tum per sacri­ ficium cruentum in cruce, ad quod illa referebantur, tum per sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, in quo ex divina institutione « carnalium sacrificiorum varietate ces­ sante omnes differentias hostiarum una corporis et sanguinis Christi implet oblatio n (s. Leo serm. 59. c. 7.). Praeter r J üft. Μ» S®?. 'r v sacramenta et sacrificia huc referuntur sacra illis connexa ad peculiarem formam externi cultus, et observantiae (1) pertinentes ad munditiem seu sanctitatem legalem, quas Paulus (Heb. IX. 9. 10. 13.) vocat « iustitias carnis usque ad tempus correctionis impositas, » si nempe ista sacra et observantiae non seorsum singula sed in complexu specten-* tur, quo populi typici peculiarem indolem ritualem et sa­ cerdotalem eiusque separationem a cunctis gentibus consti­ tuebant. Hos itaque ritus continentes professionem oeconomiae imperfectae et complendae per Redemptorem venturum ma­ nifestum est, nec lege ecclesiastica restitui nec ab Ecclesia in suis fidelibus tolerari posse. Qua in re s. Augustinus suum, consensum cum s. Hieronymo, qui aliter eum intellexisse videbatur, efficacissime exprimit : u Sicut tu libera voce pro­ nuntias, ceremonias ludaeoram et perniciosas esse et mor­ tiferas Christianis, et quicumque eas observaverit sive ex ludaeis sive ex gentibus, eum in barathrum diaboli devo­ lutum; ita ego hanc vocem tuam omnino confirmo, et addo: quicumque eas observaverit sive ex ludaeis sive ex genti­ bus , non solum veraciter verum etiam simulate. eum in barathrum diaboli devolutum n Aug. ep. 82. n. 17. 18. Ex praedictis omnibus apparet, quanto in errore ver­ sentur illi, qui praesagiunt tempus futurum quo populus ludaicus conversus ad Christum in resuscitato templo Hie­ rosolymitano una cum sacrificio eucharistico Agni immacu­ lati ex mandato divino etiam sacrificia veteris formae im­ molaturus sit aliaque sacra restituturus. Ab his quae memoravimus, distingui omnino debent le­ ges iudiciales et quaedam seorsum singulae ceremoniales, quae non in significatione typica futurorum in Testamento novo, sed in rationibus disciplinaribus, ethicis, politicis generatim spectatis fundamentum habebant. Quare ex hoc ipso fundamento ordinis ethici aut politici, seu ut dicitur in de­ creto pro lacobitis, pro salute corporis, pro virtutis exer­ citio, pro regulari et ecclesiastica disciplina, huiusmodi ob­ servantiae , quae erant et quamvis erant in veteri Testa(1) Distinctionem in sacrificia, sacramenta, sacra, et observantias vide etiam apud s. Thom. 1. 2. q. 101. a. 4. mento lege Mosaica praescriptae populo Israel, possunt etiam in novo Testamento pro Christianis a legitima potestate permitti vel etiam praescribi. Hanc vero non esse veteris legis divinae iam abolitae renovationem, sed novam impo» sitionem legis humanae, per se manifestum est; quamvis pro eius honestate et congruitate possit et soleat appellari ad veterem legem a Deo ipso latam. Ita legis Mosaicae abs­ tinentia « a sanguine et suffocato » ab ipsis Apostolis etiam Christianis ex gentibus praescripta est (Act. XV. 20. 29 ; XXI. 25.), et quamvis a huius apostolicae prohibitionis ces­ sante causa, etiam cessavit effectus » (decret, pro lacob.), atque inde desiit esse lex proprie dicta apostolica; nihilo­ minus eadem abstinentia per plura saecula in Ecclesia oc­ cidentali , et usque ad nostram aetatem in quibusdam Ec­ clesiis orientalibus, sive per consuetudinem sive lege posi­ tiva ecclesiastica, custodita est ; hocque ipsum locum habuit quoad immunditias quasdam sive corporis sive ciborum in veteri lege statutas. De his praeter litteras encyclicas Be­ nedicti XIV. supra citatas legi possunt theologi et inter hos Suarez 1. IX. de legibus. Ex dictis obiter adverti potest, quo sensu leges quae­ dam per se ecclesiasticae quandoque referantur ad legem Mosaicam, et sub hac relatione dicantur divinae. Quando nimirum ipsa rei praeceptae substantia derivatur ex lege naturae (suppositis institutionibus ordinis supernaturalis), modus vero determinatus a lege ceremoniali Mosaica secun­ dum eandem formam praescribitur ab Ecclesia, merito pro huiusmodi praescriptionis commendatione appellatur ad ve­ terem legem a Deo ipso latam. Sic ius sacrorum pastorum ad congruam sustentationem ex lege naturae derivatur, et in novo etiam Testamento positiva declaratione firmatur (1. Cor. IX. 7. sqq. ; 1. Tim. V. 17. 18.) ; sed modus huius sustentationis per decimarum perceptionem in oeconomia Mosaica pertinebat ad legem ceremonialem vel (si mavis) iudicialem (Suarez 1. c. cap. 19. n. 18.). Quare cum obli­ gatio ex lege illa divina iam desierit, lex decimarum formaliter spectata pro novo Testamento censenda est eccle­ siastica, Nihilominus tamen Innocentius IIT. in decreta­ libus (1. Ill tit. 30. cap. 26. Tua nobis) obligationem, na- * i AV luram, consecrationem decimarum novi Testamenti declarat ex lege divina Testamenti veteris, cum par sit aut fortior ratio in sacerdotio novi Testamenti prae illo veteri Levi· tico (1). Hoc modo etiam explicatur ius divinum immuni­ tatis ecclesiasticae in illis etiam rebus, in quibus exemptio formaliter spectata non ex divino sed ex canonico tantum iure est, qua de re conferri possunt Bellarminus de Clericis 1. I. cc. 28. 29; Suarez de Religione T. I. 1. III. c. 8. n. 10; contra Reg. Angi. 1. IV. versus finem. THESIS V. Declaratur distinctio triplicis potestatis in Ecclesia. u Quamvis verissima et maxime necessaria sit solemnis divisio inter ί potestatem ordinis et iurisdictionis ; attamen potestas iurisdictionis n quae iu bimembri illa partitione generice sumitur, ad maiorem clarita­ tem potest et ob proprietates inter se diversas debet in s. Theologia di­ n stingui in potestatem regiminis seu iurisdictionis specifice dictae, et in s potestatem authentici atque in sua plenitudine infallibilis magisterii, ita » ut theologice vera censeri debeat distinctio trimembris sacerdotii seu n sacri ministerii, ecclesiastici imperii, authentici magisterii. » Hanc thesim loco non suo positam fatemur, si ordo re­ rum intestinus et per se spectetur ; sed quia iam in the­ sibus antecedentibus praeassumpsimus potestatem triplicem a Deo in Ecclesia institutam, et multo magis quia istam non divisionem sed distinctionem ecclesiastici imperii seu iurisdictionis specifice dictae et infallibilis magisterii se­ candum rationes formales multum diversas in sequentibus quam maxime pro Ecclesia lesu Christi nobis retinendam, (1) « Nimis profecto videtur iniquum, si decimae qnas Deus in si­ gnum universalis dominii sibi reddi praecepit, suas esse decimas et pri­ mitias asseverans (Lev. XXVII. 30.)......... fraude diminui valeant, cum Deo debita sit solutio decimarum, in tantum ut ad eas Clericis exhiben­ das, quibus eas ipse pro suo cultu concessit........ laici ecclesiastica sint districtione cogendi....... Praetextu nequitiae Clericorum nequeunt (laici) eas, nisi quibus ex mandato divino debentur, pro suo arbitrio erogare » Innocent. 1. c - .· • · ··'· » .λ 4 ·/. - •U ' I — 17 — eamque in s. theologia magno usui esse putamus, propter has causas extimas istam distinctionem iam in hisce prolegomenis explicare et vindicare placuit, quantum opus est, ut falsae interpretationes et impugnationes praecaveantur vel amoveantur. 3 08 3 8 I. Divisio potestatis ecclesiasticae in potestatem ordinis et alteram iurisdictionis generatim, spectatae solet statui ita, ut illa prior ad corpus Christi reale, ad sacrificium nempe et sacramentum Eucharisticum, haec posterior ad corpus Christi mysticum seu ad membra Ecclesiae referri dicatur. Cum hic modus dicendi, ut plenam comprehendat divisionem , multis explicationibus indigere videatur, rem eamdem ex principiis theologicis paulo aliter declarabimus. Nihil dicemus, quod non apud omnes catholicos ratum esse debeat, plura tamen quorum theologicam demonstrationem hic non dabimus sed supponamus ex aliis locis desumendam. Ecclesiam, regnum veritatis et sanctitatis (Ιο. XVII. 17. sqq.; XVIII. 37.), Christus Redemptor sanguine suo, satisfactione et meritis per sacrificium in cruce consumma­ tis, acquisivit; eamque suis institutis fundavit et disposuit ad hunc finem , ut in ea hic in terris omnes homines per fidem veritatis revelatae, per sanctitatem spei et charitatis ceterarumque virtutum supernaturalium praepararentur ad regnum visionis et fruitionis in coelis. Sanctitatem autem nobis promeritam Christus, ut ex revelatione novimus, in sua Ecclesia confert in primis ex opere operato, mediate quidem per propitiatorium ac perenne sacrificium incruen­ tum corporis et sanguinis sui, quo ad gratias actuales pro remissione peccatorum et pro donatione sanctitatis conce­ dendas applicantur satisfactiones et merita sacrificii cruenti semel oblati et efficacis in sempiternum Heb. X. 14. (cf. de Euch. sacrifie, th. XII. XIII.) ; immediate vero opus ope­ ratum sanctificationis est per sacramenta, quae ab institu­ tore Christo eiusque satisfactione et meritis dignitatem et efficaciam habent ad conferendam ipsam sanctitatem, gra­ tiam nempe habitualem omnibus obicem non ponentibus (cf. de Sacram, in genere th. VI-IX.). Sicut ergo in Ecclesia Christi sacrificium et sacramenta sunt instituta ad sanctificationem ex St. IN unu X V ’ - I \ — 1S —— sacrum hoc ministerium consecratur sacerdotium, seu ut in concreto loquamur, a Christo summo sacerdote in aeter- i num secundum ordinem Melchisedech sacerdotes instituti sunt, qui potestate ministerial! ab ipso singulis communi­ cata offerant sacrificium novi Testamenti et conferant sa­ cramenta. Communicatur vero potestas sacerdotii et ipsa ex opere operato per sacramentum Ordinis, atque indelebili charactere obsignatur (Tract, de Sacram, in genere th. XII. XIII.). Propter quam causam ipsa in suis proprietatibus sequitur naturam characteris ; ac proinde in omnibus eodem charactere insignitis eadem est, atque efficax ad omnes actus pro quibus est instituta, in ista sua efficacia seu quoad va­ lorem independens non modo a meritis ministri sed etiam a quavis superiori potestate in Ecclesia, indelebilis in hac vita, nemini denique communicabitis, qui careat charactere respondente ipsi potestati (1). Haec sacerdotii potestas est, (1) In Sacramento Poenitentiae quomodo haec vera sint, intelligent dum est ex speciali hnias sacramenti ratione per modnm iudicii a Christo instituti, a solis autem Apostolis eorumque in sacerdotio successoribus administrandi. Proinde non minus ad hoc quam ad alia sacramenta ad­ ministranda essentialiter requiritur potestas ordinis obsignata sacramentali charactere sacerdotii ; sed quia in eodem ex Christi institutione exercetur iudicium ad remittenda vel retinenda peccata, indicium scilicet in foro interno conscientiae, hoc fieri nequit nisi administrans sit legitimus index instructus iurisdictione fori interni in poenitentem absolvendum. Iam vero in potestate ordinis et charactere sacerdotii continetur quidem apti* tudo ad hanc iurisdictionem fori interni (iurisdictionem in potentia pro­ xima dixeris), sed nulla iurisdictio in actu. Haec igitur iurisdictio non iam ad licitam dumtaxat sed omnino ad validam administrationem iu­ dicii sacramentalis aliunde obtinenda est, a Superiore nempe qui eam conferendi hierarchica polleat potestate, quae potestas ipsamet est iuris­ dictio non interni fori sacramentalis sed fori externi, ac propterea potest esse in eo qui ipsemet careat charactere sacerdotali et proxima potentia ad iurisdictionem sacramentalera. Patet istam iurisdictionem fori interni, sicut in collatione ita, ex ipsa subord i natione hierarchica, in valido exer­ citio seu perduratione et in extensione pendere a Superiore ; proinde sicut quaevis iurisdictio ecclesiastica ita haec quoque fori interni in solo Su­ premo Episcopo, Pontifice Romano, absolute independens est divinis dum­ taxat legibus circumscripta. Duo tamen sunt Sacramenta, ad quorum validam administrationem potestas ordinis non requiritur. De baptismo id constat ex sola tradi­ tione divino-apostolica ; quamvis etiam ad huius sacramenti administra , · ··■ — 49 — quae propter modum collationis, incommutabilitatis et in dependentiae in suo valore dicitur potestas ordinis, ut se cernatur ab altera iurisdict tonis. II. Sacerdotium cum sacrificio et sacramentis et cuin opere operato gratiae in Ecclesia lesu Christi sacerdotis in aeternum, pro sanctitate qua ipse eam sanctificare et sibi gloriosam exhibere voluit (Eph. V. 26. 27.), est quidem es­ sentiale; sed tamen his infinitae dilectioni eius ac provi­ dentiae erga Ecclesiam suam satis non est factum. In iis­ dem enim suis ministris, in Apostolis et eorum usque ad consummationem saeculi successoribus, quibus contulit ple­ nitudinem sacerdotii, aliam instituit potestatem, quae tum infallibilitatem in docendo ad propagationem et perennem conservationem integritatis fidei, tum supernaturalem gu­ bernationem in regendo ad indeficientem sanctitatem morum Christianorum in se comprehendit. Est igitur in primis potestas et munus divinitus iniunctuin sub tutela Christi et assistentia Spiritus veritatis cum eis manentis in aeternum (Ιο. XIV. 16.) praedicandi, non solum subditis in Ecclesia sed omnibus gentibus, expli­ candi , in sua integritate conservandi doctrinam et legem Dei eiusque divinas sanctiones. Potestatis plenitudo, ut mox tionem licitam, extra casum necessitatis, ordinis (saltem diaconatus) po­ testate op. est. Quoad mat.'inonitun. r»a clara est etiam ex proprii. ratione huius sacramenti, quam utique ipsam nou nisi ex revelatione novimus. Cum enim c matrimonium in lege Evangeliea veteribus coniugiis per Chri­ stum gratia praestet - (Cone. Trid. sess. XXIV,), ac proinde ipse validus contractus, quo fit matrimonium in lege Evangeliea aeqne ac fiebant ve­ tera coningia, a Christo in sna Ecclesia consecratus sit in sacramentum effieax gratiae, ita ut inter baptizatos validus contractus matrimonialis fieri non possit, quin is ipse sit sacramentum; profecto nemo alius quam efficientes inter se matrimonialem contractum eifieit sacramentum. Pro Sacramento Chrismatis potestas ordinis necessaria et sufficiens ad valorem integre et tn actu secundo non extat nisi in plenitudine sa­ cerdotii h. e. in Episcopis; verinntamen traditione, ut ea ab infallibili custode depositi in Ecclesia explicata est, certo constat, cum charactere presbyterali connexam esse potestatem, non actu quidem sed tamen in yilentia proxima, nt isto charactere insignitis auctoritate Bomaui Pon­ tificis ad hoc sacramentum conferendum fieri queat potestas in actu seomdo, quae propterea est et dicitur extraordinaria, cum in Episcopis sit ordinaria. Fbaxzelix. De Ecclesia Christi ·*· '■ — 50 — Suarezii explicationem videbimus, u in hoc genero nihil aliud est quam quod potestas sit ad docendum cum assistentia | — - — -· ........ - - --- --— I Spiritus Sancti ac certitudine infallibili, n Porro ut haec potestas infallibiliter docendi in regno Christi visibili, quod licet non de hoc mundo tamen in hoc mundo est, efficacior sit ad custodiendum ipsum depositum sacrae doctrinae, ad muniendam unitatem fidei in regno veritatis, et maxime ad regendum regnum sanctitatis, cum illa a divino auctore et consummatore fidei (Heb. XII. 2.) coniuncta est et intime unita potestas gubernationis, quae proprie est ecclesiastici imperii (Tit. II. 15.) seu regiminis. Petro enim, ut veteres theologi loquebantur, cum clavi scientiae ad infallibiliter aperiendam doctrinam et legem Dei simul commissa est cla­ ris potentiae ad regendum suis legibus, indiciis, sanctioni­ bus, ut secundum Christi orationem ac mandatum fide in­ deficiens docendo et potentia regendo confirmet fratres suos (Luc. XXII. 32.) ·, dati sunt a Christo non solum doctores, sed iidem simul doctores et pastores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi (Eph. IV. 11. 12. cf. de Tradit, th. XXV. η. I.); a Spiritu Sancto positi Episcopi regere Ecclesiam Dei (Act. XX. 28.); constituti praepositi (χγουαενοι) ad exigendam obedientiam et subiectionem, qui pervigilare tenentur quasi rationem pro animabus subditorum reddituri (Heb. XIII. 17.). Tota haec potestas in complexu spectata, significatione nominis generica, est et rectissime dicitur potestas iurisdi­ ctionis; ex utraque enim ratione, tum infallibilitate do­ cendi tum potentia regendi, suis definitionibus suisque le­ gibus inducit obligationem obedientiae secundum hierarchicam subordinationem, quamvis modo diverso. Sed de hac unitate et distinctione, qualis sit, paulo post dicturi sumus. Interim advertatur, quanta sit non solum realis distinctio sed diversitas inter potestatem iurisdictionis et potestatem ordinis * I III. Hanc diversitatem inter potestatem ordinis et iu­ risdictionis, quamvis de illa ex iam dictis constare queat, paucis complectemur. I 1°. Potestas ordinis essentialiter nexa est cum charactere sacramentali. Ex adverso illa iurisdictionis a charactere es- sentialiter non pendet; unde iurisdictio non solum episco­ palis sed etiam suprema et plena in universam Ecclesiam, quae est Romani Pontificis, i nesse potest absque charactere episcopali. Quod quidem re ipsa locum habet, quoties Pon­ tifex eligitur qui nec Episcopus et forte nec presbyter nec diaconus est ; ex divina nempe institutione, per legitimam electionem et accedentem ipsius consensum designato Chri­ stus continuo totam confert iurisdictionis potestatem eamque divisam a potestate ordinis; haec enim, non illa confertur per sacramentum Ordinationis seu Consecrationis. 2’. In quibus idem est character sacramentalis, in iis omnibus eadem est potestas ordinis ; non ergo in eis quoad hanc potestatem gradus sunt diversi : a ubicumque fuerit Episcopus sive Romae sive Eugubii... eiusdem et est Sa­ cerdotii » (Hieronym, ep» 146. ad Evang.). At in potestate iurisdictionis subordinatio exstat hierarchica et discrimen graduum partim iure divino, ut ea est successoris Petri suprema et universalis, atque ut sub ipso eam participant alii Episcopi ; iure ecclesiastico subordinatio est etiam inter Episcopos Romano Pontifici inferiores. Prior illa subordinatio essentialis est iuxta divinam constitutio­ nem Ecclesiae, atque idcirco incommutabilis; posterior Epi­ scoporum inter se connectitur quidem cum constitutione Ec­ clesiae, sed est mutabilis secundum eas conditiones, quae iure reguntur ecclesiastico. 3’. Carens charactere sacramentali, ut ex dictis patet, nullam potest habere ordinis potestatem; unde haec nec delegari, nec alio modo nisi per ipsam sacramentalem or­ dinationem conferri potest. At vero insignitus charactere sacramentali valide semper (ex parte sua) exercet potesta­ tem sui ordinis, quae nec restringi nec auferri umquam potest. Quod usus interdici, atque inde sacrilege illicitus reddi queat, consequitur ex subordinatione hierarchica di­ vini vel etiam ecclesiastici iuris in gradibus iurisdictionis. Ex eadem hac subordinatione manifestum est, potesta­ tem iurisdictionis, quatenus non suprema sed inferior in singulis Episcopis consideratur, tum obnoxiam esse supe­ rioris restrictioni, suspensioni, ablationi, quo ipso actus non modo illiciti fiant sed omnino invalidi, tum posse aliis de- legari intra limites hire divino vel ecclesiastico constitutos. Hinc simul assumptis iis, quae n. 1°. diximus, patet ratio, cur per delegationem Summi Pontificis sive ea sit per legem generalem sive fiat dispositione et actu particulari, ii qui Episcopi non sunt, possint habere iurisdictionem , qua in Conciliis oecumenicis concurrant non modo ad decernendum in rebus ecclesiasticae disciplinae sed etiam ad definiendum iu rebus fidei; nam et hoc alterum non ad ordinis sed ad iurisdictionis potestatem generice spectatam pertinet. 4’. Postremo efficacia potestatis ordinis per sacrificium et sacramenta est ex opere operato immediate ad sancti­ ficationem animarum donis gratiae internae, quamvis utique ista simul pertineant ad partem nobilissimam Ecclesiae, quatenus visibilis est. 3 Efficientia iurisdictionis per se et immediate spectat ad visibilem unitatem professionis fidei in regno veritatis, at­ que ad visibile regimen regni sanctitatis ; tinaliter vero ad ipsam fidem et sanctitatem internam ex opere cooperantium. IV. Verum quod potissimum a nobis quaeritur, non est distinctio aut divisio potestatis iurisdictionis generice spe­ ctatae ab altera potestate ordinis; sed utrum et quomodo in ipsa illa potestate iurisdictionis duae rationes formales, potestas divini magisterii et potestas ecclesiastici imperii seu iurisdictionis specifice dictae inter se distinctae censeri debeant? *1 Γ. Ut nescio quam suspicionem novitatis alicubi ingestam ab ipso limine praeoccupemus, videamus primo modum sen­ tiendi et loquendi de hac re penes vetustiores theologos. Suarez certe ita loquitur, ut distinctionem supponere vi­ deatur communiter receptam ac per se notam , quae pro­ batione aut defensione non indigeat. Ubi demonstrat, Con­ stitutionem Grego rii XIII. Ascendente Domino non disci­ plinarem tantum sed dogmaticam esse , atque adeo « ex plenitudine potestatis » infallibilem, distinctionem duplicis clavis, doctrinae, et iurisdictionis, assumit ut certam et ne­ cessariam. u. Quia potestas debet esse accommodata actui, certum est hic non esse tantum sermonem de potestate iu­ risdictionis, sed maxime de potestate quae clavis scientiae appellatur ; nam haec erat per se necessaria ad hanc decla- i· jh-.t ~-------------- I rationem laciendam (ad declarationem doctrinae videlicet, ad quam ergo potestas iurisdictionis non sufficiens fuisset). Potestatis autem plenitudo in hoc genere nihil aliud est, quam quod potestas sit ad docendum cum assistentia Spi­ ritus Sancti, ac certitudine infallibili » Suarez de Relig. T.IV. 1. III. c. 4. n. 11. Eamdeni assumit distinctionem in defensione litterarum Apostolicarum, quibus Paulus V. condemnavit doctrinam ac prohibuit usum iuramenti a rege Angliae lacobo I. subditis catholicis impositi a ad detegen­ dos et reprimendos papistas ; » ubi attendas velim auctoris animadversionem, clavim scientiae pertinere ad condemna­ tionem erroris in se spectati, clacim potestatis seu iurisdi­ ctionis referri ad personas, equi bus fit praeceptum seu pro­ hibitio. a Formula iuramenti, inquit, continet multa reli­ gioni et bonis moribus contraria, ergo Pontifex illam repro­ bando legitima clavium potestate usus est, nimirum clave scientiae declarando iniustitiam et malitiam illius iura­ menti, quod est proprium munus pastoris, ad quem spectat pascere gregem Christi ; et clave potestatis prohibendo usum talis iuramenti... Ad reprobandam falsam doctrinam non oportet esse indicem competentem auctoris eius, neque ipsum aliter audire quam per scripta sua; ad prohibendum autem sub praecepto tale iuramentum, necessaria quidem est iurisdictio in eos, ad quos fertur praeceptum, quam Angli catholici in Summo Pontifice tamquam in suo pastore recognoscunt; recte ergo potuit Pontifex An glis talem pro­ hibitionem imponere, praesertim cum non tam legem novam fecerit, quam divinam et naturalem de evitando illicito iuramento et falsi erroris professione fugienda declaravit (clave scientiae) et suo praecepto confirmavit (clave pote­ statis). Respectu autem regis, licet verissimum sit Pontifi­ cem esse ipsius indicem competentem, ut supra ostendimus (ex charactere baptismi), nihilominus tamen in hoc actu nullum indicium iurisdictionis in regem exercuit n Defens. fidei cont. Reg. Angi. 1. VI. c. 7. Nullum indicium iuris­ dictionis in regem exercuit ; sed profecto etiam pro rege sicut pro aliis omnibus « declarando malitiam illius iura­ menti « et « reprobando falsam doctrinam » exercuit α potestatem quae clavis scientiae dicitur, « ad quam per se r- - w j « -.* - ; K ·-■ · • · Ksr* J - I spectatam non opus est indicio iurisdictionis, ut Suarez in I toto contextu docet. Eodem sensu sed paulo alia divisione cie clavibus loqui­ tur egregius theologus Lovaniensis Thomas Stapleton; ipse enim ex una parte ponit clavim seientiae} ex altera claves potestatis tum ordinis tum iurisdictionis. a Claves Eccle­ siae, ait, dividi possunt in elavem scientiae et potestatis,.. Ad elavem scientiae pertinet aperire Scripturas (seu uni­ versalius doctrinam et legem revelatam), quam Christus exercuit Luc. XXIV. et de qua dixit legisperitis, tulistis elavem scientiae Luc. XI. 52. Potestas vero clavium est vel ordinis vel iurisdictionis. Ipsa iurisdictio est vel in foro externo, excommunicando, suspendendo ab officio, in­ dulgentias concedendo, et leges ferendo (generalius legifera, iudiciaria, coercitiva) ; vel in interno, peccata remittendo. Tota haec amplissima et adaequata potestas clavium soli Petro hoe loco (Matth. XVI.) a Christo Salvatore promissa est » Staplet. Opp. T. I. de Princip. fidei 1. VI. c. 1. Haec obiter indicasse sufficiat, ut ipso modo loquendi veterum theologorum appareat, magisterium et iurisdictio­ nis imperium in Ecclesia ab eis ita intellecta fuisse, ut eorum distinctionem in dubium nec ipsi vocaverint nec vo­ cari posse putaverint. Sed ne distinctio ipsa praepostere ac­ cipiatur, eius formales rationes paulo pressius definiendae sunt. Claritatis et brevitatis causa spectabimus potestatem supremam in capite Ecclesiae, ex qua applicatio ad potesta­ tem inferiorum graduum facile fieri potest, salvis utique et retentis limitationibus, quae ex subordinatione et depen­ dentia inferioris a superiore consequuntur. 2°. In primis advertatur, qualis sit unio inter clavim magisterii et clavim iurisdictionis. Totum obiectum mate­ riale sacri magisterii est etiam vel potest esse obiectum iurisdictionis, et vicissim suprema iurisdictio, saltem qua­ tenus suis actibus refertur ad regimen totius Ecclesiae, in­ cludit infallibile magisterium. Quando re\’elata doctrina fidei vel morum (1) a Pontifice ex cathedra vel in oecume(1) Haec distinctio usu loquendi ecclesiastico consecrata non est realis sed rationis cum fundamento in re, quatenus mores lege divina revelata reguntur, qua revelatione etiam lex naturalis continetur. In distinctione V/, J· .. ■·. . t·.· • J -ί Λ nico Concilio definitius ipsa definitio includit tnm infalli­ bile magisterium tum supremam jurisdictionem in univer­ sam Ecclesiam , seu potius definitio fit assistente Spiritu Sancto per actum infallibilis magisterii, quatenus doctrina in se declaratur divinitus revelata vel saltem veritas pro­ xime nexa cum dogmate revelato ; actus vero iurisdictionis includitur, quatenus doctrina per ipsam definitionem sub explicit! vel impliciti anathematis aut alterius censurae poena intimatur omnibus fidelibus (seu potius omnibus ba­ ptizatis) tenenda. Insuper Ecclesia per potestatem iurisdi­ ctionis divinam fidem, divinas leges et instituta divina ad securiorem custodiam et applicationem suis etiam propriis legibus velut muro et antemurali circumdat, in transgres­ sores sua indicia exercet, suas poenas sancit. Sed in his omnibus sin minus tempore saltem natura prior praesupponitur facta per magisterium formalis vel aequipollens de­ claratio veritatis doctrinae, legum, institutorum divinorum. Pariter ex altera parte Ecclesia in suis legibus, quas po­ testate iurisdictionis perfert spectantes ad regimen univer­ sale, ad sacram liturgiam, ad sanctitatem morum Christia­ norum simul eodem actu exercet potestatem magisterii de huiusmodi legum suarum honestate et sanctitate, atque huic fundamento infallibilis magisterii innititur infallibilitas Ec­ clesiae in ipso regimine et legislatione. Quatenus nempe in egibus et praeceptis includitur vel non includitur actus magisterii respiciens directe vel saltem indirecte totam Ec­ clesiam, inde petitur propria ratio distinctionis, quam cum aliis theologis ponit Bellarminus (de Rom. Pontif. 1. IV. c. 5.) inter u praecepta morum, » in quibus nequeat errare Romanus Pontifex, et u in quibus Pontificem errare non sit absurdum. » 3'. Ut haec unio simul et distinctio clarior evadat et efficacius probetur, consideremus u supremam potestatem iurisdictionis » et « supremam quoque magisterii potestaenim nomine fidei obiectivao nempe, intelligitur revelata doctrina per se primo theoretica et fide (subiectiva) credenda, ex qua tamen multae conseqnuntur obligationes morales; nomine morum vero ibi significatur do­ ctrina revelata practica, quae utique etiam fide credenda, sed ex sese orpinata est ad imperandos et prohibendos actus morum. • ·- V <5^ - - · - ·· - '· €8 — tH) tern n in Romano Pontifice, quarum illa capite quarto, haco capite quinto Constitutionis Pastor aeternus in Concilio Vaticano definita est. Caput quartum est a de vi et ratione primatus Romani Pontificis. » Hanc vim et rationem formalis definitio conciliaris declarat a plenam et supremam potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam; » et paulo ante in expositione doctrinali dicitur iurisdictionis potestas, .· erga quam cuiusque ritus et dignitatis pastores atque fideles, tam seorsum singuli quam simul omnes » of­ ficio hierarchicae subordinationis veraeque obedientiae ob­ stringuntur. Iam vero haec potestas iurisdictionis in uni­ versam Ecclesiam, et erga eam officium hierarchicae subor­ dinationis veraeque obedientiae docetur non solum quidem sed tamen prae ceteris valere in rebus quae ad fidem ct mores pertinent: plena et suprema potestas iurisdictionis in universam Ecclesiam, u non solum in rebus quae ad fi­ dem et mores, sed etiam in iis quae ad disciplinam et re­ gimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent, „ Po­ testas iurisdictionis igitur est in Ecclesiam, in pastores et fideles qui tum singuli tum simul omnes erga eam officio hierarchicae subordinationis veraeque obedientiae obstrin­ guntur, idque etiam et maxime in rebus pertinentibus ad fidem et mores ; non vero dicitur esse iurisdictio in res seu doctrinam fidei et morum. Etiam circa has res, circa do­ ctrinam fidei et morum in primatu Romani Pontificis com­ prehenditur suprema potestas, quae est potestas veritatem carum rerum, doctrinae nempe fidei et morum, assistente Spiritu Sancto infallibiliter definiendi ; sed de hac Concilium agit sequenti capite quinto, tamquam de potestate distincta non tamen separata, cum utraque in primatu contineatur, a potestate iurisdictionis quam antecedenti capite quarto declaraverat. Post definitam itaque vim et rationem primatus, qua Romanus Pontifex habet plenam et supremam potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam, Concilium docet, praeter istam et simul cum ista in ipso Apostolico primatu « supremam quoque magisterii potestatem comprehendi.» Non sufficit ergo credere supremam potestatem iurisdictio­ nis in universam Ecclesiam etiam in rebus quae ad fidem ® - * ’*■ · · - et mores pertinent* sed simul cum illa credenda est suprema quoque potestas magisterii (1). Erant inter Catholicos ante Concilii Vaticani definitionem , qui admittebant sane Ro­ mani Pontificis supremam potestatem iurisdictionis in rebus ad fidem et mores pertinentibus, quatenus nempe ex con­ sensu Ecclesiae vel definitione oecumenici Concilii iam con­ staret de veritate rerum fidei et morum ; sed negabant, vel in dubium vocabant, vel saltem ut fidei articulum definien­ dam non esse contendebant supremam et hoc ipso infallibi­ lem potestatem magisterii. Concilium vero utique non ex­ cludit, quod per se manifestum est, ad exercendam potesta­ tem iurisdictionis in rebus pertinentibus ad fidem et mores saltem ratione prius praesupponi veritatem doctrinae, sed docet in ipso Pontifice esse non solum iurisdictionis sed etiam magisterii supremam potestatem, vi cuius in defi­ nienda doctrina fidei vel morum per assistentiam divinam ipsi in beato Petro promissam infallibilitate pollet, ita ut eius definitiones ex sese non autem ex consensu Ecclesiae irreformabiles sint. Ex huiusmodi definitionibus divinitus revelatae veritatis editis per plenitudinem potestatis magisterii, quae (ut recte dixit Suarez) non aliud est quam infallibilitas per assisten­ tiam Spiritus Sancti, pro omnibus non solum baptizatis sed etiam non baptizatis et ideo iurisdictioni Ecclesiae non ob­ noxiis (rem per se spectando et praescindendo ab ignorantia excusante) immediate exsurgit obligatio fidei divinae propter auctoritatem Dei revelantis; simul vero (ut iam diximus) in definitione ipsa exercetur suprema potestas iurisdictionis, erga quam omnes pastores et fideles officio hierarchicae sub­ ordinationis veraeque obedientiae obstringuntur, dum Pon­ tifex omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens non solum veritatis revelationem definiendo pro omnibus certam reddit ad credendum fide divina et catho­ lica, quod fit per supremam potestatem infallibilis magi­ sterii, sed simul sua suprema potestate iurisdictionis omni(1) Conferri potest, quamvis in dogmate omnino alio, censura Propo­ sitionis 29. Pistoriensium « de ritus consecrationis efficacia » in Bulla Auctorem fidei, de qua 14 ij.tis diximus in Tractatu de Sacram. Euchar. -λ.·---·-’-·.·- F r S» ’F \ i bus Christianis sibi subditis iniungit officium verae obedientiae ecclesiasticae, ipsiusque fidei divinae custodiam com­ munit sancitis poenis ecclesiasticis vel implicite, vel expli­ cite ut in canonibus dogmaticis. Sane Concilium ipsum Pastoralis muneris quatenus su­ premum magisterium est, duas declarat functiones, quibus evidenter in formali sua ratione a potestate iurisdictionis specifice dictae distinguitur. Primo ut huic Pastorali mu­ neri potestatis nempe magisterii, de qua sola ibi agitur, Romani Pontifices satisfacerent, u indefessam semper ope­ ram dederunt, ut salutaris Christi doctrina apud omnes terrae populos propagaretur; » secundo « pari cura vigila­ runt, ut ubi recepta esset, sincera et pura conservaretur, s Igitur suprema potestas magisterii etiam ad infideles non baptizatos extenditur; non enim voluntaria tantum charitate, quae potest et deberet esse cuiusvis Christiani, sed vi muneris pastoralis suprema potestas magisterii compre­ hendit omnes terrae populos docendos ex mandato et insti­ tutione Christi; « docete omnes gentes; » iurisdictionis vero specifice dictae suprema potestas est in universam Ecclesiam i. e. in omnes qui sunt per baptismum Ecclesiae obstricti, non autem in alios: « quid enim est mihi de iis qui foris sunt indicare? nam eos qui foris sunt, Deus indicabit.» Illa ergo ex Christi institutione et iure divino latius ex­ tenditur quam haec, eoque ipso distinctae intelliguntur. Sed num forte intra Ecclesiam, ut sincera et pura conser­ vetur doctrina, magisterium non agit sub formali sua ra­ tione, qua distinguatur a potestate iurisdictionis? Imo vero Concilium clarissime describit, quomodo Romani Pontifices ante omnia et praecipue sinceram et puram Christi doctri­ nam conservent non iam potestate imperandi seu iurisdi­ ctionis, sed per illam quae secundum Christi orationem et promissionem, a ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua, » est potestas assistente Spiritu Sancto infiallibititer cogno­ scendi, exponendi, definiendi traditam ab Apostolis reve­ lationem, atque ita custodiendi fidei depositum, qua pro­ fecto descriptione non aliud enuntiatur nisi illa plenitudo potestatis docendi cum assistentia Spiritus Sancti et cer­ titudine infallibili, quam veteres « clavim scientiae » ap- -*.··<55·. pellarunt, Concilium vero aptissime iuxta constantem do­ ctrinam et modum loquendi Scripturae dicit « supremam magisterii potestatem. » In periculis quae in negotiis fidei emergebant, ait Concilium , Romani Pontifices pro tempo­ rum et rerum conditione aliis atque aliis adhibitis auxiliis, u ea tenenda definiverunt, quae sacris Scripturis et Apostolicis Traditionibus consentanea, Deo auctore cognoverunt. Neque enim Petri successoribus Spiritus Sanctus promissus est, ut ex revelante novam doctrinam patefacerent, sed ut t eo assistente traditam per Apostolos revelationem sancte custodirent et fideliter exponerent, n Eorum porro exposi­ tam et definitam doctrinam tamquam Apostolicam omnes Patres et Doctores orthodoxi secuti sunt, qua quaeso pri­ mum et potissimum movente ratione? nempe u plenissime scientes, hanc sancti Petri Sedem ab omni semper errore illibatam permanere secundum Domini Salvatoris nostri divinam pollicitationem discipulorum suorum principi fa­ ctam: ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. » Nihilominus, quod supra iam declaravimus, in definitione et custodia depositi infallibilitati magisterii'coniungitur et subiungitur suprema potestas iurisdictionis. Concilium ipsum non solum capite quarto, ut vidimus, sed etiam in hoc quinto capite u de infallibili magisterio n istam coniunctionem utriusque potestatis satis indicat. Ponit utique, ut ipsa res postulat, ad cognoscendam, exponendam, definiendam, custodiendam revelationem ab Apostolicis traditam (de qui­ bus in contextu praecedenti dixerat) primum et principaliter u hoc ventatis et fidei numquam deficientis charisma Petro eiusque in hac cathedra successoribus divinitus col­ latum, » cuius nempe infallibili tatis in docendo seu infal­ libilis magisterii functio prima sit oportet in omni defini­ tione et in custodia depositi, ex hoc enim charismate earum est irrefragabilis certitudo et irreformabilis firmitas; verumtamen Petri successores hoc charismate instructi excelso suo munere funguntur non solum, u ut universus Christi grex per eos ab erroris venenosa esca aversus coelestis do­ ctrinae pabulo nutriatur, » sed etiam « ut sublata schisma­ tis occasione Ecclesia tota una conservetur atque hoc fun* — t Ό —damento innixa firma adversus inferi portas consistat, » quae omnia, quia et quatenus de doctrina agitur, quamvis saltem ratione priorem requirant functionem infallibilis magisterii, haec tamen functio in praesenti ordine provi­ dentiae non est nec potest esse sola in conspicua militante Ecclesia, sed ei ad illum ipsum finem unitatis ac firmitatis etiam in doctrina coniungitur et subiungitur potestas iuris­ dictionis, quod post ea quae superius dicta sunt, ulteriori declaratione non eget. ■'% 4". Nunc possumus, quae induximus praecipua discri­ mina inter potestatem magisterii et ecclesiastici imperii seu iurisdictionis specifice dictae, sub unum velut conspe­ ctum ponere. w a) Amplitudine extensionis ex Christi Salvatoris mundi institutione potestas magisterii latius patet quam illa iu­ risdictionis, ad omnes gentes non solum aggregatas Eccle­ siae sed etiam ad vocandas in Ecclesiam. Inde suo loco videbimus, nominatim in disciplina catechumenorum multa praescripta et acta fuisse, ut adhuc nunc pro temporum et rerum conditione aguntur, quae videri possent ex potestate esse ecclesiasticae iurisdictionis, certe tamen non in hac sed in potestate magisterii suum habuerunt et habent fun-. damentum. V b) Obiectum magisterii formaliter spectati (i. e. quate­ nus est magisterium) est divinae doctrinae, legis, sanctionis in praemiis ac poenis per divinam iustitiam, infallibilis manifestatio, expositio, definitio et per hanc infallibilitatem in docendo totius sacri depositi custodia. Obiectum iurisdictionis non est manifestatio revelatae veritatis ac legis sed eius per infallibile magisterium ma­ nifestatae applicatio, defensio, vindicatio in Ecclesia pro­ priis ecclesiastici imperii legibus, praeceptis, indiciis, san­ ctionibus. ;1'Ί c) Authentica infallibilis magisterii praedicatione, ex­ positione, definitione doctrinae tamquam revelatae imme­ diate oritur obligatio obedientiae fidei dioinae (ύπαζοη ■πιστεως Rom. I. 5; Gal. III. 2.), h. e. obedientiae fidei pro­ pter solum motivnm formale auctoritatis Dei recelantis, quamvis, quae veritates et quo sensu revelatae credi de- beant, per infallibilis magisterii propositionem innotescat: credimus quidquid Ecclesia proponit credendum, quia Deus illud revelavit. Hoc est quod dixit Augustinus, u Nos ergo qui sumus vocamurque Christiani, non in Petrum credimus (ut obiectum formale, propter quod credimus, et ut in fi­ nem quo fide tendimus), sed in quern credidit Petrus, Pe­ tri (per magisterium derivatum a Christo) de Christo ae­ dificati sermonibus... Ille Petri magister Christus in do­ ctrina quae ducit ad vitam, ipse est magister noster d (unus magister vester Christus revelando, et per magisterium par­ ticipatum in Petro et in Ecclesia conservando doctrinam revelatam) Aug. Civ. Dei L. XVIU. c. 54. n. 1. Et haec obligatio obedientiae fidei, eo ipso quod est propter aucto­ ritatem Dei revelantis, in omnibus aequalis est; cui ipse definiens Pontifex vel Concilium subiiciuntur non minus quam alii quicumque homines sive intra Ecclesiam sive (rem in se et obiective spectando) extra Ecclesiam. Potestas iurisdictionis utique et ipsa a Christo Rege instituta et in suum regnum Ecclesiam derivata est, sed ita ut sit pote­ stas ecclesiastica propria Pontifici et aliis quibus munere or­ dinario communicatur, vi cuius non divinis sed suis eccle­ siasticis legibus, indiciis , sanctionibus gubernent, hisque omnibus etiam doctrinam et legem divinam, per infallibile magisterium traditam, applicent, tueantur et vindicent erga subditos, qui in regno Christi secundum hierarchicam subordinationem iurisdictioni sunt obnoxii. Propterea potestas iurisdictionis per se et immediate non ad internos sed ad externos actus in visibili regno Christi refertur; potestas magisterii primum et per se attingit ac obstringit mentem et voluntatem internam. Hinc qui do­ ctrinam infallibilis magisterii potestate definitam negat actu tantum interno, is coram Deo et in sua Deo obstricta con­ scientia ab unitate fidei et Ecclesiae deficiens haereticus est, quamdiu in eo peccato persistit; non iurisdictionis ec­ clesiasticae sed Dei et suae conscientiae indicio’ condemna­ tus; cum autem haeresim externo actu prodit, subiacet po­ testati iurisdictionis eiusque indicio ac poenis secundum ecclesiasticarum legum sanctiones. Hoc discrimen aliunde theologice et iuridice certum, in dogmatica Constitutione t-.VX definitionis de praeservat ione Matris Dei ab omni labe cul­ pae originalis expressius declaratum habemus. Post verba definitionis ex plenitudine sane potestatis infallibilis magi­ sterii pronuntiatae, doctrinam hanc esse a Deo revelatam atque idcirco ab omnibus fidelibus firmiter constanterque credendam, Pontifex concludit: a Quapropter si qui secus ac a Nobis definitum est, quod Dens avertat, praesumpserint corde sentire, ii noverint ac porro sciant se proprio indicio condemnatos, naufragium circa fidem passos esse et ab uni­ tate Ecclesiae deficisse, ac praeterea facto ipso suo semet poenis a iure statutis subiicere, si quod corde sentiunt, verbo aut scripto vel alio quovis externo modo significare ausi fuerint, n Potestas igitur magisterii non tantummodo forum exter­ num sed proxime et directe forum internum spectat, illa iurisdictionis, de qua loquimur, pertinet ad forum exter­ num, eo quod licet obligans utique conscientiam coram Deo suis tamen legibus, indiciis, sanctionibus proxime et directe versatur circa obiecta fori externi. Nam potestas iurisdictio­ nis in foro interno alterius rationis est et sacramentalis ad remittenda peccata in conscientia et coram Deo. d) Potestas magisterii proprium suum obiectum verita­ tem nempe doctrinae et legis divinae non constituit, sed eam a Deo revelatam infallibiliter declarando nihil de suo addit, nihil de divinis detrahit, ut toties ss. Patres monue­ runt (cf. Tract, de Tradit.). Hinc doctrinae ac leges semel infallibiliter per magisterium propositae aut definitae in­ commutabiles sunt, nec ulla est abrogandi, mutandi aut in iis dispensandi (1) potestas. Eadem ratione interpretatio Γ k Λ (1) Potestas legifera ex ipsa sua natura includit potestatem abro­ gandi, mutandi, dispensandi quoad leges suas, vel latas a potestate alia inferiori et subiecta. Potestas vero Ecclesiae dispensandi in quibusdam legibus non suis sed divini iuris proprie non continetur in potestate le­ gifera, sed est specialis potestas iuridica ad pascendas oves Christi ne­ cessaria, et ideo capiti Ecclesiae a Christo Do concessa ad solvendum in regno suo, quodcnmque ad salutem animarum pertinens vel natura sua vel ex positiva Dei lege solutioni non repugnat. Sic matrimonium ratum iure quidem non humano sed divino est indissolubile, non tamen indis­ solubile absolute, quamdiu eius significatio per carnem unam factam non — 63 — legis divinae a magisterio non fit nisi inhaesioa ; si quando lex divina applicari videtur interpretatione quodammodo extensiva, id fit per legiferam potestatem jurisdictionis. Ex adverso potestas iurisdietionis suas proprias leges constituit, atque ita novum ius conditur vel condi potest, quod sicut in suo ortu ita in suo vigore, vel in dispensa­ tione. modificatione, abrogatione ab ipsa potestate iurisdictionis pendet. Hinc est illa diversitas dictionis in definitionibus magi­ sterii declarantis veritates fidei credendae, et in decretis potestatis iurisdietionis statuentibus leges ecclesiasticas ob­ servandas, quam egregie a Patribus Nicaenis usurpatam explicat s. Athanasius, u De Paschate quidem ita scripse­ runt: decreta sunt quae sequuntur (εδοξε τα ύποτεταγριενα) ; tunc enim decretum est, ut omnes obedirent. De fide autem (nempe de fidei symbolo et veritatibus in illo defi­ nitis) nequaquam dixere, decretum est, sed sic credit ca­ tholica Ecclesia, statimque confessi sunt, quidnam crede­ rent, ut declararent non recentiorem sed apostolicam esse suam sententiam ; et quae scripserunt, non ab eis inventa, sed eadem ipsa esse quae docuerant Apostoli » Athanas. de Synod. Arimin. et Seleuc. n. 5. Sunt itaque rationes gravis momenti pro s. Theologia, cur potestas iurisdietionis ut ρτο sua diversitate a pote­ state ordinis generice spectari et dici solet, ipsamet in regno veritatis fidei et sanctitatis morum distinguatur, qua­ tenus est suprema potestas ecclesiastici imperii seu speci­ fice dictae iurisdietionis in universam Ecclesiam, et quate­ nus est suprema potestas infallibilis magisterii, quemadmo­ dum ipsum Concilium oecumenicum utramque non velut unam confundendo sed velut duas connumerando distinctis ' i est plena, ita ut tum generali lege per professionem religiosam alteru­ trius coniugis tum particulari Pontificis dispensatione dissolvi queat. Sic etiam promissiones per vota vel inramenta Deo factae ex legitimis causis dispensari possunt, quoniam Christus Deus bonorum suorum seu iurium administrationem in sua Ecclesia in terris commisit suo Vicario ita, ut Iteus ipse ius suum actu humano antecedente velut acquisitum per suum Vicarium remittat (vide Suarez de Kelig. T. II. 1. II. c. 40; T. III. 1. VI. — 64 capitibus definivit et declaravit, ita ut ergo duae istae cla­ ves s. Petri censendae sint consertae quidem et inseparabi­ liter unitae, non tamen confusae in unam, cum ambae sane datae sint a Christo ad ligandum et solvendum, modo ta­ men diverso ratione tum extensionis, tum specialis obiecti, tum efficientiae seu proprietatis solutionum ac ligaminum. < DE REVELATO FACTO INSTITUTIONIS ET CONSTITUTIONIS ECCLESIAE IESU CHRISTI. CAPUT I. ECCLESIAE IESU CHRISTI INSTITUTIO IN SUA PRAEPARATIONE e ET INCHOATIONE. Post praenotiones et generales considerationes Ecclesiae Dei, quas praestruximus, iam unice de Ecclesia lesu Chri­ sti sanguine eius acquisita et tamquam complexione novi Testamenti secundum propriam suam formam in terris con­ stituta, ut ea ab ipso Deo verbis et factis proposita est, in toto hoc tractatu erimus solliciti, primum quidem acturi de ipsa huius Ecclesiae Christi institutione. 1 THESIS VI. π Ecclesiae institutio praenuntiata et descripta in prophetiis veteris Testamenti. « Ecclesia novi Testamenti constituenda a Christo ex omnibus genti» bus universalis ac perennis praenuntiata est in prophetiis veteris Testamenti atque descripta ut unum regnum potestatis in proprio regimine, • regnum veritatis in proprio magisterio, regnum sanctificationis in pro- prio sacerdotio, quae omnis potestas originaliter et tamquam in fonte s sit in Christo institutore, per participationem in cius ministris ad re- gendam, docendam, sanctificandam Ecclesiam in suis membris. » Γ. Sicut in veteri Testamento typi et prophetiae obiectum princeps habent ipsum Messiam Salvatorem, ita fere ubique una cum Christo praefiguratur et praenuntiatur opus eius: a ecce merces eius cum eo, et opus illius coram illo; sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo con­ gregabit agnos n Is. XL. 10; LXII. 11. Hoc autem Messiae Fbaxzelin. De Ecclesia Christi « 5 Γ ; > ·■·.* , * — opus in effectu, simul merces et fructus operis merentis quemadmodum illud prophetae cum ipso Redemptore hu­ mani generis, intime coniunctum et in unitate cum ipso praeviderunt, est eius regnum universale in omnibus gen­ tibus. i. Reminiscentur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae, et adorabunt in cospectu eius omnes familiae gentium; quoniam Danini est regnum et ipse dominabi­ tur gentium, » Ps. XXL 28. 29. a Deus indicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis... orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna ; et domi­ nabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (1)... et adorabunt eum omnes reges terrae. omnes gentes servient ei. » Ps. LXXI. 1. sqq.; Zach. IX. 10. Hoc regnum fundandum a Filio Dei qui idem est Fi­ lius hominis sicut universale omnium gentium, ita praedi­ citur futurum perenne omnium temporum, u In diebus au­ tem regnorum illorum suscitabit Deus coeli regnum quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri po­ pulo um tradetur (non substituetur aut succedet ei umquam aliud regnum, sicut quatuor regna mundana, unum alteri substituentur, et sibi succedent) ; comminuet autem et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeter­ num. Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam et ferrum, et aes, et argentum, et aurum (quatuor imperia mundana nume­ rantur ascendendo a testa et ferro ultimi Romani usque ad aurum Assyro-babylonici), Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea, n u Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce eum nubibus coeli quasi filius hominis ve­ niebat, et usque ad antiquum dierum pervenit, et in con­ spectu eius obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem et ho­ norem et regnum, et omnes populi et tribus et linguae ipsi servient; potestas eius potestas aeterna quae non aufere­ tur, et regnum eius quod non corrumpetur » Dan. 11.44; VII. 13. 14. 27; Agg. II. 7. 8. 22. 23. | (1, Qnae in hoc Psalmo sensu immediato et restrictiori ad Salomo­ nem referri videntur, certum est sensu typico ac pleno pertinere ad Fi­ lium Dei et Filium David Christum eius pie regnum fundandum in terris. '-’rrÆ r 2°. Hoc regnum, universale omnium gentium et perenne omnium temporum promittitur regnum unum, ut in cogni­ tione, adoratione, cultu veri Dei sit populus unus, una ci­ vitas sancta tamquam novus Israel et nova Jerusalem no­ vumque templum in Sion, u Consurge, consurge, induere fortitudine tua Sion, induere vestimentis gloriae tuae Je­ rusalem, civitas sancti... quia consolatus est Dominus po­ pulum suum, redemit Jerusalem : paravit Dominus bra­ chium suum in oculis omnium pentium, et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri, » Is. LU. 1. sqq. u Surge, illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Do­ mini super te orta est... et ambulabunt gentes in lumine, tuo... et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.... et aperientur portae tuae iugiter, die ac nocte non clauden­ tur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur........ et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israel » (1). Is. LX. 1. sq. ; XL. 8-23. « Et erit in novissimo dierum (2), erit mons domus Domini praepa­ ratus in vertice montium et sublimis super colles, et fluent ad eum populi, et properabunt gentes multae, et dicent : venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei lacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius, quia de Sion exibit lex et verbum Domini de lerusalem... et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc et usque in aeternum » Mich. IV. 1. sqq. ; Is. II. 2. sqq.; Zach. VIII. 3-8. a Et erit in illa die, exibunt aquae vivae de lerusalem, medium earum ad mare orientis, et medium .ea­ rum ad mare novissimum (occidentis), in aestate et hieme erunt. Et erit Dominus rex super omnem terpam; in die illa erit Dominus unus, et erit nomen eius unum... Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae ve­ nerunt contra lerusalem (antea hostiles Ecclesiae), ascen(1) Sanctus Israelis nomen Dei frequens est 2. Reg. 19. 22; Is. 1. 4; 5.19; 10. 17: 12. 7: 29, 19; 30. 11; 41. 14. 16; 43. 3; 1er. 50. 29; Ez. 39. 7; Ps. 78. 41. etc. (2) Noriuimum Oierum ( ΓΡΊΠΝ ), tempora norisshna dicun­ tor saepe tempora novi Testamenti, Num. 24. 14; Dont. 4. 30: Is. 2. 2; Itr. 48. 47; 49. 39; Dan. 2. 28. etc. • T - 08 dent ab anno in annum, ut adorent regem Dominum exer­ cituum » Zach. XIV. 8. sqq. 3". Novus hic populus Israel, nova lerusalem, civitas Domini, nova Sion, ut in prophetis promittitur, constitue­ tur in sua propria forma regiminis, magisterii, sacerdotii, quae ab uno summo rege, magistro, sacerdote Christo de­ rivatur. a) Christus erit summus rex in supernatural! hoc regno pacis; quoniam vero est regnum perenne et visibile in terris eius imperii participes constituentur ab ipso alii pa­ stores et principes, qui eius nomine et potestate regant populum Dei super omnem terram, u Ego autem constitu­ tus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. Do­ minus dixit ad me : Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, etpossessionem tuam terminos terrae. » Ps. II. 6. « Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est prin­ cipatus super humerum eius; et vocabitur nomen eius Ad­ mirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sae­ culi (1), Princeps pacis; multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis; super solium David et super regnum eius (typo translato ad antitypum) sedebit, ut confirmet illud et corroboret in indicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum n Is. IX. 6. 7. « Et suscitabo super eas (oves Domini) pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem; ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David in medio eorum ; ego Dominus locutus sum η Ez. XXXIV. 23. sqq. ; XXXVII. 24.-28. a Ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris... et crescent et multiplicabuntur; et suscitabo super cos pastores et pascent cos... Ecce dies veniunt dicit Dominus, et suscitabo David germen (2) iué του ji-λλοντος l'.wrj' Cod. Alex. LXX. ."V (2) Π*2Χ Numen frequens Messiae snrgentis de terra sitienti et de radice lesse. Penes LXX. vertitur aliquando ανατολή et in nostra Vnlgata oriens (cf. Tract, de Incaru. th. ΧΧΧΥΙΙΓ. ed. 2. p. 369.). Prima significatio verbi adhuc conservata in dialectis syra et arabica fuit splendere. Hinc Messias Deus—homo in novo Testamento dicitur -grÿ-V * shun, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet indicium et iustitiam » 1er. XXIII. 3-6. In mirabili Psalmo XLIV. post insignem descriptionem Christi sponsi et sponsae eius Ecclesiae, verba diriguntur ad Christum : u pro patribus tuis (1) nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram » ib. 17. 6) Idem rex et pastor super solium et super regnum David sempiternum promissus est ut propheta fidelis, unde regnum eius est sicut regnum pacis ita veritatis et iustitiae. lam in institutione antiqui et typici populi Israel Deus pollicetur Moysi legislatori et prophetae populi : « pro­ phetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui (similitudine principalis praefigurati ad figuram et imagi­ nem adumbrantem, filii in domo sua ad famulum fidelem in domo Dei), et ponam verba mea in ore eius; » nuntiatque Moyses promissionem populo : « prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audies » Dent. XVIII. 15-19. (cf. Matth. XVII. 5; Ιο. VI. 14; Act. III. 22. 23; VII. 36.). Ad hunc Moysi et per Moyseu promissum prophetam respici­ tur, quando populus in ultimo stadio veteris oeconomiae re­ gnum et summums acerdotium commisit familiae Asmonaeorum, a donec surgat propheta fidelis n (2) 1. Macch. XIV. 41. « oriens ab alto » ανατολή εξ ύψους Luc. I. 79. cum in Testamento veteri magis consideretur oriens de terra homo-Deus. Utrumque, ab alto et de terra, iungitur Is. XLV. 8: a rorate coeli desuper et nubes pluant iustum, aperiatur terra et germinat salvatorem, n (1) Hebraice: « loco patrum tuorum ( TpFQN ΠΓΤΠ loco patriarcha­ rum et regtim) erunt filii tui. » Sensus ipse manet integer penes Augu­ stinum, qui cum aliis verba sumpsit ut directa ad sponsam Ecclesiam, quod tamen littera hebraica, saltem ut nunc eam habemus, non permit­ tit. Ideo ipse nomine patrum intellexit Apostolos, a Patres missi sunt Apostoli, pro patribus filii nati sunt tibi, constituti sunt Episcopi. Ho­ die enim Episcopi, qui sunt per totum mundum, unde nati sunt? Ipsa Ecclesia patres illos app liat, ipsa illos genuit et constituit in sedibus patrum.... Filios genuit Ecclesia, constituit eos pro patribus suis prin­ cipes super omnem terram, * Aug. in Ps. XLIV. n. 32. (2) 'Εως του άναστησαι προφήτην πιστόν. Quod articulus ad nomen προφήτης deest, compensatur per articulum ad verbum άναστησαι, quo non qnaecumque sed certa et praenuntiata suscitatio prophetae fidelis designatur (fi- ■ K a Filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dabit cobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum (autumnalem et vernum), sicut in principio» (1) loel. II. 23. Hinc ude Sion exibit lex et verbum Domini de Jerusalem » Mal. 1. c.; eide nique Jerusalem promittit Deus: - ponam universos fi­ lios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis, delis π-.στος cui fides debetur: - a lesu Christo qui est testis fidelis ô jiaoTj; ό π:βτος; » verum est testimonium meum » etc.). j■ (1) Duas movent dinicnltates, quod promissio doctoris iustitiae et pluvia nihil videntur habere commune, nec apte inter se cohaerere ; de­ inde quod idem nomen ΠΠ'ιΏ i11 primo hemistichio vertitur doctor in •· secundo imber quam utramque significationem nomen habere non possunt negare ( ΓΓΡ spargere sensu proprio guttas aquae, sensu translato spar­ gere doctrinam ; sed nolunt admittere duplicem significationem diversam in uno contextu. At in primis coniunctio in eodem contextu bonorum ty­ picorum veteris oeconomiae, idest felicitatis terrenae, cum bonis praefi­ guratis et promissis pro novo Testamento in prophetis est frequeutissima, et pro rationibus quibus una ad alteram oeconomiam refertur, aptissima. Vide Is. LXII; Ez. XXXIV. 28-26; Os. II. 19. 22; Am. IX. 11. 13; Mich. IV. 1. 4. etc. Ceterum potest etiam ia secundo hemistichio prae­ sertim ut est in Hebraico, sub imagine imbris, ut alibi saepius, expres­ sus intelligi adventus Domini anis gratiis seu adventus Messiae: - quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis tem­ poraneus et serotinus terrae ί Os. VL 3; Ps. LXXI. 6; Is. XLV. 8. Quod deinde idem nomen in uno contextu diversa significatione sùmitur, huiusmodi lusus verborum (άνταναζλαστς) nihil habet difficultatis, imo penes scri­ ptores hebraicos nun parum venustatis ; vide textus hebraicos Ind. X. 4; XV. 16: Eccl. VII. 6; loel I. 15; Is. XXXII. 7; Am. VIII. 2. etc. In­ super in nostro loco diversa significatio per apposita ita determinata est, ut nemo prudens falli pjssit; ia priori inciso nomen habet articulum et appositum - ad iustitiam, ·? quod frustra inanibus coniecturis cum pluvia conciliare conantur ΓΠΊΏΠ; in altero hemistichio significatio ex­ presse determinatur per additum pluria Ϊ1*1ίΐ3 ΠΧΣ)3· •· ·· ·· Necessarium id fuit, quia Π'Ί'Ο alibi semper doctorem vel legislatorem significat 4. Reg. XVII. 28; Is. IX. 14; XXX. 20; Uab. II. 18; I’rov. V. 13; lob XXXVI. 20. In unico loco obscuro Ps. LXXXIV. (Vulg. LXXXIII.) 7. recentiores ver­ tunt pluviam i sed veteres omnes, Alexandrini, Aulgata, Hieronymus, Sy­ riaca, Aethiopica, etiam ibi doctorem vel legislatorem interpretati sunt. (Confer etiam, si fas est, gnomonem Burkii, et Hengstenberg Christologiam P. III. in loel II. 23.). VM • «41 —X ί-1 et in iustitia inudaberis n Is. CIV. 13; 1er. XXXI. 33. 34; XXXII. 38-40. Quia porro divinum hoc magisterium pe­ renne sit necesse est, « dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent cos scientia et doctrina... et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in lerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi » 1er. III. 15. sqq. Quapropter nomen novae huius lerusalem erit civitas veritatis, et Sion vocabitur mons sanctitatis, u Habitabo in medio lerusalem, et vocabitur lerusalem civitas veri­ tatis et mons Domini exercituum mons sanetificatus (in te­ xtu hebraico mons sanctitatis)... Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis... et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et in iustitia » Zach. VELI. 3. 7. 8. c) Sicut Ecclesia praedicta est regnum pacis et regnum veritatis in Christo et sub Christo summo rege et magistro, a quo homines ab eo constituti perenniter potestatem regni et magisterii participent, ita idem regnum praenuntiatum est fore sacerdotale per summum sacerdotem sanctificatorem Christum, a quo in homines ab ipso assumptos ministeriale sacerdotium derivetur. a) Ex prophetarum visionibus in Christo diadema regis et diadema sacerdotis intime uniuntur pro perenni eius regno, et ideo utriusque unio valet iugiter in hoc regno, ut sit sacerdotale. lesus filius losedec summus sacerdos di­ citur diserte typus portendens Messiam : « audi lesu sacer­ dos magne, tu et amici tui. ..viri portendentes sunt: ecce enini ego adducam servum meum Orientem η ( ΠΏΧ no­ men indubitatum Messiae) Zach. III. 8. Iam vero in hoc viro portendente propheta iubetur unire sacerdotale regio diademati, ut iugiter sit « consilium pacis, r> i. e. unitatis inter potestatem utramque. « Sumes aurum et argentum, et facies coronas (cf. Apoc. XIX. 12.), et ponas in capite lesu filii losedec sacerdotis magni; et loqueris ad eum di­ cens: haec ait Dominus exercituum, ecce vir oriens nomen eius... et ipse extruet templum Domino ; et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo, et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter il- a los duos (1)... et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo Domini. * Zach. VI. 11. sqq. De unione regiae et sacerdotalis dignitatis in Christo, et per Christum in Ec­ clesia multis disserit s. Epiphanias Haeres. XXIX. n. 2-4. β) Christus proprio sensu sacerdos praedicitur suo cruento sacrificio acquisiturus sibi Ecclesiam omnium gentium. «Obla­ tus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovi$ ad occisionem ducetur.... si posuerit pro peccato animam suam (2), videbit semen longaevum..., in scientia sua iustificabit iustus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit ; ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam » Is. LIII. Hoc sacrificio Christi abolenda sunt omnia typica sa­ crificia antiqua. «Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocausta et pro peccato non postu­ lasti: tunc dixi, ecce venio... Annuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna.... non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo » (3) Ps. XXXIX. 7. sqq. (1) - Ipse et rex et Pontifex est, et sedebit tam in regali quam in sacerdotali throno, et consilium pacifism erit inter utrnmque, ut nec re­ gale fastigium sacerdotalem deprimat dignitatem, nec sacerdotii dignitas regale fastigium: sed in unius gloria Domini lesu utrumque consentiat » s. Hieronym in h. 1. T. VI. p. 830. (ed. Vallarsi). Nempe in Christo et in Christi Ecclesia haec paria sunt, ct sibi invicem intime unita, regnum sacerdotale et regale sacerdotium. Obiter animadvertas, ubi populus Israel Exod. XIX. 6. in textu bebraico ( et in latina versione nostra dicitur regnum sacerdotale, LXX inverso modo reddidisse Sacerdotium regale pt-y'htwt tifirioua atque ita s. Petrus (1. Pet. II. 9.) celebrat Ecclesiam novi Testamenti. In Apoc. I. 6. de eadem Ecclesia di­ citur :ο:ησεν τ.ρ,ας βασιλείαν, ιερείς τω Θεω και πατρι αύτρυ u fecit nos regnum sacerdotes (in Vulg. et sacerdotes) Beo et Patri suo. n (2) Verba oblatus est '□22 et pro peccato □'□H victima vel sa­ crificium pro peccato sunt omnino liturgica de proprie dicto sacrificio. Vide Tract, de Euchar. Sacrii, th. X. η. II. de Ineam, th. XLVII. ed. 2. pag. 503. fi 9 (3) In hoc Psalmi textu animadvertas sequentia. In primis habe­ mus commentarium ipsius Apostoli Pauli in hunc locum Heb. X. 5-12. -Sacrificium (cruentum), oblatio (incruenta), holocausta, pro peccato η ΠΝ'ύΠ nSiy ΠΠ5Ώ Π3Τ sunt sacrificia veteris Testamenti secun­ dum suas diversas species, quae praedicuntur abolenda : sed abolenda per «acrificium ab ipso Christo offerendum. Hoc sacrificium Christi obscurius qui- γ) Sacerdotium Christi praedicitur u aeternum secundum ordinem Melchisedech, » qui sacerdos altissimi in typo sa­ crificium obtulit panem et vinum Ps. CIX. 4. (Gen. XIV. 18.). Secundum hunc ordinem sacerdotii Christi praenun­ tiatur in eius Ecclesia futurum iuge sacrificium incruentum a ab ortu solis usque ad occasum n ad magnificationem nominis Dei u in gentibus n Mal. I. 11, de qua prophetia egimus in Tract. de Euch. sacrii, th. X. Hinc porro consequitur et a prophetis praenuntiatur etiam iuge sacerdotium in Ecclesia, utique a summo sacer­ dote secundum ordinem Melchisedech institutum et deriva­ tum. u Venio, ut congregem cum omnibus gentibus et lin­ guis (heb. omnes gentes et linguas), et venient, et videbunt gloriam meam. Et ponam in eis signum (1), et mittam ex dem continetur in textu hebraico, saltem ut nunc exstat, et ex eo in ver­ sione latina illis verbis: taures autem perfecisti (heb. fodisti) mihi·, tunc dixi, ecce venio... ut facerem voluntatem tuam; » sed intimum ea­ rum sensum Paulus explicat: « corpus autem aptasti mihi.... tunc dixi, ecce venio, in capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, volunta­ tem tnam, ·> ΐοου ήζω... του ποιησαι, ό Θεός, το θέλημα σου. Subdit vero Apo­ stolos commentarium: per hanc prophetiam auferri (auferenda praedici) omnia vetera sacrificia, u ut sequens statuat. » hoc autem esse « oblationem corporis Christi semel; * nam u hic unam pro peccatis offerens hostiam (μιαν 0j-’.2v) in sempiternum sedet in dexteris Dei. -n Si quaeritur, quomodo verbis illis, - aures perfecisti vel fodisti mihi n • T ' T · - : T subsit sensus ab Apostolo ex LXX. expressus, u corpus aptasti mihi: » certum e t, illis verbis significari aliquem sibi obedientem facere, obediens autem usque ad mortem crucis factus non est nec fieri potuit Fi­ lius Dei, nisi in assumpta humanitate, cum Verbum caro factum est. Utrum vero dicas, verba assumpsisse Paulum ex LXX. vel ex Paulo postmolum transiisse in illam versiouem, non tanti est; veritas enim expli­ catioris istius interpretationis semper auctoritate Apostoli inspirati ad scribendum non illorum interpretum nititur. (1) - In die illa radix lesse, qui stat in signum populorum... et le­ vabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel et dispersos Inda a quatuor plagis terrae » Is. XI. 10-12; LX1I. 10-12. Christus ipse est signum in nationes, et in sua Ecclesia posuit « signa et portenta et virtutes, n ipsaque Ecclesia horum omnium complexu eat signum populo­ rum (vide Cone. Vatie, sess. 3. cap. 3.). Ad haec alludit s. martyr Igna­ tius ep. ad Smyrn. n. 1. u Ex hoc fructu nos sumus per divine beatam passionem eius, et per resurrectionem suam elevet signum in sauctos et fi­ deles suos sive iu ludacis sive in gentibus in uno corpore Ecclesiae suae. » —* eis qui salvati fuerint, ad gentes, in mare ( VDOnri Tar­ tessum), in Africam, et Lydiam tendentes arcum, in Ita­ liam (1) et Graeciam, ad insulas longe, ad eos qui non au­ dierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annun­ tiabunt gloriam meam gentibus........ Et assumam ex eis sacerdotes et locitas, dicit Dominus. Quia sicut coelum novum et terra nova... sic stabit semen vestrum et nomen vestram » Is. LXVL 18. sqq. ; Mal. III. 3. 4. u In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae (nomen Messiae cf. Is. IV. 2; 1er. XXIII. 5; Zacb. 111.8; VI. 12.)... quia haec dicit Dominus : non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel ; et de sacer­ dotibus et de lecitis non interibit vir a facie mea (mini­ strans coram me), qui offerat holocautomata et incendat sacrificium et caedat victimas omnibus diebus... Si irritum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et non in tempore suo, et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et lecitae et sacerdotes ministri mei. Sicut enumerari non possunt stel­ lae coeli et metiri arena maris, sic multiplicabo semen Da­ vid (eos qui sunt a Christo, quem germinare faciet Davidi germen iustitiae), et levitas ministros meos. n 1er. XXXIII15. sqq. Ja Manifestum est, sicut hic promittitur praefiguratum ae­ ternum regnum Christi alterius ordinis sublimioris, quam fuerat regnum typicum Davidis, ita promitti in hoc regno (1) satis apte Italia intelligitur ex coniunctione ipsa cum Graecia 'pl Ionia) et cum insulis ( ) qt»o nomine in prophetis tra­ ctus seu littora ad mare mediterraneum significari solent. Neque hanc si­ gnificationem Italide, ex aliis locis refelles, ubi nomen adhuc oc­ currit; nam Gen. X. 2; Ez. XXVII. 13. pariter iungitur cum Graecia, et hoc loco Ez. facile Tyrrheni vel cooniae Phoenicum intelligi possunt; ex vaga autem commemoratione Ez. XXXII. 26. et significatione potius my­ stica Ez. XXXVIII. 2. 3: XXXIX. 1. nihil certi eruitur (cf. Aug. Civ. Dei XX. 11.). Hieronymus incertus fluctuat inter significationem Italo­ rum vel Iberorum, quos Hispanos (semel in Ez. XXVII. 13. etiam Iberos orientales) intelligi posse ait : sed Hispani apud Isaiam iam nomine Tarais (Tartessus) comprehendantur. *1 '&.*^r. . 3’41.. sacerdotium alterius ordinis ipsi indoli regni respondens, sicut terra nova et coelum novum, ita novum sacerdotium sublimius, quam fuerat in typo sacerdotium leviticum (cf. Heb. VIII. IX. XIII. 10.). Sicut Paulus (Heb. VII. 11-14.) ex eo inter alia, quod Christus non est ex tribu Levi, demon­ strat eius sacerdotium alterius ordinis et non leviticum esse, ita etiam sacerdotes et levitae in regno Christi a prophetis 11. cc. promittuntur futuri non ex genere levitico, sed assumendi ex omnibus gentibus, multiplicandi et obla­ turi sacrificia usque ad consummationem saeculi quamdiu erunt dies et nox (1). Translato autem et mutato sacer­ dotio, utique fieri necesse est translationem et mutationem legis, cultus externi, et nominatini sacrificii (Heb. VII. 12.), quod alibi praedictum esse vidimus luturum unicum secun­ dum ordinem typi in Melchisedech. Quando igitur leremias diversas species sacrificiorum veteris oeconomiae, in qua ipse propheta, et illi erant, quibus proxime prophetabat, videtur transferre ad sacerdotes in regno Christi (2), non aliud intelligendum est, nisi quod omnibus illis typicis sa­ crificiis successurum sit unum sacrificium per illa omnia praefiguratum. « Carnalium sacrificiorum varietate cessante omnes differentias hostiarum una corporis et sanguinis tui implet oblatio.. . ut sicut unum est pro omni victima sa­ crificium, ita unum de omni gente sit regnum r> s. Leo serm. 59. c. 7. cf. serm. 68. c. 3. «Mensam sacerdos ipse me­ diator Testamenti novi exhibet secundum ordinem Melchi­ sedech de corpore et sanguine suo ; id enim sacrificium suc­ cessit omnibus illis sacrificiis veteris Testamenti, quae im­ molabantur in umbra futuri. Propter quod etiam vocem illam in psalmo tricesimo et nono eiusdem mediatoris per prophetiam loquentis intelligimus, sacrificium et oblatio­ nem noluisti, corpus autem perfecisti mihi ; quia pro illis (1) Confer s. Hieronym. commentar, in Is. LXVI. 22. (T. IV. p. 823.). (2) Quod in Vulgata dicitur, - offerat holocautomata et incendat sa­ crificium et caedat victimas, ·> videtur paulo durius. Numerantur omnes tres species praecipuae sacrificiorum typicorum Π2Τ ΠΠ2Ο hSÎV *·■··· T: · T sicut vidimus in Ps. XXXIX, verba autem ex hebraico strictius trans­ lata haec sunt: offerens holocaustum, et adolens festum, et faciens sacri­ ficium , : Π2Τ rfJjn. : rnw ;‘ & i j.- ; 5iy L· H.cj .· j r omnibus sacrificiis et oblationibus corpus eius offertur, et participantibus ministratur » Aug. Civ. Dei XVII. c. 20. n. 2. ü Unus verus mediator. ... et sacerdos est, ipse offe­ rens. ipse et oblatio. Cuius rei sacramentum quotidianum esse voluit Ecclesiae sacrificium ; quae cum ipsius capitis corpus sit, se ipsam per ipsum discit offerre (1). Huius veri sacrificii multiplicia variaque signa erant sacrificia prisca sanctorum, ut hoc unum per multa figuraretur, tamquam verbis multis res una diceretur, ut sine fastidio multum commendaretur. Huic summo veroque sacrificio cuncta sa­ crificia falsa (imperfecta in umbra et figura cf. Heb. ΥΙΠ. 7.) cesserunt. » Ibid. 1. X. c. 20. I Pauca quae citavimus, sufficiunt, ut indefectibile re­ gnum Christi in terris proprio regimine, magisterio, et sacerdotio in se cohaerens a Christo ipso Redemptore acqui­ rendum suo sanguine, et ex omnibus gentibus ad aeternam omnium gentium salutem fundandum, clarissime in prophe­ tis praenuntiatum esse intelligamus, adeo ut aeternum hoc et universale regnum constituat unum ex insignioribus cha­ racteribus et illustrioribus notis promissi Messiae. Multa alia prophetarum oracula huc pertinentia facile induci pos­ sent. quae non minori luce splendent. Is. XI. 1. 11. 12, XL. 2. 9; XLII. 6. 10; LI. 3-7; LIV; LXII ; LXV. 16. sqq. ; Hos. II. 16. sqq. ; III. 5; loel. II. 27-32; IÏL 16-21. Amos III. 16. sqq.; IX. 11; Soph. III. 14; Zach. II. 10; XIV. 8. 9. Xorma aliqua ad discernendas prophetias, quae vel sensu immediato vel typico ad Christum et eius Ec­ clesiam referuntur, ex modo citandi s. Pauli Rom. XV. 8-12. deduci potest. Prophetiae promissionum et complementum executionis sese mutuo collustrant, ac manifesto divinitatis sigillo con­ firmant; ad ipsius igitur complementi considerationem no­ bis transeundum est. (1) Ita in edition·.· Maurina; sed nabent aliae editiones lectionem am­ pliorem, quae colorem praesefert omnino Augustinianum ; - Ecclesiae sacri­ ficium; cum ipsius corporis ipse sit caput, et ipsius capitis ipsa sit cor­ pus, tam ipsa per ipsum, quam ipse per ipsam suetus oft'erri » ?■ L- V J -3-v· ** 77 - THESIS VH. In Ecangeliis annuntiatur regnum Dei, regnum lesuChristi propriae constitutionis ac formae fundandum in terris. •i Quamvis regnum Dei ct regnum coelorum in Scripturis non uno s semper sensu accipiatur, in Evangeliis tamen 1°. hoc nomine annuntisl·- tnr regnum lesu Christi in terra, ut societas in se et per se consistens r in propria sua forma, ab aliis societatibus distincta et diversa, ordinis s nempe non terreni sed supernatural!?, quamvis in terra ex hominibus ■s constituta ; quae eadem unitas in se constituta et propria forma regni ? 2°. a Christo fundatore aliis nominibus ac symbolis parabolarum descris bitur et annuntiatur. « I. Regnum Dei est quidem etiam regnum creatoris in ordine naturali. « Domini est terra et plenitudo eius, or­ bis terrarum et universi qui habitant in eo, quia ipse su­ per maria fundavit eum» Ps.· XXIII. 1; XLIX. 12. «Do­ minus in coelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omni­ bus dominabitur.... benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis eius » Ps. CII. 19. 22; CXLIV. 11. 12; 1. Parai. XXIV. 11. 12; Tob. XIII. 1; Dan. III. 100 ; IV. 31. At phrasis complexa regnum Dei, regnum coelorum, et regnum simpliciter in relatione ad Deum in novo Te­ stamento non appellatur nisi regnum supernaturale, quod Christus Redemptor sanguine suo acquisivit et hominibus comparavit, atque, qua parte illud in terris est, ipsemet suis legibus, institutis ac dotibus efformavit « sibique glo­ riosum exhibuit, r, Consideratur autem hoc regnum super­ natural lesu Christi secundum triplicem rationem. Γ. Directe spectantur gratiae, virtutes, dona ac orna­ menta spiritualia interna, dum horum manifestatio in con­ spicuis regni institutis externaque visibili forma indirecte tantum significatur vel supponitur. Pharisaeis regnum Mes­ siae fingentibus externum in prosperitate et gloria mun­ dana Christus Dominus respondet : « regnum Dei non venit cum observatione ; neque dicent ; ecce hic, aut ecce illic ; rvrir- *- --Sxi-yr ■ - ecco enim regnum Dei intra vos ύ'/.ων εστινίI * Luc. XVII. 20. 21. of. XII. 31. i. Non est enim regnum Dei esca et potus: sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto » Rom. XIV. 27: 1. Cor. IV. 20. cf. Mattii. 2'. Saepe directe significatur regnum consummatum in vita aeterna, ubi Deus regnat in omnibus sanctis, et omnes sancti regnant cum ipso ; in plurimis tamen locis simul in­ cluditur etiam regnum in terris tamquam praeparatio ad ipsum regnum consummatum. « Multi ab oriente et occi­ dente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et lacob in regno coelorum ; filii autem regni (primum vocati ludaei ad regnum in terris) eiicientur in tenebras exteriores » Matt. VIII. 11; Luc. XIII. 28; a vocavit vos in regnum suum et gloriam - 1. Thess. II. 12: -ut digni habeamini in regno Dei. pro quo (ύζερ ζς) et patimini» 2. Thess. I. 5; - salvum faciet in regnum suum coeleste » 2. Tini. IV. Io. III. 3. 5; Act. XIV. 21: 1. Cor. VI. 9. 10; XV. 50: Gal. V. 21; Eph. V. 5; lac. II. 6; 2. Pet. I. 11; Apo­ cal. v. io. J Quandoque celebratur hoc regnum, quatenus completo iam numero sanctorum et corporibus etiam glorificatis ci­ vitas Dei erit in omnibus suis partibus perfecta. Descripto secundo suo adventu « cum potestate magna et maiestate, » eiusque signis enumeratis subdit Dominus : a cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei » Luc. XXI. 31. «Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri... oportet autem illum regnare (in regno in terris), donec po­ nat omnes inimicos sub pedibus eius» 1. Cor. XV. 23-28. u Testificor autem coram Deo et lesu Christo, qui indica­ turus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum eius» 2. Tim. IV. 1; Matth. XIII. 43; XXV. 34; Apo- Si vera esset plurium Patrum interpretatio Matth. XVI. , c. III. \, . I · 27. ipsa Christi glorificatio corporea in sua vita adhuc mortali diceretur regnum Chri­ sti, regnum Dei. « Proprie signanterque promiserat, quos- dani de adstantibus discipulis non prius gustare mortem, quam viderent Filium hominis venientem in regno suo, idest in regia claritate, quam specialiter ad naturam su­ scepti hominis pertinentem his tribus viris (Apostolis) vo­ luit esse conspicuam « s. Leo M. serm.51. c. 2; Chrysostomus in Matth. hom. 56. al. 57. η. 1. et alii. Sed praefe­ renda est significatio regni Dei (ut habent Marcus et Lucas), de (pia statim dicturi sumus; ut intelligatur cum s. Gre­ gorio M. aliisque regnum Dei haec Ecclesia Christi consti­ tuta et late propagata in terris (s. Greg. in Evang. hom. 32. 3°. Haec significatio regni Dei, regni Christi, regni coe­ lorum in novo Testamento frequentissima est, ut directe his nominibus designetur regnum visibile proprii nominis propriaeque formae a Christo in hominibus et ex hominibus in terra instituendum ubi de promissione annuntiante, aut institutum ubi de facto iam completo sermo est. In visibili hoc regno utique includitur tamquam dos et proprietas in­ tima id, quod primo loco vidimus designari nomine regni Dei, et connectitur tamquam terminus ac finis id, quod loco altero significari diximus, regnum scilicet Dei consum­ matum; attamen regnum tertio hoc loco directe significa­ tum distinguitur (distinctione inadaequata) ab illo priori quidem ut totum a sua parte formali ; ad alterum vero se habet ut inchoatum ad perfectum vel etiam ut medium ad snum finem. De regni ita considerati institutione hic agi­ mus. non ut iam facta sed ut annuntiata in Evangeliis. II. Sicut in propheticis praenuntiationibus Messiae ven­ turi vidimus tamquam opus eius cum ipso designari uni­ versale et incorruptibile regnum, ita in annuntiatione ex­ secutionis ac implementi daclaratur finis et opus adventus Christi constitutio regni eius perenniter inter homines perstituri. Haec igitur constitutio regni Christi compendio complectitur totum opus ac finem magni sacramenti incar­ nationis, redemptionem mundi, expiationem peccati, sancti­ ficationem et salvationem generis humani, atque supremam Dei glorificationem in hoc regno, in mundo redempto, san­ ctificato, salvato, qui est Ecclesia unita suo capiti Christo Redemptori et Salvatori. ΒΓ' . UM : I Γ. Sane in annuntiatione incarnationis per angelum tria haec declarantur tamquam summa totius mysterii : persona quae est Filius Altissimi et Filius simul natus ex Virgine matre, adeoque Deus et homo, Emmanuel Nobiscum Deus secundum Isaiae prophetiam in hac ipsa annuntiatione de­ claratam verbis et adimpletam facto (vide de Incarnat, th. XV.) ; tum nomen /esu atque in eo implicite finis ac munus Redemptoris ; postremo hoc munus et hic finis de­ scriptus explicite in regno aeterno Redemptoris constituendo in redemptis et ex redemptis secundum typos et prophetias antecedentes in veteri oeconomia praeparationis, u Ecce concipies in utero et paries Filium (Spiritus Sanctus super­ veniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi) ; et vocabis nomen eius /esum ; hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur (quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei); et dabit illi Dominus Deus sedem (τον θρονον) Da­ vid patris eius, et regnabit in domo lacob in aeternum, et regni eius non erit finis » Luc. I. 31-35. In declara­ tione angeli ad s. loseph ipsum nomen /esu Salvatoris com­ prehendit ea omnia, quae in annuntiatione ad beatissimam latrem explicite praedicantur. Utraque autem angeli an­ nuntiatio a s. Evangelista adhuc collustratur expresse in illa contestando complementum prophetiae de Emmanuele. « Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est; pariet au­ tem Filium , et vocabis nomen eius /esum ipse enim sal­ vum Jaciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Do­ mino per prophetam dicentem : ecce Virgo in utero ha­ bebit, et pariet Filium, et vocabunt nomen eius Emma­ nuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus „ Matth. I. 20-23. ' JH Per thronum David et regnum in domo lacob directe significari regnum visibile in terris tamquam complemen­ tum typorum antecedentium in populo Israel ex verbis ipsis clarum est, quamvis connexio cum regno consummato in coe­ lis simul indicetur. Unde etiam duratio in aeternum (εί; του; α'.ωνα;) pro utraque forma regni secundum subiectam materiam accipienda est, ut in una forma sit usque ad con­ summationem saeculi et sine fine corruptionis (Dan. II. 44: ■— ol VII. 14.) quamvis non sine line perfectionis; in altera sim­ pliciter sine line in aeternum. Supernaturalis autem indoles huius regni aeterni, ac proinde diversitas et eminentia prae regnis et societatibus ordinis naturalis, atque hoc ipso propria eius forma et in se consistentia evidens est tum ex persona fundatoris ac regis, qui est Filius Altissimi et Filius hominis, Nobiscum Deus; tum ex fine et intima ratione ipsius regni, quae est salvatio a peccatis, ut sit regnum sanctificationis in plenitudine temporis, sanctitatis in aeternitate. 2°. Praedicatio praecursoris ad parandam viam Domini haec erat: « poenitentiam agite, appropinquavit enim re­ gnum coelorum » Matth. III. 2. Teste ipso Christo post oeconomiam praeparationis in lege et prophetis inde a loanne incipit evangelium oeconomiae adimpletionis, quae dicitur et est regnum Dei. a Lex et prophetae usque ad loannem; ex eo regnum Dei evangelizatur » Luc. XVI. 16. of. Vatth. XI. 12.13. Hinc evangelium ipsius lesu Christi et discipulorum eius comprehenditur hoc compendio, ut sit Evangelium seu verbum regni, u Venit lesus in Galilaeam praedicans Evangelium regni Dei, et dicens, quoniam im­ pletum est tempus et appropinquavit regnum Dei ; » u cir­ cuital lesus praedicans Eangelium regni; n a qui audit verbum regni ; « praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus ; » u et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo «ς τούτο missus sum; » ludaeis Messiam promissum et missum repudiantibus ait ipse : « auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti (gens una quia regnum unum) facienti 43; XXIV. 14; Marc. I. 14; Luc. IV. 43; VIII. 1; IX. 2. 11. 60; XVIII. 17; Act. I. 3; VIII. 12; XIX. 8; XX. 25; XXVIII. 23. 31. 3’. Regnum Messiae in terris secundum prophetarum praenuntiationes expectabant ludaei non solum carnales, sed omnes etiam pii et spirituales ; imo haec expectatio regni coincidebat cum exspectatione adventus Messiae; unum enim ex solemnibus nominibus ad designandas pro­ prietates ac notas Messiae erat, Filius David, seu Israel 1’baxzelik. De Ecclesia Christi ■ 4 Io. I. 49; Matth. IT. 2; ΧΧλ IL Il; Ιο. XIX. 19-22, Hine ad celebrandas prophetias in lesu Nazareno adimpletas ve­ lut synonymae habentur acclamationes : u benedictus qui venit rex Israël η Ιο. XII. 13-16; Luc. XIX. 38; «qui venit Filins David » Matth. XXI. 9 ; et u benedictum quod venit regnum patris nostri David n Marc. XI. 10. Haec autem regni Messiani exspectatio, quamvis quoad eius indolem in hominibus carnalibus fuerit erronea, quoad rem tamen regni visibilis propriaeque constitutionis ac for­ mae inter homines fundandi, quo regnum typicum veteris Testamenti perficeretur et transferretur in regnum praefi­ guratum Testamenti novi, a Christo ipso et a sacris scri­ ptoribus manifestissime approbatur et confirmatur tum modo, quo vidimus Christum et Apostolos totam suam prae­ dicationem declarasse Evangelium regni a populo exspe­ ctati; tum modo quo hoc regnum, in veteri Testamento praefiguratum et promissum, exhibebant ut sedem David, regnum aeternum Filii David, regnum Emmanuelis; tum modo quo exspectationem Israëlitarnm approbando refe­ runt et describunt. « loseph ab Arimathaea et ipse (ut alii discipuli cf. Matth. XXVIII. 57.) erat exspectans regnum Dei » Marc. XV. 43; Luc. XXIII. 51 ; « ut sedeant hi duo filii mei in regno tuo... ait illis: non est meum dare vo­ bis, sed quibus paratum est a Patre meo » Matth. XX. 21; « si in tempore hoc restitues regnum Israël? dixit autem eis: non est vestrum nosse tempora vel momenta (huius restitutionis certae, veruin regni supernaturalis et univer­ salis) ; sed accipietis virtutem Spiritus supervenientis in vos, et eritis mihi testes.... usque ad ultimum terrae » Act. I. 6. g S9|B 4°. In ipsa proxima praeparatione sacrificii crucis, quo regnum erat acquisiturus, Christus Redemptor se regem et regnum sibi, regnum suum verissimum in hoc mundo pro­ fessus est ; de visibili enim regno in hoc mundo tota quae­ stio erat tum ludaeorum tum Pilati ; et hoc regnum ab eis negatum vindicavit esse suum, sed alterius ordinis ac ipsi fingebant, ordinis nempe supernaturalis. « Regnum meum non est de hoc mundo,.. nunc autem regnum meum non est hinc,» Verba satis per se clara Augustinus commenta- « '* · ■J-Λ — 83 —· tur : u non ait regnum meum non est in hoc mundo, sed non est de hoc mundo. .. non ait : nunc autem regnum meum non est hic, sed non est hinc; hic est enim regnum cius usque in finem saeculi n Aug. in Ioan, tract. 115. η. 2. De se ipso regni acquisitore et fundatore Christus ait: «vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo η Ιο. VIII. 23; XVII. 13-16. Erat verus homo in hoc mundo, sed homo qui persona divina per alteram suam divinam naturam est Deus; ita et eius regnum splendor relucens et expressa imago Dei-hominis est verum regnum visibile in hoc mundo sed ex omnibus suis causis suisque dotibus regnum supernaturalis ordinis, et hoc sensu spirituale licet visibile ex hominibus et in hominibus constitutum, non de hoc mundo regnum divino-humanum. Hancque ipsam ad exemplar Christum expressam imaginem regni ut discipuli, cives re­ gni, singuli in se referant, ipsemet in oratione illa testa­ mentaria post ultimam coenam mandavit et Patrem roga­ vit. « Cum dilexisset suos qui erant in mundo... et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo η Ιο. XIII. 1 ; XV. 19 ; XVI. 11.12.16. Porro ordinem supernaturalem sui regni non solum ne­ gative quod non sit de hoc mundo, sed etiam positive in illa responsione ad Pilatum Christus declarat velut ex prima et essentiali regni proprietate, quod sit regnum ve­ ritatis; fundat enim suum regnum in veritate, quam ipse rex veritas de supernis affert hominibus in mundo et re­ velat. «Tu dicis (h. e. verum dicis cf. Matth. XXVI. 64.), quia rex sum ego: ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum (cf. Ιο. XVI. 28. etc.), ut testimonium perhi­ beam veritati, omnis qui est ex veritate, audit vocem meam » Ιο. XVIII. 36. 37. Sicut praedicta est lerusalem civitas veritatis et Sion mons sanctitatis (th. VI.), ita hoc fundamentum regni lesu Christi, qui est ipsa veritas et ipsa vita (η άληθεια και η ζωη) Ιο. XIV. 6. in novo Testa­ mento in primis praedicatur, quod suo loco videbimus. «Gra­ tia et veritas per lesum Christum facta est ; » « alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum Spiritum veritatis ; n a Spiritus veritatis docebit vos omnem II S ν·Ί i.4 -2 veritatem; » - Ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis·’ Ιο. I. 17; XIV. 16; XVI. 13; 1. Tim. III, 15. Haec veritas est, quae sanctificat cives in regno veritatis, i. Vere discipuli mei eritis et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos; » α sanctifica eos in veritate » (έν τη αλήθεια); u genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod crea­ turae eius » (απαρχήν τινχ των αύτου κτισριχτων) Ιο. VIII. 32; XVII. 17. 19; lac. I. 18. | , Declaratur itaque in ipsis initiis Evangelii et in pro­ xima praeparatione regnum Dei, regnum coelorum, regnum lesu Christi, vel etiam regnum simpliciter ab ipso Re­ demptore constituendum ex hominibus et pro hominibus in terra, substituendum regno Israelis imperfecto praefiguranti hoc regnum novi Testamenti, adeoque regnum visibile in sua propria forma et unitate consistens, perpetuo duratu­ rum u (regnabit in aeternum), » universale ex omnibus gen­ tibus a (Evangelium regni in universo orbe), » regnum su­ pernatural veritatis et sanctitatis, cuius cives sunt disci­ puli et filii veritatis, sicut regnum ipsum et sicut ipse rex ac fundator, in hoc mundo sed non de hoc mundo. III. Hoc ipsum regnum lesu Christi in terris exhibetur sub alio schemate unius gregis ab ipso Christo bono pastore constituendi ex omnibus gentibus tamquam ovibus eius san­ guine redimendis et ab ipso magno pastore pascendis, etiam per pastores ministros ad aeternam salutem ovium Christi. Multiplicibus item parabolis Euangelium regni, quo vidi­ mus comprehendi compendium evangelicae praedicationis et proximae praeparationis, Dominus ipse illustrare voluit, et velut oculis exhibere, cuiusmodi hoc regnum Dei in terris unum et universale futurum sit. I i . In veteri Testamento populus Israël peculium veri Dei saepe describitur velut grex ovium Domini, u Ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius» Ps. LXXIII. 1; LXXVIII. 13; XCIV. 7; XCIX. 3 ; lerem. XXIII ; Ezech. XXXIV ; Mich. VII. 14. et alibi saepe. Pastores autem Israel sacerdotes nempe et principes theocratiae veteris Testamenti Dominus arguit, qui dispergebant gregem, eisque reprobatis praedicit sub­ stituendum novum Israel, gregem Dei ex omnibus gentibus, ;v.: • λ*-. - 85 super quem suscitabit Dominus ovium u pastorem unum, servum suum David, qui pascat eas et ipse erit eis in pa­ storem. » « Et servus meus David rex super eos, et pastor uuus erit omnium eorum... et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis n Ezech. XXXIV. 23 ; XXXVII. 24.26; Zach. XI. 7. Sub hoc uno pastore, qui est a germen David, » Deus promittit, u suscitabo super eos pastores, et pascent eos; non formidabunt ultra et non pavebunt» u 1er. XXIII. 4.5. Pastores isti promittuntur pro nova le­ rusalem non unius populi sed omnium gentium, u Et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina... In tempore illo vocabunt lerusalem solium Do­ mini, (non arca Testamenti veteris sed nova civitas Dei tota erit solium Domini), et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in lerusalem » 1er. ΙΠ. 15. 17. (Vide th. VI.). Iam hunc unum gregem, hoc promissum unum ovile ex omnibus gentibus sub uno pastore Christus Dominus decla­ rat gregem esse suarum ovium, et se ipsum esse unum pa­ storem. u) Ut pastorem bonum se annuntiat, quia effusione san­ guinis sui pro salute ovium suarum ipse eas congregat imo efficit suas oves, u Ego sum pastor bonus ; bonus pastor ani­ mam suam dat pro ovibus suis ; » a et animam meam pono pro ovibus meis ; » u et vitam aeternam do eis » Ιο. X. 10. 11.15.28. · · ■ <9 j Congregat oves ac pascit eas doctrina sui magisterii, et regit potestate sui imperii; atque ita homines constituun­ tur oves Christi auditu fidei eius magisterium, sanctitate morum ductum eius imperii sequentes, a Vos non creditis, quia non estis de ovibus meis ; oves meae vocem meam au­ diunt ; et ego cognosco eas et sequuntur me ; » u ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae » Ιο. X. 14. 26. 27. Sicut pastor unus, ita non solum ex filiis Israel sed aeque etiam ex gentibus sub uno pastore unum erit ovile. - Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor » Ιο. X. 16, i b) Hie unu9 pastor (ο ποια,ην d κκλος cum articulo) est Christus ipse; sed quoniam suum ovile in terris et ovile unum perenniter futurum esse voluit ; promisit enim ne­ minem, saltem ut collective sunt unus grex et unum ovile, oves rapturum de manu sua quae est. ipsa manus seu po­ testas Patris (To. X. 28-80.) : propterea ab ipso, auctoritate propria uno pastore, instituendi sunt alii pastores ad eius ministerium, qui in relatione ad ovile eius nomine et au­ ctoritate pascant, in relatione ad Christum ut oves eius et ipsi pascantur; alii ergo erunt pastores, sed nulli alia auctoritate quam eius, qui unus est pastor divinus. Verum quae forma futura sit gregis et pastorum, postquam Do­ minus et pastor bonus ovium propriarum visibilis in terris pascere ipse desierit, id multo amplius et distinctius tra­ ctandum est in declaratione ipsius iam exsecutionis, quae ad hunc locum non pertinet. Intelligemus tunc, quomodo divinus pastor totum suum ovile, quod modo ab ipso an­ nuntiatum vidimus sacrificio vitae suae sanctificatum, do­ ctrina et potestate sua gubernatum, ex omnibus gentibus collectum ut sit unum sub uno pastore, commiserit cum potestate a se communicata uni supremo pastori vicario, ut visibili ministerio unitas ovilis visibilis perpetuo ser­ vetur : u pasce agnos meos, pasce oves meas » Ιο. XXL 15—17. Sicut autem ad unitatem instituit unum pastorem supremum et universalem gregis totius, ita ob unitatem simul et universalitatem gregis voluit sub illo uno esse pastores multos, qui singuli non sane totum gregem, sed u qui in ipsis est pascant gregem Dei providentes » (έ~ι· σκοπουντες) 1. Pet. V. 2. Omnes uno pastores Christo mini­ strantes in terris membra sunt, ut s. Augustinus loquitur, pastoris divini cuius oves sunt propriae, atque ita unus pastor et unum ovile, a Habeat ovile Domini praepositos, et filios et mercenarios. Praepositi autem qui filii sunt, pastores sunt. Si pastores sunt, quomodo unus pastor, nisi quia sunt illi omnes unius membra pastoris, cuius sunt oves propriae?» Aug. in Io. Tract. 46. n. 5. B I 2 . Dum Christus Dominus regnum Dei in terris a se constituendum annuntiat, illud cuiusmodi futurum sit, saepe describit parabolis, in quibus hoc suum regnum ve- teri regno typico, in propria sua forma ac constitutione conspicuum, substituendum vel explicite declarat vel indicat implicite ipsa regni sui universalitate, in quo non unus populus peculiaris, sicut typica illa oeconomia a Deo insti­ tuta erat, sed sine discrimine nationis et generis onines gentes, mundus transformatus comprehendantur. Veteris Testamenti regnum Dei in populo peculiari de­ scribitur a prophetis sub symbolo vineae plantatae a Do­ mino Deo, quae a sylvis et desertis incultis seu ab omni­ bus gentibus alienis separata constituebat regnum Dei utique visibile sui nominis propriaeque formae. « Vineam de Ae­ gypto transtulisti; eiecisti gentes, et plantasti eam... plan­ tasti radices eius et implevit terram n Ps. LXXIX. 9. sqq. ; Is. V. 1. sqq. ; 1er. II. 21 ; XII. 10 ; Ezech. XIX. 10. sqq. ; Iam vero eandem parabolam assumit Christus Dominus pro suo regno in terris, et ad declarandam translationem regni Dei ad gentes, quae erunt gens una quia regnum unum, simulque describit causam huius translationis seu potius ablationis regni a populo ludaico per prophetas praenuntiatam, quia u occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est... Confirmabit autem pactum mul­ tis » Dan. IX. 26. 27. Descriptio Salvatoris haec est. -Ήοηιο erat paterfamilias (ο’.ζοδεσποτης), qui plantavit vi­ neam, et sepem circundedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, n Iisdem paene verbis fundatio regni Dei in populo Israel describitur Is. V. 2, concludendo : u vinea enim Domini (exercituum domus Israel est. » Paterfamilias Dominus vineae, quam omnibus praesidiis et subsidiis abunde instruxerat, misit continua quadam successione servos suos (prophetas aliosque mini­ stros fideles), ut ab agricolis fructus reciperet. Hi vero alium ceciderunt, alium occiderunt, alium lapidaverunt. « Novissime autem misit ad eos Filium suum (unum habens Filium carissimum Mare. Filium dilectum Luc.) dicens: verebuntur Filium meum. Agricolae autem... apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt» (1). Quid iam (1) « Jesns nt sanctificaret per snum sanguinem populum, extra por­ tam passus est » Heb. XIII. 12; extra portam nempe Jerusalem, quae £ r — 88 faciet Dominus vineae agricolis illis? u Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis (dabit aliis liare. I Luc.), qui reddant, ei fructus temporibus suis... Ideo dico vobis, quia au feretur a robis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus cius » Mattii. XXI. 33. sqq.; Marc. XII. Luc. XX. M| Cum hac parabola vineae intime cohaeret altera, in qua regnum coelorum in terris repraesentatur convivio nuptia­ rum Filii regis. De nuptiis Filii Dei incarnati cum Ecclesia et de Ecclesia sponsa suo loco agemus, ubi etiam videbi­ mus iam in veteri Testamento descriptam desponsationem cum uno populo Dei peculiari, sed ita ut sponsa infidelis esset repudianda, ac illi priori substituenda a desponsatio in sempiternum, » in qua ait Dominus : a dicam non populo meo : populus meus ; et ipse dicet : Deus meus es tu » Os. U. Singulae partes huius symboli nuptiarum respondent singulis partibus prioris parabolae, ita ut manifesta sit una utriusque significatio. « Simile factum est regnum coe­ lorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Et misit •servos suos vocare invitatos (καλεσαι τους κεκλγψ-ενους) ad nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos.... illi autem neglexerunt... reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt. r> Quod coloni, quibus primum locata erat vinea repraesentans regnum Dei in terris, fecerunt servis successione temporum missis ad re­ quirendum fructum, hoc idem servis regis simili successione missis fecerunt primum et ante alios invitati atque ita ab ipso rege praeparati ad nuptias. Quod vero in priori para­ bola est missio Filii quem occiderunt, hic sunt nuptiae Filii quas spreverunt. Unde sicut ibi malos male perdet, vinea regni Dei datur aliis, et hoc regnum transfertur ad gentes ; ita eadem omnia repetuntur in convivio nuptiarum Filii, quae ipsae sunt regnum coelorum in terris, u Rex au­ tem. ... perdidit homicidas illos et civitatem illorum suc­ cendit (lerusalem centrum regni typici).... Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nusedes erat ac centrum illius regni ac Testamenti quod fecit patribus eo­ rum educens eos ex terra Aegypti, nunc vero per regnum et Testamen­ tum novum mediatoris lesu Christi erat antiquandum. Heb. VIII 6-13. — ptias. Et egressi servi eius in vias, congregaverunt ornnes (pios invenerunt, malos et bonos (1), et impletae sunt nu­ ptiae discumbentium. r> Additur illud magnum discrimen inter discumbentes, quod pro praesenti statu nuptiarum regni inter ornatos veste nuptiali sunt etiam non habentes vestem iustitiae, cum iustis in uno regno visibili commixti etiam peccatores, u Intravit autem rex ut videret discum­ bentes. et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali » Matth. XXII. 2-14. Sed de hoc stadio unius, universalis, visibilis regni coelorum in terris, in quo sint cum iustis etiam peccatores, Evangelia proponunt aliam seriem para­ bolarum Christi Salvatoris, quas duce Augustino Episcopi Africae potissimum urgebant adversus Donatistas, quare illae reservandae nobis sunt ad alium locum, ubi data opera tractabimus de membris Ecclesiae. Quod vinea locata gentibus, collecti ex viis et plateis discumbentes in nuptiis Filii regis significant, hoc ipsum exhibetur per regnum coelorum sub symbolo grani sinapis verbis licet paucissimis adumbratum. « Simile est regnum coelorum grano sinapis........ cum autem creverit maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres coeli veniant et habitent in ramis eius » Matth. XIII. 31. 32. Regnum nempe coelorum fundandum in terris a lesu Christo ex ini­ tiis humana aestimatione minimis et contemptis crescit multo sublimius omnibus regnis terrenis comprehendens omnes gentes ad vitam earum et salutem. Ita etiam trans­ formatio mundi in regno et per regnum lesu Christi adum­ bratur, dum dicitur a simile regnum coelorum fermento, » quod quantitate minimum atque absconditum totam massam farinae pervadit et transformat : u abscondit in farinae satis tribus (cf. Gen. XVIII. 6.), donec fermentatum est totum » Matth. XIII. 33. Quin ulterius progrediamur, ex dictis in thesi satis cla­ rum est, qua forma suam divinam religionem, veritatem a (1) Distinctior est enumeratio penes Lucam et inde clarior regni uni­ versalitas. « Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: exi cito in pla­ teas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles et caecos et claudos intro­ duc huc.... exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea » Luc. XIV. 21. seqq. — 90 se revelatam sanctitatem a se praescriptam, instituendam ac fundandam esse, Christus Salvator inde a sua manife­ statione in carne et a primis initiis praedicationis ac prae­ parationis declaraverit. Nempe non religionem tantummodo velut in abstracto revelare consilium erat divinum, quam singuli fidei persuasione et moribus vitae sibi permissi ac nullis auctoritatis et potestatis, obedientiae et subiectionis vinculis colligati tamquam in schola philosophica privatim sequerentur ; sed imo sicut a prophetis vidimus praenuntia· tum, ita a promisso et misso Redemptore in exsecutionis ipsis initiis est annuntiatum, ex omnibus gentibus fundari regnum, regnum coelorum, regnum Dei in terris unum et universale, quod ipsum regnum informetur fide et pro­ fessione revelatae veritatis, disciplina et institutis supernaturalis sanctitatis, atque ita in hoc regno unitate sociali per auctoritatem et potestatem tum universitas omnium tum per se singuli conserventur et regantur in professione re­ velatae veritatis et in assecutione supernaturalis sancti­ tatis. Regnum igitur coelorum, regnum Dei, regnum lesu Christi, cuius fundatio ab ipso annuntiata est modo, quo vidimus, est ipsa in concreto religio lesu Christi, quae ci­ tra et extra hanc formam regni esse non potest. 1 - 91 ■ THESIS VIII. Proxima praeparatio et inchoatio institutionis Ecclesiae. u Christus Dominus in ipsa forma suae praedicationis velut in exem• piari exhibuit formam suae Ecclesiae; haneque formam constitutam in , visibili ac vivente auctoritate ex una parte et in obedientia fidei erga , eandem auctoritatem ex parte altera transfudit in Ecclesiam, dum huius s institutionem initiavit discipulorum fidelium vocatione, atque ex his » omnibus duodecim Apostolorum electione, quibus in unum corpus sub se b uno capite constitutis auctoritatem communicavit ad postulandam obe3 dientiam fidei, simul praeparando plenioris potestatis participationem » perennem et sub uno visibili capite hierarchicam unitatem pro tempore s oblatae suae visibilis praesentiae. >» I ill I i I. Christus Dominus, ut ex toto Evangelic manifestum est, inde ab exordio suae praedicationis in primis se ipsum demonstravit legatum divinum ac Messiam promissum, et a ludaeis eo ipso tempore secundum prophetarum oracula expectatum (cf. P. Patritii in Evangel, dissert. 26. η. 7. et dissert. 27. c. 4. p. 4.), qui proinde in doctrina, in cultu, in regno Dei completurus sit, quod de Messia eiusque regno in tota patriarchal!, Mosaica, et prophetica oeconomia fuerat praenuntiatum ac praefiguratum. Post supernaturales Mes­ siae promissi manifestationes in ipsa eius nativitate (Luc. H. 8-19; 25-38. Matth. II. 1. sqq.), ad demonstrandum eum ïam praesentem, et ad viam Domini praeparandam missus est loannes in spiritu Eliae et plus quam propheta (Matth. HI. 1-14; Marc. I. 1-8; Luc. 1.15-17. 68-79 ; III. 1-17; Io. I. 15.36; III. 27. sqq.). In ipsa solemni praedicationis initia­ tione visibilis species Spiritus Sancti et vox Patris decla­ rantis universo populo eum « Filium suum dilectum, in quo sibi complacuit » (Matth. III. 16.17. cf. XVII. 5; Ιο. XII. 28.30.); miracula per totam vitam publicani continua, et ex manifesta directione atque etiam diserta declaratione ad eumdem finem conciliandae fidei in divinam missionem ■K *** —-- - 02 - ^9 ’r;·™ patrata (1); prophetiae in eius nativitate, vita, doctrina adimpletae (*2) ; divina vitae sanctitas repugnans ialsitati do. ctrinae et rapinae seu usurpationi divinitatis (cf. Phil, II.6); (1) Evangelia fere integra componuntur verbis Christi et factis de­ monstrantibus verborum divinam veritatem; ita enim Deus loquitur ver­ bis et factis (cf. Tract, de Tradit, append, ed. 2. p. 656. sq. 679. sq.). Sicut autem non tota Christi doctrina, sed fere non nisi eius fundamenti et praecipua elementa in Evangeliis consignata sunt, ita et facta divini pleraque solum generali indicatione et non nisi pauciora distincta descri­ ptione referuntur (Γο. XX. 3»). 31.). - Circnibat lesus..... praedicans re­ gnum Dei et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo; et abiit opinio eius (ή άζοη αύτου) in totam Syriam, et obtulerant ei omnes male habentes...... et cn ravit eos « (έδεραπευσεν αύνους). » <- Euntes renuntiate loanni quae vidistis et audistis; caeci vident, claudi ambu­ lant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. » t Et secuti sunt cum multi (όχλοι πολλοί), et curavit eos omnes. » c Et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant ut vel fim­ briam vestimenti eius tangerent; et qnicnmque tetigerunt, salvi facti sunt» Matth. IV, 23. 24; VIII. 16; IX. 35; XI. 5. 20-24; XII. 15; XIV. 2. 14. 36; XV. 30. 31; XIX. 2. etc. Populus in hoc velut continuo miraculo agnoscit rem hactenus inauditam, et ex promissionibus prophe­ tarum uni Messiae propriam. - Numqnam apparuit sic in Israel. » « Et stupebant omnes turbae et dicebant: numiuid hic est Filius David?·’ « Illi ergo homines cum vidissent, quod lesus fecerat signum, dicebant: hic est vere propheta qui venturus est (ό προφήτης ό ερχόμενός) in mun­ dum. i « Multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet, quam quae hic facit? » Matth. IX. 33; XII. 23; Marc. VII. 37; Ιο. III. 2; VI, 14; VII. 31. Apostolus et Evangelista ve­ lut insolitum notat, si quando non multas virtutes fecit » (ού πολλές δυνάμεις). Matth. XIII. S3. Scopus signorum ex ipsa eorum indole, et modo omnibusque adiunctis manifestus, diserte etiam a Christo ipso de­ claratur. « Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?), tunc ait paralytico: surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam; et surrexit et abiit in domum suam. ·> u. Ipsa opera quae ego facio, te­ stimonium perhibent de me, quia Pater misit me. » « Operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quia Pater in me, et ego in Patre. » « Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent, s “ Propter populum qui circumstat, dixi, ut credant, quia tu me misisti; haec cum dixisset voce magna clamavit: Lazare veni foras; et statim prodiit, qui fuerat mortuus. ·> Matth. IX. 6. (Marc. IV. 7.); XIV. 33; Marc. IX. 23-25; Ιο. II. Il; IV. 53; V. 36; IX. 3. 4; X. 37. 38; XI. 4. 15. 42. 45; XIV. 12; XV. 24. (2) Matth. V. 17. 18; Luc. XVIII. 31; XXIV. 27. 44; Io. L 45; '» t 39. 46; XIII- 19; XIV. 29; Act. III. 18-25; XVII. 2. 3. 11 · XVIII. ipsa doctrina docendique modus, ubi lucebat lux veritatis in mysterii sanctitate et sublimitate, inaiestas in. ineffabili suavitate, divinitas in humanitate (1), haec omnia (dein­ ceps per passionem et mortem in singulis suis adiunctis praenuntiatam, per resurrectionem, per missionem Spiritus Sancti et aedificationem Ecclesiae completa et confirmata) totidem radii erant luminis externi collustrantes divinita­ tem doctrinae et personae, quibus accedente interno lumine gratiae lesus Nazarenus evidenter credibilis et credendus demonstrabatur secundum prophetias Scripturarum Messias promissus et missus a Patre, rex Israel salvator et pastor unus populi Dei, sponsor pacti novi et aeterni, pater fu­ turi saeculi, desideratus cunctis gentibus, in quo benedi­ cendae erant omnes generationes, Filius Dei genitus in die aeterno, cuius egressus tum ab initio a diebus aeternitatis tum novissime ex Bethlehem, Deus ipse veniens ad salvan­ dum, Emmanuel Deus-nobiscum. Sua autem missione a Patre, et sua suprema auctoritate demonstrata Christus plenam u obedientiam fidei n postulat in suam doctrinam veritatis et in sua praecepta ac insti­ tuta sanctitatis sub sanctione vitae vel mortis aeternae. « Sic Deus dilexit mundum , ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Qui credit in eum, non indicatur ; qui au­ tem non credit, iam indicatus est, quia non credit in no­ mine unigeniti Filii Dei » Ιο. ΙΠ. 16. 18. 36. « Si prae­ cepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea ; sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in eius di­ lectione » Ιο. XIV. 15.21.24; XV. 10. 14; 1. Ιο. II. 3. etc. II. Hanc formam auctoritatis divinitus datae in magi­ sterio et sacro imperio ex una parte, et ei respondentis n ohedientiae fidei » ex parte altera, voluit Christus non 28. etc. Per totum Evangelium frequentissime appellatur ad prophetias Scripturarum, atque ostenduntur singula, quae narrantur de Christo, ta­ cta esse, « ut impleretur Scriptura. » (1) « Admirabantur turbae super doctrina cius; erat enim docens sicut potestatem habens; ct non sicut scribae eorum et Pharisaci. ” « Numquani sic locutus est homo, sicut hic homo. » Matth. λ 11. 28. 29; Marc. I. 22 · Lnc. IV. 32; Ιο. IV. 41; VII. 46. (cf. Tract, de Incarn. ,cd. 2. p. 35. 36.). Λ i solum pro tempore suae visibilis praesentiae in divina sua persona, cui auctoritas divina veritatis et legislationis in docendo et praecipiendo originaliter et essentialiter inerat I u (via, veritas, et vita); » sed formam eandem voluit inte- ’ stinam ac propriam totius regni sui in terris. Manifestum id reddidit in ipsa prima initiatione regni sui tum factis eam formam futuram praeparando tum verbis promittendo. 1°. Re sane vera Christus Dominus cum primum coepit praedicare regnum Dei in terris a se instituendum, con­ tinuo vocavit ac perpetua vitae consuetudine in unam so­ cietatem sibi a Domino ac. magistro n (To. XIH. 14.) coniunxit discipulos, atque ex his ipsis elegit duodecim, quos constituit unum speciale collegium multis praerogativis di­ stinctum ab aliis suis fidelibus, idque solemnitate diserte adnotata in Evangelic, u Factum est autem in illis die- ' bus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit: Si­ monem quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius r> etc. Luc. VI. 12. sqq. (1) (cf. Ιο. VI. 67-69; Act. I. Memoratu dignissimum est, quod inde iam nomine col­ légial! eis proprio, ut unum corpus morale constanter ap­ pellantur Uli duodecim cum articulo, οί δώδεκα Matth.X. 1; Imo idem nomen duodecim retinent ut proprium etiam post interitum proditoris et ante electionem Mathiae Ιο. XX. 24; 1. Cor. XV. 5. (in textu graeco), quando alibi undecim oi ένδεκα dicti reperiuntur Mattii. XXVIII. 16; Marc. XVI. 14; Luc. XXIV. 9; Act. I. 26. Hoc ipso nomine οί ένδεκα appel­ latur collegium, etiam ubi soli decem sunt Luc. XXIV. 33. coll. Ιο. XX. 24. Vicissim conservatur nomen duodecim ad (1) Multoa iam tum fuisse discipulos patet ex ipsis verbis Lucae et ex v. 1<. ubi dicitur « turba (οχλος) discipulorum eius. » Prima vocatio discipulorum facta est mox post reditum Christi ex deserto, adeoque ipso initio praedicationis ante primum pascha (Ιο. I. 37. sqq.), electio autem duodecim Apostolorum ex « turba discipulorum eius * locum habuit post secundum pascha. ■ - .Utfj designandum totum collegium etiam pro tempore, quo as­ sumpto Mathia et Paulo iam sunt tredecim vero sensu Apo­ stoli Vatth. XIX. 28; Apoc. XXT. 14. Iam hos duodeçim excellentiori munere ab aliis omnibus discipulis discretos fuisse, clarum est ex ipso facto et modo electionis, ex nomine indito Apostolorum seu legatorum Christi in eius regno, ex locutionibus hoc distinctum colle­ gium comparantibus cum aliis Christi discipulis et fidelibus, e. g. u undecim et qui cum ipsis erant η*ζοί ένδεκα, και οί συν αΰτοις) cf. Luc. XXIV. 9. 33., ex modo quo diserte munus Apostolorum ad testificationem authenticam etiam ante adventum Spiritus Sancti omnino distinguitur in op­ positione ad testes quosvis alios quantumvis fide et scientia idoneos: « oportet ex his viris qui nobiscum sunt congre­ gati omni tempore... testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis... ostende quem elegeris accipere locum ministerii huius ct apostolatus (κληρον της οικονομίας ταυτης και ά-οστολης)... et annumeratus est cum undecim Apo­ stolis » Act. I. 21. sq. Verum his omnibus opus non est, tota enim Christi oeconomia luculenter demonstrat specia­ lem relationem, quam habent Apostoli in regno Dei tum ad Dominum, a quo mittuntur, tum ad alios discipulos uni­ versos sive unitos sive uniendos, pro quibus mittuntur. 2°. Considerando itaque Apostolos in priori isto stadio praeformationis, de quo nunc agimus, in primis videmus dominum hos duodecim selectos erudire prae reliqua mul­ titudine discipulorum in mysteriis regni Dei ad ministerium legatorum suorum ipso nomine apostolatus expressum. Hu­ ius rei testimonium exhibet tota historia evangelica. « Quia vobis datum est nosse mysteria regni coelorum, illis autem in parabolis... Vestri autem beati oculi quia vident, et aures quia audiunt » Matth. XIII. 11. 16. u Vos autem dixi ami­ cos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo (revelanda hominibus), nota feci vobis η (έγνωρισα ύμιν vel in se ex­ plicite vel saltem implicite in promissione Spiritus Sancti) Ιο. XV. 15. cf. XVI. 12. Finis huius peculiaris institutio­ nis declaratur praecepto, ut quod ipsi Apostoli seorsum et velut in tenebris audierunt, u dicant in lumine et praedi­ cent super tecta n Matth. X. 27. — OC) — Hinc primum quidem videmus eos in intimo comitatu ] lesu per civitates et castella praedicantis et evangelizantis regnum Dei : a ipse iter faciebat... evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo » Luc. VIII. 1. Tum vero ipsog I duodecim dominus mittit α praedicare regnum Dei, n ean- i dem qua ipse utebatur, formam iniungens, ut scilicet de­ monstrata signis et virtutibus missione divina auctoritati praedicationis ac magisterii respondeat ex altera parte of­ ficium obedientiae fidei sub sanctione damnationis aeternae in die iudicii, forma, demonstratio, auctoritas, sanctio prae­ dicationis Apostolorum eadem est, quae in praedicatione I Christi ipsius, nisi quod in Christo, quia unigenitus missus I a Patre, potestas et auctoritas est ut in fonte, in Apostolis I eadem est dericata a Christo, quia homines missi ab ipso. De Christi praedicatione dictum est: u tunc coepit expro­ brare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent poenitentiam. .. Tyro et Sidoni re­ missius erit in die iudicii quam vobis; et tu Capharnanm... dico vobis, quia terrae sodomorum remissius erit in die iu­ dicii quam tibi » Matth. XI. 20. sqq. de Apostolis: «Hos duodecim misit lesus praecipiens eis. .. euntes praedicate di­ centes, quia appropinquavit regnum coelorum ; infirmos cu­ rate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite... et quicumque non receperit vos neque audierat (άκουση άκοη της πιστεως) sermones vestros.. . amen dico vobis, to­ lerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhae orum in die iudicii quam illi civitati » Matth. X. 5-15 ; Luc. IX. 1-6. Principium auctoritatis Christi derivatae in suos lega­ tos, quod diximus, generale statuit divinus magister. Pri­ mum et per se illud enuntiatum reperitur in electione et missione duodecim Apostolorum, u Hos duodecim misit le­ sus, praecipiens eis... euntes praedicate... qui recipit vos, me recipit ; et qui me recipit, recipit eum qui me misit » Matth. X. 5.7.40. Ut autem a potestate quae originaliter et exemplariter est in ipso Christo rege, magistro et sacer­ dote, per participationem derivata intelligatur omnis pote­ stas quae est in regno Christi, simulque adumbrata iam exhibeatur distinctio graduum hierarcbiae in eodem regno; Dominus post collegium duodecim Apostolorum in illa lega- — 97 — torum auctoritate iam institutum (1), a designavit et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. r> Hos itaque, quamvis a se missos, nec Apostolos posions creavit creavit , nec Apostolis aequavit, sed tamen idem derivationis principium, et consequenter reductio auctoritatis ad ipsum fontem Chri­ stum sane etiam pro ipsis valet: a qui vos audit, me audit, et qui vos spernit me spernit ; qui autem me spernit, sper­ nit eum qui me misit « Luc. X. 1. 16. 3°. Ipsum collegium duodecim Apostolorum licet nondum iu ultima sua forma et perfectione plene constitutum, huic tamen plenae constitutioni a Christo Domino iam in vita sua mortali praeparabatur in primis quoad ordinem hierarchicum. a) Quamdiu visibilis ipse Dominus ac Magister cum Apo­ stolis versabatur, alii visibili capiti aut centro ac glutino unitatis nec locus nec opus erat. At vero omni oblata oc­ casione Christus ipse monet et praenuntiat, pro tempore fu­ turo post suum discessum, aliquem ex ipsis et super ipsos constituendum esse maiorem, primam, praecessorem (ηγουαενον) in regno Dei super terram. Ubi sermonem habet cie suo abitu ab Apostolis, fere semper coniungitur quaestio inter ipsos, a quis eorum videretur esse maior? » Nullum ergo adhuc noverant iam tunc u maiorem n inter ipsos, ali­ quem tamen futurum pro tempore constituti regni Christi in terris omnino certum habebant. In responsionibus Domini ad has eorum quaestiones, explicite vel implicite haec tria solent contineri : nullum adhuc esse constitutum inter ipsos maiorem, seque solum esse eis ducem ac magistrum (ό καθη­ γητής) ; esse tamen sui loco non amplius cum eis visibiliter versaturi aliquem ex ipsis constituendum maiorem ac prae­ cessorem; hoc a se impertiendum ministerium in exercenda potestate longe diversum esse ab ambitiosa dominatione principum inter gentes, ita ut praecessor licet potestate maior, humilitate tamen sentiat se omnium ministrum ad exemfl) Creatio collegii Apostolic! et posterins Apostolorum missio (Luc. VI. 12; Matth. X. δ.) facta est utraqne post secundum pascha; missio septuaginta (Inorum (al. septuaginta) incidit in autumnum post tertium pascha. rr.ANZEi.iy. Dc Ecclesia Christi it SIL Bl •I — 98 — I pium ipsius Domini ac Magistri, videlicet exercendo pote­ statem maioris non ad suum commodum et ambitionem, sed ad fructum et salutem {communem in regno Dei. a Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior (pro eo tempore nempe, quando futurum sit, quod Christus dixit, Filius hominis secundum quod definitum est, vadit, ex qua praenuntiatione contentio ista exorta est). Dixit autem eis: reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent, benefici vocantur (1). Vos autem non sic ; sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor, et qui praecessor est, sicut ministrator. Nam quis maior est, qui recumbit an qui ministrat? nonne qui recumbit? ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat » Luc. XXII. 24. sqq. ; cf. Matth. XX. 24-28·, Marc. X. 42-45. a Dominus et Magister » (Ιο. XIII. 13. 14. 16.) se ipsum proponit exem­ plum quoad utrumque, primo quoad veram potestatem et auctoritatem; erit ergo in regno Dei aliquis inter Apostolos maior et praecessor (6 {Λε’.ζων, ό ηγουαενος) una potestate et auctoritate ; quod etiam apparet ex oppositione inter praecessorem et ministratorem, maiorem et minorem, qui re ipsa maior et praecessor erit, sit non re et potestate sed modo eius exercitii sicut minor et ministrator; idem deni­ que patet ex inducta comparatione maioris et praecessoris in regno Dei cum vera potestate eiusque perverso exercitio penes reges gentium. Ideo Dominus secundo se proponit exemplum quoad exercitium potestatis in regno suo. Eamdem tum promissionem tum monitionem de futuro unius primatu et de modo eius exercitii Dominus saepe repetit. « Si quis vult primus (ποωτος) esse, erit omnium novissi­ mus et omnium minister „ Marc. IX. 33. 34. Dixerat de vera (I) Dominantur eorum zupuaoac: αύτων penes Matth. et Marc. 11. er. dicitur καταζυριευουσ·., quod verbum de tyrannide et abnsn potestatis le­ gitimae vel illegitimae usurpatur ut penes LXX in Ps. X. 10. de op­ pressione pauperum ζατχκυ υσα·. των πενητων, et Act. XIX. 15. daemoniacus vel daemon vim inferens aliis dicitur νευαα το πονηρόν ζχτακυριευσχν, et s. Petras vetat legitimos pastores dominari in Cleris ως κατακυριευοντε; των κλήρων. Nomen vero εύεργετης honorificam reges vel superba ambitione sibi, vel servili adulatione eis alii attribuebant, ut Ptolemaeus εύεργετης ab aliis dictus κχκεργετης, et Cains Caligula tyran­ nus a Philone ludaeo (Leg. ad Cai.) salutatus τωτηο zxi aS .· * - 100 Haec praeparatio iam continetur in prima statim Si­ monis vocatione, qua nomen Petri seu fundamenti ei im­ posuit. - Intuitus eum lesus dixit : tu es Simon filins Iona, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus η ' Ioann. I. 42. In electione et iterum in missione duodecim Apostolorum hoc nomen Petrus expressius notatur et ra­ tione huius nominis et rei significatae non solum ordine ubique primus ponitur, sed etiam diserte primus inter Apostolos esse declaratur, « Elegit duodecim ex eis, quos et Apostolos nominavit : Simonem quem cognominavit Petrum , et Andream fratrem eius , lacobum , et loannem n etc. Luc. VI. 14. u Et convocatis duodecim disci­ pulis suis dedit eis potestatem spiritum immundorum.... Duodecim autem Apostolorum nomina haec sunt. Primus Simon qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, lacobus... Hos duodecim misit lesus -n Matth. X. 2. sqq. ; Marc. I III. 16. Factis ipsis eum Dominus tamquam praecessorem a reliquis Apostolis discrevit. Xon solum inter eos, quos ad peculiarem confidentiam admisit, ubique primus notatur Petrus, sed fere cum ipso solo prae aliis divinus Magister agere videtur. In suscitatione filiae lairi a non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum, et lacobum, et loannem; v in transfiguratione « assumpsit Petrum, et lacobum, et loannem. . . Petrus vero et qui cum illo erant (Πέτρο; zz>. οι συν ζύτω) (1), gravati erant somno; et evigilantes viderunt maiestatem eius. . . ait Petrus ad lesum, praeceptor bonum est, nos hic esse ; « ad agoniam in monte oliveti α assumit Petrum, et lacobum, et loannem secum... et ve­ nit et invenit eos dormientes ; et ait Petro : Simon dormis, non potuisti una hora vigilare mecum? vigilate et orate » Luc. VIII. 51; IX. 28. sqq.; Marc. XIV. 33. sqq. Inbet Petrum laxare retia ad capturam piscium, et cum ad pro­ digium « stupor circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant (τζντζς τους συν αύτω)·, similiter autem lacobum et (1) Hic modus connumerandi vel subnumerandi Apostolos reliquos Petro etiam alibi occurrens penis Evangelistas notatu sane dignus est. u. Dixit Petrus et qui cum illo erant ” f ' χύτου) Luc. VIII. 45; e stans Petrus cum undecim - Π=τρθς συν το·.; -vocza) A« t. II. 14j adhuc exprèssins: - dicite discipulis eius et Petro Marc. XVI. 7. -Λ 'V .·' ·:νί· ■· ··?··' -i? · ? · *.'ovz ’V - 101 loannem... Et ait ad Simonem lesus: noli timere, ex hoc iam homines eris capiens » (1) Luc. V. 10. Cum Apostoli videntes lesum super mare ambulantem turbati dicunt, quia phantasma est ; u respondens (ad verbum Domini, ego sum, nolite timere) Petrus dixit, Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas; et ipse ait, veni... et continuo lesus extendens manum, apprehendit eum » Matth. XIV. 28. Cum colligentes didrachma (tributum templi) quaerunt: Magister vester non solvit didrachma? Filius Dei patrat miraculum, ut solvat pro se simul et Petro, tamquam una secum per­ sona iuridica: tolle piscem u et aperto ore eius invenies staterem, illam sumens da eis pro me et te » (2) Matth. XVII. 27. Istae maioris, primi, praecessoris inter Apostolos velut primae delineationes non seorsum singulae sed in complexu omnes spectandae sunt, ut convergere tandem intelligantur ad explicitam istius primatus declarationem. Dominus enim Christus ultimo anno praedicationis suae, quando primum coepit discipulis praenuntiare suum discessum , passionem ac mortem (Marc. VIII. 31-33.), paucisque diebus antequam transfiguratione in monte suam glorificationem praemon­ straret, atque iterum in ultima coena cum iam transiturus esset ex hoc mundo, disertis verbis et solemni testimonio promisit, se aedificaturum in uno Petro ex omnibus Apostolis electo Ecclesiam suam, tunc primum in Evangeliis hoc nomine proprio appellatam ; et in hac una civitate Dei ita aedificanda super petram, ut portae inferi nunquam prae­ valeant adversus eam, quoniam regnum est aeternum quod, genti alteri non dabitur, et Christus ipse regnabit in domo lacob in aeternum, se eidem Petro daturum supremam po­ testatem clavium ad solvenda et liganda, quaecumque per­ tinent ad istud regnum coelorum visibile in terris, ita ut I · L' ‘ fit I I (1) Speciali huic promissioni et vocationi nihil obest, quod alibi Pe­ tro simul cum fratre Andrea dixit: u faciam vos fieri piscatores homi­ num - Matth. IV. 19. (2) Hunc modum loquendi et agendi Christi erga Petrum omnino me­ morabilem videntur etiam discipuli advertisse; nam continuo « in illa hora - inter eos orta est solita quaestio: « quis putas maior est in regno coelorum, r Matth. XVIII. - 102 quemadmodum ipsum hoc regnum inchoatum in terris sic et potestas tamquam finem respiciat regnum consumma­ tum in coelis, et pro eo vigorem ac valorem habeat (Mattb. XV Γ. 18.). Ratio petrae et promissae potestatis clavium in regno coelorum explicatur secundum unum aliquod intestinum elementum in ultima coena, dum Christus petra an­ gularis et fundamentum ex se ipso promittit, se firmatuturum fidem Petri ita, ut per Petrum confirmet fratres, totam scilicet fraternitatem, quae in mundo est confortanda in fide (1. Pet. V. 9.) seu totam Ecclesiam, sicque Ecclesia super petram fundata futura sit columna et firmamentum veritatis (Luc. XXII. 32.). Sed quoniam haec iam suutde­ claratio intimae rationis regni Dei in terris, secundum for­ mam suam monarchicam, de iis in explicatione ipsius con­ stitutionis Ecclesiae alio loco nobis agendum est. 4°. Quando Christus supremam potestatem in civitate Dei, in regno coelorum promisit et praeparavit futuram in uno primo et praecessore, huncque designavit Simonem Pe­ trum, sane non dissolvit collegium duodecim Apostolorum, sed sicut tunc unum erat sub Christo visibili capite, ita eius unitatem in omne tempus futurum, quamdiu persistet Ecclesia adversus quam portae inferi non praevalebunt, at­ que adeo etiam in successione apostolica sub uno capite vi­ sibili, sibi potestate vicaria et participata substituto, fir­ mam et conservandam esse voluit. Hinc brevi tempore post promissionem supremae illius potestatis clavium factam uni Petro prae omnibus et super omnes Apostolos Christus de­ clarat etiam potestatem sacri imperii in Ecclesia, quatenus illa constituenda sit in collegio apostolico non seorsum a Petro sed una cum Petro et iin subordinatione sub ipso, ut haec subordinate iam continetur in promissione antea facta uni Petro (1). ’ I Manifestum est, a Christo Domino Matth. XVIII. 17.18. designari potestatem iudicialem atque universim regiminis pro Ecclesia et in Ecclesia futuram ; sed quaeritur, cuinam (1) Ex supputatione P. Patritii (in Evangel. T. II. chronicon) sermo ad Petrum Matth. XVI. factus est post tertium pascha vitae publicae Christi ante mediam aestatem, sermo ad Apostolos Matth. XVIII. eodem anno menso Septembri ineunte. j — 103 in Ecclesia sit illa potestas conferenda quodnam sit, (ut loqui solent) illius determinatum subiectum? Totus sermo Christi in illo capite Matthaei (coli. Marc. IX. 34. sqq.) dirigitur ad Apostolos, u In illa hora accesserunt discipuli (οί αζθητχι) ad lesum » Matth.; u residens vocavit duode­ cim » (τους δωδεκχ) Marc. Huic collegio duodecim discipu­ lorum in progressu sermonis inter alia denuntiat ea, de quibus nunc sumus solliciti, a Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum. .. si te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos. . . Qnod si non audierit eos, dic Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit , sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Arnen dico vobis, quaecumque alli­ gaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quae­ cumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. » In verbis illis, dic Ecclesiae, si Ecclesiam non audierit f significatur indicium et iuridica sententia pronuntianda ab Ecclesia, ut pervicaces excludantur tamquam ethnici et pu­ blicani, in oppositione ad correctionem privatam ex officio charitatis, de quo in proxime antecedentibus agitur ; sed huiusmodi potestas iuridica iam per se supponit non totam Ecclesiam ut subiectum potestatis, sed aliquos in Ecclesia, qui eo iure et officio sint insigniti idque non ab alio nisi ab auctore ipso Ecclesiae, qui hic loquitur et futuram in Ecclesia institutionem enunciat (1). Sed neque opus est hac i; P ‘ι 1 ,βΊ Λ ■'-· f ’ -> J -* · ■ •,: t ·>· (1) Pericops haec Matth. XVIII. 15. sqq. in liturgia Romana feria III. hebdomadae III. quadragesimae, ante emendationem iussn s. Pii V. an­ no 1570 institutam, hoc praefixum habebat exordium: « In illo tempore respiciens lesns in discipulos suos dixit Simoni Petro, si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe etun... dic Ecclesiae; si antem Ecclesiam non audierit, - cum iis quae sequuntur. luxta emendationem ex contextu (Matth. XVIII. 1. 21; Marc. IX. 34.) necessariam nunc legitur: - In il’o tempore dixit lesus discipulis suis, si peccaverit in te frater tuns n etc. Ex antiqua illa lectione Richeriani et lanseniani argumentum pro sua haeresi pet bant, contendentes nomine Ecclesiae h. 1. intelligi omnes fi­ deles, haneque Ecclesiam omnium fidelium esse immediatum subiectum potestatis, ab ipsis derivandae in Petrum et Apostolo's ac Petri et Apo­ stolorum successores, ita ut qui praesunt in Ecclesia potestatem habeant sibi a fidelibus delegatam, ac proinde ipsimet a potestate quatenus in fidelibus residet, dependeant, et suam non nisi nomine et ex consensu saltem tacito fidelium exercere possint, cum reliquis consectariis. Lectio •ίϊϊ Λ M' - 101 deductione , cum significatio nominis Ecclesia luculenter ipsis verbis in proximo contextu determinetur : amen ώ’οο robis (Apostolis, το·.; i peccaverit in te frater tuus corrige cum... si eos non audierit, dic Ecclesiae. * Nani virtus correctionis fraternae etiam ipsi commendator ut homini privato: provocatio vero indicii Ecclesiae in Petro non aliud ess^ potest nisi provocatio et usus ecclesiasticae potestatis, cuius supremum subiectum est ipse. Ita Bellarminus supponens verba directa ad Petrum. u quae dicuntur ei, inquit, ut uni er fidelibus, certe omnibus fidelibus dicta intelliguntur. ut Matth. X\ III. si peccaverit in te frater tuus etc... Quaedam denique dicuntur illi ratione officii pastoralis. quae dicta intelliguntur omnibus successoribus - Gle Rom. Pont. 1. II. c. 12. in fine). Vide F. A. Zaccaria in opusculo: Dottrine false di Antonio Pereira p. 50. sqQ· et ibi citatum Bellarminum contra Sarpium. ?...’<·£'>· que ad iudicialem etiam potestatem in proxime anteceden­ tibus indicatam, earnque includunt, multo tamen latius pa­ tent ad regimen Ecclesiae, de quo suis locis dicemus. Sicut igitur hierarchia sub uno capite visibili ad con­ servandam unitatem in ipso collegio Apostolico praeparata est a Christo Domino adhuc in mortali vita versante cum Apostolis, ut paulo ante vidimus, ita in eodem vitae mor­ talis stadio tota Ecclesia praedisposita est, ut ipsa una Ec­ clesia ad unitatis conservationem distinguatur secundum eam partem quae habet potestatem ligandi et solvendi, at­ que secundum eam partem quae non est subiectum sed ob­ jectum tantummodo et finis potestatis eiusdem, Ecclesia quae regit et Ecclesia quae regitur, non duae sed una Ec­ clesia in membra tamen iuribus et officiis inaequalia ab ipso institutore Christo distincta. III. Oeconomia in praedicatione ipsius Christi Domini apparet manifesto ita disposita, ut quemadmodum hierarchica auctoritas et unitas in Ecclesia, de qua diximus, sic eiiam universalitas, synagogae unius populi ludaici abolitio et Ecclesiae omnium gentium substitutio praepararetur et praeformaretur in vita Christi mortali, non tamen consum­ maretur ante novi Testamenti sanctionem per mortem te­ statoris et eius sanguinis effusionem (cf. Luc. XXII. 20 ; Heb. IX. 15. sqq.). De ipsa personali sua praedicatione Do­ minus protestatur : « non sum missus nisi ad oves, quae perierunt, domus Israel » Matth. XV. 24. Simul vero de morte sua declarat: a animam meam pono pro ovibus meis, et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere τ> Ιο. X. 16. Hanc universalitatem ovi­ lis futuram praeformat rebus et factis vitae suae mortalis, in vocatione Magorum ad adorandum regem ludaeorum, cu­ ius stellam viderant in oriente, Matth. II; in commenda­ tione, confirmatione, exauditione fidei tum Samaritanorum Ioann. IV; Luc. XVII. 18., tum mulieris Syrophoenissae Matth. XV. 28., tum centurionis rogantis sanationem servi Matth. VIII. 5. sqq., tum aliorum gentilium Ιο. XII. 20. 23. in primitiis confessionis gentilium (centurionis et qui cum eo erant) in ipsa iam morte Christi secundum symbolicam praedicationem, in linguis gentium orbis Romani et per eum I « V U 1 · X — 106 orbis universi, inscriptam vexillo crucis Matth. XXVII. 54' Luc. XXIII. 38. ’·' Insuper pro tempore vitae suae mortalis tam verbis quam factis Dominus commendat sanctitatem templi Hierosolymi­ tani. observationem legis ceremonialis, auctoritatem docen­ tium legem Moysis in cathedra Moysis Matth. XXL 12.13; XXIII. 2. 3. 17-21. 23; XXVI. 18; Ιο. II. 16; V. 35; XVIII. 20. At simul annuntiat, instare iam tempus, quo templum Hierosolymitanum non amplius futurum sit san­ ctuarium publici cultus et sacrificiorum, domum veteris istius oeconomiae fore desertam, urbem cum templo ut sedem cul­ tus Mosaici perpetua vastitate delendam, regnum Dei a ludaeis auferendum. Hinc declarat et promittit, particulari oeconomiae veteri substituendam esse novam universalem; publicus cultus enim non erit restrictus ad unum locum, sed ubique celebrandus; regnum Dei dabitur genti facienti fructus eius; evangelium praedicabitur in testimonium cun­ ctis gentibus; multi venient ab oriente et occidente in re­ gnum coelorum, filii autem regni eiicientur in tenebras ex­ teriores Matth. VIII. 11. 12; XXL 43; XXIII. 38; XXIV. 2. 14. 15; Ιο. IV. 21-24. Quam Christus verbis praenun­ tiat, specialibus factis praemonstrat synagogae transforma­ tionem. Legi iudiciali Mosaicae substituit misericordiam paratam poenitentibus in absolutione adulterae Io. VIU. 8. 11. Eiectum a synagoga suscipit inter fideles in suam communionem Ιο. IX. 22. 35-38. (cf. XVI. 2.). Legem liturgicam et ceremonialem veterem ostendit sibi legislatori subiectam, mutabilem ac mutandam, quia ipse est u templo maior, n et u Dominus etiam Sabbathi » (Matth. XII. 6. 8. Eadem ratione, qua ipsius Salvatoris praedicatio pro­ xime directa ad oves domus Israel, simul praeformabat Ec­ clesiam universalem, Apostolorum quoque missio in priori hoc stadio adhuc particularis quidem erat, sed ita ut prae­ parationem contineret futurae post consummatam redem­ ptionem missionis universalis ad stabiliendum regnum Dei in omnibus gentibus, u Hos duodecim misit lesus, praeci­ piens eis dicens : in viam gentium ne abieritis et in civi­ tates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Praedicatio haec iniungitur : -a— - ··'■; u. — 107 — u appropinquavit regnum coelorum ; « quoniam vero hoc regnum erit non inter oves tantummodo domus Israel, sed inter gentes, et regnum erit Filii hominis promissum, mox subiungit Dominus: «ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus... amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Fi­ lius hominis n Matth. X. 5-7. 18. 23. Hunc adventum Filii hominis ipsemet ubi praenuntiat suam mortem ad redem­ ptionem mundi, declarat esse adventum regni sui. « Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo, n vel ut est penes Lucam, « donec videant regnum Dei, » et penes Marcum, u donec videant regnum Dei ve­ niens in virtute » Matth. XVI. 28; Marc. VIII. 39; Luc. IX. 27. u Quia nonnulli ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant, ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent et contra mundi huius gloriam erectam, consolatoria pro­ missione nunc dicitur : sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei » s. Gre­ gor. M. in Evang. hom. 32. n. 6. IV. Sicut forma externa auctoritatis et distinctionis hierarchicae visibilis unitatis et universalitatis Ecclesiae, qua­ lis in omne futurum tempus constituenda erat, adhuc in promissione et praeparatione continebatur, ita etiam cha­ rismata interna et dona Spiritus Sancti sive singulis sive omnibus in unitate spectatis Apostolis in priori hoc stadio nondum erant in sua plenitudine collata, sed tamquam pre­ tium sanguinis Christi adhuc promissa, et ante completam redemptionem non nisi ex parte ac velat per modum arrhae praelibata. « Nondum enim erat Spiritus datus (in plenitu­ dine promissa), quia lesus nondum erat glorificatus n Io. VII. 39. « Expedit vobis, ut ego vadam; si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos... Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo, cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem » ibid. XVI. 7. sqq. s. Gre­ gorius Nazianzenus hanc per quosdam veluti gradus Spiri­ tus Sancti donationem ita declarat, a Spiritus discipulis datus est trifariam et quantum capere poterant, secundum — 108 — tria tempora, antequam Christus per passionem glorificabis esset, postquam fuit glorificatus per resurrectionem, post eius ascensionem ad coelos, n Prima donatio, ut Gregorius ibi prosequitur, erat occultior ad morborum et daemonum expulsionem (Matth. X.), altera expressior per insufflatio­ nem ad remittenda et retinenda peccata (Ιο. XX.), tertia quodammodo substantialis (ούσιωδως ώς άν είποι τις) visibili nempe specie in linguis igneis die pentecostes, et cum ef­ fectu plenitudinis donorum (Gregor. Xaz. orat. 41. al. 44. num. 11.). In oeconomia itaque redemptionis Christus Salvator ipsam mundi sanctificationem ac proinde Ecclesiae suae, quae est mundus sanctificatus, plenam constitutionem pri­ mum promeruit pretio sanguinis sui ; atque ideo eam reser’vavit operae Spiritus Sancti, cuius missio tamquam causa proxima ad plenam illam aedificationem Ecclesiae hoc ipso intelligitur effectus principalis meritorum Christi continens in se tamquam in principio omnes alios effectus pro regno gratiae et veritatis, a Sicut Salvator veniens factus est impletio legis et prophetarum, ita impletio Evangelii est Spi­ ritus Sanctus. Christus adveniens stabilivit, quae sunt a Patre, dicta nempe in lege et prophetis; ideo Paulus ait, plenitudo legis Christus. Spiritus Sanctus veniens adimple­ vit, quae sunt Evangelii. Quaecumque sunt in lege, Chri­ stus implet; quaecumque sunt in Christi doctrina, Spiritus implet... Adimplet Filius quae sunt Patris, et a se ipso non loquitur ; adimplet Spiritus, quae sunt Filii, et a se ipso non loquitur » (1) Serm. de Spir. S. inter Opp. Chrys. ed. Maurin. T. III. p. 808. 809. Mundi expiatio antecedit in opere misericordiae per mortem Filii Dei incarnati, mundi redempti sanctificatio per plenam constitutionem Ecclesiae in omnibus gratiis ac donis consequitur ex illa morte ut 1) —5~ερ ό σωτηρ ελΟων εγενετο πληρωαα νορεου καε προφητών, οΰτω “ληρωιεα του εύαγγελεου το πνευαα. Ό Χρίστος ελΟων έβε^αεωσε τα παρα του πατρος τα εν τω νοειω εϊρηαενα καε προφηταες δεα τούτο λεγεε Παύλος, πληρωαα νοαου Χρίστος. Το πνευαα το άγεον έλΟον επληρωςε τα του εύαγγελεου. •Οσα εστεν εν τω νοαω ό Χρ-.στος πληροί- όσα έστεν εν τη του Χρεςτου ‘οεοασκαλ·.α. το πνευαα πληροΤ ΆναπληρΛ ό υίος τα του πατρος. καε ίο' έαυτου ου λάλε·· αναπληρο" το πνευαα τα του υεου, ΧΧζ 0> χ,χ.γ. ,Ι m 10) opus dilectionis atque ideo appropriatum Spiritui sancti tatis et sanctificationis, u Cur non venit Spiritus, antequam ille abierat? Quia nondum maledictum sublatum erat, non­ dum peccatum solutum, sed omnes adhuc erant poenae ob­ noxii, propterea ille non venit. Poterat ipse (Christus) haec operari, sed illum (Spiritum) sinit operari pjrodigia, ut di­ scant eius dignitatem... Idcirco ipse incarnatus est, Spi­ ritui operationem reservans n (1). Chrys. in Ioan. hom. 78. al. 77. n. 3. Ab ipso itaque Christo capite in vita sua adhuc mortali et ante effusum sanguinem tamquam pretium acquisitionis (Act. XX. 28.), videmus Ecclesiae institutionem inchoatam et praeformatam, tum secundum formam eius externam et conspicuam tum secundum formam internam et spiritualem, sive ut Paulus loquitur (Eph. IV. 4.), secundum unitatem corporis et spiritus. Forma quidem visibilis constituitur a Christo ipso in auctoritate visibili (qua nempe viventes ho­ mines fungantur) ex una parte, hocque ipso obedientia fidei (quae in fide fundatur et fide exercetur) erga eandem au­ ctoritatem ex parte altera, quibus totum corpus ac societas fidelium contineatur ac regatur ; illi enim ipsi qui auctori­ tate sibi a Christo communicata funguntur, etiam inter se in unum corpus constituti vicissim erga superiorem aucto­ ritatem obedientia fidei obstringuntur. Versans adhuc visi­ bilis in terris ipse Christus totum corpus dôcentium et obedientium unus dux et magister (είς ό καθηγητές) docet, regit, et continet sua suprema auctoritate, hancque totam in se concludit, Apostolis vero nondum nisi ad fines parti­ culares et velut per intervalla communicat. Verum his ipsis factis communicationis et disertis promissionibus Apostolos totamque Ecclesiam praeparat ac praeformat pleniori ac perenni suae auctoritatis communicationi, qua sibi non am­ plius visibiliter conversaturo cum hominibus substituat tum unum vicarium in suprema potestate, tum in potestate hierarchice disposita Apostolos omnes et in unitate coniunctum collegium Apostolicuni. Hac autem substitutione et commu­ nicatione fit, ut unus magister Christus per auctoritatem (1; Δ·.α τούτο και αυτός έσαοζωΟη, τω πνευαατι την ενεργειαν. it! ■A‘5' ÿ - 110 ■■ visibilem in suis legatis institutam (2. Cor. V. 20.) ipsemet perenniter doceat, regat, et contineat Ecclesiam suam. Ad hanc plenam Ecclesiae Christi institutionem, cuius prae­ parationem hactenus consideravimus, ipso ordine doctrinae nunc deducimur. CAPUT II. INSTITUTIO ET CONSTITUTIO ECCLESIAE VISIBILIS A CHRISTO COMPLETA IN SUIS EPIPHANIIS ANTE ASCENSUM IN COELUM. Iam consummata per cruentum sacrificium redemptione mundi et pretio acquisitionis Ecclesiae persoluto, divinus Salvator a usque in diem, qua praecipiens Apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit, assumptus est r> (1), eisdem u praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei n Act. I. 3. Frequenter igitur Dominus eis praesens locutus est non solum ad demonstrationem suae resurrectionis sed ut compleret institutionem et constitu­ tionem regni Dei in terris ; hanc enim tum frequentiam apparitionum tum scopum earumdem verba clare indicant. u Diebus quadraginta cum his (discipulis) commoratus ape­ ruit corda eorum. .. ordinavitque eos et instruxit ad prae­ dicationem dogmatis ac doctrinae suae, disponeris Testa­ menti novi solemncm disciplinam n Lactant, de mort, per­ secui. 1.1. c. 2. c Non ergo ii dies qui inter resurrectionem (1) Ά/jz ης εντειλα^νος τοις’Αποστολοι; δια ζνευιχατος άγιου, ου; Σςζλεςατο, ζνζλτφύτ. Nimirum usque in diem assumptionis per triennium, docuerat et ad munus suum praeparaverat Apostolos, speciatim in eo il­ los constituit post resurrectionem suam per dies quadraginta, hancque suam doctrinam, sua mandata et muneris potestatem eis tradidit per Spi­ ritum Sanctum primo minus plene deinde plenius communicatum. __ —_____ ' -— !■=_ 'i. Domini ascensionemque fluxerunt, otioso transiere decursu, sed magna in his confirmata sacramenta, magna sunt ■ recclata mysteria» s. Leo serin. 1. de Ascens. Quamvis autem sicut de ceteris Christi rebus et verbis, ita etiam de his apparitionibus ac institutionibus per quadraginta illos dies non omnia scripta sint (Ιο. XX. 30 ; XXL 25) ; ea tamen quae pertinent ad institutionem et constitutionem Ecclesiae, de qua nunc agimus, quoad rem ipsam Evangeliis scriptis ita comprehenduntur, ut non tam ad eorum completionem aut ampliationem, quam ad securam et di­ stinctam intelligentiam traditio catholica necessaria esse videatur. Apparitiones Domini per illos dies collegio Apo­ stolic) licet non semper pleno factae in Evangeliis descri­ buntur quinque, prima ipso vespere diei resurrectionis, al­ tera post dies octo, utraque Hierosolymis Luc. XXIV. 36-43; Ιο. XX. 19-29. cf. 1. Cor. XV. 5; tertia Ιο. XXI. et quarta Matth. XXVIII. 16-20. in Galilaea (1); quinta denique Hierosolymis, quando Dominus in coelum ascendit Marc. XVI. 1-4-19 ; Luc. XXIV. 44-51 ; Act. I. 4-9. cf. I. Cor. XV. 7. Ex hisce epiphaniis secunda in Evangeliis refertur tantummodo, quatenus pertinebat ad veritatem resurrectionis demonstrandam, facta in gratiam Thomae, atque velut pars aut supplementum primae spectari potest ; in reliquis quatuor Christus « loquens de regno Dei, » per­ fecit eam, quam diximus, regni institutionem et constitu­ tionem. Considerabimus ergo eas eo ipso ordine, quo factae sunt; neque enim alium accomodatiorem ordinem exposi­ tionis reperire est praeter eum, quam sapientia incarnata in rebus ipsis et in doctrina rebus connexa disposuit. 4 . ' < ____ k (1) Hunc esse ordinem inter istas duas apparitiones, colligitur ex Io. XXL 40. ii.· ki: THESIS IX. De munere Apostolorum in prima Ch risti apparitiane enuntiato et instituto. - Sicnt Christus a Patre, ita Apostoli a Christo missi sunt Ιο. XX. ? 21 ; quapropter haec missio Apostolorum intelligeuda est in complexu » continere munus et potestatem ad Ecclesiam nomine ac vice Christi vi.9 .» sibiliter regendam, docendam, sanctificandam.» Consideranda nobis est vis propria magnae Imius mis sionis Apostolorum primum generalius, quatenus Christus ipse eam declarat ex sua missione a Patre ; deinde ex ipsa hac comparatione missionis principalis in Christo cum mis­ sione derivata in Apostolis intelligere conabimur specialius munera in hac missione inclusa et per eam in Apostolis instituta S I. Manifestum in primis est, verba Domini non theoreticam solum doctrinam vel promissionem continere, sed le- J giferam et efficacem institutionem; adeoque id quod signi­ ficant. actu conferunt et efficiunt. 1 . Propositiones Ιο. XX. 21-23. duae sunt, una prae­ missa instar principii, « sicut misit me Pater, et ego mitto vos; n altera per modum consequentis, quae in illo principio implicite contenta ex eo deducitur, et ponitur explicite: «accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. » Atqui propositio haec consequens evidenter practica est continens institutionem legiferam et conferens potesta­ tem; ergo practica est etiam propositio praemissa, in qua illa ut in principio continetur, ex qua instar consequentis deducitur. Nimirum actu et ipso effectu confertur Apostolis missio a Christo, sicut ipse missus est a Patre. 2‘. Missio haec Apostolorum a Christo facta est ad si­ militudinem missionis Christi ipsius a Patre : a sicut misit me Pater, et ego mitto vos. » In missione, adeoque etiam in similitudine missionis hic expressa a Christo, tria con- sideranda sunt, relatio et communicatio mittentis ad mis­ sum, est enim missio (ut ait s. Thomas 1. q. 43. a. 1.) «quae­ dam processio ; » tum id quod communicatur, auctoritas scilicet et potestas missi derivata a mittente ; finis denique ac terminus missionis seu opus, ad quod mittitur. Expri­ mit igitur Dominus in primis similitudinem in habitudine communicationis: sicut Pater me, ita ego vos mitto; a Patre in me, a me in vos missio et communicatio deriva­ tur. « Hic verba mediatoris agnoscimus ; mediam quippe se ostendit dicendo: ille me, et ego vos » August, in Io. tract. 121. Porro ex hac ipsa mediatione, quod a Patre Christus, vicissim a Christo Apostoli mittuntur, non qui­ dem identitas propter diversitatem infinitam subiecti, sed similitudo necessario intelligitur in re ipsa missionis, in potestate inquam, quae communicatur mittendo, et in opere ad quod mittuntur. Nisi hoc ita esset, verbum mittere in priori inciso, Pater mittit, et in posteriori, ego mitto, si­ gnificatione ex toto diversa seu aequivoca sumendum foret, quod iam per se absurdum est, et excluditur ipsa compa­ ratione, qua diserte exprimitur similitudo seu analogia in ipsa missione, in opere (ut diximus) ad quod mittuntur, et hoc ipso etiam in potestate necessaria ad opus missionis : sicut misit me Pater, et ego mitto vos. u Cum igitur iam omnia sublata sint impedimenta, inquit, et victoriam splen­ didam statuerim, et omnia sint restaurata (per mortem crucis) ; inde tandem ait ; sicut misit me Pater, et ego mitto vos... Hic eorum animos erigit, et fide eos dignissi­ mos exhibet, siquidem ipsius opus suscepturi' erant ; nec iam invocatio Patris est, sed sua propria auctoritate dat eis potestatem » (1) Chrys. in Io. liom. 86. 3°. Ex his ipsis constat, propositionem qua missio im­ pertitur Apostolis, esse universalem, nec posse restringi ad illam particularem dumtaxat potestatem remittendi vel retinendi peccata, quae in consequenti enuntiatur et con­ fertur. Neque enim dictum est, ego mitto vos, ut quorum (1) Ένταυοα έπαφει αυτών την ψυχήν και δεικνυσι πολύ το αξιοπιστον, «γε αελλοιεν αύτου το έργον αναδεχεσΟα^ και ούχέ τον πατέρα !j άλλ' αυθεντία διδωσι αύτοις την 8 Franzelïn. De Ecclesia, Christi 1 9:* i; Μ· — Ill — remiseritis peccata, remittantur eis; sed longe alius est sermo Christi redemptoris et fundatoris Ecclesiae. Daae sunt in sermone partes distinctae, quarum unaquaeque sensum completum continens per se consistit, quod quidem ' Evangelista eo clarius ostendit unius sententiae ab altera ' divisione, u Dixit ergo eis iterum, pax vobis; sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit et dixit eis, accipite Spiritum Sanctum ; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. » In priori illa sententia potestas et opus missionis Apostolorum non alio modo determinatur nisi secundum missionem ipsius Christi a Patre. Atqui haec sane generalis est ad salutem generis humani, ergo etiam missio Apostolorum, quam Christus suae missioni respon­ dere et similem esse dicit, debet intelligi generalis, quae potestatem particularem remissionis peccatorum in altera parte institutam comprehendit quidem implicitam, sed. non hanc solam, nec ad hanc restricta est. Si cui sophisma ob­ scuritatem iniiceret, quod ex nostro ratiocinio Apostoli etiam ad redemptionem mundi, ad meritum et largitionem gratiarum missi viderentur, patet responsio. Redemptio et merita Christi supponantur completa, et sunt fundamentum ipsius missionis Apostolorum, quae pertinet ad applicatio­ nem redemptionis ac meritorum Christi (vide superius do­ ctrinam Chrysostomi), ad applicationem nempe meritorum et gratiarum ministerialem, adeoque modis ac mediis a Christo institutis et totam vim suam mutuantibus ab ipso Christo Redemptore; neque enim aequalis sed similis dici­ tur missio Apostolorum. Sed haec paulo post distinctius explicabuntur. jqjj| q 4 . Subiectum missionis sunt omnes et soli illi, qui per­ tinebant et quatenus pertinebant ad collegium Apostolicum, et (quod de potestate perenniter in regno Christi exercenda ideoque ordinaria semper valet) ad legitimos eiirsdem col­ legii successores. loannes distincte narrat (XX. 19. 24.) ap­ paritionem factam esse, u ubi erant discipuli congregati * (ο·. συντ,γαενοι), sed Thomas « unus ex duodecim s (εις έκ των όωδεκχ) non erat cum eis, unus scilicet ex collegio Apostolorum, quamvis tunc exciso iam proditore non duodecim sed undecim essent numero (th. VIII.) Lucas * il ♦·* t: X ■w (XXIV. 33.) nominat a congregatos undecim et eos. qui cum illis erant » (συνΟροίσμ-ενους τους ένδεκα και τους αύτοις). Quamvis alii vel ut concomitante! fuerint appari­ tioni praesentes, ipse tamen modus dicendi demonstrat, col­ legium Apostolorum directe spectari (οί ένδεκα και οί συν αύτοις) in epiphania; verba autem quibus missio, sicut ipse Christus missus est, enuntiatur, et potestas in regno Dei per missionem confertur, non posse pertinere ad alios quam ad « congregatos undecim, n constat ex ipso fine electionis Apostolorum et instituti collegii Apostolici, ut sit aucto­ ritas missionis seu apostolatus a Christo derivata ex una parte, et obedientia fidei ex parte altera, de qua re in su­ periori thesi satis dictum est. Paulus lesum appellat u Apo­ stolum et Pontificem confessionis nostrae » (Heb. III. 1.), et quemadmodum penes loannem Christus missionem im­ pertit sicut ipse missus est a Patre, ita Paulus declarat apostolatum seu missionum (άποςτολ-ην) eiusque potestatem * acceptam per lesum Christum : u per quem accepimus gra­ tiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gen­ tibus pro nomine eius » (1) Rom. I. 5. Porro hanc missio­ nem pertinere ad omnes, qui sunt et quatenus sunt in collegio Apostolico et ad eorum successionem in communi spectatam, ex eo etiam patet, quod verba Christi certe non minus pro Thoma tunc absente valent quam pro reliquis praesentibus, referuntur enim ad illos undecim (προς τους ένδεκα). Explicat id lucide s. Cyrillus Alexandrinus, u Quo­ modo ergo Thomas, non immerito quaeret aliquis, si vere tunc aberat, Spiritus Sancti factus est particeps, cum discipulis Dominus apparuit, et insufflavit dicens: accipite Spiritum Sanctum? Respondemus, Spiritus Sancti virtutem in omnes, qui gratiam (Apostolatus) acceperunt, permanasse, et lar­ gientis scopum adimplevisse. Dedit autem Christus non ali­ quibus seorsum, sed omnibus in communi (in uno toto spectatis} discipulis. Quapropter eum (Spiritum) accipiunt, tametsi aliqui non aderant, dantis liberalitate non ad solos praesentes restricta, sed in totum sanctorum Apostolorum zw άίχ ir.ozzokrv υπαζοην πισ ω; eV τζασι το:ς ϊί — 110 — - * chorum permeante » (1) Cyrill. Alex. in Ιο. 1. XII. T. IV. p. 1100. Eundem in sensum ratiocinatur Augustinus (ad Hesycli. ep. 199. n. 10.), qui in re alia demonstrans verba a Christo Apostolis dicta etiam ad Paulum pertinere, banc affert rationem: i. quamvis enim nondum inter eos erat, quando eis hoc dictum est, ad eorum tamen collegium at­ que societatem etiam ipsum non ambigimus pertinere.' II. Quoniam missio Apostolis confertur a Christo, sicut ipse missus est a Patre, hoc ipso iubemur primum consi­ derare proprias rationes huius missionis Christi a Patre, atque deinde in his constituere normam, ut missionem Apo­ stolorum a Christo illi similem plenius intel ligamus. Γ. Cum missio sit processio a mittente ad aliquem ter­ minum, in missione Christi utrumque considerandum est. . a) Missio supponit et includit originem a Patre mit­ tente (vide Tract, de Trinitate). - A me ipso non veni, sed est verus, qui misit me... ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit » Ιο. VII. 28. Quoniam vero haec proces­ sio est Filii a Patre per generationem, et proinde Filius consubstantialis est et unum cum Patre secundum naturam divinam; ideo omnia quae sunt Patris mittentis, sunt Filii missi sed ab illo huic communicata, a Nunc cognoverunt, quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt..... et cognove­ runt vere, quia a te exivi, et crediderunt, quia tu me mi­ sisti... et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt » ibid. XVII. 7-10. Ergo etiam doctrina, opera, auctoritas, et potestas, in misso sunt a mittente. « Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me n ibid. VII. 16. a qui verbum meum au­ dit, et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam... non possum ego a me facere quidquam; sicut audio, si' iudico... Opera quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea. ipsa opera testimonium perhibent de me, quia Pater misit me... Et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis n ibid. V. 24-38. 6) Ut terminus ad quem mittitur, spectanda sunt mu­ nera in missione Filii. Haec licet propria Filio secundum 1) Δίδωζε os ό Χρίστο; ού τιτιν άνα jxspo; ολο»; -Gt; μαθητή’.:..... άπαντα διηχουση ; το ? των άγιων ’ Αποστολω; τη; του «ζοοντο 7050V. humanitatem, in qua formaliter missus intelligitur, habent tamen modum excellentiae incommunicabilis ex divinitate personae, quae in assumpta natura mittitur, et per hanc naturam hisce muneribus fungitur. Munera haec simulque excellentia eorundem in Filio misso universim sunt a) po­ testas imperii: « dedit ei potestatem indicium facere, quia Filius hominis est ; » u dedit ei potestatem omnis carnis ; » u data est mihi omnis potestas in coelo et in terra ; » u do­ navit illi nomen, quod est supra omne nomen, ut in no­ mine lesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum; » β) auctoritas magisterii : «magister vester unus est Christus; » « docens eos, sicut potestatem ha­ bens; » « novissime locutus est nobis in Filio, quem con­ stituit heredem universorum ; » u unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit; « quod vidimus, testamur n (Ιο. III. 11.); «creditis in Deum, et in me credite; » «erunt omnes docibiles Dei; » γ) sanctificatio sacerdotii, in quo se ipsum obtulit hostiam, proprioque merito infinito et propria potestate est redemptor et sanctificator: « non semet ipsum clarifica vit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum, Filius meus es tu, ego hodie genui te; » «fi­ delis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi; » « ingrediens mundum dicit, hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi... tunc dixi, ecce venio, ut fa­ ciam, Deus, voluntatem tuam... in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi semel ; n a qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis: » « una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos ; » c et pro eis ego sanctifico me ipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. » δ) Munera haec Filii missi a Patre simul sumpta comprehenduntur, et in sua excellentia intelliguntur, quatenus imperio, magisterio et sacerdotio suo constituit Ecclesiam sibi et Ecclesiam suam, u animam pono pro ovibus meis, oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis ; n u aedificabo Ecclesiam meam; n u dilexit Eccle­ siam, et semet ipsum tradidit pro ea.... ut exhiberet ipse, sibi gloriosam Ecclesiam; n «Ecclesiam Dei, quam (sibi) — 118 a cquisirit sanguine suo v (ην περιεττονησατο δ'.κ του ίδις> αίαατος); ..Christus caput est Ecclesiae, ipse salvator eor■\. poris cius » (σωτηρ του σώματος). c) Ex his etiam patet finis missionis lesu Christi. Fi­ nis proximus et opus Filii Dei missi in mundum est re­ demptio, sanctificatio et salvatio in regno et per regnum Dei constituendum in terris. « Oportet me evangelizare re­ gnum Dei, quia ad hoc missus sum » Luc. VI. 43. u Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam ; haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti 1$sum Christum... opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam η Ιο. XVII. 2. sqq. · Demum finis ultimus missionis est glorificatio Patris in Filio, et Filii a Patre, a LTt omnes honorificent Filiam, sicut honorificant Patrem, qui misit illum» Ιο. V. 23. «Pa­ ter venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus cla­ rificet te..... ego te clarificavi super terram, opus consum­ mavi, quod dedisti mihi, ut faciam; et nunc clarifica me tu Pater apud temetipsum claritate, quam habui, prius­ quam mundus esset, apud te » ibid. XVII. 1. sqq. 2°. Iam vero huic praecellenti missioni Christi a Patre respondet, ex disertis verbis ipsius, missio Apostolorum a Christo, ut superius ostensum est, non quidem secundum aequalitatem in essentia, sed secundum similitudinem per participationem: « sicut misit me Pater, et ego mitto vos.a) In primis ergo missio Apostolorum necessario ali­ quam originem et processionem dicit a Christo mittente, verum pro differentia subiecti non per communicationem naturae sicut inter Patrem et filium, sed sicut inter su­ premum Dominum eiusque legatum per participationem po­ testatis, et communicationem donorum quae ad eius administrationem requiruntur. Eo fere modo quo Filius unige­ nitus est per generationem in unitate naturae, et tamen primogenitus inter multos fratres, qui filii sunt adoptionis « consortes divinae naturae, » et per donum gratiae supernaturaliter ei assimilati; «voluntarie enim (ζουληθείς non naturaliter) nos genuit verbo veritatis. » ?æ| 6) Hanc processionem Apostolorum a Christo, et assi- -— — 119 — milationem ad missionem Christi a Patre nunc consideramus in communicatione sacri imperii, magisterii, sacerdotii, quae vidimus in Filio misso esse originaliter et praecellenter, in missis Apostolis snnt derivata et ministerialiter. Ducem habemus, in re aliunde certa, s. Doctorem Ecclesiae Cyril­ lum. u Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. His verbis I). N. lesus Christus ordinavit orbis ducesy et doctores, et divinorum mysteriorum suorum dispensatores (1), quos etiam luminarium instar lucere iam et illuminare iubet non solum ludaeorum regionem.... sed omnem potius quae sub sole est..... Columnae et firmamentum veritatis facti sunt beati discipuli, quos enim misisse se dicit, sicut Pater ipsum misit, simul quidem Apostolatus dignitatem osten­ dens et traditae eis potestatis incomparabilem gloriam, una vero, ut par erat, Apostolicorum munerum viam demon­ strans. Nam si suos ipse discipulos ita mittendos esse censuit, sicut ipsum Pater misit, quomodo necesse non erat, ut qui similium imitatores esse deberent, dispicerent, ad quid perficiendum Pater Filium miserit?... Postquam magna apostolatus dignitate eos claros effecit, et sicut modo dixi, di" vinorum altarium ministros ac sacerdotes constituit (2), statim eos sanctificat manifesto sufflatu proprium suum spiri­ tum eis largiens » Cyrill. Alex, in h. 1. T. IV. p. 1093-1095. a) Quoniam missio est tamquam legatorum pro Christo in regno et ad regnum Dei, propterea sicut potestas im­ perii a Patre communicatur Filio secundum humanitatem. (1) Κεχειρότονηζε μεν εν τουτοις ό κύριος ήμων, Ιησού ό Χρίστος τους της οικουμένης ζαδηγητας τε ζαι διδαςχαλους ζαι των θειων αύτου μυστήριων οιχονομους. (2) Λαμπρούς ά-οφηνας τω μεγαλω της άποςτολης άξιωματι, ζα-. των θε­ ιων θυσιαστήριων, ζαΟαπερ εφην άρτιως, οιχονομους τε ζαι ιερουργούς αναδειξας. Si in sacerdotio spectatur sola potestas sacrificandi, cum ea in ultima coîna Apostolis iam collata, ct pro eorum in sacerdotio successoribus in­ stituta fuerit (Cone. Trid. sess. 22. cap. 1. can. 2.), verba generalia mis­ sionis, sicut ipse Christus missus est a Patre, non nisi confirmationem istius potestatis includere censeri possunt; quatenus tamen sacerdotium latius sumitur pro potestate liturgica in ordinando externo cultu divino (cf. Cone. Trid. sess. 7. de Sacrament, can. 10. 13: sess. 22. cap. 5.), merito dicere potuit Cyrillus, institutionem sacerdotii in verbis missionis Apostolorum implicite contineri. Sig; nv-w? ■f. -VA V-V·’ 4} • F ■B I . 1 in ipsa missione, sed propter divinitatem personae in eo est principalis nt in fonte : ita Christus ipsa missione hanc suam potestatem communicat, verum ita, ut manens in ipso principaliter in Apostolos tamquam eius legatos derivetur participata et ministerialis. Christus suam propriam po­ testatem imperii in regno suo exercet et applicat per le­ gatos Apostolos; Apostoli missi nullam habent potestatem nisi exercendam vice ac nomine Christi mittentis. Sanctus et verus, qui accepit a Patre et habet elavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit (Apoc. III. 7. cf. II. 28.); is pro hoc suo regno David promisit Apostolis: «si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus : amen dico vobis, quaecuinque alli­ gaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quae­ cumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. » Nunc autem actu eos mittit pro regno suo super terram, sicut ipse missus est a Patre ; unde profecto missio haec ab eo, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, continet illam promissam potestatem (et in potestate offi­ cium) quaecumque alligandi et solvendi in Ecclesia (perti­ nentia ad propriam rationem et finem Ecclesiae) super ter­ ram sententiis iudicialibus, quae ratae habeantur in coelo. Hinc luculentius patet, quomodo Dominus ex generali illa missione inferat ac determinet potestatem specialem indicii ad remittenda vel retinenda peccata ; vicissim vero haec illatio potestatis specialis indiciorum confirmat, quod dixi­ mus de comprehensione iurisdictionis (seu sacri imperii) ge­ neralis in missione Apostolorum a Christo analoga missioni Christi a Patre. Quando igitur Apostolus protestatur, exer­ citium suae iurisdictionis valere in nomine ac virtute Do­ mini nostri lesu Christi, hoc ipsum significat, virtutem scilicet esse participatam ex missione Christi et exercen­ dam vice ac nomine Christi. « Indicavi ut praesens. ... in nomine Domini nostri lesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu (1), cum virtute Domini nostri lesu tradere ιI (1) Non ipsi congregati indicant, sed Paulus absens corpore praesens autem spiritu et efficacia virtutis sibi communicatae a Christo mittente indicat in ipsis et ile ipsis congregatis. Confer quae superius (th. VIII. η. II. 4.) diximus de indicio Ecclesiae. 4 huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit» 1. Cor. V. 4. a Si venero non parcam; an experimen­ tum quaeritis eius, gui in me loquitur Christus? n 2. Co­ rinth. XIII. 3. 3) Missio in regno veritatis, ad cuius testimonium lesus venit in mundum (Ιο. XVIII. 37.), includit communi­ cationem magisterii a Christo mittente in Apostolos missos, sicut doctrina in magisterio ipsius Christi est doctrina Patris mittentis. At personae Verbi secundum divinitatem commu­ nicatur sapientia generando, secundum humanitatem com­ municatur ipsa missione, quae est assumptio hypostatica humanae naturae ; Apostolis vero Christus mittens commu­ nicat suam doctrinam verbo externo, multoque magis per Spiritum Sanctum illuminatione interna. Ex ipsa porro ratione missionis patet, istam communicationem doctrinae non esse personalem dumtaxat pro ipsis Apostolis, sed con­ stituere formam internam publici muneris apostolatus ad docendas omnes gentes. Quare Apostolorum hoc magiste­ rium sicut totum exercetur auctoritate et nomine Christi mittentis, ita Christus mittendo ipse docet per suos lega­ tos, atque hac ratione manet u magister unus Christus, » et in Ecclesia « omnes sunt docibiles Dei. n Missus a Patre de se ait : a mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me; » missi a Christo protestantur: u pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos ; obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo » 2. Cor. V. 20. Eadem est ratio signorum missionis. Sicut in magiste­ rio Filii missi a Patre includitur demonstratio et confir­ matio auctoritatis divinae per opera divina ; ita eadem de­ monstratio pertinet ad missionem Apostolorum. Ille ait: t opera quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea; ipsa opera quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me » Ιο. V. 36. Apostoli dicunt : « non audeo ali­ quid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obe­ dientiam gentium (είς ύπακοην έθνων), verbo et factis, in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus San­ cti n Rom. XV. 18. Sed Christus ea facit ut Filius et virtus Patris, adeoque virtute sua: Apostoli operantur ut legati tantummodo, non sua sed mittentis virtute, u Nos i . I Γ1 j r η t · I c i 4 ■»· -«■«· t quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? in fide nominis eius hunc, quem vos vidistis et nostis confirmavit nomen eius n Act. III. 12. 16. γ) Missio in regno sanctificationis et in ministerio novi testamenti sine dubio comprehendit sacerdotium; neque i enim sanctificatio perficitur sine sacerdotio (Heb. IX. 22. 23.), et testamentum divinum inter homines essentialem cum sacerdotio connexionem habet (ibid. VII-12; VIII. 6.) Christus sacerdos magnus et conditor novi testamenti mis­ sus est a Patre, ut salvaret mundum redemptione aeterna per unum sacrificium cruentum; «una enim oblatione con­ summavit (τετελειωκεν) in sempiternum sanctificatos » (Heb. X-14.) ; pariterque ut hanc redemptionem semel completam (έφα-πας) ipse sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech iugiter in effectum deduceret per suum perenne sacrificium incruentum et per sua sacramenta in Ecclesia suo sanguine sacrificii sibi acquisita, et visibilibus insti­ tutis ac invisibilibus donis Spiritus Sancti a se fundata. Haec redemptionis applicatio et membrorum Ecclesiae sanctificatio commissa est Apostolis in sua missione tam­ quam ministris magni et aeterni sacerdotis, licet adhuc in confuso et modo ex aliis Christi mandatis distinctius de­ terminato vel determinando. Si enim ipsorum missio nihil pertineret ad has praecipuas et intimas rationes missionis Christi a Patre, quomodo quaeso integra maneret signifi­ catio verbi et institutionis Christi Salvatoris : « sicut misit me Pater, et ego mitto cos? » 'fi' Missi itaque sunt, ut sacrificium redemptionis a magno sacerdote sine ministro in cruce oblatum, ministerio suo iugiter applicarent per sacrificium incruentum (explicite iam institutum ipsisque mandatum in ultima coena) et per sacramenta (a Christo instituta vel instituenda) ; verum per sacrificium et sacramenta non sua sed Christi, quoniam sicut ab ipso ex meritis sui sacrificii cruenti sunt instituta, ita ab ipso principaliter sacrificium incruentum offertur et sa­ cramenta peraguntur ministerio legatorum suorum (Tract, de Sacram, in genere th. X.). Sunt missi ad sanctificandam Ecclesiam non suam sed Christi Pvedemptoris et fundatoris, idque potestate quae in Christo principalis ad ipsos per missionem derivatur participata. Potestas ergo haec sacer­ dotii in eis est ministerialis, per quam magnus sacerdos suum aeternum sacerdotium iugiter in sua Ecclesia exse­ quitur. a Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei » 1. Cor. IV. 1. « Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis?........ Quid igitur est Apollo, quid vero Paulus? ministri eius cui credidistis» ibid. I. 13; III. 5. «Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum ; et dedit nobis ministerium reconciliationis » 2. Cor. V. 18. 19. c) Nunc facile apparet, quomodo sacrum imperium, ma­ gisterium, et sacerdotium ex ipsa ratione missionis sit to­ tum ad laudem et gloriam mittentis. Quemadmodum Filius missus (in humanitate sua) clarificatio est Patris mittentis, isque de se ipso testatus est : « qui quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est» Ιο. VII. 17; ita de Apo­ stolis ait: «verba quae dedisti mihi, dedi eis... et clarificatus sum in eis.... sicut tu me misisti in mundum, et ego eos misi in mundum. .. ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum, ut cognoscat mundus, quia tu me misisti» ibid. XVII. 8. sqq. Et Apostoli protestantur: «illuminatio gloriae Christi, qui est imago Dei; non enim nosmet ipsos praedicamus, sed lesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per lesum » 2. Cor. Est igitur missio Apostolorum ex ipsa missione lesu Christi velut emanatio, qua iam glorificatus nec amplius visibili praesentia nobiscum versaturus eos sibi in regni sui super terram sacro imperio, magisterio, sacerdotio as­ sumit ministros, sibique substituit, ut ipsi pro ipso et ipse per ipsos ad regendam, docendum, et sanctificandam Eccle­ siam eius sanguine acquisitam hisce muneribus fungantur quamdiu Ecclesia in terris est perstitura. r L (· THESIS De institutione regni lesu Christi super terram secundum formam monarchiae in tertia apparitione. - Christus lesus regnum suum in terris ita instituit, nt tum in pro- xima praeparatione Alatth. XVI. Luc. XXII. tnm in respondente illi - exsecutione Ιο. XXI. unum Simonem Petrum ex ceteris et super ceteros - Apostolos elegerit, quem potestate instruxit suprema et universali tum - super singulas partes et singnla membra Ecclesiae tum super totum - torpus Ecclesiae; quae quidem potestas sit vicaria a Christo derivata, - immediata immediatione virtutis in totum et in partes, plena quoad - obiectum proprium regni coelorum in terris. Propterea hao ipsa po­ * testate constituitur principium formans et continens visibilem unita­ tem Ecclesiae ex ipsa institutione Christi fundatoris ac iure proinde - divino. * Postquam universim in prima apparitione Ιο. XX. 21. missio a Christo data est Apostolis secundum analogiam missionis Christi a Patre, atque ita in complexu potestas apostolica instituta in regno Dei super terram, Dominus in duabus epiphaniis subsequentibus, ut ab Evangelistis referuntur, distincte iam ordinem et modum potestatis in Ecclesia atque hoc ipso formam suae Ecclesiae visibilis de­ terminat ae declarat. Penes Evangelistas Matth. XXVIII. 7. 10; Marc. XVI. 7. discipuli, et apud Marcum quidem expresse Petrus, iubentur exspectare Domini manifestationes in Galilaea: u dicite discipulis eius et Petro, quia praecedet vos in Ga­ lilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis η 1. c. ; ex qua monitione iam coniici merito potest, has in Galilaea appa­ ritiones pro Apostolis et nominatim pro Petro insigniores et momenti maximi futuras esse (1). Re ipsa, quoniam sco- WCY* (1) Animadvertit hoc idem Gregorius Nyssenos (vel Hesychius Hicrosolym.), quamvis de sola apparitione Matth. XXVIII. loquatur, α Mihi autem videtur magnam vim (πολλην εαφασίν) habere, quod dictum est pe­ nes Matthaeum de discipulis, nempe nt abeant in Galilaeam et ibi me vi- pus longe praecipuus harum manifestationum erat perficere institutiones et constitutionem regni Dei, videmus hoc re­ gnum quoad fundamentalia principia plene constitutum in duabus hisce epiphaniis, quas in Galilaea factas referunt Evangelia Ιο. XXI. Matth. XXVIII. instituto uno supremo pastore super omnes oves Christi, et tradita collegio Apo­ stolorum atque explicata potestate in omnes gentes. loannes consulto adnotat, manifestationem istam a se c. XXI. narratam, fuisse tertiam inter eas, quae disci­ pulis (τοις [ΛαΟητα'.ς) factae sunt. Ex hoc in primis intelligitur, Evangel istam habuisse specialem rationem appari­ tionum, quae fiebant collegio Apostolorum; si enim etiam aliae in Evangeliis narratae computarentur omnes, haec non tertia fuisset sed septima. Praeterea discimus, connu­ merari apparitiones tamquam factas toti collegio, sive Apo­ stoli omnes adessent, ut in secunda, sive aliqui abessent, ut in prima et hac tertia. Unde iterum tum collegium Apostolicum constitutum ut unum corpus, tum (quod inde consequitur) principium rapraesentationis demonstratur, quatenus nimirum non solum praesentes sed etiam absentes includuntur in iuribus collatis et officiis impositis, quod iam superius ex ss. Cyrillo et Augustino adnotavimus. Postremo ex hac numeratione loannis constat, manifesta­ tionem istam ad visibile caput tum Apostolis tum toti ovili Christi lesu instituendum directam, priorem fuisse altera Matth. XXVIII. in qua posteriore proinde potestas et missio ad omnes gentes collegio Apostolico iam sub uno capite constituto et non nisi in unione et subordinatione sub eodem hoc capite impertita intelligi potest. Hunc eumdem ordinem constanter in promissione quoque potestatis Matth. XVI. XVIII. ab Ecclesiae conditore observatum fuisse, animadversione sane dignissimum est. Unde etiam patet, in missione collegio Apostolico facta incluso Petro, de qua in thesi superiori egimus, constitutionem internam debunt. Cam enim inultae futnrae essent apparitiones, ad unam tamquam eximiam prae ceteris respicit promissio, secundum quam appariturus eis erat in monte » [Galilaeae iuxta Mt. XXVIII. 16.) Gregor. Nyss. or. 2. de resurrect. Aligne T. XLVI. p. 65. Combifesii Anctuar. T. I. p. 770. I η '•*15 Μ 1 St : 4 - 120 et subordinationem in.ipso collegio a Salvatore ex promis­ sione antecedenti (Matth. XVI.) et ex institutione mox se­ cutura (Io. XXL) suppositam fuisse et reservatam* ut eam in missione quam ibi solum generatim ex sua a Patre mis­ sione determinaverat, explicite enuntiare nihil opus fuerit. His obiter praenotatis accedimus ad ipsam iam institu­ tionem factam in hac tertia Christi manifestatione consi­ derandam, quantum ad distinctiorem intelligentiam insti­ tutionis Ecclesiae postulatur ; neque enim de Petri eiusque successorum principatu secundum totam suam amplitudinem nunc tractatum scribimus. Quoniam vero divinus fundator Ecclesiae rationes visibilis capitis a se in Petro instituti diserte declaravit non solum in ipsa institutione pro prae­ senti, de qua agimus, sed etiam explicatione realiter pa­ rallela sub alio tamen atque alio schemate in promissione pro futuro Matth. XVI. Luc. XXII. 31. 32., idcirco (ut iam superius praemonuimus) divina haec testimonia ad collustrationem pro nostro intellectu unius per alterum simul coniungamus necesse est. Certe inter promissionem et ipsam institutionem rerum parallelismus manifestus est. Ubique eadem est persona testificans et instituens, Christus fundator Ecclesiae; eadem persona, ad quam unam prae aliis omnibus testimonium et institutio refertur, Simon Petrus; idem terminus persona­ rum, prae quibus et super quas Petrus constituitur, nempe collegium Apostolorum et universa Christi Ecclesia sub aliis et aliis nominibus u Ecclesia mea, regnum caelorum; fratres tui, oves meae et agni mei ; n idem obiectum reale, potestas scilicet eadem promissa ac instituta, sub diversa licet metaphora petrae Ecclesiae, clavium regni, firmamenti fidei, pastoratus ovilis Christi; idem prostremo utrobique finis in promissione et institutione; finis, inquam, est pro­ pria forma, indeficiens securitas, visibilis unitas Ecclesiae. a Interrogabat discipulos suos.... vos autem quem me esse dicitis: Respondens Simon Petrus dixit...... Respon­ dens autem lesus dixit ei: beatus es Simon Bar Iona.... et ego dico tibi, (pita ta es Petrus, et super hanc petram aedificabo /neam... et tibi dabo claves regni coe­ lorum n Matth. i. Simon, Simon ecce Satanas expetivit vos... ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua aliquando conversus confirma fratres tuos n Luc, iam tertio manifestatus est lesus discipulis suis, cum sur rexisset a mortuis. Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro lesus: Simon Ioannis (1): diligis me plus his?..... Dicit ei: pasce agnos meos»., pasce ores meas » Ioan. Iu considerationem veniunt haec quatuor, quae Christi fundatoris Ecclesiae promissione et institutione determinan­ tur, sublectum potestatis, obiectum terminans sive exten- eiusdem, postremo et ad praesentem nostrum scopum ma­ xime finis potestatis, qui est forma unitatis visibilis et indefecti bilis per hanc ipsam supremam potestatem consti­ tuta a Christo atque inserta Ecclesiae universali. I. Subiectum quod adtinet, ex verbis disertis tam pro­ missionis quam institutionis clarius est, quam ut ulterio­ rem demonstrationem admittat, esse unum Simonem filium Ioannis, cui promittuntur et conferuntur, quae tribus illis locis citatis continentur, eumque fornialitcr Petrum consti­ tuunt, nempe « Petrum aedificandae Ecclesiae petram dictum, claves regni coelorum consecutum et solvendi et alligandi in coelis et in terris potestatem n (Tertull. Praescript. c. 22.). Aeque clarum est, illum unum esse subie­ ctum prae ceteris Apostolis, quoniam evidenter unus eli­ gitur ex omnibus simul per modum unius corporis seu col­ legii spectatis, coram quibus et in quo colleg ipsi uni Simoni Petro munus ibi expressum promittitur et confertur. Nihilominus illustrationem aliquam merentur, tum quae in duplici loco Matth. et Ioan, de congrua dispositione subiecti promissionis et institutionis habentur, tum dicta quaedam ss. Patrum quae praepostero sensu accepta obscuritatem inducere possent. 1°. Tamquam dispositio congrua ad promissionem ab ipso Salvatore provocatur Petri prae omnibus Apostolis edita professio fidei in Christum Filium Dei vivi, utique in­ clusa char itat e. a Vos autem (Apostoli omnes una cum Pe(1) loannes et Tona in N. T. idem nomen est, hoc ex illo contractum (vide P. Patritium in Evang. IX. c. δ.). tro spectati) quem me esse dicitis?.’, Prae aliis omnibus U respondens Simon Petrus dixit (ex speciali revelatione Patris qui est in coelis), tu es Christus Filius Dei vivi..? Pari modo ad ipsam collationem potestatis promissae ante­ cedit trina solemnis provocatio Petri prae ceteris Apostolis ad professionem charitatis in Christum Filium Dei vivi, sane velut fundamento supposita fide. «Simon loaunis di­ ligis me plus his? Respondit ei, etiam Domine, tu scis, quia amo te. n Fides primum praestruitur ad promissio­ nem, charitas deinde ad ipsam exsecutionem : u fides et charitas initium vitae et finis, initium quidem fides, finis vero charitas; duo haec in veritate coniuncta Dei sunt n io/n u.£v π'.στ’.ς, τέλος δε ζγαπη. τα δε δυο έν ενοτητ·- γενου,ΐνχ Οεου έστιν) s.-Ignatius Μ. ep. ad Ephes, η. 14. Huic ita­ que duplici professioni fidei in charitate et charitatis in fide ab uno Petro inter omnes et prae omnibus Apostolis proclamatae 'Dominus directe respondit verbis suae promis­ sionis et institutionis. » Tu es Christus Filius Dei vivi: et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam. - a Tu scis, quia amo te: pasce agnos meos... oves meas, n Iam intelligis, quid valeat illa, quae induci solet, difficultas, Petrum professionem edidisse nomine omnium Apostolorum, et ideo illud quod a Christo retribuitur professioni aeque ad omnes spectare, ut quemad­ modum pares erant professione, ita et pares constituantur potestate. At haec nomine aliorum supposita professio, di­ serte excluditur in muneris ipsa collatione penes loannem; ibi enim de solius Petri dilectione, et de dilectione super omnes alios Apostolos Dominus quaerit : u Simon loannis di­ ligis me plus his? n Hinc cum promissio certe respondeat exsecutioni, sicut solius Petri professioni amoris confertur, etiam solius Petri professioni fidei munus promissum esse necessario tenendum est. Quoad ipsam vero professionem fidei penes Matth. Christus omnes quidem interrogaverat, « vos quem me esse dicitis, n et post professionem editam u praecepit discipulis suis, ut nemini dicerent (pro eo tem­ pore), quia ipse est Christus; » attamen professio solius erat Petri, neque sicut paucos ante menses Ιο. VI. 70. re­ spondit, U. nos credidimus et cognovimus, quia tu es Chri- •Λ· ■ ‘i···*··’·· · — 129 — stus Filius Dei » (1) ; sed simpliciter de firmitate et fer­ vore suae, non etiam aliorum, fidei testatus est: tu es Christus Filius Dei vivi ; n imo Christus ipse peculiare hoc donum fidei ex revelatione Patris esse, pro solo Petro tunc declaravit, et propter illud ipsum prae ceteris Apostolis beatum praedicavit : u beatus es Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. n Ceterum etiamsi, his omnibus insuper ha­ bitis, omnino eamdem dispositionem fidei in omnibus Apo­ stolis supponeremus, concedendo praeterea, Petrum non modo suam sed omnium fidem exprimere voluisse tamquam praecessorem eorum in confessione (2) ; absurde omnino ex supposita aequalitate fidei concluderetur aequalitas mune­ ris. Promissio enim muneris non est promissio mercedis debita e omnibus, qui forent in eadem dispositione; sed pro­ fessio fidei non potest concipi nisi ut dispositio congrua, cui gratuito et evidenter non in omnibus sed in solo Pe­ tro, cum clara distinctione ab omnibus aliis, repromittitur (ut donum gratis datum) munus petrae et fundamenti Ec­ clesiae totius. Quamvis vero hanc professionem, qua unus Petrus ab aliis omnibus Apostolis discernitur, ipseque disponitur ad muneris promissionem et collationem, theologi ex quibus­ dam etiam Patrum sententiis merito inducere soleant ut argumentum evidens ad demonstrandum, ipsum Petrum esse muneris immediatum subiectum ; sine dubio tamen divinus Salvator, in ipsa Ecclesiae fundatione exigens tam solemnem professionem, maius aliquid significare voluit, quo muneris a se in Petro instituendi finis, dignitas et proprietas ma­ nifestaretur. «Dominus interrogat (amas me plus his), non ut disceret, sed ut doceret, quem elevandus in coelum amoris sui nobis velut vicarium relinquebat n Ambros. in Luc. 1. Σ. n. 175. Fidei nimirum et charitatis professio 1) '0 Χρίστος ό υ’.ος του Οεου του ζωντος. Sed sunt codices bonae no­ tae, qui pro his omnibus verbis habent tantum haec: ό άγιος του Οεου. (2) « Beatus Petrus non carne et sanguine sed Patre revelante de coelo.... solus pro se et pro omnibus, et pro unitate unus testimonium fi­ dei perhibuit dicens: tu es Christus Filius Dei vivi » Hadrian. I. ep. ad Episc. Hisp. (Harduin. T. IV. p. 867.), Fbaxzelix. De Ecclesia Christi t £ À — 130 - postulatur, quia munus ipsum constituitur fundamentum ad unitatem fidei et ad communionem charitatis in regno lesu Christi. Nam in petra fundatur u sanctae Ecclesiae congregatio, quae in unum connexum corpus atque com­ pactum (cf. Eph. IV. 16.) unitate fidei et charitatis adsurgeret » Ambros. de Offic. III. c. 3. n. 19. Explicite de ipsa Petri professione docemur, illum Spiritu Patris ope­ rante in corde credentis confessum esse Christum Filium Dei vivi, u ut ad regimen totius Ecclesiae praeparatus primum disceret, quod doceret, et pro stabilitate fidei quam erat praedicaturus, audiret: tu es Petras n etc. s. Leo serm. 60. al. 62. c. 2. « Ideo beatus Petrus, qui Christum vera tide confessus, vero est amore secutus, specialiter claves regni coelorum et principatum judiciariae potestatis accepit, ut omnes per orbem credentes intelligent, quia qui­ cumque ab unitate fidei vel societate illius quolibet modo se ipsos segregant, tales.... nec ianuam possint coelestis regni intrare - Beda in Hatth. XVI. 19. Hoc ipsum de speciali Ecclesia Petri, utique propter Petrum, in quo se­ dente identificatur privilegium sedis in fide et charitate (de qua re postea dicemus), iam antiquissimi Patres dixe­ runt, in tradita fide u ad eam necesse esse omnem conve­ nire Ecclesiam, n eamdemque « praesidere charitati » (zsoζαΟτ,ΐΛίνη -της άγαττης) Ignat, ep. ad Rom. Iren. III. 3. Probe enim distinguatur oportet personalis dispositio per professionem fidei et charitatis, atque eiusdem profes­ sionis exercitium, prout in ipso munere promisso et insti­ tuto continetur. Spectata nimirum fide et charitate, qua­ tenus ad visibilem Ecclesiam refertur, atque adeo in visibili exercitio externo non personalis dispositio sed proprietas muneris est ex ipsa Christi institutione. Haec muneris pro­ prietas declaratur, dum ita Ecclesia super petram aedifi­ canda dicitur, ut ex hoc ipso effectus consequens sit quod u portae in feri non praevalebunt adversus eam ·, n pariter dum auctor fidei et consummator promittit Petro : « ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, » ad eum nempe finem, qui subditur, «et tu aliquando conversus confirma fratres tuos; - et dum denique instituit Petrum ad «pa­ scendas oves suas, » quibus ovile numquam dejecturum e (unum ovile et un us pastor) » constitui iam antea testatua erat: «non rapiet eas quisquam de manu mea de manu Patris mei η (ίο. X. 16. 28. 29.). 2°. Ex dictis subiectum promissionum penes Matth. sicut institutionis penes loannem esse unum Petrum ita clarum est) ut nullo modo credi possit fuisse inter Patres, qui ne­ garent verba promissionis pertinere ad eumdem Simonem filium Iona, ex suo munere nominatum et constituendum Petrum Ecclesiae lesa Christi, si qui ergo aliud quan­ doque dixisse videntur, eos non in re ipsa sed ad peculia­ rem suum aliquem scopum in modo explicandi discrepasse, facile demonstrari potest. Sunt Patres plurimi, qui dicunt Ecclesiam promitti aedi­ ficandam saper fidem aut confessionem Petri (vide Patres apud Ballerinium de Primatu c. 12.). Nimirum non fidem generatim aut abstracte spectatam sed in concreto fidem Petri eamque confessione et doctrina propositam dicunt constitui Ecclesiae fundamentum, quod perinde est ac di­ cere, Petrum sub formali ratione fidem profitentis et do­ centis constitui petram, super quam aedificetur Ecclesia, regnum veritatis, cuius forma intestina uniens ac vivifi­ cans est ipsa fides. Non homo, filius Iona, in suo ordine naturali, sed Petrus in supernatural! ordine fidei ponitur fundamentum Ecclesiae in primis fide aedificandae, ut ex soliditate ab aedificatore Christo impertita fundamento por­ tae inferi non praevaleant adversus ipsam Ecclesiam, u Ei­ des ergo est Ecclesiae fundamentum ; non enim de carne Petri sed de fide dictum est, quia portae mortis ei non prae­ valebunt; sed confessio vicit infernum (confessio nempe Pe­ tri, propter quam dictum est ei, tu es Petrus, et portae inferi non praevalebunt).... nam cum Ecclesia multis tam­ quam bona navis saepe fluctibus tundatur, adversus omnes haereses debet valere Ecclesiae fundamentum n Ambros. de Incarn. c. 5. Non abstracta confessio, tu es Christus Fi­ lius Dei vivi, est fundamentum valens adversus omnes hacreses, sed confitens Petrus in hanc confessione factus petra Ecclesiae. « Petrus eum confessus erat Filium Dei, et in illa confessione appellatus erat petra, supra quam fabri­ caretur Ecclesia n August, in Ps. 69. n. 4. « Qui ad horam ; W r i-V « 132 — ff' negaverat, sanctus Petrus et supremus Apostolorum prin­ ceps factus est nobis rere solida petra fundans fidem Domini; in qua aedificata est Ecclesia per omnem modum (Pe. trus factus petra fundamentum fidei, in qua fide ita firmata aedificatur Ecclesia, h. e. aedificatur in petra fundamento fidei utique derivato et ministerial]). Primo quidem, quia confessus est Christum Filium Dei vivi, et audivit, su­ per hanc petram infallibilis fidei aedificabo Ecclesiam meam r. (1) Epiphan. haeres. 59. n. 7. (T. I. p. 500. ed. Patav.). n Petram opinor denominative nihil aliud quam in­ concussam et firmissimam discipuli fidem vocavit, supra quam Ecclesia Christi citra casus periculum fundata et firmata est, atque in perpetuum manens inexpugnabilis ipsis inferorum portis... Petrus tam praecellentibus donis ornatur (ut esset petra Ecclesiae, quod paulo ante dixit confessionis praemium άντεκτισιν), confessus ipsum esse l’i­ lium Dei (2) Cyril 1. Al. de Trin. dial. IV. T. V. P. I. p. 507. u Cum ego sim inviolabilis petra... tamen tu quo­ que petra es, quia mea virtute solidaris... super hanc for­ titudinem aeternum exstruam templum, et «Ecclesiae meae coelo inferenda sublimitas in huius fidei firmitate consur­ get w s. Leo serm.3. n. 2. in assumpt. sua. Si quando a firmitate fidei et confessionis per quamdam consecutionem deductam ex verbis Christi quivis fidelis vo­ catur petra, non tamen dici potest petra, supra quam aedi­ ficatur Ecclesia, nisi transferendo nomen Ecclesiae ad aliam prorsus atque allegoricam significationem. Hoc quidem Origeni aliquando placuit (3) ; sed sane risu dignus foret, qui (1)Ό άρνηαααενος ος ώραν άγιος Πέτρος και κορυφαιοτατος των’Αποστολων7 ός γεγονεν ήαιν αληθώς στερεά πέτρα θεμελιουσα τ γ/ πιστιν του κυρωυ. εφ' ή ωκοοομητο ή εκκλησία κάτα παντα τροπον” πρώτο / αεν ότι ώαολογησε Χριςτον τον υιόν του Οεου του ζωντος, και ήζουσεν, δτι ασφαλής πιστεως ο’.κοοοαησω αου την εκκλησίαν. ;χως ετερον ουοεν η την αζατασειστον και εδραιΟή και αοιαζττωτως ερηρεισται τε xæ* αις αναλωτος ταις άόου πυλαις εισαη Πέτρος και των ούτω ρφερεστατων αςιουται γέρων υιόν Οεου (3) Tota commentatio Origenis in Matth. XVI. (tom. 12. n. 10. T. III. p. 523. ed. Delarue) excurrit in sententias singulis fidelibus aptas ad in- 1 133 inde contenderet, hunc sensum proprium illis Christi verbis subesse, vel saltem ab Origene suppositum fuisse. 3’. Ubi Patres de potestate clavium agunt, quae Petro promissa est, ut eam ostendant non ita personalem Petro fuisse, ut in ipso desierit, quod Montanistae et cum ipsis Tertullianus asserebant, sed in Ecclesia perennem potesta­ tem solvendi ac ligandi intelligi debere, aliquando dicunt Petrum in promissione et receptione clavium personam Ec­ clesiae gessisse. Hac in doctrina tria continentur a) Ecclesia accepit quidem claves sed non nisi in Petro, quatenus nempe Petro promissae et collatae sunt ut personam gerenti omnium suorum successorum, adeoque subiectum potestatis est Petrus et sunt aequo modo singuli in tota serie succes­ sores eius, quamdiu perstabit Ecclesia seu regnum Dei in terris, β) Potestas tota promissa et collata est pro Eccle­ sia, idest in bonum Ecclesiae. Propterea Ecclesia accepit eam dupliciter; si spectetur integra, corpus cum capite suo visibili, Ecclesia ut subiectum eam accepit, sed in suo ca­ pite ut in subtecto immediato, quemadmodum homo est subiectum intellectus et voluntatis, licet hae facultates ut in subiecto immediato sint in anima. Si deinde Ecclesia stitutionem morum. Unde per accommodationem sive extensionem quamdam portas inferi interpretatur peccata, claves regni coelorum virtutes, atque secundum eamdem methodum petram dicit quemlibet fidelem, quatenus in fide et virtute perseverat; ecclesia vero ei est congregatio cogitationum, verborum et operum sanctorum. Hanc itaque ecclesiam unusquisque in Simetipso habet aedificatam in petra firmae fidei et constantis virtutis. « Si etiam nos sicut Petrus confitentes, tu es Christus Filius Dei vivi, non carne et sanguine revelante sed lumine a Patre iu coelis cordi no­ stro illucescente efficimur Petrus, nobis quoque dicetur a Verbo illud, tu es Petrus et quae sequuntur; petra enim est omnis discipulus Christi, de quo (Christo) bibebant bibentes de spirituali consequente eos petra (I. Cor. X. 4.); et super quamlibet huiusmodi petram aedificatur omnis ecclesia­ stica doctrina, et vitae ratio iuxta eam instituta; in unoquoque enim perfectorum habentium congregationem sermonum et operum et cogitatio­ num quae complent beatitudinem, inest ecclesia a Deo aedificata » (εν έκαστφ γαρ των τελείων έ'/οντων το άθροισμα των συμπληρουντων την μακαριότητα λό­ γων και έργων και νοημάτων, έστιν ή ύ~ο του Οεου οιχοδομουμενη εκκλησία). Ei Origene his similia desumpsit Ambrosius in Luc. 1. VI. n. 98. moralia scilicet praecepta accommodando, non theologicam doctrinam interprctando. consideretur m distinctione a capite visibili ipsa ut obiectum pro quo col lata est, accepit potestatem, cuius subiectum est ipsum visibile caput Ecclesiae. Sic Deus regnum sempiternum promisit ac contulit Davidi et populo Israel, sed aliter atque aliter. Denique γ) potestas in Petro insti­ tuta est plenitudo et archetypus, cuius participationes et derivationes sunt omnes potestates inferiores in Ecclesia ab eodem divino fundatore institutae. Secundum has ergo ra­ tiones cum Patres dixerunt, Petrum in accipienda potestate personam Ecclesiae gessisse, non modo non negarunt sed expressius explicaverunt, unum Petrum et in Petro singulos eius successores fuisse et esse subiectum promissae et com­ missae potestatis clavium. Repraesentationem Ecclesiae in Petro ut in Supremo pastore vetus auctor quaestionum in Nov. et Vet. Testa­ mentum (q. 75.) comparat cum ea, qua ipse Christus ut ca­ put in vita adhuc mortali repraesentabat Apostolos, u Sicut in Salvatore erant omnes causa magisterii, ita et post Sal­ vatorem in Petro omnes continentur ; ipsum enim constituit esse caput eorum, ut esset pastor gregis Dominici » (Aug. Opp. T. III. append, p. 61.) s. Leo ΆΙ. recitatis verbis, «tibi dabo claves regni coelorum » etc., explicat, quomodo insti­ tutio archetypa et exemplaris in uno Petro extendatur ad participationem potestatis ab illo uno etiam in aliis. « Trans­ ivit quidem etiam in alios Apostolos ius potestatis istius, et ad omnes Ecclesiae principes decreti huius constitutio commeavit ; sed non9 frustra uni commendatur, quod omnibus intimetur; Petro enim ideo \oc- singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma praeponi­ tur r> serm. 3. assumpt. suae, cf. ep. 10. c. 1. ad Episc. prov. Vienn. Augustinus aliquando in verbis Christi de clavium po­ testate duplicem sensum supponit, ita ut sensu litterali pertineant utique ad Petrum et a apostolatus eius prima­ tum, ·> extensione vero quadam et sensu quodammodo typico referantur etiam ad Ecclesiam seu ad universitatem fide­ lium, cuius ille propter ipsum apostolatus primatum fuerit archetypus. Ium vero significationem verborum seu rem verbis significatamintelligit aliam sensu litterali in « primo Apostolo, » et aliam sensu illo extensivo in universitate fidelium. Sic tract. 124. in Ioann. considerat ‘Petrum ut fi­ guram Ecclesiae, in qua datur solutio peccatorum; loannem ut figuram beatae contemplationis. Petro promittuntur claves ad solvenda peccata, sed alio sensu pertinent etiam ad universitatem fidelium significatam in Petro, quatenus hi oratione et bonis operibus concurrunt ad solvenda pec­ cata. At huiusmodi interpretandi rationem quis non videt esse affinem illi accommodationi, quam superius penes Origenem animadvertimus? « Quia in ipsa quoque via ambu­ lantes non sunt sine peccatis, quae de liuius vitae infirmi­ tate surrepant, dedit eleemosynarum remedia salutaria, quibus eorum adiuvaretur oratio, ubi eos dicere docuit: dimitte nobis debita nostra... Hoc agit Ecclesia spe beata in hac vita aerumnosa, cuius Ecclesiae Petrus Apostolus propter apostolatus sui primatum gerebat figurata generalitate personam. Quod enim ad ipsum proprie pertinet, natura unus homo erat, gratia unus Christianus, abundantiore gratia unus idemque primus Apostolus, sed quando ei dictum est (utique in suo apostolatus primatu) : tibi dabo claves regni coelorum... universam significabat Eccle­ siam... Ecclesia ergo quae fundatur in Christo, claves ab eo regni coelorum accepit in Petro, idest ligandi solvendique peccata... Omnibus igitur sanetis ad Christi corpus inseparabiliter pertinentibus propter huius vitae procello­ sissimae gubernaculum ad liganda et solvenda peccata claves regni coelorum primus Apostolorum Petrus accepit iisdemque omnibus sanctis propter vitae illius sacratissimae quietissimum sinum super pectus Christi Joannes Evange­ lista discubuit. Quoniam nec iste solus sed universa Eccle­ sia (aliter tamen atque aliter) ligat solvitque peccata, nec ille in principio Verbum Deum apud Deum et cetera de divinitate... de fonte Dominici pectoris solus bibit, sed ipse Dominus ipsum Evangelium pro cuiusque capacitate omni­ bus suis bibendum toto terrarum orbe diffudit. » Simili fere interpretandi ratione, ut probet a in Petri persona signi­ ficatos esse in Ecclesia bonos, sicut in ludae persona in Ecclesia malos, » inducit claves, quibus in Ecclesia solvitur et ligatur: u si autem hoc fit in Ecclesia (licet modis di- I ·; / .· ■ versis), Petrus quando claves accepit, Ecclesiam sanctam significavit » (in Ioan, tract. 50.). 4”. Postremo quod attinet ad verba illa Christi, u super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, .»> notum est, Au­ gustinum (quem deinde nonnulli alii secuti sunt, ut Isidorus Hispal.; Origin. 1. VII. c. 9; auctor homil. in natali s. Petri putatus aliquando Eucherius Lugdun. ; synodus Foroiul. sub Paulino Aquil.) frequentius ea retulisse ad ipsum Christum, acsi diceretur: super hanc petram, quam tua fide confessus es Filium Dei, aedificabo Ecclesiam meam. Quae quidem interpretatio, si praescinderetur a modo, quo Augustinus ei insistit, reduci forte posset ad illam, qua Patres plurimos vidimus docere Ecclesiam aedificatam super fidem Petri. Ita haec coniunxit Hadrianus I. (ep. ad Episc. Hisp. Harduin. T. IV. p. 867.). « Super hanc, inquit, petram quam confessus es, et a qua vocabuli sortitus es dignita­ tem, super hanc soliditatem fidei Ecclesiam meam aedi­ ficabo. » Augustinus ad suam illam interpretationem suadendam argumento etiam uti solet philologico sane minime idoneo (1); verum ratio praecipua s. Doctoris certe erat, quod in iis locis aedificationem. Ecclesiae assumpsit et descripsit non secundum corpus visibile, sed secundum spiritum, agens ni­ mirum de fide ex suo principe obiecto, de meritis redemptio­ nis, de virtute sacramentorum et de gratia, quibus aedifi­ catur in Christo ut in fundamento, praeter quod aliud nemo potest ponere. Propterea Petrus ipse cum tota Ecclesia, quam ille « apostolatus principatum tenens figurabat » aedificatur in petra Christo, u Quia tu dixisti mihi, tu es Christus Fi(I) Argumentum istud Augustino erat ex derivatione nominis, quasi Petrus esset forma adiectiva ex substantivo petra: non enim dictum est ei, tu es p»tra sed tu es Petrus - (Retract. 1. I. c. 21.). Unde Bellanninus (de Rom. Pontif. 1. I. c. 10.) ait, e Augustinum sola ignorantia lin­ guae hebraeae esse deceptum. n Lingua quippe, qua et Christus loque­ batur et Matthaeus Evangelium scripsit, sine dubio in utroque inciso, t tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo, » unum idemque habebat vocabulum. Quae quidem eiusdem nominis repetitio ex ipso contextu col­ ligitur, sicut etiam legiti r iu antiquissima versione syriaca : tu es et super hanc [©d-s aedificabo Ecclesiam meam. * i lius Dei vivi, et ego dico tibi tu es Petrus Hoc autem nomen ei, ut Petrus appellaretur, a Domino impositum est, et hoc, ut ea figura significaret Ecclesiam. Quia enim Chri­ stus petra, Petrus populus cliristianus. Petra enim princi­ pale nomen est; ideo Petrus a petra, non petra a Petro, quomodo non a Christiano Christus, sed a Christo Christia­ nus vocatur. Tu es ergo, inquit, Petrus; et super hanc pe­ tram, quam confessus es, quam cognovisti........ aedificabo Ecclesiam meam ; idest, super me ipsum Eilium Dei vivi aedificabo Ecclesiam meam, super me aedificabo te, non me super te. Nam volentes homines aedificari super homines dicebant, ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ipse est Petrus; et alii qui nolebant aedifi­ cari super Petrum sed super petram ; ego autem sum Chri­ sti. Apostolus autem Paulus, ubi cognovit, se eligi et Chri­ stum contemni, divisus est, inquit, Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati·estis? Quomodo non in Pauli, sic nec in Petri, sed in nomine Christi, ut Petrus aedificaretur super petram, non petra super Petrum. Idem ergo Petrus a petra cogno­ minatus, beatus, Ecclesiae figuram portans, apostolatus principatum tenens.. . In illo ergo uno Apostolo, id est Petro, in ordine Apostolorum primo et praecipuo figura­ batur Ecclesia n Aug. serm. 76. n. 1. (al. de verbis Dom. serm. 13. cf. in Ioan, tract. 124.). De huiusmodi Augustini ratiociniis haec tenemus, a) Au­ gustinus aperte agnoscit in Petro u apostolatus principa­ tum r> tum hoc tum aliis locis pluribus, quare theologice profitetur veritatem ipsam de aedificatione visibilis Eccle­ siae super Petrum ut fundamentum relativum ex deriva­ tione a Christo fundamento absoluto. Imo etiam hermeneutice plus semel interpretatus est, et alibi concessit posse intelligi atque a fidelibus intellecta esse verba Christi Matth. XVI. ita, ut Petrus sit petra, supra quam Chri­ stus promisit aedificandam Ecclesiam. «Numerate sacerdotes vel ab ipsa Petri sede, et in ordine illo patrum quis cui successerit videte ; ipsa est petra, quam non vincunt su­ perbae inferorum portae n Aug. Psalm, adversus partem Donati. Cf. ep. 53. n. 2. ad Generosum. « Petrus qui paulo ·> •:î I , 1 T - 138 — ante confessus erat Filium Dei, illa et in f ________ confessione αρ~ pcllatus erat petra, supra quam fabricaretur Ecclesia Id. in Ps. 69. n. 4. Nimirum contra Schisma Novatiani et Donati Patres Cyprianus, Pacianus, Optatus et post eos Augustinus appellabant ad petram, in qua visibilis unitas Ecclesiae fundata est. Neque hanc sententiam correctione indignam vel alteri de Christo petra posthabendam esse, in libris Retractationum umquam indicat, quod ipsum argu­ mento est, rem ipsam Augustino semper fuisse theologice ratam ac certam, eiusque dubia nonnisi ad hermeneuticam et modum interpretandi ob causas superius indicatas referri posse, u In libro (contra epistolam Donati nunc deperdito) dixi quodam loco de Apostolo Petro, quod in illo tamquam in petra fundata est Ecclesia, qui sensus etiam cantatur ore multorum in versibus beatissimi Ambrosii, ubi de gallo gallinaceo ait: hoc ipso petra Ecclesiae canente culpam diluit (1). Sed scio me postea saepissime sic exposuisse.... ut super hanc intelligeretur, quem confessus est Petrus... ac si Petrus ab hac petra appellatus personam Ecclesiae fi­ guraret, quae super hanc petram aedificatur, et accepit claves regni coelorum. Non enim dictum est illi, tu es pe­ tra, sed tu es Petrus; petra autem erat Christus, quem confessus Simon, sicut eum tota confitetur Ecclesia, dictus est Petrus. Harum autem duarum sententiarum quaesit probabilior, eligat lector n Id. Retract. I. 21. β) In illa interpretatione, qua Augustinus petram re­ fert ad Christum, invertitur quidem verborum sensus di­ rectus in indirectum; hoc tamen ipso veritas theologica servatur licet mutato ordine enuntiationis. Profecto enim Augustinus sensit, non solum inane nomen Petri, sed rem nomine significatam a Apostolorum primo et praecipuo » esse a Christo tributam. Atqui ex doctrina toties repetita Au­ gustini nomen Petri ac proinde res seu proprietas nomine expressa est derivatio seu proprietas derivata in Petrum ab Ecclesiae petra principali Christo. Verba sunt Augu­ stini. « Quia tu dixisti mihi, tu es Christus: et ego dico tibi, tu es Petrus, » u Petra enim principale nomen est, ( aniatui nunc adhuc ore omnium in Lsiitdibw die Dominica - 139 ideo Petrus a petra. » Ergo in doctrina Augustini verbum Christi, u tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, n aequipollet huic sententiae : ego pjetra Ecclesiae ex propria virtute et principalis, pro tua - con­ fessione dico tibi, tu es petra Ecclesiae per participatio­ nem a me derivatam : u Petrus a petra. » Hoc ipsum postea clarissime explicuit s. Leo M. ; qui verba Christi ita cir­ cumscribit. « Tu es Petrus, idest, cum ego sim inviolabilis petra... tamen tu quoque petra es, quia mea virtute so­ lidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint sibi mecum participatione (Petrus a petra) communia » s. Leo sem. IV. c. 2. Ita et alii Patres tum ante tum post Augu­ stinum. u Petra est Christus.....etiam discipulo suo huius vocabuli gratiam non negavit, ut et ipse sit Petrus, quod de petra habeat soliditatem constantiae et fidei firmitatem » (in relatione nempe ad Ecclesiam super ipsum aedificandam) Ambros. in Lue. 1. VI. n. 97. u Cum audisset, petra es, praeconio nobilitatus est. Quamquam autem petra est, non ut Christus petra, sed ut Petrus petra; Christus enim essentialiter petra inconcussa, Petrus cero per petram (Χρίστος γαρ όντως τετρά. άσαλευτος, Πέτρος δε δια την τετρζν). Christus enim suas dignitates (άξιωρ.ατχ) largitur, nec exhauritur, sed quae tribuit, retinet. Lux est: vos estis lux mundi; sacerdos est: sacerdotes facit... petra est, petram facit » Hom. de Poenit. n. 4. ^inter Opp. s. Basilii T. II. p. 606.) u Sicut ipse lumen Apostolis donavit, ut lu­ men mundi appellarentur... ita et Simoni qui credebat in pe­ tram Christum, Petri largitus est nomen; ac secundum metaphoram petrae recte dicitur : aedificabo Ecclesiam meam super te n Hieronym. in Xlatth. 1. III. c. 16. (T.VII. p. 124.). Quis ignoret hanc fortissimam petram, quae ab illa prin­ cipali petra communionem et virtutis sumpsit et nominis. » De· vocat, gent. (inter Opp. s. Leonis T. II. p. 241.). « Quis enim nesciat, sanctam Ecclesiam in Apostolorum principis soliditate firmatam, qui firmitatem mentis traxit in nomine, ut Petrus a petra vocaretur » s. Gregor. M. 1. VII. ep. 40. ad Eulog. Alex. Neque vero huic nostrae commentationi de vero sensu Augustini quidquam obest, quod s. Doctor subinde rationem — 110 nominis Petri in eo collocare videtur, u ut ea figura sigaificaret Ecclesiam; quia enim Christus petra, Petrus po­ pulus Christianus. Duo enim, ut ex omnibus hactenus di­ ctis patet, inter se connexa considerat in Petro. Quod primo Simon in se constitutus est Petrus h. e. in proprietate petrae Ecclesiae participata et derivata a petra principali Christo, ut hac proprietate participata formaret unitatem visibilem Ecclesiae seu populi Christiani ; quod deinde Pe­ trus ratione huius principatus figurabat seu iuridice re­ praesentabat Ecclesiam una secum aedificandam supra pe­ tram principalem Christum. Alio itaque modo Ecclesia in sua visibili unitate aedificatur in.Petro, u qui petra appel­ latus est, in qua fabricaretur Ecclesia; » et alio modo Petrus ipse cum Ecclesia in omnibus suis donis visibilibus et invi­ sibilibus aedificatur in petra principali Christo : u ut Petrus aedificaretur super petram, non petra supra Petrum ; idem ergo Petrus a petra cognominatus, Ecclesiae figuram por­ tans, apostolatus principatum tenens ; in illo ergo uno Apo­ stolo, in ordine Apostolorum primo et praecipuo figurabatur Ecclesia. » Nemo itaque ss. Patrum negavit illud, quod in ipsis verbis evangelicis est manifestissimum, unum Petrum esse sublectum immediatum promissionum, quae Matth. XVI. ad fundandam Ecclesiam a Christo Salvatore factae sunt; sed in locis quae opponi solent, vel considerarunt firmita­ tem fidei et confessionem Petri, idque in relatione ad Ec­ clesiam, quae in Petro non secundum carnem et sanguinem spectato, sed formaliter ut fidem confidente ac docente aedi­ ficanda erat; vel spectarunt relationem et connexionem Petri cum Christo petra principali, atque ab huius petrae virtute propria ut a causa exemplari et efficiente docuerunt dependere omne illud, quo formatur p>etra per participa­ tionem. » II. Obiectum potestatis uni Petro commissae quoad extensionem, sive obiectum terminans, ad quod ut sibi obnoxium ille refertur, est perspicue ipsa Ecclesia Christi tum in singulis suis partibus ac membris tum tota simul spectata ut· unum corpus. I otest quidem tradi en î pi a,τη po­ testas in singulos constituentes unum corpus morale, quin — 141 — ideo necessario sit consequens eamdem potestatem valere in omnes simul spectatos formaliter ut unum corpus ; sed esse aut concipi nequit potestas tradita in ipsum corpus morale spectatum in sua plenitudine totius, quin eadem comprehen­ dat omnes et singulos, qui velut membra inhaerent vel qui obstringuntur illi toti corpori, in quod dicitur tradita esse potestas. Iam vero in promissione aeque ac in ipsa insti­ tutione potestatis Petro traditae obiectum terminans diserte a Christo domino declaratur Ecclesia sua spectata ut unum corpus. Ergo haec potestas ex Christi institutione tum to­ tam Ecclesiam in sua unitate tum omnes et singulos ad Ecclesiam pertinentes vel Ecclesiae obstrictos comprehendit. Sane simul comparatis verbis promissionis et institutionis primum Christus designat ut obiectum expresso nomine Ec­ clesiam suam; tum eamdem exhibet sub triplici schemate, quo etiam aliis locis Ecclesia significari solet, domus vel civitatis Dei, regni coelorum, ovilis sui; demum nominat unitatem fratrum fraternitatem quae in mundo est postea appellavit Apostolus 1. Pet. V. 9.). Primo modo Ecclesia Christi simpliciter dicta ac propterea tota Ecclesia in ter­ ris ab ipso Christo fundatore aedificatur in petra, quae est unus Petrus ; altero modo claves ad ligandum et solvendum omnia, quae pertinent ad regnum coelorum in terris, dan­ tur eidem uni Petro, quae ergo potestas clavium obnoxium habet totum regnum coelorum in terris ; tertio modo uni Petro committitur potestas et munus pascendi agnos et oves Christi nempe totum Christi gregem seu ovile in in­ tegritate spectatum, u Oves meas, inquit; cui non planum non designasse aliquas, sed assignasse omnes? nihil exci­ pitur, ubi distinguitur nihil ; et forte praesentes ceteri condiscipuli erant, cum committens uni, unitatem omnibus commendaret in uno grege et uno pastore » (Bernard, de Consid. II. 8.) Huic locutioni metaphoricae, pasce oves meas, saltem quoad extensionem de qua nunc agimus, patet respondere alteram propriam, confirma fratres tuos. Ita Chrysostomus (In Ioann, hom. 88. num. 1.) unam al­ teri aequipollentem habet : u pasce oves meas........ Exi­ mius erat inter Apostolos, et os discipulorum ac caput istius chori........ negatione iam abolita fratrum ei prae- — 142 — fecturam committit........ dicit autem ei, si amas me, fra­ tribus praeesto » (l)....................................................... . Ergo in primis tora Ecclesia spectata ut unum corpus (civitas vel domus Dei, regnum coelorum, fraternitas in mundo, ovile Christi) ex divini fundatoris institutione continetur petra tamquam fundamento, subest claolbus Pe­ tri, ut una fraternitas in fide confirmanda est a Petro, ut unius grex Christi (2) pascenda est a Petro. Hinc porro nullae sunt partes civitatis Dei in terris, nulla membra universalis Ecclesiae, quae non iure divino pendeant a pe­ tra, quia huic tamquam fundamento divinus aedificator to­ tam Ecclesiam suam superstruxit; nemo pertinere potest ad regnum coelorum aut fraternitatem super terram, ad (1) Βοσκέ τα πρόβατα μου...· εζχοιτος ήν των ’Αποστολών, και στόμα tw μαθητών. ζαι ζομυφη του Χοσου.... ώς της άονησεως έςεληλαμενης εγ/εφιζεττ. την πσοστασιαν των αοελφων...... λεγει 3ε, ότι ει φιλείς με. προϊστασο των αοελσων. I (2) Dum Christus appellavit * agnos meos, oves meas, » designasse integrum orile h. e. totam Ecclesiam, ex verbis ipsis manifestum est, et consentiunt Patres, qui vero insistant discrimini inter agnos et ores ad explicitant distinctionem gradnnm in Ecclesia, inter veteres non multi reperiuntur. Petrus post t?rtiam amoris confessionem (ait Ambrosius in Lue. 1. X. n. 176.) - iam non agnos, ut primo, quodam lacte pascendos, nec oviculas, ut secundo, sed oves pascere iubetur, perfectiores ut perfe­ ctior gubernat. - i Secundo loco oviculas ineas et graece τα πσορατια μου etiam alibi quamvis rarius reperitnr, imo et primo loco, ubi λ ulgata agnos meos, textus editus graecus τα πρόβατα μου habet, lectio non est constans). Euthyinius (in. Io. h. 1. Bibi. Max. T. XIX. p. 727.) eodem fere modo ut Ambrosius distinguit: - agni et oves dicuntur discipuli.... agni quidem imperfectiores, oves autem perfectiores. » Expressius loqui­ tur Bruno Astensis (comment, in h. 1. et ex eo commentario in homil. vigil, s. Petri olim s. Enchérit» Lugd. vel Eusebio Gallicano tributa). <· Prius agnos, deinde oves commisit ei. qnia non solum pastorem, sed pastorum pastorem eum constituit; pascit igitur Petrus agnos, pascit et oves; pascit fil os, pascit et matres; regit subditos et praelatos; omuium igitur pastor est. quia praet.r agnos et oves in Ecclesia nihil est, nihil inquam, quam quod suis pastoribus Christus commiserit. » Patres alii qui a quibusdam pro hac distinctione inducuntur, non agnos et oves di­ stinguunt, sed simpliciter omnes oves atque integrum gregem lesu Christi Petro commissum esse dicunt. Cyprianus (de unit. Eccl. p. 195. ed. Baluz.), Epiphanius (Anchorat. n. 9.), Chrysostomus (in Io. hom. 88. n. 1.). Leo (serm. 4. c. 4; serin. 63. c. 6.), Gregorius (1. V. ep. 20.), Bernardus (consider. 1. II. c. 8.). . ; jK» ovile Christi, vel huic regno et ovili esse obnoxius, quin hoc ipso ex divina institutione subiectus sit clavibus ad ligandum et solvendum Petro datis, iuri et officio confir­ mandi in fide atque pascendi eidem commisso. Speciatim igitur ipsi Apostoli sive singuli sive in col­ legio spectati vel non erant pars et membra illius, quam Dominus dicit Ecclesiam suam, civitatis Dei, regni coe­ lorum, fraternitatis, gregis Christi; vel cum tota Ecclesia pendebant institutore Christo a petra, et suberant clavibus ac muneri pastorali Petri. Quam ergo certum est, Aposto­ los Apostolorumque collegium fuisse partem longe praeci­ puam Ecclesiae a Christo aedificatae in petra, fuisse pri­ mitias inter oves Christi, quarum omnium ovium unus pastor Petrus prae omnibus Apostolis est constitutus, tam certum est, eos tum singulos tum omnes, tum in se tum eo magis in suis successoribus fuisse Petro eiusque successoribus subordinatos. Apostolos ipsos quod spectat, dona extraordinaria apo­ stolatus id est, non propaganda ad successores, cuiusmodi snnt revelatio veritatis, et missio gubernationis non restri­ cta ad singulares Ecclesias sed extensa ad fundandas et regendas Ecclesias inter omnes gentes singulis impertita immediate a Christo et Spiritu Sancto, infallibilitas sin­ gulorum in fide contra errores, impeccabilitas in charitate, contra schismata, haec inquam dona apostolatus non tolle­ bant ius divinitus institutum in visibili capite Petro, sed ob perfectionem membrorum exercitium directicum et coacticuru iurium ex parte Petri minus necessarium et raro vel umquam in actum deducendum, ex parte Apostolorum agnitionem eorumdem iurium indefectibilem reddebant ; fere ad analogiam eius iuris (si non dedeceret comparatio), quod Filius hominis in se concesserat Virgini Matri et s. losepho « subditus illis, n Hinc Apostoli ex divino iure in Petro instituto et ex indefectibili agnitione iuris instituti et se ipsos et Ecclesias omnes a se fundandas et regendas ut membra ad unam universalem Ecclesiam sub uno visibili capite Petro uniebant et subordinabant, u ut in una cathe­ dra unitas ab omnibus servaretur, ne ceteri Apostoli sin­ gulas (divisas) sibi quisque defenderent, ut iam schisma- Î- 1 Ü Μ ■ if M' b« -·· -· tiens et peccator esset, qui contra singularem cathedram alteram collocaret » s. Optat, cont. Parmen. 1. II. c. 2. At desinentibus iam illis donis apostolatus extraordinariis in successione apostolica, cuius gratia potissimum perenne ius et officium petrae Ecclesiae est institutum, ut portae inferi numquam praevaleant adversus eam, sicut ius ipsum et of­ ficium perstitit, ita exercitii applicatio, licet diversis tem­ poribus non uno semper modo, facta est debita et necessaria. III. Quando uni super omnes tum singulos tum in uni­ tate spectatos declaratur commissus principatus, ex hac extensione poterit quidem deduci, sed nondum satis expli­ catum est, qualis sit intensione ea potestas, ex qua for­ mam visibilem ipsius Ecclesiae pendere manifestum est. Hoc ergo, quantum ad praesentem locum pertinet, adhuc manet inquirendum. ■j 1°. Potestas communicata Petro primum tamquam in fonte, originaliter et exemplariter est in ipso Christo. Ipse est ac manet pastor bonus ovium suarum secundum tripli­ cem modum sacerdotii in sacrificio redemptionis et in sa­ cramentis sanctificationis : a et animam meam pono pro ovibus meis... et ego vitam aeternam do eis; n magisterii in doctrina salutaris veritatis : a et vocem meam audient, et erit unum ovile et unus pastor ; » imperii in lege san­ ctae conversationis (1): u et ego cognosco eas, et sequuntur me... et non rapiet eas quisquam de manu mea. » Ipse est po­ situs in Sion civitate Dei lapis summus angularis, pretiosus, in quo omnes fideles, tamquam lapides vivi, una domus spi­ ritualis superaedificantur, idemque lapis offensionis: α qui ceciderit super lapidem istum (factum in caput anguli to­ tius Ecclesiae), confringetur, super quem vero ceciderit, conteret eum» (1. Pet. IT. 1-9; Matt. XXI. 42-44; Act;IV. 11. 12; Rom. IX. 32. 33; Eph. II. 20-22.). Ipse a sanctus et verus, qui habet clarem David, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit» (Apoc. III. 7. cf. Is. (1) Ή άγαΟη sv Χρ-.στω αναστροφή 1. Pet. III. 16. I £■-' (2) Potestas in veteri Ecclesia populi Israel penes Isaiam 1. c. expri­ mitur his verbis: - et «labo elavem domus David super humerum eius (cf. principatus super humerum eius ib. IX. 6.); et aperiet, et non erit — 145 Consideranti patebit, has proprietates, quod Christus fundator et caput Ecclesiae dicitur lapis angularis totius domus spiritualis et tenens elavem, domus David ad clau­ dendum et aperiendum absoluta potestate, quatenus refe­ runtur ad Ecclesiam in terris, tandem resolvi in eas, quas diximus esse Christi pastoris boni, quamvis in triplici di­ verso schemate alia atque alia notio praedominetur. Lapis enim angularis, in quo tota Ecclesia domus spiritualis su­ peraedificatur et quo hostiles impugnatores conteruntur, Christus intelligitur, quatenus ab ipso originem ducit, in ipso indefectibilem firmitatem et unitatem habet Ecclesia in fide et doctrina, in sanctitate et mediis sanctificationis, in disciplina conversationis et regimine. Clavis porro ad claudendum et aperiendum absoluta potestate in domo Da­ vid novi Testamenti generatim quidem supremum regimen seu imperium exprimit, speciatim vero pro ipso fine ac in­ dole huius domus David significat potestatem claudendi et aperiendi in doctrina salutari et omnibus institutis sancti­ ficationis. Haec autem ipsa sunt, quae vidimus Christum sibi ut munia pastoris boni assumpsisse. Christus Verbum incarnatum pascit, sustentat, firmat et unit, claudit ct aperit dupliciter ; primum quidem se­ cundum divinitatem opere invisibili illuminationis, dire­ ctionis seu motionis, sanctificationis per Spiritum Sanctum, quem ideo promisit et misit ut alium paracletum, et quem qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. » Sicut domus David iu veteri Testamento erat figura domus David in Testamento novo, ita etiam potestas illa erat adumbratio potestatis in regno Dei, haecque principa­ liter existons in ipso Christo exprimitur in Apocalypsi I. c. nomine ela­ tis David. Etiam iu loco altero Apoc. I. 18. suprema potestas designatur nomine clavium: u. et fui mortuus et ecce sum vivus in saecula saeculo­ rum, et habeo claves mortis et inferni » (του άδου). Devicit nimirum mor­ tem in se ipso et pro nobis, et exspoliavit potestates infernales, quae ha­ bebant mortis imperium. Ponit « omnes inimicos sub pedibus eius, novis­ sima autem destruetur mors n 1. Cor. XV. 26. u Ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est diabolum » Heb. II, 14. cf. Horn. VI. 9; 1. Cor. XV. 54. 55; 2. Tim. I. 10; Apoc. XX. 14. De Eliacim et aequipollenter loacim cui Is. XXII. 20. 22. datur clavis domus David confer ludith IV. XV. 9. (Welte Introd. in 11. deuterocan. V. T. cap. IV. §. 26.). Fbanzelin. De Ecclesia Christi 10 •V* *J hoc sensu Tertullianus (Praescript. c. 28.) u Christi vicarium, » Irenaeus (III. 24.) « communicationem Christi dixerunt ; tum vero secundum humanitatem Christus peren­ niter manet pastor bonus, petra, confirmator fratrum, clavim David tenens u in domo sua n (Heb. III. 6.) opere visibili per visibilem vicarium ministrum. Ad hunc enim finem ut eadem munia, quae originaliter et exemplariter semper ei manent propria, iugiter perseve­ rent et manifestentur in forma etiam visibili pro exigentia visibilis Ecclesiae, participationem petrae, clavium regni coelorum, confirmatoris fratrum promisit, eamdemque omnem suae potestatis communicationem comprehendit et complevit per institutionem pastoratus omnium ovium suarum in uno Petro, u Verbum caro factum fuerat, et habitabat iam in nobis, ut reparando humano generi totum se Christus impenderet; nihil indispositum sapientia, nihil erat arduum potestati; famulabantur elementa, spiritus angelici serviebant... et tamen de toto mundo unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi et omnibus Apostolis cunctisque Ecclesiae patribus praeponatur, ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Chri­ stus....... Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, id est, cum ego sim inviolabilis petra, ego lapis angularis qui facio utraque unum, ego fundamentum praeter quod nemo aliud potest ponere, tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut (piae mihi potestate sunt propria, sint tibi merum participatione communia r s. Leo serm. 3. c. 2. Fir­ mitas haec petrae per Christum petram absque metaphora declaratur in promissione altera Luc. XXII. 31. 32 : a ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: n subditur deinde finis, ad quem haec indeficiens firmitas constituta est, fun­ ctio nempe petrae, clavium, pastoratus erga fratres: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (1). u Denique (1) στηριςον του; αο-λφου; σου. Interna confirmatio per gratiam solius Dei est pertinens ad elementa Ecclesiae invisibilia τω δυναρ^νω ύαα; <πτΓ ριξαΐ κατα το εύζγγΛ'.ον Rom. XVI. 25; sed externa cokfirmatio’per- Fr Petrus Ecclesiae praeponitur, postquam tentatus a diabolo est; ideoque ante significat Dominus, quid sit illud, quod postea eum pastorem elegit Dominici gregis; nam huic di­ xit; tu autem conversus confirma fratres tuos » Ambros. in Ps. 43. n. 40. (cf. Quaest. in N. T. q. 75. inter Opp. August. T. III. append, p. 61.). Verumtamen quod in sche­ mate petrae, clavium, pastoratus generalius dicitur, hic directe de functione divinitus iniuncti magisterii ad con­ firmationem fidei et doctrinae enuntiatur. « Specialis a Do­ mino Petri cura suscipitur et pro fide Petri proprie sup­ plicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit: in Petro ergo omnium for­ titudo munitur) et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas quae per Christum Petro tribuitur (in suo munere perenni), per Petrum Apostolis conferatur n (re­ praesentantibus totam suam successionem) s. Leo serm. 4. •cap. 3. 2°. Cum ex omnibus, quae diximus de congruentia et connexione diversarum formularum, quibus potestas Petri in Evangeliis describitur, et magis etiam ex eo, quod pro­ missis omnibus Filii Dei, qui est a Amen, testis fidelis et verus n (Apoc. III. 14; 2. Cor. I. 19. 20.), necessario respon­ det complementum, abunde constet, omnia et singula quae de petra, de clavibus regni coelorum, de confirmatione firatrum promiserat, a divino fundatore plene comprehendi in ipsa iam institutione : u pasce agnos meos, pasce oves meas; » nunc reliquum est, ut verba ipsa institutionis di­ stinctius consideremus. a) Christus (ut iam praestruximus) pastor bonus erga oves suas et pastor unus erga unum ovile suum non modo invisibiliter ipse secundum divinitatem et per Spiritum Sanctum pascit Ecclesiam, sed voluit etiam hoc suum mu­ nus pascendi in Ecclesia visibili perpetuo exercere visibi­ liter per potestatem a se derivatam et institutam in Petro : u pasce oves meas. r> Ergo hoc officium pastoris ovium Chritinens al elementa Ecclesiae visibilia commissa est Petro erga totam fraternitatem ?eu Ecclesiam, quae inclusa hac confirmatione et per eam est a firmamentum εδοαιωρ-α veritatis ·> 1. Tim. III. 15. 1« ) I t' -j t?' . <·■ ·. .* — 148 — sti accipit Petrus potestate picaria exercendum pro Christo pastore suarum ocium. b) Quoniam ex superius demonstratis unus prae omnibus accipit munus pascendi erga omnes et super omnes oves Christi atque in totum ovile, ut unum est; ideoque tam singuli in toto quam totum in singulis seu tota unitas ei ut pastori subduntur : propterea haec Petri potestas soli Christo principi pastorum, prae quo ipse manet utique ovis pascenda, nulli vero ex .ovibus nec toti ovili subiecta esse potest. Est ergo illa in toto ovili et in totum ovile visi­ bilis potestas suprema. e) Haec potestas pascendi est quidem « suprema, sed non sola» (s. Bernard. Consid. III. c.4. n. 17.), nec ullo modo excludit potestates in aliis pastoribus sive singulis sive in unitate totius a Christo instituendas (ut in alia thesi mox videbimus), quae tamen tum in singulis tum in toto cor­ pore pastorum, quatenus hoc distinguitur a suo visibili capite et pastore supremo, necessario subordinantur isti uni supremo pastori. Quoniam vero hic supremus pastoratus a Christo institutus est ut in omnes simul spectatas ita in singulas oves suas, idcirco pascendi potestates subordinatae licet gradu et amplitudine ex Christi institu­ tione mediae inter supremum pastorem et gregem pascen­ dum, non sunt tamen mediae mediatione virtutis hoc sensu, quasi illa potestas suprema non nisi per has inferiores in universum gregem pertingeret et exerceri posset, atque oves sive omnes sive singulae dumtaxat per has medias illi subiectae essent. - Pasce (tu quem interrogavi, amas me plus his? tu ergo tua potestate non per aliam dumta­ xat) agnos meos, oves meas. » Ita Bernardus cum aliis (superius in nota citatis) ex his verbis ratiocinatur, u Ha­ bent Episcopi sibi assignatos greges, singuli singulos; tibi universi crediti, uni unus; nec modo ocium sed et pasto­ rum tu unus omnium pastor. Unde id probem, quaeris? ex verbo Domini... pasce oves meas » Consid. 1. II. c. 8. Ergo potestas pascendi in Petro sicut suprema et univer­ salis ita institutore Christo est immediata super omnes et singulas oves Christi. 3 d) Ex his ipsis intelligitur esse potestas ordinaria 'J V — 149 — sensu iuridico (1), idque non solum quod non ex alterius hominis delegatione exercetur, sed tenetur vi muneris di­ vinitus instituti, vice ac nomine Christi exercenda; verum etiam eo sensu, quod non solum ex adiunctis extraordina­ riis et in subsidium inferiorum potestatum, si forte defi­ ciant; sed servatis normis divinis semper valide, et quoties bonum ovium postulet, officio debito sese exserit. e) Amplitudo huius potestatis prae suis obiectis realibus seu intensive spectata determinatur ex eo ipso, quod est suprema potestas vicaria visibiliter pascendi oves Chri­ sti, communicata ab ipso, qui est et iugiter manet pastor bonus et pastor unus ovium suarum. Pascit autem Christus oves suas, ut superius vidimus, tum invisibiliter tum visi­ biliter doctrina veritatis in fide, lege conversationis in spe, donis sanctificationis in charitate. Sed nunc, saltem secun­ dum oeconomiam ordinariam, hunc pastoratum ipse princeps pastorum visibiliter in visibili Ecclesia totum et unice exercet per potestates vicarias ac ministeriales a se insti­ tutas. Unde possunt quidem esse in Ecclesia potestates in­ feriores sicut extensive quoad terminum personarum, ita intensive quoad obiecta realia restrictae intra certos limi­ tes modo ampliores modo angustiores; verum universalis, suprema et immediata potestas vicaria Christi ad pascen­ dum totum eius ovile nec esse nec concipi potest, quin ea comprehendat omnia, quibus Christus oves suas in Ecclesia visibili visibiliter pascit. Ergo vicaria potestas in Petro secundum triplex obiectum pasto ratus lesu Christi, in do­ ctrina, lege, mediis sanctificationis comprehendit potesta­ tem supremi magisterii ad pascendum totum ovile doctrina (1) Ordinaria potestas in lure dicitur, quae inhaeret ipsi perpetuo muneri legitime instituto, eaque opponitur potestati delegatae. Porro etiam distinguitur potestas ordinarie exercenda, et quae non valet nisi exer­ cenda extraordinarie in specialibus adiunctis (uti est Archiepiscoporum erga dioeceses suffraganeas ordinaria quidem sed exercenda extraordina­ rie). Alio modo in theologia sermo est de ordinaria et extraordinaria po­ testate Apostolorum: prior intelligitur a Christo instituta perpetua ac proinde ad successores propaganda, altera solis Apostolis personaliter col­ late cum ipsis desiit, vel saltem non fixam et certa lege determinatam habet in Ecclesia successionem. Λ' * .·—**·- — 150 — salutis, supremi regiminis ad gubernandum totum ovile (1) supremi sacerdotii seu potestatem liturgicam ad custodien­ dam et regendam sanctam administrationem mysteriorum salutis in sacrificio et sacramentis ac cultu divino pro toto ovili (2). Est ergo potestas in Petro instituta etiam uni­ versalis obiecto reali, et in hoc suo obiecto non limitata per alias potestates interiores, sed per se valida easque sibi subiectas habens, seu est potestas plena, a Haec est enim potestatis plenitudo omnia posse in aedificationem (Robert. Lincolniens. anno 1253. apud Matthaeum Paris.). /’) Hinc eadem pastoralis potestas est et nomine a Scri­ pturis derivato dicitur episcopalis (Act. XX. 28; 1. Pet. V. 2. textu graeco), sicut Christus ipse συνωνυ^ως dicitur (1) Haec significatio regiminis in verbo pascere xoifiatyeiv, βοσζϊΐν, ubi çietaphorice adhibetur, potissimum urgeri solet. Sane de regendis po­ pulis saepissime usurpatur tum apud scriptores profanos tum in libris sacris (2. Reg. V. 2; VII. 7: 1. Parai. XI. 2; XVII. G: lerem. ΧΧΙΠ. 2. etc.). Vulgatus interpres aliquan.lo simplicité.- vertit regere, ubi hebraice est Ϊ11ΖΊ graece zotuaivr.v Ps. XXII. 1; XXVII. 9; LXXIX. 2^ Matth. II. 6; Act. XX. 28; Apoc. II. 27. Advertendum vero est. pote­ statem regiminis coincidere quidem cum pastoratu, si illa accipiatur sensu generico, sed sensu specifico potestas regiminis pars tantummolo est non totum potestatis pastoralis. Sic pascere significat totam benevolam provi­ dentiam Dei erga dilectos suos Gen. XLVIII. 15; Is. XL. 11; Mich. V. 4ÿ VII. 14; in Psalmis 11. ce.; aliquando expresse refertur ad doctrinam: • et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et do­ ctrina » 1er. III. 15: cf. XVII. 16; Eccl. XII. 11. Vulgatus Prov. X. 21. vertit erudire. - Evangelizare enim pascere est » Bernard. Consid. IV. c. 3. Potest itaque pastoratus lo. XXL dici regimen, dummodo hoc nomen accipiatur generali significatione complectens ea omnia, quae pertinent ad homines sub formali ratione ovium Christi visibili ministerio pascen­ dos, haec vero, si instituatur analysis, intelliguntur, quae diximus in textu magisterium, sacrum imperium, sacerdotium. I (2) Potestas sacerdotii ad validum exercitium rituum consecrantium et sanctificantium, quae dicitur potestas ordinis, praecisione facta a ma­ gisterio et iurisdictione, gradus quidem habet velut specificos (in episco­ patu, presbyteratu, diaconatu), sed in suis quibusque gradibus est indi­ visibilis non admittens maius aut minus, adeoque singulis rite consecratis inest tota ac propterea aequalis (cf. th. V.). At in singulis aequalis non est potestas, quatenus refertur ad regendos et licite administrandos ritus divini cultus, quod quidem regimen liturgicum non ad ordinis sed ad iurisdictionis et plerumque simul etiam ad magisterii potestatem pertinet. ovium suarum pastor et episcopus, 1. Pet. IT. 25. Perinde ergo est dicere in Petro institutam potestatem pascendi oues Christi ac dicere supremam, universalem, immediatam, ac plenam potestatem episcopalem ; et quemadmodum Chri­ stus potestate sibi propria et principali, ita Petrus pote­ state derivata et vicaria constitutus est pastor et episco­ pus totius visibilis Ecclesiae. Vide Concil. Vatican, sess. IV. cap. 3. IV. Omnia quae hactenus dicta sunt, simul spectata de­ monstrant id, quod a nobis potissimum quaeritur, quomodo scilicet supremus pastoratus Petro communicatus a Christo principe pastorum constituat centrum et principium uniens, atque ita determinet formam visibilem totius visibilis Ec­ clesiae. . ?r Γ. Dominus ipse diserte declaravit, Ecclesiam omnium gentium unum fore ovile eo, quod unus totius ovilis pa­ stor sit futurus, a Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili (Israelis), at illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor r> (uix -Ο’ψ.νη, είς ~οψ.ην) Ιο. X. 16. Est quidem Christus ipse unus pastor et suo pastoratu effector tum visibilis tum invisi­ bilis unitatis : α ego in eis, et tu in me, ut sint consum­ mati in unum n (ibid. XVII. 23.) ; sed sicut omnia munia visibilia in Ecclesia ita et pastoratum suum unum et unificantem, ut fiat et maneat unum ovile et unus pastor, nunc cum iam non est in mundo (ib. XVII. 11-13.), visi­ biliter non exercet nisi per potestates vicarias a se insti­ tutas ut elementa visibilitatis et principia unitatis Eccle­ siae suae. Est itaque Ecclesia unum corpus compactum et conne­ xum in suo capite et ex suo capite Christo, at connexio subministratur per multiplices iuncturas visibiles (de quo inferius data opera dicemus) : u ipse enim dedit quosdam qui­ dem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evan­ gelistas, alios autem pastores et doctores ad consummatio­ nem (ζκταρτισρ.ον) sanctorum in opus ministerii, ad aedifi­ cationem corporis Christi» (Eph. IV. 11-16; 1. Cor. XII. 12-28.). Hinc quoniam in toto organico partes singulae velut combibunt et praeseferunt naturam totius, in primis • ·Λ ΖΛ- ·; Ecclesiae particulares ut membra Ecclesiae universalis ha­ bent. singulae in se unitatem per suum pastorem particula­ rem : «pascite (μιi in vobis est, gregem Dei providentesn (έζισχοπουντε;) 1. Pet. V. ‘2. Singuli itaque pascunt singu­ los greges, in quibus sunt positi, et qui in ipsis sunt, eisque dant formam gregis et unitatem seu consummationem (ζαταρτισαον intimam coni unctionem) propriam partibus ac membris totius corporis. Hoc autem ipso quod membra sunt totius, ipsi pastores omnes inter se unum constituant uecesse est; non enim singuli seiuncti seiunctas formant Ec­ clesias; sed sicut singuli efformant unitatem partium, ita omnes simul cohaerentes tamquam corpus unum pastorum redigunt omnes partes in unam Ecclesiam universalem; atque ita spectati in unitate pastores et doctores dati sunt ad aedificationem totius corporis Christi ; et hoc positi a Spiritu Sancto regere totam Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX. 28.). « Illi sunt Ecclesia, plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex adhaerens ; unde scire debes, Episcopum in Ecclesia esse et Ecclesiam in Episcopo, et si quis cum Episcopo non sit, in Ecclesia non esse; et frustra sibi blandiri eos, qui pacem cum sacerdo­ tibus Dei non habentes obrepunt et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando Ecclesia, quae catholico, et una est, scissa non sit neque divisa, sed sit utique con­ nexa et cohaerentium sibi invicem sacerdotum glutino copulata n Cyprian, ep. 69. ad Florent. Pupian. p. 123. « Ubi comparuerit Episcopus ; ibi et multitudo sit ; cjuemadmodum ubi fuerit Christus lesus (in toto episcopatu, et in singulis Episcopis, quatenus cum toto uniuntur), ibi catholica est Ecclesia » Ignat. 31. ep. Smyrn. c. 8. · Multi igitur pastores singuli sunt forma unitatis in suis quique Ecclesiis particularibus h. e. partibus totius; omnes simul glutinum ad efformandam visibilem unitatem totius Ecclesiae catholicae non sunt, nisi quatenus ipsi inter se habent unitatem visibilem, unumque corpus constituunt. Iam vero ad hanc pastorum inter se et gregum omnium partialium visibilem cohaesionem. qua constituant unam catholicam Ecclesiam, opus est tamquam forma et glutino visibili unitatis catholicae uno supremo pastore totius Ec- 7 ■ ? e r** clesiae, seu ut Cyprianus aliique Patres loquuntur, una cathedra. « Deus unus est et Christus unus, et una Ecclesia et cathedra una supra petram Domini voce fundata « Cypr. ep. 40. p. 53. Re ipsa in suprema potestate unius Petri hoc principium unitatis a Christo constituai esse, ex superius demonstratis iam constat. Nam verbis promissionis in una petra declaratur aedificanda Ecclesia Christi simpliciter dicta, quae proinde universalis omnium gentium et hoc ipso una intelligitur. Quare sicut omnes fideles ita in primis omnes pastores tamquam iuncturae partiales uniuntur et continentur in unitate Ecclesiae catholicae (1) per illud unum fundamentum, cui Christus suam ipsius proprietatem petrae in ordine ad totam visibilem Ecclesiam communicat. Quod ipsum unitatis principium exhibetur tum suprema potestate clavium in totum regnum coelorum super terram, tum indefeetibilitate fidei qua unus constituitur confirmator fra­ trum suorum, h. e. totius fraternitatis quae in mundo est (1. Pet. V. 9.). Haec vero omnia, quae continentur in pro­ missionibus, complentur (ut superius ostensum est) quamvis sub alia verborum forma in ipsa institutione. Omnes enim oves Christi, quo nomine sane etiam illi veniunt, qui in ordine ad alias oves sunt pastores, ad unitatem gregis Christi subordinantur uni supremo et universali pastori. Summa omnium haec est. Sicut singuli greges particu­ lares habent suum vinculum uniens in suo quique pastore ; ita hos greges omnes cum suis pastoribus particularibus in unum gregem et unum ovile coniungit instituta in Petro suprema et universalis potestas pastoralis secundum tripli­ cem suam functionem magisterii , regiminis, sacerdotii : «pasce oves meas; r> pastor originalis unus Christus cuius sunt oves propriae, pastor unus institutus a Christo Petrus (1) Apud u Pastorem Hennae n (Vision. III. n. 2. 5.) Ecclesia ae lificatur turris ex diversissimis lapidibus, qui « coiiiungebautur alter ad al­ terum, ita nt commisurae eorum non apparerent; et in hunc modum ap-· parebat structura turris tamquam ex uno lapide aedificata. s Inter hos erant praecellentes e lapides illi quadrati et albi convenientes in com­ missuris sois; ii sunt Apostoli et Episcopi et doctores et ministri, qui ingressi sunt in clementia Dei. et episcopatum gesserunt, et docuerunt, et ministraverunt sancte et moleste electis Dei. »? * ■X·.· . cui eaedem omnes oves sunt commissae; nemo in uno ovili Christi, nemo ovis pascitur a Christo, qui non sit pascendus a Petro. Haec igitur universalis et suprema soli Chri­ sto subordinata potestas in Petro ex Christi institutione est u glutinum » et visibile principium, quo formatur et continetur sicut omnium gregum ita et pastorum unum corpus et grex unus. Habes hoc idem praeclare expressum citatis supra (η. III. c.) verbis Bernardi. 2°. Hoc sane modo visibilis forma unitatis Ecclesiae ex ipsis verbis Christi institutoris in tota antiquitate Chri­ stiana intellecta est. Sed quia de Patrum doctrina nobis dicendum erit, ubi de perennitate potestatis Petri agemus, hic paucioribus nobis contentis esse licet. Integra explicatio principii unitatis, quam dedimus, pro­ stat in loco celebri Cypriani (de unitat. Eccles, p. 194. 195.) (1). Declarat ibi Cyprianus non solum alicuius parti­ cularis sed universalis Ecclesiae unitatem (2), quae manente unitate corporis u per orbem totum radios suos porrigit, et ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit. » In ea sola, inquit, veram fidem Christianam et salutem reperiri, quaerendum ergo esse, quomodo haec Ecclesia et unica et in se una constituta sit, ac ipsa sua unitate di­ gnoscatur ab omnibus sectis tamquam ramis fractis ac rivis praecisis a fonte. Ad hanc et genuinitatem et unitatem Ec­ clesiae atque in ea ad totam fidei doctrinam cognoscendam u probatio est facilis compendio veritatis » (3). Compendium (1) Textum Cypriani describo, ut eum secundum lectionem iam sae­ culo VI. a Pelagio II. (ep. ad Epp. Istriae) citatam et secundum editiones catholicas post Aldinara restituit Maranus curator editionis parata? a Baluzio, qui plura incisa, sicut etiam in sua editione Fellus Anglicanus, re­ secuerat. Ceterum illa incisa, quae in aliis etiam loeis epistolarum Cypriani repetuntur, sensum clariorem quidem reddunt, nullatenus tamen immutant. (2/ De particularis Ecclesiae unitate dumtaxat Cyprianum agere, post Anglieanum Dodwellum (Dissert. Cyprianic. VII. n. 7.8.) a Marano con­ futatum (Praefat. in Opp. Cypriani p. VII.) contendit neoprotestantium pseudo—episcopus Reinkens (in libello de doctrina Cypriani), cuius mirae absurditatis strophas refellit cl. Bernardus Inngmann (Dissert, in hist, eccles. T. I. dissert. IV. n. 40. sqq.). , .'el (3) Ad idem hoc compendium veritatis provocant Irenaeus et alii Patres, de quibus postea dicturi sumus. vero istud facilis probationis Cyprianus in eo collocat, quod Christus tum promissione Mattii. XVI. tum institutione Ιο. XXI. suam Ecclesiam totam fundavit in uno Petro tam­ quam in exordio et fundamento, ex quo dimanat et efficitur unitas tum omnium pastorum velut unius corporis, episco­ patus unus, tum totius Ecclesiae in universam terram ex­ tensae, una mater fecunditatis successibus copiosa. Sicut ergo illis verbis Christi, quibus ad Apostolos omnes indiscriminatim directis apostolatum constituit, par omnibus po­ testas collata est, ita verbis pertinentibus ad unum Petrum ut exordium et fundamentum continens unitatem episcopa­ tus et Ecclesiae, haec specialis potestas efformans et con­ servans visibilem unitatem instituta est non communis ceteris sed propria uni Petro. Hunc esse genuinum sensum verborum Cypriani, ex ipsa eorum lectione luculentum erit, dummodo non ad alienum et contextui repugnantem signi­ ficationem detorqueantur. Ea ex recensione Marani ita ha­ bent. « Hoc (quod haereses et schismata sub ipso christiani nominis titulo scindunt unitatem) eo fit, dum ad veritatis originem non reditur, nec caput (origo et fontale principium unitatis) quaeritur, nec magistri coelestis doctrina serva­ tur. Quae (hic enumerata, originem, caput, doctrinam coe­ lestis magistri) si quis consideret et examinet, tractatu longo et argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio cor itatis. Loquitur Dominus ad Petrum: ego dico tibi, inquit, quia tu es Petrus.. . et tibi dabo cla­ ves regni coelorum... Et iterum eidem post resurrectionem suam dicit: pasce oves meas. Super illum unum aedificat Ecclesiam suam, et illi pascendas mandat oves suas. Et quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem (apostolatus) tribuat et dicat: sicut misit me Pater, et ego mitto vos... tamen ut unitatem manifestaret (efficeret manifestam et visibilem), unitatis eiusdem origi­ nem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit (non symbolum adumbrans unitatem velut theoretice exhibuit, sed actu suae auctoritatis disposuit seu instituit originem ' i. e. fontem et efficax principium unitatis). Hoc erant utii que et ceteri Apostoli quod fuit Petrus, pari consortio Μ tu ■' - 150 praediti et honoris et potestatis (apostolatus), sed wcrdium ab unitate proficiscitur (non exordium solum tenporis in conferenda potestate, sed exordium permanens et efficax ad continendam unitatem Apostolorum et success rum et totius Ecclesiae , ut Cyprianus statim explicat), et primatus Petro datur, ut una. Christi Ecclesia et thedra una monstretur. Et pastores sunt omnes, et gfyt unus ostenditur (ostenditur efficienter per illud exordia unitatis), qui ab Apostolis omnibus unanimi consensione pascatur, ut Ecclesia Christi una monstretur... qui Ec­ clesiae renititur et resistit, qui cathedram Petri, super quem fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse confidit?... Quam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime Episcopi qui in Ecclesia praesidemus, m episcopatum quoque ipsum unum atque indicisum profymus... Episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum pars tenetur (1). Ecclesia quoque una est, quae in multi· (1) Episcopatum unum considerat Cyprianus concrete in omnibus Epi· s opis simul sumptis, est ergo unitas moralis per consensionem et o» nexion^m omnium Episcoporum, ut alibi (ep. 52. ad Antonian, p. 73.] dicitur - episcopatus unus episcoporum multorum concordi numerositateK diffusus. ·? Principium autem visibile huius unitatis in toto cootena demonstrat a Christo institutum esse in Petro, super quem unum aediucavit Ecclesiam. Hoc posito quaeritur, quo sensu dicatur pars huius nnizs episcopatus a singulis teneri in solidum ? Hoc certe non potest intellip ea significatione, qua plures dicuntur teneri in solidum, quatenus si:guli non solum ad partem quique snam sed ad totum solvendum vel prastandum obligantur. Quod enim singuli Episcopi ita teneant in solid™ episcopatum omnibus communem et per se absonum est et principiis Cy­ priani et ipsi phrasi repugnans; tum scilicet non pars tantum sed totus episcopatus a singulis teneretur, et dicendum fuisset: episcopatus qeü est. qui a singulis tenetur in solidum. Alius est ergo sensus Cypriani. SoZidum idem significat ac integrum; sive de integritate totius agatur, sive de integritate partis, uti Tullius de publicatione et divisione bono­ rum (or. pro Itab. Posth.) dixit: * ita bona veneant, ut in solidum i»1 u cuique solvatur, r Dupliciter ergo dici possunt singuli Episcopi parttu episcopatus tenere in solidum, a) Singuli, salva utique unitate et subordinatione sub unitatis principio quae in toto contextu urgetur, tenes* partem ex integro h. e. non per modum partis, ad cuius possessionem e* administrationem omnes quoque alii episcopi ius habeant, sed per molux totius partiahs. -quod ab uno tenetur et regitur. Ecclesiae enim partiale seu (ut nunc loquimur) dioeceses tum partes sunt Ecclesiae universalis - 157 - tudinem latius incremento fecunditatis extenditur. Quomodo solis multi radii, sed lumen (mox dicit solis corpus} unum; et rami arboris multi, sed robur unum, tenaci radice fun\ datum; et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt, nume­ rositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine. Avelle radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit; ab arbore frange ramum, fractus germinare non potest; a fonte praecide ri­ vum, praecisus arescit. Sic et Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit (per particulares Ec­ clesias), unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur ; ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos i latius expandit, unum tamen caput est et origo una, et i una mater fecunditatis successibus copiosa, n Agnoscit igitur Cyprianus duplicem seriem textuum biblicorum, in quarum una pertinente ad omnes Apostolos par omnibus tribuitur honor et potestas apostolatus; altera per­ tinet ad unum Petrum, ubi Christus super illum unum ae­ dificat Ecclesiam suam et ei dat primatum, idque in hunc finem, ut sua auctoritate disponat in Petro originem et exordium, caput, tenacem radicem ad continendam unitatem tum collegii Apostolici in sua successione perenni seu totius R I tnm singulae in se aliquod totum constituunt (vide supra hoc num. IV. 1.); i aude recte dicuntur Episcopi et partem totius et hanc partem in solidum tenere, sicut alio loco (ep. 55. ad Cornei, p. 86.) s. martyr ait: e sin­ gulis pastoribus portio gregis est a 1 scripta, quam regat unusquisque et guteruet rationem sui actus Domino redditurus. » At l>} quia Cyprianus in universo tum remoto tum proximo contextu principaliter insistit, episwpatum unum atque indivisum esse debere, videtur istud solidum idem esse ac unitas totius, totus nempe episcopatus concordi numerositate in unitatem conionctus. Apud Paciannm (ep. 1. ad Sympron.) solidare si­ gnificat coniungere partes in unum totum: «sacerdotes, inquit, per totum crbem cum Cypriano par, una solidavit; « ipsum igitur totum recte dice­ tur wlHum, in quod partes omnes solidantur. Tum vero sensus exstat J ontextui sane aptissimus: episcopatus unus est, cuius a singulis quidem pars tenetur, sed non nisi in solidum h. e. ita ut partes singulae ordi. nentur ad unmn solidum seu ad unitatem totins, nec possint esse partes catholici episcopatus et verae Ecclesiae, nisi quatenus solidentur et unian­ tur ad totum. — I era* r» episcopatus tum Ecclesiae universae, ut radii una origine in solis corpore, rivi uno capite in fonte rami uno robore in radice rediguntur ad unitatem. Haec ratio unitatis ita haesit in mente Cypriani, ut vix umquam commemoret aut unitatem episcopatus et Ecclesiae universalis aut ex altera parte Petrum et cathedram Petri, quin simul praedicet istud principium unitatis constitutus in Petro eiusque cathedra perenni, et effectum unitatis per­ petuae in episcopatu et Ecclesia. « Dominus noster Episcopi honorem et Ecclesiae suae rationem disponens in Evan­ gelic loquitur Petro: ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super istam petram aedificabo Ecclesiam meam... inde per temporum et successionem vices Episcoporum ordinatio et Ecclesiae ratio decurrit, ut Ecclesia super Episcopos con­ stituatur. et omnis actus Ecclesiae per eosdem praepositos gubernetur » ep. 27. ad lapsos p. 37. « Petro primum Do­ minus, super quem aedificavit Ecclesiam, et unde unitatis originem instituit et ostendit, istam potestatem dedit, ut id solveretur in coelis, quod ille solvisset in terris... Ec­ clesia quae una est, et super unum, qui et claves eius accepit, Domini voce fundata est r> epist. 73. ad lubai. p. 131. 132. u Deus unus est, et Christus unus, et una Ec­ clesia et cathedra una super petram Domini voce fundata r ep. 40. ad pleb. p. 53. « Baptisma unum, et Spiritus San­ ctus unus, et una Ecclesia a Christo Domino super Pe­ trum origine unitatis et ratione fundata n ep. 70. adlan. p.125. (1) cf. ep. 69. ad Florent, p. 123; de habit, virg. p.176. (1) Defendit qnideui ibi Cyprianus suum errorem de baptismo ha?r<- I ticornm; sed umnino verum manet, extra unitatem, quae fundatur et eoa- I tinetur in Pt-tro, veram Ecclesiam nnllam esse posse. Error est in W, I qnod putat verum baptisma esse non posse, ubi vera Ecclesia non est. I Ita etiam Firmilianus (ep. 48. inter Cyprianicas p. 148.) cum aliis Patri- I bus recte - fundamentum unius Ecclesiae quae semel a Christo super pe- I tram solidata est; τ sed praepostere argumentatur eum, qui apud syna­ gogas haereticorum verum baptisma esse concedit, hoc ipso illas agnoscere ut veras Ecclesias. Conqueritur de Stephano Pontifice, - quod qui sic de 1 episcopatus sui loro gloriatur et successionem Petri tenere contendit, sn- I per quem fundamenta Ecclesiae collocata sunt, multas alias petras inducit ,· et Ecclesiarum multarum nova aedilicia constituat, dum esse illic baptisai sua auctoritate defendit. Turneminus, Molkenbunz Alber, eruditissima - 159 Cypriano consentiunt, et si quid in eo esset obscurius, verbis clarissimis collustrant hanc a Christo in Petro in­ stitutam rationem unitatis Ecclesiae Patres alii. « Ad Pe­ trum locutus est Dominus, ad unum ideo ut unitatem fun­ daret ex uno » Pacian. ep. 3. ad Sympron. u Negare non potes (Donatista Parmenianus), scire te in urbe Koma Petro primum cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus, unde et Cephas appel­ latus est, in qua una cathedra unitas ab omnibus serra­ retur, ne ceteri Apostoli singulas (divulsas ab unitate to­ tius, seu a solido} sibi quisque defenderent, ut iam schis­ maticus et peccator esset, qui contra singularem cathedram alteram collocaret „ Optat. 1. II. c. 2. cont. Parmen. « Est lectio de persona beatissimi Petri, ex qua forma unitatis retinendae vel faciendae descripta recitatur... Bono uni­ tatis beatus Petrus.. . et praeferri Apostolis omnibus me­ ruit, et claves regni coelorum communicandas ceteris so­ lus accepit... stant tot innocentes, et peccator accipit cla­ ves (1), ut unitatis negotium formaretur » ibid. 1. VII. c. 3. - Dicit Petro, in quo uno format Ecclesiam: Petre amas me? pasce oves meas r> August, serm. 137. c. 3. Hanc for­ mam unitatis et formationem Ecclesiae in uno Petro aliis verbis expressit Ambrosius: «Ipse est Petrus, cui dixit: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Ubi ergo Petrus, ibi Ecclesia „ in Ps. 40. n. 30. Quod Cyprianus dicit, a Petro super quem aedificata est Ecclesia, decurrere Episcoporum ordinationem et EccleArchiepis opus Tizzani contendunt epistolas Firmiliani et Cypriani huc spectantes omnes esse supposititias, de quorum rationibus indicium penes alios esto. Nobis tamen venia sit eas, praesertim Cyprianicas, habere ut omnino genuinas, ne huiusmodi scepticisme critico nimis multa antiqui­ tatis monumenta in suspicionem vocare cogamur. Nescio, an causae veri­ tatis serviant, qui hac methodo difficultates ab adversariis ingestas de tide Cypriani, de epistolis Honorii, imo (si superis placet) de symbolo constantinopolitano radicitus exscindi posse censent. (1) Petro claves regni coolorum promissae sunt diu antequam Chri­ stum negasset ; verum Optatus non promissionem considerat sed collatio­ nem clavium, quae post negationem Petri et post Christi mortem et re­ surrectionem facta est aliis verbis: pasce oves meas; in quibus omnes praecedentes promissiones completas esse supra (η. II.) demonstravimus. ι-Χ. .V I - 160 siae rationem et explicatius Optatus, Petrum solum bono unitatis accepisse claves ceteris compiunicandas ; hoc ipsum alii Patres repetunt. « Per sanctum Apostolum Petrum et apostolatus et episcopatus in Christo cepit exordium n Siricius ep. 4. ad Episcopos Afric. Innoc. I. ep. 2. ad Victric. a Ab Apostolo (Petro) ipse principatus et tota auctoritas nominis huius emersit n Innoc. I. ep. 24. ad Cone. Carthag. ep. 25. ad Cone. 3Iilev. u. Huius muneris sacramentum ita Dominus ad officium omnium Apostolorum pertinere voluit, ut in beatissimo Petro Apostolorum omnium summo prin­ cipaliter collocarit, et ab ipso quasi quodam capite dona sua velit in corpus omne manare » s. Leo M. ep. 10. ad Episcopos prov. Vienn. a Magnum et mirabile huic viro (Petro) consortium potentiae suae tribuit divina dignatio; et si quid cum eo commune ceteris voluit esse principibus numquam nisi per ipsum dedit, quidquid aliis non negavit » id. serm. 3. in assumpt. sua. Postremo dignitatem apostolatus omnibus communem, quam Cyprianus simul cum potestate in uno Petro ad for­ mandam unitatem praedicat, non minus confitentur Patres alii in illis ipsis locis, quibus primatum in Petro ut fun­ damentum unitatis studiosius demonstrant, u Connexio to­ tius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit, et haec connexio totius quidem corporis unanimitatem re­ quirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus etsi dignitas sit communis, non est tamen ordo generalis; quoniam et inter beatissimos Apostolos in similitudine ho­ noris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est, ut ceteris praemineret s s. Leo M. ep. 12. c. 11. ad Anast. Thessal. Citatis primum verbis promissionis et institutionis Matth. XVI. Luc. XXII. Ιο. XXI. s. Gelasius I. hanc infert conclusionem. « Quare igitur ad Petrum tam frequens Domini sermo dirigitur? Numquidnam reliqui sancti et beati Apostoli non erant si­ mili virtute succincti? Quis hoc audeat affirmare? Sed ut capite constituto schismatis tolleretur occasio (1), et una (1) Verba desumpsit Pontifex ex s. Hieionymi 1. I. n. 26. contra lovinian. nbi haec ipsa instituitur comparatio inter aequalitatem apostolatuset Petri praelationem; sicut et alibi saepiusGelasius solet respicere Hieronym. monstraretur compago corporis Christi (c (piae ad unum caput gloriosissima dilectionis societate con­ curreret, et una esset Ecclesia, cui fideliter crederetur... Duodecim certe erant Apostoli paribus meritis pariipue di­ gnitate suffulti; cumque omnes aequaliter spiritali luce ful­ gerent, unum tamen principem esse ex illis voluit Christus n Gelas, ep. 8. seu Tractat, contra schisma Acacian. (Harduin. T. II. p. 893. sqq.). 3°. Omnia quae in thesi demonstravimus, ad hanc sum­ mam revocantur. Divinus Salvator in praeparatione fundan­ dae Ecclesiae suae disertis promissionibus praemonstravit, in ipsa fundatione claris verbis promissiones complentibus instituit hanc et non aliam visibilem Ecclesiae formam, ut ea tota tum in omnibus suis partibus ac membris tum qua­ tenus unum corpus constituit, subesset gubernanda et pa­ scenda alicui supremae intensione, universali extensione, immediatae, ordinariae atque ex his ipsis plenae potestati, haecque in uno resideret, quem ipsemet ex omnibus et su­ per omnes Apostolos ea potestate instruxit, non sane ut illi sua sive extraordinaria sive ordinaria potestate et dignitate apostolatus privarentur, sed ut huic capiti supremo subordinati cum illo et inter se unirentur. In uno enim Petro tamquam petra aedificatur Ecclesia Christi simpliciter di­ cta. adeoque universalis et tota Ecclesia in terris tamquam una «domus spiritalis; » illi uni datur protestas clavium suprema, ut ligando atque solvendo administretur ab ipso regnum coelorum visibile tamquam una « gens sancta et regale sacerdotium ; » ille denique unus instituitur, qui pascat oves et agnos forma etiam visibili « fiat unus pastor et unum ovile, n Hic ergo supremus et universalis pastoratus unius in ipsa fundatione et ab ipso divino fundatore insertus est Ecclesiae ad formandam et continendam visi­ bilem eius unitatem in omnibus suis constituentibus ele­ mentis, ut sit a unum corpus et unus spiritus » sub unius capitis supremo regimine, « una fides » ac fidei doctrina sub eiusdem capitis supremo magisterio, « unum baptisma » et sacramentorum sacrique cultus administratio legitima sub eiusdem summo sacerdotio; haec enim sunt, quibus Ecclesia perenniter aedificatur et oves Christi pascuntur. Alunera Fraxzeltn. De Ecclesia Christi V 5 autem ista omnia tamquam participationes derivantur in caput visibile vicaria potestate institution sibique substitu­ tum ab ipso lesu Christo, qui heri et hodie ipse et in sae­ cula manet u lapis angularis. n tenens « clavim domus David, » auctor et consummator fidei, » u magnus sacerdos et mediator novi Testamenti, » « caput corporis sui, Ec­ clesiae. » I Quam certo igitur constat, Ecclesiam esse institutam a Christo, tam certum est, formam visibilem eiusdem non hu­ manae dispositioni relictam sed a divino fundatore ipso fuisse determinatam, hancque esse formam monarchicam; coincidunt enim et in unum concurrunt institutio visibilis Ecclesiae et determinatio eius formae. Quatenus vero cum monarchia non commixta sed coniuncta sit aristocratia, in­ ferius considerabimus. Interea ex demonstratis iam patet, formam de qua diximus, cum sit divini et incommutabilis iuris hocque ipso Edcsiae lesu Christi essentialis, neces­ sario etiam esse perennem et tamdiu propagandam ac con­ servandam, quamdiu ipsa Ecclesia persistit omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Nihilominus haec peren­ nis propagatio et propagationis modus specialem adhuc re­ quirit considerationem. · %, H 103 THESIS XL De monarchiae ecclesia st ieae propagatione seu de perenni in primatu Petri successione. . 1°. Christus Deus ipse sicut primatum in Petro, ita non minus di­ primatum perennem in sua visibili Ecclesia, 3 vino iure instituit hunc siuguli successores excipiant, - ut perpetua serie singulos antecessores quae institutio perennitatis et successionis in evangeliis descripta fide est. 2°. Postquam Petrus in sua persona gerens pri­ 9 divina credenda matum a Christo sibi commissum fundavit et sibi assumpsit episcopa­ 3 tum seu sedem Romanam, haneque morieas reliquit vacuam cum exi-! gentia successionis tam in primatu quam in episcopatu Romano, modus “3 ipse successionis in primatu determinatus est, ut successio legitima in episcopatu Romano sit successio in primatu sup?r universam Ecclesiam; 9 ita enim ius divinum successionis determinatum semper et ubique in­ 9 tellexit universa Ecclesia, quemadmodum demonstrat Conciliorum, Ro­ 3 manorum Pontificum ceterorumque Patrum consentiens doctrina, quae 2 ipsum evidens et perpetuum factum unionis primatus cum sede Romana 3 Petri declarat. » T. Institutio visibilis petrae Ecclesiae, confirmatoris fra­ trum, pastoris ovium Christi in singulari persona Simonis Petri, ut in superiori thesi demonstrata est, continet etiam institutionem perennis successionis in eodem munere eademque potestate creata a Christo Deo in Petro ut in exordio et velut primo membro totius seriei perpetuae successorum. a Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum, et quodeumque ligaveris saper terram, erit ligatum et in coelis, et quodeumque sdveris super terram, erit solutum et in coelis. Rogavi pro te. ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Pasce oves meas, n d) Obiectum quod potestati et actibus Petri assignatur ac subditur, ut supra ostensum est, unum idemque exprimi­ tur quatuor modis aequipollentibus. Fratres enim omnes si­ mul qui sint confirmandi, « fraternitas quae in mundo est, n • ·< T JWBfc t I J. oves Christi pascendae simul spectatae, « unus grex et unus pastor " rem eamdem significant ac Ecclesia Christi aedificata in petra, et regnum coelorum in quo omnia ad illud pertinentia ligentur et solvantur clavibus Petro datis. Iam vero haec Ecclesia Christi (regnum coelorum in terris, fra­ ternitas una, grex unus Christi principis pastorum) ex pro­ missione et institutione ipsius perstabit usque ad consum­ mationem saeculi, quod inferius adhuc demonstrandum hic merito praesumimus, et ceterum in hac ipsa declaratione petrae promittitur, quoniam huius positi fundamenti Eccle­ siae finis ac munus esse dicitur, ut portae inferi numquam praevaleant adversus eam. Igitur cum Ecclesia sua peren­ niter conservanda Christus coniungit atque in ea instituit ut causam ministerialem et instrumentaliter efficientem con­ servationis perennis munus ac potestatem Petri, tamquam visibilis petrae, administratoris clavium, confirmatoris fra­ trum, pastoris ovium. Ergo sicut perennitas Ecclesiae ita non minus perennitas muneris ac potestatis Petri a Christo promissa est et instituta, finaliter quidem haec propt® il­ lam, efficienter vero haec quodammodo prior illa. b) Consideremus actus huius muneris et potestatis in Petro institutae. Ecclesia Christi aedificata in petra non sane intelligitur sensu materiali, sed sensu theologico -■ do­ mus spiritualis n fidelium nempe qui ab Apostolis dicuntur « vocati in societatem Filii Dei lesu Christi, » et u socie­ tatem habere ad invicem » 1. Cor. I. 9; 1. Io. 1. 3. 7. Proinde etiam petra sensu homogeneo huic domui spirituali intelligitur is, qui potestate supernatural! et actibus huius potestatis istam societatem fidelium sustentat contra portas inferi, regit, ac continet in unitate, cuiusmodi actus a Christo ipso designantur ligare et solcere quaecumque ad regnum Dei pertinent, confirmare in fide, pascere sensu superius explicato. Atqui hi actus erga Ecclesiam iniunguntur a Christo non solum ut praeteriti, qui aliquando exerciti a Pptro iam deinceps desierint, sed imo non pos­ sunt intelligi nisi qui ab homine ea potestate eoque mu­ nere instructo exerceantur per omne aevum , quo perstat Ecclesia ad quam referuntur ut ad suum obiectum. Ergo Petrus, ut a Christo ea potestate et eo munere erga Ec- — 103 clesiam instructus est, perenniter vivens suis actibus sustentat ut visibilis petra unus unam Ecclesiam, eam admi­ nistrat ligando et solvendo suprema clavium potestate, con­ firmat in fide, pascit docendo, regendo, sanctificando normis ac modis a Christo institutis. Atqui perennitas haec non est in persona Petri, cui praedictum est in ipsa muneris institutione, qua morte clarificaturus esset Deum (Ιο. XXI. 19.); ergo in Petro, cui singulariter prae omnibus aliis Apo­ stolis et in expressa distinctione ab omnibus aliis uni- com­ missum est munus illud supremum in Ecclesia et super Ec­ clesiam, instituta est perennitas ita, ut in eadem potestate et in iisdem officiis perpetua successione semper singuli suc­ cessores excipiant singulos antecessores inde a Petro velut prima radice totius seriei, quamdiu aedificata in hac petra, cuius vis et ratio eadem manet ex ipsa institutione in sin­ gulis successoribus, Ecclesia perstabit firmata a Christo per ipsam petram, ut portae inferi non praevaleant adversus eam. Cum itaque potestas, quae in Petro instituta est pro­ paganda ad successores, aeque pro his singulis sit instituta, eadeinque perenniter derivetur a Christo capite Ecclesiae et principe pastorum eius nomine in eius Ecclesia exercenda ; singuli aeque ac Petrus sunt et dicuntur Vicarii Christi in regno Christi in terris. Nihilominus quia, ut vidimus, in ipsa institutione, potestatis nomine Petri, ut in prima ra­ dice totius seriei, comprehendantur omnes eius successores, et quia propterea Petrus non utique in sua persona sed in sua potestate recte dici potest et a Patribus dicitur « ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus vivere » (Philippus legatus in Cone. Ephesino), a cuius nempe in sua sede vivit potestas et excellit auctoritas, » ut ait s. Leo (serm. 2. c. 3.) : hanc successionem in eadem potestate Pa­ tres significant, quando successores Petri appellant Vicarios Petri vel etiam Vicarios apostolicae sedis (s. Gelas, ep. 4. ad Anast. imperat.). Vicarii Christi sunt, quia vices ge­ runt Christi in potestate ei originaliter propria et eius no­ mine exercenda; Vicarii beati Petri sunt, quatenus eius vices excipiunt succedendo in eadem potestate a Christo instituta; et sensu eodem Vicarii apostolicae sedis, quatenus in potestate quam Apostolus gloriosa sanguinis effusione -% V • /. K »! pvit 166 decoratus in sua hac sede propagandam reliquit eiusdem Apostoli cice succedunt. II. Perennis haec successio in Petri primatu, quam ipsis verbis promissionis et institutionis contineri ostendimus, semper in antiquitatis Christianae fide et professione cele­ brata est; imo quod hic potissimum spectamus, ipse inodus successionis tum communi omnium aetatum professione tum rebus gestis certus et indefectibilis agnitus est. Sicut enim potestas in Petro instituta , ut eam in superiori thesi de­ scripsimus, semper credita et praedicata est vigere in sin­ gulis Petri successoribus, ita successio Petri numquam alia audita est vel agnita, nisi successio in sede Romana Petri, quam ipse sibi ut episcopatum peculiarem adoptatam mar­ tyrio consecravit, sicque facto suo iam incommutabili sedem seu episcopatum Ecclesiae particularis evexit ad sedem et episcopatum u potentioris principalitatis, n ut loquitur Ire­ naeus, ita ut in huius Romanae sedis heredibus Petrus sem­ per vivens, ratione nempe plenae potestatis in eo institutae, a Conciliis, ab ipsis Romanis Pontificibus et a ceteris Pa­ tribus agnitus sit et praedicatus. 1°. Ad professionem erectionis sedis Romanae per Pe­ trum, ac proinde muneris ac potestatis Petri in successore huius sedis Apostolicae Patres Concilii Sardicensis dicunt, se a sancti Petri Apostoli memoriam honorare » in Iulio Romano Episcopo (can. 3.) ; quod explicant in synodica epi­ stola ad ipsum lulium : a hoc enim optimum et valde congruentissimum videbitur, si ad caput id est ad Petri Apo­ stoli sedem de singulis quibusque provinciis Domini refe­ rant sacerdotes n (Constant, ep. 3. inter epp. Iulii) (1). In Concilio Ephesino Philippus legatus sedis Apostolicae ad solemnem definitionem et condemnationem Nestorii firman­ dam declaravit tamquam omnium saeculorum notoriam pro­ fessionem, universas in Petro institutas praerogativas vi­ gere easdem in eius Romanae sedis successoribus, u Sancta membra (Patres Concilii oecumenici) sancto capiti (Coelestino) vos adiunxistis (in damnando haeretico) ; non enim -^^38 (1) Suspiciones a Protestantibus quibusdam ingestae de interpolatione huius loci, inanes habendae sunt. Λ s e. ignorat vestra beatitudo, totius fidei vel etiam Apostolo­ rum caput esse beatum Apostolum Petrum... Nulli du­ bium imo omnibus saeculis notum est, quod sanctus beatissiinusque Petrus Apostolorum princeps et caput, fidei­ que columna, et Ecclesiae catholicae fiundamentum........ ad lioc usque tempus et semper (tempore hucusque elapso et omni tempore futuro) in suis successoribus vicit et in­ dicium exercet. Huius itaque secundum ordinem (perpetua nempe serie a Christo ordinata) successor et locum tenens (ζζτζ ταξιν ό διάδοχος κζι τοποτηρητης) (1) sanctus beatissimusque Papa noster Coelestinus Episcopus nos ipsius praesentiam supplentes ad hanc sanctam synodum misit » (Hard. T. I. p. 1471. 1478.). In Concilio Chalcedonensi post lectam epistolam Leonis Romani Pontificis Patres accla­ mando professi sunt: «anathema ei qui "non ita credit; Petrus per Leonem ita locutus est n (Hard. II. p. 306.). Eadem est professio Patrum Concilii VI. de Romano Pon­ tifice Agathone. « Summus nobiscum Apostolorum princeps concertabat ; illius enim imitatorem et sedis successorem habuimus fautorem. . . atramentum videbatur (epistola utra­ que ad Cone, et ad Imperat.), et per Agathonem Petrus loquebatur n (Hard. III.· p. 1422. cf. p. 1159. 1287.). Le­ gatis Apostolicis ad Concilium VII. Hadrianus I. duas de­ dit epistolas unam ad imperatorem Constantinum eiusque matrem Irenem, alteram ad Tarasium episcopum CP. Utra­ que lectà in Concilio « sancta synodus dixit : tota sacratis­ sima synodus ita credit, ita sapit, ita dogmatizat.?? Tum ad explicitam interpellationem factam a duobus legatis Pon­ tificis, an admittant litteras sanctissimi Papae senioris Ro­ mae, «sancta synodus dixit: sequimur, et suscipimus, et admittimus. ?? Tarasius deinde suis litteris ad Pontificem professus est, ipsum iisdem epistolis « velut oculum totum corpus ad rectitudinis et veritatis semitam direxisse, sicque catholicam Ecclesiam unitatem recepisse. ?? Iam vero in utra­ que epistola Pontifex studiose declarat perennem totius po­ testatis Petri a Christo institutae successionem in sede Ro­ mana. « Ipse princeps Apostolorum beatus Petrus qui Apo- r J i' fît. 1 ·- F Γ ;H (1) Recole quae diximus do appsllatione Vicarius s. Petri. ί MtS ______ · · s λ stolicae sedi pmnus praesedit, sui apostolatus principatum ac past >rali curae successoribus suis, qui in élus sacratissima sede perenniter sessuri sunt, dereliquit,' quibus et auctoritatis potestatem, quemadmodum a Salratore nostro Domino Deo ei concessa est, et ipse quoque suis contulit, a·' tradidit dirinn iussu successoribus Pontificibus (1) (Hard. IV. p. 82. 94. 102. 510.). In Concilio VIII. Patres professionem fidei a Romano Pontifice Hadriano II. propo­ sitam (ex formula iam pridem contra Acacianum schisma ab Hormisda Pontifice praescripta) ediderunt, qua declara­ tum est. dicta Petro aeque pertinere ad Petri Apostolicam sedem. Nam ideo, inquiunt. - in sede Apostolico immacu­ latam semper catholicam reservatam esse religionem et san­ ctam celebratam doctrinam, » ac proinde oportere « in una communione esse, quam sedes Apostolico praedicat, * .. quia non potest Domini nostri lesu Christi praetermitti sententia dicentis: tu es Petrus et super hanc petram, ae­ dificabo Ecclesiam meam - Hard. V. p- 773. 774.) (2) cf. Cone. Vatie, sess. 4. c. 4. 9 2°. Eodem modo Romani Pontifices non solum non con­ tradicentibus sed ultro consentientibus Episcopis et Eccle­ siis quibus scribebant, totam potestatem a Christo in Petro Ί) Textus latinas originalis est, verslo vero graeea. nt nunc eam habemus, ho· loro non solum falsis sed etiam absurdis sententiis est deturpata, nec creli potest in Concilio coram legatis Pontificiis ita eam re­ citatam fuiss *. Ceterum quod hic in epistola ad imperatores dicitur, quoad sensum colem modo tum in textu latino tnm in consona versioae graeca di liratur in epistola altera ad T.trasiuin. Ibi praemissis verbis Christi, tu es P-trr.s ct snp?r hanc p.-trarn ete, subditur: ού (του Ilstpou) ό θρονος σι; τ.ιζίί zry οιαλαα * QWjy&m » » πυωτευων » » z·.. v.w. 7.ζτΛκτ, πάτων των Ξζζλη-·.«7 του Οζου ύπαρ/sr ύΟεν ο αυτός ρ,αζχρ’.ος Πέτρο ό ζποστολος τω του ζυτιου ~Tf προσταγαατ·. ποιααινων την εκκλησίαν ούοεν παρ ? 2) A«*t.i huius Concilii integra n »n habemus nisi in version^ latina Anastasii Bibliothecarii, qui tempore Coa *ilii missus a Ludovico II. im­ perator*· Constantinopoli praesens plurimum in vit legatos Pontifici^ et acta ipsa a*· nominat im hanc fidei professionem al> omnibns Episcopis sub­ scriptam Romam pertulit, ((nae °;raeca exstant, non snnt nisi compendiosa excerpti - ex Actis sanctae oecumenicae synodi ο Uvae - (Hard. V. p. 1025. -*· 169 institutam sibi aeque ac Petro ipsi collatam esse, idque ab universa Ecclesia semper agnitum et agnoscendum esse vin­ dicabant non alia ratione, nisi quia ipsi sunt Petri succes­ sores in Sede Romana seu in hae Ecclesia particulari a Petro sibi singulariter assumpta. S. Siricius se muneris ac potestatis Petri heredem atque idcirco velut unam cum eo personam profitetur. « Portamus onera omnium (in universa Ecclesia) qui gravantur, quin imo haec portat in nobis beatus Apostolus Petrus, qui nos in omnibus, ut confidi­ mus, administrat tonis suae protegit ac tuetur heredes n (ep. l.ad Himer. Tarracon. n. 1.). Hinc violare u regulam » a Petri herede praescriptam idem est ac u ab apostolicae petrae, supra quam Christus universalem construxit Ec­ clesiam, soliditate divelli n (ibid. n. 3.). Ita suprema po­ testas beati Petri, sedis Apostolicae, et cuiusque pro tem­ pore Romani Pontificis semper in unum idemque reducitur in epistolis ad Ecclesias occidentis et orientis. Consulantur Innocentius I. (ep. 29. n. 1. ad Cone. Carthag.), Zosimus (ep. 2. n. 1 ; ep. 12. n. 1. ad Aurei, et Eppos Afric.), Bonifacius I. (epp. 4. 5. 13. 14. 15. ad Ruf. Thessalon.), Coelestinus I. (ep. 3. ad Eppos Illyriae; ep. 25. n. 9. ad plebem Constantin.), Xystus III. (ep. 6. n. 5. ad Ioan. Antiochen.). u In requirendis Dei rebus ait Innocentius, antiquae tra­ ditionis exempla servantes, ad nostrum approbastis refe­ rendum esse indicium, scientes quid sedi Apostolicae, cum omnes hoc loco positi (in serie Pontificum) ipsum sequi desideremus Apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas huius nominis emersit. Quem sequentes tam mala damnare novimus quam probare laudanda, » Ete­ nim Patres antiqui « non humana sed divina decrevere sententia, ut quidquid quamvis de disiunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad huius sedis notitiam perveniret, ut tota huius auctoritate, iusta quae fuerit pronuntiatio, firmaretur, indeque sume­ rent ceterae Ecclesiae. » Haec ab Innocentio dicta in con­ demnatione haeresis Pelagianae, iisdem paene verbis repe­ tierunt postea Episcopi Africani postulantes damnationem monotheletismi in epistola ad Theodorum Pontificem, quae lecta et approbata est in Concilio Lateranensi sub Mar- 1 -. tino I. (Hard. T. III. p. 734.). Quod Innocentius plenam et universam auctoritatem (ut quidquid do disiunctis remotis­ que provinciis ageretur, huius sedis tota auctoritate Hrmaretur) in malis damnandis et probandis bonis sibi asse­ ruit, quia Sedes Romana est Sedes Apostolica (Apostoli nempe Petri), in qua omnes sequi desiderant Apostolum; id Africani ex sua parte ita exprimunt : Apostolicae sedi - in honore beatissimi Petri Patrum decreta peculiarem omnem decrevere reverentiam in requirendis Dei rebus, quae omnino et sollicite debent, maxime vero iusteqnè ab ipso praesulum examinari cortice Apcstolico, cuius ve­ tusta sollicitudo est tam mala damnare quam probare laulanda... ut huius auctoritate, insta quae fuerit pronuntia­ tio, firmaretur, indeque sumerent ceterae Ecclesiae celui de natali suo fonte praedicationis exordium, et per di­ versas mundi regiones puritatis incorruptae maneant fi­ dei sacramenta salutis n (mysteria ac dogmata fidei salu­ taris). Quando hic et alibi saepe » Patrum decreta » indu­ cuntur, patet haec declarantia (per clavim magisterii et doctrinae) potestatem in Petro divinitus institutam, non decreta constituentia (per clavim dumtaxat iurisdictionis proprie dictae et ecclesiasticae legislationis) debere intelligi, sicut Innocentius de tota Petri in Romano Pontifice pote­ state dixit « Patres non humana sed divina decrevisse sen­ tentia. n Hoc ipsum sicut et potestatis Petri in universam Ecclesiam hereditatem ratione successionis in particulari sede episcopatus Romani docuerunt luculenter ceteri, quos citavimus. « Tantam huic Apostolo, scribit Zosimus, cano­ nica antiquitas per sententias omnium voluit (declarando nempe) esse potentiam, ex ipsa quoque Christi Dei nostri promissione, ut et ligata solveret et soluta vinciret; par potestatis data conditio in eos, qui sedis hereditatem ipso annuente meruissent ; habet enim ipse cum omnium Eccle­ siarum tum huius maxime, ubi sederat curam (1); nec (A) Curam habet in coelo modo, quo beatis comprehensoribus pro di­ verso gradu id competit (vide Tract, de Deo th. XVII. η. II. 4°.), sed in terris curam habet Petrus, quatenus singuli successores non quidem persona sed potestate sunt Petrus. q· — 171 —patitur aliquid privilegii (Ecclesia ubi sederat) aliqua titubarc aura sententiae (i. e. vocari in dubium), cui ipsa sui nominis firma et nullis hebetata motibus constituit fun­ damenta (1) et quae sine suo periculo temere nullus in­ cessat. Cum ergo tantae auctoritatis Petrus caput sit, et sequentia omnium maiorum studia firmaverint (post Christi Dei promissionem et institutionem maiorum studia tradi­ tione theoreticû et practice firmaverunt), ut iam humanis quam divinis legibus et disciplinis omnibus firmetur Re­ mana Ecclesia, cuius (Petri) locum nos regere, ipsius quoque potestatem nominis obtinere (Apostolicum succes­ sorem in potestate Petri), non latet vos ; .... tamen cum tantum nobis esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad vestram (Episcoporum Africae) notitiam nostris ultro litteris refer­ remus. » Bonifacius I. (ep. 4.) iura potestatis, ait, a Petro dominica voce acceptae constituere sedem Romanam, quia est sedes Petri, a fundamentum ac petram spiritualem Ecclesiae. » Nam (ex ep. 14.) u institutio universalis na­ scentis Ecclesiae de beati Petri sumpsit honore principium, in quo (Petro) regimen eius et fundamentum consistit... Nicaenae synodi non aliud praecepta testantur, adeo ut non aliquid super eum (Petrum, qui tunc erat et singulis qui­ busque aetatibus est Pontifex Romanus) ausa sit constituere, cum videret nihil super meritum suum (super id quod a Christo obtinere meruit) posse conferri, omnia denique huic rtooerat Domini sermone concessa. Hanc ergo (Ecclesiam Romanam) Ecclesiis toto orbe diffusis velut caput suorum certum est esse membrorum, a qua se quisquis abscidit, fit christianae religionis extorris, cum in eadem non coe­ perit esse compage » (2). Ita etiam ex ep. Io. « manet (1) Ecclesiae videlicet Romanae Petrus sui nominis fundamenta con­ stituit nullis hebetanda motibus, quia, posito facto adoptionis huius sedis usque ad exitum ex hac vita, iam est et manet Ecclesia Apostolica Pe­ tri, qui in se et in suis successoribus potestate et firmitate accepta a Christo est petra, supra quam aedificavit Ecclesiam suam. scias (2) Eodem sensu Cyprianus loquens de Schismatico Novatiano: nos primo loco nec curiosos ess? debere quid ille doceat, cum foris doceat; quisquis ille est et qualiscumque est, christianus non est qui /?« Christi Ecclesia non est * Cyprian. ep. 52. al Anton, p. 73. (Bouifacii et quovis antecedente aut subséquente tempore) beatum Apostolum Petrum per sententiam dominicam uni­ versalis Ecclesiae ab hoc sollicitudo susc 'pta ; quippe quam Erangelio teste in se nor erit esse fundatam; nec umquam eius honor vacuus potest esse curarum, cum certum sit, summam rerum ex eius deliberatione (Petri nempe: non in coelo sed in terris deliberantis et indicantis) pendere. Quae res animum meum usque ad orientis loca extendunt. » De­ monstrat deinde, u maximas orientalium Ecclesias in ma­ gnis negotiis, in quibus opus esset disceptatione maiore, sedem semper consuluisse Romanam, » idque probat indu­ ctis exemplis Alexandrinae, Antiochenae, Constantinopolitanae Ecclesiae, et omnium universim orientalium. His omnibus antecessoribus suis consentiens Coelestinus I. (ep. 3.) u nos praecipue circa omnes cura constringimur, inquit, qui­ bus necessitatem de omnibus tractandi Christus in sancto Petro Apostolo, eum clares aperiendi claudendique daret, induisit. » Hinc suam adversus Xestorium sententiam, sicut Concilia profiteri vidimus, beatissimum Petrum semper in suis successoribus vivere et indicium exercere et concertare et loqui, Coelestinus (ep. 25.) simpliciter tribuit beato Pe­ tro. «Nec tamen beatus Petrus Apostolus deserjiit tam graviter laborantes clerum et populum Constantinopolitanum) ; nam cum separari tale ulcus de ecclesiastico corpore horrens omnibus putredo suaserit, cum ferro obtultmus lo­ mentum (Coelestinus veniam promittens resipiscenti), sed ille abusus nostro studio... medicinam respuens elegit ab­ scindi. » In eadem causa, postquam Joannes Antiochenus fautor Xestorii tandem cum suis orientalibus Episcopis con­ sensit in damnationem haeresiarchae, Xystus III. successor Coelestini scripsit ad loannem gratulando reditum ad uni­ tatem Ecclesiae: a expertus es praesentis negotii eventu, quid sit sentire nobiscum, Beatus Petrus Apostolus in successoribus suis, quod accepit, hoc tradidit.. .Non pa­ rum nobis oneris non parum laboris incumbit, ut Ecclesiae Domini macula desit et ruga, n S. Leo eo modo, quo hactenus vidimus penes Pontifices antecessores, ubique haec duo distinguit, primum quidem merita et intercessionem beati Petri apud Deum, quae ipsi J I in coelo sunt propria et personalia tum vero potestatem, munus et officium gubernandi Ecclesiam universalem, quae sicut ipsi fuerant collata a Christo, ita manent semper ea­ dem in Petri sede et Petri herede, hoc est singulis Romana in sede successoribus, u Nec abest ab hoc coetu beatissimi Apostoli Petri pia dignatio et fida dilectio... probans ordi­ natissimam totius Ecclesiae caritatem, quae in Petri sede Petrum suscipit, et a tanti amore pastoris nec in persona tam imparis tepescit heredis „ (serm. 2. c. 2.). u Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitu­ dine petrae perseoerans suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit... Si quid itaque a nobis recte agitur recteque discernitur, si quid a misericordia Dei quotidianis sup­ plicationibus obtinetur, illius est operum atque meritorum, cuius in sede sua civit potestas, excellit auctoritas... in persona humilitatis meae ille intelligatur, ille honoretur, in quo et omnium pastorum sollicitudo cum commendata­ rum sibi ovium custodia perseverat, et cuius dignitas etiam in indigno herede non deficit » (serm. 3. c. 3. 4.). u Ad beati Apostoli Petri sedem ex toto orbe concurritur, et illa uni­ versalis Ecclesiae eidem a Domino commendata dilectio (Ιο. XXI. 15-17.) etiam ex nostra dispensatione deposci­ tur... Subiungit autem .se non solum apostolica sed etiam episcopalis beatissimi dignitas Petri, qui sedi suae praeesse non desinit, et indeficiens obtinet cum aeterno sa­ cerdote consortium; soliditas enim illa quam de petra Christo etiam ipse petra factus accepit, in suos quoque se transfudit heredes » (serm. 5. c. 2. 4. cf. serm. 82. c. 1; ep. 6. c. 2 ; ep. 10. c. 1. 2.). Videlicet episcopalis dignitas in sede particularis Ecclesiae Romanae iam coniuneta est cum dignitate apostolica a Christo collata Petro super Ecclesiam universalem, haecque dignitas utrumque indeficiens Petri est participatio seu consortium, cum aeterno sacerdote Chri­ sto. Quomodo vero apostolatus cum episcopatu Petri iam defuncti possit esse et sit indeficiens in Ecclesia, sanctus Pontifex dat rationem ; soliditas enim petrae, hoc est tota praerogativa, qua Petrus petra factus est a Christo petra, transit in singulos Petri heredes. Eamdem doctrinam vindicavit Gelasius I. fortissimus 4» fidei et unitatis catholicae defensor adversus Anastasium imperatorem et Episcopos Constantinopolitanos in schismate Acaciano et haeresi monotheletica. a Qua enim ratione vel consequentia aliis sedibus deferendum est, si primae bea­ tissimi Petri sedi antiqua et vetusta reverentia non de­ fertur, per quam omnium sacerdotum dignitas semper est roborata atque firmata (quod postea dixit s. Gregorius: meus honor est, fratrum meorum solidus vigor), trecento· rumque decem et octo Patrum (Nicaenorum) (1) invicto et singulari indicio vetustissimus indicatus (al. vindicatus) est honor'? utpote qui Domini recordabantur sententiam : tues Petrus.... rogavi pro te..... pasce oves meas (Matth. XVI. Luc. XXII. Ιο. XXI.)... ut una monstraretur compago cor­ poris Christi, quae ad unum caput gloriosissima dilectio­ nis societate concurreret ;... maiores nostri reverendi illi Ecclesiarum magistri (Patres Nicaeni vel Sardicenses) ad illam sedem quam princeps Apostolorum sederat Petrus, sui sacerdotii sumpta principia (cf. Patres citatos in thesi antecedenti η. IV. 2.) repleti Christi caritate mittebant, suae inde soliditatis gravissima firmitatis roboramenta po­ scentes. « Post alia ita concludit: « Unum principem esse ex illis (Apostolis) voluit Christus, eumque dispensatione mirabili in dominam gentium Romam direxit, ut in praeeipuam urbem vel primam primum et praecipuum dirigeret Petrum: ibique... sanguinis gloriosa effusione decoratus ex­ terno hospitio conquiescit, praestans sedi quam ipse be­ nedixit, ut a portis inferi numquam pro Domini mis­ sione vincatur, omniumque sit fluctuantium (ad fidei fir­ mitatem et communionis unitatem) tutissimus portus. » (ep. 8. seu Tract, contra schisma Acac.). «Si cunctis generali(1) Appellatur vel ad sextum canonem Nicaenum, ut a Paschasino legato recitatas est in Concilio Chalcedonensi (Hard. II. p. G38.) et in aliquot antiquis versionibus habetur, at [ue etiam inductus videtur ab im­ peratore Valentiniano III. 'inter Opp. s. Leonis T. I. p. 642.), vel intelliguntur canones Sardicenses, qui in codicibus occidentalibus et etiam non raro in orientalibus una serie conscripti erant cum Nicaenis. Vide Ballerin. Opp. s. Leonis T. III. p. 52. not. 32. Ibid, de antiquis canon, col­ lect. P. II. C. 1. §. 3. p. LVII. sqq. cf. Hefelle Hist. Concil. Tom. I. p. 384-387; T. II. p. 522. ter sacerdotibus recte divina tractantibus fidelium convenit corda submitti, quanto potius sedis illtuLS praesuli consen­ sus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus divina sum­ mitas voluit praeeminere, et subsequeris Ecclesiae generalis iugiter pietas celebravit l Ubi pietas tua (imperatoris) evi­ denter advertit, numquam quolibet penitus humano consilio elevare se quemquam posse illius privilegio vel confessioni (Petri nempe supremae potestati vel fidei doctrinae perma­ nenti in successoribus singulis), quem Christi vox praetu­ lit universis, quem Ecclesia veneranda confessa semper est et habet primatem » (ep. 4. ad Anastas. August.). Sedes Romana est ea, u quae et unamquamque synodorum sua auctoritate confirmat et continuata moderatione custodit pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus Apostolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subséquente, et tenuit semper et tenet (ep. 7. ad. Eppos Dardan.) Harduin. T. II. p. 893. 907. 919; In Concilio Romano anni 496. sub Gelasio repetitur, quod iam ab aliis Patribus de Ro­ manae Ecclesiae primatu vidimus declaratum. « Quamvis universae per orbem catholicae Ecclesiae unus thalamus Christi sit; sancta tamen Romana catholica et apostolica Ecclesia nullis synoditis constitutis ceteris Ecclesiis prae­ lata est, sed evangelica voce Domini et Salvatoris nostri priniatum obtinuit: tu es Petrus, inquientis, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam n Hard. T. II. p. 938. S. Gregorius M. ut nunc alios praetereamus, potestatem et curam pastoralem, quam multipliciter exercuit in uni­ versas Ecclesias, non aliunde derivat, nisi quia sedes Ro­ mana quam ipse tenet, est sedes Petri, sedes Apostolica. lubens fieri Concilium in Numidia ad discutiendam causam Maximiani Episcopi, generalibus insidiis hostis antiqui con­ tra u ovium dominicarum pastores » suam opponens gene­ ralem curam Ecclesiarum, « sed nos, inquit, qui licet im­ meriti sedem Apostolicam vice Petri Apostolorum princi­ pis suscepimus gubernandam, ipso pontificatus officio cogimur generali hosti, quibus valemus, nisibus obviare » 1. II. ep. 48. ad Columb. Ita etiam loannein Episcopum Syracusanum, qui aliquid de causa primatis in provincia Bizacena Africae ad Pontificem retulerat, laudat quod « amo- ”-------------- - 176 — : reni suum erga beatum Petrum Apstolum non cessat ostendere. * De illo vero Bizaceno primate ait: « quod se dicit sedi Apostolicae subiici si qua culpa in Episcopis invenitur, nescio quis ei Episcopus sublectus non sit; dm vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis aequales sunt n 1. IX. ep. 59. ad Ioan. Syrae, c Illud autem admonemus, ut Apostolicae sedis reverentia nullius praesumptione turbetur; tunc enim status membrorum in­ teger manet, si caput fidei nulla pulset iniuria » 1. XIII. ep. 37. ad Ioann. Ep. Panormi tan. Agens de confirmanda electione et permittenda consecratione Episcopi Mediola­ nensis ait : quanto Apostolica sedes, Deo auctore, eundis praelata constat E.cl'siis, tanto inter multiplices curas et illa nos valde sollicitat, ubi ad consecrandum antistitem nostrum exspectatur arbitrium : n delegatum vero suum loannem subdiaconum in hac re iubet ita agere, « quatenus et Apostolica sedes proprium rigorem retineat, et a se concessa aliis sua iura non minuat n 1. III. ep. 30. ad Ioan, subdiac. Auctoritatem, qua decessor Pelagius II. et ip$e Gregorius usurpationem loannis leiunatoris Constantinopolitani sese oecumenicum patriarcham iactantis acerrime oppugnaverunt (1), deducit ex s. Petro, « loannes in Constantinopolitana urbe synodum fecit, in qua se universalem appellare conatus est ; quod mox idem decessor meus (Pe­ lagius) ut agnovit, directis litteris ex auctoritate sancti Petri Apostoli eiusdem synodi acta cassavit » 1. V. ep. 43. ad Eulog. Alexandr. et Anastas. Antiochen. patriarchas. Vidit Gregorius et satis declaravit, illius praedicatio­ nis. qua patriarcha aut Episcopus unicersalis dicatur, du­ plicem posse esse sensum, priorem quidem, ut non nisi su­ prema potestas in universam Ecclesiam exprimatur. Hoc sensu sicut Petro ita eius successoribus iisque solis ista ap­ pellatio competit, eisque etiam in Concilio Chalcedonensi et ab aliis Patribus non sane immerito sed omni iure tributa (1) lain pridem quidem anno 536. in litteris citationis ad Anthimnm Menas CP. reperitnr inscriptus s o.cnmenicus patriarcha; » se l loannes titulum usurpatum sibi velut debitum def rri et perennem reddere studuit (Hard. I. p. 1254.). - 177 - est (1); illi tamen ea uti noluerunt propter sensum alte­ rum, qui ei subiici posset, quasi nempe unus sit in Ecclesia Episcopus, et alii nulli essent suarum plebium Episcopi, sed Vicarii dumtaxat illius Episcopi universalis. Hoc igitur altero sensu nec Petrus universalis Apostolus, quasi alii veri Apostoli non essent, nec Petri successores universales Episcopi dici possunt, ne aliis omnibus nomen et potestas Episcoporum derogetur. In Constantinopolitano vero vel quovis alio Episcopo nomen et res nomine significata utro­ que sensu est a contra evangelicam sententiam, contra boa­ tum quoque Petrum Apostolum (cuius nempe iura super universam Ecclesiam violantur), et contra omnes Ecclesias (quae singulae suos habent Episcopos), contraque statuta canonum n (quae sedem Alexandrinam secundam, Antioche­ nam tertiam post Romanam declarant) 1. V. ep. 21. ad Con­ stantiam Augustam. Unde ibidem subiungit : «hac in causa nequaquam me pietas vestra despiciat, quia etsi peccata Gregorii tanta sunt, ut pati talia debeat, Petri Jamen Apostoli peccata nulla sunt, ut oestris temporibus pati ista mereatur... et propter peccata nostra, ejui ei (Petro) indigne sercimus, eius apud vos honor nullatenus minua­ tur. n Porro si quis in synodo non sibi caverit ab ista ap­ pellatione Episcopo Constantinopolitano tribuenda, a a beati Petri Apostolorum principis pace se noverit segregatum » 1. IX. ep. 68. ad Euseb. Thessalonic. Quod vero de re et nomine unicersalis in Romano Pon­ tifice diximus, verbis Gregorii ita declaratum habemus: « Cunctis Evangelium scientibus liquet, quod voce Dominica (1) Vide apud Hard. I. p. 322-326. 331. 335. Praesidens Concilio le­ gatus Apostolicus Paschasinus (ibi p. 466.) subscripsit : « Vicarius Domini mei beatissimi atque Apostolici universalis Ecclesiae Papae urbis Romae Leonis, ·» seu quod perinde est in versione graeca της οιζουαενιζης εχζλησ’.ας άσκοπου; diversum tamen est nomen Episcopi Ecclesiae unicersalis, et Episcopi universalis. Potestas Petri et successorum eius super univer­ sam Ecclesiam pastoralis sen episcopalis est (pasce oves meas), est ergo Episcopus Ecclesiae catholicae seu Ecclesiae universalis, quod nequaquam significat ipsum esse particularem Episcopum singularum Ecclesiarum, nec harum proprios Episcopos particulares excludit. Vide Cone. Vatican. Con­ stitui. Pastor aeternus cap. 3. Franzelix. L>e Ecclesia Christi 12 Λ ,ϊ • '· sancto et omnium Apostolorum Petro principi Apostolo to­ tius Ecclesiae cura commissa est. » Inductis textibus Ιο. XXI, Luc. XXII. Matt. XVI. prosequitur: «Ecce claves regni coe­ lestis accepit, potestas ei ligandi ac solvendi tribuitur, cura ei totius Ecclesiae et principatus committitur, et tamen unirersalis Apostclus non vocatur... Certe pro beati Pttri Apostolorum principis honore per venerandam Chalcedonensem synodum Romano Pontifici oblatum est (1); sed nullus eorum umquam hoc singularitatis nomine uti consensit (quamdiu nempe suspicio singularitatis i. e. uni­ cum in Ecclesia Episcopum significari, subesse poterat), ne dum privatum aliquid daretur uni (Episcopatus privatus i. e. uni proprius in significatione singularitatis), honore debito sacerdotes privarentur universi... Ego cunctorum sa­ cerdotum servus sum, in quantum ipsi sacerdotaliter vivunt; nam qui contra omnipotentem Dominum per inanis gloriae tumorem atque contra statuta Patrum suam cervicem eri­ git, in omnipotenti Domino confido, quia meam sibi nec cum gladiis flectit » 1. V. ep. 20. ad Maurit. Augustum. Fere eadem repetit 1. V. ep. 43. ad patriarchas Alexan­ drinum et Antiochenum: u per sanctam Chalcedonensem synodum Ponti'fi·:i sedis Apostolicae, cui Deo disponente deserrio, hoc universitatis nomen oblatum est... sed absit hoc, absit a Christiani mente id sibi velle quempiam acci­ pere. unde fratrum suorum honorem imminuere quantulacumque ex parte videatur. r> Interea mentibus ita iam inhaeserat haec successoris Petri appellatio, ut Eulogias Alexandrinus in una eademque epistola ad G-regorium, in qua promisit « iam se quibusdam (loanni CP.) non scribere superba vocabula, quae ex vanitatis radice prodierunt, n ipsum tamen Gregorium praedicarit & universalem Papam. » Qua de re conqueritur sanctus Pontifex respondens Eulogio. - Ego nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco. Meus namque honor est (1) Ih Actione III. oblati sunt et a Synodo acceptati libelli accusa­ tionis contra Dioscorum, in quorum tribus inscriptio erat: :ω οιζουα=ν:ζω αρχιεπισχοπω ζα: πάτο· αο/η της αζγαλης αγία ζαι οίζουütvtxr, συνοδοί ζ. λζ in uno: τω οιζουα α-γαλτς 'Ρωατ< 1 κ. λ. Hard. II. ι>. 321. 355. 332. 336, — f 179 honor universalis Ecclesiae, meus honor est fratrum meo rum solidus vigor. Tunc ego vere honoratus sum, cum sin­ gulis quibusque debitus honor non negatur (1). Si enim universalem me Papam (2) vestra sanctitas dicit, negat se hoc esse (nempe Episcopum), quod me fatetur unirersum (unicum in Ecclesia Episcopum).... Et quidem in sancta Chalcedonensi synodo atque post a subsequentibus Patribus hoc decessoribus meis oblatum (sensu alio genuino) vestra sanctitas novit, sed tamen nullus eorum uti hoc vocabulo voluit, ut dum in hoc mundo honorem sacerdotum dilige­ rent omnium, apud omnipotentem Deum custodirent suum n 1. VIII. ep. 30. ad Eulog. Commemorabo adhuc amicissimam Gregorii epistolam ad Eulogium Alexandrinum Episcopum, in qua, ut saepe solet, cmn doctrina dogmatis de tota Petri potestate semper vi­ gente in eius sede Romana, coniungit professionem profun­ dae humilitatis et intimae charitatis atque unionis specialis, intuitu Petri Apostoli, cum sede Alexandrina et Antio­ chena. Tres, inquit, sunt sedes unius Petri, sed modo sane diverso; Romana in qua quievit, sublimata est proprie in sedem Petri ita, ut ipse cum potestate in se divinitus in­ stituta perenniter in ea sedeat in singulis suis successori­ bus; Alexandrina est Petri per suum discipulum Marcum in ea Episcopum institutum ab ipso Petro ; Antiochena de­ nique Petri est, quia eam instituit et in ea quamvis di­ scessurus aliquamdiu sedit, sed in eo discessu discipulum (Evodium), sicut Alexandrine Marcum, relinquens Episcopum ei nec communicavit nec potuit communicare a Christo adeoque divino iure in sua persona singulariter institutam po­ testatem supremam super Ecclesiam universalem. Sicut ergo tres sedes diversa ratione sunt unius Petri, ita etiam tres una sedes profecto non sunt nisi unitate morali, qua- (1) Verba haec citavit Concilium Vaticanum in Constit. Pastor ae­ ternus cap. 3. (2) Nomen, Papae (Patris) quamvis inde ab exeunti saeculo V. coe­ perit ut proprium Romano Episcopo reservari, hic tamen, ut ab aliis scri­ ptoribus saepissime, a Gregorio appellative, adhibetur ut commune Epi­ scopis. F - 180 - < L tenus ex rationibus memoratis, intuitu Petri, discipulae erga magistram specialibus vinculis obedientiae et charitatis obligantur, ut alibi Gregorius Eulogio scribit: - est aliquid quod nos erga Alexandrinam Ecclesiam quadam peculiaritate constringit, et in eius amore proniores existere speciali quodammodo lege compellit; nam sicut omnibus liquet, quod beatus Evangelista Marcus a sancto Petro Apo­ stolo magistro suo Alexandriam sit translatus, sic huius nos magistri et discipuli unitate constringimur, ut et ego sedi discipuli praesidere videar propter magistrum, et vos sedi magistri propter discipulum (eo scilicet discrimine, quod est inter magistrum qui docet et regit, atque inter disci­ pulum qui discit et obedit). Ad hanc autem unitatem cordium etiam vestrae sanctitatis meritis ligamur, quos au­ ctoris sui salutariter sequi instituta cognoscimus, et sem­ per ad magistri sui gremium, unde illic praedicatio salutis exorta est, tota se conferre devotione sentimus ·» 1. VI. ep. 60. Verba Gregorii in illa epistola, de qua dicere coe­ pimus, haec sunt. e Suavissima mihi sanctitas vestra multa in epistolis suis de sancti Petri Apostolorum principis cathedra locuta est, dicens quod ipse in ea nunc usque in suis successoribus sedeat. Et quidem ego... cuncta quae dicta sunt, in eo libenter accepi..... Quis enim nesciat san­ ctam Ecclesiam in Apostolorum principis soliditate firma­ tam, qui firmitatem mentis traxit in nomine, ut Petrus a petra vocaretur ? cui veritatis voce dicitur : tibi dabo cla­ ves regni coelorum (inducit textus Matth. XVI, Luc. XXII. Ιο. XXI.). Itaque cum multi sint Apostoli, pro ipso tamen principatu sola Apostolorum principis sedes in auctori­ tate convaluit, quae in tribus locis unius est. Ipse enim sublimavit sedem, in qua etiam quiescere et praesentem vitam finire dignatus est; ipse decoravit sedem, in quam Evangelistam discipulum misit; ipse firmavit sedem, in qua septem annis, quamvis discessurus sedit. Cum ergo unius atque una sit sedes, cui ex auctoritate divina tres nunc Episcopi praesident, quidquid ego de vobis boni audio hoc mihi imputo; si quid de me boni creditis, hoc vestris me­ ritis imputate, quia in illo unum sumus, qui ait: ut omnes unum sint, sicut tu Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi * 4 — 181 in nobis unum sint n 1. VII. ep. 40. ad Eulog. (1). (Vide de Episcopi universalis praedicatione et de unitate inter tres sedes animadversiones eruditas Hincmari Rhemensis opuscul. adversus Hincmar. Laudunens. cc. 16. 17. Migne T. CXXVI. p. 334-337; 345-350.). 3°. Post luculentam doctrinam ipsorum Evangeliorum de suprema potestate in Petro instituta perenniter propa­ ganda per singulos eius successores, et post multiplicem Conciliorum et Pontificum, qui ab universa Ecclesia agno­ scebantur Petri in eadem potestate heredes, declarationem de eadem propagatione ac successione simul cum ipso modo successionis per Episcopatum Romanum, quem Petrus sibi peculiariter assumptum moriens vacuum reliquerat, nihil opus est testes alios inducere eiusdem rei, utpote facti in tota Ecclesia semper notorii, publici, perpetui. Veritatem Ecclesiae lesu Christi, fundamentum eius uni­ tatis in fide et communione demonstrant ex Petri princi­ patu in Romana Ecclesia, quacum propter illum a Christo (1) Haec dicta quidem sunt de intima trium sedium unione charitatis; sed sublimatio illa sedis Alexandrinae et Antiochenae earumque cum Ro­ mana unitas charitatis per Petrum simul et maxime demonstrat, privile­ gia patriarchalia non ab amplitudine civitatis, ut ambitio Byzantina so­ mniavit qua schisma Photianum praeparatum est, sed solummodo a con­ cessione Petri et sedis Romanae Petri derivari, eaque nulla esse posse nisi in unione et subordinatione sub eadem Petri sede. Pridem Innocen­ tius I. de praerogativa amplioris dignitatis et iurisdictionis in sede An­ tiochena scripserat: a animadvertimus, non tam pro civitatis magnifi­ centia hoc eidem attributum, quam quod prima primi Apostoli sedes esse monstretur..... quaeque urbis Romae sedi non pederet, nisi quod illa in transitu meruit, ista susceptum apud se consummatumque gauderet » In­ nocent. ep. 19. n. 1. ad Alexand. Antioch, cf. Gelas, ep. 7. ad Dardan. (Hard. T. II. p. 912.). Porro ex ipsa hac origine privilegiorum patet, posse quidem ex plenitudine potestatis a sede Petri conferri aliis sedi­ bus e. g. Constantinopolitanae privilegia paria vel maiora ac sint illa salis Alexandrinae vel Antiochenae; sed non possnu.t conferri ex eadem ratione. Hoc docnit s. Leo M. retundens ambitionem Anatolii Constantinopolitaui, qui suam sedem per Concilium Chalcedonense Alexandrinae et Antiochenae praeferendam affectaverat, u Alia ratio est rerum saecularium, alia divinarum ; nec praeter illam petram quam Dominus in fundamento posuit, stabilis erit ulla constructio......Non dedignetur regiam civitatem, quam npostolicam non potest facere sedem n s. Leo ep. 104. c. 3. ad Mar­ tian. August. I ·* \1ι - 182 institutum principatum omnes qui sunt ubique, in una tra­ dita fide, et in communione cum agnitione principatus eius­ dem convenire necesse sit ; totum vero hoc ius et officium principatus agnoscunt proprium successoribus Petri in ipsa Romana Ecclesia, quos singulos vel explicite enumerant usque ad sua tempora vel universim et implicite comprehen­ dunt. Irenaeus, quae sit una vera fides ab Apostolis tra­ dita in omnibus Ecclesiis ; et quomodo hae omnes una sint Ecclesia lesu Christi, demonstrat ex sola Ecclesia Romana, quia potentior principalitas a fundatoribus Apostolis Petro et Paulo (1) posita in hac Ecclesia necessarium reddit omni­ bus Ecclesiis ad eam convenire fide et communione. Fidei vero integritas in Romana Ecclesia pro omnibus Ecclesiis inde ab Apostolis fundatoribus tradita est et conservatur per successionem Episcoporum singulorum, adeoque sicut in his singulis a primo Episcopo et fundatore Petro pro­ pagatur episcopatus, ita in hoc episcopatu Romanae Eccle(1) Qnia Irenaeus pro scopo suo praecipue traditionem fidei prae oculis habet, et Paulus cum Petro martyrio consociatus erat; ideo praedicationem Pauli coniungit cum fundatione Petri. Ceterum diu, antequam Paulus Ro­ mam advenisset, ibi iam constitutam Ecclesiam tioruisse, cnius fides an­ nuntiabatur in universo mundo, ipse nos docet (Rom. I. 8-13.). Petrus iam anno 42. aerae vulgaris Romam perveniens Ecclesiae a se constitutae episcopatum susceperat, cum Paulus non ante annum 53. Romanis scri­ beret et anno demum 55. primum in urbem perdnctns sit. Patres omnes Petri non vero Pauli in episcopatu successores celebrant Episcopos Ro­ manos. Petri scilicet ordinaria potestas super universam Ecclesiam simul cum episcopatu Romano ad eos tamquam heredes transit, non Pauli apostolica potestas extraordinaria in omnes Ecclesias, qnae tamen et ipsa non minus quam ceterorum Apostolorum subordinata manebat potestati Petri. Eodem modo potest, et ne erroris illum accusemus, debet explicari Epiphanias, qui (haeres. XXVII. n. 6.) scribit, u Romae primos Petrum et Paulum Apostolos ipsos et Episcopos fuisse ·, (=7 'Ρωρ,η γαρ γεγονασι πο/οτο: Πέτρο; και Παύλος οι αποστολοι αυτοί και επίσκοπο·.). Successores deinde enumerat usque a ep. 42. et 45. ad Cor- ! i * 1 «L <.4. |U ; V’-‘• · - · ’J 1 LJ — 186 — nel. ; « Petri cathedram atque Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est » Id. ep. 55. p. 86. ad eumdem. Firmilianus, quamvis errore de baptismo penes haereticos in transversum actus et contra Pontificem exa­ cerbatus, fatetur tamen eamdem coniunctionem : - Stephanas per successionem cathedram Petri se habere praedicat, atque de episcopatus sui loco gloriatur, et se successionem Petri tenere contendit, super quem fundamenta Ecclesiae collocata sunt » Firmilian. ep. 75. p. 148. inter Cyprianicas. Ad tuendum Damasum Romanum Pontificem contra Ursi­ num (Ursicinum) antipapam Episcopi Concilii Aquileiensis scribunt imperatoribus: « Totius orbis Romani caput Ro­ manam Ecclesiam atque illam sacrosanctam Apostolorum fidem ne turbari sineret, obsecranda erat clementia vestra; inde enim in omnes venerandae communionis iura di­ manant n (inter epp. s. Ambros. ep. 11. n. 4. T. II. p. 811.). Unde idem Ambrosius laudat fratrem Satyrum, quod bapti­ zandus ab ignoto Episcopo ante omnia quaesierit : « si cum Episcopis catholicis hoc est cum Romana Ecclesia con­ veniret»? Id. de excessu fratris T. II. p. 1127. In eadem causa antipapae Ursini imperatoribus scribunt Episcopi Concilii Romani anni 378 : Damasus : u etsi aequalis est munere (epi­ scopali seu ordinis potestate), praerogativa tamen Apostclicae (Petri Apostoli) sedis excellit r> (Hard. I. p. 841) Hie­ ronymus Damasum Pontificem Romanum et cathedram Petri et petram Ecclesiae velut unum atque idem habuit, ubi de magisterio doctrinae (an una vel tres dicendae sint hypo­ stases divinae) et de communione catholica agebatur, u Beatitudini tuae id est cathedrae Petri consocior super diam petram aedificatam Ecclesiam scio; quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est......... quicumque tecum non colligit, spargit; hoc est, qui Christi non est·, Antichristi est » Hieron. ad Damas, ep. 14. cf. ep. 16. Ita etiam s. Chry^ologus Leonem Pontificem praedicat ut Petrum viventem et praesidentem in propria sede, et ideo monet Eutycheu haeresiarcham, ut eius se subiiciat sen­ tentiae: «quoniam beatus Petrus qui in propria sede ci­ vit et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem » (inter epp. s. Leonis ep. 25. c. 2.). Episcopi provinciae Are- — 187 — latensis ad eumdem s. Leonem scribunt : u Per beatissimum Petrum Apostolorum principem sacrosancta Ecclesia Ro­ mana tenet supra omnes totius mundi Ecclesias princi­ patum n (inter epp. s. Leonis ep. 65. c. 2.). III. Omnia in hac thesi demonstrata ad hoc reducuntur compendium. Christus Deus ipse verbis et factis in Evangelio consi­ gnatis instituit in Petro supremam et universalem potesta­ tem petrae et capitis Ecclesiae perpetuo duraturam, adeotpie eam instituit in singulos successores et heredes Petri propagandam. Verba enim promissionis et institutionis, ssuper hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; tibi dabo claves regni coelorum ; confirma fratres tuos ; pasce oves meas n dicta quidem sunt Simoni, sed quatenus factus est Petrus semper victurus ratione muneris ac perennis officii et potestatis iisdem verbis institutae, atque idcirco in tota sua significatione et efficacia aeque pertinent ad singulos Petri successores perpetua serie sese invicem excepturos. Successio itaque perpetua in potestate suprema non mi­ nus quam ipsa potestas verbis evangelicis enuntiata et in­ stituta est; sed modus successionis verbis ipsis in individuo non significatur ; continetur tamen in ipsa natura muneris visibilis in visibili Ecclesia per successionem permansuri, modum successionis debere esse visibilem, hoc est omnibus facile cognoscibilem et manifestum, atque eatenus modus successionis in genere ipsa divina institutione determinatus esse dici potest. At non genera indeterminata sed determi­ nata individua concrete existunt in rerum natura ; adeoque ex ipsa institutione primatus et perpetuae in eo successio­ nis pertinebat ad Christi institutoris divinam supernaturalem providentiam erga suam Ecclesiam aedificatam in petra, ut modus ipse successionis, qua haec petra perenniter per­ durat manifestus et certus atque ideo non fluctuans sed constans in individuo determinaretur. Iam vero ex testibus superius citatis constat, hunc unum et nullum umquam aliam modum successionis in Ecclesia semper, ubique et ab omnibus agnitum et praedicatum fuisse : a) Quod Episcopus Romanus succedit in omnia iura sa­ cri magisterii et imperii, quae a Christo in Petro instituta - «aaM r· fc'.l — 188 — sunt perennia et propaganda in singulos successores Petri ; unde quoad haec tura et officia singuli Romani Episcopi sunt una persona moralis cum Petro. u In Iulio Petri Apo­ stoli memoria honoratur, ut ad caput id est ad Petri Apo­ stoli sedem Domini referant sacerdotes ; » u omnium onera portat in Siricio beatus Apostolus Petrus ; » « Innocentius, Theodorus sunt praesulum vertex in honore beatissimi Pe­ tri; - - quae est auctoritas Petri, par potestatis conditio est in Zosimo ; » .. manet universalis Ecclesiae sollicitudo beatum Petrum in Bonifacio ; » u beatissimus Petrus vivit et indicium exercet in Coelestino ; » a Coelestino necessita­ tem de omnibus tractandi Christus in sancto Petro Apostolo induisit; n u Petrus locutus est per Leonem, Agathonem; - « Petrus universalis Ecclesiae gubernacula non reliquit in Leone; n u principatum Domini voce perceptum beatus Petrus tenuit semper, et tenet in Gelasio. » b) Haec successio in totam potestatem Petri divinitas institutam asseritur et creditur ex eo ipso et ex eo solum, quod quis legitime succedit in hoc episcopatu particulari, quem Petrus Apostolorum princeps sibi Episcopo assumpsit. Videlicet Petrus insignitus a Christo Deo potestate prima· Hali apostolica et ordinaria (hoc est suprema, universali, perenniter permansura in legitimis successoribus) sibi assu­ mens episcopatum Romanum sive sedem Romanam, hoc ipso suo facto effecit eam sedem Apostolicam primatialem seu Petrinam, quam moriens vacuam reliquit non solum nega­ tive quod iam nullus in ea sederet, sed cum iure et exi­ gentia positiva, ut alius et alius iuxta divinam ordinatio­ nem perpetuo succedat in eadem illa ordinaria Petrina potestate. Unde non est duplex successio, una in episcopatu Romano instituto a Petro, altera in primatu instituto a Christo; sed posito facto Petri, qui moriens totam suam potestatem tum primatialem tum in ea inclusam episcopa­ lem Urbis reliquit in sua sede Apostolica Romana vacua, hoc est exigente successorem primatus et inclusi episcopa­ tus Urbis, iam successio una est non separata sed distincta secundum duplicem rationem. De hac re inferius adhuc di­ cemus. Doctrinam habes in superioribus ex universali Pa­ trum professione satis confirmatam, a Cum vacat Fabiani r — 189 — locus, vacat Zoctzs Petri, et in locum Petri succedit Cor­ nelius; « «Petri administrationis heres Siricius; » «nove­ runt Africani quid sedi apostolicae debeatur, in. quo loco est positus Innocentius; » a Petri successor et locum te­ nens beatissimus papa noster Coelestinus; » u per potesta­ tis (quae Petro a Christo collata in Evangelio docetur) data conditio in eos, qui. sedis hereditatem meruissent, habet enim ipse tum omnium Ecclesiarum tum huius (Romanae) maxime curam, ubi sederat, cui ipsa sui nominis consti­ tuit fundamenta ; » « subiungit autem se non solum apo­ stolica (primatus super universalem Ecclesiam) sed etiam episcopalis (Ecclesiae et sedis Romanae) dignitas Petri, qui secli suae praeesse non desinit, soliditas enim illa quam de petra Christo etiam ipse petra factus accepit, in suos quoque se transfudit heredes;» u ordinatissima to­ tius Ecclesiae caritas (ut communione omnes unum sint vi­ sibiliter in capite visibili, invisibiliter in capite invisibili Christo) in Petri sede Petrum suscipit, et a tanti amore pastoris (de amore agitur formaliter ut iure et officio pa­ storis a Christo est instructus) nec in persona tam impa­ ris tepescit heredis; » «primae beatissimi Petri sede antiqua et vetusta defertur reverentia... quae (sedes) per Domini sententiam (in Evangeliis) in beato Petro principatum per­ cepit, ut unum caput, una compago corporis Christi, una esset Ecclesia ; » a quem unum ex Apostolis principem esse voluit Christus, Petrum dispensatione mirabili in dominam gentium Romam direxit, ibique sanguinis gloriosa effusione decoratus aeterno hospitio conquiescit, praestans sedi quam ipse benedixit, ut a portis inferi numquam pro Domini missione (in misso Petro sedes habet missionem et promissio­ nem ab ipso Domino) vincatur, omniumque sit fluctuantium tutissimus portus » a cum multi sint Apostoli, pro ipso tamen principatu sola Apostolorum principis sedes in au­ ctoritate convaluit » (quae ergo sedes Apostolica est non solum historice ut aliorum Apostolorum e. g. lacobi, quod primus eius Episcopus fuerit Apostolus, qui praerogativas ex­ traordinarias apostolatus non potuit relinquere suae sedi ; sed est sedes Apostolica primatialis, quia primatus seu prin­ cipatus seu potentior principalitas in Petro erat munus ordi- if narium Aeque validum pro successoribus). Summa omnium est id, quod Hadrianus I. doctrinam complectens Evangeliorum, Conciliorum et Patrum antecedentium scripsit ad Concilium VII. et « tota sacratissima synodus ita credens, ita sapiens, ita dogmatizans » suscepit : « ip$e princeps Aposto­ lorum beatus Petrus qui Apostolicae sedi primus praesedit, sui apostolatus principatum ac pastoralis curae succes­ soribus suis, qui in eius sacratissima sede perenniter ses­ suri sunt, dereliquit, quibus et auctoritatis potestatem, quemadmodum a Salvatore nostro Domino Deo ei con­ cessa est, et ipse quoque suis contulit ac tradidit divino iussu successoribus Pontificibus » (1). c) Propter hanc unionem successionis in plenitudine po­ testatis divinitus in Petro institutae cum successione in particulari Ecclesia seu sede Romana, ipsius Ecclesiae Ro­ manae primatus super Ecclesiam universalem a Patribus celebratur. Cum enim Petrus sibi reservans episcopatum particularis Ecclesiae Romanae eum vehit inclusum teneret in suo divino primatu super universalem Ecclesiam, ratione et non nisi ratione huius inclusionis episcopatus Romani in divino primatu universali verissime dicitur ipsa Ecclesia Ro­ mana tenere primatum super universalem Ecclesiam. Hanc ergo unionem episcopatus Romani cum primatu et nihil aliud docent Patres, quando celebrant Ecclesiae Romanae primaflj Res haec adeo limpida semper fuit, ut quamvis disceptatum ali­ quando sit de suprema potestate Petri a Christo instituta, quaenam illa sit, imo ea ab haereticis et schismaticis ex parte fuerit negata (nam ali­ quam supremam potestatem perenniter in Ecclesia permansuram qui sim­ pliciter negaverint, penes sectas antiquas christiani nominis non invenies; haec absurditas in detorquendis claris testimoniis scripturarum recentioribus haereticis reservata est); nemini tamen umquam sive catholico sive haeretico aut schismatico in mentem venerit, dici aut esse posse alinm successorem in ius et munus Petri, qnin non sit successor eiusdem ia sede Apostolica Romana. Photins non primatus divinitus instituti ab Ec­ clesia Romana ad Constantinopolitanam translationem asseruit, ut Febronius putabat; sed ubi suae ambitionis intererat, negato vero primatu et pervert ns inra Patriarchalia, inter Patriarchas Pontifici Romano prima­ tum honoris dumtaxat, vel etiam sibi parem cnm illo dignitatem vindi­ care conatus e=t, eo quoi ·.onstantinopolis imperialis iam civitas esset et nova Roma. — 191 — tum super Ecclesiam universalem. Supposita vero per fa­ ctum Petri tali unione, profecto qui succedit Petro in Ec­ clesia Romana tenente primatum, eo ipso succedit in primatu, et vicissim nemo potest Petro succedere in primatu, quin eo ipso succedat in episcopatu Romano qui iam includitur in primatu. Quia Ecclesia Romana fundata ab Apostolis Petro et Paulo habet Episcopos perpetua serie successores Petri, propterea iu ea est potentior principalitas: a ad hanc Eccle­ siam propter potentiorem principalitatem necesse est con­ venire omnem Ecclesiam (in fide et communione) hoc est eos, qui sunt undique fideles ; » a est Petri cathedra atque Ecclesia principalis, unde unitas sacerdotalis exorta est; n tcatholicae Ecclesiae radix et matrix; » «Romana Ecclesia, unde in omnes venerandae communionis iura dimanant, » - Petrus habet cum omnium Ecclesiarum tum huius maxime, ubi sederat, curam, cui ipsa sui nominis firma et nullis hebetata motibus constituit fundamenta, ut tam humanis quam divinis legibus et disciplinis omnibus firmetur Romana Ecclesia; n a Ecclesiam Romanam Ecclesiis toto orbe dif­ fusis velut caput suorum certum est esse membrorum; » u per beatissimum Petrum sacrosancta Romana Ecclesia tenet super omnes totius mundi Ecclesias principatum ; r> u Romana catholica et Apostolica Ecclesia nullis synodicis constitutis ceteris Ecclesiis praelata est ; sed evangelica voce Domini et Salvatoris nostri primatum obtinuit, n Maneat igitur, quod in thesi ex doctrina totius anti­ quitatis christianae demonstrandum suscepimus, successio­ nem perpetuam in primatu quam Christus ipse instituit, semper in Ecclesia fuisse intellectam et praedicatam ita, ut sedes Romana Petri iam sit sedes Apostolica primatialis super universam Ecclesiam, ac propterea legitima successio in hoc episcopatu Romano in hac sede Petri sit successio in divinitus instituto primatu Petri. THESIS XII. Ulterior explicatio doctrinae de unione primatus cum Sede Romana. - 1°. Eadem veritas unionis primatus super universam Ecclesiam eoa Sede Apostolica Romana ex Conciliorum definitionibus et fidei professio­ nibus demonstratur. 2°. Ex praemissa doctrina consequitur modum unk” nis eum esse, ut distinctione rationis successio in sede Romana sit vi» sibile signum successionis in primatu: realiter vero una sedes Romani - evecta sit ad dignitatem et potestatem sedis primatialis super univer3 sani Ecclesiam. Porro 3°. consequitor veritas theologica, primatun * numquam, ne suprema quidem ipsius successoris Petri potestate, a sede -Romana separandum et alio transferendum esse; 4°. per aliam vero - quamvis potestatem sive ecclesiasticam sive profanam fieri posse hoios- modi translationem, doctrina est damnata, et connexa :um enoribas ” contra ipsam divinam constitutionem Ecclesiae. » . 'waB I I. Vidimus hactenus doctrinam in Ecclesia semper et ubique assertam et praedicatam de unione primatus Petri et de eius perenni hereditate in sede Romana Petri; ad clariorem vero at pressiorem demonstrationem, simulquead certiorem deductionem solutionis, qua quaestio altera de separabilitate primatus a particulari Ecclesia et sede Ro­ mana eliquetur, nunc ipsas formales definitiones et profes­ siones fidei considerabimus, quatenus in eis unio primatus cum Ecclesia Romana et perennis Episcoporum Romanorum successio non minus in primatu Petri quam in episcopatu contineatur. a) Definitio concilii Florentini ita habet. « Item diffi­ nimus, sanctam Apostolicam sedem et Romanum Ponti· ficem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pon­ tificem Romanum successorem esse beati Petri principis Apostolorum et verum Christi vicarium totiusque Ecclesiae caput, et omnium Christianorum patrem et doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac guber­ nandi universalem Ecclesiam a Domino nostro lesu Christo plenam potestatem traditam esse ; quemadmodum etiam in r 193 — gestis yenmenicoruni (oecumenicorum) Conciliorum et in saeris Canonibus continetur » (1)· Definitum igitur est, non solum gene rati m Romani Pon­ tificis ius primatus in universum orbem, sed speciatim ius et modus successionis. Is qui succedit in sancta Apostolica sede Petri, et ideo est Pontifex Romanus seu Petri succes­ sor in episcopatu Romano, eo ipso non solum Petri ut Epi­ scopi sed simul Petri ut principis Apostolorum successor est, ac propterea verus Christi Vicarius totiusque Ecclesiae caput; nam ipsi Episcopo Romano, hoc est singulis qui­ cumque illi sint legitimi Episcopi Romani, in beato Petro, qui prima velut radix totam seriem successorum repraesen­ tabat, seriem inquam saltem pro praesenti ordine compo­ sitam omnibus et solis successoribus in sede Apostolica Romana, a D. N. lesu Christo plena potestas tradita est pa­ scendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam. Explicita est definitio Concilii Vaticani, u Sanctus beatissimusque Petrus... ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus, Episcopis sanctae Romanae sedis ab ipso fundatae eiusque consecratae sanguine, vivit et praesidet et indicium exercet. Unde quicumque in hac ca(1) Textus hic latinus originalis est, cui subscripsit Pontifex e Ego Engenius Catholicae Ecclesiae Episcopus ita diffiniens subscripsi » cum Patribus latinis, sicut textui graeco pariter originali subscripserunt cum imperatore Palaeologo Patres graeci. In ultimo inciso huius textus origi­ nalis gracci videtur mihi notatu dignissima lectio in una particula va­ rians ab eo, qui exstat in editionibus Conciliorum. Ia his editionibus le­ gitur, ζαΟ ον τροττον και εν το-.ς πρακτικοί; των οιζουαενιζων συνοδών ζαι εν το-.; ίεροις ζανοσι διαλα|χβανετα-.. At in originali particula ε’ν secundo loco nullatenus repetitur: καθ’ όν τροπον και εν τοις πρακτικο-.ς των οικουμενικών συνοδών ζα-. το-.ς ιεροις κανοσι διαλαμβάνεται. Ergo sub priori illo et unico vi comprehenduntur duo membra per particulam και coninncta το-.ς πρα­ κτικοί; ζα·. το-.ς ίεροις κανοσι ; unde praescindendo etiam a textu originali latino, illud και.... και non potest verti, u quemadmodum tum in gestis f«m in sacris canonibus continetur, » sed necessario significat, a quemad­ modum etiam (praeter cetera documenta et secundum hanc nostram defi­ nitionem) in gestis et sacris canonibus continetur. n Quam manifesto au­ tem id. quod in Florentino definitur, contineatur in gestis oecumenicorum Conciliorum et in sacris canonibus, patet vel ex iis paucis, quae in superioribus duabns thesibus inducta sunt, et qnae nominatim Graecis pro­ stabant ex Concilio oecumenico Lugdunensi’ II. mox citanda. Fraxzeuin. De Ecclesia ΟΙι^λΛλ thcdra Petro succedit, is secundum Christi ipsius instita tionem primatum Petri in universam E-clesiam obtinet,., Si quis ergo dixerit, non esse ex ipsius Christi Domini insti­ tutione sen iure divino, ut beatus Petrus in primatu super I universam Ecclesiam habeat perpetuos successores; aut Ro­ manum Pontificem non esse beati Petri in eodem primatu I successorem, anathema sit ·» (Const. Pastor aeternus 1 6) Haec unitas successionis in episcopatu particularis · Ecclesiae Romanae Petri et in plena potestate Petri super universalem Ecclesiam non minus expresse declaratur, dum ipsa Ecclesia Romana definitur recepisse et obtinere pri­ marum super catholicam Ecclesiam per suum nempe Epi- I scopum, qui est Petri principis Apostolorum successor. Ita habet professio fidei a Clemente IV. et Gregorio X. praescripta et· in Concilio Lugdunensi II. a Graecis edita ad unionem cum Ecclesia catholica, u Ipsa quoque Sancta Romana Ecclesia summum et plenum primatum et princi­ patum super universam Ecclesiam catholicam obtinet, quam se ab ipso Domino in beato Petro Apostolorum principe sire vertice, cuius Romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter ct humiliter re­ cognoscit. r> In Concilio Constantiensi a Martino V. damnata est propositio XLI. Wicleffiana : u non est de necessitate salutis credere, Romanam 'r-elesiam esse supremam inter alias Ecclesias. r> In forma a Pio IV. praescripta a ad orthodoxae fidei professionem faciendam iuxta Concilii Tridentini dispositionem, r. et iisdem verbis in altera as.Sede Graecis praescripta ab omnibus Catholicis spondetur : « san­ ctam catholicam et apostolicam Romanam Ecclesiam omnium Ecclesiarum matrem et magistram agnosco, Homanocpie Pontifici beati Petri Apostolorum principis successori ac lesu Christi Vicario veram obedientiara spon­ deo ac iuro. .·> In Concilio denique Vaticano (Constit. Pastor aeternus cap. 3.) definitur : a docemus et declaramus, Eccle­ siam Romanam disponente Domino super omnes alius ordinariae potestatis obtinere principatum (1), et hanc (1; Idem dogma verbis iisdem iam enuntiatum est in Cone. Lateran. IV. cap. 5. - Sacra universali synodo approbante sancimus, ut post Romanam Ecclesiam, 3uae tuptr omnes alias ordinariae p<*33& - - 195 Romani Pontificis iurisdictionis potestatem, quae vere episcopalis est, immediatam esse, erga quam cuiuscumque ritus et dignitatis pastores atque fideles, tam seorsum sin­ guli quam simul omnes........ obstringuntur, n Ex his definitionibus et professionibus fidei ipsa Romana Ecclesia obtinet primatum, potestatis principatum super omnes alias Ecclesias, super universam Ecclesiam, est ma­ ter et magistra omnium Ecclesiarum ; sed hoc totum habet in suo Episcopo, quia hic est successor Petri principis Apo­ stolorum, id est successor in ipso principatu. Unde vides, in definitione Vaticana Ecclesiae Romanae ordinariae po­ testatis principatum non alium dici quam Romani Pontificis iurisdictionis potestatem, et in professione Lugdunensi ac Tridentina Romanae Ecclesiae summum et plenum prima­ tum, materuitatem ac magisterium omnium Ecclesiarum in eo fundari, quod Romanus Pontifex est beati Petri Aposto­ lorum principis successor et ideo lesu Christi Vicarius. Subiectum supremae potestatis solus est Episcopus Roma­ nae Ecclesiae, qui succedens Petro principi Apostolorum in huius Ecclesiae episcopatu, eo ipso succedit eidem in principatu super universam Ecclesiam. Propter hanc uni­ tatem successionis secundum duas rationes distinctas, u ipsa quoque sancta Romana Ecclesia summum et j>lenum priI matum et principatum se ab ipso Domino in beato Petro Apostolorum principe, cuius Romanus Pontifex est succes­ sor. excepisse veraciter et humiliter recognoscit, » per ipsum nempe suum Pontificem, Apostolorum principis successorem, recepit primatum non solum ratione finali, qua primatus oblinet principatum, utpote, mater universorum Christifidelium et magistra; Coustantinopolitaua (cuius Patriarcha tum temporis erat ritus latini) primnm. Alexandrina secundum, Antiochena tertium, Hierosolymitana quar­ tum locum obtineant « (Hard. T. VII. p. 23.). Quod Romana Ecclesia est later universorum Christi fidelium et magistra (suprema regendi et do­ cendi potestate), vides in Florentina definitione dictum do proprio pote­ statis snbiecto: ipsum Pontificem Romanum omnium Christianorum patrem et doctorem existere. Et quod dicitur ordinariae potestatis principatus super omnes atlas Ecclesias utpote matris universorum Christi fidelium et magistrae, totum comprehenditur in professione Tridentina: omnium. Ecclesiarum matrem et masistrain agnoscu. p s est institutus in bonum sicut totius ita et Romanae Etclesiae, sed quodammodo fornialiter, quatenus primatus est unitus eum episcopatu Romano, atque ita successio in pri­ matu est inserta per continuam seriem suorum Episcoporum ipsi Romanae Ecclesiae. « Scire debes Episcopum in Eccle­ sia esse, et Ecclesiam in Episcopo n (Cyprian, ep. 69. ad Flor. Pupian. p. 123.). II. Ex omnibus in hac et antecedentibus duabus thesi­ bus demonstratis deducitur, quomodo unio primatus cum episcopatu sive sede sive Ecclesia Romana intelligi debeat. a) Sicut Ecclesia [lesu Christi est instituta visibilis, atque adeo certis ac constantibus signis seu notis facile co­ gnoscibilis inter omnes falsi nominis societates Christianas ut una et vera Ecclesia Christi ; ita omnia etiam elementa quae pertinent ad visibilitatem Ecclesiae eamque visibilem constituunt sane visibilia sint oportet. Inter haec autem elementa primum locum occupat ipsum visibile caput, vi­ sibile fundamentum a Christo institutum, Petrus de petra in perenni successione ; ergo in ipsa institutione perenniter et continua successione permansuri visibilis Capitis Eccle­ siae continetur, successionem ipsam debere esse visibilem, hoc est certo, constanti et manifesto signo facile cognosci­ bilem. Atqui inde a glorioso exitu Petri per omnes aetates 1 Ecclesiae semper et ab omnibus ut certum, constans et ma­ nifestum signum successionis in primatu Petri habita et credita est successio in sede Romana Petri, quam ipsemoriens vacantem, ut aiebat s. Cyprianus, hoc est singulis ex ordine successoribus in omnibus suis iuribus tenendam re­ liquit. Ergo sicut ad perennem successionem visibilis episco­ patus et sacerdotii valet antecedenti institutione divina vi­ sibile sacramentum, ita ad perennem successionem in visibili primatu valet divina ratihabitione saltem consequente post factum Petri signum visibile successionis in Romana Petri sede. - Beatus Petrus qui Apostolicae sedi primus praese­ dit, sui apostolatus principatum successoribus suis, qui in eius sacratissima sede perenniter sessuri sunt, dereliquit, quibus et auctoritatis potestatem, quemadmodum a Salvatore nostro Domino Deo ei concessa est, et ipse quoque SUIS COfttudit ac tradidit dicino iussu successoribus Pontificibus, ~ S . :··· -so* ( I I ' j In hac explicatione ex omnibus supra citatis ecclesia­ sticis documentis deducta consentientes habemus insignes theologos, a Sicut ex ratione, institutione, et fine Ecclesiae necessarium esse ostendimus, illam in individuo et in par­ ticulari esse visibilem, ait Suarez, ita ex institutione et fine muneris Vicarii Christi necessarium est, illum esse risibilem Ecclesiae in particulari, ac determinata sede et successione. » Suarez contra Reg. Angi. 1. III. c. 13. u Alicui certa sedi debuit primatus Petri, id est universalis pontificatus seu regimen totius Ecclesiae affigi. Quamvis enim hic primatus nullam particularem sedem episcopalem. cui ipse alligaretur, per se (h. e. a priori et intestina sua natura) postularit, id tamen certa requirebat in hoc pri­ matu successio (quae ipsainet simul cum primatu divinitus instituta est ut perenniter duratura), quae in bonum Ec­ clesiae perseverare facileque expediri posset et deberet... Hinc Petrus necessario elegit particularem aliquem episco­ patum, cui Primatis persona alligaretur. Fuit ille quidem Antiochenae sedis fundator et rector aliquot annos; sed cum inde Romam transierit, huc primatum a sua persona indivisum transtulit, et eumdem episcopatum Romanum usque ad mortem retinens primatum ad successores suos in eadem sede transmisit.» Laurent. Veith. dePrimat. Rom. Pontif. Posit. VIII. §. 18 ; Pet. Ballerini de vi et ratione Pri­ mat. R. P. T. I. c. 1. n. 2 ; Theol. Würzeburg. T. I. de Primat. R. P. §. 170. n. Ill ; Franc. Ant. Zaccaria de s. Petri Primat, c. 5. n. 7. 6) Ulterius ex illis praesertim documentis, in quibus ipsius Ecclesiae Romanae seu sedis Apostolicae Romanae principatus docetur, consequitur non modo unionem esse inter primatum et Romanum episcopatum velut inter duas res separatas in uno aliquo tertio, sed iam esse unam Ro­ manam sedem principatus super universam Ecclesiam, qui principatus in se continet episcopatum Romanum, ut in universali continetur particulare. Nimirum non duae sedes Petri distinguendae sunt, quarum una intelligatur a Christo instituta et Petro data suprema potestas pastoralis super Ec­ clesiam universalem, altera sit sedes Ecclesiae particularis Romanae instituta a Petro ab illa priori separata per se con- ». I u·.1 ϊ· a. -IV'V 198 sistens et tantummodo coniuncta ratione unius personae. quae utramque administret ; sed imo dum Petrus non solum pro se sed etiam pro singulis suis successoribus in serie perenni institutus iam a Christo pastor totius Ecclesiae, sibi elegit et constituit hanc Romanam Ecclesiam ut suam sedem episcopalem, adeoque eam fecit sedem Apostolicam Petrinam, hoc ipso una sedes Romana constituta est, et in morte Petri perenni iure hereditario (1) consecrata sedes primatialis in dignitate et potestate a Christo instituti principatus super Ecclesiam universam. Dicam hoc ipsum verbis Bellamini. α Observandum est, inquit, Romanum episcopatum et Ec- I clesiae universae praetecturam non esse duos episcopatus | neque duas sedes nisi in potentia. Nam Petrus Pontifex to- i tius Ecclesiae a Christo institutus non adiunxit sibi epi­ scopatum urbis Romae, quo modo Episcopus alicuius loci adiungit sibi alium episcopatum vel canonicatum aut Abba­ tiam; sed Romanae urbis episcopatum evexit ad summum orbis terrae pontificatum, quemadmodum cum episcopatus simplex erigitur in archiepiscopatum vel patriarcliatum. Non enim Archiepiscopus vel Patriarcha est bis aut ter Epi­ scopus, sed semel tantum.... et summus Pontifex etiamsi Episcopus, Archiepiscopus, Patriarcha et summus Pontifex sit, haec omnia sunt unum actu, et tantum in potentia multa. Ex quo sequitur, ut qui eligitur Romanus Episco­ pus, eo ipso sit Pontifex summus totius Ecclesiae, etiamsi forte id non exprimant electores » Bellarm. de Rom. Pont. 1. II. c. 12. Quod ait magnus theologus de u multis in po­ tentia et de unitate in actu, n rite intelligendum est. Vi­ delicet non ex natura rei et velut a priori erat necessa­ rium, ut Petrus sibi pastori totius Ecclesiae faceret pro- » fl) Vide superiora documenta, in quibus Romani Pontifices dicuntir Petri heredes tam frequenter, ut videatur quodammodo hoc nomen trans­ misse in nomen, proprium. I B| u Cum Petrus suam sedem Romae collocaverit, et in illum totum suum primatum et potestatem contulerit, illamque institutionem vivens non mutaverit, non potuit postea Ecclesia acephala per mortem Petri illam institutionem mutare, ideoque successor Petri in episcopatu Romano ex necessitate simul in primatu successit , Suarez cont. Reg. Angi. 1. Πί. cap. 13. i'. ,tr ’·. ?.· — 199 — priam hanc determinatam sedem Romanam·, potuit ergo absolute loquendo institui episcopatus urbis Romae per se consistens absque illa evectione ad summum orbis terrae pontificatum·, sed posito facto, in una potestate suprema et universali iam includitur potestas particularis inferior Ro­ mani episcopatus·, nec minus iura metropolitica in provin­ ciam ecclesiasticam Romanam, atque iura patriarchalia in pat riarch at um occidentis iam contenta erant in suprema universali potestate, quando Pontifices ea sibi specialiter reservarunt (1), cum exclusione aliorum seu potius non con­ cedendo illic haec iura ulli alteri (Metropolitae aut Patriar­ chae·, superius enim iam vidimus, huiusmodi Metropoles aut Patriarchatus non divinae sed ecclesiasticae dumtaxat in­ stitutionis derivari ex concessione directa vel indirecta sedis Romanae Petri, et non nisi in communione et dependentia ab ipsa posse subsistere. Porro sicut Pontifex non semper tota intensione suae supremae potestatis agit, ita potest etiam exercere actus restrictiores iurisdictionis episcopalis, archiépiscopal is, patriarchalis intra limites pro hisce iuribus specialiter reservatos et designatos. Hoc modo ea quae memoravit Bellarminus, intelliguntur u multa in potentia » (1) Ex his patet, cur Nicaena synodus (can. VI.) expresse confirmare potuerit iura patriarchalia (ut postea, inde forte a saeculo V. appellari coeperunt) Alexandrini et Antiocheni Episcopi et aliorum Exarcharuin (Ponti, Asiae proconsularis, Thraciae); erant enim inris mere ecclesiastici; at iura patriarchalia Romani Episcopi inclusa in primatu super totam Ecclesiam divinitus instituto confirmare nec potuit nec voluit, sed tantum agnoscere et inducere velut normam et argumentum, quo probaretur con­ gruum fuisse, illis aliis sedibus similia patriarchalia iura concedere, et eadem a synodo confirmari. Τα αρχαία έθη κρατειτω τα έν ’Αιγυπτω και Λιβύη και Πενταπολει, ώστε τον ’Αλεξάνδρειάς επίσκοπον πάντων τούτων έχει? •σιαν, « έπειδε και τω έν τη 'Ρώμη επισκοπώ τούτο συνηΟες έστιν υ όαοιως ο s και κατα Άντιο/ειαν και έν τα·.ς άλλαις έπαρχιαις τα πρεσβεία σωζεσΟαι τι·.; Ξζζλησ'.α'.ς. - Nicaena synodus non aliquid ansa est super enxn (suc­ cessorem Petri) constituere; omnia denique huic noverat Domini sermone concessa » (Bonifacius I. ep. 14. et alii supra citati). » Privilegia huic sanctae Ecclesiae a Christo donata, a synodis non donata sed iam solum­ modo celebrata et venerata, per qcae non tam honor quam onus nobis incumbit; licet ipsum honorem non meritis nostris, s-d ordinatione gra­ tiae Dei per beatum Petrum et in beato Petro simus adepti ·> Nicol. I. ep. 8. ad Michael, imperat. (Hard. T. V. p. 162.). r δη'· Μ - 200 — " tum exercitii et a posteriori, tum a priori per exclusionem absolutae necessitatis; et sunt u omnia unum actu n in su­ prema divinitus instituta potestate universali. III. Ex omnibus disputatis forte quis consequi existimet, unionem primatus cum episcopatu Romano iam ita existere. ut dogma sit fidei catholicae separationem et translationem primatus ad aliam sedem etiam per supremam ipsius Ro­ mani Pontificis potestatem effici non posse. 1 ’. Tria haec sine dubio sunt de fide catholica, i) Chri­ stum instituisse in Petro potestatem primatus super uni­ versam Ecclesiam; fi) instituisse hunc primatum perenniter permansurum ut visibile fundamentum et petram a Christo petra principali positam adeoque pertinentem ad ipsam di­ vinam constitutionem Ecclesiae, quamdiu haec indefectibilis consistet usque ad consummationem saeculi, ac proinde si­ mul cum primatu institutam esse perpetuam in eo succes­ sionem, ut semper (serie nioraliter continua) unus sit in Ecclesia visibili visibilis et cognoscibilis successor Petri; γ) hos in primatu successores esse Romanos Pontifices, ad quos solos actu pertinet et semper pertinuit legitima Petri successio. Vide supra definitionem Concilii Vaticani. Primum et secundum dogma in ipsis verbis promissio­ nis et institutionis a Christo in Petro factae contineri, ut semper et ubique in Ecclesia Dei intellecta sunt, atque ex illis nulla assumpta propositione quae revelata non sit, simplici analysi deduci, in superioribus thesibus demonstra­ tum habes. Tertium non est nisi concreta expressio et appli­ catio utriusque dogmatis praecedentis. Verba Christi Dei, quibus primatum et perennem continua serie in eo succes­ sionem promisit et instituit (tu es Petrus... tibi dabo claves regni coelorum... confirma fratres tuos, pasce oves meas), non enuntiant veritatem solum abstractam, nec respiciunt personas indeterminatas , sed dicta et directa sunt in con­ creto ad personam Petri et singulos eius successores in tota serie; non sunt verba theoretica dumtaxat et speculativa, sed sunt verba practica et id quod significant, efficientia in Petro et in eius successoribus, quos singulos Christus in mente habens alloquebatur. Iam vero hi in primatu Petri successores vel nulli sunt, et verba aeternae veritatis iam r — I — 201 — semper erant et in praesenti ordine vera non essent, sunt soli Petri successores in sede Apostolica Romana. Facto enim constanti per universalissimam traditionem evidenti illi soli semper practice agnoscebantur et agnoscuntur, et theoretice praedicabantur et praedicantur eo ipso , quod succedunt Petro in sede Romana, successores in primatu, quem verbis divinis efficientibus Christus in Petro una cum perenni successione instituit. Ergo verba Christi pro prae­ senti saltem ordine implicite comprehendunt et enuntiant ut successores in primatu divinitus instituto omnes et solos Pon­ tifices Romanos, eaque veritas explicite applicatur et cre­ dibilis atque credenda proponitur facto evidenti ex univer­ salissima traditione. Ergo fide catholica sicut divinitus in­ stitutus primatus atque perennis eius conservatio et in eo singulorum successio,· ita non minus c/Romanorum Pont i ficum pro praesenti saltem ordine in eodem successio cre­ denda est. u Ut Ecclesiae certo constet, ait Suarez, in tali sede impletam esse et hactenus impleri institutionem a Chri­ sto factam et iu Scriptura revelatam, satis est ut applicatio, ut ita dicam, illius institutionis et dignitatis ad talem epi­ scopatum per evidentem traditionem et continuum ac notis­ simum usum eidem Ecclesiae sufficientissime proponatur.. . sicut ergo Ecclesia visibilis non tantum fide humana sed etiam divina creditur esse Ecclesia (vera lesu Christi), quia sensibilia signa per quae videtur, non sunt ratio credendi, sed proponunt ut evidenter credibile, illam esse veram Ec­ clesiam, quam Deus semper in mundo esse futuram revela­ vit: ita non solum fide humana sed etiam divina credendum est, Romanum Pontificem esse caput visibile huius Eccle­ siae vice Christi, quia signa illa quibus hoc caput ostendi­ mus, faciunt credibile evidenter, illum esse quem Christus ex vi suae institutionis Vicarium suum constituit. Hoc ergo modo dicimus, assertionem positam esse de fide, et in Scri­ ptura, adiuncta Ecclesiae traditione, sufficienter contineri n Suarez cont. Reg. Angi. 1. III. c. 13. Imo ipsum hoc dogma de successione Romanorum Pontificum in primatu divini­ tus collato Petro, pro se suisque successoribus, in fidei de­ cretis et professionibus superius in hac thesi (η. I.) descri­ ptis diserte declaratum est ac definitum. Nunc vero post ea, to’ Ιχ •i ♦ α!ζ· y · ”τ ■-. •Λ i* • ' quae modo diximus, animadvertas quaeso, in definitione Florentina ultimum incisum non solum valere ad confirmandam plenitudinem potestatis in primatu institutam a Christo, sed etiam continere modum quo revelata doctrina de succes­ sione in primatu applicatur et referri ostendatur ad Pon­ tifices /ionianos. u Diffinimus... ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri principis Apostolorum... et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a D. N. I. C. plenam potestatem traditam esse; quemadmodum etiam iu gestis oeeumenicorum Conciliorum et in sacris canonibus continetur, n Continetur nempe in hisce gestis et canonibus seu in universa traditione tum de­ claratio iu.ris de plenitudine potestatis, tum ostensio facti successionis, qua ius exhibetur pertinens et applicatum ad solos Pontifices Romanae Ecclesiae. 2°. Iam vero si haec ita sunt, nonne etiam quartum, quod memoravimus, dogma simpliciter de fide credendum est, unionem primatus cum sede et Ecclesia Romana ita esse absolutam et pertinere iam ad ipsam constitutionem Ecclesiae incommutabilem , ut nulla ne suprema quidem ipsius Pontificis Romani potestate primatus separandus et alio transferendus sit? Respondemus, id dogma definitum de fide hactenus saltem non esse; esse tamen veritatem theologicam quae ex modo, quo ipsum dogma de primatu Romanorum Pontificum seu Romanae Ecclesiae in documen­ tis ecclesiasticis enuntiatum est legitime deducitur. (i) Prima pars huius propositionis conceditur ab ipsis illis gravissimis theologis, qui contra Dominicum Sotum inseparabilitatem primatus a sede Romana strenue defen­ dunt quidem, sed si de separatione per supremam Ecclesiae auctoritatem, quae in Petri successore ipso residet, quaestio instituatur, mitioribus modis loquendi utuntur. De suprema inquam ipsius Pontificis Romani potestate intelligo tum Sotum, qui (4. dist. 24. q. 2. a. 5.) per Ecclesiae auctorita­ tem fieri posse separationem defendit, tum illos alios theo­ logos opinionis Soti impugnatores: si enim de inferiori po­ testate ecclesiastica ageretur, nec Sotus opinor, illam sen­ tentiam defendisset, et eius oppugnatores severiori censura usi fuissent. -.w ÎUCV ν.'Λ - 203 - I Gregorius de Valentia contra Soti argumenta intra se* quentem se continuit improbationem : « utrumque subtiliter ista pro Soti opinione disputari possint, mihi certe videtur ea opinio in re tam gravi nimium esse singularis ne: cero satis tuta » Analys. fidei 1. VII. c. 12. Suarez quaestio­ nem in eo sensu, quem diximus, velut hypothesin seponit: u quidquid sit de illa quaestione quae a theologis disputa­ tur, an possit Summus Pontifex separare primatum a Ro­ mana sede, et illum vel in alio episcopatu collocare vel ab omni particulari episcopatu separatum relinquere. certum esse existimo, dum aliquis Summus Pontifex id non fecerit, non posse universam Ecclesiam, vacante Papatu, id efficere, quia non potest inferior potestas mutare, quod per superio­ rem constitutum est, et quia sicut Petro soli datus est pri­ matus pro ipso et successoribus eius·, ita ad ipsum solum seu ad Summum Pontificem spectat determinare sedem Pon­ tificalem (in hypo th esi quam Suarez permittit, quod deter­ minatio non iam incommutabiliter facta sit), et modum ele­ ctionis et successionis eius praescribere r> 1. III. c. 19. cont. Reg. Angi. Cautius et clarius loquitur Bellarminus : u Petri privilegium est alligatum Romanae urbi, donec Petri succes­ sores Romae sedem retinent. Nam si divino iussu sedes alio transferretur, non essent amplius Romani Episcopi totius Ecclesiae Episcopi; si transferretur, inquam, ipsa sedes, ita ut qui nunc sunt Romani Pontifices, alicuius alterius loci Episcopi dicerentur, non enim sola absentia Pontificum ab Urbe sedem transferre dicitur. Atque haec ex hypothesi dicta sunt; non enim credimus umquam’futurum, ut sedes alio transferatur n 1. II. c. 12. de Rom. Pontif. De suprema Ecclesiae potestate, quae sit in ipso summo Pontifice, intelligendus est etiam temperantior modus loquendi, quo di­ serte provocans ad Gregorium de Valentia, Suarezium et Bellarminum Benedictus XIV. utitur: « quamvis possit in aliquo sensu, dici, supremam Ecclesiae monarchiam iure tan­ tum humano esse annexam sedi Romanae, quia nimirum utriusque unio , nexus et alligatio ortum habuit ex facto Petri, attamen non videtur posse sustineri illorum opimo, qui asseruerunt praefatam connexionem ita esse de iure hu­ mano. ut possit ab Ecclesia (potestate nempe Pontificis su- :·Α 4r.i Μ prema in Ecclesia) dissolvi, et una ab altera separari « 1. II. c. 1. n. 1. de Synod, dioeces. Vide etiam Petri Ballerini Vindicias contra Febroniuiu c. 8. §. 2; Laurentium Veith de Rom. Pont. sect. I. §. 19. (1). H b) Pars altera nostrae propositionis, nulla ne suprema quidem potestate primatum umquam separandum esse a sede et Ecclesia Romana Petri, tam manifesto fundamentum habet in Conciliorum definitionibus et professionibus fidei hac thesi descriptis, atque in doctrina Pontificum aliorumque Patrum in thesi antecedenti proposita, ut potius opus fue­ rit monere hanc veritatem non haberi a theologis ut cer­ tam de fide, quam ut dubitari possit esse veritatem theo­ logicam gravissimis nixam argumentis et documentis. a) Sane in illa hypothesi universalis et constans omnium saeculorum ratio sentiendi et docendi totius Ecclesiae mu­ tanda esset ·, traditio universa ecclesiastica, quae non iam in decretis legislationis dumtaxat per potestatem et clavim iurisdictionis sed in definitionibus et professionibus fidei per infallibile magisterium et per clavim doctrinae fulgidissime resplendet, non esset pro omni aetate incommutabiliter vera sed hypothetice tantum, quanidiu ipsum fundamentum et obiectum definitionis et professionis fidei, quod supponitur mutabile, non mutatum subsistit. At tota illa traditio, omnes illae definitiones et fidei professiones omnino absolute veritatem enuntiant, nec in eis ullum est vestigium istius hypotheticae dumtaxat veritatis, et mutabilitatis obiecti; veritatem ergo enuntiant incommutabilem; nec valor et si­ gnificatio solum hypothetica et mutabilitas obiecti ex illis sacratissimis documentis eruitur, sed sine solida ratione eis affingitur, quod sane nefas est. fl) Non dabimus Ballerinio et Laurentio Veith qui fere verba eius exscripsit, Benedi tum XIV. refutasse eorum dumtaxat opinionem, qui af­ firmassent, -annexionem primatus Romanae sedi factam dissolvi posse Ecclesia, prout a Pontifice seiuncta spectatur - Veith 1. c. Addnnt illi duumviri: - utim autem id fleri possit voluntate ipsorum Pontificum, si Romanam sedem deserentes aliam sedem perpetuo retinendam eligerent, in quam s. Petri successionem et primatum transferrent, non est facile decidendum. - Non equidem a privatis theologis decidendum est, sed ta­ men videndum, quid ex Conciliorum et Pontificum ceterornmque Patrum doctrina legitime deducatur. — 205 — Supponamus primatum a sede Romana Petri translatum et iam coniunctum sedi alteri, Neapolitanae, Parisiens!, Coloniensi. Ergo pro illa supposita futura aetate non erit am­ plius verum, quod definitum est et usque ad illud tempus ab omnibus fide catholica credendum erat, u ipsum Pontifi­ cem Romanum successorem esse (non solum fuisse ali­ quando) beati Petri principis Apostolorum totiusque Eccle­ siae caput; r ac propterea tura temporis non erit anathema, « qui dixerit Romanum Pontificem non esse beati Petri in primatu successorem; n nec amplius profitendum erit, a Ec­ clesiam Romanam disponente Domino super omnes alias ordinariae potestatis obtinere (non solum obtinuisse, sed sine limitatione temporis) principatum, » hancque non esse aliam quam « Romani Pontificis iurisdictionis potestatem, erga quam pastores atque fideles tum seorsum singuli tum simul omnes obstringuntur; » erit mutandum, quod eo us­ que propositum erat credendum in professione Lugdunensi et Tridentina: a ipsa sancta Romana Ecclesia summum et plenum primatum super universam Ecclesiam catholicam obtinet ; n a Romanam Ecclesiam omnium Ecclesiarum ma­ trem et magistram agnosco, Romanoque Pontifici beati Petri Apostolorum principis successori ac lesu Christi Vi­ cario veram obedientiam spondeo ac iuro. n In summa vera Ecclesia lesu Christi non erit amplius Ecclesia Romana catholica, sed Ecclesia Neapolitana vel Parisiensis catholica. Absurditas ipsa horum consectariorum catholicis auribus in­ tolerabilis, quae tamen omnia in illa suppositione transla­ tae sedis necessario continentur, demonstrat incommutabilitatem obiecti, quod in definitionibus et professionibus fidei credendum proponitur. Haec eadem definitionum et professionis fidei lucida do­ ctrina continetur etiam evidenter in tota ecclesiastica tra­ ditione, ex qua proinde idem existit ineluctabile argumen­ tum incommutabilis soliditatis, qua sedes Romana Petri semper est et manet sedes Apostolica Petrina, heres nempe totius iuris et potestatis a Christo in Petro institutae, ut in thesi superiori XI. demonstravimus. Unde illic demon­ strata recolenda sunt, nihil autem opus est eadem hic re­ petere: velim autem animadvertas, ex illis documentis non r jr * ··*-* μ —· 'J (h > — solum concludendo deduci sed etiam disertis verbis praedi­ cari incommutabilem firmitatem principatus in sede Romana Petri. Episcopus Romanae Ecclesiae Coelestinus in Concilio Ephesino dicitur « Petri Apostolorum principis et capitis secundum ordinem successor et locum tenens; n de suc­ cessione ergo Petri in Romana Ecclesia et non de alia di­ cuntur vel intelligi .possunt, quae ibi de successoribus Petri praedicantur tamquam omnibus saeculis nota: u Nulli du­ bium imo omnibus saeculis notum est, quod sanctus beatissimusque Petrus.... ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus vivit et indicium exercet; » quae hoc sensu repetita et citata sunt etiam a Concilio Vaticano (cap. 2.). Potentiam ligandi et solvendi, quam canonica an­ tiquitas ex promissione Christi agnovit in Petro, Zosimus non solum sibi vindicat, sed declarat, Petri potestatem esse in omnibus sedis Romanae Petri heredibus, eamdem semper, quia ipse huius suae Ecclesiae maxime habet curam, eique constituit sui nominis fundamenta ita ut quemadmodum ad perpetuitatem universalis Ecclesiae ne umquam portae in­ feri praevaleant adversus eam, sic ad perpetuitatem privi­ legii Ecclesiae Romanae sit Petrus in suis successoribus: « Par potestatis data conditio in eos, qui sedis heredita­ tem ipso (Petro) annuente meruissent ; habet enim ipse cum omnium Ecclesiarum tum huius maxime, ubi sederat, cu­ ram; nec patitur aliquid privilegii aliqua titubare aura sententiae (in illa Ecclesia, ubi sederat), cui ipsa sui ne­ minis firma et nullis hebetata motibus constituit funda­ menta, et quae sine suo periculo temere nullus incessat... ut tam humanis quam divinis legibus et disciplinis omni­ bus firmetur Romana Ecclesia. r> Eadem est doctrina s. Leonis de indeficiente consortio Petri cum aeterno sacer­ dote tum quoad Apostolicam tum quoad episcopalem in sna sede dignitatem quia soliditas petrae derivata a Christo pe­ tra manet in Petri heredibus: a subiungit autem se non solum Apostolica sed etiam episcopalis beatissimi dignitas Petri, qui sedi suae praeesse non desinit, et indeficiens obtinet cum aeterno sacerdote consortium; soliditas enim dia quam de petra Christo etiam ipse petra factus accepit, in sitos quoque se transfudit haeredes, n Idem de aeterna i - 207 — soliditate sedis Romanae, ut a portis inferi haec ipsa sedes numquam vincatur , repetit Gelasius : Petrum Christus a dispensatione mirabili in dominam gentium Romam dire­ xit, .. ibique gloriosa sanguinis effusione decoratus aeterno hospitio conquiescit praestans sedi, quam ipse benedixit, ut a portis inferi numquam pro Domini missione vinca­ tur. » In epistola lecta et acclamata in Concilio VII. Pon­ tifex Hadrianus I. profitetur: « ipse princeps Apostolorum beatus Petrus, qui Apostolicae sedi primus praesedit, sui apostolatus principatum ac pastoralis curae successoribus suis, qui in eius sacratissima sede perenniter sessuri sunt, dereliquit... et auctoritatis potestatem suis... tra­ didit divino iussu successoribus Pontificibus, n β) Apparet falsitas suppositionis, quam impugnamus, ex alia consideratione constitutionis Ecclesiae eiusque visibilis fundamenti sedis Romanae Apostolicae. In illa hypothesi separati primatus ab Ecclesia et sede Romana, vel dicitur haec Ecclesia et sedes Apostolica adhuc permanere ut sedes episcopalis privata iam iuribus primatus, vel supponitur omnino periisse. Si sedes episcopalis Romana adhuc permanet, nulla ra­ tione fieri potest, ut ea non sit sedes Apostolica, non sensu solum illo historico quod episcopatus huius Eccle­ siae particularis sit fundatus ab Apostolo (ut erant mul­ tae aliae sedes fundatae a Petro, Paulo, îoanne et a ceteris Apostolis) ; sed sedes Apostolica Petrina, idest a Petro, ut erat a Christo pro se et pro tota serie suorum ex or­ dine (κατα ταξιν) successorum instructus iuribus et officiis primatus, erecta ad sedem primatialem super totam Ec­ clesiam. Xon enim ut superius vidimus, sunt duae sedes, alia primatus et alia Romani episcopatus; sed ipsa una se­ des Romana Apostolica facta est a Petro primatialis pro se ct suis in eadem sede ex ordine successoribus, quam ergo moriens cum omnibus suis iuribus divinitus institutis va­ cantem , hoc est a legitimis in hac una sede Romana suc­ cessoribus occupandam reliquit. Hinc vidimus, semper et ubique ab omnibus sine ulla controversia habitam et agni­ tam esse successionem in sede episcopali Romana ut identicam cum successione in primatu super totam Ecclesiam, ,1 ■ |U *· fi.» , .1 .-I l * ._w· :··" · A·/.·, Λ. - v· *·ί·· *T.' — 208 — seu (tacta distinctione secundum duplicem rationem) ut si­ gnum visibile authenticum successionis iu primatu: qui suc­ cedit Petro in episcopatu Romano seu in una cathedra aut sede Romana, eo ipso et eo solo est et semper theoretice praedicatus atque practice habitus est heres Petri princi­ pis Apostolorum. Quamdiu ergo permanet sedes Romana, quicumque in ea succedit, est successor et heres Petri in primatu; nec hereditatis ius intelligi potest in alia sede, quae non est nec effici potest Apostolica Petrina. De qua­ vis scilicet alia sede verum est, multoque magis verum in comparatione cum sede Romana, quod s. Leo dixit de Ec­ clesia Constantinopolitana in comparatione cum Alexandrina et Antiochena: « nec praeter illam petram, quam Dominus in fundamento posuit (1), stabilis erit ulla constructio... non dedignetur (Anatolius) regiam civitatem, quam Apcstolicam non potest jacere sedem r> (ep. 104. c. 3.). Altera suppositio Ecclesiam hanc Romanam omnino per­ ituram aut eius sedem abolendam esse, excluditur constanti traditione de significatione et de effectu promissionum Chri­ sti. Relegantur superiora testimonia, vel etiam ea sola quae hoc numero induximus de firmis fundamentis Ecclesiae Pe­ tri; de indeficiente in ea Petri sacerdotio; de benedictione Petri super suam sedem, ut a portis inferi numquam vin­ catur; de perenni sessione successorum Petri in eadem sede. Ad horum confirmationem et illustrationem animadvertatur, ad notam visibilem apostolicitatis Ecclesiae lesu Christi etiam illud pertinere, ut semper in ea sit sedes aliqua ma­ nifesto apostolica, cuius nempe Episcoporum series numquam interrupta indubitanter pertingat usque ad fundatorem Apostolum. Imo ut haec nota Apostolicitatis constans et certa maneat pro omnibus temporibus et incommutabiliter tuta ab omni discrimine, necesse est, ut sedes ista aposto­ lica non solum historice numquam defecerit, sed ut dogma(1) Haec petra ab ipso Domino posita in fundamento est sedes Ro­ mana Petri, qua contradicente frustra conatur ambitio Anatolii et favor Imperatorum sedem urbis regiae praeponere Alexandrinae et Antiochenae, quae sua habent privilegia inre quidem ecclesiastico dumtaxat, sed tamen concessa ob rationem, qi-od. sedes sunt apostolicae ex modo fundationis propius connexae cum Petro et cum sede Petri É *1 - 209 tice constet eam deficere non posse, « Edant ergo (haeretici) origines Ecclesiarum suarum , evolvant ordinem Episcoporiun suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis vel Apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverint, habuerit auctorem et antecessorem. Hoc enim modo Ecclesiae Apo­ stolicae census suos deferunt; sicut Smyrnaeorum Ecclesia habens Polycarpum ab loanne conlocatum refert, sicut Ro­ manorum Clementem, a Petro ordinatam edit, proindeque et ceterae exhibent, quos ab Apostolis in episcopatum con­ stitutos Apostolici seminis traduces habeant... Quae licet nullum ex Apostolis vel Apostolicis auctorem suum profe­ rant, ut multo posteriores, quae denique quotidie instituun­ tur, tamen in eadem fide (cum Apostolicis) conspirantes, non minus Apostolicae deputantur pro consanguinitate do­ ctrinae n Tertull. Praescript. c. 32. Iam vero huiusmodi Ecclesia Apostolica, quae manifesto et sine interruptione Episcoporum successionem, servata etiam consanguinitate doctrinae, ab Apostolo decurrentem exhibeat, nulla iam existit praeter Ecclesiam Romanam Petri; eoque magis ipsa sola est, cui Patres et Concilia eam soliditatem vindicare vidimus, ut omnino « pro Christi mis­ sione « deficere nequeat, atque alias sedes, si defecerint, valeat restituere, quemadmodum in Concilio VIII. patricius Bahanes argumentatus est. a Posuit Reus Ecclesiam suam in quinque patriarchiis, et definivit in evangeliis suis, ut numquam aliquando penitus decidant, eo quod capita Ec­ clesiae sint. Etenim illud quod dicitur, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, hoc denuntiat : quando duo ceciderint, currunt (pastores et greges fidelium) ad tria; cum tria ceciderint, currunt ad duo; cum vero quatuor forte ceciderint, unum, quod permanet in omnium capite Christo Deo nostro, revocat iterum reliquum corpus Ecclesiae » (Hard.T. V. p. 880.). Modus diversus et diversum ius, quo quinque patriarchiae seu sedes sunt capita Ecclesiae, et te­ xtus evangelii qui inducitur ad probationem, evidenter de­ monstrat, istud unum seu istam unam sedem, quam Baha­ nes indeficientem duplici illo argumento ostendit, non posse esse nisi sedem et Ecclesiam Romanam Petri. Hinc etiam Fraxzelin. De Ecclesia Christi 11 •3 in superioribus vidimus, quomodo Patres Irenaeus, Optatus, Augustinus, Epiphanias et alii ut « compendium probatio­ nis * pro Ecclesiae catholicae veritate in professione Fidei, et pro unitate in communione caritatis inducant perennem non interruptam inde a principe Apostolorum Petro decur­ rentem successionem Episcoporum Romanorum, quae suc­ cessio in Ecclesia « potentioris principalitatis, n in Ecclesia i. principali, ” ..· ad quam necesse est omnem convenire Ec­ clesiam, n non solum usque ad illa tempora Patrum non de­ fecit, sed propter ipsum finem, ad quem potentior illa prin­ cipalitas Ecclesiae Petri est instituta, ad visibiliter exhi­ bendam Ecclesiae unius et verae lesu Christi perpetuitatem, atque adeo ad notam visibilem apostolicitatis nullo umquam tempore deficere potest : unde et Optatus « primam de do­ tibus n Ecclesiae Catholicae dicit esse - cathedram unicam, quam sedit prior Petrus. » Puto satis esse demonstratum, quod proposuimus; est nempe veritas theologica certa innixa principiis et docu­ mentis fidei, primatum a sede et Ecclesia Romana Petri numquam ne suprema quidem successorum Petri potestate esse separandum. - 'æ B γ) Difficultas aliqua remanet non quoad veritatem ipsam in concreto spectatam, eo modo quo eam enuntiavimus et demonstravimus, sed quoad potestatem separationis in Sum­ mo Pontifice absolute et abstracte spectatam, eo modo quo quidam theologi ipsam omnipotentiam divinam considerant absolute et abstrahendo a ceteris attributis sapientiae, iustitiae, bonitatis, qua dicunt Deum posse multa, quae po­ tentia ordinata (ut ipsi loquuntur) hoc est simul spectatis omnibus attributis divinis non potest. Difficultas quam di­ ximus, ita habet. Potuit Petrus seiungere et re ipsa seiunxit primatum a sua sede priori Antiochena transferendo eum ad sedem Romanam sibi posterius adoptatam, nec apparet ra­ tio, cur ille vivens non potuisset etiam ab hac Romana ad aliam sedem eum transferre. Atqui in successore Petri est omnino eadem potestas ordinaria, exceptis nempe charismati­ bus extraordinariis non propagandis ad heredes, quae erat in ipso Petro. Ergo aeque ac potuit Petrus, potest successor Petri primatum transferre ad aliam sedem. Imo qui hoc negat, dum videtur exaltare privilegia sedis contra fas limites ponit potestati sedentis. Responsio et declaratio dif­ ficultatis continetur sequentibus. 1'. Si quod ss. Pontifices Leo, Gelasius, Gregorius, Hadrianus et alii Patres praedi­ cant, Petrum dirinis praeordinationibus, in Romanas arces anteivisse honorem potestatis (1), eum ab ipso Christo in do­ minam gentium Romam dispensatione mirabili fuisse dire­ ctum, sedem Petri Romanam auctore Deo cunctis praelalatam esse Ecclesiis. Petrum potestatem quam ipse acceperat a Christo, iussu, divino tradidisse suis in sede Romana successoribus, intelligeretur de iussu divinitus revelato, adeoque de unione Romanae sedis cum primatu ex iure dirino, quod Petrus Apostolus tamquam revelationem ca­ tholicam saltem practice et facto ipso Ecclesiae consignasset, iam ipsa illa perennis unio esset de fide catholica, nec eam, hoc supposito, ab ipso Petro vel ab eius successoribus po­ tuisse aut posse dissolvi, manifestum est. Hujusmodi vero veritatem de fide catholica ex iam concessis non asserimus, neque ergo asserimus revelatam iussionem et proprie dictum ius divinum. Attamen quandoquidem agitur de Apostolo et de principe Apostolorum et de institutione concernente to­ tam Ecclesiam, imo de institutione quae intime connectitur cum ipso visibili Ecclesiae fundamento, quod a Christo po­ situm est in Petro et in successione Petri; ex ipsa hac re­ rum natura sequitur, quod et omnibus Conciliorum Ponti­ ficum et Patrum citatis testimoniis docetur, saltem per spe­ cialem supernaturalem assistentiam et directionem Petrum cum hac sua sede Romana univisse et unitum suis in ea­ dem successoribus reliquisse primatum (2). 2n. Constitutus (1) S. Leo serm. 82. c. 5. (2) Benedictus XIV. dubium inris divini et supernaturalem divinam directionem ita exprimit: « cum Petrus suam sedem Roma? fixerit...... et in ea martyrio cozonatus gloriose obierit, sice id evenerit ex divino prae­ repto seu erpressa revelatione, ipsi Petro specialiter a Deo facta, sive ex tola voluntate Petri, licet divinitus inspirata; inde factum est, ut supremi pontificatus praerogativa ita insita manserit sedi Romanae, ut qui in hac Petro succedit, necessario succedat in totius Eccle.-iae primatu Petro·? de Syn. dioeces. 1. II. c. 1. Laurentius Veith ponit tres propositiones : t 1’. De iure divino et ex institutione Christi es*, quod, quicumque Petro .succedit, sit caput Ec lesiae universalis, seu habeat primatum in univer- ι ·-.· ] vVI t ·. i I μ :’<*** « i. H sub hac .. mirabili dispensatione o” Dei neque ipse Petrus po­ tuisset separare primatum a sua sede Romana, non quidem ex defectu potestatis per se et absolute spectatae, sed ex privilegio indefecti bili tatis apostolicae in sequenda divina directione praesertim quoad huiusmodi magnas totam Eccle­ siam eiusque ipsum visibile fundamentum concernentes in­ stitutiones, quantumvis supponantur non immediate divini sed apostolici dumtaxat iuris. Pro successoribus autem Pe­ tri, quidquid sit de potestate per se et abstracte considerata, rem spectando in concreto cum omnibus suis adiunctis unio non in transitu sed in consummatione facta a Petro, ut lo­ quitur s. Innocentius, et constituta successio in primatu per ipsam successionem in sede Romana multo magis incom­ mutabilis iuris censeri debet. Recolantur superius citata documenta, ex quibus probatum est, totum modum sentiendi et docendi de successione Petri, de Ecclesia et sede Aposto­ lica Petri, expressum definitionibus et professionibus fidei catholicae et universali traditione omnium aetatum, in hypothesi de qua agitur , mutatum et transversum iri; qua maior et, ut mitissime dicatur, periculis plenior perturbatio in Ecclesia Dei nescio an cogitari possit. Ergo illa trans­ latio primatus et mutatio signi visibilis pro successione in hereditate Petri, numquam potest esse, quaecumque suppo­ nantur rerum et temporum conditiones, in aedificationem corporis Christi, sed semper foret in eius perpetuum et uni­ versale detrimentum. Atqui u plenitudo potestatis est omnia posse in aedificationem corporis Christi, n eaque adstricta est normis divinis. Ut vero semper actu ipso hisce normis regatur, promissa est successori Petri non solum ad infalsam Ecclesiam; 2®. De iure divino et ex institutione Christi est, quod Romanus Pontifex hunc primatum habeat. Nam in praesenti rerum statu, in quo Petrus pro ultima sua sede elegit Romani, voluntas Christi est, ut successores Petri in hac s>.-de Romana etiam sint eius successores in primatu; 3®. dubium est, utrum sit iuris divini seu ex institutione Chri­ sti, quod Episcopus Romanus, quia Episcopus Romanus est, sit Petri suc­ cessor et primatum in universam Ecclesiam habeat; quia dubium est, utrum Petrus ex iussu Christi vel ex voluntate sua humana Romam pro sede ultima elegerit ■’ de ' ~ Primat. Rem. Pontif. 19. p, 55. Vide etiam Bellarmin. de Rom. Pont. 1. li. c. 12; 1. IV. c. 4. £ 3M I - 213 libilitatem in definiendis rebus fidei et morum, sed etiam, ad univesale regimen Ecclesiae, quatenus inde ipsa fidei et morum custodia pendet, indefectibilis assistentia Dei. Ergo ipsa fidelitas Dei in suis promissis securos nos reddit, num­ quam, ne per supremam quidem successorum Petri potesta­ tem, unionem primatus cum Apostolica sede et Ecclesia Ro­ mana Petri esse dissolvendam. In argumento igitur, ut illud opponitur, tum maior tum minor propositio transmittenda est, quatenus in ea potestas Petri et eius successorum per se et abstracte spe­ ctatur; quatenus vero spectatur sub indefectibili directione et assistentia Dei simul cum omnibus modis et conditioni­ bus, quibus unio primatus cum sede Apostolica Romana Petri facta et semper intellecta atque praedicata est, ne­ gandum est potuisse aut posse umquam fieri, ut eadem unio ab ipso Petro vel ab eius successoribus dissolveretur aut dissolvatur. Aliam difficultatem movit scriptor anonymus, contra quem Franciscus Ant. Zaccaria edidit dissertationem u de Romani Pontificis primatu, » Si praerogativa divina pri­ matus, aiebat ille, in successore Petri adstringitur ad lo­ cum, in quo mortuus est hic Apostolus, u quid de illo pri­ matu fiet, cum Roma ex prophetarum et loannis vaticiniis abysso perpetuo submersa manebit? « Imo interpretes etiam catholici ex Apoc. XVII. XVIII. deducunt Romanae urbis defectionem a religione Christiana ultimis temporibus fu­ turam ac tandem eius interitum (1). Responsio quatenus ad huiusmodi incertas interpreta­ tiones et suspiciones requiritur, haec est. 1°. Certum est, in illis capitibus Apocalypsis sensu literali immediato prae­ dici interitum idololatriae persecutricis sanctorum in im­ perio Romano et eius centro Babylone illa magna ; incerta sunt, quae de excidio, multoque magis quae de defectione urbis pro futuris ultimis temporibus textui sensu velut ple­ niore et altiore supponuntur. 2°. Distinguendum est inter urbem Romam materialiter et politice (hoc est in suis infl) Speciminis loco vide Cornelium a Lapide in Apec. XVII. 14 Porro cum liber signatus, etc. M:· *r «J ■ V. . Jh I u* t ‘ l· •4 stitutis et hominibus politicis) spectatam et inter Ecclesiam Romanam. Haec non moenibus et aedificiis et institutis politicis constat, sed est « plebs fidelium Episcopo adunata.* Ecclesia nempe, quae in suo Episcopo per continuam suc­ cessionem Pontificum Romanorum inde a Petro, et in suo Clero ac plebe fideli inde ab Ecclesia Apostolica per Pe­ trum fundata decurrit, manet Ecclesia Romana, etiamsi urbis Romae eversio supponeretur. Cum demonstratum sit, successores Petri in primatu semper fore Episcopos Roma­ nos, eadem ex ratione et eodem sensu successionis moraliter continuae atque connexae cum Ecclesia primitus a Petro fundata etiam semper censebitur Ecclesia Romana, u Ecclesia in Episcopo. » Videlicet perennitas moralis perso­ narum, non perennitas physica loci postulatur. Imo etiamsi Ecclesiae Romanae collectae et adunatae, ut a suo Epi­ scopo distinguitur, eversio supponeretur, et maneret tantum conditio Ecclesiae colligendae, qualis erat, cum primus Ro­ manus Episcopus « silvam istam frementium bestiarum et tur­ bulentissimae profunditatis oceanum ingrederetur » (s.Leo serm. 82. c. 4.) ; Romani tamen Episcopi non desinerent esse Petri sicut in universali Apostolica ita in particulari epi­ scopali dignitate successores (cf. supra citat, s. Leon. serm. 5. c. 4.). Hunc ordinem successionis in primatu et in episcopatu Romano F. A. Zaccaria 1. c. cap. o. n. 6. ita expressit: u Pri­ matus Petri ea tantum ratione adstringitur ad locum, in quo mortuus est hic Apostolus, ut qui Romani Pontificesdici possunt, ii soli eius successores haberi debeant; at Ro­ manarum Pontificum successio non ex eo loco pendet, ubi commorentur, sed ex loco ubi primum illi consederunt, qui­ bus ipsi non interrupta serie suffecti sint. Quare si Roma eversa fuerit, alio commigrabunt, Romani tamen Pontifices erunt, ut qui ad Romanorum Pontificum qui ipsos ante­ cesserunt, ordinem pertinebunt n (1). (1) Conferri potest ad rem illustrandam, quoi anno 1053. s. LeoIXscripsit ad duos Episcopos Africanos de sede Carthaginensi. a Sine dubio post Romanum Pontificem primus Archiepiscopus et totius Africae maxi­ mus Metropolitanus est Carthaginensis Episcopus, nec pro aliquo Episcopo in tota Africa potest perdere privilegium semel susceptum a sancta Ro­ mana et Apostolica sede: sed obtinebit illud usque in finem saeculi, ci t i IV. Multo gravior est error, qui in Syllabo Propositione XXXV. a s. Sede proscriptus est. Sed ut venenum istius Propositionis plenius intelligatur, iuvat praestruere pauca quaedam de Novatorum principiis et doctrinis, qui­ bus illa thesis loannis Nepomuceni Nuytz intime cohaeret. Iam saeculo elapso, cum bellum atrox contra Apostolicam Sedem tum rebus nefarie gestis tum impiis scriptis fere ubique moveri coepisset, Febronius (Nicolaus de Hontheim) in suo libro a de statu Ecclesiae et legitima pote­ state Romani Pontificis, r> qui non solum per s. Congrega­ tionem Indicis sed etiam pluribus litteris ad Episcopos Germaniae datis a Clemente XIII. proscriptus est, inter errores alios haereticos et schismaticos etiam asseruit, « au­ ctoritate Ecclesiae primatum ad alium Episcopum e. g. Mediolanensem, Parisiensem transferri posse» (cap. 2. §. 3.). Auctoritatem vero Ecclesiae intelligit distinctam et seiunctam ab ea successoris Petri, Pontificis Romani. Nititur haec doctrina principio haeretico, quod post Alphonsum Tostatum ab Edmundo Richerio et lansenianis inductum his non secus ac Febronio fundamenti instar erat ad oppu­ gnandam monarchiam ecclesiasticam et supremam Sedis Apostolicae auctoritatem iurisdietionis et magisterii super universam Ecclesiam. Claves potestatis ecclesiasticae, aie­ bant, a Christo datas esse non immediate Petro et sub Petro Apostolis pro se suisque successoribus, sed datas esse universitati fidelium, atque ab hac universitate committi coetui sacerdotali Episcoporum ac presbyterorum, ac tan­ dem singulis Episcopis et inter hos primo inter Episcopos Pontifici Romano ·, ita ut potestas radicaliter et essentia­ liter semper maneat penes universitatem fidelium, in Epi­ scopis vero et in Romano Pontifice non sit nisi instrumentaliter et ministerialiter ad exsecutionem, ut scilicet dependenter a coetu fidelium et tamquam ministri, ad quos potestas ab eodem coetu fidelium derivata est, actus potestatis exsequantur. Richerius (de ecclesiastica et politica potestate donec in en (Africa) invocabitur nomen D. N. I. C. sive deserta iaceat Carthago sire resurgat gloriosa aliquando n (ad Petrum et loannem Epi­ scopos cp. 84. Migne T. CXLIII. p. 729.). ‘Γ 1 · Γ ·’ ■ 3 "Tl ■- . Λ ·' Γ <■·-<. cap. 1.) hocce ponit principium: » Christus fundando Ecclesiam prius, immediatius atque essentialius claves sive iurisdictionem toti dedit Ecclesiae quam Petro, seu quod eodem redit, claves toti contulit Ecclesiae, ut per unum ministerial iter exercerentur; quandoquidem tota iurisdictio ecclesiastica primario, proprie ac essentialiter Ecclesiae convenit, Romano autem Pontifici atque aliis Episcopis mi­ nisterial i ter et quoad exsecutionem tantum. » Vide Peta­ vium de Ecclesiastica Hierarchia 1. III. c. 14-16. (1). Cum his cohaeret doctrina Quesnelli et eorum lansenianorum, qui in suis Hexaplis eam detenderunt (cf. Mamach. Origin, et Antiquit. Christian. T. V. p. 257.); propositio enim XC. inter damnatas in Bulla Unigenitus haec est: - Ecclesia auctoritatem excommunicandi hahet, ut eam exerceat per primos pastores, de consensu saltem praesumpto totius cor­ poris. n Febronii principium idem prorsus est et etiam clarius expressum ac Richerianum. u Ecclesia ipsa princi­ paliter et radicaliter obtinet potestatem clavium, quae ab illa in omnes eius ministros ipsumque summum Pontificem derivatur, et singulis quibusque pro sua portione commu­ nicatur. .. Claves a Christo toti Ecclesiae, collective sum­ ptae, datae sunt ita, ut harum ius iuxta eiusdem Ecclesiae beneplacitum et destinationem per Praelatos et Antistites exerceatur, » Febr. 1. c. cap. 1. §. 11; cap. 2. §. 4. Vide F. A. Zaccaria Antifebron. T. I. Introd. cap. 4; Antifeb. vindicatus Dissert. I. cap. 2. Ex hisce principiis potestatem primatus et totius ordi­ nis ecclesiastici, ut a Christo in Petro et Apostolis insti­ tuta est, penitus subverti manifestum est; nec Petrus et Petri successor praeest pastor ovium Christi, sed subest ovibus pascendus ab ipsis, et subiicitur Ecclesiae et'Con­ cilio, quod aiunt Ecclesiam repraesentare (2), quatenus ab (1) Apud Petavium 1. c. etiam descriptas habes liicherii ambages et contradictorias sententias: apud Mamachium L c. p. 250. sqq. historiam eius retractationis. .M (2) Concilium oecumenicum legitimum, in unione scilicet et subordinatione sub vis bili capite Ecclesiae, eiusque confirmatione completum rite dici potest repraesentaro universam Ecclesiam, non iure et potestate de­ rivata al> uni . e sitate fidelium, sed a Christo instituta immediate in Pe- BMM0I ipsa Ecclesia derivatam habet potestatem, idque non in unione, quia neque in subordinatione, sub Pontifice Romano, sed in distinctione et oppositione ad Pontificem (1). Haec necessaria illorum principiorum consectaria Dupinius (de antiq. Eccles, discipl. dissert. VI. §. 1.) ita statuit: u Non ergo Summus Pontifex habet potestatem super universam Ecclesiam, licet habeat in universa Ecclesia; sed vice versa Ecclesia potestatem habet in Pontificem ; et quemadmodum mortuo alium sufficit, ita potest eum corrigere atque de­ ponere, non quidem ipsa per se, nam universam societatem Ecclesiae convenire aut indicare, non est possibile, sed per Concilium generale quod cum universam Ecclesiam reprae­ sentet, habet universam Ecclesiae potestatem in se unitam, cum praesertim Ecclesiae universae habeat assensum n (2). tro et in Apostolis, atque inde perpetua in Romano Pontifice et sub ipso iu Episcopis Apostolorum successoribus; imo et solus Pontifex sua pleni­ tudine potestatis potest dici repraesentare totam Ecclesiam, sicut rex re­ praesentat totum suum regnum. Suspecti haereseos Wiclefianae et Hussiticae in Bulla Martini V. edita in Concilio Constantiensi interrogari iubentur: « utrum credat, teneat et asserat, quod quodlibet Concilium ge­ nerale, et etiam Constautiense (in iis nempe , quibus accessit Pontificis confirmatio), universalem Ecclesiam repraesentet. » (1) Febronins negat opus esse, ut Romanus Pontifex praesit Concilio, verbis sibi assumptis Benedicti Obechauser. c Est, quod in casu, quo ad­ esse non velit aut non possit Pontifex, negem, Concilium eapropter acephalum reddi. Enimvero Pontifex rationem quidem primi Episcopi habet, sed non solus est Episcopus in Ecclesia..... Est Pontifex in Concilio Prae­ ses, quo genere officii si primus defungi nolit, ordine secundus aut ter­ tius, et sic de reliquis, potietur » Febron. T. II. pag. 472. Unde facile patet, etiam necessitatem confirmationis Pontificiae excludi, u Primatus Pontificius est in Ecclesia non supra Ecclesiam, neque illa egere potest confirmatione Pontificis, quae ipsa est columna veritatis w Febron. ibid, p. 460. At Concilium sine Pontifice, quo velut forma constituitur Ecclesia docens, nec est Ecclesia docens ac propterea neque columma veritatis (cf. Zaccaria Antifebron. dissert. II. c. 4. n. 7.). Vide has et ceteras doctri­ nas Fcbronii, quibus primatus iurisdictionis et infallibilis magisterii pe­ nitus negatur, ipsis auctoris verbis relatas apud F. A. Zaccaria in Opere Antifebron. vindicatus dissert. I. c. 2. (2) Haereses istae, quas iam in antecedentibus thesibus refutavimus, omnes explicite damnatae sunt a ss. Concilio Vaticano in quatuor capiti­ bus Constitutionis Pastor aeternus. Initio huius numeri dixi, doctrinam Febronii do trans­ latione piimatus a Sede Romana ad alium episcopatum in­ niti hisce ipsis principiis haereticis; hinc fit, ut verba, quibus ipsa illa propositio enuntiatur a Febrouio, sensum praeseferant erroneum, quatenus dicit, « auctoritate hu­ mana Romano Pontifici sacrum primatum creditum fuisse.» Est enim dogma fidei superius demonstratum, institutione et auctoritate Christi ac iure divino sicut Petro ita eius successoribus singulis Romanis Pontificibus primatum cre­ ditum esse et fuisse. Sed quando ab istis sectariis omnis 1 potestas clavium dicitur a Christo immediate universitati fidelium commissa, ita ut ab hac demum universitate deri- i vetur exercenda instrumentaliter et ministerialiter ad Ro­ manum Pontificem et ad Episcopos, subiectum potestatis ex institutione divina erit totus coetus fidelium, atque inde porro inferre potuerunt, auctoritate humana (coetus nempe fidelium) Romano Pontifici primatum creditum fuisse. «Cum itaque (sunt verba Febronii cap. 2. §. 3.) firmum maneat, quoad personam et locum successoris in primatu a Deo ni­ hil provisum statutumque esse, reliquum est, ut penes Ec­ clesiam, cui, ut dictum est, potestas clavium et omnis eccle­ siastica auctoritas tradita fuit, steterit et etiamnum per­ duret ius determinandi, per quem unam alteramve partem clavium administrari, adeoque per quem primum in Ecclesia officium, per quem inferiora munia conformité!’ ad institu­ tionem Christi geri velit. Hinc (firmum manet), sicut per rationes convenientiae auctoritate humana Romanae urbis Antistiti sacer primatus creditus fuit, sic et ex rationali­ bus motivis auctoritate Ecclesiae (quam paulo ante dixerat auctoritatem humanam) eumdem ad alium Episcopum e. g. Mediolanensem, Parisiensem etc., transferri posse « (1). (1) Febronius cedens tandem postulatis sui Ar?biepiscopi et Elec;ori& Trevirensis retractatione suarum doctrinarum Pontifici Pio VI. satisfacere in animum induxit, ubi quoad hanc de qua agimus, propositionem profi­ tetur: - a Romana sede ad aliam transferri primatus nequit. * Notandum vero, propositiones retractandas al> ipsa s. Sede speciatim designatas fuisse· Sed postmodum ipsam suam retractationem non parum deturpavit edito in eam commentario, in quo praeter alia graviora suam in libris de “ statu Ecclesiae propositam doctrinam de translatione primatus a Ro- — 219 — Tam vero propositio Nuytziana quoad sensum eadem est, et etiam paene iisdem verbis enuntiata ac illa Febronii, et vel eadem Febronii continet principia, vel certe cum iis erroribus cohaeret, quibus auctor eo tendit, quemadmodum in Apostolicis litteris proscribentibus libros eius {Ad Apostolicae Sedis 22. Augusti 1851.) dicitur, u ut Ecclesiae con­ stitutionem ac regimen pervertat... Siquidem sic Ecclesiam civili imperio subditam esse per summum nefas asserit, ut ad potestatem civilem directe vel indirecte conferat, quid­ quid de Ecclesiae regimine, de personis rebusque sacris, de iudiciali Ecclesiae foro divina est institutione vel eccle­ siasticis legibus sancitum, n Imo negat, Romanum Pontifi­ cem a comparari posse libero principi ; n qui potestatem ha­ beat u agendi in universa Ecclesia; n adeoque a fortiori negatur eius potestas super universam Ecclesiam. Ex his principiis, quin etiam ex ipsis verbis quibus propositio enun­ tiatur, ubi consensus seu «factum populorum» coniungitur velut aequipollens cum « Concilio generali, » clarum est, Concilium a Nuytzio intelligi citra et etiam contra Ponti­ ficem Romanum sensu Dupinii, Febronii et aliorum Nova­ torum ; non autem celebratum et sancitum Pontificis aucto­ ritate, sine qua verum et legitimum Concilium generale nullum esse potest. Propositio in memoratis litteris Apo­ stolicis et deinde in Syllabo damnata his verbis enuntiata est. « Nihil vetat, alicuius Concilii generalis sententia aut universorum populorum facto summum Pontificatum ab Ro­ mano Episcopo atque Urbe ad alium Episcopum aliamque civitatem transferri. » In eam ergo cadit saltem una ex censuris, quibus Pontifex motu proprio ex certa scientia ac matura deliberatione, deque Apostolicae potestatis ple­ nitudine libros Nuytzii reprobat ac damnat «tamquam con­ tinentes propositiones et doctrinas respective falsas, teme­ rarias, scandalosas, erroneas, in S. Sedem iniuriosas, eiusdem iuribus derogantes, Ecclesiae regimen et divinam eius conmana sede al aliam exhibet velut opinionem liberae disputationi permis­ sam. Hoc autem quid aliud est quam retractatio retractationis? Vide Card. Gerdilii Animadversiones in commentarium Febronii (Opp. T. V. p. 37. ed. Neapol. 1855.). • i; ***** MM r — 220 — stitutionem subvertentes, schismaticus, haereticas, prolestantismo eiusque propagationi faventes, et iu haeresimet in systema iaindiu ut haereticum damnatum in Luthero, Bain. Marsilio Patavino, landuno, Marco Antonio De Do­ minicis, Richerio, Laborde et Pistoriensibus aliisque ab Ecclesia pariter damnatis inducentes, nec non et canonum Concilii Tridentini eversivas. » -·.■ THESIS XIII. De distinctione inter Sedem et sedentem in Sede Apostolica. - Seposita distinctione quae per se evidens est, inter personalia me­ rita «edentis et praerogativas Sedis, l9. omnino reiicieuda est distinctio a Novatoribus inducta quoad praerogativas quae divinitus institutae competant Sedi Apostolicae, non vero singulis in ea sedentibus; siqui­ dem praerogativae omnes a Christo institutae sunt ut propriae Petri - et singulorum eius successorum, et per hos et ab his sedentibus perti- nent ad Sedem. Nihilominus 2°. si perpetuitas Sedis Apostolicae et mor" talitas singulorum sedentium spectetur, distinctio aliqua inter Sedem et - singulos sedentes almitti debet, ex qua diversa conditio infallibilis ma” gisterii et supremi regiminis in Ecclesia tempore Sedis vacantis et stempore Sedis plenae intelligitur. s \v Nomine Sedis sive Apostolicae sive generatim cuiuscum­ que episcopalis intelligimus complexum iurium et officiorum pastoralium, quae vel per divinam institutionem, perenniter duratura vel iure ecclesiastico stabilita, pro aliquo episco­ patu disposita sunt ita, ut ea insint singulis in illo epi­ scopatu legitimis successoribus. Quando igitur sedens seu praesidens nominatur, intelligitur in concreto is ipse qui pro tempore iuribus illis pollet et officiis fungitur; nomine autem sedis in comparatione cum praesidente ipsa iura et officia per sese, abstrahendo a persona cui actu insunt, si­ gnificantur, quatenus per divinam vel ecclesiasticam insti­ tutionem in hoc determinato episcopatu sunt perennia se­ cundum ordinem successionis personarum. Hinc porro patet, denominationem sedis per apposita vel praedicata, quibus • · •V-·· actus iurium et officiorum exprimatur, determinari ad con­ cretam significationem ipsius praesidentis, qui habet et exercet actu iura et officia ; vicissim vero praesidens pot­ est significari formaliter et reduplicative quatenus pollet illis iuribus ; vel nuncupative dumtaxat qui iuribus pollet, sed spectando eum secundum personalia eius bona vel mala merita. Hisce positis et assumptis iis, quae in tribus proxime antecedentibus thesibus demonstrata sunt, corollarii instar consequitur, quo sensu vero comparatio et distinctio inter sedem et praesidentem locum habeat, et quae distinctio falsa omnino sit imo et haeretica. 1 . Distinctio inter praesidentes si non formaliter se­ cundum iura pastoralia sed materialiter secundum sua bona vel mala merita spectantur, et inter sedem spectando iura in aliquo episcopatu permanentia secundum ordinem succes­ sionis, per se evidens est ; eamque solum commemoramus, quia verbis quibus s. Leo AI. eam expressit, Novatores abusi sunt ad aliquem vehit patristicum colorem inducendum suae distinctioni erroneae inter sedem Romanam et in ea seden­ tes, de qua mox dicemus. Adversus ambitionem Anatolii Episcopi Constantinopolitani, cuius iam superius memini­ mus, s. Pontifex declarat, iura et privilegia sedis Alexan­ drinae firma esse, nec ex sceleribus Dioscori qui illam sedem tenuerat, quidquam detrimenti pati debere ; adeoque etiam sedem Antiochenam in dignitate tertii gradus conservandam esse, non ad quartum redigendam iniusta usurpatione Epi­ scopi Constantinopolitani, qui licet in inferiori sede potius meritis virtutum studeat eminere. « Nihil Alexandrinae sedi eius, quam per s. Alarcum Evangelistam beati Petri discipulum meruit, pereat dignitatis; nec, Dioscoro impie­ tatis suae pertinacia corruente, splendor tantae Ecclesiae tenebris obscuretur alienis. Antiochena quoque Ecclesia, in qua primum praedicante Apostolo Petro christianum nomen exortum est, in paternae constitutionis ordine perseveret, et in gradu tertio collocata numquam se fiat inferior. Aliud enim sunt sedes, aliud praesidentes. Et magnus unicuique honor est integritas sua, quae cura in quibuslibet locis or­ namenta non perdat, quanto magis in Constantinopolitanae 'r E 1 i I urbis magnificentia potest esse gloriosa, si per observantiam tuam, et defensionem paterni canonis et exemplum probi­ tatis multi habeant sacerdotes » ep. 106. c. 3. ad Anatol. CP. Ad defensionem paterni canonis, quo in Nicaeno Concilio (can. 6. 7.) orientalium sedium iura firmata sunt, Leo hor­ tatur etiam Maximum Antiochenum adversus molimina eius­ dem Anatolii. - Dignum est enim te xA.postolicae sedis in hac. sollicitudine esse consortem, et ad agendi fiduciam pri­ vilegia tertiae sedis (Antiochenae) agnoscere, quae in nullo cuiusquam ambitione minuentur, quia tanta apud me est Nicaenorum canonum reverentia, ut ea quae sunt a sanctis Patribus constituta, nec permiserim nec patiar aliqua no­ vitate violari. Etsi enim dirersa nonnumquam sunt me­ rita praesulum, iura tamen permanent sedium, quibus etsi possint aemuli perturbationem aliquam fortassis inferre. non tamen possunt minuere dignitatem» ep. 119. c. 3. ad Maxim. Antioch. ·. ·. Comparat igitur et distinguit s. Leo sedes ac praesi­ dentes eo solum sensu, quod iura cum sint vel ex incom­ mutabili institutione divina vel saltem ex stabili ordina­ tione ecclesiastica, minime pendent a meritis praesidentium, sicut vicissim haec merita non pendent a maioribus minoribusve iuribus potestatis et dignitatis, quae finaliter in bonum Ecclesiae sunt instituta, eo fere modo quo sentien­ dum et loquendum est de gratiis gratis datis in compara­ tione cum gratiis sanctificantibus. 2 . Richeriani, lanseniani, Gallicani, Febroniani, abusu intolerabili ad verba s. Leonis appellabant, ut fucum indu­ cerent suo errori (1), quo iura et privilegia divinitus insti(1) In - Defensione declarationis Cleri Gallicani » 1. X. c. 4. et sq/j. haec crambes coquitur et recoquitur usque ad nauseam, et tam manifestis sophismatis res agitur, ut causa patrocinio non bona peior fa^-ta sit. Ci­ tabo paucas dumtaxat sententias, ex quibus ver· ita, ut in textu expo­ nimus erratum fui-se appareat. - Merito Petro dicitur: non deficiet fides tua: cum numquam futurum sit, ut Petri successores eorumqu ■ universa series et st ccessio, sedesque cui praesint atque Ecclesia quam docendam et regendam susceperint, a vera fide avellantur.... Neque obiiciant, se­ dem a sedente Pontifice minime distinguendam; hunc enim errorem multis iam veterum testimoniis sublatum esse credimus. Vel s. Leonem audiant i I tuta et oollata Petro referri aiebant ad sedem Petri rniiiiiue vero ad singulos sedentes in cathedra Petri; 8’dem esse indefectibilem in vera fide, ita scilicet ut numquam contumaciter deficiat ab Ecclesia universali; singulos se­ dentes posse etiam in definitionibus fidei et morum ali­ quando falli et fallere, quamvis deinde error a successoribus mox corrigendus sit. Ex hac itaque doctrina indefectibilitas in fide pertinet ad Ecclesiam sive sedem Romanam Petri, si spectetur successio moral iter continua, eodemque modo ad seriem continuam successorum Petri ; infallibilitas vero in docendo adeoque supremum infallibile magisterium com­ petit soli Ecclesiae universali sive Concilio oecumenico, quod Ecclesiam universalem repraesentat. Hinc porro inferebant, Romanum Pontificem potestati Ecclesiae universalis ac propterea etiam Concilio universalis Ecclesiae esse subditum ; de sede An iochena dicentem: aliud sunt sedes, aliul praesidentes....... Accipiendi ergo Romani Pontifices tamquam una persona Petri, in qua num piam fides penitus deficiat; atq-:e ut in aliquibus vacillet aut con­ cidat, non tamen deficit in totum, quae statim revictura sit...., Id iu Ecclesia Romana contigisse multa exempla docuerunt, neque porro aliter ad consummationem usque saeculi, in tota Pontificum successione, even­ turum esse certa fide credimus ■> Ibi c. 4. et 5. Paulo inferius Ecclesiae et sedis Ro nanae indefectibilitas a fide, quae concedi videbatur, expli­ catur ita ut indefectibilitas sensu proprio atque infallibilitas in fide do­ cenda tribuatur soli Ecclesiae universali et oecnmenico Concilio, cui ipse Romanus Pontifex subiectus sit. «Certiora cogitent, qui Ecclesiae Ro­ manae sedisque Apostolicae inviolabilem statum fidemque praedicant : nempe id eventurum numquam. ut quemadmodum Ecclesiae exempli gratia Constantinopolitanae, Alexandrinae, et nunc Anglicae, Danicae; ita Ec­ clesiae Romanae error inhaereat, quem contumace proposito tueatur, et a verae Ecclesiae se abrumpat sinu. Neque vero umquam Romani Pontifices refugerunt, r.t quoi Cleri sui consensu iudicassent, cum oecumenica syn­ odo, si res postularet, aequo animo retractarent......Unam ergo Ecclesiam catholicam utpote Spiritus Sancti magisterio instructam, quaeque eam re­ praesentet, synodum oecumenicain, eam esse credimus, in quam circa fi­ dem nullus umquam obrepat defectns, neque per contumaciam neque per imprudentiam ; Clerum vero Romanum si quid erraret, ab Ecclesia catho­ lica atque eius oecumenica synodo dirigi, revocari, doceri debere, perficique omnino, ne error inolescat. Unde illa Romanae Ecclesiae sedisque Aposto­ licae invicta firmitas, ipsa Ecclesiae catholicae firmitate constat; quae quidem Ecclesia catholica cum sit ex Christi promissione immobilis, Petri successionem eique coniunetam principalem Ecclesiam selemque Romanam, Y ! .-a C'A yj ! 41 €x quo ulterius sequebatur, Concilium sicut est supra Pontificein ita posse esse legitimum praeter et contra Pontifi­ cem Romanum. Hae ratione non solum infallibile magiste­ rium sed etiam supremum regimen supra Ecclesiam univer­ salem, quae potestas utraque a Christo instituta est in Petro, negari in Petri successoribus costitutionemque a Christo inditam Ecclesiae transverti manifestum est. Confutatio non quidem enucleatior, quae in Tractatu de Romano Pontifice danda et ab egregiis theologis data est, sed tamen sufficiens, quatenus in Tractatu de Ecclesia me­ rito requiri potest, tota continetur in superioribus thesibus. Tria enim haec demonstrata sunt, a) Christus Dominus su­ premam magisterii et sacri imperii potestatem seu prima-' tum cum omnibus eius iuribus instituit in una persona Petro, in distinctione expressa ab omnibus aliis Apostolis parteui Ecclesiae necessariam, ea vi quae totum continet, stare quoque oportet...... Quae cum ita sint, apparet Ecclesiam catholicam primitus immotam, cui dictum sit: portae inferi non praevalebunt adversas eam, et: ecce ego vobisenm sum: Ecclesiam vero Romanam ita esse immotam, ut partem Ecclesiae principalem summeque necessariam; quae mater et magistra Ecclesiarum (singularum seorsum), totam ipsam Ecclesiam ma­ trem ac magistram agnoscat...... Tum Papa in Christi nomine, respectu Ecclesiarum particularium est magister ille quidem, sed respectu Ecclesiae catholicae discipulus, cum in Ecclesiae catholicae consensione manifestum appareat Spiritus Sancti magisterium * Ibid. c. 14. Adhuc clarius error ostentatur approbatione doctrinae Petri Alliacensis, qui cum aliis quibus­ dam theologis magnum schisma saeculi XV. sanare satagebat erroribus inductis circa ipsam divinam constitutionem Ecclesiae. « Cnm ex Petro Alliacensi aliud sit sedes aliud sedens, non mirum est aliquid convenire sedi, quoi sedenti non conveniat, nempe nt sedes deficere non possit, cum sedens sit deviabitis etiam in indicio de fide, quippe a quo indicante, etiam in causis fidei, ad Concilium generale secundum eumdem auctorem appellare liceat.... Sedes Apostolica tametsi subiecta est universali Ec­ clesiae eamque repraesentanti Concilio generali, tamen suprema est respectu singularium Ecclesiarum, quemadmodum tradit non molo schola Parisiensis, sed etiam ipsum Constantiense Concilium * Ibid. c. 12. Cf. Zaccarja Antifebron. dissert. II. c. 10. n. 4. sqq. Ex iisdem principiis Febrouius inferebat, posse scindi communionem cum Pontifice sedente et nihilominus servari illaesam cum sede Apostolica: * quaerenda et omni studio servanda est communio cum ipso Papa sedente, tum scilicet et qnamdiu spiritum sanctae Sedis et Ecclesiae eius sectatur. * Vide Antifebron. vindicat, dis­ sert. I. c. 4. 11. 13. 14. ΤΗ c et a tota reliqua Christi Ecclesia, imo et in subordinatione totius Ecclesiae ac proinde etiam Apostolorum sub uno Pe­ tro, non solum singulas in Ecclesia sive partes sive mem­ bra, sed imo directe spectando totam simul Ecclesiam, quae in uno Petro aedificanda sit, totum regnum coelorum in terris cuius totius claves uni Petro dandae promittuntur, omnes simul fratres seu fraternitatem quae in mundo est, cuius universitatis confirmatio in fide committitur uni Pe­ tro, totum ovile Christi cuius totius pastor instituitur unus Petrus. 6) Haec unitas personae, cui promittitur et datur plenitudo potestatis super totam Ecclesiam, indicatur et instituitur a Christo ad exclusionem divisionis inter mul­ tos; sed potestas eo modo quo primum instituta est, adeoque in unitate personae, perenni successione propaganda est quamdiu persistit ipsa Ecclesia in terris, ut adversus eam portae inferi non praevaleant; in ipsis scilicet verbis Christi includitur perennis singulorum successio in eadem Petri potestate ; pertinent enim verba promissionis et insti­ tutionis eodem modo et eadem efficacia sicut ad unum Pe­ trum in fundatione, ita in perennitate fundationis ad unam singulorum Petro succedentium personam (1). c) Quando perennis successio in potestate Petri iam est coniuncta cum Ecclesia particulari Romana, cum Sede Romana Petri ; ex ipsis verbis Christi instituentibus perennitatem successio­ nis singulorum, subiectum potestatis, iurium, privilegio­ rum quae in Petro instituta sunt non est aliud quam hic singularis pro quovis tempore Romanus Pontifex ut sue(1) Longe alio sensu Tertullianus potestatem Petro collatam dicebat fuisse personalem. Is enim iam haereticus Alontanista disputans contra « Apostolicum » et « Pontificem maximum. Episcopum Episcoporum, * qui sibi vindicabat potestatem in Petro institutam omnia « delicta poenitentia innetis dimittendi, * negabat hanc potestatem ad successores Petri pro­ pagari, et hoc sensu eam dicebat personalem Petro (cf. 1. de Pudicit. c. 1. et 21.). Designabat ergo hoc nomine potestatem extraordinariam ad exclu­ dendum ordinem (ταξιν) successionis, cninsmodi erat gratia gratis data miraculorum, inspirationis ad scribendos libros s. Scripturae, novarum revelationum ad depo.-itum fidei pertinentium; nos vero dicimus potesta­ tem institutam in una persona ad significandam singularitatem tum in persona Petri velnt primi stipitis tum in singulis heredibus perpetua serie bibi succedentibus. ïranzelin. De licclesia Christi ’■-‘i ■5 l.t cessor Petri; in sede vero, cathedra, Ecclesia Romauanon sunt illa divinitus instituta iura potestatis, nisi quatenus sunt in Romano Pontifice, et quatenus ius est incommu­ tabile, ut non alius quam Romanus Pontifex succedat Petro in potestate primatus divino iure instituta. Neque verba Christi institutoris pertinent ad seriem successorum com­ plexive tantum spectatam, quatenus multi sunt, sed ad singulos qui actu succedunt in serie ; adeoque etiam pote­ statis et privilegiorum, quae verbis Christi enuntiantur (infallibilis magisterii et supremi super universam Eccle­ siam regiminis), subiectum in actu non sunt multi Ponti­ fices qui fuerunt vel futuri sunt, sive tota series ut finge­ bant Gallicani, sed unus tantum, omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, quando actu in serie Petro succe­ dit. Vide argumenta demonstrationis in thesi X. et sequen­ tibus, quorum compendium continetur verbis s. Hieronymi (ep. 15. n. 2.) : « Ego nullum primum nisi Christum sequens, Bcatitudini tuae (Damaso), id est cathedrae Petri com­ munione consocior; super illam petram aedificatam Eccle­ siam scio, r> · Evidens igitur est, quando nominatur suprema potestas sedis Apostolicae sive in infallibili magisterio sive in uni­ versali regimine super totam Ecclesiam, nihil aliud signi­ ficari quam potestatem ipsius tenentis sedem Apostolicam seu sedentis Romani Pontificis; distinctio autem hoc sensu facta inter sedem et actu sedentem Romanum Pontificem inducit in omnes haereses damnatas, quas commemoravimus. Ceterum ex hac etiam dolosa sedis et sedentis distinctione cum erroribus inde consequentibus et connexis apparet, quam necessaria fuerit definitio Concilii Vaticani, qua fere laten­ tes haereses circa ipsa fundamenta et divinam constitutio­ nem Ecclesiae ex omnibus involucris et ambagibus protra­ ctae atque explicite condemnatae sunt (sess. IV. capp. 1-4·). 3’. Nihilominus sensus est aliquis verus, quo, spectatis etiam iuribus ac praerogativis potestatis, sedes seu cathe­ dra a singulis sedentibus z.a ivoczv distincta considerari possit ac debeat. Loquimur de sede et sedentibus Ecclesiae Romanae, quia in his tum potestas suprema tum perpetui­ tas successionis est divini iuris atque adeo longe maioris momenti; ceterum ex Ins ipsis applicatio accommoda sponte sese offert ad sedes alias patriarchales vel episcopales in quibus privilegia et ius successionis suo modo firma quidem sunt sed iure dumtaxat ecclesiastico. Potestas itaque suprema per factum Petri principis Apo­ stolorum, de quo supra dictum est, cum episcopatu Romano iam incommutabiliter coniuncta, si consideretur in se et formaliter secundum suam divinitus institutam perpetuita­ tem, proprie est et dicitur sedes Apostolico; singuli au­ tem heredes huius potestatis in Petro institutae et coniunctae cum episcopatu Romano sunt et dicuntur sedentes in sede Apostolico. а) Hinc distinctio oritur inter sedem et sedentem ra­ tione perpetuitatis. Sedes, hoc est perpetuum ius primatus, ex parte Dei in eius incommutabili lege et supernatural! providentia, ex parte Ecclesiae in iure et officio potestatem pro singulis Petri successoribus divinitus institutam sem­ per velut depositum custodiendi et successionem certa lege procurandi, numquam desinit; sed singuli heredes seu se­ dentes in sede Apostolica sunt homines mortales ; adeoque sedes numquam deficere sed vacare potest et saepe vacat. Tum vero manet quideifi divina lex et institutio perpetui­ tatis, manet hoc ipso ius et officium in Ecclesia secundum legem statutam procurandi successionem, manent etiam participationes potestatum, quatenus aliis communicabiles, et a superstite adhuc successore Petri communicatae sunt vel legitime constitutae et non abrogatae ; sed ipsa suprema potestas cum suis iuribus et praerogativis, quae nuspiam exstare potest nisi in uno singulari Petri herede, iam sede vacante actu nemini competit. б) Ex his porro intelligitur distinctio in conditione ipsius Ecclesiae tempore sedis vacantis et tempore sedis plenae, illo scilicet priori tempore sedi Apostolicae vacanti divino iure debetur sed nondum est successor Petri, visi­ bilis petra et visibile caput Ecclesiae ; tempore sedis plenae is divino iure iam actu sedet. In considerationem potissi­ mum venit ipsa radix totius vitae Ecclesiae, fidei inquam indefectibilitas et infallibilis custodia depositi. Certe non solum indefectibilitas in credendo (infallibilitatem passivam . ■<· Γ’>,7 ■jsa*· iK C Ml· ► •h F* t dicunt) sed etiam infallibilitas in praedicando veritatem revelatam et iam sufficienter pro fide catholica propositam manet in Ecclesia, etiam dum interim suo capite visibili orbata est, ut nec totum corpus Ecclesiae credendo nec totus Episcopatus docendo a fide tradita deficere et in hae· resim delabi possit, quia talis permanentia Spiritus veri­ tatis in Ecclesia, regno et sponsa et corpore Christi, com­ prehenditur in ipsa promissione et institutione indefectibilitatis Ecclesiae omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Idem quod de veritate fidei contra haeresim, di­ cendum etiam est ex eadem ratione de unitate communionis contra schisma universale. Manet enim lex et promissio divina perpetuae successionis in' sede Petri ut radice et centro catholicae unitatis, huicque legi et promissioni re­ spondet ex parte Ecclesiae non modo ius et officium sed etiam indefectibilitas in legitime procuranda et suscipienda successione et in servanda unitate communionis cum sede Petrina etiam vacante, intuitu successoris in ea exspectandi et indefectibiliter futuri : a et ego claritatem (την δόξαν) quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum η (τετελειωα^νοι εις έν) Γο. XVII. 22. At vero si agatur de infallibilitate in definiendo, haec sede Petri vacante, quamdiu nullus est Romanus Pontifex, locum habere non potest. Non potest habere locum, ut per se evidens est, infallibilitas definitionis, qua per divinam assistentiam ipsi in beato Petro promissam pollere credimus u Romanum Pontificem, cum ex cathedra loquitur, id est cum omnium Christianorum pastoris et doctoris munere fungens, pro suprema sua Apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit.* Nec potest habere locum infallibilitas definitionis in oecumenico Concilio, siquidem huiusmodi Concilium absque sua forma visibili, quae est ipsum caput Ecclesiae, cui Episcopi velut u membra capiti n uniantur et subordinentur, nullum existere potest (cf. Tract, de Tradit, post thés. XII. Schol.I. Princip. I.). Quae igitur exempli causa in Concilio Constantiensi velut definitiones proponi videbantur, eatenus tantum et in iis solis rationem definitionum Conciliarium habent, in i? quibus et quatenus Martini V. Pontificis post sessionem qua­ dragesimam primam rite electi accessit definitio seu confir­ matio. « Mortuo Pontifice, inquit Canus, una sine dubio manet Ecclesia, et manet in ea Spiritus veritatis ; sed manca et diminuta sine Christi Vicario et Ecclesiae catho­ licae uno Pastore relinquitur. Quocirca licet veritas tunc etiam in Ecclesia sit; at si controversiae fidei et religio­ nis oriantur, Ecclesiae iudicia sine capite in terris non adeo certa erunt » (Can. de Loc. 1. IV. c. 6. ad obiect. 12.). Bellarminus vero agens de Concilio Constantiensi, « Conci­ lium, ait, sine Papa non potest definire nova dogmata fi­ dei (1) ; potest tamen indicare tempore schismatis, quis sit verus Papa, et providere Ecclesiae de vero Pastore, quando is nullus est aut dubius, et hoc est quod recte fecit Con­ cilium Constantiense » (de Concil. 1. II. c. 19. ad obi. 3. Ger­ son.). In eamdem sententiam loquitur Suarez ; nam quod disserit de dependentia iurisdictionis Concilii a Romano Pontifice, a fortiori certum est de eius dependentia in infallibilitate magisterii, u Omnino verum, esse credimus ,in Concilio generali (citra Pontificem) nullam esse iurisdictio­ nem immediate a Christo collatam ; ideoque dum legitimus et indubitatus Pontifex vivit, ab illo pendere generalis Con­ cilii iurisdictionem ac proinde illi subesse... Tempore Con­ cilii Constantiensis tres fuerunt praetensi Pontifices... Unde etiam fieri potuit, ut nullus eorum, esset certus Pontifex at­ que adeo nec Pontifex, quia nondum aliquis eorum erat sufficienti consensu Ecclesiae receptus... In tali autem casu ius habet Concilium generale, quamvis acephalum, ad in­ quirendum de vero et legitimo Pontifice, et si nullum ex praetensoribus legitimum ac certum Pontificem esse inve­ nerit, omnes deponere (potest), vel potius nullum eorum • verum Pontificem esse declarare, et subinde de vero Ponti- (1) Dogmata intellige, quae nota sint propositione non revelatione; neque enim dantur dogmata quae non sint saltem implicite revelata per Christum vel Spiritum Sanctum in Apostolis, possunt tamen esse veritates revelatae nondum sufficienter propositae in Ecclesia ad obligandam catho­ licam fidem: et huiusmodi veritates quando infallibili definitione propo­ nuntur ut revelatae, possunt hoc sensu dici nota dogmata. : ;1 ■ I * I 1 ■fij — 230 — fice Ecclesiae providere (Suarez cont. Reg. Angi. 1. ΙΠ. c) Propter distinctionem declaratam, quatenus sedes Apo­ stolica divino iure et lege in sua perennitate numquam de­ sinere potest, singuli vero sedentes mortales per intervalla desinunt, ipsa sedes Apostolica ut necessarium fundamen­ tum et centrum unitatis Ecclesiae numquam sine haeresi in dubium vocari potest ; fieri autem aliquando potest in ma­ gnis perturbationibus et factum esse ex historia constat, nt multi sancte retinentes fidem et venerationem erga sedem Apostolicam vere catholici sine sua culpa sedentem in Apo­ stolica sede agnoscere non valeant, atque adeo nullo modo in haeresim, in schisma autem non formale sed materiale dumtaxat delabantur. Ita in luctuosa perturbatione per quadraginta annos ab Urbano VI. usque ad Gregorium XII. catholici scissi in duas et deinde tres obedientias, ut tunc loquebantur, omnes agnoscebant et colebant divina iura se­ dis Apostolicae ; attamen non agnoscentes ius sedentis in sede Apostolica ex inculpabili ignorantia legitimae succes­ sionis, atque ita vel nulli vel pseudo-pontifici adhaerentes, inter quos viri etiam sancti ut s. Xuncentius Ferrerius ali­ quamdiu eiusque frater Bonifacius Prior Carthusianus, in schisma materiale implicabantur. Scholion. Opportunum hoc loco videtur brevissime expo­ nere nostram opinionem de modo, quo exstinctio schismatis istius funestissimi et restitutio plenae unitatis Ecclesiae, seu potius actualis communionis omnium catholicorum cum legitimo Apostolicae sedis herede explicanda nobis videtur. Licet enim omnes theologi imo tota Ecclesia plenissime con­ sentiant quoad ipsum factum exstinctionis schismatis per legitimam ac indubitatam electionem Martini V. in unum verum Petri successorem, minime tamen idem consensus obtinet, imo non levis occurrit opinionum discrepantia inter theologos et iuris interpretes, quando quaeritur de modo quo ad felicem illum exitum legitime perventum sit. Xunc praesertim post lucidas et explicitas definitiones Concilii Λ aticani de divinis iuribus primatus ac de relationibus quae inter eumdem et totam reliquam Ecclesiam interce­ dunt. ad certiu» et firmius expediendam quaestionem pro- ,·» r ** »·*-· .■iï-7 .·■·-?<■■£ 'rù·.- ‘•’i'-' 3.·£> *<: — 231 positam principia dogmatica prae oculis habenda sunt, quae in ipsis illis definitionibus Concilii continentur vel ex eis necessario consequuntur. Γ. Quum primatus divino iure sit institutus in Petro propagandus in singulos eius legitimos successores perenni serie, quamdiu perstat Ecclesia aedificata super hanc pe­ tram; legitima electio in Romanum Pontificem est tantum­ modo conditio, qua posita ita electus ingreditur seriem suc­ cessorum Petri, et hoc ipso accipit totam divinitus insti­ tutam potestatem primatus non ab electoribus, qui eam non habent, sed vi institutionis Christi et a Christo insti­ tutore, tamquam petra per potestatem participatam a Chri­ sto qui est petra per suam potestatem nativam. 2°. Ita constituto Pontifici Ecclesia sicut in singulis pastoribus et gregibus et ovibus ita tota spectata in omni­ bus simul pastoribus et gregibus et ovibus subdita est ut grex unus uni supremo pastori : non Ecclesia etiam tota simul spectata habet ullam potestatem iurisdictionis in ipsum suum supremum pastorem, sed ipse in illam habet plenitudinem potestatis, ut in suum gregem, secundum normas divinitus positas. Ergo nulla existit in Ecclesia potestas, quae constituto iam Pontifici supremam potestatem cum omnibus suis iuri­ bus divinitus coi latam minuere vel adimere possit. Potestas a Christo instituta et colla ta successori Petri, in eo desi­ nere nequit nisi vel spontanea renuntiatione, de cuius valore constat maxime post definitionem s. Coelestini V. (1) ex doctrinis et factis in universa Ecclesia notoriis, vel spon­ tanea defectione ab Ecclesia per manifestam et contumacem haeresim, quod scandalum in eo, qui formaliter ut pastor et doctor Ecclesiae ex Christi promissione et institutione per divinam assistentiam errare in definitionibus non potest, etiam ut in persona privata sicut numquam factum est ita an fieri possit, a theologis spectando suavem providentiam Christi erga suam Ecclesiam et ipsas promissiones divinas I I fl·.* J it. * v- '· I M CSjJ (1) In 6. de renuntiatione cap. Quoniam (1. I. tit. 7. c. 1.). Formu­ lam renuntiationis s. Coelestini refert Ciacconius, de qua vide Bollaudianos T. IV. Maii p. 524. £·. ■ *· non sine ratione dubitatur (cf. Bellarmin. de Rom. Pontif. 1. IV. ce. 6. 7.). (1). 4 . Nee in haeresim formalem nec in haeresim materia­ lem, positive negando quod revelatum est, vel tamquam revelatum affirmando quod non est revelatum, Ecclesia tota, regnum veritatis, incidere potest ex promissione Spi­ ritus veritatis in ea manentis in aeternum ; eadem ratione ex promissione perennis unitatis, cuius centrum et vincu­ lum visibile est Romanus Pontifex, Ecclesia tota, corpus Christi, a vero et legitimo Pontifice Romano, suo capite visibili, separari numquam potest sive formali sive mate­ riali schismate. Si quando talis secessio totius Ecclesiae contigisse videatur, ut ultimis annis Petri de Luna qui Benedictus XIII. dictus fuerat, ea non est defectio a vero et legitimo Pontifice privans illum sua potestate, quod fieri non potest (n. 3.) ; sed signum certum, illum numquam fuisse verum et legitimum Pontificem (2). Ergo quod a (1) Qnol Innocentius III. (.serm. 3. de sua consecrat.) dixit: e in tan­ tum fides mihi necessaria est, ut cnm in ceteris peccatis Deum indicem habeam, propter peccatum quod in fide committitur, possim ab Ecclesia indicari. - et aliae similes propositiones haud difficulter intelligi possunt hypotheticae sub hyputhesi numquam verificanda ; sicut Paulus aiebat (Gal. I. 8.): - licet nos aut angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. » ' ' v (2) Petrus Ballerinins (de Potestate eccles. Summorum Pontif. et Concil. generalium c. 9. 4. n. 17. 18.) etiam in hypothesi quod Benedictus legitime electus et ideo verus usque ad ultima tempora fuerit Pontifex, acta Constant iensia explicare conatur. - Renuens accedere ad unitatem et pontificatui ce lere, persistens pertinacissime in manifesta separatione a corpore Ecclesiae catholicae iam adunatae, sese schismaticum et haereti­ cum prodidit: ex quo in depositionis sententia ipsum synodus schismatis et haeresis nominibus ab Ecclesia praecisum et a pontificatu, quem prae­ tendebat, 'epositnm declaravit potius quam deposuit. - Haec omnia veris­ sima sunt et optime intelliguntur, si ille numquam fuit verus Pontifex: sed in hypothesi veri pontificatus difficultates potius creant quam sol­ vunt. Nam 1°. non ille ab E>**'.esia, sed tota Ecclesia negando illi obedientiam ab ip-o primitus secessit, cuiusmodi schisma totius corporis a suo legitimo capite ii ri non posse, ex principio dogmatico perpetuae uni­ tatis Ecclesiae certum videtur; 2°. quoi dicitur - corpus Ecclesiae catho­ licae tam a-htnatae, haec adunat io facta esset per scissionem corporis a vero suo capite, quoi divinae sapientiae et providentiae et subordinatioii ipsius corporis lege divina debitae repugnat; 3». quae Constantiae acta i.-v/.·.· multis ad explicanda acta conventus Pisani et Constantiensis dicitur axiomatis instar : Pontifex dubius, Pontifex nullus; verum est dumtaxat, si dubium et propter dubium secessio est toiius Ecclesiae; non autem potest admitti, si postquam Pontifex legitime est constitutus, in parte imo in parte etiam maiori Ecclesiae propter inductas perturba­ tiones dubia et secessiones oriantur. 5°. Quando pars Ecclesiae absque sua culpa propter in­ ductam rerum obscuritatem materiali schismate adhaeret alicui tamquam legitimo Romano Pontifici, poterunt aliqui eius actus iurisdictionales maxime qui forum spectant in­ ternum, acquirere valorem ex titulo colorato (1); sed nec ab ipso nec ab ulla etiam legitima potestate inferiori pos­ sunt valide abrogari aut mutari leges a vero Pontifice Ro­ mano constitutae, praesertim quae determinant valorem actus concernentis ipsum visibile fundamentum Ecclesiae, ut est electio capitis Ecclesiae (n. 2.). Hisce principiis positis non valemus intelligere, quo­ modo admitti queat vel opinio illorum, qui ad acta Constantiensia explicanda cum Bellarmino et Suarezio dicunt, omnium trium, qui sibi tum temporis pontificatum vindi­ cabant, ius fuisse dubium eo quod singulae obedientiae, ut ap­ pellabantur partes diversis Pontificibus adhaerentes, duos eorum haberent ut illegitimos ; ita autem dubium Pontifi­ cem, non esse verum Pontificem, seu ut Suarezium loquentem audivimus : u fieri potuit ut nullus eorum certus esset . · « snnt praeter et contra leges a suprema potestate Pontificum statutas ad legitimam successorum Petri electionem, omnino indigebant sanctione per eamdem supremum potestatem pontificiam; at huiusmodi sanctio nulla reperiri potest, si Bene licti pontificatus legitimus et consequenter Grego­ rios XII. antipapa fuisse supponatur. (1) Huic iuris dispositioni de titulo colorato tum alia plura decreta tempore istius schismatis promulgata tum nominatim illud Alexandri V. in conventu Pisano innituntur. « Omnes dispensationes factas per Episco­ pos in partibns neutralibus (qui nempe nulli Pontificum alhaerebant)...... item omnes absolutiones et habilifationes in foropoenitentiali tam per con­ tendentes (Gregorinm XII. et Petrum de Luna) quam per ordinarios prae­ dictos schismate pendente factas, super casibus s. Sedi Apostolicae reser­ vatis. ex certa scientia hoc sacro approbante Concilio ratificamus et ap­ probamus - (Harduin. T. VIII. p. 22.). _____________ __________ . -X-·— 3 I Pontifex atque adeo nec Pontifex, quia nondum aliquis eo eo-­ rum erat sufficienti consensu Ecclesiae receptus. » At qui legitime est electus, eo ipso non ab Ecclesia sed ab ipso Christo constituitur verus Pontifex (n. 1.), nec Ecclesiae u sufficiens consensus ■? requiritur aut exspectandus est tam­ quam conditio, ut situeras Pontifex; sed u sufficiens con­ sensus » ex oratione et promissione Christi pro unitate suae Ecclesiae certo consequitur secundum debitum obedien­ tiae, quia est ceras Pontifex (n. 4.). Praeterea evidens est, Constantiae quoad modum electionis et quoad ipsos le­ gitimos electores multa esse statuta et peracta, quae erant praeter et contra leges pro valida electione constitutas a suprema potestate Romanorum Pontificum Alexandri III. Gregorii X. Clementis V. At huiusmodi mutatio et suspen­ sio legum supremae potestatis fieri non potuit nisi per ipsam supremam potestatem Romani Pontificis, ut ex ipsa divi­ nitus constituta relatione subiectionis totius Ecclesiae sub potestate supremi Pastoris consequitur et Suarezium etiam fateri vidimus : « quia non potest inferior potestas mutare quod per superiorem constitutum est, et quia Petro soli datus est primatus pro ipso et successoribus eius, ad ipsum solum seu ad summum Pontificem spectat... modum electio­ nis eius et successionis praescribere» (vide supra th. XII. η. III.). Iam vero si tum temporis nullus erat ceras Pon­ tifex, quia (ut aiunt isti theologi) nullus erat indubius et certus, manifesto ab inferiori potestate congregationis Constantiensis actum esset contra modum electionis praescri­ ptum a suprema potestate Summorum Pontificum. Neque modus praescriptus electionis solum mutatus est accensendo electoribus praeter Cardinales etiam alios Episcopos et sim­ plices presbyteros, qui ne ad Clerum quidem Romanae Ec­ clesiae pertinebant ; sed difficultates exstabant quoad ipsos etiam Cardinales ex tribus obedientiis assumptos, quas ab illis theologis nec solutas imo neque commemoratas esse video, nec quomodo in eorum hypothesi solvi possint, equi­ dem perspicio. Si enim per quadraginta fere annos (27. Lar­ tii 1378. quo defunctus est Gregorius XI. usque ad electio­ nem Martini V. 11. Novembris 1417.) nullus dicatur fuisse verus Pontifex, quomodo legitimi censeri poterant omnes F illi Cardinales ab istis pseudo pontificibus creati, qui tamen licet ex diversis obedientiis et a contrariis pontificibus as­ sumpti se invicem in Conventibus Pisano et Constantiensi agnoscebant ut legitimos, et contradicentibus ipsis pontifi­ cibus, a quibus erant creati, omnia sibi iura Cardinalium vindicabant? Ulterius si electio Urbani VI. (8. Aprilis 1378.) erat invalida, quomodo valida non erat altera Clementis VII. (20. Septembris 1378.)? Si autem, quod merito in dubium vo­ cari iam nequit, Urbanus vere creatus est atque ab ipsis Cardinalibus, qui postea defecerunt, publicis actibus et scri­ ptis litteris saltem usque ad mensem lunium agnitus ut legitimus successor s. Petri, quomodo propter subsequentem secessionem atque inde malis artibus paulatim ad multos propagatam dubitationem ipse decidit a pontificatu, quem non a Cardinalibus nec ab Ecclesia sed immediate a Christo Deo collatum tenebat? Si igitur quorumcumque hominum actibus pontificatu divinitus collato spoliari non potuit, sed usque ad obitum (15. Octobris 1389. in sua sede Romana) verus permansit Petri successor, absque dubio eius succes­ sores secundum omnes statutas leges electi Bonifacius IX. Innocentius VII. Gregorius XII. veri et legitimi erant in sede Petri successores. Dubia vero illa post Urbani electio­ nem et agnitionem iam stabilitam invecta et propagata a Cardinalibus offensis, quae deinde utique protendebantur ad eius successores, efficere tantummodo poterant, quod su­ perius diximus, ut addicti partibus Roberti G-enevensis (Cle­ mentis VII.) et successoris Petri de Luna (Benedicti XIII.) aut deinceps Alexandri V. a Pisanis electi (26. lunii 1409.) eiusque successoris loannis XXIII. non essent formaliter sed solum materialiter schismatici, atque adeo inter eos potuerint reperiri viri etiam sancti ; sed nec dubia illa, nec quae consequenter ad illa in conventu Pisano per ele­ ctionem adhuc tertii, qui nomen Romani Pontificis assume­ ret, poterant Urbano VI. eiusque successoribus valide ele­ ctis adimere dignitatem et potestatem super universam Ecclesiam. Accusatio schismatis et « notoriae haereseos n a Pisanis inducta contra Gregorium XII., quod fautor et defensor inveterati schismatis negaret revelatam veritatem unitatis Ecclesiae, et ideo decidisset a pontificatu, contra- WtfjT ■ S’· i I( HT ii*:. - 230 dictionem involvit ; si enim verus fuit Pontifex a Christo habens supremam potestatem super universam Ecclesiam, hanc suam potestatem defendendo contra adversarios sal­ tem materialiter schismaticos nec facto oppugnavit multo­ que minus sententia negavit unitatem Ecclesiae a Christo institutam maxime in suo capite et sub suo capite visibili. Xeque postmodum ab ipsis Constantiensibus u notoria ista haeresis » Gregorii aut veritas indicii Pisani ullatenus est agnita, ut mox apparebit. Non tamen ideo necesse est ne­ gare Gregorium in illa Ecclesiae turbatione ad sponte re­ nuntiandum obligatum esse et huic obligationi resistendo peccare potuisse ; sed propter peccata alia quam haereseos Pontificem sua potestate privari, assertio est damnata in articulo 8. Wicleffi. et in articulis 12. 13. 20. 22. 24. loannis Hus definiente Martino V. in ipso Concilio Constantiensi. Videtur ergo legitimus processus Concilii Constantiensis ad exstinctionem schismatis alia ratione explicandus prae­ sertim nunc, postquam catholicus intellectus fidei de vi et ratione primatus a definitionibus oecumenici Concilii insi­ gniter illustratus et firmatus est (Cone. Vatie, sess. 4. c. 3.). Explicatio vero ex ipsis actis elucet manifesta, ut sane sit cur humili laude miremur Christi regis, sponsi et capitis Ecclesiae providentiam, qua ingentes illas turbas cupidi­ tate et ignorantia hominum invectas ac sustentatas com­ posuit salvis omnibus legibus, demonstrans clarissime non ope humana sed divina fidelitate in promissis et omnipo­ tentia in gubernatione niti indefectibilitatem petrae, in qua ipse aedificavit Ecclesiam suam, ut portae inferi non praevaleant adversus eam. Gregorius XII. legitimus Urbani VI. successor suis lega­ tis Cardinali loanni de Dominicis et Carolo de Malatestis 1 . « de plenitudine potestatis plenam et liberam facul­ tatem?? dedit congregationem Constantiensem, « in quantum per serenitatem regiam (Sigismundum) et non Balthasarem se nuncupare facientem loannem XXIII. vocatam, » consti­ tuendi in verum ac legitimum Concilium u pro exstirpatione horrendorum schismatum et integra unione merito optanda et perficienda, ?? seu ut verba sunt Gregorii, u ad praedictorum effectum convocandi et auctorizandi generale Concilium ?? t 2°. De eadem « plenitudine potestatis » dedit legatis fa­ cultatem nomine Pontificis in antecessum approbandi, quae Concilium iam legitime convocatum ad illum finem dispo­ suerit : « vice nostra (inquit) similiter auctorizandi, appro­ bandi et confirmandi, quae disponentur pro vera redinte­ gratione et unione Ecclesiae et praefatorum schismatum extirpatione per congregationem eamdem n (postquam nempe iam fuerit convocata et auctorizata ut generale Concilium). 3°. Constantienses tum convocationem in Concilium tum collationem potestatis omnia opportuna disponendi pro vera unione Ecclesiae factam a Gregorio admiserunt « in omni­ bus et per omnia, quantum ad ipsum (Gregorium) spectare videtur. r> Atque ita utramque Gregorii dispositionem Car­ dinalis de Dominicis eius legatus in sessione XIV. (4. lulii 1415.) solemniter promulgavit. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Arnen. Auctoritate ipsius Domini Nostri Papae, quantum ad eumdem spectat... ut sub diver­ sorum professione Pastorum dissidentes Christiani in uni­ tate sanctae Matris Ecclesiae et caritatis vinculo coniungantur, istud sacrum Concilium generale convoco, et omnia % per ipsum agenda auctorizo et confirmo iuxta modum et formam, prout in litteris Domini Nostri Papae plenius con­ tinetur. » 4", His peractis Concilium inter « agenda a Gregorio auctorizata » ad extirpationem schismatis unum maxime necessarium statim praestitit, obedientias nempe duas Gre­ gorii et loannis decrevit iam conciunctas et unitas esse t in uno corpore D. N. lesu Chrfcti et huius sacri univer­ salis Concilii generalis, n atque ad hunc ipsum finem omnes censuras et poenas utrimque occasione schismatis inflictas solvit et absolvit, et personas omnes dictarum obedientiarnm « in suis statibus, dignitatibus et officiis habilita vit, et cum eis, quantum opportunum fuerit aut indigebant, dis­ pensavit. r> Tum vero per eamdem sibi impartitam aucto­ ritatem decrevit, modum et formam futurae electionis Ro­ mani Pontificis, post s. Sedis vacationem, ipsi Concilio hac vice statuendam reservari : « ut praetextu cuiuscumque ces­ sionis aut vacationis sedis Apostolicae sive papatus durante praesenti Concilio factae vel faciendae non procedatur ad T } U· i' * A. r •·: . — 238 Pontificis electionem nisi u modo forma, loco, tempore et materia (intelliguntur habentes ins eligendi) per sacrum Concilium ordinandis. » . ’ .--y? Quis iam dubitare potest, haec de rebus summis acta et decreta non potuisse habere valorem nisi per supremam in Ecclesia a Christo institutam solius Romani Pontificis po­ testatem? Atqui Gregorius XII. qui tunc nondum renun­ tiaverat et verus erat Pontifex Romanus, « auctorizavit, approbavit, confirmavit, quae disponentur per Concilium n sine alia limitatione, nisi ut disponantur ad unionem Ec­ clesiae et schismatum extirpationem, quod paulo ante vi­ dimus. Ergo cum haec acta et decreta sint evidenter ad istum ipsum finem, certum et plenum per ipsam Pontificis confirmationem habebant valorem. 5’. Postremus demum actus in ista XVI. sessione fuit libera abdicatio pontificatus, « Ego Carolus de Malatestis..., pure, libere et sincere procuratorio nomine ipsius SSmi. Do­ mini Nostri, Domini Gregorii Papae XII. in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti renuntio et cedo expresse in his scriptis realiter et cum effectu iuri, titulo, et possessioni, quod, quem et quam ipse habet in papatu, et resigno no­ mine praefati Domini Nostri papatum et omne ius papatus, titulum et possessionem, quod, quem et quam habet coram D. N. lesu Christo, qui Ecclesiae suae est sponsus et ca­ put » (Harduin. VIII. p. 384-400.). Per hanc renuntiationem sedes Apostolica vere relicta est vacua, ac proinde Concilium ex facultatibus ipsi a Su­ prema Pontificis potestate attributis pdtuit le_gitime pro­ cedere modo, forma, loco, tempore et materia per ipsum Concilium ordinatis u ad canonicam et certam electionem unici futuri summi Pontificis, n ut finem suae renuntiatio­ nis ipse Gregorius in mandato ad Carolum de ^lalatestis declaraverat (Hard. VIII. 387.); eamque tandem post bien­ nium (11. Nov. 1417.) in Vartino V.'feliciter perfecit. Haec quae forte πχρεργα videri possunt, censui hoc loco non inopportune inserenda ad ulteriorem aliquam dilucidationem monarchiae ecclesiasticae, de qua in superioribus thesibus actum est. Nunc porro progredimur ad consideran­ dum factum constitutionis Ecclesiae ipso tempore Apostolico. CAPUT III. CONSTITUTIO ECCLESIAE SUB APOSTOLIS ET PROXIME SECUTA AETATE. THESIS XIV. Ecclesia ab Apostolis constituta in sese exhibet eam ipsam formam, qua est a Christo instituta. u Secundum formam a Christo fundatore praescriptam et institutam - Ecclesia nobis exhibetur ab Apostolis constituta 1°. ut Ecclesia una ex -ludaeis primum, deinde sine discrimine ex ludaeis et gentibus; 2°. ut - Ecclesia Christiana omnino distincta et separata a synagoga ; 3°. in se - cohaerens unitate professionis fidei, sacramentorum, et communionis ; ■ 4*. hoc ipso disposita ac gubernata per propriam potestatem magisterii ■ ac imperii. » Consideravimus personalem efficientiam lesu Christi, qua Ecclesiam suam in terris instituit ; nunc mentis oculos convertamus ad ipsum effectum, ad Ecclesiam nempe, ut ea in scriptis apostolicis iam constituta nobis exhibetur. Fundator Ecclesiae Christus Deus infinite verax, fidelis et omnipotens is est, ut quantumvis institutum, quatenus il­ lud in libris Apostolorum descriptum habemus, non reperiremus perfecte respondere institutioni superius demonstra­ tae. nihilo tamen minus cuivis christiano certum manere deberet, primis illis initiis vel granum sinapis servans vir­ tutem fecundam a Christo inditam nondum plene in arbo­ rem sese explicuisse atque ideo in tota sua amplitudine nondum apparere, vel Apostolos minime necesse habuisse, etiam in suis libris quos paucissimos et data opportunitate scriptos nobis tradiderunt (cf. Tract, de Tradit, th. VII.), comprehendere facta, quae omnium oculis obversabantur. Re tamen vera Ecclesiam iam in illis primordiis videmus in orbe terrarum constitutam atque in libris ipsis aposto­ licis quantum satis est, descriptam secundum illa principia r· et secundam eam formam, quam Christus conditor ei indi disse in Evangeliis legitur. I. Consideramus lineamenta in Ecclesia primae illius aetatis tum ex ludaeis tum ex gentibus coalescente. 1 Post Christi ascensionem Apostoli, per electionem Mathiae iam completo numero duodenario, simul congregati cum Maria matre lesu et cum aliis discipulis exspectabant promissionem Patris, ut induerentur ad munus sibi iniunctum virtute ex alto. Mox sub visibilibus signis in prima pentecoste post primum pascha novi Testamenti repleti sunt Spiritu Sancto et ad exsequendum suum apostolatum omni­ bus donis abunde instructi. Tum vero ad primam praedi­ cationem Petri « appositae sunt (παοσετεθησαν) animae cir­ citer tria millia, n Ulterius « Dominus augebat (προσετιθει) qui salvi fierent, quotidie in id ipsum n (1). Post secundam Petri orationem adeo multi iam crediderunt, ut «factus sit numerus virorum quinque millia. » Porro « magis au­ gebatur credentium in Domino (προσετιθεντο ττιστευοντες τω κυρ up) multitudo virorum ac mulierum;» «et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum ι των μαθητών) in Jerusalem valde, multa etiam turba sa­ cerdotum obediebat fidei. » Descriptio huius προσθεσεως seu incrementi brevissimis quidem verbis concepta est, sed quae formam Ecclesiae Christianae in suis praecipuis elementis satis exhibeat. lussi sunt separari a synagoga : « salva­ mini a generatione ista prava. » Suscepta fide ab Apostolis praedicata per baptismum uniebantur in societatem pro­ priam, quae ipso appositionis nomine significatur; per im­ positionem manuum Apostolorum replebantur omnes Spiritu Sancto (2). Sub Apostolis perseverabant in « obedientia fi(1) In plerisque graecis codicibus loco particulae in id ipsum ζτλ το αύτο, quam transferunt ad initium sequentis capitis, hic legitur n; έζχλητ.ι Dominus... adiungebat Ecclesiae. (2) « Et cum orassent... repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loque­ bantur verbum Dei (pro suo quisque gradu ac munere) cum fiducia. - u Ora­ verunt (Apostoli) pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum; nondum enim in quemquam. illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Do­ mini lesu: tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum’? Act. IV. 31; VIII. 14. sqq. 3 I iSB ·-• £Λ 5 ,« ζ' . ~.’jÇ '.·? ÿ'SJJi ν’ 1 ’ v ’ ‘.νλϋ*-·*· .-·.·.·. • -ν ·· "< 1° .· ■ J' f ' > i i*» — . ~;U”· . *wr 0 w ·' · · V/»v < -t u,'’- ' *Κ7ι — 241 dei » in doctrina et cultu religioso proprio novi Testamenti a Christo in ultima caena instituto: u erant autem perse­ verantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fra­ ctionis panis, et orationibus » (1). Act. II. 40-42. 47 ; IV. 4. 31; V. 13. 14; VI. 1. 7. Inde a martyrio Stephani excitata magna persecutione contra Ecclesiam quae hactenus erat in una urbe lerusalem (έπι την εκκλησίαν την έν Ίεροσολυρ,οις), « omnes di­ spersi sunt per regiones ludaeae et Samariae praeter Apo­ stolos » Act. VIII. 1. Nempe dispersi sunt non quidem (1) Ήσαν δε προσχαρτηρουντες τη διδαχή των αποστολών, και τη κοινω­ νία, και τη κλασει του άρτου, και ταις προσευχαις quatuor enumerantur in textu graeco, ubi ή κοινωνία et ή κλασις του άρτου distinguuntur eo modo coniunctionis per repetitionem articuli, ut vix videatur sumi posse velut hendiadys, quo simpliciter significetur communicatio fractionis panis. Pro­ prie κοινωνία est communio inter fideles tamquam invicem membra et cum capite Christo, qua unum corpus sunt. Secundum hanc significationem di­ citur λ societas « κοινωνία inter Apostolos Gal. II. 9., « communicatio in evangelio Christi n (si; το ευαγγελιον) Phil. I. 6. et u communicatio fidei » Philem. 6. « societas spiritus η κοινωνία πνεύματος Phil. II. 1. α societas fidelium ad invicem « κοινωνία μετ’ άλληλων 1. Ιο. I. 3. 7. probabiliter etiam 2. Cor. IX. 13. communicatio Corinthiorum non solum ad sanctos in Jerusalem ratione largitionum sed ad omnes fideles (ή κοινωνία εις κυτους και εις παντας). Huius communionis fidelium effectus simul et ali­ quod vinculum sunt utique elargitiones, quibus una Ecclesia alteri vel generatim ditiores pauperibus subveniunt; quae ideo etiam dicuntur κοινωνία Pom. XV. 26 ; Heb. XIII. 16. Sed. haec posterior significatio nullo modo potest assumi in loco, de quo agimus. Porro communionis fi­ delium inter se et cum capite Christo causa velut formalis et vinculum nobilissimum est ipsa eucharistia: « panis quem frangimus , nonne par­ ticipatio (κοινωνία) corporis Domini est? Quoniam unus panis, unum cor­ pus multi sumus, qui de uno pane participamus u (ot γαρ παντες εκ του ένος άρτου μετεχομεν) 1. Cor. X. 16. (vide Tract, de Euchar. ed. 2. p. 111. sq.). Intime igitur cohaeret κοινωνία et « fractio panis. » Hinc quod dicitur: erant perseverantes in communicatione et in fractione panis, potest uti­ que contrahi in hanc alteram propositionem causalem: erant perseverantes in communicatione, quae est per fractionem panis. Hoc autem ipsum intelligitur expressum in textu latino: « erant perseverantes in communi­ catione fractionis panis ~. Fractionem panis hic necessario intelligi sacram, nempe encharisticam, demonstrat ipsa connexio cum membris anteceden­ tibus et consequentibus. Syrus vertit: et communicantes erant in ora­ tione et in fractione eucharistiae * 7» Cf. 1. Cor. X· 10 î XI. 24. in graeco); Act. XX. 7. 11; probabiliter Luc. XXIV. 30. 35. Franzelin. De Ecclesia Christi ___ 16 16 Τ' Γ ν’Λ;· V omnes fideles, sed omnes qui sub Apostolis erant constituti in gradu aliquo et in munere praedicandi verbum Dei; est enim haec introductio ad ea, quae in sequen­ tibus narrantur de. praedicatione evangelii et propagatione Ecclesiae. Sunt isti diaconi, ex quibus Philippus postquam ad eius praedicationem a receperat Samaria verbum Dei. r. « pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec ve­ niret Caesaream; r alii qui vocantur presbyteri duces seu praepositi in fratribus (ηγούμενοι έν το·.ς άδελφοις cf. Heb. XIII. 7. 17. 24.), doctores et prophetae (Act. VIII. 1. 4. 12. 14. 40; XIII. 1; XV. 6. 22.). Ex hac praedicatione mox videmus constitutas Ecclesias. « Ecclesia (1) quidem per totam ludaeam et Galilaeam et Samariam habebat pa­ cem, et aedificabatur ambulans in timore Domini et conso­ latione Sancti Spiritus n Act. IX. 31. Ulterius « illi qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta est sub Stephano. perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antio­ chiam, nemini loquentes verbum (τον λογον verbum nempe evangelii) nisi solis ludaeis n Act. XI. 19. Constituebant nimirum Ecclesias solis credentibus ex circumcisione tum in Palaestina tum in aliis regionibus finitimis. Ita enim praeceperat Dominus : « eritis mihi testes in lerusalem et in omni ludaea et Samaria, et (postea) usque ad ultimum terrae » Act. I. 8. atque ita intellexerant Apostoli ipseque doctor gentium Paulus Act. XIII. 46. 2'. Demum anno 40. aerae vulgaris exeunte seu duode­ cimo post mortem Redemptoris, Apostolorum principi Petro non quidem ipsum dogma de destinatione evangelii pro omni­ bus gentibus et de universalitate Ecclesiae revelatum est, quod sicut a prophetis praenuntiatum ita a Christo saepe disertissimis verbis declaratum fuerat (cf. Act. II. 39; III. 26.) ; sed tempus manifestatum est simul cum ratione mo­ doque admissionis omnium gentium, et exsecutionis testa­ menti Salvatoris (2). ut Apostoli praedicarent evangelium •Vj (1) graeco textu numerus est pluralis αί ρεν ούν εχχληαιαι καϋ όλη; τη; Ίουοαια; κ. λ. Ecclesiae nimirum particulares sunt α una omnes. - Tertull. praescript. <·. 20. . .3 (2) Ex i> intelligitur sensus eorum quae saeculo tertio « ex traditune ? testatur Apollonius: u Dominum Apo-tolis suis praecepisse p?r K — 243 — [ omnibus gentibus, omni creaturae et testes essent usque ad ultimum terrae. Hinc quum primus ex gentilibus Cor­ nelius cum domo sua aggregatus esset Ecclesiae, id magno gaudio exceptum est ab ipsa Ecclesia hactenus constituta ex solis ludaeis. « Glorificaverunt Deum dicentes: ergo et gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam » Act. XI. 18. Ex hoc tempore primum quidem Antiochiae, ubi iam pridem fundata erat Ecclesia ex circumcisione, u loqueban­ tur et ad Graecos (1) annuntiantes Dominum lesum........ multusque numerus credentium conversus est ad Domi­ num... et apposita est multa turba Domino... et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur Antiochiae discipuli Christiani, » (circa an. 41. ae. v.) (2) Act. XI. 20. 26. Haud diu post haec Paulus, qui iam iu prima sua mi­ rabili vocatione fuerat electus ad portandum nomen lesu coram gentibus et regibus et filiis Israel Act. IX. 15., ac cum eo Barnabas ordinati manuum impositione (3) in Ec- dnodecim annos a lerusalem ne discederent » (μη χωσισθηναι της ’Ιερουσαλήμ) Eiseb. λ. 18; et Clemens Alex, ex libro praedicationis Petri refert « Do­ minum dixisse Apostolis... post dnodecim annos egredimini in mundum .·» Strom. 1. VI. p. 637. Confer etiam Irenaeum 1. III. c. 1. n. 1. (1) In editis graecis nunc est προς τους Έλληνιστας, qui forent ludaei utentes graeca lingna inter gentes ; at sine dubio cnm PP. graecis et ve­ tustissimis codicibus legendum est προς τους Έλληνας. Ratione inversa Act. IX. 29., ubi Sanius quando primum post suam conversionem Dama­ sco venit Hierosolymam, dicitnr in vulgata locutus esse u gentibus et disputasse cum Graecis, » textus graecus recte habet ελαλει τε και συνεζητεϊ προς τους Έλληνιστας eo enim tempore nemini adhuc loquebantur verbum nisi solis ludaeis. Vide cl. P. Patritii Comment, in Act. h. 1. cf. Suarez de Legibus 1. X. c. 4. n. 20. Versio syriaca ibi habet : a disputabat cum ludaeis graece scientibus. » (2) Anno 55. ae. v. nomen Christianorum iam communi in usu fuisse etiam penes homines extra Ecclesiam, apparet ex Act. XXVI. 28. cf. 1. Pet. IV. 16. (3) Suarez in 3. P. T. III. disp. 34. sect. 1. cum nonnullis aliis theologis censet, hanc manuum impositionem fuisse mere deprecatoriam non vero sacramentalem ordinationem. Communior tamen et inspectis verbis probabilior sententia tenet, fuisse hanc ordinationem episcopalem. Quod Paulus proprio strictoque sensu Apostolus non ab hominibus neque per hominem sed immediate a Christo acceperit Apostolatum (Gal. I. 1.), non impedit, quominus characterem episcopalem via ordinaria per sacramen- '■ * ; iF S clesia Antiochena ac missi a Spiritu Sancto constituerunt Ecclesias in insula Cypro et in Asia minori sine discrimine ex Judaeis ac gentibus; i denique opus ad quod assumptus erat, Apostolus gentium, post separationem a Barnaba aliis adiutoribus adscitis, perfecit in Macedonia, Achaia et in provincia Asiae, cuius metropolis Ephesus Act. XIII-XX. tum a Christo institutum suscipere potuerit. Cf. Bellarm. de Rom. Pont. I. c. 23. Hoc posito Paulus et Barnabas, qui ambo etiam ante hanc ma­ nuum impositionem numerantur inter « prophetas et doctores, s dicendi sunt iam fuisse in gradu presbyterorum, vel certe tum duplici ordinatione consecratos fuisse; quod enim aliqni affirmant, « una eademque manum, impositione in sacerdotis simul et episcopi munere qnempiam constitui posse ■» in vera theologia non putamus esse concedendum; certe nec Bellarminns (de sacram. Ordinis c. 5. n. 16.) nec Petavius (dissert, ecclesiast. 1. I. c. 2.) ad quos appellant, hoc umqnam dixerunt. Neque fa<*ta quaedam quae ex ecclesiastica historia a nonnullis eruditis (ut recentius ab illmo Greith ex historia Hibernica), inducuntur, quidquam probant, quia minime necessarium erat ordinationem presbyteralem et consecratio­ nem episcopalem, praesertim si simul conferebantur, semper ntramqne expresse commemorari in historicis monumentis. Vide Benedict. XIV. liti. In postremo 10—14. (Bullar.T. IV. n. LXIII.). Porro in loco Act. XIII. 3. de quo agimus, supponitur utique aliquis Episcopus consecrator, licet quis, fuerit, certo definiri nequeat. Videtur sane aliquis fuisse ex « prophetis et doctoribus, ~ qui ibi nominantur. Post eorum enim enumerationeni s. Lucas continuo subiungit: « ministrantibus autem illis Domino (λ·> τουογυντων Z-. αύτων τω ζυρω)... dixit illis Spiritus Sanctus, segregate mihi Sanlum et Barnabam... imponentesque eis manus dimiserunt illos, ϊ Nescio an facile refelli posset, qui Manahen ibi nominatum censeret esse Petri successorem in episcopatu Antiocheno graece Eoodium appellatum. Paulo ante hoc tempus Petrus iam Romam petierat (vide P. Patritii Chronicon in Acta Apostolorum), reliquisse ergo Antiochiam sedem successori putandus est. Manahen seu Manahem (4. Reg. 15. 17.) 0Î7JQ como- lans vel ex alio etymo prospero itinere deducens (vide lexica sub verbo ΠΠ2 ) forte componi posset cum graeco nomine Έυοοιος; sed nihil opus est, quum haud raro ludaei posterioribus istis temporibcs praeter hebraicum etiam aliud nomen graecnm vel latinum assumere con­ sueverint, ut penes losephum (Antiquit. 1. XII. c. 15.) Sacerdos Onvu ifenelaus et alter lakim Alcimus, et Act. I. 23. Baraa&as Imtus, hocqne ipso loco Act. XIII. 1. Simon Niger. Certe aliquem ex tribus doctoribns ibi nominatis, fuisse Petri in episcopatu Antiocheno successorem, proba­ bile est; sed Lucium Cyrenensem et Simonem Nigrum adhuc, ad latimna habuisse graecum nomen additum, difficilius credas; remanet ergo solas Aianahem Ecodius. I ■ :: - 245 Eadem aetate (aerae vulg. an. 53.) memorantur cunctae at­ que adeo iam multae Ecclesiae gentium Rom. XVI. 4. ; immo hoc ipso tempore apostolico exhibetur una Christi Ecclesia in unicerso mundo, ut mox distinctius declarabimus. Ecclesias eas quae erant extra fines Palaestinae, con­ stitisse maximam partem fidelibus ex gentibus, manifestum est ex actis inde a capite XIII. multoque magis ex epi­ stolis Pauli. « Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae factae sunt; n a Israel se­ ctando legem iustitiae ad legem iustitiae non pervenit, of­ fenderunt enim in lapidem offensionis ; » u tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem ; n u delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium ; » a propter incredulitatem fracti sunt rami » Rom. IX-XI. Ex adverso « gentes quae non secta­ bantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam; » «inventus sum a non quaerentibus me ; » « gentes super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : confitebor tibi in gen­ tibus.... laetamini gentes cum plebe eius.... laudate omnes gentes Dominum... exsurget regere gentes, et in eum gen­ tes sperabunt » Rom. IX. 30 ; X. 20 ; XV. 9. sqq. Immo hoc est mysterium absconditum a saeculis in Deo, nunc autem revelatum Apostolis et prophetis in Spiritu, ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in coelestibus per Eccle­ siam multiformis sapientia Dei, mysterium nempe : « gen­ tes esse coheredes et concorporales et comparticipes promis­ sionis eius in Christo lesu per evangelium » Eph. III. 5-11. Ex his iam patet, nullum umquam fuisse admissum dis­ crimen in iuribus et participatione bonorum Ecclesiae in­ ter ludaeos et gentes alias; sed ambo in unam Ecclesiam uniuntur. « lustitia autem Dei per fidem lesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum ; non enim est distinctio... An ludaeorum Deus tantum, nonne et gentium? immo et gentium; quoniam quidem unus est Deus, qui iustificat circumcisionem ex fide et praeputium per fidem » (1) (1) Indaeis ex ipsa fide veteris Testamenti, quod erat paedagogus ad Christom, efflorescebat fides novi Testamenti; gentibus autem, quae erant * sine Christo et sine Deo in hoc mundo, « fides demum tota aliunde ac- I Is -•e-r I « - 246 Rom. III. 22. 30. »α Memores estote quod aliquando vos gen­ tes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne, manufacta; quia eratis in illo tem­ pore sine Christo, alienati a conversatione Israel (της πολι­ τείας του’Ισραήλ) et hospites (ςενοι) testamentorum... mine autem in Christo lesu vos, qui aliquando eratis longe, ta­ cti estis prope in sanguine Christi ; ipse enim est pax no­ stra, qui fecit utraque unum.... ut duos condat in semetipso in unum novum hominem (1), faciens pacem, et recon­ ciliet ambos in uno corpore, Deo per crocem, interficiens inimicitias in semetipso ; et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis qui prope, n Eph. U. 11. seqq. ; 1. Cor. XII. 13. 3 . Omnes isti qui per fidem ac baptismum inter se et cum Christo uniuntur, nomine proprio appellantur fratres . 1; XII. 17; XV. ab intima unione et communione Act. 3. 23; XXVIII. 14. aliis locis saepe (cf. cl. P. Patrizi de Evang. 1. I. c. 4. n. 42.) ; credentes (οι ινιστευσαντες) et fi­ deles (οί πιστοί) a forma interna et professione externa unius fidei, quae est fundamentum sanctitatis et vinculum unitatis fratrum Act. II. 44 ; IV. 32 ; V. 14 ; 1. Tim. IV. 12. et alibi; sancti (οί άγιοι) et vocati sancti (κλητοί άγιοι) (2) ex perfectione formae externae et internae, ad quam per fidem et communionem ordinantur Act. IX. 32. 41; 2 Cor. I. 1; Phil. I. 1 ; Rom. I. 7; 1. Cor. I. 2. cf. Rom. VIII. 28; discipuli (οί ααθηται) ex susceptione totius doctrinae ac di­ sciplinae in fide communione et sanctitate, simulque ex subiectione erga magisterium fidei, regimen communionis, sacerdotium sanctificationis Act. VI. 1. 2. 7; IX. 1. 10.25. 26; Christiani ab auctore et consummatore fidei, commu­ nionis et sanctitatis Act. XI. 26 ; XXVI. 28 ; 1. Pet. IV. 16. S-; cedens inserenda erat. Hoc indi atur, dum iustificari dicitur circumcisio ex fide sz π·.στχως, praeputium vero per fidem δια της πιστ-ως. (1) Unus norus homo est Christus caput cum suo corpore ex ludaeis et gentibus. Cf. th. VIL n. II. (2) Singuli sunt in fide et fraternitate et sanctitate per vocation™ bpiritus Sancti; unde Rom. VIII. 28. in textu graeco dicuntur simpli­ citer - secundum propositum vocati ζατα ττροΟεοιν ζΑητοι^ vulgati addit vocati sancti. Propterea etiam tota so ietas est proprio sensu theo- 1 « I Facile apparet, haec noni ma esse socialia, si ita loqui fas est, iisque designari homines non tam seorsum singu­ los, quam potius ut propria forma sociali interna et ex­ terna coalescunt in unam societatem sui nominis, quae est ac dicitur Ecclesia Christi. Hanc societatem, Ecclesiam Christi, cuius prima exordia primaque lineamenta inspe­ ximus consideremus iam secundum ampliorem explicationem propriae formae, qua in scriptis apostolicis exhibetur con­ stituta. II. In primis videmus eam ut societatem religiosam non modo distinctam sed plane separatam a synagoga, qua­ tenus haec manet in sua forma typica et paedagogica ad Christum exspectatum et ad futurum eius primum adven­ tum, quam formam retinentes nunc, cum iam completa est Christi praesentia (η παρουσία), deficiunt a proprio fine veteris Testamenti, u finis enim legis Christus et inci­ dunt in apostasiam a fide praenuntiati, a spe promissi, a charitate cunctis gentibus desiderati Messiae Salvatoris (1) (Agg. II. 8.). Adeoque synagoga quae erat populus electus veteris testamenti, dum recusat transitum divinitus ordi­ natum a spe bonorum futurorum in Christo ad possessio­ nem praesentium, desinit esse populus Dei: a et non erit eius populus, qui eum negaturus est » Dan. IX. 26 ; popu­ lus autem et regnum Dei in terris nunc continetur sola Ecclesia novi Testamenti ex cunctis gentibus : u non enim per legem promissio Abrahae, aut semini eius, ut heres esset mundi; sed per iustitiam fidei... Ideo ex fide, ut se­ cundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sedet ei qui ex fide est Abrahae, qui est pater omnium nostrum n Kom. ΙλΓ. 13. sqq. ; IX. 6-8. Γ. Hanc velut oppositionem inter cetus Testamentum et novum, quod nempe illud temporarium per huius ut re(1) Qui venturus fide et spe erat exspectandus, nunc cuiu iain venit, charitate est diligendus. In V. T. dicitur: « oculus non vidit, Dens abs­ que te, quae praeparasti exspectantibus te r> In N. T. ver­ titur: u oculus non vidit... quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum (diligentibus se τοις z-'i'ûw αύτον) Is. LXIA . 4. (3); 1. Cor. II. 9. cf. lac. II. 5. ♦ — 248 —— gni numquam desituri successionem iam interiit, Apostoli principii instar diserte inculcabant primis fidelibus, atque iis nominatim qui erant ex circumcisione, u Melioris testa­ menti mediator est (Christus), quod in melioribus repro­ missionibus sancitum est. Nam si illud prius culpa vacasset (εί γαρ ην χαεαπτος), non utique secundi locus inquireretur. Vituperans enim eos dicit (lerem. XXXI.): ecce dies ve­ nient, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum luda testamentum novum, non secundum testamentum , quod feci patribus eorum... Dicendo autem novum veteravit prius (1); quod autem antiquatur et se­ nescit, prope interitum est » Heb. VIII. 6. seqq. u Cuius (Filii Dei) vox movit terram tunc (in legislatione et insti­ tutione Sinaitica); nunc autem (pro institutione novi Te­ stamenti) repromittit dicens : adhuc semel et ego movebo non solum terram sed et coelum (in incarnatione, in coe­ lestibus institutis et charismatibus) (2). Quod autem ad­ huc semel dicit. declarat mobilium translationem tam­ quam factorum (3), ut maneant ea quae sunt immobilia. (1) Πεπαλαιωζε την ποωτην. Illud prius Testamentum Apostolus dicit esse iam veteratum in relatione ad novum et non amplius valere. Ex hac enim ip-a relatione ad futurum novum Testamentum, iam ante adventum Christi (in verbis prophetarum) illud prope interitum h. e. abrogandum esse significabatur ; nunc antem adveniente novo testamento penitus interiit. (2) Lu-us Aggaei II. 7. 8. ita habet. « Adhuc unum modicum est (N-Π ÙVO nns Ίΐν LXX. et s. Paulus ετι άπαξ), et ego commovebo coelum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes, et veniet □■narras mon ism desideratus cunctis gentibus; et venient • ~ τ -·»: " τ. gentibus. (De constructione pluralis desiderata (bona Messiae) cunctis _____ numeri cum singulari collectivo confer Ps. 119. 103; 1. Sam. II. 4. vid. Gesen. Sprachgeb. §. 184. 187.) Versio LXX. και πάντων των εθνών. (3) Directe respicitur tabernaculum cnm suis sacris supcllectilibus, sed sub eo comprehenditur tota oeconomia Mosaica externa et terrena in comparatione a 1 oeconomiam spiritalem et caelestem novi Testamenti per lesnm Christum. Ipse dicitur - sanctornm minister et tabernaculi veri, quod fixit Deus et n n homo: -, ipse « pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactura, idest non huius creationis introivit semel in sancta: - sacerdos « non secundum legem mandati carnalis tactus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis, ’ - ti - 249 — Itaque regnum immobile (1) suscipientes habemus (έ/ωρ.εν retineamus) gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia » ib. XII. 26. sqq. Hinc Apostoli solemni etiam definitione et praedicatione declarabant, vetera illa instituta, quibus propria indoles synagogae constituebatur, in Ecclesia Christi suum valorem suamque obligationem amisisse Act. XV. Quamvis autem veterum rituum observatio christianis praesertim genere ludaeis aliquamdiu esset permissa, eorum tamen necessita­ tem ac permanentem obligationem in Ecclesia Christi asse­ rere inde ab initio novi Testamenti perversio erat ipsius evangelii Gal. I. 6-9; II. 5; V. 1-13; VI. 12-15. (vide 2°. Post adventum promissi Spiritus Sancti Apostoli, licet pro illis initiis adhuc tolerantes rituum observan­ tiam, continuo evocabant fideles ex synagoga in Ecclesiam fide, cultu, disciplina separatam ab illa et per se consisten­ tem. Quemadmodum paulo ante vidimus, iam in prima prae­ dicatione Petrus u verbis plurimis testificatus est et exhor­ tabatur eos dicens: salvamini a generatione ista prava. Qui ergo receperunt sermonem, baptizati sunt.. .. Omnes etiam qui credebant, erant pariter et habebant omnia com­ munia... quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes panem per domos r> Act. II. 40. sqq. «Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis; ceterorum autem nemo audebat se coniungere illis; n ib. V. 12. sq. Saulus post suam conversionem « cum venisset in lerusalem, tentabat se iungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus ; Barnabas autem appre- ί nec est - sacerdos snper terram n sicut sacerdotes levitici ; hi veteri ta­ bernaculo curu tota sua oeconomia in relatione ad novum Testamentum tamquam » exemplari (ύποοΞίγα-α-ι typo) et umbrae deserviunt coelestium » Heb. VII. IG; VIII. 2. 4. 5; IX. 11. Imo quatenus Ecclesia novi Testa­ menti includit fundatorem et caput suum Filium Dei u corpus cum cap te, - merito non solum regnum immobile dici potest, sed etiam increatum, in quod facta est translatio mobilium tamquam factorum Testamenti Mosaici. « Moises quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus, Christus vero tamquam Filius in domo sua, quae domus sumus nos » Heb. III. 5. (1) Cf. Dan. II. 44; VII. 14. 18. 27. f- za »4- k hensuiu illuni duxit ad Apostolos » 22.). Paulus Ephesi primum quidem ut solebat loquebatur in synagoga suadens de regno Dei ; tum vero cum quidam indurarentur, a discedens ab eis, segregavit discipulos s (etiam loco), atque ex ipsis segregatis constituebat Eccle­ sias Asiae ; per biennium enim praedicabat, « ita ut omnes qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini ludaei atque gentiles » Act. XIX. S. sq. cf. XVIII. 4. sq. 3°. Secundum typum sacrificiorum in die expiationis, quorum sanguis inferebatur in sancta sanctorum, corpora vero cremabantur extra castra, Christus suum cruentum sacrificium expiationis non solum pro populo Israel sed pro omnibus hominibus (cf. Ιο. XI. 50-52.) obtulit extra portam lerusalem terrenae, quae erat centrum veteris oeconomiae. Hinc infert Apostolus, ipsis etiam Hebraeis exeundum esse extra castra, nempe extra synagogam ad Christum, ut par­ ticipes fiant altaris in quo Christus ipse immolatur, altaris nempe testamenti novi, cuius participes esse nequeunt, qui adhuc haerent in lege et cultu veteri, u Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo de­ serviunt. .. Et lesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus ergo ad ipsum extra castra, improperium eius portantes. Non enim ha­ bemus hic manentem civitatem, sed futuram (την ρ,ελλουσχν illam futuram lerusalem in coelo) inquirimus » Heb. XIII. 10. sqq. Imo lerusalem terrena repraesentata per ancillam Agar eiusque filiam nunc cum iam desiit esse civitas Dei, hostiliter opponitur lerusalem antitypae, quae est Ecclesia mater nostra figurata per Saram ac filium Isaac, u Quo­ modo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, perseque­ batur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Eiice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae. Itaque fratres non sumus ancillae filii, sed liberae » Gal. IV. 22-31, III. Ecclesiae quas vidimus iam sub Apostolis longe lateque diffusas, non singulae per se unum totum constitue­ bant ab aliis seiunctum ; sed ex omnibus velut partibus organicis exhibetur constituta una illa Ecclesia universa­ lis, quam Christus dixit suam Ecclesiam, a se aedifican- dam super petram. Multa sunt quae inter se distincta qui­ dem sed intime nexa, formam huius unitatis tum efficiunt tum demonstrant. 1 '. Unitas fidei ac professionis in Ecclesia universali. Doctrina et praedicatio apostolica una est a ubique in omni Ecclesia » (πανταχου εν παση έ/.ζλησικ, έν τζ'.ς έζζλχσιαις πχσζις) 1. Cor. IV. 17; VII. 17. Evangelium unum sicut in una Ecclesia particulari Colossensium, ita et a in universo mundo est, et fructificat et crescit ; » a audierunt evangeliumn idem, «quod praedicatum est in universa creatura, quae sub coelo est n Coloss. I. 6. 23. Fides Thessalonicensiuni eadem omnium credentium « non solum in Macedonia et in Achaia, sedet in omni loco n 1. Thess. I. 7. 8. Fides Romanorum quos Apostolus gentium necdum viderat, « an­ nuntiatur, in universo mundo n Rom. I. 8; XVI. 19.(1). 2 . Sicut per hanc fidei unitatem, ita per unitatem sa­ cramentorum omnes fideles ubique terrarum coniunguntur et formantur in unum corpus Christi. « Unum corpus et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis ve­ strae : unus Dominus, una fides, unum baptisma n Eph. IV. 4. o. « Omnia membra corporis cum sint multa, unum ta­ men corpus sunt : ita et Christus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive ludaei sive gentiles, sive servi sive liberi, et omnes in uno Spi­ ritu potati sumus. . . Multa quidem membra, unum autem corpus........ Vos autem estis corpus Christi et membra de membro r> (2) 1. Cor. XII. 12. sqq. « Quicumque in Christo (ΐίς Χρίστον) baptizati estis, Christum induistis : non est ludaeus neque Graecus........ omnes enim vos unum estis in Christo lesu n Gal. HI. 27. 28. « Panis quem frangimus, (1) Haec scripsit Panlus inennte Martio anni 53, postquam Petrus iam anno 42. Romam primo \-enerat ad constituendam suam sedem et fundandam u Ecclesiam principalem. » (2) Σωαα Χρίστου, zai ριελη εκ ρερους. Tum singuli fideles, tnm sin­ gulae fidelium Ecclesiae particulares sunt membra ex parte, membra ni­ mirum partialia unius corporis Christi. φ Ιησού. Omnes unus homo in (3) Πανσές γα Christo, nempe Christus caput cum sno corpore Ecclesia cf. Eph. II. 15; 1. Cor. XII. 12. ii t I I-I {‘i· t I r I I , nonne participatio corporis Domini est? Quoniam unus pa­ nis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane par­ ticipamus » (1) 1. Cor. X. 16. 3'. Ex his iam consequitur perfecta unitas communionis in vita sociali ( -ολιτίΐχς cf. Eph. II. 12.), qua omnes Ecclesiae particulares singulique fideles theoretice et pra­ ctice exhibentur et agnoscuntur ut partes ac membra unius religiosae societatis. а) Ecclesia Corinthi constat u sanctificatis et vocatis sanctis r in una societate u cum omnibus qui invocant no­ men Domini lesu Christi, in omni loco n 1. Cor. I. 2. Chri­ stiani ubicumque terrarum reperiantur sunt et dicuntur, « fraternitas quae in mundo est » 1. Pet. V. 9. In diver­ sis Ecclesiis particularibus sunt omnes fratres et mem­ bra unius societatis, Ecclesiae nempe universalis. Romanos quorum u obedientia (r· ύπακοη obedientia fidei) in omnem locum divulgata est, » salutant a omnes Ecclesiae Christi; $ iisdem commendantur christiani ex aliis Ecclesiis, ut eos u suscipiant in Domino digne sanctis ; » iis qui Paulum adiuverant, gratias agunt u cunctae Ecclesiae gentium » Rom. XVI. 2.4. 16. 19. His similia cernuntur in salutatio­ nibus aliarum epistolarum apostolicarum. б) Sicut Apostoli in praedicatione ad conversionem ludaeorum et gentilium « sibi dexteras societatis dederunt n (Gal. II. 8-10.), ita et Ecclesiae gentium communionem ha­ bent nominatim cum Ecclesiis ludaeorum in Palaestina, quatenus omnes constituunt unam Ecclesiam. « Spiritua­ lium eorum (christianorum ex circumcisione) participes fa­ cti sunt (εκοινωνησαν) gentiles, r> unde u. debent et in car­ nalibus (rebus temporalibus) ministrare eis » Rom. XV. 26. 27; Act. XI. 29; XXIV. 17; Gal. II. 10; 1. Cor. XVI. 1-3; 2. Cor. VIII. 14: IX. 2. 13. (2). «Deus vocavit vos (Thessa(1) Κοινωνία του σωιχατος του Χρίστου,... ότι εις άρτος, έν σωαα ο*, -ολλο·.. Communio et unio immediate cum corpore Christi physico et sacramentali. cum Christo r apite, et per ipsum unio omnium membrorum inter se in unum corpus Christi mysticum. ! Sg (2) Ecclesia Romana, inde ab apostolicis temporibus consuevit velut filios suo sustentare suis opibus fideles aliarum Ecclesiarum in toto orbe terrarum, ut testis est saeculo secundo s. Dionysius Coriuthius ad Pon- ; Ur ? lonicenses) in suum regnum et gloriam...; vos enim imita­ tores facti estis Ecclesiarum Dei, quae sunt in ludaea in Christo lesu» 1. Thess. II. 14. «Gentes sunt coheredes et concorporales (τα έθνη συσσωρ.α membra unius corporis) et comparticipes promissionis eius (Dei) in Christo lesu per evangelium, » cuius (evangelii) Paulus u factus est mini­ ster » (1) Eph. III. 6. c) Communio haec est omnium fidelium inter se, cum Apostolis, cum Christo capite et cum Deo: u ut et vos so­ cietatem (κοινωνίαν) habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius lesu Christo » 1. Ιο. I. 3. Ecclesia (evocatio) constat u vocatis sanctis, » et vocati sunt a in societatem Filii Dei, » adeoque Ecclesia est « so­ cietas Filii Dei » (2) 1. Cor. I. 2. 9. (Z) Exhibetur nimirum in scriptis apostolicis Ecclesia universalis ut una visibilis communio sanctorum. Multa quidem sunt membra, eaque diversa secundum diversas di­ visiones gratiarum, ministrationum et operationum; ex his tamen .omnibus unum corpus constituitur, quod ab uno Spi­ ritu vivificatur et sanctificatur, ab uno Domino lesu Chri­ sto regitur et administratur, ab uno Deo Patre sustentatur et confirmatur (Rom. XII. ο ; 1. Cor. ΧΠ. 4. sqq. ; Eph. IV. 4. sqq.; Col. I. 18; Π. 19.). Fideles vocati ex ludaeis et gentibus, ambo in uno corpore sunt templum sanctum in Domino, superaedificati super fundamentum Apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo lesu 1 v i •9 Tim. II. 19. 20; 1. Pet. II. ο; IV. 17.). Ecclesia universa describitur ut mons Sion, civitas Dei viventis, lerusalem titicem s. Soterem et ad Ecclesiam Romanam scribens (apud Euseb. H. E. (1) Δια του ευαγγελίου, ού εγενομην διάκονος. Ut legatus Christi admi­ nistrans evangelium, et per hoc ipsum minister Ecclesiae, aedificans eam ut corpus Christi opera ministerial! pro Christo. - Evangelium praedicatum est in universa creatura quae sub coelo est, cuius (evangelii) factus sum ego Paulus minister..... pro corpore eius quod est Ecclesia, cuius (Eccle­ siae) factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos * Col. I. 23. 25. (2) Εκκλησία του Θεού.... κλητοί άγιοι.... εκληΟητε εις κοινωνίαν του υιου αύτου. •Λ i· » · · · «4» · · * *. · 1 * * . 1. J • coelestis, cuius cives domestici Dei, qui accesserunt ad Ecclesiam primitivorum τη εκκλησία των πρωτοτόκων (Heb, XII. 22; Eph. II. 10.); ut castra sanctorum et civitas di­ lecta super latitudinem terrae (Apoc. XX. 8.) ; ut regnum sacerdotale et gens sancta (1. Pet. II. 9.10; Apoc. I. 6; V. 9. 10.); ut Israel Dei, peculiaris populus Dei λαός περιούσιος (Gal. VI. 16; Tit. II. 14.); lerusalem libera, quae est ma­ ter nostra (Gal. IV. 26.) ; mulier amicta sole, inter perse­ cutiones draconis fecunda mater martyrum (Apoc. XII. 1. 5. 11. 17.); Virgo desponsata uni viro, uxor agni praepa­ rata, cooperta byssino, quae sunt iustificationes sanctorum IV. Haec triplex visibilis unitas professionis fidei, sa­ cramentorum et societatis seu communionis in Ecclesia apo­ stolica per omnes gentes diffusa supponit ut suum princi­ pium ac. fundamentum potestatem visibilis magisterii, sa­ cerdotii, regiminis quam in superioribus thesibus vidimus a Christo promissam et institutam. In descripta igitur triplici unitate intelligeretur implicita ipsa potestas tamquam for­ mans et efficiens eius causa, etiamsi ea in constitutione Ecclesiae tempore Apostolico non explicite nobis exhibere­ tur. At vero reperimus in Ecclesiis, ut ab Apostolis con­ stitutae in ipsorum scriptis exhibentur, sacrae illius pote­ statis plenum vigorem, adeo ut triplex unitas (de qua diximus) et tota Ecclesiae constitutio potissimum in hac potestate aspectabilis reddatur. Imo illius propria indoles, diversi gradus ac velut organismus distinctius exhibentur in Ecclesiis iam constitutis, ut eas ab Apostolis descriptas habemus, quam in ipsa institutione quae in Evangeliis nar­ ratur. Hinc ad ampliorem declarationem institutionis Chri­ sti (th. XI. n. II.) nobis necesse fuit iam hoc ipsum exer­ citium potestatis in Apostolis considerare ; atque adeo ad illum locum remittentes possumus heic totum compendio absolvere. ••i» Videmus in Ecclesiis apostolicis veram potestatem deri­ vatam a Christo, et nomine Christi exercitam, primum quidem ad docenda dogmata et ad promulgandas ac inter­ pretandas leges divinas ; tum vero omnino ad proprias le­ ges ferendas in ordine ad vitam christianam, quibus omnes i fideles obstringantur ; ad indicia facienda m eodem ordine ad infligendas poenas. Quae quidem iurisdictio cum propria sit huius Societatis, quam Christus suam Ecclesiam dixit et condidit ex potestate suprema sibi data in coelo et in terra, cum proinde iurisdictio sequatur naturam huius Ec­ clesiae et ad eius propriam vitam regendam pertineat, cum denique ab ipso Christo in suo regno instituta sit, mani­ festum est eam independentem esse, et videmus sane eam in apostolicis Ecclesiis exerceri independentem a quavis alia potestate humana. Licet etiam in civitate terrena ad pa­ cem terrenam non sit potestas nisi a Deo, haec tamen caro est, potestas nimirum origine, fine et mediis naturalis, at potestas in civitate Dei, in regno Christi spiritus est, nempe origine, fine et mediis supernaturalis. Γ. Esse hanc in primis potestatem magisterii ad authen­ tice docendum ac declarandum quidquid Apostoli ab ipso Deo Christo et Spiritu Sancto acceperant, vix opus est spe­ cialibus argumentis demonstrare post ea, quae superius dicta sunt de divina institutione magisterii. Quandoquidem Christus suo testamento misit Apostolos sicut ipse missus erat a Patre, a ad praedicandum evangelium omni creatu­ rae, w ad praedicandum in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, n a ad docendas omnes gentes observare omnia, quocumque mandavit eis; » quandoquidem porro promisit et misit eis Spiritum verita­ tis, u ut doceret eos omnem veritatem, » atque in hac omni veritate etiam «multa, quae non poterant portare modo; » quandoquidem postremo in docenda veritate se ipsum et Spiritum Paracletum cum ipsis Apostolis futurum promisit « in aeternum, n «omnibus diebus usque ad consummatio­ nem saeculi: n huius divinae institutionis exsecutionem, de qua nunc agimus, demonstrat tota vita Apostolorum, cum haec missio potissimum ipsam essentiam apostolatus conti­ neat. Hinc non ea facultas dumtaxat testificandi quae ori­ tur ex scientia, sed peculiaris missio et assumptio ad apostolatum confert munus testificandi, testimonio nempe ex potestate divinitus collata et ideo authentico. « Oportet ex his viris qui nobiscum sunt congregati omni tempore... te­ stem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis » V* i P ; — 256 — Act. I. 21. 22. Inde etiam sunt frequentes Apostolorum pro­ testationes de sua divina legatione, u Non enim audeo ali­ quid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium (εις ύπακοην των εθνών) verbo et factis» Rom. XV. IS. a Cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei (λαγόν ακοής παρ’ ηαων του θεού), accepistis illud non ut verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei» 1. Thess. II. 13. « Sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum lesum -n Gal. IV. 14. « Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores (οίκονορ,ους) mysterio­ rum Dei » 1. Cor. IV. 1. u Dedit nobis ministerium recon­ ciliationis... pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos n 2. Cor. V. 20. « Mysterium evangelii, pro quo legatione fungor in catena » Eph. VI. 20. 2°. Potestas porro est legifera, a Apostoli et seniores fratres (1)..· Visum est Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris, quam haec necessaria. » Inter haec necessaria h. e. necessario observanda non erant leges dum­ taxat divinae, sed etiam praecepta apostolica, quorum pro Ecclesia Christiana ipsimet Apostoli potestate sua erant auctores, ut mandatum abstinentiae a sanguine et suffocato Act. XV. 23. 28. u Cum pertransirent (Paulus et Silas) per civitates, tradebant eis custodire dogmata (placita), quae erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant lerosolymis » (2), ib. XVI. 4. Post praecepta divina de sancta sumptione Eucharistiae, Apostolus promittit leges suas: u cetera cum venero, disponam » (διαταξορ,αι) 1. Cor. XI. 34. Alibi aperte supponit suam potestatem imperii, eamque notam fidelibus et distinctam a legislatione divina. « Hoc (1) Ο: αποστολοι zat ο*, ζρεσβυτεροι αδελφοί. Ita habent codices A CD, Tischendorfianns et alii; versiones latina vulgata, armena; Patres Ire­ naeus. Origines, Athanasius, Pacianus, Vigilius. Nunc in editis graecis est: o\ αποστολοι ζα: οι πφεσ3υτεσοι χα·. οΐ αδελφό:. Ceterum animadverte, aliud esse quod visum est Spiritui Sancto et Apostolis ad decernendum, aliud qroi sive seniores sive fratres per Sp. S. ducuntur ad consen­ tiendum. (2) Παρεδώουν αυτοις φυλασσειν τα δογαατα τα ζεζφιαενα ύζο των απο­ στολών ζα: των πρεσβυτερών των εν 'Ιερουσαλήμ Vides hic minime commemo­ rari fratres, quo confirmatur lectio prior Act. XV. 23. de qua in praece­ denti nota diximus. r ft autem dico secundum indulgentiam, non secundum impe­ rium;» «ceteris ego dico, non Dominus» 1. Cor, VII. 6. 12. 3°. Hinc potestas est etiam iudiciaria, et coact ica. «Ego absens corpore, praesens autem spiritu, iam indicavi... in nomine Domini N. I. C. congregatis vobis et meo spiritu (spiritu et auctoritate mea praesens in vestra congregatione), cum virtute Domini N. I. C. tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die D. N. I. C. » (ad afflictionem et poenam in praesenti vita naturali pro salute supernatural! in altera vita), 1. Cor. V. 3. cf. 1. Tim. I. 20. « Quid vultis in virga veniam ad vos an in charitate et spiritu mansuetudinis? » 1. Cor. IV. 21. « Praedixi (in priori epistola verbis modo citatis) et praedico... quoniam si venero iterum, non parcam. An experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus?... Ut non praesens du­ rius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem non in destructionem » 2. Cor. XIII. 2. 3-10. « In carne enim ambulantes non secundum carnem militamus. Nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo..... in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam (έκδικησαι πασαν παρακοήν)... Nam si amplius ali­ quid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam » 2. Cor. X. 3-8. Hanc leges ferendi, iudicandi, puniendi seu ulciscendi potestatem esse veram potestatem iurisdictionis ab Apostolo tum ipsis verbis citatis tum eo adhuc expressius declara­ tur, quod profitetur, hanc de qua agit potestatem minime extendi ad illos, qui simpliciter « foris sunt, » qui scilicet nullo umquam vinculo Ecclesiae connexi erant, ut ex con­ textu et comparatione locorum manifestum fit. Nam qui sigillo fidei, baptismo inquam suscepto, haeresi ut Hyme­ naeus et Alexander (1. Tim. I. 20.), aut aliis criminibus ab Ecclesia avulsi iacent, ii sane hac ipsa potestate indi­ cantur et puniuntur (1). « Quid enim mihi de iis qui foris (1) Nimirum eos qui foris sunt indicat Deus, non Ecclesia; qui vero intus sunt aut fnei^int, indicat Deus et Ecclesia. Munus a Christo insti­ tutum in Apostolis ad praedicationem doctrinae divinae, legis divinae, Franzelin. JOe Ecclesia Christi 17 i - 258 sunt iudicare?......Nam eoa qui foris sunt Dens iudieabit. Auferte malum (τον πονηρον hominem malum, de quo Apo­ stolus ibi indicat) ex vobis ipsis * 1. Cor. V. 12. 13. Habemus igitur tempore Apostolorum u fraternitatem quae in mundo est ” unam fide et professione, unam san­ ctificatione ac usu sacramentorum, unam vita religiosa sociali sub magisterio, sacerdotio, regimine plenae iurisdictio­ nis apostolico ; estque haec ex inultis Ecclesiis tamquam membris una in universo mundo Ecclesia lesu Christi se­ cundum formam, qua in superioribus thesibus eam vidimus a prophetis praenuntiatam, a Christo promissam, praepa­ ratam, ac tandem potestate, quae omnis ei data est in caelo et in terra, institutam perenniter duraturam usque ad con­ summationem saeculi, usque ad secundum adventum, usque ad plenitudinem corporis Christi in omnibus membris san­ ctis et electis. ■ indicii divini (magisterium) est ad omnes gentes etiam ad eos qui foris sunt: - euntes in niunduiu universum praedicate evangelium omni creatu­ rae: qui crediderit et baptizato» fuerit, salvus erit; qni vero non cre­ diderit. condemnabitur. - Idem utique manet magisterium ad eos qni intus sunt per baptismum ads ripti in regnum Dei; sed quoad hos magisterial est intime coniunctum · um potestate sacri imperii ad ferendas proprias lege- in regno Dei. ad indicanda delicta contra divinas leges, et proinde ad haec delicta poenis coercenda. Vide th. V. I 59 — THESIS XV. Potestatis in Apostolis institutae successio in hierarchia. » 9 i. In Ecclesia iam Apostolica conspicitor potestatis in Apostolis institutae ad pascendam Ecclesiam perpetua successio per seriem singnlorum in singulis Ecclesiis Episcoporum, ex quibus constat unus in Apostolis divinitus institutus cum jue eis successione cohaerens episcopatus. Quae quidem divina Ecclesiae constitutio tum 1°. in scriptis Apostolicis exhibetur; tum 2°. in monumentis Patrum aetati Apostolicae proximorum distinctius manifestatur, n Ex iis quae in superiori thesi demonstrata sunt, ap­ paret Ecclesiam ut ea erat sub Apostolis, societatem esse in se inaequalem, in qua nempe sint superiores vera iurisdictione instructi et subditi illi iurisdictioni obnoxii. Cum porro haec dispositio et subordinatio instituta a Christo Domino et conditore Ecclesiae ad ipsam pertineat internam constitutionem et ad regimen Ecclesiae, fieri nequit, ut ea sit potestas extraordinaria, personalis solis Apostolis; sed necessario intelligitur potestas ordinaria et propaganda, quamdiu ipsa Ecclesia persistit. Et sane haec communicatio potestatis, atque inde perenniter duratura relatio superio­ rum et subditorum seu inaequalitas societatis in ipsa iam Ecclesia apostolica luculenter sese prodit. ♦ I. Considerabimus potestatem verae iurisdictionis, prout in scriptis Apostolicis exhibetur, tum secundum 'modum, quo ea describitur in Episcopis successoribus Apostolorum, tum secundum modum propagationis, tum secundum singu­ laritatem in singulis Ecclesiis particularibus, in qua re iam etiam ordo hierarchicus potestatum continetur. 1°. Sicut Apostoli vi suae potestatis, paulo ante a nobis consideratae in eorum magisterio et iurisdictione , erant praepositi Ecclesiae; ita videmus hoc ipsum munus prae­ positorum ab eis deferri et communicari aliis, quibus propterea ceteri fideles u obedire et subiacere n teneantur. Hoc itaque officium obedientiae et sn iectionis respondet pote- qp.l K 260 — stati in praepositis collatae et ordinatae ad salutem ani­ marum. « Mementote praepositorum vestrorum (1), qui vo­ bis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum con­ versationis, imitamini fidem... Obedite praepositis vestris et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. .. (2). Salutate omnes praepo­ sitos vestros et omnes sanctos » Heb. XIII. 7. 17.24. Qui hic generaliori appellatione dicuntur fidelium prae­ positi (ηγούμενοι) (3), iidem multis aliis in locis Actuum et epistolarum apostolicarum vocantur nomine speciali ac proprio presbyteri et Episcopi. Munus eorum et superior potestas in Ecclesiam significatur iam ipso nomine, ut duces sint fidelium, unde sensu eodem etiam dicuntur vi muneris praeesse (προεστωτες) 1. Tim. V. 17. cf. Rom. XII. 8. Duces et praesides exhibentur ita, ut Spiritus Sanctus posuerit· Episcopos regere Ecclesiam Dei; * ut eorum munus sit « attendere universo gregi, in quo positi sunt» Act.XX. 28; a pascere qui in ipsis est, gregem Dei, procidendo» (iv.nar.vmi;) 1. Pet. V. 2; « Ecclesiae Dei diligentiam habere » (έπιαελεισΟκι) comparatione facta cum patrefamilias, qui domui praeest 1. Tim. III. 5; pervigilare pro ani­ mabus, pro quibus rationem sunt reddituri » Heb. ΧΠΙ.17. Ad regimen, ad pastoralem providentiam, diligentiam, vigilantiam pro Ecclesia Dei speciatim pertinet a) magi­ sterium: u praecipe et doce; attende doctrinae; praedica verbum ministerium tuum imple ; collabora evangelio secun­ dum virtutem Dei; qui laborant in verbo et doctrina; com­ mone testificans coram Domino ; exhibe te ipsum operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum Dei; serva manda(1) Των ηγουςιενων ύαων, quae appellatio iam occurrit in sermone Chisti Domini Luc. XXII. 26, ubi ab interprete latino vertitur praectitor. Intelliguntur vero penes Panium primi fundatores Ecclesiarum Pa­ laestinae iam defuncti, inter quos Theoloretn< (in h. 1.) nnmerat « lacobum loannis fratrem et lacobum (Episcopum Hierosolymorum) qui iustus est cognominatus. ·> d0-l - Αυτό·, γαο άγρυπνο υτ'.ν υπέρ των ύυγων ήαων, ώς λογον άποοωτοντίς. (3) Hand din post scriptain epistolam ad Hebraeos, Clemens Romanus quoque nominat τους ήγουαενους quibus obedieudum, ac sub eis presbyte­ ros qui honorandi sint. Clem. ep. I. ad Corinth, n. 1. 21. |·| •A tum (τ/,ν εντολήν) sine macula usque ad adventum Domini N. I. C. ; formam habe sanorum verborum, bonum deposi­ tum custodi per Spiritum Sanctum; quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui ido­ nei erunt et alios docere ; oportet Episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem , ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere » 1. Tim. 4 b) Nec minus eodem munere pastorali comprehenditur potestas indicii et correptionis etiam in invitos, quam ab Apostolo superius audivimus esse u ultionem inobedientiae » (εκδικησιν της- παρακοής). a Adversus presbyterum accusa­ tionem noli recipere nisi sub duobus aut tribus testibus; peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem ha­ beant. » u Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas η (ί να τα λειποντα επιδιόρθωση). u Sunt enim multi inobedientes.. . quos oportet redargui... increpa eos dure, ut sint sani in fide, n u Argue cum omni imperio ; nemo te contemnat » 1. Tim. V. 19. 20; Tit. I. 5. 13; II. 15. Sunt igitur Episcopi in pascendo gregem Dei, in regendo Ecclesiam potestate magisterii et imperii (jurisdictionis) successores Apostolorum ea ratione, quae continetur in ipsa institutione apostolatus: « docete observare omnia, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consum­ mationem saeculi » (supra th. XIV.) (1). Hos post commemo­ rata aliquot munera extraordinaria nominat Paulus ex Chri­ sti institutione ordinaria ac perpetua u pastores et doctoi; -.· ί (1) « Quid est pro patribus nati sunt tibi filii? Patres missi sunt Apostoli, pro Apostolis filii nati sunt tibi, constituti sunt Episcopi. Ho­ die enim Episcopi qui sunt per totnrn mundum, unde nati sunt? Ipsa Ecclesia patres illo appellat, ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus patrum. Non ergo te putes desertam, quia non vides Petrum, quia non vides Paulum, quia non viles illos per quos nata es, de prole tna tibi crevit paternitas... Haec est caholica Ecclesia; filii eius consti­ tui sunt principes super omnem terram, filii eius constituti sunt pro patribus... Templum suum Deus ubique collocavit, fundamenta propheta­ rum et Apo-tolorum ubique firmavit: filios genuit Ecclesia, constituit eos pro patribus suis principes super omnem terram ·> Aug. iu Ps. -14. n. 32 . /’(?$ s (1), quos Christus dedit « ad consummationem san­ ctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi donec occurramus omnes in societatem fidei n Eph. IV. 11. Munus esse homogeneum in successoribus sicut in Apostolis Paulus etiam indicat, ubi praepositis Apostolis subiungit praepositos successores Heb. XIII. 7. 17. Et Petrus conse· nior sibi consociat seniores (-ρεσβυτερους τους έν ήιχιν ô συμπρεσβυτερος) (2). Fons autem supremus totius potestatis est Christus princeps pastorum: u Seniores qui in vobis sunt, obsecro consenior... pascite qui in vobis est, gregem Dei providentes (έπισκο-ουντες).. . et cum apparuerit prin­ ceps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.? 1. Pet. V. 1-4; unde Christus etiam appellatur α pastor et episcopus animarum » ib. II. 25. I 2°. Successio haec perennis non, sicut in veteri Testa­ mento, generatione carnali sed generatione spiritali propa­ gatur per sacramentalem manuum impositionem, qua confer­ tur gratia sanctificationis et virtutis ipsi muneri respondens, u Resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum; non enim dedit nobis Deus spiritum ti­ moris, sed virtutis (δυυαμεως) et dilectionis et sobrietatis (σωφρονισμού) ; noli itaque erubescere testimonium Domini nostri n 2. Tim. I. G. a Praecipe haec et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat... ; attende lectioni, exhorta­ tioni et doctrinae. Noli negligere gratiam, quae est in te, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii... (3). Attende tibi et doctrinae» l.Tim.IV. 14. Eandem ordinationis et propagationis potestatem vicissim in successore a se ordinato agnoscit Apostolus. Primum enim agit de modo iudicii adversus presbyteros; tum vero in relatione ad constituendos presbyteros commendat Timo­ theo: a manus cito nemini imposueris » 1. Tim. V. 19.2’2. Unde quamvis significatio impositionis manuum multiplex (1) De coninnctrone pastoratus et doetoratns apud Panium vide Trat. de Tradit, ed. 2. Th. XXV. η. I. SE 3.· ζ2) Etiam Apostolus loanues simpliciter se appellat τον spseptfrssov. 2. Ιο. I: 3. Io. 1. ■ (3) Vide Tract, de Sacramentis iu genere ed. 2. p. 00. .-■vs*· I ί sit, his tamen locis non potest intelligi alia quam ordinationis, in Scripturis atque inde in universali usu ecclesia­ stico per excellentiam dicta manuum impositio (r, ‘fyyiτονια). 3 . Discrimen in eo obtinet maximum, quod Apostoli singuli non modo in singulis Ecclesiis sed in Ecclesiis omni­ bus, iu universa Ecclesia potestatem habent u ad obediendum fidei in omnibus gentibus » (1) (Rom. I. 5, 13. sq. ; Act. IX. 15; 1. Cor. VII. 17. etc.); successores autem sin­ guli in singulis dumtaxat Ecclesiis constituuntur Episcopi. In Apostolis igitur universalis potestas apostolatus include­ bat quidem potestatem episcopatus particularis; sed potestas apostolatus quatenus universalis residebat in Apostolis erat que extraordinaria, non propaganda (quod ex ipsa institu­ tione longe diversum erat in Petro ut in capite perenni Ec­ clesiae perennis th. XI.), sola vero potestas episcopatus intelligitur perpetuo duratura et ideo ordinaria. Paulus et Barnabas (in prima sua missione per Asiam) u constituerunt illis (manuum impositione) per singulas Ecclesias presby­ teros n (2) Act. XIV. 23. u. Reliqui te (Titum) Cretae, ut... constituas per (singulas) civitates (κατα ttoIiu) presbyteros, sicut et ego disposui tibi.. . Oportet enim Episcopum, sine crimine esse r> etc. Tit. I. 5. 7. Hinc tum Petrus tum Pau­ lus diserte restringunt potestatem singulorum Episcoporum ad illum particularem gregem, qui ipsis est commissus. « Pascite qui in vobis est, gregem Dei providentes .·? 1. Pet. V. 2. a Attendite vobis et universo gregi, in quo vos po­ suit Spiritus Sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei n Act. XX. 28. (3). Singulos Episcopos singulis Ecclesiis fuisse ab Apostolis ordinatos certissime praeterea constat ex Apocalypsi, u. Se­ ptem stellae angeli sunt septem Ecclesiarum » Apoc. I. 20. Numerantur deinde angelus Ephesi, Smyrnae, Pergami, (Γ, Έ·.ς ύ-ακοην ”·.στεω; εν r.ttt το·.; εθνεσιν. , προσευξκρενο: (2) Χεφοτονησαντες οε αύτο·.ς πρεσ^υτερου; κο •μ-.ι νεστειων. D appellatione presbyleri primis temporibus communi Epi­ scopis interius dicemus. (3) De hoc loco vide Tract, de Tradit, ed. 2. p. 38. • k'j Tbyatirae Sardium Philadelphiae, Laodiciae. Ipsis attri­ buuntur tum bona tum mala opera, quae patrantur in Ec­ clesiis eoi um curae commissis, utpote qui vigilant tamquam rationem Deo pro animabus reddituri. Singulorum est in singulis Ecclesiis tenere et servare quae acceperant ab Apostolis III. 3; examinare, damnare et arcere doctrinas con­ trarias et falsos doctores II. 2. 14. 15. 20; vigilare, con­ firmare, exigere subiectionem III. 2. 9. 4\ Ex ipsis Scripturis novi Testamenti constat, praeter unum illum singularum Ecclesiarum Episcopum seu presby­ terum fuisse plures sacrorum ministros in iisdem Ecclesiis, non modo diaconos evidenter diversi ordinis ac subordinates Episcopis (Act. VI. 5. 6. 9; VIII. 5. 12. 38; Phil. I. 1; 1. Tim. III. 8. 12.); sed etiam alios presbyteros appellatos hoc nomine quidem communi cum illo, qui positus erat re­ gere totam Ecclesiam (particularem) et pascere totum illum gregem Dei, cui proinde regendi et pascendi suberant etiam hi nominati presbyteri (cf. 1. Tim. V. 19.); imo constat, plures fuisse huiusmodi presbyteros in Ecclesiis, quae per­ sonaliter et immediate ab ipsis Apostolis regebantur (Act· XI. 30; XV. 2. 4. sqq. ; XVI. 4.; XXI. 18; lac. V. 14). Habemus igitur iam in ipsis Scripturis sufficienti indicio designatos duos ministrorum ordines, diaconos et presbyte­ ros, ipsos quoque cura universo grege regendos ac pascendos ab ordine supremo Episcoporum , qui soli in potestate ma­ gisterii et regiminis successores sunt Apostolorum. II. Quae in sacris litteris modo expressius declarata modo obscurius indicata vidimus, de successione Apostolica et de sacra hierarchia; ea in reliquis monumentis aetati Apostolicae coaevis aut 'supparibus manifeste et distincte exhibentur; adeoque commentarium constituunt ad illu­ stranda et intelligenda ea, quae in scripturis per se forte obscuriora essent; 1 . Clemens Romanus tempore apostolico et saltem s. loanne adhuc superstate declaravit Corinthiis ordinem divinorum ministeriorum, quomodo et a quibus peragenda sint. Sermo ei est non sane de veteris sed de novi Testa­ menti institutis observandis; quoniam vero veteri hierarchiae tamquam typo respondet ut antitypus hierarchia novi I — 265 — Testamenti; idcirco s. Pontifex unam explicat ex altera, et iisdem nominibus quibus describitur ordo sacerdotii antiqui, simul designat ordines hierarcbiae Christianae, u Omnia or­ dine debemus tacere (nos Christiani), quae Dominus statutis temporibus peragi iussit. Oblationes scilicet et officia sacra (τας τε προσφορά; και λειτουργίας) praecepit perfici non te­ mere et inordinate, sed statutis temporibus et horis; ubi et a quibus celebrari vult, ipse suprema sua voluntate defi­ nivit. .. Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas fa­ ciunt, accepti et beati sunt; Domini enim statuta sequen­ tes non aberrant. Summo namque sacerdoti propria mu­ nera attributa sunt, et sacerdotibus proprius locus assi­ gnatus est, et Leoitis propria ministeria incumbunt, homo laicus laids praeceptis obligatur. Unusquisque vestrum, . fratres, in suo ordine gratiarum actiones offerat Deo, in bona conscientia permanens, non transgrediens constitutum sui ministerii canonem, in sanctitate.... (1). Missus est (1) Τοις γαρ νομιμοις του δεσπότου άζολουΟουντες ού οιαμαρτανουσιν. Τω γαρ αρχιερει ίδιαι λειτουργιαι δεδομεναι εισιν, και τοις ΐερευσιν ίδιος ό οπος προστεταχται, και λευϊταις ίδια», διακονιαι έπιχεινται· ό δε λαϊκός άνθρωπο το:; λίιζοις προσταγμασιν δεδεται. ’ Εκαστος ύμων, αδελφοί, εν τω Ιόιω ταγματι ευχαριστεστώ Θεω, έν αγαθή συνέιδησέΐ ύπαρχων, υ.η παρεκβαινων τον ώρισριενον της λειτουργίας αύτου κανόνα, εν σεανοτητι. Huiusinodi confirmationes hierarcliiae ecclesiasticae ex illa Aaroniea apud Patres frequenter occurrunt, e Moses cum divinam legislationem constitueret, distinxit quaenam a Pontificibus, quaenam a Sacerdotibus, quaenam a Levitis peragi oporteret, unicuique cultum proprium et suo ministerio convenientem distribuens... quae vero sub nobis acta sunt, sane non ignoratis; nostis enim omnino Episcopos et presbyteros et diaconos a nobis (Apostolis) prece et manuum impositione constitutos esse....... A Domino edocti rerum consequentiam Episcopis quidem quae ad Pontificatum pertinent (τα της αρχιερωσυνης) assignavimus, presbyteris vero quae ad sacerdotium, diaconis autem quae ad ministerium utrisque impendendum.... Primus igitur natura Pontifex unigenitus Christus.... ille homo factus propter nos, et spiritale sacrifi­ cium 'πνευματικήν Ουσίαν vide de Euchar. th. XI. n. III.) offerens Deo ac Patri ante passionem, nobis solis (Apostolis) hoc facere constituit... Post illius vero assumptionem nos iuxta eiusdem constitutionem offerentes sa­ crificium mundum et incruentum, elegimus Episcopos, et presbyteros, et diaconos * Const. Apost. 1. VIII. c. 46. Cyrillus post multa disputata de sacerdotio Levitico, subiungit: - si quis velit Ecclesiae ordinem (της εκκλησίας την ταξιν) perquirere, illam legis praefigurationem (την εν νομω τ:οανατυπωσιν iurc admirabitur. Episcopis enim utpote qui duces creati T « •i • I — 266 — (■ Christus a Deo, et Apostoli a Christo; factum est utrum­ que ordinatiiu ex voluntate Dei... Per regiones igitur et urbes praedicantes constituerant primitias illarum, Spiritu cum probassent, in Episcopos et diaconos eorum, qui cre­ dituri erant, n Comparatione facta cum designatione sacer­ dotii in familia Aaronica, ut de eodem contentio inter Israëlitas excluderetur, transit Clemens ad successionem ratam ac perennem in sacerdotio novi Testamenti, u Apostoli quo­ que nostri per lesum Christum D. N. cognoverunt, conten­ tionem de nomine episcopatus oborituram ; ob eam ergo cau­ sam perfecta praescientia praediti constituerunt praedictos, et deinceps ordinationem dederunt, ut, cum illi decessis­ sent, ministerium eorum alii probati viri exciperent » (1) Clem. ep. I. ad Corintb. n. 40—14. snnt, et iis qui inferiorem gradum habent, presbyteris inqnam, concre­ ditum est altare et quae intra velum continentur, qnibus etiam dici convenit: et custodient sacerdotium suum; diaconis vero illud: custodient custodias tabernaculi et omnia vasa eius et custodias populi -> Cyrill. de ador, in Spiritu 1. XIII. T. I. p. 454. Expressius adhuc loquitur Hiero­ nymus. - E’ ut sciamus traditiones Apostolicas sumptas de veteri Testa­ mento, quod Aaron et yi7«7 eius atque Lenitae in templo fuerunt, hoc sibi Episcopi et presbyteri et dia· oni vindicent in Ecclesia» Hier, ad Evang. ep. 146. n. 2: cont. lovin. 1. II. n. 28. - Traxisti Domine omnia ad te, ut quae in uno ludaeae templo obumbratis significationibus agebantnr, pleno apertoque sacramento universarum ubique nationum devotio cele­ braret. Nunc enim et ordo clarior Levitarum et dignitas amplior Seniorem et sacratior est unctio sacerdotum (Episcoporum) ·> s. Leo serm. 59. al. 57. de Passion. Dom. 8. c. 7. Vide etiam Dionvsium Hierarch. Eccles, c. 5. (1) Κατέστησαν τους πτοεφηαενους ζαι αεταςυ επινοαην οεδωζασιν, όζω; έαν ζοιμηθώσιν, οιαδεξωνται ετεοοι δεδοζ’.αασαενοι άνομες την λειτουργίαν αυτών. De significatione vocis εζινορ; inter viros doctos controversa diximus in Tract, de Tradit, ed. 2. p. 34. |jH Cnm ( lenientis testimonio conferenda est Eusebii narratio, qui post­ quam Episcopi Apostolici Quadrati meminit, ita prosequitur, u Praeter hos alii quoque plures praestabant, primum ordinem successionis ApOst*· lorum obtinentes. Qui tantorum virorum Deo digni discipuli cum essent, Ecclesiarum fundamenta in omni I020 ab Apostolis antea posita provene­ runt, praedicationem magis ac magis promoventes et salutaria semina regni coelorum per totum orbem late spargentes... Hi iactis tantummodo fundamentis fidei in peregrinis regionibus, constituebant alios pastores committebant culturam eorum qui recenter conversi erant (ούτοι δε OcUsa’.oj; της ζισ.^ως ςενοις τ·.σι τοπο:ς αύτο αονον ζατα3αλλορενοι, τε ζ.αΟ-τανττς £T£s->j;. τουτοις τε χύτοι; εγ/εφιζοντες την των aertw; i !' | ! t Quamvis posteriori hoc loco explicite solos Episcopos et diaconos nominet, sub Episcopis tamen qui sunt singuli per singulas regiones et urbes (ζατζ χωράς και πόλεις), com­ prehendi etiam alios sacerdotes secundi ordinis, ut superius ex veteri Testamento distinxerat summum sacerdotem et sub illo sacerdotes alios, apparet si recte intelligatur, ex capite 57, ubi diserte commemorat presbyteros in Corin­ thiorum Ecclesia, u Subditi estote presbyteris... melius si­ quidem vobis est in ovili Christi parvos et probatos inve­ niri, quam sublimius elatos spe illius eiici. n 2°. Quam sollicite gradus isti hierarchici et subordina­ te divinitus instituta commendetur ab Ignatio Apostoli loannis discipulo, nemo ignorat. «) Quoad regimen ecclesiasticum statum singularum Ecclesiarum post ascensionem Christi in coelum generatim comparans cum collegio apostolico sub ipso Christo adhuc versante in terris, ita illum exhibet, u Quum Episcopo subiecti sitis ut lesu Christo, videmini mihi non secundum hominem sed secundum lesum Christum vivere... Necessa­ rium itaque est, quemadmodum facitis, ut sine Episcopo nihil agatis; sed et presbyterio subditi sitis ut Apostolis lesu Christi... Oportet autem et eos qui sunt diaconi my­ steriorum lesu Christi (1), omni modo omnibus placere. Non enim ciborum ac potuum diaconi sunt, sed ministri Eccle­ siae Dei... Cuncti similiter revereantur diaconos ut man­ datum Dei (ο>σ θεού εντολήν legendum ex ep. ad Smyrn. η. 8.), et Episcopum ut lesum Christum Filium Patris, et presbyteros ut synedrium Dei (ώς συνεδρίαν θεού quemΓ.σα/Οίντων γεωργίαν); ipsi vero alias porro region-s ac gentes adibant comitante Dei gratia et cooperatione » Euseb. H. E. 1. III. c. 37. Ipsis paene verbis Clementi consonat Irenaens: « Valde perfectos et irreprehensibiles in omnibus eos volebant (Apostoli), quos et sn cessores relinquebant snnm ipsorum locum magisterii tradentes» Iren.III. c. 3. n.l. (1) Nunc graecus textns habet τους διακόνους όντας μυστήριον Ιησοη Χρί­ στου, quod vertunt - diaconos qui sunt imago lesu Christi ; - sed omnino legendum videtur μυστήριων, nt legit interpolator epistfdarum aeque ac vetus interpres, et ut suadet sequens incisum, ubi nou profanum sed sacrum esse monetur ministerium diaconorum ; et clarius probatur ex con­ textu antecedenti, in quo non iniimus gradus diaconorum sed potius su­ premus Episcoporum exhibetur ut imago seu μυστήριον lesu Christi. - Μ· admodum apud Clementem hic ab Ignatio comparatio vide­ tur institui cum veteri Testamento) atque ut collegium Apostolorum. Sine his Ecclesia non nominatur» Ignat, ep. ad Trail, n. 2. 3; ad Magnes, n. 6. 13; ad Smyrn. n,8. cf. ad Ephes, n. 2; ad Magnes, n. 2; ad Philad. inscript. et n. 10; ad Smyrn. n. 12; ad Polycarp. n. 6. 6) Presbyteri ipsi et cum presbyteris omnes fideles uniti ac subiecti sunt Episcopo, qui missus est a Christo ad re­ gendam Ecclesiam. Haec unio et subiectio sicut in regimine disciplinae ita non minus valet quoad magisterium doctri­ nae, si videlicet u episcopatus » (Ignat, ad Polycarp. n. 8.) seu corpus Episcoporum u per fines terrae » universim spe­ ctetur ; ita enim spectati semper sunt in sententia Christi. Quapropter haec unio cum Episcopis instituta est et est ne­ cessaria, ad fugiendam haeresim. u Decet vos omnibus modis glorificare lesum Christum, qui glorificavit vos, ut in obedientia una sitis perfecti (κατηρτισρ.ενοι) in eodem sensu et in eadem sententia, atque idem de eodem dicatis omnes. ut subiecti Episcopo et presbyterio per omnia sanctificati sitis... Unanimes sitis in sententia Dei. Etenim lesus Chri­ stus, inseparabilis vita nostra, Patris sententia (Verbum) est, ut et Episcopi per fines terrae constituti in sententia lesu Christi sunt; unde decet vos uniri Episcopi senten­ tiae , quod et facitis. Nam memorabile cestrum presbyte­ rium, dignum Deo, ita coaptatum est Episcopo, ut chordae citharae... Quemcumque enim paterfamilias mittit ad re­ gendam domum suam (προς ίδιαν οικονομίαν), hunc ita su­ scipere debemus ut ipsum, qui mittit. Manifestum est igi­ tur, quod Episcopum respicere oportet ut ipsum Dominum. Et ipse quidem Onesimus (Episcopus) supra modum laudat vestrum ordinem in Deo. quod omnes secundum veritatem vioitis et quod apud cos nulla haercsis locum habet » Ephes, n. 2—6. u Obsecro vos ab aliena herba abstinere, quae est haeresis... Hoc autem fiet, si nec inflati fueritis, et tndiculsi a Deo lesu Christo, et ab Episcopo, et a praeceptis Apostolorum (1). Qui intra altare est, mundus l i 1 >n! r in ep. ad Polycarp. n. 8.: c opto vos bene valere in Deo nostro lesu Christo, in quo permaneatis in unione cum Deo et FpiSCOp'ltU. *? — 269 — est; qui vero extra eat, non est mundus, hoc est, qui sine Episcopo et presbyterio et diacono (pro διακόνου probabiliter legendum διακόνων, ut habet interpolator) aliquid agit, is non est mundus in conscientia » Trail, n. 7; Philadelph. n. 2. 3. 7. c) Aeque necessaria commendatur unitas per subordinationem sub Episcopo in functionibus sacerdotii et liturgiae. u Illa rata (βέβαια) habeatur Eucharistia, quae sub Epi­ scopo peragitur, vel cui Episcopus commiserit. Ubi comparuerit Episcopus, ibi et multitudo sit; sicut ubi fuerit Chri­ stus lesus, ibi est catholica Ecclesia (η καθολική εκκλησία). Non fas est sine Episcopo baptizare, neque agapen facere ; sed quod ille probaverit, hoc et Deo est beneplacitum, ut securum ac ratum (ασφαλές και βέβαιον) sit omne, quod peragitur... Qui clam Episcopo aliquid facit, diabolo servit n Smyrn. n. 8. 9; Ephes, n. 20; Philadelph. n. 4. (1). (1) Angustus Neander a historiam religionis et Ecclesiae Christianae * non ex monumentis descripsit sed magnam partem ex praeconceptis opi­ nionibus ipse confinxit eo fine, ut monstrum illud quod Ecclesiam Protestanticam appellant, sine sacerdotio, sine magisterio, sine regimine per­ suaderet a Christo esse institutum. Cum autem in epistolis Ignatii paulo post Ioannis Apostoli obitum scriptis nimis evidenter formam Ecclesiae catholicae exhibitam conspiceret, eamque ubique constitutam et divinitus institutam; homo iste post alios nonnullos sectarios (vide Hefele Prolegom. in epp. Ignatii η. IV.) negare ausus est, Ignatium Romam perdu­ ctum esse et martyrium fecisse, atque inde porro negavit epistolas esse genuinas. Qua vero ratione? Rationes sunt duae validissimae scilicet. In primis indoli Traiani non congruit, Ignatium religionis Christianae causa fuisse ad bestias damnatum; tum vero, u ego (inquit) concipere non pos­ sum, quempiam in conspectu mortis nihil habere gravius commendandum quam obedientiam erga Episcopos, saltem ea aetate qua epistolae scriptae esse dicuntur. » Nimirum concipere non potest, s. Ignatium non fuisse ministrum Protestantem, qui certe longe alia quam obedientiam erga Ecclesiam docentem ccmmendaret, cum in hoc compendio commendatio contineatur totius doctrinae et vitae catholicae. Quoad Traiani vero indulem sufficit etiam solam eius epistolam ad Plinium de punienda pervivacia Christianorum legisse, quamvis illa scripta sit tempore (post an­ num 110.), quo furor persecutionis, in qua Ignatius martyrium fecit, iam deferbuerat. Sentiens tamen Neander ne apud suos quidem has rationes fidem esse reperturas, alio commento haeresim fulcire conatur. « Etiamsi supponeretur, inquit, ab ipso Apostolo Ioan ne episcopatum fuisse insti­ tutum, ut necessitati temporis serviret, inde nullatenus adhuc sequeretur, -- · *■ /Cv’·! » . .. - »««X ·-· Eadem hierarchia comparet in epistola Polycarpi. Nam in ipsa inscriptione nominantur Polycarpus Episcopus « et presbyteri qui cum ipso sunt , » sicut in textu epistolae commendantur diaconi et presbyteri; et fideles iubentur u subiici presbyteris et diaconis » n. 5. 6. In’ Pastore Hermae Ecclesia sub symbolo matronae spe­ ctabilem sese sistens commonstrat una cum Apostolis « Epi­ scopos et doctores et ministros, qui et episcopatum gesserunt et docuerunt et ministraverunt, qui dormierunt quique ad­ huc sunt » 1. I. vis. 3. n. 5..cf. vis. 2. n. 4; 1. III. similit. 9. n. 27. (1). 3°. Post Patres Apostolicos eorum discipuli secundae et tertiae successionis hanc formam Ecclesiae non solum descri­ bunt in universo orbe constitutam ; sed etiam ut per se ma­ nifestum ubique supponunt ac diserte declarant, hanc se­ cundo et tertio saeculo per fines terrae ita constitutam Ec­ clesiam esse eam ipsam, quam hac forma Christus fundavit et quae continuo velut flumine per successionum seriem ab Apostolis descendit. Unde singulas Ecclesias ab Apostolis fundatas non alio argumento demonstrant quam exhibendo singularium Episcoporum sibi continuo succedentium seriem usque ad primum ab ipsis Apostolis institutum; posterius autem conditas Ecclesias ostendunt membra esse eiusdem unius Ecclesiae eo, quod in his quoque singularium Episco­ porum successio derivata est ex illo ipso Episcopatu con­ stituto ab Apostolis secundum hierarchiam a Christo prae­ scriptam. Hegesippus u Romam usque profectus plurimos se adiisse Episcopos » narrat, inter quos praeter Anicetum Romanum hanc esse pro omnibus temporibus salutarem formam regiminis ecclesia­ stici - Hist. Eccles, ed. 2. 1863. T. I. p. 127. 243. Verum episcopatus institutus est ab eo. qui instituit Apostolum ipsum loannem, et qui dixit: t. sicut misit me Pater, et ego mitto vos. u Et Ignatius hierarchiam ubi­ que exhibet ut - mandatum Dei, s adeo ut sine ea « Ecclesia non nomi­ netur, n h. e. nulla esse possit. ’·*>_ fl) Ipse Hadrianus imperator in epistola ad Consulem Servianunt licet solum obiter Christianos commemorans no ninat nihilominus, u qui se Christi epicopos dicnnt - et a Christ torum presbyteros n apud Flaviurn Vopiscum, in Saturnino c. Pontificem eiusque successores Soterem et Eleutherium no­ minat « Primum Corinthiorum Ecclesiae Episcopum, » atque - in singulis successionibus et in singulis civitatibus » unam eamdemque doctrinam se reperisse testatur (apud Eu- Eusebius in sua historia hoc maxime propositum habuit, ut ex vetustis monumentis Ecclesiarum apostolicarum ori­ ginem demonstraret per successionem Episcoporum ab Apo­ stolis derivatam. u Romanae Ecclesiae episcopatum post Pauli Petrique martyrium primus sortitur Linus, n Secundo anno Titi « Linus Episcopus Romanae Ecclesiae cum duodecim annis administrationem (την λειτουργίαν) tenuisset, hanc tradit Anencleto. » Hoc modo deinceps secundum annos et imperia numerat singulos Pontifices in perenni successione usque ad 1. 4. o. 10. 11. 19. 22; V. 22; VI. 21. 23. 29. 39; VII. n\ ™ — « Thronus Hierosolymitani episcopatus ab Apostolis tra­ ditus erat lacobo fratri Domini. » Post martyrium lacobi consultatum est, u quis indicandus esset dignus eius succes­ sione » (της Ιάκωβου διάδοχης άξιος), u Omnes vero una sententia Symeonem Cleopae patruelem Domini, ut ferunt, cuius etiam Scriptura Evangelica meminit, sede illa episco­ pali dignum indicarunt. » Euseb. II. 1. 23; III. 11; IV. 22. Numerantur deinde quindecim Episcopi ex circumcisione sibi continua serie succedentes usque ad excidium ab Hadriano imperatore illatum; ac subinde Episcopi ex gentibus, quo­ rum primus Marcus, usque ad tempora Eusebii. Ib. III. 35; IV. 5. 6; V. 12; VI. 10; VII. 5. 14. Aetate adhuc Eusebii episcopalis cathedra lacobi, u qui primus ab ipso Salvatore et ab Apostolis episcopatum acceperat, n ex constanti tra­ ditione conservabatur Hierosolymis. Ibid. VII. 19. u In Antiochena successione Petri secundus Ignatius (defuncto Evodio, qui primus fuerat constitutus) episcopa­ tum sortitus est n (1) Euseb. III. 22. 36. Porro texitur (1) Ιγνάτιος της κατ Αντιόχειαν Πέτρον διάδοχης δεύτερος την επισκοπήν «κλτ,ΐω-Λίνος. Nimirum quamvis successio Petri inr primatu totius Eccle­ siae sit sola Itomana, e.-t tamea etiam Antiochena Petri successio in _ J W ~~ series continua viginti successorum Ignatii usque ad quar­ tum saeculum. Ibid. IV. 20. 24; V. 22; VI. 11. 21. 23. 29· VII. 14. 30. 32. « Alexandrinae Ecclesiae administrationem, Nerone octa­ vum annum imperii agente, primus post Marcum Aposto­ lum et Erangclistam suscipit Anianus n Euseb. II. 24, Successores in episcopatu nominatim recensentur alii quin­ decim usque.ad Petrum, qui ineunte IV. saeculo in perse­ cutione Maximini martyrium fecit. Ibid. III. 14. 21; IV. 1. 4. 5. 10. 19; V. 9. 22. 26. 35; VII. 28. 32; IX. 6. 4°. Multo distinctius hierarchicam Ecclesiae constitutio­ nem huiusque divinam originem per Apostolos declarat Ire­ naeus Polycarpi auditor, quoniam nimirum non solum obi­ ter commemorare sed iam data opera demonstrare necesse habuit fundamentum ad custodiendam unitatem, integrita­ tem et securitatem Christianae professionis positum in ipsa hac divina constitutione Ecclesiae. Postquam dixit, ante adventum Christi ac regni eius non potuisse plene intelligi Scripturas porro demonstrat, quomodo in hoc regno Christi tota veritas ex divina insti­ tutione per successores Apostolorum conservetur, u Quapro­ pter eis qui in Ecclesia sunt, presbyteris obaudire oportet, his qui successionem habent ab Apostolis, sicut ostendi mus; qui cum Episcopatus successione charisma veritatis certum, secundum placitum Patris acceperunt ; reliquos vero qui absistunt a principali successione, et quocumque loco colligunt, suspectos habere vel quasi haereticos... vel quasi scindentes (schismaticos). .. aut rursus ut hypocritas quaestus gratia et vanae gloriae hoc operantes. Omnes au­ tem hi deciderunt a veritate... Ubi igitur charismata Do­ mini posita sunt, ibi discere oportet veritatem, apud quos est ea quae est ab Apostolis Ecclesiae successio, et id quod est sanum et irreparabile conversationis (disciplinae), simplici episcopatu. Ex ipso modo loquendi apud Eusebium velut de re omnibus obvia ac notissima vides, episcopatum Antiochenum Petri vete­ ribus minime dubium fuisse; qua ex Petri licet temporaria sessione fa­ ctum est, ut Ecclesiae Antiochenae et Alexandrinae (ex fundatione Petri per Marcum) [ost Romanam divini primatus heredem, secundus ac tertius dignitatis gradus tribueretur. ' < — et inadulteratum et incorruptibile sermonis (doctrinae) con­ stat. Hi enim et eam quae est in unum Deum, qui omnia fecit, fidem nostram custodiunt, et eam quae est in Filium Dei, dilectionem adaugent, qui tantas dispositiones propter nos fecit, et Scripturas uras sine periculo nobis exponunt. » Iren. 1. IV. c. 26. n. 2-5. Cf. 1. I. c. 10 2 ; III. c. 2. n. 2. c. 4; c. 24. n. 1; l.V. praef. et c. Omnes autem Ecclesiae, ii quibus singulis est ista Apostolica Episcoporum successio unam constituunt in toto mundo Ecclesiam, cuius unitatis principium ac vinculum Irenaeus declarat esse successionem Petri Ecclesia Romana Quoniam vero unitas ipsa Ecclesiae intrinsecus constituitur integritate totius fidei et communione charitatis, idcirco visibile principium unitatis necessario est etiam vi­ sibile principium ad conservandam perenniter incorruptibi­ lem doctrinam et conversationem , fidem et dilectionem. u Traditionem itaque Apostolorum in toto mundo manife­ statam, in omni Ecclesia adest respicere omnibus^ qui vera velint videre: et habemus annumerare eos qui ab Apostolis instituti sunt Episcopi in Ecclesiis et successores eorum usque aci nos... quos et successores relinquebant suum ipsorum locum magisterii tradentes... Sed quoniam valde longum est in hoc tali volumine omnium Ecclesiarum enu­ merare successiones, maximae et antiquissimae (αρχαιότα­ της non aetate, quod verum non esset, sed τη άρχη hoc est principalitate) et omnibus cognitae a gloriosissimis Aposto­ lis Petro et Paulo Romae fundatae et constitutae Ecclesiae, eam quam habet ab Apostolis traditionem et annuntiatam hominibus fidem, per successiones Episcoporum percenienteni usque ad nos indicantes, confundimus omnes, qui quo­ quo modo... praeterquam oportet, colligunt. Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos qui sunt undi­ que fideles, in qua semper ab his qui sunt undique, reserrata est ea, quae est ab Apostolis traditio. Fundantes igitur et instruentes (1) beati Apostoli Ecclesiam , Lino (1) Instructio nimirum ad ambos Apostolos, minime tamen ipsa prima fundatio ct episcopatus Ecclesiae Romanae etiam ad Paulum refertur (Rom. I. 7-15; XV. 20-22. etc.) u Romae iam regnant duo - ApostoloFuanzelin. Dc Ecclesia Christi ig Ί episcopatum administrandae Ecclesiae λειτουργίαν) tradiderunt........ Succedit autem ei ισκοπης Ànacletus (’ Ανέγκλητος); post eum tertio loco ab Apostolis episcopatum sortitur Clemens, qui et vidit ipsos Apostolos... Huic au­ tem Clementi succedit Evaristus (Ευάρεστος)... (1). Nunc duodecimo loco episcopatum ab Apostolis habet Eleutherius (’Ελεύθερος). Hoc ordinatione et successione ea quae est ab Apostolis traditio, pervenit usque ad nos. » Id. 1. III. c.3. In universis igitur Ecclesiis, quae omnes sunt una Ec­ clesia per unum perennem in potentiori principalitate suc­ cessorem Petri, ad conservandam veram agnitionem positam in doctrina Apostolica, ita, quemadmodum in superioribus descriptus est, sese habet antiquus Ecclesiae status in uni­ verso mundo (3) et character corporis Christi secundam successionem Episcoporum, quibus illi eam quaè in uno­ quoque loco est, Ecclesiam tradiderunt: «quae pervenit usque ad nos custoditione Scripturarum tractatio plenissima neque additamentum neque ablationem recipiens, et lectio sine falsatione, et secundum Scripturas expositio legitima et diligens et sine periculo et sine blasphemia, et praeci­ puum dilectionis munus......Quod est omnibus reliquis cha­ rismatibus supereminentius » Id. 1. IV. c. 33. n. S. Nimirum vera γνωσις, quae explicatur tractatio plenissima seu inte­ gra doctrina, et integra tum littera tum interpretatio Scri­ pturae, et praecipuum munus chari tatis, pervenit ad nos, tamquam per organon, per antiquum Ecclesiae statum seu per Ecclesiam a Christo constitutam. Haec Ecclesia per successionem Episcoporum, tamquam unum prae ceteris cor­ poris Christi characteribus maxime conspicuum, perpetuo rnm principes - Alter meatur gentium (Apostolus) - Alter cathedram pos­ sidens - Primam, recludit creditas - Aeternitatis iauuas » (Prudentius hymn, in s. Laurent. ’ Κ,Β | (1) De ordine successionis inter primos Pontifices post Petrum con­ suli potest praeter multos alios Papcbrochius in Propylaeo ad mensem maium. Λ -1 (2) Parallela Ircnaeo et expressius etiam inculcata lege penes Opta­ tum contr. Parmen. 1. II. n. 2-6. (3) Γνωσ·.; Ar/h-.* η των ’Αποβολών διδαχtrt ■/.!·. Τη, εχζλητ.ϊς σνστηαα ζατα παντο; τον ζοσ-χου. manet Christo con i uncta et agnoscitur corpus Christi. (Cf. Eph. IV. 15. 16, ubi « iuncturae subministrationis in cor­ pore Christi -n indicantur). 5°. Non secus ac Clemens, Ignatius, Irenaeus hunc an­ tiquum Ecclesiae statum in universo mundo per successio­ nes Episcoporum describit primus inter ecclesiasticos scri­ ptores latinos Tertullianus velut characterem corporis Christi. In primis hierarchia constat tribus distinctis ordinibus ita, ut presbyteri et diaconi plures ab uno pendeant Epi­ scopo. u Dandi quidem (baptismi) habet ius summus sacer­ dos qui est Episcopus; dehinc presbyteri et cliaconi, non tamen sine Episcopi auctoritate propter Ecclesiae hono­ rem (1), quo salvo salva pax est» Tertul. de Baptism, c. 17. Potissimum vero spectanda est perennis successio Epi­ scopatus inde ab Apostolis, u Edant ergo (haeretici) origi­ nes Ecclesiarum suarum ; evolvant ordinem Episcoporum suorum ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis vel Apostoli­ cis ciris qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem. IIoc enim modo Ecclesiae Apo­ stolicae census suos deferunt. Sicut Smyrnaeorum Ecclesia Polycarpum ab loanne conlocatum refert ; sicut Romano­ rum, Clementem a Petro ordinatum edit ; proinde utique et ceterae exhibent, quos ab Apostolis in episcopatum con­ stitutos Apostolici seminis traduces habeant. Confingant tale aliquid haeretici... Sed etsi confinxerint, nihil promo­ vebunt. Ipsa enim doctrina eorum cum Apostolica compa­ rata, ex diversitate et contrarietate sua pronuntiabit ne­ que Apostoli alicuius auctoris esse neque Apostolici... Ad hanc itaque formam probabuntur ab illis Ecclesiis, quae licet nullum ex Apostolis vel Apostolicis auctorem suum proferant, ut multo posteriores, quae denique quotidie in­ stituuntur *, tamen in eadem fide conspirantes non minus Apostolicae deputantur pro consanguinitate doctrinae. » Tertull. Praescript. c. 3’2. Conferatur etiam ibidem caput 36, (1) Propter honorem qr.o eminet Episcopus in Ecclesia, vel potius propter diversitatem graduum et honorum in Ecclesia. i' F' i Et f i'j f ♦ Fi *7 / •x’ I f: - 276 ubi nominantur Ecclesiae, « apud quas ipsae adhuc cathc· drae Apostolorum suis focis praesident. » Quod sibi vult Tertullianus, hoc est. Successio Episcorum pertingens usque ad Apostolos universim in Ecclesia necessaria est ad conservationem doctrinae Apostolicae, et tamquam character corporis Christi; sed non est necesse nec fieri potest, ut singulae Ecclesiae per se spectatae ac proinde in eis sedes Episcopales pertingant usque ad Apo­ stolos. Attamen in singulis necessarium est, ut traducem seminis Apostolici habeant tum in connexione Episcoporum suorum cum serie successionis Apostolicae, tum in consan­ guinitate doctrinae, hoc est, ut habeant successionem Apostolicam saltem mediatam tum personarum tum doctrinae seu (quemadmodum Tertullianus loquitur) sacramenti. Unde haereses quae successione episcopali etiam se inserant ae­ tati Apostolicae, u nec recipiuntur in pacem et communica­ tionem ab Ecclesiis quoquomodo Apostolicis, scilicet ob di­ versitatem sacramenti nullo modo Apostolicae » Tertull. ibi c. 32. Contra vero de singulis Ecclesiis etiam posterius institutis in uno corpore Ecclesiae catholicae verum est, quod idem Tertullianus ait : u constat omnem doctrinam quae cum illis Ecclesiis Apostolicis, matricibus et origina­ libus fidei, conspiret, veritati deputandam, sine dubio te­ nentem, quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo accepit........ Communicamus cum Ecclesiis Apostolicis quod nulli doctrina diversa : hoc est testimo­ nium veritatis n Ibid. c. 21. 6°. Clemens Alexandrinus obiter quidem sed satis lucu­ lenter doctrinam de Ecclesia tradit ad finem libri VII. Stromatum. Sicut unus est Deus et unus Dominus Chri­ stus, ita res maxime veneranda in terris, Ecclesia nimirum « participans de natura unius Dei ; » una est in primis numerice, quod non est alia Ecclesia vera quam catholica. Hoc probatur, quia vera Ecclesia illa est, quae a Christo in suo adventu mediis Tiberii temporibus est instituta et ab ipso atque ab eius Apostolis doctrinam ac fidem accepit. « Est igitur vera Ecclesia illa, quae est vere antiqua » (1), (1) M-.av dvs·. την αληΟη εκκλητιαν - X'· iL·.· ·<■ - 277 hoc est a Christo et Apostolis derivata in omne tempus fu­ turam. Et deinde una Ecclesia etiam intrinsecus unitate fidei et institutorum Christi (1). Haereses omnes « circa Adriani tempora n primum exortae, defecerunt ab Ecclesia una. antiqua, vera, quae sola est catholica, et ipsi defe­ ctioni originem debent ; non sunt ergo in Ecclesia, nec ipsae sunt vera Ecclesia, quia non sunt a Christo et ab Aposto­ lis derivatae, sed contra Christi et Apostolorum Ecclesiam rebelles per defectionem ab intestina unitate fidei. Stroma­ tum VII. ed. Sylb. p. 325. In hac Ecclesia visibili in terris regimen exstat secun­ dum gradus diversos. Quemadmodum gradus sunt diversi iu sanctitate et in vera γνωσει, atque iterum gradus di­ versi in hierarchia angelorum, ita a hic quoque in Ecclesia gradus sunt Episcoporum, presbyterorum, diaconorum; imi­ tationes arbitror gloriae angelicae » (2) Ib. 1. VI. p. 283. In sacris libris Clemens reperit diversa iisdem tribus ordi­ nibus attributa officia a alia presbyteris, alia Episcopis, alia diaconis » Paedag. 1. III. p. 114. Origenes discipulus Clementis hanc in Ecclesia hierarchiam praedicat ut « ecclesiasticum ordinem qui in episco­ patus vel presbyteratus sedibus habetur, diaconorum ordi­ nem adstantium divino ministerio -n Orig. in. Cantic. 1. II. T. III. p. 48. (ed. De la Rue), u Episcopus et presbyter et diaconus rerum his nominibus significatarum symbola » (3) in Matth. torn. 14. n. 22. ib. p. 646; torn. 11. n. Io. p. 501; torn. 16. n. 22. p. 753. (1) Μονήν είναι φαμεν την αρχαιαν και καθολικήν εκκλησίαν, εις ενότητα πιστεως μιας της ζατα τας οικείας διαΟηζας μάλλον δε κατα την διαθήκην την αίαν διάφοροι; τοις χρονοις, ένος του Θεού τω βουληματι, ^·" *ν0 του κυρίου συναγουσαν τους ήδη κατατεταγμενόυς κ. λ. (2) Έπει και άι ενταύθα ζατα την εκκλησίαν ροζοπαι επισκοπών, πρεσ^υ“ "της οικονομίας τυγ/α­ τ-αυν, διακόνων, μιμηματα οίμαι αγγελικής δοξης καζεΐνης νουτιν, ήν άναμενειν φασιν αΐ γραφαι τους..... ζατα τό εύαγγελιον βεβιωζοτας. Cf. Dionys. Eccl. Hierarch, c. 5. (3) Quando Origenes alibi (in Cantic. 1. III. p. 69.) Episcopos et presby­ teros dumtaxat, Clemens vero (Strom. VU. p. 297.) presbyteros et diaconos memorant, patet in huinsmodi numerationibus gradum tertium non ex­ cludi sed supponi. ... .*■«··< » V’S? .V.XV . Descriptionem constitutionis tam luculenter expres­ sam porro reperimus eamdem apud s. Cyprianum; non pro Africa solum aut quibusdam tantum partibus Ecclesiae, sed sicut apud Patres antecedentes pro tota Ecclesia in orbe terrarum; non humano dumtaxat iure, sed lege et institu­ tione omnino divina. Ecclesia per orbem terrarum ex divina institutione est unum corpus; haecque unitas corporis constituitur unitate episcopatus, quem participant (quatenus consideratur ut munus ac potestas) et componunt (quatenus consideratur ut unum corpus) singuli legitimi Episcopi in singulis Ec­ clesiis. Qui ab hac unitate scinditur, ille foris cum sit extra Ecclesiam Christi, nec christianus est nec salutem potest adipisci. - Quod vero ad Xovatiani personam pertinet.... scias nos primo in loco nec curiosos esse debere, quid ille doceat, cum foris doceat. Quisquis ille est et qualiscumque est, christianus non est, qui in Christi Ecclesia non est... Cum sit a Christo una Ecclesia per totum mundum in multa membra divisa, item episcopatus unus episcoporum mul­ torum concordi numerositate diffusus, ille post Dei tradi­ tionem, post connexam et ubique coniunctam catholicae Ec­ clesiae unitatem humanam conatur Ecclesiam facere... Qui ergo se ab Ecclesiae vinculo atque a sacerdotum collegio separat. Episcopi nec potestatem potest habere nec hono­ rem, qui episcopatus nec unitatem voluit tenere nec pa­ cem » Cyprian, ep. 52. p. 73. ed. Paris. 1726. u Unum cor­ pus et unus spiritus (Eph. IV. 4. 5.)... Quam unitatem fir­ miter tenere et vindicare debemus maxime Episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus... Quisquis ab Ecclesia segrega­ tus adulterae iungitur, a promissis Ecclesiae separatur. Nec perveniet ad Christi praemia, qui relinquit Ecclesiam Chri­ sti, alienus est. profanus est, hostis est. Habere iam non potest Deum patrem, qui Ecclesiam non habet matrem.... Quis ergo sic est sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore vesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scin­ dere unitatem Dei, vestem Domini, Ecclesiam Christi? Mo­ net ipse in Evangelio suo et docet dicens : et erit unus 1 grex et unus pastor. Et esse posse uno in loco aliquis exi­ stimat aut multos pastores aut pluies greges? n Id. De unit. Eccl. p. 195. 196. « Etsi contumax et superba obaudire nolentium multi­ tudo discedat, Ecclesia tamen a Christo non recedit, et illi sunt Ecclesia plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex adhaerens. Unde scire debes, Episcopum in Ecclesia esse ct Ecclesiam in Episcopo, et si quis cum Episcopo non sit, in Ecclesia non esse (1), et frustra sibi blandiri eos, qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obrepunt, et la­ tenter apud quosdam communicare se credunt, quando Ec­ clesia quae catholica et una est, scissa non sit neque di­ visa, sed sit utique connexa et cohaerentium sibi invicem sacerdotum glutino copulata » Id. ep. 69. p. 123. u Copiosum corpus est sacerdotum concordiae mutuae glutino atque undatis vinculo copulatuni, ut si quis ex collegio nostro haeresim facere et gregem Christi lacerare et vastare tentaverit, subveniant ceteri, et quasi pastores utiles et mi­ sericordes oves dominicas in gregem colligant (2).... Nam (1) Confer doctrinam superius descriptam Ignatii et Irenaei. Per se patet et ex tota doctrina etiam Cypriani manifestum est, haec de sin­ gulis Episcopis valere tantummodo, quatenns manent in « uno episcopatu ·> et in u glutino unitatis. n Hanc - unitatem cathedrae » Augustinus docet solam sufficere, nt schisma facere numquam liceat. - Quod usque adeo coe­ lestis magister cavendum praemonuit, nt etiam de praepositis malis ple­ bem securam faceret, ne propter illos doctrinae salutaris cathedra dese­ reretur, in qua coguntur etiam mali bona dicere. Neque enim sua sunt, quae dicunt, sed Dei, qui tn cathedra unitatis doctrinam posuit veritatis » Aug. ep. 105. n. 16. (2) Singuli nempe pro gradu suo; omnes quidem charitate, consilio recursu ad supremum pastorem subveniant, sicut hac epistola Cyprianus ipse pro componendis rebns Arelatensibus appellat ad Pontificem Stephanuui : supremus vero pastor provideat etiam potestate vel simul cnm toto corpore Episcoporum, si res ferat; vel ipse per se Pontifex, quemadmo­ dum hic postulat Cyprianus: « dirigantur in provinciam ad plebem Are­ late consistentem a te litterae, quibus abstento Marciano alius in locum eius substituatur (Episcopus), et grex Christi qui in hodiernum ab illo dissipatur et contemnitur, colligatur. ·» Non ergo de Itomano Episcopo deque relationibus aliorum Episcoporum ad eumdem vera sunt aut q Cy­ priaco putari poterant, quae commotior in causa non bona praefando ad Concilium Cartilagineuse, et pro Episcopis in Concilio constitutis dixit. &- I ■ - 280 etsi pastores inulti sumus, unum tamen gregem pascimus (1), et oves universas quas Christus sanguine suo et passione quaesivit, colligere et fovere debemus. » Id. ep. 67. p. 116. Confer ep. 40. p. 53; ep. 2. p. 56; ep. 44. p. 58; ep. 46. p. 61. 62. Haec unitas et episcopatus et totius Ecclesiae, quatenus est visibilis unitas corporis, habeat necesse est glutinum et vinculum visibile, quod quidem Cyprianus sicut Patres ce­ teri in sede Apostolica hoc est in Petro et in singulis pro tempore successoribus eius ex divina institutione positum esse agnovit ac professus est. Sicut enim de Ecclesia qua­ vis particulari dicit, Ecclesiam esse plebem sacerdoti adu­ natam et Ecclesiam esse in Episcopo tamquam in causa tum efficiente tum quodammodo formali unitatis; ita tota Ec­ clesia catholica una est glutino sibi invicem cohaerentium sacerdotum. Et hoc glutinum unde unitas et sacerdotum et Ecclesiae exorta est ac perpetuo continetur, ex Christi in­ stitutione Petrus est. ipse per se in exordio, ipse in suo successore perenniter, una persistit Christi Ecclesia. Qua de re diximus, quantum satis est, in thesi XIV. Nunc quaeso paulisper mentem convertamus ad praesen­ tem statum Ecclesiae catholicae. In toto terrarum orbe sin­ gulis Ecclesiis praesunt cum vera ordinis ac iurisdictionis potestate singuli Episcopi ; sub his pastoribus ordines sunt distincti presbyterorum et ministrorum ; tum laici fideles - Neque enim quisquam nostrum Episcopum se esse Episcoporum consti­ tuit, ant tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adi­ git. quando habeat omni> Episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium (dum indicans in re hactenus minime definita sententiam dicit in Concilio), tarnque indicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum indicare: sed exspectemus universi indicium Do­ mini nostri lesu Christi, qui unus et solns habet potestatem (divinam ac originalem) et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro indicandi. - Id. p. 329. 330. Cf. Bollandianos T. IV. Septemb. ad diem XIV. HH (1) Episcopatus nimirum in unitate consideratus‘unum gregem pascit; sicut enim multi greges seu Ecclesiae particulares sunt unus grex seu Ecclesia universalis; ita multi pastores seu Episcopi sunt unus Episco­ patus - positus a spiritu bancto regere Ecclesiam l)ei, quam acquisivit sanguine suo.- < WWW. — 281 qui non pertinent ad ordinem sacri ministerii sed eius re­ cipiunt actionem ad salutarem doctrinam, directionem, san­ ctificationem. Omnes Episcopi cum suo Clero et cum suis fidelibus in toto orbe unitatem visibilem atque unam Ec­ clesiam catholicam constituunt per subordinationem sub po­ testate iurisdictionis universali unius visibilis capitis totius Ecclesiae, quod est successor Petri Romanus Pontifex. Hanc Ecclesiae constitutionem credimus ab ipso Christo Verbo incarnato per suos Apostolos revelatam esse et ordinatam, proindeque eius existentiam esse iuris divini incommutabi­ lis, eius veritatem esse articulum fidei revelatae, cui cete­ rarum veritatum fidei conservatio integra et explicatio sin­ cera innititur. Atqui hanc ipsam doctrinam et Ecclesiae constitutionem reperimus tum verbis Christi Domini et Apostolorum expressam ; tum (ut hac thesi demonstratum est) hac constitutione videmus Ecclesiam facto ipso ab Apo­ stolis fundatam et ordinatam. Ergo Ecclesiae interna con­ stitutio totaque forma regiminis, prouti ea nemine sani ca­ pitis diffitente saltem iam inde a multis saeculis se habet, non solum argumento praescriptionis sed demonstratione directa convincitur eadem esse, quae primitus a Christo ordinata et inchoata atque ab Apostolis propagata est. Ca­ tholica itaque Ecclesia in hac constitutione, qua viget et vivit, ipsa est et ipsa sola quam Christus Dominus divino et incommutabili iure instituit et secundum suas infallibiles promissiones usque ad consummationem saeculi conservat. 1 A-t i?. THESIS XVi. Z)j nomine Episcopi et Presbyteri in scriptis Apostolicis. Quamvis certum sit, tres gradus Episcoporum, presbyterorum, mi- nistrorum divina ordinatione ac proinde etiam tempore iam Apostolieo ’ fuisse distinctos, concedendum est tamen sine dubio, antiquissima illa ” aetate etiam Episcopis quandoque factum fuisse nomen presbyterorum : ’ verumtamen probabilius esse putamus, nomen Episcopi semper sacerdo- tibus dumtaxat primi ordinis, qui singuli ad singulas Ecclesias regen·> das ordina'.i erant, fuisse proprium, nnmquam commune sacerdotibus » secundi ordinis seu presbyteris. ·, i I. Constat ex demonstratis, praeter diaconos esse duos gradus hierarchiae omnino distinctos, superiorem Episcopo­ rum qui singuli singulis praepositi sunt Ecclesiis, et infe­ riorem presbyterorum qui in una Ecclesia plures esse pos­ sunt ipsisque subsunt Episcopis, atque hanc hierarchiam (ut Concilium Tridentinum loquitur sess. 23. can. 6.) u esse divina ordinatione institutam. » Eam enim inde ab Aposto­ licis temporibus videmus in omnibus quantumvis inter se dissitis Ecclesiis pleno in vigore ; Episcopi spectati in suo ordine quatenus Episcopatum Ecclesiae constituunt, sem­ per et ubique creduntur instituti a Christo in ipsis Apo­ stolis ut successores in suis antecessoribus; semper et ubi­ que presbyteri sub eorum potestate sacerdotio funguntur; et tertio denique gradu ab utrisque distincti comparent diaconi. Praeter alias functiones proprias ordinis episcopa­ lis, solis Episcopis nulla vero presbyteris potestas est per impositionem manuum propagandi sacerdotium, quae quidem proprietas potestatis esse nequit nisi ex institutione divina, qua Episcopi in plenitudine sacerdotii a sacerdotibus infe­ rioribus h. e. a presbyteris sint discreti. Contra hanc divi­ nitus constitutam utriusque ordinis distinctionem cum primum Aerius saeculo quarto excogitasset u dogma (ut Epiphanius loquitur) supra humanum captum furiosum, » haereseos ab omnibus est damnatus, u Omnibus ratione uten- I tibiis est manifestum. (Epiphanius ibi subdit), omnino insa­ niae plenum esse, quod dicit Episcopum et presbyterum esse aequales. Unus quippe ordo (Episcoporum) ad patres gignendos pertinet, patres enim generat Ecclesiae. Ordo alter (presbyterorum) cum patres non possit, filios per la­ vacrum regenerationis gignit Ecclesiae, non vero patres aut magistros. Quinam vero fieri potest, ut is presbyterum constituat, qui ius nullum habet manus imponendi ad or­ dinationem? aut quomodo dici potest aequalis Episcopo? » (Epiphan. haeres. 75. n. 3. 4.). Idem discrimen praeter alios Patres (cf. Petavium Hierarch. Eccles. 1. IV. c» 2.) tradit s. Hieronymus iis ipsis in locis, quibus comparans presby­ terorum ordinem hinc cum altiori Episcoporum inde cum interiori diaconorum, eos Episcopis, utpote sacerdotes sa­ cerdotibus, propiores esse ostendit, quam ipsis presbyteris diaconos, qui sacerdotio carent. Attamen discrimen inter sacerdotes primi et secundi ordinis integrum servari profi­ tetur ex divinitus collata potestate ordinationis, a Quid enim facit (ait ille) excepta ordinatione Episcopus, quod presbyter non faciat? » Hieronym. ep. ad Evang. (cf. Petav. Dissert. Eccles. 1.1, c. 3.). Ex universali traditione, fide et praxi Ecclesiae igitur certum est, a Christo summo sacerdote secundum ordinem Melchisedech sacerdotium participatum novi Testamenti ita esse dispositum, ut eius plenitudo quae instituta est in Apostolis eorumque successoribus Episcopis, non sit indivi­ sibilis, sed seorsum a plenitudine conferri queat pars po­ testatis (consecrandi nempe corpus Christi rea le, remittendi peccata et pleraque sacramenta alia conferendi in corpore Christi mystico), quae proinde ordinem inferiorem et di­ stinctum presbyteratus constituat. Quamvis itaque (ut Cone. Tridentinum sess. 23. can. 6. definivit) u in Ecclesia catholica sit hierarchia divina ordinatione instituta, quae constat ex Episcopis, presbyteris, et ministris, » et sine liis (Episcopis, presbyteris, diaconis) u Ecclesia non nomi­ netur: » ut iam ineunte saeculo II. Ignatium scripsisse vi­ dimus (ep. ad Trallian. n. 3.) ; nihilominus prudenter ani­ madverti debet, quod monuit s. Epiphanius: primis nimirum temporibus (νέου όντος του κηρύγματος) ab Apostolis non • . • Z . *· * · · * · *· · fl • 1 · J**e jr It I' * I J 1 potuisse statim omnia perfecte disponi, aut plenam ubique constitui hierarchiam sed alicubi presbyteros absque Epi­ scopo, alibi contra absque presbyteris Episcopum « qui sine diacono esse non potest, » ordinatos fuisse (Epipban. 1. c. n. 5.). Si quae ergo in scriptis Apostolicis loca reperiantur, in quibus distinctio inter Episcopos et presbyteros non satis appareat, indubitatum manere debet, hanc obscurita­ tem non ex defectu turis, quasi Apostoli distinctionem non agnovissent, de qua aliunde manifesto constat ; sed ex im­ perfectione farti seu ex hierarohia nondum ubique completa originem habere. II. Loca huiusmodi obscuriora sunt sequentia, a) lidem qui vocantur Episcopi, dicuntur presbyteri. Paulus a Mi­ leto mittens Ephesum vocavit presbyteros Ecclesiae (τους ττρεσβυτερους της έκκλησικς), quos deinde monet: u attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo n Act. XX. 17. 28. Pariter Tito scribit: u reliqui te Cretae.·., ut constituas per deitates presbyteros [mm πολ’.ν πρεσβυτερους) ; si quis sine crimine est........ Oportet enim Episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem.·» (ώς θεού οίκονου,ον) Tit. I. 5-7. Petrus hortatur presbyteros ipse compresbyter, quorum munus deinde dicit episcopale: ερους τους έν ύρ,ιν) ob­ a Seniores qui in vobis sunt (πρεσβυτερους secro consenior (συρ-τρεσβυ ρος).. . pascite qui in vobis est gregem Dei, procidentes (έ ,σκοπουντες) non coacte η 1. Pet, V. 1. 2. Porro 6) ubi gradus hierachiae enumerare proposi­ tum esse videtur, nominantur soli Episcopi et diaconi nulla facta mentione presbyterorum Phil. 1.1 ; 1. Tim. III. 1-10. c) Difficultatem auget, quod in una eademque urbe et Ec­ clesia particulari ex locis citatis Act. et Phil, videntur fuisse non unus sed plures huiusmodi Episcopi. In interpretatione horum locorum aliqua apud omnes catholicos certa sunt. 1°. Certum est ex contextibus, in locis citatis Act. XX; 1. Tim. Ill; Tit. I ; 1. Pet. V. intelligendos esse, sin minus unice et exclusis sacerdotibus se­ cundi ordinis, saltem directe et praecipue sacerdotes primi ordinis. lubentur enim attendere universo gregi in quo sunt positi a Spiritu Sancto, et eorum munus episcopale dicitur - 285 esse regere Ecclesiam Dei, quam acquisicit sanguine suo. Ipse Petrus Apostolus et Apostolorum princeps se appellat compresbyterum istorum presbyterorum, qui pascere unus­ quisque suum gregem Dei et pro munere Episcopi providere ^τΛτ/Λ-ν.'ΐ') iubentur. Insuper quod controversiam omnem inter catholicos excludit, Tridentina synodus diserte locum Act. XX. de Episcopis in oppositione ad presbyteros inter­ pretatur (sess. 23. cap. 4.). Unde etiam Episcopi nominati 1. Tim. III. et Tit. I. eodem modo sunt intelligendi, cum priori loco Episcopus dicitur Ecclesiae Dei diligentiam ha­ bere, sicut paterfamilias praeest suae domui. Imo ipsis ver­ bis Paulus ibi designat singularitatem Episcopi : a oportet Episcopum (cum articulo τον επίσκοπον) irreprehensibilem esse, n dum contra mox in numero plurali nominat diaconos (διακόνους ωσαύτως σεμνούς). In loco altero Titus iubetur presbyteros qui deinde dicuntur Episcopi, constituere ζατ-ζ πολ-.ν singulos per singulas civitates (1); ac deni­ que iisdem paene verbis in hac ad Titum epistola sicut in altera ad Timotheum virtutes Episcopi describuntur. -. Hinc porro certum est, primi ordinis sacerdotes qui sunt et dicuntur Episcopi, nomen etiam habuisse presby­ terorum, ita ut hoc nomen presbyteri sicut alterum sacer­ dotis, quo apud Patres IV. saeculi et deinceps frequentius Episcopi, alias tamen etiam presbyteri designantur, per se minime sufficiat ad distinguendum primum et secundum ordinem: a presbyter et Episcopus, aliud aetatis, aliud di­ gnitatis est nomen... in Episcopo et presbyter continetur n Hieron. ep. 146. n. 2. ad Evang. Neque in Scripturis dumta­ xat, sed post tempora quoque Apostolica apud vetustiores Patres hoc nomine presbyterorum quandoque appellantur Episcopi, quod ex multis locis Irenaei manifestum est. u Eis qui in Ecclesia sunt presbyteris obaudire oportet, his qui successionem habent ab Apostolis; qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum acceperunt » Iren. 1, IV. c. 26. n. 2. cf. n. 4. 5. Ad Victorem Romanum Pon(1) - Constituas per civitates presbyteros. Episcopos hic dicit: per deitates, inquit ; neque euim volebat totam iusulam uni committi, sed Mumqucmque suam peculiarem curam et sollicitudinem habere... ut uni loti Ecclesiae vacaret et hanc excoleret » Chrysost. ad fit. torn. 2. n. 1, ■ * .f '-■•E· · . /. ·*·*' C" - 280 - tificem de diversitate celebrandi paschatis scribens Ire­ naeus: - sed et presbyteri illi, inquit, qui ante Soterem praeerant Ecclesiae, quam nunc tu gubernas, Anicetum dico, et Pium et Hyginum et Telesphorum et Xystum, neque ipsi observabant (Asianorum modum celebrandi paschatis et ieiunii)... Anicetus aiebat, morem presbyterorum qui ante se fuerant, sibi retinendum esse » (apud Euseb. H. E. 1. V. c. 24.). Cf. Iren. 1. III. c. 2. n. 2; et ep. ad Florin, (apud III. Haec quidem extra controversiam sunt; at vero dubium est et tum apud veteres scriptores sanctosque Pa­ tres tum apud recentiores interpretes in disceptationem vo­ catum, utrum in locis citatis novi Testamenti et apud unum alterumque ex vetustissimis Patribus, forte apud Clemen­ tem Romanum (ep. I. ad Corin t. n. 4*2. coli. 44. 47. 57.) presbyteri sacerdotes nempe secundi ordinis habeant etiam ipsi appellationem Episcopi. Hoc si esset ipsum nomen Epi­ scopus non sufficeret ad demonstrandam adversus haereti­ cos Presbyterianos ceterosque Protestantes distinctionem primi et secundi gradus hierarcbiae sacerdotalis; sed ex contextibus dumtaxat res conficienda foret, in quibus illi per tortuosos cuniculos effugium quaerere solent. Si contra demonstrari queat, solos praepositos (προεστωτας) qui sin­ guli singulas Ecclesias gubernabant et presbyteros quoque sibi subiectos habebant , ut hierarchia iam in epistolis s. Ignatii describitur, numquam vero hos inferiores vocatos fuisse Episcopos; viae omnes effugiorum praeclusae erunt. Non ergo haec disceptatio de solo nomine esse et parum frugis habere putanda est. Concedi omnino debet, Chrysostomum et qui ab eo pen­ dent, Theodoretum, Oecumenium, Theophilactum (si hunc Patribus accensere fas esset), nec non Hieronymum et com­ mentatorem, quem Ambrosiastrum appellare consueverunt, censuisse primis temporibus rei Christianae nomen Episcopi etiam simplicibus presbyteris commune fuisse. Ratio eis erat, quod merito sane ratum ac fixum tenebant, in sin­ gulis Ecclesiis non plures uno umquam fuisse praepositos primi ordinis, quibus solis postea vindicatum est nomen episcopale ; ex altera vero parte non videbant, quomodo - 287 - negari posait in Ecclesia particulari Philippensi (Phil. I· 1.) plures nominari Episcopos. Ubi Apostolus scribit omnibus Sanctis qui sunt Philippis, cum Episcopis et diaconis (συν επίσκοποι; και διάκονοι;) (1), Chrysostomus ita commenta­ tur: quid hoc? an unius civitatis multi erant Episcopi? Nequaquam ; sed presbyteros ita appellavit. Tunc enim no­ mina adhuc erant communia... Antiquitus igitur, ut dice­ bam, ipsi etiam presbyteri vocabantur Episcopi..... Proce­ dente vero tempore proprium cuique distributum est nomen Episcopi et presbyteri » In Phil. hom. l.n. 1. Hieronymus in eamdem loquitur sententiam, qui etiam Act. XX. et aliis locis 1. Pet. V. 1. 2. et Heb. XIII. 17. (ubi appellantur praepositi ηγούμενοι) putat de presbyteris esse sermonem , e quorum communi consilio Ecclesiae gubernarentur. » Ait nimirum: u Philippi una est urbs Macedoniae, et certe in una civitate plures, ut nuncupantur, Episcopi esse non po­ terant; sed quia eosdem Episcopos illo tempore quos et presbyteros appellabant, propterea indifferenter de Episco­ pis (Paulus scribens Episcopis et diaconis') quasi de presby­ teris est. loquutus. n Allato deinde loco Act. XX. u et hic diligentius observate, inquit, quomodo unius civitatis Ephesi presbyteros vocans, postea eosdem Episcopos dixerit » Hieronym. in Tit. I. o. Sine dubio isti Patres ordines, primum et secundum di­ stinctos agnoscebant et luculenter demonstrabant ; sed Presbyteriani hanc de communitate nominis sententiam arri­ piunt ad res ipsas confundendas. Petavius concedendum quidem putavit, plures unius ci­ vitatis appellari tum presbyterorum tum Episcoporum nomine, et nihilominus negari posse ac debere, nomen Epi­ scopi urnquam fuisse commune simplicibus presbyteris. Ad haec concilianda ipse primus, cui deinde lubenter alii Ca­ tholici assenserunt, contendit, et collatis iis quae in libris novi Testamenti dicuntur, satis probasse sibi visus est, Apostolica aetate plures in una civitate charactere episco­ pali insigniri consuevisse, u quod (ut ait) oporteret paratam ü I (1) Chrysostomus legit; ςύνεπισζοποις zx ωαζονοις, u coepiscopis et diaconis. % • ‘·>·· I’ / / ? It '· •O fi ”1 i- * ’..J I r f.·!· - a :J A* : ... ’F.J&gSë . i_-- « - 288 esse copiam Episcoporum, qui ad urbes et provincias Chri­ stiano partas nomini mitterentur; ut ea quae ab solis Epi­ scopis administrabantur, praestare possent » (Dissert. Ec­ cles. 1. I. c. 2.); bosque veros Episcopos licet plures simul putat singulas Ecclesias gubernasse, atque bac admissa sententia omnia, quae de presbyteris iisdemque Episcopis in novo Testamento leguntur, plana fore ac pellucida. Fateor banc bypotbesim milii semper visam esse et adhuc videri minus probabilem. Xeque enim facile concedi potest, tempore primitivo Ecclesias gubernatas fuisse modo alio quam quo septem Ecclesiae Asiae sub loanne Apostolo de­ scribuntur. Eo minus id concedi potest, quod ineunte iam saeculo secundo tempore Polycarpi et Ignatii et Hegesippi non modo apparet, singulis Ecclesiis ubique singulos Epi­ scopos praepositos fuisse, sed banc institutionem videmus exhiberi ut antiquiorem et ab Apostolis profectam. Nec iu hypo thesi Petaviana veterum appellatio ad continuam suc­ cessionem in cathedra Episcopali singularum Ecclesiarum inde ab institutoribus Apostolis satis intelligi potest. Tum vero haec difficultas augetur, quod apud antiquos Patres et scriptores ecclesiasticos istius interpretationis nullum ve­ stigium reperire est ; sed veteres omnes ratum habent ac fixum, plures veri nominis Episcopos (h. e. sacerdotes primi ordinis) in una civitate nec fuisse nec esse potuisse (1). Unde ii inter veteres, qui censuerunt in libris novi Testamenti plures unius verbis nominari Episcopos, hoc ipso conceden­ dum esse putabant, appellationem Episcopi fuisse commu(1) Una est caro D. N. lesu Christi, et unus calix in unitatem san­ guinis ipsius, unum altare, sicut unus Episcopus cum presbyteris et dia­ conis » Ign. cp. ad Philadelp. n. 4. c Monet ipse in Evangelio sco et docet dicens: et erit unus grex et unus pastor. Et esse posse uno in loco aliquis existimat aut mullos Pastores aut plures greges? n Cyprian, de unit. Eccl. p. 196. Scilicet directe loquitur Dominus de uno Pastore universalis Ecclesiae; sed ad eius formam etiam unus est pastor singu­ larum particularium Ecclesiarum: uno in loco non multi Pastores. In Concilio Nicaeno can. 8. velut per se manifestum principium enuntiatur: - ut ne sint duo in una civitate Episcopi, n Valet ubique: « unus Deus, unus Christus, unus Episcopus i (apud Theolorct. H. E. 1. II. c. 14.). λ ide Hieronymum et Chrysostomum locis paulo ante citatis, cf. Augustin, ep. 213. n. 4. ! j 1 — 289 — nem etiam presbyteris, ut apud Chrysostomum et Hiero­ nymum aliosque paulo ante vidimus. Qui vero assumunt, nomen Episcopi sicut certissime apud viros Apostolicos Cle­ mentem, Polycarpum, Ignatium ita etiam penes ipsos Apo­ stolos proprium fuisse solis primi ordinis sacerdotibus sin­ gularum Ecclesiarum propositis, ii hoc ipso negant in novo Testamento umquain plures unius urbis Episcopos comme­ morari (1). Haec postrema sententia gravissimis argumentis com­ munitur ex ipsa natura et ex fine muneris episcopalis, ex apostolicarum Ecclesiarum catalogis, ex tota historia epi­ scopatus inde saltem ab exeunte primo saeculo atque adeo ab Aevo apostolico, ex analogia cum unitate Ecclesiae uni­ versalis per unum Episcopum universalem., quae quidem monarchia sicut in universali Ecclesia ita etiam in Ecclesiis particularibus a vetustis Patribus diserte vindicatur, cum non modo factum sed ipsum ius declarant, « non posse esse plures unius Ecclesiae particularis Episcopos, » sicut ex Christi institutione unus est Episcopus Ecclesiae universa­ lis; a unitatem oportere esse Episcopi n sicut unum est sa­ crificium, una Eucharistia. Difficultas contra hanc sententiam nulla alia proferri potest praeter duplicem locum Act. XX. et Phil. I. ubi unius civitatis plures Episcopi videntur commemorari; in reliquis enim textibus clarum est, nomen quidem presbyterorum commune esse etiam primi ordinis sacerdotibus, nullatenus vero nomen Episcopi sacerdotibus secundi etiam ordinis tribui. Si duo illa loca ita habent, ut commodam conciliationem non admittant, eundum est in sententiam Petavii; nam alteram primo loco ex Hieronymo et Chrysostomo commemoratam saltem Act. XX. maxime post Concilium t; : E i (1) Nemini in mentem venire potest, in libris novi Testamenti com­ memorari Episcopos, qui ordine quidem episcopali insigniti plures in una Ecclesia subessent sicut presbyteri iurisdictioni unius Episcopi eiusdem Ecclesiae; neque enim in libris Apostolicis nmquam de aliis Episcopis sermo est, quam qui λ pascant gregem et regant Ecclesiam, in qua sunt positi a Spiritu Sancto. » Unde et ipse Petavius illis suis pluribus in una Ecclesia Episcopis munus gubernandi omoibus commune assignare coactus est, contra unanimem veterum sententiam. Franzelin. De Ecclesia Christi 19 • 4. - — 293 Tridentinum defendere nemo catholicus facile in animum inducet. Teste etiam Coelestino I. (ep. 18. n. 4. ad Patres Concilii Ephesini) Paullus illis verbis u proprie (ιδίως) apud Episcopos utitur. s Verum non modo prior illa sed etiam Petaviana sententia omnino excludi videtur ipso sacro textu Apoc. Π. III. ubi loanues scribit de singularum civitatum Asiae singulis Angelis, inter quos primo loco nominat u An­ gelum Ephesi Ecclesiae. » Neque enim tantam mutationem a tempore Pauli usque ad scriptam Apocalypsin inductam fuisse sine fundamento fingere fas est. Si igitur prudens conciliatio fieri possit, eoque magis si conciliatio a veteri­ bus nonnullis Patribus iam fuerit proposita; tertiam sen­ tentiam amplectendam esse persuadent ipsa argumenta, quibus eam munitam esse vidimus. Iam vero conciliatio obvia est, si prae oculis habeatur, Ephesum et PhilippoS fuisse urbes, in quibus primis pro Asia et Macedonia fundatae sunt Ecclesiae, atque inde evangelium propagatum fuisse in alias civitates et regiones, quibus singulis singuli Episcopi praeponerentur. Quod orationem Act. XX. spectat, iam s. Irenaeus ex Asia oriundus, Polycarpi Apostolorum discipuli auditor testatur, non ab Epheso solum sed etiam ex proximis ci­ vitatibus Episcopos convenisse : u in Mileto convocatis Epi­ scopis et presbyteris qui erant, ab Epheso et a reliquis proximis deitatibus v (1) Iren. 1. III. c. 14. n. 2. Huius explicationis fundamentum exstat in ipsa oratione ab Apo­ stolo habita ad congregatos Episcopos; ait enim eos ipsos esse, per quos transivit praedicans, et per triennium mo­ nens unumquemque ipsorum. Quae sane quoad triennium vix, et quoad transitum adhuc difficilius de presbyteris I (1) Quod Paulus non potuerit ultra unum diem Mileti substitisse (of. cl. P. Patritii Commentarium in h. 1.), id Ircnaei testimmio noa oflicit. Poterant enim Episcopi Epheso viciniores rescivisse, Apostolum illae transiturum atque ita eius visendi causa iu metropolim plures paucioresve concurrere, eo modo quo, cnm s. Ignatius in vinculis Romam du­ ceretur, Smyrnae transeuntem u exceperunt sanctum virum civitates et J. ••icslae .1-u'ie per Episcopos et presbyteros et diaconos, cum omnes fe­ stinarent ad eum, si forte partem charismatis spiritualis ab ipso accipe­ rent » Martyr. Ignatii n. 4. oj - 291 unius solius urbis intelligi possunt: a vos omnes per quos transivi (έν οίς διηλθον) praedicans regnum Dei quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrymis mo­ nens unumquemque vestrum n Act. XX. 25. 31. Conciliationem omnino geminam etiam in loco altero Phil. I. 1. sin minus certam, saltem probabilem esse nemo negaverit. Paulus epistolam Colossensibus scriptam non huic soli sed alteri quoque Ecclesiae Laodicensium, et eam Laodicensium seu (ut graece est) u ex Laodicia n mittendam vicissim Colossensibus destinavit (1) ; unde porro probabile fit, etiam epistolam ad Epriiesios encyclicam fuisse non ad Epliesinam dumtaxat sed ad Laodicensem quoque et alias Ecclesias Asiae; secunda deinde ad Corinthios expressis verbis, et ideo probabiliter etiam prima, licet in inscri­ ptione id non dicatur, missa est u Ecclesiae Dei quae est Corinthi, cum omnibus sanctis qui sunt in universa Achaia» (τοις O0GCV έν όλη τη Άχαιά 2. Cor. I. 1.). Ex hac analogia sane probabile redditur, epistolam de qua agimus, ad Philip­ penses fuisse encyclicam ad Ecclesias Macedoniae, seu (si no­ minibus serius inductis uti liceret) ad παροικίαν sive provin­ ciam ecclesiasticam Philippensem (τοις ούσιν έν Φιλί οι;) (2). (1) « Cum lecta fuerit apud vos epistola haec, facite ut et in Laodi­ censium Ecclesia legatur, et eam quae Laodicensium est, vos legatis » ζα·. την εκ Λαοοιζειας ΐνα και ύρ,εις άναγνωτε) Coloss. IV. 16. (2) Minime contendimus cum codice Cantabrigensi et plerisque inter­ pretibus, secundum politicam provinciarum divisionem Philippos fuisse metropolim «Macedoniae primae; » huius enim metropolim constat fuisse Amphipolim. Quod ergo Act. XVI. 12. de primo Pauli ingressu in Eu­ ropam dicitur: «venimus... Philippos qrae est prima partis Macedoniae civitas colonia - (Italica) ήτις εστι πρώτη της μερίδας Μακεδονίας πόλις, •/Λλων-’.α, intelligi debet civitas, quae prima. erat advenienti in Macedo­ niam Apostolo, vel supponendum est antiquum σφαλαα, et legendum πρώτης της ιχεριδος, i. e. civitas primae partis ex quatuor, in quas Mace­ donia erat divisa (vid. cl. Patritium Comment, in h. 1.) Nihilominus cum primam in Macedonia Ecclesiam Paulus constituerit Philippis (Act. 1. c.), non est mirandum, quoi nomine Philipporum alias quoque Ecclesias inde derivatas comprehenderit. Haberemus ergo hic exemplum illustre, quo demonstraretur ipsos iam Apostolos etiam extra Palaestinam status tan­ tummodo et conditionis Ecclesiarum in earum partitione rationem ha­ buisse, non autem divisionis politicae, nisi quatenus haec, ut frequenter accidit, commolis Ecçlesiarnm et propagationi evangelii inserviret, 1 292 Hanc istius loci explicationem necesse est dicere pla­ cuisse s. Epiphanio. Cum enim Aôrius haeresim suam de aequalitate Episcoporum, et presbyterorum adstrueret etiam ex hac epistola inscripta « Episcopis et diaconis; » Epi­ phanias responsionem repetit ex statu adhuc imperfecto hierarchiae illis primis temporibus, u Ubi necessitas postu­ labat, et episcopatu digni inveniebantur, constituebantur Episcopi ; cum vero copia non suppeteret, non reperiebantur qui crearentur presbyteri, unde solo Episcopo per Icca sin­ gula (έ“*. τω κζτζ τοπον ρ,ονω έπισκοπώ) contenti erant; sine diacono autem Episcopum esse non decet » Epiph. Haer. 75. n. 5. Duo igitur explicite asserit Epiphanias, in quibus ter­ tium evidenter continetur implicitum, a) In singulis Ec­ clesiis (κκτζ τοπον) non nisi singuli umquam erant Epi­ scopi. ό) Primis temporibus quandoque Episcopi dumtaxat cum diaconis constituebantur, nulli vero presbyteri, atque haec minus completa Ecclesiarum constitutio penes Paulum intelligenda est, quando (Phil. I. 1.) silens de presbyteris scribit « Episcopis et diaconis. » c) Ergo ea epistola inscri­ pta numero plurali « Episcopis n non ad unam tantummodo, sed ad plures Ecclesias particulares destinata erat. In hac verborum Apostoli (Act. XX ; Phil. I.) explica­ tione consentientes habemus inter theologos catholicos Vamachium (Origin, et Antiquit. Christian. T. IV. c. 4. §. 2. p. 334. sqq. 345. sqq.) ; Bolgenium (L’ Episcopate c. 6. act. 2. n. 223. cf. Zallinger Ius Eccles, publicum §. 350. notai.); Franc. Ant. Zaccaria (Dottrine del secolo illuminato XVIII. paragonate etc. Append. I. art. 1.). Ex hactenus dictis iam etiam soluta est difficultas, quae a Presbyterianis ex s. Clementis epistola I. ad Corinthios n. 42. et 44. repeti solet. Aiunt quippe, a Clemente ibi no­ minari solos Episcopos et diaconos ab Apostolis constitutos; nullos ergo ex institutione Apostolica esse presbyteros di­ stinctos ab Episcopis, adeoque unum dumtaxat esse gradum eorum, qui Episcopi et alio nomine presbyteri appellantur. Catholici quoque complures cum Cotelerio (in notis ad h. 1. Clementis) non utique hanc haeresim Aërianam, sed ta­ men illud concedendum esse putant, presbyteros nempe seeundi ordinis sacerdotes illis primis temporibus ac nomi- - 293 natim apud Clementem etiam appellationem habuisse Epi­ scoporum. Verum quod ad rem ipsam spectat, iam in superiori thesi vidimus, a Clemente n. 40. discerni tres ordines, « summum sacerdotem, sacerdotes, et Levitas. » Neque apud ipsum ea est difficultas, quae apud Paulum Phil. I. 1 ; Act. XX. 28. occurrit, quod videatur plures unius Eccle­ siae particularis nominare Episcopos ; Clemens enim (n. 12.) universim loquitur de Ecclesiis ab Apostolis fundatis: « per regiones et urbes praedicantes constituerunt primitias eo­ rum. .. Episcopos et diaconos illorum, qui credituri erant; » sicut Paulus i ussit constitui presbyteros h. e. Episcopos u per singulas civitates n (Tit. I. 5.). Quod autem Clemens u. 44. plures nominare dicitur presbyteros Corinthiorum, qui iidem etiam vocentur Episcopi, id verum non est. Nam hoc loco non secus ac n. 42. universim de Episcopis loqui­ tur, non autem de Episcopis Corinthiorum dumtaxat (1) ; adeoque explicatio Bolgenii qui 1. c. censet, epistolam Cle­ mentis sicut Pauli secundam ad Corinthios fuisse encyclicam destinatam Ecclesiis Achaiae, minime est necessaria. Unica ergo remanet difficultas, quae penes Paulum (Phil. 1.1; 1. Tim. III. 2. 8.) eadem est, ac penes Clementem, quo­ modo factum sit, ut tum Apostolus tum eius discipulus «4 t ..ii (1) Verba Clementis n. 44. haee sunt. « Apostoli nostri... constitue­ ront praedictos (quos nempe antea n. 42. dixerat ab Apostolis constitutos Episcopos per regiones et urbes}, et deinceps ordinationem dederunt, ut cnm isti decessissent, alii probati viri ministerium eorum per successio­ nem acciperent (δ-.αδεξωντα'..) Constitutos itaque ab illis (constitutos sci­ licet per regiones et urbes} vel deinceps ab aliis probatis viris (utique a probatis viris, qui et ipsi per successionem acceperant ministerium)..... hos indicamus non iuste munere sjio deiici. Non enim leve erit nostrum peccatum (non de Corinthiorum tantum sed in genere de peccato rebel­ lium loquitur), si irreprehensibili ter et sancte dona oflerentes (τα δώρα προσ^εγκοντα; cum articulo τα δώρα, dona Christianis solemnia h. e. eucbaristicum sacrificium) episcopatu deiciamus. .·» Hactenus generatim de Episcopis dixerat; quod vero in fine addit de ipsis Corinthiis: «videmus enim, quo i vos aliquos (numero plurali) a sacro ministerio depulistis n (ότι svwj; ύαε'.ς ρετηγαγετε.... της λειτουργίας); id vel opus non est de Epi­ scopis intelligere, vel si de Episcopis sermo est, illi aliqui possunt esse successive constituti et per ortas iam factiones expulsi. kl !tÎ - Ί Vri - 291 - •x. V T hisce locis duos dumtaxat gradus Episccpas et diaconos omissis presbyteris commemoraverint? Explicatio Epiphanii paulo ante a nobis inducta non minus Clementis quam Pauli dictis aptari posset ; non tamen videtur necessaria, et ut verum fatear, saltem pro Ecclesia Corinthiaca neque pro­ babilis. Concedimus itaque Paulum scribendo Episcopis Ma­ cedoniae et (ad Timotheum) declarando virtutes necessarias Episcopo voluisse simul etiam comprehensos presbyteros, qui ratione sacerdotii propriores sunt Episcopis, quemad­ modum Chrysostomus explicat (hom. XL n. 1. in 1. Tim.) : u postquam (Paulus) de Episcopis dixit, relicto presbytero­ rum ordine ad diaconos transit, quia non multum illi di­ stant ab Episcopis... Sola namque potestate ordinandi su­ perant, et hoc tantum (spectando nempe potestatem sacer­ dotii consecratoriam et praescindendo a magisterio et sacro imperio) videntur praestare presbyteris. » Eadem est ratio apud s. Clementem, cui insuper peculiaris causa erat nomi­ nandi solos Episcopos et diaconos, ut apte congrueret textus, quem parumper immutatum (ex Is. LX. 17.) ad confirmatio­ nem inducit : u constituam Episcopos eorum in iustitia, et diaconos eorum in fide, n Iam vero quisque videt, longe di­ versum esse simplices presbyteros umquam nomen habuisse Episcoporum, quod nos negamus; et ea quae de Episcopis dicuntur, quandoque extendi etiam ad presbyteros, quin hi distincte nominentur, quod a Paulo et a Clemente factum esse concedimus (1). Perstabimus ergo in ea sententia, nomen presbyteri qui­ dem tum in libris novi Testamenti tum penes vetustissimos (1) Superius vidimus, quam sollicite s. martyr Ignatius tres gradus Episcopos, presbyteros, diaconos distinguere sole.it; nihilominus tamen, et ipse duobus tantum explicite nominatis t rcinm implicite comprehen­ dit. Sic quoi ad Philadelphios n. 7. (cf. ib. n. 4; ad Smyrn. n. 8. 12.) dicit: - Episcopo obedite, et presbyterio et diaconis; » hoc idem ad Ephes, u. 2. 20. (cf. ib. n. 4.) exprimit concisius: - obedite Episcopo et presby­ terio. - In Smyrnaeorum Ecclesia Ignatius salutat « Episcopum (Polycarpuiu). presbyterium et diatonos - (ad Smyrn. n. 12.); sed Polycarpus omissis diaconis suam epistolam inscribit: - Polycarpus et, qui cum ipso sunt, presbyteri. - Confer superius citata ex Clemente Alex. Strom. VII. p. 297. et ex Origene in Canti?. 1. HI. p. gg. i s aliquos Patres quandoque tributum fuisse sicut secundi ita etiam primi ordinis sacerdotibus; verum Episcopos num­ quam fuisse appellatos alios quam singularum Ecclesiarum singulares primi ordinis Pastores, quos inde saltem a se­ cundo et tertio saeculo hoc nomine, ut posterioribus omni­ bus aetatibus solemne erat, a presbyteris distinctos fuisse apud omnes in confesso est. ECCLESIA IESU CHRISTI CONSIDERATA SECUNDUM HABITUDINES AD DIVINUM SUUM FUNDATOREM. Ecclesiae, ut a Verbo incarnato divinis factis et san­ ctionibus, charismatibus et promissis, rebus et verbis insti­ tuta ac constituta est, notionem pleniorem magnitudini rei ac veritati congruentem informare non possumus, nisi prae primis penetrare conemur eiusdem ad Christum et Christi ad ipsam mirabiles habitudines fundatoris et sanctificatoris, sponsi et capitis, archetypi et finis suae Ecclesiae, ut illae in divina revelatione expressae nobisque manifestatae sunt. Hoc igitur, quantum a nobis fieri potest, in praesenti se­ ctione assequi studebimus. < THESIS XVII. Ecclesia lesu, Christi considerata in opere redemptionis ut in sua causa efficiente et meritoria. ” τ’ n » • »> - Spectata redemptione tamquam principio ac fonte, Ecclesia lesu Christi in proposito, voluntate, et opere redemptoris est mundus supernaturaliter trans for matus per divinam doctrinam, legem, et gratiam; pretium antem redemptionis mundi et emptionis Ecclesiae est sanguis lesu Christi Filii Dei. » < I I. Si supposito lapsu generis humani, illud cogitemur sine Christo redemptore, quem liberrima misericordia Deus misit in mundum, quisnam quaeso ex principiis fidei et ex ipsa historia populorum, qui postquam venit, eum non re­ ceperunt, concipiendus esset status totius humani generis, quae «civitas terrena» sine «civitate coelesti?» Fides et consequenter ad lumen fidei ipsa historia nobis exhibet uni­ versum irenus in suo primo progenitore, ut in naturali ra- I - 297 — dice et origine totius stirpis, infectum peccato, omnibus donis gratiae spoliatum, a supernatural! suo fine delapsum, impotens tendendi adhuc ad hunc fiuem, in mente utique rationali sed in tenebris ignorantiae sine lumine superna­ tandi, in voluntate libera sed infirma sine viribus gratiae ; u mundum totum in maligno positum n et u in sapientia carnis, quae inimica Deo legi Dei non est subiecta, nec enim potest ; n filios Adam, u venumdatos sub peccato, sub lege in membris repugnante legi mentis, et captivante in lege peccati ; » u natura filios irae ; » paucis, totam infelicem progeniem in servitute ignorantiae et errorum, concupi­ scentiae et depravationis, peccati et damnationis. Iam Filius Dei ex ipso hoc genere Adami factus homo venit in hunc mundum u via, veritas et vita, » ut ipsum mundum illuminaret veritate sua, ordinaret in viam salu­ tis lege sua, sanctificaret vita gratiae suae. « Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret........ ut salvetur mundus per ipsum η Ιο. III. 17 ; u in hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum....... quoniam Pater misit Filium suum salvatorem mundi» 1. Ιο. IV. 9. 14. cf. Ιο. VI. 33; XII. 31. 47. Haec salvatio mundi in ef­ fectu ipso peragitur primum negative ut homines desinant esse mundus « tenebrarum, » « in maligno positus » mun­ dus « damnatus » (Eph. VI. 12; 1. Ιο. VI. 19; 1. Cor. XI. 32.): u de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo » Ιο. XV. 19. Tum positive Verbum caro factum contra igno­ rantiam et errorem magisterio doctrinae externae et in­ ternae illuminans u (lux mundi) ; n contra concupiscentiam et infirmitatem imperio legis ordinans et gratia confortans - (iugum meum suave est) ; » contra peccatum et damna­ tionem sacerdotio sanctificationis iustificans et perficiens - (una enim oblatione consummavit in aeternum sanctificatos... sacerdos magnus super domum Dei) » electos de mundo fide spe et char itate, doctrina lege et cultu divino secum ipso atque in se ipso omnes inter se invicem unit, hacque unione externa et interna, visibili et invisibili per se ipsum et in se ipso transformans mundum « in dispensatione ple­ nitudinis temporum instaurando omnia quae in coelis et P β •J r ;yk - · ■ ._··> :■ — 208 -Si quae in terni sunt » constituit regnum Dei in tern's ci­ vitatem sanctam Jerusalem descendentem de caelo a Deo» (Apoc. XXI.), quae est Ecclesia. Ecclesia autem haec lesu Christi sicut est mundus salvatus a Christo universalis spatio 4 usque ad ultimum terrae, » ita est plenitudo tem­ poris et tempore universalis « usque ad consummationem saeculi; » atque ideo perennis est in ea sicut forma interna et invisibilis donorum gratiae, ita forma externa et visibilis in supernatural! magisterio, imperio, sacerdotio, quod in Christo suum habens principium et finem, a Christo peren­ niter derivatur in Ecclesiam, u Si qua ergo in Christo noca creatura (1); vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum; et dedit nobis ministerium reconciliationis; quo­ niam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi........ et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo » 2. Cor. V. 17-20. -■ Totus ergo mundus Ecclesia est, et to­ tus mundus odit Ecclesiam. Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum. Sed iste mundus quem Deus in Christo reconci­ liat sibi.. . de mundo electus est inimico, damnato, conta­ minato. ... Mundus perditionis qui odit mundum recon­ ciliationis n Aug. in Ioan, tract. 87. η. 2-4. Hoc etiam sensu Origenes Ecclesiam appellat mundum a Christo illu­ minatum: u Dicatur itaque Ecclesia mundus, quando a Chri­ sto illuminatur» Orig. in Ioann, torn. 6. T. IV. p. 158. II. Terminus itaque a quo huius transformationis est mundus sanctificandus, terminus ad quem est Ecclesia sanctificato ; forma ipsa est sanctitas interna in omnibus donis gratiae, in fide et spe et charitate, atque sanctitas externa in magisterio ac doctrina, in imperio ac lege, in sacerdotio ac sacramentis. Pretium autem donorum omnium transformantium, ac proinde pretium sicut redemptionis mundi ita emptionis Ecclesiae est sanguis Filii Dei, vita nempe et mors, satisfactiones et merita lesu Christi, ipse (1) 'Û3 '· ■ — 299 denique lesus Christus, Dei Filius. Hinc sicut dicitur Chri­ stus lesus «dedisse semet ipsum redemptionem (άντιλυτρον) pro omnibus, » quia Deus « omnes homines vult salvos fieri » 1. Tim. II.6; et dicitur ipsemet esse «propitiatio pro pec­ catis totius mundi » 1. Ιο. II. 2: ita velut terminus con­ stituendus, velut templum aedificandum et consecrandum meritis ac sanguine Christi declaratur Ecclesia : « Ecclesia Dei, quam acquisivit sanguine suo » (δια του ίδιου αίματος) Act. XX. 28 ; Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tra­ didit pro ea, ut illam sanctificaret » Eph. V. 25-27. Taber­ naculum typicum dedicatum est et Ecclesia Mosaica mun­ data sanguine typico animalium; tabernaculum verum, Ec­ clesia coelestis dedicatur et mundatur melioribus hostiis, per sacerdotem magnum lesum Christum nempe sanguine proprio. « Moyses ipsum quoque librum (codicem testamenti) et omnem populum aspersit dicens : hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus ; etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit ; et omnia paene in sanguine secundum legem mundantur........ Necesse est ergo exemplaria (υποδείγματα cf. supra p. 15.) melioribus hostiis quam istis » Heb. IX. 19. sq. Nam ut paulo ante dixerat Apostolus, Christus « sanctorum minister et taber­ naculi veri, quod fixit Dominus et non homo..... melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti me­ diator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est..... per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa » ib. VIII. 2. 6; IX. 12. Verbum igitur caro factum sanguine suo in cruce effuso meruit; doctrina veritatis in magisterio, lege salutis in im­ perio, sacramentis sanctificationis in sacerdotio, donis ex­ ternis et gratiis internis effecit mundi transformationem ; hicque mundus transformatus atque his donis visibilibus ac invisibilibus unitus cum Christo et unitus in se consti­ tuitur «Ecclesia acquisita sanguine Dei: » quare pretium pro Ecclesia redimens sanguis lesu Christi, merces pro sanguine lesu Christi Ecclesia empta. « Redempti estis de vana ve­ stra conversatione paternae traditionis pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati.... ut fides vestra et spes esset in Deo; animas vestras castificantes ·. I HS i » vi * · H ! ! 1 I ■ ffl · - 300 ’ in obedientia charitatis (1)... Ad quem (Dominum I. Ch.) accedentes lapidem vivum... et ipsi tamquam lapides vivi supraedifieamini domus spiritualis.... genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum, qui aliquando non populus, nunc autem po­ pulus Dei ; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti» 1. Pet. 1.18-11.10; Eph.II. 12-22; Coloss. I. 20-23. III. Hinc sanguis lesu Christi est u sanguis testamenti aeterni » Heb. X. 29 ; XIII. 20., primum quidem ut effusus semel in sacrificio crucis condidit testamentum reconcilia­ tionis mundi et consecravit Ecclesiam, quae propterea a ss. Patribus dicitur de latere secundi Adam in cruce dor­ mientis esse desumpta (2) ; tum vero est « sanguis novi Te­ stamenti - Matth. XXV. 28 ; Marc. XIV. 24 ; Luc. ΧΧΠ. 20; 1. Cor. XI. 25., ut perenniter in Ecclesia et ab Ecclesia pe­ renni oblatus in sacrificium et haustus in refectionem ani­ marum (3) eam visibili sacramento et invisibili charitate sponso lesu Christo intime coniungit ac unit : u Calix bene­ dictionis, cui benedicimus, nonne communicatio (κοινωνία) sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne parti­ cipatio (κοινωνικ) corporis Domini est? Quoniam unus panis (est), unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane participamus » 1. Cor. X. 16. a Non potest vivere corpus Christi nisi de spiritu Christi. Inde est quod exponens no­ bis Apostolus Paulus hunc panem, unus panis, inquit, unum corpus multi sumus. O sacramentum pietatis, o signum uni­ tatis, o vinculum charitatis... . Hunc itaque cibum et po­ tum (Christus) societatem vult intelligi corporis et mem­ brorum suorum, quod est sancta Ecclesia in praedestinatis (1) Graece: εν ύ-αζοη της χληβειας. (2) - Propter hoc prima mulier facta est de latere viri dormientis, et appellata est vita materque vivorum. Magnum quippe significavit bo­ num ante magnum praevaricationis malum. Hic secundus Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei coniux, quod de latere dormientis edluxit ·> Aug. in Io. tract. 120. n. 2. (3) - 1 am ipsa per ipsum quam ipse per ipsam suetus afferri » Aug. Civ. Dei. X. 20. (in lectione antiqua). jE.I — 301 “· I et vocatis et justificatis et glorificatis sanctis et fidelibus eius. Quoniam primum iam factum est, id est praedestinatio; secundum et tertium factum est et fit et fiet, id est vocatio et iustificatio ; quartum vero nunc in spe est, in re autem futurum est, id est glorificatio. Huius rei sacramentum id est unitatis corporis et sanguinis Christi alicubi quotidie, alicubi certis intervallis dierum in dominica mensa praepa­ ratur, et de mensa dominica sumitur quibusdam ad vitam ; quibusdam ad exitium: res vero ipsa cuius sacramentum est, omni homini ad vitam, nulli ad exitium, quicumque eius particeps fuerit, n Aug. in Io. tract. 26. n. 13. 15. THESIS XVIII. De Ecclesia sponsa et mystico corpore Christi, quae rationes continent causam velut formalem Ecclesiae. t - Habitudines inter Christum et Ecclesiam praeclarissime exhibentur ' iu ss. Scripturis sub ratione sponsae et corporis Christi, quibus Eccle’ siae cum Christo intima unio secundum ipsam naturam a Verbo as• sumptam, et Christi in Ecclesiam dilectio ac efficientia, et Ecclesiae ’ sublimatio declaratur. Est enim Ecclesia corpus Christi non solum, qua■ tenus in se est corpus morale et ad Christum refertur ut ad finem et ad ’ Dominum; sed est corpus mysticum Christi, quod per supernaturales iun3 duras visibiles et invisibiles ipsi capiti unitur, ab eo existentiam et 3 vitam haurit, eiusque est plenitudo, n ut iam ex antecedentibus apparet, omnia ornamenta I omnesque proprietates Ecclesiae, immo ipsa eius formalis ratio et essentia tamquam ex fonte et origine dimanant ex intima Ecclesiae unione cum Christo. Christus enim si se­ cundum humanitatem unitam divinitati spectetur, suas sa­ tisfactiones, sua merita completa in sacrificio crucis, suum corpus et sanguinem, se ipsum totum dat et testamento legat Ecclesiae u (hic sanguis novum testamentum); » eam sibi magistro, regi, sacerdoti coniungit, atque in ea parti­ cipato magisterio, regno, sacerdotio perenniter manet. Si secundum divinitatem unitam humanitati consideretur, Ec- clesiam omnesque proprietates et omnia eius elementa pervadit ac multiplici divisione gratiarum elevat, illuminat, roborat, sanctificat. Hac autem ipsa sui unione donorunique suorum communicatione format et quodammodo informat Ecclesiam. i Nunc vero distinctius considerandum nobis est, quomodo haec unio Christi cum Ecclesia in revelatione nobis exhi­ beatur. ; I. Habitudo amoris, communicationis, unitatis intima inter homines est in matrimonio, ubi duo efficiuntur u caro una, ~ una moralis persona, unus fit alterius et ambo veluti partes totius ex indissolubili vitae societate; atque inde di­ lectio unius in alterum se habet ut dilectio sui ipsius, bona et mala unius aestimantur et sunt bona ac mala alterius. 1°. Iam hanc unitatem inter sponsum et sponsam Chri­ stus Dominus non solum assumpsit velut imaginem suae dilectionis erga Ecclesiam; sed ut suae unionis, communi­ cationis, dilectionis et tutelae qua Ecclesiam complectitur, perpetua esset obiectiva repraesentatio, matrimonium su­ peraddita gratia sublimavit ad ordinem supernaturalem sa­ cramenti. Ipse igitur dignitate et sanctitate sacramenti in­ stituit et effecit matrimonium supernaturalem similitudinem suae unitatis cum Ecclesia ; ut nimirum non solum natura­ libus proprietatibus quae sunt consertae matrimonio a Deo creatore, imaginem referret, quemadmodum in veteri Testa­ mento; sed ut supernaturalis sanctitas unitatis indissolu­ bilis inter sponsum et sponsam esset u magnum sacramen­ tum in Christo et Ecclesia » (1). Clysterium data opera explicat s. Paulus Eph. V. 23-32. Secundum divinam hanc doctrinam ab Apostolo declaratam Christus per sui ipsius unitionem et donorum coelestium communicationem efformans, sanctificans, conservans, glori­ ficans Ecclesiam suam est archetypus; sanctificata unitas viri cum uxore est sacrum signum et similitudo, qua ille archetypus repraesentetur. I jîæ a) Apostolus primum enuntiat propositionem complexam deinceps per partes explicandam : in sacramento « vir caput Ç1) ζλητ.α·/. E ph. V τούτο ;χ·γα ριστον και εις Λ 1 est mulieris; n in archetypo u Christus caput est Ecclesiae, ipse Salvator corporis eius n (1). Sub hoc schemate capitis et corporis tum intima unitas tum effusa communicatio iam comprehenditur, de qua inferius seorsum dicemus. Hic Pau­ lus istud symbolum solummodo considerat in comparatione oum altero sponsi et sponsae, ad cuius explicationem per singulas proprietates continuo progreditur. b) Ex ratione capitis est habitudo non aequalitatis sed snbordinationis : in archetypo a Ecclesia subiecta est (ύποτχσσεται) Christo, ita (in repraesentatione) et mulieres viris suis in omnibus. » c) Subiectio non est servilis, sed est habitudo summae dilectionis. Haec dilectio in Christo non iam supponit Ec­ clesiam realiter existentem et ex sese antecedenter dignam, sed est ad Ecclesiam formandam, ut ex dilectione faciat Ecclesiam sponsam dignam dilectione sponsi (2). Quo est maior dilectio in sponso divino ut in principio harum san­ ctarum nuptiarum, eo est maior in suo effectu, in sanctitate videlicet et immaculata pulchritudine sponsae. Ibi dilectio, cuius imago sanctus amor sponsi erga sponsam, progreditur usque ad traditionem sui ipsius in mortem pro Ecclesia: u viri diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ec­ clesiam, et se ipsum tradidit pro ea; » finem vero habet et effectum ipsam Ecclesiam, ut sit sancta et immaculata : c ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam. » d) Inter virum et uxorem unitas non est tantummodo moralis per dilectionem, sed est unitas quaedam physica, quae postulat unitatem dilectionis et per hanc consecranda est. Haec quoque unitas physica consecrata per efficacissimam dilectionem coniungit Christum cum Ecclesia sponsa eo sublimius et sanctius, quo archetypus est suo symbolo praestantior; praestantior inquam tum in sponso Christo, (1) Nimirum salvator corporis sui, quod est Ecclesia; in graeco pro­ nomen abest: σωτηρ του σώματος. (2) «Quoniam concupivit rex speciem tuam: quam speciem, nisi quam ipse fecit?... Rex tuus et ipse est sponsus tuus: regi nubis Deo, ab illo dotata, ab illo decorata, ab illo redempta, ab illo sanata ; quidquid habes unde illi placeas, ab illo habes » Augustin, in Ps. 4-1. n. 2b. tum in sponsa Ecclesia, tum in modo unionis, tum in donis omnium gratiarum quibus Ecclesiam velut carnem suam perpetuo nutrit et fovet, u Qui suam uxorem diligit, se ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio ha­ buit: sed nutrit et fovet earn, sicut et Christus Ecclesiam: quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. n I Hoc ultimum incisum v. 30. cum sequenti v. 31. decla­ rat, quomodo sit inter Christum et Ecclesiam unitas velut physica, quae simul divina dilectione sponsi erga sponsam informatur. Prima nempe unio, fundamentum totius repa­ rationis, est unio hypostatica Verbi cum natura humana, qua haec facta est natura Verbi, ut « quo attolleretur al­ tius , non haberet » (Aug. Praed. ss. c. 15.), et Verbum caro factum est. In hac autem natura assumpta ex genere humano u ei tota virtualiter comtemperata est massa n (Gregor. Xyss. cont. Eun. T. II. p. 45. vide de Incarnat, th. XLVI.), totius scilicet generis humani reparandi per naturam ex hoc genere assumptam constitutus est Adam secundus mediator Dei et hominum homo Christus lesus, ut ipse u Pater futuri saeculi n hoc idem humanum genus sibi formaret in Ecclesiam reparatam (1). ITnde sicut ipse lesus Christus in ordine suae temporariae generationis na­ scitur u de carne et de ossibus » generis humani (vide de Incarnat, th. XIV. n. III.), ita in ordine regenerationis ex secundo Adam Ecclesia est de carne eius et de ossibus eius seu de sancta eius humanitate : « ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus (cf. Ιο. XVII. 6.); quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter par- ' (1) - Dum Salvatoris nostri adoramus ortum, invenimur nos nostrum ce­ lebrare principium. Generatio enim Christi, origo est populi Christiani; et natalis capitis natalis est corporis. Habeant licet singuli quique voeatorua ordinem suum, et omnes Ecclesiae filii temporum sint successione distincti, universa tamen summa fidelium fonte orta baptismatis, sicut cum Christo in passione crucifixi, in resurrectione resuscitat i, in ascensione ad dexte­ ram Patris collocati, ita cum ipso sumus in hac nativitate congeniti. Quisquis enim hominum in quacumque mundi parte credentium regene­ ratus in Christo, interviso originalis tramite vetustatis transit in novum hominem renascendo; nec iam in propagine habetur carnalis patris, sed in germine Salvatoris ·? s. Leo de nativ. serm. 6. n. 2. — 305 — ticipavit eisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habe­ bat mortis imperium » (Heb. II; 13.). Totus locus Apostoli Eph. 30. 31. de quo agimus, ex­ hibet interpretationem sensus mystici et sublimioris com­ prehensi in loco altero Gen. II. 23. 24. In creatione prima et in institutione matrimonii ut radicis humani generis propagandi Heva creatur non solum eiusdem naturae, sed ad constituendam intimam unitatem, primum quidem creatur ex substantia viri: u aedificavit Dominus Deus costam quamtulerat de Adam, in mulierem.. . Dixitque Adam: hoe nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; » tum vero in hoc fundamento non solum pro primis parentibus, sed in omne tempus futurum ut matrimonium semper respondeat pri­ mitivae illi unitati, constituitur relatio sponsi et sponsae dilectione et indissolubili unione : u quamobrem (quia os ex ossibus, caro de carne) relinquet homo patrem suum et ma­ trem, et adhaerebit uxori suae, et erunt- duo in carne una. n Iam vero primam partem, quae sensu litterali est de Hevae in ordine naturali matris omnium viventium formatione ex substantia Adam, Apostolus directe enuntiat in suo sensu antitypo de formatione Ecclesiae ex secundo Adam, quae est mater nostra in ordine supernatural! (1). Partem deinde alteram, quae est de dilectione et indissolubili unione sponsi ac sponsae, enuntiat iisdem verbis, ut sunt in genesi, ve­ rum intelligendam sensu non solum litterali, sed simul ty­ pico de sponso Christo et sponsa Ecclesia, qui sensus ab Apostolo intentus manifesto apparet tum ex nexu secundae partis cum prima, tum ex diserta declaratione, sensum literalem et immediatum quo significatur vinculum matrimo­ niale, continere magnum mysterium in Christum et in Ec­ clesiam. a Nutrit et fovet (velut carnem suam) Christus Ecclesiam: quia membra sumus corporis eius, de carne eius r · -W. y «À y 1 .· • (1) u Dicit (Apostolns), qnoniam membra sumns corporis eius, ex caruo eius et ex ossibus eius; sicut enim Heva, input (Paulus), ex latere Adam proliit, ita et nos ex latere Christi; hoe enim sibi vult illud ex carne eâu et ec ossibus eius... Sicut Adam dormiente mulier condita est, ita Christo moriente formata est Ecclesia ex eius latere n Chrysost. or. 28. T. V. p. 402. el. Front. Ducaei Paris (1G16.). ed, Maurin. T. III. p. 215. Fkanzelix. De Ecclesia Christi 20 — 300 — et de ossibus eius. Propter hoc (1) relinquet homo patrem et matrem suam, Os. II. 16. sq. cf. Is. LIV. 5. 6. (in textu hebraico). In libris N. T. Christus « sponsus » est, u habens spon­ sam Ecclesiam η Ιο. III. 29. Matth. IX. 15; XXII. 2. Ec­ clesia etiam particularis « despondetur uni viro u et a virgo casta exhibetur Christo n 2. Cor. XI. 2. Nam sicut unus sponsus, ita una quidem sponsa est regina Ecclesia, per se tamen spectatae singulae Ecclesiae , constituentes simul omnes unam illam sponsam, significantur velut virgines quae ad Christum sponsum adducuntur (παρθένον άγνην παραστησαι τω Χριστώ) : u astitit regina a dexteris tuis.. . .nw τ · · · τ : - nimrnN : Synagoga licet desponsata Domino manebat in conditione ancillae, et saepe colens deos alienos (Baalim) tacta est adultera. Ecclesia novi Te­ stamenti ablatis nominibns Baalim erit sponsa in statn liberae semperque fidelis: ideo non nt ancilla invocabit nomine Baali (Dominus meus) sîd .vir mees ut sponsa libera. Cf. Gal. IV. 22. sqq. »**ι — X.·-· ·». omnis gloria eius tiliae regis ab intus (in aedibus regalibus coram rege)........ adducentur virgines post eam, proximae eius (1) atterentur tibi » Ps. XLIV. 10. sq. Victoria et glo­ rificatio Ecclesiae est solemnitas nuptialis, ubi sponsa Ec­ clesia ornatur sponso suo Christo: u demus gloriam ei; quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se; et da­ tum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido; byssinum enim iustificationes sunt sanctorum... beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt » Apoc. XIX. 7-9. (cf. Matth. XXII. 2. sq.). Sanctam civitatem lerusalem no­ vam vidit loannes « descendentem de coelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo » ibid. XXI. 2. II. Huic schemati sponsi et sponsae affine est, et ab ipso Apostolo Eph. V. connexum alterum sed adhuc expressius ad declarandam ineffabilem sublimationem Ecclesiae, quo haec exhibetur velut corpus Christi (2). Secundum hanc ratio­ nem s. Paulus data opera Ecclesiam describit 1. Cor. Eph. Coloss. ; unde hic modus considerandi Ecclesiam non solum apud ss. Patres et Doctores communis est, sed etiam po­ pulo christiano familiaris, eoque manifestior eius praestan­ tia, ut fere dici possit christiana definitio Ecclesiae. Quare magni sane momenti est distinctam notionem informare, quomodo Ecclesia sit et quo sensu determinato dicatur cor­ pus Christi seu plenius corpus Christi mysticum. In primis ex omnibus locis quibus Apostolus hac de re agit, et ex ipsa rei evidentia manifestum est, expressionem esse translatam et quidem a corpore organico humano; eodemque modo manifestum est, hoc sensu quia translatus est (1) amicae eins. « Ecce Roma, ecce Carthago, ecce aliae et aliae civitates filiae regam sunt, et delectaverunt regem in honore ipsius, et ex omnibus fit una quaedam regina ·> Ang. in Ps. 44. n. 23. (2) Ex verbis Panli, - membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius... et erunt duo in carne nna: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia, * s. Augustinus fere ubi­ que coniungit ntramque rationem sponsi et sponsae, capitis et corporis ad explicandam intimam unionem Christi cum Ecclesia. Vide Aug. de Doctr. chistian. 1. I. n. 15; in Ps. 30. enarrat. 2. n. 4; in Ps. 138. n. 2; in Ps. 142. n. 3; ep. 140. n. 18. ad Honorat.; in 1. Io. tract. I. n. 2; de Gen. cunt. Manieh. 1. II. n. 37. «S ' — 309 — non intelligi corpus, quod sit pars physice componens na­ turam humanam Christi; unde ad hoc discrimen a corpore Christi physico indicandum (non tamen unice nec praecipue ex hac ratione, ut paulo post patebit) addi solet epitheton: corpus Christi mysticum. Si tantummodo negative spectetur haec distinctio, quod non sit corpus Christi physicum, pos­ set etiam dici corpus Christi sensu morali; sed expressio foret minus apta minusque efficax ad positive significandum modum supernaturalis unionis Ecclesiae cum Christo et per Christum in se ipsa. Hoc igitur discrimen primo declaran­ dum est, quomodo praestet et quid superaddat id quod cor­ pus sit ac dicatur mysticum prae corpore dumtaxat sensu morali. Dantur utique tum societates in ordine civili tum com­ muniones particulares in ordine ecclesiastico, quae ex si­ militudine cum corpore organico physico appellantur cor­ pora, quod et pluribus hominibus componuntur tamquam membris in gradibus et functionibus diversis, et membra omnia communi fine communibusque mediis diversimode dis­ tributis sicque conspirantibus viribus inter se colligantur, et ab uno vel a pluribus per modum unius tamquam a ca­ pite in usu mediorum, in assecutione finis, in vita sociali (per potestatem et exercitium regiminis) conservantur ac diriguntur. Unde quoniam haec omnia vincula non consti­ tuunt intrinsecus et physice unum (sicut corpus physicum ex sibi intimo principio vitae habet unitatem organicam), sed tantummodo plurium hypostasi et natura individua di­ stinctorum conspirationem et directionem ad communem fi­ nem atque ita organismum quemdam potestatum et functio­ num; et quoniam praeterea haec omnia fundata in iuribus et officiis et in libertate personali pertinent ad ordinem morum, ideo huiusmodi communiones dicuntur corpora mo­ ralia. Ex hac ratione unionis etiam patet, in huiusmodi corporibus moralibus ordinis naturalis unum membrum ab alio et ab ipso capite non pendere physice in suo esse et in suis insitis viribus, sed tantummodo morali obligatione et in assecutione finis, quatenus is unitis viribus plurium obtinendus est. Propterea licet analogice dicantur caput et membra corporis unius moralis, nemo tamen dicet corpus ■ iff I I •4-.· > < th. *7 ant membra esse capitis, totam civitatem esse corpus regis, singulos cives regis membra, exercitum ac milites corpus et membra ducis. Atqui haec omnia multis in locis ab Apo­ stolo et ex Apostolo in universali praedicatione ac profes­ sione ecclesiastica affirmantur de corpore Ecclesia et de fi­ delibus velut membris in relatione ad caput Christum, ita, ut ratio unionis et habitudinis ad caput in corporibus mo­ ralibus nullatenus sufficiat ad declarandum modum, quo Ecclesia est corpus Christi. Formae enim loquendi disertaeque explicationes Apostoli ita comparatae sunt, ut licet Ec­ clesia corpus sit collectivum singulique fideles sint personae per se consistentes natura individua distinctae tum inter se tum a Christo capite, atque adeo Ecclesia non sit pars componens humanam Christi naturam et hoc sensu non phy­ sice sed moraliter corpus Christi, intelligi tamen debent unio non solum exterior sed omnino intima per continuam realem communicationem et conservationem omnium munium et institutionum, omnium potestatum et sacramentorum, omnium gratiarum et virium supernaturalium, vitae super­ natural is, totius denique esse secundum elementa invisibilia et visibilia, quo formaliter est et existit Ecclesia Christi. Quod vero maximum est, istae omnes habitudines recapitulantur velut in fonte, et velut in fastigio absolvuntur pe­ renni sacrificio et perenni sacramentali praesentia Christi secundum divinitatem et secundum humanitatem in Ecclesia et in Ecclesiae membris, atque haec per sacrificium et sa­ cramentum unio, et, ut PP. loquuntur, commixtio et in­ sertio Christi in suam Ecclesiam efficax ad diffusionem vitae et gratiae ab iisdem Patribus appellatur unio physica, qua reddimur Christo α concorporales et consanguinei n (vid. Tract, de Euch. ed. 2. p. 91. 96. 102.). Ista igitur unio intima, realis, secundum quid physica Christi capitis cum Ecclesia corpore suo sane est in mysterio credenda per fi­ dem et recte dicitur mystica, ac propterea Ecclesia corpus Christi mysticum (cf. de Euch. p. 146. in nota). Vera haec notio corporis Christi mystici ipsis verbis Apostoli demonstranda est, qui eam nobis tradidit. 1°. Ecclesia in se spectata est unum corpus morale in ordine supernatural!, et corpus vivificatum uno spiritu ; ni­ mirum spectari debet secundum elementum visibile et se­ cundum elementum in se quidem invisibile, quod tamen per visibile tamquam huius forma sese manifestat, sicut spiritus et vita in corpore humano vivente. Haec unitas corporis et spiritus, quamdiu Ecclesia adhuc spectatur ut corpus mo­ rale in se ipsa, est primo per ordinationem ad unum oinnium finem supernaturalis vocationis, u Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis ve­ strae. n Porro haec unitas perficitur eo, quod u unus Domi­ nus (lesus Christus), una fides, unum baptisma: r> unus Dominus, cui omnes subordinantur et hoc ipso in unum corpus et uno spiritu ordinantur, idque per fidem unam tum in se tum in fidei sacramento, secundum invisibile et visibile elementum, u Etenim in uno Spiritu (έν ένι πνευuavi) omnes nos in unum corpus (εις έν σωα,α) baptizati sumus, sive ludaei sint gentiles sive servi sive liberi; et omnes in uno Spiritu (εις έν πνεύμα) potati sumus n 1. Cor. XII. 13. Postremo haec unitas corporis et spiritus suum habet et principium et finem, quia a unus Deus et Pater omnium. n Unus Deus et Pater a super omnes » tamquam principium et finis elevans, a quo et ad quem omnes ele­ vandi sumus; a per omnia (per omnes) n tamquam princi­ pium et finis pervadens omnes et per se ipsum uniens ad corpus unum in unitate spiritus; « in omnibus nobis » (1) inhabitando tamquam principium et finis beatificans nunc in spe, postmodum in re. Eph. IV. 4-6. 2°. Tota haec unitas « corporis et spiritus n est per lesum Christum u) tamquam per causam meritoriam et san­ ctificantem. Per eius enim merita infunduntur charismata et gratiae omnibus membris, sed ut convenit corpori orga­ nico, singulis pro diversitate membrorum diversa, u Unicui­ que autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi » (2). Tum 6) ipsa persona lesu Christi (1) Έ-.ς Θεός και πατήρ πάντων. ό έπι πάντων, και δια πάντων, και εν ; ηαιν. (2) Data est gratia ή χάρις cum articulo, nenipu illa gratia de qua S6rino praecesserat, at non secunduni totunif sed unicuiQue secundum men· suram illam, quam determinat gratuita donatio Christi ένι ΟΞ εκχστω ιστού. ΖΪΤ2 ~.rl UiTOOV 5 ■ 312 - suis meritis, gratia et gloria suae maiestatis «implens?’ coelum et terram et inferiores partes terrae est veluti cen­ trum uniens totius Ecclesiae, fidelium in terra, iustorum in inferioribus partibus terrae tum in limbo veteris Testa­ menti tum in purgatorio poenae residuae, ac denique An­ gelorum et sanctorum omnium in coelo. « Quia descendit primum in inferiores partes terrae... ipse est qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia n ibid. 7-10. Per hanc descriptionem ipsius personae lesu Christi ut centri unientis totam Ecclesiam fit transitus a consideratione cor­ poris moralis in se ad distinctius describendam rationem, qua Ecclesia est corpus mysticum Christi capitis. 3'. Ecclesia itaque est corpus Christi, Christus caput huius corporis sui. Hanc iam rationem corporis mystici, quomodo sit, Apostolus nos docet. a) In primis a Christo capite ordiuntur et per totum corpus diffunduntur organice dispositae iuncturae quaedam veluti nervi et arteriae, per quas totum corpus et coniungitur cum suo capite et in se suisque membris disponitur, unitur, continetur: «est caput Christus, ex quo totum cor­ pus compactum et connexum per omnem iuncturam submi­ nistrationis. » Habemus hic utique metaphoram, nominibus quae immediate significant organa corporis physici, trans­ latis ad significandum organismum corporis mystici, sed metaphoram apostolicam adeoque aptam exprimendae veri­ tati, quomodo Christus caput, Ecclesia Christi corpus. Ec­ clesiae origo et vita et conservatio a Christo promanans, et cum Christo atque in membris unio et intestina dispo­ sitio intelligi debeat. Ceterum Apostolus ipse metaphoram | resolvit in locutionem propriam. Iuncturae illae submini­ strationis , per quas Ecclesia corpus Christi cum Christo unitur atque a Christo vitam haurit et interiorem disposi­ tionem, sunt ministeria a Christo instituta seu in concreto ab ipso instituti in sua Ecclesia ministri (1), et cum his (1) - Quemadmodum in corpore (humano) aliud principatum tenet et velut praesidet, aliud gubernatur ac regitur, ita Dens Ecclesiis quoque constituit... ut alii pascantur et regantur, alii autem sint pastores et ductores ad Ecclesiae p'ifectam unionem (“ρος τον ττ(ς έχζληοια; zitjititioi) ut haec duo, inferius et superius, inter se coniuncta et compacta sicut I I — 313 — ministeriis connexa charismata et sacramenta et media san­ ctificationis. In his ministeriis et mysteriis visibilibus Chri­ stus ipse invisibiliter suis meritis suaque divina virtute et in mysterio principali etiam substantialiter residet suaeque Ecclesiae tamquam caput unitur, et in eam tamquam in suum corpus per illa organa ministeriorum et mysteriorum vitam supernaturalem, nempe veritatem et charitatem, gra­ tiam et sanctificationem active seu u secundum operatio­ nem » diffundit, auget et conservat in mensuram uniuscu­ iusque membri. Etenim « ipse dedit quosdam quidem Apo­ stolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem san­ ctorum in opus ministerii. .. ut iam non simus parvuli flu­ ctuantes et circumferamur omni vento doctrinae... verita­ tem autem facientes in charitate » ibid. 11. sq. 6) Unde virtute huius subministrationis a capite per multiplices iuncturae dimanantis tum singula membra cre­ scunt in sanctitate, tum totum corpus facit augmentum. Quod quidem incrementum in singulis seorsum sumptis de­ beret esse, sed non est in effectu ipso infallibile, quia li­ berum; in toto corpore, quantumvis liberum, est infallibile, quia caput Christus prospicit, ut subministratio secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri numquam in omnibus careat effectu, quantum opus est ad augmentum corporis. Est vero augmentum tum in extensione fidei ut Ecclesia universalis crescat usque ad ultimos fines terrae, in membris spiritusque moderatione connexa et colligata unnm perfectum corpus constituantur ac Christo capite nostro vere dignum* ίν'ααφοτερα συντεΟεντα αλλελοι; και συνχραΟεντα. το πλεοναζον ώσπερ έν I * το τ βιβασΟεντα και συνοεΟεντα έν άρτων άποοειχτη ^ai. εποοει/υηναι) σωαα, και αυτου Χρίστου τη; κεφαλή; ήρων όντως αξων. Gregor. Nazianz. Orat. 2. n. 3. Alibi fere eadem repetit: « omnes unnm corpus sumus in Christo, singuli vero Christi et ad invicem mem­ bra; alii enim regunt e: praesunt, alii ducuntur et reguntur... fiunt /amen utraque unum in unum Christum ah eodem Spiritu harmonice coniuncta et connexa * y.ai γίνεται άμφοτερα έν sc; ένα Χρίστον, ύπο του αυτου συναραολογουαενα και συντιθέμενα πνεύματος Id. Or. 32. n. 11. Ambrosius in eodem Apostoli loco totam Ecclesiam triumphantem ac militantem intelligit, ut « per harmoniam quandam virtutum et ministeriorum - unum sit corpus Christi. Ambros. ad Irenaeum ep. 76. n. 12. 13. i I ...V.VA 4 — 314 — turn maxime in intensione char itat is ut singula membra pro mensura operationis et cooperationis conformentur, ac totum corpus semper sit conforme et (si ita loqui fas est) homogeneum capiti Christo, atque ita in singulis et in toto exprimatur imago Christi et formetur Christus (cf. Rom. VIII. 29; Gal. IV. 19.). Hoc modo dicitur corpus crescere in Christo sive (ex textu graeco) in Christum caput. . Ve­ ritatem autem facientes in charitate crescamus in illo (εις αυτόν) per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturani sub­ ministrationis , secundum operationem in mensuram unius­ cuiusque membri, augmentum corporis facit (1) in aedifica­ tionem sui in charitate » ibid. 15. sq. c) Hinc Ecclesia ita est corpus Christi, ut sit plenitudo lesu Christi redemptoris, fundatoris, sanctificatoris. Ita nimirum Christus habet Ecclesiam tamquam suam et cum ea constituit aliquid unum, ut non hypostatice quidem verumtamen moralis persona una sit et unum sublectum iuris. a Christus enim totus cum membris suis est propter Ecclesiam quae est corpus eius » Aug. de dono persev. c. 7. Huius unitatis fundamentum non est solum externum, ut quadam iuris fictione in humanis inter dominum et ser­ vum, sed est reale et intestinum. Ipse enim primum in (1) Ές ού παν το αωαα συναραολογουαενον και τυυ.3ι3αζο;χενον δια πασης αφής της έπιζορηγιας totum corpus harmonice coniunctum et arcte con­ nexum per omnem iuncturam subministrationis, per iuncturas scilicet, quibus vita supernaturalis et dona in Ecclesia subministrantur et conser­ vantur. In loco parallelo Col. II. 19. idem paulo aliis verbis diçitur την κεφαλήν, εζ όυ (constructio ad sensum παν το σωαα δια των άφων και συνδέσεων επιχορηγούμενο? και συμβιβαζόμενο?· : Verbum συμβιβαζόμενο? quod Eph. ver­ titur in vulgata connexum, in hoc altero loco redditur constructum; a cor­ pus per nexus et coninnetiones subministratum et constructum. « Porro il­ lud - secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri ζατ ενέρ­ γειαν έν μετρώ significat operationem Christi capitis diversam pro diver­ sitate vocationis necessitatis, dispositionis et cooperationis singulorum membrorum (cf. Mt. XXV. 15; Rom. XII. 6; 1. Cor. XII. 4. 7.). Quod denique dicitur corpus facere augmentum corporis, patet in praedicato re­ petitum esse substantivum loco pronominis: corpus facit augmentum sui in s· ipso (ποιείται); quod in textu parallelo Col. II. 19. dicitur: corpus crescit in augmentum Dei (αυξε: αύξησιν του Θεού), quoniam nempe augmen­ tum et a Deo est p*r gratiam et in s? est ordinis supernaturalis ac divini. V '' i:· — 31 ο — natura sua humana u mediator Dei et hominum, n secundus Adam in ordine reparationis repraesentat totum genus huma­ num, tum vero meritis suis, « pater futuri saeculi » et u me­ diator novi Testamenti » Ecclesiam sibi formavit et « acquisivit sanguine suo n (th. IV.). In hac sua Ecclesia ipse per­ petuo exercet suam potestatem sacerdotii in sacrificio et sacramentis, magisterii in doctrina, imperii in regimine per suos ministros velut per instrumenta, quorum potestas est participatio ab ipso dimanans (cf. Tract, de Sacram, in genere th. X.) ; omnis gratia et vita supernaturalis, omnia dona omnesque virtutes ab ipso perenniter derivantur in Ecclesiam « secundum operationem in mensuram uniuscuius­ que membri, n Quapropter dum effectu ipsi plenus redemptor, san­ ctificator, consummator spectatur, includit in hac sua plenitudine Ecclesiam corpus suum redemptum, sanctificatum, consummatum ; atque ideo Christus in suis membris, in suo corpore 9 · ·formari, crescere dicitur, et tandem consiunmari, quando Deus erit omnia in omnibus (1) ; u quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis; n u in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (2) ; u omnia (1) u. Ipse scilicet est, nt sit Deus omnia in omnibus ; aliter enim di­ citur finis, qui pertinet ad consummationem, aliter qui pertinet ad con­ sumptionem » Aug. qq. 83. q. 69. (2) Έ'.ς ανδρα τελειον, εις μετρον ηλικίας του -λερωμ,ατος του Χρίστου j donec nempe Christus in sua plenitudine, qua omnia in omnibus h. e. secundum omnia dona et omnes virtutes in singulis membris adimpletur, erit in mensura praedestinatae staturae. « Quod commemoravit Apostolus de mensura aetatis, plenitudinis Christi, dictum intelligamus... ut illi capiti in populis Christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis eius mensura compleatur » Aug. Civ. Dei XXII. 15. Secundum eandem rationem Augustinus explicat illud 1. Cor. XV. 28., quod paulo post commemoramus de subiectione Filii, cum ei subiecta fuerint omnia. Sane quod dictum est: tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui illi sub­ jecit omnia, quamvis secundum susceptionem hominis dicatur...,, tamen recte quaeritur, utrum secundum ipsum tantum dictum sit quod est ca­ put Ecclesiae, an secundum totum Christum annumerato corpore et mem­ bris eius...... Cum enim ad Corinthios de charitate diceret de membris 316 subiecit snb pedibus eius, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur; » u cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius (caput cum corpore) subiectus ei erit, qui subiecit ei omnia, ut sit Deus omnia in omnibus » Gal. IV. 19; Eph. I. 23. IV. 13; 1. Cor. XV. 28. Perfectio itaque, augmentum et gloria Ecclesiae est gloria Christi ipsius, et plenitudo qua Christus adimple­ tur: u crescamus in illum per omnia; n sicut ex adverso persecutio Ecclesiae est persecutio Christi in suo corpore suaque plenitudine: «. Saule, Saule quid me persequeris» Act. IX. 4. Videlicet Christus consideratur cum Ecclesia tamquam una persona moralis et unum subiectum iuris (1), Aft · corporis similitudinem ducens......; omnia membra corporis, inquit, cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus. Non dixit, ita et Christi, sed ita et Christus, ostendens Christum recte appellari etiam universum, h. e. caput cuin corpore suo, quod est Ecclesia. Et multis Scripturarum lo?is invenimus Christum etiam hoc modo appellari, ut cum omnibus suis membris intelligatur, quibus dictum est: vos estis corpus Christi et mem­ bra. Non ergo absurde si·.·, intelligimus: tunc et ipse Filius subiectus erit...... ut Filium non solum cap t Ecclesiae sed omnes cum eo sanctos intelligamus, qui sunt unum in Christo...... subiectum autem secundum çontemplationem sempiternae veritatis ad obtinendam beatitudinem nullo motu animi, nulla parte corporis (mystici) resistente, ut in illa vita, nemine amante propriam potestatem, sit Deus omnia in omnibus » s. Aug. 1. qq. 83. q. 69. n. 10. cf. de unit. E cl. c. 2. « Dominum eum et Chri­ stum fecit Deus hunc lesnm quem vos crucifixistis (Act. II. 36.), non de divinitate eins dicit... sed de humanitate eius, quae est universa Ecclesia quae in ipso dominatur et regnat, postquam crucifixus est, et quae ungi­ tur ad regnum coelorum, ut cum ipso regnat, qui se ipsum pro illa exi­ nanivit, et qui in data forma servili ipsam assumpsit * Athanas. de Incarn. n. 21. (1) « Hoc autem corpus nisi connexione charitatis adhaereat capiti suo, ut unus fieret ex capite et corpore, non de coelo quemdam persecu­ torem corripiens diceret, Saule, Saule, quid me persequeris..... Fit ergo tamquam ex duobus una quaedam persona, ex capite et corpore, ex sponso et sponsa..... Loquatur ergo Christus, quia in Christo loquitur Ecclesia, et in Ecclesia loquitur Christus, et corpus in capite et caput in corpore... ita ut dubitari omnino non possit, Christum esse caput et corpus, spon­ sum et sponsam. Filium Dei et Ecclesiam, Filium Dei factum filium ho­ minis propter nos, nt filios hominum faceret filios Dei, atque ita essent duo in carne tina, in magno sacramento, qui agnoscuntur in prophetis - 317 - ita ut simpliciter Christus caput ponatur pro capite simul et corpore in iis proprietatibus praedicandis; quae conve­ niunt tantum ratione corporis mystici, u Sicut........ omnia membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus » 1. Cor. XJ1I. 12. t/) Postremo sacramentaliter Ecclesia non solum signi­ ficatur sed efficitur corpus mysticum unum in se et intime unitum cum Christo capite per unionem eucharisticam sub­ stantialis corporis et sanguinis totiusque Christi in sacri­ ficio et in sacramento, « Calix benedictionis cui benedici­ mus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio (κοινωνία) corporis Do­ mini est? Quoniam unus panis, unum corpus multi su­ mus, omnes qui de uno patie participamus η 1. Cor. X. 16. De hac Ecclesiae corporis mystici unitate in se et cum capite per corpus Christi substantiale in sacramento inex­ hausta est praedicatio ss. Patrum latinorum, graecorum et syrorum, quorum doctrinam exposuimus in Tract, de Euchar. th. VIII. coll. th. X. n. III. a Si vere Verbum caro duo in voce una » (ubi Christus de se et de sua Ecclesia loquitur tamquam de uno subiecto) August, in Ps. 30. enarrat. 2. serm. 1. et 2. » Ipse Domines lesns Christus caput et corpus; voluit enim etiam loqui nobis, qui dignatus est mori pro nobis; membra sua nos fecit... Patitur adhuc Cristns pressuram non in carne sua in qua adseendit in coelum, sed in carne mea quae adhuc laborat in terra..... Nisi enim Christus et in membris suis, hoc est, fidelibus suis pressuram ipse pateretur, Sanius in terra Christum in coelo sedentem non persequeretur. Denique aperte hoc exponens (Apostolus) quodam loco, sicut enim corpus unum est, inquit, et membra multa habet, omnia autem membra corporis cum sint multa, nnum est corpus; ita et Christus (1. Cor. XII. 12.). Non ait; ita et Chri­ stus et corpus; sed corpus unum membra multa, ita et Christus. Totum ergo Christus.... Multa dicit ex persona capitis, multa ex persona mem­ brorum , et hoc totum, tamquam una persona sit, ita loquitur. Nec mire­ ris, quia duo in voce una, si duo in carne una. » Id. in Ps. 142. n. 3. Duplex diversa est unio, altera hypostatica Verbi ad suam humani­ tatem, ut Deus homo sit una hypostasis; altera Christi capitis ad corpus Ecclesiam u secundum attributionem et operationem » (χατ αναφοραν χαι ίνεργιαν), ut sit una velut persona iuridica (έν προσωπον). In eo est posita haeresis Nestorii, quod eam dumtaxat· coaiunctionem, qualis est inter Christum et Ecclesiam, admisit inter Verbum Filium Dei genitum et Christum hominem filium Dei adoptatum. Vide de Incarn, th. XXII. XXIII. #ί ,i I Ί ·! — 31S — factum est, et vere nos Verbum carnem cibo dominico su mimus, quomodo non naturaliter manere in nobis existi­ mandus est?..... Si vere nos sub mysterio carnem corporis sui sumimus, et per hoc unum erimus, quia Pater in eo est et ille in nobis, quomodo voluntatis (tantummodo) uni­ tas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprie­ tas (1) perfectae sacramentum sit unitatis... ut cum ille in Patre per naturam divinitatis esset, nos contra in eo per corporalem eius nativitatem, et ille rursum in nobis per sacramentorum inesse mysterium crederetur? n Hilar, de Trim VIII. n. 13-17. a Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in mensa dominica posi­ tum est, mysterium vestrum accipitis. « Aug. serm. 272. u- Panis quem frangimus, nonne communicatio (κοινωνία) corporis Christi est? Cur non dixit (Apostolus) participa­ tio Quia voluit aliquid amplius significare, et magnam indicare coniunctionem. Non solum enim per par­ ticipationem et sumptionem sed etiam per unitionem com­ municamus ; sicut enim corpus illud unitur Christo, ita et nos ei per hunc panem unimur.. . Cum dixisset communi­ catio corporis, quaesivit denuo aliquid arctius (εγγύτερον τι) dicere; propterea subi unxit : quoniam unus panis, unum corpus multi sumus. Quid enim, inquit, dico communica­ tionem! sumus ipsum illud corpus. Quid enim est panis? corpus Christi; quid autem fiunt participantes? corpus Christi, non corpora multa, sed unum corpus. Quemadmo­ dum enim panis ex multis granis compositus unitur.... ita et inter nos invicem et cum Christo coniungimur; non enim ex alio quidem corpore tu, ex alio autem alius nutritur, sed ex eodem omnes » Chrysost. in 1. Cor. hom. XXIV. u Paulus dicit : omnes enim unum corpus sumus in Christo, quoniam unus panis multi sumus, omnes enim de uno pane participamus. Dicat namque nobis aliquis causam et doceat aliter vim mysticae Ecclesiae. Nam cur in nobis inseritur? Nonne ut Christum in nobis inhabitare faciat etiam corpo­ raliter participatione et communione sanctae suae carnis?... 1) Proprietas apud Hilarium est, id quod graece dicitur οιζειοτη; coniunctio, seu ut vertit interpres Irenaei I. III. c. 18. al. 20. domesticitas. * · · u ·*· - «. — 31'.) — Maxime animadvertere operae pretium est, Christum non dicere se in nobis futurum dumtaxat secundum relationem affectualem, sed et per participationem physicam μ-Οίξιν φυσικήν), n Cyrill. Alex, in Io. 1. X. T. IV. p. 862. u Ad nuptias corporales vocatus stupendum miraculum (mutatio­ nis aquae in vinum) patravit, et non eum multo magis fi­ liis thalami nuptialis (Ecclesiae) corpus suum et sangui­ nem gruendum donasse confitebimur?.... In figura panis datur tibi corpus et in figura vini datur tibi sanguis, ut sumpto corpore et sanguine Christi ei concorporalis (cf. Eph. III. 6.) et consanguineus (συσσωαο; και συναιαος αύτου) efficiaris. » Cyrill. Hier. Catech. IV. n. 3. u Quoties ad cor­ pus et sanguinem accedimus et ea super manus nostras accipimus, sic credimus nos corpus amplecti, et esse nos de carne eius et de ossibus eius, sicut scriptum est. r, Marutlias in Asseman. Bibi. Orient. T. I. p. 180. Secundum doctrinam igitur divinam Apostoli et expli­ cationem ss. Patrum Ecclesia non tantummodo morale cor­ pus Christi dicenda est, sed est corpus Christi mysticum per unionem operationis charismatum et gratiarum ex Chri­ sto capite in corpus ; hinc vicissim per augmentum in vita supernatural! corporis ad Christum caput; per unitatem personae moralis seu per unum subtectum iuris, quatenus honor et iniuriae referuntur a corpore ad caput (κατ’άναoopzv), valor et efficacia ministeriorum a capite dimanat in corpus (κατ’ έχεργειαν); communicatione denique et inha­ bitatione Christi capitis in Ecclesia suo corpore per sacri­ ficium et sacramentum corporis et sanguinis realis, quam Patres dicunt « naturalem proprietatem n capitis cum mem­ bris; «physicam participationem, » u concorporationem et consanguinitatem » membrorum cum capite. 7 / — 320 — THESIS XIX. Verbum incarnatum multipliciter est exemplar ad quod Ecclesia Christi expressa est. Ad Verbum incarnatum tamquam ad suum exemplar Ecclesa se­ cundum elementum visibile et invisibile expressa intelligitur. Quae quidem Ecclesiae conformatio cum Christo spectanda est tum in eius constitutione generatim, tum in eius muneribus et sacraracntist ac de­ nique in eius glorificatione tam inchoata qnam consummati. » I ) a persona divina est etiam infinita dignitas sacerdotii, magisterii, imperii Christi hominis, infinitum pretium sacrificii et meritorum eius, dignitas deivirilis operationum (ivepyeia omnium eius humanarum. Denique c) ex eadem divina persona humanitati debetur suprema exaltatio in gloria ad dexteram Dei Patris (vide de his Tract, de Incarnat.). I. Iam vero ipsum finem incarnationis eum fuisse con­ stat ut genus humanum repararetur. Haec autem restau­ ratio ita effecta est, ut Deus Verbum incarnatum naturam lapsam, h.e. genus humanum sibi formaret in Ecclesiam axi imaginem et similitudinem suam sicut ad imaginem et si­ militudinem Dei Verbi, primogeniti omnis creaturae, secun­ dum naturalia et supernaturalia primitus condita est natura humana (1). Haec imaginis et similitudinis formatio in primis generatun spectata in Scripturis luculenter declaratur. Etenim Deus-homo, mediator Dei et hominum homo Christus lesus sibi coniungens et coniungendo transformans atque elevans genus humanum constituit Ecclesiam sibi homogeneam tam- I JJI I s » vinitatis, et plenitudo divinitatis habitat in hac visibili natura habens eam unitam in unitate personae, et per hanc visibilem uatnram se ma­ nifestans. (1) - Qui (Christus) est imago Dei invisibilis (cf. Heb. T. 3.) primo­ genitus omnis creaturae, quoniam in ipso condita sunt universa in coelis et in terra... omnia per ipsum et in ipso creata sunt (ότι εν αυτω εκτισΟη τα παντα.... τα παντα δι αύτου και είς αύτον έκτισται in ipso causa exem­ plari, per ipsum causam efficientem, in ipsum causam finalem)... Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens (εν πασιν αύτο; προτευων exemplariter et causaliter;, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitar -, et per eum reconciliare omnia in ipsum » Col. I. 15-20. (Verbrm caro factum u plenum gratia et veritate; et de plenitudine eius nos omnes accepimus » Ιο. I.). Igitur Deus Verbum imago Dei invisibilis est secun­ dani divinitatem primogenitus omnis creaturae, ut exemplar, causa, finis omnium creaturarum in caelo et in terra; idem Dens Verbum secundum humanitatem quoque assumptam primogenitus ex mortuis est exemplar, causa, finis Ecclesiae corporis sui, quam reconciliando sibi omnia (i-oζαταλλαζαι παντα εις αύτον), formavit in suam plenitudinem (cf. Eph. I. 23.): ipse primatum tenens in omnibus, quia omnia in ipso, per ipsum, in ipsum. Fbaxzeltjî. De Ecclesia Christi 21 - quam corpus in capite : a vos autem estis corpus Christi et membra de membro » (1) 1. Cor. XII. 27; in se ut in fundamento construit et continet Ecclesiam : u fundamentum positum est... quod est Christus lesus n ib. III. 11: ex se tamquam ex semente progerminat Ecclesiam ut fructum suum multum : « venit hora, ut clarificetur Filius homi­ nis... granum frumenti si mortuum fuerit, inultum fructum affert » (2) Ιο. XII. 23. sqq. ; ex se ut ex vite profert et vivificat palmites Ecclesiae: u ego sum vitis, vos palmitesr ib. XV. 5; ex se profert ac derivat Ecclesiam tamquam se­ cundus Adam matrem omnium viventium : « de carne eius et de ossibus eius » Eph. V. 30. Ipse primogenitus dat po­ testatem et participationem filiationis divinae et cohereditatis omnibus credentibus in nomine eius: u praedestinant conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus n Rom. VIII. 17. 29; Heb. II. 10. seq. ; Ιο. I. 12. 13. Ipse lux clarificans, Ecclesia clarificata et velut splendor gloriae eius (3), atque in hac luce cum ipso et in se unita : - et clarificatus sum in eis (quos dedisti mihi, εν αύτοις)... et ego claritatem quam dedi­ sti mihi, dedi eis (την ^οξκν, ην δεΊωκκς ρ,οι,δεδωζα αυτοί:), ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum» Ioan. XVII. 22. Ipse denique resurgens et glorificatus, ut exemplar et causa efficiens est resurrectio et glorificatio suae Ecclesiae. lerusalem coelestis in omnibus sanctis : a caput corporis Eccle­ siae, qui est principium, primogenitus ex mortuis n Col. 1. 18 ; u Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium, quoniam quidem per hominem mors et per hominem resur(1) Xa: αελη εζ. μερου; membra singula ut partes organicae in toto. Cf. Rom. .XII. (2) u Hic videbat ipsos gentiles post passiones et resuscitationem snam ex omnibus gentibus credituros... Se autem dicebat. Ipsum est gra­ num mortificandum... infidelitate ludaeornm, multiplicandum fide populo­ rum - Aug. in Io. tract. 51. (3) Christus est Dei Patris - splendor gloriae ct fignra substantia? eius - ίπαυγασαα ζτ~ οοξης zr. ζα-.αζτης της ύπουτασεως αύτου Heb. I. 3; analogice ut ex omnibus allatis testimoniis patet) Ecclesia dici potest splendor gioriae lesu Christi, et figura (expressa imago) substantiae eius, non generatione sed analoga parti ipatione. '' ■ 1 — 323 — rectio mortuorum ; et sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur; igitur sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis» 1. Cor. XV. 20.49. (1). II. Generica huiusmodi descriptio ad pleniorem intelligentiam rei, de qua in hac thesi agimus, certe non sufficit. Quaerendum ergo est per partes, quomodo Verbum incar­ natum secundum invisibilem et visibilem naturam suam nobis proponatur non solum ut causa per quam, sed etiam maxime ut exemplar et originalis forma, ad quam velut ectypus exprimatur et formetur Ecclesia Christi, ut exem­ plar inquam non separatum et externum, sed a se deriva­ tam, sibi configuratam sibique coniunctam imaginem com­ prehendens Ecclesiam quodammodo ut splendorem glo­ riae suae. In ipso Christo tamquam exemplari tria spectavimus, humanae naturae exaltationem per hypostaticam unionem cum Verbo, inde consequentes functiones theandricas, et denique eius glorificationem. Secundum haec ergo conside­ randa est assimilatio Ecclesiae, primum generatim in san­ ctificatione et elevatione visibilium per invisibilia, tum speciatim in hierarchia et sacramentis, ac denique in glori­ ficatione. Γ. Intelligitur Ecclesia tamquam imago fundatoris et capitis sui Christi in intima sua constitutione, qua ad si­ militudinem Verbi incarnati expressa est. Sicut Christus est Deus homo, Verbum caro, ita corpus eius Ecclesia in suis membris, in sua hierarchia, in suis sacramentis ac institutis constat duplici elemento, elemento per se humano (1) Praeclare haee omnia complectitur s. Joannes Chrysost. horn. VIII. in 1. Cor. III. 11. 12. « Per multa exempla (δ'.α πολλών παραδϊίγαχτων) nos unit. Vide enimvero. Ipse est caput, nos autem corpus; inter caput et corpus non potest ullum esse interstitium. Ipse est fundamentum, nos aedificium; ipse vitis, nos palmites; ipse sponsus, nos sponsa; ipse pa­ stor. nos oves; ipse via, nos qui ingredimur: rursus nos templum, ipse inhabitator; ipse primogenitus, nos fratres; ipse heres, nos coheredes; ipse vita, nos viventes; ipse resurrectio, nos resurgentes; ipse lux, nos illuminati. Haec omnia unitatïm manifestant, nec sinunt aliquid vacuum esse intermedium (ούδεν |«σον άοιησιν ùvx), ne minimum quidem. » i ac visibili externo atque elemento divino et invisibili in­ terno, quo humanum informatur et elevatur atque ita formaliter constituitur ecclesiasticum. Ideoque utriusque ele­ menti humani ac divini coniunctione et singulae veluti partes Ecclesiae constituuntur et ex his omnibus tota Ec­ clesia consistit humano-divina. Spiritus Sancti dona sunt in ipsa, ut ita dicamus, velut incarnata, invisibilia fiunt visibilia, non utique in se ipsis sed in elemento visibili coniuncto, quod informant et quo manifestantur. Tota Ecclesia templum est Spiritus Sancti, qui eam inhabitat donis et gratiis suis, fide, spe et charitate infor­ mans et formans membra Ecclesiae, ipse Spiritus veritatis, Spiritus virtutis (1), Spiritus sanctificationis. « Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : quoniam inhabi­ tabo in eis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus » 2. Cor. VI. 16 ; 1. Cor. ΠΙ. 16. 17. Hic unus Spiritus cum donis suis sicut interna sancti­ ficatione αin mensuram uniuscuiusque membri n omnia mem­ bra coniungit, ita et externis visibilibus effectibus, quibus se manifestat, unitate professionis fidei, communionis, sa­ cramentorum ipsum unum corpus efformat (2). u Unum cor­ pus et unus Spiritus; sicut vocati estis in una spe voca­ tionis vestrae » Eph. IV. 4. Externa autem haec omnia et visibilia suam propriam rationem suumque valorem habent a donis internis, a quibus promanant et quibus informan­ tur. Corpus vivificatur a Spiritu : u quicumque enim Spi­ ritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei r> Rom. VIII. 14. Exem­ plar in capite Christo est evidens, quatenus eius natura visibilis exaltatur et sanctificatur per Verbum, et Verbum in illa ac per illam sese manifestat. ·’ (1) rivsjtxa δυναοίως. 2. Tim. I. 7. ' I (2) a Quia Verbum est in Patre, Spiritus autem ex Verbo datur, vult nos accipere Spiritum, ut hoc accepto atque habentes Spiritum Verbi quod est in Patre, ostendamur et nos per Spiritum unum esse in Verbo et per Verbum in Patre... Unde quemadmodum lilii et dii efficimur per \ erbum in nobis habitans, ita in filio et in Patre erimus et censebimur anum facti in Filio et in Patre, quia in nobis est Spiritus, qui est in Verbo et Verbum in Patre s. Athanas. cont. Arian, or. ΠΙ. η. 25. (Tract, de Trin. th. III. Coroll. 3.). ■ I - 325 I 2°. Secundum Christi munera et operationes Stheandricas ! consideranda est imago speciatini in hierarchia et sacra­ mentis. ·] a) Christus caput et fundator instituit, ac per SpiriJ tum paracletum manentem in Ecclesia perpetuo efficit, ut ! corpus sit organicum. Multa enim membra inter se diversa non omnia eumdem actum habent; omnia tamen ad invicem I membra sunt et ad unum totum ex sua natura pertinent, et ad unum finem totius suis actibus conspirant, atque ideo unum est corpus Rom. ΧΠ. 4. 5 ; 1. Cor. XII. 18-20. Hinc gradus sunt diversi non solum laicorum qui carent potestate activa sive in corpus reale sive in corpus mystiI cum Christi, et Clericorum in quibus residet haec potestas; « sed etiam, quod nunc consideramus, ex Christi institutione i et Spiritus Sancti operatione diversi sunt ordines hierar! chici, ab uno supremo (qui immediate Christum repraesen­ tat in tota Ecclesia et ab ipso participat proprietates su­ premi confirmatoris omnium fratrum , pastoris omnium ovium, fundamenti totius Ecclesiae), usque ad inferiores. In his mutua coniunctione et inferiorum ad superiores subordinatione constitutum est unum magisterium, imperium, sacerdotium in aliis maiori in aliis minori plenitudine deriva­ tum ab uno capite Christo per comunicationem unius Spiritus veritatis, virtutis, sanctificationis : multi unum corpus sunt in Christo ; singuli tamen u habentes donationes (χαριςριατα) secundum gratiam quae data est nobis, differentes » Rom. XII. 6 ; nam u divisiones gratiarum sunt, et divisiones ministrationum, et divisiones operationum; haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult n l.Cor. XII. Porro haec omnia eum finem habent, ut tota Ecclesia docens et audiens (τη ύπχ/.οη της πιστεως), guber­ nans et gubernata, sanctificans et sanctificata perpetuo sit ac conservetur firmamentum veritatis, regnum Christi, tem­ plum Spiritus Sancti : dantur omnia u ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi n Eph. IV. 12; 1. Cor. III. 22. 23. Sicut igitur Christus est veritas et unus magister ve­ ritatis, sicut data est ei omnis potestas in coelo et in terra, sicut est sacerdos in aeternum sui proprii ordinis quia est IE • I· — 326 — I erbuni incarnatum : ita in hierarchia quae ut imago ad exemplar Christum expressa est atque ut participatio a Christo fonte dimanat, magisterium est veritatis, imperium salutis, sacerdotium consecrationis et sanctificationis, quia humanum et visibile compenetratur charismate divino et invisibili Spiritus veritatis, virtutis, sanctificationis (1). b) Sacramenta sunt unum ex essentialibus et vitalibus elementis, quibus Ecclesia lesu Christi in terra constitui­ tur, nutritur et fovetur ab ipso sponso suo Christo (Eph.V. 29.). In sacramentis etiam materialiter membra Ecclesiae praeparantur (nimirum in christiano matrimonio), et for­ maliter Ecclesia per sacramenta in suis membris perpetuo renascitur ac renovatur, sanatur, sanctificatur, eiusque hierarchia succrescit ac conservatur. Unde sacramenta eadem intelliguntur esse una ex praecipuis «iuncturis subministra­ tionis, quibus totum corpus et in se et cum capite Chri­ sto compactum et connexum u facit augmentum corporis in aedificationem sui in charitate. » Ex hoc autem ipso, quod sacramenta sunt partes essentiales in organismo Ecclesiae, eiusdem totius Ecclesiae naturam praeseferunt, et conse­ quenter sunt ectypi assimilati ipsi institutori ac fundatori lesu Christo, u Magnum pietatis sacramentum » permanens, quod est Verbum incarnatum, intelligitur fundamentum, origo, et exemplar omnium sacramentorum, quae ad sancti­ ficationem Ecclesiae perpetuo novis actibus repetuntur (cf. Tract, de Sacram, in genere ed. 2. p. 34.). In his mysteriis natura visibilis et materialis elevatur ad ordinem supernaturalem instrumentorum gratiae per con­ junctionem cum meritis Christi secundum eius humanitatem, cum omnipotentia Christi sanctificatrice secundum eius di­ vinitatem, cum eius sacerdotio ut institutoris, et principalis administratoris sacramentorum a non ministerio corporis sed invisibili opere maiestatis n (Aug. cont. litt. Petelian. 1. ΙΠ. c. 49.). Divina vis sanctificatrix invisibilis propria ratio est, (1) Si Spiritus in singulis qui pertinent ad sacerdotium, non opera­ tur sanctificationem gratiae, hoc inde est qnod ilia sine debita coopera­ tione non efficitur; semper tamen operatur sanctificationem potestatis, quae (sicut character sacramentalis) neque a gratia sanctificante neque a coope­ ratione pendet, λ ide Tract, de Sacramentis in genere th. XIII. r- - '*r'**>' -*■· c*· qua signum sensibile per se naturale elevatur et constitui­ tur sacramentum supernaturale. Spiritus Sanctus « aquis snperest sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi combibunt» (Tertull.de Baptism, c. 4.) : i oleum praesentia divinitatis Spiritus Sancti fit efficax » (Cyrill. Hier, catech. 21. n. 3.) ; sicut incarnatio Verbi facta est adumbratione Spiritus Sancti in Beata Virgine, ita a vir­ tus altissimi et obumbratio Spiritus Sancti, quae fecit, ut Maria pareret Salvatorem, eadem facit ut regeneret unda credentem» (Leo M. serm. 4. et o. de nativ. Doni, vide Tract, de Sacram, in genere th. VI. η. III). Si haec divini et terreni, invisibilis et visibilis elementi coniunctio in ceteris sacramentis refert imaginem institu­ toris Verbi incarnati, multo plenior est similitudo et pe­ rennis repraesentatio incarnationis in sacramento sacramen­ torum, in sanctissima inquam Eucharistia, ubi u in rebus quidem sensibilibus, omnia vero intelligibilia (παντα δε νοητζ mente ac fide intelligenda) a Christo sunt tradita » Chrys. in Alatth. hom. 82. al. 83. Haec similitudo adeo vera est, ut ss. Patres frequenter ipsum hoc sacramentum assum­ pserint velut terminum notiorem comparationis ad explica­ tionem et defensionem ipsius incarnationis (Tract, de Euchar. th. IX. X.). Sicut Verbum in incarnatione per naturam assumptam manifestatum est in carne, ita Verbum incarnatum secun­ dum ipsam humanitatem se constituens in statu sacramen­ tel! invisibile manifestatur per species alienas panis et vini : sicut ergo ibi unus est Christus credendus fide secundum suam divinitatem, videndus etiam sensibus secundum huma­ nitatem; ita heic ille idem unus Christus credendus est sola fide secundum humanitatem et divinitatem, videndus etiam sensibus secundum formalem (1) rationem sacramenti in spe­ ciebus sacramentalibus. Ibi exinanitio personae divinae non deponendo formam Dei, sed accipiendo formam servi (Phil. II. 7.); hic exinanitio quaedam ipsius humanitatis, non depo­ nendo gloriam qua ad dexteram Patris est exaltata, in Ecm u Eucharistia dnabns rebns constans, terrena et coelesti ·» Iren. M s. clesia triumphante sed assumendo statum victimae in Lclesia militante (Tract, de Sacram. Euch. th. IX. Coroll. 3. de Sacrifie. Euch. th. XVI. n. II.). Ibi apparitio in carne per nativitatem operante Spiritu Sancto, vita abscondita per triginta annos in humanitate nondum glorificata, praedi­ catio publica verbo sensibili et miraculis manifestis in or­ dine naturae, sacrificium cruentum ad consummationem re­ demptionis, haecque omnia pro Ecclesia fundanda; hic per­ petuo renovata praesentia per transubstantiationem trans­ mutante Spiritu Sancto creaturas (1) ; vita abscondita in humanitate iam glorificata, donec iterum veniat; praedi­ catio spiritalis verbo interno in animabus et miracula in ipso ordine supernatural!, sacrificium incruentum ad appli­ cationem redemptionis consummatae, quae perficiuntur omnia in Ecclesia fundata. Ibi crux arbor vitae ad generandam ex latere Christi Ecclesiam viventem vita gratiae, resurrectio causa et exemplar resurrectionis nostrae Ecclesiaeque glorificatae; hic ex illa arbore cibus vitae ad nutriendam et conservandam vitam gratiae, pignus ac praeparatio resur­ rectionis et glorificationis. Lignum vitae in paradiso ha­ bebat alimentum corporale et sacramentum spirituale sed typicum ad Christum in arbore crucis et in Eucharistia futurum (2) ; in ipsa Eucharistia sacramentum est antitypum, in se continens corporale et spirituale, humanum et divinum, corpore et sanguine Dei Verbi sanctificans mem(1) Frequenter a Patribus et in sacris liturgiis indicatur haec simi­ litudo ac connexio op· rationis Spiritus Sancti in incarnatione et in transsubstantiatione. « Liquet quod praeter naturae ordinem Virgo generavit; et hoc quo I conficimns corpus, ex Virgine est. Quid quaeris naturae or­ dinem in Christi corpore (in Eucharistia), cum praeter naturam sit ipse Dominus lesus partus ex Virgine » Ambros. de my^ter. c. 9. « Quomodo fiet istud, aiebat sancta Virgo, quoniam virum non cognosco?..... Et tu nunc interrogas, quomodo panis fit corpus Christi, atque vinum et aqua sangnis Christi? Dico tibi et ego: Spiritus Sanctus supervenit et efficit haec, quae rationem et mentis conceptum superant.... sufficiat tibi audi­ visse id fieri per Spiritum Sanctum sicut etiam per Spiritum Sanctum ex s. Dei genitrice Dominus sibi ipsi et in se ipso carnem substantiavit. ’ s. Dama seen. F. 0. 1. IV. c. 13. (Tract, de Euch. th. VIII.). SHH (2) De ligno vitae, in quo erat e sacramentum sicut in ceteris lignis alimentum, - vide s. Augustin, in Genes, ad litt. 1. VIII. c. 4. bra Ecclesiae ad futuram eorumdem membrorum in anima et*corpore vitam gloriosam et immortalem. Ex his omnibus intelligimus, quomodo Ecclesia ab hoc sacrificio et sacramento eucharistico velut a corde et centro totius vitae suae participet in se ipsa coniunctionem ac compenetrationem humani et divini, dum natura per gratiam, terrena per coelestia, visibilia per invisibilia informantur, sanctificantur et clarificantur. 3°. Quemadmodum Christus Ecclesiam suam militantem et laborantem in terris constituit imaginem sui, ut ipse vivebat et patiebatur in vita sua mortali : ita Ecclesia glo­ rificata est imago et expressio Christi capitis glorificati ; Christi resurrectio et gloria est forma exemplaris et causa, a qua participat Ecclesia resurrectionem et gloriam. Exhibet quidem Ecclesia iam nunc imaginem Christi qui resurrexit a mortuis, spectando simul tum vitam supernaturalem gratiae in terris tum vitam beatam animarum in caelo ; verum expressio perfecta resurrectionis lesu Christi capitis complebitur demum in gloriosa carnis resurrectione. Est itaque Ecclesiae assimilatio ad gloriam Christi in du­ plici stadio, eaque nobis in sacris libris describitur per du­ plicem resurrectionem, regenerationem, renovationem. a) Per resurrectionem spiritalem referimus imaginem capitis nostri Christi, qui surrexit a mortuis. Secundum hanc rationem adhuc incompletam dicit Paulus : a consepulti sumus cum illo (Christo) per baptismum in mortem (mortui peccatis), ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate citae ambule­ mus » Rom. VI. 4; et in eundem sensum: u igitur si con­ surrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens... mortui enim estis et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo n Col. III. 1. 3. Haec eadem in Apocalypsi XX. 5. 6. appellatur u re­ surrectio prima n considerando simul martyrum animas in coelo et sanctam Ecclesiam in terra. At cum ista resurrectione symbolica et glorificatione incompleta in locis omnibus coniungitur resurrectio corpo­ rea membrorum Ecclesiae et in hac ipsius Ecclesiae glori­ ficatio completa tamquam perfecta expressio Christi glori- ^νζ··ν· I — 330 ficati. In loco citato Rom. VI. continuo subdit Apostolus: u si complantati (συαφυτοι) facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus n (complantati seu homogenei) Rom. VI. 5. Nimirum ex imagine imperfecta mortis symbolicae et novitatis vitae in resurrectione prima consequitur similitudo perfecta in resurrectione et glorifi­ catione finali. Expressius adhuc in loco altero Coloss. III, exhibetur u vitae absconditae cum Christo in Deo » tran­ situs ad vitam manifestatam in resurrectione et assimilatam Christo in eius suprema manifestatione : a cum Christus ap­ paruerit (φκνερωθη fuerit manifestatus) vita vestra (exem­ plar et causa vitae vestrae glorificatae), tunc et vos appa­ rebitis (φανεοωθεσεσθε) cum ipso in gloria r> Col. III. 4. Caput manifestatum in gloria exemplariter, vitam adhuc absconditam membrorum manifestabit in gloria efficienter: . « totum est caput et corpus, n Eodem modo coniungitnr ; multis locis assimilatio utraque ad Christum, imperfecta in Ecclesia militante per resurrectionem primam, perfecta in Ecclesia triumphante per resurrectionem finalem. « Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter iustificationem (resurrectio prima) : quod si Spiritus eius qui suscitavit lesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit lesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inha­ bitantem Spiritum eius in vobis » Rom. VIII. 10.11. Paulo post ibi Apostolus expresse loquitur de iis, quos Deus « prae­ destinavit con formes (συιψορφους) fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus ; hanc vero conformitatis praedestinationem complecti ait tum vocatio­ nem et iustificationem, tum glorificationem, quam etiam dicit adoptionem filiorum Dei (completam), redemptionem corporis nostri, et revelationem (άποκαλυψιν) filiorum Dei Rom. VIII. 29. 30. cf. 17. 19. 23. Ita etiam alibi in Scriptu­ ris: a Nostra conversatio (πολίτευμα vita nostra per re­ surrectionem primam) in coelis est ; unde etiam salvatorem exspectamus D. N. lesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum (συρ.α.ορφον) corpori cla­ ritatis suae n Phil. III. 20. 21. u Charissimi nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit (ούπω έφζνερωθη) quid erimus; .. Λ · · — Jf*. *· ■·' «··· ·■·: - 331 — scimus quoniam cum apparuerit (εάν φανερωθη) similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est » 1. Ιο. III. 2. Duplex igitur est stadium configurationis Ecclesiae ad Christum caput et exemplar. Pro primo stadio dicuntur: complantati similitudini mortis eius; consepulti cum Chri­ sto; novitas vitae, conversatio in coelis, vita cum Christo in Deo, sed adhuc abscondita; filii Dei sumus, sed nondum apparuit, quid erimus ; accepimus Spiritum adoptionis fi­ liorum, sed adhuc omnis creatura exspectat revelationem filiorum Dei, et intra nos gemimus adoptionem filiorum Dsi exspectantes, redemptionem corporis nostri (1). Pro stadio altero dicuntur: complantati resurrectioni eius, vi­ vificata mortalia corpora, configurata corpori claritatis eius; cum ipse apparuerit, apparebimus cum ipso in gloria, cura apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, si­ cut est. 6) Duplex ista resurrectio simul est duplex regeneratio Ecclesiae ad exemplar lesu Christi : prior in adoptione, quae iam est sed nondum apparuit ; altera finalis quae ap­ parebit «in redemptione corporis nostri. » De illa dicitur; n nisi quis renatus fuerit (εάν αη τις γεννηθη) ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei» Ιο. III. o; «salvos nos fecit per lavacrum regenerationnis (παλιγ­ γενεσίας) et renovationis Spiritus Sancti. » Tit. III. 5. « in Christo nova creatura » (καινή ζτισις) 2. Cor. V. 17; Gal. VL 15 ; « ut duos (circumcisionem et praeputium) condat in semetipso in unum novum hominem (κτίση ev εάυτω εις ένα καινόν άνθρωπον) faciens pacem, et reconciliet ambos in uno corpore Deo » Ep. II. 15; « omnes filii Dei estis per fidem quae est in Christo lesu ; quicumque enim in Christo (είσ ον) baptizati estis, Christum induistis.... omnes enim vos unum estis in Christo lesu » Gal. III. 26. sq. ; Eph. IV. 25. 24; Col. III. 10. 11. k (1) Facile pro primo hoc stadio ex historia Ecclesiae non modo uni­ versa sed etiam ex singulis eius epochis demonstrari posset assimilatio vitae Ecclesiae in prosperis et adversis ad vitam et passionem lesu Chri­ sti exemplaris ab eius nativitate fere usque ad sepulturam; verum haec non thesim theologicam sed librum historicum postularent. ii. I Î i t ■ : , j'. ■ Regenerationem alteram nominat Christus : a in rege neratione (έν τη παλιγγενεσία) (1), cum sederit Filius ho­ minis in sede maiestatis suae (έπι θρονού άοξης αυτου), se­ debitis et vos super sedes duodecim » Matth. XIX. 28. Haec finalis regeneratio gloriosa in statu originalis iustitiae fuis­ set eo modo, quo Paulus dicit : u nolumus expoliari sed su­ pervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita » 2. Cor. V. 4. Nunc autem quoad rem ipsam eadem quidem fit re­ generatio finalis propter inhabitantem in nobis Spiritum Sanctum ex regeneratione prima: «qui autem efficit nos in hoc ipsum (ο &ε κατεργασααενος ηαας εις αύτο τούτο), Deus qui dedit nobis pignus Spiritus n ib. v. 5. cf. Rom. VIII. 11; sed ad exemplar Christi non fit nisi morte intercedente per resurrectionem : u oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem....... tunc fiet sermo, qui scriptus est : absorpta est mors in vi­ ctoria n 1. Cor. XV. 52. seq. Haec est imago novissimi Adam hominis coelestis in glorificatione, quae consequitur eiusdem imaginem in iustificatione : u igitur sicut portavimus ima­ ginem terreni, (Adam primi), portemus et imaginem coele­ stis (Adam secundi) ; hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum I)ei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit ib. v. 42-50. c) Haec resurrectio et regeneratio pro utroque stadio appellatur etiam renovatio, ut iam ex textibus allatis ap­ paret, et saeculum novum. De tempore novi Testamenti et renovatione mundi per gratiam scriptum est : « Ecce ego facio nova et nunc orientur... ponam in deserto viam et in invio flumina... populum istum formavi mihi/·? Is. XLIIL 19. Hoc idem distinctius Paulus dicit: a si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova» 2. Cor. N. 17. Penes ludaeos non sine fundamento in Scripturis V. T. tempora Messiae dicuntur u saeculum venturum» (2), quod tempus gratiae in sacris libris appel­ li) Procul dubio mortuorum resurrectionem nomine voluit regenera­ tionis intelligi ; sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum est anima nostra regenerata per fidem » Aug. Civit. latur temporie plenitudo et tempus novissimum seu ulti- .1 II. 18; Gal. IV. 4; Eph. I. 10; Tit. I. 3; et « orbis terrae futurus » η όικουχενη ή {Λδλλουσκ Heb. II. ο. Cura hoc au­ tem connectitur saeculum novum regenerationis finalis. In loco citato Matth. XIX. 28. illud u in regeneratione » Syrus vertit « in saeculo novo » (1), sicut in locis parallelis Marc. X. 30; Luc. XVIII. 30. dicitur «saeculum venturum r> (έν τω αίωνι τω έρχοα,ενω). Tum « et ipsa creatura libera­ bitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei » Rom. VIII. 21 ; « novos vero coelos et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus » 2. Pet. III. 13; Apoc. XXI. 1. Pro caelo hoc novo et terra nova sensu iam pleniore et glorificatione finali « dixit, qui sedebat in throno i ecce nova facio omnia r> Apoc. XXI. o. Habemus igitur spectatis omnibus, quae diximus, in re­ velatione ipsa Ecclesiam splendidissime descriptam tamquam ectypum et similitudinem Verbi incarnati subsistentis in divina et humana natura, secundum stadium vitae mortalis et secundum statum vitae glorificatae. Cernitur haec imago et similitudo Ecclesiae expresse in membris eius sanctifica­ tione naturae per gratiam; in ministeriis eius, dum pote­ states visibiles formantur per charisma invisibile veritatis,, virtutis, sanctificationis in magisterio, sacro imperio, sacer­ dotio ; in Sacramentis elevatione elementi naturalis ad supernaturale.m vim et efficaciam sacramenti potissimum in sacramento sacramentorum substantialiter continente etrealiter repraesentante ipsum Christum in suis mysteriis ab incarnatione usque àd sacrificium crucis ; cernitur deni­ que in assimilatione vitae et passionis, atque inde glorifi­ cationis Ecclesiae configuratae claritati corporis lesu Chri­ sti glorificati. Scholion. Duplicem Apoc. XXI. describi resurrectionem sensu, quem diximus et quem inter Patres potissimum Au­ gustinus Civ. Dei XX. c. 6. seqq. multis declaravit, nostra aetate a quibusdam in dubium vocari solet, et impense ne- ; ■7x iri i j1 ^>ί»ΔΛΓ. — 331 — gatur ab iis omnibus, qui obsoletam opinionem de regno millenario ex isto capite XXI. Apoc. instaurare vellent. (Vide Tract, de Tradit, tb. XVI.). Verum distinctio et con­ nexio huius duplicis resurrectionis, spiritualis et corpora­ lis, in Scripturis apertissime praedicatur. Sicut Paulus in locis supra citatis iustificationem et vitam in iustitia ad exemplar resurrectionis Christi appellavit resurrectionem, eamque distinxit a resurrectione gloriae : ita idem Aposto­ lus commemorat alibi illam primam resurrectionem : a surge qui dormis et exurge a mortuis et illuminabit te Christus» Eph. V. 14. Christus Dominus ipse primum directe loquitur de resurrectione ad vitam gratiae, quae nunc est eorum tantummodo, qui obedierint voci eius, u Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei, qui mi­ sit me, habet vitam aeternam, et in indicium non venit, sed transiit (α-εταβεβηκε) a morte ad vitam. Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint (nempe non omnes audiunt), vivent n (1). His vero interposita aliqua transitione connectit resurrectionem finalem, quae erit omnium hominum; sed aliorum ad vitam gloriae, aliorum ad indicium condemnationis, prout praecessit vel non prae­ cessit prior illa resurrectio iustificationis. a Nolite mirari hoc (quod praecesserat) quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei; et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem indicii η Ιο. V. 24-29. Iam eodem hoc modo in Apocalypsi duplex Ecclesiae resurrectio describitur. Ad resurrectionem primam perti(1) u Nondum de secunda resurrectione idest corporum loquitur, quae in fine futura est, sed de prima quae nunc est. Hanc quippe ut distin­ gueret, ait; venit tora, et nunc est; non autem ista corporum sed ani­ marum est * Aug. Civ. Dei XX. 6. Ceterum Christus Dominus utramque resurrectionem in sua oratione intime coniungens, videtur uti [ue iam in prima parte, ubi directe loqui­ tur de resurrectione spiritali, includere etiam resurrectionem corporalem, quam directe declarat in altera orationis parte: vel saltem modum lo­ quendi de resurrectione prima ita conformat, ut sit praeparatio ad de­ clarationem resurrectionis secundae et finalis. ' I nent simul spectatae per modum unius tum animae sancto­ rum nominatim ss. martyrum in caelo tum Ecclesia sanctificata in terris, quibus duabus partibus communionis san­ ctorum constituitur unum regnum Christi per mille annos, dum membra vivunt in hac prima resurrectione et regnant cum capite suo Christo (1), sive iam «mille anni » accipian­ tur pro plenitudine totoque tempore novi Testamenti, sive intelligantur anni determinati pro speciali manifestatione regni lesu Christi per suam Ecclesiam in gentibus et na­ tionibus terrae, donec solvatur Satanas. « Et vidi sedes et sederunt super eas et indicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium lesu........ et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima. Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima ; in his secunda mors non habet pote­ statem » Apoc. XXI. 4-6. Ab hac omnino distincta est resurrectio corporum, quae describitur vers. 11. sqq. Per istam resurrectionem complebitur finalis glorificatio Ec­ clesiae , quae partira, sub imaginibus symbolicis partira lo­ cutionibus propriis celebratur duobus ultimis capitibus to­ tius libri. Ad probabilem explicationem numeri millenarii consu­ lere possumus eundem s. Augustinum. Inter duplicem sen­ sum, utrum intelligendus sit numerus divinus plenitudinis, quemadmodum dicitur, « in mille generationes, n « dies unus sicut mille anni ; n an vero numerus sit arithmeticus humanus, anceps haesit s. doctor 1. c. cap. 7. Ne vero cum (1) u Regnaverunt cum lesu mille annis, animae scilicet martyrum nondum sibi corporibus suis redditis; neque enim piorum animae mor­ tuorum separantur ab Ecclesia quae etiam nunc est regnum Christi...... Regnat itaque cum Christo nunc primum Ecclesia in vivis et mortuis. Propterea enim, sicut dicit Apostolus (Rom. XIV. 9.), mortuus es* Chri­ stus. ut et vivorum et mortuorum dominetur. Sed ideo tantummodo mar­ tyrum animas commemoravit, quia ipsi praecipuo regnant mortui, qui usque ad mortem pro veritate certaverunt, bed a parte totum, etiam ceteros mortuos intelligimus pertinentes ad Ecclesiam, quod est regnum Christi. Quo 1 vero sequitur: qui noa adoraverunt bestiam...... simul de vivis et mortuis debemus accipS^SS c. · π ,.-.Η. '·» — 335 — milliariis regnum quod erit in aeterno triumpho, transferre videretur in hanc terram militiae, duo animadvertenda mo­ nuit. «) Alligatio diaboli per mille annos intelligitur non absoluta sed comparando priorem eius liberam dominationem in gentibus, u Ad hoc ergo ligatus est diabolus et inclusus in abysso, ut non iam seducat gentes, ex quibus constat Ecclesia, quas ante seductas tenebat, antequam esset Ec­ clesia. Xec enim dictum est, ut non seduceret aliquem, sed ut non seduceret, inquit, gentes, in quibus procul dubio Ecclesiam voluit intelligi... Alligatio diaboli est, non per­ mitti exercere totam tentationem, quam potest vel vi vel dolo ad seducendos homines in partem suam, cogendo vio­ lenter fraudulenterve fallendo » ibid. c. 7. 8. Unde b) re­ gnum hoc Christi in terris longe diversum est ab illo, de quo in fine saeculorum dicturus est : venite benedicti Pa­ tris mei, possidete paratum vobis regnum, u Interea dum mille annis ligatus est diabolus, sancti Dei regnant cum Christo etiam ipsi mille annis eisdem, sine dubio eodem modo intelligendis, id est isto iam tempore prioris eius adventus....... Regnant itaque cum illo etiam nunc sancti eius, aliter quidem quam tunc regnabunt... De hoc ergo regno militiae, in quo adhuc cum hoste confligitur, et ali­ quando repugnatur repugnantibus vitiis, aliquando ceden­ tibus imperatur, donec veniatur ad illud pacatissimum regnum, ubi sine hoste regnabitur ; et de hac prima re­ surrectione quae nunc est, liber iste sic loquitur n ibid, cap. 9. Haec si vera sunt, et si deinde numero arithmetico humano assumantur mille anni, quibus Ecclesia, nova le­ rusalem in terris speciali glorificatione manifestanda sit in nationibus, non quidem adhuc plene sed quantum huic « re­ gno militiae n convenit ; fortasse non deerunt, quibus ex historia in mentem veniant quidam probabiles termini huius millennii Christiani. In termino a quo observabunt quem­ dam profectum usque ad fastigium, ac vicissim in termino aci quem videre sibi videbuntur quamdam declinationem istius manifestationis in vita publica regnorum ac gentium, donec « discessio (η ά~οστασια) venerit n (2. Thess. II. 3.), discessio nimirum vitae publicae nationum a toto ordine • - · cliristiano et consequenter dissolutio totius ordinis socialis (1). Ex epochis praecipuis profectus iste regni Christi manifestati in rita publica nationum considerari posset ab ineunte saeculo IV. ad saeculum VIII. labens et IX. iniens ac porro deinceps ; in altero autem termino defectus vitae publicae Christianae paulatim invalescens cerneretur ab ineunte saeculo XIV. ad saeculum XVIII. labens ac no­ strum XIX. cum secuturis, quae nondum in historia sunt aperta sed adhuc clausa in libro scientiae et providentiae Dei (cf. Apoc. V. 1-9.). Gradus vero utriusque inversi pro­ cessus a tenebris ad lucem, a luce ad tenebras (sensu de­ clarato) possent ita discerni. Saeculo IV. ineunte impera­ tores christiani; imperii idololatrae persecutiones finitae (mulier ebria de sanguine sanctorum et de sanguine mar­ tyrum lesu, in interitum ibit, cf. Apoc. XVII.). Saeculo IV. exeunto ad medium saeculum V. ultio sanguinis martyrum per reges barbaros, qui ipsi brevi adhuc tempore manent in idololatria (cf. Apoc. XVII. 12-14). Saeculo V. exeunte saeculo I I. usque ad. IX. barbari vincuntur ab Agno et uniuntur regno Christi (cf. Apoc. XVII. 14.). Saeculo VIII. exeunte et IX. ineunte constituitur imperium Christianum, cita et res publica Christiana; gladius sub gladio, spiri­ tualis ab Ecclesia, temporalis pro Ecclesia exserendus: (1) Sancti Patres non quidem certa sententia, ut nonnullis schola­ sticis visum est. sed coniectando opinandoque dixerunt, α discessionem ·> de qua Apostolus loquitur, esse defectionem ac interitum Romani impe­ rii. Tertullian. Apolog. c. 32; ad Scapnl. c. 2; de Resurrect, earn. c. 24; Lactant. Institut. 1. VII. c. 15. 25; Hieronym. ad Algasiam ep. 121. q. Il; Augustin. Civit. Dei 1. XX. c. 19. (qui optime declarat rem hanc de imperio Romano esse in opinione positam, non ex certa interpreta­ tione); Pseudo-Ambros. in 2. Thess. II. 1-4; Cyrill. Hierosolym. Cateches. 15. n. 12; Chrysostom, in 2. Thess. homil. 4. n. 1. [discessionem ait intelligi debere ipsum Antichristum hom. 3. n. 2; sed quod eum re­ tinet, esse Romanum imperium). Ita etiam Theodoretus, Oecumenius, Theophilactns , ut fere solent, secuti Chrysostomum. Quae a Patribus explicata sunt de Romano imperio, quo tnm temporis ordo publicus con­ tinebatur videntur accipienda esse generalius et intelligenda non de in­ teritu illius specialis formae imperii, sed de dissolutione universali to­ tius ordinis socialis et de apostasia in vita publica ab ordine Christiano. Fiîanzelin. JDe Ecclesia Christi •t· «I -< 1 » - 338 u quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.^ (cf. Apoc. XIX. 6; XX. 1-6.) ; Tota haec constitutio manifesta­ tionis regni Christi in vita publica nationum progreditur quidem successive in tempore , sed in consilio Dei se habet ut terminus unus Ecclesiae regnantis in terra. Pari ra­ tione in altero extremo discessio (η ά~οστασια) suos habet gradus suasque epochas, quae singulae interiectis mille an­ nis respondent epochis, quas indicavimus in manifestatione regni Christi. Saeculo XIV. ineunte usurpationibus ac ty­ rannide potestatis saecularis in captivitate Avenionensi praeparatio schismatis. Sacculo XIV. exeunte et XV. ineunto magnum schisma. Ex connexis cum schismate sac­ culo XV. exeunte proxima praeparatio, saeculo XVI. com­ pletio magnae haeresis Protestantismi. Ex huius archihaereseos principiis protestantibus contra omnem auctoritatem religiosam ac proinde contra ipsam existentiam visibilis Ecclesiae sacculo XVIII. exeunte et saeculo XIX. deismus, pantheismus, atheismus; rebellio primum gallica, deinde universalis; imperium Christianum destructum ; sta­ tus politicus eiusque vita publica in toto orbe terrarum sine Deo, sine Christo, sine Ecclesia. Ligatus erat Satanas per annos mille, u ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni ; et post haec oportet illum solvi modico tempore... Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit et seducet gen­ tes, quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog et Ma­ gog (1) ; et congregabit eos in praelium..... et circuierunt castra sanctorum et civitatem dilectam n Apoc. XX. 3. 7. 8. (1) Goget Magog ex Ezech. XXXVIII. et XXXIX. (vide Hier, in hh. 11.) nomina sunt hostium populi Dei. - Gentes quippe istae quas appellat Gog et Magog, non sic snnt accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrae barbari constituti...... toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse.... Non utique al unum locum venisse vel venturi esse signifi­ cati sunt, quasi aliquo uno loco futura sint castra sanctorum et dilecta çivitas; cum haec non sit nisi Christi Ecclesia toto terrarum orbe dif­ fusa , ac per hoc ubicumque tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra sancto­ rum, ibi erit dilecta Deo civitas cius; ibi ab omnibus inimicis suis, quia et ipsi in omnibus gentibus cum illa ernut, persecutionis illius immani­ tate cingetur » Aug. Civ. Dei XX. c. 11 — 339 — Verum huiusmodi supputationes mille annorum, ut patet, incertae omnino sunt, ut multo sit expeditius mille annos secundum alteram sententiam intelligere numerum divinum de toto tempore novi Testamenti, quaecumque futura sit eius diuturnitas. ι THESIS XX. Gloria Christi finis Ecclesiae. s ■ f c Tota Ecclesia tum in stadio militiae tnm in statu triumphi intrinsecus ex sua essentia ordinata est ad gloriam lesu Christi, ut ad suum finem: unde ipsius Ecclesiae exaltatio et intimus simul nexus intelligitnr Ecclesiae veteris testamenti cum Ecclesia Christi in terris atque huius cum Ecclesia finaliter consummata in coelis. ” Quemadmodum ex Verbo incarnato ut institutore et causa efficiente , ut capite et causa quodammodo formali, atque ut causa exemplari (de quibus hactenus egimus) ; ita ex eodem Christo ut causa finali in se determinatur et a nobis intelligi potest ipsius Ecclesiae natura, vita et exal­ tatio. Ecclesia veteris testamenti praeparatio erat et paeda­ gogia ad Christum Gal. III. 24; Heb. VU. 19. Hinc primum quidem omnes gratiae totusque valor institutionum in ea a Christo adhuc futuro tamquam a fine pendebant; « finis enim legis Christus, n Rom. X. 4; ΠΙ. 25; Heb. IX. 15. Deinde vero tota historia, instituta, sacrificia, sacramenta a Christo futuro tamquam a fine suam formam accipiebant, quoniam umbrae erant ac typi praefigurantes et praenun­ tiantes ipsum Christum Christique opera et instituta: u quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi, » nimirum habent se ad Christum, sicut umbra ad corpus. Col. 11.17; Multo igitur sublimius Ecclesia novi testamenti, ad quam illa vetus erat a introductio, n et quae est complexus omnium operum et charismatum Christi fundatoris, intelli- r. .·»·< ·:■ T -? ' * ■, —’ -·ί A. VkW - 340 — gitur essentialiter in se, iu sua forma, in suis donis, in suis institutis, sacerdotio, regno, magisterio, sacramentis, legibus, doctrina, in tota denique sua vita interna et externa finem habere glorificationem lesu Christi, sui pei’ proprium sanguinem redemptoris, acquisitoris et institutoris, sui capitis et exemplaris. Hunc finem gloriae lesu Christi habet Ecclesia tum in praesenti stadio militiae tum in futuro statu pleni triumphi ex qua unitate finis, quamvis non ex hac sola, oritur mutua relatio et connexio inter Ecclesiam viatorum tendentium ad finem et comprehensorum quiescen­ tium in fine, qui est gloria Christi et Dei. « Ipse habitat in Sion, quod interpretatur speculatio (1), et gestat (Sion) imaginem Ecclesiae quae nunc est, sicut lerusalem gestat imaginem Ecclesiae quae futura est, id est civitatis sancto­ rum iam angelica vita fruentium, quia lerusalem interpre­ tatur visio pacis. Praecedit autem speculatio visionem, sicut ista Ecclesia praecedit eam, quae promittitur, civitatem immortalem et aeternam. .. Sed eam ipsam, quae nunc est, Ecclesiam nisi Dominus inhabitaret, iret in errorem quam­ libet studiosissima speculatio. Et huic Ecclesiae dictum est: templum enim Dei sanctum est, quod estis vos; et in in­ teriore homine habitare Christum per fidem in cordibus ve­ stris. Praecipitur ergo nobis, ut psallamus Domino, qui ha­ bitat in Sion, ut concorditer Dominum Ecclesiae inhabita­ torem laudemus, annuntiantes inter gentes mirabilia eius. Et factum est, et non desinet fieri » Aug. in Ps. IX. or. 12. I. Gloriam lesu Christi ut finem Ecclesiae in stadio iam praesenti vitae mortalis intelligimus ex iis, quae dicuntur de ipso redemptore, de fidelibus redemptis, de Ecclesia ut obiectiva manifestatione lesu Christi. V. Christus redemptor sanguinem suum fudit ad sancti­ ficandam Ecclesiam; - ut ipse sibi (κύτος έκυτω) exhiberet gloriosam Ecclesiam r> Eph. V. 27. Hinc Apostoli properando Ecclesiam velut paranymphi eam despondent « virginem castam exhibere Christo n 2. Cor. XI. 2. Adhuc expressius (1) didetur Augustinus nomen Sian (p^) accepisse velut deriva- tum a Verbo ÎTV) meditari ΠΓΤ»Φ meditatio. T iidem Apostoli per evangelism colligendo gentes in Eccle­ siam, ipsas gentes in Ecclesia atque adeo Ecclesiam colle­ ctam ex gentibus tamquam sacerdotes offerunt lesu Christo α oblationem acceptam et sanctificatam in Spiritu Sancto » (1) horn. XV. 16. cf. Phil. II. 17. 2°. Progrediendo ex altero termino, qui sunt fideles in Ecclesia, ait Apostolus ipsos fideles esse finem proximum totius ordinis naturalis et institutionum ordinis supernatu­ ralis, fidelium vero atcpue adeo Ecclesiae finem esse lesum Christum, cui se totos debent et cui plene consecrati sunt; Christus homo denique -cum suo corpore Ecclesia totus est Dei. u Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura, omnia vestra sunt; vos autem Christi, Chri­ stus autem Dei n 1. Cor. III. 22. Sunt itaque fideles ex in­ tegro dicati et consecrati Christo etiam formaliter ut re­ demptori: u sive enim vivimus, Domino (τω κυριω) vivimus; sive morimur, Domino morimur; sive ergo vivimus sive mo­ rimur, Domini sumus; in hoc (εις τούτο) enim Christus mortuus est et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur n Rom. XIV. 7-9; 1. Cor. VI. 19.20; 2. Cor. V. 15; 1. Pet. I. 18. 19. Unde sicut ab ipso sunt omnia bona Ecclesiae ut a causa exemplari et meritoria et efficiente, ita etiam ad ipsum sunt ut ad causam finalem : Christus lesus u factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et san­ ctificatio et redemptio, ut... qui gloriatur, in Domino glorietur » 1. Cor. 30. 31. 3\ Multiformis sapientiae Dei et consiliorum quae erant ab aeterno abscondita in Deo, suprema manifestatio est in Verbi incarnatione, in investigabilibus divitiis lesu Christi, in oeconomia salutis omnium gentium. Iam vero Verbi in­ carnati effectus, immo superna turalium operum eius comple­ xus, divitiarum lesu Christi u depositorium dives » (2), oe­ conomiae salutis concreta realitas est Ecclesia. Hinc Ecclesia (1) Είναι |Χ5 λειτουργόν Ιησού Χρίστου εί α έθνη, ίερουργουντα το εύαγγελιον, του Θεού, ινα γενηται ή προσφορά των εθνών εύπροσδ*χτος, ήγιασρ-ενη ιν πνευαατι άγιω. Expressiones omnes λειτουργός, ΐερουργεϊν, προσφορά de­ sumptae sunt a sacrificiis. (2) Irenaeus 1. III. c. 4. 'I to· w a — 342 — ipsis etiam spiritibus coelestibus est obiectiva manifestatio harum omnium divitiarum lesu Christi, et consequenter multiformis sapientiae et consiliorum Dei, adeo ut quemad­ modum finis operis in mundo creato est manifestatio invi­ sibilium Dei, quae naturaliter cognoscuntur (Rom. I. 20.), ita in mundo sanctificato i. e. in Ecclesia finis operis sit manifestatio invisibilium Dei, quae in Christo facta sunt visibilia et supernaturaliter cognoscuntur. Mihi data est gratia haec, ait Apostolus, « in gentibus evangelizare inve­ stigabiles divitias Christi (1), et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo (2), qui omnia creavit, ut innotescat principatibus et potestatibus in coelestibus (3) per Ecclesiam multiformis sapientia Dei, secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo lesu Domino nostro n (4) Eph. III. 9-11. Tamquam obiectiva manifestatio gloriae lesu Christi Ec­ clesia eo constituitur, quod Christus suam claritatem ei communicat, et a Christo in ipsam velut a sole in suum planetam claritas participata diffunditur. Pater clarificat Filium in divinitate generando, in humanitate exaltando; vicissim Filius est Patris clarificatio in substantia paterna sibi communicata, in humanitate assumpta factus obediens (1) Τον ανεξιχνίασταν πλούτον του Χρίστου divitias nempe ut sunt in Christo omnis plenitudo, et ut effunduntur ab ipso, a quo nos omnes ac­ cepimus. » ;i (2) Φώτισα’, παντα;, τις ή οικονομία του μυστεριου του αποζεζρυααενου άπο των αίωνων έν τω Θεω. Nimirum Apostolo data est gratia illuminare omnes verbo externo, ut illuminentur interne ab ipso Christo. Oeconomia mysterii absconditi in Deo ab aeterno, et in plenitudine temporum facto ipso manifestati, est mysterium incarnati Verbi cum toto eius opere, cum redemptione et salvatione omnium gentium; vide Coloss. I. 26-27. (3) Ταις άργαις ζαι τα’.ς εξουσία·.; έν τοι; έπουρανιοις, Principatus et po­ testates in coelesti hierarchia etiam alibi nominantur Eph. I, 20. 21; Col. I. 16; Π. 10. Gradus, quos secundum praestantiam naturae etiam spiritus lapsi retinuerunt, iisdem nominibus designantur Eph. II. 2 ; VI. 12; Col. II. 15; 1. Pet. III. 22. cf. 1. Cor. XV. 24. (4) Κατα προθεσιν των αίωνων, ήν έποιησεν έν Χριστώ Ιησού. Praefinitio προθεσι; est alterum misericors Dei consilium salvationis per Christum lesum, quod ab aeterno concepit in Verbo, et in tempore effectu ipso exsequitur per λ erbum incarnatum. De nomine ποοΟεσις cf. Tract, de Deo el. 3. p. 743. |1 - 343 — usque ad mortem et exaltatus super omne nomen (1), atque ita secundum utramque rationem licet modo diverso est «splendor (απαύγασμα) gloriae eius. » Filius lesus Christus clarificat Ecclesiam redimendo morte sua. sanctificando et exaltando participatione claritatis suae in charismatibus internis et in muneribus externis; hac vero ipsa claritate sibi communicata vicissim Ecclesia est splendor gloriae lesu Christi. Hoc totum divina sublimitate ab ipso Domino nostro declaratum habemus in ultima oratione ad Patrem coram Apostolis peracta. « Clarifica Filium tuum, ut Fi­ lius clarificet te; sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. .. tui sunt, et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et clarificatus sum in eis.... Et pro eis sanctifico me ipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate........ Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis.... ego in eis et tu in me, ut sint consummat i in unum η Ιο. XVII. 1. sqq. II. Nunc clarificatio Ecclesiae in Christo lesu, et Chri­ sti in Ecclesia sua nondum pervenit ad finem, sed augetur contionis incrementis pro mensura sanctitatis et claritatis proficientis in Ecclesia. Completo demum numero sancto­ rum, quando occurremus omnes in mensuram aetatis ple­ nitudinis Christi, per finalem clarificationem membrorum consummabitur exaltatio nominis et glorificatio lesu Chri­ sti. Haec est illa «revelatio» et «apparitio» et « gloriosa praesentia » lesu Christi Filii Dei (άπο/.αλυψις, φάνερωσις, επιφάνεια, παρουσία), quae toties in sacris litteris celebra­ tur. « In revelatione Domini lesu de caelo... cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt... ut clarificetur nomen Domini nostri lesu Christi in nobis (2) et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini lesu Christi » 2. These. I. 7. sqq. (1) Vide Phil. II. 6-11. (2) Κατα την χαριν του Θεού ήμων και κυρίου Ιησού Χρίστου. Non dicitur του Θεού και του κυρίου,sed sub uno articulo του Θεού και κυρίου; ideo utrumque praedicatum Deus noster et Dominus ad idem subiectum, ad eandem personam lesum Christum pertinet. Vide Tract, de Trinit. th. III. n. I; de Incarnat, th. VI. n. Π. •V ‘AW- e Finis itaque ad quem omnia ordinantur, est Ecclesia transferenda per statum militiae in statum Ecclesiae trium­ phantis, ut in hac et per hanc consummetur ultimus finis omnium, qui est gloria Dei et Agni. Omnes angeli, et qui « Deo redempti sunt sanguine eius ex omni tribu et lingua et populo et natione, » et « omnis creatura quae in caelo est et quae super terram et sub terra et quae sunt in mari voce magna omnem gloriam dant sedenti in throno et Agno, qui occisus est. Apoc. V. XXI. XXII. IIT. Haec ipsa ordinatio et continua progressio Eccle­ siae viatorum ad Ecclesiam consummatorum constituit et in se continet eandem relationem Ecclesiae novi Testamenti ad suum salvatorem in secundo adventu glorificationis, quae fuerat Ecclesiae veteris testamenti ad primum adven­ tum redemptionis. Sicut intima ratio ac vita veteris Eccle­ siae consistebat in praeparatione, spe et desiderio ad hunc primum adventum, tamquam ad finem suum, ita Ecclesia novi Testamenti habens redemptorem suum iam praesentem et redemptionem completam, continuis progressibus ut ad finem suum tendit et toto desiderio fertur ad u revelationem filiorum Dei » et ad manifestationem gloriae lesu Christi in adventu secundo, ubi ultima inimica (έσχατος έχΟ^ος) destruetur mors, et cum subiecta fuerint illi omnia, ipse Christus caput cum toto suo corpore in omnibus iam mem­ bris glorificato subjicietur ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus 1. Cor. XV. 24. sq. In veteri Testamento patriarchis et prophetis praemon­ stratur futurus: u in quo benedicentur omnes gentes ter­ rae ; r> venturus u qui est expectatio gentium ; » oriturus ex lacob, quem vident a sed non modo, n intuentur u sed non prope; n radix lesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur ; r> dandus « in lucem gentium, salus usque ad extremum terrae ; » dicitur u filiae Sion, ecce salvator tuus venit... et opus eius cum illo; n «veniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria;» u et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis » etc. 17; Is. XI. 13; XLIX. 6; LXII. 11; Agg. I. 8; Mal. III. 1. In novo Testamento horum promissorum possessio con­ jungitur cum expectatione consummationis in adventu se­ cundo. « Apparuit (έπεφανε) gratia Dei salvatoris nostri omnibus hominibus... expectantes beatam spem et adventum gloriae (επιφάνειαν της δόξες) magni Dei et salvatoris nostri I. Ch. » 1. Cor. 1.7. « Conversatio nostra in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus D. N. I. Ch. qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae r> Phil. III. 20. 21. « Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; cam Christus appa­ ruerit cita vestra, tunc et cos apparebitis cum ipso in gloria, » Col. III. 3. 4. (1). Vide reliqua in thesi antecedenti. (1) Frequenter Apostoli diem revelationis Domini proponunt fidelibus Christianis duplici scopo, tum ut in angustiis quibus premebantur, inde animi fortitudinem et consolationem haurirent, tum ut vitae sanctitate in illum sollicite se praepararent. Ante missionem Spiritus Sancti Apo­ stoli ipsi sine dubio mox futurum putabant gloriosum regnum lesu Chri­ sti; sed quando adhuc postea, manente iam in ipsis Spiritu veritatis, ita loquuntur, ut diem Domini quam primum exspectandum dicere vi­ deantur, tria animadvertentur oportet, a) Tempus novissimum, ultimi dies saepe sumuntur pro toto tempore novi Testamenti in comparatione cum veteri Testamento. 6) Finis vitae praesentis et post mortem indicium particulare sane proxime futurum a singulis exspectari debet, status au­ tem in quo index tum unumquemque invenerit, manet incommutabilis in diem revelationis Domini et in aeternum, c) Sicut in veteri Testamento spes omnis dirigebatur ad primum adventum Domini et ad eius Ecclesiam futuram, ita in novo Testamento spes et omne desiderium sanctorum fertur ad secundum adventum et ad ultimam glorificationem,, quae sola huic ultimae in terris oeconomiae superest ut terminus exspectationis, et in quam haec transitura est, sicut ipsa erat terminus oeconomiae anti­ quae. Unde mirum non est, Aqiostolos quandoque respicientes proximam liberationem per mortem, sine expressa distinctione temporis transiisse ad promissiones a Libertatis gloriae et redemptionis corporis » in secundo Christi adventu (cf. Rom. VIII. 19-28.); eo modo quo prophetae veteris Testamenti saepissime cum redemptione ex captivitate temporali coniungunt redemptionem per Christum, licet nna ab altera pluribus saeculis esset divisa. Vide I. Cor. X. 11; Eph. IV. 30; Phil. I. 6. 10; I. Thess. V. 2; 2. Tim. I. 12-18; III. 1; IV. 8; Heb. X. 25. 37; 1. Ιο. II. 18. Iam primis temporibus in hanc Apostolorum praedicationem a quibusdam alienos sensus inductos fuisse discimus ex 2. Thess. II. 2-8. et 2. Pet. III. 9. 12-14. Temporis determinatio, quam Pater reservavit suae po­ testati. ipsis Apostolis vel omnino vel certe pro publica praedicatione erat abscondita Matth. XXIV. 3b; Marc. XIII. 32; Act. I. 7. ** * · »- · · * · ? · ’ - 3-16 Unde sicut fides et spes sanctorum veteris Testamenti invocat primum adventum ut finem omnium desideriorum· urn : - rorate coeli desuper, et nubes pluant iustuin» Is. XLV. 8· ita suspiria Ecclesiae novi Testamenti anhelant ad glorifi­ cationem lesu Christi in adventu secundo. «Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina: et spiritus et sponsa dicunt, veni; et qui audit, dicat, veni!» Immo omnium, quae ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam, et consolationem Scripturarum spem habeamus, ultima recapitulatio et verba postrema sunt clamor spiritus et sponsae : « veni Domine lesu ! n Apoc. XXII. 17. 20. ·» - -· ie . Consideravimus hactenus ipsum divinum factum, quo­ modo Ecclesia a Christo fundatore sit instituta et consti­ tuta, ab Apostolis ex Christi mandato sub Spiritus Sancti directione secundum eam divinitus inditam formam propa­ gata et amplificata ; quomodo deinde eadem efficienter sit pretium ac opus redemptionis per sanguinem Christi, for­ maliter sponsa et corpus Christi sponsi ac capitis, exemplariter imago eius ac splendor relucens, finaliter tota ad eius gloriam externam. Nunc ex divina hac constitutione speciales proprietates Ecclesiae, prout in ipsa ea constitu­ tione continentur, singillatim nobis deducendae sunt. Spe­ ctabimus nimirum Ecclesiam in sua constitutione visibilem et catholicam, infallibilem et sanctam, indefectibilem et apostolicam, unam et necessarim omnibus ad redemptionis applicationem aeternamque salutem. §. I. De visibilitate Ecclesiae Christi in terris. Praenotio historica. Ecclesiam a Christo constitutam esse visibilem nec aliam institutam quam hanc unam visibilem, inspecta ipsa histo­ ria institutionis et constitutionis, prout in Scripturis evi- — 347 — I denter continetur et a nobis in superioribus est exposita, tain manifestum in oculos incurrit, ut speciali explicatione huius rei homini christiano non opus esse videatur. Hoc quidem sine dubio verum est, si res absolute per se spe­ ctetur; at vero Deformatores saeculi XVI. quantumvis alioquin Scripturam a claram et sufficientem n iactarent, hoc ipsum dogma in Scripturis lucidissimum penitus per­ verterunt ; unde necessitas explicationis ac defensionis hu­ ius doctrinae inducta est maxima. Imo sicut apostatis illis tamquam fundamentum polemicum ad ceteras suas haereses adstruendas erant errores de Ecclesia, ita horum errorum ac consequenter totius haereseos fulcimentum in molimine adversus fidem catholicam erat ipsa haec negatio visibili­ tatis Ecclesiae, adeo ut hoc dogmate rite explicato et con­ stituto haeresis ipsa tota etiam in ceteris suis partibus consistere non potuisset. Quoniam porro non nisi dira ne­ cessitas polemica adversus catholicos induxit haeresiarchas in hanc negationem, ex altera vero parte simpliciter per­ sistendo in negatione visibilis Ecclesiae Christi in terris neque ipsi societatem aliquam saltem nomine et specie Christianam colligere neque eam quomodocumque collectam tueri potuissent adversus alias sectas ex ipsis eorum prin­ cipiis in dies pullulantes, et quoniam insuper institutio visibilis Ecclesiae Christi in terris nimis erat evidens ex dictis et factis Christi ipsius et Apostolorum ; hinc orta est quoad hoc caput doctrinae inter Protestantes incredi­ bilis quaedam confusio et variatio sententiarum et expli­ cationum inde a primis auctoribus usque ad hanc nostram aetatem, ita ut non modo diversi eorum magistri et diver­ sis aetatibus, sed iidem homines uno tempore, ut ipse eo­ rum haeresiarcha Lutherus, aliter atque aliter loquerentur pro diverso scopo polemico ; negantes visibilitatem verae Ecclesiae in disputatione adversus catholicos et in defen­ sione suae apostaseos, affirmantes eandem adversus alias sectas fanaticas; iterum negantes in defensione sui princi­ pii de independentia interpretationis privatae Scripturarum, affirmantes in conatu aliquam adhuc partem dogmatum Chri­ stianorum retinendi ; porro negantes in defensione alterius sui principii de iustificatione per solam fidem, tum vero 1' < . 1 I : I iterum Ecclesiam visibilem affirmantes, quando disciplinam aliquam et scelerum repressionem in suis coetibus necessa­ riam esse comperiebant (1). Trimum nempe Deformatores toti erant in destruenda Ecclesia, affirmantes eam ex multis iam saeculis corrupisse (1) Illi Protestantes qui hac nostra aetate ad destruendam necessita­ tem fidei dogmatum insistunt fundamentalibus principiis ipsius sic dictae Reformationis, saepe conqueruntur de inconstantia iam primorum u Refor­ matorum - et ceterorum deinceps theologorum suorum in retinendis et per omnes consequentias explicandis illis principiis, quorum primum ac totius aedificii velut lapidem angularem dicunt esse illud de sola fide nempe de sola fide speciali (fiducia peccati non imputati) instificante, quam propterea dicunt . vitam Christi in fidelibus. - Ex hoc autem principio de sola fide iustificanie deducunt genuinam indolem miri negotii illius, quod ipsi fingunt et appellant Ecclesiam, ac nominatim eius invisibilitatem. - Ecclesia Protestantica, inquiunt, aedificatur in fide (singulorum), quae nullatenus, sicut in Ecclesia catholica, est fides dogmatum ab Ecclesia propositorum; sed est immediata vita Christi in singulis fidelibus. At dolendum est, neque a Reformatoribus neque deinceps ab Ecclesia evangelica hoc suum principium fuisse sincerum integrumque servatum; passim namque relabebantur ad notionem catholicam, concipientes fidem velut eam, qua credantur dogmata ab Ecclesia proposita..... Ex Protestantica notione fidei omnino vindicari potest sententia auribus orthodoxorum uti­ que molestissima: potest quispiam esse vere fidelis, etiamsi ne unum qui­ dem dogma Ecclesiae amplius admittat. Consideremus iam consectaria quae ex hoc principio Protestantismi promanant quoad constitutionem Ec­ clesiae. Ecclesia nullo umquam momento suae existentiae in tempore pot­ est spectari velut adaequata expressio ideae Ecclesiae; sed habet in se spiritum Christianum, efficacem in universitate fidelium, velut principium profectus in indefinitum....... Habitus quoque singulorum ad Ecclesiam omnino alius est in Protestantismo ac in Catholicismo. Singuli salutem suam habent non communione cum Eccle.-ia, sed immediata sua relatione ad Christum seu ad regnum coeleste: non Ecclesia facit eos Christianos, sed Christiani faciunt Ecclesiam; Ecclesia non est institutum aliquod su­ pra singulos et supra communitatem, quoi in se completum de coelo ad nos descenderit; sed ea a singulis semper nova producitur, sicut historia teste prius erat fides et erant singuli fideles, atque horum demum con­ ventione inter se orta est Ecclesia...... Singuli in se habent principium salvificum, singuli sibi ipsis sunt sacerdotes coram Deo, unusquisque opus reconciliationis cum Deo ipse inter se et Deum suum perficiat oportet li­ berum habens accessum ad thronum gratiae. Hoc fecundissimo principio universalis sacerdotii Christianorum omnis specifica differentia inter Cle­ ricos et laicos sublata evanuit » Berolinenses Ephemerides Ecclesiae Protestanticae 29. Septembris 1855. (loerg Geschichte des Protestantismus in seiner neuesten Entwicklnng. T. I. p. 136.). ■ ■ 'I 340 — veram fidem lesu Christi et pro fide divina induxisse in orbe terrarum inultos errores humanos totamque haerere in idololatria , Romanum Pontificem esse Antichristum, Episcopos catholicos, sacerdotes ac monachos esse ipsius Antichristi Apostolos sensu proprio, quo in Scripturis Antichristus praenuntiatus reperitur. At vero si haec ita essent, Ecclesia a lesu Christo fun­ data eiusque sanguine redempta ex multis iam saeculis tota periisset. Nihil ergo remansisset reformandum ; sed insti­ tuenda fuisset omnino nova Ecclesia, quae hoc ipso non lesu Christi fuisset sed alia Ecclesia novi institutoris, opus proinde meri hominis. Ex altera parte Christus Deus suam a se fundatam Ecclesiam evidenter promisit indefectibilem et hoc ipso in fide ac doctrina infallibilem fore sub sua ipsius perpetua tutela omnibus diebus usque ad consummationem saeculi et sub directione Spiritus veritatis cum ipsa docente et credente Ecclesia manentis in aeter­ num. His angustiis pressi apostatae illi, ne, id quod evi­ dens erat, faterentur se ab Ecclesia lesu Christi indefectibili ac proinde adhuc tum existente defecisse, ac dogmata Ecclesiae infallibilis atque adeo veritates certe a Christo revelatas negasse, cogebantur comminisci novam doctrinam de ipsa natura Ecclesiae, seu potius negare rem ipsam re­ tento solo nomine Ecclesiae, fictione non minus quidem evi­ denter contraria Scripturis, sed interim tamen sufficienti ad speciem aliquam pro vulgi ignorantia impiae rebellioni obducendam. Ecclesia promissionum, aiebant, quae sola est vera Ec­ clesia Christi ex eius promissis indefectibilis, sancta et uni- . versalis, non constat nisi solis membris sanctis (iuxta Lutheranos) vel praedestinatis (iuxta Calvinianos). Solafde speciali singuli Christiani apprehendunt merita Christi et iustitiam qua ipse iustus est, per eamque sibi imputatam ipsi singuli iusti non sunt, sed coram Deo habentur velut iusti. Isti igitur sunt sancti et (iuxta Calvinianos) prae­ destinati (nam qui praedestinati non sunt, nullam umquam fidem et nullum fructum ex verbo et sacramentis perci­ piunt, sed ex eis ad suam damnationem magis indurantur) ; atque ex horum omnium et solorum numero vera Ecclesia — 350 — promissionum constituitur (Γ, ? on potestate aliqua vel ministerio divinitus instituto formantur ab Ecclesia et generantnr. sed ipsi formant ot generant Ecclesiam; singulique sibi ipsis sunt sacerdotes, non per ministerium Ec­ clesiae et in Ecclesia sanctificati, sed per suam quique fidem specialem immediate conceptam virtute Spiritus Sancti quae verbo inhaeret, Christi meritum apprehendentes et ita Chri­ sto capiti uniti tamquam sola vera eius membra. In hac immediata singulorum unione cum Christo excluso ministe­ rio Ecclesiae stulte gloriari solent consistere praestantiam suae Ecclesiae (quae revera Ecclesia non est) prae Eccle­ sia catholica, quam dicunt intercedere mediam inter Chri­ stum et singulos fideles. Quasi vero infallibilis doctrina fidei, sancta disciplina, gratia sacrificii et sacramentorum (1) In libris symbolicis Deformatores ab articulo fidei de Ecclesia cursim. ac si in ferro ignito incederent, conantur se expedire. « Praedi­ camus beneficium Christi, quod fide (fiducia speciali) in Christum conse­ quamur remissionem peccatorum , non cultibus excogitatis a Pontifice. Porro Christus, prophetae et Apostoli longe aliter definiunt Ecclesiam Christi, quam regnum Pontificum. Nec est ad Pontifices transferendum, quod ad veram Ecclesiam pertinet, quod videlicet sint columnae veritatis, quod non errent..... Quare nos iuxta Scripturas sentimus, Ecclesiam pro­ prie dictam esse congregationem sanctorum, qui vere credunt evangelio Christi (quo intelligent promissionem factam singulis peccata eis propter Christi merita non imputari, et habent Spiritum Sanctum. Et tamen fa­ temur. multos hypocritas et malos his in hac vita admixtos habere socie­ tatem externorum (massa ecclesiastica)...... Neque videmus, cum Ecclesia proprie dicta appelletur corpus Christi, quomodo aliter describenda fuerit, quam nos descripsimus; constat enim impios ad regnum et corpus diaboli pertinere, qui impellit et habet captivos impios s Apolog. Confess. August, ad articulum VII. (Libri symbolic! Lutheran, ed. Meyer p. 92.). - Ab initio fuisse et nunc esse et in consummationem usque mundi futuram unam Ecclesiam constanter credimus, id est, societatem et mul­ titudinem hominum a Deo electorum, qui illum recte per veram fidem in lesum Christum colunt et amplectuntur, qui eiusdem Ecclesiae solus est caput, quae etiam est corpus et sponsa Christi lesu, quae Ecclesia est etiam catholica, id est, universalis, quia electos omnium saeculorum, re­ gnorum. nationum et linguarum continet, sive sint ex ludaeis, sive ex gentibns..... Haec Ecclesia est invisibilis soli Deo nota, qui solus novit, quos elegit; comprehenditque, sicut dictum est, tam electos defunctos, qui vulgo Ecclesia triumphans vocantur, quam cos qui adhne in hac vita su­ pereunt militantes adversus peccatum et Satanam, et posthac sunt victuri » Confess. Scotiae I. n. 16. (Confessiones Reformatae ed. Niemeyer p. 348.). *=· xS? quae non Ecclesiam habent auctricem sed a Christo auctore per Ecclesiam ministrantur singulis, non illud ipsum esset, quo Spiritus Sanctus fidem, spem et charitatem infundit et conservat in singulis sanctificatis eosque unit immediate cum Christo et Deo, et quasi unio membrorum inter se impedimento esset, et non potius tum conditio necessaria ad unionem immediatam eorundem cum capite, tum eius effectus: « ut omnes unum sint, sicut tu Pater i n me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.... ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum η (Ιο. XVII. 21. 23.). Secundum istam igitur haeresiarcharum theoriam homi­ nes quidem sunt utique visibiles, sensibilis est etiam Scri­ ptura et verbi praedicatio et sensibilia sunt u verbi admi­ nicula » sacramenta ; et ista sunt « signa externa » dum­ taxat, et quatenus visibilia, non sunt propria attributa verae Ecclesiae, sed communia etiam massae damnatae quae solo nomine non re ipsa, non ex veritate sed per dissimulatio­ nem veritatis dicitur Ecclesia Christi ; nam illa omnia, quibus homines uniuntur Christo atque ita ingrediuntur numerum componentium veram Ecclesiam, fides suscepta, per hanc fidem imputata iustitia, sacerdotium proprium omnibus et solis iustis, aut denique absoluta antecedens praedestinatio, haec inquam omnia soli Deo comperta sunt, hominibus vero occulta ac prorsus invisibilia, hocque ipso invisibilis est Ecclesia vera, cum haec non sit aliud quam numerus computatus omnium sanctorum aut praedestinato­ rum. Quum itaque auctores rebellionis furiosam suam prae­ dicationem, qua debacchabantur in totam per orbem terra­ rum Ecclesiam tamquam Christo inimicam et synagogam Antichristi, necesse haberent conciliare cum institutione et promissis Christi quibus certi reddimur, ipsum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi futurum cum sua per hanc ipsam, institutionem ac praesentiam indefectibili Ecclesia, atque adeo quum oporteret ostendere aut aliquid saltem dicere, ubinam sit et per tot saecula dominantis An­ tichristi fuerit vera illa Ecclesia promissionum ; responde­ bant Deum sibi semper conservasse aliquos sanctos sed occul­ tos et in medio nationis pravae latentes, horumque numerum per orbem terrarum diffusum fuisse et esse veram Ecclesiam. •T ■ Γ , ·-■ “ ■ > ' · Huic suo dogmati eum ceteris connexis de verbo Dei claro et non indigo interpretationis, quo unusquisque sibi ipsi sit sacerdos si bique solus sufficiat, ac de sola fide spe­ ciali iustificante, insistebant primo in stadio, quando ad avertendos populos ab Ecclesia, et (si fieri potuisset) ad destruendam Ecclesiam omnibus viribus contendebant. At vero cum rerum omnium perturbatio, sectarum diversarum infinita colluvies, et fanaticarum multitudinum cruentae rebelliones ex illis ipsis principiis exortae mox manifestum redderent, in istis fundamentis nullam societatem religio­ sam, nullum ne ad speciem quidem ordinem ecclesiasticum posse constitui, resque civiles ipsas in ruinam trahi; tum demum de ministerio ecclesiastico eiusque auctoritate, ac proinde de Ecclesia visibili et de Ecclesiae constitutione nova substituenda antiquae solliciti esse coeperunt. Sed hoc opus, hic labor, ut evidenter contradictoria simul concilia­ rentur ! Nimis absurdum est, quod aliquando conarentur, et pauci illi adhuc superstites, qui se Protestantes ortho­ doxos dicunt, usque ad haec tempora conantur in pugna quidem adversus catholicos retinere notionem Ecclesiae in­ visibilis in ipsis principiis fundamentalibus totius haereseos expressam, simul autem ad suam religiosam societatem continendam et adversus alias eiusdem originis sectas de­ fendendam asserere et serio vindicare sibi Ecclesiam visibilem et indefectibilem a Christo institutam atque inde ab Apostolis permanentem usque ad ipsos hos « orthodoxos » perductam. Hac enim catholica notione visibilis Ecclesiae promissionum constituta, ex ipsa « Reformationis » origine et historia evidens est etiam caecis, totam defectionem saeculi XVI. ac proinde sectas istas omnes, inclusa « ortho­ doxa, » non esse nisi synagogas rebelles adversus veram indefectibilem Ecclesiam lesu Christi (1). Ut hanc eviden­ tem consequentiam, quam in primis et ante omnia amoliri eis ratum et fixum est, quomodo demumcunque effugiant, (1) Protestantismus se ipsum destrueret (ait Protestans Winer in u Comparatione professionum diversarum Ecclesiarum §. 19·)» si Ecclesiam agnosceret secundum suam essentiam ut externam institutionem, » nempe ut ab ipso Christo institutam visibilem t·’ — Λ ’ί ! plerique integrum, conservant principium fundamentale, ex quo velut ex matrice suam trahunt originem, Ecclesiam promissionum a Christo institutam fuisse et esse invisibi­ lem. Tum vero ab hac vera Ecclesia sanctorum seu prae­ destinatorum distinguunt « massam ecclesiasticam, » quae est utique visibilis. Ad hanc u massam, » visibilem in qua vera Ecclesia latet invisibilis, aliqua disciplina ac τζολιφειζ continendam, requiruntur ministeria quaedam et instituta ecclesiastica, quibus componitur u constitutio Ecclesiae, n Sed haec a constitutio « humanae est originis, et ideo mu­ tabilis, pro diversis temporibus et locis diversa. Hoc po­ sito, ratio sane nulla erat, hanc Ecclesiam visibilem cum sua constitutione humana distinguendi velut sui iuris di­ versam a civitate terrena ac regimine politico ; unde ne­ cessario consequebatur id, quod in Protestantismo ubique factum esse videmus, ut reges seu principes politici sub no­ mine ab Ecclesia catholica mutuato supremi Episcopii non minus et eodem iure sic dictam Ecclesiam nationalem gu­ bernent, sicut sub nomine principis regunt alias res poli­ ticas ac civiles. Quod vero dicunt, principem non regia potestate sed velut membrum praecipuum Ecclesiae fungi supremo illo episcopatu, patet hanc fictionem ad illuden­ dum plebibus excogitatam quoad rem ipsam nullius esse pretii, praesertim cum ex principiis Protestantismi paulo ante expositis de nullo sive rege sive magistratu constare possit, ipsum esse membrum verae Ecclesiae ; si autem eum dicunt solummodo u membrum praecipuum » massae illius quae non est vera Ecclesia, evidenter totum hoc negotium « supremi episcopatus » politicum est, fundatum in pote­ state regia et civili, nequaquam vero in praerogativa mem­ bri Ecclesiae. Ex hac historica expositione status quaestio­ nis tria sunt manifesta. Γ. Ex ipsis fundamentalibus principiis Deformationis excluditur omnis notio Ecclesiae divinitus a Christo insti­ tutae ·, atque adeo in sectis istis sive singulis sive omnibus nulla est, ne specie quidem, Ecclesia Christi. Si enim Ec­ clesiam dicant illam congregationem visibilem, ea cum tota sua constitutione opus humanum est ac terrenum ; illa vero quam aiunt esse divinae originis sed invisibilem, profecto Fbanzelix. Ve Ecclesia Christi ~ 23 » —- *·* Ecclesia non est, cum ibi singuli ab omnibus aliis independentes et aliis incogniti per se consistant si bique sufficiant, adeoque numerum quidem soli Deo notum, nequaquam au­ tem Ecclesiam constituant, in qua divinis institutis, mi­ nisteriis ac potestatibus formata u multi unum corpus sumus iu Christo, singuli autem alter alterius membra » Rom. XIII. 5. 2°. Evidens est contradictio in ipsis principiis ex quibus coorta est et quibus innititur tota Deformatio. Ne de aliis multis antilogiis nunc dicamus, ex una parte affirmabant claram esse ac omnibus perspicuam Scripturam, ut quoad credenda et sequenda nullo opus sit interprete; tum vero ex altera parte dogmata ipsa fundamentalia de Ecclesia, quae saltem quoad rei summam revera in Scripturis sunt clara et perspicua (1), negabant; bisque substituebant prin­ cipia ad suam apostasin necessaria, quae in Scripturis non solum non continentur nec clare nec obscure, sed manife­ stissime excluduntur. 3\ Patet ex ipso statu quaestionis, quanti doctrina de visibilitate Ecclesiae promissionum sit momenti tum ad totam doctrinam revelatam retinendam ac vindicandam ad­ versus omnes haereses, tum ad rite perspiciendam non so­ lum impietatem sed etiam absurditatem rebellionis sae­ culo XVI. coeptae et in ultimis suis consectariis in dies magis manifestae. Ad huius igitur dogmatis declarationem nunc progredimur. (1) - Quomodo autem confidimus in divinis litteris accepisse nos Chri­ stum manifestum, si non inde accepimus et Ecclesiam manifestam? * Aug. ad Vincent, ep. 93. n. 23. • '· I THESIS XXI. Visibilitas Ecclesiae in incommutabili Christi institutione. <.· Ecelesia novi Testamenti non facto hmnano sed institntione divina ■est religiosa societas visibilis; Christus enim Deus-homo divinam reli" gionem pro hominibus non solum in animis latentem sed in visibi- litus rebus ct institutis velnt incorporatam fundavit, quae ipsa per s professionem unius fidei, per disciplinam morum, per sacramenta sancti■ ficationis ac cultus divini unam societatem hominum religiosam con- inngunt. Unde Ecclesia in terris non alia visibilis alia invisibilis est, ■ sed ipsamet Ecclesia Christi visibilis proprietates habet etiam invisi■ biles; nec alia Ecclesia est conspicua alia per fidem credenda, sed ’ ipsamet Ecclesia quae visibilis est, ut obiectum divinae revelationis - et subicctum snpernatnralinm attributorum fide creditur; ac proinde « calem una visibilis Ecclesia est etiam Ecclesia divinarum promis!· sionnm. n I. Quaestio non est, si diligentius rem inspiciamus, utrum Ecclesia quam Christus instituit, sit yisibilis, sed quae­ stio est, an Christus Ecclesiam ut visibilem instituerit ; non materialiter de visibilitate Ecclesiae Christianae, sed formaliter de Christiana visibilitate Ecclesiae agitur. Xulla datur societas humana, nulla inter homines societas reli­ giosa, et ut comparationem arctius restringamus, nulla datur secta haeretica, quae non contineatur suis nexibus, compositae humanae naturae ad formandam societatem quamcumque ac nominatim religiosam necessariis, adeoque externis etiam ac sensibilibus. « In nullum nomen religio­ nis seu verum seu falsum coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium con­ sortio colligentur, quorum sacramentorum vis inenarrabi­ liter valet plurimum » (s. August, cont. Faust. 1. XIX. c. 11.). Verum compages et nexus illi sensibiles sequuntur naturam ipsius societatis, cuius (quatenus est societas) sunt ratio formalis propria ac proinde in naturalibus societati­ bus humanitus institutis hujusmodi vincula sunt humanae rJJ • J — 356 — i institutionis; in religionibus falsis et in sectis haereticis (ut religiones ipsae) sunt non solum hominum inventa sed etiam impietatis commenta; si quae vero a sectis retenta sunt velut reliquiae ex religione divina, ea non ad sectas formaliter ut tales, sed ad societatem religiosam pertinent divinitus institutam, a qua defecerunt et cui tamen sem­ per quamvis rebelles obligantur (1). Certe igitur etiam in so­ cietate a Christo instituta, in Ecclesia Christi compages unionis, quibus ipsa societas unitorum formatur et intrin­ secus constituitur, secundum naturam huius societatis humano-divinam visibiles sint oportet, secus humana socie­ tas et Ecclesia in terris non esset, et sint ab ipso Christo fundatore inditae, secus societas et Ecclesia divina non esset et Christiana. Sine huiusmodi enim a signaculorum visibilium consortio » mente forte concipi potest (per quam­ dam abstractionem) numerus Deum religione divina colen­ tium, sed nulla hominum Deum colentium societas, cum desit ipsa essentialis forma societatis ; et si numerus deinde hominum ipsa velut natura cogente per talem visibilium signaculorum formam in consortium coiret, societas foret non divinitus sed opera humana instituta. Ipsum igitur nomen Ecclesia, quando agitur de Ecclesia inter homines, implicitam habet significationem essentialis visibilitatis, non solum ratione materiae, quia hominibus visibilibus con­ stat, sed maxime et proprie ratione formae, quia est so­ cietas hominum. Quam ob rem quaerere utrum Christus instituerit Ecclesiam visibilem perinde prorsus est ac quae­ rere, utrum instituerit Ecclesiam in terris; qui vero lo­ quuntur de instituta divinitus Ecclesia in terris invisi­ bili, coniungunt terminos se invicem excludentes. Hinc est, quod Lutherus eiusque sectatores in illis documentis, in quibus tuentur suum conceptum invisibilitatis, etiam ipso sacro nomine Ecclesiae expuncto dixerunt nomine pro­ fano communitatem (gemeinde). Nam praeciso numero san­ ctorum quem soli Deo cognitum, nobis vero omnino invisi­ bilem et incompertum dixerunt, Ecclesia quam deinceps ipsi efformare conati sunt, non poterat esse aliud quam (1) Do hac re inferius pluribus dicemus ' > -λ 4; e communitas » politicis institutis coagulata. .Idcirco sine ulla contradictione tam multa de mutandis constitutionibus suarum u communitatum n disputare possunt; eo vero ma­ ior est contradictio in verbis et iniqua crudelitas in factis, dum nunc palam profiteri solent, se a non contra Ecclesiam catholicam sed contra hierarchiam, » qua sacra constitutio a Christo incoinmutabiliter suae Ecclesiae indita conti­ netur, bellum movere, atque salva catholica fide et Ecclesia constitutionem eiusdem mutari posse sibi fingunt. II. His praenotatis iam ex tota antecedenti tractatione nostra non minus manifestum est, Christum suam Eccle­ siam condidisse ut visibilem, quam certum est, Christum aliquam suam Ecclesiam in terris instituisse. Absolute lo­ quendo potuit Deus revelationem et religionem suam supernaturalem ita dare hominibus ut singulos ipse per se revelatione aut inspiratione immediata constitueret prophe­ tas in doctrina, sanctos in disciplina, sacerdotes in divino cultu sibi suffi cientes, adeoque nullo authentico magisterio, nullo divinitus instituto regimine, nullo peculiari sacerdo­ tio coniuuctos. Quae in tali hypothesi foret convenientia inter multos in fide, in disciplina, in cultu divino, ea non vinculis visibilibus contineretur, sed tota deberetur soli invisibili internae singulorum inspirationi, quae in omni­ bus ioret eadem ab uno Spiritu ; nec proinde foret unitas socialis divinitus instituta, ac propterea nulla divinitus instituta Ecclesia sensu biblico vocabuli, quia licet dici posset numerus fidelium, singuli tamen per se consistentes non forent partes ac membra alicuius totius organice uniti, cniusmodi Ecclesia in Scripturis exhibetur, a Ipse dedit Pastores et Doctores ad consummationem (1) sanctorum i (1) Προς καταρτισμόν ad membrorum conjunctionem et ordinatam di­ spositionem datum est a Christo ministerium Pastorum et Doctorum: per has enim iuncturas subministrationis a Christo capite descendentis totum corpus harmonice compactum est et connexum (συναρμολογοομενον και συμβι^αζομενον δια "ασης άσης της επιχορηγιας); et per has inacturas quae sunt organa visibilia subministrationis invisibilis fit, quod Christus rogavit et utique impetravit non pro Apostolis tantum « sed et pro iis qui credituri sunt per verbum eorum, » nt omnes « sint consummati in unum » (Ιο. XVII. 20-23.). • ?. - 358 ' opus ministerii, in aedificationem (έις οικοδομήν) corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei....... ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in astutia hominum... Caput Christus ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis.. .. augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate » Eph. IV. 11-16. Illa vero mere spiritualis in singulis propria ac independens oeconomia forte beatis in termino (1) non autem hominibus redemptis in via congruens, iam a priori saltem undequaque improbabilis esset; a posteriori ex historia, ex revelatione ipsa, ex perpetuo evidenti facto certum prorsus est, numquam sive in veteri sive multo minus in novo Te­ stamento a Deo revelationem ac religionem generi humano communicatam fuisse modo illo descripto, qui non nisi per providentiam extraordinariam nobis occultam in specialibus quibusdam casibus quadamtenus admitti potest (2). «Quid cum singulis agatur (providentia illa extraordinaria), Deus qui agit, atque ipsi cum quibus agitur, sciunt; quid au(1) In ipsa etiam Ecclesia coelesti, ubi Dens est omnia ia omnibns, hierarchiae sunt et ordines diversi secundam diversa dona, secundum di­ versas operationes et secundum illuminationes inferiorum a superioribus. - Etenim non solum superioribus et inferioribus men.ibus, sed etiam coordiuatis (nui sunt unius eiusdemque hierarchiae) a supersubstantiali rerum omnium prim rdiali ordinatore lex ista constituta e^t, nt per singulas hierarchias primi essent ac medii novissimique ordines ac virtutes, inferioribusque diviniores (Deo propinquiore2) mystie essent et manuductores ad divinum accessum, divinam que illustrationem ac communionem» (in illustrationibus nempe et communicationibus accidentalibus, non in bea­ tifica visione essentiali). Kx‘- γαο ου μ-ονον ε~·. των ύπιοζειαενων τε ζαι ύφειαενων νοων. άλλα ζ.άν το:: όχοταγεσ·.·/ ούτος ό θεσμός ώρ'-σται π-αρα τζς πάντων υπερουσίου ταξιαρχίας, το καθ’ έζαστην ιεραρχίαν πρωτας και μ,εσας και τελευταίας είναι τάξεις τε και δυνάμεις, και των ήττονων είναι τους Οειοτερου; μυστας και χειραγωγούς επ: την Οηιαν προσαγωγήν και ελλαμύιν και κοινωνίαν, Dionys. Cocleat. Hierarch, c. 4. n. 3, Eodem autem auctore a nostra sa­ cratissima hierarchia est coelestium hierarchiarum quaedam snpermundana imita· io. * των ουράνιων ιεραρχιών υπερκόσμιος μιμησις. Ibid. c. 1. n. 3. Vide Clement. Alex, supra f. 45. p. 2. et consule Petav. de Angelis 1. II. c. 5. cf. s. Th. 1. <[. 106. a. 1. a ΗΉ (2) Confer s. T hornam de Verit. Veritat. qu. 14. a. 11: 3. dist. 25, q. 2. a. 1. x I tem agatur cum genere humano (providentia ordinaria), per historiam commendari voluit et per prophetiam » (supernaturalibus factis ac revelatione publica). Aug. de vera Reli­ gione c. 25. n. 4G. Atqui hisce factis et hac revelatione certissime constat, Christum Dominum (quoniam de Ecclesia novi dumtaxat Testamenti agimus) totam suam religionem non aliter insti­ tuisse nisi velut formam exstantem et sese exhibentem in visibili Ecclesia, ut sit Christiana religio velut incorporata in Ecclesia et per eam ipsa religio facta visibilis (1), atque adeo ut totum opus Christi revocari possit ad fundationem huius suae Ecclesiae socialis ac proinde visibilis, quam acquisivit sanguine suo et sibi (αύτην έαυτω) exhibuit glo­ riosam (vide thés. VI. η. 1 ; VII. η II.). Sane tota religio Christiana continetur veritate doctrinae revelatae ad credendum in fide, sanctitate praeceptorum et disciplina ad vivendum opere operantis in spe et charitate, mysteriis sacrificii et sacramentorum ad adorandum Deum in perfecto cultu, et ad sanctificandos homines in gratia opere operato. Atqui haec omnia ac proinde totam suam religionem Christus non instituit nisi ut elementa infor­ mantia suam Ecclesiam in authentico magisterio Aposto­ lorum et successorum apostolicorum usque ad consumma­ tionem saeculi, cui ex eadem institutione respondeat totius Ecclesiae non interna solum fides sed unitas etiam praedi­ cationis et professionis; in sacro imperio seu potestate regiminis eorundem legatorum Christi, quo per proprias leges, per indicia, per sanctiones vita Christiana in tota Ecclesia dirigatur non solum virtutibus internis sed disci­ plina quoque et actibus externis, qui tum ut fructus ma­ nifestantes tum ut incitamenta et a’diumenta virtutum sunt proximum obiectum sacri regiminis ; in peculiari sacerdo­ tio tandem, quo iidem sacri doctores et pastores sunt insi(1) Tertullianus definit Ecclesiam « corpus de conscientia religionis ··> Apologetic, c. 39. Sicut Paulas de Filio Dei qui u invisibilis in suis fa­ ctus est visibilis in nostris, » dicit (Col. ΙΓ. 9.) in ipso incarnato u ha­ bitare omnem plenitudinem divinitatis corporaliter η (σωμ.ατιζω;); ita dici potes plenitudo divinae religionis exstare in Ecclesia Christi corporaliter. V.VA il iti, ut sacrificent corpus Christi reale sub visibilibus speciebus nomine et cum participatione totius Ecclesiae ad divinum cultum, pro tota Ecclesia ad communem fructum; atque ut corpus Christi mysticum seu ipsam Ecclesiam in singulis suis membris sanctificent visibilibus sacramentis. Haec porro omnia elementa, ex quibus et in quibus Christus suam Ecclesiam formavit, ita mirabili complexione in unitatem coalescunt, ut iidem qui sub una ratione doctores, pastores, sacerdotes dati a Christo ad docendum, regendum, sanctificandum praesunt, ipsimet singuli sub ra­ tione alia subsint docendi, regendi, sanctificandi, atque adeo pertinentes sub una ratione ad Ecclesiam docentem, sub ratione alia pertineant ad Ecclesiam discentem seu au­ dientem, si excipias supremum pastorem et doctorem, vi­ sibile caput Ecclesiae, de quo tamen ipso id quadamtenus valet, quoad definitiones scilicet doctrinae a magisterio iam factas, quoad iurisdictionem fori interni, et quoad sancti­ ficationem per sacramenta (1). Talem, ut nunc indicamus, Ecclesiam, ac proinde non nisi sub hac forma concreta religionem a Christo esse in­ stitutam, ex antecedentibus thesibus est manifestissimum, ut ulteriori demonstratione non indigeat. Vide th. VI-IX. In hisce igitur visibilibus elementis Ecclesia ab ipso suo divino fundatore est instituta et ex his componitur, ita ut si vel unum detrahas, eoque magis si omnia visibilia ele­ menta quatenus societatem informant et efformant, neges et auferas, quemadmodum a Protestantibus factum est et ex eorum principiis necessario consequitur, nulla amplius (1) Audivi canonistam quem Iam satis alinqnin eruditum magna con­ tentione disputantem, Romanum Pontificem non esse nec recte dici posse - membrum Ecclesiae, - ac si caput corporis sive physici sive moralis membrum corporis praecipuum non esset, a quo reliqua omnia membra de­ pendeant et in unitatem vivificam couiungantur ac contineantur. Si cor­ pus Ecclesiae in suis membris subordinatis consideras distinctum a sno capite visibili, illud consideras inadae inate ; si consideras a capite «ςρβratum, ipsum « corpus a Christo compactum ct connexum » dissolvis non secus ac illi Gallicani quondam et Febroniani, qui Concilium oemmeni1 um ponebant seorsum imo et discors a Romano Pontifice, ac visibilem for­ mam essentialem Concilii universalis atque adeo Concilium ipsum destrue­ bant. yή - *< .- · T* EX. " ·*· ■ 36 1 supersit Ecclesia Christi Proinde character visibilitatis est ita essentialis, ut sine illo Ecclesia Christi in terris ne mente quidem, concipi possit ; sed ea vel nulla vel visi­ bilis dici debeat. Longe aliud vero est dicere elementa Ecclesiae esse vi­ sibilia atque idcirco non aliam dari Ecclesiam Christi in terris nisi visibilem, et aliud esset dicere in his elementis nullas esse proprietates, nullas virtutes ac vires efficaces, quae sint per se invisibiles. Hoc alterum iam ex data de­ scriptione elementorum Ecclesiae manifesto apparet absur­ dum; neque enim Ecclesia cadaver est sed supernatural! virtute ac vigore vivens corpus Christi. Sicut Christus caput et exemplar non est Christus, §i cum Photinianis aut Nestorianis visibilis humanitas tantum spectatur, nec Christus est si cum Monophysitis spectetur sola invisibilis divinitas; sed est unus Christus in et ex invisibili ac vi­ sibili natura « (ex duabus et in duabus naturis inconfuse et indivise) : n ita corpus Christi mysticum Ecclesia non est, nisi quatenus elementa eius visibilia informantur et in sua propria ratione constituuntur proprietatibus ac do­ tibus divinis, quae in ipsis elementis visibilibus per se in­ visibilia non nisi fide et intellectu per fidem illustrato percipiuntur. Sic doctores et pastores et sacerdotes a Chri­ sto instituti externis etiam signis ex eadem Christi insti­ tutione in perenni successione discernuntur ; sed infallibilitas magisterii, auctoritas sacri imperii, potestas sacerdotii inest quidem ipsis visibilibus gestoribus et exseritur visi­ bilibus actibus, in se tamen ipsa invisibilis manet obiectum solius fidei. Idem valet de visibilibus sacramentis et sacri­ ficio prae efficaci virtute sanctificandi et prae victima sub alienis speciebus ; nec minus de membris Ecclesiae in sua visibili initiatione, professione, disciplina ac vita Christiana, si haec elementa visibilia comparentur cum interna per se invisibili fide et sanctificatione. Brevissime dici potest Ec­ clesia tota quidem sed non secundam totum visibilis. Vide haec plenius demonstrata superius. Non igitur in eo posita est haeresis Protestantium, quod affirment esse essentialia aliqua elementa invisibilia in Ecclesia Christi; id enim verissimum est et ex fide ca- L · $ < t — 362 — ? ‘· . tholica certissimum ; imo longe plura sunt et nobiliora et efficaciora elementa illa invisibilia, quam quae Protestantes admittunt ; unde non minus errant negando aut pervertendo id, quod vere per se invisibile ex institutione Christi et dono Spiritus Sancti inest Ecclesiae, quam negando aut pervertendo id, quod ex eadem Christi institutione et Spi­ ritus Sancti operatione est ac perenniter manet elementum Ecclesiae conspicuum. IV. Ex dictis iam etiam apparet, quomodo visibilis Ec­ clesia Christi sit obiectum fidei, de qua re dicendum est, non solum ad amovendam illam ultra omnem captum ab­ surdam adversariorum conclusionem, u vera Ecclesia fide creditur, ergo est invisibilis; » sed multo magis ad ipsam genuinam visibilitatis notionem illustrandam. Sicut in obiectis ordinis naturalis visibilitas relata ad actum humanum spectanda est non pro mera perceptione sensili, sed pro perceptione sensili coniuncta cum intelligentia rationali, siquidem ipse humanus actus perceptionis per sensus rationalis est, non autem mere materialis sicut in brutis; ita res religiosae etiam quae sunt visibiles, con­ stituuntur, quatenus religiosae sunt, obiectum intelligentiae non mere naturalis sed illustratae per fidem. Dicere possumus: sicut considerationem humanam a perceptione mere animali eorundem obiectorum sensibilium distinguit ratio, ita obiectorum sensibilium ad revelatam religionem pertinentium considerationem christianam a mere humana perceptione distinguit fides, adeo ut eadem sensibilia per illud ipsum quo constituuntur obiecta revelatae religio­ nis, constituantur etiam obiecta supernaturalis fidei. Sic sacramentum christianum sine dubio est sensibilis ritus. | infideli non minus quam fideli conspicuus ; at illud quo ritus ipse sensibilis constituitur in ratione sacramenti christiani (divina nempe eius institutio et supernaturalis efficacia) non sensibus patet sed fide credendum est ; et hac fide consij deratio Christiana fidelium ab humana perceptione infidelium j quoad eundem ritum visibilem omnino differt. Neque vero ideo quia supernaturalis dignitas et virtus sacramenti non i sensibus percipitur, quisquam negabit sacramentum in quo I creditur illa dignitas et virtus, esse visibile; aut vicissim I ’ — 363 — ! dicet sacramentum quod est visibile, non esse obiectum fi'j dei divinae. Fide nimirum creditur hunc conspicuum ritum I esse sacramentum divinitus institutum et efficax sanctifi! rationis; non fide sed sensibus percipitur, hic et nunc fieri I actionem e. g. ablutionis et prolationis verborum. Ita ergo etiam universim in Ecclesia non dividitur sed tamen di' stinguitur formalis ratio, sub qua est humano modo i. e. sensibus cum intellectu coniunctis visibilis, et formalis ra­ tio sub qua divinae fidei obiectum est. 1. Visibilis est Ecclesia ut hoc determinato modo ac or­ dine existens et per historiae decursum propagata societas. а) Profecto enim visibilis est hierarchia cum vindica­ tione, professione et functione tum magisterii et doctrinae in omnibus formis praedicationis tum et populorum profes­ sionis; tum regiminis cum sacra disciplina et externa vita Christiana; tum sacerdotii cum sacrificio, sacramentis ac cultu divino. б) Evidentia historica constat, in hac sua constitutione Ecclesiam fuisse visibilem omnibus aetatibus usque ad Apo­ stolos, et eandem continua successionum serie ad nos usque propagatam fuisse. Non ergo solum in praesenti Ecclesia visibilis cernitur, sed simplici intuitu historico, qui aequivalet visioni, et longe diversus a fide divina etiam ab infi­ delibus ratione utentibus haberi potest, Ecclesia intelligitur visibilis omnibus saeculis antecedentibus. Pro tempore prae­ senti sensibus physicis cum intellectu, pro omnibus tempo­ ribus sensui historico intellectuali Ecclesia est visibilis. c) Eodem modo huc pertinent et in se sensibilia sunt facta et charismata externa, quae in Ecclesia et ex Ec­ clesia velut fructus ex arbore omnibus aetatibus proger­ minant; ex una parte mirabilis Ecclesiae conservatio et propagatio, transmutatio mundi pagani in mundum Chri­ stianum per spiritum Apostolicum absque respondentibus praesidiis humanis, martyria cruenta in persecutionibus omnium hostium, victoriae incruentae in pugnis et insidiis omnium errorum ; ex altera parte multitudo non interrupta miraculorum in factis corporeis, manifestationes charisma­ tum et virtutum heroicarum .in factis spiritualibus et in vita perfecta. Quae quidem omnia, quatenus visibilia sunt, * — 36*1 non sunt obiectum fidei sed tnotioa credibilitatis eorum, quae de Ecclesia fide divina creduntur, adeo ut Ecclesia quae creditur et cui creditur, in se ipsa in suis nimirum elementis et factis sensibilibus sese exhibeat omnibus geu« tibus fide dignam tum ut obiectum credendum tum ut te­ stem fide sequendum. Simili prorsus modo, ac Christus ipse visibilis in terris, fundator et exemplar et caput Ecclesiae, suis factis sensibilibus a nativitate usque ad ascensum iu coelum sese exhibuit tum testem veritatis cui credendum, tum veritatem ipsam ac Filium Dei, in quem credendum. - Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus cre­ dite, ut cognoscatis et credatis, quia Pater in me est et ego in Patre η Ιο. X. 39. Sicut de Christo scriptum est: - testem populis dedi eum, ducem et praeceptorem genti­ bus ; n ita de Ecclesia eius continuo subiungitur. u. Gentes quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et sanctum Israel, quia glorificavit te» Is.LV. 4. 5. Sicut de Christo dictum est: « dedi te in foedus po­ puli et in lucem gentium » Ib. XLII. 7; ita de Ecclesia dicitur: ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splen­ dore ortus tui » Ib. LX. 3. Sicut u radix lesse stat in si­ gnum populorum... et levabit signum in nationes » Ib. XI. 10; ita Ecclesia est civitas in monte Sion, quam vident omnes gentes, et ad quam confluunt omnes, qui quaerunt veritatem et salutem, u Et erit in novissimis diebus prae­ paratus mons domus Domini in vertice montium, et eleva­ bitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes ; et ibnnt populi multi et dicent: venite et ascendamus ad montem Domini et ad Domum Dei lacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius, quia de Sion exibit lex et verbum Domini de lerusalem » Ib. II. 2; Mich. IV. I. Cf. Concil. Vaticanum sess. III. cap. 3. 2°. Haec ipsa Ecclesia eo, quo dictum est, modo visibi­ lis. cum sua constitutione hierarchica, cum suo magisterio et professione fidei, regimine et disciplina, sacerdotio, cultu divino et charismatibus sensibilibus etiam describitur ac revelatur verbo Dei, adeoque ipsamet Ecclesia quae sub i una ratione est visibilis et historice intelligibilis, sub alia ■**· - · _ 305 — ratione est obiectum fide divina credendum propter aucto­ ritatem Dei revelantis; seu est obiectum non iam solum in suis elementis et factis, quatenus sensibilia sunt, viden­ dum et naturali intellectu intelligendum, sed in iisdem ele­ mentis et factis et omnibus suis attributis, quatenus verbo Dei revelata sunt, intellectu fide illustrato credendum. I Etenim a) Divina Auctoritas in magisterio et imperio, veritas, sanctitas, efficacia in sacerdotio, sacrificio et sacra­ mentis proprietatesque aliae supernaturales solo Dei verbo innotescunt, atque adeo fide creduntur, b) Huius Ecclesiae, quam nunc praesentem cernimus, existentia per decursum saeculorum usque ad Apostolos, eius per Apostolos propa| gatio, imo eius institutio per Christum visibilem in terris I historice quidem citra fidem divinam innotescere potest, quod ex dictis ad visibilitatem pertinet ; sed sicut ipsius Christi divinitas, ita divinitas institutionis Ecclesiae tum generatim et in abstracto, tum determinate et in concreto huius Ecclesiae, sola fide creditur. Imo illa quoque quae historice et naturaliter intelligi possunt, institutio per I Christum, propagatio per Apostolos et reliqua facta obiectnm sunt fidei divinae, quatenus in historia non mere humana sed in historia revelata continentur. Ex his manifesta apparet absurditas distinctionis inter veram Ecclesiam invisibilem, quae fide credi debeat, et vi­ sibilem a massam ecclesiasticam, » ut aiebant, ad quam na­ turalis sensus, nullatenus vero supernaturalis fides refera­ tur. Quin potius ipsa Ecclesia visibilis est obiectum fidei, quamvis sub alia ratione ac consideratione sit visibilis ac naturaliter intelligibilis, et sub alia ratione per fidem supernaturalem credenda. Ita etiam in capite Ecclesiae Christo Domino Apostoli non alium videbant et aliam credebant; sed eum ipsum quem videbant sub ratione sensibilis huma­ nitatis, credebant sub ratione divinitatis, non alium et alium, quae haeresis deinde erat Nestorii, sed aliud et aliud, u Hominem vidit et Deum confessus est (Thomas) dicens : Dominus meus et Deus meus. Videndo ergo credi­ dit, qui considerando verum hominem, hunc (ipsum homi­ nem) Deum, quem videre non poterat, exclamavit. „ s. Gre­ gor. in Evang. 1. II· hom. 26. n. 8. I * ·.·?■ — 3G6 — 3· V. Hanc ipsam Ecclesiam visibilem esse Ecclesiam promissionum, cui nempe factae sint et ad quam solam refe­ rantur promissiones omnes a Christo Domino de Ecclesia et pro Ecclesia sua enuntiatae, ulteriori probatione non indiget, cum ex demonstratis alia Ecclesia Christi in ter­ ris praeter visibilem nec instituta fuerit nec proinde um­ quam exstiterit. Imo verbis iisdem, quibus Christus Deus institutionem suae Ecclesiae visibilis enuntiavit, etiam de­ claravit eiusdem infallibilitatem, auctoritatem, potestatem perennem ac indefectibilem in doctoribus, pastoribus, sacer­ dotibus a se institutis suaque legatione functuris, adeo ut his promissionibus detractis verba institutionis Ecclesiae nulla supersint aut nullum habeant sensum; vicissim vero detracta in iisdem verbis institutione Ecclesiae visibilis, pio promissionibus nullum amplius remaneat subiectum, ipsaeque propterea promissiones evanescant. Sane Christus Dominus numquam dixit: doctrinam meam sine doctore, vitam religiosam sine pastore et sine suble­ ctione, activam sanctificationem et cultum divinum sine ministris et sacerdotibus conservabo in quibusdam sanctis nulli mortalium cognoscendis, qui singuli independentes sibi ipsis sufficiant, et horum numerum mihi soli notum in medio massae ecclesiasticae, quae non pertinet ad Eccle­ siam meam sed est massa damnata hypocritarum, perpetuo conservandum appellabo Ecclesiam meam. Hic non Christi sed Deformatorum sermo erat, quamdiu nimirum totam vi­ sibilem Ecclesiam in orbe terrarum defectionis accusare et infelices populos ab ea divellere propositum habebant, ut superius declaravimus. Christus Dominus suam Ecclesiam dicit esse eam, quae ab ipso est aedificata in Petro ; in hac Ecclesia tamquam in regno coelorum in terris claves seu supremam potesta­ tem committit Petro, ita ut solvendo ac ligando, quidquid ad regnum coelorum pertinet, eam exerceat in eodem toto regno. Est ergo Ecclesia Christi non numerus incognitus sanctorum sibi sufficientium, sed regnum omnino cognitum a capite visibili ex potestate a Christo accepta administra­ tum, actibus exercendis a potestate cognita in subditos co­ gnitos, qui actus ergo ipsi externi sint et visibiles. Huic I — 367 — Ecclesiae in Petro aedificatae et huic regno sub Petro constituto, adcoque suae uni visibili Ecclesiae promittit indefectibilitatem in ipsa ratione ac proprietate Ecclesiae et regni Christi, ut ipsamet visibilis Ecclesia numquam pos­ sit desinere esse vera Ecclesia et regnum Christi : « et portae inferi non praevalebunt adversus eam. » Promissa ergo est etiam indefectibilitas fundamenti visibilis, admi­ nistratoris ac administrationis supremae potestatis, et fun­ ctionum in solvendo et ligando. Matth. XVI. Pariter sub Petro et cum Petro omnium ovium et agno­ rum Christi visibili pastore constitutum collegium Apostolieum Dominus iubet discipulos facere omnes gentes et sin­ gulos in eis baptizare, atque baptizatos omnes inducere in observationem totius doctrinae et disciplinae. Ex parte ergo altera iubet obedientiam et subiectionem erga ipsos Aposto­ los docentes, administrantes sacramenta, inducentes in ob­ servantiam omnium mandatorum. Hanc ipsam ita dispositam visibilem Ecclesiam promittit perennem fore et indefectibi­ lem in praedicatione doctrinae et fide, in regimine et di­ sciplina, in sacramentis et sanctificatione sub sua tutela et sub assistentia Spiritus veritatis omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, u Docete omnes gentes, bapti­ zantes eos... . docentes eos servare omnia.... et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. » « Alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vo­ biscum in aeternum, Spiritum veritatis » Matth. XXVIII. Ιο. XIV. Vide thés. XI. Eandem ita dispositam Ecclesiam praecepit audiendam, et rebelles puniendos velut ethnicos et publicanos, promissa potestate universali, quaecumque ad Ecclesiam spectant, alligandi aut solvendi super terram, ita ut ligata aut so­ luta sint in coelo. Quae quidem auctoritas et potestas quam certo non est ex humana politia sed ex Christi institutione, tam evidenter nec exerceri nec intelligi potest nisi in Ec­ clesia visibili. Matth. XVIII. Hoc ipsum repetendum est de descriptione Apostolica Ecclesiae, in qua ab ipso Christo dati sunt pastores et doctores. ne circumferamur omni vento doctrinae, idque usque ad consummationem et plenitudinem corporis Christi. Eo- •f1 '*** V ’ — 3( >S — i'· dem modo exhibetur Ecclesia velut domus Dei, quam ad ad-­ ministrent Episcopi cum subiectis sibi inferioribus mini­ stris secundum certam legem conversationis, quae proinde visibilis est; et eadem ita descripta praedicatur «columna et firmamentum veritatis » Eph. IV; 1. Tim. III. Postremo, ne cetera prosequamur, Christus Dominus sa­ crificium incruentum corporis sui pro nobis dati et fracti, sanguinis sui prout erat in calice, pro nobis effusi in ul­ tima coena eodem modo, ut ipse fecerat, faciendum instituit ab Apostolis in sua Ecclesia et pro Ecclesia in sui com­ memorationem. Sed hoc sacerdotium seu in concreto hos sacerdotes visibiles ad offerendum visibile sacrificium in ipsa visibili Ecclesia instituit perenni successione usque ad. se­ cundum suum adventum, adeo ut ipsum sacerdotium, sacri­ ficium et sacramentum sit unum ex illustrioribus vinculis et manifestatio sublimissima unitatis in visibili corpore, quod est Ecclesia, multo praestantius, quam in veteri Te­ stamento sacerdotium templum et sacrificia constituebant vinculum unius visibilis societatis religiosae populi Israel. « Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus omnes, qui de uno pane participamus: videte Israel secundum carnem, nonne qui edunt hostias, participes (ζ.οινωνοι) sunt altaris? ’· (1. Cor. X. 18.). Quare etiam promissio indefectibilitatis ad ipsam continuam seriem sacerdotum et peren­ nis sacrificii atque adeo ad Ecclesiam eiusque cultum visi­ bilem pertinet, non autem ad nescio quos sanctos nemini umquam cognitos aut cognoscendos. « Hoc facite in meam commemorationem, « in quibus verbis iam quidem ex ipsa natura institutionis includitur, et ab Apostolo diserte in­ super declaratur eiusdem perennitas : u quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Do­ mini annuntiabitis, donec veniat λ (1. Cor. XI. 26.). Scholion. Protestantes in neganda visibili Ecclesia sese recipiunt ad principia quaedam speculativa et deinde ad positivam doctrinam in textibus nonnullis a contextu et a fidei analogia divulsis. -i 1 . Totum negotium sanctificationis, aiunt, est perso­ nale pro singulis, illudque internum ac spirituale: « regnum Dei intra a os est » (εντός ύρ,ων) j u caro non prodest quid- — 3G9 quam, qnam, spiritus est qui vivificat; nη u regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto « Luc. XVII; Ιο. VI; Rom. XIV. Addunt hanc in­ dolem spiritualem propriam esse novi Testamenti in com­ paratione ad Testamentum vetus, quod carnale erat in in­ stitutis externis positum, et praeparatio dumtaxat ad spi­ rituale: a venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate » Ιο. IV. Ipsam deinde hanc internam sanctificationem ac unionem cum Deo in alium omnino sensum detorquent ac media ad illam pro arbitrio confingunt praeter et contra manifestam doctrinam Scripturae et totius revelationis. luxta hanc enim hae­ resim, ut iam superius exposuimus, iustificatio hominis perficitur sola fide, qua iustitia Christi homini imputatur, excluso quovis magisterio, ministerio et sacerdotio Eccle­ siae ; et hanc dicunt immediatam unionem sanctorum sin­ gulorum cum Christo, exclusa a mediatione Ecclesiae. » So­ lis igitur hisce sanctis, qui nullo signo externo atque adeo nulli hominum sed uni Deo sint cognoscibiles, constare ve­ ram Ecclesiam dicunt. Quod quidem figmentum scopo, ad quem excogitatum est, sufficere sibi persuaserunt, ut luci­ fugi isti sancti et invisibilis ista Ecclesia per multa saecula in Ecclesia visibili u Antichristi n ubique terrarum laten­ tes perstitisse dici possent. At vero a) ex hisce principiis si ultima consectaria de­ ducantur, concedendum erit in sententiam quarundam se­ ctarum Gnosticorum, pseudo-mysticorum medii aevi et aliorum fanaticorum nostrae aetatis, qui ipsam notionem naturae humanae et totam revelationem supernaturalem pervertentes eliminatam volebant realitatem carnis a Verbo assumptae, redemptionem per passionem eius ac mortem, sacramenta omnia,• divinum cultum externum,· existentiam denique et utilitatem Scripturae inspiratae, ac omnia re­ vocabant ad contemplationem et sensum internum sub im­ mediata operatione Spiritus Sancti in animis singulorum. U) Proximus finis omnium institutorum divinorum sine du­ bio est sanctificatio spiritualis, unio cum Deo et salus ani­ marum ; sed quae et qualis sit ista sanctificatio, et quae sint ad illam media instituta, non deliris hominum menFbvnzelix. -Z>e Ecclesia Christi : I r 9 h- v.’ . .Se­ tibus configendum, verum ex tota divinitus revelata oeconomia discendum est --■i; nec media cum line ipso sunt confundenda. Sanctificatio autem et unio cum Deo profecto non est inanis umbra per stultam persuasionem, Deum non intueri nos ac indicare, (piales re ipsa sumus iusti vel peccatores; sed ea perficitur per veram in anima transformationem in­ fusione gratiae ac virtutum in fide, spe et charitate. «Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini spéculantes in eandem imaginem transformamur a claritate (Domini) in claritatem (nobis propriam ac inhaerentem) tamquam a Do­ mini Spiritu n 2. Cor. III. 18. (1). (1) Ήοει; δε άντε; άνακεκαλυααενω προσωπφ την δόξαν χορίου κατοπτρ:{χετααορφουαεΒα άπο δοξη; st; δόξαν, καΟαπερ άχο ζοαενοι, την αύτη κυρίου ζνευαατος. Moyses velata facie loquebatur ludaeis, quia splendorem eius ex praesentia Dei contractum intueri non valebant (Exol. XXXIV, 29-35.): quoi quidem ipsum symbolum erat velaminis spiritualis seu ve­ ritatis nondum plene revelatae in veteri Testamento. Per Christum in Testamento novo velamen est ablatum a lege, haecque transiit in Evan­ gelium manifestum; sed manet velamen nunc super cordibus ludaeorum infidelium. Fideles autem a gloria Dei manifestata in Christo eiusque evangelicis institutis convertuntur supernaturaliter per operationem Spiritus Sancti in specula et imagines Dei, facti consortes divinae naturae. Egre­ gie Chrysostomus haec commentatur. - Simul ac baptizamur, supra solem anima exsplendescit a Spiritu perpurgata. Ei non solum gloriam Dei pro­ spicimus. sed illinc quo ^ue splendorem quemdam haurimus. Sicut enim pu­ rum argentum (imago animae purgatae a peccatis) ad solis radios situm, ipsum quoque radios emittit, non ob suam dumtaxat naturam, sed etiam ob solarem fulgorem (quae imago est gratiae): ita et anima purgata atque argento splendidior effecta, a Spiritus gloria radium suscipit (δεχεται αχ­ τίνα τη; του -νευαατο; δοξης), et vicissim remittit. Un ie et ait, spé­ culantes in eamdem imaginem transformamur a gloria Spiritus Sancti in gloriam nostram, nobis inditam (àα~ο δοξη; τη; του -νευρ,ατο;, εις οοςαν την ήρετεραν, την έγγινορενην), quaeque talis est, qualem esse par est a Damino Spiritu ·? (Dominum Chrysostomus hoc loco ubique intelligit Spiritum San­ ctum). Chrys. in 2. Cor. hom. VII. n. 5. '..·■* g Huc pertinent omnia loca, in quibus iustificatio et iustitia theologica describitur ut « creatio cordis mundi, » - nova creators in Christo in operibus bonis, » nativitas ex Deo, r - nativitas nova ex Spiritu. " ü conformitas ad imaginem «. regeneratio, ? - renovatio spiritus mentis, primogeniti in multis fratribus. ·? ■i charitas Dei diffusa in cordibus. o « donatio Spiritus Sancti, - - inhabitatio, mansio Patris et Filii et Spiritus Sancti in nobis. » u consortium divinae naturae n Ps. 4. 12; Ιο. I. I Media ad hanc sanctificationem et aeternam salutem ani­ marum ab ipso Christo Salvatore instituta esse demonstra­ vimus in visibili magisterio cum sui actis manifestis ad praedicandam, conservandam, explicandam veritatem reve­ latam; in visibili ministerio ad fideles sacris legibus ac disciplina regendos in via salutis; in visibili sacerdotio ministrante per visibilia sacramenta, sacrificium, et publi­ cum cultum ad sanctificationem fidelium ; quae omnia uno verbo dicuntur media sanctificationis a Christo posita in Ecclesia visibili et per Ecclesiam visibiliter ministrata. Intercedit ergo Ecclesia inter Deum sanctificatorem et fi­ deles sanctificatos ut ministra non ut auctrix gratiae, qua illi sane immediate cum Deo inhabitante uniuntur. « Vos autem Christi, Christus autem Dei. Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei » 1. Cor. IV. 1. a Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri eius, cui credidistis... Dei enim sumus adiutores; Dei agricultura estis Dei aedificatio (οΙκονορ.η) estis» ib. III. 5. 9. a Dedit nobis ministerium reconciliationis... pro Chri­ sto ergo legatione fungimur » 2. Cor. V. 18. 20. c) Illi sancti occulti, quos fingunt, vel dicuntur latuisse in ipsa Ecclesia catholica vel in sectis quibusdam extorri­ bus ab Ecclesia. At vero in Ecclesia catholica omnes omni­ bus locis et temporibus profitebantur eam fidem, exercebant et participabant eum cultum, qua fide et quo cultu dicunt Ecclesiam totam a Christo defecisse et factam esse Anti­ christ!. Sive ergo illi, quos occultos sanctos appellant, de­ fectionem istam a Christo in publica professione et cultu externe tantum et per hypocrisim simulasse sive ex animo admisisse dicantur, profecto non minus alieni fuissent a Christo; u qui enim negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo. » Quoad sectas vero haere­ ticas nulla umquam extitit, quae vel cum Protestantium principiis consentiret, vel ob eas causas, quas isti praete­ xebant, ab Ecclesia catholica dissentiret ; unde etiam illae 13; HL G: XIV. 23; Rom. V. 5; VIII. 9. 10. 11. 15. 29: 2. Cor. IV. 16; V 12: Gal. VI. 15: Eph. II. 10; IV. 23; Tit. III. 5; Hob. VI. 6; 2. P si intelligitur de ipsa Eccle­ sia, profecto significat Ecclesiam visibilem quae iam prae­ parabatur intra ludaeos et vel ut in radice fecunda conti­ nebatur in persona, potestate, praedicatione et operibus ipsius divini fundatoris. Quatenus vero regnum Dei signi­ ficatur internum in anima, illud non est Ecclesia adaequate ? spectata, sed aliqua eius proprietas, licet in se invisibilis, manifestanda tamen suis effectibus in ipsa Ecclesia visibili Postremo in loco Apoc, XII. describitur Ecclesia mar­ tyrum, vel sensu litterali secundum persecutiones ultimo­ rum temporum adhuc futuras, vel (ut mihi videtur consi­ deratis contextibus) sensu litterali immediato secundum persecutiones imperii idololatrae primis tribus saeculis nunc iam praeteritas, et sensu typico eoque pleniori secundum persecutiones in consummatione saeculi adhuc futuras. At Ecclesia martyrum in tribus potestatibus harumque fun­ ctionibus, in quibus (saepe a nobis superius descriptis) essen­ tialiter visibilitas ex Christi institutione consistit, non mi­ nus ut regnum Dei in terris manet conspicua, dum « pasci­ tur - a pastoribus suis doctrina et disciplina et sacramentis in u solitudine r> catacumbarum, ibique generat et praeparat «filios masculos » (υ'.ον άόρενα), qui profuso sanguine «ra­ piantur ad Deum et ad thronum eius, n ut cum Agno in cuius sanguine laverunt et dealbaverunt stolas suas (VII. 14.), « regant omnes gentes in virga ferrea, » quam dum tempore pacis lucet etiam splendoribus externis (1), qui connectuntur quidem cum visibilitate et etiam, licet non determinata ratione ac mensura, promissi sunt, non tamen constituunt ipsam essentialem visibilitatem Ecclesiae. Apo­ stoli, eorumque proximi successores Clemens, Polycarpus, Ignatius, Irenaeus, Cyprianus cumque eis presbyteri Cle­ mens Alexandrinus, Origenes, Tertullianus (vide th. XV.) ipsam hanc Ecclesiam martyrum inter medias persecutiones fugientem in solitudinem describunt, sed eam non noverunt aliam quam « per totum orbem unam ecclesiam inultorum episcoporum concordi numerositate diffusam » (Cyprian, ep. 52. ad Antonian.). Unde qui a visibili sacerdotum ac plebis Ecclesia se secernunt, quamdiu manent in crimine haereseos vel schismatis, nec martyres Christi esse possunt. « Quam sibi pacem promittunt inimici fratrum, quae sacri­ ficia celebrare se credunt aemuli sacerdotum? an secum esse Christum cum collecti fuerint, opinantur, qui extra Chri(Γ) Vide Scholion ad thés. XIX. - 377 — sti Ecclesiam colliguntur? Talis etiamsi occisi in confes­ sione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur; inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purga­ tur. Esse martyr non potest, qui in Ecclesia non est....... Cum Deo manere non possunt, qui esse in Ecclesia Dei una­ nimes noluerunt. Ardeant licet flammis et ignibus traditi, vel obiecti bestiis animas suas ponant, non erit illa fidei corona sed poena perfidiae, nec religiosae virtutis exitus gloriosus sed desperationis interitus; occidi talis potest, coronari non potest. Sic se Christianum esse profitetur, quomodo et Christum diabolus saepe mentitur.... An esse sibi cum Christo videtur, qui adversus sacerdotes Christi facit, qui se a Cleri cius et plebis societate secernit? Arma ille contra Ecclesiam portat, contra Dei dispositionem re­ pugnat. Hostis altaris, adversus sacrificium Christi re­ bellis... contemptis Episcopis et Dei sacerdotibus consti­ tuere audet aliud altare, precem alteram illicitis vocibus facere, dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire quoniam qui contra ordinationem Dei nititur, ob temeritatis audaciam divina animadversione pu­ nitur n (Id. de Unit. Eccles, p. 198-201.). Haec igitur Epi­ scopatus unitate et successione, sacrificio, sacramentis, cultu, disciplina inter medias persecutiones visibilis Ecclesia sola est, quae (ut in Apocalypsi describitur) parit Christi martyres. §. II. De membris Ecclesiae lesu Christi Ad declarationem visibilitatis Ecclesiae pertinet do­ ctrina. de membris eiusdem, partira quidem necessario, ad ipsam scilicet defensionem dogmatis adversus haereticos, ne conditiones membra constituentes ita in donis occultis so­ lique Deo notis reponi sinantur, ut ex hoc ipso Ecclesiae invisibilitas atque adeo negatio dogmatis consequatur; par­ tira vero ad pleniorem dumtaxat intelligentiam, qualis sit Ecclesiae eiusdem visibilitas. Hinc quoad partem priorem, cum quaeritur quinam homines, quantumvis destituti inter­ nis quibusdam gratiae donis, certo pertineant, quinam vero ob defectum characterum visibilis Ecclesiae certo non perit· neant tamquam membra ad Ecclesiam, plenus reperitur inter omnes catholicos consensus, cum haec res ad ipsa dogmata spectet contra haereticos definita. Quoad partem vero al­ teram, si in tuto iam posita visibilitate Ecclesiae (an sit) et salvo dogmate, ad distinctiorem intelligentiam, quomodo ea sit, ulterius quaeritur, quinam inter profitentes ipsam integram fidem Ecclesiae non tamen censeri possint mem­ bra eius, aliqua occurrit inter theologos opinionum diver­ sitas. Nihilominus hi theologi ipsi omnes consentiunt quoad rei summam, et, si ita loqui fas est, in quaestione practica, quibus relationibus ac nexibus homines illi ad Ecclesiam referantur vel non referantur; quidquid enim participatio­ num ab Ecclesia derivatarum e. g. meris schismaticis, ex­ communicatis, catechumenis tribuitur a theologis eas ho­ minum classes inter Ecclesiae membra computantibus, istud totum ultro conceditur etiam a doctoribus excludentibus eos a censu membrorum Ecclesiae; et vicissim omnes par­ ticipationes quas hi secundi istis negant, negant etiam theologi illi priores. Unde controversia haec inter catho­ licos reducitur ad quaestionem, utrum illi nexus quos ho­ minibus, de quibus agitur, cum Ecclesia remanere certo constat, sufficiant, ut iidem membra Ecclesiae esse, vel ad Ecclesiam pertinere merito censeri ac dici queant, quan­ tumvis aeque certo constet, quosdam alios eorundem nexuum cum Ecclesia vel abruptos esse vel nondum exstare. Eatenus igitur posset dici quaestio potius de modo loquendi quam de ipsa re. Verum si intimam rationem huius dissentionis inquiras, ea sita est in diverso modo, quo tum necessitas medii ut dici solet, pertinendi ad Ecclesiam, extra quam nemo salvatur, tum consequenter ipsa visibilis Ecclesia lesu Christi concipitur, ut iam superius (in Coroll.adthes.il.) obiter innuimus; atque ideo dilucidatio huius etiam controversiae theologicae non mediocriter con­ ferre potest ad clariorem intelligentiam dogmatis de ipsa Ecclesiae visibilitate, nec non modi quo pertinere ad Eccle­ siam Christi visibilem sit de necessitate medii salutis aeternae. Ιι THESIS XXII. De conditionibus necessariis ad unionem cum Ecclesia, quarum dejectus excludit a censu membrorum Ecclesiae. u Quamvis voluntate Dei legifera et antecedente omnes homines sicut - ad salutem ita ad agnitionem veritatis et ad Ecclesiam vocentur ; ad ■ actualem tamen unionem cum Ecclesia conditiones necessariae sunt 1°. in- tegritas fidei cum fidei sacramento, quod est baptisma; 2°. obedientia • hierarchica; 3°. ius permanens communionis ecclesiasticae. Quare Ec­ clesiae membra et in Ecclesia non sunt haeretici; nec catechumeni; 'neque schismatici; neque excommunicati. » I. Ecclesia est mundus supernaturaliter transformatus, regnum veritatis ac velut incorporatio (ένουσιωσις) totius revelatae religionis (th. VI.). Quicumque ergo vocati sunt ad fidem et opera veritatis revelatae, et per hanc ad trans­ formationem salutis inchoatae in via, consummatae in ter­ mino (cf. 2. Cor. III. 18.); ii omnes vocati sunt ad Eccle­ siam : voluntas vocationis et antecedens destinatio Dei ad salutem et ad Ecclesiam extensione coincidunt. Sed Salva­ tor noster Deus a omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire; unus enim Deus unus et me­ diator Dei et hominum homo Christus lesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus » 1. Tim. II. 4. (vide Tract, de Deo th. XLIX.). Vocati ergo sunt antecedente Dei voluntate ad Ecclesiam lesu Christi, ex quo tempore eam instituit, omnes qui habent naturam humanam, et in hac natura Deum creatorem Christum mediatorem. Hinc etiam mandatum et institutio Christi, in fundanda sua Ec­ clesia , « euntes docete omnes gentes baptizantes eos n (Matth. XXVITI.), aliis verbis enuntiatur: a euntes in mun­ dum universum praedicate Evangelium omni creaturae (ζκση τη κτίσει), qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur » (Marc.XVI.). Paulus enuntiat universalem eoque ipso antecedentem voluntatem tum finis « (vult omnes homines salvos fieri),.·? tum medii » (et ad agnitionem veritatis venire) » et connectit duplicem rationem huius universalis voluntatis in Deo, quia nimirum Deus est omnium hominum Deus, et quia Christus lesus homo hominum, h. e. omnium quorum naturam assumpsit , mediator est u (unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus lesus). » Pe­ nes Marcum ipse mediator praesens qui dederat redemptio­ nem semet ipsum, exsecutionem illius voluntatis universalis mandat Apostolis eorumque perennibus successoribus; et quoad medium, rationem universalitatis priorem includit in ipsa appellatione , quia sunt Dei creatura, alteram a quia unus mediator, « in se ipso praesentem sistit: «prae­ dicate evangelium omni creaturae; » quoad finem vero, de cuius non amplius voluntate antecedente (ceterum in­ clusa in mandato universalis praedicationis) sed de assecu­ tione in ipso effectu agitur, Christus Dominus distinguit voluntatem secundum hominum cooperationem, enuntiatque voluntatem consequentem conditionatam : a qui crediderit et baptiza tus fuerit, salvus erit. r> Omnes igitur humanae creaturae Dei, omnes homines sicut ad aeternam salutem ita ad regnum veritatis ac fidei, ad Ecclesiam per merita Christi mediatoris antecedente Dei voluntate vocati sunt ; deberent esse membra Ecclesiae, atque adeo ratione huius vocationis et officii possumus eos dicere membra Ecclesiae voluntate Dei antecedente. Unde illi, qui licet nondum sint, aliquando tamen futuri sunt actu membra Ecclesiae, dici debent aeterna vocatione con­ sequente, et quamdiu non actu sunt, ut Augustinus loqui solet, secundum praescientiam membra Ecclesiae (1). Non r I (1) «Secundum eius praescientiam, qui novit quos praedestinaverit ante mundi constitutionem conformes fieri imaginis filii sui, multi etiam qui aperte foris sunt et haeretici vocantur, multis et bonis Catholicis meliores sunt Et Deo quidem, apud quem sunt praesentia quae ven­ tura sunt, etiam quod futnri sunt, iam sunt » Aug. de Baptism. 1. IV. n. 4; de unit. Eccles, c. 19. n. 52. « Secundum istam praescientiam Dei et praedestinationem quam multae oves foris, quain multi lupi intusI ’ Id. in Ioan, tract. 45. η. 12. Ή -JL· • : ^■BB ΗΒΠ - 381 in se sed in hac Dei praescientia, non potentia proxima ad ovile et ad populum Christi pertinebant, de quibus ipse dixit : α alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere» Ιο. X. 16; et ad Pau­ lum primo docentem Corinthi : a quoniam populus est mihi multus in hac civitate » Act. XVIII. 10 ; pariterque hoc sensu iam ante praedicationem Pauli Antiochiae Pisidiae membra erant Ecclesiae illius, de quibus scriptum est : 4 crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeter­ nam » (1) Act. XIII. 48. At haec universalis voluntas et etiam particularis de­ stinatio Dei per se spectata nihil confert ad propriam ra­ tionem visibilis Ecclesiae ; sed ad huius notionem collu­ strandam , quaestio nobis est, quinam omnes et soli actu pertineant tamquam membra ad Ecclesiam lesu Christi in terris, hoc est ad Ecclesiam visibilem, quoniam alia praeter visibilem Ecclesia in terris non datur (th. XIX.). Ut huic quaestioni plenius respondeatur, duplex nobis ne­ cessaria est disquisitio. Primum scilicet demonstrabimus, quaenam sint conditiones, sine quibus nemo possit esse et dici simpliciter membrum Ecclesiae, seu quod perinde est, quinam homines simpliciter ad Ecclesiam non pertineant. In sequentibus deinde dicemus de conditionibus, quae ulte­ rius non requirantur ad constituendum vere et simpli­ citer membrum Ecclesiae. Utraque enim consideratio ne­ cessaria nobis est, ut intelligamus, quinam homines omnes et soli vere sint membra Ecclesiae. Conditiones porro illas necessarias, sine quibus nemo ad Ecclesiam simpliciter pertineat, intelligere non possumus, nisi saltem generatim considerando naturam ipsius Eccle­ siae, regni lesu Christi in terris, in superioribus thesibus iam declaratam. Inde vero apparebit, conditiones esse tres unitatem fidei cum fidei sacramento, unitatem legitimae (1) Όσοι ήσαν τεταγ^ιενοι εις ζωήν αιώνιον. Vide hnius loci explicatio­ nem in Tract, de Deo th. LXVI. n. 3. Qnomodo homines omnes ab initio ad finem usque generis humani vel potentia vel actu diversis gradibus referantur ac pertineant ad corpus Christi mysticum, cuius ipse est caput, vide etiam penes s. Thomam 3« q. 8. a. 3. ! h i « 1 ** c I A - · — 382 — subordinationis, quam Patres unitatem charitatis (socialis) solent appellare, et unitatem iuridicae seu canonicae com­ munionis, quamvis singulorum detectus non pari gradu vin­ cula cum Ecclesia abrumpat, de qua re dicetur in thesi sequenti. II. Regnum lesu Christi in terris ex sua essentia ac fundamentali suo elemento est regnum veritatis revelatae, cui respondet fides divina. Haec autem veritas, quoniam regnum est visibile in terris, non est revelatio immediate in animis singulorum, sed est veritas in custodia, praedi­ catione et explicatione visibilis magisterii a Christo ad hunc finem et hac auctoritate instituti pro omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Hinc etiam respondens fides divina in hoc regno non est fides animo tantum conce­ pta et singulis citra institutum magisterium sive inspirata sive aliunde ab eis eftbrmata, et manens in independentia ab eodem magisterio sed est « obedientia fidei » et singulorum ac omnium unius fidei professio, sub magisterio custodum, praeconum, doctorum depositi, u Corde enim creditur ad iustitiam. ore autem confessio fit ad salutem... quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt (πως δε πιστευσουσιν, ού ούζ ηχούσαν)? quomodo autem audient sine praedicante? quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur (εάν ρ,η άποσταλωσι)?.... ergo fides ex auditu, auditus autem per ver­ bum Christi » Rom. X. 10. sqq. Hinc regula obiectiva fidei est communis et universalis praedicatio legatorum Christi: a praedicate evangelium omni creaturae, qui non crediderit condemnabitur: n hanc vero praedicationem seu hoc evan­ gelium docendum a legatis, credendum et exercendum a fidelibus Christus declarat esse a omnia quaecumque ipse mandavit, aut quae a omnia docti fuerint Apostoli a Spi­ ritu veritatis, r, Porro ut haec obiectiva fidei regula sem­ per maneat incorrupta, atque hinc obligatio u obedientiae fidei » semper eadem subsistat erga missos in Apostolis ve­ lut in primis radicibus dispensatores mysteriorum Dei; ipsius Christi assistentia et Paracliti permansio in et cum docentibus legatis promissa est u omnibus diebus usque ad consummationem saeculi et a in aeternum » futura. Haec f ] ! ί - 343 — igitur universalis, perenniter vivens et infallibilis praedi­ catio legatorum Christi, est illa u semel tradita sanctis fides, n et « forma doctrinae, r> in quam indeclinabiliter tradita est Ecclesia Christi, et in quam propterea tradi et cui obedire necesse est singulos, qui eiusdem Ecclesiae membra esse et manere velint: u gratias autem Deo, quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam for­ mam doctrinae, in quam traditi estis» (1). Marc. XVI ; Matth. XXVIII; Ιο. XIV. 16. 17. 26; Rom. VI. 17. Ex hac u obedientia fidei » oritur unitas fidei in universalitate, ut fides totius Ecclesiae sit etiam fides singularum partium, sive maiorum ut sunt Ecclesiae particulares, sive minorum ut sunt singula membra; vicissim vero ex necessitate uni­ tatis fidei u (unus Deus, una fides),» intelligitnr intestina necessitas « obedientiae fidei » a Christo et a Spiritu San­ cto per Apostolos institutae in ipsa institutione et decla­ ratione perennis et infallibilis magisterii. « Gratiam et apostolatum accepimus ad obediendum fidei in omnibus gen­ tibus » (εις ύπακοην πϊστεως εν πασ'. τοις έθνεσι). u Secun­ dum praeceptum Dei ad obeditionem fidei in cunctis gen­ tibus cogniti (mysterii) » Rom. I. 5 ; XVI. 26. Haec ipsa igitur magisterii viventis praedicatio constituitur regula, secundum quam et cui est obediendum fide: «spem haben­ tes crescentis fidei nostrae... secundum regulam nostram » (•/.ζτχ τον κανόνα ήρ,ων) ; adeoque « ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula » 2. Cor. X. 15; Phil. III. 16; Gal. VI. 16. Inde sicut necessaria est «una fides,» ita quamdiu permanetur in statuta regula obedientiae fidei, facto ipso conservatur fides una non solum Romanorum, sed et Colossensium et Thessalonicensium parique ratione omnium Ecclesiarum particularium et omnium membrorum, quae fides est in universo mundo. Rom. I. 8. 12; Coloss. I. 6; 1. Thess. I. 7.8. Vide supra th. XI. et Tract, de Tradi­ tione th. IV. Sicut igitur fides pertinet ad ipsam essentiam Ecclesiae ac fidei professio et praedicatio est prima fundamentalis manifestatio totius vitae Ecclesiae; ita proprietas prima (1. 'Υπηχουσατε Oi έκ κοφδ’.κς ε:ς ύν πα: — 384 — ,1 et conditio, sine qua nemo potest esse membrum huius cor- I poris ac civis huius regni lesu Christi in terris, est «obe­ dientia fidei ” explicita, vel saltem implicita professio to' tius fidei ab Ecclesia propositae et praedicatae (1). . III. Verum Christus instituit etiam sacramentum fidei, baptismum, quo non modo infunditur habitus fidei, et con­ tinetur obieetiva realis professio fidei; sed imprimitur etiam indelebilis character tamquam consecratio in membrum cor­ poris et in civem regni lesu Christi (cf. de Sacram, in ge­ nere th. XIII. η. II.). Hinc fides primum postulatur, sed cum ea. ubique coniungitur sacramentum fidei ad formanda membra Ecclesiae, « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit ; .·> « cum credidissent evangelizanti de regno Dei; baptizantur viri ac mulieres; n u quid prohibet me baptizari?.... Si credis ex toto corde, licet; n «audientes credebant et baptizabantur n Ala re. XVI. 16; Act. VIII. 12. 36; XVIII. 8. Imo huius coniunctionis inter fidem et baptismum sensus expressius etiam declaratur, quod fide suscepta, per sacramentum perficitur obsignatio et unio cum corpore Christi, quod est Ecclesia. «In quo (Christo) et vos.., credentes signati estis (έσφραγισθητε) Spiritu promissionis Sancto » Eph. I. 13. (2) (cf. de Sacram, th. XII.) «Unum corpus et unus Spiritus, unus Dominus, una fides, unum baptisma n ib. IV. 5. Unum corpus nempe quod Spiritu vi­ vificatur et quod Domini est, non per unam fidem dumta­ xat sed aeque necessario per unum Christi baptisma consi­ gnata habet sibique inserta membra sua. u Docete (ααθτ,τευσκτε discipulos facite) baptizantes eos » ATatth. XXVIII. (1) Saltem implicita professio totius fidei cnm principio obedientiae fidei dicitur necessaria, non solum quatenus in Ecclesia a singulis fide­ libus plures fidei veritates inculpabiliter ignorari possunt; sed etiam quia invincibiliter adeoque inculpabiliter ignorantes ipsam veram Ecclesiam, nt qui haeretici mere materiales vocari soient, licet in loro externo ex­ clusi ab Ecclesia, ad eandem tamen in foro interno pertinere possunt, de qua re alibi dicendum erit. /Ώμ (2) - Ethnicos si converti volunt, in Ecclesiam admittimus, ut do­ ctrinam audiant; non vero iis communicamus, usque dum accepto sigillo perfecti fuerint a w ατ,ν κοινωνουρεν άυτο·.ς, μ£χ?ις όυ την σφοαγ-.ζχ λα>/-ΖΖ τελειωΟώα·.. Constitué Apost. 1. Π. c. 38. cf. Hermae Pastor 1. III. sim. Ü. n. 17. — 38.) — 19: «qui receperunt, sermonem eius (Petri) baptizati sunt, et (hoc baptismo) appositae sunt (ζροσετεΟησζν) in die illa animae circiter tria millia r> Act. II. 41. « In uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus » 1. Cor. XII. 12. 13. (1). Sicut ergo fides velut prima conceptio in utero matris Ecclesiae et necessaria praeparatio ad nativitatem praesupponitur, ita nativitas ipsa, in visibili Ecclesia appositio et realis unio ad corpus Christi non perficitur nisi per sacra­ mentum fidei. « Dei Spiritus novum hominem matris alvo agitatum (catechumenum) et partu fontis exceptum mani­ bus sacerdotis effundit, fide tamen pronuba » Pacian. serm. de baptism, n. 6. « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spi­ ritu Sancto non intrabit in regnum coelorum : fiunt ergo inchoationes quaedam fidei conceptionibus similes, non ta­ men solum concipi sed etiam nasci opus est, ut ad vitam perveniatur aeternam « Aug. ad Simplic. 1. I. q. 2. « Quos­ cumque legimus in corpore Christi, quod est Ecclesia, per­ tinere ad regnum coelorum, non nisi baptizatos intelligere debemus » Id. ad Seleucian. ep. 265. n.4. Catechumeni dicuntur esse « in vestibulo» (έν -ροθυροις), quibus adhuc u in ipsam aulam ingredi necesse sit » (είσω γενεσθαι σε £εΐ) Greg. Naz. or. 40. n. 16; Cyrill. Hieros. Procatech. n. 1. Sunt adhuc « inserendi Ecclesiae » Cyrill. ibid, n. 17. August, de peccat, merit, et remiss, n. 39 ; ad Simplician. 1. I. q. 2. n. 2. Assemanius in codice liturgico T. I. et II. collegit formulas precum super catechumenos iam credentes et mox baptizandos, ex diversis Ecclesiis latina, graeca, syra, chaldaica, armena, coptica, quae omnes in unum conspirant sensum. « Ut renoventur fonte baptisma­ tis, et inter Ecclesiae tuae membra numerentur ; n u tibi in Ecclesia tua gratia baptismatis renascantur ; » « novo Testamento sobolem novae prolis adscribe:» ex Sacrament. Gelasii et Gregorii usque ad recentissimam recognitionem Pauli V. (T. I. p. 3. 5. 20. 22. 74. T. II. p. 21.). « Qui ad 1 (1) u Sicut enim de acido tritico massa una fieri non potest sine hu­ more neque unus panis, ita ne? nos multi unum fleri iu Christo lesu po­ teramus sine aqua, quae de coelo est * Iren, 1. III. c. 17. Franzelin. De Ecclesia Christi c E l·... fi) • - .«· — 386 — baptismum sunt dispositi, unias illos sanctae tuae catho­ licae Ecclesiae « (ένωσον άυτους τη άγικ σου κχΟολιζη εχζλησιχ); « planta (φυτευσον) eos in sancta tua catholica et apostolica Ecclesia; n u ut inserantur in radice olivae pin­ guis, quae est sancta Dei catholica et apostolica Ecclesia » (apud Graecos et Coptos et Syros T. I. p. 120. 1G3. T. II. p. 134. 162. 240. 285.). « Ut sint oves veri Pastoris obsi­ gnatae signaculo Spiritus tui Sancti, et honorabilia mem­ bra in corpore sanctae tuae Ecclesiae ; » u Suscipe eos in ovili tuo » (apud Syros, Chaldaeos, Coptos, Maron itas T. I. р. 166.183. 220. 223. T. II. 268. 330. 348.). u Ut fiat corpus et membrum Ecclesiae tuae « (apud Armenos T. I. p. 170.172,). Hinc est, quod catechumeni fide iam suscepta, manent ta­ men u expertes participationis et initiationis omnium sa­ cramentorum hierarchicorum (1), quia ex divina nativitate subsistentiam nondum acceperunt n Dionys. hierarch, eccles. с. 7. Est enim u ipse baptismus initium sacramentorum omnium, in quo complantamur similitudini mortis Christi» s. Bernard, serm. de coena Domini n. 2. Quae omnia simul complectens declarat Eugenius IV. « Primum omnium sa­ cramentorum locum tenet sanctum baptisma, quod vitae spiritualis ianua est ; per ipsum enim membra Christi ac de corpore efficimur Ecclesiae. n Decret, pro Armen. IV. Si in Ecclesia consideretur tantummodo veritas re­ velata quae ipsi a Christo et ab Apostolis tradita est tam­ quam depositum custodiendum, praeter professionem inte­ grae fidei et fidei sacramentum, de quibus hactenus diximus, non aliud requiri videretur, ut quis tamquam civis fidelis et initiatus ad hoc « regnum veritatis » pertineat. At vero regno Dei in terris non minus quam magisterium infalli­ bile eique respondens unitas professionis per u obedientiam fidei, » ex institutione Christi essentialis est potestas re­ giminis seu sacrum imperium in legitima successione apo­ stolica et nominatim ratione monarchiae (th. X.) in succes­ soribus Petri, eidemque potestati respondens obedientia et per hanc unitas seu communio ecclesiasticae conversationis, quae ipsa unitas a Patribus dici solet u charitas pacis » ; ι - 387 — (Aug. de Baptism. 1. III. n. 19. et alibi saepe), charitas nempe socialis. Imo haec potestas regiminis seu iurisdictionis ipsa est, quae ex Christi conditoris Ecclesiae insti­ tutione ut a glutinum » unitatis, quemadmodum Cyprianus loquitur, format, connectit ac continet totam visibilem Ec­ clesiam. a Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum, n Ipse Christus dedit Apostolos, ac deinde, usque ad completionem mensurae ae­ tatis plenitudinis Christi in suo corpore quod est Ecclesia, pastores ac doctores in opus ministerii ad hunc finem et effectum, ut sancti, filii nempe ac membra Ecclesiae, sint consummati ac intime coniuncti in unum atque ita iugiter aedificetur corpus Christi : « ad consummationem (~ρος τον ζζταοτισρ.ον) sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi. » Matth. XVI; Ephes. IV. Coloss. II. Qui igitur non vult fundari in petra, non est de magna domo Ecclesiae ; qui recusat subesse potestati clavium, extorris est a regno coelorum, tum proxime ac immediate ab eo quod est in terris, tum consequenter ab eo quod est in coelis; qui non tenet caput per nexus et coniunctiones il­ las, quibus continetur et aedificatur corpus Christi (cf. th. XVI. η. II.), ipse non est membrum corporis. Efficienter itaque (efficientia utique ministeriali) unio cum Ecclesia, cum regno Dei in terris, cum fraternitate quae in mundo est cum ovili Christi, cum discipulis Chri­ sti, cum corpore Christi ab iis proficiscitur ac dependet, quibus divina institutione dictum est : u tu es petra ; tibi dabo claves regni coelorum; confirma fratres tuos; pasce oves meas; docete eos observare omnia, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus ; attendite vobis et universo gregi, in quo vos posuit Spiritus Sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei; pastores et doctores in opus ministerii in aedificationem corporis Christi.» Matth. XVI. XXVIII; Luc. XXII; Act. XX; Eph. IV ; 1. Pet. V. Huic potestati subiunguntur ac uniuntur quibus ex eadem divina aucto­ ritate et institutione dictum est : u et ipsi tamquam lapi­ des vivi superaedificamini domus spiritualis; si Ecclesiam (illos nempe quibus ibi promissum est, quaecumque alli­ gaveritis super terram, erunt ligata et in coelo) non au- - «»-·· dierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus; obedite prae prae-­ positis vestris et subiacete eis, ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri » Matth. XVIII' Heb. XIII; 1. Pet. II. Hinc valet utique tum primo de unione et subrectione erga successorem Petri et erga successionem Apostolicam universim, tum de unione et subiectione erga Episcopos singulos, quatenus hi in subordination© sub Petri succes­ sore ac proinde in unione cum tota successione Apostolica legitimam exercent potestatem, quod Patres saepe repe­ tunt, in episcopatu contineri Ecclesiam. « Ubi Episcopus comparuerit, ibi et multitudo sit, quemadmodum ubi fuerit Christus lesus, ibi catholica est Ecclesia » (vel simpliciter si spectetur Episcopus universalis repraesentans Christum pro tota Ecclesia, vel pars catholicae Ecclesiae, si specten­ tur singuli Episcopi particulares manentes in unione cum Episcopo universali) Ignat, ad Smyrn. n. 8. « Ecclesia est plebs sacerdoti adunata, et pastori suo grex adhaerens, » a Scire debes, Episcopum in Ecclesia esse, et Ecclesiam in Episcopo; et si quis cum Episcopo non sit, in Ecclesia non esse ; et frustra sibi blandiri eos, qui pacem cum Dei sa­ cerdotibus non habentes obrepunt, et latenter apud quos­ dam communicare se credunt, quando Ecclesia quae catho­ lica est, scissa non sit neque divisa, sed sit ubique connexa et cohaerentium sibi invicem sacerdotum glutino copulata» Cyprian, ep. 69. ad Florent. Pupian. Hoc vero glutinum, quatenus est glutinum visibile unius visibilis Ecclesiae, ex institutione Christi esse ipsum Petrum in singulis suis suc­ cessoribus, satis ex superius demonstratis constat, a Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos qui sunt un­ dique fideles, in qua semper ab his qui sunt undique, con­ servata est ea quae est ab Apostolis traditio » Iren. HI. c. 3. a Dominus noster... Episcopi honorem et Ecclesiae suae rationem disponens in Evangelio loquitur et dicit Petro: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam... Inde per temporum et successionum vices Episco­ porum ordinatio et Ecclesiae ratio decurrit, ut Ecclesia super Episcopos constituatur, et omnis actus Ecclesiae per i eosdem praepositos gubernetur » Cyprian, ep. 33. ad lapsos. De hoc ita per successionum vices cum Petro cohaerente Episcopatu valet, quod Irenaeus testatur: «Eis qui in Ec­ clesia sunt presbyteris obaudire oportet, his qui successio­ nem habent ab Apostolis, sicut ostendimus, qui cum Epi­ scopatus successione charisma veritatis certum, secundum placitum Patris acceperunt ; reliquos vero, qui absistunt a principali successione, et quocumque loco colligunt, suspe­ ctos habere... Ab omnibus igitur talibus absistere oportet; adhaerere vero his qui et Apostolorum, sicut praediximus doctrinam custodiunt, et cum presbyterii nomine sermonem sanum et conversationem sine offensa praestant » Iren. IV. cap. 26. In hac porro communione ecclesiasticae conversationis sub regimine successionis Apostolicae manifestum est in­ cludi et contineri communicationem sacramentorum in uni­ tate Ecclesiae sub sacerdotio eidem Ecclesiae unito, inde a Christo institutore et ab Apostolis primis sacerdotibus le­ gitime sibi succedente usque ad secundum magni sacer­ dotis adventum (1. Cor. XI. 26.). Possunt quippe esse et sunt extra unitatem Ecclesiae vera sacramenta Christi, quae valide sed illegitime atque adeo sacrilege administrentur; administratio autem legitima non potest esse nisi in uni­ tate Ecclesiae, cuius sunt et pro qua sunt instituta ipsa sacramenta. Hoc vero ipsum est non solum generatim pro­ pter statum peccati, cuiusmodi sacrilegia, proh dolor! etiam intra Ecclesiam patrantur, sed speciatim quia illi sese sub­ traxerunt potestati liturgicae, quae partem constituit po­ testatis regiminis seu iurisdictionis, atque hoc ipso sese separarunt et excisi sunt ab unitate Ecclesiae, cum haec citra subiectionem sub potestate regiminis, qua unitas con­ tinetur, consistere non possit. Nec mirum, quod haec unio in sacramentis non minus quam in regimine sociali a ve­ tustis Patribus inde ab aevo Apostolico tam instanter com­ mendetur ut proprius character unitatis Ecclesiae; sunt enim sacramenta vinculum unitatis inter visibilia omnium sanctissimum. « Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa........ ita et Christus. Etenim in uno Spiritu 77v£uy.av'.) omnes nos in unum corpus baptizati su- P — 390 s et omnes in uno Spiritu (εΐ mus νευιχα) potati sumus. » a Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane participamus » (1. Cor. X. 17; XII. 13.). Unde facile intelligitur, quod diximus, ipsam di­ visionem in sacramentis (quia ex parte schismaticorum est violatio unitatis corporis Christi) et non solam indiguam participationem, formaliter constituere sacrilegium. «Divi­ siones fugite ut principium malorum (1). Omnes Episcopo obtemperate, ut lesus Christus Patri; et presbyterio ut Apostolis; diaconos autem revereamini ut Dei mandatum. Separatim ab Episcopo nemo quidquam faciat eorum, quae ad Ecclesiam spectant. Illa rata habeatur Eucharistia, quae sub Episcopo peragitur, vel cui ipse concesserit. Ubi comparuerit Episcopus, ibi et multitudo sit, quemadmodum ubi fuerit Christus lesus, ibi catholica est Ecclesia. Non licet sine Episcopo neque baptizare, neque agapen cele­ brare (2); sed quod ille probaverit, hoc et Deo est bene­ placitum, ut firmum sit ac ratum omne, quod peragitur. » Ignat, ep. ad Smyrn. n. 8. Hoc idem apud Irenaeum di­ citur de iis, « qui quocumque loco colligunt; » et eodem modo apud Cyprianum extorres declarantur, « qui latenter apud quosdam communicare se credunt ; n et quisquis « au­ det constituere aliud altare, precem alteram illicitis vo­ cibus facere, r> dicitur « dominicae hostiae veritatem per falsa (ex parte offerentium sacrilega) sacrificia profanare, n V. Contumaci negatione doctrinae fidei ab Ecclesiae ma­ gisterio sufficienter propositae, defectione ac subtractione a legitima potestate regiminis et separatione a potestate liturgica, quibus Christus Salvator suam Ecclesiam ut re­ gnum visibile instituit, ex ipsa natura rei continetur defe­ ctio ab Ecclesia. Evidens autem est, Ecclesiam pro sua po­ testate iudiciaria et coërcitiva (th. XII. n. IV.) posse, et constat semper consuevisse huiusmodi exclusionem adversus (1) Ώς αρχήν κάζων, nempe ut principium fecundum ac fontem ma­ lorum. (2) ’Εκείνη βέβαια ε: γεισΟω, ή ύπο τον επίσκοπον ούσα, ή ώ τι αύτο; έπιτρεύη. Όπου αν '.σκοπος, 1/.·ι το πλήθος έστω, ώσπερ όπου 1 εκκλησία. Ούκ έξον ε :ου επισχοπου ούτε Sa ποιειν. I K4Ç rebelles sua etiam iuridica sententia pronuntiare ac decla­ rare. Unde ab ipso exordio Ecclesiae in Conciliis et Ponti­ ficum decretis videmus haereticos et schismaticos tum iure constituto tum etiam plerumque specialibus ac personalibus sententiis anathemate damnari. Iam vero ex ipsa ratione ac natura Ecclesiae, quatenus societas est visibilis, et ex notione potestatis regiminis, quae sicut legifera ita etiam iudiciaria est et coactiva, consequitur non modo contra haereticos et schismaticos, qui ipso suo delicto a regno ve­ ritatis et unitatis deficiunt, sed etiam ob alia gravia cri­ mina posse decerni exclusionem ab Ecclesia. Huiusmodi porro legitimae sententiae excommunicationis privant quidem im­ mediate et directe externa communicatione in conversatione cum a fraternitate quae in mundo est, » in liturgia et sa­ cramentis, quatenus excludunt a societate visibili; verum hoc ipso privant etiam participatione illorum bonorum spi­ ritualium et invisibilium, quae in istis visibilibus conti­ nentur, quia excludunt a societate supernaturali, et ratae habentur a Christo auctore bonorum Ecclesiae tum secun­ dum elementum visibile tum secundum elementum invisibile spirituale, quatenus cum visibili cohaeret: u tibi dabo cla­ ves regni coelorum; et quodeumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis. r> Ergo (ut inde concludit Augu­ stinus) a cum excommunicat Ecclesia, in coelo ligatur excommunicatus, r> sicut vicissim ex potestate solvendi u cum reconciliatur ab Ecclesia, in coelo solvitur reconciliatus n Aug. in Io. tract. 50. n. 12. (1). Certe sicut Christus in sua Ecclesia, ut est regnum san­ ctificationis, instituit potestatem sacerdotii, quae simul sit iudicialis ad remittenda et retinenda peccata in foro interno conscientiae (Ιο. XX. 22. 23.), et huiusmodi peccatorum re­ tentio ipsa natura sua ligat conscientiam etiam pro usu sa­ cramentorum et rerum sacrarum visibilium in Ecclesia; ita (1) u Propositio asserens effectum excommunicationis exteriorem dumtaxat esse, quia tantummodo natura sua excludit ab exteriori communi­ catione Ecclesiae; quasi excommunicatio non sit poena spiritualis, ligans in coelo, animas obligans; ex Augustino ep. 250. Auxilio Epo. ; Tract. 50. in Ioan. n. 12. falsa, perniciosa, in art. 23. Luteri damnata, al minus erronea » Pius VI. Auctorem fidei contra Prop. 4G. μ f in eadem sua Ecclesia ut est regnum veritatis et sacrae disciplinae seu conversationis (της τολιτειας cf. Eph. II. 12: Phil. III. 20.), instituit iudicialem potestatem regiminis etiam immediate pro foro externo ad solvenda et liganda, quaecumque in regno Dei solutionem merentur vel ligatio­ nem postulant (Matth. XVI. XVIII.). Haec autem, quate­ nus ligandi potestas spectatur, primo quidem non solum illa sunt, quibus iam per sese contra regnum veritatis et unita­ tis in sancta conversatione rebellio habetur, sed alia quoque quaecumque bono ipsius regni opponuntur. Tum vero ligamina huiusmodi possunt pertingere usque ad interdictionem omnium bonorum et institutorum visibilium, quorum administratio ipsi potestati universali ligandi atque solvendi commissa est, atque adeo usque ad exclusionem ab ipso regno visibili. Sane Matth. XVIII. Christus Dominus loquitur in pri­ mis de - fratre * pertinente ad societatem religiosam Ec­ clesiae, quod etiam manifestum est ex poena infligenda, de qua mox dicemus, et ex contextu sequenti, u ubi sunt con­ gregati in nomine meo.. . ibi sum in medio eorum, n Porro delictum quod supponitur , est obstinata offensio contra alium, et inde consequens inobedientia, nullatenus vero spontanea separatio ab Ecclesia. Potestas porro indicandi de delicto utroque confertur ipsi Ecclesiae ; haec autem Ec­ clesia indicans potestate independente et sine-appellatione ad aliud tribunal extraneum designatur in Apostolis, u Dic Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit... Arnen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo. » Poenam denique quae ab hac iudiciaria pote­ state infligenda est, Dominus enuntiat illis verbis: «sit tibi sicut ethnicus et publicanus. « Quod quidem ex ipsa vi verborum in contextu, ubi de fratre agitur societatis reli­ giosae, quae est Ecclesia, et de ipsius Ecclesiae indicio, profecto non aliud est aut intelligi potest, quam exclusio ab Ecclesia, sicut ab ea exclusi sunt ethnici ex ipsa rei natura, et publicani ex sententia synagogae confirmata a Domino per illam coniunctionem et aequiparationem cum ethnicis (1). Hic sensus poenae ecclesiasticae ab ipso Christo (1) u Dic Ecclesiae id est praesidibu clesiain non audierit, sit tibi o: οΐδρευουσ·.). Quod si Ec' sicnt ethnicus et publicanus. Talis enim • · *· ■ ! designatae ea formula a sit ut ethnicus et publicanus η confirmari potest ex aliis locis, in quibus Apostoli indi­ cium. exercent et sententiam dicunt contra eos, qui cer­ tissime erant et declarabantur separati ab Ecclesia. « Circa fidem naufragaverunt... quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare. » « Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit.” «Qui non confitetur lesum Christum venisse in carne, hic est seductor et antichristus... Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non af­ fert, nolite recipere eum in domum, nec ave ei dixe­ ritis (1) ; qui enim dicit illi ave, communicat operibus eius malignis » 1. Tim. I. 20; Gal. I. 9; 2. Ioan. 10. Exemplum illustre exercitii illius a Christo institutae potestatis ligandi usque ad exclusionem ab Ecclesia ob cri­ mina, quae non ex sua iam natura separationem inducant, exhibet Paulus 1. Cor. V. Delictum indicandum et punien­ dum est incestus unius ex fidelibus v. 1. Imo nominantur adhuc alia peccata, in quae si inter fideles occurrant, si­ mili poena pro eorum gravitate animadvertendum sit v. 11. Non ergo Christus (Matth. XVIH.) sententiam restringit ad solam quae ibi explicite nominatur, obstinatam offensio­ nem fratris, quod alioquin manifestum est ex universalitate collatae potestatis: « quaecumque alligaveritis super ter­ ram. » Porro Paulus exercet verum indicium et dicit iuridicam sententiam potestate a Christo accepta, potestate ec­ clesiastica , cuiusmodi in solos baptizatos exseri potest. u Quid enim mihi est de iis qui foris sunt, indicare? nonne de iis qui intus sunt, vos indicatis? (τους έξω κρινειν........ ·· · » -* Ï* } ·. Ii homo incurabili morbo laborat....... Sed audi sequentia: qnodcumque alli­ gaveritis super terram, erit ligatum et in coelis. Non dixit Ecclesiae praesuli (το> προεδρφ της εκκλησίας), alliga illum; sed si alligaveris....... tunc vincula indissoluta manent.... Haec porro comminatus est, ne istacc accidant, sed metuens et minas et ab Ecclesia ciectionein (και την απο της εκκλησίας εκβολήν) et periculum ex vinculo partum nec non illud in coelis vinculum (και τον ir.o του δεσμού κίνδυνον και το εν ούσανοις δεδεσΟαι), mi­ tior fiat n Chrys. in Matth. horn. al. Gl. n. 2. (1) IIoî idem dicit Paulus, quando de haereticis agens iubet fideles . declinare ab eis, » t devitare eos. « Kom. XVI. 17. 2. Tim. III. 5; Tit. III. 10. έσω κρίνετε). Nani eos qui foris sunt, Deus indicabit» v. 12. Judices quippe sunt illi, quibus dictum est: « bapti­ zantes eos.,. docentes servare omnia ; n et vicissim : u obe­ dite praepositis vestris et subiacete eis, ipsi enim pervigi­ lant quasi rationem pro animabus vestris reddituri » (Heb. XIII. 17.). Neque igitur de potestate iudicandi et puniendi agitur extraordinaria et solis Apostolis collata, sed omnino de potestate ordinaria a Christo instituta; nam eam ait potuisse et pridem debuisse exerceri ab ipsa Ecclesia Corin­ thiorum (1), ab iis nempe qui a Christo (Matth. XVIII.) designantur nomine Ecclesiae, et sunt tum Apostoli tum ab eis derivatam potestatem habentes, u praesides Eccle­ siae, » ut contextus Evangelii demonstrat et Chrysostomus cum aliis Patribus explicat. Forma autem iuridica senten­ tiae a Paulo latae est gravissima: « iam iudicavi ut prae­ sens eum, qui sic operatus est, in nomine Domini nostri lesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri lesu Christi » v. 3. 4. Iam poenam ipsam decretam attendamus; de hac enim potissimum nunc nobis sermo est. Ea his verbis exprimitur: « tollatur de medio vestrum (έξαρθη έκ ρ,εσου ύυ.ων), qui hoc operatus est; » u auferte malum (hominem) ex vobis ipsis » (έξαρετε τον -ονχρον ές ήχων αύτων); addita aliqua declaratione modi: u ne comminisceamini eis; » a cum eiusmodi nec cibum su­ mere ; » non cibum profanum, multo ergo minus cibum do­ minicum (cf. XI. 32-34.) (2). Similibus omnino formulis supe­ rius vidimus a Paulo et loanne enuntiari exclusionem haereti eorum. Poena denique cum sententia excommunicationis coniuncta vel eam consequens est: « tradere huiusmodi Sa­ tanae in interitum carnis, » quod ipsum 1. Tim. I. 20. pronuntiavit contra haereticos. Sed quia pro peccatore fi­ deli poena est potissimum medicinalis, ibi additur ad spem erigendam: « ut spiritus salvus sit in die Domini nostri lesu Christi; n pro haeresiarchis vero comminatio severior: .1; « Non magis lactum, habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qoi hoc opus fecit. » ('-) Έ: δε χο-.νης τροφής τοις το’.ουτοις ού δεΐ ζο:νωνειν κης τε ζα-. θείας. Theodorei. in h. 1. r—.Λ i - 395 — 4i ut discant non blasphemare; n est enim in his et excisio ab Ecclesia plenior, et minor spes reditus. Ex institutione Christi igitur, ex doctrina et praxi Apo­ stolorum potestas ligandi in Ecclesia exstat huiusmodi, ut peccator, quamvis ratione tantum habita ipsius peccati ad­ huc manens in Ecclesia, per sententiam illius potestatis possit tolli de medio Ecclesiae, tradi satanae, excludi a com­ municatione et conversatione cum fidelibus in rebus primo ec­ clesiasticis atque inde ratione finis huius poenae etiam in re­ bus civilibus, ut sit extra Ecclesiam sicut extra eam sunt (li­ cet aliis rationibus et modis) ethnici et publicani et haeretici. Catholicus intellectus et Patrum explicationes in hunc, quem diximus sensum, Christi institutionem et Apostolicam doctrinam accipiendam esse luculenter demonstrant. Hilarius locum utrumque Apostoli (1. Cor. V; 1. Tim. I.) explicans scribit a licet Apostolus tradat (Satanae), scit tamen se et in virtute Christi et in suo spiritu (virtute a Christo accepta) traditurum... qui enim ab Ecclesiae cor­ pore respuuntur, quae Christi est corpus, tamquam pere­ grini et alieni a Dei corpore dominatui diaboli traduntur n Hil. in Ps. 118. littera 16. Ain n. 5. Eodem sensu sed ad praecavendam haeresim Novatianoruni spem reconciliationis ostendens loquitur Ambrosius. - Venit (Apostolus) in virga, quia a communione sacra con­ victum removit; et bene dicitur tradi Satanae, qui sepa­ ratur a Christi corpore. Venit etiam in charitate spiritu­ que mansuetudinis, vel quia sic tradidit, ut spiritum eius salvum faceret, vel quia eum quem ante sequestraverat, postea (2. Cor. II. sqq.) sacramentis reddidit » Ambr. de poenit. 1. I. c. 15. n. 78. Pariter Hieronymus: u Apostolus loquitur, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare; et in alio loco, quos tradidi, inquit, Satanae in interitum carnis, ut Spiritus salvus sit. Non debemus ergo, si forsitan ob aliquod pec­ catum de congregatione fratrum et de domo Dei eiicimur, reluctari, sed aequo animo latam in nos ferre sententiam, et dicere cum propheta (Mich. VII. 9.): iram Domini su­ stinebo, quoniam peccavi ei, donec iustificet causam meam » Hieronym. in Ezech. XVII. 19. (I. V. in fine). - 393 Augustinus ubi triplicem classem distinguit peccatorum nisi essent quaedam ita gravia, inquit, ut etiam excom­ municatione plectenda sint, non diceret Apostolus, congre­ gatis vobis et meo Spiritu tradere eiusmodi Satanae in in­ teritum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini lesu Aug. de fide et operib. c. 26. n. 48. Quid sibi velit excommunicatio, quam Augustinus me­ morat , etiam ubi minime de haeresi aut schismate sed de aliis fidelium peccatis agitur, in eadem Africa (ne Tertul­ lianum commemoremus, qui suos Montanisticos errores de­ scriptioni huius censurae inspersit) , graviter iam declara­ verat Cyprianus. Pomponium episcopum a consulte et cum vigore fecisse, » scribit, abstinendo diaconum ob peccatum incontinentiae, et ita etiam virgines incontinentes u gra­ dior i censura eliciendas esse, nec in Ecclesiam postmodum tales facile recipiendas. » Nihilominus contra haereticum ri­ gorem Montanistarum (1) etiam huiusmodi e Christi adul­ tera n si poenitentiam egerit « aestimato insto tempore, postea exomologesi facta ad Ecclesiam redeat. » Verum si in peccato persistant, u sciant se cum hac sua impudica ob­ stinatione nuniquam a nobis admitti in Ecclesiam posse, ne exemplum ceteris ad ruinam delictis suis facere incipiant, n Ergo per ipsam sententiam qua abstinentur et eliciuntur profecto foris sunt, quare comparando veterem legem et novam oeconomiam ita concludit: u Interfici Deus inssit sacerdotibus suis non obtemperantes et indicibus a se ad tempus constitutis non obaudientes. Et tunc quidem gladio occidebantur, quando adhuc et circumcisio carnalis mane­ bat; nunc autem quia circumcisio spiritualis esse apud fi(1) Hanc haercsim Tertullianus tum alibi tum toto libro de pudicitia multis ingeniosis sophismatibus et detersionibus verborum Scripturae de­ fendit. a Qui post baptisma et introitum sacerdotum reformatus denuo re' sumit scabra et ma-nlas carnis, et abiicitur extra civitatem in locum immundrm. traditus scilicet Satanae in carnis interitum, nec amplius reae­ dificatur in Ecclesia post ruinam * de Pudic. c. 20. Quoi vero Apostolus significat scopum poenae esse, u ut Spiritus salvus sit in die Domini,’ id Montanista non de salute peccatoris sed de spiritu Ecclesiae interpre­ tatur: u superest igitur, ut eum spiritum dixerit qui in Ecclesia censetur, salsum id est integrum praestandum in die Domini ab immunditiarum contagione eiecto incesto fornicatore s ibid. c. 13 I deles servos Dei coepit, spirituali gladio superbi et contuma­ ces necantur, dam de Ecclesia eliciuntur (1); neque enim vicere furis possunt, cani domas l)ei una sit, et nemini salus esse nisi in Ecclesia possit, n Cypr. ep. 62. ad Pompon. Patres graeci in eundem sensum, ut latini, loquuntur de separatione ab Ecclesia secundum Christi institutionem ab Apostolis declarata et exercita. « Audi denique ipsum (Apostolum) dicentem de eo qui peccaverat; tradidi, inquit, huiusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. Vides ergo, quia non solum per Apostolos suos Deus tradidit delinquentes in manus inimicorum; sed et per eos qui Ecclesiae praesunt, et potestatem habent non solum solvendi sed et ligandi, traduntur peccatores in interitum carnis, cum pro delictis suis a Christi corpore separantur... cum delictum eius manifestum fit Ecclesiae, et per sacer­ dotes de Ecclesia pellitur, ut notatus ab omnibus erube­ scat, et converso eveniat illi, quod sequitur, ut spiritus salvus fiat in die Domini nostri lesu Christi n Origen, in ludie, hom. 2. n. 5. (T. II.). Gregorius Nyssenus orationem habet adversus eos, qui (1) Inter veterem legem: u peribit de medio populi sui; » « extermi­ nabitur anima illa de populis suis; » et inter legem novam: « auferte ma­ lum ex vobis ipsis, » comparatio etiam ab aliis Patribus instituitur. Monet Augustinus Auxilium Episcopum, qui totam domum Classiciani anathe­ mate damnaverat, non recte fieri si innocentes cum reis tam gravi poenae subiiciantur. « Tunc qnidem (in veteri lege) ad terrorem viventium mor­ talia corpora perimebantur, quando pe utique moritura. Spiritalis autem poena, qua fit, quod scriptum est, quae ligaveritis in terra, erunt ligata et in caelo, animas obligat..... Si una anima per istam severitatem, qua tota domus ista anathemata est, sine baptismo de corpore exeundo perierit, innumerabilium mors corporum, si de Ecclesia homines innocentes violen­ ter abstrahantur et interficiantur, huic damno non poterit comparari Aug. ep. 250. n. 1. 2. ad Anxii. Alibi animadvertit s. Doctor, to modo quo scriptum est (Dent. XXIV. 7.): « auferetis malignum ex vobis ipsis τ (LXX. έξαρεϊς τον πονηρόν εξ ύιιων αύτων), mandasse etiam Paulum Corin­ thiis εζα’.ρεϊτε τον πονηρον εξ ύαων αύτων (1. Cor. V. 13.) « Nec ait, (Apo­ stolus) το πονηρον id est, hoc malignum, sed τον πονηρόν, quod est hunc malignum. Ex qno apparet, eum voluisse intelligi, qui aliquid tale com­ misit, ut excommunicatione sit dignus. I/oc enim nunc agit in Ecclesia excommunicatio, quod agebat tunc (in lege veteri) interjectio » Aug. in Heptateuch. 1. V. quaest. 39. I — 398 — poenas ecclesiasticas graviter ferunt, ac speciatim de homine loquitur, qui a cum ab Ecclesia exclusus sit η (χχν της εκκλησίας άτοκλεισθη), pervicacem se ostendit. Sicut Patres alii ad Evangelium et ad Apostolum appellat, ex qui­ bus potestatem Ecclesiae et valorem poenae etiam in coelo atque adeo pro altera vita demonstrat. « Per Petrum Epi­ scopis dedit clavim poenarum, quae in coelo valeant (την κλείδα των έπουρ ανιών τυχών). Agnosce quod solutus, solu­ tus es; et ligatus vinculis invisibilibus constrictus es. Si oculos haberes ad animae substantiam pertingentes, osten­ derem (ibi excommunicato (σοι τω άφωρισ^χενω) speciem con­ demnati, gravissimis vinculis cervice depressi, nullum mem­ brum liberum aut solutum habentis. Atque utinam cum vita supplicium terminaretur ; nunc vero si quid humanum evenerit, et repente mors accesserit, ut latro de nocte, scito tibi occlusa esse, quae illic sunt. Diligentes sunt et qui non ludant illius regni ianitores, vident animam separa­ tionis notas ferentem (την ψυχήν τα του άφορισιχου φερουσαν συρφολα) ; quasi quemdam foetore et sordibus carceris no­ tatum. abigunt eam a semita quae ad bona ducit, non si­ nunt cernere agmina iustorum et angelicam laetitiam.... Ne excommunicationem arbitreris esse episcopali arbitrio inductam; paterna ]ex est, antiqua Ecclesiae regula, quae a lege traxit originem et in gratia obtinuit. Considera s. Paulum per epistolam excommunicationis sententias (τα; άτοοασει; του contra reos ferentem, et Corint · I κοοοισίχου) I / * thium iuvenem huiusmodi medicamento sanantem » Gregor. Nyss. 1. c. (T. II. p. 746. 747.). Consentiunt reliquis Pa­ tribus in explicatione 1. Cor. V. (collato 1. Tim. I.) Chrysostomus, et qui eius interpretationes fere solent in com­ pendium redigere Theodoretus, Oecumenius, Theophylactus. « Quomodo tradiderit (Satanae), audi. Congregatis, inquit, vobis et spiritu meo cum virtute Domini nostri lesu Christi tradite huiusmodi Satanae. Eliciebatur ergo statim a com­ muni consessu, abscindebatur a grege; erat desertus et nudus, tradebatur lupo. Sicut enim nubes castra Hebraeo­ rum, ita Spiritus Ecclesiam signabat (1). Si quis ergo extra (1) lutelli-es bare ex Irenaei .sententia: «ubi enim Ecclesia ibi’et Spiritus Dei; et ubi Spiritus Dei. illic Ecclesia * 1. III. c. 24. n. 1. ♦ — 399 Μ eiiciebatur, comburebatur (spiritualiter in nova, corporaliter in veteri lege). Extra autem eiieiebatur indicia Apostolo­ rum » (1). Chrys. in 1. Tim. hom. 5. n. 2. Quoad rem ipsam non aliud quam hactenus expositam doctrinam Scripturae et Patrum continent u formulae ex­ communicationis « paulo recentiores, quae variis non sem­ per et ubique iisdem ceremoniarum solemnitatibus (2) ad poenae gravitatem ob oculos ponendam circumvestiri sole­ bant. In omnibus huiusmodi formulis summa rei ad hanc fere revocatur sententiam: u Canonica instituta et sancto­ rum Patrum exempla sequentes, (ecclesiarum Dei violatores) auctoritate Dei et indicio Sancti Spiritus a gremio sanctae matris Ecclesiae et consortio totius christianitatis elimi­ namus, quousque resipiscant et Ecclesiae Dei satisfaciant ” (apud Baluzium Capitular. T. U. p. 670.). Ita s. Grego­ rius VII. Stephanum siraoniacum : u excommunicavimus (inquit) et a gremio sanctae Ecclesiae separavimus ; » de Venetis excommunicatis: a extra consortium membrorum Christi ct Ecclesiae Jacti estis; » Ravennates qui deposito Episcopo adhaerere ausi fuerint, u eos relut putrida mem­ bra a toto corpore Christi, quod est Ecclesia catholica, anathematis gladio resecamus atque abiicimus » (3) illi qui conatibus pacis inter filios Raimundi restituendae ob­ stiterit, a gratiam s. Petri auferimus, eumque sicut mein1î (1) Έ'ςε,ίαλλετο ούν εύΟεως του κοινού συνέδριου, άπεσ/ιζετο της αγέλης, ος, παρεδιοοτο τω λυζω, ώσπερ γαρ ή νεφελη το στραTOT δον των Έΐοαιων ούτω την εκκλησίαν το πνεύμα έγνωριζεν. Εί τις τοινυν έκτος εγινετο, ζα ετο. εγινετο δε τη ζρισει των αποστολών. (2) Ex hisce accidentalibus solemni tat ibus non vero quoad rem ipsam distingui consueverat simpliciter quamvis proprie dicta excommunicatio, 9_ et anathema, et aliquando maran atha (HZ ex 1. Cor. XVI. 22., quae est divini indicii comminatio (exi Baynaudum de Monitor, cedes. P. II. c. 7. T. XIV. p. 444. sqq.). (3) Ita etiam in statutis Aeduensibns saeculi XIV. dicitur: α cum excommunicatus .sit membrum putridum, ciectum ab Ecclesia, totiens quotiens satagit interesse divino officio..... praesuinptuose agit contemnendo claves Ecclesiae ^Thesaur. Anecdotorum Martenii et Durandi T. IV. p. 516. n. 52.). Ideo inbentur « instantissime moneri ad redeundum unitati Ecclesiae ·» . 388. n. 13: p. 581. n. 21. in statutis Avinion. anni 1509.). .. - VA - 400 ' '1 bruni diaboli et desolatorem christianae religionis festina bimus a communione christianae. societatis abscindere; n comes Flandriae si a defensione Lamberti invasoris Ternanensis ecclesiae intra quadraginta dies nollet recedere; - segregatus et excommunicatiis foret a corpore et com­ munione sanctae Ecclesiae auctoritate Dei et indicio San­ cti Spiritus; » Lambertum invasorem ipsum «sancta uni­ versalis Ecclesia irrecuperabili ter depositum maledixit et anathematizavit, et extorrem omnino a communione totius Ecclesiae esse indicavit, n Harduin. Concil. Τ. λ7!. P. I. p. 1361. 1367. 1371. 1402. 1408. 1506. 1508. Hinc eos, qui ab excommunicatione absolvuntur, idem Gregorius solet di­ cere: « ad sinum communis matris Ecclesiae recocari;» u auctoritate beati Petri suscipi et ad gremium matris no­ strae Ecclesiae reduci; » u relaxato anathematis vinculo in communionis gratiam et sinum sanctae matris Ecclesiae recipi » Ibid. p. 1343. 1344. 1356. 1384. 1508. In eundem sensum Innocentius III. loquitur de iis, u qui pro suis ex­ cessibus ab Ecclesia separati diu non erubuerunt in excom­ municatione manere; n et comes Celanus excommunicatus dicitur « expulsus ab Ecclesia extra eam vagari, n Poenitentibus vero excommunicatis (de Philippo Svevico agit) « redeuntibus ad E clesiae gremium, inquit, nolumus adi­ tum veniae denegare » Innocent. III. Opp. (ed. Aligne) Τ.Π. ρ. 1032; Τ. III. ρ. 1095. ■ Ex demonstratis constat, professionem integrae fidei una cum fidei sacramento, subiectionem hierarchicam erga visi­ bile caput Ecclesiae et erga legitimos unicuique proprios pastores, communionem denique iuridicara conditiones esse necessarias ad unionem singulorum membrorum cum Ecclesia constituendam, ita ut non modo ii. quibus omnia, sed etiam quibus singula ea unionis vincula desint, simpliciter lo­ quendo in Ecclesia esse tamquam eius membra dici nequeant. Non ergo solum infideles omnino foris sunt, ut sine ambi­ guitate per se manifestum est; sed neque haeretici, neque catechumeni, neque schismatici, neque ob alia quaevis de­ licta excommunicari, simpliciter membra Ecclesiae et in Ec­ clesia esse existimari possunt, quamvis secundum quid iidem omnes cum Ecclesia cohaerere, et eorum aliqui etiam mem- - 401 bra Ecclesiae aliquo sensu dici possint, de qua distinctione agendum nobis adhuc remanet. Interea advertatur, in com­ memoratis conditionibus ac. vinculis unitatis gradus esse, ita ut integritas fidei sit fundamentum, cui et subiectio hierarchica et communio iuridica innitantur; atque inde est, quod haeresis tum schisma tum excommunicationem, schisma vero excommunicationem non tamen per se haeresim (1) , excommunicatio nec schisma nec haeresim com­ prehendat. (1) De haeresi, schismate et excommunicatione ob alia delicta, quid inter ea intersit, Hieronymus brevi non minus quam luculenta sententia complexus est. u Fornicator, adulter, homicida, et cetera vitia per sacer­ dotes de Ecclesia propelluntur. Haeretici autem in semetipsos sententiam ferunt, suo arbitrio de Ecclesia recedentes..... Inter haeresim et schisma hoc esse arbitrantur, quod haeresis perversum dogma habeat; schisma propter Episcopalem dissensionem ab Ecclesia separetur; quod quidem in principio aliqua ex parte intelligi potest. Ceterum nullum schisma non sibi aliquam confingit haeresim, ut recte ab Ecclesia recessisse videatur n Hieron. in Tit. III. 10. 11. Propter hanc causam Augustinus dicit, inter schisma et haeresim se approbare u magis eam distinctionem, qua dicitur schisma esse recens congregationis ex aliqua sententiarum diversitate dis­ sensio, neque enim et schisma fieri potest, nisi diversum aliquid sequan­ tur qui faciunt; haeresis autem schisma inveteratum. » Ostendit deinde, Donatistas non modo schismaticos esse sed etiam haereticos: « vel quod in schismate inveterato remansistis, inquit, vel ex tua (Cresconii) defini­ tione, quod de Ecclesia, quae corpus est Christi, vel de iteratione Chri­ stiani baptismi diversum sequimini s Aug. cont. Crescon. 1. II. ce. 7. 8. MS ρ H* Fkanzelin» De Ecclesia Christi — 102 — THESIS ΧΧΙΠ. Distinctius explicantur rationes, quibus alicui sectae ad scripti, excomniunicati, ac denique catechumeni ad Ec clesiam referuntur. - Facta distinctione inter id quod est pertinere ad Ecclesiam Christi τ in terris simpliciter et ex integro, et qnod est pertinere seu referri ad illain secundum quid et ex aliqua parte, tenendum est, omnes illos quos nominavimus, ex aliqua parte cohaerere cum Ecclesia. Namque 1°. qui in secta aliqna materialiter tantum versantur, ii in foro interno et in ■ indicio Dei per veram fidem et characterem baptismi sunt membra unius r catholicae Ecclesiae Christi, in foro tamen externo et in indicio Ecclen siae adulti inter eos praesumuntur haeretici aut schismatici; haeretici » et schismatici formales ipso charactere baptismal! manent iurisdictioni r ac legibus Ecclesiae subiecti, et eodem charactere omnibusque insti­ tutis Ecclesiae propriis quae sibi retinuerunt, eo strictius obligantur, ut redeant ad ovile, cuius signnm gerunt impressum, sicut vicissim Ecclesia oves cum signo errantes eo diligentius quaerit, 2°. Excommu­ r nicat! ex ipsa intentione ac indole poenae medicinaliter non mortaliter r sunt exclusi, ut quam primum satisfaciendo quaerant reconciliationem, et vi poenae bonis quidem visibilibus Ecclesiae visibilis, non tamen per se spiritualibus, nisi quatenus haec cum illis cohaerent, privati sunt. 3°. Catechumeni quantumvis fide, spe et charitate cum spiritu Eccle­ * siae, atque ita voluntatis voto cum ipsa visibili Ecclesia in terris TJ uniri possint, quoniam tamen eidem actu ipso et charactere sacramenti n fidei incorporati non sunt, ideo nec visibilium mysteriorum Ecclesiae participes esse possunt nec eius iurisdictioni ac legibus obnoxii sunt, sed ex lege divina et naturali obligantur magisterio Ecclesiae eiusdemJ? que magisterii disciplinae. » ' oH I. Quae in superiori thesi demonstrata sunt valent utique, quando haeresis, schisma, excommunicatio stricto sensu una cum perseverante animi pertinacia considerantur, et vicissim praedicata pertinere ad Ecclesiam et esse membra Eccle­ siae sensu proprio pleniore et. ut supra diximus, simpliciter loquendo accipiuntur. Ex altera vero parte vincula multa sunt, quibus iidem haeretici, schismatici, excommunicati, et catechumeni nondum baptizati cum Ecclesia aliquatenus co­ haerent, vel pro diversa eorum dispositione cohaerere pos- Ci ·· ? ♦;, I ■ - 403 sunt, adeo ut sine distinctione huius rei liquida declaratio fieri nequeat. Et sane diversitas opinionum ancipitesque in hac disputatione theologorum sententiae ex neglectis his distinctionibus derivari videntur. Uni\rersim «) valet distinctio, ut aliud sit simpliciter pertinere ad Ecclesiam et esse tamquam membrum in cor­ pore Ecclesiae, tamquam civem in visibili regno Dei, atque rursum aliud sit secundum quid et ut Augustinus loqui­ tur, ex aliqua parte pertinere, ad hanc Ecclesiam et ad hoc regnum Dei in terris. Sed hoc ipsum quod dicimus se­ cundum quid pertinere ad Ecclesiam, indiget explicatione. Igitur b) aliud est esse ex iure subiectum legiferae, iudiciariae, coactivae potestati Ecclesiae ; et aliud est esse par­ ticipem bonorum, quae Christus in Ecclesiam u quasi in depositorium dives » contulit. (Cf. Iren. III. 4. n. 1; 24. n. 1.). Porro c) distingui debet inter eos qui in foro etiam externo, in quo iudicat Ecclesia iudicio externo sociali, sint et ha­ beantur membra Ecclesiae, et inter alios, si qui in foro tan­ tum interno coram Deo, in quo Ecclesia non iudicat nisi sacramentaliter, ad ipsam pertineant. Postremo d) aliud est participem esse bonorum et donorum visibilium, quae Chri­ stus in sua Ecclesia et pro solis membris Ecclesiae instituit ad finem quidem gratiarum ac charismatum invisibilium ipsiusque beatitudinis aeternae; et aliud est harum gratia­ rum aeternaeque beatitudinis posse fieri participem sine actuali participatione illorum donorum visibilium. Hoc ulti­ mum fieri quidem potest, sed (ob ipsam connexionem visi­ bilium et invisibilium donorum a Christo ordinatam) non nisi cum relatione ad ipsa dona visibilia, adeoque ad Ec­ clesiam cuius illa sunt propria; ac propterea non nisi per votum saltem implicitum unionis visibilis in defectu hic et nunc inculpabili donorum visibilium. Secundum has distinctiones iam examinemus, quomodo illi quos in superiori thesi demonstravimus, non esse actu membra Ecclesiae adeoque simpliciter ad eam non pertinere, nihilominus secundum aliquid ad eam pertinere dici pos­ sint, et quomodo illud aliquid et proinde ipsum illud per­ tinere ad Ecclesiam in diversis aliter atque aliter se ha­ beat . ;ί II. Sacramenta a Christo utique in sua Ecclesia et pro sua Ecclesia sunt instituta; imo sunt unum ex principalibus elementis, quibus Ecclesia Christi in terris fundatur et ae­ dificatur (th. XIX. η. II. 2.). Hinc sacramenta, etiamsi a ministro haeretico aut schismatico extra Ecclesiam catho­ licam atque adeo illicite et sacrilege conferantur, ipsa ta­ men manent sacramenta Christi institutoris et principalis dispensatoris, et sacramenta Ecclesiae catholicae, pro qua et in qua sunt instituta (1) (vide Tract, de Sacr. in genere th. X. XV.). His igitur sacramentis et ceteris Christi in­ stitutis, si quae ab Ecclesia catholica, cuius sunt propria, velut a materna domo rebelles asportaverunt, relationem habent ad ipsam Ecclesiam (2). 1°. Ob rationem modo dictam sacramenta Ecclesiae ubi­ cumque valide conferuntur omnes illos effectus habent, quos obex in suscipiente non impedit. Si ergo nominatim de ba­ ptismo loquamur, is a ministro haeretico aut schismatico collatus infantibus, in quibus obex nullus esse potest, omnes habet effectus essentiales eosdem, ac si collatus esset a mi­ nistro catholico. Xon modo igitur insigniuntur charactere (1) a Nos baptismum vestrum acceptamus, quia non est baptismus ille schismaticorum vel haereticorum sed Dei et Ecclesiae, ubicumque fuerit incenius et quocumque translatus n Aug. de Baptism. 1. I. c. 14. n. 22. (2) Haec est illa relatio, per quam haereticos et schismaticos ex aliqua parte - in texturae compage detineri, » dixit Augustinus: « qui se ipsos a societate ceterorum separantes caritate violata unitatis vinculum rum­ pant, si nihil faciunt eorum quae in illa societate acceperunt, in omnibus separati sunt; et ideo quem sibi sociaverint, si venire ad Ecclesiam vo­ luerit, debet omnia quae non accepit, accipere. Si vero nonnulla eadem faciunt, non se in eis separaverunt, et ex ea parte intexturae compage detinentur, in cetera (parte) scissi sunt. Proinde si quem sibi sociaverint, ex ea parte nectitur Ecclesiae, in qua nec illi separati sunt; et ideo si ad Ecclesiam venire voluerit, in eu sanatur, ubi laniatus errabat; ubi vero sanus connectebatur, non curatur sed agnoscitur, ne cum sana curare volumus, potius vulneremus. Itaque illi quos baptizant, sanant a vulnere idololatriae vel infidelitatis ; sed gravius feriunt vulnere schismatis » Aug. de Baptism. 1. I. n. 10. Quo sensu sectarii « ex parte aliqua non separati et nexi Ecclesiae n intelligendi sint, hac ipsa in thesi mox ex­ plicamus. Quod vero Augustinus dicit sanum in haereticis, non aliud est quam calida administratio sacramentorum, horumque effectus ille, qui a dispositione non pendet. ·Κ| — 405 — Christi, sed etiam filii Dei regenerantur per gratiam et in­ corporantur sanctae matri Ecclesiae, cuius membra saltem in foro interno et coram Deo tamdiu manent, quousque actu proprio (qui sit mortale peccatum) haeresi aut schismati non adhaeserint. De his qui haeretici aut schismatici ma­ teriales (h. e. in foro tantum externo) dicuntur, pleno sensu valet, quod multis locis docet Augustinus de sacramento, quo mater Ecclesia non modo per uterum suum sed etiam per uterum ancillarum generat filios, u Est una Ecclesia, quae sola catholica nominatur, et quidquid suum habet in communionibus diversorum a sua unitate separatis, per hoc quod suum in eis habet, ipsa utique generat non illae. Ne­ que enim separatio earum generat, sed quod secum de ista tenuerunt ; quod si et hoc dimittunt, omnino non generant. Haec itaque in omnibus generat, cuius sacramenta retinen­ tur, unde possit tale aliquid ubicumque generari; quamvis non omnes quos generat, ad eius pertineant unitatem, quae usque in finem perseverantes salvabit... Ergo ipsa generat et per uterum suum et per uteros ancillarum ex eisdem sacramentis, tamquam ex viri sui semine... Sed qui super­ biunt et legitimae matri non adiunguntur, similes sunt Ismaeli, de quo dictum est, eiice ancillam et filium eius ; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Qui autem pacifice diligunt legitimam patris sui coniugem, cu­ ius legitimo iure generati sunt, similes sunt filiis lacob , quamvis de ancillis natis sed tamen eandem hereditatem sumentibus » Aug. de Baptism. 1. I. c. 10. n. 14. Qui igitur « superbiunt n seu ex quibusvis pravis cupi­ ditatibus et culpabili negligentia veritatem, ut deberent, non quaerunt, aut sufficienter eam propositam amplecti re­ cusant, ii iam formaliter aut aequipollenter errori adhae­ rent, atque ita contra Deum eiusque Ecclesiam rebelles, ab hac utpote haeretici aut schismatici formales non modo in foro externo sed etiam coram Deo et in foro interno, di ■ vulsi sunt et omnino extorres. Contra vero materiales tan­ tum haeretici aut schismatici h. e. ratione solum externae professionis non autem culpabili animi adhaesione, censendi sunt etiam adulti, si in illis vere existit illa bonae fidei dispositio, quam Augustinus in quibusdam Donatistis sup- i .· i } •. ■i i - 106 - HI ponit, a Qui sententiam suam quamvis falsam atque per­ versam nulla pertinaci animositate defendunt, et praeser­ tim quam non audacia praesumptionis suae pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati, cum invenerint, nequaquam sunt inter haereticos deputandi. Tales ergo vos nisi esse crederem, nullas fortasse vobis lit­ teras mitterem n Aug. ep. 43. (al. 142.) n. 1. Facile autem patet, hanc bonam fidem, quae aequiparat ignorantiam in­ vincibilem, non habere locum in apostatis (vide Cone.Vatie. Constit. Dei Filius cap. 3. et inter canones η. ΙΠ. can. 6.); in illis vero, qui inde a teneris annis in haeresi educati sunt, limites figere, ubi ignorantia invincibilis desinat, ple­ rumque non valemus; sed reatus conscientiae indicio Dei scrutatoris cordium relinquendus est, quamvis ex rerum et personarum adiunctis saepe facilius , qui malae quam qui bonae fidei sunt, humana etiam aestimatione discerni pos­ sint. a Tenendum quippe ex fide, extra Apostolicam Roma­ nam Ecclesiam salvum fieri neminem posse... sed tamen pro certo pariter habendum est, qui verae religionis ignorantia laborent, si ea sit invincibilis, nulla ipsos obstringi huiusce rei culpa ante oculos Domini. Nunc vero quis tantum sibi arroget, ut huiusmodi ignorantiae designare limites queat iuxta populorum, regionum, ingeniorum aliarumque rerum tam multarum varietatem? r> Pius IX. Allocut. Singulari quadam 9. Dec. 1854. In foro externo omnes, qui plenum rationis usum adepti adhuc perstiterunt in secta haeretica, ab Ecclesia praesu­ muntur et habentur haeretici, a Quamquam qui in infantia baptizatus apud haereticos et apud eos in falsa doctrina nutritur, postea factus adultus possit aliquamdiu non pec­ care contra fidem catholicam, quamdiu non ei proponitur sufficienter, ut obligetur ad eam amplectendam ; postquam tamen ei fides catholica sufficienter proponitur, et obligatio eam amplectendi et relinquendi errores contrarios, si adhuc in iis perseveret, erit haereticus » Lugo de Fide disp. 20. p.2. n.149. Hinc testatur Albit. (de inconst. infide c. 14. n. 08.), mi­ nores annis quatuordecim sola professione fidei, maiores vero abiuratione haeresis ex sectis in Ecclesiam suscipi consuevisse. Wâgâ ?£O| Γ* * • · ’-’h - — 407 — I 2°. Ex principiis positis porro intelligimus, quid de haeresi mere interna concludendum sit, si qui sine ulla animi haeretici manifestatione in ipsa visibili Ecclesia Christi se versari profitentur. Huiusmodi homines in foro externo qui­ dem et coram Ecclesia militante reputantur membra Eccle­ siae, neque excommunicatione neque aliis poenis ecclesiasticis ligati sunt, cum Ecclesiae iudiciales et poenales sententiae ad peccata mere interna non referantur ; sed sicut culpa et poena ligantur coram Deo, ita huiusmodi interna peccata in Ecclesia ad illud solum sacramentale indicium pertinent, quod a Christo indice infinitae misericordiae est institutum ad « remittenda et retinenda peccata η (Ιο. XX. 23.). At coram Deo et coram Ecclesia triumphante culpa peccati li­ gat secundam totam suam propriam rationem, et si ita loqui fas est, secundum totam suam intensionem culpae et respondentem extensionem reatus poenae. « Ex sola culpa ligatur quis, quoad Deum apud triumphantem Ecclesiam; ex sola vero sententia (iudiciali) ligatur, quoad homines apud Ecclesiam militantem; n Innoc. III. loco infra citando. Iam vero qui fidem divinam in animo suo negat, is in se ipso primam essentialem conditionem membri Ecclesiae, civis in regno veritatis, fundamentum totius vitae religiosae et ecclesiasticae coram Deo et in foro suae conscientiae sub­ vertit omnino. Ergo quamvis sententia ligatus non sit, nec proinde desinat quoad homines apud militantem Eccle­ siam in foro externo computari inter eius membra; culpa tamen haereseos, quamdiu homo in ea pertinax est, ex ipsa sua propria ratione est huiusmodi, ut quoad Deum apud triumphantem Ecclesiam et in foro conscientiae ab unitate fidei, hocque ipso ab unitate regni veritatis, quod est Eccles'ia, defecerit. Haec in Constitutione dogmatica Ineffabilis Deus exstat doctrina lucidissima, in qua intelligenda nescio cur nonnulli difficultatem repererint. « Si qui secus ac a Nobis definitum est (de immunitate B. Virginis ab omni ori­ ginalis culpae labe) , quod Deus avertat, praesumpserint sentire, ii noverint ac porro sciant, se proprio indicio con­ demnatos, naufragium circa fidem passos esse, et ab unitate Ecclesiae defecisse; ac praeterea facto ipso suo semet poe­ nis a iure statutis subiicere, si quod corde sentiunt, verbo s MMMl & — 408 — aut scripto vel alio quovis externo modo significare ausi fuerint. » Cf. August, de unitate Eccles, n. 74. quem locum inferius citamus. J 3'. In ipsis sectarum asseclis, qui sive iam in receptione baptismi sive progressu temporis culpabili assensu formales sunt haeretici aut schismatici, sacramentum non omni caret effectu, et per hunc ipsum gignit relationem aliquam ad Ecclesiam. Christus enim sacramentum fidei et regenera­ tionis ad formanda membra Ecclesiae ita instituit, ut eius efficacia simul imprimeretur indelebilis character tamquam sigillum signans membra Ecclesiae, qui quidem character in se et in sua realitate independens est a dispositione atque adeo a fide et charitate non modo ministri conferentis sed etiam hominis recipientis (vide de Sacr. in genere th. ΧΠ.). Ut quispiam actu constituatur membrum Ecclesiae, civis regni Dei in terris, requirunturfides, charitas socialis h.e. per agnitionem et submissionem sub potestate regiminis Ec­ clesiae. unio cum communione sanctorum, et sigillum fidei ac charitatis h. e. character baptismatis. Adulti autem sive dum scientes in secta haeretica aut schismatica bapti­ zantur, sive dum postea ad eam deficiunt, fide simul et so­ ciali charitate (ut haeretici) vel hac saltem charitate (ut schismatici) destituti, hoc ipso ab Ecclesia sunt exclusi; at­ tamen per characterem indelebilem baptismi coram Deo, et angelis, et hominibus signum gerunt impressum, quo Ec­ clesiae in perpetuum obligantur; atque ita relatio iurisdictionis Ecclesiae erga ipsos, et proinde respondens relatio ipsorum erga Ecclesiam, cuius legibus, indiciis et poenis quantumvis rebelles obstringuntur, simul cum charactere et vi characteris manet incommutabilis pro hac vita, pro qua nimirum potestas regni Dei in terris est instituta. Quinimo character non quomodocumque est sigillum unionis cum Ecclesia, atque idcirco, ubi culpa hominis sancta haec unio non perficitur vel abrupta est, velut igne Spiritus Sancti inusta perenniter manens tessera obligatio­ nis ad Ecclesiam ; sed praeterea est ex suâ essentia parti­ cipatio sacerdotii Christi, non quidem ut in sacramento Ordinis active ad offerendum sacrificium et administranda mysteria Dei, sed ad cultum divinum, ut institutus est in — 409 — Ecclesia Christi et ad validam perceptionem sacramentorum. a Totus ritus christianae religionis derivatur a sacerdotio Christi. Et ideo manifestum est, quod character sacramen talis specialiter est character Christi, cuius sacer­ dotio configurantur fideles secundum characteres sacramentales, qui nihil aliud sunt quam, quaedam, participationes sacerdotii Christi ab ipso Christo derivatae. » s. Thorn. 3. q. 43. a. 3. Haec « configuratio n ad Christum magnum sa­ cerdotem et ontologica deputatio ad cultum Christianum et ad mysteria Christi quae pro Ecclesia et in Ecclesia sua instituit, a Patribus dicitur perpetua consecratio perma­ nens etiam, ubi seiungitur a sanctificatione per gratiam, etiam in haereticis, u Christiani baptismi sacramentum, quando unum atque id ipsum est, etiam apud haereticos valet et sufficit ad consecrationem, quamvis ad vitae ae­ ternae participationem non sufficiat ; quae consecratio reum quidem, facit haereticum extra Domini gregem habentem dominicum characterem, corrigendum tamen admonet sana doctrina, non iterum similiter consecrandum » August, ad Bonifac. ep. 98. n. 4. (1). Hac igitur obligatione ad Ecclesiam, hac configuratione ad Christum sacerdotem, cuius est baptismus; hac conse­ cratione ad cultum Christianum in sola Ecclesia verum ac legitimum, quae omnes relationes ipso charactere essentia­ liter et indelebiliter constituuntur, non fit quidem, ut hae­ retici et schismatici formales sint actu in Ecclesia; fit tamen certissime, ut veluti res furto haereseos aut schi­ smatis ablata clamet ad dominum, ad Ecclesiam scilicet legitimam matrem, extra cuius gregem dominicum haben­ tes dominicum characterem errantes vagantur. Hinc vicissim non magis potestas iurisdietionis quam viscera chari­ tatis Ecclesiae ad eos referuntur, ut propter « characterem christianitatis » (Innoc. III. cap. Maiores) tamquam ex speciali ratione eo diligentius filios rebelles ad sinum suum revocet, u Qui foris sunt in diversis erroribus constituti, (1) Hoc testimonio Augustini Cardinalis Seripandus in Concilio Tridentino maxime usus est ad illustrandam doctrinam de charactere sacramentali. 1 — 410 — currant dum tempus est, ad legitimam matrem, quae sicut ex utero suo natos filios continet diligenter et nutrit, sic ex ancilla natos non solum redeuntes non respuit, quin etiam misericordiae visceribus errantes inquirit, et pro affectu incessanter invitat, quos in societatem paternae haereditatis inducat. Neque enim in eis attendit ancillaris uteri conditionem, sed paterni recognoscit seminis veritatem. Quae est enim veritas paterni seminis, nisi baptisma per­ ceptum in nomine Trinitatis? Hoc illa in quocumque repererit, tamquam legitima mater sui i uris esse cognoscit. Novit enim, sicut Rachel, non solum proprio utero, filios parere, verum etiam ex ancilla genitos suo nomine, tam­ quam genitos legitima vindicare. r> Fulgent, de remiss, peccator. 1. I. c. 23. His visceribus misericordiae Augusti­ nus pluribus locis haereticos et schismaticos compellat. « Respondes et dicis mihi : sed habeo sacramentum. Habes, agnosco ; propter hoc te quaero. Magnam causam addidisti, quare te diligentius quaeram; oris es enim de grege Do­ mini mei, cum signo errasti ; ideo quaero magis, quia ipsum signum habes.. . . Unum signum habemus, quare in uno ovili non sumus?........ Ideo te quaero, ut non pereas cum signo ; salutis enim signum est, si habeas salutem, si habeas charitatem ; hoc enim signum extra tibi inesse pot­ est, prodesse non potest. r> Aug. serm. ad pleb. Caesareens. n. 4. u Eos (Donatistas) oportet advertere, quam pie ra­ mum a se fractum tanto studio radix catholica inquirit... Ideo sudamus ideo laboramus... dum arbor quaerit ramum, dum grex ex ovili Christi ovem perditam quaerit. Si pa­ storalibus visceribus praediti sumus (1), per sepes et spinas (1) Hisce visceribus Pius IX. S. P. principem haereticum, in cuius regno lideles catholici gravissimae persecutioni subiiciebantur, admonuit etiam ad ipsum, utpote Christi baptismo obsignatum, suam universalem sollicitudinem pastoralem pertingere. Ille vero epistola in publicam lucem emissa respondit omnem respuens charitatem et curam Pastoris, cuius iura et officia haeretici negare (quidem, non tamen abolere aut minuere possunt. Λ erba Pontificis haec sunt: u Pario con franchezza, giacchè la veritâ è la mia bandiera, e pario per esaurire un mio dovere il quale m‘ impone di dire a tutti il vero, e anehe a chi non é Cattolico, glacchè - 411 nos coarctare debemus ; membris laceratis ovem quaeramus, et pastori principique omnium cum laetitia reportemus n Id. 1. de gestis cum Emerito n. 7.12. In haereticis igitur et schismaticis baptizatis supra non baptizatos est novus veluti u titulus pacis » (quemadmodum Augustinus chara­ cterem appellat 1. c. ad pleb. Caesar.) ipsis, ut redeant, Ecclesiae ut magis quaerat. Nam sicut signum impressum militibus, quo officii ad castra imperatoris redeundi admo­ nentur; ita character Regis Christi, ubicumque sit impres­ sus, manet, quo Deo et angelis et Ecclesiae « manifestus fias, etiamsi desertor fugeris» (κκν λειποτακτησης, κχταδηλος ytvyj πασιν) (Chrys. in 2. Cor. hom. 3. n. 7. ad finem.). Vide de Sacram, in genere th. XII. η. II; XIII. η. II. III. III. Excommunicati qui (ut supponitur) fidem catholi­ cam retinent, quamvis ex demonstratis in superiori thesi et ipsi ab Ecclesia, regno Dei in terris sint exclusi, plu­ ribus tamen vinculis quam haeretici et schismatici et in­ terioribus relationibus ad Ecclesiam referuntur. 1°. Hac in causa maxime advertendum est ad ipsam propriam indolem et ad finem excommunicationis. Est haec poena ex institutione sua, ex fine legislatoris et indicis non u interfectoria percussio » ad eradicandum sed u ustio medicinalis » ad sanandum, ut scilicet peccator ipsa gra­ vitate poenae moveatur ad poenitentiam et citius reconci­ lietur Deo et Ecclesiae; adeoque per se et ex suo fine, nisi pervicacia obstet peccatoris, est exclusio temporaria, u Cum quisque fratrum, id est Christianorum intus in Ec­ clesiae societate constitutorum in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc, ubi periculum schismatis nullum est... sed corripite ut fratrem, non enim ad eradicandum sed ad corrigendum..,. Ita enim et salva pace corrigitur, et non interfectorie percu­ titur, sed medicinaliter uritur... Ut per correptionem se­ parationis de congregatione fratrum malus quisque aufe­ rendus sit, studio tamen sanandi non odio perimendi esse chiunque è baltezzaio, appartiene in qualche parte e in qualche modo, che non è qui luogo a spiegare, appartiene, dissi al Papa, n (Vide Nicol. Siegfried. Actenstiicke betreffend den prenssischen Kulturkampf. p. 197.) ?! |< ·. f I I u ' , ■! — -112 — « faciendum, nemo dubitaverit» August, contr. ep. Parmen. 1. III. η. 13-15. Eodem sensu s. Doctor alibi loquitur «Ipsa quae damnatio nominatur, quam facit episcopale indicium, qua poena in Ecclesia nulla maior est, potest, si Deus vo­ luerit, in correptionem saluberrimam cedere atque pro­ ficere..... Pastoralis tamen necessitas habet, ne per pluies serpant dira contagia, separare ab ovibus sanis morbidam; ab illo cui nihil est impossibile, ipsa forsitan separatione sanandam n Aug. de corrept. et grat. c. 15. n. 46. (refer­ tur etiam a Gratiano Caus. 24. q. 3. can. 17.). Totum com­ prehendit Bonifacius VHI. hoc decreto : u Cum medicinalis sit excommunicatio non mortalis, disciplinons non eradi­ cans, dum tamen is in quem lata fuerit, non contemnat (1), caute provideat index ecclesiasticus, ut in ea ferenda osten­ dat se prosequi, quod corrigentis fuerit medentis n De sent, excom. in 6. (Decretal. 1. VI. tit. IX. cap. 1.). 2°. Excommunicat! tenentur utique, pro ipso scopo poe­ nae medicinalis, per poenitentiam et satisfactionem prae­ standam Ecclesiae aliisque modis, qui aliquando sint neces­ sarii vel opportuni, quaerere reconciliationem; et quousque rite absoluti non fuerint, manent etiam coram Deo et in conscientia privati iis bonis externis et visibilibus, a qui­ bus excommunicatio excludit, pariterque bonis internis et spiritualibus illis, quae cum iisdem externis necessario sunt connexa. At excommunicatio licet externa quaedam media ad gratiam, non tamen per se aufert vel impedit charita(1) Nimirum si contemnatur, utique contra suum scopum et contra Ecclesiae intentionem evadet mortalis et eradicans, idqne si usque ad mortem contemnatur, eradicans in aeternum, sicut loannes de « peccato ad mortem » et Christus ipse de peccatis « fteqne in hoc saeculo neque in futuro remittendis n locutus est (Matth. XII. 32; 1. Ιο. V. 16.). Ceterum, in eo, quod tam Augustinus quam canon Bonifacii dicunt excommu­ nicationem non esse ad eradicandum, alluditnr ad parabolam evangelicam Matth. XIII. 29. Hinc in decreto Gratiani obiectio contra excommunica­ tionem inducitur ex ipsis illis verbis, « ubi de zizaniis non eradicandis Dominus praecepit; ·> responsio vero est secundum eadem principia. «Ap­ paret liquido, aliud esse excommunicationem, aliud eradicationem; qui enim excommunicatur, ut Apostolus ait, ad hoc excommunicatur, ut spi­ ritus eius salvus fiat in die Domini ; disciplina enim est excommunicatio, et non eradicatio » (Cans. XXIV. q. 3. can. 27.). ■ S Je» I — 413 tern et gratiam Dei ; unde potest sane esse absolutus a culpa apud Deum et Ecclesiam triumphantem, qui quoad communionem bonorum quae diximus manet ligatus apud Ecclesiam militantem (1). Qui ita sunt dispositi ex sua parte sincere quaerentes reconciliationem et absolutionem, licet nondum actu, certe tamen voto ad Ecclesiam pertinent, atque adeo non sunt extra viam salutis. De his enim fere idem valet, quod Augustinus aliique scribunt de iis, quos aliquando sententia iniusta, valida tamen excommunicari contingat (2). u Talium virorum propositum est aut sedatis remeare turbinibus: aut si id non sinantur, vel eadem tempestate perseverante, vel ne suo reditu talis aut gra­ vior oriatur, tenent voluntatem consulendi etiam eis ipsis, quorum motibus perturbationibusque cesserunt, sine ulla conventionIprum segregatione usque ad mortem defendentes et testimonio iuvantes eam fidem, quam in Ecclesia catho­ lica praedicari sciunt. Hos coronat in occulto Pater, in occulto videns. Rarum hoc videtur genus, sed tamen exem­ pla non desunt ; immo plura sunt quam credi potest » (tem­ pore Augustini in Africa et alibi aliis temporibus, quibus (1) u Cum ex sola culpa ligetur quis, quoad Deum, apud triumphan­ tem Ecclesiam; ex sola vero sententia ligetur, quoad hominem, apud Ec­ clesiam militantem: quando vinculum culpae remittitur, absolvitur apud Deum ; sed apud homines non absolvitur, nisi quando vinculum senten­ tiae relaxatur. Alioqnin Ecclesiae absolutio (a censuris) nullatenus ne­ cessaria videretur, si in sola cordis contritione praeter sacerdotale offi­ cium rigor relaxaretur ecclesiasticae disciplinae... Indicium Dei veritati, quae nec fallit nec fallitur, semper innititur; indicium autem Ecclesiae nonnumquam opinionem persequitur (in criminibus et factis particulari­ bus), quam et fallere saepe contingit et falli. Propter quod contingit in­ terdum, ut qui ligatus est apud Deum, apud Ecclesiam sit solutus; et qui liber est apud Deum (a culpa et ideo a indicio aeterno), ecclesiastica sit sententia innodatus. Vincnlum ergo quo peccator ligatus est apud Deum, in culpae remissione dissolvitur; illud autem quo ligatus est apud Ecclesiam, cum sententia remittitur, relaxatur. » Unde concluditur, excommunicatum qui poenitens sed ante absolutionem defunctus est, esse post mortem ab Ecclesia absolvendum, nt nempe ecclesiasticae sepulturae et publicorum suffragiorum particeps fiat. Innocent. III. 1. II. ep. 61. (Migne T. I. p. 600.). Exstat etiam inter decretales (t. V. tit. 39. cap. 28.). (2) Vide s. Th. 4. dist. 18. q. 2 a. 1. sol. 4. quae perperam Concilio Cartbag. IV. tribui solebant. Harduin. I. p. 984.). Eadem commemorat Augustinus de diebus, « quibus gratiam (ba­ ptismi) percepturi suis nominibus datis, abstinentia, ieiu(1) u Sacramentum catechumenis non detur nisi solitum sal » Cone. Cone. Carthag. III. sub Aurelio can. 5. Harduin. T. I. p. 961. (vid. Card. Bona Rer. liturg. 1. I. c. 16.). I ■■I ·. > -Λ* I - 417 nite, exorcismis purgantur » Aug. de fid, et operib. c. 6. n. 8. Eodem autem loco demonstrat, ista omnia tandem ad inducendam poenitentiam et emendationem vitiorum, u ne sanctum canibus detur, n pertinere. « Quid autem aliud agit totum tempus, quo catechumenorum locum et nomen tenent, nisi ut audiant, quae fides et qualis vita debeat esse Chri­ stiani, ut cum se ipsos probaverint, tunc de mensa Domini manducent, et de calice bibant? (perceptio nempe Eucha­ ristiae coniuncta est cum baptismo)... Quod autem fit per omne tempus, quo in Ecclesia salubriter constitutum est, ut ad nomen Christi accedentes catechumenorum gradus excipiat (al. accipiant), hoc fit multo diligentius et instan­ tius his diebus, quibus competentes vocantur, cum ad per­ cipiendum baptismum sua nomina dederunt.» Ibid. n. 11. Si igitur quaerimus, quomodo catechumeni fuerint et sint subditi Ecclesiae, quoniam (ut Eusebius ait) u populus subditorum in duos ordines diribetur fidelium et nondum baptizatorum » seu catechumenorum ; discrimen est inter utrosque. Baptizati enim (etiam qui ab Ecclesia exclusi sunt) per ipsum sacramentalem characterem (ut superius demonstravimus) non solum magisterio sed proprie dictae potestati iurisdictionis legiferae, iudiciariae, coactivae seu punitivae subduntur; catechumeni vero magisterio quidem, atque ideo omnibus illis dispositionibus Ecclesiae, quae ad instructionem et ad congruam praeparationem pro baptismo referuntur, etiam ipsi tenentur, non praecise vi legis ec­ clesiasticae et humanae, sed ex obligatione legis divinae et (ea supposita) naturalis, qua ad fidem, ad poenitentiam, ad baptismum, atque ad mores hisce legibus conformes ob­ stringuntur : «poenitentiam agite, et baptizetur unusquis­ que vestrum. » Act. II. 38. Ex eodem principio explicandae sunt, et ad eumdern finem ordinatae erant etiam poenae, quibus cathecumeni subiiciebantur. Omnes enim illae poenae, quae catechume­ nis impositae dicuntur, tandem revocabantur ad protractio­ nem catechumenatus et ad dilationem baptismi, ut scilicet ii qui commissis gravioribus delictis nondum satis dispositi videbantur, diligentius pro baptismo et pro vita Christiana sese praepararent. Ita in canone o'. Xeocaesareensi ob criFranzelin. De Ecclesia Christi w - 418 — mina commissa (1), in 14” icaeno (2) ob lapsum in persecutione relegantur catechumeni ad primum gradum catecliumenatus, qui erat audientium. In Concilio Illiberitano, in quo alia etiam plura sunt vel obscura vel abnormia, ob adulterium et infanticidium can. 68”. catechumenae bapti­ smus differtur usque ad finem vitae : u in fine placuit ba­ ptizari. n Ceterum non nisi eos, qui vel factis vel etiam aperta professione peccatis renuntiare se nolle ostendunt, a baptismo repellendos esse, et ad hanc a renuntiationem » omnem catechumenorum disciplinam referri, s. August, toto libro ..· De fide et operibus » demonstrat. Huiusmodi homi­ nes qui post congruam probationem emendationis spem nullam faciant , etiam ab ordine chatechumenorum eiiciendos esse per se patet, et citato canone Xeocaesareensi praescribitur. 3 . Clarum est, catechumenos posse concipere et potis­ simum sinceros competentes iam concepisse veram fidem et (1) « Catechumenus, qui ingrediens ecclesiam stat in ordine catechu­ menorum; si peccet (persistat in peccatis), siquidem fuerit inter ^enwfleetentes ''prostratos . ponatur inter audientes, ut non amplius peccet; si p?ccet, expellatur. «» Κατηχούμενος vero etiam in gradu audientium peccet, Κατηζουαενο; sxy των ζατη/θυμένων τάξει στηζη, ούτο ΟΞ εισερχόμενος εις το I x 03 ων. άζϋοασΟω αηζετι άμαρτανων. εα (φαντβ αμαστανων, = iI 1 · · ωΟεισΟω. χχι άζροωμενος ετι A duobus gradibus audientium quibus lectioni dumtaxat et instru­ ctioni in elementis fidei intéresse fas erat, et genuflectentium seu pro­ stratorum, qui orationis etiam et benedictionum usque ad missam (dimis­ sionem) catechumenorum erant participes, et qui saepe, ut in nostro et in Nicaeno etiam canone, velut nomine specifico dicabantur catechumeni, inde saltem a quarto saeculo ii. qui iam nomen dederant ad baptismum, distinguebantur appellatione propria illuminandorum vel apud Latinos competentium aut electorum. Quod vero Bingham (Orig. eccl. 1. X. c. 2. §. 2.) ex ipso hoc canone statuere vellet quartum et infimum gradnm quem ap­ pellat των εξωθούμενων, quibus ipse ingressus in ecclesiam interdictus esset, nihil habet probabilitatis ; quamvis utique ante admissionem ad catechumenatum examina et probationes aliquas praecessisse, concedi debet et ex ipsa rei natura consequitur. (2) u De catechumenis lapsis visum est sanctae et magnae synodo, ut tribus annis sint inter audientes tantum, post hos vero orent (admit­ tantur ad orationes cum < atechumenis - (i. e. cum genufleetentibxis). εοοςε “ ώστε τσιων ετών μονον, ·ιετχ :ων — 419 votum unionis cum Ecclesia, extra quam nulla salus est; supposita autem fide praesertim simul computatis tam mul­ tis adiutoriis externis, quibus gratia interna coniungitur, posse etiam proficere ad actus perfectae chari tatis, atque ita coram Deo iustificari ante realem susceptionem sacra­ menti. Id vero multo magis liquet in martyrio pro Chri­ sto, quod catechumeni, antequam baptizari possent, ali­ quando subierunt. Unde a theologis distingui solet baptismus aquae, sanguinis, et flaminis seu poenitentiae, ut s. Thomas (3. q. 66. a. 11.) et Alexander Halensis (P. IV. q. 8. m. 9. a. 4.) appellant, vel ut alii cum s. Bonaventura (4. dist. 4. P. II. a. 1. q. 1.) loquuntur, baptismus fluminis, flaminis et sanguinis. Hoc utrumque (votum ac martyrium) non pro­ prie sed metonymice baptisma, appellatur, quatenus impli­ cito voto baptismi relationem habet ad illum, atque adeo semper in hac vita manet obligatio ad ipsum sacramentum baptismi (1); potissimum vero nomen accepit baptismi, qua­ tenus in vicem baptismi proprie dicti substituitur non qui­ dem ad omnes eius effectus sed ad effectum iustificationis. Martyrium vero etiam metaphorice ex similitudine bapti­ smus vocatur, a Quicumque baptizati sumus in Christo lesu, in morte ipsius (εις τον θάνατον χύτου) baptizati sumus... si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et (complantati similitudini) resurrectionis erimus, r> Rom. VI. 3. 5. Haec autem, quae in baptismo symbolica est, perficitur similitudo realis in martyrio per imitationem passionis et mortis cruentae lesu Christi, quam ipsemet baptismum appellavit : baptismo quo ego baptizor, baptiza­ mini. Marc. X. 39. cf. Luc. XII. 50. S. Thomas explicat si­ militudinem et efficaciam mortis Christi : « passio mortis (1) Hoc sensu verissimo dixit Augustinus: - quantuiucumque cate­ chumenus proficiat, adhuc sarcinam iniquitatis suae portat; nou illi di­ mittitur (visibiliter et coram Ecclesia), nisi cum venerit ad baptismum * Aug. in Io. tract. XIII. n. 7. u Cornelius si etiam Spiritu Sancto iam accepto baptizari noluisset, contempti tanti sacramenti reus fieret... e secura esset (ad putandum non sibi necessarium et minus curandum sa­ cramentum) iustitia catechumeni, dictum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu , non intrabit in regnum coeloru Id. de Baptism. R ■I’ Γ ■j V h. i fl -· ■' fit·? — -120 — Christi operatur quidem in baptismo aquae per quamdam figuralem repraesentationem... sed in baptismo sanguinis per imitationem operis » s. Th. 3. q. 66. a. 12. Effectus itaque iustificationis omnino certus est tum in baptismo flaminis a sive (s. Thomas 1. c. a. 11.) Spiritus Sancti, in quantum scilicet alicuius cor per Spiritum San­ ctum movetur ad credendum, et diligendum Deum et poe­ nitendum de peccatis, ’> tum eo magis in baptismo sangui­ nis, qui imo etiam in infantibus efficaciam habet ex opere operato. (Vide Suarez de Sacram, disp. 29. sect. 1.). - Catechumenos nobis opponunt, si quis ex his ante quam in Ecclesia baptizetur, in confessione nominis appre­ hensus fuerit et occisus, an spem salutis et praemium con­ fessionis amittat, eo quod ex aqua prius non sit renatus. Sciant igitur.. .. cathechumenos illos nec privari baptismi sacramento (i. e. eius effectu), utpote qui baptizentur glo­ riosissimo et maximo sanguinis baptismo, de quo et Domi­ nus dicebat habere se aliud baptisma baptizari » (Luc. XIL 50.) s. Cyprian, ep. 73. ad lubai. p. 136. Quamvis vero Patres solum martyrium aliquando me­ morent, quo sine actuali perceptione baptismi salus obti­ neri possit (1) ; certum nihilominus est, inchoatam salutem seu iustificationeni etiam tribui actui charitatis, qui ex natura sua, ex voluntate nempe observandi omnia divina praecepta, votum baptismi inclusum habet. Iam saeculo IIL auctor libri de Rebaptismate coaevus Cypriano data opera distinguit unius baptismatis (ut ait) tres species, baptisma Spiritus, aquae et sanguinis. Ex Act. X. 44. In primis de­ monstrat effectum baptismi Spiritus. « Atque hoc non erit dubium, in Spiritu Sancto homines posse sine aqua bapti­ zari, sicut animadvertis baptizatos hos (Cornelium cum suis) prius quam aqua baptizarentur... quandoquidem et hi sine manus impositione Apostolorum et sine lavacro, quod postea (1) - Si quis baptismi non recipiar, silntem non habet, exceptis so­ lis martyribus '~at(v αίνων al. uovov ·ια&τυ!ζσν), Pertinet huc damnatio propositionum Baii 31. 32. 33. 43. 71. 4°. Sine dubio, qui fide vera iam imbuti, eoque magis qui iam charitate iustificati sunt, et qui veram fidem san­ guine martyrii obsignant, etiamsi sacramento fidei initiari ί· ■■ : non potuerint, pertinerent ad Ecclesiam Dei latiori sensu acceptam, de qua in thesi IT. diximus, si huiusmodi Ec­ clesia in terris nunc tempore novi Testamenti existeret. At postquam Christus suam universalem Ecclesiam in ter­ ris propria visibili forma, propriis institutis ac legibus fundavit, praeter hanc Ecclesiam Christi visibilem alia in terris non extat (th. XXI.). Omnes ergo isti non initiati baptismo, qui est ianua ad Ecclesiam, simpliciter ad Eccle­ siam Christi visibilem pertinere dici non possunt, nec eius mysteriorum visibilium participes nec eius legibus (forma­ liter ut sunt leges Ecclesiae) subiecti sunt. Unde catechu­ meni sive martyrium immineat sive sine eo charitate justi­ ficati sint, tenentur praecepto divino per baptismum u in­ corporari Ecclesiae » (quae verba sunt Augustini), quantum in ipsorum est potestate ; quod quidem si ipsi scientes et volentes implere nollent, iam etiam conditio necessaria charitatis et proinde justificationis deficeret. Ideo dixit Augustinus per conversionem cordis tunc impleri invisibi­ liter effectum sacramenti, a cum ministerium baptismi non contemptus religionis sed articulus necessitatis excludit, n At eodem loco monet s. Doctor, catechumenum quantumvis iam iustificatum, ut Cornelium qui iam Spiritum Sanctum acceperat (Act. 2. 4. 44.), nondum esse in Ecclesia, prius­ quam baptizetur. - Xon debemus improbare iustitiam ho­ minis, quae prius esse coepit quam coniungeretur Eccle­ siae, sicut esse coeperat iustitia Cornelii priusquam ipse esset in plebe Christiana n Aug. 1. c. n. 28. (1). De eo­ dem Cornelio alibi declarat necessitatem baptismi ad hunc effectum, ut incorporaretur Ecclesiae ; et ideo si baptismus culpa ipsius catechumeni negligatur, neque antecedentem iustitiam sufficere ad obtinendum regnum coelorum, quia nimirum ipsa illa iustificatio per culpam aboleretur. « In quibusdam tanta est gratia fidei, quanta non sufficit ad obtinendum regnum coelorum, sicut in catechumenis (nisi ' 1, De hae supernatural! iustitia Cornelii loquitur Concilium Arausicanum II. (in epilogo post canones). - Manifestissime credendum est, quod... et Cornelii centurioni.', ad quem angelus Domini missus est, illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinae largitatis donum. - — 423 — scilicet adsint conditiones, de quinus superius audivimus Augustini doctrinam), sicut in ipso Cornelio (manente obli­ gatione baptismi), dntequam sacramentorum participa­ tione incorporaretur Ecclesiae » Id. 1. I. q. 2. n.2. ad Sim­ pli cian. Quod igitur dixit Apostolus de membris Ecclesiae , a unum corpus, unus Spiritus... in una spe vocationis ve­ strae, unus Dominus, una fides, unum baptisma» (Eph.IV. 4.), in istis iustificatis, de quibus loquimur, verificatur secundum totum, quod est spirituale; unus nempe spiritus est adeoque una charitas in una fide et in una spe voca­ tionis, et ideo uni Domino adhaerent (cf. 1. Cor. VI. 17.) ; attamen id, quod Apostolus visibile coniungit cum invisi­ bili, et quod per se ex institutione et lege Christi coniunctum esse debet, in eis non verificatur actu sed solo vo­ luntatis voto, u unum corpus et unum baptisma, n Nam quia docente Apostolo u iu unum corpus baptizati sumus, n quibus baptismus deest, ii non actu sed solo voto adeoque non simpliciter sed secundum quid pertinent ad unum corpus, ipsa tamen charitate et ipso voto voluntatis sunt in uno spiritu; hic est, quod dici solet distinguendo cor­ pus et animam Ecclesiae. Qui ergo in eo statu sive per martyrium sive sine martyrio decedunt, iuncti cum Domino et cum spiritu, quem dedit Ecclesiae suae, quamvis ele­ mento visibili eiusque charactere sine sua culpa careant, uniuntur Ecclesiae triumphanti et communioni omnium San­ ctorum (vide th. II.). Unde intelligitur, sicut martyres an­ tiqui Testamenti ita etiam martyres catechumenos non se­ cus ac martyres baptizatos ab Ecclesia militante esse ho­ norandos ; cognoscuntur enim et agnoscuntur ex visibili actu martyrii ab ipsa Ecclesia militante ut membra sua secundum quid perfectione dispositionis, quod in sequenti thesi declarabimus, et ex eadem dispositione simpliciter ut membra Ecclesiae triumphantis (1). (1) In decretalibus 1. III. tit. 43. « de presbytero non baptizato * tria extant capita, in quibus haec duo statuuntur. 1°. Qui tota vita sua pie in Ecclesia vixisse videbatur, post obitum vero deprehenditur non fuisse valide baptizatus, ei suffragia Ecclesiae non sunt neganda. Nam, THESIS XXIV. De unione cum Ecclesia ut medio necessario ad iustificationern et salutem. £ * - Quamvis modo quo m uperiori thesi dictum est, aliqui iustificari - et salvari possint, q iin ia foro externo agnoscantur ad Ecclesiam visibilem pertinere; attamen 1°. illi ipsi non salvantur nisi per Eede· sio,.), cuius est verbum fidei et cuius intuitu dantur gratiae salutiferae, et non salvantur nisi in Ecclesia. cuius non solum spiritu sed etiam visibilibus elementis coninngnntur voluntate, quae -apud Deum pro facto reputatur. - Haec enim elementa visibilia 2°. ex institutione di­ vina non sunt de necessitate praecepti dumtaxat sed de necessitate me~ dii ad iustificationern et salutem; quocirca iustificatio in novo Testa­ mento numquam efficitur sine relatione ad illa et spirituali saltem hominis coniunctione cum iisdem elementis visibilibus, atque ita coram Deo et Ecclesia triumphante exsistit non sine unione cum Ecclesia in terris. Neque vero 3®. huiusmodi aliquorum membrorum unio cum Ec­ clesia et - sine visibilibus sacramentis sanctificatio - qnidquam officit dogmati de visibilitate Ecclesiae Christi. » ·, Sel·.] Cum Ecclesia Christi, ut superius vidimus, una et sola divinitus constituta expressio sit ac velut incorporatio to­ tius revelatae religionis, qua Deus vult omnes homines in hoc ordine reparato salvos fieri et sine qua nemo salvatur, eo ipso constat, uniri ac pertinere ad hanc Ecclesiam non ut ibi ait Innocentius III. iuxta doctrinam Augustini et Ambrosii, « quia in s. matris Ecclesiae file et Christi nomiuis confessione perseveravit, ab originali peccato solutum et corlestis patriae gaudium adeptum (vel iam re vel saltem expectation·? in purgatorio) asserimus incunctanter, ·> 2®. Ordinis sacramentum (quod utique valet etiam de sacramentis aliis) collatum non baptizato est invalidum, u Si quis presbyter ordinatus de­ prehenderit se non esse baptizatum, baptizetur et iterum ordinetur. ’ Quoi vero ibi cap. 3. Innocentius III. videtur dicere sacramenta Eucha­ ristiae et matrimonii - a non baptizatis suscipi posse, - imo etiam Ordidinis sacramentum in non baptizato fortasse valere, et ideo solummodo ait, fe nos tutius sequentes mandamus, quatenus ipsum (ordinatum ut di­ cebatur sine baptismo praecedente) p.r singulos ordines usque ad sacer­ dotium promovere procar··»; - hoc totum ex contextu ipso illius capitis, simul spectato consensu omnium theologorum subsequentium, haud diffi­ culter explicatur. In primis enim Inno?entius non ex sua sententia omnia t solum esse aliquod medium, sed esse medium absolute neccssarium ad salutem. Ecclesia ergo societas est non optioni hominum moraliter liberae permissa, sed necessaria. Hoc autem loco nexus cum hactenus disputatis omnino postulat, ut declaretur, qualis unio cum Ecclesia intelligi debeat ex dogmate catholico, dum profitemur « neminem extra Eccle­ siam salvari. » Ex qua ipsa declaratione quaestio altera oritur, quomodo actualis unio cum Ecclesia dicatur non solum necessaria ex praecepto divino sed etiam ut neces­ sarium medium salutis aeternae. Postremo umbra quaedam discutienda erit, quae ex ista doctrina circa ipsam visibi­ litatem Ecclesiae non nemini incidere posset. I. Ex superius demonstratis certum est, catechumenos et excommunicatos antequam illi per baptismum « incorpo­ rentur, « hi per absolutionem restituantur Ecclesiae, sup­ posita vera fide, quae nempe explicita sit saltem in arti­ culos necessarios et implicita in omnes veritates revelatas, posse per Dei gratiam pervenire ad actum charitatis et contritionis, qua cum charitate tamquam proxima disposi­ tione iustificatio, et cum hac, si ita ante actualem unio­ nem cum Ecclesia Christi visibili decedent, salus aeterna infallibili ter connectitur. u Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei..... Si autem filii, et haeredes » Rom. VIII. 14. 17. Manifestum est autem, hoc perinde va­ lere, si haeretici baptizati aut sine baptismo infideles sive ista adfert sed velut aliquorum opiniones, et quamvis de eis nihil definiat, tamen simpliciter decernit, illum putativum presbyterum esse ad omnes ordines promovendum; quam rem solum tunc in quaestione, dicat ut tu­ tius sequendam esse explicatur ex iis , quae habentur in fine istius ca­ pitis, ubi ostenditur dubium fuisse, utrum ille presbyter revera non fue­ rit baptizatus ac proinde iam etiam valide ordinatus. De coniugii porro sacramento in non baptizatis manifesto falsa esset illa nonnullorum dis­ putatio, quam Pontifex refert, nisi intelligeretur de solo valido contra­ ctu matrimonii inter non baptizatos. Ad Eucharistiam denique quod attinet, manet utiqne corpus Christi et in re sacramentum, quoniam hoc non in susceptione sed consecratione sacerdotis conficitur, et est sacra­ mentum in se permanens, quamdin visibiles species panis perdurant ; sed a non baptizatis materialiter tantum et non sacramentaliter et proinde neque cum effectu gratiae ex opere operato susciperetur. Vide Card, de Lugo de Euchar. disp. XIII. sect. 1. interna propositione cum interna gratia sive modo extraor­ dinario sola interna illustratione, quae suppleat verbum externum (vide ad Tract, de Trad, et Script. Append, cd. 2. c. 3. p. 609 ; c. 5. p. 691. et doctrinam ibi citatam s. Thomae de Verit. q. 14. a. 11; 3. dist. 25. q. 2. a. 1. sol. 1.), couvertantur ad veram fidem ; huiusmodi enim haeretici iam fide­ libus excommunicatisj infideles vero catechumenis pares essent, Haec simul consistunt in sua veritate et concilianda sunt cum altera doctrina catholica in Concilio Lateranensi IV. adversus Albigenses et alias saepius definita: - Una est fidelium universalis Ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur « (cap. Firmiter credimus). Ne vero in huiusmodi definitionibus nomen Ecclesia latiori sensu acci­ piatur, quo fides assumitur ut unicum essentiale ac suffi­ ciens vinculum membrorum Ecclesiae (cf. th. II.), tum alia multa faciunt tum etiam diserta declaratio Pii IX. in solemni allocutione (habita ad Cardinales et Episcopos 9. Decemb. 1854, qui ex toto orbe interfuerant definitioni de immaculata conceptione B.Virginis); his enim verbis Pon­ tifex dogma enuntiavit : « Tenendum quippe ex fide est. extra Ap-jst dicam Romanam Ecclesiam saleuin fieri ne­ minem posse, n Conciliatio tota eo reducitur, ut ex indubia doctrina catholica explicentur vincula et connexiones cum Ecclesia, quibus fiat ut illi ipsi qui tantummodo «ex parte λ et secundum rpiid cum Ecclesia Christi cohaerent, salvi fieri possint, iidemqne misericordi gratia Christi per Ec­ clesiam et- non sine intuitu eorum relationis ad Ecclesiam salventur. 1. Vera fides, quae in illis omnibus, de quibus loqui­ mur, supponenda est ut fundamentum, cui charitas et iustificatio et proinde salus aeterna innititur, considerari pot­ est secundum propositionem externam a (fides ex auditu) » êt secundum gratiam internam illuminationis et motionis u (nemo venit ad me, nisi Pater traxerit eum). » a) Verbum Dei obiectum fidei in praesenti oeconomia secundum Christi institutionem primitus Christo et Spiritu Sancto revelante per Ecclesiam promulgatum, ab eadem Ecclesia Spiritu veritatis assistente per saeculorum decur­ sum custoditum est sincerum et integrum ut depositum AW — 427 — ( ) sibi commissum. Credibilitas ipsa verbi constituitur per charismata Ecclesiae ; ad ipsam enim in qua divinitus re­ velata religio incorporata est, referuntur et ex ipsa pro­ grediuntur omnia motiva credibilitatis, adeo ut Ecclesia sit horum quidam complexus, et ipsamet in se magnum ac perfectum credibilitatis motivum. (Concil. Vatican. Const. Dei Filius cap. 3. Cf. Tract, de Traditione Append, cap. V.). Ad eos igitur omnes, qui veram fidem u ex auditu verbi Dei r> concipiunt, praedicatio non pervenit, nec eis (ipsis etiam insciis) verbum ut credibile ac credendum proponi­ tur, nisi quatenus conservatum est per veram Ecclesiam Christi ; minime vero haec propositio verbi credibilis et credendi fit aut fieri potest per sectas ab Ecclesia hoc est a sola divinitus constituta custode et praecone veritatis atque a magno illo semper conspicuo motivo credibilitatis lapsas et extorres, de quibus non solum valet exprobratio : u an a vobis verbum Dei processit? » sed illa multo gravior sententia: «veritatem Dei in iniustitia detinent, n (Rom. I. 18; 1. Cor. XIV. 36.) (1). b} Gratia interna illuminationis et motionis latius uti­ que patet quam Ecclesia visibilis ; secus enim omnis con­ versio ad ipsam Ecclesiam esset impossibilis, cum fides et ipsum initium fidei sine hac gratia a nemine, sicut oportet, suscipi queat (Cone. Arausic. II. can. 5.). Unde etiam pro­ positiones Quesnelli (26. 27.29.) et Pistoriensium (22.) da­ mnatae sunt, quibus gratiae adiutoria ad solos fideles re­ stringebantur : u Extra Ecclesiam nulla conceditur gra­ tia n (2). At vero sicut finis ultimus, quem Deus ex sese (1) Quae hic de verto Dei revelato Ecclesiae dicimus, a fortiori va­ lent de sacramentis in Ecclesia et pro Ecclesia institutis. “ Non sacra­ menta Christiana faciunt te (Donatistam) haereticum, sed prava dissensio. Non propter malum quod processit ex te, negandum est honum quod remansit in te, quod malo tuo habes, si non ibi habes, unde est bonum quod habes. Ex catholica enim Ecclesia sunt omnia Christiana sacramenta, quae sic habetis et datis, quemadmodum habebantur et dabantur etiam prius quam inde exiretis. Non tamen ideo non habetis, quia ibi non estis, unde sunt quae habetis, s Aug. ad Vincent, ep. 93. n. 46. (2) Quoniam iidem lanseniaui solos instos et sanctos ad Ecclesiam pertinere docebant (Quesn. propos. 72-78.), consequenter ulterius statue­ bant: u Prima gratia quam Deus concedit peccatori, est peccatorum re- • ‘*5 ,···** Lt·* <· I i — 428 — in omnibus gratiis largiendis intendit, est salus aeterna, ita omnium gratiarum quae extra Ecclesiam conceduntur, finis propinquior est conversio ad ipsam Ecclesiam. Duo enim stadia, regnum Dei inchoatum in terris quod est Ec­ clesia, et regnum Dei consummatum in coelis sese invicem excipiunt et in divina oeconomia connectuntur ad nuam communionem sanctorum : « qui crediderit et baptisatus fuerit (in regno sanctificationis), salvus erit;» «vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis (in regno veritatis) venire. » (Marc. XVI. 16; 1. Tim. II. i). Sicut ergo gratiae extra Ecclesiam conceduntur ad for­ manda membra Ecclesiae, si homines cooperari voluerint, ita gratiae eaedem omnes verissime dici possunt donari intuitu Ecclesiae. Quicumque igitur extra corpus Ecclesiae ad fidem et ad charitatem perducuntur, atque ita videntur salvari posse extra Ecclesiam, re ipsa ad supernatûrales illas dispositiones et consequenter ad iustificationem et sa­ lutem non perveniunt nisi per verbum Ecclesiae tamquam custodis depositi et per gratiam Ecclesiae non quidem tamquam dispensatricis sed tamquam proximi finis, pro quo et cuius intuitu a Deo gratiae conceduntur. Hic primus sensus est isque fundamentalis, quo dici debet omnino ne­ minem salvari nisi per Ecclesiam (1). K 2. Iste sensus verissimus quidem, supplendus tamen est per aliam considerationem, ut intelligamus dogma, quo ne­ minem atque adeo neque illos ipsos, de quibus modo di­ ximus, extra Ecclesiam salvari profitemur. Vidimus in thesi XIX. totam Ecclesiam et singula eius instituta, ad exemplar capitis sui Verbi incarnati, componi duplici ele­ mento, uno visibili ac per se naturali, altero invisibili et essentialiter ex sese supernatural!, quo illud prius infor­ matur et supernaturaliter elevatur : α unum corpus et unus spiritus. » Finis autem horum institutorum omnium et to­ tius Ecclesiae militantis est transformatio ac sanctificatio missio - (propos. 23.). Unde eis vel cnm Calvino sentiendam erat, nullam piccatorem nmquam consequi remissionem peccatorum; vel cum Pelagianis, peccata remitti sine supernatural! peccatoris dispositione. Ί-ΰο (1) Vide etiam Tract, de Traditione Append, cap. V. §. 2. η. 2. 3. p. 698. cd. 3*. Χβ· — 429 — mundi einsdemque glorificatio ad Ecclesiam triumphantem, et in his omnibus gloria Christi ac Dei: «ut sit Deus omnia in omnibus r> (th. XX.). Coniunctio porro utriusque elementi, visibilis et invisibilis, corporis et spi­ ritus in Ecclesia ita est intima, ut sanctificatio et conse­ quenter salus aeterna seu glorificatio sicut omnium ita sin­ gulorum hominum nulla sperari aut haberi possit, nisi per unionem cum ipsa Ecclesia, quatenus est non spiritus tan­ tummodo sed corpus et spiritus: «Christus caput est Ec­ clesiae, ipse salcator corporis eius... et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret... et exhiberet ipse sibi glo­ riosam Ecclesiam. » Sicut ergo corpus seu elementa visibilia in Ecclesia nec sanctificant nec salvant sine spiritu h. e. sine informantibus elementis divinis et invisibilibus, ita spiritus non operatur sanctificationem et salutem sine unione et relatione ad corpus Ecclesiae. Verumtamen in modo ne­ cessario huius unionis cura corpore, atque adeo in usu ne­ cessario elementorum visibilium distingui debet iustificatio ex opere operato et ex opere operantis. De opere operato nihil hoc loco necesse est dicere ; constat enim illud non perfici nisi per visibile sacramentum baptismi, quo ipso completur (fide supposita) incorporatio in Ecclesiam, aut per sacramenta alia quae iam supponunt iustificandos esse actu Ecclesiae membra. Unde pro illis qui operis operantis sunt incapaces , alia praeter hanc in Ecclesia iustificatio nem via salutis nulla est reliqua. Si vero de opere ope­ rantis agitur, necessitas usus elementorum visibilium et generatim unionis cum corpore Ecclesiae manet quidem, non eandem tamen habet rationem. Ad aliquam huius rei eliquationem consideremus pri­ mum iustificationem peccatoris in ipsa Ecclesia. Potestas iurisdictionis sacramental is seu potestas clavium in foro interno atque adeo sacramentum poenitentiae ex divina Christi institutione medium est necessarium ad remissio­ nem peccatorum pro ipsis fidelibus in Ecclesia; nihilomi­ nus peccator remissionem peccatorum iustificationemque ex opere operantis consequi potest et toties consequitur, quo­ ties perfectae charitatis et in ea contritionis actum elicit, quin potestate clavium in sacramei Kieccatis absolvatur. Γ> 5'2 — 430 — Attamen in hac iustificatione manet non solum dirinuni praeceptum sed ea necessitas sacramenti quae dicitur zi?cessit as medii, de qua ratione paulo post dicemus; atque ideo manet non solum obligatio peccata omnia subiicieudi clavibus sed etiam ipsius iustificationis intestina relatio ad eandem clavium potestatem et ad sacramentum (1), quae ipsa causa est, cur in omni actu perfectae contritionis de peccatis nondum absolutione remissis implicita sit voluntas sacramenti suscipiendi. Haec doctrina catholica certissima demonstrat, actualem usum medii externi et visibilis posse suppleri per actus internos charitatis in iustificatione ex opere operantis, in hoc tamen ipso peccatorem ex divino iure positivo ligamen et coniunctionem habere cum visibili sacramento ut medio necessario iustificationis (2). Iam vero in ratione medii necessarii ad iustificationem et consequenter ad salutem par est conditio peccatoris in Ecclesia quoad sacramentum poenitentiae, ac est eorum qui sunt extra Ecclesiam, in ordine ad baptismum et universim ad unionem cum Ecclesia visibili. Sicut ergo in illo ita etiam in his perfecta dispositio ex opere operantis ad iu­ stificationem potest supplere actu susceptum sacramentum fidei et actualem unionem cum visibili Ecclesia, ita ut haec unio perficiatur in foro interno et coram Ecclesia trium­ phante, quin sit in foro externo coram Ecclesia militante. Hanc appellat Augustinus (1. qq. 50. in Levitic. cap. 84.). u invisibilem sanctificationem sine visibilibus sacramentis. » Quamvis autem verissimum quidem sit, huiusmodi homines uniri cum elementis invisibilibus, cum spiritu, et ut dici (1) S. Th. 3. q. 86. a. 6. per actes poenitentis ait posse quidem obti­ neri remissionem peccatorum , - tamen prout hi actus aliqualiter ordi­ nantur ad clave» Ecclesiae. n ? χ -·Τ·ί (2) Docet Concilium Tridentinum (sess. VI. c. 14.), christiani hominis poenitentiam post lapsum agendam includere - sacramentalem confessio­ nem saltem in voto et suo tempore faciendam et sacerdotalem absolutio­ nem; n et paulo post addit, poenam aeternam « Sacramento vel Sacra­ menti voto una cum culpa remitti. - Adhuc distinctius (sess. XIV..C. 4.) declarat, contritionem « haritate perfectam reconciliare quidem Deo; prius­ quam sacramentum actu suscipiatur, « ipsam reconciliationem nihilominus ipsi contritioni sine sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adscribendam. ■? ·. » - 431 - i solet, cum anima Ecclesiae; hoc tamen ipsum non perfici­ tur sine relatione ad ipsum corpus h. e. ad Ecclesiam in terris visibilem. Sicut enim iustificatio peccatoris in Ec­ clesia, (piae sit ex opere operantis, non est adseribenda contritioni sine voto sacramenti poenitentiae, propter quod peccator habet necessariam relationem et, quantum ex se est et ex suo voto, coniunctionem cum sacramento; ita in iis qui foris sunt, iustificatio non est adseribenda contri­ tioni sine voto baptismi et per hunc unionis cum corpore Ecclesiae, si non sint baptizati (1) ; et si sint baptizati, iustificatio eadem non perficitur sine voto sacramenti poe­ nitentiae atque hoc ipso reconciliationis et reintegrationis in visibili Ecclesia. Habent ergo illi necessariam pro iusti­ ficatione relationem, et quantum in ipsis est atque ex suis actibus, coniunctionem non solum cum anima sed cum ipso corpore Ecclesiae. Valet enim, quemadmodum multis pro­ sequitur s. Bernardus (Tract, ad Hugon. Victorin. de ba­ ptism. et aliis qq. c. ‘2. n. 8.), sicut de malis ita de bonis et per se necessariis actibus externis, a quod voluntas (apud Deum) pro facto reputetur, ubi factum excludit ne­ cessitas. n Qui igitur ita iustificantur et salvantur, non so­ lum per Ecclesiam ratione qua supra diximus, sed etiam (quatenus in ipsis est), in Ecclesia et certe non extra Ec­ clesiam salvantur. Noti illi sunt semper coram Deo et Ecclesia triumphante ; aliquando etiam actibus externis manifestis, ut martyrio pro fide et unione catholica, possunt cognosci et agnosci etiam ab Ecclesia militante. - Prorsus sanguinis pn?o Christo effusio magnae cuiusdam fidei indubitata probatio est, non Deo tamen sed homini­ bus... Pro certo cum non aliunde martyrium nisi ex fidei merito illam obtinuerit praerogativam, ut singulariter vice baptismi secure suscipiatur ; non video, cur non ipsa ae­ que et sine martyrio apud Deum tantumdem possit, cui et sine martyrii probamento procul dubio innotescit. » S. Bernard. 1. c. (1) Translatio in statum gratiae i post evangelium promulgatum sine lavaern regenerationis aut eius voto fieri n sacramenti a se instituti et necessarii ad effectum iustificationis et unionis cum Ecclesia. Ita sine dubio habet doctrina Concilii Tridentini superius commemorata. Ex verbis Salvatoris, « nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei, » Concilium probat, translationem in sta­ tum gratiae et filiorum Dei « post Evangelium promulga­ tum sine lavacro regenerationis aut eius voto fieri non posse, n Docet ergo s. Synodus, in verbis Christi quibus ipse actus lavacri regenerationis seu baptismi exprimitur atque adeo ut necessarium medium instituitur, includi ta­ men etiam votum baptismi (perfectum scilicet charitate), quia voluntas apud Deum pro facto reputatur ; ac proinde etiam tum fieri sanctificationem intuitu baptismi, quatenus homo coram Deo spiritualiter ipso volo participem se red­ dit u aquae et Spiritus Sancti, » ut semper maneat verum, neminen posse introire in regnum Dei sive inchoatum in terris sive consummatum in coelis, et transferri in statum filiorum Dei, nisi renatus fuerit ex aqua et Spiritu S. per se quidem actuali, veluti autem per accidens saltem spirituali applicatione baptismi per votum perfectae voluntatis. Idem igitur valet de translatione in statum filiorum Dei quoad non baptizatos, quod expressis verbis docet Concilium de iustificatione peccatorum baptizatorum, in utrisque nimi­ rum fieri quidem iustificationem per actum perfectae cha­ ritatis seu contritionis, attamen post Evangelium h. e. post institutionem utriusque sacramenti tamquam medii necespRANZELiN. De Ecclesia Christi I l· ' 1 — 134 — sarii ad iustificationem et salutem, « ipsam reconciliatio­ nem nihilominus ipsi contritioni sine sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adscribendam. » Ufa ergo sensu intelligi debet, quod dixit s. Thomas, per actus poenitentis posse obtineri remissionem peccatorum u tamen prout hi actus aliqualiter ordinantur ad claves Ecclesiae; » prout videlicet homo per votum sacramenti baptismi vel poenitentiae, quod in contritione includitur, spiritualité! coniungitur cum sacramento tamquam medio ex institutione Christi necessario ad iustificationem. Hic sensus in doctrina synodi Tridentinae videtur omnino clarissime expressus, eumque disputatione paulo subtiliori defendit Card, de Lugo (de Sacram. Eucharistiae disp. III. sect. 1.). 2°. Ne vero importunae difficultates ingerantur, tria sunt animadvertenda, a) Votum sacramenti in actu perfectae charitatis seu contritionis includitur, quatenus generalis est voluntas adimplendi omnia divina praecepta et adhi­ bendi omnia media a Deo instituta ut necessaria ad recon­ ciliationem. Unde non requiritur, ut illud votum sacra­ menti concipiatur speciale et explicitum; sed imo in actu charitatis elicito etiam ab homine, qui nec quidquam novit vel non cogitat de necessitate sacramenti, voluntas illa seu illud votum necessario implicite continetur, b) Adeoque discrimen inter iustificationem per actum charitatis in veteri et in novo Testamento non est ex parte hominis, quasi in novo Testamento requireretur alius et magis explicitus actus quam in oeconomia veteri ; sed discrimen est in ipsa obiectiva diversa oeconomia, quod nunc sunt aliqua praecepta et necessaria instituta, quae prius non erant; atque ideo generalis voluntas observandi et praestandi omnia necessaria nunc continet implicitum votum sacra­ menti baptismi vel poenitentiae, quod antea non continebat. Ex parte vero Dei actus condonandi peccata et sanctificandi per infusionem gratiae nunc, post institutionem sacramenti tamquam medii necessarii ad iustificationem, respicit coniunctionem spiritualem hominis cum ipso sacramento per eius votum implicitum, c) Hoc non ita intelligendum est, ac si sacramentum, quod actu non confertur efficaciam et virtutem aliquam exerceret ex opere operato; sed tota •i-'* 1 virtue est in perfectione dispositionis ex opere operantis. Deus autem (ut dictum est et ex doctrina Concilii constat) hoc opus operantis eatenus habet pro ultima dispositione ad gratiam infundendam, quatenus charitas perfecta inclu­ dit votum baptismi et per hunc unionis cum Ecclesia, at­ que ita u voluntatem pro facto reputans » hominem iustificat et spiritualité!’ coram se unit Ecclesiae non sine re­ latione ad visibile sacramentum, ut medium necessarium, a se institutum. 3°. Ex dictis manifestum est, quomodo differat necessi­ tas medii ab ea quae est tantummodo necessitas prae­ cepti, non solum quoad internam gratiam, de qua res est per se clara, sed etiam quoad media externa sacramenti baptismi ac poenitentiae. Nam a) ea quae habent dumtaxat necessitatem praecepti, non sunt instituta ut causae ad gratiam infundendam, sed sunt necessaria tantummodo ad vitandum peccatum et ad removendum obicem gratiae ; quae vero sunt de necessitate medii, ea ex institutione divina habent rationem causae ad infusionem gratiae. Quamvis igitur in actu charitatis et contritionis implicite contineatur voluntas e. g. restituendi bona aliena sicut voluntas baptismi, illa tamen includitur dumtaxat ad ex­ cludendam voluntatem peccati atque ita ad removendum obicem gratiae, quin restitutio per se sit causa gratiae; votum contra baptismi est voluntas rei non solum praece­ ptae sed etiam institutae, ut sit per se instrumentalis causa gratiae. Hinc est, quod Concilium Tridentinum num­ quam dixit, iustificationem non esse adscribendam contri­ tioni sine voluntate adimplendi omnia praecepta, hoc enim iam per se intelligitur et ipso nomine contritionis conti­ netur, qua excluditur voluntas peccati ; contra vero quam­ vis inter omnia illa praecepta contineatur etiam praeceptum sacramenti baptismi et poenitentiae, s. Synodus expresse tamen haec distinxit docuitque, neminem posse transferri in statum filiorum Dei sine baptismo vel eius voto, non iam solum quia sicut in aliis praeceptis excludenda est voluntas peccandi, sed quia Christus instituit baptismum ut causam regenerationis : u nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei ; » *1*41 Mi B - 436 — M et ex pari ratione iustificationem peccatoris in Ecclesia a non esse adscribendam ipsi contritioni sine sacramenti voto, quod in ea includitur » (vide supra η. I.). 6) Propter hanc rationem causae alterum oritur discrimen; quia ni­ mirum illa, quae habent tantummodo necessitatem prae­ cepto, necessaria sunt, ne quis peccet et ponat obicem gratiae, non autem quasi ipsa per se essent efficacia gra­ tiae; idcirco conditiones omnes quae excusant a peccato, e. g. ignorantia inculpabilis, etiam efèciunt, ut non sint nec dici possint necessaria ad iustificationem et salutem; at vero in iis quae sunt de necessitate medii, conditiones huiusmodi excusant quidem a novo peccato, minime tamen efficiunt, quominus illa maneant adhuc media necessaria ad gratiam, cuius sunt causa, et consequenter ad salutem. Licet igitur invincibiliter ignorans existentiam aut neces­ sitatem sacramenti propter hanc suam ignorantiam excu­ setur a peccato , non tamen a peccatis aliunde contractis iustificatur nec salvatur nisi per implicitum, ut diximus, sacramenti votum, u quod coram Deo pro facto reputatur. » III. Ex declarata distinctione, dum aliquos in foro dum­ taxat interno « coram Deo et Ecclesia triumphante, » non tamen in foro etiam externo coram Ecclesia militante, at­ que ita non visibiliter sed a invisibili sanctificatione sine visibilibus sacramentis, n atque sacramenti voto dumtaxat, a quod apud Deum pro facto reputatur, r> Ecclesiae Christi coniungi dicimus, dubium oriri posset, quomodo haec do­ ctrina componatur cum visibilitate Ecclesiae. Sed 1 . proprietas Ecclesiae qua est conspicua, potissi­ mum consistit in conspicuo magisterio, ministerio, sacerdo­ tio, et consequenter in visibili exsertione authenticae doctri­ nae, sacri regiminis, sacrificii et sacramentorum (th. ΣΧΙ.) quae omnia integra manere nec quidquam detrimenti pati ex doctrina in hac thesi proposita, per se constat. 2°. Quoad membra Ecclesiae nequaquam in eo est visi­ bilitas eiusdem, quasi de singulis distributive certitudine infallibili constare deberet, eos vere et coram Deo perti­ nere aut non pertinere ad Ecclesiam, quum tali certitu­ dine neque de singulorum charactere baptismal! neque de eorum interna nde neque de immunitate ab excommunica- — 437 — tione constet. Non enim de singulorum membrorum sed de Ecclesiae visibilitate exstat divina promissio et revelatio, qua generatim et cumulative de universitate eorum, qui signis externis distinguuntur, certi reddimur eos non ficte tantum sed vere et coram Deo ad Ecclesiam Christi in terris pertinere ea certitudine infallibili, qua Deus polli­ citus est se suam Ecclesiam in terris, quae non est alia quam visibilis et ex fidelibus hominibus congregata, con­ servaturum usque ad consummationem saeculi, hocque ipso numquam permissurum esse, ut in ea vera fides, vera sa­ cramentorum et sacrificii administratio, vera sub sacro regimine communio deficiat. Huic autem visibili unioni et communioni sicut ex eo, quod in illa singuli aliqui non vera sed simulata fortasse sint membra, nihil decedit; ita multo adhuc minus quidquam ei officit, quod singuli aliqui in foro interno dumtaxat et coram Deo, non etiam in foro externo coram Ecclesia militante membra Ecclesiae eiusdem constituantur. Salva visibilitate corporis Ecclesiae singuli aliqui possunt videri esse, et non vere coram Deo esse membra Ecclesiae ; vicissim singuli aliqui possunt coram Deo vere esse et coram Ecclesia militante non videri mem­ bra eiusdem, quia sicut in malis ita in bonis coram Deo non autem coram hominibus « voluntas pro facto reputatur, n — 438 THESIS XXV. Pecca tores non excluduntur ex censu membrorum Ecclesiae Christi. » n » » * » i’ » s Tnm divinis institutis in Ecclesia velut practice tum theoretics diserta doctrina in Scripturis revelatum et in catholica traditione luculenter explicatum est, non solos iustos sed etiam peccatores omnes praeter eos, quos in antecedentibus ab Ecclesia extorres esse demonstravimus, esse vere et simpliciter membra Ecclesiae visibilis. Neque Patres ac nominatim Augustinus huic veritati contradicunt, si quando peccatores ad Ecclesiam pertinere negare videntur, sed Ecclesiam con­ siderant secundum quid, secundum finem scilicet proximum actualis sanctificationis, et secundum donum sanctitatis. » » Hactenus probatum est, quinam homines ad Ecclesiam Christi in terris atque adeo ad Ecclesiam visibilem non pertineant ; sed iam ulterius quaeritur, an ea velut nega­ tiva enumeratio ac remotio e censu membrorum Ecclesiae sit completa, et non potius sicut haeresis vel schisma et excommunicatio criminibus inflicta, ita alia insuper vel omnia vel saltem notoria et publica peccata ante et citra excommunicationis sententiam a regno Dei in terris h. e. ab Ecclesia excludant? Non enim minus quam veritas fidei et charitas socialis videtur propria forma Ecclesiae esse sanctitas et charitas theologica; unde sicut illis destituti, ita etiam hac sanctitate privati non videntur pertinere ad Ecclesiam, quae celebratur in Scripturis et in traditione, et ex ipsa sua fundatione suoque fine comprobatur regnum sanctitatis aeque ac regnum veritatis. At vero peccatores reos quorumcumque delictorum prae­ ter eos, qui in superioribus thesibus descripti sunt, vere et simpliciter membra Ecclesiae esse ac manere, tam li­ quidum est ex ipsa natura visibilis Ecclesiae, ex tota vita et historia, ex doctrina et institutis eiusdem, ut mirum sit hanc veritatem ab haereticis tum antiquis ilTontanistis, - 439 Novatiani», Pelagianis (1), Donatistis, tum medio aevo a multiplicibus sectis Çatharorum, tum recentius a Protestantibus ac lansenianis, quamvis ab aliis aliter, impuguari potuisse. Sed nimirum veteres sectae ac lanseniani veram rationem sanctitatis Ecclesiae et sanctificationis per Eccle­ siam perverterunt; Deformatoribus autem saeculi XVI. et nunc porro illis eorum discipulis, qui se Christianos adhuc profitentur, praescindendo etiam ab eorum absurdis com­ mentis de iustificatione, necessarium erat et est figmentum illud Ecclesiae invisibilis ex solis sanctis aut praedestinatis ut suam sectam recenter conflatam inde a Christo et ab Apostolis semper exstitisse sed nemini mortalium cognitam aut cognoscibilem persuaderent, seu potius quam stulte tam pervicaciter affirmarent contra catholicos, qui eos defectio­ nis a fide et communione perennis Ecclesiae lesu Christi ineluctabili ratione convincebant. Partim igitur ad ulterio­ rem vindicationem visibilitatis, partim ad declarationem intestinae conditionis ac finis Ecclesiae in terris pertinet haec demonstratio uniunis et commixtionis peccatorum cum iustis et sanctis membris in uno corpore. I. Finis Ecclesiae et omnium institutorum eius est uti­ que perfectio sanctitatis et unionis cum Deo ; sed Ecclesia in terris est adhuc in via, et consummatio non erit nisi in termino beatae visionis et fruitionis. Hinc Ecclesia in terris militat ut fiat triumphans in coelo, certat in agone ut assequatur bravium ; regnum inchoatum contendit ad (1) Quidquid sit de ipso Pelagio, qui videtur tantummodo asseruisse, posse hominem esse et multos fuisse sui liberi arbitrii vigore sine ullo omnino peccato, de Pelagianis certe Augustinus hanc refert fere incredi­ bilem haeresim. « In id etiam progrediuntur, ut dicant vitam iustorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Chri­ sti in hac mortalitate perfici, ut sit omuino sine macula et ruga, quasi non sit Christi Ecclesia, quae toto terrarum orbe clamat ad Deum: dimitte nobis debita nostra. » Aug. 1. de Haeresib. n. 86. Aliae sectae istae ve­ teres non simpliciter omnes peccatores sed Donatistae notorios tantum, Montanistae et Novatiani gravissimorum quorumdam criminum reos ex­ cludebant, negata simul potestate Ecclesiae eos absolvendi sibiqne iterum reconciliandi. Vide Tertullianum Montanistam 1. de pudicit. praesertim c. 7. et 19; Cyprianum ep. 52. ad Antonian., Tract, quod lapsis venia non neganda (inter Opp. Cyprian. Append.); Pacianum, Ambrosium etc. Il ;ίί ί ; I — -Ill) — consummatum, fides ad visionem, spes ad fruitionem, charitas adhuc mutabilis et in dolore ad charitatem incommu­ tabilem in plena beatitudine. Quo in duplici statu, prior est quidem etiam quoad totum corpus imperfectus in com­ paratione cum statu secundo perfecto (1), quemadmodum Apostolus comparat id quod nunc est tantum ex parte (sz γέρους), cum eo quod futurum est perfectum (το τελειον), statum fidei in terris ut parvuli cum statu visionis ut adulti iam viri (1. Cor. XIII. 9-12.), uec tamen ob hanc imperfectionem negative dictam desinit Ecclesia esse sponsa et corpus Christi ; ita ergo etiam imperfectio privative peccati in multis membris singulis, quae aegrota quidem sunt, non tamen finaliter mortua et a corpre divulsa sed in ipso corpore sananda, neque in ipsis rationem membro­ rum tollit (2), eoque minus destruit veritatem corporis Christi, quod adhuc u aedificatur » et crescit, necdum per(1; Multa plena sanctis affectibus more suo contemplatur Augustinus de duplici hoc statu seu duplici vita Ecclesiae tum alibi tum in Tra­ ctatu 124. in Ioann, n. 5-7. - Duas itaque vitas sibi divinitus praedi­ catas et commendatas novit Ecclesia, quarum est una in fide, altera in specie...... una est vincendi turâ sollicita, altera victoriae pace secura; una in tentationibus adiuvatur, altera sine ulla tentatione in ipso adiutore laetatur: una subvenit indigenti, altera ibi est ubi nullum invenit indigentem; una aliena peccata, ut sua sibi ignoscantur, ignoscit, altera nec patitur quod ignoscat, nee facit quod sibi poscat ignosci... Omnibus igitur sanctis ad Christi corpus inseparabiliter pertinentibus, propter huius vitae procellosissimae gubernaculum, ad liganda et solvenda pec­ cata claves regni coelorum primus Apostolorum Petrus accepit, eisdemque omnibus sanctis, propter vitae illius secretissimae quietissimum sinum, super pectus Christi Joannes Evangelista discubuit. » Vide ibi reliqua. (2) - lesus Christus caput est Ecclesiae, et est corpus eius Ecclesia, et in eius corpore unitas membrorum fper vincula communionis) et com­ pago caritatis tamquam sanitas existit. Quicumque autem in caritate friguerit, infirmatur in corpore Christi. Sed potens est ille qui iam exal­ tavit caput nostrum, etiam infirma membra sanare; dum tamen non ni­ mia impietate praecidantur, sed haereant corpori donec sanentur. Quid­ quid enim adhuc haeret corpori, non desperatae sanitatis est; quod autem praecisum fuerit, nec curari nec sanari potest (quamdiu nempe, re vel saltem voluntate non iterum uniatur corpori).... Caput nostrum sine pec­ cato et sine morte iam propitiat Deum pro peccatis nostris...... Sed dum hic sumus, membra sumus, ne desperemus, qnia secuturi sumus caput nostrum - Aug. serm. 137. η. 1. (al. de verbis D5i. 49.). A j r ! - 441 venit « in virum perfectum in mensuram aetatis plenitu­ dinis Christi n (Eph. IV. 12-16.). 1“. Sane Dominus Ecclesiam suam docuit, in ea et pro ea instituit formam orandi, qua eius membra in unione et communione indesinenter clamare iubentur: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Haec oratio, ut ea ipsa verborum universalitate apparet, non ad sola peccata quotidiana illa, quae gratiam non auferunt, et de quibus discipulus quem diligebat lesus, protestatur, u si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est » (1. lo.I. 8.), sed imo etiam magis ad peccata gravia refertur, ad impe­ trandam scilicet necessariam pro remissione dispositio­ nem (1). Id sicut ex ipsis verbis orationis et ex longe ma­ iori indigentia gratiae pro remittendis gravibus criminibus, ita etiam ex parabola de uno inter servos regis « qui de­ bebat ei decem millia talenta n (Matth. XVIII. 23. sq.) manifestum est; in illa enim divinus Magister declaravit eam ipsam connexionem inter faciendam a nobis et impe­ trandam a Deo orantibus nobis debitorum remissionem, quam in formula orationis expresserat (2) ; debita autem illic non iam levia sed gravissima a Deo remittenda in exemplum adducuntur. Ad hanc normam divinitus praescriptam Ecclesia conscia infirmitatis filiorum suorum nihil fere instantius et fre­ quentius a Deo exorat in suis publicis et privatis precibus quam tum praeservationem a committendis tum purgatio­ nem a commissis peccatis : u populi tui Deus institutor et (1) Verba citata loannis et quomodo a iustis et sanctis remissio pec­ catorum u non tantum humiliter sed etiam veraciter » oretur et non so­ lum - pro aliis qui sunt in suo populo peccatores, « sed etiam pro se ipsis, declaravit Concilium Carthaginense plenarium anni 418. cano­ nibus 6-8. (2) - Et remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debi­ toribus nostris.... Ad vitam veniri potest, si peccata donentur, quae de­ bita Dominus appellat, sicut in Evangelio suo dicit: dimisi tibi omne delitum, quia me rogasti........ Qui servus post dimissum sibi a Domino omne debitum conservo suo noluit ipse dimittere, in carcerem religatur » Cyprian, de orat. Dominio, ed Beluz. p. 211. rector, peccata quibus impugnatur expelle ; n a reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum; n «cun­ ctarum nobis indulgentiam propitius largire culparum; s « peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes, tempo­ raliter potius maceremus quam suppliciis deputemur aeter­ nis; » u ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi, te liberante salvari. » Haec et his gemina in omnium rituum occidentis et orientis liturgicis libris repetita non modo sunt verax et humilis oratio ex lege supplicandi, sed simul ex lege cre­ dendi confessio fidei, quae connexa est cum ea fide, qua credimus Ecclesiam, qualis nunc est in terris. Cum fide enim in Patrem, et Filium eumque incarnatum ac redem­ ptorem, et in Spiritum Sanctum coniungitur in apostolico et in aliis deinceps symbolis fides, qua credimus non qui­ dem in Ecclesiam sed Ecclesiam et sanctorum communio­ nem velut complexum operum supernaturalium ss. Trinita­ tis, pretium redemptionis per Filium incarnatum, regnum ac templum sanctificatum in Spiritu Sancto, atque in hac Ecclesia quatenus in terris est, credimus ex eadem redem­ ptione et sanctificatione remissionem peccatorum perenni­ ter futuram (1). I 2". Pro ipsis membris Ecclesiae Christus sicut alia sa­ cramenta ad augendam et conservandam sanctitatem ita Jf (1) a Post commemorationem sanctae Ecclesiae in ordine confessionis ponitur remissio pcccatornm. Per hanc enim stat Ecclesia quae in terris est, per hanc non perit quod perierat, et inventum est. n Huic velut thesi probandae Augustinus snbiungit prolixam explicationem modi quo peccata remittuntur, non solum in baptismo, sed etiam u in vita cetera, quae sine peccatorum remissione non agitnr. » Primo quidem sermonem habet de peccatis, quae non sunt crimina ; tum vero « neque de ipsis cri­ minibus, inquit, quamlibet magnis remittendis in sancta Ecclesia, Dei misericordia desperanda est agentibus poenitentiam secundum modum sui cuiusque peccati... Recte constituuntur ab iis qui Ecclesiis praeeunt, tem­ pora poenitentiae, ut fiat satis etiam Ecclesiae, in qua remittuntur ipsa peccata, extra eam quippe non remittuntur, n Tandem post multa con­ cludit: « qui in Ecclesia remitti peccata non credens, contemnit tantam divini muneris largitatem, et in hac obstinatione mentis diem claudit extremum, reus est illo irremissibili peccato (peccato finali) in Spiritum Sanctum, in quo Christus peccata dimittit. n Ang. Enchirid. n. 17.22. "· il - 443 sacramentum instituit remissionis peccatorum (Ιο. XX. 23. cf. lac. V. 15. 16.). Adeoque sunt in regno sanctificationis tum sacramenta vivorum ad vitam supera aturalem, qua iam vivunt, nutriendam et conservandam : u qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam ae­ ternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die » (Ιο. VI.); tum sacramenta mortuorum non solum ad regenerationem, qua primum nascuntur in Ecclesia, et quae renovatio (άναζαινισμ,ος) non nisi semel fieri potest : « impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati (τους άπαξ φωτισθεντας)... rursus renovari (παλιν άνακαυηξειν) ad poeniten­ tiam n (Heb. VI.) ; sed etiam ad reconciliationem (ν.ατα\· λζγη) cum Deo, de qua Apostolus peccatoribus in Ecclesia clamat : « obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo « (2. Cor. V. 20.), dum simul timet, ne forte aliquos, causam suae tristitiae, inveniat in Ecclesia impoenitentes: «ne lu­ geam multos in eis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione et impudi­ citia quam gesserunt » (2. Cor. Π. 3; XII. 20. 21.). Hinc divinae institutioni remissionis peccatorum inni­ titur disciplina poenitentialis, quae ab apostolicis tempo­ ribus derivata iam II. et III. saeculo secundum certas et quoad rei summam universales normas in occidentalibus et orientalibus Ecclesiis observabatur. Hac tamen in causa duo sunt animadvertenda. Primo quidem in multis docu­ mentis ecclesiasticis directe non nisi de poenitentia publica agitur, cui gravissimorum et publicorum tantum criminum rei subiiciebantur ; tum vero remotio poenitentium a my­ steriis secundum diversos eorum gradus diversa non est confundenda cum excommunicatione proprie dicta et cum recisione a corpore Ecclesiae; a perceptione enim Euchari­ stiae ante absolutionem exclusi erant ex ipso fine huius sacramenti et ex lege divina ab Apostolo promulgata 1. Cor. XI. 27. 28; a mysteriis et functionibus aliis arce­ bantur ad ampliorem satisfactionem etiam (1) Ecclesiae (1) Hoc sensu minus proprio excommunicatio appellari videtur ab Augustino (ad Donatisf. post collation. Carthagin. n. 28.) u Neque enim a populo Dei separamus, quos vel degradando vel excommunicando ad humiliorem poenitendi locum redigimus, * Ji •9 h h praestandam et ad salubriorem praeparationem pro sacra­ mentis. in libro II. Constitutionum Apostolicarnm, quae saeculo III. scriptae antiquissimas leges Ecclesiae exhibent, hoc discrimen inter disciplinam poenitentium in Ecclesia et inter excommunicationem clarissime ostenditur. Primum docetur Episcopus non solum, quomodo peccatores poenitentes absolvendi sint « manuum impositione, « sed etiam qui­ bus remediis sunt sanandi et praeparandi ad absolutionem sive acerbis sive lenibus, etiamsi u vulnus altum sit et in­ tumuerit, n et a si ulcus serpat, cauterio utere et putre­ dinem extrahe, ieiuniis scilicet affligens. » Quando vero haec omnia nihil profecerint et insuper periculum infectio­ nis pro aliis membris oriatur, tum demum praescribitur veniendum esse ad excommunicationem, u Haec cum feceris, et deprehendis quod a pedibus usque ad caput non est ma­ lagma imponere nec oleum nec ligamina, sed dilatatur ulcus et omnem medicationem anticipat ad modum gangraenae cuncta membra putrefacientis ; tunc multa cum circumspe­ ctione et consultatione, adhibitis aliis etiam medicis peritis, abscinde membrum putridum ut non corrumpatur totum corpus Ecclesiae. Ne igitur facilis sis et promptus ad ab­ scindendum. . . Si vero impoenitentem aliquem videris et obduratum, tunc cum dolore et luctu ab Ecclesia reseca insanabilem r» (κνιατως έχοντκ της εκκλησίας κποζοπτε) ibi c. 41. Eodem pertinet distinctio Augustini inter peccata aha etiam gravissima, quibus homo non praeciditur ab Eccle­ sia, et inter haeresim, qua, quamdiu in ea persistit, iam praecisus est. « Tunc enim quisque infructuosus et nondum a radice praecisus est, cum mala cupiditate agit quidem illa opera, de quibus dictum est, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Gral. V.) ; sed cum pro ipsis operibus etiam veritati apertissimae, qua redarguitur, re­ sistere coeperit, tunc praeciditur... Sic et antequam visi­ biliter excommunicetur, quisquis contra veritatem, qua con­ vincitur et arguitur, hostilem gestat animum, iam prae­ cisus est. Ita fit, ut et semen bonum et semen malum, utraque crescant per agrum usque ad messem, idest et filii regni et filii maligni (qui mala cupiditate agunt illa opera, de quibus paulo ante dixerat) utrique per mundum (Ecclesiam in toto mundo) crescant usque in finem saeculi s August, de unitat. Eccles, n. 74. II. Quae indicavimus, satis exhibent demonstrationem velut practic.am seu in ipsis elementis et actis Ecclesiae manifestam, in regno sanctificationis non solos comprehendi, u qui i usti sint et sancti, ut justificentur et sanctificentur adhuc-n (cf. Ap. XXII. 11.), sed etiam equi in peccatis sint, ut remittantur eis» (cf. lac. V. 15.). Non minus clare Chri­ stus Dominus doctrina sua theoretica describit et confirmat hunc statum adhuc imperfectum regni sui in terris, ita ut in ipso regno usque ad consummationem saeculorum cum iustis et sanctis commixti sint peccatores. Doctrina haec continetur in parabolis a Christo ipso explicatis de indole regni sui in terris, idque tam manife­ sto, ut a Conciliis Africanis et ab Augustino in doctrina catholica asserenda et errore Donatistarum confutando, ad membrorum Ecclesiae diversitatem quod attinet iustorum et peccatorum, hae divini magistri parabolae habitae fuerint tamquam ineluctabile argumentum et fere fundamentum catholicae demonstrationis. Regnum coelorum simile est agro, in quo simul crescunt triticum et zizania usque ad messem, quando messores colligent zizania ad comburendum, triticum vero reponent in horrea Domini. Hanc parabolam Christus discipulis postulantibus explicuit, u Ager est mundus;» totum scilicet tempus status regni coelorum in hoc saeculo ; nam messis est u consummatio saeculi ; » in regno Dei pro statu praesenti sunt « filii regni, » digni nempe regno aeterno, tamquam triticum , et a filii nequam » (υίοι του πονηρού) in eodem agro, qui operibus suis sequuntur diabolum (1), J (1) Nomen filii in Scripturis et in usn loquendi orientalium saepe accipitur sensu latiori metaphorico vel metonyiuico. Filius appellatur illius rei, quae ab aliquo habetur vel ei debetur, vel cui similis perhi­ betur sive bonum sit sive malum, ut filius mortis, filius gehennae, filius regni, filius fortitudinis, filius olei (i. e. unctus Zach. IV. 11.), filii toni­ trui, filii fulguris lob. V. 7. heb. i. e. aves alte et praecipitanter volan­ tes; tum etiam filii dicuntnr eorum, qnos velut duces et magistros sequun­ tur, ut filii prophetarum, filii diaboli, filii nequam (του πονηρού); filii haereseos apud s. Ephrem sunt haeretici, filii Messiae apud Arabes sunt Christiani. — -146 - atque per haec opera sunt zizania seminata a diabolo. In consummatione saeculi demum, a mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis. ?» Sunt ergo et erunt in regno Christi in terris scandala et operatores iniquitatis usque ad consummatio­ nem saeculi, in qua demum sicut meritis ita praemiis et poenis aeternis plena erit separatio filiorum regni et filio­ rum nequam. Matth. XIII. 24. 38-41. Eiusdem rationis sunt parabolae aliae, a Simile est re­ gnum coelorum sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti, n Genera piscium explicantur duo, bonorum et malorum. Rete educitur ad littus, « cum im­ pleta est, » seu cum numerus sanctorum in Ecclesia Dei et consequenter etiam reproborum impletus est; tum pi­ sces ex eadem sagena, quae est regnum coelorum, separan­ tur ; sicut triticum in horrea ita pisces boni in vasa Do­ mini colliguntur, sicut zizania ad comburendum ita pisces mali foras mittuntur (έξω έβαλον) ex sagena scilicet in qua hactenus fuerant permixti cum bonis. Conclusio et declaratio parabolae datur a Domino iisdem verbis, ut in praecedenti : « sic erit in consummatione saeculi » Matth. In adventu Filii hominis, qua hora non putatur, sive ad iudicium particulare in morte singulorum sive ad indi­ cium universale in consummatione omnium, a tunc simile erit regnum coelorum decem virginibus. » Omnes et soli illi, quibus constituitur regnum coelorum in terris, reprae­ sentantur decem virginibus, quae omnes eo ipso, quod sunt in regno coelorum, α exierunt obviam sponso et sponsae » (sponso Christo et sponsae ut erit « ornata viro suo n Ap. XXL 2. sq.). At ex illis omnibus in regno coelorum obviam euntibus u quinque sunt fatuae, » quibus vasa qui­ dem fidei mortuae sed non oleum lucentis charitatis ha­ bentibus et clausa iam ianua, cum tempus non erit am­ plius, frustra pulsantibus respondetur, nescio vos. Hinc monentur illi utique, qui repraesentantur per parabolam virginum, et proinde sunt in regno coelorum, et in eo sumpserunt lampades suas euntes in occursum sponso et . .... ifc à — J— - ι ι·ι» ιίιίΐί» '> · .— .... <·· :: - 447 sponsae : « vigilate itaque, quia nescitis diem neque ho­ ram, r quia nimirum etiam inter hos possunt esse et sunt, qui non sumpserunt oleum in vasis suis Matth. XXV. 1. sq. Praeter haec Patres adversus Donatistas saepe urgent similitudinem a loanne Baptista positam de tritico et pa­ leis in eadem area Matth. III. 12. « Tentarunt sane Epi­ scopi vestri (Donatiani) negare scriptum in Evangelio, quod areae sit Ecclesia comparata; sed mox evangelicorum ver­ borum commemoratione convicti ad id se converterunt, ut etiam ibi dicerent occultos malos significatos, non manife­ stos, de quibus scriptum est: veniet ferens ventilabrum in manu sua et mundabit aream suam, frumentum recondet in horreo, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Vos itaque indicate, aperite oculos, aures intendite veritati; si propterea, sicut ipsi dixerunt, Dominus Ecclesiam reti­ bus comparavit, quia non manifestos sed latentes in ea malos intelligi voluit, quos ita non vident sacerdotes, quemadmodum pisces intra retia sub fluctibus non vident piscatores ; numquid et area sub aqua vel sub terra tritu­ ratur? aut certe nocturnis horis, non in sole conteritur, aut in ea rusticus caecus operatur? Quanto ergo melius se ipsos corrigunt, quam Evangelia sancta pervertunt, et ad vanum suae mentis errorem eloquia Dominica detorquere conantur..... Custodit autem Deus innocentiam sanctorum et fidelium suorum, sicut piscium bonorum, sicut pinguium frumentorum, ut intra ista retia non eis noceant permixta genera reprobanda, et in ista area non eis noceat permixta palea ventilanda n August. 1. post Collation. Carthag. n. 14. Similia disputat Augustinus de convivio, cui intervene­ rat etiam conviva non habens vestem nuptialem Matth. XX. 10. sq. u Quomodo hoc verum est, inquit, nisi quia in illo uno grande corpus figurabatur omnium malorum ante Do­ mini indicium convivio Dominico permixtorum? » Aug. ibid, η. 27. Praeclarissime hanc significationem convivii nuptialis explicat s. Gregorius in Evang. hom. 38. n. 7-14. « Ecce iam ipsa qualitate convivantium aperte ostenditur, quia per has regis nuptias praesens Ecclesia designatur, in qua cum bonis et mali conveniunt. Permixta quippe est diversitate filiorum, quia sic omnes ad fidem generat, ut tamen omnes ·; λ· ·> . · — 14 S — per immutationem vitae ad libertatem spiritalis gratiae culpis exigentibus non perducat. Quousque namque hic vi. vimus, necesse est ut viam praesentis saeculi permixti pergamus; tunc autem discernimur, cum pervenimus. Boni enim soli nusquam sunt nisi in coelo, et mali soli nusquam sunt nisi in inferno; haec autem vita quae inter coelum et in­ fernum sita est, sicut in medio subsistit, ita utrarumque partium cives communiter recipit ; quos tamen sancta Ec­ clesia et nunc indiscrete suscipit et postmodum in egressione discernit n Gregor. 1. c. n. 7. Eandem doctrinam exhibet parabola seu potius metaphora de ovibus et hoedis Alatth. XXV. 32 : « Hoc agebamus, ut causae et personae hoedorum non praeiudicaret causa et persona ovium, quamvis communibus pascuis utraque pecora serventur, donec a pa­ store summo in iudicio novissimo alii ad sinistram, alii ad dexteram segregentur » August, loc. cit. n. 6. Ita porro explicant comparationem Apostoli (2. Tim. Π. 20.) de ma­ gna domo, in qua sunt vasa tum pretiosa tum vilia. Huiusmodi vilium vasorum ab Ecclesia exclusionem Cyprianus ex­ probrat Novatianis: u quantus arrogantiae tumor est.,, ut quis aut audeat aut facere se posse credat, quod nec Apo­ stolis concessit Dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere, aut quasi ipsi palam ferre et aream pur­ gare concessum sit, paleas conetur a tritico separare; cum­ que Apostolus dicat, in domo antem magna non solum vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, aurea et argentea vasa videatur eligere, lignea vero et fictilia contemnere, abiicere, damnare, quando non nisi die Domini vasa lignea divini ardoris incendio concrementur, et fictilia ab eo cui data est ferrea virga, frangantur » Cyprian, ep. 52. p. 74. cf. ep. 51. p. 65. In hunc sensum ex eodem testimonio ar­ gumentatur Pacianus ep. 1. n. 5. et ep. 3. n. 4. 26. Aug. de baptism. 1. VII. n. 99; serm. 15. n. 2; Ambrosiaster in 1. c. Apostoli. Lucido compendio doctrinam catholicam ex s. Scripturis et catholica traditione de statu Ecclesiae, peccatoribus cum iustis communione professionis regiminis et sacramentorum usque ad consummationem saeculi commixtis, comprehende­ runt Episcopi catholici Africae in u mandato, n quo suis - 449 — octodecim selectis ad disputandum cum Donatianis Episcopis in collatione habita Carthagine anno 411. mense lunio nor­ mas praescripserant, quas in disputatione sequerentur (1). Primum quidem, aiunt, demonstrent Episcopi selecti veram Christi Ecclesiam in lege, in prophetis, in psalmis, in Scri­ pturis novi Testamenti, ex quibus omnibus praecipua testi­ monia inducant, praedictam esse et celebratam eam, quae sit inter omnes gentes, atque adeo eius notam essentialem esse catholicitatem. Tum vero, quod nunc ad nos pertinet, ita prosequuntur. « Hanc ergo Ecclesiam, quae isto modo, ut praedictum et impletum est, ab lerusalem sumpsit exor­ dium atque inde se in ludaeam et Samariam aliasque orbis terrae partes Apostolorum praedicatione diffudit... dicunt isti, contra quorum errorem collegis nostris collationem de­ fensionemque mandamus, Caeciliani Episcopi quondam Carthaginensis Ecclesiae et sociorum eius nescio quibus peccatis periisse pollutam, atque in parte Donati eius reliquias re­ mansisse (2). Hanc vanam et sacrilegam criminationem hic (1) Convenerant Carthaginem 306 Episcopi catholici, praeter quos 120 aberant « quod quidam senectute, quidam iutirmitate, quiilam diversis negotiis essent impediti, » ut testati sunt catholici primo die Collationis. Mandatum autem eolem die recitatum hanc habet inscriptionem: u Mandatum factum in Ecclesia Carthaginensi ab universo Conci'.io Episcoporum ca­ tholicorum praesidente Aurelio episcopo Ecclesiae Carthaginensis et Syl­ vano primate Numidiae. » (Inter documenta in Appendice ad T. IX. Opp. Augustini p. 37.). (2) Originem schismatis narrant Optatus 1. I. n. 13. sqq. et Augu­ stinus contra Crescon. 1. III. c. 26. sqq. ; in Breviculo Collât, cum Do­ nat. c. 12. sqq.; 1. ad Donatistas post Collât, c. 34. sqq. et alibi. De­ functo Mensurio Carthaginensi Episcopo rite electus est et a Felice Aptungitano consecratus Caecilianus, qui hactenus fuerat diaconus. Tum snperbia divitis mulieris Luciliae, ambitione quorumdam Clericorum, avaritia se­ niorum qui thesauros Ecclesiae sibi a Mensurio in custodiam commissos reddere nolebant, factio conflata est contra Caecilianum. Isti Carthaginem evocant Episcopos Numidas cum primate suo Secundo Tigisitano, inter qnos plnres rei confessi traditionis librorum sacrorum tempore persecu­ tionis Diocletianae, et homicida ferocissimus Purpurins Limanensis. Fa­ cto con iliabnlo damnant Caecilianum, confleto crimine in eius consecra­ torem Felicem velut reum traditionis librorum sacrorum, quam accusa­ tionem postea extenderunt etiam in ipsum Caecilianum. Inde constituentes cathedram contra cathedram, altare çontra altare consecrant Episcopum Fbaszelix. De Ecclesia Christi U I ?. •150 — quibus mandamus, ita redarguant et refellant, ut primum Ecclesiae causam a causa quorumdam hominum distinguant. Quoniam Ecclesia permixtos malos habitura praedicta est, quousque messis tempore a tritico zizania segregentur, vel a frumento palea ventilata discedat, vel oves ad dexteram haedi ad sinistram, qui nunc eisdem pascuis permixti sunt, segregentur, vel mali pisces a bonis, qui nunc intra eadem retia simul trahuntur ad littus, in eodem littore, hoc est in tine saeculi, dirimantur. Homines autem quilibet in Ec­ clesia, si boni sunt, triticum vel frumentum eius sunt, oves eius sunt, pisces eius boni sunt; sin autem mali sunt, zi­ zania, palea, hoedi, pisces mali eius sunt. Non ergo propter eos tota messis, tota area, grex totus, piscatio tota da­ mnata est, ne cum ante tempus audemus quasi de malis temere indicare, et aliis aliorum obiectare peccata, bonos propter malos sacrilega separatione deseramus; cum potius malos propter bonos pia unitate tolerare debeamus. Urgendi ergo sunt isti harum evangelicarum similitudinum et tam perspicuae veritatis inimici, ut doceant quod intendunt, ac prius ostendant, si valuerint, quomodo Ecclesia... quorum­ libet quos accusant, contagione perierit, et in Donati parte remanserit. » Quapropter non in repellendis criminibus, quae licet falsa contra Caecilianum aliosque ingerunt, cardo de­ fensionis constituendus est, et non tam iuridice de factis particularibus hominum disputandum cum criminatoribus Maiorinum. qni snb diacono Caeciliano fuerat lector ; moxque pro sna causa appellant ad imperatorem Constantinum. Procurante Constantino congregantur Concilia Romanum sub Melchiade Pontifice et Arelatense; absolvuntur innocentes Caecilianus et Felix; damnatur multorum crimi­ num, qui erat praecipuus actor contra Caecilianum, Donatus Casensis (a Casis nigris). Pars tamen Donati seu Donatistae perstant in suo schis­ mate, assumpto nomine non ab illo Donato Casensi. ut videtur, sed a se­ cundo suo Episcopo Carthaginensi Donato, quem magnum appellabant. Ubique per Africam consecratis snae factionis Episcopis schismati addi­ derunt haeresim, notorios peccatores, cuinsmodi criminabuntur fuisse Fe­ licem et Caecilianum, et quotquot in eorum manerent communione, ex­ torres esse ab Ecclesia, hanc proinde per ipsam communionem cum Cae­ ciliano eiusqne successoribus in toto orbe periisse et in sola parte Donati salvam remansisse, iusnperque extra Ecclesiam nec baptismum nec ulla esse sacramenta. haereticis, sed potius theologice demonstrandum, in vera Christi Ecclesia esse posse et esse peccatores eosque non modo occultos sed etiam manifestos. Ad hanc demonstrationem praeter parabolas evangelicas pertinent, quae ulterius iniungunt promenda suis deputatis, inter quos longe praecipuus eminebat Augustinus, u Quod nos dicimus, inquiunt, ad eorum crimina repellenda ab eis, quibus officium defensionis huius imponimus, evidentissime et exemplis cumulatius (nempe ultra doctrinam contentam in parabolis allatis) ostendatur, id est Ecclesiam Christi nullorum malorum usque in finem sibimet permixtorum, non solum ignotorum verum etiam cognitorum , quasi cor­ ruptione pestifera posse inquinari atque deleri. » Exempla huiusmodi inducunt ex sanctis prophetis, u qui ab eo po­ pulo, in quo utique etiam boni inter malos erant, non se corporali discrimine (abrupta communicatione religiosa) di­ videbant, melius iudicantes per patientiam ferre malos quam per calumniam relinquere bonos, n Imo evidentissimam osten­ sionem habemus in ipso collegio Apostolico. a Ipse Dominus lesus Christus exemplum singulare patientiae traditorem suum, utique pessimum, non solum cognitum in discipuli numero (in numero ac censu nempe non solum membri Ecolesiae sed membri etiam dignitate apostolica insigniti) per­ tulit, verum etiam praecognitum (sua culpa tandem reprobrum futurum) in discipulorum numerum assumpsit. » Idem evidentissime ostenditur perenni traditione, in doctrina ni­ mirum et disciplina Ecclesiae inde ab aevo apostolico. Nam « Apostolorum temporibus testis est Apostolus Paulus, inter falsos fratres gemens (2. Cor. XI. 26.) et quosdam per in­ vidiam, quod utique vitium diabolicum est, Christum an­ nuntiantes in epistola sua (Phil. I. 15.) notans, quemadmo­ dum boni malos, propter unitatem Christi pietate sollicita conservandam , sine ulla sua perditione in sacramentorum communione tolerabant, a quorum malitia longe abhorre­ bant. Post Apostolos etiam Episcopi boni, quemadmodum propter unitatem Christi non solum quoslibet laicos verum etiam coepiscopos toleraverunt malos, testes sunt litterae martyris Cypriani, ubi gemit avaritiam quorumdam colle­ garum usque ad crudelitatem foenoris rapinasque fundorum ; — — J · ■ . nec tamen malorum contagione tactus est talis, sed bonorum dilectione pertulit tales, non tantum id exemplo admonens, verum etiam praecepto instruens. Nam in quadam epistola sua (ep. 54. ad Maxim.) dicit: etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impedire debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam esse zizania in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus n (1). Concludunt denique suum de hac disputatione « mandatum n argumento ad hominem, quod Augustinus saepe urget sed nobis nunc necessarium non est. Donatistae nempe statuerant, eos qui a suo schis­ mate alio schismate cum Maximiano recesserant,< non fuisse pollutos, dummodo Maximiani ordinationi schismaticae non interfuissent. Ex hac licet absurda eorum sententia ita pro doctrina vera argumentantur catholici, u Vel sero hinc intelligere cogantur (a deputatis catholicis), multo potius in unitate catholica malos bonis tamquam paleam frumentis abesse non posse, si in concisione (secta) schismatica, ubi palea sola est, putatus est Maximianus eiusdem concisionis suae socios, tantum qui ordinationi eius praesentes non fue­ runt, non potuisse maculare, η κ Ne in re satis manifesta ulterius progrediamur, ex Scri­ pturis sacris, ex institutis et disciplina Ecclesiae et in hac ex apostolica traditione, ex ipso fine ipsaque indole sanctae et sanctificantis Ecclesiae constat, et in controversia prae­ sertim Donatiana quarto et quinto saeculo omnino ad li­ quidum deductum et explicite definitum est, peccatores quos­ libet baptizato» qui veram fidem citra liaeresim, et socia­ lem caritatem citra schisma retinent, quamdiu sententia ecclesiastica excommunicati non sunt, vere et simpliciter (1) Quoniam Donatistae auctoritatem Cypriani maximi faciebant ita ut ei contradicere non auderent (cf. Aug. Brevio, collact. n. 20.), ho:~ testimonio Augustinus eos saepe urget, a Cyprianus nec pro certa per­ mixtorum malitia zizaniorum pacem deseruit frumentorum, qui ad Maxi­ mianum scribens dixit: etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ec­ clesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Non dixit, suspicamur, opi­ namur, arbitramur, coniicimus, credimus: sed cernimus dixit. 0 verbum, quo cuncta dubitatio tolleretur, ut corpus Christi non divideretur!» Aug. contra Crescon. 1. III. n. 35. et alibi. ' jl y U?:yyteï ·,<ν ■ ....... - 453 — esse membra Ecclesiae visibilis ac cives regni Dei in terris. Unde inter dogmata, « quae ita fidei catholicae congruunt, ut si quis non solum omnibus sed etiam singulis voluerit contraire, in eo quod singulis horum contumaciter repugnat et his contraria docere non dubitat, haereticus et fidei Christianae inimicus atque ex hoc omnibus catholicis ana­ thematizandus appareat, » s. Fulgentius merito hunc etiam ponit articulum. « Firmissime tene et nullatenus dubites, aream Dei esse catholicam Ecclesiam, et intra eam usque in finem saeculi frumento mixtas paleas contineri, hoc est bonis malos sacramentorum communione misceri... utiliterque malos a bonis intra Ecclesiam tolerari, si hoc cum eis bene vivendo et bene monendo agatur, ut et videntes et audientes quae bona sunt, mala sua respuant et indicandos se a Deo pro suis malis operibus contremiscant, atque ita praeveniente dono gratiae de suis iniquitatibus confundan­ tur , et ad bonam vitam per Dei misericordiam cenvertantur. Bonos vero a malis intra Ecclesiam dumtaxat catho­ licam constitutis non debere nisi operum dissimilitudine se­ parari, ut cum quibus divina communicant sacramenta, non habeant mala opera, quibus illi sunt criminosi, communia n s. Fulgent. 1. de Fide ad Petrum cc. 43. et 44. III. Quae quamvis ita sunt, negari tamen non potest magnum discrimen, quo iusti et sancti et quo peccatores, filii Dei et filii diaboli uniuntur in compage Ecclesiae san­ ctae, in communione sanctorum, et sunt ac dicuntur mem­ bra corporis cuius Christus caput, atque adeo membra Chri­ sti. Superius vidimus unionis cum Ecclesia multiplices esse nexus, eosque non omnes unius sed universim loquendo du­ plicis ordinis. Nam d) sunt nexus externi, in se ipsis con­ spicui, qui licet habeant rationem mediorum ad finem nempe ad charitatem et sanctitatem , sunt tamen ex institutione fundatoris Ecclesiae essentialia elementa, quibus ipsa Ec­ clesia in terris formaliter ut visibilis constituitur. 6) Sunt nexus interni, omnino spirituales, in se ipsis non conspicui, qui licet nobiliores sint et finis proximus sanctae ac san­ ctificantis Ecclesiae, hoc tamen ipso, quod non nisi per priora illa manifestantur, rationem visibilitatis Ecclesiae z,/ «r>-n Elementa COU- spicua ex Christi institutione essentialia demonstravimus esse, sacramentum fidei baptismum, communionem profes­ sionis fidei sub legitimo magisterio, socialem charitatein seu obedientiam disciplinae sub legitimo hierarchico regi­ mine seu sacro imperio, communionem cultus divini ac sa­ cramentorum sub legitimo sacerdotio, ita ut quibus vel unum horum desit, non baptizati, haeretici, schismatici, excommunicati ad Ecclesiam in terris simpliciter non per­ tineant, quamvis secundum quid ad eam pertinere, nexibus scilicet quos adhuc retinent, u ex aliqua parte ei uniri » possint, ut Augustinum loquentem audivimus; imo etiam per accidens fieri potest, ut perfectione dispositionum spi­ ritualium et nexuum internorum coram Deo, « apud quem voluntas pro facto reputatur, ubi factum excludit necessi­ tas, r> actuales nexus externi suppleantur, modo quo supe­ rius declaratum est. Hinc e converso fit, ut peccatores licet vinculis omnibus externis vere et simpliciter perseverent esse membra visibilis Ecclesiae in terris, ab eadem tamen Ecclesia secundum nobiliora eius elementa spiritualia et se­ cundum finem proximum qui est sanctificatio, maneant dif­ formes, atque idcirco si Ecclesia secundum hanc formam sanctitatis, secundum finem actualis sanctificationis, et ita secundum spiritum consideretur, possint ac debeant dici non pertinere ad Ecclesiam. Si igitur comparemus modum loquendi de peccatoribus in Ecclesia, et de iis qui foris existentes secundum aliquid tamen ad Ecclesiam referuntur, ordo inversus est. Hi po­ steriores sunt et simpliciter, hoc est sine addita declara­ tione, possunt ac debent dici esse extra Ecclesiam et non esse in Ecclesia; non vero possunt dici pertinere ad Eccle­ siam nisi expressa vel saltem ex contextu manifesta decla­ ratione, secundum quid seu secundum quae vincula adhuc reliqua referri et pertinere ad Ecclesiam dicantur (1). Con­ tra vero peccatores de quibus agimus, simpliciter sunt membra Ecclesiae, et non nisi secundum quid ad Ecclesiam, sub certa scilicet formali ratione et spirituali dono consi' L) - Simpliciter dicitur aliquid, quod r.ullo addito dicitur» s. Them. in Ioan. lect. 5. et alibi -saepe ex Aristotele 1. II. Tojicor, ' 4οο deratam, pertinere negari possunt. Nisi scilicet addatur vel subintelligatur aliqua declaratio, debent dici et non possunt sine errore in fide negari esse in Ecclesia; si tamen vel explicite declaretur vel implicite subintelligatur, Ecclesiam et coniunctionem membrorum eius non universim, sed singillatim et unice secundum spiritum vivificantem et parti­ cipationem unionemque cum hac vita spiritus spectari, nihil impedit, quominus peccatores dicantur secundum hunc mo­ dum considerandi non esse in Ecclesiae compage, non esse de Ecclesia, non pertinere ad Ecclesiam esse extra Eccle­ siam. Haec valent, non quasi fas esset hunc modum loquendi passim usurpare, sed ut rite intelligantur locutiones quae­ dam apud Patres e. g. apud Optatum Milevitanum occur­ rentes et frequentissimae apud Augustinum, qui contra Donatistas ceteroquin primas tenebant in defensione doctrinae catholicae de peccatoribus in Ecclesia usque ad consumma­ tionem saeculi commixtis cum sanctis et iustis, ut ex iisdem Patribus satis demonstravimus. Ratio considerandi Eccle­ siam eo modo, quo peccatores non comprehenduntur istis Patribus erat primo quidem illa generalis, de qua diximus ; ornamentum scilicet praecipuum sponsae Christi et corporis Christi et finis per se intentus est actualis sanctitas cui soli iusti respondent peccatores vero contrarie opponuntur ; tum ratio ss. istis doctoribus erat altera particularis et polemica ex ipsa indole haeresis Donatianae argumentorum­ que, quibus eam defendere consueverunt. Duplex enim eo­ rum erat error, quod notorii peccatores non sint membra Ecclesiae, et porro quod quicumque sunt extra Ecclesiam, quia Spiritum Sanctum promissum et datum soli Ecclesiae non habent, sacramenta valide administrare non possunt, pro qua sententia solemne eis erat appellare ad auctorita­ tem martyris Cypriani. Iam contra priorem partem Patres, et prae ceteris luculentius Augustinus, ut vidimus, demon­ strant dogma esse revelatum in Scripturis et explicatum in Traditione, zizania cum tritico in uno agro, peccatores cum iustis in una Ecclesia communicare non operibus et nexibus sanctitatis, sed magisterio et doctrina, regimine et disci­ plina, sacerdotio et sacramentis. Quoadpartem alteram hae- i < ι « I. - 456 reseos, quoniam iam alia inducitur consideratio obiecti mutato elencho transitus fit ab elementis visibilibus ad ele­ mentum internum inhabitantis Spiritus Sancti, Augustinus respondere solet, ab Ecclesia ita considerata , ab hoc nexu et hac compage Spiritus Sancti peccatores omnes, non solum notorios, sed etiam occultos quos Donatiani non excludebant ab Ecclesia, aeque esse extorres; Cyprianum vero etiam a peccatoribus manifestis sacramenta valide administrari posse, semper agnovisse. Quare cum ad Ecclesiam, quatenus in ea consideratur elementum spirituale sanctitatis, peccatores non magis pertineant quam haeretici aut schismatici, et nihi­ lominus peccatores iidem, ut Cyprianus ex integro Donatiani ex parte agnoscunt, valide administrent sacramenta, licet privati inhabitatione Spiritus Sancti; eadem potestas etiam haereticis et schismaticis negari nequit, quia sacra­ menta sunt ac manent sacramenta Christi et Ecclesiae, non vero hominum a quibus ministrantur. Ita argumentatur Augustinus tum alibi saepe tum nominatim 1. III. inde a n. 22. et toto fere 1. IV. de Baptismo contra Donat., ut duo haec coniungat, peccatores esse intus et esse in Ecclesia : nihilominus tamen non esse in unitate Ecclesiae, quae formatur pace in Spiritu Sancto, et non pertinere ad unicam columbam, quae est sine macula. « Quia nec isti Ecclesiae devoti sunt, qui videntur esse intus, et contra Christum vivunt, id est contra Christi mandata fa­ ciunt: nec omnino ad illam Ecclesiam pertinere indicandi sunt, quam sic ipse mundat lavacro aquae in verbo, ut ex­ hibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi. Quod si in ista Ecclesia non sunt, ad cuius membra non pertinent, non sunt in Ecclesia,' de qua dicitur: una est columba mea, una est matri suae; ipsa est enim sine macula et ruga (1). Aut asserat, qui (1) Manifestum est ex contextibus, - maculam et rugam - in hisce locis ab Augustino accipi pro peccatis gravibus, a quibus iusti utique sunt immunes; quia vero iis nominibus significari possunt quaevis etiam venialia peccata, pro qivbus ipsi iusti - non solum humiliter sed etiam veraciter - quotidie clamant, dimitte nobis debita nostra; ideo s. doctor 1. II. c. 18. Retract, monet, hoc sensu Ecclesiam ne in iustis quidem esse sine macula aut ruga. - Ubicumque in his libris Me Baptism.) comme- poteat, huius columbae membra esse, qui saeculo verbis, non factis renuntiant... Nos autem secundum id quod in prae­ senti est quisque hominum, quaerimus utrum in illis Ec­ clesiae membris, quae una columba dicta est et sponsa sine macula et ruga, hodie deputandi sint, de quibus dicit Cy­ prianus in epistola quam commemoravi, quod viam Domini non tenerent nec data sibi ad salutem caelestia mandata servarent (inducit plura ex Cypriani ep. 7. ad Clerum; 73. ad iubaian. ; ex lib. de lapsis)... Quod si eos in suis membris nec illa columba cognoscit, et talibus si in eadem perversitate permanserint, dicturus est Dominus, non novi vos, recedite a me qui operamini iniquitatem; videntur esse in Ecclesia, et non sunt (eo quo hic agitur, modo conside­ rata), imo et contra Ecclesiam faciunt. Quomodo ergo ba­ ptismo Ecclesiae (ipsomet Cypriano latente) baptizare posmoravi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, non sic accipiendum est, quasi iam sit; sed quae praeparatur, ut sit, quando apparebit etiam gloriosa. Nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates membro­ rum suorum habet, unde quotidie tota dicat dimitte nobis debita nostra. » Alio quam heic sed eodem sensu, quo iu libris de Baptismo haec eadem distinctio inter Ecclesiam quae nunc est, et qualis futura est, *adhibita est ab Augustino et ceteris Episcopis Africanis in collatione Carthaginensi. Donatistae enim ibi proferebant testimonia Scripturarum, « qui­ bus ab omni malorum hominum, permixtione pura praenuntiabatur Ec­ clesia. * Catholici vero respondebant, haec testimonia si intelligantnr de Ecclesia qualis nunc est, repugnare testimoniis aliis, quibus commixtio in Ecclesia peccatorum cum iustis manifestissime demonstratur. » Nec mirum, si pacem Scripturae Dei non intelligebant, qui pacem cum eius Ecclesia non habebant. Nos autem utraque accipientes testimonia, de­ monstrabamus utrorumque concordiam. Nam et illud accipiebamus, quod ‘ in suis litteris commemoraverunt Ecclesiae dictum esse, nec adiiciet ultra per te transire incircumcisns et immundus (Is. 51. 1.); et illud quoi scriptum est, sinite utraque (zizania cum tritico) crescer · usque ad messem (Matth. 13. 10.); sed hoc esse in agro, illud in hordeo... Ecce mani­ festum est, quod dicebatur a nobis, distinguenda esse tempora Ecclesiae; non eam nunc esse talem, qualis post resurrectionem futura est; nunc malos habere permixtos, tunc omnino non habituram; ad illam eius pu­ ritatem, non ad huius temporis permixtionem illa divina testimonia per. tinere, quibus eamdem praedixit ab omni malorum p mixtione penitus alienam* Aug. 1. ad Donat, post collation, η. 10-12. Collatio hae·. Carthaginensis anno 411. habita est decennio fere post scriptos libros de baptismo. ■ * I ί i v. sunt, quod neo ipsis prodest nec accipient ibus, nisi intrinsecus vera conversione mutentur , ut ipsum sacramentum quod eis accipientibus non proderat, quando saeculo verbis non factis renuntiabant, prodesse incipiat, cum et factis coe­ perint renuntiare; ita et illi quorum est aperta separatio (ab Ecclesia simpliciter spectata), quia in membris illius co­ lumbae nec hi (aperte separati) nec illi (peccatores) sunt hodie, sed aliqui eorum fortasse futuri sunt... Sicut autem urgeri videor, cum dicitur mihi: ergo haereticus dimittit peccata'? sic et ego urgeo, cum dico: ergo qui coelestia man­ data non servat, avarus, raptor, foenerator, invidus, verbis non factis saeculo renuntians (quos omnes iisdem verbis Cy­ prianus in Ecclesia esse et valide tum conferre tum reci­ pere sacramenta fatebatur), dimittit peccata? Si per vim sacramenti Dei. sicut ille ita et ille; si per meritum suum, nec ille nec ille. Illud enim sacramentum et in malis homi­ nibus Christi esse cognoscitur ; in corpore autem unicae co­ lumbae, incorruptae, sanctae, pudicae, non habentis macu­ lam aut rugam, nec ille nec ille invenitur » August, de Baptism. l.IV. n. 4. 5. 3 Î Luculentius in eodem opere explicat discrimen, quod iusti ipsam domum Dei secundum decorem suum et secundum fructuum seu finem spectatam constituunt et sunt in com­ page domus, quae fructifera iustitia continetur; peccatores sunt in domo, sed non eam constituunt, quia non perti­ nent ad compagem iustitiae; haeretici, schismatici, et ex­ communicat! qui habendi tamquam ethnici et publicani, non sunt in domo sed ex domo, hoc est, exierunt ex domo; iusti itaque corporaliter et spiritaliter, communione sa­ cramentorum et sanctitate morum, sunt in Ecclesia; pec­ catores sunt in ea corporaliter et non spiritaliter, commu­ nione sacramentorum non sanctitate morum; alii vero u separatiores n in ea neutro modo sunt. « Puto, inquit, me non temere dicere, alios ita esse in domo Dei, ut ipsi etiam sint eadem domus Dei, quae dicitur aedificari super petram, quae unica columba appellatur, quae sponsa pul­ chra sine macula et ruga, et hortus conclusus, fons signa­ tus, puteus aquae vivae , paradisus cum fructu pomorum, quae domus etiam claves accepit ac potestatem solvendi et - 459 ligandi (1). Hanc domum si quis corripientem corrigentemque contempserit, sit tibi, inquit, tamquam ethnicus et publicanus. De hac domo dicitur, Domine dilexi decorem domus tuae... et beati qui habitant in domo tua, in sae­ cula saeculorum laudabunt te; et innumerabilia talia. Haec domus etiam triticum dicitur, sive tricenum sive sexagenum sive centenum fructum afferens cum tolerantia. Haec domus est in vasis aureis et argenteis et lapidibus pretiosis et lignis imputribilibus... Haec quippe in bonis fidelibus est et sanctis Dei servis ubique dispersis spiritali unitate devinctis in eadem communione sacramentorum, sive se facie noverint sive non noverint. Alios autem ita dici esse in domo, ut non pertineant ad compagem domus, nec ad so­ cietatem fructiferae paciftcaeque iustitiae, sed sicut palea dicitur esse in frumentis; nam et istos esse in domo, ne­ gare non possumus, dicente Apostolo, in magna domo non solum aurea vasa sunt vel argentea, sed et ligna et fictilia, et alia quidem sunt in honorem, alia in contumeliam. Ex (1) Ut hoc rite intclligatnr, sequentia animadvertenda sunt, e) Au­ gustinus numquain dixit, iustos tantum habere potestatem remittendi et retinendi peccata, sed ubique et data opera inculcat, peccatores aeque ac iustos haberj a Christo potestatem valide administrandi sacramenta, quae ex virtute Christi non ex sanctitate ministrorum remittunt peccata. Verumtamen haec ipsa potestas sacramentorum instituta et data est a Chri­ sto ad exhibendam Ecclesiam, qualem hic s. Doctor describit, per sancti, tatem singulis quibusque membris impertitam solvendo, vel ad praepara­ tionem eiusdem sanctitatis ligando: subiectum potestatis sunt homines non quatenus sancti, sed quatenus insigniti munere; finis potestatis est tota Ecclesia quatenus sancta et sanctificanda. Hinc b) si potestas li­ gandi, ut in proxime sequenti contextu, spectatur quatenus refertur ad excommunicationem, eius quoque finis est sanctitas unicae culumbae, ut ab ea rescindantur, quos superius audivimus a Patribus dici gangraenam toti corpori perniciosam, c) Insuper prae oculis habeatur oportet penes Augustinum recurrens certus quidam modus considerandi remissionem peccatorum in Ecclesia; pro quo non solum ipsam proprie dictam potesta­ tem solvendi peccata, sed in communione sanctorum orationes et congrua merita considerat, quibus peccatoribus impetrantur gratiae actuales, ut disponantur ad remissionem. « Correctos (poenitentes), inquit, etiam fra­ ternis orationibus expiari per caritatem cooperientem multitudinem pec­ catorum n contra Crescon. 1. III. n. 27. « Deus habitat in templo sancto, hoc est, in sanctis fidelibus, in Ecclesia sua: per eos dimittit peccata, quia viva templa sunt » serm. 99. n. 9, i. •4* iw u t ■ y , IGO hoc numero innumerabili (peccatorum), non solum turba f'ntus premens cor paucorum, in tantae multitudinis comparatione sanctorum; sed etiam disruptis retibus haereses et schismata existant in eis, qui iam magis ex domo quam in domo esse dicendi sunt, de quibus dicitur, ex nobis exierunt, sed non erat ex nobis. Separatiores enim sunt iam etiam corporalité/' segregati, quam illi qui in­ terius carnaliter et animaliter vivunt, et spiritaliter se­ parati sunt.” Prosequitur deinde Augustinus docere, tum in magna domo etiam u a fictis quos Spiritus Sanctus fu­ git, » tum ab haereticis et schismaticis u qui separatiores non magis in domo quam ex domo sunt, n verum accipi sacramentum sed inutiliter, «quod ut fiat utile, inquit, ab haeresi vel schismate recedendum est, ct illi domui co­ haerendum; quod non solum haeretici et schismatici, sed etiam illi facere debent, qui sic sunt in domo per com­ munionem sacramentorum, ut extra domum sint per di­ versitatem morum n Ibid. 1. VII. n. 99. 100. Non ergo Augustinus aut sibi aut catholicae doctrinae de peccatoribus, simpliciter ac vere membris Ecclesiae in terris umquam contradixit, sed eandem Ecclesiam diversi­ mode consideravit vel secundum visibilia elementa et uni­ tatem corporis, in qua peccatores sunt cum iustis coniuncti et permixti, vel secundum proximum finem actualis sancti­ ficationis membrorum et sanctitatem spiritus, in qua com­ page iustitiae peccatores nondum sunt, sed ad eam doctrina, disciplina, sacramentis (elementis visibilibus), et gratiis in­ ternis invisibilibus in Ecclesia ipsa promoventur et addu­ cuntur. u Quicumque in caritate friguerit, infirmatur in corpore Christi ; sed potens’ est ille qui iam exaltavit caput nostrum, etiam infirma membra sanare, dum tamen non ni­ mia impietate praecidantur, sed haereant corpori, donec sa­ nentur. Quidquid enim adhuc haeret corpori, non desperatae sanitatis est n Aug. serm. 137. n. 1. I INDEX In theses de Ecclesia Christi praefatio editoris . Commentarius de cita A uctoris ■ Pag· Sectio I. — Quae continet tractatum prodromum de Ecclesia Dei generatim spectata, de Ecclesia veteris Testamenti eiusque institutis in rela­ tione ad Testamentum novum, de notione et distinctione triplicis potestatis in Ecclesia. Thesis I. — De significatione nominis u Ecclesia. - — Nomen Ecclesia Thesis Thesis .· Hactenus Ct. Auctor; reliqua desiderantur. . Thesis habet quidem etiam genericam significationem coetus mul­ torum, quatenus ad unitatem aliquam convocati consideran­ tur; significatio tamen specifica atqne ex usu loquendi biblico et ecclesiastico maxime propria est religiosa, ut Ecclesia sit societas vero Dei cultu unitorum, quae significatio iterum vel universali extensione vel restrictione aliqua peculiari accipitur......................................................................................... * II. — De Ecclesia Dei spectata secundum notionem amplis­ simam communionis sanctorum. — Ecclesia Dei secundum amplissimam notionem spectata est supernaturalis societas seu civitas eorum omnium, qui sive angeli, sive homines ab Adam usque ad consummationem sub capite Christo fide in via, visione beatifica in termino adhaerentes Deo uniti sunt ad communionem sanctorum................................................... » III. — De statu adhuc imperfecto et perficiendo Ecclesiae veteris oeconomiae. — Ecclesia patriarchalis inde ab Adam tamquam inchoatio minus conspicua continebatur professione verae fidei et vero cultu Dei ; prae hoc statu forma Ecclesiae non universalis pro cunctis gentibus sed peculiaris in populo Israel a Deo per Moyseu institutae expressior quidem ap­ paret in unitate sacri ministerii imperii et magisterii; at­ tamen et ipsa adumbratio dumtaxat erat et introductio ad Ecclesiam lesn Christi in statu perfecto novi Testamenti. ·» IV. — De multiplici discrimine institutorum veteris Testa­ menti in relatione ad Ecclesiam novi Testamenti. — In in­ stitutis ac legibns veteris Testamenti distinguenda sunt . r *· Thesis 1·. ea, quae per se necessaria ad salutem, pertinent ad Te­ stamentum aeternum et universale, ab aliis quae pro pecu­ liari dumtaxat populo et pro tempore intro ductionis ad me­ liorem spem erant praecepta ; 2°. in his ipsis institutis peculiaribus distinguantur oportet illa, quae principali suo fine typica erant ad Christum venturum eiusque Ecclesiam, ita ut postquam adimpleta erant in Christo, iam eorum ob­ servantia abolita et mortua atque post sufficientem Ecclesiae propagationem omnino vetita ac mortifera censeri debent; alia vero quae, sine proxima saltem et immediata Christi praesignificatione, ad politicam vel religiosam externam di­ sciplinam synagogae pertinebant, obligatione iuris divini iam sublata in Ecclesia Christi, possunt nihilominus consuetu­ dine aut lege humana ecclesiastica permitti vel etiam prae­ cipi ............................................................................................. Pa9* 34 V. — Declaratur distinctio triplicis potestatis in Ecclesia. — Quamvis verissima et maxime necessaria sit solemnis di­ visio inter potestatem ordinis et iurisdictionis; attamen po­ testas iurisdictionis quae in bimembri illa partitione generice sumitur, ad maiorem claritatem potest et ob proprietates inter se diversas debet in s. Theologia distingui in potesta­ tem regiminis seu iurisdictionis specifice dictae, et in pote­ statem authentici atque in sua plenitudine infallibilis ma­ gisterii, ita ut theologice vera censeri debeat distinctio tri­ membris sacerdotii sen sacri ministerii, ecclesiastici imperii, authentici magisterii........................................................................ » 46 Sectio II. CAPUT I. — De revelato facto institutionis et constitu­ tionis Ecclesiae lesu Christi. ECCLESIAE LESU CHRISTI INSTITUTIO IN SUA PRAE­ PARATIONE ET INCHOATIONE......................... » 65 THESIS VI. — Ecclesiae institutio praenuntiata et descripta in pro­ phetiis reteris Testamenti. — Ecclesia novi Testamenti con­ stituenda a Christo ex omnibus gentibus universalis ac perennis praenuntiata est in prophetiis veteris Testamenti atque descripta ut unum regnum potestatis in proprio regi­ mine, regnum veritatis in proprio magisterio, regnum san­ ctificationis in proprio sacerdotio, quae omnis potestas ori­ ginaliter et tamquam in fonte sit in Christo institutore, per participationem in eius ministris ad regendam, docen­ dam, sanctificandam Ecclesiam in suis membris ...” ib· THESIS VII. — In EvangeHis annuntiatur regnum Dei, regnum lesu Christi propriae constitutionis ac. formae fundandum in terris. — Quamvis regnum Dei et regnum coelorum in Seri- X.·.·· — 403 — Thesis pturis non uno semper sensu accipiatur, in Evangeliis tamen 1°. hoc nomine annuntiatur reynum lesu Christi in terra, ut societas in se et per se consistens in propria sna forma, ab aliis societatibus distincta et diversa, ordinis nempe non terreni sed supernaturalis, quamvis in terra ex hominibus constituta; quae eadem unitas in se constituta et propria forma regni 2°. a Christo fundatore aliis nominibus ac sym­ bolis parabolarum describitur et annuntiatur . . . pay. VIII. — Proxima praeparatio et inchoatio institutionis Eccle­ siae. — Christus Dominus in ipsa forma suae praedicationis velut in exemplari exhibuit formam suae Ecclesiae; hancque formam constitutam in visibili ac vivente auctoritate ex una parte et in obedientia fidei erga eandem auctoritatem ex parte altera transfudit in Ecclesiam, dum huius institutionem initiavit discipulorum fidelium vo atione, atque ex his omni­ bus duodecim Apostolorum electione, quibus in uuum corpus sub se uno capite constitutis auctoritatem communicavit ad postulandam obedientiam fidei, simul praeparando plenioris potestatis participationem perennem et sub uno visibili ca­ pite hierarchicam unitatem pro tempore ablatae suae visibi­ » 91 lis praesentiae CAPÜT II. — INSTITUTIO ET CONSTITUTIO ECCLESIAE VISIBILIS A CHRISTO COMPLETA IN SUIS EPIPHANIIS ANTE ASCEN­ SUM IN COELUM............................................................................ » 110 Thesis IX. — De m/unere Apostolorum in prima Christi apparitione Thesis enuntiato et instituto. — Sicut Christus a Patre, ita Apostoli a Christo missi sunt Ιο. XX. 21; quapropter haec missio Apostolorum intelligenda est in complexu continere munus et potestatem ad Ecclesiam nomine ac vice Christi visibili­ ter regendam, docendam, sanctificandam ..........................» 112 X. — De institutione reyni lesu Christi super terram secun­ dum formam monarchiae in tertia apparitione. — Christus lesus regnum suum in terris ita instituit, ut tum in pro­ xima praeparatione Matth. XVI. Luc. XXII. tum in respon­ dente illi exsecutione Ιο. XXI. unum Simonem Petrum ex ceteris et super ceteros Apostolos degerit, quem potestate instruxit suprema et universali tum super singulas partes et. singula membra Ecclesiae tum super totum corpus Eccle­ siae; quae quidem potestas sit vicaria a Christo derivata, immediata immediatione virtutis in totum et in partes, plena quoad obiectum proprium regni coelorum in terris. Propterea hac ipsa potestate constituitur principium formans et conti­ nens visibilem unitatem Ecclesiae ex ipsa institutione Chri­ sti fundatoris ac iure proinde divino.................................... » . -c· -^-1 - Thesis XI. — I,f m&nurchiar Ecclesiasticae propagatione seu de pe- v s renni in primatu Petri successione. — 1°. Christus Deus ipso sicnt primatum in Petro, ita non minus divino iure insti­ tuit hunc primatum perenum in sua visibili Ecclesia, ut perpetua serie singulos antecessores singuli successores ex­ cipiant, quae institutio perennitatis et successionis in evangeliis descripta fide divina credenda est. 2°. Postquam Pe­ trus in sua persona gerens primatum a Christo sibi commis­ sum fundavit et sibi assumpsit episcopatum seu sedem Romanam, hanc jue moriens reliquit vacuam cum exigentia successionis tam in primatu quam in episcopatu Romano, modus ipse successionis in primatu determinatus est, ut successio legitima in episcopatu Romano sit successio in pri­ matu super univorsam Ecclesiam: ita enim ius divinum successionis determinatum semper et ubique intellexit uni­ versa Ecclesia, quemadmodum demonstrat Conciliorum, Ro­ manorum Pontificum ceterornmque Patrum consentiens do­ ctrina, quae ipsum evidens et perpetuum factum unionis primatus cum sede Romana Petri declarat .... pag. 163 THESIS XII. — Ulterior explicatio doctrinae de unione primatus cum Sede JSomana. — 1®. Eadem veritas unionis primatus super universam Ecclesiam cum Sede Apostolica Romana ex Conci­ liorum definitionibus et fidei professionibus demonstratur. 2°. Ex praemissa doctrina consequitur modum unionis eum esse ut distinctione ratio iis successio in sede Romana sit visibile signum successionis in primatn; realiter vero una sedes Romana evecta sit ad dignitatem et potestatem sedis primatialis super universam Ecclesiam. Porro 3°. consequi­ tur veritas theologica, primatum numquam, ne suprema qui­ dem ipsius successoris Petri potestate, a sede Romana se­ parandum et alio transferendum esse; 4°. Per aliam vero quamvis potestatem sive ecclesiasticam sive profanam fieri posse huiusmodi translationem, doctrina est damnata, et con­ nexa cum erroribus contra ipsam divinam constitutionem Ecclesiae.................................................................. . . . ” 192 THESIS XIII. — De distinctione inter Sedem et sedentem in Sede Apostolica. — Sepo ita distinctione quae per se evidens est, inter personalia merita sedentis et praerogativas Sedis, 1°. omnino reiicienda est distinctio a Novatoribus inducta quoad praerogativas quae divinitus institutae competant Sedi Apostolicae, non vero singulis in ea sedentibus; siquidem prae­ rogativae omnes a Christo institutae sunt nt propriae Petri et singulorum eins successorum, et per hos et ab his seden­ tibus pertinent ad Sedem. Nihilominus 2°. si perpetuitas Se­ dis Apostolicae et mortalitas singulorum sedentium spectetur, distinctio aliqua inter Sedem et singulos sedentes admitti debet, ex qua diversa conditio infallibilis magisterii et su- premi regiminis in Ecclesia tempore Sedi» cacantis et tem­ pore Sedis plenae intelligitur......................................... pag. 220 Seholion. De modo quo magnum schisma occidentis in Concilio Constantiensi sublatum est.......................................... . » 230 CAPUT III. — CONSTITUTIO ECCLESIAE SUB APOSTOLIS ET PRO­ XIME SECUTA AETATE ...................................... , 239 XIV. — Dcclesia ab Apostolis constituta in sese exhibet eam ipsam formam, quae est a Christo instituta. — Secundum for­ mam a Christo fundatore praescriptam et institutam Eccle­ sia nobis exhibetur ab Apostolis constituta 1°, ut Ecclesia una ex ludaeis primum, deiqde sine discrimine ex ludaeis et gentibus ; 2°. ut Ecclesia Christiana omnino distincta et separata a synagoga; 3°. in se cohaerens unitate professio­ nis fidei, sacramentorum, et communionis; 4°, hoc ipso dis­ posita ac gubernata per propriam potestatem magisterii ac imperii.......................................................................... t> ib Thesis XV. — Potestatis in Apostolis institutae successio in hierarchia. — In Ecclesia iam Apostolica conspicitur potestatis in Apostolis institutae ad pascendam Ecclesiam perpetua successio per seriem singulorum in singulis Ecclesiis Episco­ porum; ex quibus constat unus in Apostolis divinitus insti­ tutus cumque eis successione cohaerens episcopatus. Quae quidem divina Ecclesiae constitutio tum 1°. in scriptis Apostolicis exhibetur ; tum 2°. in monumentis Patrum aetati Apostolicae proximorum distinctius manifestatur . . . » 259 Thesis XVI. — De nomine Episcopi et Presbyteri in scriptis Apostolicis. — Quamvis certum sit, tres gradus Episcoporum, pre­ sbyterorum, ministrorum divina ordinatione ac proinde etiam tempore iam Apostolico fuisse distinctos, concedendum est tamen sine dubio, antiquissima illa aetate etiam Episcopis quandoque factum fuisse nomen gyresbyterorum; verumtamen probabilius esse putamus, nomen Episcopi semper sacerdo­ tibus dumtaxat primi ordinis, qui singuli ad singulas Ec­ clesias regendas ordinati erant, fuisse proprium, numquam commune sacerdotibus secundi ordinis seu presbyteris . » 282 Thesis Sectio III. — Ecclesia lesu Christi considerata secundum habitudines ad divinum situm fundatorem. THESIS XVII. — Ecclesia lesu Christi considerata in opere redem­ ptionis ut in sua causa efficiente et meritoria. — Spectata redemptione tamquam principio ac fonte. Ecclesia lesu Chri­ sti in proposito, voluntate, et opere redemptoris est mun- — 466 — dus supernaturatite:' transformatus per divinam doctrinam, legem, et gratiam; pretium autem redemptionis Ecclesiae est sanguis lesu Christi Filii Dei...................................... pay, 296 THESIS XVIII. — De Ecclesia sponsa et mystico corpore Christi, quae rationes continent causam relut formalem Ecclesiae. — Habi­ tudines inter Christum et Ecclesiam praeclarissime exhi­ bentur in ss. Scripturis sub ratione sponsae et corporis Chri­ sti, quibus Ecclesiae cum Christo intima unio secundum ipsam naturam a Verbo assnmptam, et Christi in Ecclesiam dilectio ac efficientia, et Ecclesiae snblimatio declaratur. Est enim Ecclesia corpus Christi non solum, quatenus in se est corpus morale et ad Christum refertur ut ad finem et ad Dominum; sed est corpus mysticum Christi, quod per snpernatnrales iuncturas visibiles et invisibiles ipsi capiti unitur, ab eo existentiam et vitam haurit, eiusque est ple­ nitudo ...................................... ’.................................................... » 301 THESIS XIX. — Verbum incarnatum multipliciter est exemplar ad quod Ecclesia Christi expressa est. — Ad Verbum incarna­ tum tamquam ad suum exemplar Ecclesia secundum elemen­ tum visibile et invisibile expressa intclligitur. Quae qui­ dem Ecclesiae conformatio cum Christo spectanda est tum in eius constitutione generatim, tum in eius muneribus et sacramentis, ac denique in eius glorificatione tam inchoata quam consummata........................................................ » 320 Scholion. Augustini interpretatio asseritur de duplici resurre­ ctione indicata c. XXI. Apoc................................................ » 333 THESIS XX. — Gloria Christi finis Ecclesiae. — Tota Ecclesia tum in stadio militiae tum in statu triumphi intrinsecus ex sua essentia ordinata est ad gloriam lesu Christi, ut ad suum finem; unde ipsius Ecclesiae exaltatio et intimus simul ne­ xus intclligitur Ecclesiae veteris testamenti cum Ecclesia Christi in terris atque huius cum Ecclesia finaliter consum­ mata in coelis...................................................................» 339 Sectio IV. — De Ecclesiae proprietatibus..................... * §. I. De visibilitate Ecclesiae Christi in terris. Praenotio hi­ storica ...................................................................................... » ib. THESIS XXL — Visibilitas Ecclesiae in incommutabili Christi institu­ tione. — Ecclesia novi Testamenti non facto humano sed institutione divina est religiosa societas visibilis; Christus enim Deus-homo divinam religionem pro hominibus non so­ lum in animis latentem sed in visibilibus rebus et insti­ tutis velut incorporatam fundavit, quae ipsa per professio­ nem unius fidei, per disciplinam morum, per sacramenta san­ ctificationis ac cultus divini unam societatem hominum re- 346 — 467 ligiosum coniungunt. Unde Ecclesia in terris non alia visi­ bilis alia invisibilis est, sed ipsamet Ecclesia Christi visi­ bilis proprietates habet etiam invisibiles; nec alia Ecclesia est conspicua alia per fidem credenda, sed ipsamet Ecclesia quae visibilis est, ut obieetnm divinae revelationis et subiectum supernaturalium attributorum fide creditur; ac. pro­ inde eadem una visibilis Ecclesia est etiam Ecclesia divina­ rum promissionum.................................................................. pay. 355 Scholion. Protestantium ineptiae contra hoc dogma. . . . r 368 §. II. De membris Ecclesiae lesu Christi . *! 377 — De conditionibus necessariis ad unionem cum Ec­ clesia, quarum defectus excludit a censu membrorum Eccle­ siae. — Quamvis voluntate Dei legifera et antecedente omnes homines sicut ad ‘salutem ita ad agnitionem veritatis et ad Ecclesiam vocentur; ad actualem tamen unionem cum Ecclesia conditiones necessariae snnt 1°. integritas fidei cum fidei sacramento, quod est baptisma; 2°. obedientia hierarchica ; 3°. ins permanens communionis ecclesiasticae. Quare Ecclesiae membra et in Ecclesia non * snnt haeretici:* nec catechumeni ; neque schismatici ; neque excommunicati , . » 379 XXIII. — Distinctius explicantur rationes, quibus alicui sectae adscripti, excommunicati, ac denique catechumeni ad Ecclesiam referuntur. — Facta distinctione inter id quod est pertinere ad Ecclesiam Christi in terris simpliciter et ex in­ tegro, et quod est pertinere seu referri ad illam secundum quid et ex aliqua parte, tenendum est, omnes illos quos no­ minavimus, ex aliqua parte cohaerere cum Ecclesia. Namque 1°. qui in secta aliqua materialiter tantum versantnr, ii in foro interno et in iudicio Dei per veram fidem et characte­ rem baptismi sunt membra unius catholicae Ecclesiae Chri­ sti, in foro tamen externo et in iudicio Ecclesiae adulti in­ ter eos praesumuntur haeretici aut schismatici ; haeretici et schismatici formales ipso charactere baptismali manent ju­ risdictioni ac legibus Ecclesiae snbiecti, et eodem chara­ ctere omnibusque institutis Ecclesiae propriis quae sibi retinuerunt, eo strictius obligantur, ut redeant ad ovile, cuius signum gerunt impressum, sicut vicissim Ecclesia oves cum signo errantes eo diligentius quaerit. 2°. Excommunicati ex ipsa intentione ac indole poenae medicinaliter non mor­ taliter sunt exclusi, ut quam primum satisfaciendo quaerant reconciliationem, et vi poenae bonis quidem visibilibus Ec­ clesiae visibilis, non tamen per se spiritualibus, nisi qua­ tenus haec cum illis cohaerent, privati sunt. 3°. Catechu­ meni quantumvis fide, spe et charitate cum spiritu Eccle­ siae, atque ita voluntatis voto cum ipsa visibili Ecclesia Thesis XXII. Thesis » Λ>; 4 — 408 — Thesis • Thesis I * in torris uniri possint, quoniam tamen eidem actu ipso et charactere sacramenti tldei incorporati non sunt, ideo nec visibilivm mysteriorum Ecclesiae participes esse possunt nec eius iurisdictioui ac legibus obnoxii sunt, sed ox lego di­ vina et naturali obligantur magisterio Ecclesiae eiusdem que magisterii disciplinae............................................................ pag. 402 XXIV. — De unione cum Ecclesia ut medio necessario ad iustificationern et salutem. — Quamvis modo quo in superiori thesi dictum est, aliqui iustiricari et salvari possint, quin in foro externo agnoscantur ad Ecclesiam visibilem perti­ nere; attamen 1°. illi ipsi non salvantur nisi per Ecclesiam, cuius est verbum fidei et cuius intuitu dantur gratiae salu­ tiferae, et non salvantur nisi in Ecclesia, cuius non solum spiritu sed etiam visibilibus elementis coninnguntur volun­ tate, quae -apud Deum pro facto reputatur. - Haec enim elementa visibilia 2·. ex institutione divina non snnt de necessitate praecepti dumtaxat sed de necessitate medii ad iustificationern et salutem; quocirca iustificatio in novo Te­ stamento numqnam edicitur sine relatione ad illa et spiri­ tuali saltem hominis coniunctione cum iisdem elementis vi­ sibilibus, atque ita coram Deo et Ecclesia triumphante exsi­ stit non sine unione cum Ecclesia in terris. Neque vero 3*. huiusmodi aliquorum membrorum unio cum Ecclesia et - sine visibilibus sacramentis sanctificatio - qnidquam officit * dogmati de visibilitate Ecclesiae Christi...........................» 424 XXV. — Peccatores non excluduntur ex censu membrorum Ecclesiae Christi. — Tum divinis institutis iu Ecclesia velnt practice tum theorelice diserta doctrina in Scripturis revela­ tum et in catholica traditione luculenter explicatum est, non solos iustos sed etiam peccatores omnes praeter eos, quos in antecedentibus ab Ecclesia extorres esse demonstravimus, esse vere et simpliciter membra Ecclesiae visibilis. Neque Patres ac nominatim Augustinus huic veritati contradicunt, si quando peccatores ad Ecclesiam pertinere negare videntur, sed Ecclesiam considerant secundum quid, secundum finem scilicet proximum actualis sanctificationis, et secundum do­ num sanctitatis..............................................................« 438 IMPRIMATUR \ Raphael Pierotti 0. P. S. P. A. M. IMPRIMATUR lulius Lenti Archiep. Siden. Vrcesg.