Si * Βκ-'ί TRACTATUS /7^ DE ECCLESIA CHRISTI. AUCTORE PATRICIO MURRAY, IN COLLEGIO 8. PATRICII APUD ΜΑΥΝΟΟΤΙΓ, IN HIBERNIA, SAC. THEOL. PROFESSORE. “ Tu os Petins : Et super hanc Petram ædificabo Ecclesiam Meam . Et Portæ Inferi non praevalebunt adversus Eam.” VOL. I. DUBLINII: MCGLASHAN ET GILL, 50, UPPER SACKVILLE-STREET. 1860. Γ77/.- right of Translation or Itenroduction is reserved.1 'j PRÆFATIO. 1. ZAUONIAM non solum gravissimum est hujus operis argumentum, sed etiam, iis saltem qui omnia in eo comprehensa plene et tuto investigare ve­ lint, innumera difficilia et involuta habet ; et quia doc­ trina omnino sana et orthodoxa Theologo Catholico super omnia cordi esse debet; idcirco ab initio statui, quan­ tumcunque in ceteris fine exciderem, doctrinam purifm pro viribus semper tueri, et ab omnibus sententiis et ver­ borum formis vel minime suspectis prorsus declinare. Ad hunc finem securissime assequendum, manuscriptum ipsum Romam afferre, ut ibi censuræ subjiceretur, diu deliberavi. . Quod cum, ex variis causis, efficere non po­ tuerim, volumen hoc primum, postquam typis exscrip­ tum erat, Romam misi ad virum milii officiosissimum et .· humanissimum, R. P. Cardella, in Collegio Romano Professorem. Hujus ope mihi ita successit negotium ut Theologum et in Urbe et in Orbe vere clarissimum, R. P. Perrone, haberem, qui opus magna ex parte perlustra- IV PILEFATIO. ret, et quid de ejus animo et doctrina sentiret me certio­ rem redderet. Judicium ejus in Epistola habes quam ad me nuper dare dignatus est, quamque, nisi consiliis gravioribus et boni majoris rationi cedendum esset, ne in lucem ederetur modestia pudorque plane obstitisset. Quam grato igitur animo erga duos istos Patres religiosos afficiar verbis declarare non possum. 2. Etsi ut omnia argumenta suo modo valida et firma sint, tum in doctrina directe stabilienda, tum in objectio­ Il nibus solvendis, diligenter elaboraverim, ea tamen omnia ejusmodi esse, in opere præsertim tam impedito et pro­ ducto, attenta imbecillitate nostra, confidere nequeo. Si % quæ ergo in his vitia deprehenderint lectores docti, opus mihi gratissimum præstabunt ea, ut curis secundis emen­ III dentur, per epistolam vel aliter indicando. 3. Ut adversariorum systemata et opiniones et argu­ menta quam fidelissime proferrentur, nullo labori, im­ pensis nullis peperci. Omnia eorum scripta ad rem per­ tinentia, præsertim quæ apud suos pretio sunt maximo, diligentissime exquisivi et, quantum potui, comparavi et studiose perlegi. Non solum nullum eorum argumen­ tum vel minimum extenuavi, sed e contrario haud semel ea ex meis adjeci quibus vires acquireret majores. Si tamen præter intentionem, me aliquando oscitanter egisse deprehendatur, id, quoque gratissimum mihi erit, si lapsus hujusmodi mihi significati fuerint. Notan­ dum est vero me non semper voluisse singulorum scripto- VAVi V PRÆFAT10. rum vel etiam sectarum sententias recensere: vid. D. 6, n. 55. 4. Meum orationis genus plerumque Latinum non est sed barbarum. Claritati, ut rei summæ, semper studui. 5. Nec in exquirendis locis Scripturæ aut Patrum, nec in alia quacunque operis parte conficienda, aliorum opera usus sum. est. Totum opus, qualecunque sit, meum Hoc dico, tum ad calumniam quandam præcaven- dam quam adversariorum quidam in his regionibus effu­ tire solent, tum ne in mendis meis alii implicentur. % G. Plurium quæstionum de fidei natura, &c., cognitio iis perutilis vel etiam absolute necessaria est, qui argu­ mentum de Ecclesia penitus nosse velint. Hinc mihi in more semper fuit, in schola mea, ante prælectiones de Ecclesia, prælectiones quasdam dogmaticas et scholasticas de fide habere. Quum vero olim non esset, neque ad­ huc sit, in Cursu nostro Maynoothiano tractatus de Fide dogmaticus, ideo summarium istud scripsi, unde enarra­ tiones fusiores et explicatiores alumnis tradere solebam. Idem jam editum iisdem, forsan et aliis, usui esse potest. 7. Totum opus tribus voluminibus huic similibus, si Deus dederit, absolvetur. 8. Librum hunc, et omnia scripta mea sive edita sive edenda, Sedis Apostolicæ et Romani Pontificis censuræ absolute et ex toto corde subjicio:—“Omnibus quippe modis in eo stabilita fides est, qui cæli claves accepit, qui PRÆFATIO et in terra solvit et ligat in c»lo. In eo siquidem subti liorcs quælibct fidei quæstiones reperiuntur.”—S. Eri, piianiüs, * Ancor Ex ÆDinus Coll. S. Patrick. In festo S. Matthaï A post, et i'ranp. 21 Sepicmb. 1860 ♦ Vide infra, 1). 6, n. 165 EPISTOLA AI) AUCTOREM. Clarissime Professor ac Rde Domine! Licet nondum absolvere potuerim lectionem egregii operis tui quod de Ecclesia inscribitur, magna tamen ex parte illud perlus­ travi. Compcri porro in eo non modo doctrinæ copiam, methodi claritatem, antiquiorum recentioruinque scriptorum cognitionis magnam supellectilem, sed quod magis laudi verti debet, arnorem haud exiguum, qui ubique se prodit, erga hanc Apostolicam Scdein. Principia vere Catholica constanter persequeris, hostibus­ que Catholicæ Ecclcsiæ Te felici exitu opponis ita ut ad silentium eos redigas. Censeo ejusmodi laborem tuum ecclesiasticae juven­ tuti, qui theologicis disciplinis dant operam, perutilem valde fu­ turum, sed et omnibus Protcstantibus qui illum inspecturi sunt posse adjumento esse ad veritatem inveniendam, amplectendamque. Equidem novi judicium meum exigui esse momenti, attamen volui illud Tibi patefacere, tum ut testimonium sincerum præberem existimationis qua Te prosequor, tum ut stimulum novum adderem ad alia ejusdem valoris opera suscipienda atque molienda, tum etiam ut Tibi ex animo gratularer. Verum non Tibi modo, sed et alumnis tuis Hibcmensibus gratulari intendo, qui tantum Professorem sortiti sunt: ita enim fiet ut tuis preelection ibtfS'CXCitati majori usque alacritate Catho­ licam Ecclesiam defendere pergant, prout hactenus ingenti bono­ rum gaudio, omniumque fidelium ædificationc egerunt. Me demum Tuis precibus commendans, cx corde me profi­ teor, Clarissime Professor, Humilim in Dno, JO. PERRONE, S.J. JtoM.E, 29 Julii, 1HG0. DISPUTATIO PRIMA. NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE. Prima : De Natura, Definitione, et Divisionibus Fidei. Secunda : De Motivo Fidei. Tertia : De Objecto Fidei, quid sit? Quarta : De Objecto Fidei, utrum decursu temporis augeatur ? Quinta : De Certitudine Fidei objectiva. Sexta : De Certitudine Fidei subjectiva. Septima : De Fidei Obscuritate et Credibilitate. Octava : De Libertate Fidei. Nona : De Supernaturalitate Fidei. Decima : De Necessitate Fidei ad salutem. § 1. Necessitas Medii et Praecepti in genere. § 2. Doctrina orthodoxa de necessitate Fidei, necessitate Medii. § 3. Item de necessitate Fidei, necessitate praecepti. § 4. Errores Protestantium. Sectio Undecima : De Haeresi et Haeretico. § 1. Quae requirantur ad constituendam hæresim et haere­ ticum. § 2. De Consociatione haereseos cum fide. Sectio Sectio Sectio Sectio Sectio Sectio Sectio Sectio Sectio Sectio « * -»2 DISPUTATIO PRIMA. NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE. Sectio Prima.—DE NATURA, DEFINITIONE, ET DIVISIONIBUS FIDEI. ▼ cat fiduciam, aliquando promissionem seu votum, aliquando fidelitatem in promissis, aliquando conscientiam, aliquando objectum fidei seu veritatem quæ creditur. Suarez, D. 1, S. 1 ; Amort, Quæst. Prol. Q. 15. Hic accipitur pro Habitu vel Actu assensus alicui proposi­ tioni dati propter auctoritatem alterius. Prout Auc­ toritas hæc divina est aut humana, fides ipsa divina aut humana vocatur. 2. Ad expositionem fidei in genere clariorem, im­ primis notandum est quod, ad assensum prudentem et rationabilem alicui propositioni praebendum, necesse est ut motivum aliquod assensus rationabile habeamus. At­ tamen fidem haud raro praestamus motivo inepto ducti; et irrationabilitas talis motivi aliquando evidens est, ali­ quando non est evidens, et diligentiæ plus aut minus requiritur ut de ista irrationabilitate constet. b 2 —— DE ECCLESIA. [Disp. I. 3. Media habemus quædam ad veritatis notitiam cer­ tain aut probabilem perveniendi. Sic, per sensum inti­ mum, actualis status mentis nostræ conscii sumus : per sensus externos, de existentia corporum et eorum quali­ tatibus certi sumus : veritates immediate evidentes ex earum intuitiva perceptione intelligimus. Quasdam ve­ ritates, v. g. mathematicas, argumentando a primis prin­ cipiis, acquirimus ; alias vero, v. g. facta historica, ex hominum testimonio habemus. 4. Hæc media sciendi, seu motiva *assensus, sunt vel intrinseca vel extrinseca. Nam, comparato subjecto propositionis cum ejusdem prædicato, vel (1) comper­ tam habemus eorum convenientiam—sive statim ex in­ spectione terminorum hæc convenientia percipiatur; sive, examine facto circa naturam rerum quæ terminis extre­ mis designantur, aut circa naturam alterius rei, quæ, ut causa aut effectus aut adjunctum, ducit in notitiam illa­ rum rerum; vel (2) prædictam convenientiam, hujus­ modi mediis, non invenimus.f 5. Primo. Si ex ipsa terminorum apprehensione, (ut fit in axiomatibus, v. g. “totum est majus sua parte”), convenientia eorum statim constet, tunc medium sciendi et motivum assensus est ipsa immediata et intuitiva evi­ dentia veritatis propositionis. Si vero convenientia hæc non sit immediate evidens, fit evidens mediate examin­ atione propositionis, vel ope ratiocinii ex principiis intui* Hæc duo generatim idem significant, sub diverso conceptu. Media sunt quatenus ducunt in notitiam rei : Motiva sunt quatenus funda­ mentum assensus rationabilis pnestant. f Quod dicitur de convenientia extremorum in propositione affir­ mativa vera, pariter de disconvenientia eorum in propositione negante vera, mutatis mutandis, affirmandum est. Sect. 1.] i NO HONES PRÆVIÆ DE FIDE. tivc evidentibus, vel ope experimentorum physicorum, vel aliorum, quæcunque sint, mediorum, quæ hanc convenientiam, ex natura rei de qua quæstio est, vel ejus causa, effectu &c., manifestant. Evidentiam hanc, (sive sit immediata sive mediata), seu motivum assensus, intrinsecam vocamus ; quia oritur ex ipsius rei aut rei cum ea connexæ examinatione. 6. Secundo. Si vero, subjecto comparato cum attri­ buto, nulla eorum convenientiæ appareat evidentia in­ trinseca, sive immediata sive mediata, hanc convenientiam aliunde cognoscere non possumus quam ex testimonio illius qui ipse talem evidentiam habet. Fieri potest quod per plurium manus testimonium hujusmodi ad nos usque traditum fuerit : sed patet aliquem ultimum esse debere testem cui convenientia prædicta, ex evidentia intrinseca, comperta sit. Sic, homo rudis, matheseos penitus igna­ rus, nec videt intuitive tres angulos trianguli esse æquales duobus angulis rectis, nec, per examinationem, hoc sibi evidens reddere potest. Aliud, igitur, motivum as­ sensus rationabilis habere nequit nisi testimonium illius cui veritas propositionis, ex evidentia intrinseca, per­ specta est. Sic, iterum, qui vidit aliquod factum aut locum, directe cognoscit existentiam illius loci et veri% tatem illius facti. Qui autem non vidit, nonnisi auc­ toritate alterius credere potest. In hujusmodi casibus motivum assensus vocatur extrinsecum ; et sic assentiens dicitur habere fidem. Uno verbo, evidentia quam parit testimonium et auctoritas alterius est extrinseca : omnis alia evidentia est intrinseca. Lugo, D. 1, n. 4; Salmanticenses, D. 3, Dub. 2 (Proem.), n. 32; Bellarmin. de Eccles. L. 4, C. 3 ; Perrone, de Locis P. 3, n. 22, 24. 7. Motivum hoc extrinsecum non reddit convenient ··’ à . ‘1 · « 1 Ί > « r r· »·* »■» 6 DE ECCLESIA. [Disp. I. tiam attributi cum subjecto evidentem directe et in se, sed tantum credibilem certo aut probabiliter, prout auctori­ tas certa sit aut probabilis. Auctoritas enim, ut sic, ostendit tantum factum convenientiæ. Sic, homo iste nidis qui audit a mathematico tres angulos trianguli æquales esse duobus angulis rectis, credit, et quidem rationabiliter, sed non magis quam antea percipit quo­ modo se res ita habeat. Si vero postea rationes intrin­ secas, seu propositionis demonstrationem, examinaverit, evidentiam habebit intrinsecam. Et sic in omnibus aliis casibus. 8. Ex his patet differentia inter scientiam et fidem proprie dictam. In scientia enim videmus propositio­ nem esse veram ex intrinseca evidentia : in fide credi­ mus esse veram ex motivo extrinseco. 9. In ordine ad quædam postea tangenda in Dispu­ tationibus de Ecclesia, abs re haud erit hic item differ­ entiam inter rationem etfidem obiter paucis delibare. Ύοχ. Ratio plures habet significationes. Impræsentiarum vero eam accipimus pro facultate illa-quam ha­ bemus veritates, sive per media intrinseca sive extrinseca, sed tamen humana et naturalia, inveniendi, et eas intelligendi, dijudicandi, comprehendendi. Ratio, igitur, prout contradistinguitur a fide divina, medium est veritatis comparandæ, &c., homini naturale, omnibus (etsi in diversis gradibus perfectionis,)’Touimune, et omnino dis­ tinctum a medio extraordinario et supernatural!. Et plura omittamus quæ potius ad Tractatum de Religione pertinent, evidens est (et in isto Tractatu de Religione probatum), quod, etsi ratio humana plures potest veri­ tates invenire, attamen plures esse quas, non tantum propter impedimentum superveniens interjectum, sed NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE. etiam ex nativa et intrinseca sua impotentia, çomparare nequit. Ut hæ sciantur, necessc est quod a Deo, aliquo extraordinario medio, quod Revelatio Divina vocatur, communicentur. Assensus qui datur veritatibus a ra­ tione, per media intrinseca, comparatis, nullo speciali nomine, quod ego scio, gaudet ; vocari autem potest assensus scientiœ. Si per medium extrinsecum seu auctoritatem pure humanam veritates a ratione com­ parentur, vocatur assensus fidei humanæ seu fides hu­ mana. Assensus qui datur veritatibus ut revelatione divina comparatis, sive aliunde a ratione sciri possint aut sciantur necne, vocatur fides divina. 10. Definitiones Fidei. Habitus fidei divinæ de­ finiri potest Virtus theologica, qua homo, ob auctoritatem Dei, omnibus ab eo certo revelatis firmiter assentitur. Hæc fides est vol pure divina vel divino-catholica. Prior est quam jam definivinus : posterior eadem est cum ad­ dito, sciz., Virtus theologica, qua homo, ob auctoritatem Dei, firmiter assentitur omnibus ab eo certo revelatis, et nobis per Ecclesiam ad credendum propositis. Actus fidei est Actualis assensus firmus alicui aut omni veritati a Deo certo revelatœ, propter ejus auctoritatem. Quoties exhinc vocabulo fide usi fuerimus, de fide divina, non autem humana, nisi contrarium significetur, loquimur. 11. Divisiones Fidei. I. Fides est vel habitualis vel actualis. II. Est vel pure divina vel catholica. III. Est vel interna vel externa. lïæ divisiones, vel ex dictis vel ex ipsis terminis, claræ sunt. 12. IV. Est vel explicita vel implicita. Fides expli­ cita ea est qua creditur veritas quæ in se menti proponi­ tur. Implicita est fides qua creditur veritas quæ in se menti non proponitur, sed quæ in alia veritate, quæ sdirrr ύββογ * i V| ' R DE ECCLESIA. [Dimi·. I. explicite creditur, continetur, implicatur. De Ime divisione redibit Hermo in Disputationibus de Ecclesia. 13. V. Ent vel formata vel informis. Formata est qme sibi adjunctam habet choritatcm seu gratiam sanc­ tificantem. Informis est quæ existit in eo qui gratia sanctificante caret. Duri autem fidem informem osten­ ditur in Tractatu de Gratia. 14. VI. Est vel viva, quæ producit opera salutaria, vel mortua^ qme non producit, aut non producit in quantum debet. 1’lures confundunt hanc divisionem cum præccdenti, intelligentes per fidem formatam idem ac per vivam, et per fidem informem idem ac per mor­ tuam. Sed, ut puto, melius HenNO, D. 1, <2- 1, Conci. 2 ; Kick, n. 611; Collet, A. 1, S. 1, et alii distinguunt. Fides equidem ita mortua esse potest ut simul informis sit. Attamen potest esse cum eo languore spirituali, (pii, etsi valde disponat ud peccatum mortale, non statim necessario expellit gratiam. 8wmo Bwvxda^DE MOTIVO F1DEL 15. Motivurn (seu, ut loquuntur Scholastici, objec­ tum formale·) fidei illud est ob quod assentitur veri­ tatibus u Deo revelat ia; wu eat ultima ratio ob quam credimus revelatu a Deo. • ·· Suppono primo, objectum fonnak· H mah riabj in pni^nli Di*putatione <"W'illn quorum uni m· «ntiniur propter aliud. Hient etiam in nelibuH voluntati* objectum materiale «nt illud quod amatur propter aliud: objectum vero formai» cui illud propter quod aliud anmmiiM, Verbi gratin, hi amo» modtoinam propter «aniUtem, medicina e*t objec­ tum materiale; wuiita* <»t objectum formule, quin quam informat et vcilit medic inam, qum « « undam ><· non moveret voluntatem, veniit» tamen a bouitute unitati» allicit ad au i amorem."— Ltoo, D. I, π. I. Sicirr. 11.] NOTIONES I'H/EVI/E DE 1Ί DE- 16. Distinguendum est motivurn hoc u causa effici­ ente actus fidei. lime est habitus fidei, aut aliquid supplens locum habitus, et ea est per quam aut ex (pia efficitur netus fidei, non autem propter (piam credimus. Logo, d. 1, n. 6. 17. Vix opus est notare, quod adeo clarum est., exis, tere objectum fidei formale, et hoc omnino diversum ab objecto materiali, seu ipsa veritate credita. Nam objec­ tum credendum non est per se evidens, et, ut ex dictis eatis, ex dicendis magis, patet, quatenus est objectum fidei) non potest esse evidens. Ergo credendum est propter aliud. 1H. In cpio igitur consistit motivurn fidei? Omissis hic, hiereticorum sententiis postea refutandis ; omissis item veterum quorundam theologorum sententiis anti­ quatis, ab omnibus hodie rejectis, et quæ videri possunt apud Sa LM ANTICENSES, D. 1, n. 73, &C. ; Lugo, 1). 1, et alios; dicimus motivurn fidei esse Auctoritatem Dei. HæC sententia nobis certa est; et, quantumvis obscure quidam docti auctores loqui videantur, aut inter se, de modo loquendi aut de punctis quibusdam scholasticis, * dissentire, quoad rem clare exposita, inter cos commu­ nissime, ut puto, recepta. Consulant. Suarez, D 3, S. 4, n. 7, et alibi ; Lugo, D. 1, n. 56 ; Saluant. loco infra * Hic Hai.manticf.nmkh, (juin Gonet, Bilj.caiw, et iiHîm multiM, di­ cunt motivurn fldci congiuUrro in voracitate Dni, «eu veritate in ilic<-n£■>' l i η ) u. V- f2 • ·.· 20 DE ECCLESIA. [Disp. I. his duobus “ Omnes Apostoli sunt infallibiles” et “ Mat­ thaeus est Apostolus.” Si Primum, Hujusmodo propo­ sitiones non pertinent ad praesentem classem : vide infra, n. 44. Si Secundum, Mihi longe probabilius, imo om­ nino certum est talem propositionem esse revelatam. Ratio, quia qui dicit omnes Apostolos esse infallibiles et Matthæum esse Apostolum, clare et etiam expresse, etsi non totidem verbis (vide n. 25, 26, 35, 36), dicit Mat­ thæum esse infallibilem. Duæ priores propositiones id significant quod in tertia alio modo exprimitur. Vide Lugo, qui D. 1, n. 279, ’280, 282, pro hac parte solidis­ sime argumentatur. Verumtamen hæc quaestio videtur esse libere disputabilis, eo saltem sensu quod eam Eccle­ sia adhuc non definierit. 41. Quoad Tertiam Classem, sciz., cum propositio deducitur ex præmissis, quarum una est revelata et altera evidens ex ratione. Dico I. Vide dicta n. 39, quæ hic urgent saltem a pari. Dico II. Si spectetur propositio ut contenta in præmissis, etiam ita ut præ­ missa non revelata tantum declarat id quod virtualiter (vid. infra, n. 44) continetur in præmissa revelata, prout loquitur Vasquez, probabilior et, ut puto, longe com­ munior sententia docet hujusmodi propositionem non esse *revelatam. Ratio est, quia non est· eadem cum propositione revelata, et, ut credatur, non tantum re­ quiritur scire veritatem quæ in revelata præmissa mani­ festatur, et quæ ob auctoritatem divinam creditur, sed etiam scire veritatem quæ in non revelata præmissa continetur, et quæ creditur, non propter divinam auc* Theologi non proponunt quæstionem, An propositio sit revelata, eed An sit de fide : sed, quoad rem, in idem recidit. MV Sect. 111.] NOTIONES FRÆV1Æ DE EIDE. 21 toritatem, sed propter evidentiam rationis. Igitur pro­ positio hæc non creditur propter auctoritatem divinam, onatur sed propter hanc simul cum evidentia rationis. exemplum communiter a Theologis allatum :—Omnis homo est risibilis ; Christus est homo ; ergo Christus est risibilis. Omnem hominem esse risibilem non dici­ tur a Deo, sed a ratione cognoscitur. Ergo non est revelatum Christum esse risibilem in eo quod revelatur Christum esse hominem. 42. Contra hoc ultimum objici potest. Dictum est n. 38, hanc propositionem “Christus est animal ratio­ nale” esse revelatam in ea “Christus est homo;” quia vox homo ingerit, vi vocis in ratione signi, ideam animalis rationalis. Sed æque explicite ingerit ideam risibilitatis. Resp. Nego minorem. Si tamen minor esset vera, tan­ tum sequeretur hoc exemplum non esse exemplum aptum: de quo judicent qui in hac materia peritiores sunt. Sed quicquid sit de his, extra dubium est hanc quæstioncm esse libere disputabilem, An conclu­ sio ex præmissis, quarum una tantum est revelata, sit ipsa revelata. 43. Quoad Qiiartam, Classem, sciz. cum propositio singularis continetur in universali : ut in propositione universali “ Deus vult omnes homines salvari” conti­ nentur propositiones “ Deus vult Petrum, vult Paulum, &c. salvari.” Sic etiam, in propositione universali “ Om­ nis Pontifex Romanus,” aut “ Omnis Successor B. Petri habet Primatum totius Ecclesiæ jure divino,” continen­ tur propositiones singulares “Gregorius XVI. habet, Ac.” “Pius IX. habet, &c.” Quod autem Gregorius XVI. fuerit, et Pius IX. sit vere Romanus Pontifex, est infallibiliter certum ex testimonio Ecclesiæ, ut suo loco.de- I ! •· ’ DE ECCLESIA. [Disp. I. monstrabitur ; sicut certum est physica certitudine Petrum, Paulum, &c., esse homines. Nimis longum esset hanc quæstionem excutere. Vari® sunt opiniones quæ videri possunt apud Mon­ tagne, p. 478, &c. ; Lugo dicit (D. 1, n. 298) com­ munem esse sententiam affirmantem hujusmodi propos! tiones esse revelatas. Verumtamen hæc sententia non videtur esse absolute certa, et certe non est definita ab Ecclesia. 44. Quoad Quintam Classem, sciz., cum propositio virtualiter continetur in propositione revelata. Hoc autem diverso sensu a diversis theologis intelligitur. Quidam dicunt illud in alio contineri virtualiter quod in hoc continetur ut in radice v. g. ut effectus in causa, proprietas in essentia (n. 40). Alii dicunt unum in alio contineri virtualiter, cum posterius non potest vere esse quin prius vere sit ; seu, cum ille qui negat prius censeatur negare posterius. Hæc omnia, quoad rem, in idem conveniunt ; et, quoad rem, hæc propositionum classis cum tertia classe confundi potest (n. 41), et idem de utraque dicendum videtur. 45. Non autem probo exemplum illius virtualiter contenti a quibusdam allatum, qui dicunt in proposi­ tione illa revelata “ Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via, et . . . blandimento suæ caudæ gaudebat” (Tobiæ xi. 9), propositionem hanc “Canis ille habebat caudam” non formaliter sed virtualiter esse contentam et revelatam. Mihi clarum esse videtur hanc proposi­ tionem esse formaliter et expresse etsi, ut aiunt, in ob­ liquo revelatam. Qui enim dicit canem blandimento caudæ suæ gaudere, dicit canem habere caudam : et hoc ipsa verba expresse significant. Sic, dicendo me jam Sect. Hl ] NOTIONES l’HÆVI/Ε DE FIDE. 23 manu stilum tenere, dico me habere et manum et stilum. Sed in immensum crescerent hæ notiones præviæ, si altius in hæc descenderem. Consul. Montagne, loc. cit. ; Lugo, D. 1, S. 13 ; Suarez, D. 3, S. 11 ; Viva, D. 2, n. 2 (qui. n. 5, male pro se citat Lugonem et Suabezium); Kilber, P. 1, A. 1, C. 2, 3; Amort, D. 1, Q. 2, &c. &c. 4G. De tota hac materia sequentia noto. Primo. De quæstionibus istis generalibus (n. 33), nulla existit Ec­ clesia) definitio, vel diserte vel in manifesta fide Ecclesiæ. Quod patet non tantum ex eo quod quidam dubitent an istæ propositiones sint revelatæ, sed etiam ex eo quod (ut mihi videtur) Theologi qui affirmant eas, aut quasdam ex iis, esse revelatas, hanc sententiam non tenent ut definitam, et sententiam negantem, etsi eam ut penitus falsam rejiciant, non damnant ut oppositam fidei Ecclesiæ. 47. Secundo. Ecclesia (quod suo loco ostendetur) potest aliquam ex praedictis propositionibus ut simpli­ citer credendam definire, v. g. conclusionem ex duabus præmissis quarum una non est revelata. Vide infra, n. 51. 48. Tertio. Non tamen sequitur, ex eo quod Eccle­ sia talem propositionem definiat, illam evadere reve­ latam et de fide. De hoc disputatur inter Theologos : sententia negans propositionem fieri de fide mihi pro­ babilior videtur : vid. Montagne, p. 487. 49. Quarto. Assensus datus hujusmodi conclusioni­ bus sic definitis ex ipsa fidei gratia et habitu proce­ dere potest, et esse non tantum ex principio sed ex motivo supernatural!, pariter ac ipse assensus fidei. 24 DE ECCLESIA. [Disp. I, Et ratio est, quia (ut bene notat Lugo, D. 20, n. 134) virtus fidei et reverentia et cultus divinæ veracitati de­ bitus requirit ut non solum immediate revelata amplec­ tamur sed etiam “aliquid aliud, quod oportet firmum esse, ne ipsa fides vacillet et ea rejiciamus quæ non solum immediate sed etiam ea quæ mediate fidem lædunt 50. Quinto. Etiamsi Ecclesia definiret aliquam par­ ticularem propositionem, quæ apud Theologos commu­ niter habetur tanquam conclusio theologica v. g. ex duabus quarum una tantum est revelata, ut rigorose de fide tenendam, et errorem oppositum ut hæreticalem damnaret; adhuc non sequeretur definitam esse gene­ ralem quæstionem v. g. omnem conclusionem ex dua­ bus, quarum una tantum est revelata, esse revelatam. Il Forsan enim illa propositio, quam ante definitionem habuerant Theologi pro mera conclusione, re maturius examinata, inventa fuerit plane in verbo Dei revelata. Propositio quæ ex hoc vel illo textu S. Scripturæ ut conclusio per discursum infertur, in alio textu aut in Traditione immediate et formaliter revelari potest. * 51. Sexto. Non videtur necessarium ut Ecclesia definiat generalem quæstionem. Sufficit enim quod, suborto errore circa aliquod dogma particulare, Ec* Hinc non probo exemplum allatum a Charmes (Dc Ecclesia, D. 3, C. 2, Quar. 2), qui dicit hanc propositionem, “ Christus non habet humanam voluntatem,” damnatam esse ut haereticam, utpote sequentem (debuit dicere, cujus contradictoria sequitur) ex duabus, quarum una est revelata, “ Christus est homo,” et altera evidenter vera, “ Omnis homo habet humanam voluntatem.” Sequitur equidem propositio definitu de fide, sciz., “Christus habet humanam voluntatem” ex istis duabus. Sed nullomodo.constat eam esse definitam de fide Sect. IV.] NOTIONES DRÆVIÆ DE FIDE. 25 clesia, illum errorem damnando, veritatem definiat ab omnibus firmissime tenendam. Ecclesiam enim infalli­ bilem esse, et ejus censuram firmo assensu interno esse acceptandam, in erroribus proscribendis, sive hi sint directe contra fidem revelatam sive tantum indirecte ct remote, dogma Catholicum est postea suo quoque loco probandum. Sectio Quarta,—DE OBJECTO FIDEI : UTRUM DECURSU TEM­ PORIS AUGEATUR. 52. Duplici modo concipi potest articulos fidei cres­ cere, simpliciter et secundum quid. Crescunt simpliciter cum nova aliqua veritas a Deo revelatur. Crescunt secundum quid triplici modo. Primo, cum revelatio obscura redditur clara et distincta per interpretationem. Adde supra n. 37, et exempla apud Auctores ibi citatos. Secundo, cum revelatio generalibus verbis concepta evol­ vitur et applicatur. Sic revelatur Successores B. Petri, in ipso Petro, constitutos esse a Christo totius Ecclesiæ petram seu firmamentum, quo una et undique et in omnibus indefectibilis in aeternum conservaretur ; et præditos esse potestate quodcunque ubicunque solvendi aut ligandi ; et Apostolorum successores et omnes fideles et universam Ecclesiam contra quasvis impugnationes utpote sic sequentem : imo longe probabilius et nobis certum esse videtur oppositum, sciz., eam fuisse definitam de fide utpote in se reve­ latam. Etenim 1°. revelando Christum esse verum et integrum hominem eo ipso revelatur eum habere humanam voluntatem (n. 35). Sed sepo­ sita ista responsione, dico 2°. diserte et clare in se revelatum esse etiam in verbo Dei scripto, Christum habere voluntatem humanam, prout omnes Theologi ostendunt disputantes contra Monothelitas. Vide Tractatum de Incarnatione. b" τη* ; ■· 26 DE ECCLESIA. [Disp. I. diabolicas confirmandi, securosque conservandi, &c. &c. Deinde occurrentibus casibus, evolvendo hanc revelati­ onem, definitur illos habere tale et tale munus aut speciem jurisdictionis v. g. leges universales ferendi, definiendi dogmata fidei, &c. &c., et hæc immediate a Deo et plena mensura habere, et non quasi dependenter a quadam delegatione aut acceptatione aut approbatione aliorum particularium pastorum Ecclesiæ, &c. &c. Tertio, cum proponitur revelatio sub hoc vel illo conceptu, ad occurrendum huic vel illi errori. Sic, in definitione præsentiæ Christi in Eucharistia a Cone. Trident., po­ nuntur verba “ vere realiter et substantialiter” ad occur­ rendum erroribus variis novatorum Protestanticorum : vid. Bellarmin. de Euchar. Sacram. L. 1, C. 1 et 2. 53. Explicatis istis duobus modis incrementi arti­ culorum fidei, manet inquirendum an de facto alterutro aut utroque modo, isti articuli creverint. Quaestio esse potest, primo, de augmento ab Adam usque ad Christum et Apostolos inclusive ; secundo, a tempore Apostolo­ rum usque ad finem mundi. Primo. De incremento ab Adam usque ad Chris­ tum et Apostolos inclusive. Multa circa hoc punctum disputata tantum de nomine sunt, ut recte ait Dens, n. 23. Qui defendunt articulos non crevisse quoad sub­ stantiam seu simpliciter, sæpe confundunt fidem impli­ citam cum revelatione implicita. Sunt autem hæc duo valde diversa. Hæc vero dicenda videntur :—I. Cre­ verunt articuli saltem secundum quid. II. Fides in articulos duos principales (Hebr. xi. 6) non crevit simpliciter : seu, aliis verbis, hi duo articuli ab initio mundi formaliter revelati sunt, et a fidelibus explicite crediti. III. De revelatione dogmatum Trinitatis et Sect. IV.] NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE. 27 Incarnationis vide Tractatus de his mysteriis. IV. Quoad alios articulos dicendum est eos simpliciter cre­ visse. Planum est enim articulos simpliciter crevisse cum novæ sint factæ revelationes articulorum antea non revelatorum. Atqui 1°. novæ factæ sunt revelationes, sciz., Patriarchis et a Christo. 2°. Ex articulis per has revelationes manifestatis quidam certe non erant antea revelati v. g. dogmata de septem sacramentis, de reali præsentia, &c. 54. Nec contra hanc ultimam assertionem dicatur hos et alios similes articulos contineri in articulo de Divina Providentia. Nam hæc veritas “ Deus provi­ debit mediis sufficientibus saluti hominum” nullomodo continet hanc “ Deus providebit saluti hominum institu­ endo septem sacramenta, &c.” 55. Secundo. De incremento a tempore Apostolorum exclusive. De hoc Dico I. Articuli creverunt secundum quid triplici modo supra enumerato, n. 52. Quibus addi possunt aliæ duæ species incrementi, non quidem dogmatum revelatorum et defide, sed 1°. conclusionum ex illis certarum, quas vel expresse proponit Ecclesia, vel clara ratione evolverunt Theologi ; 2°. Factorum Dog­ maticorum, de quibus infra in Disputationibus de Ecclesia. 56. Dico II. Non creverunt simpliciter. Ita omnes probati auctores. Probatur, primo, ex Sac. Script. “ Omnia quæcunque audivi a Patre meo nota feci vobis .... Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcunque audiet loquetur.” Joan. xv. 15, xvi. 13. Vide alios textus ap. Bannes, Q. 1, A. 7 (pag. 37), Prima Conclus. Probatur, secundo, ex Cone. Trident. * O ' DE ECCLESIA. 3 0 · [Disp. I. Sess. 4, in decreto de Canonicis Scripturis, prope ini­ tium ; et Sess. 6, Proem, ubi docet doctrinam Catholi­ cam contineri in Sacra Scriptura et Traditionibus. Plura videas ap. Bannes, 1. c. ; Suarez, D. 2, S. 6 ; Lugo, D. 3, S. 5, et D. 20, n. 9 ; Kilber, n. 111 ; Antoine, S. 1, A. 5 ; Reiffenstuel, Jus Canon. Proem, n. 68 ; Amort, D. 1, Q. 7. 57. An dici potest fidem obscuriorem esse quibus­ H aliis ? dam sæculis quam An dici potest aliquod dogma posse penitus deperdi, aut etiam per aliquod tempus in Ecclesia ignorari ? An dici potest Ecclesiam posse defi­ nire de fide quod ante non tenebatur de fide in quavis parte Ecclesiæ ? Ilæc et similia infra in Disputatione de Infallibilitate Ecclesiæ, tanquam in propria sede, excutientur. Sectio Quinta.—DE CERTITUDINE FIDEI : DE CERTITUDINE OBJECTIVA. fi 58. Jam dictum est (n. 22) quod, ut aliquid sit de fide, requiratur ut sit non tantum revelatum sed certo revelatum. Certitudo autem duplex est, objectiva et subjectiva. Certitudo objectiva alicujus propositionis est ipsa ejus veritas. De hac certitudine hæc dicenda sunt. 59. Primo. Deus non potest falsum revelare. Hoc enim auctoritati ejus infinitæ repugnaret. 60. Secundo. Sola difficultas hic solvenda est, An fidei possit subesse falsum ? i. e. An possit aliquis fide divina credere id quod, etsi ipsi revelatum esse videatur, revelatum tamen non est : v. g. idiota cui dogmata pro­ ponuntur a parocho ut de fide, quorum aliquod nec reve­ latum est nec verum ? De hoc hæc dicenda videntur. 61. I. Fides hujus rus.tici in articulum falsum, esto NOTIONES PRÆVIÆ DE EIDE. 29 non sit divina, proprie tamen non potest vocari humana, ut quidam illam vocant. Fides enim humana est oh auctoritatem humanam, qualis certe hæc fides non est. Debet ergo vocari fides putative aut apparenter divina, aut alio nomine. 62. II. Fides hæc, quatenus a nobis discerni potest, non differt a fide divina in verum articulum. Experien­ tia enim constat nullum discrimen percipi posse, sive in firmitate sive in aliqua alia qualitate discernibili illius assensus falsi ab assensu vero. Assensus idem, quate­ nus nobis apparet, datur articulo vero et falso. Lugo, D. 4, n. 91. 63. III. Assensus ille falsus potest esse ex pia affecti­ one, supernaturalis et meritorius. Lugo, ibid; Haunold, n. 229 ; Viva, Dam. Thes. Prop. 4, Innocent. XI. η. 10. 64. IV. Omnino tamen certa et certissima doctrina est (Suarez, D. 3, S. 13, η. 1 ; Lugo, n. 79 ; Malderus, Q. 1, A. 3, D. 2, pag. 11), hanc fidem non esse divinam, nec ex habitu fidei elicitam, qui habitus a Deo restringi­ tur ad producendum tantum assensum verum. Proba­ tur ex Cone. Trident. (Sess. 6, cap. 9) affirmante quod “fidei .... non potest subesse falsum.” Argumenta ex S. Scriptura vid. apud Auctores citatos. Argu­ menta quæ ex ratione proferunt mihi videntur non esse omnino firma ad probandum. Sectio Sexta.—DE CERTITUDINE FIDEI: DE CERTITUDINE SUBJECTIVA. 65. Certitudo subjectiva est firma mentis adhaesio objecto proposito, ob motivum excludens omnem pru­ dentem formidinem erroris, et ut sic apprehensum. I. Debet esse firma mentis adhæsio. Nam adhæ- • V '· 30 DE ECCLESIA. [Disp. I. sio formidolosa, subdubitans, haesitans, est opinio aut dubium aut aliquid aliud, sed non certitudo ; neque sic assentiens diceretur esse certus seu habere certitudinem. •ι II. Debet esse ob motivum excludens omnem prudentem formidinem erroris. Assensus ob motivum non exclu­ dens istam formidinem, etsi firmus, esset irrationabiliter firmus : et sic credens, quantumvis tenaciter, non esset certus. III. Motivum assensus debet apprehendi ut π sufficienter firmum ad excludendam omnem formidinem II erroris prudentem. Si aliquis assentiret ob motivum revera et in se sufficiens ad talem formidinem excluden­ dam, quod tamen non apprehenditur nisi ut debile, as­ sensus ejus, quantumvis firmus, non esset rationabilis. Non tamen requiritur, in actu assentiendi, formalis reflexio in hanc tertiam conditionem. 66. I. Concipi potest assensus firmus absque motivo sufficienti, aut apprehenso ut sufficienti : et hic esset mera obstinatio seu pertinacia. II. Concipi potest quod aliquis propositiones falsas et veras commixtas eodem assensu credat, ob motivum excludens omnem H prudentem formidinem errandi hic et nunc ; v. g. rus­ II ticus eodem assensu credens vera et falsa a Parocho simul proposita. Hic assensus, quoad falsa dogmata, mihi videtur esse certitudo *subjectiva, sed mere sub­ jectiva est. Sed de casu rustici hujus longus redibit sermo ubi de Infallibili Magisterio Ecclesiae. Vid. Lugo, D. 6, S. 1 ; Suarez, de Gratia, L. 9, C. 9, n. 2 ; Bellarmin, de Justif., L. 4, C. 2. ι ■X * “ Solet evidens credibilitas separari a veritate objecti, ut patet in fide humana ; prudenter enim solemus credere quæ in se sunt falsa.” Salmasticf.nses, D. 3, n. 3. NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE. « 67. Multi Protestantes tenent (ut puto, inter illos communissima est sententia) certitudinem illam seu as­ sensum firmum non requiri ad fidem, sed cum ea bene posse consistere dubium ne non sit revelatum id quod creditur. Ita non solum doctores Protestantici latitudinarii, aut qui pertinent ad Ecclesiam Constitutam bassam seu inferiorem aut ad ecclesiam latam seu laxam, quod mirum non est,- sed etiam doctores Ec­ clesiæ excelsioris seu, ut a quibusdam vocantur, Oxonienses, Tractarii, Puseyitæ. Ita praeclarus vir, D. Newman, in opere edito antequam oculi ejus vidissent salutare * Domini. Ita etiam alii ejusdem sectæ qui adhuc in tenebris et in umbra mortis sedent.f Contra hunc errorem, quicquid olim dixerint quidam auctores quoad hoc reprobati, hodie omnino tenendum est assen­ sum fidei esse debere certum, et assensum qui non est firmus non esse assensum fidei. 68. Probatur hæc doctrina breviter. Primo. Assen­ sus fidei ubique in S. Scriptura exhibetur ut certissimus. “ Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur :” Tobiæ iii. 21. “Modicae fidei, quare dubitasti Matth. xiv. 31. “ Si habueritis fidem et non haesitaveritis Matth. xxi. 22. “ Noli timere, tantummodo crede Mare, v. 36. “ Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit:” Mare. xvi. 16. “0 stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetae Luc. xxiv. 25. “Crediderunt Scripturae et sermoni quem dixit Jesus:” * “ Prælcctioucs de Prophetico munere Ecclesiæ,” pp. 106 et 131. t Vido Goode, “Regula Eidei Divina,” vol. i., p. 76 (cap. 2), vol. iii. p. 544 (cap. 12). F i v f· r ·> DE ECCLESIA. >· *-v· [Disp. I. Joan. ii. 2'2. “Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus, hunc Jesum :” Act. ii. 36. “Ecce aqua, quid prohibet me baptizari ? Dixit autem Philippus, Si credis ex toto corde, licet Act viii. 36. “ Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem:’’ 1 Timoth. i. 12. “Postulet autem in fide nihil hæsitans ; qui enim hæsitat similis est II • fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur:” Jacob, i. 6. In his textibus, sicut et in omnibus texti­ bus (his enim multi addi possent,) ubi mentio est de fide vera et Deo accepta, I. Verba fides, credo, scio, et quæcunque alia ad actum fidei significandum usurpan­ tur, ea sunt quæ, sensu vero et proprio, non opinionem, ïïi dubium et hæsitantem, sed assensum fir­ non assensum mum denotant, et assensûs firmi solius menti ideam ingerunt. Et II. nihil occurrit in contextibus quod significationem istam impropriam et alienam vel mini­ mum insinuaret. E contrario III. non solum quædam in multis textibus adduntur quæ, variis modis, firmita­ tem assensus diserte et explicite, et quasi ad assensum verum et Deo acceptum necessariam, exprimunt ; ut vocabula pro certo; certissime,- ex toto corde; certus sum (Tob. iii.; Act. ii. viii.; 1. Timoth. i). Sed et IV. alia adduntur, in multis textibus, quæ, æque diserte et ex­ plicite, quodvis dubium et hæsitat ion em, tanquam veræ fidei absolute repugnantem et ei prorsus insociabilem et Deo non acceptam, exhibent ; qualia sunt Modicœ fidei, quare dubitasti; si non haesitaveritis ; noli timere; 0 stulti et tardi corde ; nihil hæsitans, qui enim hæsitat, &c. Matth. xiv. xxi.; Marc, v.; Luc. xxiv.; Jacob, i. G9. Probatur Secundo. Motiva credibili tatis talia sunt c Sect. VI.] NOTIONES PR.EV IÆ DE FIDE ut clare testificentur locutionem Dei. Hoc alibi proba­ tur I. ex investigatione illorum motivorum in particu­ * lari. Probatur II. ex testimonio Scripturæ expresso. “ Testimonia tua credibilia facta sunt nimis Psalm. * Horum breve summarium habetur apud Gonet, J). 1, in fine, Valentiam, D. 1, S. 1, P. 4, et alios innumeros. “Sed quam multa, quam mira, quam splendida præsto sunt argumenta, quibus humana ratio luculentissime evinci omnino debet, divinam esse Christi religio­ nem, et omne dogmatum nostrorum principium radicem desuper ex coelo­ rum Domino accepisse (S. Joann. Chrysost., Homil. 1, inlsai.), ac proptera nihil fide nostra certius, nihil securius, nihil sanctius extare, et quod firmioribus innitatur principiis. Hæc scilicet fides, vitæ magistra, salutis index, vitiorum omnium expidtrix, ac virtutum fecunda parens et altrix, divini sui auctoris et consummatoris Christi Jesu nativitate, vita, morte, resurrectione, sapientia, prodigiis, vaticinationibus confir­ mata, supernæ doctrinæ luce undique refulgens, ac coelestium divitia­ rum ditata thesauris, tot Prophetarum prædictionibus, tot miraculorum splendore, tot Martyrum constantia, tot Sanctorum gloria vel maxime clara et insignis salutares proferens Christi leges, ac majores in dies cx crudelissimis ipsis persecutionibus vires acquirens, univorsum orbem terra marique, a solis ortu usque ad occasum, uno Cnicis vexillo pervasit, atque idolorum profligata fallacia, errorum depulsa caligine, triumphatisque cujusvis generis hostibus omnes populos, gentes, nationes, utcum­ que immanitate barbaras, ac indole, moribus, legibus, institutis diversas divinæ cognitionis lumine illustravit, atque suavissimo ipsius Christi jugo subjecit, annuntians omnibus pacem, annuntians bona. Quæ certe omnia tanto divinæ sapientiae, ac potentiæ fulgore undique collu­ cent, ut cujusque mens et cogitatio vel facile intelligat Christianam fidem Dei opus esse. Itaque humana ratio cx splendidissimis hisce, œque ac firmissimis argumentis clare aperteque cognoscens Deum ejus­ dem fidei auctorem existere, ulterius progredi nequit, sed quavis diffi­ cultate ac dubitatione penitus abjecta, atque remota, omne eidem fidei obsequium præbeat oportet, cum pro certo habeat a Deo traditum esse quidquid fides ipsa hominibus credendum, et agendum proponit.” Hæc Sanctissimus Dominus noster, Pius IX., in Encylica, Qui pluribus. (Acta Pii IX. p. 8). VOL. I. D Hi il fît) - •‘4Î •; il * V/ 34 DE ECCLESIA. [Ihsr. L xcii. 5. “ Si non venissem et locutus fuissem iis, pec­ catum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo Joann, xv. 22. “ Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab cis qui audierunt in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus,” &c. : Hebr. ii. 3. Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est 1 Joann, v. 9. Atqui Deo tam manifesto nobis loquenti non credere assensu firmo gravissima esset irreverentia, nec alius assensus posset esse illi acceptabilis. 70. Tabs est natura fidei in præsenti ordine, quod Deus non acceptet assensum, ut assensum fidei, nisi qui firmus et certus est. Sed quæri potest an hoc sit ex ipsa fidei essentia intrinseca, adeo ut Deus non posset aliter ordinare? Resp. I. Si veritas reveletur (prout de facto jam revelatur), cum motivis credibilitatis evi­ dentibus, tunc Deus non potest acceptare ab eo cui motiva ista sufficienter proponuntur, nisi fidem quæ est assensus firmus ; ut patet. II. An vero in alio ordine, in quo motiva credibilitatis non essent certa, esse posset fides? Mihi videretur omnino negandum. Ad fidem supernaturalem et proprie dictam * videtur abso­ lute requiri revelatio certa et assensus firmus. Fides vero quæ haberetur ex revelatione incerta, etiam pro­ babilius certa, esset tantum fides quædam imperfecta. Sed nobis scire sufficiat quod, sub præsenti decreto, ad fidem non sufficit ista dubia revelatio aut assensus dubius. · 71. Sequitur ex n. 67, &c. merito damnatam esse propositionem 21 Innocent. XI. sciz., “Assensus fidei Sect. VI.J NOTIONES l’HÆVJÆ DE FIDE 9 supcrnaturalis et utilis ad salutem stat cum notitia . solum probabili revelationis; i mino cum formidine, qua quis formidet ne non sit locutus Deus.” Ex hujus pro­ positionis censura sequitur 1°. Ad fidem supernaturalem et salutarem non sufficere probabilem revelationem, et ergo requiri certam ; et 2°. Non sufficere assensum dubium, sed requiri firmum. Sed hic quæri potest, quomodo concilietur damnatio hujus propositionis cum damnatione quartœ propositionis ejusdem Innocent. XI. sciz., “ Ab infidelitate excusabitur infidelis non credens ductus opinione minus probabili ?” Videretur enim ex hujus damnatione sequi infidelem teneri fidem veram, cum ipsi ut probabilior apparuerit, amplecti. Ex dam­ nat. vero prop. 21, non potest credere nisi certus sit de revelatione. Quod autem probabilius est non certum est, sed intra limites probabilitatis manet. Quomodo ergo teneri potest fidem veram, quæ ipsi tantum proba­ bilior est, amplecti ? Resp. breviter : Infidelis in casu dato gravem habet rationem suspicandi sectam suam esse falsam. Tenetur ergo, in re tanti momenti, ulterius inquirere, lumen divinum ad verum inveniendum im­ plorare, et, uno verbo, quod in se est, auxiliante gratia, facere ut illud inveniat. Si hæc vere et sincere præstiterit, Deus illi elargietur gratiam fidei :* si vero non præstiterit, in hoc peccat, et ideo non excusabitur ab infidelitate. Interea vero quamdiu vera fides ipsi tantum ut probabilior videtur, illam firmiter credere * “ Neque enim abbreviata est manus Domini, gratiæque coelestis dona nequaquam illis defutura sunt, qui hac luce recreari sincero animo velint et postulent.”—Allocut. Summi Pontif. habita die 9.Decembr. 1854 (Acta Pii IX., p. 627). D 2 : •L· SF'; : ■·.· ··> I 36 I • 1 DE ECCLESIA. [Disr. I. nec tenetur nec potest : Cardenas, D. 5, C. 2, &e. ; Croix, n. 48 ; Guttierez, D. 5, n. 20, 22 ; Layman, C. 13, n. 5. 72. Debet ergo assensus fidei esse absolute firmus. Sed quoad firmitatem relativam, duo inquiri possunt : Primo, An assensus fidei quocunque alio assensu firmior esse possit ? Secundo, an firmior esse debeat ? 73. Quæstio Prima : An assensus fidei quocunque alio assensu firmior esse possit ? Resp. Primo. Hæc sunt in fide specialia quæ illi majorem firmitatem et adhæsionem impertiuntur :—I. Gratia, quæ lumen supernaturale intellectui dat et robur supernaturalc voluntati. II. Objectum creditum. Nam veritas revelata, maxime objectum primarium, quod est ipse Deus (n. 23), in se est infinite magis appretiabilis quacunque alia veritate, et magis attrahens et firmans omnem nostram adhæsionem. Quid enim mihi cum veritatibus naturalibus, v. g. matheseos, &c., comparate ad veritates revelatas? III. Motivum fidei, sciz., auctoritas Dei, quæ ante omne aliud motivum, quantumvis in se certum, considerari debet. IV. Bonitas Dei et in se et erga nos. Sicut enim filius bonus boni patris ver­ bum sive præcipientis sive testificantis multo majoris facit, eique multo firmius et amantius a’dhærct, quam verbo extranei etiam æque fide digni ; quanto magis ad firmius et amantius verbo Dei minimo assentiendum, super quamvis aliam auctoritatem aut evidentiam, in­ clinari debemus ?—Dei qui unus bonus est, qui vocavit nos in hæreditatcm et admirabile lumen suum, et infiniti sui amoris tot tantaque signa quotidie nobis exhibet. “En dilectus meus loquitur mihi .... Anima mea liquefacta est ut locutus est Cantic. ii. 10, v. 6. I ft 'Λ a 37 NOTIONES l’RÆVIÆ DE EIDE. Sect. VI.] Diximus “ magis appretiabitis :” non enim loquimur de intensitate adhaesionis. Rationem vide apud Auc­ tores ubi tractant de intensitate requisita ad eharitatem aut contritionem. 74. Secundo. Damnatur propositio (19 Innocent.XL) quæ asserit quod “ Voluntas non potest efficere ut assen­ sus fidei per se sit magis firmus, quam mereatur pondus rationum ad assensum impellentium.” Rationes de qui­ bus loquitur hæc propositio, sunt motiva credibilitatis extrinseca, quæ sunt vel absoluta vel respectiva (ut ex­ ponetur ubi de Magisterio Ecclesiæ). Hæc motiva os­ tendunt honestam et obligatoriam esse fidem, et impel­ lunt ad judicium de hac honestate et obligatione, non tamen, sive sint absoluta sive respectiva, maxime si sint respectiva tantum, merentur eandem firmitatem assen­ sus, quam meretur motivum intrinsecum ipsius fidei, quod est auctoritas Dei. Hæ enim rationes non sunt (præter alia) metaphysice certae, imo motiva credibili­ tatis respectiva non sunt infallibilia. Unde auctor hujus propositionis aliam ab ea infert (20 Innocent. XL), sciz., “ Hinc potest quis prudenter repudiare assensum, quem habebat, supernaturalem.” Ex hac expositione (quam ex Illsung, T. 3, A. 1, § 2, contraximus), et ex 'dictis n. 73, patet voluntatem efficere posse ut assensus fidei sit firmior quam mereantur motiva credibilitatis. 75. Tertio. Non est quæstio de relativa veritate pro­ positionis revelatæ : non est enim majus aut minus in veritate. Equidem propositio versari potest in materia contingenti vel in materia necessaria : sed, in quacunque materia versetur, est vel vera vel falsa. 76. Quarto. Absoluta firmitas assensus consistit in absoluta firma adhaesione. Relativa autem, præter fir/ / / v ' Z ■· Ît II >r ‘d *: ; ·♦ .4^» xi-J t ; ' •ve··**’ ‘5 î fJ H : ■*»***'- * *v ·*·; 38 ’ DE ECCLESIA. [Disk I. main adhaesionem veritati revelatæ, requirit ut homo sit ita paratus, quod si eligendum esset inter abjurationem assensus fidei et abjurationem assensus cujusvis natura­ lis. secundam abjurationem eligeret. Excessus certitu­ dinis fidei consistit in firmitate assensus, connotando quatur enumerata n. 73. 77. Quinto. Quoad veritates etiam evidentes, sed non ea evidentia clara et intuitiva cui intellectus non potest, ex quocunque imperio voluntatis, resistere, certe potest assensus fidei esse firmior assensu hujusmodi veritatibus. Etiam quoad veritates clare evidentes assensus potest esse firmior. Bene enim potest homo non tantum fir­ miori adhæsione veritati revelatæ assentire, sed etiam illam comparationem instituere quod si, per impossibile, eligendum esset inter utrumque assensum, paratus esset rejicere assensum naturalem veritatibus naturalibus. Sed vide infra n. 81. 78. Sexto. Potest quis firmius assentiri eidem veri­ tati, v. g. existentiæ Dei, ut notæ per revelationem •T : hoc enim est tantum quam ut notæ per rationem revelationem ratiocinio et demonstrationi anteponere. II Non autem potest aliquis firmius revelatum credere eo sensu quod paratus sit ipsam veritatem naturaliter cognitam rejicere. Hoc enim esset manifesto absur­ dum. 79. Septimo. Damnata propositione quæ affirmat voluntatem non posse efficere ut assensus fidei sit fir­ mior quam mereantur motiva credibilitatis, non ideo videtur damnari assertio quod voluntas nequit efficere ut assensus fidei sit firmior quam mereatur quodcunque aliud motivum alterius assensus, v. g. veritatibus evi­ dentibus evidentia mctapbysica clara. Sed oppositum. Sei r. VI. j NOTIONES PRÆVIÆ DE EIDE 39 etsi non definitum, nobis videtur omnino verum sensu exposito n. 77. De his omnibus vid. Suarez, D. 6, S. 5; Lugo, I). 6; Salmant. D. 2, n. 105, &c. ; Kilber, P. 2, C. 2, A. 2 ; Antoine, S. 3, Λ. 1; Viva, D. 3, Q. 6; Kick, n. 745. 80. Quæstio Secunda: An assensus fidei quocun­ que alio assensu firmior esse debeat ? Resp. Hæc breviter existimamus dicenda. Primo. Firmitas assensus fidei requirit quod nullus alius assen­ sus in eodem fideli sit illo firmior. Dixi “ in eodem fideli non enim requiritur quod Petrus firmius assentiatur objecto fidei quam Joannes assentitur aliis veri­ tatibus: Lugo, D. 6, n. 45. 81. Secundo. Fideles non videntur teneri explicite hujusmodi comparationem appretiativam instituere (de qua n. 76), inter veritates fidei et alias veritates. Suffi­ cit quod firmissime credant, et ita sint vere dispositi quod, in nullo possibili casu, ad quodcunque malum evitandum aut quodcunque bonum assequendum, fidem interius aut exterius negarent. Objectum enim illius comparationis est impossibile. Veritati supernatural! non potest opponi veritas naturalis, alioquin hæc non esset veritas. Absolute impossibilis est casus in quo aliquis teneretur eligere inter amplectendam aut eju­ randam veritatem revelatam et naturalem : etsi bene dari potest casus, et sæpe datur, in quo aliquis tenetur deserere opinionem, veritatem putatam, &c., sciz., quando invenerit eam esse definitioni Ecclesiæ oppositam ; hoc ipso enim ista opinio falsitatis arguitur. Vide, de simili comparatione in actu contritionis, Croix, de Pœnit. n. 731, &c. ; S. Alphons. de Pœnit., 433, 7. In prae­ senti materia de comparatione veritatum fidei cum veri- r * * 'i >i ii A »A 40 DE ECCLESIA. [Disp. I. Sect. VIL] / · I tatibus clare evidentibus, scribit Lugo, n. 53 :—“ Hoc esset chimericum, nec a fidelibus exigitur talis praelatio, aut promptitudo, ut si tali genere evidentiae constaret contrarium illius, quod per Ecclesiam proponitur, adhuc contra talem evidentiam retinerent Ecclesiae doctrinam : esset enim stulta et chimerica promptitudo. Neque ex hoc sequitur, vel arguitur, quod fideles non credant res fidei super omnia : sicut enim justus diligit Deum per charitatem super omnia simpliciter et absolute; et tamen non est promptus ad habendum odium Dei, vel menti­ endum, si per impossibile id Deo placeret : ille enim est casus chimericus, et non comprehenditur sub universa­ litate dilectionis Dei super omnia. Sic etiam chimeri­ cum est proponi per fidem id quod omnimoda claritate H et undequaque constet esse falsum,” &c. 82. Tertio. Simpliciter tenendum est assensum fidei esse debere firmiorem quovis alio assensu naturali, prop­ ter majorem adhæsionem quam quatuor supra memorata (n. 73) producere nata sunt. An vero sit vera et pro­ prie dicta fides, etsi imbecillior et imperfecta, quæ auc­ tario hoc firmitatis assensus caret, definire non possum. Mihi videretur affirmandum, modo assensus sit vere firmus et non adsit comparatio. Sectio Seftlma.-DE FIDEI OBSCURITATE ET CREDIBILITATE. 83. Plura sunt in hac materia de Obscuritate fidei, quæ non tantum tractatu perjucunda forent iis qui scholasticis disputationibus assueti sunt et in illis delec­ tantur, sed succincte et clare exposita (si tamen utrum­ que simul attingi posset), et aliis haud parum forsan utilitatis afferrent. Hæc vero, memores propositi nostri (Præfatio), quamvis ægre, praetermittamus necesse est. NOTIONES PRÆVIÆ DE EIDE 84. Obscurum opponitur evidenti. Evidens id au­ tem hic dicitur quod est objectum scientiæ, seu quod notum est ex evidentia intrinseca, sive hæc mediata sit sive immediata (n. 5) : Salmant. D. 3, Dub. 2, Proem. Loquimur hic de vere evidenti. Id igitur obscurum est quod non est hoc modo evidens ; et duplex est, obscu­ rum simpliciter, et obscurum secundum quid. Prius est in iis veritatibus quæ ex sola auctoritate credi possunt v. g. mysterium Trinitatis : secundum est in iis quæ, etsi hic et nunc credantur ob auctoritatem, tamen demonstrari possunt ex ratione et propter scientiam credi, v. g. existentia Dei. 85. Primo. Objectum fidei, ut sic, semper est ex natura sua et essentialiter obscurum. Ita omnes. Ratio est ex ipsa natura fidei, qui est assensus, non propter motiva intrinseca, sed propter auctoritatem. Si assen­ sus detur ob evidentiam, non jam assensus fidei est sed scientiæ (n. 5, &c.). 86. Secundo. Quæritur utrum eadem veritas possit esse in eodem homine (non enim quæstio esse potest de diversis hominibus), simul objectum fidei et scientiæ ? Duplex esse potest sensus quæstionis. I. Utrum possit aliquis duobus distinctis actibus elicere actum fidei et actum scientiæ circa eandem veritatem v. g. existentiam Dei—Seu, utrum ille, cui evidens est ex ratione Deum existere, quique ideo gaudet habitu scientiæ circa illam veritatem, possit et actu fidei divinæ eam credere ? II. Posita responsione ad hanc quæstionem affirmativa, utrum possit unus idemque indivisibilis actus esse et fidei divinæ et scientiæ ? Negative ad utrumque, maxime ad secundam quæstionem, respondent commu­ nissime Thomistæ, prout ubique testantur auctores. Ita n 13 S1H •7 \ : 42 DE ECCLESIA. [Disk I. quidam, si non communius, Scotistw, ut Henno, D. 1, Q. 4, A. 3, Cone. 1 ; Krisper (quoad secundam quaes­ tionem), T. 4, D. 8, Q. 3, n. 5, 7; Mastrius, D. 6, n. 119, qui dicit hanc esse communem Thom istarum et Scotistarum. Communissima, ut puto, inter recentiores, saltem extra illas scholas, est responsio affirmativa ad primam quæstioncm. Quoad secundam vero an ita communis sit non possum affirmare. Vide rationes, ex utraque parte, apud Salmant. D. 3 ; Suarez, D. 3, S. 9 ; Lugo, D. 2 ; Gonet. D. 1, n. 146, &c. ; Viva (qui varias propositiones clare ordinat), D. 3, Q. 3, A. 1 ; Kilber, n. 211, &c. &c. 87. Hæc de obscuritate ipsius objecti fidei. Nunc autem de obscuritate vel evidentia ipsius revelationis, seu, quod idem sonat, de obscuritate vel evidentia in attestante, quædam inquirenda sunt. Sed prius operæ pretium erit breviter recensere cognitiones et actus qui præcedunt ipsum actum fidei. Post ( 1 ) propositionem ipsius veritatis cum motivis credibilitatis, et utraque (sciz., veritatem et ista motiva) percepta et intellecta ; (2) considerantur et examinantur motiva credibilitatis, quantum necesse est ut eorum vis percipiatur. Quo facto, (3) efformatur judicium de credibilitate et de ob­ ligatione credendi. Deinde (4) efficitur imperium voluntatis determinantis intellectum ad eliciendum actum fidei; ex quo imperio (5) actus fidei elicitur: Antoine, S. 3, A. 3, Q. 6; Kilber, n. 168; Habert, C. 2, § 1, Q. 2. 88. Primo. An revelatio sit evidens? Quæstio est de facto, sciz., de revelationibus in præsenti ordine, et maxime de revelatione Christianæ Catholicæ religionis non autem de revelatione in alio quodam ordine possi- Skct. λ'll.] NUTIONES PRÆV1Æ DE FIDE. bili. Iterum vocabulum evidens hic sumitur stricte pro eo quod clarum est evidentia intrinseca (n. 84). Quæstio ergo est an evidens sit dogmata Christianæ Catholicæ religionis esse revelata ? Resp. negative. Ratio est, quia factum revelationis dogmatum in genere, vel hujus aut illius dogmatis in specie, non possumus certo cog­ noscere ex aliqua evidentia intrinseca, sed ex signis extrinsecis et notis, quæ magisterium Ecclesiæ, ex qua ea addiscimus, ut testis auctorizati, esse a nobis accep­ tandum astruunt. 8(J. Secundo. An vero sit hæc revelatio evidenter credibilis ? Illud dicitur evidenter credibile, quod, etsi non evidens seu evidenter verum, ratio tamen evidens probat esse credendum ob motiva credibilitatis. Sic testimonium hominum de quibusdam factis reddit ea evidenter credibilia. Etsi enim facta non sint mihi evi­ dentia, ratio tamen evidens suadet testimonium homi­ num, in talibus circumstantiis, esse credendum. Ad Quæstioncm Resp. affirmative, sciz., revelationem nos­ tram esse evidenter credibilem, et dogmata fidei Ca­ tholicæ evidenter credibilia. Hæc, ait Suarez (D. 4, S. 3, n. 1), “est assertio certa, de qua nullus Catholicus po­ test dubitare.” Ratio, quia tot tantaque existunt· mo­ tiva credibilitatis quæ argumentum evidens et ineluc­ tabile veritatis illius revelationis efficiunt. Vide supra, n. 68, &c. 90. Tertio. Non sufficit ad assensum verum fidei in individuis quod simpliciter existant illa motiva credibi­ litatis unde revelatio fit evidenter credibilis. Sed insu­ per, in ordinaria providentia Dei et secluso miraculo, requiritur quod vis illorum motivorum (aut saltem unius ex illis per sc sufficienter firmi) percipiatur, et F' Μ * 44 DE ECCLESIA. [Disp. 1. jndicium firmum de credibilitate dogmatum præcedat assensum ipsum fidei : seu, aliis verbis, requiritur evidentia credibilitatis : seu, ut alii loquuntur, ut “existentia divinæ revelationis proponatur cum morali certitudine, et infallibiliter, et non pure probabiliter” (Guttierez). Ita, quoad rem, Lugo, D. 5, n. 3, et n. 24 ; Viva, D. 3, Q. 1, n. 11 ; Suarez, ut patet ex D. 4, S. 5, n. 8 (quem miror videre pro opposita sen­ tentia, quoad rudes, &c., citatum a Viva, n. 12) ;* •1 <·« I I I Altera difficultas, et obscurior est de personis simplicibus, quæ per se non valent dictam evidentiam assequi, de quibus aliqui argu­ mento convicti confitentur, posse credere sine evidentia credibilitatis, immo interdum teneri............. Nihilominus existimo, nullum homi­ nem praebere verum et perfectum assensum fidei Christianæ, nisi prius aliquo modo assequatur, vel participet hanc evidentiam credibilitatis ........... Nam si quis potest prudenter dubitare, vel formidare dc cre­ dibilitate objecti, poterit etiam de ipsa fide dubitare, aut formidare ; et ita non erit fides perfecta et Christiana: judicium autem credibilitatis non potest esse certum, nisi sit evidens, ut supra etiam ostendi : ergo in quocuwpie vere credente debet supponi tale judicium............ Addo tamen ad respondendum objectionibus, et difficultati propositæ, hanc evidentiam non esse æqualem in omnibus, nec eodem modo esse pos­ tulandam in simplicibus credentibus ac in sapientibus : nam isti per se illam percipiunt, penetrando ejus media et principia : illi vero in fide et traditione Ecdesiæ et sapientum illam participant: nam illis satis est quod videant sapientissimos viros et multitudinem Christianorum hanc fidem amplecti, ut indubitatam et infallibilem, et quod audiant illam esse confirmatam multis miraculis, et quod, &c. &e............ Nam lucc sufficiunt ut, respectu illorum fiat doctrina fidei evidenter credibi­ lis.”—Scarez, n. 7, 8. Deinde n. 9 loquitur dc extraordinario casu in quo defectus evidenti® credibilitatis suppletur a divina inspiratione, qui casus similis est ei a nobis dato n. 91. Viva de sententia Suabezii ita loquitur quasi videretur Eximius Doctor affirmare illam inspiratio­ nem esse pro simplicibus regulariter necessariam : quod tamen quan­ tum a mente ejus alienum sit ex jam citatis constat. « Sect. VII.] NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE Wiggers, Q. 1, n. Ill ; Sylvius, in. 2, 2, Q. 1, A. 4, Quær. 3; Henno/Q. 4, A. 1, Concl. 1, vers. “Confirm.;” Guttierez, D. 5, n. 15, qui dc hac sententia dicit quod “communior et nunc obligatorie tenenda” sit : IIabert, C. 2, § 1, Q. 2 et 3 ; Mascarell. S. 101, n. 1. Ita expresse S. Thomas, 2, 2, Q. 1, . 4 :—“ Non enim quis crederet, nisi videret ea esse credenda, vel propter evi­ dentiam signorum, vel propter aliquid hujusmodi.” Tn jam citata Encyclica, Qui pluribus, eandem doctrinam videtur Summus Pontifex clare docere:—“Humana quidem ratio, ne in tanti momenti negotio decipiatur et erret, divinæ revelationis factum diligenter inquirat oportet, ut certo sibi constet Deum esse loquutum, ac Eidem quemadmodum sapientissime docet Apostolus, (ad Rom. xiv. 1), rationabile obsequium exhibeat” (Acta Pii IX., p. 8). Hæc nobis videntur plane decre­ toria, in quibus etiam non minus clare insinuatur as­ sertionis ratio jam antea a nobis tacta (n. 65), sciz., assensum fidei firmissimum esse debere, non quavis adhæsione firma, sed rationabiliter firma. Vide infra, n. 97. 91. I. Dixi “ in ordinaria providentia Dei.” Negari enim non potest quin Deus possit mentem, uno instanti, ita modo extraordinario illuminare quod, absque ullo ex nostris motivis credibilitatis, aut cum illis sed sine ulla eorundem externa propositione, revelatio ipsa fiat statim evidens. Hoc tamen valde extraordinarium et rarissi­ mum est. Ita sine dubio illuminatus fuit S. Paulus. Est enim communis et certa sententia illum, cum Christo sibi in via apparenti dixerat, “ Domine, quid me vis fa­ cere” (Act. ix. 6), jam plene fuisse conversum et factum fidelem, imo et contritum et justificatum. In nostris 46 DE ECCLESIA. [Disp. I. etiam diebus Romæ facta est mirabilis hujusmodi con­ versio et illuminatio in persona Mariæ-Alphonsi Ratisbonnii qui, intercedente B. Maria Virgine, a Judaismo instantanée et perfecte ad Catholicam Religionem con­ versus est : prout testatur solemne decretum a Cardi­ nali Vicario, post diligens totius rei examen, die 3 Junii, 1842, editum. 92. II. Dicendo vim illorum motivorum percipi de­ bere ab omnibus, non volumus significare quod debeat percipi eodem modo ab omnibus. Alio enim modo a doctis, alio ab indoctis percipitur (vide verba Suarezii, n. 90, not.). Attamen illa ipsa eadem argumenta quæ virum doctissimum et sagacissimum persuadere nata sunt, viris etiam rudibus et quantumvis indoctis, si usum rationis sufficientem habeant, modo ipsorum intellectui accommodato proposita, facillima, clarissima et ad sua­ dendum firmissima sunt ; prout, si Deus dederit, suo loco, in solvendis objectionibus adversus Infallibilitatem Ecclesiæ ostendemus. 93. III. Insuper, nullomodp intenditur vim illorum motivorum attendi debere quotiescunque actus fidei eli­ ciendus est : Kilber, n. 171; Lumbier, n. 470. Sufficit enim quod cum primo aliquis, v. g. recens conversus, se ad fidem eliciendam accingat considerentur—eorum vi deinceps moraliter perseverante. Utile autem erit ut aliquando in mentem revocentur, aut ut fidelibus a pa­ rochis, &c., exponantur, juxta exigentiam temporum, locorum, personarum, &c. 94. IV. Ultimo observandum judicium de credibilitate et de credenditate non idem omnino sonare. Judicium de credibilitate pronuntiat de honestate et rationabilitate credendi, seu motiva talia esse quæ digna sunt ad extor- Sect VII.] ΝοΤIUN ES l'KÆVl/F. DE EIDE, 47 ·. : quendum assensum. Judicium dc credenditate pronun­ tiat de obligatione hic et nunc credendi. Hæc duo in fidelibus sunt quid unum et idem: sed quoad acatholicos, ex multis quæ a testimoniis gravibus didici, non dubito quin aliquando, imo forsan haud raro, ea sint disjuncta. Vide infra, D. 5, n. 170. 95. Quarto. Constat dogmata fidei esse certissime vera. Constat item ea non esse evidenter vera, evidentia metaphysica aut etiam physica. Ex dictis etiam constat ea esse evidenter credibilia. Sed disputatur an sint evi­ denter vera evidentia illa morali qua v. g. evidens est existere Romam. Vide Scholasticos, Lugo, &c.* 96. Quinto. Dictum est (n. 88) revelationem non esse evidentem, sed (n. 89) tantum evidenter credibilem. Multi auctores qui affirmant eandem veritatem posse esse objectum fidei et scientiæ in eodem homine (n. 86), negant fidei actum ab eo elici posse cui undequaque et immediate evidens est revelatio. Vide Scholasticos. Hæc de his sufficiant. * Pace quorundam gravium auctorum, 1°. Videtur nobis existentiam Pomæ non esse stricte evidentem iis qui eam non videront. Ejus existentiæ summa est certitudo moralis, sed ex testimonio hominum, quod est motivum* extrinsccunu 2°. Distingui debet inter factum reve­ lationis, quod ordinario hominum testimonio probari potest, et dogmata revelata, seu sensum verum propositionum in quibus ea dogmata pro­ feruntur. 3°. Motiva crcdibilitatis in sc æque gravia et invincibilia esse possunt in gratiam revelationis aut quorundam dogmatum quæ per illam manifestantur, ac in gratiam existentiæ Komæ, quin tamen eam vim ineluctabilem exerceant in primo casu quam in secundo exercent. In hoc enim obstant præjudicia ; obstant caro, mundus et principes tenebrarum harum, quæ omnia et mentem obscurare, et voluntatem in malum allicere et trahere magno conatu indesinenter nituntur. KL·. ^;ni ■ « P i.1 48 •9 . ■ DE ECCLESIA. [Disp. I. 97. Auctor quidam Gallicus, in opere nuper edito, etsi doctrinam n. 90, propugnatam non explicite neget, aliqua tamen affert in forma argumentorum, quæ, præsertim attento contextu, viderentur illius negationem implicare seu insinuare, et, si solida essent, ipsam doctri­ nam haud parum infirmare. Ista breviter perstringe­ mus. Dicit I. Apostoli non semper faciebant miracula ad suam doctrinam confirmandam. 98. Resp. I. Hæc assertio est pure infundata. Nullo testimonio constat Apostolos singulos non fecisse mira­ cula in singulis regionibus infidelibus in quibus primo evangelium prædicabant. Imo oppositum satis proba­ bile videtur, tum 1°, ex eo quod promissio Christi de miraculis quæ a discipulis suis patranda erant (Joann, xiv. 12,) in Apostolis ante omnes congrue impleri debuit; tum quia 2°, tot et tam insignia miracula in ipsa Judæa faciebant—inter ipsos Judæos tam ingratos, tam indignos—inter ipsos Judæos, quibus immediate effulgebat splendor vitæ et miraculorum et institutionis Christi, qui ergo minus indigebant, imo nullomodo indi­ gebant novis signis credibilitatis. Rerum ab Apostolis gestarum paucissima scripta sunt : de Paulo pauca, de Petro pauciora, de ceteris vel nulla, Vel fere nulla. Resp. II. Nullatenus opus erat ut Apostoli perpetuo aut in omni loco miracula ederent. Abunde sufficiebat quod interdum et per occasionem ea patrarent. Imo non erat absolute necessarium quod ullum miraculum facerent, saltem ad eos convincendos quibus, testimonio satis firmo, miracula Christi aut alia motiva credibilita­ tis proposita fuissent. Equidem miracula et alia signa ultra modum et numerum multiplicata sunt sed ex Sect. VIL] NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE. pura liberalitate Dei, cujus misericordiarum non est numerus. 99. Dicit II. Non semper disserebant de fundamentis Christiana? religionis cum illis quibus eam prædicabant. 100. Eadem est responsio. I. Assertio est infundata. II. Non erat opus illa fundamenta explanare nisi illis quibus jam non erant sufficienter proposita. 101. Dicit III. Paulus et Barnabas cum venerunt Antiochiam Pisidiæ, nullum fecerunt miraculum; syna­ gogam bis ingressi sunt. Judæi qui disputare volebant non erant conversi : alii humiliores et dociliores fidem receperunt (Act. xiii. 14—51). Adeo verum est dispu­ tationem non esse medium promptius et securius ad fidem acquirendam. 102. Hæc omnia partim falsa sunt, et partim vitiose conclusa. Etsi nullum fecerunt miraculum, seu potius etsi non scribitur eos ullum fecisse ; Primo. Falsissimum est affirmare eos nihil aliud fecisse ad convincendos Judæos quam bis ingrediendo synagogam. I. Longam et gravissimam concionem coram tota synagoga habuit S. Paulus (vers. 16 ad 41). Et in illa concione, proposita doctrina Jesum esse verum Messiam (vers. 23), hanc doctrinam pluribus clarissimis et potentissimis signis cre­ dibilitatis firmavit. II. Protulit testimonium Joannis Baptistæ (vers. 24, 25). III. Protulit miraculum resur­ rectionis Christi (vers. 30). IV. Veritatem hujus mi­ raculi probat ex testimonio eorum quibus visus est Christus redivivus (vers. 30, 31). V. Qualitates illius testimonii, ad vim ejus omnino invictam adstruendam, exponit ; sciz. : 1°. Christum visum fuisse non semel aut iterum, sed per multos dies ; 2°. Testes iter fecisse cum Jesu; 3°. Illos testes adhuc vivere et testari (ibid.). VI. ‘·· Λ Ilii rr Hi X.1 -···· i 50 DE ECCLESIA. [Disp. I. Dcnique ipsos Prophetas, Psalmistam et Isaiam, testatur (vers. 33-37), quod genus argumenti vim specialem et specialissimam apud Judæos habere debuit. Etsi ergo S. Paulus nullum tunc ediderit miraculum, signa credibilitatis fortissima in medium protulit, et inter ea signum miraculi, imo miraculi maximi et splendidissimi. Se­ cundo. Judæi non conversi non ideo pertinaces erant quia nolebant credere sine signis credibilitatis claris, sed, sicut alii multi ex Judæis qui propriis oculis videbant miracula Christi, quia motiva credibilitatis plura et cla­ rissima et fortissima, seipsos obcæcantes et obdurantes, rejiciebant:—“ Judæirepleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes” {vers. 45). Tertio. Non solum ergo ex hac historia non sequitur conclusio supra (n. 101 ) data, sed, si aliquid ad praesen­ tem materiam pertinens sequatur, conclusio directe huic opposita sequitur. 103. Dicit IV. Multum abutuntur verbis S. Pauli, sit rationabile obsequium vestrum. Primo, hic textus non dicitm· de fide solum, sed de universa vita Chris­ * tiana. 104. Resp. I. Quod dicantur verba S. Pauli de fide, Les premiers apôtres ne faisaient pas toujours des miracles pour confirmer leur doctrine; ils n’en discutaient pas toujours les bases avec ceux à qui ils l’annonçaient. Lorsque Paul et Barnabe vinrent a An­ tioche en Pisidie, ils ne firent aucun miracle : ils allèrent deux foix à la synagogue. Les Juifs qui voulurent discuter ne se convertirent pas ; d’autres, plus humbles et plus dociles, reçurent la foi ; tant il est vrai que la discussion n’est pas toujours le moyen le plus prompt et le plus sûr pour croire ! On a beaucoup abusé de ces paroles de saint Paul : que votre service «oit raisonnable: D'abord ce texte ne s’applique pas seulement à la foi, mais a tout l’ensemble de la vie Chrétienne.”—Théo- Sect. λθΤΙONES PKÆVIÆ DE FIDE habemus ab interprete egregio, Summo Pontifice (n. 90). II. Ex eo quod non dicantur de fide sola nihil sequitur contra nos. Actus ceterarum virtutum rationabile esse debent, sicut et fidei, sed modo ipsis proprio. * Sectio Octava.—DE LIBERTATE FIDEI. 105. Multi ex Novatoribus tenent hominem non esse liberum sive in amplectenda fide sive in ea rejicienda : sed necessario vel credere vel rejicere dogmata proposita, prout ipsi argumenta credibilitatis vel omnino firma vel debilia esse videantur. Hæc sententia satis communis est inter Protestantes liberales (ut vocantur) harum regio­ num, maxime politicos et literatos ; non ita vero apud logie a V usage des gens du monde, &c., par Charles Saint Foi. Seconde édit, avec approbation de S. E. Mgr. Gousset, Cardinal Archevêque de Reims. Paris, 1851 (vol. ii., pag. 250). * Ex his patet quam fœda sit ista plurium Protestantium calum­ nia, quam toties convulsam, iterum tamen iterumque usque ad nauseam decantatam et repetitam hodie denuo repetit scriptor quidam in Recen­ sione Westmonasteriensi, vol. xiii. pag. 145 :—“It [Protestantism] does not, like Catholicism, tell people that they must not reason at all [sil·] concerning religion” (“Westminster Review,” January, 1858), i. e. “Is [Protestantismus] non, sicut Catholicismus, homines docet sc de religione nullatenus [sic] ratiocinari debere.” De usu et abusu rationis ante fidem, cum fide et post fidem optime scripsit Peekoxe, de Locis, Pars Tertia. In paucis paginis Thomæ, Suarezii, Lugonis, et aliorum innumerorum ex nostris Theologis, plus inveniri ratiocinationis solid® et profundæ, quæquc ingenii acuminis vim mirabilem præ se fert, quam in magnis voluminibus Theologorum Protestanticorum Anglicorum etiam praestandorum, ex usu longo expertus scio et aflirmo. Excipi debent ea quæ ex nostris Theologis nunquam nominatis expilarunt isti Protestantes, quæ (in iis quæ non pertinent ad eorum errores) quanta sint, et in materia Theologica et in interpretandis Scripturis, vix cre­ dibile existimarem, nisi propriis oculis inspexissem. •i 52 DE ECCLESIA. [D18P. I. cos qui theologorum nomine gloriantur. * Argumenta præcipua ad hunc errorem propugnandum allata infra dabuntur. Quicquid dixerint veteres quidam Scotistœ apud Herincx, D. 7, n. 12, et alii, loquentes de casu ex­ traordinario revelationis evidentis, apud Mastriüm, D. 6, Il n. 240 ; pro certissimo tenendum est assensum fidei in præsenti ordine, et secundum ordinariam Dei providen­ tiam,! esse omnino liberum. 106. Probatur Primo, ex S. Scriptura. “ Praedicate evangelium omni creaturæ : qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabi­ tur Mare. xvi. 15. “ Qui credit, in eum non judicatur ; qui autem non credit jam judicatus est, quia non credit in nomine Unigeniti Filii Dei:” Joann, iii. 18. Ili, qui­ bus addi possent alii multi similes textus plane impli­ cant libertatem in credendo plenam. Praeceptum enim credendi innuunt, et poenas terribiles non credentibus intentant : sed libertate carentes nec poenis obnoxii esse * Hazlttt (“Reliquiæ Literariæ,” CommentarioL 4, vol. i. p. 83), dicit quod, “ In philosophia moderna axioma est fidem esso absoluto involuntariam.” Statim addit hoc principium (quod tamen ipse omnino rejicit, illud in citato commentariolo refellens), primo excogitatum vel in lucem prolatum fuisse ad impugnandam ” religiosam persecutionem” i. c. doctrinam quæ affirmat licitum aut obligatorium esse hæreticos poenis temporalibus afficere. Hoc utique argumentum cui favet ATackixtosu (“ Commentatio de Philosophice Ethicm Progressu Art. David Huite, Opera, voh L p. 145), inter alios diserte adducit et ur­ get Scriptor quidam in “llecensione Edinburgensi” (vol. xci. pag. 552, &c., April, 1850). f Negari non potest Deum posse dare revelationem evidentem. Sed an in hoc casu extraordinario fides esset libera, aut an assensus datus vocari debeat assensus fidei necne, ad nos non pertinet examinare. Vide n. 96. SEcrr. VII1.] / NOTIONES PRÆV1Æ DE FIDE 53 possunt, nec præcepti capaces. Iterum, Joann, vi. 68 : “Dixit ergo Jesus ad duodecim, numquid et vos vultis abire?” Ex quo patet illos liberos fuisse recedere a Christo vel ei adhærere, i. e. credere aut non credere. Denique, si quodvis motivum credibilitatis assensum necessitaret, hoc certe præstare debuerunt miracula Christi. Attamen etiam ex Judæis qui ea viderunt inulti non cre­ diderunt :—“ Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum Joann, xii. 37. Alia sunt loca S. Scripturæ innumera quæ hanc libertatem variis modis supponunt et indicant. Vide plura apud Mascarell. Sect. 25, &c. 107. Probatur Secundo, ex Rationibus Theologicis. Primo. Ipsum objectum fidei non est evidens sed obscu­ rum (n. 6, &c. et n. 85). Nec evidens est ipsa revelatio (n. 88). Intellectum ergo vi nécessitante intrinseca non trahunt. Neque trahunt vi extrinseca, sciz., ex motivis credibilitatis. Etenim I. hæc motiva non dissolvunt ob­ scuritatem objecto fidei et revelationi inhærentem. Ista enim obscuritas eadem manet qualis antea fuit ; et per. se potius ab assensu repellit quam ad eam cogit. II. Etsi hæc motiva ultimo nitantur principio metaphysice certo ; attamen 1°. nexus eorum cum isto principio est moralis, seu, aliis verbis, argumentum quo probatur ea niti tali principio et in illud resolvi est generis moralis. 2°. Evidentiam tantum moralem pariunt, i. e. eam quæ ex consideratione variorum factorum et relationum et principiorum naturæ humanæ, &c., ostendit rem ita se habere—seu, aliis verbis, ostendit rem, positis rebus ut sunt, non posse aliter se habere—sed nullomodo ostendit (hæc enim esset evidentia meta physica), rem absolute et in quacunque hypothesi aliter se non posse habere. Jam- en ι· * W ’. 4 ‘ I 1 Λ * - ·τι •S»-' 54 ‘t I. DE ECCLESIA. [Disp, 1. vero de natura talis evident iæ est quod non cogat assen­ sum : Γ. Quia ex consideratione seriei et nexus tot ri exurgit ; 2°. Quia capitum, momentorum, elementorum infinitis cavillationibus obnoxia est, quæ, etsi in rei veri­ tate futiles, mentem a cupiditatibus et praejudiciis pravis non bene expurgatam perturbare et in suas partes incli­ nare natæ sunt. 108. Secundo. Notum est passiones nostras, etiam in rebus ad religionem non pertinentibus, ita in nos sæpissime dominari ut, ex una parte, vehementer nos abdu­ cant a receptione et etiam a contemplatione et examine illarum veritatum quæ, etsi argumentis clarissimis fir­ mata·, propriis tamen commodis temporalibus aut vo­ luptatibus aut opinionibus pravis opponantur ; et, ex altera parte, impellant in judicia et opiniones falsissimas quæ eisdem commodis, &c., faveant. Hæc experientia quotidiana constant. Si sic in aliis negotiis, quanto magis in negotio religionis ? De hoc ipse Dominus noster sic queritur:—"Lux venit in mundum, et dilexerunt π homines magis tenebras quam lucem ; erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui male agit odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus Joann, iii. 19. 109. Tertio. Denique, unusquisque conscius sibi est, etiam postquam constiterit de gravitate rei et de obliga­ tione examinandi, se prorsus liberum esse in convertenda mente sua ad inspicienda et ponderanda motiva credibi­ li tatis, et, etiam inter examinandum, se bene posse (etsi forsan non sine angore conscientiæ), alio mentem diver­ tere. 110. Ex his sequitur assensum fidei, etsi actus est ab intellectu elicitus, ut patet et ab omnibus affirmatur» Sect. VIII.] NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE. a voluntate tamen imperari. De hoc imperio voluntatis seu pia affectione, et de ejus supernatural itate, vid. Sua­ rez, D. 6, S. 7 ; Lugo, D. 10, S. 3, &c. &c. 111. Contra prædicta objicitur I. Non est voluntatis credere sed intellectus solius. Ergo non requiritur actus voluntatis in credendo. 112. JResp. Non est voluntatis credere, actu elicito : Cone. : actu imperato : Nego. Responsio patet ex dictis. Obstant enim cupiditates, praejudicia, &c., ne intellectus rite suo officio fungatur. Hæc autem impedimenta amo­ vere voluntatis est. Ergo quod aliquis fidem acceptet aut respuat ex imperio voluntatis pendet. 113. Object. IL Vel objectum intellectui proposi­ tum verum est, vel non. Si verum sit, intellectus non indiget auxilio voluntatis ut illud credat : neque potest voluntas augere vim persuasibilem veri propositi. Si falsum sit, non potest voluntas facere ut intellectus illud credat. 114. Resp. Dist. Min. 1°. Si verum sit evidenter evi­ dentia clara, intellectus non indiget, &c. Cone. : Si verum sit sed non evidens: Nego. 2°. Non potest voluntas au­ gere vim persuasibilem veri propositi, si proponatur ut clare evidenter verum : Trans, vel Cone. : Si proponatur tantum obscure et ut credibile, Subdist. : Non potest voluntas augere vim persuasibilem intrinsecam et di­ recte : Cone. : extrinsece et indirecte : Nego. 3°. Si fal­ sum sit, non potest voluntas facere, &c. directe : Cone. : indirecte : Nego. Quia potest avertere intellectum a con­ sideratione signorum falsitatis : quod quidem apud mul­ tos homines fit quotidie. 115. Object. III. Vel motiva credibilitatis sufficientia sunt ad extorquendum assensum, vel non. Si primum, DE ECCLESIA. [Disr. I. necessario assensum rapiunt : si secundum, necessario rejiciuntur. 116. Resp. Nego min. Solutio patet ex dictis n. 107, &C. 117. Object. IV. Fides qua creditur veritas Chris­ tian® religionis non est libera. Sanctio enim hujus re­ ligionis, magnitudo præmiorum quæ credentibus repo­ sita sunt in altera vita et terribilis expectatio judicii quæ incredulis manet, adeo trahunt in unam partem, ut non sit vera aut saltem plena libertas in alteram partem de­ clinandi. Ita, quoad rem, plures in his regionibus, prout testatur auctor recens Anglus Protestanticus. * 118. Resp. I. Objectio implicat in terminis. Vel enim creditur illam sanctionem annexam esse Christi­ an® revelationi, vel hoc non creditur. Si non credatur, quomodo potest sanctio non credita animum movere ? Si vero credatur, ergo jam creditum est Christianam revelationem esse veram ; non potest enim credi talem sanctionem fais® religioni esse annexam. 119. II. Innumeri sunt homines qui firmissime cre­ dunt bonis operibus æterna præmia, malis autem æterna supplicia in vita futura esse rependenda, et tamen pec­ cant graviter et habitualiter. Ergo sanctio ista non peri­ mit libertatem. 120. III. Similis est h®c objectio illi quæ in Trac­ tatu de Actibus Humanis urgetur contra libertatem actus evitandi peccatum ex timore poenarum inferni, et simili responsione dissolvitur. Vis concupiscenti® vehe­ menter urget Petrum ad violandum praeceptum v. g. * Rev. T. T. Smith, M. A. : “ Prælectiones Hulseæ pro Anno 1839.” Pag- 18. NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE. Sect. IX.] 57 temperantiæ. Ingruente hac tentatione Petrus minus liber et indifferens est ad non violandum præceptum. Ergo timor gehennæ superveniens et impellens Petrum ad servandum præceptum non tantum non minuit, multo minus destruit, liberum, e contrario restaurando, ut ita dicam, aequilibrium animi et elidendo vim concupiscentiæ oppositæ (quæ libertatis graviter læsiva est) illam libertatem restituit et erigit. Tantum abest quod libertas in illo casu minuatur, potius recuperatur et au­ * getur. Ita etiam in præsenti casu. Vis enim quam consideratio sanctionis Religionis Christianæ in mentem exercet ad hoc tantum inservit quod liberet eam a servi­ tute diaboli et mundi et carnis qua mancipata fuit, et, nisi propter hanc considerationem aut aliam sublimiorem, mancipata mansisset. 1 Sectio Nona.—DE SUPERNATURALITATE FIDEI. 121. Quoniam quæstiones de supernaturalitate fidei, sicut et aliorum operum, vel pertinent ad Tractatum de Gratia, vel definitiones et principia in illo Tractatu ex­ posita supponunt, hinc præsentem materiam quam bre­ vissime hic tangemus. 122. Primo. Fides late dicta ex testimonio creaturarum simili ve motivo, ad justificationem non sufficit. Con­ tradictoria enim propositio (i. e. hæc eadem propositio, dempta particula non) damnata est (Prop. 23, Innocent. A * Et hæc solutio hujus difficultatis, qua, ut ait Billuart, non pa­ rum torquentur multi Theologi, mihi vera et absoluta esse videtur. Aliæ autem solutiones (quas vid. ap. eundem Bill, de Actib. Human. D. 1, A. 7, Object. 1), a Theologis vulgo allatæ mihi nunquam plene satisfacere poterunt. 58 DE ECCLESIA. [Disp. I. XL). Undè certum est quod fides, ut sufficiat ad justifi­ cationem, debeat esse supernaturalis quoad motivum, i. e. uiti auctoritate Dei revelantis. Hæc est fides pro­ prie dicta; et illa alia fides late dicta est fides humana vel scientia. Vid. Viva, Damnat. Thes. in Prop. 23, Innocent. XL; Lugo, D. 12, S. 1 ; Herincx, D. 7, Q. 4; Croix, n. 8 et n. 23 ; Suarez, D. 12, S. 1, n. 6. 123. Secundo. De fide est sine gratia nec fidem salu­ tarem nec initium hujus fidei haberi posse. Ita contra Pelagianos et Semipelagianos definitum est in Concil. Arausicano, Can. 5, et in Concil. Tridentino, Scss. 6, Can. 3. Fides ergo salutaris debet esse supernaturalis in principio ; item et initium fidei salutaris. Porro “advertendum est illa voce [initium fidei] significari posse quicquid, post revelationem fidei et ultra illam, ex necessitate antecedit in intellectu aut voluntate, ante­ quam intellectus proprium assensum fidei eliciat. Hoc autem sic prævium ad assensum fidei duplex cogitari potest, sciz., voluntas credendi, et interna vocatio et ex­ citatio ad volendum credere : hæc enim duo per se ne­ cessaria sunt Suarez, de Gratia, L. 2, C. 3, n. 1. 124. Tertio. Certum est aliqua fidei objecta esse supernaturalia, non tantum eo sensu quod propter auctori­ tatem Dei revelantis credenda sint (quo sensu omnia fidei objecta supernaturalia sunt, n. 122), sed etiam quia non possunt in nostram notitiam devenire nisi medio super­ natural!, sciz. revelationis. Talia sunt dogmata Trinitatis, Incarnationis, &c. 125. Quarto. Supernaturale distinguitur in superna­ turale quoad substantiam et supernaturale quoad modum. Ex dictis actus fidei salutaris debet esse supernaturalis saltem quoad modum. An vero sit supernaturalis in se > NOTIONES PR.EVIÆ DE FIDE Sect. X.] seu quoad substantiam, adeo ut nemo possit, sine gratia, ponere ipsam entitatem actus, seu elicere ipsum physi­ cum actum credendi propter divinam auctoritatem ? Communior est sententia affirmans. Sed nimis longum esset terminos ipsos et statum quæstionis exponere, multo magis quæstionem resolvere. Vid. Suarez, de Gratia, L. 2, C. 4 ; Lugo, D. 9, S. 2. Sectio Decima.—DE NECESSITATE FIDEI AD SALUTEM. § I. Necessitas Medii et Præcepti in genere. 126. Duplici modo aliquid dici potest esse necessa­ rium in ordine ad salutem, sciz., vel necessitate medii, vel necessitate præcepti. Ad hanc distinctionem exacte intelligendam sequentia notanda sunt. I. Præceptum, generice sumptum, est ordinatio ex imperio superioris procedens, de aliquo agendo vel omittendo. Medium (prout hic accipitur, medium positivum), est id per quod, causalitate seu influxu quodam positivo, finis, ad quem ut medium ordinatur, attingitur. Sic ambulatio est me­ dium quo * transitui a loco in locum ; gratia est medium ad opus salutare ponendum. Res aliqua potest esse me­ dium, ita tamen ut ad finem assequendum noster usus illius rei omnino requiratur. Sic oculus sanus est medium ad legendum, item pedes ad ambulandum, cultellus ad secandum, navis ad navigandum, &c., sed non sine nostro usu. Sic gratia actualis est medium ad opus salutare, sed non sine nostra cooperatione. Hæc suppo­ nuntur in sequentibus ut conjuncta in significatione ge­ nerali medii, sciz. res utenda et ejusdem usus. 127. II. Medium potest esse efficax vel inefficax, seu adaequatum, vel inadæquatuin. Efficax est, quo posito habetur finis seu effectus ; qualis est contritio perfecta Λ 60 DE ECCLESIA. [Disp. I. in peccatore relate ad justificationem Inefficax, quo solo posito non attingitur finis ; qualis est attritio in eodem peccatore. Est tamen verum medium, etsi se solo non adaequatum ; positis enim ceteris quæ requi­ runtur, cum illis concurrit positive et concausaliter ad finem assequendum : et omnia simul conjuncta unum medium efficax efficiunt. * 128. III. Medium est vel necessarium vel non neces­ sarium. Et hoc non-necessarium potest esse non solum 1» H utile sed summe efficax. Tale esset medium ad gloriam æternam assequendam, ducere vitam, qualem Sancti dux­ erunt, in perpetua oratione, mortificatione, &c. 129. IV. Medium necessarium tale est vel absolute vel hypothetice. Est absolute necessarium, si ad finem attingendum cuicunque quacunque hypothesi sit tale. Talis est, secluso miraculo, institutio et consuetudo cum hominibus ad comparandum usum loquelae humanæ : talis est gratia sanctificans ad vitam æternam. Est hy­ pothetice necessarium si nonnisi posita tali aut tali hy­ pothesi necessarium sit. Talis est missio nuncii ad ali­ quid impertiendum ei cui non potest per literas aut viva voce significari. Talis est contritio quædam ad justifi­ cationem in eo qui habet actuale grave. 130. V. Iterum, medium necessarium est vel unice et in se necessarium, vel distributive. Est unice neces­ sarium cum non detur aliud medium quo locus ejus sup­ pleri possit. Talis est aqua ad vivendum pro piscibus, aer pro hominibus : talis est contritio quædam in exemplo * Si lectori occurrat exemplum medii vere sufficientis et tamen non efficacis, v. g. gratiæ mere sufficientis, attendat ad supra dicta de re utenda et ejusdem usu. NOTIONES VRÆVIÆ DE FIDE G1 jam (u. 129) dato. Est necessarium distributive si aliud existât medium quo locus ejus suppleri possit. Talis est missio nuncii ci qui potest communicare aliis mediis. Talis est contritio perfecta in peccatore ; locus enim ejus suppleri potest per contritionem imperfectam in sacra­ mento poenitentiae. Talis est pro non baptizato baptis­ mus fluminis, cujus locus suppleri potest baptismo fla­ minis aut sanguinis. Quod tamen medium est per se solum distributive necessarium potest fieri unice neces­ sarium, sciz. si desint alia media. 131. VI. Medium est vel immediatum seu proxi­ mum, vel mediatum seu remotum. Immediatum illud est quo proxime, absque alio medio interposito, attin­ gitur finis. Talis est contritio perfecta, aut receptio sacramenti pœnitentiæ cum attritione, relate ad justi­ ficationem. Medium mediatum illud est quo medium immediatum habetur. Talis est oratio relate ad justifi­ cationem peccatoris. Per orationem rite factam habetur contritio, per contritionem justificatio. 132. Ex his patet distinctio inter necessarium neces­ sitate medii et necessarium necessitate praecepti. Quod enim necessarium est necessitate praecepti, ut tale, so­ lummodo necessarium est quia præceptum, et cessante obligatione praecepti, cessat omnino esse necessarium. Sic, confessio omnium mortalium quæ memoriæ occur­ runt post diligens examen necessaria est necessitate prae­ cepti divini ad absolutionem validam. In casu autem impotentiæ physicae aut moralis non urget præceptum illud, et ergo non est necessaria confessio talis. Me­ dium vero etiam necessarium, ut sic et per se, præscindit a præccpto, quod est ei omnino extrinsecum et superadditum. Sic fines sunt numero infiniti non solum d 4 .---- 62 ------ · -------- DE ECCLESIA. [Disr. I. indifferentes sed etiam, ut furtum, homicidium, &c., illiciti, quorum ergo media necessaria non sunt neces­ sitate præcepti. Ira etiam in materiis maxime lauda­ bilibus. Sic medium ad acquirendas virtutes Evangelicas in gradu heroico est praxis mortificationis magnæ, &c. : sed medium hoc non est de præcepto, quia finis non est de præcepto. Sic infanti necessarius est baptis­ mus necessitate medii ad salutem, sed non necessitate præcepti, cujus non est capax infans : imo nec alios urget præceptum conferendi baptismum, si hoc sit illis im­ possibile v. g. ex defectu materiæ etiam dubiae. 133. Iterum, quod est necessarium tantum necessitate præcepti v. g. ad salutem (quaedam enim sunt necessaria necessitate et medii et præcepti), non solum non est ne­ cessarium necessitate medii, quod ex ipsis tenu in is patet, sed, per se et necessario, non est medium omnino, nisi negativum, sciz., removendo obicem ex violato præcepto interpositum. Sic restitutio pro re ablata, jejunium quadrigesimale, &c., sunt necessaria necessitate præcepti; et præcepta hæc vere implentur, quin aliquid efficiat eo­ rum impletio quod positive conducat ad salutem, v. g. si impleantur in statu peccati nullomodo retractati, aut sine motivo supernatural]. Si opus quo impletur præ­ ceptum ita fiat ut sit vere salutare aut etiam meritorium de condigno, hoc, etsi cadat forsan sub fine præcepti, non cadit sub ipso præcepto v. g. restitutionis, jejunii, &c. Dixi supra per se et necessario: dari enim possunt et quidem dantur præcepta quæ non possunt impleri nisi per opera de se positive conducentia ad vitam æternam. 134. Summa rei est: Necessarium necessitate præ­ cepti, ut sic Γ. Est necessarium pure quia præceptum ; 2°. Non est necessario medium ad salutem ; 3\ Multo e NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE minus medium necessarium. Necessarium ad salutem necessitate medii absolute et determinate : 1°. Est medium positive conducens ad salutem ; 2°. Est medium absolute necessarium ; 3 '. Est medium unicum, seu cujus locus alio medio suppleri nequit 135. Ex hac distinctione intrinseca et radicali aliæ ori­ untur difierentiæ, quas breviter et bene exponit Suarez, D. 12, n. 3. I. Necessitas præcepti respicit tantum actus liberos : necessitas medii potest esse in aliis rebus, qualis est necessitas gratiæ habitualis ad salutem. II. Neces­ sitas præcepti cadit solum in adultos ratione utentes : necessitas medii cadere potest in infantes, qualis est ne­ cessitas baptismi. III. Necessitas præcepti invenitur in actibus et carentia actuum : necessitas medii in solis actibus aut rebus positivis. IV. Necessitas præcepti potest excusari per ignorantiam invincibilem : necessitas medii non potest. Hæc ille, quorum rationes ex dictis satis manifestæ sunt. De his, et aliis hic consulto omissis v. Suarez, 1. c.; Lugo, de Eucharistia, D. 3, S. 1 ; Dicastillo, de Baptismo, D. 1, n. 223, &c., et de Eucha­ ristia, D. 1, n. 84, &c. 136. Doctrinæ orthodoxae de necessitate fidei capita hæc sunt, quæ sequuntur. Affirmantur autem de præsenti solum ordine, prout illum de facto Deus constituit. Non est enim quæstio an Deus potuit alium condere or­ dinem, in quo non esset necessaria fides, aut non eodem modo necessaria quo nunc est. § 2. Doctrina Ortiiodoxa de Necessitate Fidei, Necessitate I\Iedii. 137. I. Fides est ad salutem simpliciter necessaria, necessitate medii absolute, pro omnibus omnino homini­ bus sine ulla exceptione. : i- 64 DE ECCLESIA. [Disp. I. 138. IL Sufficit pro infantibus fides habitualis : “Originale quod sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti.”—Innocent. III., cap. Majores. 139. HL Pro adultis ad justificationem assequendam absolute requiritur actus fidei. Et hic actus fidei : 1°. Est medium necessarium determinate, nec sufficit votum il­ lius ; et 2°. Ut jam dictum est (n. 123), non solum debet esse supernaturalis in principio, sed 3°. Etiam in inotivo 140. IV. Qui etiam in infantia baptizatus est, cum ad usum rationis sufficienter pervenerit, tenetur ex prae­ cepto divino elicere actum fidei (ut jam dicemus n. 146). Sed quæstio est an hic actus sit necessarius necessitate medii pro illo homine, ita ut, si inculpabiliter hunc omi­ serit, et, antequam in grave inciderit, moriatur, damna­ bitur? Resp. actum fidei non esse necessarium in isto casu necessitate medii. Ita Suarez, D. 12, S. 2, n. 10 ; Lugo, D. 12, n. 3 ; Kick, n. 757 ; Herincx, D. 7, n. 32 ; Croix, n. 11, et, ut puto, omnes auctores graves. Ratio satis patet. 141. V. Quoad dogmata quæ sint quæ ab omnibus adultis explicite credenda sunt, necessitate medii, ad jus­ tificationem assequendam (n. 139) : 1°. Omnes conveni­ unt necessariam esse fidem in duos articulos Dei Remu­ neratoris, secundum verba Apostoli, Hebr. xi. 6 (n. 151); et ex æquo utrumque articulum esse credendum expli­ cite, secundum propositionem damnatam, 22 Innocent. XL :—“ Nonnisi fides unius Dei necessaria videtur ne­ cessitate medii, non autem explicita Remuneratoris.” Quæ autem involvantur in fide istorum articulorum ne­ cessaria, vide ap. Suarez, Lugo, η. 123, &c. 2°. Ante NOTIONES PRÆV1Æ DE FIDE 65 Evangclium promulgatum communis videtur et plane certa opinio non fuisse necessariam necessitate medii fidem in Trinitatem et Incarnationem, 3\ De necessitate vero credendi explicite hos duos articulos post Evan­ gelium promulgatum scinduntur Theologi. Multi graves Auctores negant hanc necessitatem medii. Vid. argu­ menta ex utraque parte ap. Suarez, Lugo ; vide et S. Alph. Liguori, De Fide, n. 2. § 3. Doctrina Orthodoxa de Necessitate Fidei Necessitate Pr/Ecepti Devint. 142. I. Praeceptum negativum, sciz., nullum dogma revelatum et sufficienter propositum rejiciendi, omnes sub gravi semper et pro semper ligat. 143. IL Præter explicite credenda tenentur omnes praecepto positivo, omnia a Deo revelata saltem implicite credere. 144. III. Praecepto positivo tenentur etiam ea expli­ cite credere quæ explicite sunt credenda necessitate me­ dii. Et hoc praeceptum ad ea se extendit quæ nonnisi probabiliter necessitate medii credenda sunt (n. 141, 3°.): in iis enim quæ sunt necessaria necessitate medii, tene­ mur sequi opinionem tutiorem, relicta probabili minus tuta. > 145. IV. Alia sunt ex præcepto divino explicite cre­ denda, de quibus quæ sint et quo modo credenda, vide ap. Theologos in materia Morali. 146. V. Omnes omnino, sive jam habuerint fidem habitualem (quales sunt baptizati in infantia), sive non, tenentur, si illis fides sufficienter proponatur, adepto usu rationis, actum fidei explicite elicere—intclligendo tamen illud tempus adepti usus rationis non metaphysice sed vol. i. L i 66 DE ECCLESIA. [Disr. I. moraliter (v. Collet, de Peccatis, P. 1, C. 2, A. 1, S. 1, Quœr. 2°, vol. 3, p. 431 ). Ita communis, Suarez, 1). 13, S. 5, n. 6 ; Lugo, D. 13, n. 21 ; Valentia, Q. 2, P. 5 ; Castropalao, D. 1, P. 12, n. 5 ; Reiffenstuel, Tr. 4, n. 32; Illsung, n. 37 ; Salmantic. (Cnrs. Moral), C. 2, n. 29 ; Mayol, Q. 1, A. 1, § 1 (hic auctor male citat Suarez, et Valent, pro sententia opposita). Mihi non omnino decretoria sunt argumenta ab eodem Mayol et aliis allata. Magis placet argumentum Lugonis, n. 23 : —“ Fidei præceptum, licet sit affirmativum et non obli­ get pro semper ; est tamen cultus et reverentia, quæ de­ betur divinæ auctoritati aliquid nobis proponenti ct testificanti. Quare sicut ille cui occurreret Rex, teneretur statim ei exhibere reverentiam, quam si non exhibeat, non solum peccaret contra Regem tunc, sed etiam quamdiu Rex permaneret præsens, et ipse maneret etiam sine ulla cultus exhibitione ; sic etiam quando nobis primum occurrit divina auctoritas sufficienter proposita, pecca­ mus, si non eam debita reverentia excipimus ; et quamdiu ita manemus, continuatur idem peccatum, sicut con­ tinuatur in eo qui non restituit ablatum, quia adhuc perseverat eadem obligatio reverentiæ.” § 4. Errores Protestaxtigm. <4 147. In hac materia de necessitate fidei ad justifi­ cationem et utriusque nexu, multipliciter errant Pro­ testantes—deistas enim professos et alios hujusmodi omittimus. Errant de modo quo fides disponit ad jus­ tificationem, de sufficientia fidei solius ad justificationem, de natura fidei quam vocant justificantem, quamque non fidem quam nos definivimus (n. 10), sed fiduciam quandum qua credit quis sibi sua remitti peccata esse affir- NOTIONES l’HÆVJÆ DE FIDE. 67 inant. Errant et de natura justificationis ipsius. Etsi autem hi errores arctam habeant conjunctionem cum aliis eorundem Protestantium erroribus in materia de * Ecclesia; cum tamen nostri Theologi istos errores om­ nes in materia de Gratia plene exponant et disjiciant ; cumque controversiæ de illis huic Disputationi immissae eam in immensum distenderent, eas hic omnino praeter­ mittimus. Hic etiam quaestionem, in Tractatu de Bap­ tismo enucleatam, omittimus, per se quidem gravissimam et hodie inter nostros Protestantes celeberrimam, utpote jam a pluribus annis inter eos tam acriter disputatam, sciz., de effectu Baptismi, et ideo de ejusdem necessitate ad infundendum infantibus habitum fidei et justitias. Unicum eorum errorem et inter cos satis communem, de necessitate fidei ad justificationem adultorum, hic indica­ bimus et breviter refutabimus. 148. Eorum autem est error iste qui, etsi fateantur, aut forsan faterentur, fidem esse iis absolute necessariam quibus annunciatum est Evangelium, de aliis vero quibus non est sufficienter propositum (quos vocamus infideles negativos) nihil esse, tanquam revelatum et de fide, pro- at ·· , ’ * “ The Protestant conception of the Church follows naturally from the doctrine of justification by faith i. c. “Ex doctrina justificationis per fidem sequitur naturaliter notio Ecclesiæ Protestantica.”—Litton, de Ecclesia Christi, p. 4. “ The difference between the two Churches on this point [Justification] causes an essential and vital difference through the whole system of their theology:” i. e. “ Sententiae discre­ pantes duarum Ecclesiarum [sciz. Catholicie et Protestanticæ] de hac materia [sciz. Justificationis] substantialem et essentialem efficit dis­ crepantiam inter utriusque systema theologicum universum.”—IIook [Church Dictionary], Dictionarium Ecclesiasticum, sub vpee Justifi­ cation. • .7»· 68 DE ECCLESIA. [Disp. I. nunciandum affirmant. Hos omnes “ misericordiæ Dei non-pactæ seu non-promissæ remittendos esse”* volunt. Quasi cum Deus clare revelaverit promissionem vitae æternæ iis qui Evangelium ipsis propositum acceptant eique obediunt, quique ergo vivunt “ sub misericordia Dei pacta ;”f de salute autem eorum quibus Evangelium non est propositum, seu, ut aiunt, “ de salvabilitate eth­ nicorum. nihil revelavit, aut saltem nihil clare et definite. Contra hunc errorem hæretiealcm Ecclesia Catholica docet, etsi ipsa infidelitas pure negativa, in his quibus Christus non est praedicatus, peccatum non sit (prout definivit in damnatione Proposit. 68 Baii), fidem actualem esse omnibus omnino adultis ad justifi­ cationem assequendam necessitate medii absolute neces­ sariam. 149. Probatur hæc doctrina ex S. Scriptura. Triplici modo in S. Scriptura exhibetur conjunctio fidei cum justificatione, qui modi simul sumpti et contem­ plati suadent et plane significant illam necessitatem medii. Primo. Fides exhibetur, etsi non unicum, attamen mag­ num illud et primarium principium justitiæ comparandae et etiam conservandae, seu, ut loquitur Cone. Trident., “humanæ salutis initium, fundamentum, et radix omnis justificationis” (Sess. 6, cap. 8). Celebris est textus S. Pauli : —“Virtus enim Dei est in salutem omni credenti Judæo primum et Græco. Justitia enim Dei in eo reve­ latur ex fide in fidem, sicut scriptum est [Habac. ii. 4] : Justus autem ex fide vivit [Gr. vivet] Ptom. i. 1G, 17. f “ Left to the uneovenanted mercies of God. “ On the covenanted mercies of God.” “ On the salvability of the heathen.” NOTIONES l'KÆVIÆ DE FIDE. 69 Hæc verba ultima bis alibi repetit, sciz., Galat. iii. 11 ; Ilebr. x. 38. Per vitam in hoc textu significari justi­ tiam constat ex usu frequentissimo S. Scripturae. Patet etiam ex textu : non est enim quæstio de vita naturali quam habent homines injusti, et sine Evangelic aut fide, sed de vita supernatural! quæ est ad salutem, et quæ vo­ catur “justitia Dei,” i. e. justitia a Deo nobis collata nosque sanctos reddens ; ita ut ultimis verbis declaretur undenam justus sit justus, q. d. “Justus ex fide justus est.” Tria autem in verbis allatis affirmantur : 1°. Evan­ gelium esse virtutem Dei in salutem, i. e. Deum (non quidem materiali scripto seu libro, sed) per prædicationem Evangelii, et per ea quæ in illo praedicantur, sciz., merita Christi, &c., operari salutem, et ideo præviam jus­ tificationem. Cuinam autem Evangelium dicitur esse virtus Dei ? “ Omni credenti." In quibus verbis duo sunt, unum clare declaratum, alterum non minus clare insinuatum, sciz., Evangelium operari salutem omni credenti et soli credenti. Sicut enim qui affirmat tale aut tale beneficium iis esse conferendum qui tales aut tales dotes habent, eo ipso significat iis solis et non aliis esse conferendum ; ita Apostolus, dicendo salutem et justitiam credenti dari, eo ipso significat soli credenti— . nisi aliquid addat ad hanc insinuationem praecavendam. Atqui non solum nihil tale addit, sed, c contrario : 2°. Confirmat jam dictum ex testimonio ipsius Evangelii, in quo, ut dicit, revelatur justitiam a Deo nobis datam ex fide oriri, et, manente et crescente fide (“ex fide in fidem”), manere et crescere. Quod 3°. usurpando et ac­ commodando verba Propheta, clarius declarat compara­ tione facta inter vitam supernaturalem et naturalem, Sicut enim homo vitam habet et retinet ex principiis M -·· * ■ HI !.· ' ■ 7 DE ECCLESIA. [Disp. I. quæ vitam dant, et conservant, ita justus justitiam habet et retinet ex fide. Ex qua comparatione planum est ex fide gigni justitiam et sine fide nec haberi nec conser­ vari posse. Ex his patet fidem esse a Deo constitutam tanquam radicem ex qua, et sine qua non, omnis justitia oriffinem habet : seu, aliis verbis, esse necessariam necessitate medii ad justificationem. 150. Secundo. “Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis:” Rom. iii. 28. “ Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi, et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi et non ex operibus legis ; propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro Galat. ii. 16. In his locis S. Paulus (praeterquam quod de fide sola loquatur tanquam medio ad justifica­ tionem, ex quo redit argumentum, n. 149, Γ.) diserte opponit fidem alio medio sciz., operum sine fide facto­ rum ; et hoc, ut dispositionem positivam ad justificatio­ nem, tanquam omnino sterile et inutile reprobat. Di­ cendo ergo opera non facta in fide, etsi moraliter bona (aut ut sic habita), non justificare et ipsi fidei acceptam referendo justificationem, plane dicit nihil justificare siue fide i. e. fidem esse medium absolute necessarium. Quodcumque enim concipi potest ex parte nostri ut dis­ positio (aut, si velint Protestantes, conditio sine qua non), seposita fide, necessario includitur in operibus. Nisi forsan aliquis contra universam Scripturam diceret, quod an aliquis insane dixerit nescio, adultum justifica­ tionem assequi posse, absque ulla omnino dispositione aut conditione, sive fidei sive operum. 151. Tertio. “Sine fide autem impossibile est placere Deo ; credere enim oportet accedentem ad Deum, quia 8κστ. X ] NOTIONES PRÆVIÆ DE EIDE, 71 est et inquirentibus se remunerator sit Ilcbr. xi. 6. “Placere Deo” idem significare ac esse justum coram Deo, ex ipsa vi verborum adeo planum est, ut hoc argu­ mentis confirmare supervacaneum esse ducerem, nisi quidam id negare videantur. Ita Rosenmuller, apud quem “ placere Deo” idem sonat ac “ colere Deum ita ut fides sit necessaria ad cultum Dei, quia nemo eum colere potest quem omnino ignorat. Ex quo insinuari videretur, aut saltem inferri possit, cum non affirmetur cultum esse necessarium ad salutem, et non affirmetur fidem esse necessariam nisi ad cultum, ergo non affir­ mari fidem esse necessariam ad salutem. Insuper ali­ quis cultum Deo praestare potest quin sit justus. Jam vero 1°. Injusti ubique in S. Scriptura exhibentur ut filii iræ, inimici Dei, æternæ pœnæ obnoxii, sub potes­ tate diaboli mancipati, &c. Sed sane qui tales sunt, quamdiu tales manent, non possunt dici placere Deo. 2J. Nullibi in S. Scriptura “ placere Deo” significat “co­ lere Deum,” nisi forsan aliquo actu cultus qui a cultore justo fit, aut qui cultorem reddit justum. 3°. Hinc nonnisi justi dicuntur placere Deo aut esse placentes Deo ; ut ex variis locis et Novi et Vet. Testamenti con­ stat, v. g. Rom. xii. 1, xiv. 18 ; 2 Corinth, v. 9, &c. 4°. In hoc ipso lôco, vers. 5, cum de Henoch dicitur quod * “ Non potest autem fieri ut quis sine fide colat Deum eique placeat ; credere enim oportet cum, qui Deum colit, cum existerc, et cultoribus suis foro remuneratorem. Evapcarciv τινι est facere id quod placet alteri, eique gratum est ; hinc evapearciv τψ Ocw idem est ac colere Deum cum studio ei placendi................. Fides Enochi in eo erat, quod credebat, Deum esse, cumque esse remuneratorem hominum proborum. Hoc nisi credidisset, non potuisset eum colere. Nomo enim colit eum, quem ne existerc quidem putat.” DE ECCLESIA. [Disp. I. placuisset Deo, non aliquid aliud significatur quam quod fuisset justus, imo eximie justus, et justus sane quia fue­ rat cultor perfectus. 152. Posito ergo quod “placere Deo” idem significet ac esse justum coram Deo, diserte et absolute affirmat S. Paulus impossibile esse hanc justitiam sine fide compa­ rare. Et quod loquatur de fide proprie dicta, et non de ista fiducia Protestai) tium aut alia quavis fide improprie dicta, et quod loquatur dc fide actuali ; patet ex verbis subjunctis in quibus significat se loqui de fide qua credi­ mus, et quæ sint dogmata credenda indicat :—“ Credere enim oportet,’’ &c. 153. Triplici ergo modo necessitatem fidei ut medii ad salutem affirmat S. Paulus: 1°. Affirmando fidem esse medium ad justificationem, et justificationis radicem et principium ; et cum de solo habente fidem mentionem faciat, utpote cui promittitur justificatio, implicite signi­ ficat soli credenti justificationem dari (n. 149). 2°. Di­ serte excludit quodvis aliud medium in quo fides non includitur (n. 150). 33. Absolutam necessitatem medii fidei diserte affirmat (n. 152). 154. Ex iis quæ in contrarium objiciuntur nonnisi unum aut alterum hic afferemus, ceteris in alia loca op­ portuniora, ubi de salute extra Ecclesiam-aut alibi, re­ missis. Igitur— Object. I. Si fides sit necessaria necessitate medii, ergo omnes illi qui fide carent propter hoc damnabun­ tur : quod, quoad eos saltem qui fidem invincibiliter ig­ norant, dictu durissimum est, et Deo infinite bono et misericordi indignum videtur. 155. Resp. Haec objectio et aliæ similesex falsissimis quibusdam oriuntur opinionibus, quæ, de natura Dei et NOTIONES L’KÆVIÆ DE FIDE. creaturæ, mentibus plurium imo, ut puto, fere omnium Protestantium insident. Pauca tantum hic breviter no­ tare licet eorum quæ in materia de Gratia et alibi late, clare, et solide exponunt et demonstrant nostri Theo­ logi. 156. Primo. Deus unus est qui est, supremus et omnipotens omnium Dominus, a quo omnis creatura et suum esse habet, et quicquid aliud habeat habet. Nulla est creatura aut esse potest quæ in se et ex se quodcun­ que jus aut juris umbram habet ad aliquid a Deo acci­ piendum, etiam in ordine naturali. Ut enim breviter et clare ait Sylvius, in 1, 2, Quæst. 109 (quod fusius et clarius docet Suarez, in relectione, inter opuscula, de Libertate Divina, D. 2, S. 2, n. 39) :—“Quod si dicas, nomen gratiae opponi debito, ac per consequens non posse inter gratias recenseri dona naturalia, cum illa vi­ deantur esse debita. Resp............. duplex esse debitum. Unum ex merito proveniens quod refertur ad personam, cui propter sua merita aliquid debetur. Alterum secun­ dum conditionem naturae: puta si dicamus debitum esse homini quod habeat intellectum, voluntatem, et alia quæ ad naturam humanam pertinent. Dona igitur naturalia carent primo debito ; et si non secundo, non quasi Deus creaturæ obligetur, sed quia justum est ut ejus ordinatio impleatur ; quæ quidem talis est, ut talis natura tales habeat conditiones seu proprietates.” 157. Si ita se res habeat in ordine naturali, quanto magis in ordine supernatural! ; ad quem nostra natura, spectata in se et, ut aiunt, pura, nullam habet proportio­ nem, sed tantum capacitatem seu potentiam obedientialem qua, manente natura, ad eum dono gratiæ attolli possit? Nullum enim est, ex parte nostri jus quovis DE ECCLESIA. [Disp. I. titillo aut gradu, nulla exigentia natur», ut ad illum finem destinemur aut elevemur. Nullum est, ex parte Dei attributum quod quovis sub conceptu quovis modo, v. g. ex decentia aut congruitate quadam, illum adigat ad nos sic elevandos. Unde jure optimo in Baio et Jansenistis errorem oppositum sæpius damnarunt Summi Pontifices. Justi equidem, secundum doctrinam Catho­ licam, sua habent merita in ordine supernatural!. Sed hæc merita in gratia et promissione Divina omnia fun­ dantur ; et hæc gratia et promissio ex pura liberalitate Dei procedunt, “cujus tanta est erga omnes homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quæ sunt ipsius - dona,” ut dicit Cone. Trid. Sess. 6, C. 16. Similiter S. Augustinus (Epist. 94), “Cum Deus coronat merita nos­ Il munera sua.” tra, nihil aliud coronat quam 158. Secundo. Multiplicem sensum habere potest, et quidem apud auctores Catholicos habet istud vocabulum Damnatio. Damnationis enim non solum diversi gradus esse possunt, sed etiam, ut ita dicam, species. 1°. Dam­ natio summa in iis est qui plectuntur non solum pœna damni, quæ -visionis beatificæ et omnis felicitatis et gau­ dii carentiam includit, sed etiam poena sensus, sciz., ignis et aliorum tormentorum. Hæc damnatio gradus infini­ tos cruciatuum habere potest, ita ut 2°.’ Adeo levis sit pœna sensus quod iis qui ea afficiuntur melius sit tales esse quam nullos esse. 3°. Damnatio talis esse potest ut omnem pœnam sensus excludat, præter eam quæ intrin­ seca esset pœnæ damni ; tristitiam scilicet et angorem w mentis ob amissum Summum Bonum. 4°. Damnatio talis esse potest quæ etiam illam tristitiam excludit, solo damno relicto, absque ista ejusdem pœna. * 5°. Ultimo, damnatio esse potest in qua non solum amovetur illa «B NOTIONES PliÆVIÆ DE EIDE. 75 tristitia, sed etiam adest felicitas quædam naturalis, imo et amor Dei naturalis. 159. Tertio. Quod attinet ad infantes sine baptismo decedentes, etsi de iis non sit hic quæstio (n. 147), bre­ viter dico—1°. De fide est eos non salvari, et ideo dam­ nationem æternam eo sensu subire quod nunquam reg­ num caelorum intrabunt, aut visione beatifica fruentur. 2°. Nihil sive de qualitate sive de quantitate illius dam­ nationis definitum est. Vid. Perrone, de Deo Creat, n. 809. 160. Quoad sententias Theologorum : I. Illos infan­ tes pœnam damni pati omnes tenent ; quod quidem sensu Propositionis, n. 159, 1°. de fide est. Eos insuper pœna aliqua sensus ex igne torqueri, quidam non solum ex veteribus sed etiam ex recentioribus tenent, ut Belliberone, de Gratia, P. 1, L. 2, C. 5, Art. 2 ; Scholliner, de Peccatis, n. 235, Ancipites hærent Wiggers, in 1, 2, Q. 85, A. 6 ; Habert, C. 7, § 7, pag. 284 ; Sardagna, de Peccat, n. 62. Hæc sententia non est censurata, nec ullomodo improbata. 161. Attamen II. oppositam sententiam, quæ affir­ mat eos sola pœna damni affici, tenent “ communiter Theologi a seculo decimo tertio,” ait Antoine, Theol. Dogmat. de Peccat. C. 3, Art. 5, § 4. “ Communis in schola” (ait Vasquez, in 1, 2, D. 134, n. 6), et ipsi “non solum multo probabilior, sed etiam vera est sententia hos pueros nulla alia pœna quam damni, hoc est beatitudinis privatione puniri.” Hanc opinionem, præter Vasquez et Antoine, loc. cit. tenent Suarez, de Peccat. D. 9, S. 6, n. 3, qui in opere de Mysteriis Vitæ Christi, D. 50, S. 5, dicit quod eam “ omnes Theologi docent Bellarmin. de Amiss. Grat. L. 6, C. 4, in principio, qui C. 5, Resp. Œ I hb -Fl Ei :1 \ · JU H »■· I' 76 DE ECCLESIA. [Dis?. I. ad Object 7, dicit cani teneri ab “ universa schola Theo­ logorum Lessius, de Perfection. Divin. L. 13, C. 22 : Becanus, Summa, de Peccat. C. 9, Q. 12, n. 4: IIerincx, P. 2,/ D. 6,r n. 73 /; Ferraris,/ sub voce Peccatum, % / n. 69 : Gotti, in 1 part, Tract. 10, Q. 10, Dub. 3 ; Billuart, Diss. 7, A. 6 ; Amort, de Peccato Origin. Q. 3 : Kick, n. 186; Kilber (Theologia Wirceburg.), n. 141 ; Tanner, Q. 10, n. 98, &c. &c. &c. Hæc sententia, non solum ob ipsam auctoritatem extrinsecam Theologorum, sed etiam, et quidem magis, propter graves rationes ab iis allatas (quas apud eos videas), nobis non solum longe probabi­ lior videtur, sed et probabilissima et moraliter certa. * 162. III. An vero non solum ab omni pœna sensus ab extrinseco eximantur illi infantes, sed etiam a poena intrinseca, seu tristitia animæ ex eo quod se videant cælesti beatitudine aeternum privatos. Negant BellarMINüs, Kllber, Wiggers, et alii, ut puto, non pauci. Affirmant, præter Bonaventuram, Scotum et alios a Vasquczio citatos, ipse Vasquez, Suarez, Becanus, Bil­ luart, Gotti, Kick, Amort, Lessius, et alii. “ Satis probabile est pueros illos ex privatione beatitudinis æternæ non esse tristitia afficiendos. Ita DD. Angelicus, Seraphicus, et Subtilis cum innumeris aliis tum antiquis tum recentioribus,” ait Henno, de Peccat. D. 3, Q. 6, Conci. 2 ; Vasquez, post recensitas varias rationes a diversis auctoribus allatas ad ostendendum quomodo in­ fantes, etsi felicitate supernatural! privati, de ista priva­ tione non tristentur, sic concludit :—“ Mihi vero certum * Verba Innocent. Ill- (Cap. Majore*) satis clara videntur:—“ Pœna originalis peccati est carentia visionis Dei, actualis vero pœna peccati est gchennte perpetuo.' cruciatus.” NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE est, ob rationem superius dictam, * infantes decedentes in originali nulla afflictione in alia vita torqueri ; modum autem quo id fieri possit, cum se videant tanto bono beatitudinis expertes, divinæ providentiæ et judicio reser­ vatum existimo. Ille namque, miris et inexplicabilibus modis, ita disponere potest eorum affectum, ut nullam inde percipiant tristitiam.” 163. IV. Imo non desunt auctores graves qui putant illos infantes, saltem post diem judicii, naturalem habi­ turos felicitatem, et etiam naturalem Dei cognitionem et amorem. Ita Suarez, Lessius, et quidam alii post S. Thomam, qui dicit quod. Deo “ conjunguntur per parti­ cipationem naturalium bonorum ; et ita etiam de ipso gaudere poterunt naturali cognitione et dilectione.”]· Etsi Bellarminus, et post eum Amort, hanc sententiam non solum erroneam sed etiam hæreticalem vocant, eam cum errore Pelagiano confundentes, est tamen ab omni censura aut nota, etiam temeritatis, immunis, ut docet Perrone, de Deo Creat, n. 813, 818, cum nota. Anno 1697 quinque Episcopi Galliæ, inter quos Bossuet, literas Innocentio XII. dederunt, in quibus condemnationem deposcebant hujus sententiae, in opere quodam Card. Sfondrati anno priori edito propugnatae. Responsum * Quæ est tenons sequentis :—“ Ut ita solum pueri puniantur pœna damni, quæ est privatio beatitudinis, eo quod eorum peccatum in sola privatione gratiæ positum sit. Nam et tristitia undecunque proveniat, est pœna sensus, ut supra diximus, et habet rationem cujusdain incre­ pationis et tormenti, cujus pueri non ridentur esse digni.” f In 2 Diet. 33, Q. 2, Ari. 2 ad 5. Valde displicet interpretatio verborum S. Thomæ quam affert Billuart (loc. cit. § 2, 1’esp. ad Object· 4); quæ nobis non solum infundata videtur sed et obvii et ge­ nuini sensus illorum verborum plane eversiva. ;· i A 78 DE ECCLESIA. [Disp. I. dedit S. Pontifex quod, post laudatum zelum illorum Episcoporum, sic concludit :—“ Officii itaque nostri esse duximus, librum ipsum, resque a vobis in eo adnotatas, insignium Theologorum discussioni committere, ut omnibus maturae considerationis trutina perpensis, quod justum fuerit, subinde decernere valeamus.”* Sine dubio hoc promissum religiosissime præstitit S. Pontifex. Nulla •i tamen condemnatio sententiæ Sfondrati, vel sub Innocentio XII. vel deinceps usque ad præsentem diem, a Sancta Sede emanavit. Lessius, auctor pius et doctus, sortem illorum infantium, secundum hanc suam senten­ tiam, sic (loc. cit.) describit :—“ Congregabuntur [sciz. infantes illi, in die judicii ultimi,] in unum locum, seorsi: II tamen ab impiis quia ad eorum sortem non pertinent. Videbunt Judicis majestatem, eumque adorabunt. Aude­ bunt Sanctorum et impiorum congregationem, eorumque bona et prava opera cognoscent. Audient sententiam judicis in utrosque, sibique gratulabuntur quod non sint de impiorum numero. Agent Deo gratias quod ante usum rationis abrepti ; quia longe maxima pars eorum, si ad aetatem venisset, in eandem damnationem incidisset, præsertim infidelium filii. Itaque non murmurabunt contra Deum ; sed magnopere se illi obstrictos sentient, quod periculis tantorum malorum exempti fuerint. Ex­ cipient et ipsi sententiam Judicis, sed benignam ; qua etsi a visione Dei et coelesti regno excludentur, tamen statum naturae dignitati congruentem assequentur, quo contenti et laeti, in omnem aeternitatem vivant, et Deum laudent......... Non deerit divina benignitas naturæ ad D O J * Œuvres de Bossuet (Ed. Liege, 1766), vol. vi., ubi in extenso dan­ tur Epistola quinque Episcoporum et Responsum S. Pontificis. . L···» '< Skct. X.] NOTIONES l’HÆVIÆ DE FIDE 79 suam imaginem conditæ, quæ nulla sua propria culpa bonis coelestibus est exclusa, ad obtinenda ea quæ excellentiæ illius naturæ sunt consentanea, ut ipsum læta et contenta in æternum veneretur et laudet. Unde etsi di­ cantur damnati, quia coelesti gloria ad quam erant con­ diti, in æternum sunt privati ; tamen credibile est, eorum statum longe feliciorem ac laetiorem fore, quam sit alicujus hominis mortalis in hac vita.” Hæc ille. 164. De probabilitate hujus ultimae sententiae ad sapientiores pronunciandum remittimus. Duo tantum no­ tare volumus. I. Status illorum infantium, in quacun­ que sententia Theologorum Catholicorum, status verae damnationis simpliciter est, et vocari debet. Etsi enim in se spectatus suam habere felicitatem naturalem (ut supra n. 163), diceretur, et comparatus ad statum cete­ rorum damnatorum esse vere felix ; attamen de facto destinati sunt isti infantes ad statum illum summae beatitudinis de qua scriptum est “Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ praepara­ vit Deus iis qui diligunt illum 1 Corinth, ii. 9“ Sicut si aulicus propter culpam excludatur ab aula, ad quam ex benevolentia regis fuerat admissus, est ipsi poena et exilium etsi “ quod rusticus ad eam non admittatur, non est ipsi poena et miseria, sed tantum caren­ tia boni indebiti Billuart, de Gratia, D. 2, A. 2, Resp. ad Object. 3. Notanda II. propositio 26, Synodi Pis­ toriensis a Pio VI. in Constitutione Auctorem Fidei dam­ nata : “ Doctrina quæ velut fabulam pelagianam explodit locum illum inferorum (quem limbi puerorum nomine fideles passim designant), in quo animæ decedentium cum sola originali culpa poena damni citra poenam ignis puniantur,—Perinde ac si hoc ipso, quod qui poenam 1 I S<4? Λ Ü •’ Μη 80 DE ECCLESIA. ÿ [Disp. I. ignis removent, inducerent locum illum, et statum medium expertem culpæ et pœnæ, inter regnum Dei et damnationem æternam, qualem fabulabantur pelagian i, —Falsa, temeraria, in scholas Catholicas injuriosa.” 165. Quarto. Quod attinet ad adultos infideles sciz. negativos, 1°. Deus eorum, sicut et omnium, salutem vere et sincere vult. 2’. Dat illis gratias sufficientes “quibus adjuti possunt adimplere legem naturalem ac vincere difficultates, quæ eidem observantiæ adversantur. 3 . His autem gratiis si infideles obsequantur, majora eis subsidia adjiciuntur, donec Deus ex gratuita sua mi­ sericordia vocet eos ad finem supernaturalem per initium fidei, sive per homines ad hoc missos, sive per Angelui Il sive interius per se, sive quavis alia ratione, prout ei bo­ num visum faerit” (Perrone, de Gratia, n. 437 ex doc­ trina S. Thomæ). 4 . Si vero istis gratiis male utantur impedimentum ponunt vocationi ad fidem, seseque ista vocatione indigniores positive et voluntarie reddunt ; ita ut singulis eorum jure dici potest, “perditio tua ex te est.’' 5°. Pro istis peccatis quæ contra legem scriptam in cordibus eorum commiserunt, justo Dei judicio, poenis in altera vita plectentur, secundum eorum reatum culpæ Deo cognitum. G3. Non autem pro ista eorum infideli­ tate negativa punientur. Etsi enim eorum culpa fit quod non acceperint vocationem ad fidem, cum tamen nullo modo præviderant hunc effectum, sciz. denegationem gratiæ fidei, ex eorum peccatis sequturum, ideo non est ille effectus iis in peccatum imputabilis. 166. Object. IL Saltem infidelis negativus qui bonam et puram ducit vitam, servans legem naturalem quatenus ipsi nota est, impossibile est quod damnetur. Ita multi Protestantes. Sect. XL] NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE 81 1G7. Resp. Disting. Eo sensu quod ista vita mere moraliter bona positive disponat, aut jus quodcunque conferat ad salutem aut justificationem : Nego : Eo sensu quod, ex pure libera voluntate Dei salvandi omnes ho­ mines, et omnibus concedendi gratias sufficientes, si ista vita moraliter bona duraverit, perducentur ad fidem et justificationem, et, si in his usque ad finem perseverave­ rint, salvabuntur: Cone. Responsio patet ex dictis n. 165, et ex iis quæ in tractatu de Gratia traduntur. Sectio Undecima.—DE HÆRESI ET HÆRETICO. § 1. Quæ requirantur ad constituendam iiæresim et hæreticum ? I 168. Peccata contra fidem plura esse possunt v. g. ignorantiae culpabilis dogmatum quæ scire et credere tenemur, &c. Sed hic de peccato Infidelitatis tantum, seu potius de ea specie infidelitatis quæ Hæresis vocatur, tractabimus. De aliis speciebus infidelitatis, necnon et de quibusdam ad/ infidelitatem in genere spectantibus, vid. Lugo, D. 18, et 19; Suarez, D. 16, et brevius in summariis, Bouvier, in Decal. C. 1, A. 1, § 4 ; Dens, n. 48, et aliis. 169. Imprimis in memoriam revocanda est distinctio (n. 10) inter fidem pure * divinam, et fidem divinam catholicam. De eo solo errore hic loquimur qui fidei Catholicæ opponitur : ideoque omittimus controversias de revelatione privata, i. e. quæ “ non proponitur Ecclesiæ, sed solum fit peculiariter alicui personæ, sive id quod revelatur non cedat in bonum commune Ecclesiæ, * Hanc fidem divinam quidam (ut Suarez, D. 3, S. 10, n. 3), fidem theologicam vocant: alii vero fidem theologicam cum fide Catholica confundunt. Res est, ut patet, de nomine. VOL. I. G •CIO - Vir?* DE ECCLESIA. [Dise. I. sive etiam in bonum Ecclesiæ cedat” (Benedict. XIV. De Canonizat. Sanctor. L. 3, C. 53, n. 2). Communior et mihi certa theologorum sententia docet 1°. eum cui immediate fit talis revelatio, ita ut certo ipsi constiterit eam a Deo esse, teneri illam credere. In hoc docendo, ait Benedict. XIV. (L. 2, C. 19, n. 12), “concordes sunt Theologi.’’* 2°. Quoad alios vero, quibus non fit nec ad quos dirigitur hujusmodi revelatio,f non tenentur eam credere. Etiam de revelationibus (necnon appariti­ onibus et visionibus) a S. Sede approbatis, scribit idem præclarus Pontifex :—“ Sciendum est approbationem is­ tam nihil aliud esse, quam permissionem, ut edantur ad Fidelium institutionem et utilitatem, post maturum exa­ men ; siquidem hisce revelationibus taliter approbatis, licet non debeatur nec possit adhiberi assensus fidei Catholicæ, debetur tamen assensus fidei humanæ juxta prudentiæ regulas, juxta quas nempe tales revelationes sunt probabiles et pie credibiles” (L. 2, C. 32, n. 11). “Ex quibus proinde sequitur, posse aliquem, salva et integra fide Catholica, assensum revelationibus præd ictis non præstare, et ab iis recedere, dummodo id Jiat cum de­ bita modestia, non sine ratione, et citra contemptum” (L. 3, C. 53, n. 15). 170. Quicquid vero sit de revelationibus privatis, certum est quod quæ per eas communicantur non pro­ ponantur Ecclesiæ, nec ad depositum fidei Catholicæ per♦ Sola controversia movetur de fide qua creditur talis revelatio, sciz. an sit fides Catholica an vero fides alia particularis. Vid. Bene­ dict. XIV. L. 3, C. 53, n. 12 ; Lugo, D. 1, n. 232, &c. et I). 20, n. 34, Ac. ; Henno, D. 1, Q. 3, A. 4, Conci. 3. f Quoad eos ad quos dirigitur, vid. Lvgo, D. 1, n. 230; Suauez, D. 3, S. 10, n. 7. / Seer. XI.] NOTIONES FRÆVI/E DE FIDE. 83 tineant. “Innititur enim fides nostra revelationi Apostolis et Proplietis factæ, qui canonicos libros scripserunt, non autem revelationi, si qua fuit aliis doctoribus facta.” (S. Tiiom. 1 Pars, Q. 1, A. 8, ad 2). Ideoque, ut jam significavimus, de ea tantum hæresi quæ huic revelationi et fidei Catholicæ opponitur dicturi sumus : et primum de hæresi objective sumpta, seu de ipsa propositione hæreticali ; deinde de hæresi subjective sumpta, seu de homine hæretico. 171. De Hæresi objective sumpta. Propositio hæretica seu hæreticalis ea est quæ directe opponitur, opposi­ tione sive contraria sive contradictoria, alicui dogmati quod est de fide Catholica. Ita, quoad rem, Suarez, D. 19, S. 2, n. 3 ; Montagne, p. 446, et Theologi omnes adeo unanimiter, quod paucorum antiquorum dissentien­ tium (si tamen, prætcrquam in modo loquendi, dissen­ tiant), ratio non est habenda. Duo in prædicta defini­ tione sunt advertenda : 1°. Qualitas oppositionis ad dogma ; 2°. Qualitas dogmatis cui opponitur. 172. Quoad Primum, requiritur oppositio directa, i. e. requiritur propositionem hæreticalem dogmati op­ poni non illative, mediate, interposito ratiocinio, sed illud formaliter et directe negare, et falsum aut saltem non revelatum' (n. 176), affirmare. Sic, propositio “Christus non est homo” hæreticalis est, quia directe opponitur propositioni “ Christus est homo,” quæ est de fide. Posito autem quod propositio “ Christus est risi­ bilis” non sit de fide, sed tantum conclusio theologica, tunc propositio “ Christus non est risibilis” non esset hæreticalis : quia directe non contradicit propositioni “Christus est homo,” sed tantum indirecte, et, mediante hac propositione falsa, sciz., “Omnis homo non est risi­ $ bik .n:* DE ECCLESIA. [Disr. I. bilis,” inducit in negationem propositionis revelatæ, quin tamen illam aperte neget. Virus propositionis hærcticalis, prout ab aliis propositionibus ccnsuratis distingui­ tur, in hoc consistit quod illa revelationi divinæ imme­ diate opposita verbum Dei diserte neget, fidem ipsam Catholicam, Ecclesiæ ab Apostolis traditam et concredi­ tam, proxime corrumpat : hæ vero ipsa revelata non immediate rejiciunt, sed eo tendunt ut rejiciantur, et ad hoc magis vel minus proxime viam sternunt. 173. Quoad Secundum, ut aliquod dogma sit de fide Catholica duo requiruntur : 1°. Quod sit revelatum, et de hoc satis dictum est, n. 22, et seqq.; 2 . Quod ab Eccle­ sia ut tale proponatur ab omnibus credendum. Sed revera nobis sufficit quod Ecclesia aliquid simpliciter de fide doceat. Hoc enim posito, hæc duo ab omnibus Catholicis tenenda sunt : 1 Dogma sic propositum esse vere revelatum ; 2 . Illud ab omnibus ut tale esse cre­ * dendum. 174. Hic obiter haud abs re erit notare Ecclesiam multiplici modo proponere—docere—definire ; seu in­ stitutionem ejus per varia media fieri, et nobis manifes­ tari. I. Per definitiones Concilii Generalis a S. Pontifice confirmati. 11. Per definitiones ipsius S. Pontificis, ex­ tra Concilium et per se, universam Ecclesiam ex Cathe­ dra docentis. Hæ definitiones, secundum probatam, communem, imo (saltem extra Galliam 17 et 18 sæculi), universalissimam et hodie ubique receptam et certam sententiam, etiam antequam Ecclesiæ consensus accesse* Non omnia quidem ab omnibus explicite credenda. Multa enim sunt quæ nce etiam scire tenentur omnes fideles ; sed hæc implicite cre­ dunt, ut posthac suo loco ostendetur. Sect. XI.] NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE. rit, infallibiles sunt. III. Per manifestam Ecclesiæ fidem quam universe tenent pastores et prædicant, ita ut si aliquis negaret tale aut tale eo ipso statim ab omnibus haberetur ut hæreticus. Lugo, D. 1, n. 277. IV. Per manifestum sensum S. Scripturæ aut Traditionis simili­ ter universe admissum. Si enim sensus alicujus loci S. Scripturæ aut alicujus Traditionis quibusdam doctiori­ bus et perspicacioribus sit clarus, apud alios vero dubius, hic ipso facto non proponitur ab Ecclesia. Vid. Suarez, D. 19, S. 2, n. 8 ; Lugo, D. 20, n. 56 et seqq. ; Montagne, p. 450, &c. Sed de his omnibus latius infra ubi de S. Pontifice et Magisterio Ecclesiæ. * 175. Quod autem requiratur propositio Ecclesiæ (n. 173), ut aliquid sit de fide Catholica, et ideo ut error oppositus sit hæreticalis, ex eo sequitur quod totum cor­ pus doctrinæ revelatæ per Christum et Apostolos Eccle­ siæ (Ecclesiæ, sciz., docenti, i. e. S. Pontifici ipsi, et S. Pontifici cum Episcopis), et Ecclesiæ soli concreditum erat ; et Christus eam in hunc finem (præter alios) in­ stituit ut illud corpus doctrinæ in consummationem sae­ culi incorruptum et integrum custodiret—diffunderet— doceret—proponeret. Ecclesiæ solius est auctoritati ve * Veteres Theologi saepius affirmant aliquam doctrinam esso de fido, aut esse haereticam, crroncam, &c., non per hoc intendentes doctrinam esse de fide Catholica, aut expresse damnatam ut haereticam, &c., sed ipsis videri esse revelatam, haereticam, &c. Sic Suarez (De Myster. Vitae Christi, D. 54, Sect. 1), de propositione quæ affirmat Antichristum futurum esse verum hominem, dicit, “Existimo esse assertionem certam de fide.” “ Id quod unus atque alter Doctor censet esso fidei, non id­ circo esse fidei, vel certum fidei dogma, quando Ecclesia nihil super ca re definivit, neque est constans aliorum orthodoxorum sententia, quod hoc ad fidem pertineat.” SïL’vnrê, Resolutiones sub vocab. “ Sancto­ rum Invocatio” (vol. v., pag. 084). ir DE ECCLESIA. [Disp. I. definire quid fuerit revelatum, quid non fuerit revela­ tum, et quid revelato directe aut indirecte opponatur, aut revelato sit quovis modo nocivum aut alienum. Ergo, cuin essentia hæreseos consistat in negatione verbi Dei rite propositi, et cum Ecclesia sit unica proponens divinitus constituta, si illa non proponat, non potest hæresis habere locum. 176· Quicquid sit de disputatione quam n. 21 memo­ ravimus, certum est quod hæreticalis esset non tantum propositio negans veritatem revelatam, sed etiam quæ , negaret factum revelationis. Lugo, D. 20, n. 32 ; Sua­ rez, D. 9, S. 3, n. 14. Regulariter enim qui negat fac­ tum revelationis negat veritatem propositionis rcvelatæ. Sed hæc ratio non staret universaliter firma : dari enim posset casus hominis qui v. g. admitteret Moysen fecisse miracula, aut Christum fuisse hominem, et tamen nega­ ret hæc esse revelata. Ideoque dico hominem qui nega­ ret factum revelationis, etsi admitteret veritatem ipsius dogmatis, tarnen negando dogma esse revelatum, negat esse credendum de fide et propter divinam auctoritatem, et proinde tenet illud posse rejici, illæsa et non obstante divina auctoritate ; quæ assertio hæreticalis est. Vid. n. 122. 177. De Hœresi subjective sumpta, seu de Haeretico. Ut hæreticus ab iis distinguatur qui nunquam professi sunt nomen aut fidem Christi, quales sunt Pagani, Mahometani, &c., et ab iis qui totam fidem Christi penitus abjecerunt, communiter apud auctores supponitur haere­ ticum profiteri fidem Christianam, et tantum in parte hujus fidei errare. Supposita igitur hac professione fidei Christianæ, hæreticus est qui pertinaciter tenet doctrinam aliquam hæreticalem. Duo ergo necessaria sunt ad hæ- ! j ' ; i Sect. XL] NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE. reticum constituendum : 1°. Quod propositio quam tenet sit hæreticalis ; 2°. Quod cum pertinaciter teneat. 178. De prima conditione jam satis dicta sunt in numeris præccdentibus. Hic tantum solvenda manet quæstiuncula :—An ille sit hæreticus qui tenet proposi­ tionem quam credit esse oppositam fidei Catholic®, quæ tamen non est talis, sed forsan vera, aut etiam ipsa de iidc v. g. unicam esse personam in Christo ? Rcsp. Sine dubio talis esset coram Deo hæreticus, non propter ipsam propositionem quam putat esse oppositam fidei Ecclesiæ, sed quia, eo animo tenens propositionem illam, aliam quæ hereticalis est tenet, sciz., Ecclesiam in definitioni­ bus fidei errare posse. Vid. Suarez, D. 19, S. 4, n. 17 ; Lugo, D. 20, n. 167. 179· Quoad secundam conditionem, “ Fatentur om­ nes,” ait Lugo (n. 154), “requiri pertinaciam, ut aliquis hæreticus sit et dicatur.” “ Non enim, ut quisque pri­ mum in fide peccavit hæreticus dicendus est ; sed qui Ecclesiæ auctoritate neglecta impias opiniones pertinaci animo tuetur.” Catechism. Cone. Trid. P. 1, C. 10, Q. 1. Vide celebrem textum S. Augustini ap. Perrone, de Vera Relig. Pars 2, n. 265, not., et alias auctoritates ap. Suarez, D.e 19, S. 3, n. 9, et Mascarell, qui, a Sect, 38, argumenta omnigena congerit ad ostendendam neces­ sitatem hujus conditionis. Ad pertinaciam vero requi­ ritur 1°. Quod auctoritas Ecclesiæ sufficienter proponatur, 2°. Quod sufficienter proponatur Ecclesiam illud dogma docere de fide quod hæreticus negat. Hæc duo prœsuppositive requiruntur ex parte intellectus. Requiritur 3°. ex parte voluntatis, quod sit deliberata resistentia Eccle­ siæ sic docenti, quæ resistentia fieri potest, vel negando auctoritatem Ecclesiæ (n. 178), vel negando dogma esse DE ECCLESIA. * i [Disp. I. ab Ecclesia definitum de fide (n. 176), vel ipsum dogma negando. Hic actus voluntatis deliberatus pertinaciam formaliter constituit. Sed hæc omnia paulo fusius expo­ nenda sunt. 180. 1°. Per sufficientem propositionem auctoritatis Ecclesiæ intelligitur ea propositio qua ita probatur et suadetur hanc Ecclesiam esse veram, et habere auctori­ tatem definiendi, ut homo vi illius propositionis oblige­ tur ad credendum. Nullomodo autem requiritur ut ille his argumentis convictus actu credat auctoritatem Eccle­ siæ : si enim sufficienter proponatur auctoritas, puræ pertinaciæ est illam rejicere. Hinc non sequitur aliquem non esse haereticum ex eo quod, rejicens doctrinam Catho­ licam, non credat Ecclesiam Catholicam habere auctori­ tatem definiendi. Ratio autem quarenam requiratur hæc propositio auctoritatis Ecclesiæ est, quia ille dici non pot­ est sese opponere auctoritati et erga eam pertinax esse quam nescit : sicut vocari non potest inobsequens alicui superiori quem nescit esse superiorem. Ille vero nescit Ecclesiam habere auctoritatem cui hoc non fuit sufficien­ ter propositum. 181. Ponitur autem auctoritas Ecclesiæ, cui resisti debet, non Dei ; quia, in materia fidei Catholicae, Eccle­ sia est organum ab ipso Deo constitutum inter ipsum et nos. Per Ecclesiam Deus nobis loquitur, et omnes veri­ tates revelatas Catholicas communicat. Qui ergo contra auctoritatem Ecclesiæ sibi sufficienter propositam perti­ nax est, contra ipsum Deum pertinax est ; nec opus est ut ipsius Dei auctoritatem formaliter et expresse rejiciat, et illum in actu signato faciat mendacem. Vid. Scarez, 182. 2'. Definitiones Ecclesiæ variis modis in mentes Sect. XI.] NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE 89 fidelium derivantur, de quibus infra suo loco. Ad per­ tinaciam autem requiri cognitionem definitionis Ecclesiæ ex principio rationis jam datæ constat. Ille enim dici non potest resistere præcepto aut contradicere dicto su­ perioris, cui tale præceptum aut dictum non fuit suffici­ enter intimatum. 183. 3°. Posita sufficienti cognitione auctoritatis et definitionis Ecclesiæ, requiritur actus deliberatus opposi­ tionis, de quo supra, n. 179. Alioquin enim non adesset peccatum grave, ad quod, prætcr gravitatem matcriæ, requiritur non tantum plena advertentia ad malitiam actus, sed etiam plenus et deliberatus consensus volun­ tatis. Peccatum vero hoc, sicut et alia peccata interna, non indiget mora temporis ut committatur, sed eo spatio seu instanti temporis consummatur quod sufficit ad prædictam advertentiam et consensum. Neque parvitatem materiæ admittit, sed semper grave peccatum est—grave, ut aiunt, ex toto genere suo—imo gravissimum, quia semper gravissimam irrogat injuriam auctoritati Dei. Ille autem qui errorem aliquem hæreticalem tenet, etiam plena deliberatione, nesciens invincibiliter auctoritatem Ecclesiæ, aut admittens hanc auctoritatem, nesciens ta­ men invincibiliter definitionem Ecclesiæ, non est hæreticus, nec, per se, ullomodo peccat, modo sincere et ex corde paratus sit se judicio Ecclesiæ submittere : perti­ nacia enim caret Celebre est effatum :—“ Errare pos­ sum, haereticus esse nolo.” Talis ad summum vocaretur haereticus materialis, per oppositionem hæretico proprie dicto qui formalis vocatur. 184. Quoniam vero, secundum doctrinam in Morali certissimam et apud omnes probatam, peccatum non so­ lum directe sed indirecte volitum sit, et ignorantia detur n-F 'i DE ECCLESIA. [I)l8P. I. non tantum involuntaria sed voluntaria, et hæc a peccato nullomodo excuset, hinc exurgit quæstio, An sit hæreticus qui errorem hæreticalem ex ignorantia vincibili et culpabili tenet ? Seu, aliis verbis, an ignorantia culpa­ bilis excuset ab hæresi ? Resp. I. Ignorantia invincibi­ lis, ex dictis, excusat II. Ignorantia venialiter tantum culpabilis excusat a gravi. III. Ignorantia graviter cul­ pabilis non excusat a gravi : ideoque qui, ex ignorantia vincibili graviter culpabili, errorem hæreticalem tenet reus est gravis peccati, et quidem contra fidem. Lugo, n. 182 : Saluant. Theol. Moral. Tract. 10, de Censuris, C. 4, n. 50. 185. Quæstio ergo tota est an ignorantia graviter culpabilis excuset ab hæresi ? Resp. IV. Ignorantia vin­ cibilis, sive sit simpliciter vincibilis, sive etiam supina et crassa, excusat ab hæresi. Ita communis et, ut aiunt Salmantic. (loc. cit.), certa. Ratio est quia, ex dictis, ad formalem hæresim requiritur propositio definitionis Ecclesiæ. Jamvero .taliter erranti non est facta talis propositio : eam enim penitus nescit, alioquin enim non laboraret ignorantia et esset extra casum. Ignorantia quidem ipsi imputabilis est, voluntaria, et graviter cul­ pabilis : ideoque peccat ignorando definitionem Ecclesiæ circa materiam in qua errat, et exponendo se periculo contradicendi huic definitioni. Sed exinde non sequitur illum peccare hanc definitionem formaliter rejiciendo ; neque formaliter eam rejicit, sed c contra paratus est se submittere Ecclesiæ, et definitionem semel cognitam ad­ mittere ; quæ animi affectio cum ignorantia etiam su­ pina et crassa bene consistere potest. 186. Neque contra hoc dicatur quod in aliis peccatis v. g homicidiif peccata ex ignorantia culpabili et peccata w ' f Λ*'· · Sect. XI.] ' NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE. 91 scienter commissa eandem habere malitiam moralem, nec differre specie sed tantum in circumstantia aggravanti sci­ entiæ. Etenim 1°. Lugo, n. 177, &c., et ante eum alii, quos, tacitis nominibus, indicat Suarez, S. 3, n. 24, con­ cedunt peccatum errantis ex ignorantia vincibili non dif­ ferre specie a peccato nudæ hæreseos, sed posterius a priori differre “ numero propter circumstantiam scientiæ, quæ auget gravitatem intra eandem speciem, et ratione illius circumstantiae, et majoris gravitatis affert denomi, nationem hæretici, et inducit poenas haereticorum, quas sine illa circumstantia non induceret.” Ita Lugo, ibid, qui hanc sententiam, more suo, acutissime contra Hur­ tado tuetur. Sed 2°. Communior, ut puto, sententia te­ net hæc duo specie differre, et specialem esse deformita­ tem et malitiam in hæresi cum scientia. Quoad alia pec­ cata, non requiritur scientia tanquam circumstantia ex parte objecti, quæ tamen ex dictis requiritur in hæresi. Salmant. loc. cit. Hanc litem componere nostri non est, nec possumus. Notandum tantum est 1°. In foro Ecclesiæ, et quoad censuras ecclesiasticas, non censetur hæreticus qui ex ignorantia vincibili peccat. 2°. Quoad forum sacramentale, quicquid dicatur de obligatione in genere confitendi circumstantias non mutantes speciem, confitenda est circumstantia scientiæ in hæresi, propter reservationem et censuram. 3°. Quoad forum Dei, patet quæstionem esse parvi momenti. 187. Resp. V. Quoad ignorantiam affectatam non ita concordes sunt auctores, sed adhuc multo commu­ nior et, ob rationem datam n. 185, probabilior est sen­ tentia affirmans eam excusare ab hæresi. Nisi tamen, communiter addunt auctores, ignorantia affectata et si­ mul concomitans sit. Hæc limitatio indiget expositione. 92 DE ECCLESIA. [I.hsr. I. Dico ergo, si per ignorantiam concomitantem intelligatur errantem ita esse, actuali aut virtuali affectu, dispositum, quod suum teneret errorem etiamsi sciret Ecclesiam il­ lum errorem ut hærcticalem reprobasse ; hic certo esset hæreticus, sed, ut monent Saluant. n. 51, non tam prop­ ter errorem illum particularem (piam propter formalem rejectionem auctoritatis Ecclesiæ : vid. supra, n. 178. Similiter qui affectat ignorantiam ut liberius erret, jam novit se errare et hæreticus est. Qui vero nunquam actu proposuit, in quacunque hypothesi, resistere Eccle­ siæ, et ideo non habet talem affectum resistendi sive ac­ tualem sive virtualem, etsi affectum hujusmodi interpretativum seu, ut alii vocant, habitualem habeat, non est hæreticus. Mascarell. S. 39, n. 12, &c. Consulantur Theologi in Tractatu de Pœnitentia, ubi de proposito ad contritionem requisito. * 188. Hæc de ignorantia, nunc autem de dubio qute­ ritur, An dubius in fide hæreticus sit ? Rcsp. quaestionem de iis solis movetur qui jam fideles sunt, aut quibus sufficienter proposita est fides: de ceteris “enim dubi­ tare interim licet, donec instruantur, et argumenta sive credibilitatem nostræ fidei recte apprehendant.'’—( Lay­ man, L. 2, T. 1, C. 13, n. 5.) Omne dubium vere et proprie dictum necessario includit actum mentis positi* “Quod supra dictum est de ignorantia, intclligendum est tantum de iis, qui alioquin, præter unum vel alterum articulum, credunt fidem Catholicæ atque Romanæ Ecclesiæ esae veram fidem, camquc profiten­ tur. Num illi qui alienam ab Ecclesia Catholica fidem tenent , v. g. Lutheran.!, et ex crassa vel affectata ignorantia infallibilem Ecclesiæ authoritatem non agnoscunt, aliaquc dogmata Catholica non credunt, pro lueret icis reputari, et prop terna ecclesiasticis censuris subjecti esse conseri debent.”—Schmalzgbveber, L. 5, Tit. ", n. 15. * 93 NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE Sect. XI.] viun ; et dubium de veritate alicujus propositionis nihil aliud est aut esse potest quam judicium (rnagis aut mi­ nus firmum) mentis pronunciantis illam propositionem esse incertam, forsan veram, forsan falsam. Si enim mihi proposita aliqua propositione, nec assentiam nec dissen­ tiam, non (piia judico illam esse incertam, sed quia nunc ad alia volo mentem convertere, aut ex alio quovis mo­ tivo excludente præfatum judicium, quomodo dici potest mc de veritate illius propositionis dubitare? Ilie actus meus vocari potest carentia aut cessatio attentionis, ca­ rentia judicii, aut suspensio judicii aut alio quodam no­ mine, sed non dubium. 1 line non placet illa distinctio dubii in positivum et negativum, * cujus posterioris ex­ empla dat Billuart (D. 5, A. 3, § 1), dicendo illum dubio negativo dubitare qui “suspendit praecise judicium sine ullo positivo actu, quia v. g. vult nunc aliis atten­ dere, vel non vult in re tanta modo defatigare caput, vel vult inquirere motiva commodius et suavius assentiendi, aut propter similia motiva.” Displicet hæc distinctio quia veram verbi significationem depravat, et in respon­ siones implicatas imo et falsas inducit. Eam, præter Billuart, habent Salmant. n. 56 ; Becanus, Summa, P. 2, 0. 14, Q. 2, n. 8, et quidam alii, dicentes dubitan­ tem negative non esse hæreticum : an vero omnes illi idem per dubium negativum significent mihi non constat. Canus (L. 12, C. 8), citatur a Salmantic. quasi eandem 7 7 · 7 / * Idem non est dicendum do simili distinctione dubii positivi et negativi in Morali. Prius fundatur in motivo probabili ex utraque parte; posterius nullo nititur motivo saltem rationabili, Sod in utroquo casu adest dubium verum, et (pii alterutrum dubium habot vcre dubitat. b 5 Λ < i H·< ; 94 DE ECCLESIA. [Disr. I. cum illis sententiam tenens. Negat simpliciter du­ bium in fide esse hæreticum, et tamen admittit illum H specie infidelitatis quæ hæresis vocatur. Gregorio de Valentia (Q. 11, P. 1), idem Canus tantum “ videtur sequi” opinionem istam quæ ei vulgo tribuitur. Sed. quicquid sit de his. 189- I. “Absolute dicendum censeo, omnem dubi­ tationem deliberatam, et pertinacem in materia fidei et in homine Christiano esse hæresim. Hæc est receptis­ sima sententia.” Ita Suarez (S. 4, n. 10), qui, præ quo­ vis alio quem vidimus Theologo, hanc materiam solide et clare tractat. Secundum enim definitionem Stephani Pontificis (cap. 1, de Ilæret.), “Dubius in fide infidelis est.” Alia autem non est species infidelitatis, præter hæresim, ad quam revocari potest. Ratio vero assertio­ nis est, quia qui dubitat de aliquo articulo fidei, etsi non judicet illum esse falsum, judicat illum posse esse falsum ; et hoc est aperte hæreticale. 190. II. Si ex alio quovis motivo, nullomodo vel ne­ gationem dogmatis aut dubium de eo involvente,7 assenOH sum cohibeam, non sum hæreticus : v. g. si ex tædio aut quia aliter occupatus teneor. Hæc vero assensus cohi­ bitio potest esse alio modo pcccaminosa, ùt si aliquis ita agat ut, non territus cogitatione veritatum divinarum, liberius cupiditatibus indulgent : potest esse pcccaminosa etiam peccato contra fidem, ut si hic et nunc urgeat prae­ ceptum fidei. Potest etiam omni culpa carere, ut si quis graviter tentatus contra fidem, alio avertat mentem, ut sic efficacius tentationem superet. Vix opus est notare dubia omnino involuntaria non esse pcccaminosa. SS5 4 Sect. XL] NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE. V 95 1? § 2. De Convenientia seu Consociatione IIæbeseos cum Fide vera TN EODEM SUBJECTO. 191. Quæstio non est de hæretico materiali, neque, ex dictis, esse potest, sed de solo formali. De hoc hæc quæri possunt I. An haereticus, rejecta auctoritate Ec­ clesia?, possit corpus doctrinæ vel a scipso efformatum, vel jam in aliqua secta, in qua natus est aut cui se jun­ git, professum, fide firma seu assensu rationabiliter certo credere ? II. An possint habitus fidei et habitus haere" seos, seu cujusvis infidelitatis, simul in eodem subjecto existere ? III. An quodvis peccatum haereseos expellat habitum fidei ? IV. An saltem possit haereticus elicere actum fidei divinae in hoc vel illud dogma particulare, v. g. divinitatem Christi ? 192. Ad Primam quæstionem negative omnino re­ spondendum est : ita ut, in casu dato, haereticus non po­ test non solum fidem divinam, sed nec etiam quamvis aliam fidem firmam, sed tantum opinionem aut obstina­ tionem caecam et irrationabilem habere ; prout posthac suo loco ostendemus. Interim vid. Perrone, de Rclig. P. 2, n. 171, &c. 193. Sensus Secundœ quaestionis est, An hæreticus conversus, eo ipso quod jam acceperit habitum fidei supematuralis, amiserit penitus habitum quem antea ha­ buerat seu inclinationem ad hæresim ? Dixi penitus, quia sine dubio per acceptam gratiam fidei mala illa in­ clinatio infirmatur et ad deminutionem tendit. Ad Quæs­ tionem respondendum negative, contra Pannes et alios quosdam. Quicquid enim dicatur de consociatione ha­ bituum naturalium oppositorum, certe habitus fidei non magis quam ceteri habitus infusi supernaturales extin- B * * Λ/· I i! ?Μ{Γ5 ( 11 ; » ·, . K- I DE ECCLESIA. (Disr. I. Skct. XI.] guit priorem habitum contrarium naturalem, Ceteri autem habitus infusi non extinguunt priorem habitum contrarium. Imo “ experientia ostendit, si aliquis post diuturnam hæresim, et habitum vitiosum intensum con­ vertatur ad fidem, non semper perdere totaliter inclina­ tionem et propensionem antiquam ad hæresim : imo ideo infideles denuo ad fidem conversi non facile ad ordines vel alia ecclesiastica mimera statim admittuntur, quia de eorum perseverantia timetur, propter propensionem et habitum nondui omnino abolitum.”—Lugo, D. 17, n. 51. 194. Quoad Tertiam Quæstionem, Etsi habitus acqui­ siti non necessario perdantur per unum aut alterum actum contrarium, v. g. habitus temperantiæ per unum peccatum grave intemperantiæ ; attamen omnino tenen­ dum est per quemvis actum hæreseos prorsus amitti habitum fidei. Ita, contra Durandum, docent omnes Theologi ; inter quos solum dissidium est de modo quo expellitur iste habitus, an sciz., physice et ex natura rei, an per positivum decretum Dei, quam controversiam rite intellectam putat Lugo (n. 62) esse fere de vocibus. “ Hæc doctrina,” ait Suarez, “est ita certa ut sine errore negari jam non possit.” Argumentum ex Concilio Tri­ dent. bene explicat et defendit Lugo, n·. 54, &c. Non est autem opus contra Protestantes disserere de habiti­ bus infusis, de quibus videntur nihil scire et nunquam loqui. 195. Quoad Quartam Quæstionem, I. Fides esse po­ test vel supernaturalis vel naturalis. Quid sit fides supernaturalis ex dictis in hac Disput. et in materia de Gratia satis constat. Fides naturalis talis vocatur vel quia fit sine gratia vel quia habet pro motivo non Divi- NOTIONES PRÆV1Æ DE FIDE. 97 nam auctoritatem sed aliud ; et hoc aliud multiplex esse ♦ potest, et rationabile et irrationabile ; ut si quis credat propter argumentum intrinsecum (n. 5), v. g. Deum existere, propter argumenta philosophica ; aut si credat ob auctoritatem humanam, vel quia ita tenet secta cujus membrum est, vel quia ita ipse vult, &c. II. Fides ite­ rum dividitur in perfectam et imperfectam, quæ divisio, secundum loquendi modum quorundam Theologorum, parum differt a priori. Perfecta fides ea est quam ha­ bent omnes vere fideles, quæque ipsa omnibus vestitur conditionibus in hac Disput. recensitis tanquam ad ve­ ram theologicam salutarem fidem necessariis. Hæc fides ergo non solum firma est et ob debitum motivum, et omnia credit a Deo revelata riteque proposita, sed etiam præbet assensum appretiative summum et a pia ortum voluntate intellectum Divinæ auctoritati absolute subji­ ciendi, et omnia quæcunq.ue acceptandi a Deo revelata et sufficienter proposita. Fides autem imperfecta in eo esse dicitur qui non dat assensum appretiative summum, ideoque, etsi credat’ quædam ob divinam auctoritatem, alia tamen, etsi sufficienter proposita, propter specialem aliquam difficultatem credendi, aut præjudicia aut ali­ quam aliam repugnantiam, rejicit. Sic Protestans credit Christum esse Deum, quia revelatur in verbo Dei, negat tamen alia dogmata Catholica sufficienter propo­ sita ut in eodem verbo revelata. 196. Triplici modo potest hæreticus negare dogma sufficienter propositum : 1°. Admittendo dogma esse reve­ latum, sed negando divinam auctoritatem ; 2°. Admit­ tendo dogma esse revelatum, illud tamen negando (de actu negationis interno loquimur) non quia negat divi­ nam auctoritatem, sed vel quia apud se resolvit Deum 98 f DE ECCLESIA. [Disp. I. nil curare an credat vel neget, vel quia dogma opponitur suis cupiditatibus, vel proper aliud simile motivum ; 3’. Admittendo divinam auctoritatem et obligationem cre­ dendi revelata, sed negando tale aut tale dogma esse revelatum, etsi ut tale sibi sufficienter propositum. Ne­ gantem primo aut secundo modo nemo dicit posse cre­ dere quavis fide, perfecta aut imperfecta. 197. De negante tertio modo duplex est quæstio: 1°. An qui rejicit aliquod dogma sufficienter propositum possit fide vera et perfecta credere quodvis aliud dogma ? 2°. Posita responsione negativa, an saltem possit credere fide imperfecta ? 198. Priinœ quaestioni omnes Theologi, contra præfatum Durandum, respondent negative, sciz., docent hae­ reticum non solum fidei habitu carere, sed non posse etiam actum fidei veræ elicere, et dogmata quæ actu credit non credere actu fidei divinæ * veræ. Vid. infra η. 200, &c. 199- Secundœ quæstioni affirmative respondent Viva, D. 4, Q. 3, n. 5 (qui pro se citat Ripaldam et Lugonem, sed, quoad Lugonem, male, ut nobis videtur) ; Lumbier, n. 949 ; Kilber, n. 222 (qui dicit hunc assensum esse probabiliter etiam supernaturalem) ; ceteris omnibus quos legimus vel de hac quæstione tacentibus, vel nega­ tive respondentibus. Putamus dissidium esse inultum de nomine.Λ Admittit enim Kilber, hunc “ assensum imperfectum et minus firmum non esse fidem simplicitery talem quæ sufficiat ad justificationem, hominemque de* Solos quem vidimus auctor qui ad oppositam sententiam inclinare videtur, Lstius (in 3 lib. Dist. 23, § 13), obscure loquitur, neque ve­ rum sensum quæstionis præ mente habuisse videtur. NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE 99 nominat fidelem” (n. 220). Lumbier dicit hunc assen­ sum “solum apparenter, vel solum imperfectissime et impropriissime posse dici fidem divinam objectivam.” Equidem haereticus potest, etiam ex principio seu motu gratiæ, aliquid credere v. g. realem præsentiam Christi in Eucharistia, quia videt illud tam aperte in S. Scrip­ tura contineri et a S. Patribus prædicari, etsi alia suffi­ cienter proposita adhuc rejiciat ; et credendum est Deum illum ad hunc assensum tanquam ad aliquid præambulum et prædispositivum ad fidem movere, ut ultimo, si gratiis bene utatur, ad veram et perfectam fidem et ve­ ram Ecclesiam ducatur. Sed assensus iste non est nec, nisi per manifestam usus loquendi violationem, vocari potest fides divina sive perfecta sive imperfecta ; non est enim ipsa fides, sed gressus quidam ad fidem. * Sed quicquid de hoc dicatur,— 200. Propositio quæ affirmat haereticum non posse verum et perfectum elicere actum fidei divinæ in aliquod dogma, omnino certa est ex consensu Theologorum, et * Hac nostra ætate, in Anglia præsertim, innumeri sunt Protestan­ tes docti qui, volvendo Concilia, Patres, et alia monumenta antiqua, clare viderunt multa dogmata Catholica (etsi forsan ea non isto plena­ rio sensu Catholico intellexerunt aut ibi viderunt) fuisse “ semper ubi­ que et ab omnibus” credita ; et hoc non solum videnint sed palam suis scriptis professi sunt. Ita, de reali præsentia, de Apostolica successi­ one, de potestate absolvendi, &c., Doctor Pusey : ita de Primatu Ro­ mani Pontificis D. Allies ; ita de vera idea unitatis Ecclesiae, &c., D. Newman. Horum multi oculos suos magis magisque indies lumini veritatis occurrenti aperientes, ultimo ad ineluctabilem devenerunt con­ clusionem Ecclesiam Catholicam esse unice veram, eamque amplexi sunt. Ita iidem Newmax, Allies, cum ingenti multitudine hominum α qui­ bus usque ad præsentem diem “ regnum coelorum vim patitur” (Matth. xi. 1‘2). Do his dici potest, forsan et debet, cos gratia adjutos fuisse i 1 f '> i * Ï • < .· ‘ 71 ' ' ■ Ml } DE ECCLESIA. [Disp. I. præsertim ex Concilio Trid. S. 6, C. 15 :—“Asserendum est, non modo infidelitate, per quam et ipsa fides amittitur, sed etiam quocumque alio mortali peccato, quamvis non amittatur fides, acceptam justificationis gratiam amitti.” Si hæreticus posset elicere actum fidei verum, recte non potuit affirmari simpliciter et absolute per infidelitatem amitti ipsam fidem : fides enim non amitteretur quoad ea dogmata quæ credit hæreticus v. g. quoad dogma Di­ vinitatis Christi quod crederet Protcstans. 201. Probatur Propositio, contra Protestantes, bre­ viter. Primo, ex S. Scriptura, argumento valde proba­ bili ; ex eo quod S. Scriptura loquatur de hæresi tanquam absoluta et omnimoda amissione fidei. “ Hoc præceptum commendo tibi ... ut milites . . . habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt, ex quibus est Hymen æus et Alexander:” 1 Tim. i. 18, &c. “Depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt.·” ibid. vi. 20, &c. “ Profana autem et vaniload assensum præbendum istis veritatibus quas, adhuc hæretici et ante fidem perfectam habitam, crediderunt. Etiam de aliis qui, ut Pusey, Keble, et alii, cum tam prope ad nos aliquando accessissent ut fere nos­ tri esse videbantur, deinde in abyssum iterum delapsi sunt, idem, sal­ tem ad tempus retrogressus, dicendum videtur. Gratia acti veritates particulares crediderunt ; deinde, aut diabolo aut cami aut mundo aut omnibus simul cedentes, gratiæ restiterunt, et audientes vocem amantissimi Patris suavissime vocantis, corda obturarunt (Psalm, xciv.), et eorum “fiunt novissima......... pejora prioribus” (Matth. xii. 45). “ 0 insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? .... Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consum­ memini?” (Galat. iii. 1, 3). Sect. XI.] NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE. 101 quia devita ... ex quibus est Ilymenæus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam 2 Tim. ii. 16, &c. “ Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quæ secundum pietatem est, doctrinae, superbus est, nihil sciens," &c. : 1 Tim. vi. 3, &c. 202. In Primo textu, qui in hæresim lapsi sunt de­ clarantur fidei naufragium fecisse. Qua locutione sig­ nificatur eos fidem omnino amississe : sicut, si dicantur . mercatores simpliciter naufragium bonorum talium aut talium fecisse, significatur eos omnia bona talia aut talia in naufragio amississe. Ilæreticis ergo, quoniam naufra­ gium fidei faciunt, nulla manet fides sed tota deperditur. Sed si maneret fides in dogmata quæ adhuc credunt, non esset verum dicere fidem iis nullam manere sed totam deperdi. In Secundo textu et Tertio, loquitur Apostolus de hæreticis relate ad fidem, tanquam ab ea simpliciter excidentes, declinantes, non amplius eam ut sibi conso­ ciatam habentes, sed ab ea * alienatos. Sed hoc non esset verum si adhuc fidem divinam perfectam in aliqua dogmata retinerent. Adverte quod, cum Apostolus di­ cebat eos quoad tale aut tale dogma errasse, absolute, simpliciter et a.bsque restrictione subjungit eos a fide aut circa fidem, i. e. quoad fidem, excidisse ; quasi hic totalis lapsus a fide esset essentialis effectus erroris hæreticalis in aliquo particulari dogmate : quasi diceret, errarunt hæreticaliter in tali dogmate, hoc ipso ergo totam fidem amiserunt. In Quarto textu, plane loquitur non de sci­ entia mundana aut quavis pure naturali, sed de ea quæ * “ 1’kpi tijp ττιστιν ηστοχι/σαν, a vera religione defecerunt ; aberra­ runt a scopo religionis.’ —Kosenmulleb, in 1 lim· λ i. 21. DE ECCLESIA. [Disp. 1. tendit ad salutem i. e. de scientia fidei. Dicendo ergo hæreticum nihil scire, dicit eum nihil credere fide vera divina—quod enim aliqua credebat et credit, alia qua­ dam fide, manifestum est. 203. Neque objiciatur : Γ. Contra argumenta in ge­ nere ; S. Paulum loqui de apostatis qui totam deserue­ runt fidem Christianam ; sed non sequitur ex eo quod fides sit talibus impossibilis, ergo idem dicendum de hæreticis qui plura tenent dogmata Christiana. 2°. Con­ tra tria priora argumenta. Non dicit S. Paulus hæreticos naufragasse aut excidisse a fide sed circa O ' fidem ; ut notat Estius in 1 Tim. i. 19- 3°. Contra primum argu­ mentum. “Comparatio hæreticorum cum naufraganti­ bus non est adæquata, quandoquidem alias illi destitue­ rentur omni gratia et illustratione etiam ad resipiscendum aut ad eliciendum quodcunque bonum : consistit itaque hoc naufragium in jactura omnium habituum superoaturalium, ac difficultate appellendi ad salutis portum ; quæ in hæreticis major est ac in Catholicis.’’ Ita Kilber, (n. 224), etsi non contra præsentem propositionem, sed in defensionem suæ opinionis supra relatæ, n. 199204. Ad Primam object. Resp. S. Paulum loqui de hæreticis qui non rejecerunt totam doctrinam Christia­ nam patet : 1°. Ex eo quod proculdubio istam totalem apostasiam, si contigisset, vel plane significaret vel saltem aliquo modo insinuaret. 2°. Diserte declarat particulares materias in quibus isti hæretici errarunt, quidam “falsi nominis scientias promittentes,” alii “di­ centes resurrectionem esse jam factam,” alii sanis sermo­ nibus, &c., non acquiescentes. Ad Secundam. Vocabula “ circa fidem” idem significant ac “ in materia fidei,” et ab Apostolo usurpantur ad significandum id in quo aut . NOTIONES riiÆVIÆ DE FIDE circa quod factum est naufragium et decessio. Ad Ter­ tiam. Auctor bonus hic sçquitur methodum interpre­ tandi malam, quam adversarii nostri communiter sequun­ tur, sciz., in locum textus substituendo suam glossam. Comparatio hæreticorum cum naufragantibus adæquata est quatenus eam instituit Apostolus, sciz., quoad fidem, “ circa fidem naufragaverunt.” Quoad alia vero (præter ea quæ in naufragio fidei necessario perduntur, v. g. gratia sanctificans) an naufragaverint necne non dicit neque insinuat Apostolus. Habere possunt istas alias gratias et illustrationes, etsi fidem totaliter amiserint. 205. Secundo, probatur ex SS. Patribus. Docetæ a S. Ignat io (Ep. ad Trail. § 10), vocantur “athei hoc est infideles.” S. Irenæus (Contra Hæres. L. 1, Præf. n. 1), descriptionem dat hæreticorum “non discernere volentium falsum a vero et in alio loco (L. 4, Præf. n. 3), dicit quod “nihil sit apud eos sine blasphemia.” Expressius adhuc S. Augustinus Manichæos alloquens (Contra Faust. L. 17, C. 3) :—“ Aperte dicite non vos credere Christi Evangelio : nam qui in Evangelio quod vultis creditis, quod vultis non creditis, vobis potiusquam Evangelio creditis.” 206. Tertio, probatur ex appellationibus et titulis quibus, tum in S. Scriptura tum in operibus Patrum, insigniuntur hæretici. In S. Scriptura hæretici appellan­ tur “ ministri Satanæ—Antichrist!—arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ—inimici crucisChristi —reprobi circa fidem” (2 Cor. xi. 15 ; 1 Joann, ii. 18 ; Jud. 12 ; Philipp, iii. 18 ; 2 Tim. iii. 8), et aliis hujus­ modi. Apud Patres vocantur filii Satanæ—turba malitiæ —progenies maledicta—sacrilegi — blasphemi—impii— Antichrist!—hostes Dei—athei (Ignatius, Polycarpus, Cy• -r- - —- - I•J » ‘-ί *·.<♦ ' it * i ι < · - 9 lî < * * bT · . ; * I 101 DE ECCLESIA. [Disp. I. prianus, Augustinus, Irenæus, Justinus, CyrillusHierosoL, &c.), et aliis similibus. * Janjvero incredibile est eos qui, præsertim propter ipsam hæresim pertinacem, tales sunt, posse, manentes tales, manentes hæretîcos formales, ex pio affectu se Divinæ auctoritati subjiciendi, fide firma et ap­ pretiat i ve summa quod vis dogma credere. 207. Neque contra hoc argumentum objiciatur et S. Scripturam et Patres loqui non de omni aut aliquo hae­ retico, sed de iis qui penitus rejecerunt Christum. Non sequitur ergo v. g. Protestantes, præsertim qui ex illis propius ad nos accedunt, non posse quæ credunt, fide divina credere. 208. Besp. L S- Scriptura et Patres loquuntur de hæreticis qui tempore Apostolorum et sequentibus secu­ lis vixerunt Illi autem non rejecerunt religionem Chris­ tianam ut falsam et inventum humanum, sed dogmata ejus depravarunt ; ut constat ex eo quod particulares eo­ rum errores et in S. Scriptura et in operibus SS. Patrum narrantur. II. Ista conclusio, sciz., nullum Protestantem posse elicere actum fidei, nostra non est. Dicimus forma­ lem hæreticum, L e. qui negat aliquod revelatu: II ut sic sibi sufficienter propositum, non posse de aliquo alio dog­ mate elicere actum fidei divinæ. Equide H sectæ Protestanticæ omnes sine dubio hæreticales sunt : quod autem omnes individui Protestantes sint hæretici formales nullomodo affirmamus aut affirmare volumus. Imo haud pauci Theologi nostri graves censent multos, præsertim ex indoctis et ruricolis, qui nonnisi ex libellis suis et con­ cionibus ministellorum suorum mendacibus de religione Catholica et de Romano Pontifice dicteria venenata et * Vid. textus Patrum in extenso apud Passaglia, L. 3, n. 190, &c. Sect. XL] NOTIONES PRÆVIÆ DE FIDE. 105 calumniarum monstra audierunt, non solum in bona fide sed etiam in ignorantia invincibili versari. Ita Reiffenstuel, Jus Canon. L. 5, T. 7, n. 13 ; Schmalzgr. ibid. n. 120 ; Tanner, de Fide, Q. 8, n. 10 ; Sporer, T. 2, C. 3, n. 14, cum aliis multis ex veteribus. In hanc sen­ tentiam inclinat Perrone, “ Protestantisme : Controver­ ses a l’usage du Peuple,” 15cm0 Leçon (Gallic, vers.). * 209. Quarto, probatur ex Ratione Theologica. Fides divina vera et salutaris debet esse appretiative summa, et cum voluntate se omnino et absolute subjiciendi divinæ auctoritati, secundum verba “ Si credis ex toto corde” (Act. viii. 37 ) : ergo cum voluntate semper acceptandi divinum eloquium sufficienter propositum. Quomodo enim dici potest v. g. Joannem summa et absoluta reve­ rentia prosequi veracitatem Petri, si careat voluntate credendi aliquam propositionem Petri, etsi claris et certis signis constiterit illam esse revera propositionem Petri ? Atqui ista voluntas semper acceptandi divinum eloquium i 1Π,; 4 3* * Et nos ipsi olim in eandem inclinavimus sententiam. Sed, post editam Allocutionem a SS. Dom. Pio IX. Episcopis Romæ occasione definitionis Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae congregatis, die 9 Decemb. 1854, habitam, ab hujusmodi conjecturis abstinendum esse censemus. Verba Supremi Doctoris quæ ad præsentem spectant mate­ riam hæc sunt:—“Nunc vero quis tantum sibi arroget, ut hujusmodi ignorantiae [sciz. invincibilis] designare limites queat juxta populorum, regionum, ingeniorum aliarumque rerum tam multarum rationem et varietatem ? Enimvcro cnm soluti corporeis hisce vinculis videbimus Deum sicuti est, intelligemus profecto quam arcto pulcroque nexu mi­ seratio ac justitia divina copulentur; quam diu vero in tends versamur mortali hac gravati mole quæ habetat animam firmissime teneamus ex doctrina Catholica unum Deum osse, unam fidem, unum baptisma ; ul­ terius inquirendo progredi nefas est.”—Acia Pii IX., p. 626-7. Haud inutiliter hic exscribendum puto decretum quoddam S. Inqui- f I . ; IlJ — ·· : iiί : 1 '■! tκ » 106 DE ECCLESIA. [Disp. I. sufficienter propositum plane stare non potest cum alia voluntate rejiciendi aliquid particulare eloquium divi­ num sufficienter propositum ; quæ voluntas est in hæretico. Ergo fides non potest esse in hæretico. 210. Neque contra hoc dicatur, istam voluntatem pravam rejiciendi aliquid particulare eloquium divinum sufficienter propositum non existere in omni hæretico ; saltem non in Protestant ibus veris, qui omnes ex corde affirmant quodcunque sufficienter propositum ut revela­ tum esse omnino acceptandum. Hi ergo errant non in t eo quod habent voluntatem negandi aliquod revelatum ; sed ex errore facti, in eo quod putent bona fide tale aut tale dogma, v. g. Primatum B. Petri et successorum, non esse revelatum. 211. Besp. Quæstio est vel de hæretico materiali vel de formali. Si I. Objectio est extra rem ; non enim lo­ quimur de hæretico materiali. “Et quidem ego sane fateor eum, cui non proponitur sufficienter auctoritas sitionis, 19 April, 1645, quod internotas inveni editioni Avenionensi TheoL Moralis P. Antoine (6 voh, 1818) adjectas. “Contra P. N. [parochum quemdam] qui Joannem hæreticum Calvinistam nulla prae­ cedente auctoritate ab hæresi absolvit, eidemque suæ reconciliationis litteras testimoniales dedit, asserendo hoc potuisse agere, cum dictus Joannes ignarus hæresum et errorum Calvini non posset dici hæreticus formalis, sed tantum materialis, et ideo non egere absolutione ab excom­ municatione, quæ supponit peccatum, quod propter ignorantiam prædictus Joannes non incurrit. Lectis litteris Inquisitoris X. datis die 11 hujus, Eminentiss. decreverunt, ut dictus Pater N. acriter moneatur, ita ut iu posterum a similibus abstineat, nam alias severo punietur, quia ipsius opinio potius metaphysica quam vera, in S. Officio non est re­ cepta. Quare Inquisitor animadvertat ne idem Pater X. aut alii hujus­ modi opinionem sequantur, sed curet ut hujusmodi hærctici ad S. Offi­ cium mittantur”—Antoine, vol. ii. p. 313. Sect. XL] NOTIONES rilÆVIÆ DE FIDE 107 Ecclesiæ in proponendis rebus fidei, posse illam negare inculpabiliter, et tamen adhuc habere actus fidei Christi­ an® circa aliqua mysteria, pro quorum credibilitate pro­ posita sunt ei sufficienter alia motiva.”—Lugo, D. 17, n. 122. Si II. Tunc supponitur dogma esse sufficienter propositum ut revelatum, et cum eodem Lugone (n. 124) dicimus “ contra auctoritatem divinam fieri, non solum quando admisso testimonio Dei, negatur ei fides, sed etiam quoties ipsum testimonium divinum sufficienter . propositum non admittitur ut tale ; sicut faceres contra reverentiam regis, non solum, si fatendo eum esse regem, eum sperneres, sed etiam si irrationabiliter negares eum esse regem, cum prudenter illud debes credere, et ideo eum contemneres ; ad cultum enim regis pertinet eum colere, quoties sufficienter proponitur ut rex.” Quoad bonam fidem istorum haereticorum, eam non esse vere talem patet, aut saltem non esse bonam fidem quæ fun­ datur in ignorantia invincibili ; alioquin eam habentes non essent formales haeretici. Rejiciens sufficienter pro­ positum non potest habere bonam fidem, quantumvis affirmet aut putet se habere. 212. Neque urgeas multos Protestantes firmissime credere dogmata quæ tenent v. g. divinitatem Christi. 213. Resp. Protestantes quicunque haeretici tantum materiales sunt: esto, seu transeat: Protestantes qui sunt hæretici formales, subdist : Credunt, fide divina proprie dicta : Nego : Credunt ex fide humana, propter auctori­ tatem parentum, ministrorum, &c. ; vel ex habitu quo­ dam naturali et facilitate credendi quam a pueris habent, ex institutione parentum, ex consuetudine quotidiana cum membris suæ sectæ, &c. ; vel cx obstinatione ; vel ex vana gloria ; vel ex partium studio ; vel ex alio quo- I 108 DE ECCLESIA. [Disp. I. clam simili principio ; vel, si velis, propter testimonium Dei, sed non assensu appretiati ve summo : Concedo. ii 214. Ceteræ quæ moventur objectiones ex dictis facile solvuntur. Et hæc de haereticis et hæresi suffici­ ant ; quæ duo et Theologos multum vexant et Ecclesiam II Sanctam Dei multo magis. Sed “oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt manifesti fiant 1 Cor. xi. 19. DISPUTATIO SECUNDA. NOTIONES PRÆVIÆ DE ECCLESIA. Sectio Prima : De Nomine Ecclesiæ. Sectio Secunda : De aliis Nominibus quibus Ecclesia insignitur. Sectio Tertia : De Definitione Ecclesiæ. Sectio Quarta : De Eontibus Argum en torum. Sectio Quinta : De Institutione Ecclesiæ. Sectio Sexta : De Constitutione Ecclesiæ. ♦ DISPUTATIO SECUNDA. NOTIONES PRÆVIÆ DE ECCLESIA. Sectio Prima__ DE NOMINE ECCLESIÆ. OCABULUM Ecclesia et profanum et sacrum sen­ sum in Scriptura habet. Primo. Aliquando sig­ nificat congregationem hominum quorumcunque, etiam improborum : Psalm, xxv. 5 ; Act. xix. 32. Secundo. Aliquando significat locum in quo convenere fideles ad Deum colendum : Judith, vi. 21, et forsan 1 Corinth, xi. 18. Tertio. Plerumque, saltem in N. Testamento, ipsum coetum fidelium, magis aut minus extensum, significat. Coetus fidelium V. Testamenti magis proprie Synagoga seu congregatio vocatur : coetus vero fidelium N. Testa­ menti magis proprie Ecclesia, seu evocatio (i. e. per tro­ pum vulgarem, evocati seu coetus evocatorum), nuncu­ patur. In V. Testamento fideles tunc temporis aliquando sub nomine Ecclesiæ designantur, non ita vero in N. Tes­ tamento, sed soli Christiani, nisi forsan excipias Act. vii. 38. E contra, Christiani nunquam in N. Testamento sub nomine Synagogae designantur, duobus locis exceptis, sciz., Hebr. x. 25, et Jacob, ii. 2 : sed de hoc loco Jacobi dubium forsan moveri potest an conventus qui ibi syna­ goga dicitur sit sacer an conventus in genere. Vid. Cate­ chism. Trident. P. 1, C. 10, Q. 3. V ; « < ■ V 112 DE ECCLESIA. [Disp. Π. 2. In hac tertia significatione vocabulum Ecclesia, et in S. Scriptura et apud auctores ecclesiasticos, varia so­ nat. I. Significat omnes fideles et in cælo et in terra et in purgatorio; et sub hoc respectu dividitur in Ecclesiam Triumphantem, Militantem, et Patientem. II. Significat collectionem omnium fidelium quotquot ab initio mundi fuerunt ; et sub hoc respectu dividitur in Ecclesiam ante Christum et Ecclesiam post Christum, seu in Ecclesia: II ante V. Testamentum, Ecclesiam F. Testamenti, et Eccle­ siam N. Testamenti. III. Significat Ecclesiam Militan­ tem N. Testamenti ; et sub hoc respectu aliquando sig­ nificat præpositos solos, maxime Episcopos cum Summo Pontifice, qui vocantur Ecclesia Docens ; ut v. g. cum dicitur Ecclesiam tale et tale docere. Aliquando signi­ II ficat omnes fideles præter Episcopos, et illi vocantur Ec­ clesia A udiens ; ut v. g. cum dicitur Ecclesiam Christi II regimine Episcopali gubernari, Act. xx. 28. Aliquando significat omnia membra infra S. Pontificem ; ut v. g. H non posse a suo Capite separari, II dicitur Ecclesiam cum aut S. Pontificem esse totius Ecclesiæ Pastorem. Ali­ quando significat universum corpus, Capite incluso ; ut v. g. cum dicitur Ecclesiam esse indefectibilem, unam, &c. Aliquando significat universos fideles, Episcopo in­ cluso, imius dioecesis. Sed usus vocabuli Ecclesiæ ad de­ signandos fideles unius domus aut familiæ (prout intelligitur Rom. xvi. 5), aut etiam unius parœciæ, jam pe­ nitus obsoletus esse videtur : Bellarm. L. 3, C. 1 ; Sta­ pleton, Demonstrat. L. 1, E. 2 ; Tournelly, Q. 1, A. 1 ; Browne, de 39 Artic., vol. ii., pag. 143, &c. ; Litton, pag. 307, &c. ; Trench, Synonyma N. Testamenti, 3. Vox Ecclesia in sequentibus generatim significat Sect. IL] NOTIONES PRÆVJÆ DE ECCLESIA. 113 universam Ecclesiam Christi militantem. Quando autem significationem minus latam habeat, vel ex subjecta ma­ teria vel ex verborum contextu facile apparebit. Sectio Secunda—DE ALIIS NOMINIBUS ET TITULIS QUIBUS ECCLESIA IN S. SCRIPTURA INSIGNITUR. 4. Quoniam appellationes et tituli quibus Ecclesia, Spiritu Sancto dictante, in S. Scriptura designatur, non sint vana sine re nomina, sed e contra eam, qualis a Deo auctore suo condita et stabilita fuit, indicent, et quidem, suo modo, plane significent, hinc est quod ad declaran­ dam et evincendam Ecclesiæ structuram et proprietates utillime investigentur. Sicut enim ex appellationibus Leonis, Columinis reipublicæ, Civitatis Munitae, Muri Ærei (Jerem. i. 18), &c. &c., qualis sit hic vel ille homo, saltem in mentibus eorum qui nomina hæc ei indiderunt vel indita probant, optime notum fit ; ita similiter ex nominibus Ecclesiæ datis qualis sit apertum erit. Infra in Disput. de Unitate Ecclesiæ (D. 6, n. 76, &c.), usus loquelæ quoad hanc materiam plenius explicabitur et demonstrabitur : et in eadem Disput. et alibi passim, et ejusdem usûs, et argumentorum gravissimorum quæ in eo fundantur exempla, occurrent perpetuo et fere in­ numera. 5. Ecclesia vocatur I. Unum Corpus : “ Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent ; ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra Roman, xii. 4. “ Omnes nos in unum corpus baptizati sumus............. Multa quidem membra, unum autem corpus:” 1 Corinth, xii. 13, 20. “Pax Christi cxultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno jf, J ‘ rk f V ». * i-l 114 BE ECCLESIA. [Disp. II corpore Coloss. iii. 15. Totam Ecclesiam in illis textibus appellari unum corpus nimis manifestum est. Om­ nia enim membra Ecclesiæ, in primo textu, in voce “multi” indicantur, et omnia membra talia in Christo sunt. Similiter quoad secundum et tertium locum omnia sunt baptizata et vocata. 6. II. Ecclesia est Corpus Christi. “ Vos autem es­ tis corpus Christi :” 1 Cor. xii. 27. Ex antecedentibus et consequentibus patet Apostolum loqui non de Corin­ thiis seorsum, sed de tota Ecclesia Christi. “Ipsum [Christum] dedit caput super omnem Ecclesiam, quæ est corpus ipsius Ephes, i. ’2’2. “ Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, &c............ in aedificationem corporis Christi:” ibid. iv. 11. “Membra sumus corporis ejus [Christi] ibid. v. 30. “ Adimpleo ea quæ desunt pas­ sionum Christi, in carne mea, pro corpore ejus, quod est Ecclesia :” Coloss. i. 24. 7. III. Ecclesia est Domus Dei seu Christi. “ Ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi:” 1 Tim. iii. 15. “Christus vero tanquam filius in domo sua, quæ domus nos sumus :” Hebr. iii. 6. “ Sacerdotem magnum [sciz. Christum] super domum Dei:’’ ibid. x. 21. “Tempus ut incipiat judicium a Domo Dei :” 1 Pet. iv. 17. Vid. Estium et A. Lapide in hunc locum. Ecclesia est etiam “ Domus spiritualis ibid. ii. 5. 8. IV. Ecclesia est Templum Dei et Templum Sanc­ tum. “ Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ? Si quis autem templum Dei violave­ rit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos:’’ 1 Cor. iii. 16. “Vos enim estis templum Dei vivi 2 Cor. vi. 16. “ Supcrædificati su- Sect. IL] NOTIONES PRÆVIÆ DE ECCLESIA. per fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu : in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino ; in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spi­ ritu:” Ephes, ii. 20. Quidam dicunt non Ecclesiam sed unumquemque fidelem vocari templum. Resp. Omnis sanctus bene vocari potest templum Dei in illo, mirabili quodam modo, habitantis, juxta - verba Christi:—“Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus :” Joann, xiv. 23, et ita individui fideles aliquando vocantur. Tota autem Ecclesia potiori jure hoc nomine insigniri potest ; et de ea sermonem esse in textibus allatis patet. 1°. Apostolus dicit vos estis tem­ plum, non templa : quæ locutio ad minus duriuscula foret, si de singulis ut totidem templis, non vere de omnibus simul sumptis sermo fuisset. 2°. De sensu textus Ephes, non potest esse dubium. Manifesto enim exhibet uni­ versam Ecclesiam ut in Christo constructam, et Ephesios ut partem hujus templi cum ceteris partibus coædificatain. Vid. D. 3, n. 36. 9. V. Ecclesia est Regnum, Regnum Coelorum, Reg­ num Dei, Regnum * Christi “ Tunc simile erit Regnum coelorum decem virginibus Matth. xxv. 1. “Aufere­ tur a vobis Regnum Dei :” ibid. xxi. 43. “ Qui [Deus Pater] eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in Regnum filii dilectionis suse :” Coloss. i. 13. Et sic * Alias significationes habent ista verba, quas videas apud inter­ pretes S. Scripturæ. Consul. Kuinoel in Matth. iii. 2 ; Patiiizzi, Lib. 3, Diss. 46 (vol. ii., pag. 476, &c.), ct nostrum commentariolum (Anglice scriptum), De Primatu B. Pctri, n. 81 . 116 »· f » DE ECCLESIA. [Disp. Π. in aliis multis locis. Vide loca ex λ et. Test. D. 4, n. 14 ; D. 6, n. 103. 10. VI. Ecclesia est Sponsa Christi. “Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo 2 Cor. xi. 2. “Vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ............ Viri diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam .... Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Eccle­ sia Ephes, v. 23, 25, 32. 11. VII. Ecclesia est Civitas. “Non potest civitas . abscondi supra montem posita Matth. v. 14. Apostoli et alii Prælati Ecclesiæ hic praecipue designantur. In Isai. i. 26, et lx., et aliis locis Vet. Testamenti, Ecclesia Novæ Legis sub typo civitatis indicatur. 12. Præter hæc Nomina, seu Titulos Ecclesiæ metaphoricos, qui nihil aliud sunt quam similitudines impli­ cit®, sunt et Similitudines explicit®, et Parabolos plures, quas infra, ubi locus argumenta ex iis eruendi dabitur, recensebimus. Vid. D. 3, n. 7, 8 ; D. 6, n. 90, et alibi. Sectio Tertia—DE DEFINITIONE ECCLESIÆ. 1 I 13. Etsi nullum aut minimum utilitatis esse putamus multum laborare in ista generali et inadæquata Eccle­ siæ definitione cudenda, quam admitterent simul et Catho­ lici et Protestantes ; vere utile esse censemus definitio­ nem præponere Catholicam et adaequatam, et cum ea definitionem seu definitiones Protestanticas saltem prae­ cipuas et magis receptas conferre, ut sic ab initio pateat in quo, si in aliquo, conveniamus, in quo dissentiamus. Hæc duo, etsi breviter, præstabimus, quibus definitionem aliquam communem et imperfectam addemus. 14. Bellarmixi definitio ab omnibus TheoloHs pro- Sect. 111.] ' NOTIONES PRÆVIÆ DE ECCLESIA. 117 batur :—“ Coetus hominum ejusdem Christianae fidei pro­ fessione, et eorundem sacramentorum communione col­ ligatus, sub regimine legitimorum pastorum, ac præcipue unius Christi in terris Vicarii Romani Pontificis” (DeEccl. L. 3, C. 2). Hæc est definitio corporis Ecclesiæ seu Ec­ clesiæ qua Visibilis. Eam a cavillationibus quorundam futilibus defendunt Tournelly, et alii. 15. Doctor recens Protestanticus Anglus, Browne (vol. ii. pag. 135, not.\ dicit hanc definitionem, uno ex­ cepto gravi capite, sciz., de subjectione Romano Pontifici, non multum differre ab iis quas primi Reformatores ediderunt. Sed hoc, maxime si sensus genuinus et sco­ pus definitionum inspiciatur, a vero longe abest. Litton (pag. 4-11, vid. supra, D. 1, n. 147) dicit conceptum Ec­ clesiæ Protestanticum per se fluere et sequi ex doctrina Protestantica justificationis per fidem. Addit præterea non aliam doctrinam sive Catholicis sive Protestantibus tribuendam esse, præter eam quæ in eorum propriis li­ bris symbolicis continetur. * Quoad Catholicos hoc æquis- * “Of the Lutheran formularies the principal is the Confession of Augsburg, the groundwork of all the other Protestant symbols. It was composed by Melancthon, and presented to the Diet sitting at Augsburg by the Protestant princes, as the exposition of their faith. The Romish theologians prepared a reply, entitled a Confutation of the Confession, which drew from Melancthon a second, and much more extended, apo­ logetic statement, entitled, The Apology of tlic^Augsburp Confession ; a work of the greatest importance in ascertaining tfio real points in dis­ pute between the Protestant party and their opponents. The third sym­ bolical book of the Lutheran Churches is, the Articles of Schmalcald, prepared by Luther in the expectation of its being presented at a Gene­ ral Council to be held at Mantua; which, however, never took place. Luther’s Two Catechisms, composed for the use of the laity, close the list. “ The Reformed Churches differed from the Lutheran in not posscss- 5 · 118 DE ECCLESIA. [Disp. Π. simum est : omnes enim Catholici profitentur unumquem­ que, ut sit verus Catholicus, teneri omnia et singula firmissimo assensu amplecti et credere, quæ ad creden­ dum ab Ecclesia proponuntur ; et neminem alia, praeter hæc, dogmata tanquam Catholica credere teneri (D. 1, n. 174, 175). Quoad Protestantes autem, quoniam om- ing a common confession recognised by all ; each Church framing one for itself, according as it inclined to the views of Calvin or Zuinglius, which on some points, especially the sacraments, were not exactly the same. Of the Reformed Confessions the following, arranged (with the exception of the two Catechisms placed last) in chronological order, are the most important :—The three Helvetic Confessions. The first of these, commonly called the second, appeared at Basle, A. D. 1536. In the year 1566, the same Confession, much enlarged, was given to the world, in the name and with the sanction of the Swiss Churches, those only of Basle and Neufchatel excepted. The third Helvetic Confession, by some considered the most ancient of all the Protestant symbols, was composed by Oswald Myconius, the friend of Zuinglius and Æcolompadius, A. D. 1529. The Scotch Confession; the work probably of John Knox. It appeared at Edinburgh, A.D. 1560. The French Confession (Confessio Gallicana) ; presented by Theodore Beza, in the name of the French Reformed Churches, to Charles IX., A.D. 1561. It was afterwards formally adopted at a national Synod, held at Rochelle, 1571. The Thirty-nine Articles of the English Church. The Belgic Confession; sanctioned by various Synods............The Polish Confession, which goes by the name of Declaratio Thorunensis. It was drawn up in 1645, with the view of effecting a reconciliation between the Romish, Lu­ theran, and Reformed Churches of Poland ; and is, perhaps, of all the Protestant confessions, the most carefully worded and instructive. The Heidelberg Catechism ; composed by command of the Elector Palatine, Frederick III., A. D. 1563. It was received by the Reformed Churches with universal approbation, and in many of them was used as a manual for schools. The Genevan Catechism ; drawn up by Calvin, A. D. 1545. Like the former, it gained a place in the Swiss Churches as a manual of instruction for youth.'’—Litton, pag. 26, 27. ' Sect. III.] NOTIONES PRÆVIÆ DE ECCLESIA. 119 *nes rejiciunt Infallibilitatem Ecclesiæ, et innumeri ex illis nullam in ea admittunt auctoritatem docendi aut definiendi, saltem quæ membra ad credendum obliget ; ideo nullomodo inferre pro certo (aut etiam sæpius pro­ babiliter) possumus quæ sit actualis fides Ecclesiæ ali­ en jus particularis Protestanticæ, ex ejusdem libris symbolicis. Sic 39 Articuli constituunt librum symbolicum Ecclesiæ Constitutæ : sed quot sunt illius Ecclesiæ mem­ bra, et clerici et laici, ejui se omnino liberos esse ad hunc vel illum articulum respuendum et credunt, et profiten­ tur, et gloriantur ! 16. Quicquid sit de his (de quibus alius erit locus magis ex professo disserendi), in ipsis libris symbolicis Protestantium varii conceptus et definitiones Ecclesiæ inveniuntur. Secundum Artic. 19, ex 39 Articulis, “ Ecclesia Christi visibilis est cœtus fidelium, in quo ver­ bum Dei purum praedicatur, et sacramenta quoad ea quæ necessario exiguntur juxta Christi institutum recte ad­ ministrantur.” Hæc definitio originem ducit a Confes­ sione Augustana, Art. 7 (Browne, voL ii. pag. 132). Confessio Scotica dicit Ecclesiam esse societatem omnium electorum, et proinde esse invisibilem (Litton, pag. 44). Has et alias definitiones Protestanticas conciliare conatur idem Litton, pag. 51 et seqq. Doctrinam de Ecclesia Protestanticam communem,•quatenus distinguitur a doc­ trina Catholica, sic ille exponit :— 17. “Una vera Ecclesia, illa sancta Catholica Eccle­ sia, de qua loquitur Symbolum [sciz. Apostolorum], non * Dico omne* : non enim excipiendos esse existimo paucos Oxonienses qui Infallibilitatem, sed tantum imaginariam quandam, admit­ tunt. ? I i· « .1 ifjf 120 DE ECCLESIA. [Disp. II. est corpus mixtum, intra se et malos et bonos complec­ tens. Est conventus eorum qui, ubicunque sint, viva unione cum Christo per fidem junguntur, et de sanctifi­ cantibus ejus Spiritus influxibus participant. Proprie loquendo, præter membra jam in terris, omnes salvandos comprehendit. Arctiori significatione, nomen [Ecclcsiæ] corpus vere credentium quovis dato tempore in mundo existons designat. “ Eatenus invisibilis est vera Ecclesia quatenus non adhuc manifestatur qua corpus ; seu, aliis verbis, nulla est societas seu corpus visibile in terris, de quo praedicari ‘ potest quod sit corpus Christi mysticum. Hinc plane sequitur Caput hujus corporis non esse visibile. “Ecdesiæ particulares, aliter separatæ, unum sunt propter communem relationem ad unam veram Eccle­ H siam, seu corpus Christi mysticum, et conjunctionem cum ea. Hujus conjunctionis, ideoque veræ visibilis Ecdesiæ, notæ extern® sunt pura prædicatio verbi (in fundamentalibus saltem) et administratio sacramentorum, ‘ quoad ea quæ necessario requiruntur juxta Christi in­ stitutum.’ Hæ sunt duæ notæ necessariæ veræ Ecdesiæ [‘ of a true Church’] ; quibus addi potest, etsi minus ne­ cessaria, usus disciplinæ. “Etsi, secundum conceptum, Ecdesiæ visibiles sint ‘congregationes sanctorum’n. e. vere sanctificatorum, et ut tales habendæ sint, si sint vocandæ Ecdesiæ, attamen H nunquam vere tales sunt. De facto sunt semper conven­ tus mixti, complectentes hypocritas et Christianos qui solum nomine tenus tales sunt, æque ac vere credentes ; inter quos perfecta separatio, in præsenti vita, impossi­ bilis est, et secundo Christi adventui reservatur. Hinc collectio visibilium Ecclesiarum Christianarum per mun- Skci'. Π1·] NOTIONES l’KÆVIÆ DE ECCLESIA. 121 dum non est idem accurate cum vera Ecclesia [‘ the true Church’], quæ, ut dictum est, ex solis vivis membris Christi constat. “‘Episcoporum successio,’ ‘Antiquitas,’ ‘Amplitudo,’ ‘Nomen Catholicae,’ et hujusmodi notæ per se non pro­ bant aliquam societatem esse Christi veram Ecclesiam [la true Church’]. “Uni veræ Ecdesiæ [‘To the one true Church’], cor­ pori Christi, proprie pertinent promissiones perpetuitatis, perpetuae praesentiae Christi, et conservationis ab errore • fundamentali. Idem dici potest de attributis Ecdesiæ, Unitatis, Sanctitatis, &c. : hæc, in plena et propria sig­ nificatione, non possunt praedicari nisi de eo corpore [mystico] Christi quod adhuc non est plene manifesta­ tum.”* * 11 The one true Church, the holy Catholic Church of the Creed, is not a body of mixed composition, comprehending within its pale both the evil and the good : it is the community of those who, wherever they may be, are in living union with Christ by faith, and partake of the sanctifying influences of His Spirit. Properly, it comprises, besides its members now upon earth, all who shall ultimately be saved. In its more confined acceptation, the phrase denotes the body of true believers existing at any given time in the world. “ The true Church is so far invisible as that it is not yet manifested in its corporate capacity ; or, in other words, there is no one society, or visible corporation upon earth, of which it can be said that it is the mystical body of Christ. Hence, of course, the Head of this body is not visible. “ Particular churches, otherwise unconnected societies, arc one by reason of their common relation to, and connexion with, the one tmo Church’or mystical body of Christ. The outward notes of this con­ nexion, and therefore of a true visible Church, are, the pure preaching of the Word (in fundamentals at least), and the administration of the Sacraments * according to Christ’s ordinance in all those things that of in I 122 DE ECCLESIA. [Disp. II. 18. Ita Litton, in quibusdam satis obscure, sed etiam, ut puto, satis accurate, si spectetur doctrina plu­ rium sectarum seu scholarum Protesta * ntiiun. Sed, ex una parte, etiam in his sectis seu scholis, dissidia sunt circa alia capita quoad Ecclesiam hic non tacta, quæ ta­ men gravis sunt momenti : ex altera vero parte, sectæ sunt aliæ Protestandum, quæ vel in toto vel in parte hanc expositionem rejicerent. Sed de his alibi. 19. Definitio adæquata Ecclesiæ eam a quavis alia societate distinguit, non tantum a societatibus quæ ex professo non-Christiani sunt, v. g. paganis, Tureis, &c. necessity are requisite to the same.’ These are the two indispensable notes of a true Church : to them may be added, though it stands not in the same order of necessity, the exercise of discipline. “ Although visible Churches are, according to the idea, ‘ congrega­ tions of saints,’ i. e. of really sanctified persons, and must be regarded as such if they are to have the name of Churches, yet they are never really so : in point of fact, they are always mixed communities, com­ prising hypocrites and nominal Christians, as well as true believers, a perfect separation between whom is, in the present life, impossible, and is reserved to the second coming of Christ to judgment. Hence the aggregate of visible Christian Churches throughout the world is not exactly identical with the true Church, which, as has been said, con­ sists only of the living members of Christ. “ Such notes as ‘ the succession of Bishops,’ ‘ antiquity,’ ‘ amplitude,’ ‘ the name of Catholic,’ &c., are, taken alone, not sufficient to prove a society to be a true Church of Christ. “ To the one true Church, the body of Christ, properly belong the promises of perpetuity, of the continued presence of Christ, and of pre­ servation from fundamental error. The same may be said of the attri­ butes of the Church, Unity, Sanctity, &c.; these, in their full and proper sense, can be predicated only of that body of Christ which is not yet fully manifested.”—Lib. i., Pars 1, Cap. 1 (pag. 51-2). * Ipse Litton Doctor est sectæ intra Ecclesiam Constitutam quæ Schola Erangelîcalit vulgo audit (“The Evangelical School”). - Sect. HL] - NOTIONES PRÆVIÆ DE ECCLESIA. 123 sed etiam a societatibus nomen Ecclesiæ verax Christi sibi haud jure vindicantibus. Definitio inadæquata, qua­ lem adversarii admitterent, unam tantum aut alteram proprietatem exhiberet quæ et Ecclesiæ veræ et sectis communis esset. Prout proprietas ista pluribus aut paucioribus sectis simul cum Ecclesia vera communis esset, plures aut pauciores sectæ eam admitterent, et si­ mul cum Ecclesia vera in ea complecterentur. Sic, si Ecclesia definiatur, “ Societas hominum fidem Christi totam et incorruptam profitentium,” hæc definitio inclu­ ait omnem societatem pure schismaticam, et excludit omnem hæreticalem. Si definiatur, “ Societas hominum profitentium Christum esse divinitus missum,” tunc sectæ et hæreticales et schismaticæ includerentur. Et ita porro de aliis hujusmodi definitionibus. 20. Si ergo quaeratur definitio quae non rejiceretur a Protestantibus (saltem propter aliquid in ea inclusum : nam forsan a quibusdam rejiceretur tanquam minus completa—sed nunc non est quæstio de definitione com­ pleta), patet prius inquirendum esse quæ sint classes Protestantium quibus accommodanda est definitio. Sic, Oxonienses admitterent definitionem quæ affirmaret neces­ sitatem Episcopalis regiminis, quam alii Protestantes, non solum Presbyteriani sed Protestantes Ecclesiæ Con­ *stitutae omnino rejicerent. Si vero quæratur definitio * Quoniam sæpius occurret mentio Ecclesiœ Protcstanticæ Anglicæ quæ a lege constituta est tanquam Ecclesia Nationalis, eam, brevitatis causa et ad perpetuas circumlocutiones evitandas, Ecclesiam Constitutam voco. Anglico vocatur “ The Established Church.” Riddle hrce ha­ bet:—“ The Established Church, ea ecclesiæ forma quæ est a republic» sanctissimo constituta.” (I)ictionarium Angl. Eat., sub voce Establish). Quarenam interpolat, dicendo sanctissime ? 124 DE ECCLESIA. [Dise II. quæ ab omnibus Protestantibus admitteretur, nescio annon sufficeret ista Bossüetii :—■“ Societas quæ profitetur credere doctrinam Jesu Christi et ejus verbo dirigi.”* Si quis aliam definitionem cudere velit quæ sibi aptior appareat, per me licebit. Quæstio hæc de definitione Ecclesiæ inadæquata nullius fere momenti est.f Sectio Qualta.-DE FONTIBUS ARGUMENTORUM QUÆ IN HOC OPERE PROFERUNTUR. 21. Ad disputandum sapienter et cum spe fructus, statuta materia disputationis, ante omnia praefiniri de­ bent loci communes, unde desumenda sunt argumenta ex utraque parte. Hi autem loci communes nos inter et praesentes adversarios sunt S. Scriptura et Traditio— sed cum limitibus et explicationibus mox apponendis. Hic autem sedulo notandum est nos hanc methodum * “Une société qui fait profession de croire la doctrine de JesusChrist, et de se gouverner par sa parole.”—Conference avec ΛΙ. Claude, pag. 5. Male redditur hæc definitio apud Delahogue, pag. 2 (et post ipsum a Bouvier pag. 234, et ante ipsum a Bailly, vol. i., pag. 14, qui pro vocabulo fidem reponit religionem), “ Societas hominum viato­ rum veram Christi doctrinam profitentium.” Aliud est enim profiteri veram doctrinam, aliud vero profiteri credere. Sana est fides illius qui profitetur veram doctrinam : aliquis autem potest profiteri credere veram doctrinam, qui tamen non veram sed falsam credit. t Secta existit in Anglia multos viros excultos complectens, quæ se Christianam vocat, et tamen S. Scripturam non magis sacram habet alio quovis libro, imo, etsi multa bona, etiam multa inania, mythica, falsa et absurda continentem. Christum ipsum legatum non magis divinum prædicat quam fuerunt Socrates, Mahumes, &c. Hæc secta suum sys­ tema a Germania videtur invexisse : organum habet trimestre, cujus nomen, Recensio Weetmonasteriensie, “The Westminster Review.” In­ credibile est quantum laborant doctores ejus ad suas ideas late propa­ gandas. Vid. Whately, “Remains of Bishop Copleston,” pag. 48. Sect. IV.] NOTIONES PRÆVIÆ DE ECCLESIA. 125 sequi tantum ut methodum disputandi logicam : nullomodo autem quasi hic sit modus actualis et, ut ita dicam, naturalis, quo constitutio et attributa Ecclesiæ a fidelibus primo discantur et credantur ; aut quasi sit modus genui­ nus et proprius istam constitutionem et attributa infide­ lium aut aliorum acatholicorum acceptioni proponendi. Verum est quosdam, rimando Scripturas et praecipue testimonia Traditionis, ad veram Ecclesiam, adjuvante gratia, adductos fuisse. Sed numero paucissimi sunt , qui ea via sola aut praecipua conversi sunt. Omni Scriptura et traditione remota, Ecclesia signaculum Dei, quasi stellam lucidissimam, in fronte gerens, se suaque attributa, suam originem et auctoritatem divinam mundo manifestat. Non libris manuscriptis, non testimonio an­ tiquo, sed magisterio semper vivo, semper novo et simul semper vetusto, clamat, aures hominum tenet, attrahit, docet, illuminat, confirmat :—“ Super muros tuos Jeru­ salem constitui custodes, tota die et tota nocte in per­ petuum non tacebunt Isai. Ixii. 6. Quæ omnia plene explicabuntur infra, ubi de Magisterio Infallibili Eccle­ siae, et de modo quo fideles communiter eliciunt actum fidei verum. Vid. Perbone, de Locis, P. 2, n. 430. 22. “ Si ita se res habeat,” quæret aliquis, “ ut quid ergo in istam descendis palaestram ?” Resp. 1°. Finis generalis est ut omnibus quicunque in negotio propa­ gationis aut defensionis fidei versantur præsto sit the­ saurus non solum doctrinæ integræ et puræ, sed etiam argumentorum omnigenorum, ex quibus ea seligere pos­ sint quæ, secundum circumstantias personarum, loci, &c., aptiora esse putent, eademque stylo et methodo iisdem circumstantiis accommodata proponant. 2 . Hujusmodi tractatio, quoad aliquos acatholicos, removet obicem. 3 . 126 DE ECCLESIA. [Disp. H. Quoad alios, suppeditat adjutorium positivum. 4°. Utillima est ad pleniorem et accuratiorem doctrinas evolutionem. 5°. Necessarium est examini subjicere et confutare systemata adversariorum, tum ne ipsi de putativa victo­ ria sibi blandientes obduratiores fiant ; tum multo magis ne imbecilliores Catholici decipiantur, et forsan in tra­ mite recto titubent, aut ab ea seducantur. 6°. Opus est in se, et ut merum exercitium Theologicum, perjucun­ dum et bonum. 7°. In gloriam redundat et triumphum dilectissimae Matris nostræ, Sponsæ Christi, Ecclesiæ Dei . Sanctae. 23. Quoad Primum Locum, sciz., S. Scripturam. I. Nos inter et Protestantes convenit de Authenticitate, In­ tegritate et Veracitate veteris et Novi Testamenti. Equi­ dem fere omnes deutero-canonici * libri Vet. Testa­ menti qui apud nos ut vere canonici habentur, ab illis ut non-canonici rejiciuntur.f Quoad Nov. Testamentum idem est eorum Canon ac noster : vid. Concil. Trident. Sess. 4, et Artic 6 ex 39 Articulis. An vero omnes illos libros quos tanquam non-canonicos rejiciunt Protes­ tantes, etiam ut spurios seu non-authenticos habeant, mihi non constat. “ Alios autem libros [sciz. rejectos ut * Canonici eunt libri qui ut sacri et inspirati ab Ecclesia declaran­ tur. Protocanonici eunt qui semper et ab omnibus ut inspirati habiti sunt : deutero-canonici, de quorum inspiratione olim a quibusdam du­ bium movebatur. j· Versio Anglica ab Ecclesia Constituta (seu potius, ut fert tituli pagina, a Ilege illius Ecclesiæ capite), probata, ea sola est quæ in ma­ nibus omnium Protestantium harum regionum, sive sint membra illius Ecclesiæ sive non (dissentientes, Anglice “Dissenters,” ut vocantur) invenitur: nec, quantum scio, existit alia totius Scripturæ versio An­ glica Protestantica—certe nulla alia in communi usu. L’Sta?. ··. ’ *UA2U< - Sect. IV.] NOTIONES PRÆV1Æ DE ECCLESIA. 127 apocryphos], ut ait Hieronymus, legit quidem Ecclesia, ad exempla vitæ et formandos mores ; illos tamen ad dogmata confirmanda non adhibet.” Ita Articulus 6. o Quicquid de hoc dicatur, libri quos illi non solum ut au­ thenticos integros et veraces sed etiam ut vere inspiratos (in quibus omnes libri N. Testamenti includuntur), ad­ mittunt, abunde sufficiunt ut loci communes unde in se­ quentibus argumenta depromantur. 24. II. Absolute non est opus quod Inspirationem Scripturæ supponamus. Sufficit quod ejus libri sint au­ thentici^ ideoque ea ætate et ab iis auctoribus quibus as­ signantur vere scripti ; integri, ideoque in nullo substan­ tiali interpolati aut manci ; veraces, ideoque facta et dicta Christi, Apostolorum, &c., vere narrantes. Atta­ men cum Protestantes, quibuscum in hac materia de Ec­ clesia controversiam habemus, non solum admittunt, sed tanquam dogma fundamentale mordicus tenent et defen­ dunt istam inspirationem ; idcirco si aliquando opus sit ad Scripturam ut inspiratam provocare, inspiratio hæc tanquam concessa supponi potest. 25. III. Quoad Interpretationem Scripturæ (hic omis­ sis sententiis aperte hæreticalibus infra, ubi de Regula Fidei, refutandis), duplex est modus sensum Scripturæ inveniendi, sciz., via auctoritatis et via critici examinis. Via examinis critici, quæ etiam Hermeneutica et Exegetica vocatur, eadem est qua critici utuntur in interpre­ tandis aliis libris v. g. operibus Homeri, Ciceronis, &c., inquirendo sensum verborum ex generalibus regulis qui­ bus usus loquendi dirigitur et exploratus habetur, ex lexicis, ex contextu, comparando verba cum verbis, loca cum locis, cum subsidiis ex historia, geographia, &c. &c. Vria auctoritatis duplex est. Prima est ex auctoritate I Λ ζ 'i V K 128 DE ECCLESIA. [Ihsp. II. gravium interpretum, inter quos recenseri possunt 8. Patres spectati ut meri interpretes docti ; et haberi potest ut pertinens ad viam examinis critici. Secunda est ex auctoritate Ecclesiæ infallibili, vel per expressam de. finitionem, vel per “ unanimem consensum Patrum,” suam interpretationem suumque sensum manifestantis (Cone. Trid. Sess. 4). Non hac, sed via examinis critici et prima specie viæ auctoritatis in sequentibus utimur. Has duas admittunt Protestantes, iisque ipsi utuntur; auctoritatem Ecclesiæ infallibilem, a Protestantibus re- » jcctam, nostri erit in hoc opere propugnare et argumentis firmare. 26. Quoad Secundum Locum, sciz., Traditionem. Vox illa duplicis est signification ia : aliquando significat rem traditam, aliquando medium tradendi, utv.g. cum dicimus tale dogma probari ex Traditione. De ea utroque modo intellecta multa posthac disserentur, ubi de 1 tegula Fidei. Quomodo Traditio hic accipitur tanquam unus ex fontibus argumentorum in hoc opere sic breviter exponimus. I. Medium quo dogmata (nam de dogmatibus jam tota qmestio est), transmissu sunt multiplex est ; prout bene ostendit Perrone, de Locis P. 2, n. 423, &c. II. Multi Protestantes admittunt invictum esse argumentum in gratiam alicujus doctrime quod eam tenuerit Ecclesia primitiva; ideoque, si constiterit aliquam doctrinam par­ tem fuisse depositi fidei in primo aut secundo aut tertio aut quarto aut forsan etiam uno aut altero sequenti scculo, exinde constare illam ab Apostolis fuisse traditum. * * “ At what ;x)int ie the investigation to «top? Ih it at the end of the second, or third, or fourth, or fifth centuries? ' Stand by the first six General Council·»,' exclaim Ihunmoud and Stillingfleet ; ‘ Stop at ■ Sect. IV.] NOTIONES PBÆViÆ DE ECCLESIA. 129 Plures equidem ex 1’rotcstantibus liæc non admittunt ; plane tumen, ex suo modo agendi, ostendunt ho pondere talis argumenti· graviter premi et torqueri. III. Sive autem Protestantes vim talis argumenti sponte admit­ tant necne ; si non omnia, saltem multa sunt dogmata quæ, si constiterit ea pertinuisse ad fidem Ecclesiæ tali aut tali seculo, argumento Præscriptionis ostendi potest non aliunde fuisse derivata quam ex ipsis Apostolis. 'Pale sine dubio est dogma de Primatu Romain Pontifi­ cis, prout in Disputatione de isto Primatu ostendemus. IV. Quod Ecclesia tenuerit vel non tenuerit tali aut tali seculo, tale aut tale dogma, v. g. de Divinitate Christi, fuit factum gravissimi momenti, et, time saltem, sensibile et publicum. Hoc, ad minus quoad dogmata graviora et, sensu Catholico, fundamentalia; a nemine in dubium vocari potest. V. Hujusmodi facta, pariter acaliaquævis facta publica, sensibilia, gravis momenti, legitima esse testimonii humani etiam summi generis objecta, ni­ mis manifestum est. VI. Ut nobis constet, probabiliter, probabilius aut certo, quæ fuerit doctrina Ecclesiæ tali seculo, solum requiritur testimonium da facto debitis con­ ditionibus vest itum. 27. VIL Si ergo inveniantur in aliquo seculo viri Ir v t Jio end of the fifth century,’ says Archbishop Bramhall; ‘you must not draw bridle till the disunion of the linat and West,’ crie» Bishop Ken; * Von are wrong,' says Archbishop Usher, four or five hundred years are sufllcicnt ‘ Rather three or four,’ say Walerhind and Beve­ ridge Booeiis, Euay», vol. ii png. 37 : i. o. quoad substantiam “ 1’riinn sex concilia generalia admittunt Hammoni» et Srii.i.iNOFi.Kïr ; prima quinque secula, Βηλμιιλι.ι. ; usque ad separationem Orientis et Occidenti», Ken ; priffia quatuor aut quinque secula, Umieii; primn Irin aut quatuor, Watf.KI.ani> et Bevkkihgk.” VOL. I. K r 130 DE ECCLESIA. [Disp. II. officio et doctrina et pietate et zelo, aut omnibus simul aut quibusdam saltem ex illis notis, clari et eminentes, qui in suis scriptis tale aut tale dogma docent tanquam ab omnibus professum ; quod a nemine rejectum est, aut si ab aliquo nonnisi cum paucis fautoribus et non sine nota hæreseos illis a ceteris affixa ; tale testimonium grave profecto argumentum est talem fuisse fidem Eccle­ siæ tunc temporis. Si vero plures unanimi consensu idem doceant, argumentum fit adhuc gravius, imo gra­ vissimum. Idem affirmari debet de conventibus illis Ecclesiasticis quos Concilia vocamus, maxime si genera­ lia fuerint. Alia sunt testimoniorum genera in gratiam hujusmodi factorum, pùblicæ liturgiæ variarum ecclesia­ rum particularium, praxis Ecclesiæ, veteres inscriptiones, et ipsorum etiam hæreticorum et infidelium criminatio­ nes et convicia, &c. &c. Si vero omnes hi testes simul existant et in idem collinient, rem plane conficiunt et extra omne dubium ponunt. 28. VIII. Talia sunt testimonia quibus, modo et fine exposito, in sequentibus utimur. Notandum ergo 1°. Nos prædicta non spectare tanquam vehicula seu media transmittendi dogmata ab ævo in ævum, sed tantum ut testimonia coœtaneœ fidei Ecclesiæ. 2°. Non igitur habeII lus Concilia Generalia tanquam infallibilia, aut etiam quavis supernaturali auctoritate aut privilegio prædita. Simili modo Patres ut meros testes, sensu ordinario et naturali, habemus. Quod autem, accedente Ecclesiæ testimonio probante, vim testificandi specialem habeant hic non dicimus nec supponimus. 29. IX. Sedulo autem testimonia Patrum de fide Ecclesiæ ab eorum privatis opinionibus et argumentatio­ nibus secernenda sunt. Quod quomodo efficiendum est Sect, λ’.] NOTIONES 1'R.EVI.E DE ECCLESIA. 131 pendet ex inspectione modi loquendi et aliorum adjunc­ tarum, secundum communes regulas rite interpretandi quemvis auctorem, ejuscpie sensum et scopum genuinum comparandi. Sectio Quinta.—DE INSTITUTIONE ECCLESIÆ. 30. Apud omnes qui se Christianos vocant convenit Christum novam et distinctam religionem instituisse, quam qui profiterentur, sive in unam societatem univer­ Il colligarentur, sive in plures societates in dependen­ salem tes dividerentur, sive, si fieri posset, singuli individui a se invicem independentes ad nullam societatem sacram etiam minimam conficiendam adigerentur, attamen om­ nino distincti essent ab omnibus aliis sectis, v. g. paga­ nis, judæis, &c. Pariter convenit finem hujus institu­ tionis fuisse sanctificationem et æternam salutem homi­ num. 31. Utrumque probatur ex innumeris locis N. Testa­ menti. “ Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non praevalebunt adver­ sus eam Matth. xvi. 18. “Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiri­ tus Sancti : docentes eos servare omnia quæcunque man' davi nobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi Ibid., xxviii. 19. “Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus 1 Cor. xii. 13. “Caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum.” Hi et alii textus eodem tendentes infra evolventur. Interim dic­ tum n. 30, prima facie et manifesto ex iis sequitur. 32. Ex testimonio etiam historiæ clarissimo, et a ne­ mine unquam in dubium revocato, constat Christianis- • I »1 » L 132 DE ECCLESIA. [Disp. 11. mum. seu multitudinem Christum et ejus religionem profitentem, sub ipso Christo inchoatum et in suis prin­ cipiis statutum, deinde sub Apostolis evolutum et am­ pliatum, perpetuo usque huc durasse. Qui hæc plene declarata velit adeat Lieberman, P. 1, C. 1, A. 1 ; Per­ rone, de Locis, P. 1, n. 14, &c. ; Bülsan, § 186. 33. Ne quæstiones graves postea excutiendae praema­ ture aperiantur, satius esse putamus intra praedictas gene­ rales propositiones, ab omnibus * admissas, impraesentia­ rum sistere. Statim atque ad evolvendum et determi­ nandum sensura generalis propositionis de Institutione Ecclesiæ deveniunt adversarii, in diversas sententias hæreticales dilabuntur. Quidam dicunt Christum non unam H fundasse aut fundare voluisse, sed universalem Ecclesiam tantum normam tradidisse juxta quam formandæ essent particulares ecclesiæ. Alii dicunt non esse de jure divino necessarium quodvis vinculum doctrinale quo Christiani inter se conjungerentur, sed tantum vinculum quod vo­ cant charitatis. Omnes dicunt quod, etsi adhuc existât Ecclesia vera ab Apostolis usque continuata, attamen eam non esse Ecclesiam Catholicam, vel hanc solam non esse Ecclesiam veram et Apostolicam, et possibile esse Ecclesiam Apostolicam in deterius mutatam esse. Imo * Hic semel pro semper notare velim quod cum dico aliquam opi­ nionem, &c., esse ab omnibus Protestant ibus admissam aut ab omnibus Protcstantibus rejectam, sæpius significo ab omnibus morali ter, seu fere omnibus, aut saltem ab omnibus cum quibus specialiter in hoc opere disputamus, aut qui rationi non sunt penitus impervii. Quidam sunt se Christianos vocantbs qui revera infideles sunt. Alii sunt fanatici adeo insani, quibus nullum opinionis monstrum, modo satis sit anricatholicum, displicet. Vel nunquam vel rarissime aut hos aut illos in se­ quentibus contemplamur. ■ Y Sect. VI.] NOTIONES l’RÆVIÆ DE ECCLESIA. 133 multi, ut puto, fere omnes dicunt omnes Ecclesias nunc existentes, tum quoad fidem tum quoad alia, magis vel minus a puritate Ecclesiæ Apostolicæ descivisse. Sectio Sexta.—DE CONSTITUTIONE ECCLESIÆ. 34. Non investigatione mere philosophica, aut juxta id quod nobis rem a priori, solo lumine rationis et secun­ dum nostras ideas perfectionis et convenientiæ, consider­ antibus, aptius et pulchrius esse videretur, quæstio hæc de Constitutione Ecclesiæ solvenda et enucleanda est. Ecclesia enim institutio est divina, modo supernatural!, libere a Deo formata. Ex sola ergo Dei revelatione, ministrante quidem et opitulante ratione, eam qualis sit rite dijudicare possumus. Hujus observationis, etsi satis obviæ et ad singulas Disputationes sequentes pertinentis, non semper rationem habere videntur auctores quidam, in theorias et incertas et inutiles excurrentes. 35. Catholicam ideam constitutionis Ecclesiæ, postea plenius describendam et defendendam, hic generaliori tantum modo delineare intendimus. Quæ sint adversa­ riorum sententiæ ex sequentibus Disputationibus colli­ gendum erit. 3G. Ex innumeris Scripturæ et Traditionis locis, in quibus variis modis exhibentur proprietates et dotes Ec­ clesiæ, constat I. multa charismata supernaturalia et in se omnino spiritualia et invisibilia ei impertita fuisse. Talia sunt imprimis Fides, Spes, Charitas ; deinde ceteræ virtutes, cum donis Spiritus Sancti, et omnibus gratiis internis, sive per sacramenta sive aliter collatis, et gra­ tum facientibus et gratis datis. Constat II. omnibus hisce donis respondere varia externa signa, quibus ipsa manifestentur, et etiam forsan impertiantur et diffun- 134 DE ECCLESIA. [Disp. II, dantur. Sic prædictæ virtutes theologicæ innumeris modis, et per actus individuorum et in publico Ecclesiæ cultu manifestantur. *u Sic etiam potestas spiritualis sive ordinis sive jurisdictionis, apparet in variis modis in qui­ bus et confertur et exercetur. Sic denique vigor ille Apostolici ministerii, qui, juxta 'verba Christi (Mattii, xxviii. 19, ‘20), perpetuo in Ecclesia manebit, se quoti­ die prodit in confirmatione justorum, in conversione pec­ catorum et acatholicorum. Constat IIP. et illa interna charismata et hæc externa signa, non in abstracto, sed in concreto et in subjecto existere, sciz., in membris Eccle­ siæ. Imo generatim loquendo, in ipsis individuis ut sic spectatis (seclusis hypocritis omnino larvatis, qui nu­ mero pauci necessario sunt), sicut interna dona non re­ sident absque aliqua, et plerumque satis clara sui mani­ festatione, sic nec extemæ manifestationes sunt sine internis donis.f Quoad Ecclesiam vero ipsam ut socie* “ Tenemur autem tam circa Charitatem erga Deum, quam circa Fidem, et Spem, actus elicere, uti constat ex propositionibus proscriptis .............. Attamen opus non est, ut hi actus reflexe, et explicite fiant cum intentione praecepto satisfaciendi : sed satis est si exercite fiant, nempe ut actu fiant, licet ex alio fine, nempe ad abjiciendam tentâtionem ... Ita etiam actus charitatis sunt omnes uniformitatis actus divinæ voluntati, et omnes virtutes exercitæ ad Dei complacentiam. Ita pariter sunt actus Fidei onere, Crucifixum adorare, signare se signo crucis, &c. Quare bene ait Card, de Lugo, quod ille qui semel am­ plexus est fidem Christianam (aut vixerit, ego addo, Christiane, saltem præcepto paschali satisfaciendo) non debet dubitare, quin satisfecerit præcepto Fidei : et idem intelligendum de præcepto Spei S. Liguori, Homo Apost., T. 4, n. 13. t In ipsis peccatoribus etiam gravioribus existant charismata fidei et spei (saltem fidei); atque exterius, etsi minus perfecte, vere tamen, variis modis manifestantur. Vid. notam supra ex S. Liguori. I 1 Sect. VL] • NOTIONES TRÆVIÆ DE ECCLESIA. 135 tatem ct unum corpus morale spectatam, omnia prædicta charismata perpetuo et plenissime possidet,"perpetuo et clarissime manifestat. “ Christus in praesenti vita com­ pletur omnibus suis membris : singuli enim fideles con­ ferunt ad Christi complementum : completur, inquam, quoad omnia, id est, quoad omnes gratias, virtutes ; non quod singuli habeant omnes, sed quod singuli singulas ; ita ut simul collecti habeant omnes : nam in hoc excellit charitas, in illo patientia, in isto castitas, et sic singuli singularum virtutum excellentiam et plenitudinem ipsi Ecclesiæ, quæ corpus Christi est, ac consequenter ipsi Christo, conferunt A Lapide in verba “ Qui omnia in omnibus adimpletur Ephes, i. 23. 37. Dona interna duplicis sunt generis. Quaedam enim ex illis sunt omnibus membris Ecclesiæ communia ; et, si ab omnibus non habeantur, saltem pro omnibus dantur et ab omnibus haberi possunt. Hæc ordinantur directe ad sanctificationem eorum, a quibus possidentur : talia sunt gratia actualis, præcipue vero habitualis seu sanctificans, virtutes fidei, spei, charitatis, &c. Alia vero non sunt omnibus communia, sed tantum a quibusdam haberi possunt, et ab his in diversis gradibus ; et hæc ad sanctificationem aliorum directe ordinantur. Hoc genus donorum comprehendit potestatem ordinis et ju­ risdictionis, ad baptizandum, ad remittenda peccata, ad sacrificium offerendum, ad prædicandum verbum Dei, ad leges ferendas, &c. &c. Hæc omnia unum finem communem habent, sciz., conservationem et amplifica­ tionem Ecclesiæ, et sanctificationem et perfectionem ejus­ dem membrorum ; in quem finem quædam ex illis magis alia minus proxime concurrunt. 38. Omnia prædicta dona interna et supernaturalia j I ► h ·. .· * $ V I r 15; Ii 136 DE ECCLESIA. pertecte et perpetuo, ut dixi, in Ecclesia manent. Per hæc in Domino lætatur et in Domino contristatur. Per hæc sponsatur Christo in sempiternum in justitia et ju­ dicio et in misericordia et in miserationibus. Per hæc in aeternum Una Sancta Catholica et Apostolica est ; et, quæ alioquin sterilis esset, parit filios multos, et quæ in­ firma est secundum carnem confundit fortia, et porta? inferi non praevalebunt adversus eam (Osee, ii. 19 ; Isai, liv. 1 ; 1 Cor. i. 27 ; Matth. xvi. IS). Hisce mi­ H ratione ipsa in interitum vergeret : hisce nutis, eadem demptis, illico interiret. 39. Non ergo sine ratione quidam Theologi hæc om­ nia dona simul sumpta, et gratias gratum facientes et gratis *datas, esse Animam Ecclesiæ docent. Ita Cercia, qui, post recensita quatuor dona Fidei, Spei, Charitatis et Gratiæ sanctificantis, pergit :—■“ Quinto loco revocan­ tur ad animam Ecclesiæ reliqua omnia interna dona Spi­ ritus Sancti, quibus Ecclesiæ sanctitas et actuositas am­ plificatur, et efficacior redditur. Item omnis facultas atque potestas, qua Ecclesia interius instructa in actus suæ missionis consentaneos externe prosilit. Hæc om­ nia sunt pars interna, spiritualis, activa, et principium omnis motus in Ecclesia. Unde eadem jure anima vel forma Ecclesiæ nuncupata sunt, cum forma? seu ani’ II ofiicio amussim fungantur Sect. 2, Lcct. 4, vol. i. p. 94. In hanc sententiam, ante visum aut editum illud opus I *-*.··* k * Per gratias gratis datas non solum hic significamus istas novem quas ex 1 Cor. xii., colligit D. Thomas, sed etiam omnes alias (v. g. po­ testatem ordinis, jurisdictionis, &c.), quæ ad sanctificationem aliorum dantur, sive hæ sub illis novem, seu aliqua ex illis, ordinari possint, sive non. Vid. Suarez, de Grat. Prolog. 3, S. 5. n. 64, &c. l Sect. VL] NOTIONES PRÆV1Æ DE ECCLESIA. 137 Cerciæ, nos multi&n inclinavimus ; et eam etiam hodie satis probabilem putamus. Equidem inter Theologos Catholicos nec est nec esse potest hic quæstio de re, sed tantum de rei nomine aut divisione aptiori, et de modo loquendi. Attamen, materia iterum perpensa, putamus non esse a communiori modo loquendi recedendum ; secundum quem Fides, Spes et Charitas (cum aliis quæcunque in illis includuntur) constituunt animam Eccle­ * sia). Etenim hæc tria sunt quæ in se immediate et proxime dant vitam Ecclesiæ ; cetera autem sunt quasi • instrumenta et media ad hanc vitam perpetuo pariendam, conservandam, augendam.j * Talis est Anima Ecclesiæ. Et quoniam in membris et per membra ejus, prout in unum coagmentantur et hanc unam societatem ordina­ tam efficiunt, hæc charismata visibilia fiunt, jure mem­ bra Ecclesiæ sic sumpta, i. e. sub conceptu societatis unius hæc interna visibilia reddentis, appellantur Carpus Ecclesiæ. Hisce duobus in unum et quasi hypostatice conjunctis, constituitur unice una, sancta, catholica et apostolica Ecclesia Dei. Jam satis significatum est quod, sicut anima Ecclesiæ non existit nisi in corpore, * Quicquid dicatur de quæstione scholastica an rcalitcr distincta sit charitas a gratia sanctificante, certissimum est unam sine altera nunquam esse posse. Proinde non est opus addere fidei spei ct charitati gratiam sanctificantem : hæc enim supponitur cum his adesse. f Sed quoniam vita Ecclesiæ adæquate sumpta non in sola sancti­ tate, ut ita dicam, passiva, sed etiam in ista supernatural!, activa encrgeia, qua agit erga suos ct erga extraneos ; priores docendo, regendo, sanctificando, &c., posteriores convertendo, debellando, &c., nonne ad­ huc dici debet dona gratis data, quæ istam ei cnergeiam perennem ct infallibilem impertiuntur, catenas ei vitam impertiri, et ergo dc anima ejus esse ? ■:.C 13S DE ECCLESIA. [Disp. Π. ita nec corpus esse potest sine anima : est corpus essen­ tialiter vivum. 40. Ex dictis sequitur esse in corpore Ecclesiæ par­ tem superiorem quæ cetera membra regat, doceat, et erga illa varia munia spiritualia exerceat. In quot et quos gradus hæc pars dividatur, et quæ sint singulorum officia, &C., partim in præsenti Tractatu de Ecclesia, partim in Tractatibus de Eucharistia, de Ordine, &c., de­ claratur. 41. Hactenus de ipsa anima et corpore in quo con­ sistant disputatum est : nunc declarandum est quid sit ‘ pertinere ad animam aut ad corpus Ecclesiæ. Qui donis fidei, spei et charitatis informatur ad animam Ecclesiæ pertinet, et quidem perfecte—in qua tamen perfectione innumeri sunt gradus. Participat enim de ea vita qua ipsa Ecclesia vivit. Qui corpori Ecclesiæ vere et sincere conjungitur per ea signa externa coadunantia quibus illa se ut Ecclesiam veram oculis omnium prodit, hic pertinet ad corpus Ecclesiæ. Vincula autem conjunctionis cum Ecclesia sunt in Fide, Cultu et Regimine ; prout infra D. 6, late ostendetur. Hæc certa sunt apud omnes Catholicos. 42. Quæstiones autem plures sunt de iis qui pertinent ad Ecclesiam, quorum quædam dogmaticae sunt et contra haereticos, aliae vero inter Catholicos adhuc disputata', necdum ab Ecclesia definitæ, nunquam forsan definiendæ. De his in sequenti Disputatione De Membris Ecclesiæ. et alibi, tractabitur. Interea tenenti opinionem supra n 39, relatam, sciz., animam Ecclesiæ non solum in gratia sanc­ tificante sed etiam in gratiis gratis datis constare, si quis objiciat quærendo, Quomodo dici potest simplicem fidelem justum pertinere ad animam Ecclesiæ perfecte ; cum non S’" ECT. VI.] NOTIONES PRÆVIÆ DE ECCLESIA. 139 participet in iis charismatibus quæ a solis præpositis in Ecclesia possidentur, v. g. in gratia ordinis ? Huic objec­ tioni responderi potest, talem fidelem in istis gratiis vere participare, etsi modo diverso ab eo in quo participant præpositi : participat enim ut subjectum et passive, fruc­ tum eorum percipiendo. Frequentat sacramenta et con­ ciones, se subjicit jurisdictioni pastorum, ab iis dirigitur, &c., et sic charismata hæc in illum vere, copiose et salu­ briter influunt. 43. Si iterum objiciatur, secundum illam opinionem (seu, si velis, modum loquendi), Episcopos et Presbyteros apostatas dicendum esse aliquo modo, etsi imperfectissimo, ad animam Ecclesiæ pertinere, cum ordinis potestatem retineant : quod dictu inconveniens videtur ? Resp. 1°. Nescio an sit adeo inconveniens admittere eos isto valde imperfecto modo ad animam Ecclesiæ pertinere. Resp. 2°. Melius videtur dicere eos ad Ecclesiæ animam nulk) modo, nec etiam imperfectissimo, pertinere. Neque enim vitam habent nec principium vitæ : et potestas ordinis, quam retinent, non est quoad illos fons vitæ sed mortis ; et manet character sacramentalis, non ut signum gloriæ sed opprobrii, in confusionem et iram in die iræ. Vid. Lugo, de Sacram, in Genere, D. 6, η. 74. : i b DISPUTATIO TERTIA. DE MEMBRIS ECCLESIÆ. Sectio Prima : Introductoria. Sectio Secunda : An Soli Perfecti aut Justi sint Membra Ecclesiae. Sectio Tertia : Solvuntur Objectiones. Sectio Quarta: An Omnes et Soli Prædestinati sint Membra Ecclesiae. Sectio Quinta : An Haeretici aut Schismatici sint' Membra Ecclesiae. Sectio Sexta : An Filii haereticorum Infantes, valide baptizari, sint Membra Ecclesiae. Sectio Septima : An non Baptizari possunt esse Membra Ecclesiae. Sectio Octava : An Excommunicari sint Membra Ecclesiae. •ir * ■I 4 K ■-51 I : I fl DISPUTATIO TERTIA. P DE MEMBRIS ECCLES IÆ îtzsmcî ?rr.8? . « V'Î < * y·· Sectio Prima.—INTRODUCTORIA. 1. T TERBA Membra Ecdesiæ duplici sensu usurpantur V a Theologis, sciz., per oppositionem ad Caput, ut cum dicimus Romanum Pontificem habere supremam et immediatam jurisdictionem super omnia membra Eccle­ siae. Sub hoc verborum conceptu Summus Pontifex non est Membrum Ecdesiæ, sed Caput : imo neque Episcopus aliquis vocatur Membrum Ecdesiæ particularis seu diœceseos ipsi concreditæ, sed Caput. Secundo, loquuntur de membris Ecdesiæ per oppositionem ad eos qui sunt extra Ecclesiam. Sub hoc conceptu S. Pontifex est Membrum Ecdesiæ ; et sub hoc conceptu de membris Ecdesiæ in hac Disputatione loquimur. 2. Præter controversias polemicas dogmaticas cum hæreticis, et alias domesticas quæ inter nostros Theologos libere habentur, et in quibus conclusiones sunt vel pror­ sus dubiæ, vel magis minusvc probabiles, hic simul et semel excutere operæ pretium esse ducimus. Sic enim evitabitur confusio illa quæ a certis et incertis, definitis et libere disputatis, non rite secretis haud raro oritur. Insuper seorsum ita et sine admixtione disceptationum i'i -Ί ,·Αι ?'· M f t· .Ji 164 I l I I i DE ECCLESIA. [Disp. III. gulos textos. Et Primo quoad Ephes, iv. 15. In hoc capite Apostolus hortatur Ephesios ad vitam Christianis dignam sectandam, et imprimis hortatur ad unitatem seu concordiam fraternam :—“ Solicit! servare unitatem spi­ ritus in vinculo pacis’’ (vers. 3). Hanc unitatem variis argumentis suadet, seu potius unico argumento variis modis proposito et evoluto, sciz., ex unitate Ecdesiæ ; quasi summatim dixisset, “En Ecclesiam, cujus membra estis, quali quamque eximia unitate eam ut societatem formavit et insignivit Deus ; ita et inter vos concordia et charitas fraterna vigere debet.” Depingendo unitatem ‘ Ecdesiæ incipit ab unitate unius et ejusdem Dei, fidei, &c. Deinde proponit unitatem ministerii in suis diver­ sis muneribus, singulis ab eodem auctore creatis et dis­ positis, et in eundem finem tendentibus. Ultimo loqui­ tur de ipso principio seu fonte unitatis primario, vivo et operative, cui Ecclesia tam arcte jungitur, (inde suam unitatem derivans), quod unio hæc similis sit unioni cor­ poris humani cum capite, a quo vires vitales in ipsum corpus defluunt. 34. Quaedam sunt in textu objecto valde obscura ; solutio autem objectionis inde eductæ plana est et certa. I. Loquitur S. Paulus de unitate corporis, i. e. Ecdesiæ, ut sic, seu ut societatis. Xon tantum enim dicit “ corpus,” quæ vox per se statim ingerit ideam arctæ unionis mem­ brorum inter se, ad quid unum et totum constituendum, i. e. ideam societatis, ut sic ; sed etiam dicit totum corpus” (παν το *σώμα, ) quo adhuc clarius et expressius significa* 11α?, in numero singulari, sicut et Omnia, idem sonat ac όλο?, totus, sciz. quando cum nomine et articulo usurpatur.—Liddel, Parkhurst, Robinson, in voe. DE MEMBRIS ECCLESIÆ 165 tur ista idea. Deinde dicit hoc corpus esse “compactum et connexum per omnem juncturam” &c., quæ voces plura in unum arcte conjuncta, i. e. societatem, significant. II. Vis vitalis influit in totum corpus, ut sic, ut corpus. Fluit equidem in singula membra, “ in mensuram unius­ cujusque membri justi enim actuales gratias, et bis bene utentes, augmentum justitiæ recipiunt ; peccatores quoque gratias actuales recipiunt, quibus adjuvantur ad vincendas tentationes, ad poenitentiam illuminantur et . alliciuntur, et actu sæpius pœnitentes et justi evadunt. Sed insuper fluit etiam in totum corpus : diserte enim dicitur “ Ex quo totum corpus . . . augmentum corporis [i. e. sui ipsius] facit.” Operatio, vis seu virtus activa (ej/e/ryeta) Christi Capitis in totum corpus agit, etsi non æqualiter nec eodem modo in singula membra. III. Ex liis autem non sequitur, neque in textu affirmatur aut insinuatur hanc energiam efficaciter singulos in quos in­ fluit justos efficere. Verba enim sunt, “ in aedificationem sui [sciz. corporis] in charitatate bene autem Ecclesia sancta et vocari et esse potest, etsi in ea inulti sint pec­ catores, prout infra, ubi de Sanctitate Ecdesiæ, osten­ detur. 35. Secundo. Textus ex Coloss. ii. 19, et textus ex Ephes, iv. jam enucleatus, sunt paralleli, et eundem con­ ceptum Ecdesiæ ut societatis^ in iisdem fere verbis, exhi­ bent ; nisi quod, si id fieri possit, conceptum hunc adhuc clarius significet textus ex Coloss. 36. Tertio. Quoad Ephes, ii. 20, manifestum est Apos­ tolum ibi loqui de Ecclesia ut societate, et non de indi­ viduis membris, ut sic ; et insuper eum loqui non de particulari aliqua sed de universa Ecclesia ; et loqui de hac universa Ecclesia ut, qua societate, immediate juncta 166 DE ECCLESIA. [Disp. III. Christo et ab ipso crescente, ut templum a lapide angu­ lari crescit. Et L illum loqui de Ecclesia ut societate, patet ex voce “ omnis” {tota ), ex voce “ constructa” (vid. sup. n. 34), ex vocibus “ædiûcatio, templum, habitacu­ lum,” quæ omnes ingerunt ideam unius totius ex pluri­ bus elementis coadunatis effecti. II. Loquitur de Ec­ clesia universali, quod patet 1°, ex verbis “ in quo "omnis ædiûcatio,” &c., quibus manifesto significatur totum illud quod a Christo lapide angulari initium sumens, et ei nitens constructum crescit in templum, &c. Patet 23, ex » eo quod, si de Ecclesia aliqua particulari loquatur, quam designat per œdificationem, templum, habitaculum, hæc ec­ clesia est Ephesina. Manifesto enim non loquitur de alia ecclesia particulari ; tum quia ad solos Ephesios verba habet, et nullius alterius ecclesiæ particularis mentionem facit ; tum quia loquitur de ecclesia in qua Ephesii coœdificantur : sed certe dici non potuit in aliam ecclesiam particularem eos fuisse coædificatos—non secundum doc­ trinam adversariorum, in qua omnes ecclesiæ particulares sunt æque independentes — non secundum doctrinam Catholicam, in qua non una ecclesia particularis in aliam particularem coædificatur, sed omnes et singulæ, in Christo per se et deinceps in ejus Vicario, in unam uni­ versalem Ecclesiam coædificantur, quæ, utpote ex iis om­ nibus constans, eas omnes comprehendit. Si ergo Apos­ tolus per verba, templum, &c., aliquam ecclesiam particu­ larem designet, ecclesiam Ephesinam designat. Sed hanc non designat·. Designat enim ecclesiam Ephesinam dicens “ vos coædificamini,” et “ coædificantur in habitaculum Dei.” Jamvero id quod coædificatur non est idem ac id in quod coædificatur, sed tantum pars illius. Ergo ec­ clesia Ephesina non est Ecclesia significata per templum, A i Sect. III.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ. 167 &c., sod tantum pars illius, i. e. pars Ecclesiæ universalis, quam ipsa simul cum ceteris partibus (“ coædificamini” ) constituit. III. Apostolus exhibet Ecclesiam universa­ lem ut, qua universalem, immediate junctam Christo. Exhibet enim totum ædificium ut in illo constructum. 37. Quoniam ergo Apostolus loquitur de Ecclesia universali, et de ea ut societate, et ut sic vocat eam sanc­ tam et habitaculum Dei, non sequitur singula membra, ut sint membra, esse debere sancta ; prout latius osten­ detur ubi de Sanctitate Ecclesiæ. 38. Quarto. Quoad textum ex 1 Pet. ii. 4, totus no­ dus est in verbis “ lapides vivi,” quibus viderentur mem­ bra Ecclesiæ singulatim significari, et singula ut viva, i. e. sancta—quoad cetera enim, “ domus spiritualis, sacerdo­ tium sanctum,” solutio patet ex dictis et ex dicendis ubi de Sanctitate Ecclesiæ. Resp. Primo. Si vocabulum supercedificamini intelligatur non indicative sed imperative (potest enim, sicut et Græc. οικοδομεισΟε, utroque modo intelligi) prout illud interpretantur quidam, ut A. Lapide, tunc omnis evanescit difficultas. Quicquid enim per la­ pides vivos significetur, Apostolus non affirmat eos tales esse, sed tantum hortatur ut sint. Sed magis placet in­ terpretatio vocis ut affirmantis et declarantis, quam te­ nent Estius, Fromondus, et alii plures. 39- Resp. igitur Secundo. I. Quid definite significet vox vivi in hoc loco apud ipsos Protestantes multum dis­ ceptatur, ut videri potest apud Rose in Parkhurst. Quidam, illo testante, ut Schleusner, vivis lapidibus sig­ nificationem tribuunt similem ei quæ datur saxis vivis Virgilii (Æneid. i. 167). Wahl interpretatur “vivum” {vers. 4) “dum vivit,” et “vivi’’ {vers. 5) “dum vivitis.” Leighton dicit Christum vocari vivum lapidem, non tan- φ • >1 • f * *· 16S DE ECCLESIA. " [Bisr. HI. tum quia immortalis est, sed quia nobis principium est vitae spiritualis et æternæ ; et fideles vocari vivos lapides forsan utpote ab eo vitam derivantes. Macknight dicit Christum vocari lapidem vivum, quia templum cujus fun­ damentum est ex hominibus viventibus aedificatur ; et membra Ecclesiæ vocari vivos lapides ut distinguantur ab aliis templis quæ ex materiis inanimatis construuntur. Absit quod dicam, non obstante hac varietate interpreta­ tionum, inter illas aut extra illas unam et hanc certam inveniri non posse : sed dico quod debeat probari talem interpretationem et certam esse, et cum nostra doctrina conciliari non posse. 40. II. Sedulo notandum est Christum vocari sim­ pliciter et absolute “ lapidem vivum,” fideles vero non simpliciter sed cum addito, “ et ipsi tanquam [ώς] lapides vivi.’’ Hujus particulæ, «ç, in adjunctis praesentibus, i. e. ante nomen seu adjectivum nominativi aut accusativi ca­ sus, secundum usum linguæ Græcæ, et in N. Testamento et extra, duplex est. Vel enim (1°) usurpatur in com­ parationibus inter duas res et earum similitudinem sig­ nificat, ut, “Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae Matth. x. 16. “ Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes Joan. xv. G. “ Ut sapiens architectus fundamentum posui:” 1 Cor. iii. 10. “ Spem quam sicut anchoram,” &c. : Hebr. vi. 19, et alibi sæpius. Vel (2°) usurpatur in indicanda rei qualitate, &c., quæ ad eam pertinet, vel quæ ad eam, sive vere sive falso, pertinere supponitur. “In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros 2 Cor. vi. 4. “ Non est ergo magnum, si ministri ejus [Satanæ] transfiguren­ tur vehit ministri justitia? ibid. xi. 15. “ Ut filii lucis [i. e. ut decet filios lucis] ambulate Ephes, v. 8. “Non Sect. HL] DE MEMBRIS ECCLESIÆ. 169 ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi ibid. vi. 6. “Induite ergo vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae,” &c. : Coloss. iii. 12. Similiter vers. 22, 23. “Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tanquam famulus . . . . Christus vero tanquam filius in domo sua Ilebr. iii. 5, 6. Et alibi sæpius. * Ilæc omnia quoad usum hujus vocabuli, et regulas et exempla, ex Robinson (sub voce, A, /3, B, 6), qui citat Passau, &c., desumuntur. Inter exempla secundi usus hujus vocabuli alia plura loca ex ipsis Epistolis S. Petri notat Robinson, inter quæ hunc ipsum textum 1 Pet. ii. 5, ex quo objectio conficitur. 41. Ex his sequitur, quicquid significetur per vocabu­ lum “ vivi,”f non affirmari lapides esse vivos, sed tantum * * In omnibus locis allatis u>ç in text. Græc. respondet vocibus tan­ quam, ut, sicut, relut, quasi, in vers. Vulgat. f Mihi, variis expositionibus perpensis, ea multo germanior esse videtur quæ docet Christum vocari lapidem vivum, tum ut dicatur eum aliqua qualitate speciali a lapide litcraliter sumpto differre ; tum ut di­ catur hanc qualitatem in eo consistere quod active vivat et operetur, coadunando omnes qui in ipso superædificantur, et iis charismata spiri­ tualia communicando. / Nec dicatur non opus fuisse vocare Christum lapidem vivum ut dis­ tingueretur a lapide litcraliter sumpto. Rcsp. Frequens est hic usus loquelæ ad pressius insinuandam significationem et vim metaphoræ. Sic vocamus Ecclesiam Corpus Christi mysticum, etsi omnes norunt eam non esse corpus ejus naturale. Sic etiam 1 Cor. x. 4 : “ Bibebant autem de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus.” Ceric non opus orat ut docerentur Corinthii Christum non esse litcraliter petram. Sic in hoc ipso textu Ecclesia vocatur “ domus spiritualis,'' non sane quod forsan aliquis putaret eam esse domum materialem. Eatcnns autem fideles vocantur vivi, seu ut vivi, quatenus non ut lapides in materiali ædificio positi, sed activitate praediti, libere et vo­ luntario Ecclesiæ incorporantur, et exinde a Christo influxum recipiunt. . f 170 i 1 DE ECCLESIA. [Disp. III. haberi ut vivos, vel similes esse vivis. Si ergo per vivos voluit Apostolus intelligi sanctos, non affirmat singulos H fideles, membra Ecclesiæ, sanctos necessario esse, sed pro sanctis haberi, sanctos esse professione—utpote sanctam ni profitentes et sanctæ Ecclesiæ incor­ fidem et religionem poratos—et sanctos esse debere. 42. Urgetur II. Faciendo Ecclesiam ut quid distinc­ tum ab individuis membris quibus constat, facimus eam quid abstractum. Sed certo non in tali abstracto habitat Christus, neque illius caput vocari potest.—Litton, loc. cit. et alibi. 43. Resp. Nos non facimus Ecclesiam ut quid distinc­ H ab individuis membris, spectatis tamen non ut indi­ tum viduis a seinvicem independentibus et sejunctis, sed ut omnibus simul in unam societatem, per ea vincula quæ Christus ordinavit, colligatis. Omnia membra sic con­ juncta sunt ipsa Ecclesia ; et Ecclesia est illa ipsa multi­ tudo et nihil aliud. Affirmare Christum in ea societate H habitare et esse illius caput (prout mox n. 45, expone­ mus) nihil absurdi sapit. Sic natio Anglica non est quid abstractum et distinctum ab individuis qui eam constitu­ unt, sed est vera societas constans ex multis millibus Anglorum individuorum, qui per varia vincula civilia in unum corpus civile coadunantur. Victoria cum vocatur Regina illius nationis, certe non significatur eam esse Reginam cujusdam abstracti. 44. Urget III. Litton. Saltem, si Christus sit caput *Ecclesiæ, tale non est unione immediata sed mediata, sciz., in quantum membris justis et sanctis unitur. habet “Ecclesiarum” {communities) ; sed inconveniens esset hic pnemature aperire quæstionem de Unitate Ecclesiæ. * Litton Sect. III.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ. 171 45. Resp. Christus utroque modo Ecclesiæ unitur, i. e. unitur individuis membris ut individuis, justis et injustis, sed modo diverso : unitur etiam Ecclesiæ ut so­ cietati. I. Quod justis uniatur ab omnibus conceditur : illis autem praecipue unitur per gratiam sanctificantem et charitatem quæ, secundum Catholicam doctrinam, in cordibus eorum diffunditur atque illis inhæret. II. Ali­ quo modo, sed imperfecte, etiam peccatoribus fidelibus unitur, sciz., per fidem et per gratias actuales quæ ex . eorum conjunctione cum Ecclesia, variis modis, multo uberiores quam si ab ea disjungerentur, ipsis derivantur : n. 29. III. Christus unitur toti corpori, ut sic, illud regens, conservans in Unitate, Catholicitate, &c., &c. Nonne Suprema Potestas civilis unitur imperio cui præest, ut cuidam toto, illud defendens, legibus gubernans, &c. ? 46. Object. VI. Omnia membra Ecclesiæ sunt filii Dei : vere enim dicere possunt, “ Pater noster qui es in coelis.” Atqui peccatores non sunt filii Dei.—“ Quicum­ que enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei Rom. viii. 14. “ In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli. Omnis qui non est justus non est ex Deo:” 1 Joann, iii. 10. 47. “ Respondeo cum Augustino libro contra Adimantum, cap. 5, nomen filii tribus modis accipi in Scrip­ turis. Uno modo dicuntur filii ratione productionis, sive illa sit proprie generatio, sive creatio, sive regenera­ tio. Sic Dominus Christus proprie dicitur filius Dei, quia a Deo Patre generatus. Dicuntur etiam omnes homines filii ratione creationis : Dent, xxxii. ‘Numquid non ipse est Pater tuus, qui possedit te, et fecit, et crea­ vit te.’ Necnon ratione novæ regenerationis dicuntur ili IÎ 1 j n ■ ΐ «· !··. 4ί»ί ?! JI? r Ii * lit JWD DE ECCLESIA. [Disi·. III. filii omnes justi et soli justi, ut in locis notatis, Rom. viii. et 1 Joan. iii. Secundo dicuntur filii aliqui ratione imitationis, quomodo, Galat. iv., et Rom. iv., vocat Aposto­ lus filios Abrahæ, eos qui fidem Abrahæ imitantur, et Matth. v. ‘Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos .... ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est.’ Et hoc modo soli boni sunt filii Dei, mali omnes sunt filii diaboli, ut dicitur Joan. viii. 44, et 1 Joan. iii. Tertio modo dicuntur filii ratione doctrina? ; quomodo, 1 Cor. iv., Apostolus vocat Corinthios filios, » quia cos docuerat Evangelium, et Galat. iv., ‘Filiolimei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.’ Et hoc modo omnes qui sunt in Ecclesia, sunt filii Dei et Ecclesiæ, quia tenent veram doctrinam Dei et Eccle­ siæ, tamen possunt esse boni et mali.” Hæc Bellaiî MI­ NUS (L. 3, C. 9, Object. Tertia), quibus ita planis nihil opus est addere, nisi quod 1 . Omnes, et peccatores et justi, possunt, imo debent dicere “ Pater noster, &c.” 2°. Justus vocatur filius Dei, non quod alii non sint suo modo filii, sed quod ille talis sit eximie et perfecte, per excellentiam, prout de Nathanaele dicit Christus, “Ecce vere Israelita, in quo dolus non est Joan. i. 47 ; quam ideam contrario modo exprimit S. Paulus, “ Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israclitæ Rom. ix. 6, non quod omnes ex propagine Israelis non fuerint Israel­ ite secundum carnem, quam significationem in communi usu habuit ista appellatio, sed quod tales non fuerunt sensu sublimiori quo loquitur Apostolus, filii spirituales Israelis, in quibus implendæ erant promissiones spiritua­ les. Sic etiam in sermone communi de viro forti dici­ mus “ille est vir,” et de ignavo, “ille non est vir sicut et in aliis exemplis innumeris. I » Sect. : III.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ 48. Urgetur. In nullo loco N. Testamenti vocantur “filii Dei” nisi qui justi sunt.—Litton, p. 298. 49. Resp. Concedo. Etsi enim de uno aut altero textu dubium aliquod forsan moveri possit, puto tamen nullibi in N. Testamento peccatores simpliciter vocari filios Dei. Sed inde non sequitur eos non esse filios Ec­ clesiæ et membra. Ex usu loquendi Sacrorum Scripto­ rum “filius Dei” idem significat ac “justus.” Potuerunt sane nomine filiorum Dei omnes fideles vocare, sicut Deum vocant Patrem omnium ; sed tunc illa locutio * latiorem haberet sensum quam nunc habet. Tota quæstio est de verborum usu, “ quem penes arbitrium est,” &c. Usus ecclesiasticus habet quod membra Ecclesiæ, sive justa sive injusta, vocentur filii Ecclesiæ : hinc dicuntur filii boni vel mali, dociles vel indociles. 50. Object. VII. Peccatores nullomodo vocari pos­ sunt sancti, et certe non simpliciter sancti. Atqui S. Paulus variis ecclesiis particularibus scribens, membra eorum simpliciter et absque ulla distinctione sanctos ap­ pellat. Et quoniam omnia membra illarum ecclesiarum, nullo excluso, alloquitur ; ergo omnes sancti fuere, et peccatores qui inter illos ut membra versabantur, talia non fuere revera, sed tantum apparenter. “ Omnibus qui sunt Komæ, dilectis Dei, vocatis sanctis Ttom. i. 7. “ Ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis 1 Cor. i. 2. “Ecclesiæ Dei quæ est Corinthi, cum omnibus sanctis qui sunt in universa Achaia 2 Cor. i. 1. Item Ephes, i. 1 ; Philipp, i. 1 ; Coloss. i. 2. 51. Resp. Quicquid in istis locis per appellationem illam significare voluerit S. / Paulus, certe, secundum ο 7 usum S. Scripturæ, et ipsius S. Pauli, non significatur k Ti t L. ■ . i l·. ·.· ;e·1 ; i'. :i ί > F 174 DE ECCLESIA. [Disp. III. omnes qui, saltem ut plures simul, ea vocantur, vere justos fuisse. I. Etsi toties hac salutandi forma utitur, nullibi insinuat se iis tantum qui coram Deo justi sunt, peccatoribus praetermissis, eam dirigere. E contrario, contextus haud semel plane ostendit illum omnibus iuII discriminatim et conjunctim sumptis, seu singulis ecclesiis, ut sic, ut tot coetibus sacris, eam dirigere. Sic, in salutatione ad Romanos, “ Omnibus qui sunt Romœ, dilec­ tis Dei, vocatis sanctis.” Patet hæc ultima verba, “ di­ lectis Dei, vocatis sanctis,” non addi ad immediate prae­ cedentia restringenda, quasi non omnibus Christianis sed 1 tantum justis sermonem habiturus esset Paulus ; sed ad ipsos Christianos omnes qui Ecclesiam Romanam consti­ tuerunt titulis honorificentioribus augendos. Illi erant de quibus statim subjungit, “ Gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis ; quia fides vestra annunciatur in universo mundo. Testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in. Evangelio filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis : obsecrans si quomodo tandem ali­ quando prosperum iter habeam in voluntate Dei veni­ endi ad vos. Desidero enim videre vos, ut aliquid imper­ tiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos.” Jamvero quorumnam fides annuntiata est in universo mundo? Non sane justorum solorum, qui, ut tales, nonnisi conjec­ turaliter, nec semper etiam conjecturaliter, dignosci pos­ sunt. Fides erat ipsius Ecclesiæ Romanae. Solorumne justorum habuit Paulus memoriam in orationibus suis ? Solosne justos desideravit et obsecratus est videre ? Solisne justis impertiri voluit robur spirituale (“ ad confir­ mandos vos”) ? Imo et peccatoribus, et his forsan magis utpote graviori necessitate laborantibus : “Non est,” Sect. III.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ. enim, “opus valentibus medicus, sed male habentibus:” Matth. ix. 12. Hæc omnia adhuc planius constant ex salutatione in prima et secunda Epistola ad Corinthios, “ Ecclesiæ Dei quæ est Corinthi, &c.” Universam ergo congregationem quæ Corinthi erat Christianam, et non partem ejus nulli cernendam, salutavit ; congregationem quæ haud paucos peccatores comprehendere visa est (n. 10)· 52. II. Non semper eos vocat sanctos simpliciter, sed aliquando cum addito, ut in Rom. i. 7 ; 1 Cor. i. 2, “ vocatis sanctis.” Quicquid vero per illud additum sig­ nificetur, pronum est inferre et id in aliis locis ubi ap­ pellatio simpliciter enunciatur, subintelligi debere. Eo ipso enim quod tam frequenter in Actibus Apostolorum et in Epistolis occurrat illa appellatio sanctorum, ad de­ signandos Christianos tunc temporis, videtur fuisse titu­ lus quidam proprius et solemnis, qualis est hodie titulus Catholicorum ad eos designandos qui in communione Sedis Apostolicæ vivunt ; aut qualis fuit olim titulus Sanctissimi aut Beatissimi quo compellebantur Episcopi, hodie vero solus Summus Pontifex. Non magis autem certe Colossenses aut Phillipenses sibi nomen sanctorum vindicare potuerunt quam Christiani Romani, quorum fides annuntiata est in universo mundo. Si ergo Ro­ mani sunt “vocati sancti,” tales sunt Colossenses, &c. Adde quod ex salutationibus duarum Epistolarum ad Corinthios, videtur Christianos nuncupatos fuisse sanctos et vocatos sanctos indifferenter. In prima enim Epistola appellantur vocati sancti ; in secunda vero implicite vo­ cantur sancti ; dictio enim “ cum omnibus sanctis” idem sonat ac “ cum ceteris'" seu “ cum ceteris omnibus.” 53. III. Sed ista generali appellatione sanctorum non 176 DE ECCLESIA. [Disp. III. significari singulos sub ea comprehensos vere justos fuisse coram Deo, ultra omne dubium ponit usus illius nominis in N. Testamento. Ubique enim eo nuncupatur nomine totus cœtus Christianorum hujus vel illius ecclesiæ par­ ticularis, indifferenter et absque ulla distinctione bono­ rum et malorum. Exempla quædam afferemus. “ Re­ spondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc [Saulo], quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem Act. ix. 13. Esto quod forsan, isto ævo aureo, omnes Christiani qui tunc temporis in Jerusalem degebant justi fuerint, non certe quatenus justi vocantur sancti, sed qua­ tenus Christiani professi, et ut tales eos persequebatur Saulus ; ut patet ex vers. 14 :—“ Et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum” Similiter in eodem cap. vers. 32 “Fac­ tum est autem, ut Petrus, dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos, qui habitabant Lydiæ,” et vers. 41 : — “Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam,” sciz., Tabitham, quam Petrus a morte statim antea suscitaverat. Similiter et xxvi. 10. Num ad so­ los justos deveniebat Petrus ? Num solos justos vocabat ? De collatione eleemosynarum in usum pauperum Chris­ tianorum sic scribit S. Paulus ad Corinthios :—“ De col­ lectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.” Anne ad solos justos suble­ vandos faciendae erant hæ collectiones ? Anne inquiren­ dum erat quinam ex fidelibus essent in statu gratiae, priusquam eleemosynæ in eos erogarentur ? Et hoc, cum Scriptura toties insinuet opera misericordiæ et bene­ volentias non tantum justis sed injustis, imo et extraneis fidei præstanda esse. Nemo sane affirmative respondere potest. Similem significationem habet hæc appellatio Sect. 111.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ. 177 sanctorum, cod. cap. vers. 15. Similiter et 2 Cor. viii. 4 : —“ Obsecrantes nos gratiam et communicationem minis­ terii, quod fit in sanctos et in ead. Epistola, ix. 1, 12 ; et alibi sæpius. 54. Vocabulum Sanctus, equidem, ad significandum justum et coram Deo sanctum, longe frequentius, ut puto, in Scriptura usurpatur. Sed certum esse censeo quod quotiescunque in N. Testamento adbibetur ut ap­ pellatio cujusvis cœtus seu Ecclesiæ Christianae, semper ( ad justos et injustos indiscriminatim applicatur : seu po­ tius in ejus applicatione, considerantur fideles tantum ut fideles et Christiani professi ; et abstrahitur ab eo quod sint sancti coram Deo vel non. 55. Et hæc de eo quod non significat appellatio sanc­ torum ; quod ad solvendam objectionem plene sufficit. Si vero quaeratur quid in praefatis textibus significet ? Resp. duplicem esse sententiam praecipuam. Prima sen­ tentia dicit fideles appellatos fuisse sanctos seu vocatos sanctos, quia baptismo sancti facti sunt ; vel quia profes­ sione sancti sunt, sciz., profitentes religionem sanctam et sanctificantem ; vel quia vocatione sancti sunt, i. e. vo­ cantur ad sanctitatem, eodem fere modo quo S. Paulus (Rom. i. 1, et 1 Cor. i. 1), a seipso appellatur “vocatus Apostolus,” i. e. vocatus ad Apostolatum. Ambæ locu­ tiones eandem significationem habent : etsi aliunde cog­ noscamus quod qui vocatur ad Apostolatum ipsa vocati­ one Apostolus fit, qui vero vocatur ad sanctitatem non ipsa vocatione fit sanctus. Secunda sententia dicit :— “Sanctos,hoc est, vera præditos sanctitate vocat [S. Paulus] Romanos fideles, non quia omnes et singuli sancti erant : sed quod Ecclesia Romana ad quam scribit, ut alia quæcumque particularis ecclesia, sit sanctorum cœtus et con- 178 DE ECCLESIA. [Disp. III. gregatio. Nam sancti in unaquaque ecclesia sunt prae­ cipua ejus membra. Propter quod non solum Ecclesia universalis, verum etiam quaelibet particularis vere sancta dici potest.”—Estius in Boni. i. 7. 56. Mihi videtur utramque sententiam in unam com­ poni et conjungi posse et debere ; et fideles collective sumptos sanctos vocari, tum quia baptismo sanctificati sunt ; tum quia sanctam profitentur religionem ; tum quia, vocati ad fidem et Ecclesiam veram, ad sanctitatem vocantur ; tum quia pars sunt Ecclesiæ universalis, aut, si sermo sit de omnibus fidelibus, ipsa Ecclesia universa­ lis, in qua ingens semper existit sanctorum multitudo. 57. Urgetur I. Ergo per nomen sanctorum eos tantum intenditur designare qui exterius religionem Christianam profitentur, sive sint revera justi sive non, et etsi forsan revera peccatores sint.—Litton, p. 281. 58. Resp. Apostolus abstrahit ab eo an sint omnes justi : appellatio sanctorum neque hoc neque contrarium significat aut insinuat. Supponit vero, et pro certo ha­ bet inter eos multos esse justos—et in ecclesia Romano­ rum, Corinthiorum, &c., sine dubio inulti tunc temporis fuerunt sancti—vel saltem eos esse partem Ecclesiæ uni­ versalis, in qua certum est certitudine fidei multos sem­ per esse sanctos, ob quod tota Ecclesia vel ecclesia aliqua particularis sancta vocari potest (V. D. 5, n. 143, &c. totam Resp. ad Object. 16). Appellatio sanctorum in adjunctis supra expositis nihil aliud fuit quam forma lo­ cutionis in salutationibus, &c. 59. Urgetur II. S. Paulus certus erat se justum fuisse et fidem suam vivam fuisse. Atqui se in his ex æquo cum fidelibus quos alloquitur ponit, et eos ut in his sibi similes supponit :—“ Benedictus Deus et Pater Domini > '·-· n Sect. III.] ·. DE MEMBRIS ECCLESIÆ. nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo Ephes, i. 3. “ Simul consolari in vobis, per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam Rom. i. 12. Ergo et omnes fideles quos alloquitur vere sancti fuere. — Litton, p. 282. 60. Resp. I. Transeat Major. S Paulus habuit, aut saltem habere potuit illam certitudinem conjecturalem, aut persuasionem probabilibus momentis nixam, se jus­ tum fuisse, quam omnes nostri Theologi quosdam saltem justos habere posse concedunt. Certitudinem vero fidei sine revelatione habere non potuit : an vero talem acce­ pisset revelationem nescio. Sed quicquid sit de his,— 61. Resp. II. Nego Min. Quoad textum ex Ephes, i. 3, plane loquitur Apostolus non de sola gratia sancti­ ficante sed de omni gratia et dono cælesti per Christum fidelibus collato :—“ Qui benedixit nos in omni benedic­ tione spirituali in caelestibus in Christo.” Extra Eccle­ siam quidem dantur gratiæ actuales quædam : membris Ecclesiæ vero omnigenae quas Deus dat gratiæ imperti­ untur, et abunde impertiuntur, gratiæ gratum facientes actuales et habituales, et gratiæ gratis datæ. Non omni­ bus quidem omnes dantur, nec in eadem mensura ; sed unusquisque propriam suam gratiam et benedictionem habet a Deo, “alius quidem sic alius vero sic.” “Uni­ cuique autem nostrum data est gratia secundum mensu­ ram donationis Christi :” Ephes, iv. 7. Bene ergo dicere potuit S. Paulus de seipso et ceteris fidelibus conjunctim sumptis, Deum eos benedixisse in omni benedictione spi­ rituali, etsi non omnibus omnes datæ fuerint, etsi, v. g. quidam gratia sanctificante orbati, gratia fidei et spei tantum cum gratiis actualibus habuerint. Numquid n 2 MJ Ι.ί ι ? 1 4ι .1 . Ϊ ·■% 180 DE ECCLESIA. [Disp. III. omnes gratiam Apostolatus habuerunt ? quæ tamen certo inter benedictiones quibus Deus Ecclesiam benedixit re­ censenda est. uNumquid omnes Apostoli? numquid omnes Prophetæ ? numquid omnes Doctores ? numquid omnes \4rtutes ?” &c. : 1 Cor. xii. 29. 62. Finis quidem omnium benedictionum divinarum est sanctificatio nostra prout statim verbis in objectione allatis (vers. 4) subjungit Apostolus :—“ Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus, in charitate.” Elegit nos ut essemus sancti. Sed aliud est eligi aliquem ut sit sanc­ tus, aliud vero eum esse sanctum. Omnes fideles hoc ipso eliguntur et vocantur ad sanctitatem, sed non omnes sancti fiunt aut sancti permanent. 63. Quoad textum ex Rom. i. 12 ; postquam dixerat Apostolus, vers. 11, se desiderare ad Romanos venire, ut illis gratias spirituales, ad eos confirmandos, impertiretur, statim addit (probabiliter, modestiae causa), se per hoc intelligere illam consolationem et laetitiam spiritualem mutuam et communem quæ ex conversatione cum illis, per fidem communem Pauli et Romanorum, et Paulo et Romanis derivaretur. Hæc consolatio ea est quæ, quo­ vis bono pastore cum grege suo fideli in spiritualibus conversante, et pastori et gregi quotidie et ubique obve­ nit. Sed ex hoc sane non sequitur, etsi pastor sit sanc­ tus, omnes et singulos in grege sanctos esse. 64. Urgetur 111. Gens Judaica typus erat Ecclesiæ Christi. Quæ de ea ut gente affirmantur typice de ea affirmantur, ct non in ea, sed in Ecclesia Christi, plene ct rcaliter implenda erant. Cum ergo gens Judaica vocabatur “Populus sanctus” (Deuteron, vii. 6 ; xiv. 2, 21, &c. &c.), ita vocabatur tantum ut typus Ecclesiæ Christi : Sect. III.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ. 181 neque enim singuli Judæi sancti erant, sed tantum gens, et hæc typice. Sed ut huic typo tanquam antitypus, ut huic umbræ tanquam veritas, respondeat Ecclesia Christi, in omnibus suis membris sancta esse debet : alioquin enim Ecclesiam Judaicam non tantum superaret, quan­ tum requirunt tot loca S. Scripturæ.—Litton, p. 285, &c., sed multo fusius. G5. Resp. Primo. Omissa prima et secunda proposi­ tione quæ ad sensum jam exponendum distingui possunt; ad tertiam propositionem, sciz., Gens Judaica vocabatur sancta tantum ut typus Ecclesiæ Christi, Dist. Ecclesia Judaica nec tali nec tanta gaudebat sanctitate ac Ecclesia Christi : Cone. : Quasi Ecclesia Judaica non ipsa fuerit multis modis vere sancta, sed tantum typus Ecclesiæ sanctæ futuræ : Nego. Lex Judaica cum omnibus suis præceptis moralibus judicialibus et cæremonialibus fuit sancta, etsi longe sanctior Lex Nova. Revelatio Mosaica fuit sancta, sanctas veritates manifestans ; et revelatio Novæ Legis quoad hoc eo sensu sanctior est quod sit multo uberior et clarior. Equidem “ nihil ad perfectum adduxit lex” (Hebr. vii. 19) ; attamen sub lege, per fidem in Christum venturum, et per gratiam Christi, sanctificari potuerunt homines. Denique quoad ipsos justos, fuerunt sub Veteri Lege non solum justi sed per­ fecti ; etsi sub Nova Lege longe longeque plures sunt justi et perfecti. Igitur Ecclesia Judaica typus fuit Ec­ clesiæ Christi, non eo modo quo effigies hominis est sig­ num hominis, sed (ut dicetur, 1). 4, n. 22), eo modo quo puer typus vocari potest et umbra viri futuri. 66. Resp. Secundo. Ultimam propositionem et ratio­ nem ei subjunctam Nego. Etsi enim multi essent pec­ catores in Ecclesia Christi, adhuc Ecclesiam Judaicam DE ECCLESIA. [Disp. ILI. sanctitate effuse et mirifice superaret. I. Omnis sanctitas quæ sub Veteri Lege et ante illam a lapsu Adæ extabat, a Nova Lege derivata est, et intuitu meritorum Christi collata est. II. Ritus Veteris Legis ex opere operato ill conferebant : nonnisi sanctitatem legalem seu externam ritus vero plures Novæ Legis, septem scilicet sacramenta, 111 ex opere operato rite dispositis confe­ gratiam internam * runt. III. Ut alia per singula plenius alibi exponenda Γ· omittamus, Ecclesia Christi per orbem diffusa perquam plures et sanctos et perfectos habet. IV. Hæc sanctitas personalis ingentis numeri membrorum Ecclesiæ perma­ nens est et essentialis et conspicua ; quod de Ecclesia Judaica nullomodo affirmari potuit. 67. Nota. Adversariorum omittimus argumenta om­ nia quæ fundantur in idea Lutherana aut Calvinistica fidei justificantis, sciz., fidem solam justificare peccato­ rem, et hanc fidem non esse illam quam nos inter virtutes Theologicas recensemus et jam descripsimus (D. 1), sed fiduciam divinæ misericordiæ peccata remittentis propter Christum (Cone. Trid. Sess. 6, Can. 12), seu fiduciam qua quis sua peccata credit esse remissa per imputationem justitiæ Christi. Fateor equidem Protestanticum conceptu; BE Ecclesiæ in doctrina Protestantica de fide justificante mul­ tum fundari (D. 1, n. 147). Attamen 1°, duplici modo destrui potest ædificium erroris, sicut et ædificium maCD * * Non dicant adversarii nos hic non posse nostram doctrinam dc sacramentis, &c. supponere. Eam enim hic non ponimus tanquam partem aut præsnppositum alicujus argumenti ad nostram doctrinam firmandam allati, sed tantum ad ostendendum varia capita nostræ doctrinæ sibi cohcercre. Nostri est declarare quomodo affirmare possumus Ecclesiam Christi sanctiorem esse Ecclesia Judaica, non secundum ad­ versariorum doctrinas, sed secundum nostras. Sect. III.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ. 183 teriale ; sciz., vcl ipsum directe ædificium vel fundamen­ tum ejus demoliendo. Quo posito, 2°, quoniam valde inconveniens esset longas disceptationes de Justificatione, &c., cum materia hujus tractationis propria commiscere, et quoniam insuper hoc nullomodo necessarium est, ideo disceptationes istas omittimus. Qui plura velit adeat auctores de Gratia. 68. Object. VIII. Supponatur sanctitatem penitus de­ ficere in Ecclesia, ita ut nullus esset in ea sanctus. Adhuc in ista hypothesi, secundum doctrinam Catholicam, fideles 4 possent vocari vera membra Ecclesiæ Christi : quod dictu nimis absurdum est.—Litton, p. 344. * 69. Resp. I. Non potest supponi sanctitatem ita un­ quam posse deficere in Ecclesia. Sanctitas enim multo­ rum membrorum essentialis est Ecclesiæ (ut suo loco ostendetur), et, illa deficiente, hæc deficeret. Extincta autem Ecclesia, sane nemo amplius, sive sanctus sive peccator, membrum ejus vocari posset, scilicet membrum corporis non existentis. Igitur, doctrina Catholica circa actualem divinam constitutionem Ecclesiæ integre spec­ tata, præfata conclusio non solum non est secundum illam doctrinam aut ex ea sequens, sed ei aperte contra­ dicit, et impossibilis est. 70. Resp. II. Posito autem Christum aliter suam Ecclesiam constituisse, nec ordinasse absolute sanctita­ tem multorum membrorum esse ipsius attributum essen­ tiale : et posito ( quod in ista hypothesi possibile esset) sanctitatem membrorum aliquando penitus excidisse : et rki < 4 ■ ?· H. / I * Litton loquitur de hypothetico defectu totali “fidei sanctificantis,” sciz., secundum ideam Protestanticam fidei supra memoratam. Quoad rem vero objectio manet eadem. 184 I • 1 DE ECCLESIA. posito præsenti puncto doctrinae Catholica * de peccatori­ bus membris Ecclesiæ : posita dico veritate horum trium (quorum tamen priora duo falsissima sunt) ; conclusio non absurda sed logica et vera esset. Posita autem, ut diximus, doctrina Catholica integra, et illosdca et falsa est. 71. Object. IX. Ecclesia militans et Ecclesia triumphans non sunt duæ Ecclesiæ, sed duæ partes unius et ejusdem Ecclesiæ. Utraque simul efficit unum corpus Christi mysticum, cujus ipse Caput est. Atqui rationi contradicit duas partes adeo heterogeneas, quales sunt ‘ Ecclesia triumphans tota immaculata, et Ecclesia mili­ tans multos peccatores comprehendens, in unum totum homogeneum coalescere. Ergo Ecclesia militans non O II comprehendit peccatores.—Litton, p. 317, 344-6. 72. jResp. Objectio hæc (quam alii Doctores Ecclesiæ Constitute, nostram doctrinam de bonis et malis in Ec­ clesia tenentes, sibi proponunt, et suo modo solvere co­ nantur, ut Sheblock, ap. Gibson, iii. 143), in æquivocis et logomachiis tota ludit. Et Primo, dici potest Eccle­ siam triumphantem et militantem esse unam Ecclesiam, et etiam hanc Ecclesiam esse corpus Christi, et Christum esse caput ejus. Sed hæc de Ecclesia triumphante et militante conjunctim longe alio sensu affirmantur ac de alterutra per se et seorsum spectata. Membra Ecclesiæ triumphantis simul cum membris Ecclesiæ militantis non constituunt unam Ecclesiam eodem sensu quo membra alterutrius seorsum ab altera constituunt unam Eccle­ siam. Una est Ecclesia militans ex unitate fidei, cultus et regiminis, ut suo loco demonstrabitur. Una est Ec­ clesia triumphans quia omnia ejus membra in eodem regno in circuitu throni Dei constituuntur, ardentissima g Λ* 1 ■I I i I [Disp. III. Sect. III.] 185 DE MEMBRIS ECCLESIÆ charitate et Deo et sibi invicem conjunguntur, et, etsi in diversis gradibus, eadem bcatitudine ineffabili et sempi­ terna fruuntur. Non vivunt nobiscum sub eodem remo mine visibili, nec eodem cultu visibili utuntur, carent etiam vinculis fidei et spei quæ ’ s 188 DE ECCLESIA. [Disp. III. elegi : et ex vobis unus diabolus est ? Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus e.r duodecim Joan. vi. 71. Vide et Mare xiv. 18. &c. 75. Object. X. Si peccatores sint membra Ecclesiæ, quæ est corpus Christi, talia manebunt in vita futura, etsi in peccatis moriantur. Etenim mors non separat eos ab Ecclesia : mors enim, quæ est tantum separatio animæ a corpore, istorum peccatorum statum spiritua­ lem in nullo essentiali immutat. Ita Litton (p. 346 et p. 347, not. prope finem, ex Peabson), qui (p. 348) hoc argumentum pro insolubili habet. 76. Resp. I. Nego primam propositionem. 1°. Qui ordinavit Deus peccatores esse membra Ecclesiæ his in terris, ut jam probatum est, idem ordinavit eos post hanc vitam non amplius talia fore, prout ipse adversarius ex Scriptura evidens merito supponit. 23. Excepto solo charactere baptismi, in morte solvuntur absolute et in æternum omnia omnino vincula interna et externa qui­ bus peccatores Ecclesiæ colligantur (n. 27, 28). In Il damnatis enim nec manet fides nec ulla virtus nec ulla cujusvis virtutis externa manifestatio. In peccatoribus fidelibus vivis manent vincula essentialia communionis, iisdem peccatoribus extinctis, extinguuntur hæc vin­ cula. 77. Resp. II. Ad rationem objectionis subjunctam. Miror auctorem doctum et se Christianum vocantem istam proferre aut probare doctrinam paganismum et atheismum sapientem, sciz., mortem nihil aliud esse quam separationem animæ et corporis, et in nullo essentiali mutare statum animæ spiritualem. Equidem mors, ut actus transcunset ut oculis corporeis apparet, nihil aliud Sect. III.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ. 189 est quam separatio animæ et corporis ; sed integre et in effectu et oculis fidei spectata, non solum plura alia in­ cludit, sed ista separatio nuda comparate ad ea quasi nihil est. Peccatorem fidelem, qui usque ad instans mortis gratias habet actuales, virtutes infusas fidei et spei, capax est conversionis ad Deum et ætcrnæ beatitudinis, omnibus gratiis et donis supernaturalibus privat mors, et in statu summæ et æternæ miseriae reponit. Justum, qui adhuc obnoxius est tentationibus et peccato et æternæ damnationi, ad statum transfert immotum et "æternum impeccabilitatis absolutæ et felicitatis ineffabi­ lis. Hanc significationem, saltem plane connotatam, ip­ sius vocabuli mortis in S. Scriptura, innumeris adductis locis, ostendere facillimum esset ; nisi quod in re adeo clara non est opus verbum addere. 78. Loca quædam ex S. Augustino, et a veteribus et recentioribus Protestantibus et a Jansenistis, allata sunt, ad asserendum S. Doctorem in patrocinium erroris hæreticalis quem hic impugnamus. Verum 1°, attenta doc­ trina certa et explorata S. Augustini de membris Eccle­ siæ, prout in variis locis operum ejus diserte declaratur (n. 13) ; 2°, attenta mente et scopo ejus in locis ob­ jectis ; et 3°, attentis eorundem locorum contextibus ; interpretationes adversariorum distortæ prorsus et com­ menticiae esse inveniuntur : prout, omnibus late perpen­ sis, invicte demonstrat Passaglia, L. 3, n. 709—731. 79- Aliæ sunt objectiones haud paucæ a scriptoribus Protestanticis contra nostram doctrinam et nostra argu­ menta allatae. Sed non est opus ut eas excutiamus. Vel enim sunt, quoad rem, eædem cum jam refutatis, forma tantum verborum mutatq : vel saltem principiis jam positis facile dissolvuntur : vel fundantur in quibusdam i •I■ 190 ■ ■I B Ii I * I [Disp. III. textibus Scrîpturæ male intellectis, et quorum germano sensui explanando loci opportuniores infra in Disputati­ onibus sequentibus dabuntur. Sectio Quarta.—AN f DE ECCLESIA. OMNES ET SOLI PRÆDESTINATI SINT MEMBRA ECCLESIÆ. 80. Qui tenentes Ecclesiam ex solis justis constare, tenent simul inamissibilem esse justitiam, necessario te­ nere debent Ecclesiam ex solis praedestinatis constare. Non omnes vero prædestinati sunt adhuc justi. S. Pau­ lus ante suam conversionem peccator erat, ut ipse testa-, tur, et tamen prædestinatus. Tales sunt omnes pecca­ tores prædestinati. Non solum fideles prædestinatos, sed omnes prædestinatos, sive jam fideles sive non, v. g. S. Paulum adhuc persecutorem, Ecclesiæ membra esse do­ cuerunt Wickleff et Huss, ut testatur Bellarminus, L. 3, C. 2, et quoad *Huss, constat ex Articulis ejus in Cone. Constant, damnatis. 81. Propositiones Hussii in Cone. Constant, hæsunt: —“ 1. Unica est sancta universalis Ecclesia, quæ est prædestinatorum universitas. 2. Paulus nunquam fuit mem­ brum diaboli, licet fecit quosdam actus actibus Ecclesiæ malignantium consimiles. 3. Præsciti non sunt partes Ecclesiæ, cum nulla pars ejus finaliter excidat ab ea, eo quod prædestinationis charitas, quæ ipsam ligat, non ex­ cidet. 5. Præscitus, etsi aliquando est in gratia secun­ dum præsentem justitiam, tamen nunquam est pars * Propter ejus perpetuos flexus, simulationes et dissimulationes, difficile est (ait Lingard, Hist. Angliæ, ad Ann. 1382), quid vere de pluribus capitibus doctrina» senserit Wickleff (al. Wycliffe) pro certo statuere. Quod et de aliis novatoribus verum est, nt ibidem notat idem Liugard. • > ·* Sect. IV.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ. 191 sanctæ Ecclesiæ ; et prædestinatus semper manet mem­ brum Ecclesiæ, licet aliquando excidat a gratia adventi­ tia, sed non a gratia prædestinationis. 21. Gratia prædestinationis est vinculum quo corpus Ecclesiæ et quod­ libet ejus membrum jungitur Christo Capiti insolubili­ ter.” De novatoribus Protestanticis hæc habet Stapleton :—“ Wickleplii et post eum Joannis Ilus hæresis erat, electos semper esse membra Ecclesiæ, etiam ante vocationem temporalem .... Lutherani hodie in repe­ titione Confess. Augustanæ, Melancthon et Musculus in locis communibus, disertis verbis ab 'hac sententia rece­ dunt, eamque Melancthon multis verbis refutat. Calvinistæ vero Wicklephi vomitum resumunt. Nam Helveticæ ecclesiæ in sua Confessione, cap. 17, diserte docent etiam non renatos per baptismum esse aliquando membra Ecclesiæ, quatenus electi sunt. Calvinus, Instit. L. 4, C. 1, See. 7, in eadem sententia est.”—Stapleton, Relect. C. 1, Q. 2, A. 2. Latius Bellarmin. 1. c. 82. In Anglia hodie satis late diffunditur subdivisio quædam Ecclesiæ Constitutæ cujus membra JRecorditæ vocantur. Secundum hos, “Ecclesia ex solis prædestinatis constat, etsi multi eorum in statu peccati versentur ; omnes enim illi, serius ocius, vocationem efficacem habe­ bunt, quæ eos ad intrandum insuperabiliter adiget. Idea visibilis Ecclesiæ,7 secundum/ eorum doctores, figmentum o est : quicunque ad eorum invisibilem ecclesiam non perti­ nent extra viam salutis sunt.”*—Conybeare, p. 80. * “ The Church consists of the former [the predestined] only, though many of them are now living in vice ; for they will all, sooner or later, receive that effectual calling which will irresistibly compel them to come in. The notion of a Visible Church is (according to these preachers) a 72 192 DE ECCLESIA. [Disp. TH. Quoniam vero hi sunt ex iis fanaticis quos in hoc opere praetermittimus (D. 2, n. 33, not), insaniam istam quam brevissime perstringemus. Qui plura velit, adeat Bellarmin. Stapleton, loc. cit. Liber. D. 1, n. 20, &c. Regnier, Tournelly, &c. 83. Propositio Π__ Ecclesia non constat ex omnibus aut solis PK.EDESTINATIS. I 1 I 84. Probatur Prima Pars. Si omnes praedestinati sint membra Ecclesiæ, ergo omnes qui ultimo salvabun­ tur, etsi nunc Judæi sint, Turcæ, Pagani, Athei, nec bap­ tismum nec fidem sive internam sive externam habentes ; cum iis qui Christiani audiunt, qua Christianis, nihil commune sive exterius sive interius habentes ; attamen vera membra Corporis Christi, veri Christiani sunt. Quod quantum abhorret ab universa Scriptura, ab universo sensu et traditione Ecclesiæ omni ævo, nimis manifestum est. “Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut vir­ tutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui'non consecuti miserifalsity : all who do not belong to their Invisible Church are without the pale of salvation.” Isti Recorditæ, secundum eundem Conybeare, multum inclinant ad •Judaismum, et “quorundam ex iis sola religio esse videtur amor Judae­ orum et odium Catholicorum”—[“The religion of some members of this party seems to consists solely in love of Jews and hatred of Papists”] (p. 83). Quidam ex conun ministcllis recens defunctus solebat, eodem teste (p. 81), legere verba Joan. iii. 16 et xii. 47, pro verbo mundum reponendo electos, hoc modo :—“ Sic enim Deus dilexit electos_ Non enim veni ut judicem electos, sed ut salvificem electos." Sect. V.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ. cordiam, nunc autem misericordiam consecuti 193 1 Pet. ii. 9, 10. 85. Probatur Secunda Pars. Ex jam probatis om­ nes fideles particularium ecclesiarum Romæ, Ephesi, Corinthi, &c., quibus suas epistolas dedit S. Paulus, et boni et mali, certissimo et verissime fuerunt mem­ bra Ecclesiæ Christi. Ergo, si Ecclesia constet ex so­ lis praedestinatis, omnes illi fuerunt prædestinati. Quod quam vehementer opponatur universo tenori illarum Epistolarum, in quibus, super omnia, infinitis modis, suam anxietatem manifestat Apostolus et timorem de eorum perseverantia finali, etiam nimis manifestum est. f Sectio Quinta.—AN HÆRETICI AUT SCHISMATICI SINT MEMBRA ECCLESIÆ. 86. Haeretici alii sunt publici, alii privati, alii pure interni. De haereticis publicis necnon et de schismaticis alio loco disseremus. In praesenti Disputatione de solis haereticis occultis et internis sermonem habemus. Con­ troversia autem quæ de his movetur pure domestica est, ut statim videbitur, et inter Theologos omnino libere agitatur. 87. Longe communior esse videtur sententia affir­ mans hæreticos occultos, non solum internos sed exter­ nos, esse vere membra Ecclesiæ etsi mortua. Ita Bellarmin. L. 3, C. 10 ; A Lapide, in Ephes, iv. 16 ; Tournelly, v. 1, p. 607 ; Kilber, Princip. D. 2, n. 92 ; Sardagna, n. 496 ; Wiggers, n. 75 ; Daelman, Q. 5, Obs. 1 ; Regnier, S. 2, C. 6 ; Antoine, S. 4, C. 3 ; Charmes, D. 1, C. 2, A. 4 ; Perrone, de Relig. P. 2, n. 196 ; Cercia, S. 2, Lect. 5, et alii. vol. i. o i •î;.. 194 t ! I I ■ ■ fi 11 g I I I' fl· I , F I - S? . ? '■ El S ’ £ RB ii j q », ■. "s ; j 1B j Hl II DE ECCLESIA. [Disp. III. 88. Negant vero hæreticos occultos etiam internos esse membra Ecclesiæ Suarez, de Fide, D. 9, S. 1, n. 24 ; Turrecremata ibidem a Suar, citatus ; Liberius, D. 1, Cont. 8 ; Billuart, de Reg. Fidei, D. 3, A. 2, § 4, et de Incarnat. D. 9, A. 2, § 2. 89. Hæreticos occultos internos esse membra Ecclesiæ, sed non externos, tenent Dens, n. 71, vi. ; Henno, D. 2, Q. 3, A. 1, qui tamen postea (de Incarnat. D. 14, Q. 3, A. 3, Conci. 3), diserte affirmat nullum hæreticum etiam pure internum esse membrum Ecclesiæ. 90. Obscure loquuntur IIerincx, D. 5, n. 20 ; Stapleton, Relect. C. 1, Q. 2, A. 3. Totam hanc controversiam esse multum de nomine dicunt iidem IIerincx, Kilber, Billuart, Wiggers, qui, n. 74, hæc habet:— “Non videtur inter dictos auctores tam esse pugnantia in re, quam in modo loquendi, si quis propius eorum verba et sensum inspiciat ; quia neque priores negarent ejusmodi occultos infideles externis vinculis adhuc Ecclesiæ adhærerc et colligari, Ο 7 et externam Ecclesiæ formam participare: neque posteriores affirmarent tales interna Ecclesiæ forma et interna unione Ecclesiæ esse conjunctos. Quare diversitas illorum tota in eo videtur versari, utrum propter externam formam quam tales oc­ culti infideles communicant, et externam unionem, qua reliquis Ecclesiæ partibus cohærent, dici possunt esse in Ecclesia, aut ejus esse partes et membra ; quemadmodum si disputaretur, utrum brachium aridum, sed pelle et ossibus ac nervis coliærens reliquo corpori cum sua figura et dclineamentis, possit dici membrum hominis, et esse in homine tanquam ejus pars?” 91. Qui argumenta pro utraque sententia plene exposita habere velit, adeat, ex una parte, Bellarminum et, Sect. V.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ 195 ex altera, Libcrium a Jesu et Billuart. Nos unum aut alterum illorum argumentorum quæ ex Rationibus Theo­ logicis derivantur (quæ enim cx Scriptura et Patribus afferuntur nimis obscura et incerta sunt), hic breviter excutiemus. Deinde quid nobis verosimilius esse vide­ tur declarabimus. Argumenta pro sententia affirmante occultos hæreticos esse k B -, Membra Ecclesiæ. 92. Primum Argumentum. Si occulti hæretici non sint membra Ecclesiæ, læditur ejusdem Visibilitas ; sciri enim nequit quis sit vere fidelis. Deinde, læditur vis ar­ gumenti contra sententiam hæreticalem quæ facit Eccle­ siam constare ex solis justis, aut ex solis prædestinatis, sciz., istam sententiam facere Ecclesiam invisibilem. 93. Huic argumento responderi potest. Quoad Pri­ mam partem, vid. infra, D. 5, n. 155. Quoad Secundam partem. I. Si argumentum illud sit infirmum, esto, de­ seratur. Alia enim sunt argumenta plura et firmissima, ut patet ex supra allatis, n. 7—13. II. Longe longeque facilius est alia peccata quæ in occulto committuntur occulta tenere, quam peccatum hæreseos. Qui enim reus est peccati gravis v. g. libidinis, perjurii, vindictæ, furti, &c., nisi homo sit vere perditissimus, peccatum illud, vel pudore, vel infamiæ aut poenarum timore, vel omnibus simul, vehementer actus, omni modo occultare conabitur. Et hoc verum est non solum de peccatis contra jus naturale, sed etiam de peccatis contra le­ gem divinam positivam, et etiam legem pure ecclesi­ asticam—in fideli, inquam, qui has leges vere existere novit et ligare credit : quale esset peccatum celandi grave in confessione, frangendi jejunium ante communi- η 196 DE ECCLESIA. [Disp. III. onem, edendi carnes feria sexta, &c. Hæc omnia expe­ rientia quotidiana constant. Quoad hæreticos vero— non jam loquor de iis qui subito motu superbite aut aliæ passionis momentanee vieti, de quodam dogmate fidei dubitant aut illud rejiciunt, sed cito dolentes et vere pœnitentes, ad sensum sanum revertentes fidem in­ tegre recuperant : sed de iis loquor in quos, a spiritu obedientiæ erga Ecclesiam penitus alienatos, spiritus super­ bite et rebellionis dominatur—tantum abest ut hi de sua hæresi celanda anxii sint, quod e contrario in ea glocien­ tur, et odio quodam rabido adversus Ecclesiam inflam­ mati et furentes, eam quoquo modo, calumniando, fac­ tiones fovendo, sectam hæreticalem formando, aut cuidam jam formata? se jungendo, &c., vexare et subvertere conentur. Quæ omnia experientia simili quotidiana et universali constant. Fieri quidem potest, prout et ali­ quando fit, quod aliquis indolis peculiariter hypocriticæ, et in circumstantiis peculiaribus, hæresim suam, forsan etiam diu, dissimulet, et religionem quam non credit profiteatur. Sed casus hujusmodi accidentales sunt et rarissimi. Ex eo igitur quod qui facit Ecclesiam con­ stare ex solis justis faciat Ecclesiam invisibilem, non se­ quitur et illum qui facit Ecclesiam constare ex solis fide­ libus vere talibus similiter facere Ecclesiam invisibilem. III. Deus qui permittit, et etiam in verbo suo expresse prædicit multos fore peccatores in Ecclesia, non prædicit multos in ea fore hæreticos : imo ex verbo illo haud ob­ scure eruitur, ut suo loco videbimus, eum hoc non esse * permissurum. * Qnicquid de præsenti quæstione dicatur quoad haereticos occultos, an sint membra Ecclesiæ, nullomodo admittendam censeo doctrinam Sect. V.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ. 94. Quoad objectionem Palmeri et aliorum hetcrodoxorum, ex Jansenistis diu in Ecclesia latitantibus, vid. dicenda ubi de Unitate Fidei Ecclesiæ Catholicæ, ex qui. bus jam dicta amplius confirmabuntur. 95. Secundum Argumentum. I. Hæretici occulti non amittunt Jurisdictionem quam ante hæresim habebant. Atqui amitterent, si per hæresim cessarent esse membra Ecclesiæ. Absurdum enim esset dicere eos j urisdictionem in Ecclesia habere qui penitus extra eam sunt. IL Hæc t absurditas maxima esset in casu Papæ qui adhuc haberet supremam et universalem j urisdictionem, etiam super ip­ sam universalem Ecclesiam, etsi, factus hæreticus occul­ tus, cessaret esse ejusdem membrum. 96. Huic argumento respondetur, quoad primam par­ tem : Concedo primam propositionem : Nego secundani et tertiam. Potestatem ordinis in quovis hæretico per­ manere omnes tenent. Ecclesiam posse, pro bono fide­ lium, etiam iis qui certo et notorie non sunt membra Ecclesiæ jurisdictionem concedere, modo jurisdictionis capaces sint, nemo negat. Imo hodie communissima et, ut credo, moraliter certa est sententia quæ docet quosvis sacerdotes, etiam hæreticos excommunicatos vitandos, si alius desit, in articulo mortis absolvere posse. Si ergo tales, etsi in illo casu necessitatis habeant jurisdictionem in foro hoc interno, “ ne hac ipsa occasione aliquis pereat,” attamen maneant omnino extra Ecclesiam ; quomodo concludi potest hæreticos occultos manere membra Ec­ clesiæ, ex eo quod Ecclesia non auferat ab illis jurisdic- U.S ri •n; ίH f, J Bcllarmini :__"Quamvis sperandum sit majorem partem eorum qui profitentur fidem, esse sinceros, id tamen non est certum.” (Loc. cit. t'ers. “ Posterior voro.”) Hoc certissimum mihi videtur. 198 DE ECCLESIA. [Disp. III. tionem quam antea habuerint—quiete et salute anima­ rum hoc requirente ? 97. Quoad secundam partem argumenti. Etsi Papam ut privatam personam et privatum doctorem fallibilcm esse, et ideo in errorem materialem contra fidem incidere posse, omnes hodie concedunt ; non desunt tamen graves auctores qui docent eum non posse fieri haereticum for­ malem, saltem obstinatum ; quod et mihi valde proba­ bile est, de quo suo loco. Concesso tamen quod fieri potest hæreticus, dico non magis repugnare Christum ei hanc jurisdictionem continuare, quamvis per hæresi Γ·Ί occultam cessaverit esse membrum Ecclesiæ, quam quod Ecclesia continuet jurisdictionem cuivis occulto hæretico Episcopo aut parocho, aut publico hæretico in casu dicto necessitatis restituat : bono Ecclesiæ in utroque casu pariter, imo in casu Papæ multo magis, hoc requirente. 98. Tertium Argumentum. Ecclesiæ membra ei uni­ untur quibusdam vinculis externis (D. 6), inter quæ ex­ terna professio unius et ejusdem fidei. Atqui hæreticus occultus hoc vinculum retinet—quæstio enim hic est de hoc solo vinculo. Insuper, Ecclesia est societas visibilis constans ex membris quæ in unam hanc societatem solis vinculis externis et visibilibus colligantur. Denique non magis solvitur communio cum Ecclesia per hæresim quam per rebellionem schismaticam. Atqui qui rebellis est tantum in corde, aut etiam exterius sed clanculum, per hoc non cessat esse membrum Ecclesiæ. A pari ergo neque cessare debet hæreticus internus aut externus oc­ cultus. 99. Hoc argumentum, quod intrinsecum est et direc­ tum, mihi non temnendum videtur. Attamen contra ■ I lΛ 11 Sect. V.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ. 199 dici potest. I. Non sufficit externa professio fidei non existentis: neque potest aliquis Ecclesiæ uniri puro men­ dacio et simulatione, qualis est ista professio. Hæreticus occultus non magis jure vocari potest fidelis quam hære­ ticus publicus. Se quidem fidelem vocat, et talis esse apparet ; sed aliud est vocari aut apparere, aliud esse talem aut talem. II. Vincula communionis externa sane et visibilia esse debent, sed vera non ficta. III. Supposito quod rebellio schismatica, ut ponat rebellem extra Ecclesiam, debeat esse publica, attamen contra ul­ timam partem argumenti dici potest quod rebellio in suo conceptu involvat necessario ideam facti cujusdam publici : neque diceretur aliquis adhuc rebellare, nisi cum ad tale factum perventum esset ; sicut non dice­ retur rex adversus alium regem bellum gerere, nisi exercitus moveretur, &c. Sed hæreticus æque hæreti­ cus est, sive hæresim suam publice manifestet sive non : equidem evulgando illam magis peccat propter scandalum, &c., sed non est magis hæreticus. Insu­ per, qui pure schismaticus est retinet vinculum fidei ; hæreticus vero nullum retinet vinculum nisi externum et fictum. Argumenta pbo sententia negante occultos ilereticos esse Membra Ecclesle. 1 t f 100. Primum Argumentum. Ille non est membrum Ecclesiæ qui vinculum principale communionis, sciz., unitatis fidei, penitus disrupit. 101. Iluic argumento respondetur fidem veram re­ quiri ut aliquis ad animam Ecclesiæ etiam imperfecte pertineat ; sed ut ad corpus pertineat tantum requiri ex­ ternam professionem fidei. Hæreticus occultus est mem- -K I tïiG r i v 200 DE ECCLESIA. [Disp. III. - *» bruin Ecclesiæ, sed omnino mortuum, et ei junctum modo imperfectissimo. <ί 102. Secundum Argumentum, quod est quædam in­ stantia prioris. Etsi, abstractione mentis, corpus et anima Ecclesiæ separarim considerari possunt, re tamen inseparabilia sunt. Ubi corpus ibi et anima (D. 2, n. 38, 39). Qui ergo nullo modo ad animam pertinet, ad corpus pertinere nequit. 103. Huic responderi potest quod, etsi ipsum corpus Ecclesiæ, propter promissiones divinas, nunquam potest anima privari, longe aliter se res habeat quoad particu­ laria membra, quibus nulla talis promissio facta est. Aliud est quod, juxta decretum Dei, tale aut tale requi­ ratur ad ipsum corpus Ecclesiæ, tanquam proprietas es­ sentialis ; aliud vero quod tale aut tale requiratur ut ali­ quis pertineat ad corpus. Potest aliquis pertinere ad corpus Ecclesiæ, etsi nullomodo pertineat ad animam, sicut aliquis, ut in casu catechumeni perfecta charitate informati, ad animam pertinere potest quin ad corpus pertineat. 104. Neque contra hoc urgeatur, quod, si ad solum corpus pertineant hæretici, non possunt vocari simplici­ ter membra Ecclesiæ ; Ecclesia enim non est solum cor­ pus sed corpus cum anima. Respondetur. Si per sim­ pliciter intelligatur eodem modo quo cetera membra, patroni sententiæ affirmantis concedunt hæreticos non esse eo modo membra : si vero aliquod aliud intelligatur, controversia desinit in meram logomacbiam. 105. Tertium Argumentum. Illi non sunt membra Ecclesiæ qui, ut talia, nullum recipiunt influxum a Christo capite. Tales vero sunt hæretici. 106. Ad majorem respondet Bellarminus (sed aliam Sect. V.] * DE MEMBRIS ECCLESIÆ. 201 quæstioncm, sciz., de membris peccatoribus, C. 9, trac­ tans) :—“Non esse necesse ut Christus in omnibus suis membris aliquid operetur : sunt enim quædam membra mortua et arida, quæ solum adhærent reliquis externa conjunctione.” 107. Alia sunt argumenta pro et contra, quæ apud auctores citatos inveniri possunt. De hac quæstione se­ quentia noto. I. Etsi plures stent Theologi pro senten­ tia affirmante haereticos occultos esse membra Ecclesiæ, non desunt magni Auctores qui negantem tenent. Ar­ gumenta pro hac sententia fortiora nobis semper visa sunt, et idcirco in eam semper vehementer inclinavimus. II. Certum est illos haereticos ad animam Ecclesiæ nullomodo pertinere, neque ad corpus eodem modo quo fideles veri etsi scelestissimi : magnum est enim illud vinculum fidei, quod hi tenent, illi vero prorsus dis­ solverunt. III. Peccatores fideles, non tantum in foro Ecclesiæ sed etiam coram Deo, vera sunt membra Eccle­ siæ, ut patet ex dictis n. 7, &c. Hæreticos autem esse coram Deo membra Ecclesiæ quomodo affirmari possit non video. Habent enim istud solum vinculum extern æ et fictæ professionis, quod, quicquid apud homines valeat, coram Deo falli nescio nihil est. IV. Coram Ecclesia reputantur membra, sed per errorem ; Ecclesia enim eos sentit esse quod non sunt. Ideoque si ad aliquid affir­ mandum adigerer, quod dicit Bellarminus de nonbaptizatis qui pro baptizatis habentur, et ego de hæreticis oc­ cultis qui pro fidelibus veris habentur dicerem, sciz. “eos esse de Ecclesia secundum apparentiam exteriorem tan­ tum, id est, putative non vere.’’ Et ita, præter Auctores supra citatos, sentire videntur Gregor.de Valentia, Tan­ ner, Pichler qui (η. 19), ait:—“Hæretici occulti apparen- ί· ·. · < I I il H· ' ‘h 202 DE ECCLESIA [Disp. HI. ter et in foro externo sunt in Ecclesia, rcaliter et in foro conscientiæ sunt extra.’’ Quod autem dicit hic auctor, sic forsan conciliari sententiam Bellarmini cum senten­ tiis oppositis, puto non esse verum. Sylvius ait, “Hæreticos . . . quantumcumque sint occulti, secundum rei veritatem et absolute loquendo non esse in Ecclesia ; in ea tamen esse secundum quid, id est, secundum exterio­ rem apparentiam, et secundum externam sacramentorum perceptionem. Ita Hosius, Lensæus, Bannes.” Timor vero ne ex hac admissa sententia lædatur Visibilitas Ecclesiæ, futilis est et inanis. V. Nullum discrimen pone­ rem inter hæreticos occultos externos et internos : utrique vel simul intra vel simul extra Ecclesiam sunt. 108. Ilæc olim ita cogitata confirmantur duobus documentis quæ recentius ad manus pervenerunt. Pri­ mum est ex præclara Constitutione Pontificia Ineffabilis Deus, de dogmatica definitione Immaculatæ Conceptionis Virginis Deiparæ : in qua, post ipsam definitionem hujus dogmatis fidei, hæc verba statim adduntur :—“ Quaprop­ ter si qui secus ac a Nobis definitura est, quod Deus aver­ tat, prœsumpserint corde sentire, ii noverint, ac porro sci­ ant, se proprio judicio condemnatos, naufragium circa fidem passos esse, et ab unitate Ecclesiæ defecisse, ac præterea facto ipso suo semet pœnis a jure statutis subjicere si quod ore sentiunt, verbo aut scripto aut alio quovis externo modo significare ausi fuerint” (Acta Pii IX. p. 616). In prima parte hujus periodi loquitur Pontifex de hæreticis non solum occultis sed occultis internis, ut patet ex verbis “corde sentire,” et ex distinctione inter hos et eos qui quod corde sentiunt exterius significant. Deinde illos hæreticos internos absolute ab Ecclesia præcisos, nec amplius ejus membra esse affirmat, quod plane. Sect. DE MEMBRIS ECCLESIÆ. VI.] 203 ex obvio et communi usu, significant verba “ ab unitate Ecclesiæ defecisse.” Secundum documentum est ex Bulla Eugcnii IV., Cantate Domino, in qua, post dogma­ ticam expositionem dogmatis S. Trinitatis, statim hæc habentur “ Quoscunque ergo adversa et contraria sentientes, reprobat et anathematizat et a Christi corpore, quod est Ecclesia, alienos esse denunciat.” Per “quos­ cunque contraria sentientes” satis clare significat quos­ cunque hæreticos etiam “ sentientes” seu internos : et hi simpliciter alieni ab Ecclesia sunt ; ergo non membra Ecclesiæ. Scio hos Pontifices non intendisse aliquid de­ finire de præsenti quæstione ; sed quæ sit opinio ad quam inclinarunt haud obscure ex eorum verbis colli­ gitur. Γ Sectio Sexta—AN FILII HÆRETICORUM INFANTES, VALIDE BAPTIZATI, SINT MEMBRA ECCLESLE? 109. Quæstio est de iis qui in secta aliqua hæreticali nascuntur, et ibidem valide baptizantur. Quod anhnæ Ecclesiæ uniantur dogma certum est. Quod etiam cor­ pori Ecclesiæ consocientur milii planum est. Baptismus enim quo tincti fuerunt validus esse supponitur, et idem est ac si in Ecclesia collatus fuisset. Jam vero ex dicen­ dis Baptismus est janua per quam in Ecclesiam ingredi­ tur (n. 113). Fiunt ergo membra Ecclesiæ et ut talia manent saltem usque dum rationis usum adepti fuerint. Hinc in recensendo multitudinem fidelium ad evincen­ dam amplitudinem Ecclesiæ et Catholicitatem in mem­ bris, omnes nati in sectis hæreticis et schismaticis, valide baptizati, usque ad usum rationis, tanquam nostri com­ putandi sunt. Ilæc iis conformia videntur quæ habet Benedict. XIV. in Epistola Singulari nosy 9 Febr. 1749 : i\ ■ < .J ? B V ·9 204 J DE ECCLESIA. [Disp. III. —·“ Exploratum habemus, ab hæreticis baptizatos, si ad earn ætatem venerint, in qua bona a malis dispescere per se possint, atque erroribus baptizantis adhæreant, illos quidem ab Ecclesiæ unitate repelli, iisque bonis orbari omnibus, quibus fruuntur in Ecclesia versantes.” Bullar. vol. vii. pag. 26 (Ed. Mechl.) Ergo sunt.vere in Eccle­ ill erroribus suæ sectæ adhæreant. sia usqucdum 110. Postquam vero ad eam pervenerint ætatem in qua capaces sunt peccati hæreseos et schismatis, si forsan ignorantia invincibili adhuc laborent et in ea permaneant, et ideo nonnisi materialiter sint hæretici et schismatici, dubitari potest an jam inter membra Ecclesiæ numer­ andi sint. Pro parte negante dici potest cos inter et Ecclesiam nullum intercedere vinculum communionis ; H falsam tenent et profitentur ; non II enim non fidei, fidem subjectionis legitimis pastoribus, contra hos enim aperte rebelles, pastoribus illegitimis aut nullis se subjectos ex­ H hibent ; non ejusdem cultus, cultu enim Ecclesiæ pub­ lice deserto et rejecto, cultum schismaticum solum fre­ quentant. Pro parte affirmante dici potest, quod cum hi per baptismum vera membra Ecclesiæ facti fuerint, non possunt ab ca nisi per formalem solutionem commu­ nionis separari. Sane si de talibus certi essemus cos non esse nisi materiales hæreticos et schismaticos, non video quomodo non posset affirmari eos esse membra Ecclesiæ. Ita sentit Bouvier, pag. 291. Sed cum de hoc nonnisi conjecturas habere possumus, dicendum tantum est quod, si tales dentur, non sunt de Ecclesia discernibili ter et visibiliter. Sect. VIL] Sectio Septima.—AN DE MEMBRIS ECCLESIÆ. 205 NON BAPTIZATI POSSINT ESSE MEMBRA ECCLESIÆ ? 111. Qui ncc baptismum nec fidem habent nullomodo ad Ecclesiam pertinent ; quod “ apud omnes in­ dubitatum est,’’ ait Suarez, D. 2, S. 1, n. 20. De Cate­ chumenis vero qui fidem habent et profitentur, sed adhuc non sunt baptizati, disputatur. Eos esse membra Eccle­ siæ affirmat Suarez, ibid. η. 18. Negat vero sententia longe communior et probabilior, quam tenent Bellarm·., ' Liberius, Valentia, &c. &c. 112. Hæc breviter dicenda videntur. I. Catechu­ meni sunt membra Ecclesiæ potentialiter, ut ait Bel­ larm. ; seu secundum meritum, ut ait Valentia ; seu in voto, ut ait Billuart ; seu voto ac merito, ut ait Tanner, seu aliis modis impropriis et figurativis. II. Pertinent ad animam Ecclesiæ, et, si habeant charitatem, perfecte. ' ■ 113. III. Catechumeni non pertinent ad corpus Ec­ clesiæ. Hoc certum nobis videtur. Probatur, Primo ex S. Scriptura. “In uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi sive Gentiles, sive servi sive liberi:’’ 1 Cor. xii. 13. Baptismus ibi exhibe­ tur tanquam medium quo omnia membra Ecclesiæ in unum corpus coadunantur. Secundo. In decreto Floren­ tino pro Armcnis dicitur :—“ Primum omnium sacra­ mentorum locum tenet sanctum baptisma, quod vitæ spiritualis janua est ; per ipsum enim membra Christi, ac de corpore efficimur Ecclesiæ.” Item Cone. Trident. Sess. 14, de Pœnit. C. 2 :—“ Constat certe baptismi mi­ nistrum judicem esse non oportere, quum Ecclesia in neminem judicium exerceat, qui non prius in ipsam per . 206 I DE ECCLESIA. [Disp. III. baptismi januam fuerit ingressus” Baptismus ergo est id per quod efficimur de corpore Ecclesiæ, per quod in Ecclesiam primum ingredimur. Sed tale non esset si sine eo possit aliquis ad corpus Ecclesiæ pertinere. 114. IV. Catechumeni non possunt vocari simplici­ ter membra Ecclesiæ. Fateor non improbabiliter dici posse hanc assertionem esse tantum de modo loquendi. Sed etiam in modo loquendi ille præferendus est qui ac­ curatior est ct usui magis conformis. Talia videtur as­ sertio nostra. Tum quia Tridentinum dicit nos per bap­ tismum, tanquam per januam, in ipsam, i. e. Ecclesiam, ingredi. Tum quia Ecclesia est societas arctissime una, et ideo vocatur corpus (D. 6, n. 79, &c., 93, &c.) ; qui ergo ad corpus non pertinct dici non potest simpliciter ad Ecclesiam pertinere. 115. Object. Simpliciter membrum Ecclesiæ vocatur qui pertinet ad corpus, etsi nullomodo ad animam perti­ neat. Ergo qui ad animam pertinet vocari simpliciter debet membrum Ecclesiæ, etsi ad corpus non perti­ neat. 116. Resp. I. Antecedens negari potest, forsan et de­ bet. Solum exemplum est in hæreticis occultis : de qui­ bus vid. jam dicta, n. 107. De peccatoribus vero fideli­ bus vid. dicta, n. 28, 29. Resp. II. Nego consequentiam. Vocatur aliquis membrum Ecclesiæ præcipue (quidam dicerent solum, sciz., qui tenent hæreticos occultos esse membra Ecclesiæ), ob relationem quam habet ad corpus. “ Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt, &c. : 1 Cor. xii. 12. Hinc dicitur aliquis membrum corporis Ecclesiæ, nunquam autem membrum animæ, sed tantum ad eam pertinere de ea >r Sect. VIII.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ. 207 magis vel minus participare. Id quod habet membra et ex membris constat corpus est—ipsa fidelium congre­ gatio — corpus quidem anima formatum, sed tamen corpus. 117. Quoad objectionem, quod extra Ecclesiam non datur salus, et tamen catechumeni ante baptismum morientes salvari possunt ; de hoc suo loco, ubi de Salute extra Ecclesiam. Sectio Octava AN EXCOMMUNICAT! SINT MEMBRA ECCLESIÆ ? 118. Hic iterum scinduntur Theologi. Excommunicatos, sciz., excommunicatione majori (per minorem enim excommunicationem poni aliquem extra Ecclesiam nemo dicit), esse membra Ecclesiæ affirmant simpliciter Bannes, pag. 47 ; Suarez, D. 9, S. 1, n. 14, &c. ; Li­ berius, n. 156 ; Pichler, n. 15. Negant simpliciter Bellarmin. C. 6 ; Billuart, § 5 ; Henno, Q. 3, A. 1, Conci. 2 ; Kick, n. 130 ; Herincx, 1. c. n. 19 ; Wiggers, n. 61 ; Sylvius, Controv. L. 3,'Q. 1, A. 9 ; Charmes, C. 2, A. 5. Alii varie distinguunt, quidam, ut Regnier, C. 6, dicentes notorios excommun i eatos esse extra Eccle­ siam, non autem occultos : alii dicentes solos cxcommunieatos non toleratos, seu nominatim dcnunciatos esse extra Ecclesiam. Ita Zallinger, Jus Pub. n. 384 ; Kilber, n. 92 ; Sardagna, n. 486, 489 ; Antoine, C. 3, A. 1, § 5 ; Daelman, vol. iv. p. 154. 119. Qui momenta singularum ex illis sententiis ha­ bere velit, adeat auctores citatos. Sequentia breviter notamus. I. Ecclesiam habere potestatem praecidendi et extra se penitus ejiciendi non tantum haereticos et schismaticos, sed etiam alios peccatores grandes, contra 208 DE ECCLESIA. [Disp. 111. Liberium, η. 165, omnino certum mihi videtur. Quæstio igitur sola est de mente Ecclesiæ,7 an de facto intendat c per excommunicationem sic præcidere. II. Excommu­ nicates toleratos puto probabilius manere membra Eccle­ siæ. III. Quoad vitandos, perpensis argumentis ex utra­ que parte, res mihi incerta est. IV. Forsan dici potest controversiam esse η ultum de nomine. Omnes enim Theologi inter se consentiunt excommunicates, præsertim vitandos, privari com II unicatione in talibus et tali­ bus bonis spiritualibus, v. g. usu sacramentorum, suffra­ giis Ecclesiæ, &c. Quæstio ergo est an qui talis sit dici debeat extra Ecclesiam esse : et de hac quæstione nihil adhuc definitum est. V. Etsi incertum sit an Ecclesia intendat omnem vitandum, eo ipso et vi excommunica­ tionis dcnunciatæ, expellere ab Ecclesia, particularis ali­ qua excommunicatio tali concipi potest verborum forma quæ clare significat mentem Ecclesiæ. Hinc si excom­ municationis sententia sequenti forma, * quam ex Conci­ lio Arausicano citat Liberius, 1. c., aut alia simili, expri­ matur et declaretur, saltem si a Papa aut Ecclesia (in qua semper necessario includitur Papa) hoc fiat, censeo, * Similis est forma in Constitué Benedicti XIV. Obsurdescit. 20 Dccemb. 1742 (Bullar. vol. ii., p. 29) :—“Deinde ipsum Hierony­ mum de Bock [consecratum in pseudoepiscopum Harlemensem, a quodam Meyndarts, capite factionis Janscnisticæ ibidem existentisj, et quotquot huic exccrabili facinori operam, consilium, consensum præstiterunt, auctoritate Omnipotentis Dei excommunicamus, anathe­ matizamus, atque ab Ecclesiæ communione segregatos, et prorsus schismaticos habendos, et vitandos esse iterum constituimus.” Simi­ lis est forma in alio Brevi, Hieronymo de Bock, 26 Junii, 1745 (vol. iii. p. 167). ïïæ tamen formæ sunt potius deelaratoriæ : ista enim factio jam longe antea aperte et notorie schisraatica evaserat. Sect. VIII.] DE MEMBRIS ECCLESIÆ. 209 contra eundem Liberium, sic excommunicatum omnino extra Ecclesiam poni. Forma autem est:—“Ecclesia­ rum Dei violatores, auctoritate Dei et judicio Sancti Spi­ ritus a gremio Sanctæ Matris Ecclesiæ, et consortio to­ tius Christianitatis eliminamus, quoadusque resipiscant, et Ecclesiæ satisfaciant.” Ratio patet. In hujusmodi enim forma diserte affirmatur excommunicatum præcidi ab Ecclesia. Ecclesiam vero habere potestatem sic agendi, ut diximus, certum est. $4 ■i DISPUTATIO QUARTA. DE IN DEFECTIBI LIT A TE ECCLESIÆ. Sectio Prima : Status Quæstionis explicatur. Sectio Secunda : Probatur Doctrina Catholica. Sectio Tertia: Solvuntur Objectiones quædani. $ I * V*- DISPUTATIO QUARTA. DE IXDEF ECT IBI LIT AT E ECCLESIÆ. Sectio Pbima.—STATUS QUÆSTIONIS EXPLICATUR. 1. TNTER omnes præsentes adversarios convenit EcJ- clesiam eo sensu non posse deficere, quod tota penitus e terra deleatur et pereat, prout e. g. periit im­ perium Babylonicum, ita ut non amplius usque in finem mundi existât societas aliqua quæ jure vocari possit Ec­ clesia Christi. Sunt quidem Protestantes multi qui di­ cunt Ecclesiam ita de facto defecisse, quod, si non a primo seculo, saltem a plurimis seculis, non amplius ex­ H collectio, quæ per­ istât aliqua societas, seu societatum fectam Ecclesiæ ideam in se repræsentat. Tenent tamen Ecclesiam non omnino periisse aut perire posse, sed, etsi aliquoties infirmatam, imminutam, imo forsan pro brevi tempore omnino obscuratam vel extinctam, attamen eam iterum in lucem erupturam, et pristinum suum statum vel in toto vel in parte recuperaturam. 2. Caput altius extollere et latius spargi recenter inceperunt errores quidam, haud ita tamen recenter nati, de progressu, ut aiunt, cultus civilis, &c., et ipsius Chris­ tianae Religionis. Horum commentorum fautores qui­ dam dicunt hanc Religionem, præteritis seculis et homi­ num tunc viventium necessitatibus satis apte convenien- ■ 1 • ΐ ; ; '* ·! 214 DE ECCLESIA. [Disp. IV. tem, hodie tamen, utpote novo rerum statui omnino ineptam, jam effetam, mortuam, imo mortiferam esse. Alii vero dicunt Religionem Christianam esse “religio­ nem progressus," et ex natura sua et mente Christi, ca­ pacem esse explicationum et accommodationum in inde­ finitum, quibus rerum progressui congruere efficiatur : vid. Encycl. Pii IX. Qui pluribus, 9 Novemb. 1846 ; Condi. Prodnc. Avenionense, 1849, tit. 1, cap. 2, § 1 ; Condi. Prov. Lugdunense, 1851, Dee. 8, de Ecclesia, n. 8 ; Immutab. Religionis Christiana, pag. 6, &c.; Rogers, “Ei- . lipse of Faith," passim. Ipsorum operum in quibus isti errores docentur et propugnantur nomina praetermitti­ mus. 3. Sed cum istis adversariis et aliis ejusdem generis, qui puri infideles et deistæ sunt et Christum e medio omnino tollunt, controversiam hic non habemus, sed cum haereticis. Qui ex prioribus admittunt—si tamen aliqui bona fide admittant—communes fontes argumen­ torum (D. *2, Sect. 4), ex infra dicendis abundanter re­ futati manebunt : qui vero fontes illos non admittunt in Tractatu de Religione refutantur. 4. Hæretici in duobus errant, sciz., de possibilitate defectionis Ecclesiæ, et de facto defectionis. Eorum sententiæ de possibilitate defectionis ad tres reduci possunt. Prima est quæ affirmat Ecclesiam ad tempus omnino de­ ficere *posse. Secunda dicit Ecclesiam invisibilem defi­ cere non posse, non ita vero Ecclesiam visibilem. Ita Evangelicales multi, forsan communiter. Sunt qui di* Ecclesiæ perpetuitatem negasse Socinianos et Armenianos, prae­ sertim Episcopium, Curcellæum et Limborchium, ait Palmer, P. 1, Sr.rr. I.] DE 1NDEEECT1B1L1TATE ECCLESIÆ. 215 cunt quasi duas dari Ecclesias, unam visibilem, alteram invisibilem : et hi affirmant Ecclesiam visibilem inter­ dum deficere posse, non vero invisibilem. Alii dicunt non dari Ecclesiam visibilem, sed unam veram Ecclesiam Christi esse invisibilem : hi dicunt, non quod Ecclesia visibilis deficere possit, sed talem Ecclesiam non existere, nec unquam extitisse. Tertia sententia affirmat quod, etsi Ecclesia, neque quoad corpus neque quoad animam, omnino, etiam ad tempus, deficere potest, attamen ex parte magis aut minus deficere potest, ad tempus aut etiam in perpetuum, sciz., amittendo hoc vel illud attri­ butum, vel id minutum et vitiatum retinendo. Sic qui­ dam dicunt Ecclesiam posse universaliter pravis moribus aut quibusdam hæresibus, aut etiam idololatria, cor­ rumpi. Alii dicunt tales corruptiones non posse quidem totam Ecclesiam occupare et penetrare, sed tantum in ea late grassari. Alii dicunt Unitatem Ecclesiæ posse solvi, aut graviter vulnerari ; aut Sanctitatem posse amitti aut inultum depravari ; ita et alias proprietates sigillatim, sed non omnes nec forsan plerasque simul sumptas. Hæ sententiae omnes apud varios auctores et sectas Protestantium modernorum varie tenentur. Triplex hæc clas­ sis ad (piam recentium sententias revocavimus substan­ tialiter congruit cum triplici classe sententiarum veterum Protestantium, quam tradit Stapleton, Relect. Cont. 1, Q. 3, A. 2. Hoc omnibus sententiis acatholicorum com­ mune est, quod nulla carum statuat aut admittat indefectibilitatem Ecclesiæ, eo sensu plenario et absoluto, quo nos eam jam exponemus et defendemus. Idem commune habent omnes sententiæ Protestanticæ de visibilitate Ec­ clesiæ : D. 5, η. 16, iv. 5. Quoad factum defectionis, omnes Protestantes eu- 216 r V DE ECCLESIA. [Disp. IV. jusvis sectæ, necessario tenent Ecclesiam aliquo modo defecisse : alioquin enim sine ulla causa factum fuisset schisma magnum Protestanticum seculi decimi sexti. Veterum Protestandum septem opiniones de epocha de­ fectionis recenset Stapleton, Relect. C. 1, Q. 5, A. 3. Harum opinionum duæ extremæ sunt, quarum una affir­ mat defectionem incepisse a Concilio Constantiensi, quod paucis ultra centum annos ante schisma Lutlieranum celebratum est ; altera vero extrema dicit defectionem ab ipso tempore Apostolorum incepisse, in eo enim tem­ pore, et ex eo, Ecclesia cœno errorum maculata est. Utramque sententiam, more suo, pro occasionum diver­ sitate, tenuit Lutherus. Sine dubio ex istis veteribus, prout quisque somnium suum somniavit, et alias plures opiniones excerpere potuit præfatus Theologus. Saltem, nostra hac ætate in hisce regionibus, non difficilius nu­ merares arenas in litore, quam opiniones de tempore et aliis adjunctis defectionis Ecclesiæ, quas in scriptis et concionibus quotidie effutiunt fanatici ministelli, prae­ sertim inter Dissentientes, “ fluctus feri maris despuman­ tes suas confusiones” (Jud. 13). Quoad Theologos vero Protestanticos nostros quidam tenent ultimam, supra positam, opinionem extremam, sciz., defectionem ince­ pisse etiam in, aut saltem ab, ævo Apostolieo. Etsi enim non semper nomine defectionis vocent illam fidei corruptionem qua, etiam tempore Apostolorum aut sal­ tem paulo post, Ecclesiam maculatam fuisse affirmant, talis tamen corruptio, secundum Catholicam doctrinam, vera defectio fuisset. Ita Goode, “ Divina Regula,” &c., C. 4, S. 9 ; Whitely, in multis suorum operum locis, et alii Protestantici Theologi non solum ecclesiæ inferio­ ris. quales hi sunt, sed etiam Puseyitæ. ut Palmer, qui, f Sect. I.] DE INDEFECTIBILITATE ECCLESIÆ. 217 • T ut postea videbimus, ad suum systema de Unitate fidei tuendum, animose contendit etiam Ecclesiam Apostolicam erroribus hærcticalibus inquinatam fuisse. Quid teneat Ecclesia Constituta, in suis Hom iliis, vid. D. 5, n. 20. Sed de erroribus istis iterum redibit sermo. 6. Doctrina Catholica est, Christum, instituendo Ec­ clesiam, eam quibusdam proprietatibus ditasse, prout in sequentibus Disputationibus late de singulis ostendemus. Hisce proprietatibus Ecclesia constituta est. Nos vero , tenemus omnes et singulas illas proprietates, ex decreto et promissione Dei absoluta, continenter et perpetuo, “ omnibus diebus usque ad consummationem seculi,” in­ tegras et constantes esse in Ecclesia permansuras ; ita ut ne unam quidem ex illis aut diabolus aut mundus aut caro, aut quicquid contrarium, possit, etiam per breve tempus, aut perdere aut infirmare aut ei tenebras offun­ dere. 7. Nota tamen Ecclesiæ indefectibilitatem non com­ prehendere singulas partes. Quævis enim pars Ecclesiæ, v. g. ecclesia particularis hujus vel illius dioecesis aut na­ tionis, deficere potest. Quantæcumque autem sint de­ fectiones illæ, semper manebit Ecclesia ipsa indeficiens et indcfcctibilis. In uno loco deficiunt inulti, in alio multi a£2TC£antur. Sic,/ oliin erant regna florentissima EccleOO O o siæ, quæ hodie deserta sunt, et vice versa. Una est tan­ tum pars Ecclesiæ quæ est in se indcfcctibilis, sciz., Sedes Apostolica. Sicut enim toti Ecclesiæ facta est promissio indefectibilitatis, ita et Petro et successoribus ejus speci­ aliter facta est promissio eadem. Imo Ecclesia super Petrum et successores ejus, tanquam super petram fir­ missimam, ædificata, exinde suam indefectibilitatem de­ rivat : et omnis ecclesia particularis immota stat quia in ■MM hl 218 » ■ « ίύ·’ I I ■ ί i M ■ I DE ECCLESIA. ■I M k IV. ea stat, deficit quia ab ea recessit. Quæ omnia suis locis ostendemus. S 8. Præsens nostra propositio est omnino generalis. Suas habet Ecclesia proprietates sicut et omnis res creata, quæ existere nequit quin sit talis et talis. Sed quæ sint illæ proprietates in specie hic nec affirmamus nec suppo­ nimus. Dicimus tantum illas proprietates, quaecumque sint, esse perpetuas, sensu exposito. Ponatur sequens syllogismus :—Ecclesia quoad omnes et singulas suas proprietates indefectibilis est : Atqui Unitas, Sanctitas, &c., sunt proprietates Ecclesiæ : Ergo illæ in Ecclesia nunquam deficient In praesenti Disputatione solam majorem propositionem defendimus. Minor quoad om­ nes suas partes in sequentibus Disputationibus defende­ tur. Si quis hic quaerat, Nonne et ipsa indefectibilitas sit proprietas Ecclesiæ ? Resp. Concedo, imo et proprie­ tas proprietatum. 9. Nullomodo ex his inferendum est indefectibilitatem diversarum proprietatum hoc solo argumento gene­ rali niti. Sufficeret quidem ; singulas tamen proprietates indefectibiles esse suis specialibus et propriis argumentis ostendi potest, prout infra videbitur. 10. Quidam acatholici, inquit Perrone, de Locis, P. 1, n. 334, coarctant indefectibilitatem ad visibilitatem. Sed longe plures sunt qui Ecclesiam invisibilem solam indcfectibilem esse contendunt. Hinc est quod pleri que theologi, in refellendis erroribus circa indefectibilitatem Ecclesiæ, limitant propositionem ad visibilitatem ; non quasi visibilitatem solam indcfectibilem esse tenuerint, sed quia hoc solum contra adversarios existentes probare necesse fuit. “Notandum est,” ait Bellarm., “multos ex nostris tempus terere, dum probant absolute EccleO 7 K [Disp. Sect. I.] DE INDEFECTIBILITATE ECCLESIÆ. 219 siam. non posse deficere ; nam Calvinus et ceteri hæreticiid concedunt; sed dicunt, intelligi debere de Ecclesia invisibili Lib. 3, C. 13. Simili forma cnunciant pro­ positionem Kick, n. 106 ; Sardagna, T. 3, n. 14 ; Henno, D. ‘2, Q. 3, A. 3 ; Gazzaniga, D. 3, C. 3 ; Kilber, n. 104 ; Hooke, vol. iii., p. 70 ; Bouvier, p. 261 ; Kenrick, p. 127, et alii multi. Sed quicquid illi dixerint, quoniam certum est (n. 4), nec Protestantes veteres nec modernos admittere indefectibilitatem illam perfectam et omnimo, damjam expositam (n. 6), sive in Ecclesia visibili sive invisibili, in sequenti propositione istam indefectibilita­ tem significamus. 11. Ex dictis patet I. in quo distinguitur indefecti­ bilitas a perpetuitate. Asserendo perpetuitatem, non asseritur, saltem non expresse et formaliter asseritur in­ defectibilitas. Rigorose enim, et nisi Deus aliter ordinasset,dici posset Ecclesiam esse perpetuam, quin sit, saltem in omnibus, indefectibilis : sicut homo manet idem homo usque ad mortem, etsi annorum et morborum pondere gravatus, multimodis quoad corpus et animam deficiat. Supervacaneum autem putamus perpetuitatem distincta propositione defendere ; in indefectibilitate enim inclu­ ditur, ut minus in majori. Patet II. in quo distinguitur indefectibilitas ab infallibilitate. 1°. Infallibilitas etsi, quoad rem, in indefectibilitate includitur, attamen di­ cendo indefectibilitatem non dicimus infallibilitatem. Multo minus e converso dicendo infallibilitatem dicimus indefectibilitatem ; infallibilitas enim perpetua est tan­ tum indefectibilitas in una materia, sciz., in iis in quibus Ecclesia est infallibilis. 2°. Dixi “ infallibilitas perpetua;' rigorose enim dicendo simpliciter Ecclesiam esse infalli­ bilem. non dicimus eam esse in finem mundi infallibilem,* h [J *’ ! ■ tv Mi 220 i DE ECCLESIA. [Disp. IV. sed tantum quamdiu durat. Sic, Ecclesia docens Vefc Testamenti, secundum communem sententiam, infallibi­ lis erat, sed non in perpetuum. 12. Et hæc de statu hujus quæstionis et de doctrina Theologica dicta sunt,< ut ea accuratius et distinctius declarentur: non autem quod intendamus ipsam doctrinam longius argumentando firmare. Ut enim argumenta pro indefectibilitate plene exhiberentur, plerosque ex textibus Scripturæ in quibus sermo est de Ecclesia in unum colligere et scrutari oporteret. Sed putamus non expedire ut hoc . onus, in præsenti Disputatione, vel in nos susciperemus vel lectoribus imponeremus. Tum quia omnes illi tex­ tus penitus et per singulas partes, suis locis, sparsim per sequentes Disputationes scrutabuntur. Tum quia præsens generalis propositio non est quoad praxim, ut aiunt, tanti momenti ; partim quia generatim controversiæ mo­ ventur de indeficientia attributorum in specie, v. g. uni­ tatis, sanctitatis, &c., rarissime autem de hac generali propositione ; partim quia probata indefectibilitate sin­ gulorum attributorum, probatur propositio præsens. Igitur nonnisi unum aut alterum textum afferemus, nec in iis evolvendis immorabimur. Sectio Secunda__PROBATUR DOCTRINA CATHOLICA. 13. Propositio__ Ecclesia Christi est quoad omnia sua attributa Indefectibilis. Probatur Propositio ex et singula S. Scriptura. 14. “ Parvulus datus est nobis .... Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis : super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud, et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum Isai. ix. 6, &c. Sect. IL] DE INDEFECTIBILITATE ECCLESIÆ. 221 “ Suscitabit Deus cseli regnum, quod in æternuin non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem et consumet universa regna hæc : et ipsum stabit in æternum Dan. ii. 44. Hos textus de Ecclesia Novi Testamenti interpretan­ dos esse postea probabitur. “Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. xvi. 18. “Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos - in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti : docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumma­ tionem seculi Matth. xxviii. 19, &c. Juxta hos textus, ex decreto et promissione divina, Ecclesia confirmanda erat et corroboranda in judicio et justitia (i. e. justo judicio) usque in sempiternum : in æternum non dissipanda, stat in æternum, comminuens et consumens omnia alia regna. Deinde, crepidine œdificatur omnium firmissima, ipsa inexpugnabili et inexpugnabilitatem omnimodam superædificato ædificio communicanti; adeo ut quicumque incursus hostiles nunquam adversus il­ lud prævalebunt. Ultimo, Christus dirigens, confortans, conservans, perq)etuo in finem mundi, Ecclesiæ efficaci et infallibili auxilio adest in exequendo præcepto servandi omnia quæcumque illi mandavit. Quæ omnia in his tex­ tibus significari postea invicte ostendemus. 15. Sed hæc omnia nullo modo de Ecclesia affirmari possunt, si, etiam ad tempus, maxime vero si ad tempus longum, aliquod ex suis attributis amitteret, vel notabi­ liter læsum servaret. Si supponatur, v. g., unitatem in fide, cultu et reffimine esse attributum Ecclesiæ ; et si CD iW A Λ t >: Ï < 4 fl « • r ·Ι ’I 'ft .j 111 222 DE ECCLESIA. [Disp. IV. supponatur Ecclesiam in duas aut plures scindi partes, non amplius eandem fidem, cultum aut regimen inter se tenentes ; planum est de Ecclesia sic disrupta non am­ plius affirmari posse eam non dissipari, eam in aeternum stare, eam comminuere et consumere omnia alia regna, sed potius e contrario eam dilacerari, nutare, comminui et saltem aliquatenus consumi : Planum est inimicum praevaluisse et eam expugnasse : Planum est eam esse a Christo eatenus derelictam. 16. Homo corpore integro, ex beneficio divino, duos habet oculos, pedes et manus duas. Si duorum armis inter se contendentium unus alterius manum aut pedem abscideret, aut oculum effoderet, nonne mutilans adver­ sus mutilatum prævalere et illum vincere diceretur ? Deus Ecclesiam suam cum talibus et talibus attributis formavit, quibus illa in suo esse constituitur et integra efficitur. Si in certamine perpetuo illam inter et potes­ tates tenebrarum, aliquo illorum orbaretur, nonne in tantum, pariter, potestates illæ adversus eam prævalerent ? Proratcr Propositio ex SS. Patribus. 17. (i.) “Ecclesia tempora sua habet, persecutionis videlicet et pacis. Nam videtur sicut luna deficere, sed non deficit. Obumbrari potest, deficere non potest ; quia aliquorum quidem in persecutionibus discessione minuitur, ut martyrum confessionibus impicatur, et ef­ fusi pro Christo sanguinis clarificata victoriis majus de­ votionis suæ et fidei toto orbe lumen effundat. Namque lima luminis imminutionem habet, non corporis, quando per vices menstruas deponere videtur lumen suum, ut mutuetur a sole : quod facile puro aero atque perspi- Sect. II.] DE INDEFECTI Bl LITATE ECCLESIÆ. cuo, quando nulla eam obducta nebula caligantem facit, colligi potest. Orbis enim lunæ integer manet, etsi non similiter totus, ut pars ejus effulgeat,” &c.—S. Ambro­ sius, Hexaemeron, L. 4, n. 7 (tom. 1, pag. 43, 44). (ii. ) “ Vel anima, quæ meretur templum Dei appel­ lari, vel Ecclesia tunditur sæcularium curarum fluctibus, sed non subruitur : cæclitur, sed non labefactatur, com­ motiones fluctuum et insurrectiones passionum corpora­ lium facilis premere ac mitigare. Spectat aliorum nau­ fragia ipsa immunis et exsors periculi, parata semper ut -illucescat sibi Christus, atque ejus illuminatione jucun­ ditatem acquirat sibi.”—Idem, de Abraham, L. 2, n. 11 (iii.) “Ipse est Petrus cui dixit : ‘ Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.’ Ubi ergo Petrus, ibi Ecclesia : ubi Ecclesia, ibi nulla mors, sed vita æterna. Et ideo addidit : ‘Et parta? inferi non prævalebunt ei : et tibi dabo claves regni coelorum.’ Beatus Petrus, cui non inferorum porta prævaluit, non coeli porta se clausit ; sed e contrario destruxit inferni vestibula, patefecit coelestia. In terris itaque positus coelum aperuit, inferos clausit.”—Idem, in Psalm, xl. n. 30 (torn, ii., pag. 146). (iv.) “ Hæreditas ejus [JesusJ diffusa per populos, quo frequentius examinata, hoc amplius est probata. Grebræ enim persecutiones Ecclesiæ justorum nobis titulos, et martyrii victorias ediderunt. Itaque sicut aurum bonum ita Ecclesia cum uritur, detrimenta non sentit, sed ma­ gis fulgor ejus augetur ; donec Christus veniat in regnum suum, et reclinet caput suum in Ecclesiæ fide.”—Idem, in Psalm, cxviii., Gimel, n. 7 (torn. ii., pag. 230). (v.) “ Nihil Ecclesiæ par est. Ne mihi commemores 't wi y frX- £ » ΓΪΒ5· T. i ; t •c; -■ ’·· I 4 L ’ -rf ΪΓ 224 1 ■ι. DE ECCLESIA. [Disp. IV. muros et arma : muri enim tempore deteruntur, Ecclesia vero numquam senescit. Muros barbari demoliuntur, Ecclesiam ne dæmones quidem vincunt. Quod hæc non sint jactantiæ verba, res ipsæ testantur. Quot Ecclesiam oppugnarunt, ipsique perierunt ? Ecclesia vero cælos transcendit. Talis est Ecclesiæ magnitudo : vincit im­ pugnata ; insidiis appetita superat ; contumeliis affecta splendidior evadit ; vulnera excipit, nec ulceribus ca­ dit ; agitata fluctibus non demergitur ; procellis im­ petita naufragium non patitur ; luctatur, nec proster­ nitur ; pugilatu certat, nec vincitur. Cur ergo bellum . permisit? Ut illa splendidius tropæum erigeret. Eaκλησιας ονδεν ίσον. Μι; μοι λεγε ~ειχη και όπλα’ τεζχ»/ μεν yap τω χροιηρ παλαιουνται, η Εκκλησία δε ουδέποτε Ύηρα.............. Πολεμουμενη νίκα' επιβονλευομενη περιγινεται’ υβριζομενη, λαμπρότερα καθίσταται' δεχεται τραύματα, και ου καταπίπτει υπο των έλκων' κλυδωνίζεται, αλλ’ ου καταπονπιζεταΓ χειμάζεται, αλλα ναναγιον ονχ υπομένει’ παλαιει, αλλ' ουχ ήτταται' πυκτευει, αλλ' ον νικαται. Δια τι ουν συνεχωρησε τον πόλεμόν’, ίνα Ζειξη λαμπροτερον το τροπαιον."—S. Chrysostomus, ITomil. de Capto Eutro­ pio, η. 1 (tom. 3, pag. 461, 462). (vi.) “Ab Ecclesia ne abstineas : nihil enim fortius Ecclesia £Ου£εμ yap Εκκλησία? ισχυροτερον~\. Spes tua Ecclesia, salus tua Ecclesia, refugium tuum Ecclesia. Cælo excelsior et terra latior est illa. Nunquam senes­ cit, sed semper viget. [Ουεεποτε γι/ρα, αει δε ακμαζει.] Q.uamobrem ejus flrmitatem stabilitatemque [το στερρον αυτή? και ασαλεντον], demonstrans Scriptura montem il­ lam vocat,” &c.—Idem, ibid., n. 6 (pag. 4G7). (vii.) “ Nihil Ecclesia potentius [ουδεμ Εκκλησία? δυνατωτερορ] o homo. Bellum solve, ne robur dissolvas h Sect. IL] DE INDEFECTI BILITATE ECCLESIÆ. 225 tuum ; ne inferas cælo bellum. Si homini bellum infe­ ras, aut vinces, aut superaberis : si Ecclesiam oppugnes, vincere nequis, omnibus quippe fortior est Deus [Ea-a-X^σιαν Se εαν ποΧεμης, νικησαι σε αμηχανον’ ο θεός γαρ εστιν ο πάντων ισχυρότερος']. ‘ An æmulemur Dominum ? An fortiores illo sumus?’ [1 Cor. x. 22]. Deus fixit et firma­ vit, quis concutere tentaverit ? Non nosti virtutem ejus. ‘Respicit terram et facit eam tremere’ [Psalm, ciii. 32]. Jubet, et quæ concutiebantur firma consistunt. Si con­ cussam urbem firmavit, quanto magis Ecclesiam firmare 'poterit? Ecclesia est ipso cælo fortior : ‘ Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt’ [Matth. xxiv. 3a]. Quæ verba? ‘Tu es Petrus, et super hanc meam petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam’ [Matth. xvi. 18]. Si non credis verbo, rebus crede. Quot tyranni Ecclesiam opprimere tentaverunt ? quot sartagines ? quot fornaces, ferarum dentes, gladii acuti? Nihilque profecerunt. Ubinain sunt hostes illi ? Silentio et ob­ livioni traditi sunt. Ubinam Ecclesia ? Plus quam sol splendescit. Quæ illorum erant exstincta sunt, quæ ad illam spectant sunt immortalia. [Που οι πολεμησαντες ; Σεσνγηνται και \ηθη παραδέχονται. Που δε η Εκκλησία ; 'Ύπερ τον ήλιον λάμπει. Τα εκείνων εσβεσται, τα ταυτης \ι0αι/ατα.] Si cum pauci erant Christiani, non victi sunt, quando orbis totus pia religione plenus est, quomodo illos vincere possis ? ‘ Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.’ Et jure quidem : amabilior enim est Ecclesia Deo, quam cælum ipsum. Cæli cor­ pus non accepit, sed Ecclesia? carnem accepit ; propter Ecclesiam cælum, non propter cælum Ecclesia, x\e vos Hanc mi hi gratiam conturbent ea, quæ acciderunt. i ♦ · s 226 DE ECCLESIA. [Disp. IV. præbeatis, immobilem fidem. Annon vidistis Petrum ambulantem super aquas, paululum dubitantem, in peri­ culum submersionis venisse, non ob aquarum impetum, sed ob fidei infirmitatem? Num humanis calculis huc accessimus ? Num homo nos adduxit, ut homo dejiciat ? Hæc non ex arrogantia aut jactantia dico, absit, sed ut quod in vobis fluctuat constabiliam. Quoniam sedata erat civitas, Ecclesiam diabolus concutere voluit. 0 sce­ leste et flagitiosissime .’ muros non expugnasti, et Eccle­ siam te succussurum speras ? An muris Ecclesia constat ? In multitudine fidelium Ecclesia consistit. En quam * firmæ columnæ, non ferro ligatæ, sed fide constrictae. Non dico tantam multitudinem igne vehemcntiorem esse : sed nec, si unus tantum esset, superasses. Nosti quantas tibi plagas inflixerint martyres. Ingressa sæpe est puella tenera innupta : cera mollior erat, sed petra solidior extitit. Ejus latera lancinabas, et fidem non auferebas. Cessit carnis natura, neque concidit fidei virtus ; consumebatur corpus, et viriliter agebat animus ; absumebatur substantia, et manebat pietas. Ne unam quidem mulierem superasti, et tantum populum te su­ peraturum confidis? Non audis Dominum dicentem: ‘ Ubi duo vel tres congregati sunt in nomine meo, illic o c sum in medio eorum’ [Matth. xviii. 20] ? Et ubi tam numerosus populus caritatis vinculis constrictus, non aderit? Ejus pignus habeo : num propriis sum viribus fretus? Scriptum ejus teneo. Hic mihi baculus : hæc mihi securitas : hic mihi portus tranquillus. Etsi conturbetur orbis totus, rescriptum teneo: ejus literas lego : hic mihi murus, hoc præsidium. Quas literas ? ‘ Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummatio­ nem sæculi’ [Matth. xxviii.]. Christus mecum, quem Sect. II.] DE INDEFECTIBILITATE ECCLESIÆ. timebo ? Etsi fluctus adversum me concitentur, etsi maria, etsi principum furor mihi hæc omnia aranea sunt viliora.”—Idem, Ilomilia ante Exilium, n. 1, 2 (torn, iii., pag. 495, 496). (viii. ) “ Montem autem vocat [Isaias Propheta] Ec­ clesiam, et inexpugnabilia dogmata. Quemadmodum enim si quis adversus montes innumeros objiciat exerci­ tus, arcus tendentes, hastas vibrantes, machinas admo­ ventes, illos quidem nullo damno afficere poterunt, sed consumpta propria fortitudine recedent : sic et quicum'que Ecclesiam impugnaverunt, hanc quidem non læserunt [ταυτην μεν ουκ eaetaar], sed sua amissa potentia pu­ dore sunt affecti [λ-ατ^σχυ^/σαι/], dum ferirent soluti βίαλυομεροί], dum telis impeterent infirmati [ασ0ει/οιψτες], dum agerent a patientibus devicti [m-w/ievoi] : qui est sane inopinatus victoriae modus, quem non homines as­ sequi, sed Deus solus potest. Nam certe in Ecclesia mirabile est, non quod vicerit, sed quod ita vicerit. Im­ pulsa enim, vexata, innumeris concussa modis, non modo non minuebatur, sed major evadebat [μειζων εγίνετο], et eos qui id facere tentabant patiendo tantum profligabat ; id quod adamas ferro impetitus facit dum percussus tan­ tum solvit percudentis robur .... Ideo sane montem vocavit, &c.”—'Idem, in Isai. ii. n. 2 (torn, vi., pag. 24), vide et infra, D. 5, n. 59 (xi.), ex eod. torn, vi.,pag. 141. (ix. ) “ Quæ uni Deo sunt propria, nempe peccata solvere, Ecclesiam in tanto fluctuum concursu immotam [απερίτρεπτορ] reddere, hominemque piscatorem toto im­ pugnante orbe petra firmiorem [ττετ^ας τταστμ arepfayrepov] reddere, hæc se illi daturum pollicetur [Matth. xvi.] : ut Pater Jeremiam alloquens dicebat, se posuisse illum si­ cut columnam æream et sicut murum ; sed illum uni Μψ(·*ί S· Üll > h 228 DE ECCLESIA. [Disp. IV. genti, hunc autem in universo terrarum orbe. Libenter H volunt, quærerem ab iis qui imminutam Filii dignitatem quæ majora sint dona, an quæ Pater, an quæ Filius Petro n Filii Petro dedit; Filius dedit. Nam Pater revelationem vero et Patris et suam revelationem per totum orbem disseminavit, ac mortali homini omnem in cælo potestatem dedit, dum claves illi tradidit, qui Ecclesiam per totum orbem terrarum extendit, et cælis firmiorem monstravit : nam ait,4 Cælum et terra transibunt ; verba autem mea non transibunt.”’—Idem, Homil. 54, inMattb. n. 2 (torn, vii., pag. 616, 617). (x.) “Non vincetur Ecclesia, non eradicabitur, nec cedet quibuslibet tentation ibus, donec veniat hujus sæculi finis.”—S. Augustinus, Enarratio in Psalm. Ix. n. 6 (torn, iv., pag. 439). (xi.) 44 Quid autem magnum est permanere cum sole ei per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est ni- ' hil, nisi quia hæc prophetia propter eos præmissa est, qui putant religionem nominis Christiani usque ad cer­ H tum tempus in hoc saeculo victuram, et postea non futu­ ram ? 4 Permanebit’ ergo 4 cum sole,’ quamdiu sol oritur et occidit : hoc est, quamdiu tempora ista volvuntur, non deerit Ecclesia, id est, Christi corpus in terris.”—Idem, Enarratio in Psalm. Ixxi., n. 8, in verba, 44 Permanebit cum sole” (tora, iv., pag. 558). (xii.) 44 Existunt qui dicant .... sed illa Ecclesia quæ fuit omnium gentium, jam non est, periit. Hoc dicunt qui in illa non sunt. 0 impudentem vocem ! Illa non est, quia tu in illa non es? Vide ne tu ideo non sis : nam illa erit, etsi tu non sis. Hanc vocem abo­ minabilem, detestabilem, praesumptionis et falsitatis ple­ nam, nulla veritate suffultam, nulla sapientia illumina- Sect. II.] DE 1NDEFECT1BILITATE ECCLESIÆ. 229 tam, nullo sale conditam, vanam, temerariam, præcipitem, perniciosam, prævidit Spiritus Dei, et tan quam contra illos, cum annunciaret unitatem : ‘ In conveni­ endo populos in unum, et regna, ut serviant Domino.’ . . . . Quoniam quidam dicturi erant contra, Fuit, et non est : ‘ Exiguitatem,’ inquit, ‘ dierum meorum annun­ tia mihi.’ Quid est, quod nescio qui recedentes a me, murmurant contra me ? Quid est, quod perditi me periisse contendunt ? Certe enim hoc dicunt, quia fui, et non sum : ‘ Annuntia mihi exiguitatem dierum meo­ rum.’ Non a te quæro illos dies æternos : illi sine fine sunt, ubi ero ; non ipsos quæro : temporales quæro, temporales dies mihi annuntia : ‘ Exiguitatem dierum meorum,’ non aeternitatem dierum meorum, ‘annuntia milii,’ &c. &c................ Quid est quod dicis jam periisse Ecclesiam de omnibus gentibus, quando ad hoc prædicatur Evangelium, ut possit esse in omnibus gentibus ? Ergo usque in finem sæculi Ecclesia in omnibus genti­ bus ; et ipsa est exiguitas dierum, quia exiguum est omne quod finitur ; ut jam in aeternitatem, ab'ista exig­ uitate transeatur. Pereant haeretici, pereant quod sunt, et inveniantur ut sint quod non sunt. Exiguitas die­ rum usque in finem sæculi erit : exiguitas ideo, quia totum hoc tempus, non dico ab hodierno die usque in finem sæculi, sed ab Adam usque in finem sæculi, exigua gutta est comparata æternitati.”—Idem, Ennar. in Psalm, ci., Sermo 2, n. 8, 9 (torn. 4, pag. 829, 830). (xiii.) “Firmavit Ecclesiam super firmamentum Ec­ clesiæ. Quid est firmamentum Ecclesiæ, nisi fundamen­ tum Ecclesiæ? Quod est fundamentum Ecclesiæ, nisi . . . Christus Jesus ? Et ideo tali fundamento suffulta, quid meruit audire? ‘Non inclinabitur in saeculum «WW * I». λ * . I·' 230 DE ECCLESIA. [Disp. rv sæculi.’ .... Nutabit Ecclesia si nutaverit fundamen­ tum : sed unde nutabit Christus, qui antequam veniret ad nos, et carnem susciperet, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factùm est nihil ; qui omnia continet majes­ tate, et nos bonitate ? Non nutante Christo, ‘ non incli­ nabitur in sæculum sæculi.’ Ubi sunt qui dicunt periisse de mundo Ecclesiam, quando nec inclinari potest.”—Idem, Enarrat, in Psalm, ciii., Sermo 2, n. 5 (torn, iv., pag. 859). (xiv.) “ Sequitur, post Trinitatis commendationem [in Symb.]‘Sanctam Ecclesiam.’ . . . Ipsa est Ecclesia sancta, Ecclesia ima, Ecclesia vera, Ecclesia catholica, contra omnes hæreses pugnans : pugnare potest, expugnari non potest. Hæreses omnes de illa exierunt, tanquam sar­ menta inutilia de vite præcisa : ipsa autem manet in ra­ dice sua, in vite sua, in caritate sua. Portæ inferorum non vincent eam.”—Idem, de Symbolo, Sermo ad Cate­ chumenos, n. 14 (torn, vi., pag. 404). A ota: Hic sermo opus est genuinum Augustini : tres alii de eodem argu­ mento, qui hunc sequuntur, ab Editor. Benedict, ut sal­ tem dubiæ auctoritatis haberi videntur. Hisce textibus, et ex iisdem Patribus et ex aliis mul­ tis, loca alia prope innumera adjici possent, in quibus æque clare, tanquam certa et manifesta fides Ecclesiæ, affirmatur omnimoda et absoluta ejusdem indefectibilitas. Sectio Tertia.—SOLVUNTUR OBJECTIONES QU2EDAM. 18. Object. I. Etsi Ecclesia a diabolo læderetur, etiam usque ad amissionem unius aut alterius attributi, attamen ipsa multo magis læderet. Atqui, in ista hypothesi, dici non posset victa. 19. Resp. Dist. minor : In ista hypothesi dici non posset victa, in sensu divinarum promissionum, et illis ... . Sect. III.] DE INDEFECTIB1L1TATE ECCLESIÆ. 231 attentis : Nego : Illis promissionibus sepositis : Trans­ eat. In ista hypothesi, sciz., amissionis unius ex ejus attributis divinis, sive vocares Ecclesiam victam, sive non victam sed tantum læsam, parum refert. Tales sunt promissiones divinae quod nec lædi potest, eo sensu, nec vinci. Si Ecclesia in aliquo suo attributo deficeret, • _ istae promissiones deficerent. Addi potest Ecclesiam non præliari cum diabolo ut parem cum pari, sed ut Domina­ tricem Regiam cum proscripto maledicto, a quo si aliqua parte suae majestatis regalis privetur, vere vincitur. 20. Object. II. Non magis certae, claræ et absolutæ sunt promissiones factae Ecclesiæ Christianæ, quam factæ fuerant Ecclesiæ Judaicæ. Atqui Ecclesia Judaica non fuit indefectibilis. Ita innumeri Protestantici auctores, tam novi quam veteres. 21. Resp. Primo. Nego major., ad cujus solutionem perfectam absolutamque tria sequentia notanda. I. Quantumvis clari sint textus in quibus prædicitur sive promittitur indefectibilitas Ecclesiæ Judaicæ absoluta, interpretandi sunt et limitandi per alios textus in quibus non minus clare affirmatur eam esse aliquando (sensu exponendo, n. 22), defecturam. Hujusmodi autem textus plures sunt. Nonne apud omnes qui Christiani vocantur convenit Legem et Ecclesiam Vet. Testamenti, ex ordi­ natione divina clarissime in S Scripturis manifestata, umbram et præparationem fuisse Legis et Ecclesiæ Novi Testamenti, et, ut tales, adveniente Messia, abrogandas ? Moyses ipse sic Judæos monuit :—“Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies Deuteron, xviii. 15. Quem locum non obscure indicat S. Philippus Apostolus : — Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetæ, invenimus ? r i6 232 DE ECCLESIA. [Disp. IV. Jesum filium Joseph a Nazareth Joann, i. 45 : et di. serte S. Petrus :—“ Moyses quidem dixit : quoniam pro­ phetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tanquam me, ipsum audietis juxta omnia quae­ cumque locutus fuerit vobis Act. iii. 22. Clarissima sunt verba Jerem. xxxi. 31, de pacto secundo, quod de Nova Lege Veteri superveniente expresse interpretatur S. Paulus, Hebr. viii. 8, et x. 16. Alii sunt textus multi II affirmantes. idem Quæcumque ergo fuerit firmitas Ec­ clesiæ Judaicæ promissa, non in perpetuum sed at tem­ pus promissa est. Contra, indefectibilitas perpetua per­ spicue et significanter Ecclesiæ Christi promissa est, et nullibi hæc promissio ne minimum limitatur, aut quovis modo temperatur. 22. IL Non dabitur nova revelatio superaddita reve­ lationi Christian®, eamque implens, explicans, augens, prout revelatio Christiana implevit, explicavit, auxit re­ velationem Mosaicam. Non formabitur nova Ecclesia Dei, cui Ecclesia præsens est praeparatoria, “ umbram habens futurorum bonorum, non ipsam imaginem re­ rum” (Hebr. x. 1), qualis fuit Ecclesia Judaica relative ad Ecclesiam Christi. Si ergo deficeret Ecclesia Christi, non eo modo deficeret quo deficit imperfectum mutatum in perfectum, quo deficit pueritia aucta in virilitate II quo deficit diluculum clarescens in lucem : sed penitus deficeret, sicut dies deficit in nocte, sicut vita in morte. E contrario, Ecclesia Judaica non erat desitura per sim­ plicem interitum, sed per transmutationem in statum diversum sed meliorem. Ecclesia Judaica et Ecclesia Christi sunt amb® una Ecclesia *Dei, sed in posteriori * Imo Ecclesia Vet. Legis vocari potuit Ecclesia Christi, ct membra Sect. III.] DE INDEFECTIB1LITATE ECCLESIÆ. 233 statu amplificata, ditata, absoluta et perfecta. Ut enim * dicit S.‘Augustinus, “Ecclesiam accipite non in bis solis qui post Domini adventum et nativitatem esse coeperunt sancti ; sed quotquot fuerunt sancti ad ipsam Ecclesiam pertinent Serm. de Jacob et Esau ; et alibi similiter. Hinc dicit Dominus noster, “ Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere sed adim­ plere Matth. v. 17. In quem locum bene scribit Malbonatus :—·“ Cum in lege et prophetis quatuor es­ sent partes, promissa et vaticinia ; præcepta decalogi ; cæremonialia ; judicialia : Christus omnia complevit ; promissa et vaticinia, exhibendo quæ promissa quæque prædicta erant ; præcepta decalogi moralia melius in­ terpretando ; cæremonialia, quæ per cæremonias signifi­ cabantur exhibendo, ut pro circumcisione carnis baptis­ mum et circumcisionem cordis ; judicialia, quia præmia et supplicia corporea et temporalia in spiritualia et æterna commutavit. Quo ergo modo legem abrogavit? Non solvendo sed implendo, non violando sed perficiendo, sicut pictor, ut Theophylactus ait, inchoatæ et extremis tantum lineamentis adumbratæ imagini, dum extremam apponit manum, et colores adhibet, priorem imaginem abolet, novam inducit. Abolet autem non dissolvendo sed absolvendo, non delendo sed perficiendo.” 23. Neque his objiciatur. Ecclesiam Vet. Testamenti fuisse genti Judaicæ contentam. Translata est autem Ecclesia Dei ab illis ad gentes. Non est ergo eadem Ecclesia continuata. ejus Christiani : Touknelly, tom. i., p. 40. Sed hic modus loquendi non est in usu : et merito, ne multiplicem pravum sensum exinde pravi exprimant aut indocti. ' 1* Pί i » •I i M ·, 234 DE ECCLESIA. [Disp. IV. 24. Omisso omnes primos fideles fuisse Judæos (paucis exceptis) ; initio praedicationis Apostolorum multos Judæos conversos fuisse (Act. ii., &c.) ; imo omnes Apostolos, ipsa fundamenta Ecclesia), fuisse Ju­ dæos, et Evangelium Judaeis primum praedicatum fu­ isse— ex illis, sua culpa non credentibus relictis et rejectis. His omissis, JResp. non per carnalem, sed spi­ ritualem propagationem continuari et perstare Eccle­ Il habemus siam : “ Ne velitis dicere intra vos : Patrem Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ Matth. iii. 9 ; “ Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israeli­ te) .... Non qui filii carnis, hi filii Dei ; sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine Rom. ix. 6. 8. 25. III. Ex dictis, n. 22, concludimus non omnes promissiones Ecclesiæ Judaicæ factas, ei ut tali factas esse, et in ea, ut tali, implendas. Quædam ei propriæ sunt, ut v. g. promissio temporalis felicitatis, prout po­ pulus servaret legem necne. Quædam ei facta sunt, non in ea implendæ, nisi postquam ad statum perfectionis perveniret ; i. e. in Ecclesia Christi implendæ. Tales sunt promissiones catholici tatis et aggregationis gentium in eam, &c. &c. Ut enim dicit S. Augustinus, de Civitate Dei, L. 17, C. 6, n. 1 (torn, vii., pag. 354) :—“Quandoei [sacerdotio Aaronico] æternitas promissa est, non ipsi tim­ bra) ac figuræ, sed ei quod per ipsam adumbrabatur figurabaturque, promissum est.” Hujusmodi exempla ex Psalmis et Prophetis plurima in Disputationibus sequen­ tibus -videbimus, ut Isai. liv. Ix., &c. &c. Sic multa de David et regno ejus praedicta, in antitypis Christo et Ec­ clesia ejus implentur:—“Hie [Jesus] erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus Sect. I Π.] DE INDEFECTI BILIT ATE ECCLESIÆ. 235 sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in ætcrnum Luc. i. 32. Vid. Stapleton, Rclect. C. 1, Q. 3, A. 2, Expos. Artic. ; A Lapide, Proem, in Prophet. Ca­ nones, Can. 5, &c. 26. Resp. Secundo (ad n. 19). Nego minor. Nun­ quam defecit Ecclesia Judaica, usque ad adventum Messiæ, quo tempore, sensu jam exposito, desitura erat. Etsi enim aliquando, maxime ante captivitatem Babylonicam, tota fere gens visa est in idololatriam dilapsa esse, attamen nullum fuit tempus in quo non fuerint veri Israclitæ, qui fidem et cultum rectum firme et constanter tenuerunt. Vide, sis, textus Vct. Testamenti, unde adversarii contra­ rium probare conantur, breviter enodatos apud Pichler, C. 1, A. 2, n. 8 ; Gazzaniga, D. 3, C. 3, n. 62. 27. Si contra jam dicta (n. 25) objiciatur, quod Ec­ clesia Christi certo deficeret, si numerus fidelium ad pau­ cos in angulo terne contraheretur. Ergo, a pari, jure dicitur Ecclesiam Judaicam defecisse iis temporibus, in quibus tantum praevaluit idololatria. 28. JResp. Concedo antecedens : Nego consequentiam. Catholicitas enim loci est unum ex attributis Ecclesiæ Christi, quo amisso, deficeret (n. 6). Non erat autem attributum Ecclesiæ Judaicae ; uti evidens est ex ipsius institutione, constitutione et tota forma ; et ut ab omni­ bus conceditur. 29. Object. III. Ex locis S. Scripturae in quibus de­ fectio Ecclesiæ futura affirmatur. Horum unum aut al­ terum hic proferemus, in quibus prædici videretur totalis a fide defectio :—“Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.................. Surgent enim pseudo-christ i et pseudoprophetae : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest), etiam V. : ; ' i'-' î 236 DE ECCLESIA. [Disk IV. electi:” Maith, xxiv. 11, 24 ; “Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra Lue. xviii. 8 ; “ Nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo pec­ cati, filius perditionis, &c. 2 Thessal. ii. 3. Ex his patet quod tanta aliquando erit discessio (αποστασία), ut fides omnino aut fere omnino dispereat. 30. Pesp. Primo. Illorum textuum, in multis (ut ex levissimo commentariorum sive Catholicorum sive Protestanticorum conspectu patebit), adeo difficilis et in­ certa est interpretatio, ut contra propositionem tam cla­ ris et solidis argumentis firmatam, nihil ex iis erui potest. 31. Pesp. Secundo. L Quoad textum ex S. Matth. In sermone hoc duo prophetice describit Christus, sciz., eversionem urbis Jerusalem, et dissolutionem mundi finalem. Quatenus prophetia intelligatur de eventu pri­ ori, nulla est objectio : nemo enim dicit Ecclesiam Christi (quicquid dicatur de Ecclesia Judaica), desiisse eversione urbis et templi Jerusalem. Quatenus intelligatur de eventu posteriori, mala quidem et tentât ion es gravissi­ mas, necnon et apostasiam magnam, et omnibus antece­ dentibus majorem, significat, nullomodo autem univer­ salem et totalem. Imo apostasiam non esse futuram totalem aperte affirmat, dicendo aliquos non esse sedu­ cendos, sciz., electos. 32. II. Quoad textum ex S. Luca. Et hic quoque, juxta quosdam, de duplici adventu Christi, sciz., ad ever­ tendam Jerusalem et ad destruendum mundum, mtelligi potest. Quatenus de priori intelligatur, vocabulum terra significat non orbem terrarum, sed terram Judeæ ; qui usus in Scriptura frequens est, ut omnes norunt. Qua­ tenus de posteriori intelligatur. vel Christus loquitur de Sect. lll.J DE 1NDEFECTIBILITATE ECCLESIÆ ;F Ht defectu fidei formatai et vivæ (D. 1, n. 13, 14), ut qui­ dam putant, vel de defectu fidei cujusvis. De quocum­ que defectu loquatur, magnum illum fure plane insinuat: quod vero futurus sit totalis, nec affirmat nec insinuat. 33. III. Quoad textum ex 2 Tliessal. discessionem ibi prædictam de defectione a Romano Imperio intelligunt Ambrosius, Sedulius et Primasius, ut testatur Bellarminus, qui hanc sententiam “ valde probabilem” vocat. Ut puto, longe communior, imo, saltem inter recentiorcs, communissima, et mihi multo probabilior est sententia - quæ hunc locum de defectione ab Ecclesia tempore Antichristi interpretatur. Posita hac interpretatione, ad ob­ jectionem respondeo : Concedo, sub fine mundi, futuram esse apostasiam magnam, insignem, tremendam, qualis non fuit ab initio. Sed nullomodo sequitur ex textu illam esse futuram totalem : e contrario, ut jam vidimus ex Matthaeo, quidam stabunt firmi : vid. D. 5, n. 162. 34. Si contra hæc urgeatur :—Saltem, ex dictis, ita, sub persecutione Antichristi, coarctabitur et minuetur Ecclesia, quoad catholicitatem loci et multitudinis mem­ brorum, quod hoc certe attributo orbata erit ; et ideo, secundum dicta n. 6, deficiet. 35. Seposita quæstione (de qua suo loco) an catholicitas loci et multitudinis membrorum simultanea sit at­ tributum Ecclesiæ essentiale, seu potius an hoc sit defini­ tum ; et posito talem catholicitatem esse attributum Ec­ clesiæ, et præfatos textus (n. 29) esse interpretandos ad sensum objectionis (n. 34); Resp, I. Hoc solum sequitur, Deum, qui promisit Ecclesiam in nullo ex suis attributis, usque ad finem mundi, defecturam esse, eundem hanc ap­ posuisse exceptionem, sciz., eam in hoc uno attributo catholicitatis esse partialiter, tempore quodam determinato ’t ’· ' & .t j 4Z r> [•I Hi 4L 14 ‘238 £. DE ECCLESIA. [Disp. IV. et praesignato, defecturam. Nullomodo autem sequitur eam esse in hoc attributo, ante illud tempus, aut in aliis attributis, ullo tempore, defecturam. Exceptio admittitur quæ explicite apponitur : sed non ideo debemus admittere exceptionem, quæ nec explicite nec implicite apponitur. 36. II. Etsi admitteremus (quod tamen, ex dicendis n. 38, nullomodo admittimus), Ecclesiam esse tempore Antichristi, aut cito post, penitus desituram, nihil inde nostræ propositioni repugnans sequeretur. Cum enim dicimus Ecclesiam esse indefectibilcm usque ad finem mundi, necesse non est ut finis ille intelligatur rigorose · seu, ut ita dicam, physice, pro ipso instanti aut die aut mense aut etiam anno, sed moraliter et cum aliqua lati­ tudine. Forsan ab aliquo concipi potest congruitas quædam in eo quod Ecclesia ad paucos, et hos vere fideles et sanctos, sub fine mundi, redigeretur. Sicut enim in sua infantia, a die Pentecostes usque dum per gentes aliquan­ tum propagata fuit, omnia sua attributa plena et perfecta habuit, Unitatis, Sanctitatis, Infallibilitatis, &c., nisi quod adhuc haud ita multos, sed hos eminenter fideles et sanc­ tos, in sinu suo comprehendebat ; ita in extrema sua se­ nectute, et cursu consummato, jam jam extinguenda, ad suum statum primævum rediret. 37. III. Posito quod textus objecti interpretandi sunt de deminutione Ecclesiæ (de totali enim ejus defectione eos non posse intelligi jam vidimus) ; quoniam tempus hujus deminutionis definitum est, sciz., sub persecutione Antichrist! ; et quoniam ad tempus hoc luctuosum, cum venerit, dignoscendum iis qui tunc vivent tot tantaque dabuntur signa Matth. xxiv. ; Luc. xxi. ; et quoniam nullibi in verbo Dei ne minimum existit indicium demi­ nutionis ante illud tempus eventuræ, sed in contrarium •&7Λ· · Sect. HL] DE INDEFECTIBIL1TATE ECCLESIÆ. multa: ergo ante illam deminutionem in fine mundi, alia non erit. Seu, aliis verbis, ex ipsis illis textibus unde ob­ jectio contra nostram propositionem derivatur, argumen­ tum derivatur quo hæc propositio confirmatur. Hæc est enim regula, usu loquelae claro et universali firmata :— Quotiescumque futurum aliquod, praesertim si singulare sit et maximi momenti, affirmatur esse tali aut tali tem­ pore determinato (etsi adhuc ignoto, quale est tempus Antichrist! aut finis mundi), eventurum ; tunc, nisi ali­ quod in contrarium affirmetur, per hoc significatur illum . eventum non esse ante hoc tempus determinatum eventu­ rum. Sic cum (Dan. ix. 24), prædicitur Messiam esse post 70 hebdomadas (sciz. annorum) venturum,,per hoc significatur illum non esse antea venturum. Cum (ibid, 27), prædicitur hostiam et sacrificium esse in medio ultimæ hebdomadis defectura, per hoc significatur ea non esse antea desitura. Cum (Act. i. 11) Apostolis, post Ascensionem Domini, dixerunt Angeli :—“ Hic Jesus qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet [sciz. ad ulti­ mum Judicium] quemadmodum vidistis eum euntem in cælum,” per hoc significatur cum sic non esse antea ven­ turum. Alia hujusmodi exempla innumera proferri pos­ sent: in quibus omnibus duo affirmantur, unum explicite, alterum implicite, sciz., 1J, factum praedictum tempore prædicto eventurum esse, 2°, et non esse antea eventurum. 38. Hactenus polemicc et ad solvendam objectionem. De quæstione, quatenus vel dogmatica vel scholastica est, etsi ad nos forsan non pertineat eam hic sub tali respectu examinare, pauca breviter dicemus. Primo. Pro certo habemus Ecclesiam, nec etiam sub persecutione Anti­ christi, esse non solum non penitus desituram, sed sem­ per, omnibus diebus usque ad finalem cxtinctionem gene- 240 DE ECCLESIA. [Disp. IV. ris humani, cum multis vere fidelibus et sanctis membris esse perduraturam ; ita ut semper suam visibilitatem essentialem illæsam retineat, sensu exponendo in verbis Billuarti jam afferendis. Ita, ut puto, omnes Theologi, et sequitur ex dictis n. 14, &c., et ex dictis in solutione jam allatæ objectionis. Secundo. An vero major pars fidelium tunc sit defectura ? Responsio affirmativa vi­ deretur congrua Scripturae. Multi Auctores non satis clare mentem suam aperiunt. Aliquos ex iis qui clarius loquuntur afferemus. “ Dicendum est per hanc persecu­ tionem majorem fortasse fidelium partem a Christo de­ fecturam : nihilominus tamen militantem Ecclesiam non esse vi persecutionis cxtinguendam. Prior pars colligitur primo ex ipsa persecutionis acerbitate, et ex modo, quo in Scriptura describitur. Unde Dan. vii. dicitur, ‘ Ecce cornu illud faciebat bellum adversus Sanctos, et prævaluit eis et Apoc. xiii., ‘ Et est datum illi bellum facere cum Sanctis, et vincere eos :’ et Christus ad exaggerandam multitudinem eorum, qui a fide deficient, dixit,’ ‘Ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi,’ et Luc. xviii., ‘ Cum venerit Filius Hominis, putasne inveniet fidem in terra ?... Lactantius dicit de cultoribus Dei duas partes interituras : sed de hoc nihil certi affirmari potest. Posterior pars de fide certa est, ut notavit Au­ gust. 20, de Civit. C. 11. Quia non potest Christus Ec­ clesiam suam ita deserere, ut omnino vincatur. Nam ‘ portæ inferi non praevalebunt adversus eam et ideo idem Christus dicit, Matth. xxiv., ‘ Propter electos brevia­ buntur dies illi.’ Erunt ergo multi electi qui non vin­ centur, et in quibus Ecclesia manebit. Et ideo in Apocal. semper ponitur illa limitatio, ‘ Adoraverunt bestiam om­ nes, qui inhabitant terram, quorum non sunt nomina in- .· Sect. III.] DE INDEFECTIBILITATE ECCLESIÆ. ι scripta in libro vitæ.’ . . . Atque in hunc modum sunt pie intelligendi Catholici scriptores, si quando dicunt eo tempore defecturam Udem in universo orbe, aut quid si­ mile Suarez, de Mysteriis Vitæ Christi, D. 54, S. 6. “ Hoc describit Joannes Apoc. xiii., qui dicit, omnes, non solum infideles, sed etiam fideles majore ex parte confluxuros ad adorandam imaginem bestiæ.............Non omnes tamen fideles Antichristum, seu imaginem ejus adorabunt, nam electos ab hac impietate Dei gratia præ4 servandos, dicit Joannes ibi, vers. 8. . . . Ecclesia au­ tem illa electorum, ut præservetur ab errore, in locis ab­ ditis eo tempore colligetur, ideoque nulla tunc futura erunt publica Christianorum templa, nulla sacrificia, nullæ res sacræ : sed in locis secretis semper Deum ve­ rum colet, sacrosanctum Missæ sacrificium, et alia per­ aget veræ fidei exercitia, in quo maxime apparebit provi­ dentia Dei circa suæ Ecclesiæ conservationem Gotti, tom. iii.} Tract. 15, Q. 1, D. 5, § 3, n. 17. “Apostasia, quæ praedicitur tempore Antichristi, multorum erit, non omnium. Nam Christus ipse promisit, futuros etiam aliquos eo tempore in fide constantes, Matth. xxiv. 22 Gazzaniga, D. 3, C. 3, n. 73. “Juge sacrificium Novæ Legis, agente Antichristo, auferetur quantum in ipso erit, ita ut nullus publice audebit missam celebrare ; at obtinere non poterit ut omnino auferatur, permanebit enim, juxta Apostolum, 1 Cor. xi., donec veniat Christus ........... Distinguenda est duplex Ecclesiæ conspicuitas : una essentialis quæ consistit in veræ fidei et religionis professione, in usu sacramentorum et observantia præceptorum Christi ; altera accidentalis, quæ consistit in externo apparatu et splendore, cujusmodi sunt habere templa magnifica, sine metu ad sonum campanarum ecVOL. i. i 241 R ·> ! ·. 242 DE ECCLESIA. [Disp. IV. clesias frequentare et officia publica celebrare, abundare ministris, libere praedicare verbum Dei, &o» De hac posteriori perspicuitate, non de prima loquitur S. Au­ gustinus [dicens quod tempore Antichrist! ‘ Ecclesia non apparebit’J et alii Patres, si forte sint qui eundem mo­ dum loquendi teneant Billuart, D. 1, A. 5. Π * DISPUTATIO QUINTA. DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. Sectio Prima : Status Quæstionis explicatur. Sectio Secunda : Probatur Doctrina Catholica. Sectio Tertia : Solvuntur Objectiones. § 1. Objectiones contra Argumenta. § 2. Objectiones contra Propositionem. Sectio Quarta : Notulæ de duobus effatis Protestantium. sil· DISPUTATIO QUINTA. DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. Sectio Prima.—STATUS QUÆSTIONIS EXPLICATUR. 1. IpTSI communem quam vulgo afferunt Theologi nostri (Bellarminus, Tournelly, &c. &c.) narrationem ortûs doctrinæ de invisibili Ecclesia, in­ dignabundus rejiciat Chillingworth (C. 5, n. 13), eam tamen sponte suam facit Palmer, qui sic scribit : — “Doctrinam visibilis Ecclesiæ plerumque docuisse vi­ dentur Reformati, usque dum, ob controversiam cum Romanistis [Catholicis] ‘ Ubinam ante Lutherum fuerit eorum Ecclesia’ quærentibus, necessarium esse duxerunt contendere Ecclesiam aliquando fieri posse invisibilem.”* Quicquid sit de origine illius erroris, certum est multos Protestantes doctos eum olim tenuisse et hodie tenere. * “ In fact, the Reformed seem generally to have taught the doc­ trine of the visibility of the church, until some of them deemed it ne­ cessary, in consequence of their controversy with the Romanists [Ca­ tholics], who asked them where their Church existed before Luther, to maintain that the Church might sometimes [sic] be invisible:” P. 1, C. 3 (vol. i., p. 26). Idem ingenue fatetur Jurteu, apud Bossvet, Variat. L. 15, n. 17. 246 DE ECCLESIA. [Disp. V. Nec admittendum est quod aliquatenus contemptim scri­ bit idem Palmer de “ auctoritate quor undam recentium theologorum,” sciz. Protestanticoruin, idem placitum de­ fendentium (ibid. p. 34) : non enim pauci sunt, neque omnes recentes, neque ab illo certe despiciendi, prout infra videbitur. 2. Visibilitas duplex est, Materialis et Formalis ; quæ vocabula duas sibi propinquas significationes habere pos­ sunt. I. Dicitur aliquid esse materialiter visibile, cum IT attenditur id quod in se visibile est. in eo tantum Hoc sensu homo, corpore solo aspecto, materialiter visibilis * est. Dicitur aliquid esse formaliter visibile, cum in eo IT occulta attenduntur ea quæ in se invisibilia aut saltem sunt, prout signis externis se produnt ; seu, aliis verbis, cum attenduntur signa externa prout quæ invisibilia sunt manifestant. Sic, homo formaliter visibilis est, seu .visi­ bilis ut homo, cum videtur ut animal rationale ; anima enim rationalis sese manifestat per loquelam, &c. II. Societas aliqua hominum est materialiter visibilis, cum consideratur tantum ut ccetus hominum, quin attenda­ tur quod sint tali aut tab vinculo communi in talem aut talem societatem coadunati. Si vero sit mihi visibilis, non tantum ut societas hominum, sed ut talis aut talis II societas v. g. militum, mercatorum, clericorum, Catho­ licorum, Protestant ium, &c., tunc mihi formaliter visibi- Satis patet quæstionem non esse de visibilitate Eccle­ siæ materiali, sed tantum formali, seu ut Ecclesiæ. 3. Quæcunque societas distincta aliquid necessario habet per quod fit distincta: et ut sit visibilis (ex hoc semper intelligo visibilitatem formalem)) eas debet mani­ festare proprietates aut signa quibus discernatur ut talis Sect. I.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 247 individua societas et non alia. Sic, si adsint, sive in eo­ dem loco intermixti sive in vicinis locis separati, coetus militum et coetus medicorum et coetus jurisperitorum, &c., et si nulla sint signa externa, quorum unusquisque conventus sua propria habeat, quibus a seinvicem discer­ nantur, sunt singuli coetus pariter invisibiles. Item, si conventus• sint in eodem genere, v. g. militum Angliæ, - <- _ x jw * Galliæ, Hispaniæ, &c. Si vero, ut in exemplo exerci­ tuum variarum nationumI simul convenientium, unus « exercitus, v. g. Angliæ, ea signa exhibeat, quibus inter­ noscatur non tantum ut conventus militum sed etiam militum Anglicorum, tunc visibilis est non tantum ut exercitus sed ut exercitus militum Anglicorum. Ceteri vero exercitus nullum exhibentes signum quod sint mi­ lites, vel quod sint milites hujus vel illius nationis, non sunt visibiles ut milites, aut ut milites hujus vel illius nationis. Item in exemplo Ecclesiarum, si una Ecclesia ea exhibeat signa quibus discernatur non tantum ut aliqua Ecclesia Christiana [Anglice “a Christian Church”], * sed ut individua et singularis Ecclesia ab omni alia abso­ lute distincta ; tunc est visibilis non tantum ut Ecclesia aliqua Christiana, sed ut Ecclesia hæc individua et dis­ tincta v. g. Romano-Catholica. Si vero alia quædam Ecclesia sese exhibeat tanquam Ecclesiam Christianam, sed dijudicari nequit an sit Lutherana, Calvinistica, &c., tunc non est visibilis ut Ecclesia aliqua individua dis­ tincta. Insuper, si existant aliqua signa (talia autem existcre postea ostendetur), quæ probant ecclesiam cui * Hic, sicut et alibi aliquando, vocabulo Christiana lata significa­ tione itimur, secundum usum adversariorum loquentes, ut præmature non sepponantur quæ adhuc probanda sunt. i (1 248 DE ECCLESIA. [Disp. V. insunt esse non tantum ecclesiam aliquam Christianam, sed ipsam unicam et unice veram Ecclesiam Christi ; tunc talis ecclesia est visibilis non tantum ut ecclesia aliqua Christiana, sed ut una vera Ecclesia Christi ; et omnes aliæ ecclesiæ eo ipso falsæ esse demonstrantur. 4. Sicut homo mentis et corporis sani, ut talis visi­ bilis fit per signa quæ vires utriusque integras esse os­ tendunt ; sicut exercitus fortis et bona disciplina institu­ tus, ut talis visibilis fit per varias illarum qualitatum manifestationes, variis modis et juxta temporum ratio­ nem factas ; ita et Ecclesia fit visibilis ut Ecclesia, sese ut Ecclesiam manifestans. Jam dictum est, D. 2, n. 37, in Ecclesiam a Deo infusa esse, et in ea permanenter residere plurima charismata spiritualia. Hæc sese variis modis perpetuo exterius manifestant, in cultu divino, in prædicatione verbi, in administratione sacra­ mentorum, in ordinatione, operatione, perpetuitate Hierarchiæ, &c. Alia sunt dona externa de quibus (ne sub­ tilius modum operandi divinum scrutemur), forsan di­ cere possumus quod partim ex præfatis donis internis fluant et pendeant, partim ex providentia Dei speciali et extrinseca ; qualia sunt attributa Ecclesiæ, Unitas, Sanc­ titas, &c. Quicquid sit de isto modo rei, hæc tria ha­ bemus, sciz., charismata interna, externas operationes Ecclesiæ in prædicando, gubernando, &c., illa demum attributa quibus in his omnibus, sensu in sequentibus Disputationibus exponendo, conservatur usque ad finem Si mundi, Una, Sancta, Catholica, et Apostolica. Per hæc tria Ecclesia est Ecclesia Christi, in suo esse totali, vivo, permanenti, inexpugnabili constituta. 5. Quoad charismata spiritualia prædicta in se spec­ tata Ecclesiam esse invisibilem, seu, ut rectius forsan lo- Sect. I.J DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 24<) quamur, ilia charismata esse in se invisibilia, apud omnes convenit, et per se patet. In ceteris autem affirma­ mus Ecclesiam esse essentialiter, perpetuo, eminenter visibilem. Sed de hac visibilitate plura adhuc notanda sunt. 6. Non dicimus Ecclesiam esse in omnibus et singu­ lis operationibus suis et attributis eodem modo et eodem gradu visibilem. Quod sit in omnibus illis vere et per­ petuo visibilis pro certissimo habemus. Attamen opus non est ut statuamus, nec forsan statui potest, quis sit - singulorum splendor relativus et essentialis, quo minor esse non potest. Sufficiat nobis, quod et abunde sufficit, Ecclesiam adeo se semper in suis attributis exhibere, ut sit semper egregie visibilis. Etsi enim aliquando speciali candore et singulari quadam quasi physica claritate præemineat v. g. unitas fidei aut regiminis, orta nova hæresi aut novo schismate ; aut vis Ecclesiæ diflusiva et fecun­ ditas in conversione gentium—ut in accessione plurium nationum septentrionalium circa tempus Græci schisma­ tis consummati, aut Indorum, &c., circa tempus schisma­ tis Protestantici ; semper tamen Ecclesia est eximie una, sancta, &c. 7. Propositio nostra Ecclesiæ visibilitatem affirmans est omnino generalis, qualis fuit Propositio de indcfectibilitatc, D; 4, n. 8. Non supponitur Ecclesiam habere tale aut tale attributum, v. g. unitatis ; sed tantum dici­ tur, quæcumque sint ejus attributa {ibid. n. 6), illorum manifestatione perpetua, ipsam perpetuo visibilem esse. Sic, ex mundo materiali ostendi potest existentia Su­ premi Numinis in illo mundo se clarissime manifestantis, quin prius supponatur aut inquiratur quæ sint ejus at­ tributa in specie : — “ Cæli enarrant gloriam Dei AT- ■ -T- ♦ 250 l·; K I ·· . DE ECCLESIA. [Disk V. Psal. xviii. 1 ; “ Invisibilia ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur Rom. i. 20. Quod etiam dictum est eodem D. 4, n. 8, de indefectibilitate, eam posse vocari proprietatem proprietum, et de visibilitate pariter dici potest. 8. Triplici sub aspectu visibilitas Ecclesiæ contem­ plari potest ; quatenus ea per quæ visibilis fit consider­ antur ut factum pure humanum seu naturale, vel ut’ factum divinum, vel ut factum simpliciter. L Si quis admitteret unitatem et firmitatem mirabilem Ecclesiæ Catholicæ, ea tamen non divino concursui et præsidio, sed causis naturalibus, sapientiæ et consilio mundano re­ ferens (prout facit Macaulay in commentario “de Vi­ II cissitudinibus Papatus”), talis hanc visibilitatem tanquam factum mere humanum haberet, et prædicta attributa nihilo altioris aut divinioris ordinis quam v. g. unitatem atque firmitatem Imperii Britannici. II. Illi vero qui hæc non causis mere humanis, sed digito Dei providentis II est plane divinum. et dirigentis ascriberet, factum Dixi “ causis mere humanis etsi enim Deus aliquando effec­ tus in sua Ecclesia producat, nulla præeunte industria aut dispositione humana, et etiam contra spem et propo­ situm humanum ; attamen, in ordinaria et quotidiana sua providentia, utitur mediis naturalibus, studio hu­ mano, &c. &c., quæ per se fini assequendo tfmnino im­ paria, adjutorio divino efficacia evadunt. Quod enim dicitur de Gratia, et de Providentia qua dirigitur Ecclesia suo modo dici potest, sciz., eam non destruere naturam, sed supponere et elevare. III. Visibilitas Ecclesiæ spec­ tatur ut factum simpliciter, cum manifestatio attributo­ rum ejus consideratur ut merum factum, et abstrahendo ab eo quod sint vel divina vel humana. Sect. I.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 251 Λ 9. Nos visibilitatem Ecclesiæ tan quam factum divi­ num hic intelligimus, et dicimus Ecclesiam se, in attri­ butorum suorum externa 'manifestatione et in operatio­ nibus suis ut veram Ecclesiam exhibere et declarare. Ideoque affirmamus veram Ecclesiam Christi esse non tantum visibilem,. sed etiam visibilem quatenus veram : Suarez, Defensio, L. 1, C. 8, n. 9, et 13, in fine. Fate­ mur multos imo plerosque Theologos, in tractanda ge­ nerali quæstione de visibilitate Ecclesiæ, non ita distincte et diserte loqui, et impræsentiarum se limitare ad consi­ derationem Ecclesiæ ut visibilis tanquam Ecclesiæ Chris­ tianae lato sensu (n. 3, not), seponendo visibilitatem ejus tanquam unice veræ. Et forsan contra quosdam adver­ sarios, et in quibusdam stationibus controversiae, non ex­ pediret ulterius progredi : sed vid. infra, n. 166. 10. Dicimus insuper Ecclesiam esse non tantum visi­ bilem, sed et splendide et eminenter visibilem. Equidem, quoniam non tam oculis corporis quam mentis sinceræ, humilis, veritatem Dei in quibusvis adjunctis amplecti paratæ, sese hoc modo visibilem proponat Ecclesia ; si quis cor suum induret, passionibus indulgendis se tradat, * et præjudiciorum quasi muro se circumdet, huic sane haud ita hæc visibilitas apparebit. Hoc autem non ex de­ fectu visibilitatis, sed culpa individui. Qui obturat au­ res non audit musicam ; qui velat oculos non videt so­ lem etiam cælo sereno meridianum. Attributa Dei, “sempiterna ejus virtus et divinitas,” clarissime mani­ festantur in mundo hoc visibili : nec certe Ecclesiæ pos­ tulamus visibilitatem expressiorem aut splendidiorem. Attamen gentes “ cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt................. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corrupti- 252 DE ECCLESIA. [Disp. V. I «Φΰ * ■ h* ■ ί î B. I I Ir · K .'■· bilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpen­ tium Rom. i. 20, &c. 11. Dicimus præterea hanc visibilitatem non tantum absolutam esse, sed et relativam. Ideoque attributa di­ vina Ecclesiæ veræ ita in ea prælucent, ut ab eorundem umbris et simulacris in aliqua secta falsa plane distingui possunt. Etsi verum est in quovis attributo seorsum ab aliis spectato Ecclesiam hac relativa visibilitate gaudere ; attamen non adhuc nostram doctrinam de visibilitate Ecclesiæ eo sensu defendendam proponimus. Ecclesiam II il impræsentiarum ut quid unum et totum, in concreto, prout constituta est, contemplamur ; et dicimus quamvis sectam eodem modo sumptam, et cum ea comparatam, H et nuditatem fore proditura II II statim suam infirmitatem omni vera gloria veræ Ecclesiæ orbam :—“ Quia dicis, Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo ; et nes­ cis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus:” Apocal. iii. 17. 12. Hanc denique visibilitatem permanentem esse et perpetuam affirmamus ; ita ut Ecclesia Christi nullo tem­ poris spatio cessare potest esse visibilis, sensu exposito ; multo minus potest obscurari aut delitescere. 13. Quidam Theologi (ut Stapleton, Princip. C. 1, L. 2, C. 2), confundunt visibilitatem cum catholicitate loci. Et revera hæc illustris visibilitas Ecclesiæ videtur in suo conceptu integro necessario involvere ideam latæ extensionis : societas enim intra limites angustos coarctata vix vocari potest eminenter visibilis. Probata visi­ bilitate probatur catholicitas quæ in illa implicatur. Ex­ pedit tamen ea ut attributa distincta et separatim consi­ derari, visibilitate isto generali modo jam indicato (n. 7) spectata. Quod hic dicitur de visibilitate et catholicitate Sect. DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. I.] 253 I loci, sciz. priorem implicare posteriorem, et de aliis qui­ busdam attributis Ecclesiæ, præsertim si adæquate et in concreto spectentur, dici potest. Possunt tamen, per abstractionem et præcisionem mentis nunc tales et tales rei aspectus considerantis, ceteris in aliud tempus et lo­ cum relegatis, ut distincta tractari. Hoc modo tractandi et ordini et claritati et conceptuum nostrorum infirmi­ tati melius plerumque consulitur. 14. Dicere Ecclesiam esse visibilem, sensu exposito, et eam habere Notas, quid unum et idem sonat : vide infra ubi de Notis Ecclesiæ, in fine hujus operis. 15. Heterodoxorum sententiæ sub quadruplici ca­ pite ordinari possunt. Prima est eorum qui Ecclesiam omnino et essentialiter invisibilem esse afiirmant. Hanc sententiam necessario tenere debent, qui tenent Eccle­ siam ex solis prædestinatis aut ex solis justis constare (D. 3, n. 6 et 80, &c.). Secunda sententia eorum est qui duplicem fingunt Ecclesiam, aliam visibilem aliam invi­ sibilem. In hac sententia membra ecclesiæ invisibilis sunt vel soli prædestinati, vel soli justi, vel soli prædestinati et justi, &c. Ceteri sunt membra ecclesiæ visibi­ lis. Tertia sententia eorum est qui nomine tenus admit­ tentes Ecclesiam esse visibilem, attamen hanc Ecclesiam, non qua visibilem sed qua invisibilem—seu, aliis verbis, eam illius Ecclesiæ partem quæ invisibilis est—variis pri­ vilegiis et dotibus a Christo Ecclesiæ suæ promissis et collatis solam gaudere. Quarta demum sententia eorum est qui admittunt Ecclesiam esse ex ordinatione divina visibilem, sed non talem ita essentialiter et indefectibiliter, quod ullo temporis spatio quantumvis exiguo non possit aut multum aut etiam omnino obscurari. Hi ergo dicunt corruptiones in fide, &c., adeo, pro tempore ·Τ4 I i 254 DE ECCLESIA. [Disp. Y. saltem, clifFùndi posse, ut nitorem Ecclesiæ multum ob­ scurent, vel etiam prorsus denigrent. 16. Difficillimum II est, imo plane impossibile, statuere quænam ex illis sententiis, et quousque, sit huic vel illi sectæ aut etiam huic vel illi particulari scriptori, etiam classico, inter Protestantes tribuenda. In eorum libris legendis sequentia notavi: I. Haud pauci auctores (ut Field, L. 1, C. 10, Gerhard, C. 7, Palmer, 1. c.) tanII quam calumniam acriter rejiciunt assertionem quod apud plerosque Protestantes, aut apud multos, aut apud insigniores, receptum sit dogma Ecclesiæ omnino invi­ sibilis, aut Ecclesiarum duarum, quarum una est visibilis altera invisibilis, &c. &c. II. Quod de Protestantibus antiquioribus scripsit Bellarminus (L. 3, C. 11), et de multis recentioribus verum est, sciz., quod profiteantur quidem “Ecclesiam esse visibilem ; sed sic tamen ut, nomine visibilis, re invisibilis esset? Diserte enim affir­ mant Ecclesiam esse visibilem, sed statim ea proferunt, quæ conceptui, saltem Catholico, visibilis' Ecclesiæ nul­ latenus accommodari possunt. III. Quicquid dicatur de inconstantia unius et ejusdem scriptoris, unius et ejusdem sectæ, hoc saltem II compertum est et sectas sectis, et scrip­ tores scriptoribus, in hac materia, aperte contradicere et repugnare. Quod affirmat Browne (Expositio 39 Arti­ culorum), de primis Novatoribus, et de eorum posteris pari jure affirmari potest :—“ Certum est hunc Articu­ lum [sciz. 19, vide infra, n. 24], in consideranda Eccle­ sia visibili sistere, neque ullam sententiam auctoritativam de Ecclesia invisibili proferre. Et ipsi quidem reforma­ tores in suis de hac materia sententiis multum variantur: etsi tristes corruptiones Ecclesiæ visibilis tunc temporis illos naturaliter eo impulerunt, ut promissiones in Scrip- Sect. Lj DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. tura contentas non ad Ecclesiam universalem sed ad corpus occultum accommodarent.”* Notavi IV. eos etiam auctores qui in declaranda visibilitate Ecclesiæ videren­ tur nobiscum convenire, et ad nostram doctrinam inte­ gram accedere, attamen in quibusdam etiam gravioris momenti deficere, neque plenitudinem veritatis Catliolicæ exhibere : D. 4, n. 4, et infra n. 26. 17. Improbus esset labor plurium sectarum et scrip­ torum sententias, etiam quæ bene intelligi et describi possunt, hic congerere. Quasdam afferam. Primo. Qui tenent Romanum Pontificem esse Antichristum, aut Ec­ clesiam Catholicam, per aliquot secula ante schisma Lutheri, in idololatria et superstitione, &c., submersam fuisse, illi, sive sibi constantes actu teneant necne, sal­ tem logica necessitate tenere debent, Ecclesiam vere, per ista secula, invisibilem fuisse. Planum est enim talem Ecclesiam non se exhibere ut Ecclesiam Christi sed ut synagogam diaboli, ideoque non esse visibilem, quæ Ca­ put habet ipsum Antichristum ; cujus omnes Episcopi, Presbyteri, monachi, moniales, laici non tantum se Antichristo voluntarie subjiciunt, et subjectos esse profitentur, sed etiam hanc subjectionem ei jure divino debitam esse, tanquam dogma fidei et tenent et aperte declarant. Idem dicendum est de Ecclesia idololatrica. Quod si utrum­ que conjungas, et subjectionem istam Antichristo et ido* “It is, however, certain that the Article confines itself to the con­ sideration of the visible Church, and gives us no authoritative statement concerning the invisible Church. And indeed the Reformers themselves vary considerably in their statements on the subject, though the sad corruptions in the visible Church in their days led them naturally to apply some of the promises in Scripture to a secret body, and not to the universal Church.”—Art. 19, Sect. 1, vol. ii., p. 136. • »1/ i M — 256 DE ECCLESIA. [Disr. V. lotatriam, monstrum habes, quod inter et Ecclesiam Christi eadem intercedit similitudo ac inter lucem et tenebras, inter vitam et mortem, inter Christum ipsum et Belial. 18. Neque dicatur, ut quidam dicunt, non omnes scienter et culpabiliter subjectos fuisse Antichristo, aut cultum idololatricum frequentasse et fidem idololatricam professos esse, ftesp. (ut alia omittam), quaestionem non esse de opinionibus et actibus hominum, quatenus sunt magis aut minus culpabiles ; sed quaestionem esse de facto, seu facto dogmatico, sciz., an Ecclesia de qua talia jure affirmari possunt, sese ut Ecclesiam Christi mundo manifestet. 19. Sed prædictas blasphemias horrendas innumeros Protestantes et olirn professos fuisse et hodie, in his re­ gionibus, profiteri extra omne dubium est. Non est opus —quod tamen, ob ingentem eorum numerum, factu im­ possibile esset—eorum nomina recensere. Documentum unum aut alterum sufficiet. Palmerus ipse indirecte fa­ tetur majorem numerum interpretum Protestanticorum seculi elapsi hanc sententiam * tenuisse. Auctor quidamf libri rabidi recenter editi sic scribit :—“ Idem sen­ tientes cum ecclesia Anglica in suis Articulis et Homiliis solemniter docentis, et cum omnibus Theologis primariis ejusdem Ecclesiæ, a tempore reformationis usque [hic plura nomina doctorum Protestanticorum recenset, Jewel, &c., vid. infra, not], historiam seculorum mediorum ut * In appendice seu additamento ad Tract, de Ecclesia ; vol. ii., * p. 452. t Hic est auctor quem, in dicta appendice, refutandum suscipit idem Palmer. Sect. I.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 257 historiam Apostasia? Papalis habemus : ctquærentes Ec­ clesiam Christi in illis seculis, eam inveniemus, consen­ tanee cum prædictionibus Danielis et S. Joannis, ‘adver­ sus quam bellatur/ ‘ cui praevaletur/ ‘ contritam/ ‘ vic­ * tam/ sed semper visibiliter existentem ;f hæc mala tem­ pore definito passuram, et in fine resuscitandam esse, et triumphaturam.”^ 20. Ex locis Homiliarum ab isto auctore commemo­ ratis sequentia specimina sufficiant :—“ Laici et clerici, docti et indocti, viri et feminae, pueri et puellæ totius populi Christiani, omni anno aetatis, omnium sectarum et graduum, idololatria abominandfi, vitio omnium et Deo maxime detestabili et homini maxime exitioso, om­ nes simul (horribile cogitatu), et hoc per spatium octin­ gentorum annorum submersi sunt.”§ Et iterum :—“ Si*§ * Auctor non indicat loca Danielis et Joannis, unde hæ phrases de­ sumuntur. Sunt, ut puto, Dan. vii. 21, 25 ; Apocal. xi. 7. f Sciz., ut auctor in isto opere late et furiose declarat, in Valdcnsibus, Paulicianis, Catharis, Albigensibus, AVicldeffitis, Hussitis, et cete­ ris ejusmodi haereticis abominandis et impiis: vid. infra, n. 160, &c. f “In full agreement, then, with, the authorized teaching of the Church of England, in her Articles and Homilies; and with the views of all her leading divines from the Deformation downward—Jewel, Hooker, Hall, Ussher, Dowmame, Mede, Chandler, Halifax, Newton, More, Hurd, Lowth, Van Mildert, Davison, &c.,—we regard the his­ tory of the Middle Ages as the history of the Papal Apostacy ; and in seeking for the Church of Christ in those ages, we look to find it, in conformity with the predictions of Daniel and St. John, ‘ warred with,’ ‘ prevailed against,’ ‘ worn out,’ ‘ overcome ;’ but still always visibly existing ; to suffer these things for an allotted period, and in the end, to revive and triumph.”—The Church in the Middle Ages, page 3. § “Laity and clergy, learned and unlearned, all ages, sects, and degrees of men, women, and children, of whole Christendom (an horrible and most dreadful thing to think) have been at once drowned in aboνητ. t S • 258 JH DE ECCLESIA. [Disp. V. ■I I II hanc [descriptionem Ecclesiæ Christi statim antea tradi­ tam] cum Ecclesia Romana conferas, non qualis princi­ pio erat, sed qualem se nunc habet, et a nongentis circi­ ter abhinc annis se habuit ; bene videbis statum ejus a natura veræ Ecclesiæ tantum distare, quod nil magis ab eadem distare possit.”* De Ilomiliis unde hæ flores tam suaveolentes excerptæ sunt, hæc habet Articulus ii . . . (ex 39 Artic.) 35 :—“Tomus secundus Homiliarum continet piam et salutarem doctrinam, et his temporibus II necessariam, non minus quam prior tomus homiliarum, quæ editæ sunt tempore Edward i Sexti. Itaque eas in · Ecclesiis per ministros diligenter et clare, ut a populo intelligi possint, recitandas esse judicavimus.” Hæc testimon ia, quæ interprete certe non indigent, systemati Tractarianorum de unitate Ecclesiæ sicut et de visibilitate vehementer repugnant. Mirum quantum se torquet Palmerus in iis conciliandis (vol. i., p. 237, &c. ; vol. ii., Append., p. 460) ; sed conatu prorsus irrito, et quide: II perridiculo. 21. Secundo. 'Manifesto duas esse Ecclesias tenet Litton, loco supra allato (D. 2, n. 17), quarum una est III b i ! Ί • ; minable idolatry, of all other vices most detested of God, and most damnable to man, and that by the space of eight hundred years and more.”—Homily against the Peril of Idolatry, p. 201, i. e. Homilia ad­ versus Periculum Idololatriæ. * “ Now if you will compare this [description of the true Church of Christ] with the Church of Rome, not as it was in the beginning, but as it is at present, and hath been for the space of nine hundred years and odd ; you shall well perceive the state thereof to be so far wide from the nature of the true Church, that nothing can be more.” —Homily for' JFhitwulay, p. 394, i. e. Homilia pro Dominica Pen­ tecostes. Sect. I.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 209 visibilis altera est invisibilis. Seu potius tenet existere Ecclesiam quæ constat ex solis justis, quæ est ipsa vera Ecclesia, quæ Una, Sancta, &c., est ; et hæc Ecclesia in­ visibilis est. Praeter illam existant plures societates Christianae, quæ non constituunt unam Ecclesiam, sed tot sunt ecclesiæ particulares. * Hanc sententiam puto esse valde communem inter quasdam sectas Protestantium harum regionum, etiam Ecclesiæ Constitutae. Ita etiam antiqui Protestantes communius docuisse videntur. “Qua supposita distinctione [duplicis Ecclesiæ, visibilis et invisibilis] respondent [multi ex antiquis Protest anti­ bus], Ecclesiam invisibilem esse veram Christi Ecclesiam * Aliquando equidem iis utitur verbis quæ, per se sumpta, sensum Catholicum sapere viderentur; ut quum dicit quod Novatores melius sententiam suam significassent, ‘ ‘ si, loco dicendi veram Ecclesiam esse invisibilem, simpliciter affirmassent illud quod veram vitam Ecclesiæ constituit esse invisibile” (pag. 323)—[“The reformers would have better expressed their meaning .... had they, instead of saying that the true Church is invisible, simply affirmed that that which constitutes the true being of the Church is invisible”]. Illa vocabula “ true being” per veram vitam reddenda esse ex contextu colligo, et ex loco Confes­ sionis Tetrapolitanæ (al. Argentincnsis), statim cmn laude exscripto — “Hæc [Ecclesia], quanquam id, unde habet quod vere ecclesia Christi sit, nempe fides in Christum, videri nequeat, ipsa videri tamen, plane­ que ex fructibus cognosci potest” (ibid, et p. 46). Attamen hunc Doctorem Protestanticum duas tenere Ecclesias, quarum una in altera con­ tinetur, sed adhuc distinctas, planum est ex supra citatis, et ex eo quod (pag. 306), “ distinguit Ecclesiam prout est visibilis ab Ecclesia in sua veritate, id est, prout defæcatur ab extraneis admixtis” [“The dis­ tinction between the Church as it is visible and the Church in its truth, —that is, as defecated from extraneous admixtures”] : per quæ extra­ nea intclligit injustos ; ut constat et ex eo quod tenet justos solos per­ tinere ad Corpus mysticum Christi (pag. 312, &c., vid. I). 3, objectiones passim), et ex aliis multis locis (vid. objectiones in hac Disp, infra). » y <.· 260 I C I I DE ECCLESIA. [Disp. V. et Catholicam, cui promissum est ut nunquam deficiat, nec portæ inferi contra eam prævalercnt. Alteram vero Ecclesiam apparentem et visibilem, licet in hac externa specie perseveret, dicunt, in veritate fidei, et subinde in subsistentia veræ Ecclesiæ posse deficere, et jam defecisse in Ecclesia Romana, cujus formam et speciem ita depin­ gunt ipsi.”—Suarez, Defens. L. 1, C. 7, n. 1. Ita quo­ que Xowellus‘(nisi quod, loco justorum, recenset prae­ destinatos ut sola membra Ecclesiæ), in suo Catechismo, de quo, sicut et de Apologia Jewelli, dicit Litton (pag. 48), quod u auctoritatem semi-symbolicam habet.” Se­ quentia excerpta ex isto Catechismo doctrinam illius satis manifestabunt :—“ A uditor. Ecclesia est corpus Reipublicæ Christianae, id est, universitas societasque fide­ lium omnium, quos Deus per Christum ad vitam perpe­ tuam ab aeterno tempore destinavit.................. Magister. Potestne Ecclesia aliter cognosci, quam cum Fide credi­ tur? [seu, aliis verbis (ut ait Litton), sitne Ecclesia ab­ solute invisibilis?] Aud. Hic quidem in Symbolo pro­ prie agitur de eorum congregatione, quos Deus arcana electione per Christum sibi adoptavit ; quæ Ecclesia nec oculis cerni, neque ex signis cognosci perpetuo potest. Est tamen et [i. e. etiam, “ also,” Litt.] visibilis seu spec­ tabilis Dei Ecclesia, cujus nobis indicia notasque ostendit et patefacit.............. Visibilis Ecclesia non est aliud, (piam certa quædam multitudo hominum, qui in quocun­ que loco sint, puram et sinceram profitentur doctrinam Christi ; illam ipsam videlicet, quam Evangclistæ atque Apostoli Sacrarum literarum sempiternis monumentis fideliter memoriæ prodiderunt: quique Deum Patrem Christi nomine vere invocant ; utuntur præterea ejus mysteriis, quæ usitato nobis vocabulo Sacramenta vo- Sect. I.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 261 cantur, eadem puritate, et simplicitate (quod ad ipso­ rum naturam attinet) qua usi sunt et literis consigna­ runt Apostoli Christi .... Sunt hæ quidem Ecclesiæ visibilis notae præcipuæ et plane necessariæ ; ut sine quibus ne Ecclesia quidem Christi esse, dicive recte pos­ sit. Sed et in eadem Ecclesia, si probe instituta fuerit, certus gubernationis ordo et modus, disciplinæque Ecclcsiasticae ea ratio observabitur, ne impune liceat cuiquam, qui in illo grege versatur, publice quicquam impie, flagitioseve vel dicere, vel facere, &c................Mag. An non omnes ergo in hac visibili Ecclesia sunt ex Electorum ad vitam æternam numero ? Audit. Multi per hypocrisin, et simulationem pietatis, in hanc se societatem adjungunt, qui nihil minus quam vera Ecclesiæ membra sunt. Verum, quia ubicunque verbum Dei sincere do­ cetur, et Sacramenta rite administrantur, ibi perpetuo sunt aliqui ad salutem per Christum designati, totum illum coetum Ecclesiam esse Dei censemus.”—(Pag. 53, 55, 56, 57). Similia habent Barrow, Field, Gerhard, Jeremias Taylor, Catechism us Genevensis a Calvino conscriptus, &c. &c., quorum verba videas ap. eundem Litton, pag. 49, &c., pag. 323, &c. 22. Eorum qui Ecclesiam invisibilem tenent quidam, ut ex dictis patet, dicunt eam contineri in visibili, seu potius in isto coetu ecclesiarum particularium, quas non alio sensu dicunt constituere unam Ecclesiam, nisi quod habeant unum finem, unum Caput invisibile, *&c. Alii * “ The external society [of professing Christians] is not the Church..............Yet the Church is in that society, or the aggregate body of professing Christians, as the soul is in the body, or as sincere believers arc comprehended in the mass of the professors of the religion «· 11 * Γ 262 DE ECCLESIA. [Disp. V. de hoc silent : an vero, si mentem ad hoc punctum con­ vertissent, in eadem essent sententia, nescio. 23. Omnes, aut fere omnes (saltem quos vidi), qui Ecclesiam visibilem et invisibilem tenent, vehementer negant se duas facere Ecclesias ; et nostros Theologos oppositum affirmantes perversæ interpretationis acriter incusant, e. g. Gebhard (de Eccl. C. 7, n. 70, pag. 259, col. 1), sic incusat Bellarminum. Putamus Doctores Catholicos et Protestanticos, quoad hoc, bene conciliari posse. Cum enim Protestantes dicunt se non duas sed unam facere Ecclesiam, ista vocabula “ unam Ecclesiam” sensu Protestantico intelligunt (qui sensus infra D. 6, explicabitur). Non enim admittunt doctrinam Catho­ licam de unitate Ecclesiæ prout a Christo constituta, et, ex promissione divina, in aeternum integra et illæsa du­ ratura. Secundum hanc vero doctrinam, et Catholicum conceptum unius Ecclesiæ loquuntur Theologi nostri, cum affirmant, et verissime affirmant, Protestantes præfatos duas facere Ecclesias. Simili modo, ut suo loco videbitur, multi Protestantes tenent Ecclesiam Graecam, Protestanticam et Catholicam tres esse partes unius Ec­ clesiæ universalis, quæ ex his constat. Nos autem dici­ mus istas Ecclesias esse omnino disjunctas, diversas et oppositas. Et recte nos ita loquimur : non enim tene­ mur nec debemus nostrum loquendi modum conceptui of Christ i. e. “ Externa societas [eorum qui se Christianos esse pro­ fitentur] non est Ecclesia............. attamen in illa societate, seu toto corpore eorum qui se Christianos esse profitentur, existit Ecclesia, sicut anima est in corpore humano, vel sicut sinceri fideles includuntur in massa profitentium religionem Christi.” —Recensio Evangelicals, (infra, n. 28, citat.), pag. 294. Sect. I.] 263 DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. et doctrinæ Protestanticæ et falsæ accommodare, sed conceptui et doctrinæ Catholicæ et veræ. 24. Tertio. Articulus 19 Ecclesiæ Constitutæ hic est : — “Ecclesia Christi visibilis est cœtus fidelium, in quo verbum Dei purum prædicatur, et Sacramenta quoad ea quæ necessario exiguntur juxta Christi institutum recte administrantur . . . Sensus hujus Articuli ambiguus est. Intelligi enim potest 1°, quasi affirmans visibilita­ tem ; vel 2°, quasi definitio Ecclesiæ visibilis, nihil dicens de Ecclesia invisibili, an existât vel non, sed ab ea abstra­ hendo—et hæc forsan esset interpretatio magis naturalis ; vel 3°, quasi supponens existentiam Ecclesiæ invisibilis, de qua tamen sermo hic non instituitur, sed tantum de Ecclesia visibili : vid. supra n. 16, III. 25. Quarto. Tractarii, ut puto, omnes, et qui ad eo­ rum systema inclinant, visibilitatem Ecclesiæ tenent. Ita etiam et alii doctores Ecclesiæ Constitutæ qui isti syste­ mati refragantur, ut Whately, Sumner, Hawkins*, &c. Ex prioribus nemo apertius visibilitatem Ecclesiæ profi­ tetur quam Palmer, qui (vol. i., pag. 22), ita scribit :— “Per visibilitatem Ecclesiæ intelligitur manifesta, pub­ lica et nota existentia congregationum seu ecclesiarum quæ Christianismum profitentur, et in externis actibus cultus Christiani conjunguntur. Doctrina, quam jam argumentis confirmaturus sum hæc * est:—Semper, se­ cundum divinum decretum, tales societates existere deO / ✓ / / * “A characteristic feature of their [the Broad Church Party’s] theology is the prominence which it gives to the idea of the Visible Church ; an idea ignored in the teaching of the Evangelicals, and ex­ cluded from the creed of the Becordites. On this point the views of the Broad Party approach those of the High Churchmen.”—Conybeare, pag. 143. V * 264 DE ECCLESIA. [Disp. V. H esse bere ; et Christianismum nunquam in obscuritatem delapsurum, vel quid secretum fieri, quod a paucis individuis dispersis, in professione falsæ religionis viventibus et exterius colligatis, teneretur.”* 26. De Tractariorum doctrina in hac materia hæc noto. I. Etsi ad nostram accedat, eam tamen, ut ex dictis patet, non plene attingit. II. Cum ad speciales quæstiones, sciz., de visibilitate Ecclesiæ in singulis attri­ butis, devenerimus, in multis, et his gravissimi momenti, a Tractoriis, et a fortiori ab aliis Protestantibus, dissen­ tiemus. 27. Quoad ceteras sententias Protestanticas (n. 17, &c.), in genere simul spectatas, dicendum est :—L Illas prorsus recedere a doctrina Catholica, et cum videntur admittere visibilitatem, reipsa eam non admittunt, vel nonnisi visibilitatem quandam coarctatain, demissam, il labilem. II. Tollunt existentiam aut necessitatem illa­ rum notarum Ecclesiæ quæ apud nos receptæ sunt. III. Promissiones factas Ecclesiæ ut corpori, v. g. unitatis, soli Ecclesiæ invisibili, vel Ecclesiæ visibilis invisibili parti alligant. IV. Omnem influxum Christi in membra II Ecclesiæ, ut talia, membris Ecclesiæ invisibilis limitant.f By the visibility of the Church is meant the manifest, public, known existence of congregations or churches professing Christianity, and joining in external acts of Christian worship. The point which 1 am about to establish is, that there were always to exist such societies, according to the Divine appointment ; and that Christianity was never to be reduced at any time to obscurity ; or to be a secret profession, held by a tew scattered individuals, living and uniting externally in the profession of -a false religion.”—Bail I., chap. iii. I " The Λ isible Church, into which members arc, through this rite [of Baptism], admitted, they regard as a community not possessing any Sect. I.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 265 In omnibus et singulis hisce punctis doctrinae Catholicæ omnino adversantur. 28. Ex his patet quam perperam Zaccariam, in Animadversione Capiti 8, “Appropinquationis Cami,” subnexa, hanc quæstionem de visibilitate Ecclesiæ in­ ter eas locasse quæ videntur esse nominis tantum (Zaccar. Thesaurus Theologicus : invenitur etiam in Cursu Completo Theolog., vol. v., pag. 942). Protestantes multi qui Ecclesiæ invisibilitatem tenent, suam in hac re doctrinam tanquam doctrinam summi momenti ha­ bent, et, qua rejecta, veritas Catholicæ Ecclesiæ ineluctabiliter admittenda est. In commentariolo de Visibili­ tate Ecclesiæ recens edito (“The British and Foreign Evangelical Review,” June, 1855, No. 13, pag. 295), hæc habentur :—“ Everything depends upon the answer to the question, What is the Church ? If it is an external society of professors of the true religion, then it is visible as an earthly kingdom ; if that society is destroyed, the Church is destroyed ; and everything that is true of the Church is true of that society. Then, in short, Romanism must be admitted as a logical necessity i. e. “Ex re­ sponso ad quæstionem, Quid sit Ecclesia? omnia pendent. Si sit societas externa veram religionem profitentiuin, ergo visibilis est ut regnum externum [hic videtur esse sensus intentus vocabuli ‘ earthly’] ; eversa illa societate, evertitur Ecclesia ; et quicquid de Ecclesia vere affirmatur : · I spiritual endowments whatever ; these being, by Divine decree, reserved for certain individuals arbitrarily selected from the rest.”—Whately. “Infant Baptism Considered,” pag. 15 : i. c. “visibilem Ecclesiam, in quam per hunc ritum [baptismi] admittuntur membra, tanquam coetum habent nullas dotes spirituales possidentem ; quæ dotes, ex decreto Di­ vino, quibusdam individuis a ccctu ad arbitrium selectis servantur. BE ECCLESIA. [Disp. V. et de illa societate vere affirmatur. Uno verbo, Romanis, mus [i. e. religio Catholica'] est ergo de necessitate logica ad­ mittendus. ” Sectio Secunda.—PROBATUR 29. DOCTRINA CATHOLICA. Propositio__ Ecclesia Christi est eminenter et perpetuo Visibilis. Probatur Propositio ex S. Scriptura. 30. Primo probatur ex Vet. Testamento. In hoc argumento conficiendo, prius ostendemus singula loca jam proferenda de Ecclesia Christi esse intelligenda : deinde ex iis simul sumptis nostram Propositionem as­ truemus. Primus textus. “ Et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, et ele­ vabitur super colles, et fluent ad eam omnes gentes. Et ibunt populi multi et dicent : Venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, &c. : ’ Isaias ii. 2, 3. Eandem prophetiam iisdem fere verbis habet Michæas :—“ In novissimo dierum erit mons domus Do­ mini præparatus in vertice montium, et sublimis inter colles : et fluent ad eum populi. Et properabunt gentes multæ, et dicent : Venite ascendamus ad montem Do­ mini, et ad domum Dei Jacob : et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus,” &c. : Mich. iv. 1, 2. 31. Hos textus de Ecclesia Christi interpretandos esse probatur. I. Ex consensu Patrum. Sepositis qui­ busdam symbolicis et mysticis interpretationibus, quæ ad rem non attinent, unanimiter per Montem et Domum Domini Ecclesiam N. Testamenti intclligunt. Etsi enim Sect. II.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 267 quidam dicant Christum ipsum esse Montem, intelligunt tamen Christum ut Caput Ecclesiæ, et per illam' se ma­ nifestantem, &c., quod eodem recidit : vid. infra, n. 59, textus ex Optato, Basilio, Chrysostomo, Augustino et Cyrillo. 32. II. Ex concessis Interpretum Protestanticorum insigniorum quorum fere omnes quos vidimus, etsi non pauci ex illis dicant hanc prophetiam non esse adhuc perfecte et quoad omnia impletam (de qua sententia . post), tenent tamen eam esse de Ecclesia Christi. Ita Stanhope apud Mant, Michaelis apud Lowth de Sacra Poesi, vol. ii.,pag. 76, Clarke, Scott, Patrick, Henderson qui hæc habet : “ Phrasis Hebraica quæ in se significat tempus futurum remotum indefinite, significationem in Prophetiis magis definitam habet, sciz., ultimum temporis spatium divinarum dispensationum, tempus dispensatio­ nis Christianæ. Comp. Jerem. xxiii. 20 ; xxx. 24 ; Dan. x. 14 ; Osee, iii. 5. Hinc interpretatio Judaica usitata dies Messiœ,—tempus cum sit appariturus, et quo durante regnum ejus durabit ; cujus [temporis] præsentem locum esse clare propheticum censent Kimchi et alii Rabbini. Abarbanel diserte affirmat ‘ [hunc locum] sine dubio ad dies Messiæ spectare.’”* Ita quoque titulus initii hujus * “ The phrase ΓΡ~)ΠΝ, which in itself signifies remote fu­ ture time indefinitely, has, in the Prophets, a more determinate refe­ rence ; viz., to the last period of the divine dispensations, the time of the Christian economy .... Hence the current Jewish interpretation rrbsn the days of Messiah, the time when lie should appear, and during which His kingdom should endure ; of which Kimchi and other Rabbins consider the present passage to be clearly predictive. Abarbanel says expressly............ ‘it belongs without do all to the days of the Messiah.’ ” 268 DE ECCLESIA. [Disp. V. capitis Isaiæ in versione Anglica Protcstantica, “ Isaiah vaticinatur [vers. 1-5] de regno Christi.”* 33. III. Ex ipsis textibus quorum verba non aliam pati possunt interpretationem. Vel enim sermo est in illis textibus de Ecclesia Christi, vel 1°, de Ecclesia aut gente Judaica, in aliquo suo futuro statu temporario ante Christum (Dixi “temporario ante Christum,” quia talem H statum permansisse post Christum tam aperte factis con­ tradicitur, quod nemo hoc dicere ausus est). Secundum il prophetia impleta est ante Chris- . hanc interpretationem H tum. Ita Jahn, cujus hæc sunt verba textum Mich. in­ H terpretantis :—“ Templum fiet celeberrimum, et a genti­ bus quoque frequentabitur ; ïïcbræi etiam ipsi, ex exilio reduces Deum constanter colent (sub monarchia Persa­ rum et Græcorum) Appendix Hermeneut., vol. ii., pag. lil 145. Vel 2°, sermo est de statu adhuc futuro Judæorum qui nunc a tot seculis dispersi, posthac in unam nationem congregabuntur, cui omnes nationes terrae, perfecta pace et concordia tunc fruentes, subjicientur. Ita M‘Neille, cap. vi., pag. 298, qui pro se citat alios quatuor coœtaneos Theologos Protestanticos, inter quos tres Episcopi. Vel, 3’, sermo est de ipso monte Sion, seu monte Moria, in quo templum ædifîcatum est, quæ tantam postea gloriam adeptura erat, utpote ex quo Evangelium Christi ortum duceret, et undequaque diffunderetur. Ita Calvinus, et, probante Litton (pag. 159, not.) IIengstenberg. 34. Sed prorsus commentitiae sunt illæ interpretatio­ nes. Talis est Prima. 1°. Falsum est sentes, i. e. ethnicos confluxisse aut ascendisse ad Ecclesiam Judaicam. * “ 1. Isaiah prophesieth of Christ’s Kingdom. cause of God’s forsaking his people. ι 6. Wickedness is the 10. The prophet lorcwamcth,” &e. Λ.. *3· S? · Sect, ΙΓ·] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 269 ad “ montem Domini,” ad “ domum Domini,” ad “ domum Dei Jacob.” 2°. Falsum est gentes ullam inclinationem animi ad hoc (qualis significatur per verba, “et dicent, venite et ascendamus ad montem Domini,” &c.), unquam, ante Christum, quovis gradu habuisse, aut quovis modo manifestasse. 3°. Falsum est gentes, ante Christum, edoctos fuisse vias Domini, aut in iis ambulasse, aut alterutrum desiderasse,7 aut eo tendisse. I E contrario,' ambulaverunt in viis suis, et “ tradidit illos Deus in de­ sideria cordis eorum Rom. i. Post Christum vero “ et • gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam Act. xi. 18. 35. Nec contra hæc dicatur textus intelligendos esse de ascensione gentium ad populum Judaicum, ut gentem politicam, et non ut Ecclesiam ; vel de liberatione Judæorum captivorum et renovatione templi ex edicto Cyri, qui fuit gentilis ; vel de aliquo facto hujusmodi. 3G. Resp. In nullo hujusmodi facto verificantur verba prophetiæ. Non 1°, in accessione ad Judæos ut gentem politicam : diserte enim textus exhibent montem et do­ mum Dei, in quam ascenditur ut discantur viæ Domini, et ambuletur in semitis ejus, “quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.” Manifestum est montem et domum sub aspectu religioso, et hoc solo, contemplari. Non 2°, de liberatione, &c., ut supra, aut de favore aut præsidio aut auxilio quovis, a principe aut gente ethnica Judæis collato. Hujusmodi enim beneficia præstari a quibusdam principibus aut gentibus ethnicis, manentibus ethnicis, toto cælo differt ab eo quod omnes gentes fluerent, multae gentes properarent ad montem Domini, ut legem ejus discerent et amplecterentur, et secundum eam viverent—hoc enim plane significant verba “ Venite ct ascendamus,” &c. Quis diceret Protestantes harum T DE ECCLESIA. P 1 [Disp. V. regionum ad castra Catholicorum anno 1829 transisse, II Catholicam amplectendam et profitendam, ad religionem quia anno isto Senatus Britannicus, cum ministris regis et rege ipso, legem, ut aiunt, emancipationis seu libera­ tionis Catholicorum tulerunt ? 37. Secunda interpretatio infra, inter objectiones sol­ vendas, n. 85, &c., penitus excutietur et dissipabitur. 38. Quoad interpretationem Tertiam (n. 32), sciz., per montem intelligi ipsum montem Sion. In ista in­ terpretatione vel mons Sion accipitur ad literam de monte materiali, vel tropice et ut typo Ecclesiæ. Pri- · mum dici non potest. 1°. Quia mons simpliciter dicitur “ mons Dei nec mentio fit Sionis aut Morias in con­ textu. Infirma est ergo interpretatio ista, nisi ex con­ textu aut alio loco firmetur ; quod tamen non fit. 2°. Quia falsum est gentes confluxisse ad montem Sion ut montem materialem. Fluxerunt ad Ecclesiam Christi, quæ erat ipsa Ecclesia Judaica continuata et perfecta (D. 4, n. 22). Utriusque vero Ecclesiæ, maxime Judaicæ, signum et typus erat mons Sion, sicut et templum et civitas Jerusalem. Hisce ideoque sub conceptibus sæpissime in Scriptura proponuntur, hisce etiam nomi­ nibus vocantur et Ecclesia Christi et Ecclesia Judaica, et hæc quidem quatenus erat typus Ecclesiæ Christi, et quatenus erat in se. Si igitur per montem Dei hic signi­ ficetur mons Sion, mons iste non ut mons materialis seu ad literam, sed ut typus Ecclesiæ Christi significatur. Et hæc interpretatio, hoc sensu intellecta, facile cum nostra conciliari potest, seu potius, quoad rem, nostra est. 39. Manet ergo nostra interpretatio quæ ad amussim cum verbis textuum concinit. In novissimis enim die­ bus existit Ecclesia Christi—novissimis quidem, quia I Sect. IL] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ 271 Christiana dispensatio ultima est, quæ, ceteras perficiens et perficiendo tollens, iis succedit, ipsa non aliam sibi sub­ rogandam habitura. Deinde, ad ipsam fluxerunt gentes, fluunt, fluentque. In illa docentur vias Domini ; et, ambulando in semitis ejus, pacem habent et lumen Do» mini et sanctitatem. 40. Secundus textus, quo probatur Propositio nostra, desumitur ex eodem Propheta, cap. liv. Totum hoc Caput est de Ecclesia Judaica, prout, etsi jam sterilis et derelicta, postea in Ecclesiam Christi fecundam, firmatam, • gloriosam esset transmutanda. Illos versiculos hic pro­ feremus qui ad praesentem materiam præcipue pertinent. “ Lauda sterilis quæ non paris : decanta laudem et hinni quæ non pariebas : quoniam multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus. Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas : longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad laevam pene­ trabis : et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabis............ Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas super terram : sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent : miseri­ cordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. Pauper­ cula, tempestate convulsa, absque ulla consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam j aspidem propugnacula tua : et por­ tas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles .... Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linffuam resistentem tibi in judicio judicabis.” -,’1 DE ECCLESIA. [Disp. V. 41. 1 . Hæc de Ecclesia Christi, seu, quod idem est, de Ecclesia Judaica ut in Ecclesiam Christi mutanda, vel degente aut Ecclesia Judaica, ut sic, intclligenda sunt. Non posterius ; quia diffusio ingens et amplitudo, &c., ibi prædicta, in gente aut Ecclesia Judaica non est ef­ fecta, sed in sola Ecclesia Christi. 2°. Hanc interpreta­ tionem ita diserte suam facit S. Paulus, quod omne aliud argumentum supervacaneum reddat :—“ Illa au­ tem quæ sursum est Jerusalem [i. e. Ecclesia Christi, ut patet ex contextu, et ab omnibus admittitur] libera est. Scriptum est enim : Lætare steriljs, quæ non paris : erumpe et clama quæ non parturis : quia multi filii dcsertæ, magis quam ejus quæ habet virum Galat. iv. 26, 27. Subjectum promissionis in primo vers, hujus Capitis Isaiæ idem est per totum Caput. 42. Tertius textus ex eodem Propheta, cap. lx., de­ sumitur. “ Surge, illuminare Jerusalem : quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos : super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi : filii tui de longe ve­ nient, et filiæ tuæ de latere surgent. Tunc videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi,” &c. &c. 43. Hæc de Ecclesia Christi intclligenda sunt. 1’. Ex Patribus : quorum instar sit S. Hieronymus, qui in Isai. (Opera, vol. iii., pag. 447), recensitis et rejectis inter­ pretationibus Judaicis et semijudaicis, sic pergit :—“ Nos autem juxta priorem sensum ad Ecclesiam dici universa Sect. Π.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 273 credamus, quæ primum de Judaico populo congregata est, et lumen quod super eam ortum fuerat, per Aposto­ los transmisit ad Gentes, cui dicitur : Surge, illuminare, ut quæ cecidit in incredulis surgat in fidelibus ; quæ ce­ cidit in Synagogis, surgat in Ecclesiis ; et postquam surrcxcrit, illuminetur, ut nequaquam habeat erroris tene­ bras.” Idem, testante A. Lapide, docent Cyrillus, Pro­ copius, Theodorus, Tertullianus, Augustinus, Am­ brosius, Clemens, et alii. 44. 2°. Ex comparatione initii hujus Cap. cum initio Cap. ix., in quo manifesto et certo sermo est de Ecclesia Christi, ut jam videbitur :—“Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. Multiplicasti gentem, non magnificasti lætitiam. Laetabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe,” &c. Item, ex comparatione cum variis locis N. Testamenti. Verba allata Cap. ix. ea sine dubio sunt quæ designantur, Matth. iv. 14, &c. :—“Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam : Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jor­ danem, Gallilæa gentium, populus qui sedebat in tene­ bris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. Exinde cœpit Jesus praedicare, &c. in prophetia Zachariæ, Luc. i. 78 :— “Visitavit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tene­ bris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis S. Paulus, Rom. xiii. 12 :—“Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in dic honeste ambulemus;” et Ephes, v. 8, 14:—“Eratis enim aliquando tenebræ ; nunc autem lux in Domino. Et filii lucis ambulate .... Propter quod dicit : Surge vol. i. τ DE ECCLESIA. [Disp. V. —_ r 1 F Γ.· I I I? I qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus.” In hisce locis nimis clara videtur esse allusio ad loca Isaiæ ix. et Ix. Eadem vero metaphora tenebrarum, lucis, illuminationis, &c., sæpius et significanter in N. Tes­ tamento occurrit :—“ In ipso vita erat, et vita erat lux hominum : et lux in tenebris lucet, et tenebra? eam non comprehenderunt.............Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum Joann. i. 4, 9 ; “ Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem,” &c. : ibid. iii. 19 ; “Ego sum lux mundi : qui sequitur me non ambulat in tene- ‘ bris:” ibid. viii. 12 ; “Ego mitto te aperire oculos eo­ rum, ut convertantur a tenebris ad lucem Act. xxvi. 17;“ Qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine : qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ Coloss, l 1*2; “Impossibile est enim, eos qui semel sunt illuminati [facti Christiani] .... et prolapsi sunt” [redierunt ad Judaismum] &c. : Ileb. vi. 4 ; “ Qui de tenebris vos vo­ cavit in admirabile lumen suum 1 Pet. ii. 9- Et simi­ liter in aliis locis multis. Ex quibus omnibus patet solemne esse in Scriptura, sub metaphoris status tenebrarum et lucis, significare statum eorum qui extra et qui intra Ecclesiam Christi sunt. Quo posito, quoniam insuper textus citati Isaiæ ix. ; Lue. i. ; Rom. xii. ; Ephes, v., qui manifesto de Ecclesia Christi intelligcndi sunt, et textus Isaiæ Ix. pariter manifesto inter se verbis et sen­ tentiis congruentes sunt, seu (ut dicitur) paralleli; se­ quitur et textum hunc Isai. Ix. de Ecclesia Christi intelligi debere. 45. 3°. λ el interpretandus est hic locus de Ecclesia Christi, vel I. de Ecclesia Judaica, ut sic : vel II. de gente Sect. IL] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ Judaica, prout restauranda erat post captivitatem Baby­ lonicam : vel. III. de Millennio in fine mundi ; nullam enim aliam interpretationem apud auctores acatholicos vidi. Atqui I. non potest intelligi de Ecclesia Judaica, ut sic. Falsum est enim gentes fuisse ad eam conversas, ambulasse in lumine ejus, &c. Nec II. potest intelligi de temporali gloria gentis Judaicæ post captivitatem. 1°. Quia gloriam istam longe superabat ea quam habuit, v. g. tempore Salomonis ; nec tanta absolute fuit ut lau­ dibus tam magnificis celebraretur ; nec, qualiscunque fuerit, comparata est per istam aggregationem, spoliatio­ nem, subjectionem gentium et regum earum, quæ, si hæc interpretatio vera esset, significaretur præcipue vers. 5, 10,11, 12, 14 :—“ Gens enim et regnum, quod non ser­ viet tibi, peribit : et gentes solitudine vastabuntur.” 2°. Vetant fere singuli versiculi quominus hæc prophetia in telligatur ullomodo de gloria temporali. Jerusalem illu­ minanda est gloria Domini (vers. 1) : et hæc gloria con­ fertur cum tenebris quibus operientur Gentes, usquedum ad lumen ejus congregentur et in eo ambulent (vers. 2), &c. &c. Sane gloria Domini non est gloria temporalis ; neque tenebræ quibus opertæ sunt Gentes sunt carentia gloriæ temporalis sed fidei veræ et sanctitatis. Neque III. intelligi potest de Millennio isto fabulari, prout infra ostendetur inter objectiones solvendas (n. 85, &c.). 46. Quartus locus ex eodem desumitur Propheta, Cap. Ixii. :—“ Propter Sion non tacebo, et propter Jeru­ salem non quiescam, donec egrediatur ut splendor Justus ejus, et Salvator ejus ut lampas accendatur. Et videbunt Gentes Justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum : et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit. Et eris corona gloriæ [i. e. inclyta et gloriosa] in manu T2 DE ECCLESIA. ■ ' I I ί I I I P [Disp. V. Domini [i. c. per manum Domini, vel coram Deo] et dia­ dema regni [i. e. speciosum et illustre] in manu Dei tui. ............ Super muros tuos Jerusalem constitui custodes, tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt . . . . Ecce Dominus auditum fecit in extremis terne, dicite filiæ Sion : Ecce Salvator tuus venit : ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. Et vocabunt eos, Populus sanctus redempti a Domino. Tu autem vocaberis, Quæsita civitas et non derelicta.” Hunc locum esse de Ecclesia interpretandum vid. infra, n. 95. 47. Alia sunt loca Vet. Testamenti, quibus nostra adstruatur Propositio, et apud alios Prophetas tum Ma­ jores tum Minores, et in Psalmis et alibi. Sed unum tantum ex illis textum afferemus quem Quinto et ultimo loco ponimus M :—“ Non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnu: II est nomen meum in gentibus : et in omni loco sacrifica­ tur, et offertur nomini meo oblatio munda : quia mag­ num est nomen meum in Gentibus, dicit Dominus exer­ cituum P Malach. i. 10, 11. 48. Quicquid dicatur de oblatione illa munda, an sit sacrificium Eucharisticum, prout nos pro certo habemus, an sacrificium mysticum et improprie dictum, sciz., bo­ norum operum, orationum, &c., hoc saltem ex ipsis ver­ bis manifestum est, prophetiam intelligcndam esse de Ecclesia Christi. Nonnisi enim in Ecclesia Christi mag­ num est nomen Dei per gentes, late et ab ortu solis us­ que ad occasum ; nonnisi in hac Ecclesia in omni loco sacrificatur et offertur nomini Dei oblatio munda. 49. Posito hæc quinque loca de Ecclesia Christi intelligenda esse, argumento non opus est prolixo, aut qui- Sect. II.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 277 dem ullo, ut ex iis astruatur ejusdem visibilitas. Ulte­ rius progreditur M‘Neille, qui de Cap. IL Isaiæ supra, n. 29, allato scribens, hæc habet :—“Equidem si ostendi potest hanc prophetiam ad praesentem dispensationem pertinere, negari nequit, ut puto, exinde gravem derivari confirmationem illius quod sibi vindicat juris Roma, esse, scilicet, Caput omnium Ecclesiarum.”* Sic rem breviter conficimus. 50. I. Ecclesia Christi in istis prophetiis exhibetur ut mons in vertice montium—elevata super colles—ad quam properantes fluunt gentes et populi multi (Isai, ii.) —Quæ undique gentium late se extendit, loca deserta incolans, frequentans — Quæ ædificio seu civitati ex ma­ teria pretiosissima et fulgentissima constructæ assimula­ tur— Quæ ut Judex supremus quosvis adversarios Judi­ cat (Ibid, liv.)—Quæ illuminatur a Domino—in Qua gloria Domini videtur—in Cujus lumine et splendore gentes et reges earum, sua secum munera maximi pretii atque splendoris, ut eam ornent et ditent, afferentes, am­ bulant (Ibid. Ix.)—Quæ inclyta est, gloriosa, illustris— Cujus Caput Christus videretur a gentibus—Cujus super muros custodes constituuntur a Deo, qui nunquam in perpetuum tacerent, i. e. Hierarchia semper docens, mo­ nens, ministrans, &c. (Ibid. Ixii.) — per Quam nomen Domini magnificatur in Gentibus, ab ortu solis ad occasum (Malach. i.). Atqui impossibile esset Ecclesiam aut quemvis hominum coetum typis proponere, coloribus de* “ If it can indeed that the prophecy belongs to the pre­ sent dispensation, it cannot, I think, be denied that it supplies a strong confirmation of Rome’s claim to bo the head of all the Churches.” C. 6, pag. 296. DE ECCLESIA. I [Disp. V. pingere, attributis vestire, titulis insignire, qui clarius et expressius ideam eminentis et eminentissimæ visibilitatis significarent, quam quæ praefatis typis, coloribus, attri­ butis, titulis statim et, secundum usum verborum, neces­ sario menti ingeritur. 51. II. In istis prophetiis significatur Ecclesiæ visi­ bilitas formalis : i. e. Ecclesia in illis exhibetur 1°, ut Ecclesia, 2°, ut Ecclesia vera (n. 9). Prima pars evidens est ex singulis textibus allatis, v. g. ex Isai. ii. ubi exhi­ betur ut Domus et Mons Domini, gentibus ad eam acce­ dentibus, ut discant vias Domini et ambulent in semitis ejus, &c. &c. Quæ omnia coetum hominum non sub conceptu profano, civili, mundano, sed omnino spirituali et sacro significant, i. e. Ecclesiam ut Ecclesiam. Se­ cunda pars patet. Ecclesia est visibilis ut Domus et Mons Domini, et ad eam ut talem accedunt gentes, sciz., ut discant vias Domini et in iis ambulent, id est, ut recte credant et sancte vivant Sed Mons et Domus Domini non est nisi Ecclesia vera, neque tali nomine vocatur un­ quam aut vocari potest ecclesia falsa, sed potius domus satanæ et ecclesia malignantium. Nec nisi in Ecclesia vera, ex institutione divina, recte creditur et sancte vi­ vitur. Simili modo idem probatur ex locis ubi Ecclesia exhibetur ut luminosa, gloriosa, illustris, &c. Lumen enim hoc et gloria sunt lumen et gloria Domini, sunt divina, et iis circumdatur Ecclesia ; per ea circumfulget et Gentes ad se attrahit. Se ergo exhibendo ut hæc di­ Il vina habentem, se eo ipso manifestat ut Ecclesiam veram. Denique, diserte affirmatur formalis hæc visibilitas cum dicitur, “ Super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur—Et videbunt Gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum Isai. Ix. et Ixii. Ecclesia igitur visi». O.; Γ Sect. II.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. bilis est ut in se ipsa visibilem reddens gloriam Domini, super eam, ut solis, orti camque illuminantis : et in ea justus et inclytus ejus a gentibus et regibus videtur : i. e. Ecclesia visibilis est ut Ecclesia Dei. 52. III. Hæc visibilitas Perpetua est et Indeficiens. Æque enim absoluta et irrevocabilis est promissio de hac visibilitate, ac jusjurandum Noe factum de aquis diluvii ultra super terram non inducendis, Isai. liv. 9. Deinde, hæc promissio toties et adeo graviter et absolute facta est, quod clarius exprimi non posset :—·“ In misericordia sem­ piterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus —Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent : misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus— Super muros tuos Jerusalem constitui custodes, tota die et nocte in perpetuum non tacebunt, &c. &c. : Isai. liv. 8, 10 ; Ixii. 6. Vix opus est notare quod, ut patet ex lectione contextus, objectum misericordiœ et foederis pa­ cis, in his textibus, sit non subtrahere aut minuere fecunditatem, amplitudinem, &c., Ecclesiæ Christi, in suo typo, sciz., sterili et paupercula Ecclesia Judaica, promissas. 53. Secundo, Probatur Propositio ex Novo Testa­ mento. Argumentum I. ex Nominibus quibus Eccle­ sia vocatur, quæ sunt Corpus, Domus, Templum, Pegnum, Civitas : D. 2, n. 4, &c., D. 6, n. 79, &c. Fateor dari posse corpus invisibile, domum invisibilem, &c. Sed ex hujusmodi nominibus per se intclligitur aliquid sen­ sibile ; et ita statim, ex usu loquendi universali, intelligerent homines, nisi contrarium vel diserte exprimeretur vel in contextu insinuaretur. Sic, S. Joannes, Apoc. xxi., “ sanctam civitatem Jerusalem novam” eo modo de­ 28U DE ECCLESIA. [Disp. V. scribit, qui dare ostendit eum loqui de civitate cælesti nobis invisibili. Dixi “nobis invisibili,” quia revera, ex descriptione S. Joannis, patet illam civitatem esse max­ ime et formaliter visibilem iis apud quos existit, sciz., beatis in cælo, etsi non nobis in terra, illa enim civitas non est in terra. Ideoque textus hujusmodi non solum non sunt contra nos, sed valde pro nobis sunt. Jamvero in textibus, unde supra allata nomina desumuntur, non tantum non exprimitur vel insinuatur aliquid de corpore, domo, &c., invisibili ; sed contrarium vel declaratur, vel haud obscure insinuatur, ut, v. g., cum Christus, vocans Ecclesiam nomine Civitatis, dicit, “ Non potest civitas ab­ scondi supra montem posita Matth. v. 14. Habemus ergo plures appellationes quibus in N. Testamento Eccle­ sia indicatur, quorum omnes, ex usu loquelæ, ideam visi­ bilitatis, quædain vero conspicuæ visibilitatis, sibi an­ nexam habent et ingerunt. Nihil est vero in ullo ex multis locis ubi hæc nomina inveniuntur, quod hanc ideam corrigat aut temperet : sunt e contra quæ eam clarius significant. Qui ergo hisce nominibus usi sunt, voluerunt vel hanc ideam ingerere vel nos decipere. 54. Neque contra hæc dicatur Ecclesiam non vocari Corpus, Domum, &c., simpliciter, sed Corpus Christi, Domum Dei, &c. 55. Resp. Hæc addita non rem e visibili invisibilem, sed e profana sacram efficiunt. Quod est Dei et Christi ideo sanctum est, non ideo ab oculis ereptum. E contra, quo magis est Dei et Christi, eo magis ordinarie quæ in eo divina sunt manifestat. Ecclesia cum Civitas vocatur, Civitas quidem Dei intelligitur, et tamen supra montem erigitur, et abscondi non potest. Tanta est enim in eam charismatum caelestium infusio, ut non possint non large Seci. II.J DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 281 se exterius prodere ; tanta est lux, ut non possit non lucere. 56. Vix opus est ostendere visibilitatem hisce appel­ lationibus significatam formalem esse et perpetuam. For­ malis est. Nam Ecclesia nonnisi qua Ecclesia est Corpus, Domus, &c. Non est corpus nisi Corpus Christi, non est domus nisi Domus Dei. Sed est visibilis ut Corpus, ut Domus : est ergo visibilis ut Corpus Christi, ut Domus Dei, i. e. ut vera Ecclesia. Perpetua est. Ecclesia enim semper est Corpus Christi, Domus Dei, Templum Dei, * &c. 57. Argumentum II., ex ipsa Constitutione, Officiis et Fine Ecclesiæ. Est enim Ecclesia non turba con­ fusa et colluvies rerum, sed quid ordinatum. Constat ex rectoribus et subditis, quorum priorum est, secundum suos in ista hierarchia diversos gradus, præesse, regere, leges ferre et temperare et tollere, præcepta edere, invi­ gilare, j udicare, variis muneribus aptiores præficere, de­ linquentes poenis plectere, domesticos fidei docere, extra­ neos prædicando et aliis mediis convertere, sacramenta ministrare, &c. Omnium vero est externos actus fidei, spei et charitatis, ceterarumque virtutum, pro temporis et aliarum circumstantiarum ratione, ponere; Deum et publico et privato cultu prosequi; omnia ea denique officia præstare quæ virum Christianum, erga se et proximum et Deum, decent. Hæc ex innumeris locis Scripturæ clarissime constant; ex quibus quorundam verba initialia indicare hic sufficiat:—“Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos,” &c,: Ephes, iv. 11; “ Site nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores, &c.:” 1 Cor. iv. 1 ; “Attendite vobis et universo gregi,” &c.: Act. xx. 28; “Ego . . . judicavi .... tradere 282 DE ECCLESIA. [Disp. V. hujusmodi satanæ,” &c.: 1 Cor. v. 3; “Si non audierit eos, dic Ecclesiæ,” &c.: Matth. xviii. 17; “Tu es Petrus et super hanc,” &c.: xvi. 18 ; “ Euntes ergo docete,” &c.: xxviii. 19; “Et eritis mihi testes in Jerusalem,” &c.: Act. i. 8; Vos estis lux Œ undi, Cvc. ; Sic luceat lux vestra,” &c.: Matth. v. 14,16 ; “ Qui confitetur me coram hominibus,” &c. : x. 32 ; “ Corde creditur ad justitiam ore autem,” &c.: Rom. x. 10; “Si quis diligit me, ser­ monem meum servabit,” &c. : Joann, xiv. 23; “Rogo . ... ut omnes unum sint .... ut credat mundus,” &c.: xvii. 20; “Non diligamus verbo sed opere, &c.:” 1 Joann, iii. 18; “Hoc facite in meam commemoratio­ nem,” &c.: Luc. xxii. 19; 1 Cor. xi. 24; “Ut resuscites gratiam Dei quæ in te est per impositionem,” &c. : 2 Tim. i. G. Hi textus in sequentibus Disputationibus integri, suis locis, exscribentur et excutientur. Illis vero alii sine numero, ex singulis libris N. Testamenti, adjici pos­ sent prædictam Ecclesiæ constitutionem, officia et opera­ tiones in ea quotidianas et perpetuas, planissime indican­ tes. Jamvero cum tali constitutione non magis consistere potest invisibilitas, quam cum luce tenebræ, cum motu quies, cum bello pax. Hoc argumentum, quod in im­ mensum ampliari posset, quodque hic summatim tantum, et quidem vix etiam summatim, delibavimus, ulterius evolvere supervacaneum esse videtur. Formalem esse et Perpetuam hanc visibilitatem ex jam dictis facile os­ tendi potest. Ad minus sequitur Ecclesiam Christi esse essentialiter visibilem, ut Ecclesiam, et ergo Ecclesiam quæ non fuit semper visibilis, eo ipso non esse Ecclesia] Christi veram argui. 58. Etsi, ne ultra modum hæc Sectio producatur, ab evolvendis sigillatim quæ in jam dato argumento conti- ai** : Ά·Κ· ’ λ·-, · Sect. IL] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. nentur capitibus abstinemus, quædam tamen, speciminis gratia, breviter notabimus. L Voluit Christus omnia Ecclesiæ suæ membra in recta via, quoad fidem et mores, semper incedere, fidem veram tenere et vitam sanctam agere. Ad hunc finem assequendum, aut saltem, ut omnes adversarii admitterent, ad securius et perfectius assequendum, constituit pastores, prædicatores, rectores. Horum officium est attendere gregi illis commisso, contra falsos fratres et seductores monere, praedicare, instare, t arguere, obsecrare, increpare, vigilare, &c. &c. : Act. xx. ; 2 Tim. iv., &c. &c. Hæc officia ex parte praepositorum supponunt, quod et alias diserte praecipitur et inculcatur, officium audiendi et obediendi ex parte simplicium fide­ lium. Utriusque generis officia implenda sunt perpetuo in vera Ecclesia, ut tali, in vero Corpore Christi mystico, ut tali. Sed horum officiorum exeeutio ita visibilis est quod invisibiliter fieri non potest. Ecclesia Christi vera in his proinde visibilis est. II. Ecclesia vera debet esse clare et certo distinguibilis ab omni Ecclesia falsa— Primo, ut fideles, in ea securi maneant, neque extra eam in sectas falsas evagentur. Si enim vera Ecclesia a falsis non sit distinguibilis, ut vera Ecclesia, fidelibus constare non potest se esse in via recta ; constare non potest an hæc vel illa alia Ecclesia non sit Ecclesia vera, et idcirco an non sit licitum aut obligatorium ad aliquam aliam Ecclesiam transire. Praeterea monentur fideles cavere et fugere a falsis doctoribus qui sese ut veros exhibent : Matth. vii. 15 ; Act. xx. 29-31 ; Rom. xvi. 17. Ergo præsto sunt media quibus distingui possunt veri a falsis pastoribus, et vera a falsa Ecclesia. Jamvero, si Ecclesia vera sit certo et clare distinguibilis, ut Ecclesia vera, ab omnibus sectis falsis, est ergo visibilis ut Ecclesia vera : 284 I DE ECCLESIA. [Disp. V. hæc enim duo idem significant. III. Ecclesia vera debet esse clare et certo distinguibilis ab omni ecclesia falsa_ Secundo, ut infideles ad eam pervenire possint. Deus enim “ omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire 1 Tim., ii. 4. λ"nit emo omnes ad Ecclesiam veram pertinere. Dat ergo, quantum in ipso est, omnibus media sufficientia ad eam perveniendi. Sed ad eam pervenire non possunt, si eam ut veram ab omni falsa Ecclesia secernere nequeant. Ergo Ecclesia vera est, ut talis, distinguibilis. Ergo, &c., ut supra. Hæc et alia hujusmodi fusius evolvuntur ap. Stapleton, Prin­ cipia, Cont. 1, L. 1, C. 6, 7 ; Liber, a Jesu, P. 1, D. 2, Probatur Propositio ex SS. Patribus. 59. (i.) “Non credentibus autem illis [Judæis], novis­ sime misit Filium suum, quem cum occidissent mali coloni, projecerunt extra vineam. Quapropter tradidit eam Dominus Deus non jam circumvallatam, sed expan­ sam in universum mundum aliis colonis, reddentibus fruc­ tus temporibus suis, turre electionis exaltata ubique et speciosa. Ubique enim prceclara est Ecclesia, et ubique circumfossum torcular : ubique enim sunt qui suscipiunt Spiritum.”—S. Ibenæus, adversus Ilæreses, L. 4, C. 36, n. 2 (pag. 278). (ii.) “ Ecclesiæ quidem prædicatio vera et firma, apud quam una et eadem salutis via in universo mundo osten­ ditur. Huic enim creditum est lumen Dei, et propter hoc ‘ sapientia’ Dei, per quam salvat omnes homines, 4 in exitu canitur, in plateis autem fiducialiter agit, in summis muris prodicatur, in portis autem civitatis constanter loqui­ tur [Prov. i. 20, 21]. Ubique enim Ecclesia prædicat veritatem : et hæc est €7ττα/ζυξο9 [septem ellychnia vel Sect. II.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 285 caliculos habens] lucema Christi bajulans lumen."—Idem, L. 5, C. 20, n. 1 (pag. 317). (iii. ) “ Pasce nos infantes, sicut oves. Etiam, Domine, imple tuis justitias pascuis : etiam, Pædagoge, pasce nos ad sanctum tuum montem ad Ecclesiam quæ in alto est, quæ superat nubes, quæ cœlos tangit : την Εκκλησίαν, την νφουμενην, την υττερνεφη, την απτομενην ουρανών."—S. Clemens Alexandrinus, Pædagogus, L. i., C. 9 (pag. 125). (iv.) Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit. Unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit.”—S. Cyprianus, de Unitate Ecclesiæ (pag. 195). (v.) “Thronum Christi intellige Ecclesiam: in illa quippe requiescit. Erit igitur, inquit, Ecclesia Christi fulgens et illuminans [καταστραπτουσα και φωτιζουσα] orbem, manensque in æternum pn/veA-us] sicut sol et luna. Nam dictum illud ita se habet : ‘ Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in æternum et testis in cælo fidelis.’ ”—S. Athanasius, Expositio in Psalmos, in verba, “Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo :” Psalm Ixxxviii. 38 (tom. i., Pars 2, pag. 1160). (vi.) “Scriptum est in Esaia Propheta: ‘Ex Sion prodiet lex, et verbum Domini de Hierusalem’ [ii. 3]. Non ergo in illo monte Sion Esaias aspicit vallem ; sed in monte sancto, qui est Ecclesia, qui per omnem orbem Ro­ manum caput tulit sub toto cælo .... Est ergo spiritalis Sion Ecclesia, in qua a Deo Patre rex constitutus est Christus ; quæ est in toto orbe terrarum, in quo est una Ecclesia catholica.” S. Optatus Milevitanus, de Schis­ mate Donatistarum, L. 3, n. 2 (pag. 996, 997). •>4 • 286 I JJ* 41 DE ECCLESIA. [Dibp. V. (vii.) “Quomodo enim tunc mons Domini [Isa. ii. 3) fiet conspicuus [β^φανι/σεται] ? quo item pacto domus Dei collocabitur in montium cacuminibus ? Neque enim carnalis Israel ortum expectat alterius montis : neque secundæ domus fabricam praestolatur aliis cacuminibus II etiam superimponendam : mons autem Sion ac templum vaticinantis Isaiæ tempore conspiciebatur .... Domus Dei, in montium cacuminibus sita Ecclesia est juxta Apostoli sententiam. Sciendum est enim, inquit, ‘ Quo­ modo oporteat versari in domo Dei, quæ est Ecclesia Dei viventis;’ cujus fundamenta sunt in montibus sanctis: * II ædificata supra fundamentum Apostolorum et est enim Prophetarum.”—S. Basilius, Comment, in Isaiam, n. 66 (tom. i., Pars 2, pag. 604). (viii.) “Hanc viam ambulans Ecclesia dicit: ‘Ego flos campi, et lilium convallium, sicut lilium in medio spinarum in totam enim terram fides populi credentis exivit, et in spatioso posuit pedes suos Christus. Et ideo pulcre ait florem se esse campi. . . . Pulcre etiam lilium dicitur Ecclesia; sicut enim lilium fulget, ita etiam splen­ dent opera sanctorum. Pulcherrime etiam dictum est lilium convallium ; quia in humilibus magis elucet gratia. Sed hoc lilium in medio spinarum, hoc est, inter Judæos et hæreticos, hoc est inter sollicitudines hujus sæculi, quæ mentem hominis animumque compungunt. Pos­ sumus etiam aliter accipere ; quia sicut lilium inter spi­ nas eminet, ita super omnes conventus Ecclesia Dei refulget? —S. Ambrosius, Exposit. in Psalm. 118, n. 7 (torn, ii., pag. 248, 249). (ix ) “Ubinam sunt hostes illi [Ecclesiæ] ? Silentio et oblivioni traditi sunt. Ubinam Ecclesia ? Plusquam sol splendescit. Quæ illorum sunt extincta sunt, quæ ad Sect. IL] DF, VISIBILITATE ECCLESIÆ. 287 illam spectant sunt immortalia.”—S. Chrysostomus, Homil. ante Exilium: vid. supra, D. 4, n. 17, vii. (x.) “Manifestus. Id nulla deinceps interpretatione indiget. Sic ipsa rerum natura tuba clariorem emittit vocem, splendorem ostendens Ecclesiæ. Etenim neque sol ita splendidus, neque ejus lux ita clara est, ut sunt res ad Ecclesiam spectantes [Ου yap ούτως ήλιος φανός, ουΐε το εκ τοντου φως, ως της Εκκλησίας τα πραγματα]. Nam c Domus Dei supra verticem montium.’ ” Idem, in Isai. ii., n. 2, in verba, “Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini” (tom. vi., pag. 25). (xi.) “ Audiant gentes, audiant Judæi benefacta nos­ tra, audiant magnam Ecclesiæ præeminentiam [τφοεδ/καν]. A quam multis oppugnata est Ecclesia, nec unquam ta­ men victa ? quot tyranni ? quot duces ? quot Impera­ tores ? Augustus, Tiberius, Caius, Claudius, Nero, homi­ nes literis ornati, potentes, tot modis oppugnarunt recen­ tem ac teneram, at non radicitus sustulerunt; quin potius ii qui oppugnarunt silentur oblivioni traditi, illa vero oppugnata ccelum transcendit [τον ουρανον υπεραιρει] . . . . Quis pastor hoc fecit ? Christus hoc fecit, quo tibi de­ monstraret quæ recte geruntur non accidere secundum rerum seriem, sed praeter naturam præterque rerum se­ riem. Nam Ecclesia firmioribus quam cælum ipsum ra­ dicibus hæret [)/ yap Εκκλησία ουρανον μάλλον ερριζωται]. Verum fortassis ethnicus arrogantiæ me condemnat : sed maneat donec harum rerum probationem attulero, discatque vim veritatis, quomodo facilius est solem exstingui, quam Ecclesiam deleri [ευκολωτερον τον ήλιον σβεσΟηναι, η την Εκκλησίαν αφανισΟηναι, abscondi, invisibilem reddi]. Quis, inquit, ista prædicat ? Is qui eam fundavit : ‘ Cæ­ lum et terra transibunt, sed verba mea non transibunt.’ T • f. ν' 288 DE ECCLESIA. [Disk V. Il Hæc non modo dixit, scd et complevit : cur enim illam magis fundavit quam cælum ? Siquidem est cælo pre­ tiosior [τζμ/απΈ/χι] Ecclesia. Quare conditum est cælum ? Propter Ecclesiam, non Ecclesia propter cælum. Cælum conditum est propter hominem, non homo propter cæ­ lum.”—Idem, in illud, “ Vidi Dominum,” Homil. 4, n. 2 (tom. vi., pag. 141, 142). (xii.) “Facile tibi est adtendere et videre civitatem super montem constituam, de qua Dominus ait in Evangelio, quod abscondi non possit [Matth. v. 14]. Ipsa •I Ecclesia Catholica ; unde καθολική græce appel­ est enim latur, quod per totum orbem terrarum diffunditur. Hanc ignorare nulli licet ; ideo, secundum verbum Do­ mini nostri Jesu Christi, abscondi non potest!—S. Augus­ tinus, Epist. 52, η. 1, ad Severinum Donatistam (tom. ii., pag· 90)· (xiii.) “Ipsa [Ecclesia] est, quæ dicit Sponso suo, ‘ Ubi pascis, ubi cubas in meridie ; ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum.’ Id est quod alibi dicitur ‘ Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia’ [Psalm. Ixxxix. 12] ; in quibus luce fulgentibus et caritate ferventibus quasi in meridie re­ quiescis : ne forte velut operta, id est occulta et ignota, irruam non in gregem tuum, sed in greges sodalium tuo­ rum, id est, hæreticorum............... Ipsa est cui continuo respondetur, ‘ Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra in­ ter mulieres, exi tu in vestigiis gregum, et pasce hædos tuos in tabernaculis pastorum.’ O responsio dulcissimi sponsi ! ‘ Nisi cognoveris temetipsam,’ inquit. Quia uti­ que non potest civitas abscondi supra montem constituta [Matth. v. 14] : et ideo non es operta, ut incurras in gre­ ges sodalium meorum. Ego enim sum mons paratus in ».·. * **··’· * te ' * a*v·. z · ·*;. X Skct. IL] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 289 cacumine montium, ad quem venient universæ gentes,7 ” &c. &c.— Idem, ad Vincentium Rogatistam, Epist. 93, n. 28, 29 (tom. 2, pag. 183, 184). (xiv.) “In Scripturis discimus Christum, in Scrip­ turis discimus Ecclesiam.............Ubi agnovimus Chris­ tum in eo quod scriptum est, ‘ Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exultavit ut gigas ad curren­ dam viam’ [Psalm, xviii. 6] ; ibi et agnovimus Eccle­ siam in eo quod paulo superius [vers. 5] dicitur, ‘ In om­ nem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum.’ Ipsa est Ecclesia in sole posita, hoc est in manifestatione omnibus nota, usque ad terminos terræ."—Idem, ad Donatistas, Epist. 105, n. 14 (ibid. pag. 228). (xv.) “Jam [sub Novo Testamento] in sole, hoc est in manifestatione, posuit tabernaculum suum, quod est Ecclesia ipsius.” — Idem, de Consensu Evangelistarum, L. 1, n. 46 (torn, iii., Pars 2, pag. 15). (xvi.) “ Quod Dominus dicit, ‘ Sicut enim fulgur exit ab Oriente et pervenit usque ad Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis’ [Matth. xxiv. 27] : Orientis et Occidentis nomine totum orbem voluit significare, per quem futura erat Ecclesia, incipiente Evangelio ab Jeru­ salem [Luc. xxiv. 47], secundum illum sensum quo dixit, ‘ Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus’ [Matth. xxvi. 24], Convenienter enim Eccle­ siam nunc fulgur nominavit, quod maxime solet emicare de nubibus. Constituta ergo auctoritate Ecclesiæ per or­ bem terrarum clara atque manifesta, consequenter disci­ pulos admonet, atque omnes fideles, et qui in eum credere voluerint, ne schismaticis atque hæreticis credant. L numquodque enim schisma et unaquæque hæresis, aut locum vol. i. ί. : •· ‘290 DE ECCLESIA. [Disp. V. suum habet in orbe terrarum, partem aliquam tenens ; aut obscuris atque occultis conventiculis curiositatem ho­ minum decipit. Quo pertinet quod ait, ‘ si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut illic,’ quod significat terrarum partes et provinciarum : ‘ aut in penetralibus, aut in deserto,’ quod significat obscura et occulta et con­ venticula hæreticorum. Quod ergo dixit, ab Oriente in Oc­ cidentem perventurum adventum suum, contra illos va­ let qui per terrarum particulas nominantur, et dicunt apud se esse Christum. Quod autem ait, ‘ Sicut fulgur,’ contra illos valet, qui occulte congregant tanquam in pene­ tralibus, et paucos tanquam in deserto : ad manifestatio­ nem quippe claritatemque pertinet Ecclesiæ fulguris nomen, significans etiam noctem vel nubila sæctdi hujus : tunc enim fulguris candor apparet.”—Idem, Quæstiones in Evangelia, L. 1, Q. 38 (ibid., pag. 178). (xvii.) “Quando volunt homines videre lunam no­ vam, dicunt, Ecce luna, ecce ubi est : et si sunt ibi qui non valeant intendere aciem, et dicant, Ubi ? intenditur illis digitus ut videant. Aliquando dum erubescunt,· ne cæci putentur, dicunt se vidisse quod non viderunt. Numquid sic ostendimus Ecclesiam, fratres mei ? Nonne aperta est ? nonne manifesta ? nonne tenuit omnes gentes ? nonne impletur quod ante tot annos promissum est Abrahæ, in semine ejus benedici omnes gentes? Uni fideli promissum est, et millibus fidelium mundus imple­ tus est. Ecce mons implens universam faciem terræ : ecce civitas de qua dictum est, Non potest civitas abscondi su­ per montem constituta. Illi autem [de quibus in versi­ culo Joannis stati m afferendo] offendunt in montem. Et cum eis dicitur, Ascendite : Non est mons, dicunt ; et facilius illuc faciem impingunt, quam illic habitaculum ■h r « .* P Sect. IL] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 291 quærunt. Isaîas hesterna die lectus est : quisquis ves­ trum vigilabat, non oculis tantum, sed aure, nec aure corporis, sed aure cordis, advertit, ‘Erit in novissimis diebus manifestus mons domus Domini, paratus in cacu­ mine montium’ [Isai. ii. 2]. Quid tam manifestum quam mons ? Sed sunt et montes ignoti, quia in una parte terrarum positi sunt. Quis vestrum novit Olympum montem? quomodo ibi qui habitant, Giddabam nostrum non norunt. In partibus sunt isti montes. Ille autem mons non sic, quia implevit universam faciem terræ, et de illo dicitur, Paratus in cacumine omnium montium,” &c. &c.—Idem, in Epistolam Joannis, in vers. “Qui odit fratrem suum in tenebris est, et in tenebris ambu­ lat, et nescit quo eat” (1 Joann, ii. 11) ; Tract. 1, n. 13 (ibid. pag. 608). (xviii.) “Manifestum est Christum passum, resur­ rexisse, et adseendisse in cælum : manifestata est et Eccle­ sia, quia prædicatur in nomine ejus poenitentia et remis­ sio peccatorum per omnes gentes. Unde coepit? Incipiens ab Jerusalem. Audit stultus, vanus, et quid amplius dicturus sum quam cœcus, qui tam magnum montem non videt ; qui contra lucernam in candelabro positam oculos claudit ?............. In sole posuit tabernaculum suum, id est, in manifesto. Tabernaculum ejus, caro ejus; taber­ naculum ejus, Ecclesia ejus : in sole posita est, non est in nocte, sed in die."—Idem, in cand., Tract. 2, n. 2 et 3 (ibid. pag. 610, 611). (xix.) “In Ecclesia sua [Dei] prædicata est veritas, in visceribus matris aperta sunt eorum [Donatistarum] mendacia : patefactum est quod hicet, demonstrata est civitas super montem constituta, quæ abscondi non potest, et lucerna posita est super candelabrum, quæ lucet omni- ; fi '1 b I r t I '’’i ; * . Z-4 f 292 DE ECCLESIA. [Disp. V. bus qui in domo sunt. Ubi enim latet Ecclesia Christi, ubi latet veritas Christi ‘? Nonne ipse est mons qui cre­ Il tervit ex minimo lapide, et implevit universam faciem ræ ? Convincuntur hinc, non habent quod dicant con­ tra Ecclesiam.”—Idem, in Psalm. Ivii. n. 9 (torn. iv. pag. 408). (xx.) “Attendite cujus membra estis: inspicite cu­ jus filii estis. ‘ Mulierem fortem quis inveniet ?'.... Difficile est invenire eam, iinmo difficile est nescire eam. Nonne ipsa est civitas in monte, quæ abscondi non pot­ est ? Quare ergo dictum est, ‘ Quis inveniet ?’ cum dici debuerit, Quis non inveniet? Sed tu civitatem in monte positam vides : ut autem in monte poneretur, in­ venta est quæ perierat. Quando illustrata est, quis eam non videt ? quando latebat, quis eam inveniret ? Ipsa enim civitas est, et una illa ovis, quam perditam quæsivit pastor, et inventam gaudens in humeris reportavit. Ipse pastor, mons est : ovis autem in humeris ejus, civitas in monte. Facile est ut eam videas collocatam in monte : quando eam invenires, cum lateret in vepribus, in spinis utique delictorum suorum ? Ibi enim quæsisse magnu II est: ibi invenisse mirabile est. Hæc ejus difficilis inven­ tio commendatur, cum dicitur, ‘Mulierem fortem quis inveniet?’ ‘Quis’ enim, quia unus; non quia nec unus. Quomodo dictum est de ipso viro ejus, leone de tribu Juda, de quo Propheta ante prædixit, Ascendisti recum­ bens ; utique in cruce .... Quando audis, ‘ Mulierem fortem quis inveniet ?’ nolite putare de Ecclesia dici quæ latet, sed de illa quæ ab uno inventa est, ut neminem la­ teret. Ergo describatur, laudetur, commendetur, amanda ab omnibus nobis ut mater : nam unius uxor est. ‘ Mu­ lierem fortem quis inveniet?’ Mulierem istam tam for- Sect. Il·] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. tem quis non videt ? Sed jam inventam, jam eminentem, jam conspicuam, jam gloriosam, jam ornatam, jam luci­ dam, jam, ut cito explicem, toto terrarum orbe diffusam." —Idem, Sermo 37, n. 2 (torn, v., pag. 127). (xxi.) “Universæ ubique difîusæ Ecclesiæ dicitur, ‘ Xon potest civitas abscondi supra montem constituta’ [Matth. v. 14]. ‘Erit,’ inquit, ‘in novissimis temporibus manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine montium’ [Isai. ii. 2]. Ipse est mons, qui ex parvo la­ pide crevit, et totum orbem crescendo implevit [Dan. ii. 35]. In illo aedificatur Ecclesia, quæ abscondi non potest.” —Idem, Sermo 338, n. 1 {ibid. pag. 911). (xxii.) “Et tanquam ille quem catechizamus, quæreret et diceret [gentilis catechizatus], Quo ergo signo manifesto adhuc parvulus, et nondum valens liquidam discernere a tot erroribus veritatem, quo manifesto indi­ cio tenebo Ecclesiam Christi, in quem jam credere tanta rerum antea praedictarum manifestatione compellor ? sequitur idem Propheta [Jeremias], et tanquam motus animi ejus ordinatissime excipiens, docet eum Ecclesiam Christi ipsam esse prædictam, quæ omnibus eminet et ap­ paret. Ipsa enim est sedes gloriæ, de qua dicit Aposto­ lus, ‘ Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos’ [1 Cor. iii. 17]. Unde iste dicit, ‘Sedes autem gloriæ exaltata est, sanctificatio nostra’ [Jerem. xvii. 12]. Prop­ ter hos enim motus parvulorum, qui possunt seduci ab hominibus, manifestationem claritatis Ecclesiæ Dominus quoque prævidens, ait, ‘ Non potest civitas abscondi su­ pra montem constituta’ [Matth v. 15] : quia utique sedes gloriæ exaltata est sanctificatio nostra, ut non audiantur o e illi qui ad religionum scissuras traducunt, dicentes, Ecce hic est Christus, ecce illic. Partes enim ostendunt, di- 9 « : Τί.';ίί «3 h ·■ * ▼" S| ’TWSV., 294 .·’■ !■■ i i DE ECCLESIA. [Disp. V. centes, Ecce hic, ecce illic. Cum illa civitas super mon­ tem sit : quem montem, nisi eum qui secundum prophe­ tiam Danielis ex parvo lapide crevit et factus est mons magnus, ita ut impleret universam terram ? Nec illi audiantur, qui sub nomine quasi secretæ et apocrypliæ veritatis et hominum paucitatis dicunt, Ecce in cubiculis, ecce in deserto : quia non potest abscondi civitas super montem constituta, quia sedes gloriæ exaltata est sancti­ ficatio nostra.” — Idem, contra Faustum, L. 13, C. 13 (tom. viii., pag. 185). (xxiii.) “Nulla est igitur securitas unitatis, nisi promissis Dei Ecclesia declarata, quæ super montem, ut dictum est, constituta abscondi non potest: et ideo necesse est ut omnibus terrarum partibus nota siti—Idem, contra Epistolam Parmeniani, L. 3, n. 28 (tom. ix., pag. 50). (xxiv.) “‘In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum’ [Psalm, xviii.]. Hinc fit, ut Ecclesia vera neminem lateat. Unde est illud quod in Evangelio ipse dicit, ‘ Non potest civitas abscondi su­ per montem constituta.’ Ideoque in eodem Psalmo connectitur, ‘ In sole posuit tabernaculum suum,’ id est, in manifestatione!—Idem, contra Litteras Petiliani, L. 2, n. 74 (ibid. pag. 162, 163). (xxv.) “Non estis in montibus Sion ; quia non es­ tis in civitate super montem constituta, quæ certum sig­ num hoc habet, quod abscondi non potest. Nota est ergo omnibus gentibus, pars autem Donati ignota est pluribus gentibus : non est ergo ipsa!—Idem, contra easdem (ibid. pag. 199). (xxvi.) “Non est obscura quæstio in qua vos fallant, quos ipse Dominus prædixit futuros atque dicturos, ‘ Ecce hic est Christus, ecce illic : ecce in deserto,’ quasi ubi non Sect. IL] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 295 est frequentia multitudinis : ‘ ecce in cubiculis,’ quasi in secretis traditionibus atque doctrinis. Habetis Ecclesiam ubique diffundi, et crescere usque ad inessem. Habetis civitatem, de qua ipse qui eam condidit ait, ‘ Non potest civitas abscondi super montem constituta.’ Ipsa est ergo quæ non in aliqua parte terrarum, sed ubique notissima est.”—Idem, contra Donatistas, de Unitate Ecclesiæ, n. 72 (ibid. pag. 261). (xxvii.) “Cum intelligibilcm Judæam vel Jerusa­ lem hoc est Ecclesiam, sibi ipse repræsentaret ac sisteret [Isaias], virginem castam non rugam aut ejusmodi quidpiam habentem, sed potius sanctam et immaculatam, uti scriptum est. De ea vero dicit, ‘ Quia erit in extremis diebus spectabilis mons Domini, et domus Dei Jacob su­ per editis montibus.’ Legitur quidem Sion illa Judaeo­ rum in monte sita et ædificata ; intelligi tamen potest hic non crasse et sensibiliter [vid. supra, n. 10, et infra, n. 167], at spiritualité!· Ecclesia, quæ etiam monti com­ paratur. Etenim vere est excelsa et illustris, et omnibus ubique notissima [αΧηΟως νφηΧη και περίοπτος, και γνωριμωτατη τοις άπανταχον]. Aliter etiam excelsa est, quoniam terreni nihil sapit, at supra res terrenas est, et gloriam Dei, quatenus licet, animi oculis intuetur, et sublimibus admodum de Deo opinionibus gloriatur. Græcorum enim eruditi, etiamsi sapientiæ nomine valde supercilium tollerent : creaturae tamen divinitatem affingunt, &c. . . . . . At Sion intclligibilis, Ecclesia scilicet, supra omnem creaturam et aspectabilem et inaspectabileni evolat, et ultra ipsam adeo universitatis naturam pertingit, luce enilll divina plena est [φωτός yap του θειου μεμεστωται], illamque agnoscit opificem artificemque universorum, illi atque adeo soli potentiam in omnia tribuit, et ejusmodi 296 DE ECCLESIA. [Disp. V gloria universorum Regem præpotentcm ue Dominum coronat. Hinc igitur mons intelligibilis Domus Dei jure dici possit. Et est illustris [διαφα^ν], utpote supra colles elevata. De illa vero istud merito quis dixerit, quod il­ lustris exempli loco Salvatoris voce dictum est : ‘Non po­ test civitas abscondi supra montem posita.’ Sunt vero plura alia quæ facillime colligi possent, unde videre est in Scripturis divinitus inspiratis, Jerusalem intelligibilis apicem, id est, Ecclesiæ celsitudinem [το όψον], collibus et montibus comparari.”—S. Cyrillus Alexandrinus, Commentar, in Isaiam, L. 1, Orat. 2 ; in Isai. ii. 2, 3 (torn, iii., pag. 35, 3G). (xxviii.) “ Sanctum montem dicit [Christus per Isaiam] Ecclesiam, propterea quod in alto gloriæ fastigio collocata sit [αα το ύψου reOtiaOui το ye ηκον eis Εοξαρ], et propter dogmatum in ea sublimitatem.” — Idem, in Isai. T. 1 ; in Isai. xi. 6, 9 (ibid., pag. 201). (xxix.) “‘Excelsa * enim et ‘specula’ Sion, ‘visio’ autem ‘ pacis’ Jerusalem exponitur. Est autem utrum­ que hoc vere, Christi Ecclesia : celsa nempe et illustris —ττεριοτΓτος], et velut in monte posita. ” — Idem, in » ■ ■— Hos textus coihmei itari is illustrare nihil aliud esset quam, ut ait quidam, aurum purum inaurare et lilio co­ lores inducere: vix enim affirmari posset ipsam visibili­ tatem Ecclesiæ clariorem esse, quam sit sensus horum SS. Patrum hanc visibilitatem ut dogma Ecclesiæ certum et manifestum prædicantium. Splendorem et gloriam Ecclesiæ in toto orbe omnibus manifestam, notam, notis­ simam prædicantes, de luce et gloria divina sola loquun­ tur, de Ecclesia vera sola loquuntur ; loquuntur ergo de visibilitate Ecclesiæ vera», ut veræ. DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. Sect, HL] Sectio Tertia § 1. 297 SO I, V L'NT U R OB J ECTI ON ES. Objectiones contra Argumenta. 60. Quædam ex his objectionibus jam, in ipsis argumentis cxplicandis, solutæ sunt : sed aliæ manent solvendæ. Sit igitur— Object. I. Contra Argumentum, n. 29, ex Isai. ii. et Mich. iv. Hos textus intelligi debere de futura Gentis Judaicæ elatione in imperium universale (n. 32, 2\) pro­ bat initium prophetiæ :—“Verbum quod vidit Isaias filius Amos, super Juda et Jerusalem..·” vers. 1. M‘Neille, Pag. 299 ; Keith, Pæfat., pag. 55. Gl. Resp. I. Jam ostendi prophetiam non posse ita intelligi, n. 3G. II. z\d probationem, Dieting. Verbum quod vidit Isaias super Juda et Jerusalem, ut typis Ec­ clesiæ Christi, et ut in eam transmutandis : Cone. : in se ipsis : Nego : vid. n. 38, et 1). 4, n. 21-24. 62. Object. II. Contra idem Argumentum. Ecclesia elevanda super colles illa eadem est, quæ ut ager aranda erat, et quasi acervus lapidum futura erat (Mich. iii. 12), claudicans, ejecta, afllicta (ibid. iv. 7). Atqui Eccle­ sia Christi ad tantam miseriam non erat deprimenda. M‘Neille, pag. 303, &c. 63. Resp. I. Diet. Major. Erat hæc eadem in suo typo, et in suo statu praeparatorio, dum adhuc non erat nisi inchoatio et umbra illius quæ, post suam in Christo perfectionem adeptam, evasura erat : Cone. : Erat hæc eadem Ecclesia Judaica spectata ut permanens mere ea­ dem post Christum et deinceps : Nego : vide loca supra indicata, n. Gl. Resp. II. Simili modo Dist. Min. Ec­ clesia Christi in se, et in suo perfectiori statu, post Chris- 4 1 : ■·♦ ■■ 298 : k DE ECCLESIA. β)ιβι·. V. tum, non erat ad tantam miseriam deprimenda : Cone. : In suo typo et statu rudi et inchoato, ante Christum : Nego. 64. Object. III. Contra id Argum. Post vers. 2 et 3 Isai. ii., unde argumentum pro visibilitate Ecclesiæ eductum est, hæc verba statim occurrunt, vers. 4 :— “Et judicabit Gentes et arguet populos multos : et con­ flabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebun­ tur ultra ad prælium.” Hæc verba, quæ affirmantur de ipsa eadem societate quæ vocatur “Mons Domini in ver­ tice montium,” &c., non implentur in Ecclesia. Ergo hæc prophetia non est intclligenda de Ecclesia. C5. Multiplex est objectorum verborum interpretatio. I. Quidam ea restringunt ad illos qui vere ambulant in viis Domini. Spiritus enim religionis est spiritus pacis, et qui secundum eum vivunt in pace vivunt. In his ergo prophetia ad 1 i teram implenda erat, in aliis non. Quantum est ex Evangelio pax erit, et ubi discordiæ et bella prævaluerint, hoc ex eo orietur quod Evangelio non obtemperatur, sed efficaciæ ejus hominum passiones resistunt. Quod quidem ut simplex effatum verissi­ mum est, quatenus vero affertur ut hujus textus inter­ pretatio—etsi quoad rem intellecta, nisi quod non sit satis plena, cum nostra infra ponenda (n. 71, &c.) con­ sonet—attamen eo modo proposita non perfecte placet 1 . Quia plane absoluta est prophetia, et non tantum vim et efficaciam Evangelii ad pacem gignendam, sed et ipsum effectum, ipsam pacem actualem futuram significat : imo effectum directe et diserte affirmat, vim vero Evangelii ad effectum producendum nonnisi implicite et præsnppositive. Hæc autem interpretatio, etsi non neget cffcc- I •■.•.•ÿïrJkW-' Secf. HL] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ 299 tum nec faciat promissionem, nisi quoad formam, conditionalcm—pro certo enim habent ejus patroni multos semper in semitis Dei ambulaturos—sternit tamen viam acatholicis qui tenent promissiones factas Ecclesiæ, si non omnes, saltem eas de unitate, infallibilitate, &c. &c., esse conditionales, et, sicut promissiones temporalis felicitatis populo Judaico factas, implendas vel non implendas fore, prout populus Christianus bene vel male se gesserit. 2 . Quia promissio toti Ecclesiæ, ut toti, facta est, et re­ spicit gentes et populos, ut sicr Quod constat ex verbis ipsius textus :—“ Judicabit Gentes—populos multos —non levabit gens contra gentem.” 66. II. Alii interpretantur textum de pace quæ per orbem universum, tempore ortus Christi, regnabat. Sed ut bene annotat A Lapide, huic interpretationi obstant tum quod per verba “ nec ultra” non pax diuturna sed æterna hic promittitur, tum quod hæc pax post Christum prædicanteni et post Ecclesiam fundatam et propagatam eventura erat. 67. III. Tertia est interpretatio S. Cyrilli (ap. cund. A Lapide) in Lege Nova bella non esse tot nec tanta. Et hæc sicut et prima cum interpretatione jam danda (n. 71) non est, quoad substantiam, dissentanea. Ante vero prolatam interpretationem quæ nobis omnino ger­ mana et vera videtur, quædam notanda sunt. 68. Notandum I. In prophetiis Isaiæ, sicut et cete­ rorum Prophetarum, maxime vero Isaiæ, qui majestate verborum et imaginum illis antecellit, præsertim cum de Christo aut Ecclesia loquitur, tropi et figuræ quæ ad ob­ jectum magis illustrandum ct vehementius menti impri­ mendum adhibentur non sunt semper ad vivum et ad literam ur'endæ, sed ex variis adjunctis interpretandæ. T> l 300 DE ECCLESIA. [Disp. V. Sic cum Isaias, prædicens destructionem Babylonis, in hæc grandia et terribilia erumpit :—“ Ecce dies Domini veniet, crudelis et indignationis plenus, et iræ furorisque ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea. Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum : obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo . . . Super hoc cælum turbabo : et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et prop­ ter diem iræ furoris ejus:” xiii. 9, 10, 13. Ut vera sit descriptio hæc, imagines illæ solis obtenebrati, &c. in vastatione et ruina quadam latissima, tristissima, gravis­ sima expleri debent. Hoc quidem vividissime depin­ gunt ; sed nihil amplius significant, nec solem vere obte­ nebrandum fore, nec terram de loco suo vere movendam, &c. Orientalibus, etiam qui prosa oratione utuntur, ut omnes norunt, solemne est hoc genere sermonis scribere, præsertim cum rem ob oculos insignite et ita ut affectus animi moveat ponere intendunt. Etiam apud Homerum hujusmodi generis dicendi exempla occurrunt. Theoclymenus vates exitium procis imminens sic minitatur— Εώωλων ce πλέον πρυΟνρον, πλειη ce και αυλή Ιεμενων Κρεβοσεε ΰπο ζοφον ηελιοσΰε Ουρανόν εξαπολωλε, κακή δ’ επιΐεερομεν αχλυν. * Odyss. χχ. 355, &c. * 69. Notandum IL Prophetæ haud raro res terrenas describentes intelligi volunt res spirituales, ut cum per * Umbris vero plenum vestibulum, plena vero et aula Euntium ad Orcum sub tenebras ; sol autem Ex ccelo periit, mala autem incessit caligo.”__ Didyuus. ■· . ' jt?.·.·. &&& Sect, III.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 301 copiam auri et argenti et lapidum pretiosorum significant ubertatem bonorum spiritualium. Sic Isaias de Ecclesia Christi :—“ Laetabitur deserta et invia, et exultabit soli­ tudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit, et exultabit lætabunda et laudans : gloria Libani data est ei : decor Carmeli, et Saron, ipsi videbunt gloriam Do­ mini,” &c.: xxxv. 1, &c.; “Paupercula, tempestate con­ •11 per vulsa, absque ulla consolatione. Ecce ego sternam ordinem lapides tuos, et fundabo te in saphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua,” &c. : liv., et alibi sæpe, præ- . sertim xi. 6, &c. Similiter et in Apocalypsi descrip­ tiones gloriæ et beatitudinis caeli (iv. etxxi.) sunt, si non in omnibus saltem in plerisque, metaphoricæ ; prout de eadem Apocalypsi generatim observat Wouters :—“Ob­ servandum est etiam pleraque in Apocalypsi non esse intelligenda in sensu literali proprio, sed in figurato seu metaphorico ; verba enim quibus varias figuras Joannes describit, et quas in suis visionibus vidit, non significant id ad quod significandum primario sunt instituta, sed id ad quod Spiritus Sanctus, qui verba illa dictavit, ea transtulit...................Aliquando hic sensus metaphoricus exponitur, v. g. i. 20, ubi dicitur : ‘ Candelabra septem, septem ecclesiæ sunt:’” Dilucid. in Apocal. Q. Proæm. 4. 70. Notandum III. Propositiones quoad formam in uno loco universales, per ea quæ in aliis locis hanc ex­ tensionem restringunt, interprctandæ sunt. Et hic canon non tantum de prophetiis—etsi de iis maxime—verus est, sed de tota Scriptura, et etiam de quovis libro sive sacro sive profano. Sic cum dicitur, “ Filii, obedite parentibus per omnia” (Coloss. iii. 20), intelligitur omnia licita ; quæ limitatio ex innumeris locis Scrip- F Ι.Ί I °; >c*v IJ rtl 302 DE ECCLESIA. [Disp. V. tune colligitur, et huic ipsi præcepto diserte apponitur (Ephes, vi. 1):—“ Filii, obedite parentibus vestris, in Il dicitur, “Omnis qui credit, Domino." Sic etiam cum quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est” (1 Joann, v. 1), intelligitur, ex aliis mille locis, qui credit Jidefor­ mata. Non est opus rei tam clarae plura exempla con­ gerere. 71. His positis, nunc ad veram interpretationem tex­ tus Isaiæ (n. 64) exponendam accedimus. Dico L, prae­ dictionem in isto textu factam limitari ad gentes conversas, i. e. ad Ecclesiam ipsam. Efficacia enim Evangelii, etsi aliquatenus ad omnes extenditur, quia omnibus datur gratia, attamen nonnisi in fidelibus aut per fideles effec­ tive ostenditur. 72. Dico IL, duo, præter alia, secum allaturum fuisse et attulisse Evangelium. Primo, et primario et praecipue, attulit et per corda hominum late diffudit pacem illam supernaturalem quæ est fructus gratiæ et charitatis qua diligitur Deus super omnia et proximus propter Deum. Hæc est “ Pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum Philipp, iv. 7. Hæc est pax quam Christus reliquit Apostolis :—“ Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis Joann, xiv. 27 ; “ Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem ha­ beatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum Ibid. xvi. 33. Hæc est pax de qua scri­ bit Psalmista :—“ Pax multa diligentibus legem tuam.” (Psalm, cxviii. 165): et de qua ipse Isaias, xlviii. 22:— “ Non est pax impiis, dicit Dominus.” Secundo, pax illa non debuit latitare, sed, sicut alia charismata Ecclesiæ collata, se exterius manifestare, et fructus edere externos. Et ita se profecto in Ecclesia Christi res semper habuit, Sect. I Π.] DE VISIBILITATE ECCLESIA. 303 habet, habebitque. Quot enim et quanta sunt opera misericordiæ, benevolentiæ, charitatis fraternæ omnigen æ, quæ quotidie et ubique, per clericos et religiosos utriusque sexus et laicos omnis conditionis, in universa Eccle­ sia fiunt : et quibus nil simile apud Gentes unquam visum est—apud Gentes “ insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia Rom. i. 33 ! Quot vindictæ extinctæ aut etiam in amorem conversae! Quot odia, quot rixae, quot turbae, quot contentiones, quot dimicationes sanguinolentae, quot bella civilia, quot bella nationum inter se vel impediuntur, vel citius finiuntur, vel in suis circumstantiis crudelioribus et fu­ nestioribus tantum emolliuntur ! Hæc omnia et alia eodem tendentia per singula etiam pressius describere ingens impleret volumen. Vid. nostrum commentai’. Anglic. “Ratio et Fides,” η. 65-73. 73. Dico III., in hac pace interna et externa Ecclesiæ Christi hunc textum propheticum Isaiæ, ii. 4, vere et proprie impleri. Hanc interpretationem legitimam esse nil vetat, probabilem esse multa suadent, certam esse multa demonstrant. 74. Primo, legitimam esse nil vetat. I. Non vetat universalitas verborum, si hæc universalitas alibi dictis temperetur (n. 70): illam vero ita temperari infra vide­ bitur. II. Non vis imaginum tam gravis aut stylus ner­ vosus. Verba enim, “ Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces,” facile intelligi possunt tropice, ad significandam pacem magnam. Sive tropice sive ad literam intelligantur, nostrœ interpretationi ap­ prime quadrant. Sola difficultas est cx verbis quæ sequun­ tur :—“ Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.” Sed 1°, nihil obstat ; .:·? λ’ Λ-i Λ ft Ψ ‘y ’Γνί 304 DE ECCLESIA. [Disp. V. quin pax supernaturalis cum suis fructibus sub typo Il pacis temporalis intelligatur (n. 69) : et sic, verbis allegorice acceptis, omnis evanescit difficultas—maxime si II attendatur, primo, hæc verba non magis esse nimis po­ tentia ad significandam tantum pacem magnam, quam verba Cap. xiii. (n. 68) sunt nimis potentia ad significandam Babylonis ruinam, etiam totalem et perpetuam ; et si attendatur, secundo, pacem supernaturalem, qualis de facto semper existât in Ecclesia Christi, pretio et felicitate vera, infinite superare pacem quamcunque pure civilem et mundanam etiam universalissimam et impertur­ batissimam : adeo ut nullus typus pacis et concordiæ mere humanæ possit eam nisi umbratiliter et obscurissime repræsentare ; sicut gloria quævis materialis nonnisi eodem modo possit gloriam supernaturalem repræsentare. 2’. II Pax de qua in Isa. ii. 4, non magis vivide et potenter describitur ut summa et universalis, quam pax de qua Isa. xi. 6-10:—“ Egredietur virga de radice Jesse . . . . Habitabit lupus cum agno : et pardus cum hædo accu­ babit : vitulus et leo et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Vitulus et ursus pascentur: simul requiescent catuli eorum : et leo quasi bos comedet paleas. Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis : et in caverna reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo: quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientis.’’ Illum sub quo hæc fiunt esse Christum diserte testatur Scriptura, Act. xiii. 23 ; Rom. xv. 12, et ex ipsis verbis hujus capitis tam clare patet, quod, ut ait Henderson, “de applicatione hujus prophetiæ ad Messiam, major habetur consensus inter­ pretum [sciz. acatholicorum] quam quoad fere quamvis ' V' Sect. III.] ^’4 /· DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. aliam.”* Hæc est ergo descriptio pacis in regno Christi, seu Ecclesia; et quidem inulto vividior eâ quæ in loco objecto (Isai. ii. 4) habetur. Nihil ergo obstat quominus hic locus de Ecclesia intelligatur. Ergo, primo, hic tex­ tus potest intelligi de Ecclesia Christi ; et hoc sufficit ad solvendam Objectionem (n. 64). Sed— 75. Secundo, hæc interpretatio est valde probabilis. L Quoniam versiculus hic bene potest de Ecclesia intel­ ligi, et quoniam est manifeste continuatio præcedentium, qui, ex probatis, de Ecclesia necessario intelligi debent, ergo et ipse de Ecclesia intelligi debet. II. Pax illa eximia quæ hic, etsi paucis, tam vivide depingitur, ubique in aliis prophetiis, quæ extra omne dubium de Christo et Ecclesia ejus intelligendæ sunt, exhibetur ut attribu­ tum insigne et speciale illius Ecclesiæ, vel directe et in se, vel indirecte in Christo Capite ejus :—“ Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis:' Psalm. Ixxi. 7 ; “Et erit opus justitiœ pax, et cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta:” Isai. xxxii. 17, 18; “Et ponam . . . . universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis:" Ibid. liv. 13; “Et faciam cum iis pac­ tum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus Ezech. xxxiv. 25 ; “ Ecce rex tuus veniet .... et dis­ sipabitur arcus belli : etloquetur pacem Gentibus:" Zachar. ix. 10. ' His adjiciatur textus Isai. xi. 6-10, supra, n. 74, * “ With respect to the application of this prophecy to the Messiah, a greater degree of unanimity obtains among interpreters thari in refe­ rence to almost any other.”—Page 102. VOL·. I. x ► δ DE ECCLESIA. [Disp. V. allatus ; quibus plures alii similes addi possent. Nonne candido lectori stat i m apertum erit his esse annumeratidum et textum Isai. ii. 4, et omnes in idem plane collimare ? 76. Tertio, hæc interpretatio est omnino certa. Est certa, si certo falsa est sententia quæ dicit prophetiam (vers. 4) adhuc esse in toto implendam. Si enim adhuc non in toto implenda, sed jam quoad tempus præteritum impleta sit, et quotidie impleatur, et implebitur, certo nonnisi in Ecclesia Dei impletur. Atqui non est in toto implenda. Sola enim ratio hoc dicendi est quod, ad eam implendam, debeat venire tempus, in quo omnes gentes, saltem conversæ, vivent in pace perfecta et perpetua ; quale tempus nullomodo adhuc venit. Sed tale tempus venturum esse aperte contradicit Scripturæ. L Ubique in N. Testamento, absque ulla temporis limitatione, et sorte, quasi nota, sibi propria et perpetua, Ecclesia exhi­ betur ut acerrime oppugnata ; oppugnata a portis inferi, a diabolo, a mundo, a carne et sanguine ; oppugnata a schismaticis et hæreticis et falsis fratribus ; gladio petita, calumniis et mendaciis petita, telis igneis hostium impla­ cabilium omnigenis petita ; undique oppugnata, semper oppugnata ; re sicut et nomine, et quidem nomine quia re, semper Ecclesia Militans ; victrix quidem in eo qui eam confortat, adjutorium habens in nomine Domini, a pressuris inimicorum non liberanda, sed contra eas robo­ rata, cui, sicut et magno Apostolo, sufficit gratia Domini (vid. I). 6, n. 159, &c.). Non alia pax ei promittitur nisi pax Dei (de qua n. 72); non alia requies prin­ ter eam quæ in patria habebitur, in via speratur:— “ Beati mortui qui in Domino moriuntur : Amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis Apoc. Sect. III.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 307 xiv. 13. Deinde IL, quale est exemplar magnum et æternum justorum et perfectorum omnium usque in finem mundi, et cui quo quis propius accedit eo justior et perfectior est ? Christus humiliatus, Christus bajulans crucem, Christus patiens, Christus crucifixus, hic est ex­ emplar. Vivere commixti malis et membris diaboli, persecutionem et maledictionem pati propter justitiam, uno verbo Christi crucem in omnibus ferre, hæc est vita et via trita, via regia justorum et praesertim perfectorum, usque in consummationem seculi. 77. Talem esse conditionem Ecclesiæ perpetuam ; talem esse prototypum omnibus justis ad finem mundi propositum ; talem esse perpetuo vitam justorum, ex Scriptura planum est :—“ Pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis................ Non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur............. In mundo pressuram habebitis Joann, xiv. 27 ; xv. 20 ; xvi. 33 ; “ Necesse est enim ut ve­ niant scandala............. Sinite utraque [triticum et zi­ zania] crescere usque ad messem............. Messis vero consummatio seculi est Matth. xviii. 7, 30, 39 ; “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me............. Qui non bajulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus Luc. ix. 23 ; xiv. 27 ; “Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi ; si tamen compatimur, ut et conglorificemur .... Quos præscivit, et praedesti­ navit conformes fieri imaginis Filii sui [i. e. in patientia, tribulationibus”], &c. : Rom. viii. 17, 29 ; “Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo Galat. vi. 14 ; “ Beati estis cum maledixerint vobis, et 308 DE ECCLESIA. [Disp. V. persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos Matth. v. 11 ; “ Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur:” 2 Tim. iii. 12. His alia innumera addi possent. Sed hæc omnia nullomodo conciliari possunt cum idea regni pacis externa?, universalis, perfectæ et perpetuæ. 78. Neque contra nostram interpretationem dicatur, nos nimium extollere pacem illam spiritualem, et quasi totum objectum prophétisé in quodam interno collocare. 79· Resp. Nos non nimium extollimus pacem quam Christus ipse et Apostoli tantum extulere ; et in cujus comparatione pax quævis alia vapor est et fumus et um­ bra quæ præterit quasi non esset. Nec totam hanc pro­ phetiam de pace ad pacem internam coarctamus. E contrario, pacem externam nominatim includimus, ut illius fructum eo pretiosiorem, eo magis immarcescibi­ lem et perdurantem quo ex tam sacra radice pullulet crescatque. Aliud est internum, aliud spirituale (sensu quo ea vox hic usurpatur), quod et externum et sensi­ bile sicut et internum esse potest : vid. infra n. 143, et seqq. 80. Object. IV. contra idem Argum. Si textus Isai. ii. 2-5 de Ecclesia interpretandus est, de eadem inter­ pretandi sunt vers. 12-19. Atqui hi de Ecclesia intelligi non possunt : evidens enim est eos adhuc non im­ pleri. Ita Auctor libri “ Ecclesia inter media secula” [“The Church in the Middle Ages”], pag. 5. 81. Resp. I. Negari potest, forsan debet Major ; et certe negari debet id quod in ea supponitur, sciz., ean­ dem materiam seu objectum prophetiæ posse supponi continuatum per textus sequentes, absque ullo argumento quo hoc ostendatur. Resp. II. Dist Min. Non impleti - Sect. 111.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 309 sunt, si singula verba sumantur ad literam, quo sensu ea sum! non intendebat Propheta : Cone. : Si verba “ Super omnes cedros Libani,” &c., 12-19, sumantur symbolice et metaphorice : Nego. Et revera hæc verba metaphorice sumenda esse vix ullus interpres doctus, ut puto, negat. Ita Lowtii, Henderson, qui dicit “ totum hunc locum esse maxime figuratum.”* 82. Object. V. Contra argumentum, n. 41, 2°, quo ex Galat. iv. 26, 27, probatur Isai. liv. (n. 40) intelligi de­ bere de Ecclesia Christi. Equidem hæc prophetia de Ecclesia Christi intelligenda est, sed non qualis adhuc extitit et jam existit, sed qualis extitura sit in fine mundi, cum reliquiae Judaeorum, seu Judaei tunc existentes, conversi fuerint et, cum Gentibus fidelibus, sub Christo Rege, in gaudio et gloria vivent. Regnum seu Ecclesia Christi prout tunc florebit illa ipsa est caelestis Jerusalem (de qua S. Paulus, vers. 26), prout opponitur veteri Jerusalem sterili et derelictæ. Ita Keith, et alii acatholici. 83. Resp. Ista interpretatione apertissime depravatur sensus Apostoli, qui verba Isaiæ, non de Ecclesia in fine mundi, sed de Ecclesia etiam tunc existente et quovis tempore existente, plane interpretatur. I. Statim post ista verba Isaiæ citata, dicit, “ Nos autem, fratres, secun­ dum Isaac promissionis filii sumus” (vers. 28); clare, per hæc, omnes Christianos significans, et explicite om­ nes Christianos tunc existentes, ut nimis evidens est ex verbis nos, fratres, sumus. In illis vero Christianis— sciz., qui vivebant tempore S. Pauli et deinceps in per* “ The whole passage in the prophet is in the highest degree figu­ rative.” » 7 * I ■· ; . i I · ■ 310 de ecclesia. [Disp. V. petuum—impleri prophetiam, constat 1°, ex co quod hic vers. 28 statim subjungitur versiculo27, in qua citatur pro­ phetia : 2°, ex eo quod nexus versiculi 28 cum versiculo 27 diserte indicatur per particulam autem, “Nos autem,” &c., quasi dixisset Apostolus, “ Talem et talem edidit Isaias prophetiam (vers. 27): in nobis autem ista pro­ phetia impletur (vers. 28).” 3°. Cælestis Jerusalem (vers. 26), ea est Ecclesia de qua S. Paulus interpre­ tatur verba Isaiæ : quod omnes, ut. puto, concedunt, et patet ex vocabulo enim, initio vers. 27, quo nectitur hic Vers, cum præcedenti :—“ Scriptum est enim : Lætare, sterilis,” &c. Sed illa cælestis Jerusalem (vers. 26) non est Ecclesia quædam adhuc futura, sed Ecclesia quæ extitit ipso tempore S. Pauli. Est enim illa ipsa Ecclesia cujus erant filii S. Paulus et ceteri Christiani, prout ipse diserte dicit :—“ quæ est mater nostra.” II. Ex scopo et argumento Apostoli, qui hic totus est in revocando Galatas a frequentatione rituum quorundam Judaicorum ad quos declinaverant :—“ Dies observatis, et menses, et tempora, et annos,” vers. 10. Ad istam superstitionem eradicandam docet Legem veterem extinctam esse, Judæos rejectos, et Christianos a vinculo Legis liberos ; quod argumento allegorico ex duobus filiis Abrahæ educto confirmat—quorum filiorum unus (Isaac) figu­ rabat Christianos, alter vero (Ismael) Judæos ; prout et mater prioris (Sara), figurabat Novum Testamentum seu Ecclesiam, mater alterius (Agar), figurabat Vetus Testa­ mentum seu Ecclesiam. Dicit, sicut filius Agari ejectus est, ita et Legem Veterem extinctam esse ; et sic conclu­ dit argumentum : “ Sed · · *·>3 • * ,£x· i b •>h i H 320 DE ECCLESIA. [Disp. V. titia, salus, glaria), optime de Messia intelligi potest: no­ mina enim abstracta pro concretis ponuntur, quo nihil frequentius in usu loquendi : et quidem nonnisi per Messiam habetur justitia, salus, gloria divina (“ in manu Domini, in manu Dei tui”), ut ait Apostolus, “In Christo Jesu, qui tactus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio 1 Cor. i. 30. Sed quod ita intelligi debeant patet 2°, ex vers. 11 (“Ecce Salvator,” II &c.), ubi manifesto de adventu Messiae sermo est. Si autem de adventu Messiæ, de eo sane adventu hæc verba sunt intelligenda, qui simpliciter adventus Messiæ est et ubique vocatur sciz. primus adventus ; nec debent ad is­ II tum secundum adventum, seu potius manifestationem II specialis providentiæ quoad Judæos in fine mundi, re­ stringi aut detorqueri, nisi aliquid in contextu inveniatur ad hoc significandum. Sed nihil est quo hoc significetur aut minimum insinuetur. Imo 33, parallelus est hic lo­ cus cum alio xl. 5, 9, 10, ut admittit Henderson, quem locum fere omnes, ut puto, tenent esse de Messia, * et ex vers. 3, et aliis patet : — “ Et revelabitur gloria Do­ mini ........... Exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem; exalta, noli timere. Dic civitati­ bus Juda: Ecce Deus vester. Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur : ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.” Parallelismus locorum insinuat identitatem materiæ, nisi aliquid adjiciatur ad contrarium suadendum : nihil autem tale in Cap. Ixii. invenitur. 4°. Parallelus est quoque hic locus Isaiæ cum alio loco Zachariæ ix. 9, qui citatur * Ita ipse Henderson, G. Lowth. R. Lowth, Waterland, Clarke, Scott, Hall, àc. 1 Sect. III.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 321 Matth. xxi. 5, tanquam ad literain in Christo impletus : videas loca. 5°. Tituli quibus, 1 Pct. ii., insignitur populus Christianus iidem fere sunt qui hic, vers. 12, occurrunt : —“ Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis.” 9G. Ne nimium his detineamur, vers. 25, Cap. Ιχν., fere idem est quoad singula verba cum vers. 6, 9, Cap. xi, qui locus ab omnibus intelligitur ut regnum Messiæ ab initio significans :—“ Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas : et serpenti pulvis panis ejus : non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.” Primum versiculum hujus Capitis significare conversionem Gentium, et quæ se­ quuntur cæcitatem et rejectionem Judaeorum, patet ex Rom. x. 20, 21, et admittitur ab adversariis :—“ Quæsierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt me qui non quaesierunt me : Ecce ego, ecce ego ad gentem quæ non invocabat nomen meum. Expandi manus meas tota die ad populum incredulum,” &c. : Isai. Ixv. i. 2 ; “ Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant. Ad Israel autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et cOntradicentem Rom. x. 20, 21. Tantum ergo abest septem ultima Capita Isaiæ de secundo adventu Christi in Millennio intelligi debere, quod quæcunque in illis ad Christum et Ecclesiam spec­ tant nonnisi de primo adventu· Christi et de Ecclesia tunc et ex tunc existente intelligi possunt. 97. Tertio, Millennium istud repugnat non solum pro­ phetiis Isaiæ, sed et aliis Scripturis, et signate Novo Tes­ tamento. I. Secundum Millenarios istos, veniet tempus in quo 1°, pax et tranquillitas externa et interna per uni. vol. i. 3'22 DE ECCLESIA. [Disp. V. versum orbem imperturbata dominabitur ; in quo 2°, non amplius erunt hæreses et schismata, neque adversus Ec­ clesiam incursus erunt inimicorum invisibilium aut visi­ bilium ; in quo 3°, non amplius erunt bonum semen et zizania commixta ; in quo 4°, non amplius Christus hu­ miliatus et patiens erit exemplar bonorum, sed Christus triumphans et gaudens. Quæ omnia quam aperte Scripturæ contradicant jam satis dictum est, n. 75, 76, 77. 98. II. Secundum Millenarios, Ecclesia etiam adhuc ex viatoribus constans, aliquando et nonnisi post plurima secula in ipso fine mundi, statum assequetur, cui status ejus ab initio per tot usque secula comparatus angustus est, humilis, obscurus, squalidus. Promissiones Ecclesiæ factæ unitatis, sanctitatis, catholicitatis, &c., per tot hæc secula non implentur, aut nonnisi imperfecte imo imper­ fectissime implentur, in aureo isto ævo in fine seculoru: Il implendæ. Et hæc mutatio stupenda per gentem Judai­ II cam iterum in Palestinam congregatam et coadunatam consummabitur. Sed hæc omnia non solum nullum ne minimum habent in verbis Christi et Apostolorum fun­ damentum, sed iisdem verbis aperte contradicunt; prout ex hoc opere ubique constabit, ex quo videbitur Eccle­ siam a manu Dei in ipso ortu perfectam et omnibus nu­ meris absolutam fuisse conditam. 99. III. Secundum Millenarios, fidelibus viatoribus et his in terris expectandum erit tempus summæ felici­ tatis et gloriæ temporalis. Sed, secundum N. Testamen­ tum, felicitas et gloria temporalis pro nihilo habenda est et despicienda:—‘‘Qui utuuntur hoc mundo, tanquam .non utantur: præterit enim figura hujus mundi :” 1 Cor. vii. 31 ; “ Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo G alat. vi. 14 ; “Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus Sect. III.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 323 est in dextera Dei sedens : quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram:” Coloss. iii. 1, 2: vid.n. 76. Insuper divitiæ et magnificentia in domibus, vestibus, &c., ubique in Scriptura exhibentur ut impedimenta non solum vitse perfectioris, sed etiam, etsi non necessario et ineluctabiliter (per gratiam Dei enim hæc peccati occasio, sicut et aliæ, ex proxima remota fieri potest), etiam ipsius salutis ; ideoque laudabiliter et salubriter evitanda, periculose sec­ tanda; quæque magis decent filios hujus mundi quam filios Christi, qui de seipso dixit, “ Vulpes foveas habent et volucres cæli nidos : Filius aùtem hominis non habet ubi caput reclinet Luc. ix. 58 ; “ Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt Matth. xi. 8 ; “ Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperi­ bus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me .... Arnen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum:” ibid. xix. 21, 23, 24; “Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso,” &c.: Lue. xvi. 19, &c. Ex quibus omnibus, posito isto Millennio, tria sequerentur doctrinæ Novi Testamenti valde repugnantia. . Gloria ista mundana et divitiarum coacervatio et felicitas et beatitas naturalis, quæ omnia, secundum Scripturæ dicta absoluta et diserta, sunt per­ fectionis omnino impeditiva et saluti æternæ per se valde periculosa, et insuper, secluso isto periculo, sunt (ut ipsa docet ratio), creaturæ rationali, ad finem supernaturalem et visionem Dei beatificam destinatae, nonnisi puro, summo et omnimodo contemptu digna, et ut talia temnenda et, saltem ad tutius et præsertim perfectius, fugienda; hæc, inquam, in isto Millennio, i. e. in statu Ecclesiæ perfec- di? -· b'ίί: ii ill k -il DE ECCLESIA. [Disp. V. tissimo, hominibus adhuc viatoribus (hoc enim semper præ oculis habendum est), magnam imo et valde insig­ nem partem illius felicitatis veræ et sacræ etficient quam toties et tam magnifice, ut aliquid præ omnibus antece­ dentibus tam eximium et exoptabile, prædicarunt Pro­ phetae. E contrario, paupertas, et aliae miseriae hujus vitae, et “ passiones hujus temporis,” quæ “ non sunt condignae ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis” (Rom. viii. 18), per quas efficimur conformes imagini Christi, et ejusdem coheredes et heredes Dei, ab illoMillennio penitus exulabunt. Quæ si ita se essent habitura 2°, haud parum, præsertim attenta imbecillitate nostræ naturæ, infirmaretur vis doctrinæ præfatæ et monitorum Christi et Apostolorum. Nos enim credentes, tempus esse, his in terris et posteris nostris, venturum, in quo ea quæ, vel tanquam illicita vel tanquam periculosa vel tan­ quam imperfectiora, nobis vel vetantur vel fugere consu­ litur, fient non solum licita et tuta, sed etiam summam perfectionem illius futuri status saltem partialiter effi­ cientia ; nos, inquam, hæc credentes acriter exinde ad istam felicitatem nobis ipsis comparandam excitaremur. Et ita hæc doctrina nobis esset desideriorum mundano­ rum et operum exinde sequentium quasi occasio proxima, perpetua et, ut aiunt Doctores Theologiæ Moralis, in esse. 3’. Legem Veterem, quæ typica fuit et imperfecta, abro­ gavit Lex Nova—sed implendo et perficiendo : D. 4, n. 21. Secundum doctrinam vero Millenariam, Evan­ gelium Christi alio erit, saltem quoad quaedam gravissimi momenti, abrogandum Evangelio, quo prius non perfi­ citur (quod secundum actuale decretum Dei fieri nequit) sed turpatur : quo quæ terrena et carnalia sunt spiritu­ alibus et divinis commiscebuntur, et cum iis pretio habe- I Sect. ILI.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 325 buntur : quo corda nostra quæ, quantum sinit conditio et infirmitas humana, ad pure cælestia semper et omnino, saltem de consilio, elevari debent, ad bona temporalia convertentur ; quo quæ nunc coram Deo despicienda sunt, gloriam habebunt, et quæ nunc coram Deo gloriam habent et quidem summam, et nos coram Deo beatos reddunt, locum non habebunt. 100. IV. Antiqui Judœi, tempore Christi et ante, expectabant Messiam longe alium ab eo qui vere venturus erat, et in Christo de facto venit. “ Expectabant Pharisæi regnum Messiæ terrenum, illudque magna cum pompa, debellatis omnibus Judaeorum hostibus, institu­ tum iri sperabant,” ait Kuinoel, in Luc. xvii. 20. Hunc errorem capitalem ex male interpretatis Prophetis, conjunctim cum propriis suis carnalibus affectibus, hause­ runt. Inter utrumque regnum Messianicum, Judaicum istud et Millenarium, saltem quoad naturam et formam substantialem, nullam video diversitatem gravem. Si ergo, ut affirmant Millenarii, sex ultima Capita Isaiæ et alia insignia ejusdem et aliorum Prophetarum loca de Millennio intelligenda sunt, non male sed recte Prophe­ tas interpretati sunt Judæi, nec in conceptu naturæ et formæ regni Messianici errabant, sed tantum in hoc quod in primo et non in secundo adventu Messiæ aureum seculum expectabant. Ex quibus sequitur 1°, hac doctrina de Millennio inultum excusari imo et confirmari perni­ ciosum illum errorem Judæorum : 2 , aliquid in ipsis prophetiis aut saltem in N. Testamento inveniri debere, quo non obscure significaretur duplicem esse adventum Messiæ, sciz. ante adventum in die ultimi judicii, et in primo eum esse venturum in humilitate, paupertate, &c., et de hoc adventu sermonem esse in tali et tali prophetia ; «* 326 DE ECCLESIA. [Disp. V. et in secundo adventu solo eum esse venturum eo modo quo expectabant Judæi, et de hoc adventu sermonem esse in tali et tali prophetia. Non solum autem nihil tale invenitur, sed e contrario aliquando in eodem contextu ejusdem prophetiæ, secundum adversarios (vid. n. 92, &c.), de utroque adventu agitur. 101. Urgetur Objectio I. Haud pauci ex SS. Patribus admiserunt doctrinam de Millennio. 102. Resp. Multiplex est species ZSIillennii. Prima est eorum qui tenuerunt Christum in fine mundi, per mille annos, post Antichristum devictum et ante diem universalis resurrectionis, cum sanctis suis a morte sus­ citatis in terris regnaturum in pace et sanctitate summa. Millennium hoc spirituale tenuerunt quidam Patres, sed ex gravioribus paucissimi, et tantum ut opinionem, nullomodo autem ut fidem Ecclesiæ. Hæc opinio, quantum scio, nunquam expresse damnata est ab Ecclesia, a fide tamen communi aliena semper fuisse videtur, futilis est et nullo solido nixa fundamento. Toto tamen cælo, ut evidens est, distat a Millennio jam refutato. Secunda est Cerinthicorum crassa et turpis, juxta quam, in novis­ H simis diebus, sancti his in terris, per mille annos, vitam voluptatibus corporis deditam agent. Tertia est pure Judaizantium qui Ecclesiam Judaicam cum suis ritibus, in fine mundi, restaurandam esse somniarunt. De his omnibus vid Natal. A lex and., Diss. 27, Art. 2 : in 1 et 2 Secui. ; La F osse, de Deo., Q. 4, A. 2 ; Klee, Dog­ mata Christiana, P. 2, C. 7, § 7, n. 4, &c. Quarta spe­ cies Millennii ea est quam jam (n. 86) descripsimus, quæque, quoad substantiam, tot hodie inter Protestanticos auctores habet patronos, sed ex Patribus nec etiam unum. 4 i* Sect. 111.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 327 103. Urgetur IL Quæ in Cap. LX et seqq. Isaiæ Ec­ clesiam respiciunt aut respicere putantur, certo in ea adhuc non sunt impleta; ergo in ejus aliquo futuro statu meliori implenda sunt. Ita innumeri Protestantes. Ergo, multi ex illis concludunt, tempore Millennii sunt im­ plenda. 104. Resp. I. Ultima propositio non sequitur ex pri­ oribus : sed hoc omisso, Resp. II. Dist. primam proposi­ tionem. Non sunt impleta in Ecclesiis Protestanticis aut in aliqua ex iis, aut secundum ideam Ecclesiæ Protestanticam : lubentissime Cone. : Non sunt impleta in Ecclesia. Christi vera, sciz. Catholica : Subdist : in sensu prophetiæ literali, carnali et falso : Cone. : Iu sensu spi­ rituali et vero : Nego : vid. n. 69. Quomodo autem in Ecclesia Catholica implentur, et indesinenter et cumu­ late et ultra omnem modum et mensuram et ultra omnem spem et cogitationem implentur, ex hoc ipso Tractatu, ubi de illius Ecclesiæ Catholicitate, Sanctitate, &c., vide­ bitur et ex aliis tractatibus de Sacramentis, &c., præsertim de Sacramento Pœnitentiæ et Eucharistiae, de Sacri­ ficio Missæ, &c. In his Tractatibus clare ostenditur quam effuse Deus Sponsam suam divitiis sacris et supernaturalibus perpetuo cumulat : vid. D. 3, n. 66, not. 105. Urgetur III., ex Isai. lix. 20 :—·“ Et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus.” Hic est locus a S. Paulo allatus, Rom. xi. 26, et ex quo probat conversionem Judæorum in fine mundi. In hoc loco ergo sermo non est de Ecclesia nisi in fine mundi : ergo nec in Cap. Ix immediate se­ quenti. 106. Resp. L His omnibus concessis non sequitur sermonem esse de Millennio : aliud est cmm Millennium, DE ECCLESIA [Disp. V aliud conversio Judæorum. II. Verba S. Pauli sunt:— ‘‘ Et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob, et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum.” Non relegat S. Paulus ad Isaiam nominatim, sed ad scriptum seu prophetiam aliquam sine nomine auctoris. Non autem constat hunc locum Isaiæ eum esse quem affert : 1°, quia alius est locus, Psalm, xiii. 7, qui bene concinit verbis Pauli :—■“ Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exultabit Jacob, et lætabitur Israel.” 2°. Quia dici potest “Paulum, qui miscere solet ex variis locis testimonia, scribentem ex Sion, ad alias Scripturas re­ spexisse, quæ Salvatorem promittunt oriturum ex Sion, ut Psalm, xiii., lii., cix. ut ait Estius, qui in hanc sententiam aliquantulum inclinare videtur. 107- III. Satis probabile est hunc locum Isaiæ eum non esse quem affert S. Paulus. Non solum enim non ad verbum concinit uterque textus—quod, fateor, nihili faciendum esset, quoniam, in locorum ex V. Testamento relationibus, sæpe non ad verba sed ad sensum atten­ ditur—sed nec etiam quoad sensum. 1 . Secundum membrum prophetiæ ut datur a S. Paulo, sciz. “ et hoc illis, &c.” non invenitur in hoc textu Isaiæ, cujus loco hæc occurrunt :—“ Hoc foedus meum cum eis, dicit Do­ minus : Spiritus meus, qui est in te, et verba mea, quæ posui in ore tuo, non recedunt de ore tuo, et de ore se­ minis tui, et de ore senfinis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum vers. 21. 2°. S. Pau­ lus hic, ut omnes concedunt, sequitur Versionem Sep­ tuaginta, in qua verba sunt “ propter Sionem,” eveKev, non “ex Sion,” er. Textus Hebraicus, “ ad Sionem,” bene, i j ' ' Sect. III.] • DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 329 quoad sensum, concinit cum Vers. Septuag., idem enim est venire ad ct propter Sionem ; nullomodo autein cum verbis S. Pauli, “ex Sion dum (quod sedulo notandum est), in tribus locis Psalmorum supra indicatis, verba, “ ex Sion,” ea sunt quibus utitur S. Paulus. Ex quo, ut ad­ mittit Henderson, “ quidam, non sine ratione, arbitran­ tur Apostolum præ mente habuisse Psalm, xiv. [Vul­ gat. xiii.] 7, ubi eadem ipsa locutio occurrit, relate ad liberationem Judæorum.”* Fatendum est tamen sin­ gula vocabula in primo membro textus (“ Veniet ex Sion, qui eripiat et avertat impietatem a Jacob,”) excepto solo vocabulo epe/cci/, eadem esse in Sept. Vers. Isaiæ ac in Paulo. 108. IV. Duplici modo, præter alios qui ad præsentem materiam non pertinent, aptari possunt verba pro­ missionum et prophetiarum Scripturæ alicui objecto singulari vel particulari. 1°. Prophetia (idem de pro­ missione), talis esse potest ut in illo objecto (seu, si velis, subjecto), cui aptatur plene adimpleatur et exhauria­ tur ; et ad aliud objectum, secundum sensum prophetiæ intentum sive proximum sive mysticum, extendi non potest. Tales sunt prophetiæ de ortu, titulis, dotibus divinis Messiæ, Isai. vii. 14; xi. 1, &c., et alibi. Talis est promissio facta Petro, Matth. xvi. 18, quod fieret petra Ecclesiæ, quæ promissio, sensu proximo, quem so­ lum habet, tota in Petro et successoribus ejus impleta est et impletur, nec ad alios quoscunque extendi potest. Talis est promissio facta Davidf, Psalm. Ixxxviii. 5, 30, * “ It has not without reason been supposed that the Apostle had in his mind Pe. xiv. 7, where the identical phrase occurs, in connexion with the deliverance of the Jews.” ΊΛ 330 I DE ECCLESIA. [Disp. V. thronum ejus in aeternum esse mansurum, quæ in sensu mystico, qui solus sensus hic verus est et a Spiritu Sancto intentus, et de throno mystico sciz. Christi, tota impleta est, et non in alio. 2a. Talis esse potest prophetia (idem de promissione), quod, etsi affirmetur de quadam tota serie, v. g. personarum sibi succedentium, vel de quodam toto universali, v. g. de universo coetu fidelium, vel de quodam toto tempore, v. g. a Christo usque ad finem mundi, attamen non solum æque vera sit de facto, sed etiam a Spiritu Sancto intenta fuit æque vere affirmari de aliquo individuo in illa serie, aut de aliqua parte illius totius universalis, aut totius temporis, ac de tota serie, de toto universali, de toto tempore. Tales sunt multae prophetiæ et promissiones in Vet. et Novo Testamento. Promissio infallibilitatis facta Petro et successoribus ejus æque vera est de aliquo individuo Pontifice ac de tota serie. Promissio facta indefectibilitatis Ecclesiæ æque vera est et æque affirmatur de Sede Petri ac de Universa Ecclesia. Promissiones et prophetiæ in V. et N. Testa­ mento de Ecclesiæ unitate, sanctitate, &c., æque veræ sunt et æque affirmantur de quovis particulari ævo aut die ac de toto tempore a Christo ad finem mundi. * Pro­ missiones de conversione acatholicorum et sanctificatione peccatorum quotidie implenda erant et implentur. His positis nil vetat quominus verba Isaiæ significent mise­ ricordiam divinam prout per Christum Salvatorem ab omnibus Christianis participatur, ab initio Ecclesiæ usque ad finem. Si autem, secundum alicubi revelatum, Judaei * Promissiones hujusmodi (ut suis locis explicabitur) quatenus posi­ tives sunt morali modo impleri possunt; quatenus négatives sunt ne per unum temporis momentum cessant impleri. *· -A * * . ·U · e** . »>« -*" Sbct. ΠΙ.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 331 sint in fine mundi convertendi, bene potuerunt hæc verba a S. Paulo huic ipsi conversioni applicari ; non quasi in ea sola impleantur et exhauriantur, sed quia eam com­ prehendunt. 109. Neque huic objiciatur S. Paulum afferre hunc locum Isaiæ ad probandam istam ipsam singularem con­ versionem Judæorum. Nulla autem esset vis probandi, si locus isto universali sensu intelligendus esset. 110. Resp. Probabilitate æquali dici potest S. Pau­ lum, textu in se et nudo spectato, verba attulisse, non ad illam particularem conversionem probandam, sed utpote quæ in illa verificantur, et tanquam generalem declarationem et enunciationem infinitæ Dei in conver­ tendis hominibus misericordiae, cujus hæc conversio Ju­ dæorum tam insigne exemplum esset : q. d. “ Conver­ tentur Judæi secundum id quod scriptum est de infinita misericordia Dei in convertendis hominibus ad fidem.” Sola difficultas oritur ex verbis “sicut scriptum est.” Sed hæc verba non significant necessario textum per ea allatum per modum argumenti afferri, aut ad materiam cui applicantur solam pertinere et in ea unice verificari et impleri : quod constat exemplis ex hac ipsa Epistola ad Romanos eductis. Sic, Rom. ii. 24 :—“ Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est.” S. Paulus hic, ut communiter dicunt interpretes, ad Tsai. lii. 5, alludit. Sed sane verba quæ ibi occurrunt (“Et jugiter tota die nomen meum blasphematur”), non in solis blasphemiis quæ tempôre Pauli (“per vos” et “blasphematur” ),pYÔÏiitæ sunt implentur et verificantur: neque adducuntur per modum argumenti ad id proban­ dum quod hic de Judæis affirmat S. Paulus; sed tantum quod in illis verificantur sicut et in eorum patribus. Si_____ / •4 * ' ** · 332 DE ECCLESIA. [Disp. V. militer, Rom. viii. 36 :—“ Sicut scriptum est: Quia prop, ter te mortificamur tota die : æstimati sumus sicut oves occisionis.” Hæc verba, ex Psalm, xliii. 23, proxime respiciunt Judæos afllictos sub fine captivitatis Babylonicæ : sed vera sunt de fidelibus quovis tempore propter justitiam insectatis et afflictis, et ut talia a S. Paulo affe­ runtur. II objiciatur, S. Paulum, secundum 111. Neque iterum nos, verba Isaiæ, lix, non in sensu vero quem habent apud Isaiam, sed in sensu accommodato, afferre. - Qui modus interpretandi loca V. Testamenti allata in Novo si semel admittatur, statim ruit vis invicta illius argu­ menti quo exploratus habetur scopus et materia plurium gravissimarum prophetiarum V. Testamenti, ex eo quod tali aut tali sensu in N. Testamento afferuntur. 112. Verba Scripturæ possunt afferri et de quovis objecto affirmari vel sensu vero vel sensu accommodato. Sensus venis ille est quem significari voluit Spiritus Sanctus, et est aut proximus aut remotus. Proximus est •Γ aut literalis aut figuratus vel tropicus (plerumque trans­ latus seu metaphoricus) : remotus generatim vocatur mys­ ticus * Hi omnes sensus sunt veri, et a Spiritu Sancto * Etsi, quoad rem, non est inter Doctores Catholicos nec esse potest dissensio de illa distinctione sensuum, non conveniunt in usu vocabulo­ rum. Sic quidam omnem sensum proximum pro litorali habent, et litoralem, sive verba proprie sive metaphorice intelligantur, vocant. Qui a nobis literalis vocatur, tensum proprium seu grammaticalem vo­ cant. Sensum vero mysticum et spiritualem pro eodem habent. · Est quæstio de vocibus : sed certe in nostra lingua Anglica vocabulum lite­ ralis (“literal”) tigurato vel metaphorico opponitur. Vid. Bonfrerius, Præloq. C. 20, S. 2; Acosta, L. 3, C.5; Janssens, C. 5, S. 1; Glaire, vol. i., C. 6, A. 1 ; Patrtiics, L. 1, C. 1 et 2. Sect. III.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 333 intenti : nisi quod omnis textus Scripturæ sensum habet proximum, nullomodo autem mysticum. Sensus omnis non literalis (sciz. figuratus, tropicus, mysticus), vocatur spiritualis. Sensus accommodatus est sensus verbis Scrip­ turæ accommodatus alicui materiæ applicatis, qui tamen sensus nullomodo verus est, sive remote sive proxime, illorum verborum sensus prout jacent in ipsa Scriptura. Occurrunt exempla quædam hujus sensus accommodati locorum V. Testamenti in Novo allata, sed rara sunt. Vid. Patuit., n. 189, et 475, &c. Nunc ad Objectionem— 113. Resp. 1°. Ex jam dictis de notione sensus ac­ commodati patet interpretationem, n. 108,110, prolatam nullomodo ut accommodatam sed ut veram proferri. 2°. Non infirmatur vis argumenti, &c., ut supra n. 111. Certum est enim omnia loca ex V. Testamento in Novo prolata, non sensu accommodato, sed vero esse intelligenda, quotiescunque vel explicite ista loca in aliqua re impleri et verificari affirmantur, quod significatur per verba “ ut impleretur quod dictum erat per prophetam Matth. xiii. 35, et similia ; vel cum hoc fit implicite v. g. argumentando ex locis allatis. (Vid. de his fusius Bonfrer., loc cit. et alios). 3°. Insuper notandum est sen­ sum accommodatum verborum ex V. Testamento isto sensu in Novo allatorum, etsi non sit sensus verus illo­ rum verborum in V. Testamento, esse tamen prout denuo in Novo afferuntur ; nunc enim per ea hunc sensum sig­ nificari vult Spiritus Sanctus. , 114. V. (Ad Object, n. 105.) Vel iste textus Isai. lix. 20, cum sequentibus Capitibus ita nectitur ut idem habeat subjectum, vel diversum habet subjectum et est de materia prorsus diversa. Si secundum dicatur, ergo nullus est locus objectionis, ut patet. Neque statim et a 334 r.· .· r • •f - r DE ECCLESIA. [Disp. V. priori improbabilis censenda-est hæc hypothesis. Ete­ nim, ut ait Bonfrerius (1. c., S. 3), u subinde more pro­ phetico ab ima re ad rem aliam subito avolant [propheta?], alias a finira ad rem figuratam ita obscure et furtive, ut cum de diversis rebus ante et post sit sermo, videatur tamen totus contextus de eadem re esse, maxime ubi eodem nomine figura et res figurata afficitur ; ut cum ab Israel carnali et populo Judaico tacite ad Israel spiritu­ alem et populum Christianum salitur, idque sub eodem Israelis nomine.” Si primum dicatur, quoniam, ex jam probatis, ea quæ in seqq. Capitibus Ecclesiam respiciunt non de ea in solo quodam suo futuro statu, nec de sola conversione quadam futura Judæorum, nec ullomodo de Millennio intelligi possunt ; ergo nec iste textus. Et sane quædam loca ex illis Capitibus in Novo Testamento, præsertim Ixi. 1, &c. (vid. n. 92), ea perspicuitate citan­ 11 ab ipso ortu significantia, quæ tur tanquam Ecclesiam certo de modo quo S. Paulus affert (si tamen afferat, vid. n. 106, 107) Isai. lix nullomodo affirmari potest. Sed hæc de hac objectione sufficiant, quam, nisi quod quidam adversariorum eam tanti facere videantur, tantum non produxissem. 115. Urgetur IV. Cum Dominus, Luc. iv. 17, &c., legisset usque ad verba “ prædicare annum acceptum” inclusive, plicuit librum et, reddens illum ministro, sedit: quo dare significavit ea quæ sequuntur in Isai. Ixi, sciz. a medio versiculi 2, non» esse de eadem materia. Keith. 116. Besp. I. Omisso quod non post verba illa, sed post verba immediate sequentia, “ et diem retributionis,” finem legendi fecit Dominus—ex eo quod Christus et Apostoli afferendo loca λ . Testamenti post aliquod inci­ sum sistunt, nullomodo sequitur ea quæ incisum illud Sect. ΠΙ.Ί DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 335 sequuntur ad eandem materiam non pertinere : imo, a priori et nisi aliquid positive obstaret, præsumptio potius in contrarium existerct. Non est opus in re tarn plana congerere exempla. Ipsi adversarii, ut vidimus, dicunt S. Paulum afferre Isai. lix. 20, utpote in futura conver­ sione et gloria Judæorum implendum: ergo, quoniam ibi sistit Paulus, quæ sequuntur in Isaia ad diversam materiam spectant ; quod tamen illi vehementissime ne­ gant. II. Manifestum est legenti arctissimos esse nexus inter singula incisa Isai. Ixi. per totum, idemque subjec­ tum. 117. Hæc sunt quæ ad tuendam interpretationem Millenariam, in operibus adversariorum, tanquam argu­ menta, prolata deprehendi. Alia quidem plura profe­ runt, sed prorsus in fundata, declamatoria, inania. 118. Object. VIL: contra argumenta ex prophetiis simul sumpta. Prophetiæ illæ ex Isai. ii., liv.,· &c., non erant implendæ 1°, in, populo Judaico ut quodam toto, seu corpore et societate ; nec 2°, in posteris Abrahæ tan­ tum carnalibus, sed fidelibus Dei servis, seu Abrahæ pos­ teris spiritualibus, i. e. sanctis. Ergo implendæ erant in Ecclesia invisibili. Litton, pag. 159, &c. ; Recensio Evangelicalis, n. 113, p. 295, &c. 119. Resp. I. Illi in quibus istæ prophetiæ implendæ erant—sciz. Christiani, quorum typus erat populus Ju­ daicus—ubique, in illo typo, exhibentur ut quid integrum et totum. An vero Ecclesia Christi sit vera societas infra videbitur, ubi de unitate. II. Ad secundam par­ tem Objectionis, Dist. Prophetiæ implendæ erant in fidelibus Dei servis et posteris Abrahæ spiritualibus: quatenus per fideles significantur illi qui veram habent fidem, et veræ Ecclesiæ sunt membra ; ita ut fidelis op- 336 ■ S F DE ECCLESIA. [Disp. V. ponatur injideli : et quatenus per spirituales Abrahæ posteros significantur qui non per carnalem ab eo genera­ tionem sed alio modo in Ecclesiam cooptantur ; ita ut posteri spirituales opponantur posteris per carnalem gene­ rationem: Cone.: Aliter: Nego. Ecclesia Judaica, et promissiones huic Ecclesiæ ut tali factæ ad propaginem Abrahæ carnalem limitatæ sunt—nisi forsan excipias proselytos justitiæ, qui tamen pauci fuere. Sublata Ec­ clesia Veteri in Christo, origo carnalis ab Abraha pro nihilo est. Illi sunt membra Ecclesiæ Christi quæ ei per vincula a Christo instituta coadunantur. Membra Ec­ clesiæ Judaicæ vocabantur carnales posteri Abrahæ; nos vero spirituales ejus posteri sumus. Promissiones non in societate sed in individuis implendas fuisse vult Litton. Ili individui, secundum illum, sunt sancti soli et ita in solis sanctis, i. e. in Ecclesia invisibili sola, implentur pro­ missiones. 120. Object. VIII.: contra omnia argumenta ex Scrip­ tura. Illi textus probant tantum existentiam cujusdam visibilis Ecclesiæ (“ a visible Church'’) quam nemo negat. Sed præter eam existit alia Ecclesia, quæ vera Ecclesia Christi est, et in qua implentur promissiones divinæ. Litton, passim. 121. Resp. Nullibi in Scriptura affirmatur aut insi­ nuatur duas esse Ecclesias. Ubicunque mentio de Eccle­ sia fit, de Ecclesia simpliciter fit, et de ea simpliciter et absolute factæ sunt promissiones ; sive nomine Ecclesiæ, sive Corporis, Templi, &c., vocetur : Vid. dicta supra, D. 3, S. 2, 3, et textus infra afferendos ubi de Ecclesiæ unitate, &c. 122. Object. IX.: contra argumenta ex N. Testamento, n. 54, &c, seu potius contra quasdam eorum particulas. Skct. III.] DF- VISIBILITATE ECCLESIÆ I. Quoad Matth. v. 14:—“Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita potest lux aut civitas, etsi in se utraque sit clarissima, nubibus et nebulis obscurari : ergo et Ecclesia, quæ illis comparatur. II. Quoad Matth. xviii. 17 :—“ Si non audierit eos, dic Ecclesiæ,” &c. 1°. Hæc verba non probant Ecclesiam esse omnibus, etiam iis qui extra sunt, visibilem, sed tantum fidelibus. 2°. Sermo est ibi non de universali Ecclesia, sed de aliqua particulari ecclesia ; non enim Ecclesiæ universali deferuntur hujusmodi accusationes. 3°. Sermo non est etiam de aliqua ecclesia tota, sed tan­ tum de ejus moderatoribus. Sam, Gabdiner apud Gib­ son, vol. xiv., pag. 254, &c. 123. Resp. ad Primum. 1°. Comparatio fit cum luce et civitate quatenus sunt objecta conspicua, non quatenus sunt obscurationi obnoxia vel actu obscurentur. Et hoc est secundum universalem et certum usum loquendi. Sic, si aliquis, propter suam ignaviam, vocaretur “ mu­ lier,” statim intelligitur eum esse ignavum, etsi mulier dari potest fortis, et tales dantur. Sic, aliquis vocari potest “ aquila,” ad significandam aciem oculorum ejus aut animi eximiam, etsi dari potest aquila cæca. Et sic in quocunque alio exemplo quod afferri potest. 2°. In textu diserte exprimitur id quod ipsa comparatio per se satis significat. “ Vos estis lux mundi” i. e. non lux ob­ scurata, sed lux per quam mundus illuminatur. 11 Non potest civitas abscondi,” &c., ergo pomparatio fit cum ci­ vitate non quatenus obscurari potest, sed diserte quate­ nus non solum non obscuratur, sed obscurari non potest. Simili modo Joannes Baptista a Domino vocatur non tantum “ lucerna”—quod tamen abunde sufficeret ad sen­ sum intentum significandum, sciz. lucernæ ardentis et vol. i. < DE ECCLESIA. I 1 [Disp, V. lucentis—sed “lucerna ardens et lucens :n Joann, v. 35. Sic, Simon non tantum vocatur “ Petra,” non quatenus petra confringi potest, sed quatenus est quoddam firmis­ simum et firmans—quod abunde significat ipsa vox “ petra”—sed diserte vocatur petra firmissima et firmans, quod a verbis subjunctis, “ et portæ inferi,” &c., Matth. xvi., significatur : vid D. 6, n. 133, et seqq. 124. Resp. ad Secundum. Ad lam particulam : varia Ecclesiæ munera, operationes, &c., omnino visibilia sunt non solum domesticis fidei, sed extraneis ; ut patet ex dictis, n. 57. Ad 2,km. Variæ operationes in singulis ec­ clesiis particularibus factæ, simul junctæ sunt operationes Ecclesiæ universalis ; sicut omnes ecclesiæ particulares junctæ efficiunt Ecclesiam universalem. Ad 3iam. Dist. Per vocabulum “Ecclesiæ” significantur præpositi Eccle­ siæ : Cone.: In toto textu non alii significantur, et directe et indirecte : Nego. Significantur reus, accusator, quaestio et sententia judicialis, publica excommunicatio rei con­ tumacis, publica ejusdem deinceps a fidelibus evitatio, et uno verbo quæcunque hujusmodi negotia et comitari et sequi nata sunt. § 2.—Objectiones contra Propositionem. 125. Object. X. “Simile est regnum cælorum the­ sauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, ab­ scondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum Matth. xviii. 44. Si ex nominibus Domus, Corporis, &c., concludatur Eccle­ siam esse visibilem, eodem jure ex nomine Thesauri ab­ sconditi concluditur eam esse invisibilem. 126. Resp. Trita est regula, omnibus tironibus nota, rerum sccum comparatarum non esse exquirendas aut i Sect. III.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 339 urgendas similitudines, præterquam in iis qualitatibus in quibus comparantur. Sic, si vir fortis leoni compa­ retur, aut leo vocetur, in fortitudine sola comparatio fit: neque concludendum est illum virum debere, ut justa sit comparatio, habere jubam sicut leo, aut rugire sicut leo, &c. Sicut leo, ut terminus comparationis, est signum fortitudinis, vulpes astutiæ, asinus stoliditatis, &c., ita et thesaurus est signum pretii : prout constat ex usu com­ muni, et in textu etiam clare declaratur per verba, “ quem qui invenit homo,” &c. “ Christus præcedentibus qua­ tuor parabolis, scilicet, seminantis, seminis, grani sinapis, et fermenti declaravit naturam, vim et efficaciam Evangelii, id est, prædicationis et doctrinæ Evangelicæ, nunc duabus sequentibus, scilicet, thesauri, et margaritae de­ clarat ejusdem pretium, quod tantum est ut omnium rerum jactura merito sit comparandum A Lapide, in loc. 127. Object. XI. “Interrogatus autem a Pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis dixit : Non venit regnum Dei cum observatione : neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est Luc. xvii. 20, &c. Per regnum Dei hic signi­ ficatur Ecclesia Messiæ in terris : tum quia de hoc solo cogitabant Pharasæi ; tum quia, ex responso, Christi illud regnum jam actu extitit. Atqui regnum hoc est invisi­ bile, utpote quod venit sine observatione, et intra illos, i. e. internum, erat. 128. Resp. Variæ sunt interpretationes, magis aut minus probabiles, illius regni Dei, quas videas apud com­ mentarios. Posito quod significetur regnum Messiæ in terris, seu Ecclesia, quæ mihi interpretatio multo proba­ bilior est—Ecclesiam autem intelligo in suo initio et ra- <0 340 DE ECCLESIA. [Dj$p. y. dice, non nt jam conditam et stabilitam, ut talis enim tunc temporis non extitit—dico Pharisæos expectasse Messiam esse venturum cum observatione, pera rcapaτηρησα»^ i. e. cum “ splendore, pompa Schleusner, in voc. : “ Cum regio splendore, triumpho, et aliis qua­ lia expectabant Pharisæi et nunc quoque Judæi expec­ tant. Nam externa pompa et majestas, sive aliæ similes res observationi aliorum patent Rosenmuller, in loc. Ita et Kuinoel, Whitby, Elsley, &c. Forsan ergo sub­ dole interrogabant Christum de hoc regno, insinuantes ipsum, cum non ita venerit, non esse Messiam. Sed, sive hoc animo interrogaverint sive non, Christus eorum notiones erroneas, tum de modo tum de tempore adventus Messiæ correxit, dicendo illum non venire cum isto ap­ paratu, imo non esse venturum sed jam venisse, et reg­ num ejus in medio illorum esse—euro? vpw, inter vos, m medio vestri : ita Rosenm., Kuinoel, Bengel, Whitby, Bloomf., Elsley, in loc. contra Schleusn., Parkhurst, Robinson, in voc. Quod autem dicitur esse in medio hominum, hoc ipso non tantum non declaratur esse in­ visibile, sed e contrario declaratur esse omnino et valde visibile. I29. Quidam intclligunt “ intra vos” de regno Christi in animis justorum per gratiam. Ita quidem Christus regnat : sed per hoc non tantum non tollitur visibilitas Ecclesiæ, sed efficitur et augetur. Quo latius enim est hoc regnum Christi, quo plures habet thronos spirituales in animis fidelium, eo magis per externam manifestatio­ nem illarum gratiarum fit Ecclesia formaliter visibilis et gloriosa. Hunc vero non esse genuinum sensum hujus loci tenent supra allati interpretes Protestantici, et patet ex eo quod certo in animis Pharisæorum non hoc modo .Ï! Sect. 1Π.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 341 regnavit Christus. Neque admittendum contra hoc quod habet Markland apud Parkhurst, sciz. “vos” hic non significare solos Pharisæos sed omnes homines ; sicut in Lue. xxii. 19, “quod pro vobis datur,” significatur pro omnibus. Resp. 1°. Saltem includuntur Pharisæi, et, ut dictum est, non regnabat Christus isto modo in illis. 2°. Neque regnabat in omnibus, imo, tunc temporis, regna­ bat nonnisi in paucis—saltem paucis relative. 3°. Quoad Lue. xxii., scimus, ex aliis locis innumeris, Christum fu­ isse traditum pro omnibus : sicut diserte habetur Matth. xxvi. 28 ; Mare. xiv. 24 :—“ Qui pro multis [i. e. omni­ bus] effundetur.” Scimus autem ex eadem Scriptura · Christum non ita per gratiam tunc regnasse, aut etiam nunc in omnibus regnare. o 130. Sed quicquid per hæc et alia verba hujus tex­ tus significetur, certum est non posse significari invisibi­ litatem Ecclesiæ. Ecclesia enim eo tempore, jam incho­ ata et exigua, in ipso Christo eminenter et principaliter constabat. Christus autem erat tunc eminentissime vi­ sibilis ut divinitus missus et verus Messias. 131. Object. XII. “Venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare:” Joann, iv. 23, &c. Ecclesia cujus cultus est omnino invisibilis, ipsa invisibilis est. Atqui talis esse debet cultus in Ecclesiæ Christi. 132. Resp. Nego Min. I. Ipsi Protestantes suum cultum externum habent, templa, vestes ministeriales, conciones et orationes et cantus publicos, ritus et cærimonias, imo et, saltem in Ecclesia Constituta, etiam rubriculas suas. Dill 342 DE ECCLESIA. [Disp. V. 133. IL Illa adoratio in spiritu et veritate, quodcunque significet, certissimo non significat cultum invisibi­ lem et pure internum. Deum enim esse culto externo et visibili colendum clamat ipsa ratio (ut ostendunt Ethici Philosophi), clamat millies Scriptura, in qua ex­ terni actus fidei, spei et charitatis ; zelus pastorum in praedicando, invigilando, gubernando, &c. ; bonum ex­ emplum, opera misericordiæ, opera mortificationis, fre­ quentatio Eucharistie, et alia innumera hujusmodi et cum his conjuncta, et verbis Christi et Apostolorum, et exemplis fidelium, commemorantur, suadentur, urgen­ tur. In re adeo clara non est opus textus congerere : vici supra, n. 57. Sed hæc omnia ea sunt quæ variis modis cultum externum efficiunt. 134. “ Prædicta Christi verba referri possunt, vel ad locum, vel ad ritum et modum adorandi : atqui quocun­ que modo intelligantur, non favent adversariis. “ Non primo modo : Nam interroganti Samaritan® ubi nam adorare oporteret, an in monte Garisiin, ut Sa­ maritani ; an in templo Hierosolymitano, ut Judæi, re­ spondit Christus venisse horam quando neque in monte, neque in Jerosolymis adorabunt Patrem : quasi diceret, nullo in loco certo astringendos fore ad adorandum ; sed ubicunque voluerint, liberum ipsis fore adorare et pub­ lico ritu sacrificare .... Non secundo modo : Nam si prædicta verba intelligantur de ritu adorandi, nihil aliud significant, quam in lege Evangelica Deum non esse adorandum, vel ritu Judæorum, vel ritu Samaritanorum, sed ritu Christianorum proprio, qui est adorare in spiritu et veritate. Quid sit autem eo loci adorare in spiritu et veritate, varie exponunt Interpretes Tournelly, Q. 2, Art. 7. Sect. 111.] I DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 343 135. Verborum “ in spiritu et veritate” interpretatio illa nobis verisimilior videtur, secundum quam Spiritus opponitur cultui mere externo et absque debitis disposi­ tionibus internis, de quo Malach. i. 10, &c. :—“Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra,” &c., et Psalm, xlix. 13, &c. :—“ Numquid manducabo carnes tauro­ rum ? aut sanguinem hircorum potabo ? Immola Deo sacrificium laudis,” &c. Veritas opponitur vel cultui falsorum deorum, vel typico cultui et ritibus Vet. Legis, secundum verba S. Pauli :—“ Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum Heb. x. 1. 136. Object. XIII. “Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium Angelorum frequentiam, et Ecclesiam primiti­ vorum qui conscripti sunt in cælis,” &c. : Hebr. xii. 22. Ecclesia hic significata est Ecclesia Christi militans per oppositionem Ecclesiæ Judaicæ, ut patet ex vers. 18 :— “ Non enim, accessistis ad tractabilem montem,” &c. Sed Ecclesia hic significata est invisibilis ; ut patet ex ipsis verbis, et ex eo quod opponatur Ecclesiæ Judaicæ vi­ sibili, monti tractabili. 137. Resp. Etsi quidam dicant sermonem hic esse de sola Ecclesia triumphanti, et ideo negant Majorem, germanior tamen videtur alia interpretatio, secundum quam Dist. Maj. Ecclesia hic significata est sola militans : Nego : Est partim militans et partira triumphans, et Apostolus a priori incipiens ad posteriorem ascendit : Cone. Per “ Sion montem et civitatem Dei viventis” significatur Ecclesia militans, quæ ex probatis visibilis est. Quæ sequuntur autem “ et multorum millium,” &c Τι 344 ■' DE ECCLESIA. [Disp. V. significant Ecclesiam triumphantem. Quoad “ tractabi­ lem montem,” Ecclesia Christi huic opponitur, non ut invisibilis visibili, sed ut spiritualis terrenæ, ut realitas et perfectior typo et imperfectiori. “ Antithesim hic in­ stituit Apostolus inter modum, quo initum fuit primum Η fcedus, et modum, quo initum novum ; inter promissa, quæ in illo facta sunt, et promissiones, quæ factæ sunt in novo ; inter sanguinem, quo vetus sancitum est, et sanguinem, quo sancitum est novum ; inter spiritum ve­ teris et spiritum novæ legis. Initum enim est primum fcedus cum terroris apparatu, secus ac factum fuit in novo ; promissiones illius fœderis erant temporales, spi­ 31 rituales vero promissiones novi, et æternæ ; sancitum illud est sanguine brutorum, sancitum vero hoc sanguine ipso novi mediatoris, Christi Domini ; spiritus veteris testamenti erat timoris et minarum, spiritus novi est spi­ ritus amoris, seu adoptionis et gratiæ. Ad illud acces­ serunt Ilebræi corporeis vestigiis, ad istud Christiani accesserunt, et accedunt per fidem, qua præterea anhe­ lant ad patriam cælestem, ad consortium angelorum et Ecclesiam primitivorum descriptorum in cœlis Per­ rone, P. 1, η. 83. 138. Object. XIV. “ Et ipsi tanquam lapides vivi superædificamini domus spiritualis, sacerdotium sanc­ tum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum 1 Pet. ii. 5. Ecclesia est domus spiritualis, et cultus ejus spiritualis est. Est ergo in­ visibilis. c 139. Resp. I. Quoad domum spiritualem ; Spiritua­ lis non opponitur visibili, sed vel significat spiritualem seu metaphoricam ut oppositam literali seu naturali, eo modo quo Ecclesia vocatur Corpus Christi, propter simi- Sect. III.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 345 litudinein inter unionem ejus cum Christo et unionem corporis humani cum capite, &c. Ita intelligitur 1 Co­ rinth. x. 4 :—“ Bibebant autem de spiritali, consequente cos, petra.” Ita diserte de utroque loco, sciz., 1 Pet. ii., et 1 Cor. x., Robinson, in voc. τπ/ευματ/λ-ος. Vel signifi­ cat supernaturalibus donis cumulatum, quo sensu opponi­ tur mundano, carnali, &c. ; vel utrumque significat. Quoad hostias spirituales, hæ vel hostiis carnalibus et in se infructuosis Veteris Legis opponuntur, vel cuivis cultui externo, ut sic, et sine debitis dispositionibus in­ ternis præstito, vel utrique. II. Tantum abest Aposto­ lus ab insinuanda Ecclesia invisibili, quod statim, vers. 9, visibilitatem eximiam adstruat :—“Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acqui­ sitionis : ut virtutes annuncietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum” Ecclesiæ ergo Christi est late declarare (“to declare abroad,” “to make widely known Parkhurst, Robinson, in voc. εξαγγέλλω, hunc ipsum locum Petri afferrentes), divina sua charismata, mirabilia quæ in ea operatus est Deus ; et hoc quidem non ore tantum sed opere :—“ Non diligamus verbo, ne­ que lingua, sed opere et veritate 1 Joann, iii. 18. 140. Object. XV. “ Hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel post dies illos dicit Dominus : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit ultra vir proximum suum,” &c. : Jerem. xxxi. 33. 141. Argumentum quod ex his verbis conficitur, quodque ut grave et decretorium a quibusdam Protestantibus affertur, non tollit visibilitatem Ecclesiæ, nisi in quantum tollit ejusdem magisterium et auctoritatem in 346 ■ DE ECCLESIA. [Disp. V. docendo. Aptius ergo excutietur infra in Disput. de isto magisterio ; ubi ostendetur illud non solum non tolli isto textu, sed et firmari. Sunt et alii quidam, textus de quibus quid simile hic intelligi volumus. 142. Object. XVI. Catholici adeo extollunt magnique faciunt visibilitatem Ecclesiæ, ut vitam ejus internam, si non e medio tollere, saltem valde deprimere et minoris facere videantur. Veram essentiam Ecclesiæ non, ut Protestantes, in invisibili, sed in notis externis ponunt. Non vitam internam fundamentum et fontem illius quod visibile est faciunt, prout faciunt Protestantes ; sed, e ‘ contrario, quod visibile est faciunt fundamentum et fon­ SÏK , tem vitæ internæ. Hæc constant ex verbis Bell armini II de Eccles. L. 3, C. 2 :—■“ Hoc interest inter sententiam nostram et alias omnes, quod omnes aliae requirunt in­ ternas virtutes ad constituendum aliquem in Ecclesia, et propterea Ecclesiam veram invisibilem faciunt : nos au­ tem, etsi credimus in Ecclesia inveniri omnes virtutes, fidem, spem, Il charitatem, et ceteras ; tamen ut aliquis aliquo modo dici possit pars veræ Ecclesiæ, de qua Scripturæ loquuntur, non putamus requiri ullam internam virtutem, sed tantum externam professionem fidei et sa­ cramentorum communionem, quæ sensu ipso percipitur.” Quæ verba, ut patet, idem sonant ac si dixisset Bellarminus Protestantes facere internam societatem Spiritus essentialem Ecclesiæ veræ, Catholicos autem facere istam societatem non essentialem.—Litton, L. 1, C. 2, pag. 79, * * “ The controversy between Romanists [Catholics] and Protes­ tants, in reference to the idea of the Church, is reducible to the ques­ tion, Does the true being of the Church lie in its external characteris­ tics, prin its unseen life? or, to put the same question in another form, r ·<> - Secî. III.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 347 et iterum, pag. 194. Ita etiam Elliot, Delineatio, p. 449, et alii Evangelicales communiter. 143. Resp. Hic, sicut et alibi plerumque, errant ad­ versarii Protcstantici, doctrinam Catholicam nec vere nec integre apprehendentes. L Tanti facimus internam Ecclesiæ vitam, interna ista charismata seu animam qua vivit Ecclesia, quod credamus et confiteamur externa et visibilia suam firmitatem et gloriam ex iis charismatibus derivare, et tanti esse quia ea quæ tanti sunt manifestant, et iis demptis (per hypothesim impossibilem loquimur) nullius valoris fore, imo nullomodo amplius stare posse : vid. supra, n. 4, et D. 2, n. 38. “ Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis, circumamicta varie­ tatibus.” Non omnis quidem intus, sed ab intus. Lau­ dando externam gloriam, laudamus eo ipso internam ; et quo magis laudatur illa, laudatur et hæc. 144. II. Non ponimus essentiam veram Ecclesiæ in quodam externo, sicut nec in quodam interno, sed in utroque simul inseparabiliter juncto : sicut non ponimus essentiam hominis in anima sola aut corpore solo, sed in anima et corpore hypostatice unitis. 145. III. Quod visibile est in Ecclesia non facimus fundamentum et fontem vitæ internæ, sed vitam inter­ nam facimus fundamentum et fontem omnis exterioris gloriæ ejus. Quod dixit Paulus de seipso, “ Gratia Dei Is the life within the foundation and soifrcc of that which is visible in the Church ; or, on the contrary, is that which is visible the foundation and source of the life within ?............. "Which [i. e. the passage quoted from Bellarminc], as is evident, is equivalent to saying, that Protestants make the inward fellowship of the Spirit essential, Romanists [Catholics] non-essential, to the idea of the Church in its truth.” 348 Γ DE ECCLESIA. [Disp. V. sum id quod sum” (1 Cor. xv. 10), et de Ecclesia pariter verum est : gratia Dei id est quod est. Quæ statim ad­ dit Paulus, “ Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed il est. gratia Dei mecum,” et de Ecclesia similiter verum Gratia Dei perpetuo docet et sanctificat homines, bonum certamen certat et abundanter laborat ; non illa autem, sed gratia Dei secum. 146. IV. Non dicimus internam societatem Spiritus esse non essentialem Ecclesiæ veræ, sed illam præ omnibus essentialem esse tanquam dogma fidei summum et tenemus et declaramus. H 147. V. Ecclesiæ gloriam externam et visibilitatem eminentem magnificamus et collaudamus, quia 1°. Mag­ nificatur hæc visibilitas toties tantumque in S. Scriptura, ut patet ex locis adductis in nostra Probatione. 2°. Per hanc visibilitatem Ecclesia enarrat gloriam Dei. Per hanc, sicut cum Israelitis in mari per columnam igneam, se Deus manifestat cum Ecclesia, in manu forti. Per hanc se veram et divinam esse ostendens, consolatur confortatque filios, et qui foris sunt ad se attrahit. 3°. Visibili suo ministerio, in variorum munerum functioni­ bus visibilibus, dispensat mysteria Dei. Per juge magisterium, sacramentorum administration em, &c., fides propagatur et sana conservatur, peccatores ad poenitentiam excitantur et justi fiunt, et qui justi sunt justificantur adhuc, et alia ejusmodi quotidie pera­ guntur ; prout partim in hoc Tractatu, partim in Trac­ tatibus de Baptismo, de Eucharistia, et aliis, evincitur. Magna quidem res est hæc visibilitas, et magni certo facienda. Adversarii, præter alios errores, hæc duo confun- rrï-' Sect. III.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. dunt, sciz., quod est essentiale Ecclesiæ ipsi, et quod est essentiale ut aliquis sit membrum Ecclesiæ. Virtu­ tes fidei, spei, charitatis, &c., sunt essentiales Ecclesiæ, ita ut illis nunquam carere possit. Sed non sunt, saltem omnes, essentialis conditio in individuis ut sint vera membra Ecclesiæ ; prout jam ostendimus, D. 3, S. 2. Non omnia quæ prædicari possunt aut debent de ab qua societate, ideo prædicari possunt aut debent de singulis membris illius societatis. Natio Anglica jure vocari potest natio fortis et opulens, etsi multi sint Angli ignavi, multi pauperes. Litton Anglice reddens verba Bellarmini, “tamen ut aliquis aliquo modo dici possit pars veræ Ecclesiæ,” omittit illa duo vocabula “ aliquo modo.”* Hæc tamen gravia sunt ; per ea enim significatur mem­ brum carens istis virtutibus non pertinere ad Ecclesiam perfecte, sed imperfecte, etsi, saltem si retineat fidem, (D. 2, S. 4), vere : vid. D. 2, n. 27, &c. 148. Multis urget hanc Objectionem Litton, praeser­ tim L. 1, P. 1, C. 3, Sect. 2, a pag. 198 ad pag. 242. Sed nihil invenimus quod nobis negotium hic facessere debere putamus. Fere omnia enim fundantur in doc­ trina illa Lutherana de natura Fidei, quam describit seu definit, non ut assensum quo creduntur revelata a Deo, sed “ internam apprehensionem Christi, fiducia in eo ut solo Salvatore.”! De hoc autem, ut jam dictum est, in Tractatu de Gratia. Cetera, si quæ sint, vel sunt contra Puseyitas ; vel in nostra doctrina male intellecta fun* “But we deny that to constituto a man a member [“aliquo modo”] of the true Church, any internal virtue is requisite.” f “It [faith] is an internal apprehension of Christ, a trust in Him as the only Saviour.”—Pag. 225. >1 ■ I! r 350 DE ECCLESIA. [Disr. V. dantur—ut cum dicit (pag. 203) Sacramenta, secundum nos, effectum habere “sine bono motu utentis.” His igitur omissis. 149. Object. XVII. In N. Lege spirituale rituali multo magis præponderat, quam in V. Lege. Ergo Ec­ clesia N. Legis debet esse minus visibilis. Resp. Ergo debet esse multo magis visibilis. Responsio patet ex dictis, n. 79r129, 143. 150. Object. XVIII. Corpus cujus Caput invisibile est, debet et ipsum invisibile esse. Atqui Caput Eccle­ siæ, Christus, invisibile est. 151. Resp. I. Dist. Major. Si Deus rem aliter non ordinaverit : Trans, vel Cone. : Si rem aliter expresse ordinaverit : Nego. Vidimus autem ex verbo Dei eum aliter suam Ecclesiam constituisse. Resp. II. Nego Min. Christus in terris et in sua Ecclesia eminentissime et cla­ rissime perpetuo visibilis est, non equidem in se, sed alio duplici modo 1°, in effusione continenti et copiosa gra­ tiarum et charismatum, quæ eam ditant, et per eam in omnes effulgent. “ Super te . . . orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. ... Et videbunt gentes jus­ tum tuum, et cuncti reges inclytum tuum Isai. Ix. Ixii. ; “ Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis ; ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me Joann, xvii. 22, 23. Visibilis est 2°, in iis qui ministri sunt ejus (1 Corinth, iv. 1), praesertim in Romano Pontifice, (pii potestate plenaria, universali et suprema indutus, vices Christi gerit in terris :—“Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit ; qui au­ tem me spernit, spernit eum, qui misit me Luc. x. 16 ; “ Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo ex­ hortante per nos 2 Gorinth. v. 20. Sect. III.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 351 152. Object. XIX. Illa debet esse invisibilis cujus certamen perpetuum est cum hostibus invisibilibus, sciz., diabolis. Atqui talis est Ecclesia. 153. Resp. I. Nego Major. E contrario, quoniam Ecclesia a Deo constituta est ut sacrum illud imperium magnum, quo contercndæ essent potestates infernales, et victoria crucis Christi reportaretur, omnino oportebat ut regiam et divinam suam majestatem manifestaret, i. e. ut esset eximie visibilis. Resp. II. Nego Min. Ecclesia hostes habet visibiles, mundum et camem. Hostes ha­ bet invisibiles, qui eam impetunt non tantum invisibiliter sed visibiliter, sciz., excitando malos homines qui eam contristent, vixent, coarctent, et omnibus modis demo­ liri conentur. 154. Object. XX. Ecclesia fit visibilis per externam manifestationem dotum internarum. Atqui fieri potest quod hæ dotes amittantur, et quod ergo externa manifes­ tatio, v. g. fidei, sit ficta et simulata : quo casu visibilitas non esset formalis. 155. Resp. Dist. Min. Manifestatio fidei, &c., potest esse ficta in paucissimis individuis, et ad breve tempus : Cone. : Per universam Ecclesiam, aut late per eam, aut ad longum tempus : Nego. I. Jam probatum est Eccle­ siam esse indefcctibilem. Si vero talis simulatio eam to­ tam aut late invaderet, plane deficeret·. IL Naturæ ho­ minum absolute repugnat, magnam multitudinem, etiam ad breve tempus, simulationem hanc induere : maxime quoniam talis multitudo constaiet ex individuis varia­ rum nationum, linguarum, præjudiciorum, &c., &c. ; et quoniam nulla esset ratio commodi aut voluptatis indu­ cens in hanc simulationem, sed e contra multa ab ea averterent. Etiam pauci, nisi forsan unus et alter, in ΐ! L I 1 > . i 352 DE ECCLESIA. [Dl8P. V. tali simulatione diu persistere non possent : vid. D. 3, n. 93. 156. Object. XXI. Si Ecclesia sit adeo visibilis, toti mundo visibilis esse debet. Sed talis nunquam fuit. 157. Resp. Recole dicta supra, n. 10 : quibus hic addi potest, visibilitatem implicare quidem catholicitatem loci, sed non simultaneam per universum mundum. Sufficit lata illa diffusio, quam postea ostendemus esse attributum Ecclesiæ. 158. Object. XXII. Ecclesia potest undique ita afflic­ tationibus et persecutionibus circumdari et obrui, ut ad interitum vergere videatur: quod quidem haud semel, tempore Imperatorum Romanorum, contigit. Atqui talibus certe temporibus non potest vocari eminenter vi­ sibilis. Hinc Ecclesia Christi vera et pura, sub longo Romani Pontificis dominatu, per media secula, “ pusillus grex,” delituit, secundum prophetiam :—“ Et datæ sunt mulieri alæ duæ aquilæ magnæ, ut volaret in desertum locum suum, ubi alitur per tempus et tempora et dimi­ dium temporis, a facie serpentis Apoc. xii. 14. Ita *multi Protestantes. 159. Resp. I. Dist. Maj. Ita potest Ecclesia afflic­ tari, ut, re oculo carnis et humanitus considerata, et non attentis promissionibus Christi, ad interitum vergere vi­ deatur : Cone. : Re oculo fidei considerata, et attentis istis promissionibus : Nego. 160. Resp. II. Nego Min. E contrario, in afflictati­ onibus istis præcipue manifestus est digitus Dei in Eccle­ sia : præcipue elucent attributa ejus divina, fides firma, sanctitas heroica, robur invictum. Insurgunt adversus eam caro et sanguis, insurgunt principes et potestates et rectores tenebrarum harum : et ipsa non est sapiens se- Sect. IV.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. cundum carnem, nec potens, nec nobilis, sed stulta et infirma et ignobilis et contemptibilis. Sed virtus Dei in infirmitate ejus humana perficitur. Vulneratur, et ad­ huc vitam habet, et abundantius habet. In speluncis et cavernis terræ concluditur ; et dilatat locum tentorii sui, et ad dexteram et ad lævam penetrat, et Gentes hæreditat, et civitates desertas inhabitat. Victrix, dum victa conclamatur, ostendit inferi portas superbas nunquam posse adversus eam prævalere. * “ Astiterunt reges ter­ ræ, et principes convenerunt in unum, adversus Domi­ num et adversus Christum ejus............. Qui habitat in cælis irridebit eos : et Dominus subsannabit eos:” Psalm. 161. Resp. III. Quoad id quod additur de Ecclesia pura latitante, sciz., in Paulicianis, Albigensibus, &c., omissa quæstione de eorum vera indole et moribus,f dico breviter statum illarum sectarum non tantum non similem, sed prorsus dissimilem fuisse statui Ecclesiæ tempore persecutionum sub Imperatoribus. Hæc enim non tantum non se in loca remota et obscura recepit et ibi se abscondebat, sed quo magis oppressa est eo magis claruit, crevit, ampliata est, ad dexteram et ad lævam penetravit ; ita ut vere scripserit Tertullianus de Eccle­ * Ephes. vl 12; 1 Cor. ii. 26; 2 Cor. xii. 9; Joann, x. 10; Hobr. xi. 38 ; Isai. liv. ; Matth. xvi. f Mirum est etiam hodie inveniri Prof,estantes specie saltem et no­ mine doctos, quos non pudet de sectis illis obscocnis, spurcis, nefariis humanius loqui. Fateor non multos tales scriptores dari, qui tamen ab auctore Protcstantico vere docto, Maitland, in variis a se de hac materia editis commentariis, severe vapulant. De fanaticis istis, in quibus an crassa praevaleat ignorantia an vesania an spiritus mendacii statuere non posses, nil dicimus, VOL. 354 DE ECCLESIA. [Disp. V. sia suo tempore, “ Sanguis martyrum semen est Christi­ anorum.” Quibus omnibus directe opposita de sectis istis affirmanda sunt. 162. Besp. IV. Quoad textum ex Apocalypsi: sive hæc verba intelligantur de persecutione primorum seculorum, sive, quod multo probabilius est (vide commen­ tarios), de persecutione sub Antichristo, in fine mundi, sive de quacunque alia persecutione, non obstant visibi­ litati. Tum quia 1 , nihil est in textu quod insinuat de­ fectionem gloriæ veræ et supernaturalis Ecclesiæ, sed tantum gravitatem et acerbitatem persecutionum, quibus, quo graviores et acerbiores sunt, magis magisque mani­ festatur Ecclesiæ victricis gloria. Tum quia 2°, expresse dicitur :—■“ Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tanquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. Et audivit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo.11 &c., vers. 15, 16. 163. Object. XXIII. Ecclesia est objectum fidei. Cre­ ditur enim, ut tenent Catholici, et patet ex symbolo Apos­ tolorum :—“ Credo sanctam Ecclesiam catholicam,” et ex Symbolo Nicceno. Atqui objectum fidei non potest esse visibile : necessario enim obscurum et inevidens est : D. 1, n. 7,85. Ita multi Protestantes hodierni sicut et antiqui. 164. Communis Auctorum responsio est, quoad rem, ea quam dat Bellarminus, L. 3, C. 14 :—“Dico in Ec­ clesia aliquid videri, et aliquid credi. Videmus enim esse coetum hominum, qui est Ecclesia, sed quod ille coetus sit ipsa vera Christi Ecclesia, non videmus, sed credimus. Vera enim Ecclesia est quæ profitetur Christi fidem. Quis autem evidenter scit, nostram fidem esse Christi ? id quidem firma ac certissima fide credimus : Sect. 111.] I DE VISIBILITATE ECCLESIÆ sed aliud est credere, aliud videre : imino ipsum credere definitur ab Apostolo, argumentum non apparentium.” Ita, quoad rem, Stapleton, Relect. C. 1, Q. 3, A. 3 ; Gazzaniga, D. 3, n. 23 ; SylVius, Controv. L. 3, Q. 2, A. 1, ad Quart.; Becanus, Summa, Virt. Theol. C. 5, n. 7 ; Kick, n. 105 ; Billuart, D. 3, A. 3, Object. 3 ; Kilber, Princip. n. 97; Hieronymus, n. 434 ; Wiggers, n. 96 ; Antoine, S. 4, C. 3, A. 4, Object. 6 ; Charmes, D. 1, C. 4 ; Nat. Alex and. de Symbolo, Art. 10, § 2. 165. Ignoscant mihi doctiores dicenti hanc mihi solu; tionem placere nunquam potuisse. Ecclesia enim est visi­ bilis non tantum ut coetus hominum, sed ut Ecclesia, imo (n. 9, &c. ) ut Ecclesia vera, et quidem unice vera. “ Vera Ecclesia Christi visibilis est, non solum quia ubi, et in quibus personis visibilis sit, definite cognoscatur, sed etiam quia sensibus se exhibet, ut evidenter credibilem tanquam veram Christi Ecclesiam Suarez, Defens. L. 1, C. 8, n. 13. Similia habet ibid. n. 1, et de Fide, D. 9, S. 8, n. 1. Huic adstipulatur Kick, qui (n. 103), docet Ecclesiam esse ita visibilem, “ ut talibus signis sit affecta, ut ab aliis coetibus infidelium possit discerni, et evidenter credibile sit eam solam esse veram.” Ita et alii. 166. Ne ex his ansam arripiant adversarii nostros praeclaros Theologos calumniandi quasi in doctrina dis­ sentirent, in limine notandum est hos Auctores ne mini­ mum in doctrina dissentire, sed dissidium esse totum in modo loquendi et in modo quo varia puncta doctrinæ, ad ea explananda et defendenda, ordinent. I. Omnes uno ore pro certissimo declarant Ecclesiam veram esse ut. talem clarissime discernibilem et evidenter credibilem per signa quædam seu notas externas et sensibiles. II. Sed tractantes quæstionem de visibilitate Ecclesia' J I 356 I DE ECCLESIA. [Disp. V. nt polemicam et contra varias sententias Protesta ntium, hanc visibilitatem quasi formis et gradibus diversis et minus aut magis perfectis proponunt. 1°. Quoniam erant Protestantici scriptores, imo et hodie sunt, qui affirmarent Ecclesiam posse, saltem aliquandiur ad paucos contrahi qui in angulis latitarent, et idcirco non esse visibilem, aut saltem non conspicue visibilem, etiam materialiter et ut coetum hominum ; hinc quidam Theologi aliquando visibilitatem Ecclesiæ tantum ista manca forma defen­ dunt. 2’. Alii Protestantes dicunt Ecclesiam ita fieri posse invisibilem ut non sit distinguibilis ut coetus reli­ giosus et Christianus vocatus, aut saltem simpliciter distinguibilis tanquam coetus distinctus a ceteris coetibus se Christianos vocantibus. Hinc multi Theologi visibi­ H litatem tantum ut huic doctrinæ hæreticali oppositam considerant. 33. Alii vero Theologi quidam visibilita­ tem ista forma integra et perfecta defendunt, qua et nos eam in præsenti Disputatione defendimus. III. Sed Theologi qui, tractantes visibilitatem, eam nonnisi prima aut secunda ex dictis formis spectant, tractantes qucestionem de Notis Ecclesiæ, visibilitatem, etsi forsan sub alio nomine, integram et perfectam, ut nos hic, omnes con­ templantur et defendunt. Hæc omnia ex inspectis nos­ tris Theologis clare constant. 167. Ecclesia ut visibilis primo et secundo modo jam dicto cognoscitur evidentia intrinseca, et quidem oculis corporeis conspicitur vel conspici potest, et non est objectum fidei. Cum vero dicitur Ecclesiam esse visibilem tertio modo, longe alio sensu intclligitur voca­ bulum illud visibilis. Hoc modo Ecclesia dicitur esse visibilis ut Ecclesia vera, non quatenus ut talis videtur oculis corporeis aut quavis alia evidentia intrinseca, sed Sect. ΓΙΙ.] 3ύ7 DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. quatenus est evidenter credibilis et discernibilis (D. 1, η. 89) per cas dotes et attributa divina, quæ exterius manifestata eam esse divinam demonstrant. Tota ergo ratio difficultatis in eo latet quod vox visibilis duplicem habeat significationem, et in eo quod Ecclesia sit, in utro­ que sensu vocabuli, aliquo modo visibilis, sed nonnisi in secundo sensu visibilis ut Ecclesia vera. Igitur ad Ob­ jectionem, n. 163,— 1G8. Eesp. I. Dist. Maj. Ecclesia vera, reduplicative, seu ut Ecclesia vera spectata, est objectum fidei : Cone. : alio modo spectata: Nego. II. Dist Min. Objectum fidei non potest esse visibile, si significetur visibile sensu primo jam dato : Cone. : Si, sensu secundo : Nego. Imo objec­ tum fidei non potest fide divina credi nisi sit aliquo modo hoc sensu visibile : D. 1, n. 90. Responsio ex jam dictis patet. 169. Ut explicatior sit hæc materia haud abs re erit quædam addere de sensu et modo quo Ecclesia visibilis sit objectum fidei. I. Quæstio non est de generali pro­ positione, “ Ecclesia Christi est visibilis ut vera.” Hæc propositio, ut constat ex nostris argumentis, est revelata et objectum fidei : nec habet evidentiam intrinsecam, nisi forsan probabilem et conjecturalem. Antecedenter enim ad cognitam voluntatem Dei, ex sola revelatione cognoscibilem, de salute omnium hominum, et de neces­ sitate pertinendi ad veram Ecclesiam, aut antecedenter ad cognitum ejus decretum positivum de visibilitate Ec­ clesiæ, non potest demonstrari eam esse debere, praeser­ tim essentialiter et perpetuo, visibilem. II. Nec quæstio est de altera propositione, “ Ecclesia Christi est nunc vi­ sibilis” (semper intelligo “ ut vera”). Hæc propositio est revelata et objectum fidei, et quovis tempore usque c.cpu - » > ïj><Ç K 3 358 DE ECCLESIA. (I)IBI*. V. ad finem mundi fide divina credibilis. Cum enim reve­ latur Ecclesiam esse perpetuo visibilem, hoc ipso revelatur eam esse hoc et illo et quovis alio tempore visibilem : 170. Sed, III., quæstio est de ipsa existent! singulari Ecclesia vera, v. g. Ecclesia Catholica nunc vivente sub Pio IX. Summo Pontifice (quam hic, exempli causa, supponimus esse veram Ecclesiam Christi), quomodo sit simul visibilis ut vera, et objectum fidei ? 171. Reep. Plura sunt (quæ, jam leviter tacta, D. 1, n. 69, not., late, in fine operis, ubi de Notis Ecclesiæ, declarabimus), quæ duplici modo signa sunt veritatis Ec­ clesiæ Catholicæ splendidissima, et motiva credibilitatis firmissima. I. Bene exploratum haberi potest, eodem modo quo quodvis aliud factum publicum et permanens, v. g. mirabilem et perfectam existere in illa Ecclesia uni­ tatem in catholicitate. (Hoc attributum hic exempli causa affero, idem de aliis attributis et signis dicendum.) Posita autem humana natura qualis est, impossibile est talem unitatem aut casui fortuito, aut cuivis solertiæ aut sapientiae humanæ, aut cuivis causæ naturali referri posse. Tota ejus ratio in speciali et extraordinaria providentia Dei, et in hac sola, collocanda est. Providentiam vero hanc non sane in gratiam Ecclesiæ falsæ manifestare po­ test Deus. Ergo hæc Ecclesia est vera Ecclesia Christi —digitus Dei est hic. II. Alia via ad eundem finem o pervenitur. Ex δοπρζηΓη et Traditione.clara colligitur Ecclesiam Christi talibus et talibus dotibus, v. g. unitatis, sanctitatis, &c., instrui ; et illas in ea non tantum perpe­ tuas esse et conspicuas, sed in ea sola, saltem omnes simul et illo modo, inveniri posse. Ex observatione facile col­ ligitur Ecclesiam Catholicam, et quidem solam, hasce —fc— Sect. III.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 3.59 dotes possidere. Ex quibus concluditur eam esse veram Ecclesiam Christi. 172. Sed his objici potest, Equidem Ecclesiam Ca­ tholicam esse visibilem satis probatur : sed, cum argu­ menta ista non pariant nisi evidentiam intrinsecam, eo modo quo argumenta philosophica probant existentiam Dei, qui hoc modo ducitur ad Ecclesiam, eam esse veram credit, non propter auctoritatem Dei revelantis, sed prop­ ter ista argumenta ; ergo non credit fide divina. 173. Resp. I. Concesso illum qui isto modo ad Ec­ clesiam ducitur, primo assensus actu, nonnisi assensu scientiæ credere : attamen, isto actu jam subjectus Ec­ clesiæ, deinde ejusdem definitionem de sua veritate pro­ positam, alio actu assensus veræ fidei credit, sciz. propter divinam auctoritatem sic per Ecclesiam sibi manifestatam. Sic credens Deum existere assensu scientiæ propter argu­ menta philosophica, deinde assensu fidei credit existere eundem Deum se postea revelantem. 174. Resp. II. Sed mihi videtur taliter adductum fide credere divina, etiam isto primo actu assensus. Evi­ dentia enim illa non probat proxime ei immediate Eccle­ siam Catholicam esse veram, sed proxime et immediate probat testimonium existere divinum idtestificans: deinde propter hanc testificationem, i. e. propter auctoritatem ’ Dei, creditur res testata, sciz. illam Ecclesiam esse veram. Signa enim illa sese produnt ut manifestum opus maniis Dei in Ecclesia, eam defendentis, firmantis, amantis, di­ tantis, i. e. plane testificantis earn esse suam veram Ec­ clesiam. Seu, aliis verbis, sunt signa credibilitatis testi­ monii Dei : per ea demonstratur et discernitur adesse hoc testimonium ; et propter testantes auctoritatem cre­ ditur objectum testificatum. Sic, miracula facta a Christo V ί· I P 360 DE ECCLESIA. [Disr. V. non probaverunt proxime veritatem ejus doctrinæ : sed proxime probant eum esse divinitus missum et sumina fide dignum ; deinde propter liane ejus auctoritatem clare credibilis et credenda facta est ejus doctrina :— “Nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo:” Joann, iii. 2; “Ipsa opera quæ Il perhibent de me, quia Pater misit ego facio, testimonium me:” Ibid. v. 36. Cui hæc responsio non placuerit, eli­ gat primam, n. 173. 175. Neque contra hanc secundam responsionem di­ catur, Fidem divinam haberi non posse, nisi definiente et proponente Ecclesia. Atqui taliter credenti Ecclesia non proponit dogma creditum, sciz. se esse veram Eccle­ siam ; quod, in casu, creditur propter ista signa credibi­ li tatis. ' 176. Resp. I. Major, etsi regulariter, non tamen ne­ cessario aut semper vera est. Ad fidem sufficit certitudo, undecunque habeatur, Deum locutum fuisse. Sed de hoc postea, suo loco: interim, vid. Lugo, D. 1, n. 251, et D. 12, n. 8. Resp. II. Nego Min. Ecclesia enim, in se exhibendo præfata signa, eo ipso se proponit ut veram. 177. Sed manet difficultas quædam adhuc solvenda. Dicimus de fide esse non solum generalem propositionem, quæ affirmat Ecclesiam Christi esse semper visibilem ut talem, sed etiam propositionem quæ affirmat hanc indi- ' viduam Ecclesiam hodiernam sub Capite suo Pio IX. esse visibilem ut veram Ecclesiam Christi. Sed nullibi hoc revelatur de hac Ecclesia hodie existenti. Ergo pro­ positio ista non potest esse de Fide : D. 1, n. 22. 178. Resp. L Prima responsio esse potest istam pro­ positionem, “ Ecclesia Catholica hodie existons est visi­ bilis ut Ecclesia Christi,” non esse revelatam ; esse autem Sect. III.] DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 361 conclusionem certissimam ex duabus præmissis, quarum una est revelata, altera vero ex observatione evidens, hoc modo eductum : — Ecclesia quæ est visibilis ut una, sancta, &c., est visibilis ut Ecclesia Christi : Ecclesia Ca­ tholica est visibilis ut una, sancta, &c. Ergo est visibilis ut Ecclesia Christi. Major propositio est ex ipsa ratione evidens (n. 171, I,), sed est etiam revelata, et ut talis hic spectatur. Minor est evidens ex observatione, et affirmat factum dogmaticum certissimum. 179. Hæc responsio non placet, tum ob rationes in­ fra, n. 181, dandas; tum quia, recitando verba symboli “ Credo sanctam Ecclesiam Catholicam,” credimus non solam Ecclesiam olim existentem, sed etiam hodie et omni tempore existentem. Jamvero non videtur aliquam esse partem symboli, quæ non est immediate revelata, sed tantum conclusio theologica. 180. II. Secunda responsio esse potest istam propo­ sitionem esse de fide, secundum doctrinam eorum qui tenent conclusionem ex duabus præmissis eductam, qua­ rum una est revelata altera evidens, esse ipsam deiinibilem de fide: D. 1, n. 41. 181. III. Tertia responsio est Suarezh :—“Respon­ deo primo Apostolorum Ecclesiam et nostram unam et eandem esse, ac proinde qui illam esse veram Ecclesiam revelavit, idem de hac nostra voluit manifestum ; omnia siquidem ea loca, in quibus Scriptura docet Ecclesiam perpetuam non de illa tantum loquuntur quæ tempore Apostolorum extitit, vel nunc ëxistit, sed de illa prorsus quæ tota temporum successione eadem perseverat. Seeundo, hanc esse veram Ecclesiam, quam nos dicimus, non ex vi alicujus syllogismi, sed per immediatam reve­ lationem credimus, quæ sufficienter nobis proponitur per : i LP » '1 ■ · H Î ‘ [b DE ECCLESIA. [Disp. V. evidentia signa credibilitatis, ut ostendimus suo loco ; itaque intelligendum est, Deum a principio revelasse, et per Apostolos docuisse, eam esse ejus Ecclesiam, quæ evidentibus signis, modo jam exposito, visibilis et credi­ bilis pro diversitate temporum conspicitur. Tertio, hoc idem perpetua traditione et communi Patrum consen­ sione habetur, quam traditionem esse infallibilem regu­ lam fidei supra docuimus ; quamvis enim Patres non loquantur de his hominibus in individuo, qui nunc sunt, loquuntur tamen formaliter de hac numero Ecclesia, et congregatione habente eas proprietates, quas ipsorum tempore Ecclesia habebat. Quarto, ipsa Ecclesia seipsam proponit ut veram, et quia sufficienter et evidenter pro­ ponitur, ideo obligat ad credendam talem veritatem, non minus quam cæteras ad veram fidem pertinentes : quem­ admodum verus Propheta, qui sufficienter proponit res sibi a Deo revelatas, consequenter proponit sufficienter se esse verum Prophetam. Denique, sicut Judæi tene­ bantur credere futurum esse verum Messiam, eum homi­ nem in quo implerentur omnia quæ de Messia erant prædicta a Prophetis, et postea aperte videntes impleta esse illa omnia in hoc homine Christo, tenebantur credere hunc ipsum hominem esse illum Messiam promissum, et jam hoc sufficienter illis revelatum, quamvis non essent alia miracula, nec alia signa ; ita,” &c. : Suarez, de Fide, D. 9, S. 9, n. 14. DE DUOBUS EFFATIS PROTEST ANTIUM. Sectio Qvarta.-NOTUL.E 182. Etsi ad finem operis differatur tota tractatio de Notis Ecclesiæ, et de quaestione, Quænam Ecclesia hanc vel illam notam vel omnes notas habeat, aut aliqua vel <· DE VISIBILITATE ECCLESIÆ omnibus ex illis notis careat ; vellem tamen hic effata duo de visibilitate suæ ecclesiæ a Protestantibus nostris hodie multum decantata Breviter perstringere. Equidem per applicationem notarum, definiri non potest quænam Ecclesia sit visibilis ut Ecclesia vera, nisi prius definiatur quænam sint attributa et notæ veræ Ecclesiæ : nec etiam, nisi statutis illis attributis, per applicationem eorum, sta­ tui potest quænam Ecclesia non sit visibilis ut vera. At­ tamen alia via, posita sola visibilitate ista forma generali qua in hac Disputatione spectatur, bene definiri potest hanc vel illam sectam non habere visibilitatem quæ est proprietas essentialis Ecclesiæ Christi. Quæcunque enim sint illa attributa in quibus Ecclesia visibilis esse debet, saltem ex j am dictis constat illam visibilitatem esse per­ petuam et indeficientem. Si ergo existât aliqua ecclesia, de qua jure affirmari potest eam aliquando non extitisse, statim sequitur illam, quantumvis se jam visibilem esse jactet, non habere visibilitatem Ecclesiæ Christi. 183. Hinc argumentum illud molestum, in forma quæstiunculæ, contra visibilitatem omnium et singula­ rum sectarum Protestanticarum, vulgo proferunt Catho­ lici dum quærunt a Protestantibus, “ Ubinam fuit Eccle­ sia vestra ante tempus Lutheri?” (vid. supra, n. 1), quo significari volunt eam usque ad illud tempus nullibi extitisse. Huic argumento Protestantes communiter solu­ tionem se dare putant decretoriam et ultimam, respon­ dentes, “Nostra Ecclesia extitit, ubi vestra nec existit nec unquam extitit, sciz. in Bibliis.” Lepida quidem et dicax hæc responsio, et, si lepores facctiæque arma mi­ nistrarent theologica, haud temnenda. Sed— 184. Resp. Nec Ecclesia Protestantium nec nostra Ecclesia nec quævis alia Ecclesia existit aut existere po- Er ' 364 DE ECCLESIA. [Disp. V. test in Bibliis, magis quam cælum stellatum cxistit in tabula cælestivel commentatione astronomica, aut omnes volucres bestiæ et pisces existimt in libro historiæ natu­ ralis. Ecclesia est cœtus hominum : et in Scriptura ex­ istant loca plurima unde effonnari potest delineatio in­ stitutionis et constitutionis hujus cœtus; quænon magis confundi potest cum ipso coetu, quam effigies hominis cum ipso homine. 185. Si reponatur, Protestantes, dicendo suam Eccle­ siam in Bibliis extitisse, per hoc non aliud velle signifi­ cari quam quod eorum religio, præsertim vero eorum systema doctrinæ, ibi existât. 186. Besp. Si hoc tantum velint, responsio eorum ad quæstiunculam Catholicam est extra rem, et argumen­ tum in ista quaestiuncula contentum manet intactum. Sive enim eorum fides Protcstantica in Scriptura conti­ neatur, necne, non est quæstio de aliquo systemate doc­ trinæ an verum sit vel falsum, sed de singulari Ecclesia seu collectione ecclesiarum sciz. Protestanticarum, an semper fuerit visibilis, necne. Hoc est enim argumen­ tum Catholicum—Ecclesia Christi vera est perpetuo vi­ sibilis : Atqui Ecclesia Protestantium non fuit perpetuo visibilis—tibinam enim fuit ante Lutherum visibilis? Minor propositio involvit quæstionem facti, et ut talis debet resolvi. 187. Alio modo quæstiunculæ respondent alii Pro­ testantes, contra rogando, “ Ubinam fuerit hoc mane facies tua, priusquam abluta erat ? * * The question which Romanists so confidently ask, Where was your church before Luther? is well answered in the homely retort, Where was your face this morning before it was washed.”—Evangelical Jlevictc (allat. n. 22, 28), pag. 300, not. DE VISIBILITATE ECCLESIÆ. 365 188. Resp. Ergo inter Ecclesiam Catholicam et Pro­ testa nticam aliquam aut omnem non majus intercedit discrimen quam inter faciem illotam et lotam ejusdem hominis, eodem die ! Ergo Protcstantismus visibilis est in ipso Catholicisme ; et Lutherus et primi Protestantes ut rebelles adversus Papam, et cum ut Antichristum et Ecclesiam Catholicam ut Babylonem maledicentes et exeerantes, visibiles erant in eodem Luthero et iisdem Protestantibus cum adhuc Catholici essent, et Papam ut verum Vicarium Christi et Ecclesiam ut veram Ecclesiam Christi haberent et venerarentur ! Ergo ea omnia quæ in Ecclesia Catholica tanquam damnabiles superstitiones et idololatrias habent Protestantes (n. 17-20), non magis mutant aut vitiant naturam Ecclesiæ, quam sordes illa exigua quæ in facie hominis illota inveniatur, mutat et vitiat ipsam substantiam faciei ! Quid plura ? V**‘0J>* f c.